Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis
Author: Bodin, Jean, 1530-1596
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Colloquium heptaplomeres de rerum sublimium arcanis abditis" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)



[Transcriber’s Note:

Words in [brackets], including notations marked [N.], are from the
original text. Typographical errors are listed at the end of the text,
along with notes on the more important spelling variations.]

       *       *       *       *       *

                JOANNES BODINUS

                   COLLOQUIUM
                 HEPTAPLOMERES

                       DE

        RERUM SUBLIMIUM ARCANIS ABDITIS

            e codicibus manuscriptis
Bibliothecae Academicae Gissensis cum varia lectione
aliorum apographorum nunc primum typis describendum
                    curavit

                LUDOVICUS NOACK


                      1970
               Georg Olms Verlag
             Hildesheim · New York


       *       *       *       *       *

Dem Nachdruck liegt das Exemplar der Herzog August
Bibliothek Wolfenbüttel zugrunde. Signatur: Li 565

 Die fehlerhafte Paginierung wurde beibehalten.

[Transcriber’s Note:
There were no apparent problems with the _Paginierung_, but footnote
numbering was occasionally _fehlerhaft_; see Errata at end of file.]


     Reprografischer Nachdruck der Ausgabe
           Schwerin/Paris/London 1857

               Printed in Germany

Herstellung: fotokop wilhelm weihert, Darmstadt
               Best.-Nr. 5103 211


       *       *       *       *       *

                 JOANNIS BODINI

            COLLOQUIUM HEPTAPLOMERES

                       DE

        RERUM SUBLIMIUM ARCANIS ABDITIS.

            E CODICIBUS MANUSCRIPTIS

       BIBLIOTHECAE ACADEMICAE GISSENSIS
    CUM VARIA LECTIONE ALIORUM APOGRAPHORUM
         NUNC PRIMUM TYPIS DESCRIBENDUM

                    CURAVIT

                LUDOVICUS NOACK,

 PHILOSOPHIAE DOCTOR, IN UNIVERSITATE GISSENSI
           PROFESSOR EXTRAORDINARIUS.



           Suerini Megaloburgiensium,
Typis et Impensis Friderici Guilelmi Bærensprung,
               Typographi Aulici.

   Parisiis,         1857.           Londini,
Fr. Klincksieck.                     D. Nutt.


       *       *       *       *       *

                 LUDOVICO III.

        MAGNO DUCI HASSIAE ET AD RHENUM

     Principi ac Domino Suo Indulgentissimo
      Literarum Artiumque Patrono Sapienti

   Hanc Operis Bodiniani Editionem Principem

               Venerabunda Mente

                     D.D.D.

                    EDITOR.

       *       *       *       *       *


PRAEFATIO.


Joannes Bodinus, Andegavensis, atheismi sua aetate se suspectum reddidit
cum libris quibusdam editis tum opere, quod quasi cygneam cantationem
inedilum reliquit. Liber autem inscribitur colloquium heptaplomeres,
non quod in septem partes distributus esset, sed quod septem viros,
operam inter se partitos interlocutores, introduxit. Quorum primo
Coronaeo Romano-Catholicorum, deinde Friderico Lutheranorum, Curtio
Calvinianorum, Senamo omnium sectarum ethnicarum, Salomoni Judaeorum,
Octavio Muhammedanorum, Toralbae denique naturalistarum causam tuendam
commisit, qui omnes ita de fidei controversiis disputant, ut Toralbae
ratio, quam autor ipse confiteri videtur, triumphet.

Leibnitius nobilissimus philosophus, quum recte perspexisset, quanta
esset auctoritate et gravitate hoc Bodini colloquium ad cognoscendam
et philosophandi rationem atque formam et religionis sensum rationemque
aetate reformatoria usitatam, jam senex hujus libri editionem parari
voluit. Quem laborem aggressus Polycarpus Leyserus, Jurisconsultus
Helmstadiensis, quominus perficeret, prohibitus est magistratuum
interdicto. Sub finem saeculi superioris Liber Baro Henricus Christianus
de Senckenberg, collatis compluribus libris manuscriptis, exemplar hujus
operis quam correctissimum perfecit, quod praeter alia duo ejusdem
colloquii exemplaria, quae quidem minoris pretii sunt, inter ornamenta
bibliothecae academicae Gissensis enumeratur[A].

    [A.] Cf. Adriani, viri nobilissimi ac doctissimi, qui est
    bibliothecae academicae primus praefectus, catalogus codicum
    manuscriptorum bibliothecae Gissensis. Francofurti a. M. 1840.
    p. 189 sq.

Quum igitur, probante Neandro, illustrissimo historiae sacrae auctore
doctissimus vir Guhrauer libro singulari, qui anno 1841 prodiit, denuo
virorum doctorum animos in Bodini colloquium advertisset, non inutilem
me suscepturum sperabam laborem, si librum illum famosum, qui propter
periculum, quod religioni recte colendae afferre videbatur, diu in
bibliothecis ineditus latuit, typis describendum curarem. Hunc autem
laborem, quo colloquium Bodinianum ad codices correctiores, quantum meae
vires valebant, emendatum accuratius exprimendum pararetur, ita mihi
perigendum censui, ut textu codicis Senckenbergiani quasi pro fundamento
posito compluria exemplaria, quae et in bibliothecis Gissensi et
Gottingensi Altonanaque asservantur, conferrem et scripturae
discrepantiam ad marginem libri enotarem.

Haec suffectura esse spero ad introducendum librum nomine quidem et fama
viris doctis et nostratibus et externis diu notum.

Dabam Gissae d. XXI m. Maii anni 1857.



LIBER PRIMUS.


Ad N. T.

Quod per litteras a me petis, ut de mea peregrinatione ad te scribam,
omnia ex animi voto contigissent, si tuo complexu frui potuissem,
quem si semel nactus ero, nunquam me patiar a te divelli. Nam cum
Adriatici[1] maris littora post difficilem navigationem legissemus,
Venetiam appulimus, omnium fere gentium vel potius[2] orbis universi
portum communem, quia non modo adspectu et hospitio peregrinorum Veneti
delectantur, sed etiam illic summa cum libertate vivi potest; et cum
caeteris civitatibus et regionibus civilia bella aut tyrannorum
metus aut vectigalium acerbae exactiones aut studiorum cujusque[3]
molestissimae inquisitiones impendeant, haec sola propemodum civitas
omnibus his servitutum generibus immunis et libera mihi videtur.
Quo fit, ut illuc[4] undique confluant, qui summa cum libertate ac
tranquillitate[5] vitam agere decreverunt, seu ad mercaturam seu
ad opificia seu ad otia liberis hominibus digna animum adjungant.
Percommode vero accidit, quod cum litteratos homines ac virtutis
studiosos conquirerem, _Paulum Coronaeum_ nactus sum, qui per omnes
urbis angulos litterarum et antiquitatis monumenta omnia studiose
investigabat seque litteratissimis hominibus et illos sibi arctissima
societate sic conjunxerat, ut domus ejus sacrarium Musarum ac virtutum
haberetur. Et quoniam corporis habitu admodum tenui ac viribus
imbecillior erat, quam ut maris jactationes aut longas
peregrinationes[6] ferre posset, at incredibili desiderio teneretur,
diversarum gentium linguas, studia, ingenia, mores, virtutes
percipiendi, ac convictum domesticum adsciverat, homines peregrinos
_Fridericum Podamicum_, _Hieronymum Senamum_, _Diegum Toralbam_,
_Antonium Curtium_, _Salomonem Barcassium_[7], _Octavium Fagnolam_[8],
qui tametsi bonarum artium instructissimi essent disciplinis, singulari
tamen quisque scientia caeteris praestare videbantur. Cura autem in
aedibus Coronaei simul habitarent, ex omnibus fere orbis regionibus si
quid novum aut scitu dignum contigisset, facile ab amicis, quos Romae,
Constantinopoli, Augustae, Hispali, Antwerpiae, Lutetiae conquisierant,
litterarum ope intelligebant. Nec vero solum urbanitate sermonis ac
morum suavitate, verum etiam innocentia atque integritate tanta
vivebant[9], ut nemo tam sui similis quam omnes omnium viderentur;
quippe nulla contentione verborum aut vincendi[10] cupiditate, sed
omnes studio discendi ferebantur, itaque omnes cogitationes ac studia
ad verum decus traducebant. Illud autem optimum, quod Coronaei domus
cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate ac copia, tum
etiam instrumentorum seu ad musicam seu ad omnes artes mathematicas
refertissima esset; nihil tamen rarius mihi visum est, quam pantotheca
quadrata sex pedum. Divisio cujusque pedis in sex apothecas numerum ex
quadrato triginta sex in se ducto conficiebat capsulas 1296. Senarium
autem selegerat, quod is numerus solus inter reliquos[11] perfectus
esset ac latissime in universa natura pateret, non modo ad plurium
animantium aetates, quae in hoc numero terminantur, verum etiam quod
in tota natura sex corpora tantum sint perfecta, sex tantum colores
simplices, sex sapores simplices, sex harmonici concentus, sex tantum
metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu
communi.

    [1.] Alius: _Hadriatici_. [2.] Alius: _totius_. [3.] Alius:
    _cuique_. [4.] Alius: _illic_. [5.] Alius addit: _animi_.
    [6.] Alibi: _peragrationes_. [7.] Alius: _Barcassum_. [8.] Alius:
    _Tagnolam_. [9.] Alibi: _vigebant_. [10.] Alius: _vivendi_.
    [11.] Alius: _digitos_.

Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari
jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne
instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta[1] inerrantium
siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum,
elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium,
animantium quaeque nancisci poterat, ordine[2] quaeque suo aptaverat.
At quoniam stirpium et insectarum omnium forma exiguâ pantothecâ nec
contineri nec haberi propter raritatem poterat, picturâ vel scripturâ
vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut rhinoceros, caper[3]
indicus hisque similia. Caetera vel inferri curaverat vel illata
coëmerat.

    [1.] Alii 48 aut 84; alius plane numerum non addit. [2.] Alibi:
    _genere_. [3.] Alius: _cobras_ et ad marginem: _cuber_; alius:
    _cabras_.

Seorsim autem stirpes integras aut radices grandioribus chartis
contentas habebat, sic tamen, ut particulam stirpium et animantium
quaeque capsulae continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis, media
utrisque, omnia omnibus apta serie cohaererent, quippe terram inter et
lapides argillam et cretam utriusque[1] naturae media collocarat, inter
aquam et adamantes crystallum, inter lapides et metalla pyritem sive[2]
marcasitharum genus, inter lapides et plantas corallium, inter animantes
et stirpes ea quae zoophyta dicuntur, inter animantes aquatiles et
terrestres amphibia, inter aquatilia et volatilia pisces volatiles,
milvum inquam et loliginem, inter volatilia et terrestria bruta
vespertilionem.

    [1.] Alibi: _utrisque_. [2.] Alius legit: _sed margaritarum genus
    inter_ etc.

Sic autem compleverat pantothecam, ut sex coloribus simplicibus
capsulae distinguerentur ad memoriam firmiorem[1], et adversa luce ita
collocarat, utomnia facile perspicerentur, nec enim ad angulos rectos
dirigebatur, ne quid ex capsulis excideret, nec rursus in plano jacebat,
quo minus lucis reciperet, sed hypotenusae[2] modo innixa parieti
species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut[3] temporis
diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae commendarentur. Et
quidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes loculorum[4] species
animo comprehensas haberet: quae utilitas non modo in iis quae
pantotheca continebantur, sed etiam in rebus omnibus quas audiret et
legeret se ostentabat[5]. Neque enim scribendo vel loquendo tempus
terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo,
disserendo, meditando judicii vim acerrime sibi comparaverat; et
cum cibum caperet, aderat anagnostes, qui tantisper aliquid legeret,
dum fames et sitis commodius jucundiusque expleretur nec[6] ullis
sermonibus obrueretur. Neque vero Peripateticorum in morem[7] ambulando
disserebatur, quia corporis motum judicio ac memoriae officere putabat,
nec Stoicorum qui stantes disputabant, quod diu sine taedio et
articularis morbi periculo fieri posse negabat, nec Academicorum
cubantium more, quod mollitiem ac somnum exciret[8], sed sedendo. Me
vero anagnostem inter domesticos asciverat, Romanorum morem secutus,
qui etiam inter epulas lectionibus[9] rerum memorabilium animos una
cum corporibus pascebant. Sed cum Romani[10] non satis accurate rem
propositam eodem momento definirent, Coronaeus in sequentem diem, si
quid difficilius occurreret, quaestionem differebat, ne quis imparatus
sententiam eam diceret, a[11] qua discedere incongruum[12] arbitraretur.
Ipse vero compendiosissimis notis, ut olim[13] ταχύγραφοι, omnia[14]
fere excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum
aliquamdiu[15] fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam
de mathematicis, de legum praestantia, de optime genere civitatis, de
medicina, de fide historiarum collegi. Nulla tamen disputatio uberior
aut argumenti praestantia dignior mihi visa est, quam quae ab Octavii
navigatione initium duxit.

    [1.] Alibi: _faciliorem_. [2.] Alius: _hypothemati_. [3.] Alibi:
    _et_. [4.] Alius: _locorum_. [5.] Alibi: _ostendebat_. [6.] Desunt
    haec proxima verba in alio codice. [7.] Alius: _in modum_.
    [8.] Alius: _afferret_. [9.] Alibi: _lectione_. [10.] Alius:
    _amici_. [11.] Alius: _aut_. [12.] Alius: _congruum_. [13.] Alibi:
    _quondam_. [14.] Alibi: _verba_. [15.] Alius: _aliquando_.

Cum enim Coronaeus ad coenam una cum iis quos diximus consedisset et
ego[1] Phaedonem Platonis, quem antea legere coeperam, persequi jussus
eum locum attigissem, quo Socrates Aegyptiorum cadavera tanto artificio
condita fuisse diceret, ut incredibile tempus a putredine vindicarentur,
Octavius petiit a Coronaeo, ut locum relegerem, quod a me factum est.
Nam consequentia aeque ac praecedentia[2] pertinent[3] ad immortalium
animorum vim ac potestatem, de quibus copiose ab illius superioribus
diebus disputatum erat. Hic igitur CORONAEUS: Non satis, inquit, de
animorum immortalitate nobis disseruisse videmur?

    [1.] Duo haec verba desunt in aliis codicibus. [2.] Alibi:
    _antecedentia_. [3.] Deest in uno codice, sine dubio per lapsum
    manus vel memoriae.

Plus, inquit SALOMO, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi
nullae demonstrationes exstarent, persuasa jam pridem est immortalitas
animorum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.

Ego vero, inquit TORALBA, utilissimum duco, perspicuas[1] omnium
rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes
exquirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus[2] imparati
offendamur.

    [1.] Alius: _perspicuitatem_. [2.] Alius: _irrisoribus_.

Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a
belluis nisi figura differunt[1], Epicureum tamen adhuc reperi neminem,
i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime
ac temperatissime viveret[2], qui continentiam, justitiam, fidem, morum
integritatem, ut Epicurus, amplecteretur[3] mortales tamen animos
crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam impendere
arbitraretur, qui demum[4] summum hominis extremumque bonum non in
corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate collocaret
serena.

    [1.] Alius: _differrent_. [2.] Laertius in Epicurum; Seneca in
    epistolis passim. [3.] Alius: _amplexaretur_. [4.] Alius: _denique_.

Tum TORALBA: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid
tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem quasi
securi quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata
numinis ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare
potest; quis enim fidei et[1] justitiae locus esse potest apud eos, qui
nihil nisi testem aut judicium metuant? Fuit itaque in Epicuro ficta
opinio integritatis, cum adversus Deum immortalem tam injustus esset[2],
ut omnem illi justitiam eriperet, i.e. praemiorum ac poenarum
potestatem, neque enim aliam ob causam libros de religione[3] scripsit,
quam ut Diagorae ac Protagorae poenas effugeret.

    [1.] Alius: _aut_. [2.] Alius: _est_. [3.] Alius: _religionibus_.

Tum SENAMUS: Quid est igitur, quamobrem ab aliis sectarum generibus ad
Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias nulli redeant?

[1]CORONAEUS: Non magis mirum videri debet, quam ex viris castratos
quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a pudicitia molles
sunt et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad pudicitiam omnes
interclusi[2] obsidentur[3].

    [1.] Alius addit: _Tum_. [2.] Alius: _reclusi_. [3.] Deest in alio
    codice.

Tum[1] OCTAVIUS: Meminisse juvat periculorum praeteritorum, ac Neptunum
procul a terra spectare furentem[2], ut ab hominis istius teterrimi
cogitatione quam longissime discedamus, nam ut lyricus ille scribit.
Quae enim[3] ex Phaedone Platonis mox legit anagnostes, recordationem
mihi excitarunt periculosissimae navigationis, quam nisi molestum esset,
libenter vobis enarrarem.

      me tabula sacer
  Votiva paries indicat humida
      suspendisse potenti
  Vestimenta maris Deo[4],

    [1.] Alius: _Posthaec_. [2.] Horatii Epist. I, 1. [3.] Horatii Carm.
    Od. I, 5. [4.] Alius: _etiam_.

CORONAEUS: Quis non libenter Octavium audiret?

[1]OCTAVIUS: Cum in Aegypto urbem Cairam, quam incolae a civium
multitudine et urbis magnitudine gallinam incubantem interpretantur, et
circa urbem pyramides antiquas lustrarem, Genevensis quidam empiricus,
quem mihi socium adjunxeram, persuasit, ut Amomiam[2] legeremus; sic
enim appellabat Aegypti cadavera, quae antiquitus amomo, cardamomo,
sala, aceto, melle, myrrha, aloë, nardo, cassia[3], resina caeterisque
id genus venenis a putredine vindicantibus condita et macerata diu
fuissent, quorum cadaverum tantam vim subesse affirmabat[4], ut morbis
fere omnibus mederentur. Ego tametsi hominibus empiricis dubia fide
assentior[5], ei tamen acquievi et uterque utriusque ope inter
pyramides, quam plurimis erutis sepulcris, cadaver obvolutum corio
bubulo detraximus. Sub corium innumerabiles fasciolae densissimisque
lini replicationibus singulae singulis adjunctae, nec ulla sui[6] parte
detritae, inauratam cutim contegebant; aurum enim, ut minime ignoratis,
a corruptione non cadavera modo, sed etiam ligna, metalla caeteraque
diutissime tuetur. Caro ipsa cum cute flavescens ac fusca e duritie ac
hypostasi videbatur, qua saccharum vetus Creticum: interiora visceribus
exenteratis siccissima et in cordis sede imago lapidea insculpta, nomine
Isidis, Aegypti quondam reginae, cujus sepulcrum est in urbe Nysa
superioris Arabiae et in marmorea columna[7] hoc epitaphium
insculptum[8]:

  Ego Isis sum Aegypti regina
    A Mercurio[9] erudita;
  Quae ego legibus statui,
    Nemo solvet;
  Ego sum mater[10] Osiridis,
  Ego sum prima frugum inventrix,
  Ego sum Hori[11] regis mater;
  Ego sum in astris canis refulgens;
  Mihi Bubastis urbs condita est.
  Gaude, gaude Aegypte,
  Quae me nutristi!

    [1.] Alius addit: _Tum_. [2.] Alius: _Ammoniam_. [3.] Alius:
    _Caesia_. [4.] Alibi: _inesse confirmabat_. [5.] Alibi: _assentiam_.
    [6.] Alius: _sua_. [7.] Alius: _tabula_. [8.] Alius: _inscriptum_.
    [9.] Herme scilicet trismegisto. [10.] Mulier s. uxor. [11.] Alius:
    _Ori_.

Sacra Isidis abrogata sunt, ni fallor, Constantini Magni dominatu, ex
quo constat, cadaver illud ante MCCC annos conditum fuisse, et fieri
potest, ut ante annorum duo triave millia sepultum fuerit. Erat autem
virile cadaver et plane inodorum ob nimiam siccitatem. Nam muliebria
cadavera foetorem ac putredinem contrahere potuissent[1], tum quia
foeminarum adeps et pulpa plenior ac humidior est, tum etiam quod
virginum ac mulierum, quae senecta nondum contabuerant cadavera, non
ante triduum pollinctoribus et pharmacopolis permittebantur[2], ne
stuprum cadaveribus inferrent, ut quidem apud Herodotum legistis.

    [1.] Alius: _contrahunt facilius_. [2.] Alius: _promittebantur_.

SALOMO: Incredibilis ista libido mihi videtur.

CORONAEUS: Pleraque apud Herodotum fabulosa leguntur, quae Plutarcho
adversus eum[1] scribendi occasionem praebuerunt.

    [1.] Alius: _Herodotum_.

FRIDERICUS: Cum a sceleribus istiusmodi abhorreamus[1], incredibilia
putamus, quae temporis diuturnitas verissima comprobavit. Ac ne
longius[2] ab hac urbe progrediamur, Malatesta nescio quis princeps
Ariminensium avorum memoria nobilem cujusdam Germani comitis uxorem, cum
religione obligata Romam iter haberet, hospitio excepit, sed cum oblato
illi stupro nullis blanditiarum illecebris, nulla vi adhibita pudicitiam
eripere potuisset, gladio crudelissime jugulum clausit, ut quam in
vivente non poterat, in truncato et quidem cruento cadavere[3] libidinem
satiaret.

    [1.] Vide Joh. Pontanum Bandellum. [2.] Alius: _Ne longe_.
    [3.] Alius: _corpore_.

CURTIUS: Non in Aegypto aut in Italia tanti sceleris immanitas resedit,
sed in Galliam usque pervasit. Ipse quidem vidi Tholosae chirurgum,
qui in cadavere mulieris, peste mortuae, dicebatur nefariam libidinem
explevisse καὶ ἄρθρα ἐν ἄρθροις ἔχων, ut jurisconsulti verbis utamur,
deprehensus flammis ultricibus stupente populo addictus fuisse, quae
quidem Herodoti scripta satis confirmare videntur.

SENAMUS: Plutarchus patriae decus ac dignitatem, quam Herodotus acerbe
sugillarat[1], cum tueri vellet, Herodotum contumeliose accepit[2], qui
tamen a M. Tullio historiarum[3] parens est appellatus. Et quidem ea
quae apud Herodotum plerisque fabulosa videbantur, temporis diuturnitas
verissima comprobavit, ut quae de lycanthrôpia Nerviorum deque ventorum
eruptione[4] etiamnum hac aetate usitata comperiuntur, quae itidem de
maritandis puellis, ut ex formosarum pretio deformes dotari possint,
translatum est in potentissimam ac florentissimam rempublicam Sinarum.

    [1.] Alius: _jugularat_. [2.] Alius: _excepit_. [3.] Alibi:
    _historiae_. [4.] Alius: _emptione_.

CORONAEUS: Audiamus igitur Octavium caetera persequentem.

OCTAVIUS: Vobis cadaver ipsum ex istis[1] sepulcris erutum
obtulissem,[2] si mihi per Tritonios daemones licuisset. Cum enim domum
cadaver importari curavissem et in arcam quasi palladium surreptum
condidissem, Pistacus mercator, qui onusta nave ventorum opportunitatem
in Alexandriae portu exspectabat, quo quidem me receperam, ut in Italiam
post diuturnas peregrinationes redirem, vectores acciri jussit, ut vela
facerent spirante Vulturno. Ego repente arcam in navim; et quia navigium
erat capacissimum, magnam nautarum et vectorum multitudinem admisit.
Est enim, ut scitis, Alexandriae civitas populosissima et mercatorum
peregrinorum multitudine abundantissima. Cum portu solveremus, flabat
Vulturnus, quem Graeci Euronotum, ni fallor, Aegyptii Syrochum a Syria,
unde spirat, Horatius[3] album Notum vocat, illamque serenitatem nobis
invexit, quam ille describit hoc versu:

  Albus ut obscuro detergit nubila coelo
  Saepe Notus

qui ab Homero eodem sensu ἀργέστης vocatur,

    [1.] Alius: _ipsis_. [2.] Pro sequentibus alius ita legit: _et
    in arcam quasi Palladium surreptum condidissem, Pistacus_ etc.
    [3.] Horatii Od. I, 7.

CURTIUS: Idem tamen Argestes[1] nostras Galliae Narbonensis regiones
tanta vi quatit, ut saxa volvere, silvas et domos eruere consueverit,
quem incolae etiamnum Albanum vocant, eodem quo a majoribus nostris
nomine appellatum fuisse scribit Plinius.

    [1.] Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.

OCTAVIUS: At vim ejus venti principio leniorem ita progressu temporis
percipimus vehementiorem, sed cum longius ab omnibus littoribus
abessemus, Circius inter Coros omnes rapidissimus, qui ob id ab Homero
ἀργέστης δυσαὴς[1] appellatur, Vulturno plane contrarius tempestatem
excitavit, unde commoti fluctus tanto impetu latera navis quatere
inceperunt, ut contractis velis jacturam[2] facere cogeremur mercium
graviorum. Jam procella diem noctemque navigium afflixerat, cum
desituram nautae sperarent, quia tempestatem validiorem eo spatio
finiri, rarissime biduum, nunquam triduum excedere affirmabant; multo
violentius tamen quam antea fluctus intumuerant, contrario flatu
conspirantibus ventis.

    [1.] Eustathius in Odyss. lib. 3. [2.] Alius: _jactum_.

SENAMUS: Didiceram ab Aristotele[1], ventos impetu contrario simul
numquam spirare.

    [1.] Aristoteles, in problem. Sect. de ventis.

OCTAVIUS: Hoc forsitan Aristoteles scripsit in umbra Lycei, non in
scholis nautarum, qui gravissimas procellas non aliter quam contrario
ventorum flatu cieri tradunt. Hinc[1] illa Maronis:

  Una Eurus Notusque ruunt creberque procellis
  Africus:

    [1.] Alius: _Secundum_.

Item Horatii:

  Nec timuit praecipitem Africum
  decertantem Aquilonibus;

Item Virgilii:

  Luctantes ventos tempestatesque sonoras;

Nec aliter Homerus Africum et Aquilonem conspirantes facit:

  ὡς δ᾽ ἄνεμοι δύο πόντον ὀρίνετον ἰχθυόεντα,
  βορέης καὶ ζέφυρος.[2]

    [2.] Homeri Il. X, vs. 4.

Quae cum satis intelligeret nauclerus, qui nos antea forti animo meliora
sperare jusserat[3], attonitus et, ut ait ille,

  Victus violento navita Coro.

    [3.] Alius: _jussit_.

omnes ad vacuandam navim compulit, quae continuis fluctibus complebatur.
Cum autem vehementi jactatione fracta corpora laborem refugerent, jactis
anchoris, unumquemque ad preces divinas gemebunda oratione excitavit.
Qua voce exaudita quidam Florentinus Catharinam Senensem, alius virginem
Lauretanam, huic civitati notissimam, plerique Nicolaum, alii Clementem
appellare, nonnulli vero lugubri voce canere: „Ave maris stella“ etc.,
Graeci mercatores vulgari sermone σῶσον ἡμᾶς κύριε, ἐλέησον ἡμᾶς,
εἰςάκουσον δέσποτα, Judaei suum שְׁמַע אֲדֹנָי saepius ingeminabant,
Ismaëlitae Alexandrini: Ejuche nahbudu, alla, alla, alla, malah,
ressulala[4]. Venetus quidam sacrificus in cista vitrea circulari
hostiam consecratam flexis genibus e sinu extollens, inquit:

  O salutaris hostia,
  Quae coeli pandis ostia[5].

    [4.] Alius Codex: _eiache nohbuem, eiache nostinu, allah_; alius:
    _ill alah resullala_. [5.] Alius: _ostium_.

Caetera nostis. Calaber nescio quis clara voce erumpens: A te solo, a te
o dio peccato habbiamo, il soccorso non gia della creatura, ma del grand
dio: habia pietado[6] iddio di noi mortali ciechi. Massiliensis[7]
mercator:

  L’ esprit, si Dieu le mande,
  Souffle tempestueux,
  Et s’ enfle en la mer grande
  Le flot[8] impetueux;
  Mais si a-t-il besoin,
  Crians à Dieu lamentent,
  Subit il les met loin
  Des maux qui les tourmentent,
  Fait au vent de tempeste
  Sa fureur appaiser,
  Fait que la mer s’ arreste,
  Fait les ondes cesser,

    [6.] Alius: _pietà_. [7.] Alius: _Massal ensis_. [8.] Alius: _les
    flots_.

et caetera, quae non memini. Ego cum vota in periculis adeundis semper
efficacissima fuisse intellexeram, in ora procumbens ab[9] immortali Deo
veniam flagitiorum precatus, votum feci, si periculis ereptus in portum
incolumis invaderem, diem illum annua festivitate me consecraturum. At
Hispanus miles ingenti fluctu madefactus Deum consuetis Hispanorum
contumeliis nefarie execrabatur: In despecho etc. Non dicam caetera:
malgrado etc. pere etc. et: à la virgen sa madre; postremum illud
subjecit: no es poderio che sia comparado à el diabolo, insanum carmen
illud cogitans:

  Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Quae scelera cum audiisset mercator quidam, ira motus nauclerum
compellavit, ut tantam impietatem maledici supplicio ac jactu
vindicaret, alioqui futurum ut omnes ob unius flagitia perirent.

     [9.] Alius: _et_.

SALOMO: Veteres oborta tempestate, si precibus sedari non posset, sorte
jacta demergebant eum, in quem sors cecidisset. Sic enim vate Jona
demerso, cui sors obtigerat, tempestates repente conquieverunt; idem
futurum fuisse de Hispano opinor tot ac tantas contumelias in Deum
evomente, atque utinam mos ille in usum revocaretur; sed quoniam sors in
potentissimum saepius, nunquam tamen nisi[1] in meritum[2] cadebat, qui
suorum satellitio stipatus sacrarum sortium fidem eluderet, ideo[3]
sortes nauticae desierunt. Sic tamen confirmo nisi suo scelere periturum
neminem, quin etiam saepe fit, ut unius integritas reliquos a
praestantibus periculis eripiat, aut solus a naufragiis, ab incendio, a
popularibus morbis eripiatur.

    [1.] Deest, ut videtur, _raro_. [2.] Alius: _merentem_. [3.] Alius:
    _ob id_.

OCTAVIUS: Cum frustra preces fudisse videremur, bonus genius nauclerum
impulit, ut Aegyptia cadavera, si quae in navim invecta essent, demergi
juberet, capitis indicta poena. Hoc ego[1] edicto perterritus et ipsa
noctis caligine tectus cadaver de arca detractum in mare dejeci, sed ita
ut nemo senserit. Derepente ventorum vis conquievit ac secundis ventis
salvi in Cretam pervenimus. Hic venerabili[2] canitie senex expansis
ad coelum manibus, immortali Deo gratias agens, caeteros suo exemplo
impulit ad laudes divinas. Nos vero voti memores hoc dithyrambo lusimus:

    [1.] Alius: _enim ... dejecit_. [2.] Alius: _venerabilis_.

  Nunc effunde Deo carmina suavibus
  Linguis ô sacra, qui[3] littora fluctibus
  Ereptus gracili succutiens pede,
  Miraris fremitus aequoris ardui.
  Vos impura procul numina cedite.
  Praestanti maris ac terribili Deo
  Qui suprema ferit sidera vertice,
  Qui moles aqueas sustinet in globum
  Suspensas liquida materia ...
  Constringente sinu pondera terrea
  Conspirant Zephyri Corus[4] et Africus
  Vulturnique leves et gravis imbribus
  Auster qui rabidis flatibus undique
  Tempestatis ab imo rapidae[5] vado
  Tetram colluviem crebrius excitant.
  Tunc[6] immane strepens et gemitu gravi
  Auras[7] verberat et fervida confluit
  In naves aqua nautis trepidantibus.
  Sed si quis metuens Te precibus sacris
  O ter magne Parens aequoris invocet,
  Extemplo revocans Halcyonum quiem[8]
  Nautas incolumes littore collocat
  Qui claris geminant cantica laudibus.

    [3.] Alius: _per_. [4.] Alius: _Eurus_. [5.] Alius: _stupida_.
    [6.] Alius: _Tum_. [7.] Alius: _Aures_. [8.] Alius: _quies_.

SALOMO: O si periculis erepti omnes in hunc modum immortali Deo gratias
agerent! Sed ingratorum spes tabescet, ut divinissime scriptum est a
sapientiae magistro.

OCTAVIUS: Ego senem illum, qui diuturno navigandi usu caeteris prudentia
mihi praestare videbatur, rogavi, cur nauclerus Aegyptia cadavera[1], si
qua illa[2] fuissent, immergi jussisset? Illud mihi reposuit, cadaverum
Aegyptiorum vectura tempestates semper cieri, cujus rei fidem toties
exploratam asseverabat, ut nauticis Aegyptiorum legibus cadavera
transvehi sanctissime prohiberentur; eum[3] enim, qui contra faceret,
mercium jacturam et omnia detrimenta mercatoribus dependere solitum. Qua
re intellecta flagitii conscius tacendum hactenus mihi putavi, ne quis a
me reposceret detrimenta accepta.

    [1.] Alius: _corpora_. [2.] Alius: _si quae illata_. [3.] Alius:
    _is ... sollicitaretur_.

CORONAEUS: Hujus navigationis historia non modo grata, sed etiam
perutilis mihi videtur, et quae dicendi materiam nobis, si nullam
haberemus, abunde suppeditaret. Primum, cur ab Aegyptiis cadaveribus
procellae oriantur, cum aliis alio transvectis cadaveribus nihil tale
contingat? Haud tamen scio, an sepulcro violato in alienis cadaveribus
idem futurum sit. Deinde, an daemonum ope maria commoveantur? an vero ab
exspirationibus, ut physici tradunt. Postremo, cujus precibus in tanta
religionum varietate navim incolumem Deus in portu collocavit?

Sic[1] omnes conticuere, et cum caeteri Toralbam intuerentur, quod esset
in physicis accuratissime versatus, nihil tamen ausus est in rebus tam
arduis.

    [1.] Alibi: _Hic_.

Sed CORONAEUS, rupto silentio: Satis est, inquit, ea proposuisse, de
quibus crastina die disputaturi sumus, ut, quod in aliis quaestionibus
a nobis fieri consuevit, paratiores redeamus. Caeteris annuentibus
evocati pueri, divinarum laudum suavissima modulatione fidibus, fistulis
ac vocibus erudite confusa, ut moris erat, uniuscujusque animos
demulserunt, quibus peractis accepta quisque abeundi venia discessere.



LIBER SECUNDUS.


Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et[1]
quod quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti[2]
consederunt. Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore acceperat
mihi pro Phaedone legendas dedit, quibus ea continebantur, quae
Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti Turcarum
regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia
peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae
largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine gesta
fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope incredibilia, nisi
acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum multitudinis, quanta
unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit CORONAEUS ea relegere, quae
maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet funambulorum alacritatem et
audaciam, qui semper funes ab altissimis pinnaculorum summitatibus
aptatos ac distentos levissime currerent ac saltarent. Item equitis
illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi posteriorum quo vehebatur
pernicissime currentis a tergo sagitta transfigeret; item ejus, qui
erectus in pedes super duorum equorum rapidissime currentium sellas[3]
ferebatur. Item, ut duo equites super sellas duorum equorum stantes in
pedes erectum gestarent alium sagitta ferientem tantisper, dum equi, in
quibus stabant, incitatissimo cursu raperentur. Item, ut alius trabem
ferream ictu vehementi ad tibias nudas adjecto[4] rumperet sine cruore
ac livore, ut etiam soleas ferreas equorum manibus frangeret ac partes
ruptas dentibus dissecaret, ut etiam jacenti trabes ingentes brachiis
supponerentur et super incude ferrea superposita pectori malleis
gravissimis tunderent, nihilosecius tamen omnibus renitentibus levissime
resurgeret, ac pleraque his similia litterae complectabantur, quae
pridie Idus Iulias datae fuerunt Corcyrae et Idibus allatae Venetiam,
quae a Corcyra milliaribus circiter CCL distat[5].

    [1.] Sequentia haec sex verba in alio codice, desunt. [2.] Deest in
    alio codice. [3.] In codicibus: _soleas_. [4.] Alius: _advecto_.
    [5.] Alius: _quia Corcyra milliaribus circiter CCL_, ita ut desint
    quaedam ad sensum.

Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium decem
milliaria percurrere.

CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse
non dubito, si modo actuaria[1] navis aut myoparo pluribus velis
incitaretur, qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias
insequuntur[2].

    [1.] Alius: _vectuaria_. [2.] Cf. Cic. Verr. I, 34. [N.]

SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio navis
decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii[1] victoriam de Perseo
Rege[2] adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam Romae fuisse
ludis theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis victoria Romanorum
ad Sagram[3] fluvium eodem die in Peloponneso praedicabatur. Aliud autem
praelium adversus Medos ad[4] Mycalem Asiae superioris urbem scitum est
eodem die in castris Graecorum ad Plataeas. Item imperante Domitiano
fama Romam perlata est, Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo
ipso die quo fractus ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi
ab urbe abesset milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani
Tarquinios ac Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum
est, auctore incerto.

    [1.] Plutarchus, Aemilius p. 286. [2.] Alii: _Persio regio_ vel
    _Persiae rege_. [3.] Codices: _Sayram_, sine dubio falsissime.
    _Sagra_ autem erat nomen fluminis inter Locros et Caulonem, Bruttias
    urbes, siti. [N.] [4.] Alius: _ante_.

FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil
frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in speculis
arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe geruntur,
spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia dicta,
facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone, qualem
habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus[1] ac Paulus Jovius
scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo in flumen
Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.

    [1.] Deest in uno codice.

SENAMUS: Hujusmodi canem loquacem educarat Franciscus[1] Senensis, qui
avorum memoria populo Romano spectante ac sermonem canis audiente
flammis est exustus.

    [1.] Alius: _Francisca ... quae ... exusta_.

FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil
usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres
mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio Tyanaeo
Philostratus scribit[1], ab ultima Aethiopia et Nili fontibus Romam
brevi transvolatum[2]. Idem Plutarchus de Romulo[3], de Aristaeo
Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo Floriacensis[4] de comite
Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni Olaus Magnus ac[5] Paulus
Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor, Wierus consimilium in aëre
sublimi transvectionum narrationibus, quae non modo theologorum
decretis[6], sed etiam legibus divinis et humanis confirmantur. Et
quidem Plato libro secundo de legibus cum poenas in eosdem decerneret,
qui sceleratis magorum artibus uterentur, ab illis incredibilia fieri
scribit, quae tamen ut[7] certissima confirmat Apulejus et[8] ipsae[9]
magicae artis sive impietatis reus ac propterea publico judicio
postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus ea putari
mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra captum
cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius contemplaris[10],
non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia senties. Idem paulo
post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem Deum, me vera et
comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus intelligitur, ea quae
nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur, divina aut daemonum
ope exerceri.

    [1.] Alius: _scripsit_. [2.] Alius: _transvectum_. [3.] Plutarchus,
    in Romulo 1, 4. [4.] Malleus malefic. P. II, qu. 1. cp. 3. p. 250
    sqq. Fd. Francof. 1588. [5.] Deest in alio cod. [6.] Augustinus
    l. 10. de Civit. Dei. [7.] Deest in alio codice; alius habet: _et_.
    [8.] Deest in alio codice. [9.] Alius: _ipse_. [10.] Alius:
    _explorantur_.

SENAMUS: Volatiles illos nuncios optavi saepe videre, qui sine ullis
equis aut navigiis immensas[1] regiones momento transvolarent.

    [1.] Alius: _in magnas_.

CURTIUS: Memini Petrum Corsum, cum auxiliares copias una cum Vinea
Francorum legato peteret a rege Turcarum, speculum habuisse, in
quo quidem uxorem Massiliae cum adulteris ex urbe Constantinopoli
moechantem[1] videbat, et adultera vicissim maritum in speculo
contuebatur, quem cum portu solveret ac pridie quam Massiliam appelleret
redeuntem perinde aspiciebat, ac[2] si praesens adfuisset. Sed antequam
rediret maritus, sui sceleris conscia fugit Antipolim, quo maritus illam
persecutus una cum liberis adulterio quaesitis et ancilla contrucidavit.
Recens est[3] ac toti provinciae notissima historia, nec absimile est,
quod iisdem fere temporibus ad Aquas Sextias ejusdem[4] provinciae
contigit. Cum enim Guarinus fiscalis advocatus discederet ab uxore, ut
capitis causam diceret in Senatu Parisiorum, pollicitus est uxori, suam
se necem, cum moreretur, renunciaturum. Eo die quo carnifex gulam illi
fregit, uxor in palma dextrae manus imaginem mariti leviter expressam
pluribus[5] praebuit spectandam. Cujus portenti Grignanus provinciae
praeses Henricum II.[6] Franciae regem fecit certiorem.

    [1.] Alius: _morantem_. [2.] Alius: _ut_. [3.] Deest in alio codice.
    [4.] Alius: _ejus_. [5.] Alius: _quampluribus_. [6.] Alius: _X_.

FRIDERICUS: Eo pertinet illud, quod Thomas Aquinas scribit, necromantiae
genus esse, si quis a moribundo stipuletur, ut se mortuo denunciet, quo
in statu sit futurus.

SENAMUS: Optandum quidem esset illud, ut in libris catoptricis earum
rerum demonstrationes[1] exstarent.

    [1.] Alius: _rationes_.

CURTIUS: Rerum gestarum historia sensibus ipsis nititur, i.e. ὅτι ἐστὶ,
sed causarum demonstratio, scilicet τὸ διότι, altius est ab intimis
philosophiae arcanis repetenda. Mihi tamen videtur memorabilius his
omnibus, quae literis ipsis Corcyraeis continentur, id quod a Suetonio
Tranquillo, Plinio, Dione Cassio, Xiphilino memoriae proditum est,
notissimum Romanum equitem in publicis ludis spectante populi[1] corona
per catadromum decurrisse insidentem elephanto. Catadromum interpretatur
Xiphilinus funem ex altissimis turrium pinnaculis extentum[2]. Maxime
tamen attonitus est populus Romanus, descendente[3] per funem elephanto,
ut Plinius scribit. Hinc veteribus funambuli elephantes, quibus nihil
admirabilius fieri potest.

    [1.] Alius addit: _Romani_. [2.] Alibi: _extensum_. [3.] Alius:
    _descenso_.

CORONAEUS: Causas earum rerum arduas et in abditis naturae arcanis
latentes aut Toralbam nobis explicaturum aut video[1] neminem.

    [1.] Alius: _vides_.

Hic TORALBA, mista pudore modestia: Nae, inquit, ineptus sum[1], si
agnoscam eas laudes, quas mihi Coronaeus injuria tribuit, quanquam si
arcana naturae tenerem, quae Coronaeus abdita esse fatetur[2], eas tamen
quaestiones physici dissolvere non esset, qui tantum ea, quae in natura
posita sunt, intuetur. Daemonum autem et angelorum actiones scrutari
ad physica mihi pertinere non videntur, sed eos qui τὰ μετὰ φυσικὰ
conquirunt, cum a divina pendeant voluntate aut impulsu ac potestate
daemonum geri planum[3] sit. Sed cum Fridericus, mathematicarum
disciplinarum praestantia clarus, ea quae sunt artibus magorum
comprehensa studiose legerit, ut quidem ex ejus disputationibus saepius
audistis, non video quis melius ac certius earum rerum nobis aperire
causas, quam ipse, possit, modo velit.

    [1.] Alius: _sim_. [2.] Alius: _confitetur_. [3.] Alius: _palam_.

FRIDERICUS: Saepe jurisconsultis jure succenseo, qui principia legitima
scientia quam profitentur hujusmodi providere: Error jus facit, licet
se invicem decipere, jus esse etiam cum praetor inique decernit. Sed
nunquam justius illis iratus sum, quam quod mathematices et magiae i.e.
sapientiae divinae nomina foedissimis ac facinorosissimis hominibus
concedant. Est enim titulus in Codice Justiniani Augusti de maleficis
et mathematicis, et utrique eadem scelerum[1] immanitate aut impietate
damnati, quo quid iniquius fieri potest?

    [1.] Alius: _sceleris_.

CURTIUS: Hanc jurisprudentiam, quam profitemur ac tuemur, Fridericus
sugillare consuevit, quod in mathematicorum[1] perspicuis ac certissimis
demonstrationibus educatus cum ab Euclide ad Accursium delabitur, a luce
clarissima in atram caliginem et labyrinthum[2] errorum inexplicabilem
delapsus sibi esse videtur. Toralbam quoque saepe audistis hanc
legitimam scientiam aspernari, qui ita se comparavit ad veri
cognitionem, ut nec falsum dicere nec audire possit, quod usu venit his,
qui omnem animorum caliginem perspicuis rationibus[3] absterserunt; sed
quemadmodum nutrices cum infantibus balbutire solent, ita legislatores
cum plebe saepius errare necesse est. Cum enim Chaldaei magiam i.e.
rerum divinarum ac sublimium scientiam ad foedissimam cum daemonibus
societatem traduxissent, errore populari factum est, ut Chaldaei, magi
et mathematici pro maleficis usurparentur. Sed omissa verborum
subtilitate rem teneamus.

    [1.] Alibi: _mathematica_. [2.] Alius: _labyrinthos ...
    inexplicabiles_. [3.] Alius: _canonibus_.

SENAMUS: Libenter audirem, sive magum sive maleficum appellare licet, de
sua scientia disputantem, quia vix alius ea capere possit, quam qui re
ipsa sit expertus.

FRIDERICUS: Periculum est, ne idem tibi contingeret, Sename, quod non
ita pridem legato Pontificis Clementis[1] accidisse narrat Sylvester
Prierias. Cum enim sagarum multitudinem carceribus contineret, quae
solitas per aëra transvectiones ac[2] foedissimas cum daemonibus
copulationes, saltationes, epulas, adorationes daemonum confiterentur,
quae physici ac medici ludibria dementium esse affirmabant, judex ipse
cum vicario quaestionum impietatis collega periculum facere decrevit,
pacta impunitate uni sagarum, quae[3] in locum a daemonibus designatum
illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga deducti,
paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. Sub mediam fore
noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis et quasi e
nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab eis gesta
verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus venena tum
animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent, nec
amplius quid[4] restaret quam δήμου ἄφεσις, ut Apulejus loquitur,
princeps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis[5] uno
cum vicario acciri mandavit, quod adyta[6] sagarum temerare et sacra
profanis oculis intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem
protracti et contumeliis omnibus affecti, ad extremum, etiam tot et
tantis fustium ictibus caesi et trucidati fuerunt, ut domum aegre
redeuntes octavo[7] post die exspirarent.

    [1.] Alius: _Comensis_. [2.] Haec sequentia quinque verba desunt in
    alio codice. [3.] Alibi: _si_. [4.] Alius: _aliud_. [5.] Alius:
    _Comensis_. [6.] Alius: _abdita_. [7.] Alius: _uno_.

CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu allatum est,
Pontifex Clemens[1] rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit, ne quis
postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum
facere auderet.

    [1.] Alius: _Comensis_.

CURTIUS: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum, sagarum
transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri; sed cum
hujus argumenti scripta omnia veterum Graecorum et Latinorum legumque
divinarum et humanarum[1] ab ultima antiquitate repetitarum cum
nostrorum sortilegorum historiis, indiciis, confessionibus et hujusmodi
societatis compositionibus[2] testium[3] contulissem, tum certe
assentiri necesse habui ὅτι ἐστὶ nec tanto capitis mei periculo
experiendum putavi,[4] vera essent nec ne, quae vulgo ferebantur, memor
vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur, ut ejus antrum epulandi
causa subiret, noluit,

                 quia me vestigia terrant
  Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum[5].

    [1.] Alius: _legesque divinas et humanas_. [2.] Alius:
    _repositionibus_. [3.] Alius: _testis_. [4.] Alius: _tentavi_.
    [5.] Alius: _Horat. Ep. 1, 1, vs. 74. Caeterum in uno codice haec
    verba desunt_.

FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est, ita
quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.

OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil tamien
admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum λυκανθρωπία
et ὀνανθρωπία. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur,
homines in asinos converti et incredibilia populo spectante facere.
Fabulosum[1] etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, cum asinum
philosophiae auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apulejo prodita
sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones[2], quae
nunc Kueza[3] vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem,
frequentes vidimus sagarum praestigias, quae homines in asinos ac lupos
converterent ac rursus humanae figurae restituerent, ut ea quae Homerus
de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro, Pausanias, Plato, Pomponius Mela
de Arcadum et Lycaonum lycanthrôpia scripserunt, non modo verisimilia,
sed pro certis et compertis haberem.

    [1.] Alius: _Ridiculum_. [2.] Alius: _Antinaes_. [3.] Alius:
    _Zaela_.

CORONAEUS[1]: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis quidem istis
ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum legissem
Nabochodonosoris[2] ab humana figura in pecudum, item[3] virgarum in
serpentes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis
putet, Circem et magos facinum oculis fecisse.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alius: _Nebucadnezari_. [3.] Deest
    in alio codice.

SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta[1], non
mera μεταμόρφωσις, non virga Mosis virgas magorum vorare potuisset,
nec arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor[2], quem unguibus ac pelle
villosa contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente
captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus.
Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit, quae ipse divina
potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses fascinabat
neminem, igitur nec illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse scribat, nec
mentem Nabochodonosoris cum humana figura ereptam ac restitutam fuisse
Daniel vates omnium clarissimus prodidisset.

    [1.] Alius: _invecta_. [2.] Alius: _Nabuchdonosor_.

CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis, quos
Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox, pili porcorum videbantur,
mens tamen ipsa[1] constans ac figura manebat[2].

  Οἱ δὲ συῶν μὲν ἔχον κεφαλὰς, φωνήν τε, δέμας τε,
  Καὶ τρίχας, αὐτὰρ νοῦς ἦν ἔμπεδος[3].

Boëthius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis
semper monstra, quae genuit, patitur.

    [1.] Alius: _ita_. [2.] Alius: _restabat_. [3.] Homeri Odyssea
    Κ, 239.

FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed etiam
mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus
scribit[1] quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane exploratum
haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem adolescenti affinitate
mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper
vixisse, quod Actius Sincerus his versibus significat:

  Illum illum magicis conabor adurere sacris,
  Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,

quae his versibus Lucani consentanea sunt:

  Mens hausti nulla sanie polluta veneni
  Excantata perit[2].

    [1.] Philo de specialibus legibus. [2.] Alius: _fuit_.

SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare?
Id enim fit unius litterae translatione.

CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex
litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini penitus
addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente
caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor,
contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem
vero stabilem et inconcussam[1] retinuisse.

    [1.] Alius: _inconfusam_.

FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem
feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium
revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni metamorphosis
illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae, Danieli, theologis
clarissimis[1], narratur. Quin etiam his ipsis temporibus apud eosdem
Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus, singulis annis circa
solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo flumine regionis
trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines, armenta crudelissime
grassantur ac duodecimo post die eodem flumine transmisso rursus humanam
recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a magistratibus capitales
constituuntur, qui cum transmutantur in hunc modum, pro sortilegis
convictis tenentur. Id autem potissimum accidit iis, qui humana carne
vescuntur, ut[2] primum Lycaoni regi Arcadum[3] contigisse Pausanias
scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo sacrificans libaret, post etiam
Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et Copas, qui Olympionica[4] scripsit,
cum eidem Jovi humanis hostiis sacrificaret, gustato sacrificio
derepente in lupum evasisse ac decimo post anno humanam figuram
recepisse, denique pugillatu olympico[5] certaminis praemium tulisse
tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum et compertum habuissent,
sacratis legibus[6] vetuerunt, poena capitali subjecta, ne quis Lycaei
Jovis templum ingrederetur.

    [1.] Addit alius: _pro verissima_. [2.] Alius: _et_. [3.] Alius:
    _in Arcadiis_. [4.] Alius: _Olympiaca_. [5.] Alius: _pugillatum
    olympici_. [6.] Alius: _litteris_.

SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine
pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces
hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino
praestringi.

FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec
omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem[1], circulator
quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam accepta
mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum equis
et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum scandere
se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus uxor
apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam secuta est,
servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi, quasi acus a magnete
tracti, omnibus attonitis[2] aliquamdiu constiterunt.

    [1.] Wierus de praestigiis. [2.] Desunt duo haec verba in alio
    codice.

CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere
judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non
dubito. Nam Simon magus[1], spectante Nerone cum ceteris principibus et
aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit,
post etiam sublimis in aëra subvectus est ac divinos honores et statuam
a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim[2],
quod saga illa se facturam profiteatur:

  Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes
  In fontes redire suos, concussaque sisto,
  Stantia concutio, cantu freta nubila pello,
  Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque.
  Vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
  Et silvas moveo[3] jubeoque tremiscere montes
  Et mugire solum Manesque exire sepulcris,
  Te quoque, Luna, traho.

    [1.] Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus. [2.] Alius: _viam_.
    [3.] Alius: _foveo_.

CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero
daemonum ope fieri potuisse?

Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te,
Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.

CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.

TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem[1] cum assequi me posse
diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio
scrutari[2] conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam
quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora,
quousque[3] ab omnibus terris longissime remoti[4] molybdaenarum[5]
propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas
elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium
corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem
potestatem altius mentis agitatione[6] subvectum ratio penitus
deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et
cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.

    [1.] Alibi: _varietatem_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius:
    _cogunturque_. [4.] Alibi: _revecti_. [5.] Sunt plumbaginas quibus
    arena e fundo maris detrahi consuevit a nautis, ut intelligant, quas
    in regiones devenerint. [6.] Alius: _cogitatione_.

CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet.
Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum
decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus
Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere
i.e. δοθὲν βάρος κινῆσαι, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum
scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos[1]
imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo
docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi
jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium non amplius tres ulnas; cum
evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam adspexerunt,
mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti non modo
terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera libere
contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent. Plerosque etiam
inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset. Atqui hi pecorum
in modum properant, non qua aut quo eundum est[2], sed quocunque itur.

    [1.] Alius: _omnes_. [2.] Alibi: _sit_.

TORALBA: Hoc certe modo plerique meant[1]. Quis enim petenti, unde tanta
vis procellarum, unde ventus sit, non respondeat, ab exhalatione calida
ea gigni? Jam si rationem quaeris, Aristoteles ita decrevit, ut de
Pythagora quondam discipuli Αὐτὸς ἔφα, ipse dixit. Nemo tamen est
adeo demens, ut putet, calidas siccas exhalationes hieme rigidissima
in altissimis[2] oceani gurgitibus versus utrumque polum, quoties
tempestatibus intumescunt, vim ullam habere. Non desunt tamen, qui nulla
auctoritate, sed ratione sola moventur; rerum omnium tamen causas sese
reddituros confidunt, cum ne rerum quidem leviorum rationes attingere
possint, carum inquam, quae in nobis sitae sunt, quaeque in omnium
oculos incurrunt. Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium venatore
sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac numen
admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam Alexander
Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non erubuit, naturam
abdidisse causas, cur dentes ferrum lima agitante[3] obstupescant.
Omnium autem errorum, qui sunt innumerabiles, nullus est, in quo gravius
a physicis nostris peccari possit, quam existimare, omnia quae extra
hominum[4] potestatem posita sunt, a natura, a causis necessariis,
aut a fortuna pendere. Qui enim ita sentiunt, Deo aliud aliter agendi
arbitrium penitus adimere coguntur, qui nec daemonum nec angelorum ullam
vim necessariam esse ac ne daemones quidem subsistere[5] putant, sed ea
tantum quae brutis[6] sensibus obvia sunt, et eorum, quae sub sensus[7]
cadunt, si causas ignorant, confiteri turpe arbitrantur, aut si negare
nequeant, ineptissimam quam nullam causam prodere praestabilius
opinantur. Ut igitur propositarum quaestionum exitus aliquis reperiatur,
illud, ni fallor, contra Peripateticos statuendum et principiis ac
perspieuis demonstrationibus confirmandum est, scilicet nulla
necessitate primam causam ad agendum obligari, sed ea libertate
omnia moderari, ut[8] hominum ac belluarum impetus coërcere, naturas
exanimes regere, ignes quominus ardeant prohibere, rerum universitatem
nutu quatere ac rursus erigere, si velit, possit; contra quam
Peripateticorum, Epicureorum ac Stoicorum tota natio decrevit, qui non
modo causam primam necessitate trahi ad agendum, verum etiam ea quae
natura fiant, a Deo prohiberi posse negant[9].

    [1.] Alii: _meantur vel necantur_. [2.] Alius: _altis_.
    [3.] Alii: _ad ferri limam agitatam_, vel: _ad ferream limam
    agitati_. [4.] Alius: _humanum_. [5.] Alius: _existere_. [6.] Alius:
    _brutorum_. [7.] Alius: _sensum_. [8.] Alius: _et_. [9.] Alexander
    Aphrodis. l. 1. p. 17.

FREDERICUS: Nemo est eorum, qui modo ullam pietatis opinionem iniverunt,
qui sentiat, Deum ulla[1] necessitate teneri; sed iisdem de rebus aliter
physici, aliter theologi statuunt.

    [1.] Alius: _illa_.

SALOMO: Quod verum est, semper unum et idem sit oportet[1], nec potest
res eadem modo vera theologis, modo falsa physicis esse, etiamsi
theologorum ac physicorum de rebus iisdem judicia saepe contraria
occurrant.

    [1.] Alius: _Quod verum est, semper verum sit oportet_.

CORONAEUS: Perge igitur, Toralba, nisi molestum est, demonstrationem
ejus rei perspicuam aperire.

TORALBA: Multa quidem Aristotele[1] non ferenda de Deo scribit, ut
cum[2] eum animal vocat, contra quam decuit non tantum physicum, sed
etiam metaphysicum, i.e. rerum sublimium ac divinarum indagatorem ac
speculatorem, quoniam isto modo Deum confitetur corporeum esse, cum
animal ipse definiat corpus animatum. Nihil tamen absurdius, quam causam
primam rerum omnium effectricem ac conservatricem profiteri[3] eandemque
servili officio ac necessitate obligare[4], ac nihilominus sibi ipsi
liberum arbitrium tribuere. Liberum, inquit,[5] hominem diximus,
quia causa sui est et quem aliena potestas cogere non potest. Quid
arrogantius aut alienius a physicis decretis? Neque enim majus
argumentum habuit Plutarchus, ut fatalem Stoicorum opinionem everteret,
quam quod posita necessitate mundi gubernacula Deo adimerentur, i.e. εἰ
ἀνάγκη μέμικται τοῖς πράγμασιν, οὔτε πάντῶν κρατεῖ ὁ θεὸς, οὔτε πάντα
κατὰ τοῦ ἐκείνου λόγου διοικεῖται.

    [1.] Aristotelis Metaphys. lib. 12. de generat. lib. 2. [2.] Alius:
    _ac cum_. [3.] Alius: _confiteri_. [4.] Libr. 8 Physic. Libr. 2 de
    generat. [5.] Libr. 4 Metaphys.

FRIDERICUS: Est in rebus elementaribus quidem magna varietas et
inconstantia, sed orbium coelestium mutuis sese complexibus rapientium
certissimae ac immutabiles conversiones ab immutabili[1] causa pendere
convincunt.

    [1.] Alius: _immortali_.

TORALBA[1]: Immutabilem Deum esse, physicis omnibus ac theologis inter
ipsos convenit. At illi putant, inferiorum causarum vi ac potestate
superiores cohiberi. Probabilius poetae, qui flectis fabulis Jovem
imperio deorum inferiorum absolvi confitentur, superioribus tamen
τῆς ἀδραστείας legibus teneri affirmant. Hanc ἀδραστείαν seu fatum
Parmenides mundum complecti dicebat. Chrysippus vero motum aeternum
concinne ac decenter aptatum, Zeno providentiam, Augustinus fatum uni
Deo putat congruere aut nemini.

    [1.] Sequentia haec verba usque ad vocem _convenit_ desunt in alio
    codice.

SALOMO: Ebraeus interpres his consentanea scribens: fatum seu קדש
est illud, quo sanctitas sanctitatum continetur, Deus inquam, omnia
intra se recipiens[1] ac libera voluntate coërcens.

    [1.] Alii: _despiciens_.

TORALBA: Si verum est, quod Aristoteles scribit, laude ac vituperio
dignum esse neminem ob ea quae necessario facit, profecto Deum aeternum
nullam laudem aut gratiam pro suis erga nos meritis judicat promereri,
quoniam haec necessario facere cogitur. Ex eo quoque sequitur, rerum
universarum procuratione Deum absolvi, quoniam providentia duabus tantum
in rebus cernitur, primum ut res unaquaeque sit, deinde ut bene sit.
At utrumque necessitas excludit, quia series causarum necessaria rerum
ordinem stabilem et immutabilem efficit, ut nec flammarum incendio,
qui[1] in fornace fuerit, eripi nec saluti cujusdam contra naturae vim
prospici possit. At sublata providentia (qua quidem omnia stant, quae
videmus et quae non videmus) mundum ipsum subverti necesse est. Quod
Aristoteles ne confiteri cogeretur, Platonis dictum ex Phaedone
usurpavit, scilicet rationi consentaneum esse, Deum nullam curam
habere, i.e. εὐλόγως ἔχει ὁ θεὸς, οὔτε ἐπιμελῶν μὲν ἡμῶν. Idem Plato
in Politico Deum humani generis pastorem vocat, i.e. ἀνθρωπίνης ἀγέλης
ποίμενα.

    [1.] Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Hoc argumentum probabile quidem videri potest, non[1] tamen
necessarium, ut sublata providentia mundus concutiatur. Quia si Deus
prospicit universitati, aut propter se id facit, aut propter mundum; non
propter se, quia mundo carere facile potest, alioquin non esset se ipso
contentus i.e. αὐταρκέστατος, ut non modo a Platone et Aristotele, sed
etiam a se ipso שָׁדַּי, quod idem est, appellatur. Non enim providet mundo
propter mundum, quia mundus Dei finis esset, ac propter mundum bearetur;
semper enim finis praestat iis, quae ad finem diriguntur.

    [1.] Alius: _ut_.

TORALBA: Hoc quidem, Sename, argumento usus est Alexander, ut
Aristotelis decreta tueretur. Idem tamen longissime ab hac sententia
discedens: Dicere, inquit, nolle Deum res nostras procurare, alienum a
majestate divina; invidi enim est et iniqui, cum possis nolle meliora;
τὸ δὲ λέγειν μὴ βούλεσθαι τὸν θεὸν τῶν ἐνταῦθα προνοεῖν, παντελῶς
ἀλλότριον θεοῦ, φθόνου τινος καὶ ἀλόγου φύσεως.

SALOMO: Senami argumentum una sui parte convincere[1] videtur, quia non
congruit divinae majestati quicquam agere, ob aliud primo et praecipue,
quam propter se ipsum. Omnia, inquit, creavi propter me[2], etiam impium
ad diem ultionis, nec mundi creatione aut procuratione melior futurus
erat aut beatior, quia nec optimus ante nec beatissimus fuisset. In eo
ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus
perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique
felicitate[3] potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non
efficiat meliora quam possit. Nec satis apte Proclus ex eo mundi
aeternitatem statuit, quoniam ea est rerum caducarum natura, ut creatori
optimo temporis aut felicitatis gradu nulla possit aut debeat exaequari.

    [1.] Alius: _corruere_. [2.] Alius: _creavit propter se_.
    [3.] Alius: _facultate_.

CORONAEUS: Nondum explicata quaestio mihi videtur, quonam modo prima
causa sit immutabilis, si causarum inferiorum series ac progressus
mutatur. Quodsi progressio causarum inferiorum immutabilis est, mundum
hunc necessario stare et ea quae fiunt immutabili superiorum vi ac
potestate necessaria concludi confitendum erit.

SALOMO: Deus quidem de se ipso testimonium ferens: Ego dominus[1]
aeternus, inquit; et non mutor[2]; item: _Coeli tabescent et peribunt,
tu autem idem ipse es, semper tui similis_[3], quae verba majestatem ac
naturam divinam semper stabilem ac aeternam significant, non tamen
eripiunt, sed potius confirmant liberam Dei voluntatem.

    [1.] Alius: _Deus_. [2.] Jesaias 40, 27. [3.] Ps. 102 (101), 27 f.

SENAMUS: Quid igitur hoc carmine volunt:

  Fata regunt orbem et certâ stant omnia lege?

TORALBA: Recte equidem: aut fatum nihil est, aut Deus est, qui certas
omnibus naturis leges praescripsit, quas unus mutare et evertere[1]
potest; naturae legislator suis legibus solutus non a senatu aut populo,
sed a se ipso. Cur enim terra non contegitur aquis, cum tamen gravior
sit? Id Aristoteles ad animantium salutem factum tradit. Honestius erat
tragoedos imitari, qui cum rei difficultatem explicare nequeunt, Deum a
machina, τὸν θεὸν ἀπὸ μηχανῆς eliciunt. Ex hac igitur demonstratione
colligimus, nihil in natura necessarium esse, quod non aliter fieri
possit. Quod Algazel, Arabum philosophorum acutissimus, erudite
perspexit, contra quam Averroës putavit. Quid enim frequentius quam ex
secali siliginem nasci? ex frumento non semper, sed tamen nimis saepe
lolium; contrave ex homine serpentem gigni; saepissime monstra ex omnium
animantium genere oriri, novos etiam et inauditos morbos grassari, tum
aquarum ingentes eluviones, incendia terrarum inopinata, prodigiosos
animantium partus, imbres lapideos, sanguineos, lacteos, siligineos[2],
portenta denique stupenda nasci vidimus, quorum plena est antiquitas,
pleni libri, plenae Graecorum, Ebraeorum Latinorumque litterae, ut non
modo praeter naturam, sed etiam repugnante natura fieri sit necesse[3].

    [1.] Alius: _aut convertere_. [2.] Alius: _saligineos_. [3.] Julius
    Obsequens de prodigiis. Polydor. Vergil. de prodig. Joachim
    Camerarius de portentis. Livius et Plinius passim.

OCTAVIUS: Hippocrates noster, cum popularium et incredibilium et
incurabilium morborum vim praeter naturam semper animadvertisset,
divina quadam potestate cieri scripsit. Id axioma Fernelius ἀρχιατρὸς[1]
variis ac stupendis daemonum actionibus illustravit, idque contra
naturalium causarum et affectionum progressiones consuetas.

    [1.] In abditis causis morborum.

TORALBA: Alexander ipse, qui pro Aristotele pugnare consuevit[1],
a magistri scriptura[2] discedens scribit[3], naturam saepe mutari tum
vi, tum moribus, tum votis erga Deum conceptis, quibus morbos et mala
mitigari et converti[4] asseverat. Quae[5] vero maleficorum flagitiis
assidue fieri legimus, quaeque a Friderico narrata et superioribus
mensibus Constantinopoli, stupente populo, gesta legit anagnostes,
quae quidem tota pugnante natura facta intelligitis, num satis arguunt
naturae vim necessariam et immutabilem non esse? Nam quae aliter
eveniunt, necessaria ut sint, nullo modo fieri potest, ut Aristoteles
ipse confitetur[6], qui tamen casum et fortunam in natura statuens, ex
opinione plebis necessitatem sustulit de natura.

    [1.] Alius: _decrevit_. [2.] Alius: _sententia_. [3.] Alibi:
    _scripsit_. [4.] Alibi: _averti_. [5.] Alius: _Quod_. [6.] Περὶ
    ἑρμηνείας III., cp.15.

SENAMUS: Quid ergo Platoni[1] fiet, qui ex Homeri sententia auream
catenam fingit a Jove demitti coelitus, nisi causarum naturalium seriem
inviolabilem ac plane immutabilem demus?

    [1.] In Theaeteto.

TORALBA: Satis, opinor, Homerus seipse explicat, cum Deos illos
inferiores a superiore[1] quidem sursum trahi posse agnoscit, supremum
ab inferioribus non item.

    [1.] Alius: _supremo_.

SALOMO: Ego catenam Homericam nihil aliud esse existimo, quam in visu
nocturno Jacobi Patriarchae scalâ[1] expressum, cujus vertici Deus
imminet, qua descensus est angelis a coeli vertice in terras et hinc
rursus ascensus ad coelum.

    [1.] Gen. 28, 12.

OCTAVIUS: Certe Salomonis interpretationem confirmare videtur Proclus
Academicus et Plutarchus, qui daemones inter deorum et hominum
naturam[1] collocarunt, τούς πορθμεύοντας τὰ τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς
θεοὺς[2] καὶ τὰ τῶν θεῶν πρὸς τοὺς ἀνθρώπους, i.e. portantes divina ad
homines et humana ad Deos[4]. Hoc tamen interest, quod appellatione
daemonum deum appellavit, κακοδαίμονας tantum complectuntur. Quin etiam
Plato maximum omnium daemonum Deum appellavit. Juniores tamen Academici
saepius daemones φαύλους καὶ κακούς usurparunt.

    [1.] Alius: _cathedram_. [2.] Alius: τὰ τῶν θεῶν πρὸς ἀνθρώπους
    καὶ τὰ τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεούς. [3.] Desunt haec verba
    interpretantia in aliis codicibus.

TORALBA: Ex utraque interpretatione sequitur, angelos ac daemones
vim habere deo minorem, hominibus vero majorem[1], quae tamen vis
ac potentia dei potestati aequalis esset, si Deus agendi necessitate
obligaretur, quoniam causa quaeque quo potentior est, eo majores
parit effectus[2], si autem prima causa necessario ageret, omnium
consequentium causarum potestas esset infinita et rei finitae vis
infinita esse nequit[3].

    [1.] Desunt tria haec verba in alio codice. [2.] Scoti argumentum
    acutissime collectum lib. II. Sententiarum. [3.] Duo haec verba
    desunt in alio codice.

CORONAEUS: Efficacissinum quidem illud esset argumentum, si antecedens
demonstratione concluderetur.

TORALBA: [1]Quicquid naturaliter agit, ad[2] extremum suae potestatis
ac facultatis agit, v. gr. ignis urit ad summum, non modice aut intra
modum, sed quantum illi a natura tributum est, Ergo si prima causa
naturaliter agit, ut Aristoteli placet, vim suam omnem, quae quidem est
infinita, in causam secundam infundere oportet, eadem ratione causas
secundas vim infinitam tertiis tribuere, has item consequentibus ad
extremas usque communicare, hoc est ea quae sunt finita, fluxa, caduca,
locupletare et augere infinita quadam vi ac potestate, cum omnes
philosophorum familiae ad Epicureos usque primam causam infinitae
potestatis ac bonitatis esse fateantur. Atque isto quidem modo causarum
omnium exaequata esset potestas, item secunda causa cum infinita ista
potentia coelo finito ac terminato cohaerens, nec ageret nec moveret
in tempus[3]. Quod quidem Averroi adeo absurdum visum est, ut ab
Aristotelis sententia discedens primam causam, quod esset infinita,
segregaverit a coeli agitatione ac secundam causam orbi primo ac finito
conjugarit, ne[4] finita infinitis, sempiterna caducis necessaria
connexionis serie copularet. Quae connexio necessaria eo absurdior est,
quo mentes omnes ac formas a materia segregatas[5] simul ac semel a
prima causa pendere scripsit Aristoteles[6], quam sententiam Avicenna et
Averroës Academicos secuti repudiarunt, quia secundam causam a prima,
tertiam a secunda certa serie derivari tradunt.

    [1.] Addunt alii: _Sic autem conficitur_. [2.] Sequentia sex verba
    desunt in alio codice. [3.] Alius: _in tempore_. [4.] Alius: _nec_.
    [5.] Alius: _segregatis_. [6.] Metaphys. l. 9.

SENAMUS: Haec quidem Toralbae demonstratio subtiliter et argute est
conclusa, sed ex eadem demonstratione subvertitur tota naturalis
disciplina[1].

    [1.] Alexander Aphrodisias, Metaphys. l. 11.

CORONAEUS: Quonam modo?

SENAMUS: Quarum enim rerum habetur ulla scientia, causas earum
necessarias esse oportet. At Toralbae demonstratio causarum necessitatem
tollit, omnem igitur de natura scientiam funditus subverti oportet,
quoniam eorum quae casu feruntur aut aliter fieri possunt, scientia non
magis constare potest, quam reperiendi thesauri disciplina.

TORALBA: Res naturales nec casu, nec temere, nec ordine coeco fiunt,
sed iisdem legibus et eodem tenore[1] progrediuntur, ut posita causa
sequatur effectus, nisi divina voluntate in omnibus, aut humana in
quibusdam, aut vi daemonum in pluribus prohibeantur. Neque enim si
lapidem sustines, quo minus deorsum feratur, aut ignem quo minus
sursum[2] abripiatur, propterea subrervitur demonstratio, lapidem
deorsum vergere, quia gravis, ignem sursum, quia levis sit.

    [1.] Alius: _tempore_. [2.] Alii: _seorsum_.

OCTAVIUS: Ex ratione Toralbae colligimus, primam causam liberam esse,
non naturalem, non violentam. Nam si cogeretur, non esset voluntas
libera in Deo, quam aut a superiori causa aut ab aequali aut ab
inferiori cogi oporteret. Non a superiore, quia supremo nihil superius,
non ab aequali, quia non esset aequalis, si cogi posset; a se ipso cogi
non potest, multo minus[1] ab inferiori aut imbecilliori causa, cum
suprema causa tot ac tantis opibus locuples sit, ut excelsior esse
nequeat. Non esset autem Dei natura praepotens et excellens, si
subjungeretur ei necessitati vel naturae, qua coelum, maria, terrae ac
totus hic mundus regatur, eaque vis ac potestas majore ac meliore vi
praedita esset quam Deus ipse.

    [1.] Alius: _magis_.

SALOMO: Gravis quidem haec Toralbae demonstratio, gravior tamen mihi
videtur, quae ab ipsius Dei omnipotentis ore prodiit: _Omnia_, inquit,
_quae volui, feci_[1].

    [1.] Jesaiae 46, 11 sq.

CORONAEUS: Haec quidem perspicua sunt, unum modo restat, quod juniores
Peripatetici diviniori doctrina imbuti, Aristotelis impia decreta
minuentes, Deo quidem voluntatem non eripiant[1], sed idem putent esse
in Deo Velle et Esse, ita ut illud sit quod vult, et quod sit, id ipsum
velit.

    [1.] Alius: _eripiunt ... putant_.

TORALBA: Ut aegris cubilia mutantur et loca, morbus tamen sequitur, ita
quoque posteri eodem quo primi relabuntur, quia etiam graviora ex his,
quam ex illis incommoda sequuntur, quia Dei substantia mutari non
potest. At Dei voluntas, si mutari nequit, non est voluntas, non est ad
hoc vel illud libera, sed ad hoc tantum praecise[1]. Potuit enim Deus
duos tresve soles facere, noluit tamen. Ita Deus multa vult, est tamen
unus, non multa. Non igitur idem est in Deo Esse et Velle, quia vult
multas et varias formas, non tamen infinitas[2] neque aeternas aut
simplices existere, cum tamen sit ipse infinitus, simplex, aeternus,
non multus nec multiplex. Idem Deum modis omnibus esse[3] necesse est;
quodsi mundum quoque necessario esse dicamus, ut illi arbitrantur, non
potest in Deo esse idem Esse ac Velle, quia mundi existentia necessaria
Dei voluntatem penitus excludit, nihil enim voluntarium fieri potest,
ubi violenta necessitas urget.

    [1.] Alius: _praecisa_. [2.] Alius: _tantum infirmas_. [3.] Alibi:
    _existere_.

CORONAEUS: Demus igitur, Dei voluntate omnia existere, nec idem haberi
in Deo Esse et Velle, quid ex eo sequitur?

TORALBA: Illud imprimis, mundum ab alio quam a sese servari.

SENAMUS: Etiam[1] a prima causa servari mundum scribit Aristoteles[2].

    [1.] Deest haec Senami interlocutio in alio codice. [2.] De
    generatione et corruptione, lib. II, cp. 10.

TORALBA: Ita quidem, sed necessario putat servari atque ob id aeternum
esse statuit. Si enim a voluntaria causa mundus pendet, ut demonstratum
esse confido, suapte natura sempiternus esse non potest. Cum enim sint
agendi principia duo, alterum impetu naturae, alterum nulla necessitate
fertur, sive ad generationem sive ad rerum genitarum procurationem[1]
ac tutelam. Cum igitur causam mundi effectricem[2] ac conservatricem a
fatis et Adrastiae[3] legibus liberum ac solutum demonstratum sit, nec
eandem esse cum essentia voluntatem, sequitur opificium illud ab eo
deseri posse, quandocunque velit. Desertionem interitus sequatur necesse
est, cum nihil a seipso servari et[4] fieri possit, non est igitur
aeternum id, cujus salus ab alterius arbitrio ac voluntate pendet. Quod
cum intelligeret Avicenna, princeps eruditione clarissimus: Creatura,
inquit, nihil est et ex nihilo, secundum essentiam quidem a prima causa
existit. Prima autem causa nulla esse potest, si mundus est aeternus.
Ex quo sequitur altera demonstratio, non minus efficax et utilis, quam
superior. Sed vereor, ne vobis taedio sim oratione longiori.

    [1.] Alius: _conservationem_. [2.] Aliua: _fictricem_. [3.] Alibi:
    _naturae_. [4.] Alibi: _aut_.

CORONAEUS: Neque certe nos pigebit hujus dissertationis, ex qua non modo
voluptatem summam, sed etiam consequimur utilitatem multo majorem.

TORALBA: In rebus aeternis nulla est prima, nulla item[1] postrema
causa, ut ipse Alexander[2] confitetur. At mundus primam causam habet,
omnium consensu physicorum, non est igitur mundus aeternus. Quod cum
Aristoteles[3] vidisset, omnes causas posuit aeternas, maxime tamen,
inquit, primas. Cur primas potius, quam medias, quam postremas? Cum
omnes[4] sint aeternae ac eodem momento existere coeperint. Aut si una
est prima, quomodo[5] consequentes aeternae sint ac simul cum prima, cum
prioris ac posterioris ratio non ad tempus, sed ad ordinem spectat, ut
quidem ipsi tradunt. Quae cum absurda sint, confitendum mundum aeternum
non esse. Si non est aeternus, originem habuisse oportet et exitum
quoque habiturus est. Id enim omnibus et divinis[6] et naturae
legibus[7] decretum est, quaecunque exitum habitura sunt, ortum
habuisse, et quae ortus sui principium habuere, tandem aliquando
interitura. Nam si quod semper esse quit[8], naturam habet
immutabilem[9], suapte haec[10] nunquam mutari poterit; si nunquam
mutari potuit, ac ne gigni quidem potuisse[11] constat; sin genitum est,
mutari quoque oportuit, ut a potentia abiret in actum. Ergo si quid
suapte natura mutabile, sempiternum esse nequit. Itaque cum Plato
nascendi principium mundo tribueret, obiturum intellexit, eundem Dei[12]
tamen bonitate, non suapte natura, sempiternum fore putavit. Sunt igitur
omnia, quae ortum habuerunt, occasura, nisi opificis nutu arbitrio,
voluntate, potestate fulciantur. Ex quo planum fit, nulla ratione
Galenum[13] scripsisse, non sibi necessarium videri principium illud:
πᾶν τὸ γέννητον φθαρτόν[14].

    [1.] Alibi: _est_. [2.] Alexander Aphrodisias l. 12 Metaph.
    [3.] Libr. 6 cp. 8 Phys. libr. 7 Metaph. et 12. [4.] Alibi: _res_.
    [5.] Alibi: _quonam modo_. [6.] 4 Esdr. 9. [7.] Plato in Timaeo,
    in Phaedone. Aristotoles, l. 1. de coelo et l. 2 et 6 Metaph.
    [8.] Alius: _queat_. [9.] Alii addunt: _si vim habet immutabilem_.
    [10.] Alius: _natura_. [11.] Alibi: _posse_. [12.] Deest in aliis
    codicibus. [13.] De tuenda valetudine libr. 4. [14.] Alii:
    φθειρῆται.

SALOMO: Si decrevit opifex, hoc a se conditum aedificium[1] tandem
aliquando collapsurum, nihil contra sua decreta stare potest[2]. At
opifex aeternus mundum aliquando interiturum decrevit. At tametsi Philo
noster Ebraeus Platonis sententiam secutus putat, coelorum accidentia,
non essentiam mutatum iri ac flagitiosissimum vel de mundi obitu
cogitare; amicus tamen Plato, amicus Philo, sed magis amica Dei vox,
quae neminem dubitare patitur. Antiquissima quidem[3] sidera sunt,
antiquissimi coeli, non tamen aliter ac indumentum veterascent atque
interibunt.

    [1.] Alius: _opificium_. [2.] Scotus lib, 2 sentent. disp. 2.
    quaest. 1 et 2. [3.] Alius: _quaedam_.

CORONAEUS: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant, sic
enim ille Lucretius Epicuraeus[1]:

  Una dies dabit exitio, multosque per annos
  Sustentata ruet moles et machina mundi.

Quae illi nulla demonstratione subjecta scripserunt, cujus tamen
maximum pondus est ac momentum, non modo[1] ad evertenda Peripateticorum
decreta, quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum
relinquunt[2], sed etiam ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam
praeclara origine niti ac servari intelligunt[3], Dei O. M.[4]
ardentiore desiderio rapiantur atque[5] in illius laudes erumpant.

    [1.] Desunt haec duo verba in alio codice. [2.] Alius: _tamen_.
    [3.] Alii: _reliquere_. [4.] Philo in libro de profusis. [5.] Alibi:
    _ad Deum O. M._ [6.] Alius: _et_.

CURTIUS: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores
continuis querelis homines nec magnitudine nec robore[1] cum majoribus
conferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque
aetates homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine
hominibus, qui tribus[2], qui septem, qui octo, qui novem cubitis
veteris cubiti altitudinem superabant, quae testantur mundi senectam et
interitum futurum.

    [1.] Alius: _Nec robore nec magnitudine_. [2.] Desunt haec duo verba
    in alio codice.

TORALBA: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex ejus
motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur,
corporeum esse oportet; quicquid autem corporeum est, idem quoque
divisibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi
summa consensione[1] fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non
modo perspicitur ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus
et terminis comprehensum, caetera suo complexu ambiat[2], partes
habens extra partes, figuram etiam et quantitatem[3] finitam et
commensurabilem. At quantitas[4] corporea motum[5] in se continet, item
motus figurans[6] qualitatem, quae ipsa sunt accidentia. Materiam
vero[7] sine forma usquam consistere negant[8]. Cum dico coelum, inquit
ille[9], tum dico formam, cum[10] dico coelum hoc, dico formam hanc in
hac materia. Quibus verbis coelum ex materia, forma et accidentibus
coalescere confitetur, ut etiamnum ejus interpretes.

    [1.] Alius: _confessione_. [2.] Alius: _coërceat_. [3.] Alius:
    _qualitatem_. [4.] Alius: _qualitas_. [5.] Alii: _materiam_.
    [6.] Alius: _figuram_. [7.] Alius: _autem_. [8.] Alius: _nequit_.
    [9.] Alius: _Aristoteles_. [10.] Desunt sequentia haec Aristotelis
    (l. 4 de coelo) verba in alio codice.

CORONAEUS: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue
explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et[1] quae amplissimo
orbis sinu coercentur[2], opificis aeterni arbitratu dissolvi ac
propterea tot monstra, quae stupore homines afficiunt, tot praestigias
et volatus[3] maleficorum, non a natura, sed praeter naturam aut contra
naturam[4], angelorum ac daemonum vi ac potestate fieri.

    [1.] Desunt sex haec sequentia verba in uno codice. [2.] Alibi:
    _coërcentur_. [3.] Alibi: _conatus_. [4.] Haec tria verba desunt in
    alio codice.

SENAMUS: Si daemones corporales[1] essent, minus ambigeretur.

    [1.] Alii: _aspectabiles_.

TORALBA: Disputatio de animorum immortalium natura, i.e. de angelis
ac daemonibus perdifficilis ac obscura semper visa est. Ac tametsi
Aristoteles[1] ubique fere daemonia vocat ζῶα, non tamen explicat,
corpora sint necne, quia Deum quoque animal appellat[2] aeque ac
daemones. Quaerat, inquit, aliquis, quamobrem anima, quae[3] in aëre
vagatur, melior sit ac magis immortalis, quam quae est in animantibus:
ἥ ἐν τῷ ἄερι ψυχὴ ταῖς ἐν τοῖς ζῶοις βελτίων ἐστὶ καὶ ἀθανατωτέρα[4],
quo loco vel daemones vel hominum mentes a cadaveribus segregatas in
aëre vagari confitetur. Plato vero mentis humanae captum egredi daemonum
disputationem agnoscit; majorum tamen sententiis acquiescendum: περὶ δὲ
τῶν δαιμόνων εἰπεῖν καὶ γνῶναι τὴν γένεσιν, μεῖζον εἰ καθ᾽ ἡμᾶς, πιστέον
δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν[5]. Frequens tamen est apud Platonem
disputatio de daemonibus in Symposio, Protagora, Clitia, Politico,
Epimenide, Phaedone, Sophista et in libro de legibus. In Theagene quoque
apertius: Nos, inquit, sicut oves mira divinorum[6] pastorum custodia
semper egemus; ac tam ineptum putat[7], homines hominum custodiae
committere, quam ovium et caprarum curam ovibus et capris. Laudat etiam
in Cratylo Hesiodi sententiam, quod viros bonos et sapientes vita
functos daemones appellat, quos in Symposio medios inter Deos et homines
collocavit, aërea natura constantes. Aperte vero in Phaedone angelos,
quos[8] ubique θεοὺς vocat, curatores nostros esse asseverat: θεοὺς
εἶναι ἡμῶν τοὺς ἐπιμελομένους. Quin etiam in Sophista angelum genialem,
quem juniores[9] Academici δαίμονα πάρεδρον appellant, nos quocunque[10]
proficiscamur, comitari et cogitationes nostras explorare scribit: τὸν
ξένιον οὐκ ἥκιστα θεὸν συνοπαδὸν γιγνόμενον, ὕβρεις καὶ εὐνομίας τῶν
ἀνθρώπων καθορᾶν. Et in Theagene: Adest, inquit, mihi divina quadam
sorte daemonium quoddam, ab ineunte pueritia me secutum. Cujus argumenti
occasione accepta omnes Academici disputationes[11] varias de natura
daemonum instituerunt. Illud autem inter ipsos convenit: unicuique[12]
daemonium ab ortu vitae ducem divino munere concessum. Huc[13] Menandri
illud:

  Ἁπάντι δαίμων ἀνδρὶ τῷ γενομένῳ,
  Ἁπᾶσιν ἐστὶ μεταγωγὸς τοῦ βίου

Nam Socratis adhuc puelli pater oraculum accepit, eum habere ducem
sexcentis paedagogis meliorem, ut quidem Plutarchus scribit in libro
Περὶ τοῦ δαιμονίου τοῦ Σωκράτους. Empedocles, qui vivus et spirans in
jugo montis Aetnae a daemonibus sublatus dicitur, unicuique καλὸν καὶ
κακὸν δαίμονα contigisse dicebat.

    [1.] Libr. 4 et 12 Metaphys. [2.] Libr. 4 et 12 Metaphys.
    [3.] Alii: _animalia, quae_. [4.] Graeca haec desunt in alio codice.
    [5.] Graeca haec desunt in alio codice. [6.] Alius: _divorum_.
    [7.] Alibi: _putari_. [8.] Deest alibi. [9.] Alius: _minores_.
    [10.] Alius: _quoque_. [11.] Alius: _disputatores_. [12.] Desunt
    haec sequentia duodecim verba in alio codice. [13.] Alibi: _Hic_.

SALOMO: Rabbi Moses Aegyptius non quidem ab Empedocle, sed a majoribus
institutus, etiam unicuique bonum ac malum angelum adesse confirmat.

SENAMUS: Si tanta vis daemonum ac angelorum extitisset[1], quantam esse
vultis, mihi mirum videtur, quamobrem Epicuraei daemonum hypostasin de
natura sustulerint?

    [1.] Alibi: _existeret_.

CURTIUS: Epicuraei non tantum ex albo philosophorum, sed etiam hominum
eximendi nobis sunt, tum quia nihil aut parum[1] differunt a judicio
ferarum, tum etiam quod solo sensu feruntur.

    [1.] Alius addit: _admodum_.

CORONAEUS: Quando igitur constat, philosophorum ac theologorum vel
potius mortalium omnium consensu daemones esse, ut ab eorum perspicuis
actionibus planum est, disseratur illud, si placet, an daemones
essentia et qualitate sensibili, an vero sola boni et mali discrepantia
differant, quibus item actionibus ac negotiis implicentur. Quibus
perspectis ac cognitis perspicuum erit, quid de ostentis, prodigiis,
fascino, quid denique de sagarum stupendis actionibus ac λυκανθρωπίᾳ
sentire debeamus. Et quoniam Fridericus studiose videtur daemonum vim ac
naturam conquisivisse, haud dubito quin haec omnia nobis facili sermone
sit explicaturus.

FRIDERICUS: Si tot ac tam multi philosophi tantaeque eruditionis tot
saeculis de natura daemonum nihil asseverare potuerunt aut voluerunt,
quid de homine minime philosopho sperare potestis? Libros quidem de
strigibus ac sortilegiis[1], quotquot nancisci potui, curiose legi, ut
maleficarum actiones utcunque intelligerem, quae vobis enarrare pigebit,
cum ex iisdem fontibus, quibus ego hausi, illa ipsa haurire cuique
integrum sit. De natura vero ipsaque daemonum origine ac essentia
quicquam affirmare[2] si velim, ineptus sim.

    [1.] Alibi _sortilegis_. [2.] Alius: _afferre_.

TORALBA: Duae sunt omnino demonstrandi artes, una quidem a causis,
altera vero ab effectibus; itaque si obscurae sint causae, ex ipsis
tamen effectis eas venari licet, ut si daemonum naturam, τὸ διότι,
capere nequeamus, certe ex eorum actionibus τὸ ὅτι ἐστὶν intelligamus.

FRIDERICUS: Nudam historiam, ut vobis morem geram, enarrare non recuso,
ne quid a me amplius exigatis. Tametsi enim Apulejus sortilegii ac
veneficii accusatus et qui ὀνανθρωπίαν in seipso expertus fatetur, multo
subtilius quam caeteri daemonum essentiam explicare potuerit, dubito
tamen an voluerit necne, quod potuit. Sic autem definivit daemones: sunt
genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aërea,
tempore aeterna. Quam descriptionem miror Augustinum[1] locis omnibus
secutum fuisse atque in eo potissimum, quod eorum naturam scribit esse
aeternam, cum tamen Porphyrius, Plutarchus, Plotinus mortales esse
tradant, idque Apollinis oraculo, i.e. ipsius daemonis maximi testimonio
confirmans: Hei mihi tripodes lugete, obiit Apollo, excessit, flamma[2]
coelestis mihi vim affert! Quin enim Plutarchus Ciceronis sententiam
secutus ob id oracula defecisse scribit, quod daemones, qui olim oracula
reddebant, interierint[3]. Quodsi daemones hominum generi contubernales
ac socii tam multa de[4] ipsis[5] mentiuntur, quid nobis sperandum est
de angelorum coelestium sublimiore ac diviniore natura? Tametsi vero
Philo Judaeus angelos appellat diviniores quasdam ac secretiores[6]
naturas, Dei praepotentis imperio subjectas, quibus quasi legatis
utitur; idem tamen in libro de mundo angelos ac daemones essentia
scribit eosdem[7] esse, licet qualitate boni differant a malis[8].

    [1.] Libr. 7 Gen., libr. 8 et 9 de civit. Dei, libr. 3 de trinit.
    [2.] Quinque haec sequentia verba desunt in alio codice. [3.] Alibi:
    _interierunt_. [4.] Alius addit: _se_. [5.] Alibi: _ipsi_.
    [6.] Alius: _sacratiores_. [7.] Alibi: _ejusdem_. [8.] Alius addit:
    ἄγγελοι δέ εἰσι ψυχαὶ κατ᾽ ἀέρα πετομέναι.

SENAMUS: Libenter audirem; neque enim dissimulare possum, quando primum
nati daemones sint[1], quibus nutricibus educati, quamque diuturna sit
uniuscujusque vita?

    [1.] Alius: _fuerint_.

FRIDERICUS: Non esse daemones aeternos, Toralba belle demonstravit, cum
uni[1] Deo rerum omnium parenti docuerit convenire, sed quam diuturna
sit eorum vita, mortalium nemini compertum opinor, tametsi Plutarchus,
Proclus, Porphyrius mille annos definiant ad summum, ex ipsius
Herodoti[2] sententia, qui nymphas decem Phoenicum secula explere
scribit, Hieronymus vero Cardanus de Facio[3] patre suo[4] scribit,
δαίμονα πάρεδρον habuisse annos amplius triginta ab eoque didicisse,
daemonum vitam trecentis aut ad summum quadringentis annis terminari,
quod perinde est ac si dicerent, hominum vitam annis centum definiri
aut ad summum 969, quia Methusalem, qui omnium diutissime vixisse
fertur, non diutius vitam protraxit[5].

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Alii legunt: _Hesiodi_.
    [3.] Alii: _Tajo_ vel _Pacro_. [4.] Deest in aliis. [5.] Cf. 1 Mosis
    5, 21 sqq. [N.]

SENAMUS: Mira varietas est Apuleji, Porphyrii et Cardani, cum alius
daemonum vitam trecentis finiat annis, alius mille, alius aeternos esse
putet.

CURTIUS: Certe immortales non esse constat ex ipsius Toralbae perspicua
demonstratione, quod etiamnum Eusebii Caesariensis episcopi sententia
confirmatur, quam ex Plutarcho transtulit in librum προπαρασκευῆς
εὐαγγελικῆς[1], cum ad Echinades insulas navigium, Tiberio imperatore,
translatum esset, exauditam fuisse vocem Thamus[2]! Ad quam cum Thamus
nauclerus respondisset, rursus exauditam vocem haec verba resonantem:
Cum ad Paludes delatus fueris, denuncia clara voce, Panem mortuum esse!
Nauclerum metu naufragii perterritum, nisi Diis imperantibus paruisset,
cum ad Paludes appulisset, clara voce denunciasse, Panem[3] mortuum
esse. Quo dicto repente voces ejulantium ac suspirantium hominum, qui
tamen nulli erant, exauditas fuisse.

    [1.] Libr. V. cap. 17. [2.] Addit alius iteratum: _Thamus!_
    [3.] Alii: _Pana_.

SALOMO: Nihil mirum, si Panem mortuum denunciarent, cum Leviathanem[1],
daemonum principem, sacrae litterae moriturum testificarentur[2].

    [1.] Alii: _Leviathan_. [2.] Ezechielis cp. 29, 3 sqq. Jobi cp. 40,
    20. Jesaiae cp. 27, 1.

SENAMUS: Audieram antea daemones et terras et maria tranare, et quasi
celerrimis equis homines ipsos transvehere momento. Quae si vera sunt,
cur daemones Echinadum insularum ab hominibus principis sui occasum
didicerunt, cum daemones dicantur non παρὰ τοῦ δειμαίνειν, ut putat
Eusebius, sed quasi δαήμονες, eodem sensu Ebraei יְדֵעֹנִים a verbo יָדַע,
quod _scire_ significat.

FRIDERICUS: Ego daemones ea scire opinor, quae persuaderi[1] possunt,
sed verius est, eis[2] ab immortali Deo regiones ac loca circumscripta
esse, quae praetergredi nequeant. Argumento sit, quod Caesarius scribit,
presbyteri cujusdam Coloniensis filiam a daemone obsessam patris[3]
jussu ultra Rhenum transvectam fuisse ac eodem momento a daemone
desertam, patrem vero tot ac tantis ictibus verberatum et contrucidatum,
ut paulo post mortuus sit. Ex quo intelligitur, daemonis illius
potestatem ultra[4] flumen terminatam fuisse. Consimile quiddam scribit
Hermias: cum quidam parricida matrem interfecisset et a daemonibus
acerbe torqueretur, consultus Apollo respondit, aliam regionem ei
quaerendam esse, atque ita illum in insulam e gurgite fluminis emersam
transvectum cruciari desiisse.

    [1.] Alibi: _quo pervadere_. [2.] Alii: _illis_. [3.] Alibi:
    _patrio_. [4.] Alius: _citra_.

SALOMO: Certe Friderici sententiam confirmare videtur id, quod in sacris
litteris[1] legimus, angelum Dei alligavisse in Aegypto superiori
daemonem Asmodeum[2], qui septem Sarae[3] maritos antea necarat. Nam in
eo quoque summa Dei bonitas conspicua fit, quod non modo serpentes et
feras saeviores, verum etiam nequiores daemones in desertissima loca
deportari jussit, quo minus hominum coetibus ac societatibus noceant,
nec nisi ad justissimam ultionem impiorum[4] solvi. Et quidem lege
divina solenni expiationum die pontifex hircos duos sortiri jubetur,
alterum quidem aeterno Deo sacrificandum, alterum vero Zazali[5]
dedendum, quem LXXII interpretes appellant ἀποπομπαῖον, quem in verticem
montis deduci mos erat ac de monte praecipitem dare. Locum vero
rubrum[6], quo quidem vinctus erat, candidum fieri dicebant, si Deus
placatus esset[7], quod a caprario buccina solebat significari laeto
clangore, ac proximas quasque regiones consimili clangore gratulationem
publicam significare, nec tamen caper dictus Azazel[8] usquam terrarum
reperiebatur. Quo pertinere ajunt illud ex Jesaia[9]: _Si scelera vestra
coccino rubicundiora fuerint, nive candidiora fient._ Quibus sane
congruit, quod R. Moses ex litteribus ritualibus Chaldaeorum et
Sabaeorum tradit,[10] veteres Idolatras in loco deserto daemones
conquisivisse atque iis sacrificare solitos, devotionibus in scrobes
procuratis, effuso cruore, tum epulari et convirari[11] consuevisse,
quod sanctissima divina lege prohibetur ac propterea hostiarum sanguis
ad plagam altaris aquilonarem[12] effundi jubetur. Non quidem desunt
ubique daemones, qui omnia[13] omnium dicta, gesta, facta diligentissime
explorant, pars tamen maxima circa sepulcra aut patibula, aut in antris
aut in montibus aut per silvas aut circa littora oberrant, quos Graeci
Satyros, Sylvanos, Tritones, Manes, Nymphas, Dryadas, Hamadryadas,
Oreadas appellant.

    [1.] Alibi: _libris_. [2.] Tobiae VIII, 3. [3.] Alii: _Annae_ vel
    _Susannae_. [4.] Alius: _carceribus_. [5.] Alibi: _Azazeli_.
    [6.] Alibi: _coccinum_. [7.] Cf. de hoc Azazelo 3 Mosis 16, 8. 10.
    26. [N.] [8.] Duo codices legunt: _dicatus Zazeli_. [9.] Jesaiae 1,
    18. [10.] Alius: _tradidit_. [11.] Duo Codices habent: _copulari_.
    [12.] Alius: _aquilonaris_. [13.] Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Num igitur daemones illi sepulcrales et cadaverum Aegyptiorum
custodes vinculis soluti, fines sibi destinatos praetergressi maria
trajiciunt ac procellas excitant, ut erepta cadavera sibi
restituantur[1]?

    [1.] Responsum huic quaestioni in omnibus Codicibus deesse, adnotat
    Senckenbergius.

SENAMUS: Si verum est, daemonem[1] illum Agrippinensem, qui deserta
puella parentem necavit, latissimam Rheni fossam trajicere non potuisse,
nec vada rapidissimi fluminis tranare, praesens remedium haberemus
adversus daemones, qui tantam foeminarum multitudinem obsident, ut uno
die plures octoginta Romae videremus acerbissime cruciatas, quae nullis
exorcistarum execrationibus liberari potuerunt.

    [1.] Alius false: _daemonium_.

FRIDERICUS: Nunquam[1] vis ac natura daemonum magis conspicua fuit, quam
in obsessis, quos Graeci ἐνδαιμονιῶντας καὶ ἐνθέους καὶ ἐνθουσιαστικοὺς
καὶ ἐγγαστριμύθους καὶ ἐγγαστριμάντεις καὶ στερνομάντεις καὶ Εὐρυκλέας[2]
appellant, quorum maximam copiam olim ubique fuisse legimus. Vidimus
ipsi in monasterio Kentorpio Germaniae inferioris virgines devotas[3] a
daemonibus sursum deorsum jactari ac interdum altius a terra sublevatas,
casu levissimo relabi, sine sensu doloris, tum assiduo risu cachinnos
movere, seque ipsas mutuis ictibus contundere bacchantium in modum ac
foetidissimo halitu aërem ambientem conspurcare. Id enim daemonum fere
proprium est, ut teterrimo foetore proxima quaeque loca quasi sulphuris
ac putrium cadaverum odore imbuant. Contra vero angeli ambrosium spirant
vertice odorem. Illud etiam deprehensum, si quis coram daemoniacis illis
vestalibus sacris[4] preces funderet aut divinis laudibus exerceretur,
doloribus acerbissimis obsessas cruciari, si ipsae horarias preces
latinis verbis enunciarent aut fabellam narrantibus audientiam facerent,
cruciatu levari. Cum a magistratu rogarentur, ecquis illas daemonibus
mancipasset, Elsam Kamam. Coenobii ancillam, incusabant, quod illa non
erubuit confiteri, ac sortilegii damnata rogis ardentibus exusta est.

    [1.] Alibi: _Nusquam_. [2.] Εὐρυκλῆς erat nomen celeberrimi
    cujusdam ventriloqui saepiusque pro ventriloquo in universum
    usurpatum. [N.] [3.] Alius: _totas_. [4.] Alius: _sacras_.

SENAMUS: Memini Romae Benedictinum exorcistam obsessas a daemonibus
rogantem, quem id fecisse suspicarentur, daemones respondisse, Judaeorum
id ope factum, quod indignarentur Judaei, foeminas a sua religione ad
christianam defecisse.

SALOMO: Quod a Gentili avorum religione ad peregrinam defecissent,
forsitan daemonibus sui obsidendi occasionem praebuerunt, sed Judaeorum
id ope[1] factum, nemini credibile videatur. Daemones potius falsis
accusationibus et criminibus[2] Judaeos, quibus infestissimi semper
fuerunt, circumveniri cupiebant.

    [1.] Alius: _opera_. [2.] Alii: _criminationibus vel
    incriminationibus_.

FRIDERICUS: Nobilior extat historia Antonii Segneti[1] Belgae, equitis
aurati ac senatoris, cujus filius cum saga contubernium traxerat[2]. Sed
cum jussu patris uxorem nobilem sibi despondisset, saga non aliter quam
Medea zelotypiae furore saucia, quod Jason Creontis regis Corinthiorum
filiam duxisset, daemonis ope rivalem ita conturbavit, ut saepius in
sublime veheretur, deinde huc illuc agitata dejiceretur. Cum vero
parturiret, saga cubiculum parturientis ingressa illam in tantum soporem
ac stuporem egit, ut sine sensu parienti foetum[3] eriperet.

    [1.] Alius: _Sequeti vel Suqueti_. [2.] Alius: _contraxerat_.
    [3.] Alibi: _infantem_.

SALOMO: Quid si pater filium ab utero voverat daemonibus, id enim
sortilegis fere consuetum est, ac propterea divina lex execratione
gravissima detestatur eos, qui liberos voverint deo Molocho.

FRIDERICUS: Non minus memorabile est, quod in monasterio montis Hessorum
virgines sacrae a daemonibus tanta vi obsessae fuerunt, ut cum canibus
atris copulari viderentur, deinde sursum deorsum jactari ac teterrimos
foetores exspirare.

SALOMO: Quid si Deus ultionem istam daemonibus permisit, quod
forsan[1] canibus, ut interdum contigit, copularentur. Nihil enim
detestabilius[2], quam votam Numini virginem immundissimae bestiae
prostituere, ac propterea divina lex[3] eodem capite vetuit offerri Deo
pretium canis ac mercedem meretricis, tum sequens caput[4] supplicium
extremum irrogat eis qui pecudibus copulantur.

    [1.] Alius: _forsitan_. [2.] Desunt haec quinque sequentia verba in
    uno codice. [3.] Deuteron. 23, 18. 27, 21. coll. Levit. 18, 23. 20,
    13 sq. [4.] Alius: _sequenti capite_.

CURTIUS: Immane scelus istud a monialibus mutum scelus appellatur. Neque
id novum, si Aeliano[1] credimus, qui civem Romanum scribit accusationem
instituisse adversus canem[2] adulterum uxoris. Et in Aremorica Celtarum
bos puellam peperit, quae nihil bubulum habuit praeter alterum pedem,
unde graves controversiae extiterunt.

    [1.] De varia hist. [2.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Non tam mirum est, hominem pecori quam daemoni copulari. At
non ita pridem in monasterio Coloniensi Gertrudis puella daemonem habuit
concubinum, et in ejus scrinio litterae amatoriae illius et ejus ad
daemonem[1] repertae[2] fuerunt, nec multo post omnes[3] moniales a
daemonibus obsessae.

    [1.] Alibi: _ad eum daemonem_. [2.] Alibi: _compertae_. [3.] Alibi:
    _sociae_.

TORALBA: Earum rerum historias mirari facilius est, quam qua ratione
fieri possint exquirere. Nam memini, cum essem in Hispania, Magdalenam
Cruciam,[1] monasterii Cordubensis principem, a Paulo III. Pontifice
Maximo veniam impetrasse, quod annos amplius triginta cum atro daemone
Ephialte concubuisset, tametsi tantam vitae ac religionis integritatem
prae se ferret, ut quasi ab angelo, dum sacra fierent, sublimis
veheretur a terra, quod Porphyrius etiam Jamblicho sacra facienti
contigisse tradit; quin etiam in hostia exadorea post consecrationem
ab altaribus,[2] fisso pariete,[3] in buccam monialis evolare videatur.
Ab ea non aliter, quam ab oraculo patres ac pontifices[4] responsum[5]
quaerebant. Notissima est ubique pervulgata historia, nec dissimile est,
quod Franciscus Picus scribit, se vidisse Benedictum Bernam sacerdotem
flammis ambustum,[6] quod annos amplius quadraginta cum Hyphialte (ut
illa cum Ephialte) concubuisset.

    [1.] Alius: _Cruceam_. [2.] Alius: _alterius_. [3.] Alibi: _fuco
    pari_. [4.] Alius: _principes_; alibi: _princeps et pontifex_.
    [5.] Alius: _responsa_. [6.] Alibi: _combustum_.

SENAMUS: Etiamnum[1] daemones utriusque sexus incubos et succubos Italia
parit? vereor, ne[2] medicis plane haec deliria videantur.

    [1.] Alibi: _Etiamne_. [2.] Alius: _ut_.

FRIDERICUS: At Fernelius, clarissimus Henrici II. Francorum archiater,
nobilissimum adolescentem a daemone obsessum scribit, qui tametsi
litteras nunquam didicisset, Graece tamen loqueretur. Et Philippus
Melanchthon tradit, mulierculam quandam, cum a daemone cruciaretur,
graece loqui solitam ac bellum sacrum, quo Germania pene tota
deflagravit, hoc carmine denunciasse: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ
ὁρμὴ ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Qua de re cum inter theologas ac medicos varie
disputaretur, sciolus quidam medicus, ne nihil ignorasse videretur,
a melancholia peregrinam linguam excitari posse contendebat, sed non
sine risu ac sibilo palam explosus est.

OCTAVIUS: Illud facile refelli poterat, cum ἐγγαστρίμυθοι καὶ
στερνομάντεις bucca conclusa aut etiam exserta lingua, mox etiam e
vulva diserte loquerentur.

CORONAEUS: Sed mirum est, obsessos a daemonibus lustralis aquae
conspersionem abhorrere, ut quidem Cyprianus scribit et experientia
saepissime expertum est. At Philippus Melanchthon[1] aliquando se
daemoni fucum fecisse jactavit, cum obsessum a daemone aqua pura
aspersisset, aeque enim[2] hanc atque illam refugiebat.

    [1.] 2 ep. ad Mycon. [2.] Alibi: _idem_; alibi: _eum ... refugisse_.

SALOMO: Ego daemones lustralem aquam duplici de causa detestari opinor,
primo quod sua puritate labes abstergit, daemones vero impuritate
delectantur ac propterea frequentes lotiones lex divina jubet, quas
sortilegi execrantur. Deinde aqua lustralis sale conspergitur, quo res
omnes a putredine servantur, officium vere daemonum est perdere ac
corrumpere. Itaque divina lex[1] omnibus sacrificiis salem inspergi
jubet, cujus vim cum intelligeret Plato, salem Diis gratum esse scribit.

    [1.] Levitici 2, 13. Cf. Marci 9, 48.

CORONAEUS: Ita disserendi ratione quodammodo quae qualisque sit
daemonum vis ac natura perspicitur. Nam Paulus Grilandus jurisconsultus,
quaestionum impietatis judex, scribit, quendam neophytum ab uxore ad
sortilegorum convivia daemonis ope procul a domo subvectum sub nucem
Beneventanam,[1] et cum ferculis appositis ad epulandum saepissime salem
peteret, tandem aliquid salis simile allatum esse eumque in haec verba
erupisse: Lodato sia Dio, pure evenuto questo sale! Qua voce daemones ac
sagarum concionem epulasque fictas disparuisse et cum solus neophytus
restitisset,[2] domum, a qua milliaribus circiter quinquaginta distabat,
nudum rediisse.

    [1.] Alius: _sub arborem nucis Beneventanae_; alius: _sub urbem_
    etc. [2.] Alius: _extitisset_.

FRIDERICUS: Usitatissimum omnibus rusticis est, salem infantium ori
admovere, quasi praesens amuletum adversus maleficia sortilegorum.

OCTAVIUS: An quia veteres uno consensu tradunt, maris naturam omnes
impuritates expiare; scribit enim Hippocrates,[1] suae aetatis
exorcistas maleficia expurgare[2] solitos, demersis in mare his omnibus,
a quibus maleficia impendere dicebantur.

    [1.] In libro de morbo sacro. [2.] Alius: _purgare_.

CURTIUS: Ego quidem illos exorcistas, qui Ulpiano[1] impostores
vocantur, ob id suspectos impietatis habeo, quod cum daemonibus
colloquium[2] serunt et ridicula seriis miscentes sacris devotionibus
abutuntur, saepius tamen temere lascivientes a daemonibus corripiuntur
aut acerbe cruciantur, ut septem illos exorcistas legimus in Actis,[3]
cum daemonium[4] in obsesso interpellarent his verbis: Adjuro vos per
Jesum, quem Paulus praedicat, et respondit daemon: Jesum novi et Paulum
scio, vos autem qui estis? Et irruens daemonium omnes ad furorem adegit.

    [1.] Libro 1. de variis cognitionibus et l. 21. de decurionibus.
    [2.] Alii: _colloquia_. [3.] Actorum 19, 13. [4.] Alius: _daemonem_.

OCTAVIUS: Memini, me apud Gregorium Pontificem Maximum legisse,
presbyterum quendam a daemone correptum fuisse, cum sacram stolam
puellae obsessae superposuisset. Et certe Origines in Matthaeum,
daemones in obsessis interrogari summopere vetat.

TORALBA: Primus Hippocrates exorcistas ut impurissimos homines, qui
prius sanctissimi putabantur ac divinissimi, scriptis dilaceravit,
cumque rebus inanissimis ad expiationes uti videret, Deus, inquit, solus
est nostra[1] salus et liberatio. Ac tametsi tantus vir fuit, ut parem
sua aetate habuerit[2] neminem, nondum tamen ulla[3] aetas perceperat,
quantum inter morbum sacrum sive comitialem et daemoniacum furorem
interesset. Posteri subtilius symptomata pleraque similia[4], pleraque
dissimilia animadverterunt, atque illud inprimis, quod qui morbo
comitiali tenerentur[5], per buccam spumam egerunt, non item daemoniaci.
Hi foetidissimos[6] halitus spirant, illi non item; hi[7] vaticinantur
vera falsis admiscendo, illi obmutescunt; hi daemonum arbitratu
carpuntur et liberantur, illi non item. Ac si quis sortilegus in aurem
insusurraverit haec verba: exi daemon, quia Ephimolei praecipiunt[8]!
derepente daemoniaci quasi sopore intermortui concidunt, deinde paulo
post resurgunt[9] et[10] ea quae procul gesta fuere, quasi praesentes
affuissent, narrare consueverunt. Postremo, qui comitiali morbo
laborant, nunquam[11] linguis peregrinis utuntur, ut daemoniaci.

    [1.] Alibi: _postea_, vel: _natura_. [2.] Alibi: _paremque ...
    habuit_. [3.] Alius: _illa_. [4.] Desunt alibi haec duo verba.
    [5.] Alius: _compererentur_. [6.] Alibi: _foedissimos_. [7.] Proxima
    sedecim sequentia verba desiderantur in aliis codicibus. [8.] Alius
    emendandi gratia legit: Epileptici percipiunt. [9.] Alius:
    _exsurgunt_. [10.] Alius: _ut_; alius: _etsi_. [11.] Alibi:
    _numquid_.

FRIDERICUS: Unum[1] est quod medicos angit, quod morbis sortilegio datis
nulla ratione mederi possunt, nec sortilegi morbis qui sine maleficio
contingere solent, ut[2] olim Philo Ebraeus et nostra aetate judices
impietatis saepissime deprehenderunt. Utrum vero morbus maleficio an
naturae imbecillitate contigerit, explorant sortilegi ferventis[3]
plumbi infusione in vasculum aegrotanti superpositum, et quidem Galenus,
ubi de Homerica medicatione scribit, imperitos homines morbis curari[4]
verborum vi, eoque efficacius quo plus fidei adhibeatur. Vidimus enim,
sortilegos non aliter curare posse ideoque[5] prius haec verba ingerunt:
Crede et sanaberis!

    [1.] Alibi: _Tuum_. [2.] Alibi: _et_. [3.] Alius: _ardentis vel
    furentis_. [4.] Alius: _curare_. [5.] Alius: _Ideoque_.

SENAMUS: Vereor, ut falsa pro veris habeamus, ut illi, quorum oculos
sic fascinaverat ille, qui quadrigam foeno plenam una cum equis et
quadrigario devorasse videbatur.

FRIDERICUS: Non dubito fascinum oculis fieri posse, aures tamen fascinum
negant[1], ut Graeca pro Latinis habeantur, nec tempestates ac procellas
pro cadaverum Aegyptiorum rapina fictas, sed verissimas, hominumque ac
navigiorum certos interitus excitari, perspicuum est.

    [1.] Alius: _fascinari nequeunt_.

CORONAEUS: Etiamsi demus, quadrigam illam devorari non potuisse, contra
naturam tamen est, oculos praestringere fascino aut vecordiam injicere
maritis, ne vel uxoribus copulari vel liberos suscipere possint.

SENAMUS: Ego substantiam omnem in corpus et spiritum dividi puto atque
hujus generis angelos esse daemones, mentes cadaveribus ereptas. Quod
si ita est, qui fit, ut incorporei daemones cadere aut caedi[1]
certisque[2] locis ac sedibus ligari et constringi queant? nihil enim
nisi corporeum constringi loco, nec nisi a corpore pati potest: sin
daemones, angelos, mentes demus esse corporeas, etiam patibiles ac
dissolubiles confiteri oportet ex illa Toralbae demonstratione, quae
docuit, mundum vel ob id interiturum, quia corporeus sit.

    [1.] Alibi: _cadi_. [2.] Alius: _certisve_.

TORALBA: Utrumque superius demonstratum esse confido, nihil sempiternum
esse posse, quod non sit aeternum, nec rursus quicquam aeternum cogitari
posse praeter primam omnium causam; quare ne angeli quidem suapte natura
sempiterni futuri sunt, sed sola Dei bonitate sustinentur.

CORONAEUS: Explicandum igitur est, an daemones corporei sint, propter
varias doctissimorum hominum inter[1] se dissidentium opiniones.

    [1.] Tria haec sequentia verba desunt in alio codice.

TORALBA: Prospiciendum nobis est, opinor, quae quamque rem res
sequantur[1], ut[2] cuique consentaneum sit; plurimum enim refert
intelligere, utrum daemones corporei sint, ut[3] plerique affirmant,
angeli vero incorporei, ut[4] uno vere consensu theologi tradunt, an
vero et hi et illi corpoream naturam ad omnes opportunitates induant
et exuant, cum sint incorporei, ut velle videtur Homerus, qui daemones
παντοίους[5] appellat. Nam si demus corporeos esse, multo magis mentes
humanas, his cadaveribus ereptas, corporea natura constare concedendum
erit. Sin putemus, angelos ac[6] coelites omnes corpore vacare, ut
Aristoteles, qui angelos formas separatas et intelligentias, coelestium
orbium motrices, appellat, haec disputatio non ad physicam, sed ad
metaphysicam spectabit.

    [1.] Alius: _sequatur_. [2.] Alii: _quod_ vel _quid_. [3.] Alibi:
    _et_. [4.] Alibi: _et_. [5.] Alibi: παντόπους. [6.] Sequentia haec
    novem verba desiderantur in aliis codicibus.

CURTIUS: Non video quicquam ab Aristotele de mentibus separatis
constanter definiri, sed Apulejus[1], Porphyrius[2], Jamblichus[3],
Psellus[4], Plotinus[5], Philoponus[6], Ammonius[7], Alexander[8],
Augustinus daemones corporeos esse, summa consensione[9] affirmant. Id
autem velle videtur Hesiodus hoc versu: _Aëraque induti tota tellure
vagantur._ Orpheus sortilegorum pontifex daemones partim coelestes,
partim terrestres, partim aëreos, partim aqueos, partim subterraneos,
partim vagos et circuitores facit. Ex quo innuit, mentes tum coelestes,
tum elementares corporeas esse, cum locus nisi corporibus convenire non
possit. Daemon, inquit Plotinus, καθ᾽ ὅσον δαίμων μετὰ τινος σώματος
εἶναι δεῖ. Ac tametsi Augustinus angelos incorporeos esse scripserit,
saepius tamen corpore constare oportet, ut affirmet: Constat, inquit,
quod omnis spiritus sit corpus et spiritualis materiae. Item Damascenus:
Omnia, inquit, quae creata, si cura Deo comparentur, crassum et
materiale quoddam habent, solus autem incorporeus et sine materia est
Deus. Basilius[10] vero, qui angelos animalia vocat rationalia[11],
mentem loco[12] vacare[13] scribit, i.e. omnino incorpoream esse;
caeteri tamen theologi non modo angelos, sed etiam daemones et mentes
hominum incorporeas esse tradunt.

  [Transcriber’s Note:
  See Errata section at end of file.]

    [1.] In asino aureo. [2.] In libro de abstinentia. [2.] In libro
    de mysteriis. [3.] In libro de anima. [4.] In libro de anima et
    daemonibus. [5.] Contra Alexandrum Aphrodisiam. [6.] Contra
    Alexandrum Aphrod. [7.] In libro de anima. [8.] In libro de anima.
    [9.] Alibi: _contentione_. [10.] In Homil. de Paradiso. [11.] Alibi:
    _rationalem_. [12.] Alibi: _vero_. [13.] Alibi: _carere_.

OCTAVIUS: Magnorum virorum auctoritas plurimum ponderis habet, ut
fidem faciat omni opinione stabiliorem, sed ut pauci hoc vel illud[1]
assentiuntur, quia sic collibitum est, ita plerique argumentis ad
assentiendum necessariis, quasi quaestione adhibita, cogi volunt[2], ut
omnem adepta scientia exuant[3] opinionem, quae simul stare non magis
possunt quam fides et scientia.

    [1.] Alibi: _huic_ vel _illi_. [2.] Alibi: _nolunt_. [3.] Alius:
    _eruant_.

TORALBA: Si demonstratum erit, nullam praeter Deum essentiam incorpoream
esse, illud etiam perspicuum erit, Dei solius essentiam esse infinitam,
quod Joh. Scotus[1] demonstrari posse negavit. Et certe acutissimus
theologus demonstrationem de infinita Dei essentia sibi deesse
confitetur. Illud tamen hac demonstratione de incorporea Dei natura
consequimur, atque hoc amplius Thomistarum atque Averroistarum opinio
valde perniciosa, quam[2] Albumazar[3] Maurus nimis pertinaciter tuetur,
de una omnium hominum mente funditus subvertetur. Posuerunt enim, omnes
mentes impiorum aeque ac piorum in unam et eandem animam coire, quo
nihil absurdius ac sceleratius dici potest. Postremo ex hac
demonstratione, omnem scilicet substantiam, praeter Deum, corpoream
esse, perspicua sunt[4] supplicia improborum, quae ab Epicureis[5]
negantur, ob id tantum, quod nullam admittant actionem in corpora, nisi
a corporibus ipsis, nec patibiles esse a corporibus incorporeas naturas
arbitrantur.

    [1.] Liber sententiarum IV, disp. 4. [2.] Alibi: _opiniones ...
    perniciosae, quas_. [3.] Alius false: _Albumezor_. [4.] Alibi:
    _sint_. [5.] Alibi: _Epicuro_.

CORONAEUS: Cedo igitur, Toralba, nisi molestum est, hanc quae tot
utilitates complectitur demonstrationem.

TORALBA: Hoc igitur primum, si placet, statuamus: omnis substantia, quae
maximi orbis ambitu[1] coercetur, est finita. Mentes humanae, angeli,
daemones orbe coelesti continentur, igitur sunt[2] finiti, quia nihil
infiniti orbe finito concludi potest.

    [1.] Alius: _circuitu_ vel _sinu_. Alibi: _maximo orbe coeli_.
    [2.] Alii: _sint_.

CORONAEUS: Istud quidem sua luce perspicuum est.

TORALBA: Quidquid finitum usquam existit, terminos habet, quibus
finitur, locum in quo[1] concluditur, et[2] nihil incorporeum terminis
aut locis illis[3] continetur, igitur angeli non[4] sunt incorporei, cum
suis sedibus ac terminis finiantur. Si non sunt incorporei, sequitur
corpoream habere naturam, cum omnis substantia sit vel corporea vel
incorporea; non hoc, igitur illud. Item illud[5]: omnis substantia,
praeter Deum, habet finitam potestatem; omnis potestas finita terminatam
habet substantiam[6]; ex quo sequitur, daemones, angelos, mentes quae
desertis cadaveribus emigrarunt, terminatis sedibus coërceri, nec
ubique, nec pluribus locis simul, eodem existere momento, ut[7]
nimirum[8] illi ipsi, qui angelos vel[9] mentes corpore vacare putant,
confitentur. Nam si eadem substantia finita duobus locis simul et semel
existeret, etiam moveri et quiescere simul posset, contra perspicua
philosophorum[10] decreta[11].

    [1.] Alius: _locum etiam, quo_. [2.] Alibi: _at_. [3.] Alius:
    _ullis_. [4.] Deest in uno codice. [5.] Deest in alio codice.
    [6.] False alius: _distantiam_. [7.] Alibi: _et_. [8.] Alius:
    _etiamnum_. [9.] Alius: _et_. [10.] Alius: _physicorum_.
    [11.] Scotus liber sententiarum I, disp. 2, qu. 4. Damascenus
    lib. 2.

SENAMUS: Ut haec vera sint, nondum tamen video, quibus terminis ac
finibus daemones concludantur.

TORALBA: Nullius substantiae fines aut termini cogitari possunt[1] extra
superficiem, superficies autem solius corporis[2] propria; igitur omnis
substantia finita ac terminata corporea sit oportet, alioquin esset
infinita, quia tertium nihil est. Absurdum autem est, mentes humanas,
daemones, angelos, qui mundi finibus ac terminis coërcentur, infinitos
esse, alioquin finitis infinita concluderentur.

    [1.] Alibi: _posse_. [2.] Alibi: _solis corporeis_.

SENAMUS: Quid obstat quominus angeli, daemones, mentes humanae certa
quadam et determinata sede, non tamen superficie conclusa coërceantur?

TORALBA: Ita quidem est eorum opinio, qui angelos, daemones, mentes
separatas in loco esse confitentur, non tamen circumscriptive, ut eorum
verbis utamur, sed definitive. Quae distinctio[1] cum plerisque inanis
videatur, nec definitive nec circumscriptive in loco esse voluerunt,
sed[2] effective tantum. Quae sententia quidem minus habet erroris, quam
illa, quia non implicat[3] ajentia simul et negantia, ut illa; sed
hoc[4] habet incommodi, quod angelos ac daemones loco dimoveri negat.
Qua ratione nec bonis ad superos, nec malis[5] ad inferos aditus
pateret, quoniam ubique esse congruit tantum substantiis incorporeis.

    [1.] Alius: _definitio_. [2.] Deest in aliis codicibus. [3.] Alius:
    _ampliat_. [4.] Alibi: _id tamen_. [5.] Alibi: _impiis_.

SENAMUS: Vereor ut argumentum a[1] te propositum consimile sit huic
Aristotelis argumento: Si forma, inquit, non finitur ad materiam, extra
materiam est infinita; quod[2] non magis sequitur, quam si dicat quis:
si corpus non finitur corpore, est infinitum, nam ista ratione supremus
orbis, qui nullo finitur corpore, esset infinitus.

    [1.] Alius: _abs_. [2.] Alibi: _quia_.

TORALBA: Clarius id explicabo: omnem substantiam, quae amplissimi orbis
sinu coërcetur, finitam esse posuimus, id quod omnes confitentur; fines
autem[1] substantiae finitae nullos esse praeter superficiem, quae
solius corporis propria est, quod geometricis principiis perspicuum
est[2]. Item mentes omnes definitum habere ac determinatum locum, i.e.
neque in quantumlibet maximo[3], neque in quantumlibet minimo, sed
exaequato[4] suae essentiae finiri loco. Ex his ergo efficitur, mentes
separatas et angelos corporea quadam natura coagmentari. Quare si demus,
corpus illud esse spirituale, ut Paulus ipse et Damascenus loquuntur,
corpus tamen erit, quantumcunque subtile esse dicamus, nec cum alio
corpore ejusdem naturae magis esse poterit[5], quam aër subtilissimus
cum aquea terreave natura.

    [1.] Alius: _ac_. [2.] Alibi: _quod geometricis est principium
    perspicuum_. [3.] Desunt haec sequentia quatuor verba in alio
    codice. [4.] Alius: _determinato_. [5.] Deest in aliis codicibus.

SENAMUS: Adeone discrepat a natura, quicquam incorporeum esse in loco,
cum puncta incorporea ipsaque accidentia suis quaeque sedibus ac locis
contineantur?

TORALBA: Tu, Sename, agis de punctis et accidentibus, quae quod per se
ipsa et sine corporibus nullam habent hypostasim, nunquam[1] per se,
nec ullo loco existere possunt et ne moveri quidem nisi ad corporum
agitationem. Hic autem[2] agitur de substantia, puta de angelo, de mente
cadaveri superstite, quam finitam esse fatentur, incorpoream tamen
statuunt, quod nullo ingenii humani captu fingi potest, nisi demus
ajentia et negantia esse vera, quia substantiam illam, quam incorpoream
fingunt, uno tantum loco statuunt, eoque definito, extra quem nihil sui
reperiatur, nec ubique esse volunt, vel suam habere circumstantiam, vel
ut eorum verbis utamur, suam ubietatem, ut si quaeramus[3], ubi est
angelus? responderi possit: in coelo vel in terra, non tamen utroque in
loco, sed illic tantum, ubi sit ejus actio vel perpessio, nec usquam
alibi. Loco tamen circumscribi, locum mutare negant, cum vel a superis
locis ad inferos praecipites deturbantur, vel ab inferis praecipites ad
superos revolant. Ex quo sequitur, utrumque pronunciatum verum esse:
angelus est in coelo, angelus non est in coelo, quae[4] cum tota natura
pugnant. Quid autem est aliud, locum definire, quam loci terminos
corpori[5] circumscribere? Quodsi loco definiri vel circumscribi sunt
eadem, etiam in loco esse circumscriptive et definitive eadem erunt,
quod Damascenus duobis locis[6] fatetur. Itaque Thomas[7] repudiatis
superiorum definitionibus[8] angelum in loco esse scripsit non
ratione[9], sed applicatione, quem Scotus refellens angeli praesentiam
ante rationem[10] necessariam esse concludit et quidem in loco
commensuratire; sic enim loquitur, quoniam nec ubique nec in loco
quantumlibet maximo, nec minimo, sed suae substantiae exaequato, quo nec
majorem queat occupare, nec minorem. Ex quibus etiam illud sequitur,
descensum et ascensum separatis mentibus necessario tribuendum. Quicquid
autem movetur a loco in locum, corporeum esse oportet, quia prius
transit[11] spatium sc ipso minus, deinde spatium sibi aequale, antequam
in spatium se[12] majus decurrat. At substantia incorporea inanisque,
quia nihil incorporeum magnum aut parvum dari potest, itaque necesse
est, quaecunque moventur, corpora esse confiteri. Item motus omnis fit
in tempore, et quovis tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile
moveatur. Igitur omni mobili accipietur in infinitum aliquod[13] minus
mobile, ex quo fit, ut nihil incorporeum aut divisibile moveri possit.
Item motus successio, quae in motu intercipitur, sit resistentia mobilis
ad[14] moventem, vel intervalli ad mobile vel motoris ad intervallum.
At nulla resistentia esset in angelo, si esset incorporeus, non enim
resisteret intervallo, nec intervallum illi, nec sibi ipsi ut motori. At
nullo humanae mentis captu cogitari potest, ut ab extremis ad extrema
sine decursu intervalli medii perveniatur. Quare si locus, si corpus,
si spatium divisibile est, angelos quoque, mentes humanas, daemones
corporeos ac divisibiles esse oportet, contra quam illi et scribunt et
sentiunt.

    [1.] Alius: _nusquam_. [2.] Alius: _enim_. [3.] Alius: _quaeratur_.
    [4.] Alibi: _quia_. [5.] Alibi: _terminis corpora_. [6.] Lib. 2 cap.
    13. 16. [7.] Parte I, qu. 8, art. 1. [8.] Alius: _distinctionibus_.
    [9.] Alii: _actione_. [10.] Alius: _actionem_. [11.] Alius:
    _transilit_. [12.] Alius: _sibi_. [13.] Alius: _aliquid_.
    [14.] Sequentia haec sedecim verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Cur igitur Peripatetici tam anxie a physicis metaphysica
dividunt, cum physicorum argumentum omne circa[1] corpus naturale
esse velint, metaphysicis vero tribuant substantias ab omni corporum
oneratione[2] liberas, quo[3] verbo separatas mentes atque
intelligentias contineri tradunt?

    [1.] Deest alias. [2.] Alii: _concretione_. [3.] Alibi: _quae_.

TORALBA: Graviter certe peccatur ab iis, qui[1] metaphysica physicis
conturbant, i.e. naturalia divinis, nisi ut ex aliis alia melius
intelligantur. Nullum autem metaphysici argumentum praeter primam causam
incorpoream esse potest. Nam cum Aristoteles Platonis[2] ideas locis
omnibus evertere conaretur, quod hypostasim nullam in natura[3]
haberent, intelligentias tamen seu mentes separatas in natura
incorporeas statuit his verbis:[4] An, inquit, ad physicam pertinet, de
omni anima disputare? an vero de ea tantum, quae materia vocatur?[5] Hoc
postremum tam absurdum visum est Alexandro Aphrodisiensi, ut nullam
omnino substantiam corporis expertam affirmaret. Recte ille quidem, si
primam causam excepisset, quam ob id incorpoream esse oportet, quia sit
infinita.

    [1.] Alibi: _quod_. [2.] Alius: _Platonicas_. [3.] Alius: _naturam_.
    [4.] Libro ultimo de nat. anim. [5.] Alius: _vacat_.

OCTAVIUS: Argute quidem, Toralba; sed me scrupulus angit, quod cum
angelus particula quaedam sit et quasi scintilla divinae mentis illius
ac aeternae, qui fit ut corporea mens ex incorporea natura existere
possit?

TORALBA: Assumis tu quidem, Octavi, quod in quaestione positum est,
an scilicet mens humana sit particula divinae mentis, ut quidem video
placuisse nonnullis, qui Plotinum auctorem citare[1] non dubitant, quod
hominis mentem ὁμοούσιον esse dixerit ipsi Deo. At[2] ne ὁμοούσιος
quidem est, tantum abest ut sit ὁμοούσιος. Falsum item, quod Arrianus
ad Epictetum scribit, quem[3] ad hominem ita loquentem inducit: Tu
delibatio[4] Dei habes in te ipso partem illius: σὺ μὲν ἀπόσπασμα εἶ τοῦ
θεοῦ, ἔχεις τε ἐν σεαυτῷ μέρος ἐκείνου. Longe aliter Trismegistus ad
Asclepium: Mens, inquit, non est abscissa de substantia Dei, sed[5]
explicata, ut lux solis. Nam[6] si angelus, si humana mens ab essentia
Dei decerpta esset, i.e. si particula Dei esset, Deum corpus esse
oporteret, quod absurdum esse omnes confitentur. Item totus homo Deus
esset; totum enim esse necesse est, cui pars detrahi nequit. Item Dei
natura divisibilis ac dissolubilis esset, si partes haberet; itaque
litterae sacrae mentem hominis non Dei substantiam, sed spiraculum
appellant i.e.[7] רוּחַ et imaginem, non partem illius, quae nulla in
natura divina incorporea fingi potest.

    [1.] Alibi: _ciere_. [2.] Desiderantur haec decem sequentia verba
    in alio codice. [3.] Alibi: _cum_. [4.] Alius: _deliberatio_.
    [5.] Desiderantur haec viginti sex verba in alio codice. [6.] Alibi:
    _Non_. [7.] Alius: נִשְׁמַה

SALOMO: Sapienter illi quidem, qui a Dei natura corpus omnino[1]
sejunxere, id enim praecipuum caput est symboli nostri.

    [1.] Alibi: _omne_.

SENAMUS: Quid igitur hoc sibi vult[1], Deum esse ubique? Etsi enim
ubique est, est in loco, si in loco, etiam corporeum esse oportet.

    [1.] Alius: _haec sibi volunt_.

FRIDERICUS: Deus ubique est et[1] nusquam est.

    [1.] Alibi: _ut_.

SENAMUS: Igitur contradictoria simul vera sunt: si Deus est hic, Deus
non est hic.

CHRTIUS: Nos, inquit Augustinus, credimus ubique Deum esse praesentia,
essentia, potentia, in omni loco sine circumscriptione, in omni tempore
sine mutatione.

OCTAVIUS: Rectius[1] et optime, opinor, Chrysostomus, qui, quomodo Deus
ubique sit, capere se non posse confitetur.

    [1.] Alibi: _Modestius_.

SALOMO: Recte ille quidem, etenim Deus de se ipso loquens: Ego, inquit,
coelum et terram impleo. Item: Coelum mihi sedes est, terra autem
scabellum pedum meorum[1].

    [1.] Jeremiae 23, 24. Jesaiae 66, 1.

SENAMUS: Haec ad potentiam ejus infinitam pertinere videntur, non ad
essentiam, ut Helias Thesbites his verbis innuit[1]: Deus, inquit, non
est in aëre, non est in commotione, non est in igne; alioquin creatoris
et creaturae una esset et eadem essentia, si utraque promiscue
confunderetur, idem etiam creatoris et creaturae cultus haberetur. Ob
id Deus altissimus, h.e. Eljon, עֶלְיוֹן appellatur, quia in coelis est.
Et ab interpretibus Hebraeis Deus מָקוֹם, i.e. locus beatorum[2], quia
mundus in Deo est, non autem Deus in mundo vastissimo quidem, sed
prae illa essentia infinita corpusculo exiguo; non quia mundi aditu
excludatur, sed ut intelligamus, nulla mundorum innumerabilium
capacitate includi aut illius purissimam et incomprehensibilem essentiam
cum rebus foedis, fluxis ac caducis permisceri. Est enim mundus
usquequaque corporum plenissimus, nec quicquam in natura[3] vacuum. Quis
autem et qualis sit Deus, (quanquam in eo nulla sit qualitas), mortalium
nemo, quamdiu spirabit[4], intelliget. Nam Mosi roganti, ut se Deus illi
contuendum exhiberet: Nemo, inquit Deus, vivens Deum videbit, i.e. plane
cognoscet. Ac propterea dicitur in atra caligine versari et in tenebris
latibula sua posuisse, h.e. obscurissimam et difficillimam ejus
cognitionem videri hominibus in caligine densissima constitutis, cum
ipse lucis auctor omnia suo compleat splendore. Ac tametsi praeclarum
est, ejus omnia opera, dicta, facta, leges praedicare et crebris
canticis usurpare, nihil tamen est, quo verius vel melius, quam
contemplantis silentio laudari possit. Ac propterea David[5] illud
sapienter usurpat: Tibi silentium laus! Quod vulgaris interpretatio
non explicat his verbis: Te decet hymnus Deus in Sion. Sic enim
voces hebraicas לְךָ דֻמִיָהּ תְהִלַה erudite Rabbi Moses interpretatur,
ut etiam Chaldaeus paraphrastes: Coram te, inquit, laus reputatur
silentium; quia Deus, quis qualisque sit, nullo sermone explicari aut
ne cogitatione quidem capi potest.

    [1.] 3 Regum 19, 11 sqq. [2.] Alius: _vocatur_. [3.] Alius pro his
    duobus verbis: _materia_. [4.] Alius: _scrutabitur_. [5.] Psalm.
    64, 2.

CURTIUS: Illud quidem symbolo Pythagoras significat, cum silentio Deum
laudandum esse ac puro animi affectu jubet colendum, quia sermo ipse
inquinatus est nec veras Dei laudes assequi potest. Quod silentium
Porphyrius et Jamblichus sic interpretantur, quando pura mens hominis in
ecstasin divini amoris sublata immortali Deo mactatur, quod veteres in
sacrificiis significabant, cum dicerent: Favete linguis! vel ut Homerus:
Praecidite linguas, τέμνετε γλώσσας ut rerum sublimium ac divinarum
contemplatione sursum corda raperentur, supra coelos omnes, ubi Dei[1]
essentia ab omni mundi cogitatione disjuncta versatur. Id autem tum
maxime fit, cum Dei agnoscendi causa potentiam ejus, bonitatem,
sapientiam atque illius omnia dicta, facta, judicia, res gestas
discutiendo, immensa rerum admirabilium ac sublimium infinitate
perterriti silemus.

    [1.] Alibi: _mundi_.

TORALBA: Ego tamen silentio rupto laudes immortali Deo canere nunquam
desistam, et quidem Heroicis numeris:

  Me tua gestarum rapit ingens gloria rerum,
  O Deus omnipotens! procul hinc peregrina deorum
  Turba fugit fictaeque simul pietatis imago.
  Angelici properate chori, properate poëtae,
  Quotquot mente pia sacratum nomen adorant,
  Ac Domini laudes puris efferte[1] labellis!
  Ast ubi[2] verborum vis ac sapientia tanta,
  Quae mare, quae terras, quae coeli temperet orbes
  Legibus aeternis, percurrens cuncta momento?

    [1.] Alius: _afferte_ vel _offerte_. [2.] Alius: _Est ibi_; alii:
    _Est ubi_.

CORONAEUS: Tenemus igitur Deum extra mundi concretiones et contagiones,
sedem suam posuisse supra quicquid est coelorum, ut etiam visio
Ezechielis ac prophetarum LXXII, quos de spiritu Mosis Deus afflaverat,
aperte declarat.

SALOMO: Apertius tamen significatur hominis conditione, quem Deus ad
imaginem sui creavit, quod Rabbi Moses sic interpretatur, quod[1]
quemadmodum intellectus agens seu adeptus[2] extra hominem et ab hominis
concretione liber est, sic etiam Deus a mundi[3] concretione et
contagione liber sit.

    [1.] Alius: _ut_. [2.] Alibi: _occupatus_. [3.] Desunt alibi haec
    tria sequentia verba.

CORONAEUS: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de angelorum ac
daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam substantiam
incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et angelorum cum
mentibus humanis essentia sit eadem?

CURTIUS: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et corpora
lucidiora, docet Augustinus[1]: Angelis, inquit, malis mutata sunt in
casu corpora in deteriorem qualitatem aëris spissioris. Idem: Tenuia,
inquit, angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt,
quibus ab igne pati possint.

    [1.] In Genesin cp. 8.

TORALBA: Porphyrius in antro Homerico scribit, angelos ac daemones aëreo
corpore constare ac vestiri, ut ab ignibus patiantur, idque affirmans
Philoponus[1]: Alioquin, inquit, intellectualis natura[2] nihil
pateretur.

    [1.] Contra Alexandrum Aphrodisium. [2.] Alius: _ratio_.

SENAMUS: Si nulla sunt organa sensuum, nulla visus, tactus, gustus
instrumenta et ne ulli quidem in aëre nervi, a quibus sensum haberemus,
nullum cerebrum, unde nervi oriuntur; quonam modo aëreae mentes ab
ignibus paterentur? Item si mentes humanae ignea constant natura, ut
ille[1] innuit hoc versu:

  Igneus est illi vigor et coelestis origo,

nihil ignis ab igni pati potest. Multo minus si aërea compage
coalescunt; alioqui totus aër quantus est, pridem flammis consumtus
interiisset. Sin mentes separatae aquea constant natura, flammas potius
exstinguerent, quam ignium vim sentirent.

    [1.] Virgilius Aen. VI.

OCTAVIUS: Vetustissima est opinio, animas ignea[1] constare natura, ac
propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos, qui
extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse[2] vaginas[3] scribit,
ut animam, ne mergeretur[4], ejicerent, idque ab Homero significari, ac
propterea Philostratum scripsisse, nunquam ante Ajacem Oïleum, qui
submersus interierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde vox
Sibyllae ad Palinurum[5]:

  Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
  Eumenidum inspicies ripamve injussus[6] adibis?

Num igitur Philo[7] verius, qui daemones appellat chorum corporis
expertium animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes
evolavit, viduam appellarent, si alio adhuc[8] corpori conjuncta esset,
cadavere priori deserto? Neque enim recte diceretur mens vidua, si
relicto cadavere alteri corpori quasi secundis nuptiis copularetur.

    [1.] Alibi: _igne_. [2.] Alibi: _exemisse_. [3.] Alius: _sicca
    evasisse vagina_. [4.] Alius: _mergerentur_. [5.] Virg. Aen. VI.
    [6.] Alius: _invisus_. [7.] In libro de mundo et in libro: quod
    somnia mittantur a Deo. [8.] Alibi: _ad haec_.

FRIDERICUS: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus animas,
daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret aut
videret. Quid autem stupidius[1], quam eum, qui mirabili aurium et
oculorum fabrica visum et auditum brutis etiam animantibus indidit,
coecum et surdum arbitrari, quia sic oculis, auribus ceterisque sensuum
careat instrumentis? At nemini dubium esse opinor, quum angelorum ac
daemonum voces ab aliis, qui daemones παρέδρους[2] i.e. domesticos
habeant, audiantur, quos tamen his sensibus carere fatentur. Quin etiam
daemonum voces mox acutae et graciles, mox etiam graves et terribiles
videntur[3], et quasi ex utre[4] verba facerent. Inde ab Ebraeis malus
daemon ob id אוֹב appellatur[5] ab utre. Memoria subit Hermolai Barbari
Patricii, qui ab hac civitate exilio pulsus est, quod legatus Romam
missus a summo pontifice cardinalis honorem injussu senatus acceperat.
Is cum entelechiae vocem in animi definitione non satis intelligeret,
placuit daemona πάρεδρον, quem cum Georgio Placentino quaestionis
arbitrum receperat, interrogare; hic voce tam gracili ac tam obscure[6]
respondit, ut quid vellet nullo modo intelligi potuerit.

    [1.] Alibi: _turpius_. [2.] Alius: παροίκους. [3.] Alius:
    _videantur_. [4.] Alius: _aëre_. [5.] Levit. 20, 27. [6.] Alibi:
    _obscura_.

TORALBA: Non sunt igitur ad vocem articulatam necessarii pulmones,
larynges, lingua, palatum, sed confitendum est, vim sensuum[1] aliam
esse in Deo, aliam in coelo, aliam in angelis ac daemonibus, aliam in
animantibus.

    [1.] Alius: _sensitivam_.

OCTAVIUS: Si nullus esset sensus in mentibus separatis, nulla essent
supplicia sceleratorum, ac praemia[1] quaeque bonorum jacerent.

    [1.] Alius: _gaudia_.

SALOMO: Illud abs te, Sename, scire cupiam, num saepius in somniis sola
mente, oculis conclusis ac sensibus omnibus stupefactis, rerum imagines
videris[1] perinde ac si oculos apertissimos haberes[2]? Quod quidem si
fateris, cur dubitas aciem mentis, quam oculorum, ad contuendum
acutiorem confiteri? Ac M. Tullius non minus eleganter quam vere
scripsit, mentes ipsas tum maxime sentire ac vigere, cum e corporibus
excessissent.

    [1.] Alibi: _videri possint_. [2.] Alibi: _quis haberet?_

CORONAEUS: Frustra res antea perspicue demonstratas a calce ad caput[1]
revocaremus: nam ex illis Toralbae demonstrationibus deque corporea
daemonum ac animorum natura, hunc etiam fructum decerpimus, quod
Thomistarum[2] ac Averroistarum perniciosa opinio diluitur; posuerunt
enim, unam esse omnium animam in singulos homines diffusam ac rursum
occasu cadaverum segregatam in sese coire. Ita argumenta illa triginta,
quae ad stabiliendum hunc errorem Averroistae denotant, uno ruunt et
eodem momento, quibus tamen satis apte fieri non poterat ab iis,
qui animos corporum expertes esse posuerunt, quoniam substantiae
incorporeae, si ullae existerent, facile[3] avulsae a corporibus coirent
in unum, corpora vero ut se ipsa penetrent, fieri nullo modo potest.
Restat igitur, ut intelligamus, quemadmodum ex ea demonstratione Dei
essentia et potestas infinita[4] colligatur, quod superius Toralba
demonstraturum se, ni fallor, spopondit.

    [1.] Alius: _carceres_. [2.] Themistianorum. [3.] Alius:
    _facillime_. [4.] Alius: _indistincta_.

TORALBA: Dixi quidem, ut ille in re levissima, sed non promisi. Quis
enim hoc sibi aut alteri promittere se posse confidat? Obsequor tamen
Coronaeo, cui nihil denegari potest; ineptus enim malo, quam non
obsequens videri. Omnis substantia corporea est finita, cum incorporea
nullis terminis coërceatur. Quae autem substantia nullis finibus
concluditur, infinita est. Hoc enim corollarium ex superioribus[1]
demonstrationibus colligitur. At omnium theologorum et philosophorum
summa consensione prima causa est incorporea, igitur sola est essentia
infinita; si[2] essentia est infinita, et potestas et bonitas et
sapientia est infinita. Quia si vis finita subjecto infinito congrueret,
etiam visin finita subjecto finito conveniret, et creatura finita
infinitae potestatis esset. Absurdum consequens, igitur et antecedens.
Ex eo sequitur, nihil in Deo infinito finitum cogitari posse. Hoc
amplius scilicet, si Deum solum simplicem esse, cum omnia corporea
ex partibus coalescant, ac propterea Deum solum impatibilemet
indissolubilem esse, contra quam usu venit substantiis compositis, quae
ex iis constant in quae dissolvuntur, et in ea ipsa dissolvuntur, ex
quibus conflantur. Id autem quod simplex est, in partes, quas nullas
habet, dividi aut in alia principia dissolvi nequit.

    [1.] Alibi: _supremis_. [2.] Desunt haec duodecim sequentia in aliis
    codicibus.

SENAMUS: Si Deus est incorporeus, quid est quam ob rem aures, oculi,
nasus, digiti, pedes, brachia, facies ei tribuantur?

SALOMO: Etiam ira et furor saepissime, an propterea iracundum et
furiosum esse dicemus? Sed nutrices et parentes oportet cum infantibus
balbutire et ad Deum humana transferri, quando ad homines divina traduci
non possunt. Illud autem animadversione dignum, quod cum caeteri sensus
Deo tribuantur, nunquam tamen gustus et tactus, quia corpori semper
inhaerent, nec sine corporibus sensibilia tactus et gustus percipi
queant, ut caetera sensibilia, ut magis ac magis appareat, Deum plane
incorporeum esse. Angelus autem si incorporeus esset, ut Aristoteles cum
plerisque theologis opinatur, ejus substantia existeret omni in loco et
extensionem infinitam haberet et[1] essentiam, quin etiam intelligentias
ac daemones unum et idem cum Deo esse oporteret atque ita bona malis,
aeterna caducis, fluxa sempiternis, purissima foetidissimis, Creator
denique creaturis promiscue confunderetur. Quae non modo absurda, sed
dictu nefaria sunt. Ita quoque si angelus aeternus esset, nunc haberet
totam durationem, quam habiturus est[2], et ut pinguius loquamur,
formaliter infinitam[3]. Illud enim philosophorum ac theologorum
consensione constat, _esse et posse_ in essentia divina nihil differre;
item _esse, fuisse et fore_ in rebus aeternis unum idemque haberi, quia
nec prius nec posterius est in Deo, ut rectissime Rabbi Moses[4]
scribit. Idem autem significat Jesaias[5], cum utrique angelo seraphino
sex alas fuisse scribit ac duabus quidem faciem tegere, duabus pedes,
reliquis volare, ut intelligamus, angelos ortum habuisse et occasum
habituros, tametsi hominibus utrumque sit ignotum, Deum vero solum
principio et fine et omni temporis successione carere. Nam ubi est
successio, ibi est novatio ac mutatio, ut angelus se habeat aliter quam
prius, quoniam non angelus habet, quod praeteriit, et exspectat, quod
futurum est, igitur mutabilis ac propterea terminum habiturus. Nisi
enim aliud atque aliud esset in motu, ne in tempore quidem prius ac
posterius perciperetur. Motum autem angelis inesse, perspicue Toralba
demonstravit; id enim sacris litteris saepe significatur, quae non modo
angelis motum inesse, sed etiam motus[6] celeritatem ac pernicitatem
significant, cum alas quatuor sexve angelis tribuant, quod satis innuit,
mutabilem esse[7] ac dissolubilem eorum naturam.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _esset_. [3.] Alibi: _nisi
    vitam_. [4.] In libro More nebochim. [5.] Jessiae 6, 2 et 6.
    [6.] Deest in aliis codicibus. [7.] Deest in aliis.

CORONAEUS: Habemus igitur perspicuam minimeque dubiam demonstrationem
de potestate atque essentia Dei, omnibus modis infinita, eumque solum
aeternum esse, αἰώνιον, ἀπέραντον, ἄναρχον, angelos vero, daemones,
mentes corporeas esse ac finitas, suaque natura mutabiles ac solubiles.
Quae aditum aperire mihi videntur ad ea, quae de actionibus daemonum,
de funambulis elephantibus, de arboribus et brutis loquacibus, de
sagarum transvectionibus feruntur.

SENAMUS: Prospiciendum nobis est, opinor, ne pro argumento capiamus
id ipsum[1] quod in quaestione positum est, scilicet ea miracula quae
spectantur a daemonibus cieri. Neque etiam si demus, corporeos esse
daemones, propterea sequitur, transvectiones sagarum veras esse.

    [1.] Deest in alio codice.

TORALBA: Quod nec a natura nec ab hominibus fieri potest[1], id vel a
Deo vel ab angelo vel a daemonibus fiat[2] oportet. At neque per naturam
neque per hominum gestionem transvectiones illae sagarum[3] per aëra[4]
fieri possunt; igitur a Deo vel ab angelis daemonibusque fieri necesse
est.

    [1.] Alius: _possit_. [2.] Alibi: _fieri_. [3.] Alius: _hominum_.
    [4.] Tria haec antecedentia verba desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Post mundi conditionem[1] Deum ab omni actione conquievisse
docemur, nec quicquam nisi causis intercedentibus agere; quanquam de
rebus tam arduis et ab hominum sensu et captu remotis quicquam[2]
statuere valde periculosum mihi videtur.

    [1.] Alius: _creationem_. [2.] Alius: _quicquid_.

TORALBA: Si Deum mobilem fatemur, et patibilem et mutabilem confiteri
oportet; hoc absurdum, illud igitur. Sed ut angelorum ac[1] daemonum
actiones melius intelligantur, demonstrandum est, primam causam non
solum immobilem esse, sed ne moveri[2] quidem, contra quam[3] putat
Aristoteles, qui aeterno motu Deum obligavit.

    [1.] Desiderantur haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.
    [2.] Alius: _movere_. [3.] Alius: _quam_.

CORONAEUS: Age igitur, Toralba, uti facis, ea quae vagis minutorum
philosophorum erroribus jam pridem implicata sunt, explicare.

TORALBA: Inveteratus Aristotelis error plerosque fefellit, qui si
acutius mobilium ac moventium ordinem intuerentur, a suscepta sententia
discessissent. Quaedam enim moventur tantum ut materia, quae quasi
faex[1] omnes motus patitur, nec tamen movet ipsa; quaedam tantum[2]
movent et[3] moventur, ut forma et corpora naturalia; quaedam movent nec
moventur, ut primus motor, qui movet quidem primum mobile, nec movetur
tamen. Hoc ordine mobilium et moventium posito, necesse est, aliquod[4]
extremum esse, quod nec moveat nec moveatur. Id autem est prima omnium
mobilium ac moventium causa, quae perfruitur[5] quiete sempiterna.

    [1.] Alius: _sex_. [2.] Alius: _vero_. [3.] Haec sequentia undecim
    verba desunt in alio codice. [4.] Alius: _aliquid_. [5.] Alius:
    _perfinitur_.

OCTAVIUS[1]: Pulcherrimus quidem hic ordo mobilium ac moventium; non
video tamen, ut sit necessarius.

    [1.] Deest in alio codice.

TORALBA: Non desunt aliae demonstrationes, quibus necessario
conficitur[1], primam omnium causam nec moveri nec movere.

    [1.] Alius: _conficiatur_.

CORONAEUS: Cedo igitur, nisi molestum est, cum in re tanti ponderis ac
momenti omnia nos tentare oporteat, ut sit[1] quo Epicurei efficacibus
argumentis et ad assentiendum necessariis refellantur.

    [1.] Alii: _si_.

TORALBA: Tam absurdum est, essentiam infinitam finito corpusculo ad
finitum modum adjungere, quam vim infinitam finitae naturae tribuere,
cum sit eadem contrariorum disciplina. At ineptum est et ab omni ratione
alienissimum, vim infinitam tribuere corpori finito; igitur ineptum
quoque, essentiam Dei infinitam corpusculo, mundo finito copulare. Atque
illud quidem Averroi tam incongruum visum est et abhorrens a natura, ut
Aristotelis sententia repudiata secundae causae tribueret primi mobilis
conversionem. Idem tamen hic sui[1] oblitus mundum aeternum statuit, qua
quidem ratione causam secundam, quam finitam esse fatetur, aeterno (id
est infinito) motui[2] alligavit, et eodem relabitur, quo[3] Aristotelem
delapsum criminibatur.

    [1.] Deest alibi. [2.] Alius: _motu_. [3.] Alius: _unde_. Ceterum
    haec sequentia Toralbae verba in aliis codicibus desunt.

CORONAEUS: Haec quidem demonstratio non minus efficax[1] est ad
convellendam Aristotelis et Averrois de mundo aeterno sententiam, quam
superior illa de corporea daemonum et angelorum natura. Deum autem
motorem inquietum[2] statuere, non modo a natura divina, sed etiam
ipsius Aristotelis scriptis inter se dissidentibus alienum est. Deos,
inquit[3], arbitramur felices ac beatos, sed cum nullis actionibus
impediantur, nec Endymionis in morem[4] dormire consentaneum sit,
relinquitur[5], ut contemplatione aeterna fruantur. Si Aristoteles Deum
contemplatione, quae a motu quam[6] longissime abest, si quiete beata
perfrui[7] arbitratur, cur illum irrequieto motu fatigat? Dicitur enim
post mundi creationem[8] conquievisse, quid a mundo alienius, quam
quies? Quae quum ita sint, consequens est, coelos[9] per sese et a forma
sibi insita aut ab angelis moveri.

    [1.] Alibi: _minimae efficaciae_. [2.] Alii: _irrequietum_.
    [3.] Lib. 10 Moralium ad Eudemum. [4.] Alius: _in modum_. [5.] Deest
    in alio codice. [6.] Deest in eodem codice. [7.] Desunt haec sex
    sequentia verba in eodem codice. [8.] Alius: _conditionem_.
    [9.] Alius: _coelum_.

OCTAVIUS: Video nos sensim a metaphysicis ad physica delapsos,
siquidem demonstratum est, angelos, daemones, mentes humanas corporea
coagmentatione vigere, nec ullam omnino essentiam praeter Deum
incorpoream existere.

TORALBA: Omne metaphysici argumentum ac subjectum ad essentiam
incorpoream spectat. Caetera quia[1] corpora naturalia sunt, physicorum
propria dicamus. Angelorum tamen aut daemonum actiones, quae voluntariae
sunt, quis ad naturam pertinere dicat? Perinde non[2] est, ac si quis
putet, liberas hominum actiones a voluntate profectas[3] naturales esse,
tametsi homo, quatenus corpus naturale, physicorum subjectum erit.

    [1.] Alius: _qui_. [2.] Alius: _enim_. [3.] Alibi: _perfectas_.

CURTIUS: Ambigit Aristoteles de mente humana, cujus disputationem a
physicis libris retraxit[1].

    [1.] Alius: _litteris detraxit_.

TORALBA: Succurrit in mentem Helvetii cujusdam opinio, qui eleganti
nomine se Theophrastum Paracelsum appellavit, qui medicorum omnium
decretis a stirpe revulsis nova somnia invexit, summa doctorum virorum
consensione repudiata, quibus etiam illud subrogavit, daemonum actiones
naturales esse.

CORONAEUS: Statuendum igitur prius est, quae naturalis actio dici
mereatur.

TORALBA: Actio naturalis esse non potest, quae vel a Deo, nullis
causarum inferiorum interjectis opibus, vel ab angelo vel a daemone vel
a divinae[1] voluntatis arbitrio vel denique casu fiat. Casum appello
plurium causarum concursum ad effectus inopinatos: caetera, his
exceptis, naturâ fieri dicemus.

    [1.] Alius: _humanae_.

FRIDERICUS: Nemo certe, nisi demens, arbitratur[1] hominis ascensum in
coelum, aut per aëra volatus sagarum naturales esse, cum id potius fiat
repugnante natura, quae gravia[2] deorsum impellit, nisi quid fuga[3]
vacui sequatur, ut cum e lacubus[4] aqua pluvialis sursum abripitur,
tunc enim gravia sursum, leviora[5] deorsum feruntur, ad universitatis
totius incolumitatem.

    [1.] Alius: _opinatur_. [2.] Alius: _graves_. [3.] Alibi: _nisi
    prius fuga_. [4.] Alibi: _vel cum elicibus_. [5.] Alius: _levia_.

CURTIUS: Ego mundum hunc[1] perinde ac rempublicam ad illius reipublicae
mundanae imaginem temperari oportere statuo, vel potius nostram
civitatem exemplar esse debere illius exemplaris et archetypi mundanae
civitatis. Nam qui universitatis ordinem penitus perspexit, suae
civitatis statum multo melius temperabit. Et quemadmodum in republica
bene constituta sunt quaedam majestatis et imperii perpetuae leges,
quaedam vero[2] per varia tempora ac rerum opportunitate mutantur, item
ordinarii quidam sunt magistratus lege creati ad jurisdictiones, ad
aerarii tutelam, ad sarta tecta civitatis, ad annonae procurationem,
ad salutis publicae curam, item ministri magistratuum locis omnibus
dispositi, ad exsequenda principum ac magistratuum jussa: ita quoque
consentaneum est, providum naturae parentem Deum leges quasdam perpetuas
et inviolabiles sanxisse, ratos scilicet orbium cursus ac recursus,
quorum tanta constantia est, ut ab ortus sui primordio ne momento quidem
aberraverint a tramite. Nec dubium est, quin angelos quasi principes in
coelo, his inferiores in elementis collocarit, alios ad obeunda sacra,
qui quasi sacrifici mentes puriores ac sanctiores, velut hostias, Deo
immortali sacrificant ac vota precesque offerunt[3], quosdam civitatibus
ac imperiis praepositos, quos Graeci[4] κοςμαγωγοὺς, Latini Deos
tutelares appellabant ac persuasum habebant, non prius civitates
expugnari aut capi posse, quam tutores illos ac praefectos urbium votis
ac supplicationibus evocarent[5], quo pertinet illud: Excessere Dii,
quibus hoc imperium steterat.

    [1.] Addit alius codex: _a Deo_. [2.] Additur alibi: _quae_.
    [3.] Alius: _afferunt_. [4.] Alii: _Proclus_. [5.] Evocatio est apud
    Curtium lib. 2.

FRIDERICUS: Civitatum moderatores ἀγγέλους, δαίμονας vocat Plato[1],
κατὰ τόπους ὑπὸ θεῶν ἀρχόντων πάντα τὰ τοῦ κόσμου μέρη διειλημμένα.

    [1.] In politicis.

SALOMO: Illud arcanum, ut optima quaeque[1], Plato ab Ebraeis acceperat;
sic enim in sacris litteris legimus, Deum terminos ac fines populorum
pro angelorum numero statuisse; nec dubitandum est, angelorum partem
coelestibus, partem elementis, partem hominibus praefici, alios quidem
ad praemia bonorum, alios ad supplicia impiorum. Huc enim pertinet
carmen illud Davidis[2]: _principes populorum congregati sunt cum Deo
Abrahami, quoniam in Deum intenti sunt tutores terrarum._ Id enim
proprie[3] significant haec verba מַגִנֵּי אֶרֶץ quos eodem versu
נְדִיבֵי עַמִּים principes populorum appellat. At tametsi[4] Plato a
Diis praefectos[5] scribit, horum tamen omnium ducem ac principem
exercituum daemonum ac Deorum ter maximum Deum appellat, cujus currum
caeteri consequantur: ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεῦς πτηνὸν ἅρμα
ἔχει, τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων. Quod idem a Davidis
odis expressum est hoc versu[6]: _currus Dei exercituum multiplex
viginti millia laetantium_. Quem locum sic reddidit Chaldaeus
paraphrastes: currus Dei viginti millia ignis ardentis, duo millia
angelorum ducunt illos, divinitas Dei est[7] super illos, ut
intelligamus, Deum placida quiete fruentem angelorum ac daemonum
ministeriis ac obsequiis uti.

    [1.] Alius: _quoque_. [2.] Psalm 46 (47), 10. [3.] Alius:
    _praecipue_. [4.] Alibi: _attamen etsi_. [5.] Alius: _profectos_.
    [6.] Psalm 67 (68), 18. [7.] Alius: _quiescit_.

CURTIUS: Illud etiam in natura videmus, quod in republica, bene
constituta scilicet, leges interdum mutari ac pro curatoribus[1]
ordinariis extraordinarios constitui, idque ad reipublicae salutem.
Ita quoque naturae leges suspendi[2] ac nova quaedam praeter naturam,
ostenta, prodigia, morbos populares, incendia terrarum, diluviones
aquarum cieri, ne quis putet, ulla legum naturalium necessitate Deum
alligari, ut ante[3] Toralba demonstravit. Quid enim absurdius esset,
quam in civitate regem suis imperiis ac legibus solutum, ut leges
pro temporum varietate corrigere et emendare possit, Deum vero mundi
principem ac parentem suis legibus obligari? Non debent igitur angelorum
ac daemonum naturales actiones censeri, quae[4] praeter ordinem naturae
consuetum fiunt, ut flumina retroferri, maria scindi, flammas deorsum
dejici, quae non nisi divina potestate ac consensu[5] fieri possunt.

    [1.] Alius: _magistratibus_. [2.] Alius: _sustineri_. [3.] Alibi:
    _acute_. [4.] Alibi: _cum_. [5.] Alibi: _concessu_.

SENAMUS: Nihil bonum mihi videtur, quod praeter naturam fiat, ut
Aristoteles scribit: οὐδὲν δὲ τοῦ παρὰ φύσιν καλὸν.

SALOMO: Ignoscendum opinor Aristoteli, rerum divinarum imperito, imo
potius contemptori.

SENAMUS[1]: Quid vetat igitur, quominus omnia quae naturâ fiunt,
a daemonibus et angelis fieri dicamus?

    [1.] Alii rectius: FRIDERICUS.

SALOMO: Pleraque nasci ac paulatim augeri videmus ab ea vi, quam
originis cujusque principio Deus indidit, sine ulla daemonum aut
angelorum actione, puta stirpes et animantia, quae suapte vi, primordio
sui generis divinitus tributa, suum genus propagant[1]. Idem judicandum
de lapidibus, metallis, fossilibus, quae terra modice culta et etiam
inculta sponte profert. Sed praeter hanc animantium ac stirpium
generationem est alia[2] quaedam ordinaria et solennis, quae[3] solet
quotannis recurrere, attamen praeter naturae leges, quibus quidem ex
semine genera propagantur, ut omnia illa piscium examina, quae derepente
stata magnitudine eodem tempore, iisdem littoribus[4] exoriuntur,
quorum[5] nec semina in vadis aut littoribus aut saxis aut alga usquam
apparent, nec ulla vestigia parentum. Nam eorum, quae a parentibus
originem habent, sua sunt semina, sua incrementa, et ut paulatim
exsurgunt, ita quoque sensim tabescunt. Illa vero momento in justam
magnitudinem erumpunt ac paulo post, nisi capiuntur[6], evanescunt,
ut thynnorum agmina, quae cubica figura tanta vi ac multitudine in
Hellespontum tranant e Ponto, ut saepe naves ac retia validissimis
viribus subvertant, neque tantum in Hellesponto, sed etiam apud Rhodios
Elopes[7] ejusdem magnitudinis tantis agminibus prodeunt, ut Rhodiorum
alimento diu sufficere possint. Nec dubito, quin aliis quoque littoribus
consimilis piscium annona divinitus[8] tribuatur accolarum inopiam ac
tenuitatem sublevatura.

    [1.] Alius: _propugnant_. [2.] Alibi: _lux_. [3.] Alius: _quia_.
    [4.] Alibi: _littore, iisdem temporibus_. [5.] Desunt haec tredecim
    sequentia in alio codice. [6.] Alius: _capiantur_. [7.] Vel:
    _helopes_. [8.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Ego quidem apud Batavos salmonum ac sturionum, quos siluros
appellant, tantam piscationem vidi, ut in finitimas regiones[1] non sine
ingenti quaestu transveherentur, nec procul a Batavia circa fretum
Ixium, haleces tot ac tantis legionibus Octobri mense prodire, ut iis
capiendis piscatorum copia, quae maxima est, sufficere nullo modo
posset, unde in universam Galliam, Germaniam utramque, Britanniam cum
uberrimo quaestu transvehi. Sed illud mirum, quod cum justa magnitudine
momento prodirent, nulla tamen semina, nulli foetus ac ne ulla
quidem vestigia videantur. Quae quum a piscatoribus et mercatoribus
exquirerem[2], narrabant illi, ad Orcades insulas arcarum multitudinem
admirabilem annuis piscatoribus redundare[3] et in littore Celtico
statam esse galeorum piscationem mense Martio[4], deinde Aprili
scombrorum; unde tamen tot agmina prodirent, scire neminem.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alius: _conquirerem_. [3.] Alius:
    _redundari_. [4.] Alius: _Martis_.

CURTIUS: Ipse vidi saepius in Galliae Narbonensis littore examina
mugilum stato anni tempore semper remeare et in proximo littore
Massiliensi apicarum[1], item in adversis Africae littoribus
trissarum[2], quas accolae juratas[3], nostri alosas appellant,
copiam ceteris[4] littoribus inusitatam.

    [1.] Alius: _aprarum_. [2.] Alius: _frissarum_. [3.] Alius:
    _ejuratas_. [4.] Alius: _nostris_.

CORONAEUS: Etiam Cretenses nostri annuas habent gobionum legiones,
quibus insula mirifice sustentatur, sed ea multitudine[1], ut ab eodem
utero, eadem hora, eodem momento natae aut coelitus delapsae aut ex
intimis terrae visceribus erutae videri possint. Item e littore Siculo
muraenarum maxima copia quotannis exsurgit.

    [1.] Alius: _magnitudine_.

TORALBA: Non vestris tantum hominibus, sed nostris quoque liberalissimus
naturae parens providit. Nam Calaei[1] circa Lusitaniae littora solennes
habent chalcidum, quas sardinias[2] vocant, piscationes, et procul a
littoribus Europae in Atlantico asellorum ingens erumpit copia, paulo
post aestivum solstitium, non sine magna piscantium admiratione. Sed cum
intentos[3] lucro piscatores aspiceremus, nec tamen, unde tanta ubertas
tam repente prodiret, admirari[4] his iambicis invecti sumus in avaros
piscatores:

  Avare piscator, freta
  Qui trajicis ferventia,
  Piscationis aemulus!
  Dic, si potes, (sed quis potest?)
  Vis unde tanta piscium
  Fulgentibus per aequora
  Squamis[5] repente prodeat?
  Est omnibus ac singulis
  Ab ortu magnitudo par,
  Est aequa moles corporis,
  Adepta mox originem
  Et incrementa partium.
  Nusquam ulla partus semina,
  Nec ulla sunt vestigia[6],
  Nec alga vilis cochleas
  Progerminat[7] a caudice,
  Profunda nec maris vada,
  Nec altis saxa rupibus,
  Nec pura gignunt littora,
  Nec Aphrodites candidae[8]
  Genetrix spuma[9] procreat.
  Quis agmen illud cubica
  Figura piscium regit[10],
  Aut unde lucidus fretum
  Invadit halec Ixium,
  Distenta rumpens retia[11]
  Revulsis ante navibus?
  Recenseamne cetera?
  Vix orbe toto littus est,
  Quod non abundet piscibus,
  Largitione coelica,
  Et quae[12] marinis sedibus
  Procul[13] pascuntur alites,
  Aut delicatioribus
  Cicadum legionibus,
  Cum fruge pingues evolant
  Nomadum[14] ad solitudines,
  Ut improborum poena sint,
  Bonorum justa praemia.
  O numen admirabile!
  O celsitudo maxima
  Procuratoris optimi,
  Qui nutu nutrit omnia!

    [1.] Alius: _Colesiaci_. [2.] Alius: _serdunas_, vel: _sardumas_.
    (Cf. Plin. h. n. 32, 53.) [3.] Alibi: _intentione_. [4.] Alibi:
    _admirari_. [5.] Alibi: _alis_. [6.] Alius codex quinque haec
    antecedentia versus ita legit:
      Adepta moles corporis
      Aqua mox incrementa et
      Originem partium nusquam,
      Sec ulla partus semina,
      Nec sunt ulla vestigia etc.
    [7.] Alius: _progermines_. [8.] Alius: _candida_. [9.] Alius:
    _spumae_. [10.] Alius: _regitur_. [11.] Alius: _ilia_. [12.] Alius:
    _qui_; alius: _aquae_. [13.] Alius: _nova_. [14.] Alius: _Modo dum_.

OCTAVIUS: Video ego vos plus otii piscationi[1], quam aucupio dedisse.
Saepe cum Volaterranis finitimis nostris non sine admiratione spectavi,
advolantes exercitus palumbarum, cum tamen in continenti nullae aut[2]
ne ovorum quidem aut nidorum ulla usquam imago reperiatur, multo minus
etiam in proximis insulis. At si quis ab Africa[3] trajecto mari
mediterraneo evolare putet flantibus[4] austris, facile refellitur
immani spatio milliarium MCC; omnibus tamen accolis[5] constat, a plaga
maritima involare in continentem.

    [1.] Alibi: _otio piscationis plus_. [2.] Alius: _ac_. [3.] Alibi:
    _Austria_. [4.] Alii legunt: _santis_, id quod sine sensu.
    [5.] Deest in alio codice.

CURTIUS: Cum agerem in Gallia, callidus quidam auceps noctu facibus[1]
accensis palumborum multa millia[2], quae ab oceano in littus Rhotomagum
versus advolaverant, nullo negotio venabatur. Cum ab illo percontarer,
unde tanta vis palumborum? illud reposuit, illis[3] tantum annis
advolare, quibus abundaret fagina glans, qua pascantur. Item liviarum et
earum[4] avium[5], quas ipse patria lingua „_pluviers_“[6] appellabat,
e genere columbarum, examina infinita in Aurelianorum agros impluere,
nusquam tamen nidos ac ne ciborum quidem in ingluvie aut ventriculo
argumentum[7] exstare. Et in pagis[8] Andium anseres sylvestres coelitus
accedere et, gramine pascuorum[9] momento saginatos, proventus uberrimos
incolis afferre.

    [1.] Alibi: _fascibus_. [2.] Alius: _vim_. [3.] Alius: _iis_.
    [4.] Alius: _Luciarum et Acarum_. [5.] Alibi: _ranium_. [6.] Alii:
    _pluvieres_. [7.] Addit alius: _aliquid_. [8.] Alius: _agris_.
    [9.] Alius: _pascuarum_.

SENAMUS: At in littore Neapolitano coturnicum annuam piscationem
videre potuistis, quae cum flantibus coris in Mediterraneum transvolare
conantur, demergi ac mortuae in littus ejici[1] solent. Ita quoque avium
greges opinor avolare et revolare, tum flumina, maria, montes trajicere,
ut[2] grues, hirundines, ciconiae, accipitres, anseres et anates
sylvestres[3], coturnices vero alarum brevitate debiles et adipe graves
merguntur. Ut[4] enim regiones omnes hieme conquiras, nusquam[5] tamen
hirundinem reperias.

    [1.] Alius: _rejici_. [2.] Alibi: _et_. [3.] Desunt quatuor haec
    antecedentia verba in alio codice. [4.] Alibi: _Et_. [5.] In eodem
    codice desunt sequentia haec quatuor verba.

SALOMO: Senamus omnia argute derivare conatur ad naturae causas. At[1]
quidem originis initio Deus jussit[2], aquas non solum aquatilia, sed
etiam volatilia promere. Itaque in sacris libris legimus[3], coturnices
a plaga maritima ad Israëlitarum castra spiritu Dei disjectas tanta
multitudine, ut spatio itineris diurni duobus cubitis in altitudinem
undeque castra complecterentur. Castra vero quanta fuerint, intelligi
potest ex eo, quod 600000 civium, qui arma ferebant, censa[4] fuerunt.
Ex quo intelligitur[5], seniorum, juniorum, foeminarum, servorum
peregrinorum, quae censa non fuere, multitudinem triplo majorem
exstitisse. Ac nihilominus tantae multitudini[6] coturnices non
solum mense toto suffecisse constat, verum etiam cupiditatem carnium
vorandarum[7] ad nauseam usque explevisse. Quod igitur legimus, tot
examina coturnicum spiritu Dei ab oris maritimis abrepta fuisse, satis
intelligitur, fuisse extraordinariam generationem, angelis divino
concessu ac munere procurantibus, non aliter quam illa, quae dixistis,
piscium ac avium repentina examina, angelorum officiis ad hominum
alimenta, mirabili Dei procuratione ac bonitate comparantur, ut etiam
illud manna, quo Israëlitae in deserta solitudine annos amplius XL pasti
fuere, qui cibus angelorum[8] diserte vocatur, non quod manna vescantur
angeli, sed quia nullis naturae causis ordinariis angelorum curatione
quotidie fuerit praestitum[9].

    [1.] Alius: _Et_. [2.] Genes. 1, 20. [3.] Numerorum 19 sqq.
    [4.] Alius: _secuta_. [5.] Numerorum 1 et 2. [6.] Alius:
    _multitudinis_. [7.] Deest in alio codice. [8.] Psalm. 77 (78), 25.
    Sapient. 16, 20. [9.] Alius: _quotidie implueret_.

SENAMUS: Non video, cur angelorum vel daemonum procuratione sit opus,
si sola Dei voluntate[1] ista fieri possunt[2].

    [1.] Alius: _bonitate_. [2.] Deest haec Senami interlocutio in alio
    codice.

SALOMO: Aliud est de divina voluntate, aliud de potestate disputare;
Deus enim post mundi creationem[1] ab omni opere conquievisse et locis
omnibus angeli Deo diligenter[2] inservire ac jussa ejus[3] exsequi
produntur[4]. Huc enim spectat illud, quod dicitur, Deum coetus
angelorum convocare, quod Rabbi Moses[5] interpretatur: angelorum
officiis ac muneribus uti. Nam cum dixisset, se primogenitos Aegyptiorum
trucidaturum, eodem tamen capite subjecit[6], se non passurum,
carnificem in illa clade populi sui tecta subire. Idem: _Increpabo_,
inquit, _aquilonarem istum cacodaemona, quominus fruges absumat_[7].

    [1.] Alius: _conditionem_. [2.] Alius: _semper_, id quod vero in
    alio codice deest. [3.] Addit alius: _diligenter_. [4.] Ps. 103
    (104), 20 sq.; 147 (148), 2. [5.] Libro III More Nebochim.
    [6.] Exodi 12, 23. [7.] Malach. 3, 11. Joël 2, 20. Amos 3. 4, 6 sq.

SENAMUS: Cur igitur toties ac tam saepe contestatur populum, saepe
pestem, famem, calamitates omnes a se invectas[1]?

    [1.] Levit. 26. Deuteron. 28. Alii legunt: _immissas_, alii:
    _inventas_.

SALOMO: Ne ad angelorum ac daemonum cultum prolaberentur, sed ab unius
Dei manu ac potestate omnia pendere persuasum haberent, cujus tamen
decreta daemones[1] nunquam[2] injussi exsequantur. Argumento sit, quod
cum Rex Achabus multa nefarie[3] gessisset, tandem[4] a sortilegis
persuasus tertio praelio[5] contra Syriae regem dimicare, Michaeam
prophetam prius consulendum putavit. Hic vates consultus: _Vidi_,
inquit, _Deum in sublimi solio sedentem et omnes exercitus angelorum
circumstantes; ad quos ille: Quis vestrum_, inquit, _persuadebit Achabo,
ut praelium committat et occidatur[6]? Cumque alius aliud diceret,
prodiit quidam spiritus et coram Deo stans: Ego_, inquit, _persuadebo!
Ad quem Deus: Qua in re? Hic: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum
ejus. Tum Deus ad illum: Persuadebis simulque conficies, abi igitur et
facito!_ Quidam theologi tradunt, spiritum illum fuisse Nabothum[7],
quem Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege,
crudelissime trucidari jusserat, ut rex agro, quem nec prece nec
pretio extorquere poterat, capitali fraude frueretur.

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Alius: _neque_. [3.] Alius:
    _nefaria_. [4.] Alii: _id_. [5.] Alius: _bello_. [6.] 1 (3) Reg. 22,
    19. 22. [7.] 1 (3) Regum 21, 1 sq. 2 (4) Regum 9, 21. 25 sq.

CURTIUS: Illud quidem Academicis ac Platonicorum[1] principi persuasum
est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem modis
omnibus reposcere.

    [1.] Alius: _Platoni_.

SALOMO: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed videtis belli
occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem denique
divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur,
priusquam ulla potestas diabolo[1] fieret in Jobum, cui concilio dicitur
Satan adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non
congruere divinae majestati, per se agere, quae[2] angelorum officio[3]
possit. Cui congruit illud, quod Jedacus[4] Levita in Porta lucis[5]
scripsit, ab infernis terrae sedibus usque ad summum coeli verticem
omnia daemonum et angelorum plenissima esse. Idem alibi a coeli
cardinibus ac decumanis angelos spirare scribit, a bonis quidem bona,
a noxiis bella, sterilitates, populares morbos ac bestias nocentissimas
ad scelerum vindictam procurari.

    [1.] Alius: _daemoni_. [2.] Desunt haec sequentia quatuor verba in
    alio codice. [3.] Alibi: _ministerio_. [4.] Alii: _Bedacus_.
    [5.] Liber rabbinicus.

FRIDERICUS: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si omnia
solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata
sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.

TORALBA: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae officio
defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius[1] ad stuporem usque
miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte,
advolare, ut[2] insectorum multitudinem populentur[3], quo minus viva
noceant frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut
nusquam terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam
annis, cum insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt.
Aristoteles quoque cum Plinio tradit[4], murium agrestium examina, quae
non saepe, sed tamen judicio agricolarum nimis saepe spectantur,
populatis frugibus sic evanescere, ut nec in superficie nec in
visceribus terrarum vel unus quidem reperiatur.

    [1.] Hist. nat. 10, 39. [2.] Alibi: _et_. [3.] Alibi: _populari_.
    [4.] Alibi: _tradunt_. (Plinii hist. nat. 10, 85.)

SALOMO: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locustarum
multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis et
Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem in
tanta ac tam late patenti regione restaret.

SENAMUS: Nihil mirum[1], si avolarunt bene pastae, quae famelicae
advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit,
ut demortuorum murium[2] cadaveribus parentaret? Multa popularibus
erroribus implicantur, quae tandem vidimus explicari. Hirundines enim,
quae ad internecionem natae sunt, flantibus ventis[3] aquariis[4]
involant, spirantibus Africis autem[5] revolant[6] ac totas hiemes
subter maritimas rupes delitescunt, ut saepius in mari Suecico a
piscatoribus deprehensae dicuntur[7], quoniam loca maritima caeteris
semper tepidiora sunt, propter calorem, qui jactatione maris oritur[8]
ac saepe impetu procellarum perinde ut subjectis ignibus effervescunt.
Sunt etiam qui putant, hirundines profundissima vada maris penetrare.

    [1.] Alibi: _minus_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Deest in alio
    codice. [4.] Alibi: _austris_, vel _aviariis_. [5.] Deest in alio
    codice. [6.] Alius: _evolant_. [7.] Alius: _dicantur_. [8.] Alius:
    _cietur_.

TORALBA: Ut in intimis vadis hirundines delitescant, nulla ratione
fieri potest[1], cum intercluso spiritu animalia, quae pulmones habent,
repente moriantur. Nam etsi glires[2] sopore oppressi totas hiemes
dormiant, nec ullis ictibus aut vulneribus excitentur, si tamen aquis
demergantur, derepente[3] absiliunt.

    [1.] Desiderantur antecedentia haec undecim Toralbae verba in alio
    codice. [2.] Alibi: _glirides_. [3.] Deest in alio codice.

CURTIUS: Sed ut redeant[1] hirundines, grues, ciconiae, nidos tamen et
ova videmus, piscium tamen aut palumbarum aut anserum sylvestrium ova
nusquam reperiuntur. Ut enim demus, stirpes, scarabaeas, locustas,
bruchos[2], mures, ranas sine semine solo putrido ortum debere, fieri
tamen nequit, ut tanta piscium et avium examina statim incrementum
derepente per naturam adipiscantur, et[3] neglecta penitus evanescant.

    [1.] Alius false: _credant_. [2.] Deest in alio codice. Est autem
    bruchus locustarum seu gryllorum quaedam species. (N.) [3.] Alius:
    _ut_.

TORALBA: Quoniam Senamo persuaderi nequit, animantium ortus et obitus
alios esse, quam a naturalibus causis, illud ab omnibus physicam
tractantibus serio libenter discam, unde tanta ranunculorum multitudo,
ordientibus aestate caloribus ac siccitate, momento cum imbre gravi
decidat. Neque[1] enim semine, neque parentum coitu[2], nec limo
terrarum aut aquarum in aëre sublimi gigni possunt.

    [1.] Alibi: _Non_. [2.] Alibi: _e vita_.

SENAMUS: Ego semper existimavi, calidissimos imbres in pulveream terram
delapsos materiam aptissimam ad ranunculos gignendos nancisci.

TORALBA: At generatio perfectissimorum animantium momento per naturam
fieri nequit, cujus rei periculum saepe feci, cum fossam ardenti aestate
aqua complerem, menstruo spatio exsiccata fossa rudimenta ranunculorum
folliculo nigro contecta et caudata apparebant[1], cujusmodi examina
natare vidimus in palustribus locis, in quibus est copia ranarum;
sequenti mense ruptis follibus, quadrupedes ranunculi absilierunt. Sed
ut brevissimo unius horae spatio ranae quadrupedes partibus omnibus
absolutae gigni queant, per naturam fieri non posse[2] existimo, et ut
planum sit in aëre sublimi repente[3] procreari ranunculos, argumento
sit, quod saepissime in arboribus ipsis ac potissimum in salicibus,
quarum resecta capita sunt calidiora[4], ranunculi caduci post imbres
aestivos reperiuntur aeque ac humi.

    [1.] Alii: _appareant_. [2.] Alibi: _non potest_. [3.] Alibi:
    _derepente_. [4.] Alius: _latiora_.

CORONAEUS: Probabilius videtur, pulveris et atomorum copiam cum
exspirationibus ac vaporibus impetu ventorum in mediam regionem subvehi,
unde ranae ac lapides geniti saepe depluant. Cum enim Cremae tempestas
me adolescente orta esset, lapides caducos cum imbribus depluisse
constat, atque unum tanti[1] ponderis exstitisse, ut decem libras
aequaret[2], glauci coloris ac sulphurei odoris; sed brevitas temporis,
quo imbres in aëre coguntur, aperte convincit, ea aeque[3] daemonum opus
esse ac[4] ranunculi, quos in Aegypto coram Pharaone sortilegi
excitarunt.

    [1.] Alius: _tantum_. [2.] Alius: _exaequaret_. [3.] Alius: _eaque_.
    [4.] Alius: _ut_.

FRIDERICUS: Si Deus animantibus sui generis propagandi potestatem dedit
atque etiam ipsis[1] elementis stirpium atque[2] animalium producendorum
vim indidit, quanto magis angelis ac daemonibus vim eandem adjecit?[3]
Id enim planum fuit[4] ex illa ranarum procreatione apud Pharaonem[5],
quam verissimam fuisse scribit Moses.

    [1.] Alibi: _ipse_. [2.] Alius: _et_. [3.] Alius: _indidit_.
    [4.] Alibi: _fit_. [5.] Alius: _coram Pharaone_.

SENAMUS: Quid autem vetat, quominus procellas, tonitrua, fulmina, ventos
a daemonibus cieri fateantur, si haec ab illis fieri concedimus? Sin
haec ipsa naturae occulta conspiratione ac numine sine daemonibus fiant,
illa quoque a natura pendere consentaneum est.

OCTAVIUS: Antea semper existimaveram, ventos ac procellas a natura ipsa
excitari, quousque cadaver illud Aegyptium, quod a me in navim illatum
est, ex edicto naucleri in mare dejecissem; mox enim procellae
violentissimae acquieverunt. Neque propterea id contigisse putarem, nisi
nautarum omnium vocibus ac usu diuturno[1] ipsisque nauticis legibus ac
judiciis[2] comprobatum et exploratum haberem.

    [1.] Alibi: _diurno_. [2.] Alii: _indiciis_.

FRIDERICUS: Recordor veteres Heracliti, Theophrasti ac Plutarchi[1]
querelas, hominum diffidentiam et ἀπιστίαν obesse, quominus certissimam
de rebus maximis et abditis cognitionem assequamur. Neque enim temere
ac leviter assentiendum opinor, neque nimis pertinaciter dissentiendum.

    [1.] In vita Coriolani in fine. Plotinus in libro de anima et
    daemonibus.

TORALBA: Cum diutissime in Peripateticorum decretis acquievissem ac
multa plus auctoritati quam rationi tribuendum putarem, nihil me ab
his erroribus aeque liberavit ac motus elementorum ac praecipue maris.
Posuit enim Aristoteles[1] quasi naturae miraculum, illud scilicet
moventium ac mobilium extrema simul esse; quo fundamento concusso cetera
quoque impulsu levissimo ruinam minantur et eo nos deducunt, ut
angelorum ac daemonum immortaliumque omnium[2] actiones alienas a
natura[3] confiteri cogamur.

    [1.] Physicor. l. VII, c. 4. [2.] Alibi: _animorum_. [3.] Alius:
    _terra_.

SENAMUS: Decretum illud non modo Aristotelis et philosophorum pene
omnium autoritate, verum etiam tot ac tantis rationibus niti videtur,
ut subverti difficillime possit. Nam si causas effectrices praesentes
effectibus esse convenit, profecto moventis ac mobilis extrema simul
esse necesse est; verum illud, hoc igitur. Cuncta quidem spiritum,
spiritus musculos, musculi brachia, brachia fundam, funda lapidem, lapis
bestiam aut quid aliud movet, fit tamen ut mobilium ac moventium extrema
sint simul.

TORALBA: Demus, hoc verum esse in exemplis his, falsum tamen est in
magnete ferrum attrahente, in succino paleas eliciente, in naphta[1]
ignes eminus concipiente, in torpedine piscatores stupefaciente, in
hoste hosti pallorem aut ruborem excitante, in luna oceanum commovente,
a qua tamen spatiis pene[2] infinitis est avulsa.

    [1.] Alius: _nephite_. [2.] Deest in aliis.

SENAMUS: At vim illam seu magnetis seu torpedinis seu lunae ab extremis
ad extrema per media penetrare, quis non videt? Argumento sit, quod
ferrum a magnete longius aliquando distans, quam ut vis lapidis eo
pervenire possit, non movetur.

TORALBA: Sit ita, non propterea tamen piscatoris retia aut virga
stupefiunt, nec item mare a luna, aër ab igne, aqua ab aëre agitatur,
sed in summa coeli puritate ac tranquillitate oceanus fluit ac refluit,
non quidem totus, ut plerique arbitrantur oceanum quasi animal spirare
ac respirare, sed partes tantum littoribus propiores, aut quae non
longissime a littoribus[1] distant, oceanum aeque immobilem percipiunt,
coelo tranquillo ac sereno, ut marmoream tabulam.

    [1.] Alibi inseritur: _discedunt, nam quae longissimis spatiis a
    littoribus_.

SENAMUS: Aristotelis dictum ex[1] ipsius scriptis sic interpretari
possumus, ut mobilium partem moveri, partem quiescere velit, nam
alterius pedis motus alterius quies futura est.

    [1.] Alibi: _ab_.

TORALBA: Id etiam falsum in avium volatu reperietur, in telis
missilibus, quae tota moventur, nulla sui parte stabili, falsum
in coelestibus globis, qui toti circumaguntur, nec ulla pars eorum
quiescit, ut perspicuis demonstrationibus docui[1] et usu ipso compertum
est. Jam autem ab ultima memoria exploratum habemus, exoriente luna
supra horizontem exundare oceanum in aestuaria consueta sex horas,
quibus ad circulum meridianum luna progreditur, declinante luna a
meridiano, redire oceanum in alveos totidem horarum spatio, post occasum
ab horizonte usque ad meridianum noctis circulum, influere rursus in
eadem littora eodem temporis decursu, ac tum[2] in alveum, luna ad
horizontem redeunte, mirabili utriusque naturae consensu redire.

    [1.] Alii: _Eudoxi_ vel _edocti_. [2.] Alius: _tandem_.

SENAMUS: Neque constans mihi videtur, neque aequabilis ille motus,
cum sole et luna conjunctis et oppositis fluxus oceani multo magis
intumescat.

FRIDERICUS: Hujus varietatis causas cum exquirerem, animadverti, lunam
in coitu vel oppositu supremam excentrici[1] apsida pertingere, in
quadratis vero hypogaeum, quasi secum una[2] traheret oceani gurgites,
quo altius subvehitur a terris, quoniam non magis distat hypogaeum lunae
ab oceano[3], quam apsis[4] lunae ab hypogaeo. Ex quo intelligitur,
duplo[5] intervallo lunam a terris abesse in auge[6] excentrici, eoque
magis situm fuerit in apside epicycli, sed[7] in mari mediterraneo ac
potissimum in Adriatici carceribus et augustiis nullus fere fluxus
percipitur, tantisper luna in hypogaeo excentrici versatur, h.e. in
trajectionibus quadratis, quibuscum luna propinquius[8] abest a terris.

    [1.] Alius: _ex centri_. [2.] Alius: _luna_. [3.] Ptolomaeus lib. V,
    cap. 7. [4.] Alii: _ipsis_. [5.] Alibi: _duplici_. [6.] Alius:
    _hypogaeo_. [7.] Alius: _seu_. [8.] Alius: _propius_.

SENAMUS: At efficacius mobile agitatur, quo propius est motori, vel[1]
in magnete vidimus graviores acus magnetem contingere, leviores a
consequentibus contactu trahi.

    [1.] Alibi: _ut_ vel: _et_.

FRIDERICUS: Imo lunam altius a terris subvectam oceanum quasi secum
evehere consentaneum est.

TORALBA: Hujus ergo agitationis oceani causam effectricem ad lunam
referri videmus, quandoquidem motus aquarum ut rerum omnium gravium,
rectus est ad centrum; alius est enim[1] aquarum motus ab aëris[2]
agitatione, alius item sine ulla commotione, tametsi rarior, ut Plinius
de quodam Italiae lacu scribit, turbari[3] ac fluctibus intumescere non
modo sine ulla ventorum vi, sed etiam in summa coeli tranquillitate.
Jam vero cum nulla res exanimis moveatur a seipsa, confitendum est, a
daemonibus hanc agitationem aquarum cieri, atque eo pertinet illud[4] de
sagarum mirabili potestate:

  Et tonat ignaro coelum Jove vocibus isdem,
  Humentes late nebulas numerisque solutis
  Excussere comas ventis cessantibus, aequor
  Intumuit rursus, vetitum sentire procellas,
  Conticuit turbante Noto[5].

    [1.] Alius: _etiam_. [2.] Deest alibi. [3.] Addit alius: _eum_.
    [4.] Lucani Phars. 4. [5.] Alius: _voto_.

SENAMUS: Ut haec vera sint, quae mihi quidem ignota sunt, atque haud
scio an cuiquam re ipsa comperta plane fuerint, non tamen ad exemplum
debent trahi.

CORONAEUS: Ne in singulis haereamus, demonstrandum est, opinor, aëris
agitationem vel a sole vel ab animantibus vel a daemonibus excitari,
quartum nihil est.

TORALBA: Quemadmodum oceanum a luna, sic aërem a sole[1] cieri ac moveri
statuo. Et quemadmodum oceani fluctus augentur vel minuuntur aëris
agitatione violenta, sic aëris motus ordinarius et naturae congruus
saepe extraordinaria daemonum vi ac potestate conturbatur.

    [1.] Alibi: _Jove_.

SENAMUS: Si ventus oritur ab exhalatione calida sicca, quae[1] Noto[2]
obliquo proximam sibi deinceps impellit, ut Aristoteles tradit, non
video, quam ob rem extraordinarias agitationes aëris impulsu daemonum
constituere debeamus.

    [1.] Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. [2.] Alius:
    _motu_.

OCTAVIUS: Antiquorum definitio visa mihi est multo verior, ut scilicet
ventus sit aëris fluxus; plerique fluctum legere malunt, sed Graeca vox
ῥεῦσις[1] τοῦ ἀέρος, cum fluctu, quo κῦμα significatur, ambiguitatem
tollit.

    [1.] Alius: ῥῦσις.

TORALBA: Hanc definitionem, ut omnia[1] physicorum decreta, convellens
Aristoteles nulla probabili ratione ad exspirationes fumosas refert[2],
quibus tamen nihil magis insensibile, tempestate vero[3] nihil
violentius fieri potest. Quod autem natura fit, violentum esse nequit;
videmus enim procellarum tantos impetus, ut silvae revellantur[4],
turres dejiciantur, aedificia subruantur, ingentes arbores turbinibus
coelo delapsis distorqueantur, naves vorticibus rapidissimis in orbem
circumactae demergantur, cum tamen aëris motus nec circularis sit, nec
per naturam deorsum fereatur.

    [1.] Alibi: _omnium_. [2.] Alius: _effugit_. [3.] Alibi: _tamen_.
    [4.] Alius: _releventur_.

SENAMUS: Etiam vidistis, opinor, ac saepe legistis, exiguo pulvere nitri
ac sulphuris, igne concepto, turres ingentes ac moenia funditus everti.

TORALBA: Id quidem nec in subterraneis locis, ne penetratio[1] corporum
sequatur, sed nulla existere potest in aëris immensa raritate, ac
propterea in turribus ac moenibus succutiendis ac evertendis per
cuniculos illud praecipue cavetur, ne qua[2] rima pateat aut fissura[3].
Jam vero expirationes illae non modo subtiles, quae propter sui
tenuitatem sensum oculorum fugiunt, sed atra caligine densiores sursum
rapiuntur levissime et graviorem superant aëris naturam. Ventus enim[4]
obliquo modo[5] fertur aut rapidissima vi deorsum e nubibus dejicitur.
Non est igitur ventus ab exspiratione, quae suapte natura sursum
nititur, unde nubium origo, quae cum vapore simul et exhalatione in
regione gelida superioris aëris concreverunt, a quibus ventorum impetus
sedari, non cieri consueverunt. Item[6] si ventus esset ab exspiratione,
cum semper a terris exoriatur, semper ab eadem plaga, non a contrariis
aut diversis agitaretur. Item omnis exhalatio est calida, nullus ventus
est calidus, ergo[7] nulla exhalatio ventura ciere potest. Quin etiam[8]
eo frigidiores sunt venti, quo vehementiores; non est igitur ventus ab
exhalatione[9] calida. Item si ventus esset ab exspiratione, eo
vehementius perciperetur, quo major est exspirationum copia, i.e.
aestate, qua terrae dehiscunt, ac potissimum meridianis horis. At
utroque tempore venti conquiescunt, hieme vero et autumno violentissimae
tempestates exoriuntur, tunc enim[10] navigantibus clausa maria
dicuntur, ut Plinius annotarit. Item vis procellarum in altissimis
oceani gurgitibus saepius excitatur, ubi nulla exspiratio calida, sicca,
sed omnia frigida, humida. Quibus argumentis tametsi Aristotelis opinio
aperte convellitur[11], apertius tamen demonstrari potest communi
physicorum omnium decreto, quod scilicet nihil a se ipso movetur,
alioquin unum essent[12] actus et potentia simul et semel, ac si
moveretur aër ab exspiratione, a se ipso moveretur[13], cum nihil sit
aliud[14] exspiratio quam aër calidus fumosus. Non est igitur ventus ab
exhalatione.

    [1.] Alius: _ne in subterraneis locis penetratio_. [2.] Alius:
    _quae_. [3.] Alibi: _scissura_. [4.] Alius: _autem_. [5.] Alius:
    _motu_. [6.] Deest alibi hic sequens locus usque ad verba: _Item
    si_. [7.] In codicibus: _ea_. [8.] Alii: _in_. [9.] Alius:
    _exspiratione_. [10.] Alius: _etiam_. [11.] Alius: _divellitur_.
    [12.] Alius: _esset_. [13.] Alibi: _movetur_, vel: _moveatur_.
    [14.] Alibi: _cum sit aliud_.

CURTIUS: Haec argumentorum copia satis evincit, ventorum origines
exhalationibus non deberi, ac praecipue illud, quod hieme rigidissima,
terris et aquis gelu concretis, ventorum vis multo major est, quam
aestate hiantibus terris, ac meridie ipsa fervente aestate venti summa
tranquillitate conquiescunt, ut etiam Aristoteles[1] scribit et
experientia cogit confiteri. Ac propterea pastor ille Theocriti[2]
meridie vetat fistula ludere, quod et Pana metueret a venatione
redeuntem, ne in greges et armenta bilem exerceret, quem Aristophanis
interpres ἔμπουσαν interpretatur ac daemonium meridianum, τὸ δαιμόνιον
μεσημβρινὸν, quia cum ab aëris agitatione daemones conquiescunt[3], tunc
in armenta, fruges, homines grassantur. Ob idem enim veteres atram
meridie hostiam olim immolabant, ut Festus Pompejus scribit.

    [1.] Problem. Sect. de ventis. [2.] Idyll. 4. [3.] Alius:
    _interquiescunt_.

SALOMO: Rabbi Salomo Jarchi, Gersonis filius, illud e Psalmis[1] de
daemonio meridiano interpretatur מִדְּבֶר daemonem, qui nocte media,
מִקֶּשֶׁב vero, qui meridie a nocte media interficit, inde mos inolevit,
meridie ac nocte media precibus Deum placare. Sic enim lyricus
psaltes[2]: _Media nocte exsurgebam, ut laudem dicerem nomini tuo._ Idem
alibi: _Vespere et mane et meridie narrabo mirabilia tua._ Illud etiam
animadversione dignum, quod venti locis fere omnibus scripturae sacrae
Deo tribuuntur. Quin etiam de thesauris suis dicitur ventos promere et a
quatuor coeli plagis ventos accire. Quo significatur, non ab ordinariis
naturae causis ventorum vim ac impetum originem habere.

    [1.] Psalm. 90 (91), 6 sq. [2.] Psalm. 118, (119), 62, 64, (55), 18.

SENAMUS: Cur non eodem modo quo fluctus fluctum, ita fluxus aëris fluxum
impellere possit?

TORALBA: Illud quidem est Aristotelis captiosum argumentum; fluctus enim
fluctum protrudit; sed ita cum aëre prius, vel ab animantibus vel a luna
propellitur, ut saepius demonstratum est: ita quoque aër aërem impellere
potest, sed oportet ab alio prius quam a seipso motus principium habere,
scilicet a sole, vel ab animante, vel a daemone, alioqui et aqua et aër
aeque immobilia consisterent, ut saxa congruentem suae gravitati et
naturae nacta sedem.

OCTAVIUS: Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Seneca[1],
peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri nullo
modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.

    [1.] In quaest. naturalibus.

CORONAEUS: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem rerum
ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus
et hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates
violentissimas ad improborum ultionem a daemonibus excitari.

TORALBA: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex quo
intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur,
natura fieri non posse.

SENAMUS: Si ventus daemonibus tribuitur aërem agitantibus, non
exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac
ventorum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit,
vim illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui[1].

    [1.] Alibi: _restringi_.

FRIDERICUS: Verum[1] est, daemonum impurissimorum naturam aquarum
puritatem[2] abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exsecrantur,
quam aquae aspersionem[3], nec ullo certiore argumento sortilegi
indicantur[4], quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur,
nunquam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc
indicio[5] Germani judices adversus sagas uti consueverunt, quod
Julianus Augustus[6], cum in Germania fieri vidisset, spurios a
legitimis hac ratione[7] judicari[8] scripsit; cum tamen sortilegorum
periculum fieret, atque eorum qui a parentibus daemoni prius[9] dicati
fuere, quam nascerentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.

    [1.] Alibi: _Verius_. [2.] Alius: _aquam_; alius: _aquarum
    aspersionem_. [3.] Alii: _respersionem_, vel: _puritatem_.
    [4.] Alibi: _judicantur_. [5.] Alibi: _judicio_. [6.] In ep. ad
    Antiochum. [7.] Desunt alibi haec duo verba. [8.] Alii addunt:
    _a Germanis_. [9.] Alibi: _primum_.

TORALBA: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a Latinis
turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima[1] vi dejecti,
circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent, aceti
conspersione fugantur.

    [1.] Alibi: _magna_.

OCTAVIUS: An quia talium daemonum substantia est ignea? Nihil autem igni
tam contrarium, quam acetum. Et quidem cum ea qua[1] dixi tempestate
jactaremur, apparebat quaedam ignea species, quae navem sursum deorsum
lustrando aliquamdiu prostitit[2] in prora, quam nautae tanquam daemonem
infestum exsecrabantur.

    [1.] Alius: _quam_. [2.] Alibi: _consistit_.

FRIDERICUS: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum
argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem
salutaria numina esse judicabant. Et quae flammae circa sepulcra,
patibula, paludes vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones
esse non dubito, quia homines nocturnis itineribus in aquas et[1]
praecipitia deducunt, quique vocibus ac sibilis evocati derepente
advolant ac temere vocantes enecant.

    [1.] Alius: _aut_.

SALOMO: Nullum ad fugandas ejusmodi pestes aërias efficacius
remedium[1], quam humi prostrato vultu Deum adorare.

    [1.] Alius: _amuletum_.

OCTAVIUS: Quaerenti mihi, cur spectra illa[1] circa patibula ac sepulcra
vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum
custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem
persecutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis[2] ulcisci voluisse.
Cujus rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod ejecto e navi
cadavere, non aliter quam Jona demerso validissimae tempestates momento
conquieverunt, quae profecto vim daemonum ventos excitantium apertissime
testantur.

    [1.] Alius: _species illae_. [2.] Alibi: _exectatis_.

FRIDERICUS: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter
naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas[1]
sibi causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia
ultra mare Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos
vendere consuevisse, quod mihi fabulosum videretur[2], nisi nautarum
summa consensione pervulgatum[3] esset experientiaque jam inde usque
ab Homero compertum. Is enim[4] Ulyssem scribit[5] ab Aeolo rege vento
donatum utre[6] incluso, quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in
Sardinia[7] nauclerus funiculum a saga triplici nodo[8] constrictum
accipit, pacta prius mercede. Cum a portu solvens vela facit, levis
ventus flare incipit primo nodo soluto; si velocius ac plenis velis
navim ferri velit, secundum nodum solvit; si procellas rapidissimas
concitare, tertium nodum expedit.

    [1.] Alius: _incognitas_. [2.] Alius: _videtur_. [3.] Alibi:
    _provulgatum_. [4.] Alius: _Ipse enim etiam_. [5.] Hom. Odyssea X.
    [6.] Alius: _vitro_. [7.] Alii: _Scandinia_, vel; _Scandinavia_.
    [8.] Alii: _modo_.

CURTIUS: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam apud
Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus
factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in Graeciam
invasisset.

FRIDERICUS: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum regem
ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud
Horatii[1]:

  Sic te Diva potens Cypri,
  Sic fratres Helenae, lucida sidera,
  Ventorumque regat pater,
  Obstrictis aliis, praeter Japyga.

    [1.] Libro I. carm. Od. 3.

CORONAEUS: Ex hac disputatione illud, opinor, colligimus: quoniam nihil
a seipso moveri potest, oceanum a luna placido ac naturae congruente
motu[1], aërem a sole moveri, et cum nihil tam sit a natura alienum,
quam quid violenter et impetu fieri, procellas ac tempestates daemonum
vi ac potestate commoveri.

    [1.] Alius: _modo_; alius: _motio_.

SENAMUS: Hoc quidem etsi concedamus, eadem ratione terrae concussionem,
fulmina, tonitrua, lapsus ignium, daemonum actionibus[1] tribuenda nobis
erunt.

    [1.] Alii: _daemonibus_.

OCTAVIUS: Quum terra suapte natura stabilis, ignis vero sursum rapiatur,
consequens est lapsus ignium deorsum ac terrae labes et hiatus violenter
fieri non suapte natura. Si non sunt haec naturalia, sequitur daemonum
actionibus tribui oportere.

SENAMUS: Saepe gravia sursum, levia deorsum feruntur, fuga vacui, aut
ne corpora seipsa impediant eodem loco. Ita quoque fulmina, in mediis
nubibus a calida sicca exhalatione concepta, cum frigidi et humidi
vaporis mediaeque regionis naturam diu ferre non possint, fragore tandem
erumpere oportet ac deorsum praecipiti casu[1] ruere, unde tonitrua ac
fulmina exoriuntur.

    [1.] Alibi: _cursu_.

TORALBA: Senamus acceptam disciplinam a Peripateticis tueri pulcrum,
deserere turpe putat. Et quidem ipse ea in sententia diu[1] acquievi,
sed ab ea vis argumentorum ac certissimarum demonstrationum me discedere
coëgit. Nam qui fieri potest, ut tenuissimae ac mollissimae nubis
fragore tanta tonitrua exaudiantur? Quod si fragore nubis tonitrua
cierentur, semper tonaret, cum nubes vento rumpuntur ac dissipantur.
Praeterea flammis e nimbo caliginoso erumpentibus, semper tonaret, at
saepe usu venit, nimbos densissimos hiatu ingenti subito aperiri ac
coruscationes ac fulgura clarissima sine ullo tonitru fieri. Postremo si
fragore nubium tonitrua cierentur, nunquam tonaret sine fragore nubis,
at saepissime tonat sine ulla nubium scissura aut ruptura, et continuo
quidem tonitru, imo etiam sine ullis nubibus sereno coelo ac sine
fulgure tonitrua exaudiuntur.

    [1.] Alibi: _dudum_.

CURTIUS: Profecto Herennius duumvir[1] Pompejorum coelo sereno ictus est
fulmine[2], quod cum Seneca[3] saepius fieri animadverteret, testatum
posteritati reliquit, ne quis Plinio ac Valerio idem scribentibus fidem
derogare possit. Unde Lucanus:

  Et tonat ignaro coelum Jove.

    [1.] Alius: _decurio_. [2.] Plinius hist. natural. II, 48. 51.
    [3.] Quaest. natur. I, 31.

FRIDERICUS: Ita[1] quidem Toralbae argumenta mihi videntur frangere ac
debilitare penitus Aristotelis de tonitru opinionem. Et quidem illi
ipsi, qui sagarum coetibus affuerunt, summa consensione affirmant, si
quis ritibus daemoniacis nondum initiatus illuc deferatur et exsecrandas
devotiones abhorreat, repente daemonum ac sortilegorum concionem non
sine ingenti tonitru dissolvi. Quin etiam antra sunt quam plurima,
in quibus in summa coeli[2] tranquillitate tonitrua ab accolis et
praetereuntibus exaudiuntur. Legistis, opinor, in labyrinthum
Aegyptiacum ingredientes tonitrubus[3] domesticis perterrefactos.
Et quemadmodum coetus sortilegorum, ac dira sagarum venena sulphur
resipiunt[4], ita quoque loca illa, in quibus delapsa sunt fulmina,
sulphuris odore teterrimo infestantur, ac lapides ipsos fulmineos[5],
daemonis[6] arte fabrefactos, nihil nisi sulphur redolere vidimus. Jam
vero quis adeo coecus, qui daemonum actiones in lapsu fulminis non
perspiciat, cum tamen flamma, quo major est, eo velocius sursum
abripiatur? Nec solum in casibus fulminum contra naturam daemonum vis[7]
perspicitur, verum etiam in obliquo et circulari et vago motu, neque
tantum[8] in eo, sed etiam in liquatione[9] gladiorum integra vagina,
in exustione suppellectilis arca clausa et illaesa, in pilorum e
pudendis[10] abrasione intacta cute, neque in iis modo, sed etiam in
avulsione uxoris a[11] complexu mariti et in[12] innumerabilibus
actionibus, quae alienissimae sunt a rerum natura, ut ea non nisi
daemonum vel angelorum vi ac potestate, contra naturam fieri posse
confitendum sit.

    [1.] Alius: _Illa_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alii:
    _tonitruis_. [4.] Alibi: _recipiunt_. [5.] Alibi: _ipsi fulminei ...
    fabrefacti_. [6.] Alius: _daemonum_. [7.] Desunt haec duo
    antecedentia verba uno codice. [8.] Alibi: _tamen_. [9.] Alius: _in
    liquefactione_. [10.] Desunt haec in eodem codice. [11.] Alius: _e_.
    [12.] Deest in alio codice.

CURTIUS: Triplices Jovis manubias antiqui theologi denotarunt, scilicet
candidas, rubras, atras; primas quidem solius Jovis consilio fieri
dicebant, quod essent innoxiae et quasi cohortatoriae. Id solum fulmen,
inquit Seneca, placabile est, quod mittit Jupiter. Ad secundum credebant
adhiberi Deos minores, i.e. inferiores Jove planetas, quod fulmen
tametsi vulnus infligeret, attamen fiebat sine caede cujusquam. Ad
tertium accieri Deos superiores, i.e. superiores stellas, non tamen sine
hominum clade. Quod Plinius cum satis non perciperet[1], re vera putavit
ab ipsius Jovis corpore candidas decidere flammas, quod levius est, quam
ut refelli mereatur.

    [1.] Alius: _perspiceret_.

OCTAVIUS: Hunc integrandi[1] supplicii modum secutum fuisse audio
Timurbecum[2], quem nostri Tamerlanem vocant, qui[3] in urbium
obsidionibus tentorio candido primo die utebatur, ut impunitas
deditionem sequeretur, die sequenti rubro, quo denotabat caedem priorum
ac magistratus futuram, tertio die atra tentoria stragem omnium
significabant, si urbs expugnaretur.

    [1.] Alii: _irrogandi_. [2.] Alius: _Temisculum_. [3.] Alibi: _is
    enim_.

SALOMO: Graeci fabulis rerum veritatem ab Hebraeis acceptam contexerunt.
Quod enim Junonem aëris praesidem furias praecipites de medio aëre
deturbare[1] finxerunt, ne in coelum evolarent, nihil aliud
significaverunt, quam inferiores mentes ac daemones suis quibusdam
limitibus conclusos, ne supra nubium regionem erumpant, et a
superioribus angelis ac potestatibus dejici ac deorsum in terram
deturbari, eaque dejectione mortales terreri et admoneri candido
primum[2] fulmine, innoxio tamen, post in fulminis vulneribus castigari,
nonnunquam etiam clade illata sive uni homini, sive uni familiae, sive
uni civitati, ut poena quidem ad paucos, metus ad omnes perveniret.
Et innoxia fulmina Jovis consilio fieri dicebantur, ut bonitas Dei
optimi maximi conspicua foret, quia per se veniam, largitiones, opes,
scientias, omnia denique bona tribuat, magistratibus vero ac lictoribus,
i.e. angelis ac daemonibus, judicia ac poenas irrogandas relinquat.

    [1.] Alius: _deturbari_. [2.] Alibi: _primo_.

SENAMUS: Ista quidem a vobis eleganter et peraccurate[1] sunt explicata,
sed non intelligo, cur daemones sequantur potius Aegyptiorum cadavera
quam Graecorum, aut cur procellas ereptis illis cadaveribus potius quam
aliorum excitare soleant. Nemo enim est, qui nesciat, cadavera navibus
evehi et invehi sine tempestate consuevisse tum in Asia, tum in Graecia,
tum etiam in Italia.

    [1.] Alius: _peracute_.

FRIDERICUS: Ista quidem cadavera nondum sepulta; cum enim[1] Theanus ex
urbe Locrensium Thebas navigio delatus[2] esset, ut Lysidis Pythagoraei
cadaver, non ita pridem ab Epaminonda sepultum, in Italiam amicis
flagitantibus reveheret, sacris manibus rite[3] factis, admonitus est in
somnio a Lyside, ἀκίνητα μὴ κινεῖσθαι nec sepulcra esse violanda nec[4]
immobilia movenda.

    [1.] Plutarchus de daemonio Socratis. [2.] Alibi: _perlatus_.
    [3.] Deest in alio codice. [4.] Desunt tria haec sequentia verba in
    alio codice.

OCTAVIUS: Forsan daemones Aegyptii salutaria hominum generi medicamenta,
quae ex illis cadaveribus eruuntur[1], invident. Argumento sit, quod
thesauros reconditos mira diligentia custodiunt et effodientes enecant.
Scribit enim Philippus Melanchthon, Magdeburgi duodecim[2] sortilegos
thesaurum effodientes casu turris obrutos et in argentifodina[3]
Rosae[4] plerosque a daemonibus subterraneis caesos[5] fuisse. Plenus
est Georgius Agricola historiarum ejusmodi narrationibus, ac saepissime
in fodinis daemones, pygmaeorum cubitali magnitudine, ab omnibus
conspici tradit, quasi in metallis eruendis valde impeditos, huc illuc
frusta terrae ac saxa volvere, nihil tamen metallarios terrere, modo ne
rideantur[6]; id enim aegre ferre jam pridem Apulejus maximus sortilegus
ac veneficus[7] admonuit. Illud autem mihi mirum[8] est, neminem unquam,
qui daemonis consilio[9] thesaurum conquisivisset[10], reperisse aut
reperto ditari potuisse.

    [1.] Alii: _capiuntur_, vel: _eximuntur_. [2.] Alii: _sex_. In alio
    codice deest numerus. [3.] Alius: _aurofodina_. [4.] Deest in alio
    codice. [5.] Alius: _caecos_. [6.] Alii: _videantur_. [7.] Desunt
    duo haec verba in uno codice. [8.] Addit alius: _visum_. [9.] Deest
    in uno codice. [10.] Alibi: _inquisivisset_.

CURTIUS: Profecto legibus Romanis denegantur pecuniae iis, qui
exsecrandis sacrificiis aut alia quavis arte prohibita scrutantur
thesauros.

FRIDERICUS: Daemones terrestres, qui thesauris et cadaveribus custodes
esse dicuntur, mendaciores et crudeliores esse Chaldaei tradunt, quia
longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ Χαλδαῖοι
ψεύδειν φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας ἀποικιθέντας
γνώσεως. Atque hos quidem Porphyrius[1] sanguinis nidoribus supra modum
inhiare scribit. Sic[2] enim Ulysses, a Circe eruditus, scrobem complet
cruore victimarum, nec sinit ullum circumvolitantium daemonum, quos
Homerus[3] ψυχὰς vocat, haustu cruoris[4] ante satiari, quam Tiresias[5]
libasset.

    [1.] Libro II περὶ ἀπόχης τῶν ἐμψύχῶν. [2.] Alibi: _Hic_, vel:
    _Hinc_. [3.] Odyssea II. [4.] Alibi: _cineris_. [5.] Addit alius:
    _ante_.

SALOMO: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina lex[1]
supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur עַל
דַמִים super sanguines.

    [1.] Levit. 19, 26. Ezech. 33, 26.

FRIDERICUS: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum[1] animae,
qui aut rapinis collectas opes, tenuibus[2] utiles futuras, humi
recondiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis
sui saginandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent,
cadaveribus quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, justa
supplicia diuturno, cruciatu luant;[3] aut qui[4] in aedes ac turres
cruore plebis construendas omnia studia contulerunt, iisdem turribus
quasi carceribus[5] conclusi ac vincti poenas dependant? Nec mirum,
si cum ad ea loca pervenitur, voces, tonitrua, suspiria, gemitus
exaudiantur. Denique impuras mentes circa coenosas foedasque regiones
versari ac vagari et tempestates ac procellas ciere non dubito.

    [1.] Deest in aliis. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius:
    _diluant_. [4.] Alius: _quasi_. [5.] Desunt haec duo verba
    antecedentia in alio codice.

TORALBA: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum mihi
visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque
maxima, mediocria, minima lustrarem, juga Pyrenaeorum totius Europae
altissima superans,[1] multa comperi naturae arcana, nihil tamen
mirabilius eo lacu, in quem si saxum dejeceris, paulo momento coelum
serenum atra caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus,
grandine permistis, regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone
Pyrenaeorum ara vetustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus
exstructa, quorum si quis vel unum loco moverit, repente tonitrua ac
fulmina gravesque imbres excitantur. Et quoniam id saepe compertum erat
gravi totius regionis detrimento, legibus sanctissime cavetur, ut
peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent,[2] capitali poena
subjecta. Quae mihi cum incredibilia riderentur nec tamen capitis
periculo[3] experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans:[4] Jam,
inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus
altaris huc illucque disjectis, nemine conscio diffugimus. Non prius
tamen in proximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac
tonitrua coelum omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non immerito
Thomas Aquinas, clarus etiam[5] inter physicos, scripserit, daemones
fulgura ac tonitrua ciere.

    [1.] Alius: _superarem_. [2.] Alii: _audeant_. [3.] Alius:
    _periculum_. [4.] Alibi: _liberavit_. [5.] Alius: _enim_.

CURTIUS: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta[1] rupe
Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum injecto, coelum nivibus[2] ac
fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut
oracula Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri
consueverunt, jampridem conticuere, ut Tullius[3] scripserit: nihil
sua aetate iis contemptius fuisse. Causas tam diuturni silentii[4]
Plutarchus[5] ad daemonum occasum referri putat oportere.

    [1.] Alius: _fracta_. [2.] Alii: _nubibus_, vel: _nimbis_.
    [3.] Libro II de divinat. [4.] Alius: _Cujus silentii tam diuturni
    causam_. [5.] Libro de oraculorum defectu.

SENAMUS: Si daemones hoc spectabile[1] coelum, maria, terras, ignes
conturbant, si territanto hominos tonitruis, fulminibus, procellis,
turbinum impetu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu[2],
si legationibus divinis et humanis oberrant[3], si denique imperia,
civitates, urbes, pagos, familias moderantur et evertunt, postremo
hominibus singulis custodes et ultores adjecti sunt: videte, quanta
daemonum et angelorum multitudo sursum[4] deorsum in omnibus mundi
plagis et in singulis stationibus collocanda vobis sit. Prospiciendum
etiam, unde nobis tot angelorum ac daemonum promptuaria sufficere
possint, ut sint ubique terrarum et coelorum quasi ministri ordinarii,
vicarii, mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum quidem esse
praeter Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis angelorum
ac daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demortuorum loca
substituantur, aut[5] magistratibus[6] abdicantibus, aut stato tempore
abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus
substituantur[7]. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae
ac sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et
sortilegorum cum succubis conjugatione.

    [1.] Alius: _spirabile_. [2.] Alibi: _concussu_. [3.] Alius: _si
    legationes divinas et humanas oberrant_. [4.] Alibi: _seorsum_.
    [5.] Alius: _ac_. [6.] Alius: _magistratu_. [7.] Alius:
    _sufficiantur_.

CURTIUS: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes animas
simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum
occasu subirent, subjecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt
unquam animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos
αὐτοκινήτους appellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος, erit etiam αὐτοφυὴς
καὶ αὐτάρκης καὶ αὐταγαθὸς, quae tamen uni tantum Deo convenire
Toralba demonstravit.

TORALBA: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero cum
aetas ingravesceret jam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic enim
Deum loquentem inducit: Ego satum[1] animorum dabo, satus[2] dimittam in
corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum numerum nec
augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμψυχώσει
e corporibus ad corpora migrare.

    [1.] Alii: _statum_. [2.] Alii: _satis_, vel: _satas_.

CORONAEUS: Rem profecto difficilem Senamus, sed justam proposuit[1],
quam si explicaverit Toralba, ut omnia argute solet, non tantum Senamo,
nobis omnibus, ut confido[2], rem gratissimam facturus est.

    [1.] Alius: _poposcit_. [2.] Alibi: _quod confidat_.

TORALBA: Tibi, Coronaee, quicquam denegare nefas esse semper duxi,
ac propterea meas ineptias mea[1] facilitate proponere malo, quam
illud[2] onus abs Te meis humeris impositum recusare. Sed cum
disputatio de angelorum ac daemonum origine, statu, conditione, occasu a
demonstrationibus procul abesse videatur, profecto haec ab Ebraeis, qui
arcana divina ex ipsis fontibus et sacris laticibus hauserunt, earum
rerum explicatio petenda nobis est, nec video, quis melius quam Salomo
hoc praestare possit. Quod etiam Porphyrius ad Boëthium et Aristoteles
ad Callisthenem, uterque diversis aetatibus, scripsere, rerum omnium
origines ac reconditas scientias a Chaldaeis profectas, Chaldaea
appellatione complectuntur Ebraei, qui origine Chaldaei sunt, sed arcana
illa rerum divinarum, quasi thesauros, occulta quadam disciplina, quam
illi[3] Cabalam, Graeci autem, ni fallor, ἀκρόαμα appellant, sed
abdiderunt, ut aditus paucissimis patere possit.

    [1.] Alius: _nimia_. [2.] Alibi: _ullum_. [3.] Alius: _ipsi_.

SALOMO: Video Toralbam id, quod magna nostrorum omnium expectatione a
Coronaeo ipsi delatum[1] est, honesta specie excutere velle. Majores
quidem nostrae gentis Chaldaeos[2] fuisse agnosco et in Phoeniciam
primum migrasse, unde Cadmus, quae vox ebraica Orientalem significat,
litteras in Graeciam advexit[3] ac rursus in Chaldaeam ab hostibus
abductos multa divinitus didicisse, sed nihil accepimus, quod non sit
omnibus omnium vocibus ac linguis toto terrarum orbe dissipatum ac
pervulgatum, ut latere possit neminem.

    [1.] Alius: _delatum illi_. [2.] Alius: _Chaldaicae_. [3.] Alius:
    _invexit_.

Quae cum Salomo dixisset, caeteri conticuerunt, quod hominem
aetate gravem interpellare contra decus et dignitatem arbitrarentur.
Sed CORONAEUS rupto silentio: Nihil abs Te, inquit, Salomo, scire
desideramus, quam quod vestri mores, vestra disciplina, vestrae leges
patiantur, et quoniam angustiae[1] temporis longiorem disputationem
ferre non possunt, differendum mihi commodius videtur, ut paratiores
redeamus. Tum laudatorio cantico, fidibus, vocibus ac fistulis
suavissime animos oblectati[2], mutua consalutatione[3] accepta
discesserunt.

    [1.] Alibi: _angustia ... potest_. [2.] Alius: _animum delectati_.
    [3.] Alibi: _consolatione_.



LIBER TERTIUS.


Cum ad coenam Salomo tardius venisset, CORONAEUS illum intuens: Tuae te,
inquit, salutis deinceps curam habere oportet, Salomo, ne cum tanto
studio mentem pascis, corpus ipsum inedia contabescere patiare.

SALOMO: Vereor, ut vobis, cum aetas ingravescat, jam in eo molestus sim,
quanquam nihil prohibet, quominus me absente, dum[1] tardius redeo,
sessum eatis et ut jubeas, abs Te, Coronaee, peto.

    [1.] Alius: _cum_.

Cum itaque consedissent, Coronaeus coeptam superioribus diebus Phaedonis
lectionem persequi jussit, et cum eo loci venissent[1], ubi Plato animas
solutas corporibus a daemonibus eorumque ducibus judicio sisti et ad
supplicia suis sceleribus digna trahi[2] scribit, locum relegere, deinde
finem legendi facere jussit.

    [1.] Alius: _venissem_. [2.] Alius: _capi_.

Tum coena peracta post laudatoria cantica ita orsus[1]: Loci hujus
obscuritas, inquit CORONAEUS, mihi dubitationem injecit, cur antiqui tum
Graeci tum Ebraei tanta obscuritate et caligine velarint sua scripta, ut
vix ac ne vix quidem a sapientibus intelligerentur, quae tamen percepta
mirabilem afferunt tum utilitatem, tum oblectationem. Nam Aesopus,
fabularum scriptor antiquissimus, illecebris quibusdam animantium[2]
universam[3] humnanae vitae rationem complexus est. Sic Pythagoras
symbolis quibusdam allegoricis et illis carminibus, quae ob suam[4]
praestantiam χρύσέα ἔπη dicta sunt, Orpheus, Homerus, Hesiodus,
Trismegistus[5], Terpander et antiquissimi denique philosophi sapientiae
suae[6] decreta obscuritatis caligine contexerunt, quin etiam
sacratiores litteras allegoriarum plenissimas vidimus.

    [1.] Alius: _exorsus_. [2.] Alibi: _animantibus_. [3.] Alius:
    _universae_. [4.] Alius: _sui_. [5.] Deest in aliis codicibus.
    [6.] Deest ibidem.

OCTAVIUS: Nihil verius ab Augustino[1] dici potuit, quam illud: Ea demam
miserabilis animae[2] servitus est, signa pro[3] rebus capere et supra
corpoream naturam mentis oculum ad hauriendum lumen aeternum attollere
non posse. Idem alibi[4]: Utilis est, inquit, scripturae auctoritas, cum
diversas sententias parit.

    [1.] De doctrina christiana cap. 5, 10 et 11. [2.] Alibi: _vitae_.
    [3.] Alibi: _sine_. [4.] Lib. II de civit. Dei.

FRIDERICUS: Cum nihil perspicuitate utilius sit, haud scio an ullum
in scriptore gravius sit vitium, quam, quae facillime possis, ea
obscura tradere, ut liber Apocalypseos, qui tanta verborum ac rerum
obscuritate[1] implicatur, ut ne auctor quidem ipse, si reviviscat
(quis qualisque fuerit, nondum constat inter eruditos), sua scripta
quid velint, liquido affirmare ausit. Atque haec obscuritas Juliano
Imperatori, Porphyrio, Proclo, Celso, ut Ebraeorum et Christianorum
scripta calumniarentur, maximum praebuit argumentum.

    [1.] Alius: _ambiguitate_.

CORONAEUS: Cum illa ratio scribendi veterum fere omnium communis sit,
prospiciendum nobis est, ne absentes et indicta causa damnati a nobis
videantur. At ne Julianus ipse quidem Augustus, is qui[1] παραβάτης,
i.e.[2] transfuga, cum a Christianis ad paganos defecisset, usurpatur,
quantumvis Christianis infestus esset, Basilii Magni librum ante
rejecit, quam legisset ac relegisset, ut epistola his tribus verbis
scripta significavit: ἔγνων, ἀνέγνων, κατέγνων.

    [1.] Alibi: _isque_. [2.] Desunt haec et septem sequentia verba in
    alio codice.

CURTIUS: Ego duabus de causis potissimum existimo veteres sapientiae
decreta verbis obscuris tradidisse: primum ne margaritae porcis, deinde
ne res preciosissima, i.e. sapientia, sua vilesceret[1] facilitate.
Nam vulgaria fere contempta jacent, etiamsi preciosa. Extat Lysidis
Pythagoraei epistola graviter querentis, quod plerique secretiorem
philosophiam quasi meretricem prostituerent iis, qui[2] mentis
purgationem ne per somnum quidem capere possent, eosque non minore
impietate obligari, quam si Dearum Eleusiniensium[3] adyta profanarent
aut aquam puram coeno conspergerent. Itaque Porphyrius Plotinum
phthisi[4] periisse scribit, quod contra jusjurandum Ammonis[5] arcana
divulgasset. Quin etiam Plato, cum rerum divinarum arcana Dioni
scripsisset, letteras exuri jussit, quoniam[6] ridicula, inquit,
videntur, quae sunt admiratione dignissima. Et in epistola ad
Archidamum, in qua de natura Dei scribit: φραστέον δὴ σοὶ αἰνιγμόν.
Item Porphyrius: Tu vide, inquit, ne ista cum hominibus impuris
communicari patiare, majus enim tibi quam mihi periculum impenderet;
non enim aperte Dii, sed aenigmatice sua mortalibus tradiderunt.

    [1.] Alius: _quae_. [2.] Alius: _Eleusinarum_. [3.] Deest in alio
    codice. [4.] Alius: _daemonii_. [5.] Desunt haec sex sequentia verba
    in aliis codicibus.

SENAMUS: Alia mihi mens est, nam[1] cum plerosque verborum
obscuritatem[2] sic affectare videmus, ut admirabilitatem sui efficiant,
sic enim seplasiarii notis Graecis, Arabicis verbis et Gothicis litteris
utuntur, ut medicinam faciant confusiorem[3], aut ne intelligentibus sui
irridendi praebeant argumentum, neque enim facile carpimus, quae[4] non
capimus. Talem fuisse accepimus Heraclitum, qui tam obscure de natura
scripsit[5], ut Plato[6] Delio natatore opus esse diceret. Is enim
discipulos instruebat uno verbo σκότησον, quod Aristotelem[7] quoque
opera dedita fecisse legimus in libris τῶν φυσικῶν ἀκροαμάτων. Ac
tametsi Plato caeteris apertius, interdum tamen obscure ita scribit,
ut ne ipsum quidem, si reviviscat, sua scripta de numeris interpretari
posse videatur, ac ea potissimum, quae libro de republica octavo
scribit, in quibus interpretandis Theon uterque, Plotinus, Proclus,
Jamblichus, Marsilius hircum mulgere videntur. Quid Aegyptia vanitate
levius? Illa tamen deliramenta litteris hieroglyphicis sic texerunt,
ut sacrata quaedam oracula viderentur.

    [1.] Alius: _nam cum_. [2.] Alibi: _puritatem_. [3.] Alii:
    _quaestuosiorem_. [4.] Alibi: _quod_. [5.] Alius: _scripserat_.
    [6.] Addunt alii: _ad ea intelligenda_. [7.] Ita Gellius ex epistola
    Aristotelis ad Alexandrum M. scribit.

OCTAVIUS: Sunt qui sua scripta neque a doctis, neque ab indoctis legi
velint, ut Lucilius, ne alteri ob imperitiam rejiciant non intellecta,
alteri nimis intellecta calumnientur.

SALOMO: Senami reprehensio in sophistas quidem, non tamen in sapientes
cadit, multo minus in eos, qui sacrae sapientiae decreta scriptis
obscurioribus velarunt. Profecto Rabbi Moses Maimonides per sacra
obtestatur lectores, ne arcana divulgari aut a profanis hominibus pollui
patiantur.

SENAMUS: Quid si peccandi argumentum et occasio ab obscuritate ipsa
trahatur? Certe Salomonis scripta, quae ipse allegorias inscripsit,
plerisque absurda videntur. Quid enim hoc sibi vult: Nequitia viri
praestat mulieris bonitati? Illud enim foeminas a lectionibus sacrae
scripturae quam plurimas[1] avertit.

    [1.] Alibi: _quam plurimum_.

SALOMO: Ebraeis dictio רַע malum et deforme significat, ut טוֹב bonum et
pulchrum, quod Academici καλὸν καὶ ἀγαθὸν dicunt. Sic enim Sara dicitur
a regibus expetita[1] ad concubitum[2], quod esset optima i.e. valde
formosa. Innuit igitur sapiens[3] eleganti allegoria, viros deformes
formosis mulieribus praestare, item foeminarum blanditias pejores[4]
esse acerbis[5] sermonibus virorum. Item animos corporibus excellere;
mulier enim corpus allegorico sermone[6] utique[7] significat; item
intellectualem facultatem, utcunque prava fuerit, praepollere
cupiditati, quae bruta et mortalis anima dicitur. Huc enim pertinet,
quod scribitur in Ecclesiaste[8]: _inter viros mille unum sapientem
reperi, foeminarum ex[9] omnibus nullam._ Id quidem de mulieribus nudo
sensu intelligi non potest, cum sola Debora sua aetate et sola Hulda
imperante Josia prophetiae ac sapientiae divinae muneribus inter
sexaginta[10] millia inertium virorum fruerentur[11]. Item appellatione
viri formam naturalem, mulieris vero materiam intelligit, quam etiam
saepe in proverbiis[12] meretricem appellat, quae ut virorum, sic illa
formarum multitudine delectatur. Plena sunt regis Salomonis scripta
allegoriarum, in quibus interpretandis strenuum se praebuit Philo,
moralia secutus, Leo Ebraeus naturalia. In utroque claruerunt[13]
Rabbi Moses Maimonides ac Talmudici scriptores. Hi tamen obscurius;
at ne scriptis quidem sua prodidissent, nisi librorum interitum
metuissent[14]. Et quoniam illa disciplina sola auditione
percipiebatur[15], קַבַּלַה dicta est. Id enim voluit Esdras[16], cum
dicit: _alia quidem pervulgabis, alia trades sapientibus._ Et
quemadmodum plebi locus erat in atrio templi, a Levitis discreto,
sacerdotibus intra velum aditus erat, non caeteris Levitis, et uni
tantum pontifici maximo in sacratissimum illum locum, ubi erat
foederis arca; sic etiam sacri libri ita scripti sunt, ut ea, quae
ad uniuscujusque salutem pertinent, cujusmodi est decalogus et omnia
decalogo consentanea, facillime ab omnibus percipiantur[17], scilicet
jussa, vetita, poenae, judicia, festa, ritus, mores, quae omnia 613
capitibus continentur, tanta perspicuitate, ut patiantur dubitare
neminem. Quae vero minus ad salutem faciunt, ut rationes occultae
rituum ac sacrificiorum ac a doctis[18] tantum quaedam vero non nisi
a doctissimis intelligi possunt, ut quae a nostris appellatur Cabbala,
i.e. scientia naturalium arcanorum, postremo omnium difficillima ad
currum pertinet, qui ab Ezechiele ita scribitur, ut in ipso apparuerit
coelestium orbium ac rerum divinissimarum admiranda descriptio, quam
Moses, qui a nostris[19] aperta aquila dicitur, summis digitis attingere
contentus, secretiora noluit explicare.

    [1.] Alibi: _repetita_. [2.] 1 Mosis 12, 14. 39. [3.] Alibi:
    _saepius_. [4.] Alius: _diriores_. [5.] Alibi: _acribus_.
    [6.] Alius: _sensu_. [7.] Alius: _ubique_. [8.] Ecclesiastes 7, 29.
    [9.] Alibi: _de_. [10.] Judith IV, 4; 2 Regum 22, 14; et 2 Chron.
    34, 22. [11.] Alius: _sexcenta_. [12.] Desunt haec verba in alio
    codice. [13.] Alii: _clarescunt_, vel: _clari sunt_. [14.] Alius:
    _metuerent_. [15.] Alibi: _suscipiebatur_. [16.] Esra lib. IV, c.
    14. Nehem. IX, 9. [17.] Addit unus codex glossam hebraicam cum
    verbis: _lex quae ore traditur_. [18.] Alibi: _doctoribus_, vel:
    _doctioribus_. [19.] Desunt haec quatuor verba sequentia in aliis
    codicibus.

SENAMUS: Si haec tam sublimia nihil habent utilitatis aut ejusmodi sunt,
quibus carere facile possumus, illud usurpandum nobis est, quod psaltes
lyricus: Non exquisivi, inquit, mirabilia et supra captum meum, sed
humilis[1] me gessi. Sin haec ad scientiam et sapientiam divinam
profutura sunt, malevoli et ipsa invidia jejuni animi sit, thesauros
abditos humanis usibus eripere ac verborum ambiguitate mentes
imperitorum[2] magis ac magis implicare.

    [1.] Alius: _humiliter_. [2.] Addit alius: _erroribus_.

SALOMO: Ne igitur[1] a thesauri similitudine discedamus, legistis
eleganter fictam Aesopi fabulam, qua paterfamilias jam moriturus liberos
consolatur, qui[2] tametsi non magnas opes ac latifundia legaret,
thesaurum tamen in vinea sua latere affirmabat, quo suam inopiam
cumulate sublevarent. Mortuo patre liberi summo studio ac labore
conquirentes, cum nusquam thesaurum reperirent, vineam paternam aliud
agentes cultissimam ac noxiarum herbarum purgatissimam reddiderunt, unde
proventus uberrimos collegerunt. Ita quoque si divina scripta studiose
legamus ac lecta saepius meditemur[3], thesauros studioso incredibiles
eruere licebit. Nam eo spectat regalis illa vox, qua David initio
laudationum suarum summam felicitatem praedicat illius, qui assiduis
cogitationibus die nocteque[4] leges divinas contemplatur. Item precatur
a Deo[5], nubeculam oculorum sibi detrahi, ut admirabilem sapientiam
divina lege comprehensam intueri possit. Fit enim illa mentis agitatione
erga litteras divinas obscuriores, ut non solum a vitiis abstineamus[6]
ac verum[7] decus amplectamur, verum etiam corpori salubritas, menti
prudentia ac sapientia et cum immortali Deo arctissima connexio[8]
quaeratur. Illud vero gravius[9], quod in eo ipso laus Dei agitur,
cum ejus arcana pervulgata obsolescant, ut acute scripsit Salomo[10]:
_Gloria Dei est_, inquit, _arcana celare, gloria regum arcana
scrutari_[11]. Quod Tobias[12] paulo aliter: _Praeclarum est_,
inquit, _arcana regum celare et opera Dei laudare._ Nam opera Dei
patent omnium oculis, arcana vero paucis.

    [1.] Alibi: _ergo_. [2.] Alius: _quid_. [3.] Alius: _meditamur_.
    [4.] Alius: _noctuque_. [5.] Psalm 68 (69), 18. [6.] Alius:
    _abhorreamus_. [7.] Alibi: _novum_. [8.] Alius: _conjunctio_.
    [9.] Alii: _gnavius_. [10.] Proverbia XXV, 2. [11.] Alibi: _eorum
    celare_. [12.] Tobias XII, 7.

SENAMUS: At obscuritas non modo bonos a lectione detinere[1], verum
etiam improbos ad rerum divinarum contemptum excitare videtur. Cum enim
Porphyrius arboris scientiae boni et mali fructus decerpere nullo modo
posset, negavit in hortis illis deliciarum censeri debuisse fructum,
aspectu quidem jucundissimum ac sapore gratissimum, sed tamen homini,
quem Deus in illis hortorum umbraculis viriditatis[2] collocarat,
mortiferum ac pestilentem, multo minus homines a prudentiae cognitione
vetito salutari fructu arceri debuisse, cum prudentia dux humanae vitae
sola turpe ab honesto dividere[3] possit. Quod autem scribitur, fructum
vitalis arboris divino jussu ab horti viridariis avulsum, ne, si Adamus
eo vesceretur, in aeternum viveret, in Dei optimi maximi contumeliam
scriptum esse. Denique serpentis cum muliere ac Dei cum hominibus
colloquia et absurda et incredibilia videri.

    [1.] Alius: _deterrere_. [2.] Alius: _viridatis_. [3.] Alibi:
    _dijudicare_.

SALOMO: In disputationibus rerum divinarum illud inprimis prospiciendum
est, ne quid cuiquam[1] temere excidat, nihil enim gravius ac
capitalius peccari potest. Illud autem usu venire solet iis, qui rerum
humanarum fastu ac dialecticorum argutiis inflati omnia supera, infera,
prima, ultima ingenii acumine ac subtilitate capere se posse confidunt,
cum sine ope divina id consequi nemo queat. Quod sapientiae magister[2]
uno verbo significat: _Inquirit derisor sapientiam, sed frustra._
Quanquam Porphyrius, inscitia dicam an impietate, oracula divina
calumniatur, quasi legislator prudentiam significaret et vitam beatam
hominibus invidisse Deum, cum libro sequenti scripserit Bezaleelem
spiritu divino, sapientia, prudentia, scientia et omni artium genere ab
immortali Deo fuisse abunde cumulatum, quibus quidem donis ac muneribus
omnes omnino virtutes continentur. Spiritus quidem divinus tribuitur Dei
munere et concessu ad illustrandas humanae mentis caligines ac futura
prospicienda. Sapientia vero pietatem ab impietate, prudentia bonum a
malo, scientia verum a falso, ars utile ab inutili sejungit. Cum autem
sapientiae princeps ab immortali Deo excitatus, ut quid vellet a se
peteret, ille prudentiam petiit[3], qua quidem turpe segregaret ab
honesto, et cum qua homines ad Dei metum et venerationem cohortaretur:
_Quoniam_, inquit[4], _Deus sapientiam aliunde largitur, ab eo solo
scientia et prudentia._ Idem alibi: _Fructus justi lignum vitae_, quam
interpretatur sapientiam. Ac tantum abest, ut hominem a fructu vitali
prohibuerit, ut etiam his verbis invitarit: _Forsan_, inquit[5],
_decerperet Adamus fructum vitalem, ut eo vescatur et vivat in
aeternum._ Sic enim paraphrastes Chaldaeus consimili oratione utitur
pereleganti figura. Ad Jesaiam conversus Deus: _Dic_, inquit[6], _populo
huic: audiendo audite, videndo videte, ne tamen cognoscatis; crassum
reddito cor istius gentis et aures obtura, oculos obline, ne forsitan
audiat, videat, intelligat et ad me conversus saluti restituatur._
Quorsum haec loquendi ratio, nisi quod semper nitimur in vetitum nec
ardentius quicquam optamus, quam quae nobis eripi vel prohiberi
videmus. Docet igitur Mosen ac Esaiam, quibus artibus miseros homines
a facinorosa et conscelerata vita ad verum decus revocare ac saluti
restituere debeant. Cave legibus divinis operam dare, cave sapientiae
studiis incumbere, ne sempiternam ac beatam vitam adipiscaris; haec
oratio apud homines improbos et cupidos efficacissima esse consuevit.

    [1.] Alius: _ne quicquam_. [2.] Proverb. XIV, 6. [3.] 1 Regum
    III, 9 sqq. 2 Paral. I, 7. 10 sqq. [4.] Proverb. II, 6. XI, 30.
    [5.] 1 Mosis 8, 22. [6.] Jesaiae VI, 9 sq.

SENAMUS: Nulla res me diutius exercuit, quam arboris utriusque ac
serpentis allegoria.

SALOMO: Et graecis et latinis interpretibus est ignota. Ac tametsi
quidam ex Ebraeis[1] arcanos allegoriae sensus aperuerint, omnia tamen
eorum studia inania futura sunt, nisi Deus mentes nostras ad haec
peicipienda illustrarit.

    [1.] Philo in allegoriis biblicis. Leo Ebraeus l. III de amore.

FRIDERICUS: Periculi plena res mihi videtur, sacrae scripturae
litteras[1] ad allegoriam deduci, ne rerum gestarum historia in fabulas
evanescat.

    [1.] Alius: _sacras litteras_.

OCTAVIUS: An ullum, Friderice, serpentis cum muliere colloquium fuisse
putas? qui odio tam implacabili inter se certant, ut serpentis intuitu
solo mulier abortum patiatur ac in turba virorum unam mulierem ad
ultionem[1] serpens petat ac persequatur. Nihil ergo[2] verius dici
potuit, quam illud: _Littera occidit, spiritus vivificat_[3].

    [1.] Desunt duo haec verba in alio codice. [2.] Alibi: _enim_.
    [3.] 2 Corinth. 3, 6.

SALOMO: In sacris litteris historia pura saepe narratur, ut cum censetur
populus et suis quibusque[1] tribubus duces attribuuntur. Est etiam cum
historia quidem[2] narratur, sed praeter historiam allegoria latet
occulta, ut cum Sara ancillam et filium rejiciendum suadet, theologi
acutiores etiam cupiditatem renitentem virtutibus, cum filio peccato,
a ratione dominante ablegari oportere docent, cum eadem ancilla domum
redire ac Sarae morem gerere jubetur ab angelo, tum cupiditatis
obsequium ac[3] rationis dominatum interpretantur, ab intellectu agente.
Hinc illa Dei vox ad Abrahamum: Fac quaecunque dixerit tibi Sara, id
est: ratio; cum etiam[1] Sara contestatur[2], ancillae filium haeredem
non futurum, innuit etiam eos, qui vitiis inserviant et libidini, divina
bona nunquam adepturos. Saepe quoque visiones ac somnia divina pro rebus
gestis narrantur, in quo plerique suam navim afflixerunt, plerique[3]
etiam naufragium fecerunt, qui Deum cum hominibus quasi vigilantibus
colloqui arbitrantur. Neminem enim unquam Deus allocutus est[4]
vigilantem, praeter Mosen, et quominus ambigeretur, perspicua Dei voce
testatum habemus in ipsa lege. Ergo angeli vox ad Bileamum, aut asini
loquentis in scriptura ad visa dormientis Bileami referenda sunt, et[5]
quaecunque Abrahamo et prophetis omnibus oracula data commemorantur, uno
tantum Mose excepto, cui vigilanti locutus est Deus. Qua quidem ratione
clarissima lux ad caliginem sacrarum scripturarum discutiendam accedit.
Interdum allegoria facilis ac pura traditur, ut cum lex jubet[6],
praeputia cordium circumcidi. Saepe verba triplicem sensum prae se
ferunt: vulgaris sensus ad captum imperitorum accomodatur, ut cum
Salomo[7] vetat coram rege superbiam et arrogantiam prae se ferre,
secretiore sensu ad Deum pertinet, ad quem abjecto et humili habitu
accedere oportet; semper enim Salomo significat Deum regem[8], nisi
Dei vox cum rege conjungatur, ut illud: _Cor regis in manu Dei est_[9].
His autem verbis Deus significatur: _Ne_, inquit, _cogitatione tua
vituperaveris regem, nec vituperes in penetralibus lecti tui divitem;
volucres enim coeli efferent[10] vocem et avis allata rem vulgabit_[11].
Quibus verbis vetat de Deo impie cogitare. Lectus enim in sacris
allegoriis[12] corpus humanum significat, volucrum autem vox daemones,
tametsi volucres[13] et pro angelis accipiantur, ut apud Jesaiam[14]
angeli quoque ac daemones avium appellatione saepe significantur. Nam
utrique custodes vel lictores hominibus additi cogitationes occultas
atque intimos sensus nudant, ne quod inultum scelus ac pia cogitatio
sine praemio relinquatur. Chaldaeus paraphrastes[15] haec Salomonis
verba interpretabatur de angelis Raziele et Elia[16], quos occultissima
quaeque scelera patefacere scribit.

    [1.] Alius loco horam duorum verborum: _singulis quoque_. [2.] Omnes
    codices: _quaedam_. [3.] Alius: _tum_. [4.] Alius: _ita_. [5.] Alius
    addit: _maritam_. [6.] Alius: _plures_. [7.] Numeri XII. [8.] Alii:
    _ut_. [9.] 5 Mosis 10, 16. [10.] Proverb. 25, 6. [11.] Alius: _regis
    appellatione_. [12.] Proverb. 21, 1. [13.] Alius: _volucris ...
    efferet_. [14.] Eccles. 10, 20. [15.] Psalm. 9 (8), 24 (25), 103
    (102), 143 (142). Jobi 38, 46. [16.] Alius addit: _interdum_.
    [17.] Jesaiae 46, 11. [18.] In cap. 10, 20 Ecclesiastis. [19.] Unus
    addit: _sacerdote magno_.

SENAMUS: Acutissime Salomo Salomonem interpretatur, sed quis hanc
interpretationem divinare potuisset?

OCTAVIUS: Ego locum hunc de volucribus, qui cogitationes et intimos
sensus regi aperiunt, ad eos reges pertinere duco, qui domesticos
daemones sibi vel sese illis adjunxerant, a quibus omnia omnium dicta,
facta, cogitationes perinde intelligunt, ut ab illis spectatoribus, quos
veteres tyrannorum ὀφθαλμοὺς καὶ ὦτα ἀρχόντων appellabant; nullum enim
tyranni secretius habent arcanam.

SENAMUS: Si tantum potuissent aves illae ac volucres sive daemonicae
sive angelicae, quid est quam ob rem Neroni, sacrilegorum[1] ac
tyrannorum maximo, conjurationem Pisonis patefacere noluere? cum Simoni
mago ac daemonibus conjunctissimus esset, ut Plinius et Irenaeus
tradunt.

    [1.] Alibi: _sortilegorum_.

FRIDERICUS: Nihil daemones injussi faciunt nec ullius occulta scelera
nudant, nisi Dei jussu et angelorum superiorum[1] potestate.

    [1.] Alibi: _superiore_.

CORONAEUS: Cum solius Dei proprium sit, intimos omnium sensus et
animorum occultos recessus pervestigare, ut quidem rex Salomo
dedicatoria oratione declarat aperte, quid angelis et daemonibus illis
opus ad secretiores mentis latebras pervulgandas?[1]

    [3.] Alius: _evulgandas_.

CURTIUS: Extat profecto Thaletis elegans in hanc sententiam oratio; cum
enim rogaretur, an qui scelerate quid agat, Deum latere potest? At ne
cogitans quidem, inquit; Graeci melius: εἰ ληθοι θεοὺς ἄνθρωπος ἀδικῶν,
ἀλλ᾽ οὔτε διανούμενος, ἔφη.

SALOMO: Diximus ante ac dicendum saepius est, Dei majestatem angelorum
ac daemonum officiis quodammodo augustiorem videri, quam si per se ipsum
solo nutu, sicut[1] potest, omnia procuraret[2]. Ac tametsi solus omnium
occultissimos sensus retegit, singuli tamen angeli singulis hominibus
custodes additi, sensus intimos aperiunt, non item aliorum cogitationes.
Item daemones, quibuscum sortilegi in nefarium societatis foedus
coiverunt[3], eorum sensa plane intelligunt. Argumento sit, quod
qui sortilegi ad rectam cogitationem aut Dei metum paulo momento
convertuntur, repente a daemone sese conturbari[4] confitentur. Sin vir
bonus ad pravam cogitationem deflexerit, subinde sentit[5] in ipsis
animi sensibus magistrum ac paedagogum, qui a turpi cogitatione illum
avertat aut etiam auris dextrae tinnientis levissima vellicatione aut[6]
punctura, quam innuit poëta his verbis: _Cynthius aurem vellit et
admonuit._ Quod Socrates[7] a daemonio familiari vel potius ab angelo
sibi fieri praedicabat, dextra quidem suadendo, sinistra dissuadendo,
aut orbiculo lucido interdiu aut ignea specie noctu, aut etiam levissimo
strepitu admoneri. Quae facillime percipiuntur ab iis, qui spiritu Dei
patiuntur se duci. Si non pareat admonitus, terretur somniis matutinis,
quae ab Ebraeis matutinae castigationes appellantur. Si ne hac quidem
cogitatione[8] ab impiis cogitationibus deducitur, angelus ultionem
reposcit, accusatione proposita, ut nemo innocens damnari aut ullum[9]
scelus inultum, nisi facti pigeat, relinqui videatur, judicia
constituuntur, daemonibus etiam quasi lictoribus destinatam sibi
praedam deposcentibus, quam[10] Deus illis permittit. Huc enim pertinet
illud[11]: _Ascendit leo de cubili suo, praedo gentium surrexit._
Item[12]: _Percussit eos leo de silva, lupus vespertinus vastavit eos,
pardus vigilans supra civitates eorum._ Item: _Quis dat escam pullis
corvorum vociferantibus ad illum?_[13] i.e. divinae majestatis
carnificibus ac tortoribus sceleratorum vindictam petentibus, Quod
alibi[14] apertius scribitur: _Spiritus ad ultionem creati sunt, qui
furoris sui flagella vibrant._ Item[15]: _Misit Deus spiritum malum
inter Abimelech et cives Sichem._

    [1.] Alibi: _quomodo_. [2.] Alius: _percurreret_. [3.] Alibi:
    _inierunt_. [4.] Alius: _confitentur_. [5.] Alibi: _sentiet_.
    [6.] Alius: _et_. [7.] Plutarchus in libro de daemonio Socratis.
    [8.] _Ratione_ legunt alii. [9.] Alii: _illud_. [10.] Alius: _quae_.
    [11.] Jerem. IV, 7. [12.] Jerem. V, 6. [13.] Psalm. 147, 9.
    [14.] Psalm 78, 49. (Jes., 19.) [15.] Jud. 9, 23.

SENAMUS: Antiquissimi quoque theologi pullos corvorum, a parentibus
desertos, divina bonitate et procuratione nutriri summa consensione
tradunt, eoque pertinere dictum illud: _Qui dat escam pullis corvorum?_

SALOMO: Error inde manavit, quod phrasin ebraicam, quae Graecis quoque
communis est, latini theologi non perceperunt[1]. Nam filios corvorum
pro corvis, ut filios prophetarum pro prophetis, filios sanguinum,
filios injustorum pro impiis ac sicariis acceperunt. Sic enim Ebraei
בְנֵי אָדַם filii hominum i.e. homines, et Graeci παίδες ἰατρῶν pro medicis.
Sic etiam illud: Quem dicunt homines esse filium hominis, i.e. quem
dicunt esse hominem[2]?

    [1.] Alibi: _perceperint_. [2.] Matth. 16, 13.

TORALBA: Eo quidem errore me Salomo liberavit, ut ingenue illum acceptum
feram; at mirum mihi ante videbatur, quam ob rem corvi pullos famelicos
deserere putarentur ob id tantum, quod recentes exclusi non plane nigri
essent, cum pleraque animantium nascentium genera colorem a parentibus
alienissimum habere videantur, quae tamen incredibili studio a
parentibus nutriuntur. Nam cygni senio candidissimi pullos excludunt
fuscos, et tantum abest, ut corvi[1] pullos ab alimentis desertos
patiantur, ut etiam cornicem incubantem a masculo et pullos jam volantes
a foemina pasci Aristoteles[2] ipse ac Plinius[3] fateantur[4]. Itaque
Apollonius apud Philostratum Euripidis versum modice castigans: ἁπᾶσι
τοῖς ζωοῖσιν ἡ ψυχὴ τέκνα, cum ille tantum hominibus tribuerit, i.e.
τοῖς ἀνθρώποις.

    [1.] Alibi: _corvos_. [2.] Historia animalium VI, 5. [3.] Histor.
    natural. X, 12 et 60. [4.] Alius: _fatentur_.

SALOMO: Eodem sensu scribit Psaltes lyricus[1], Deum escam leoni petenti
largiri. Cur leoni potius, animantium ferocissimo, qui parcissimus est
in cibo, neque nisi quarto quoque aut ad summum alternis diebus
pascitur, quam exarmatis ovium et caprarum gregibus, hominum usui maxime
necessariis[2]? Alibi de catulis leonum[3], nam si re vera de catulis
ageretur, aeque matris ut aliorum animantium ubera sufficiunt, quanquam
alius quoque[4] est locus de corvis, quo facile vulgatus error refelli
possit: Quis parat venatum corvis, cum ejus pulli ad Deum clamant et
cibo carentes huc illuc oberrant[5]? Haec igitur ad daemones pertinent,
qui praedam sceleratorum sibi conquirunt[6] nec nisi divino concessu
rapiunt. Eo pertinet et illud Salomonis[7]: _Corvi apud torrentes eruant
oculum et aquilae vorent eum qui patrem deridet et despicit obsequium
matris._ Quae allegoria praeter sensum vulgarem significat daemones
elementares hujus mundi, qui revera torrens est materiae fluentis,
caecitate animi ac furore torquere, luce mentis extincta eorum, qui
Deo parenti rerum omnium contumeliam et piae matri, legibus naturae,
vim inferant[8]. Nam patris appellatione Deus, matris vero natura
significatur apud Salomonem. Illud etiam adversione dignum, quod oculum
dixit, non oculos; nam singulari voce oculus mentem significat. Sic
etiam Bileamus vates uno oculo acutissime videre dicebatur, quoniam
rerum publicarum mirabiles conversiones tribus circiter annorum millibus
praevidit[9] ac praedixit. Sic enim[10] Chaldaeus interpres.

    [1.] Psalm 103 (104), 21. [2.] Oppianus de venatione, libro III.
    Plinius H. Nat. lib. 8. [3.] Jobi 38, 39. [4.] Alius: _etiam_.
    [5.] Job. 38, 41. seq. 39, 1. [6.] Alii: _congruunt_. [7.] Proverb.
    30, 17. [8.] Alius: _inferunt_. [9.] Alibi: _providit_. [10.] Alius:
    _etiam_.

SENAMUS: Si corvorum appellatione μελανοδαίμονας licet[1], etiam
cygnorum verbo λευκοδαίμονας licebit interpretari, quales in Africa
Leo Afer[2] versari scribit, ut Aethiopes a daemonibus, colore opinor,
distinguantur.

    [1.] Alius: _licebit_. [2.] In descriptione Africae.

OCTAVIUS: Tametsi[1] daemones saepius atrati apparent, ut non modo
nostri, sed etiam antiquissimi[2] scriptores ab ultima memoria
prodidere, quales fuere[3] daemones, qui Dioni[4], qui Cassio Parmensi,
qui sortilegis saepissime visi sunt, non tamen opinor, propterea
daemones corvorum appellatione significari, sed quia daemones corvorum
in modum cadavera consectantur, ut de cadaveribus Aegyptiorum superius
dictum est, ac de spectris, quae circa sepulcra ac patibula vagantur.

    [1.] Alibi: _Etiamsi_. [2.] Addit alius: _quoque_. [3.] Alibi:
    _fuisse_. [4.] Plutarchus in Dione. Valer. Max. lib. V.

FRIDERICUS: Imo etiam quia daemones cadaveribus ipsis ad hominum
perniciem et nefarios concubitus cum sortilegis abutuntur; quod enim
Augustinus[1] omni asseveratione confirmat ac summae imprudentiae esse
scribit, daemonum cum hominibus concubitus negare, tot ac tantis
exemplis et indiciis testatum habemus, ut Sprengerus[2] scripserit,
stryges innumerabiles, priusquam extremo supplicio dederentur, summa
consensione nefariam illam copulam confiteri. Quin etiam Franciscus
Picus scribit, duos sacerdotes sua aetate flammis exustos, quorum alter
annos[3] amplius triginta, alter quadraginta cum daemonibus concubuisse
fatebantur, cum prius uterque convictus esset et confessus plurimos se
infantes daemonibus mactavisse, ne insuetum videatur, quod Aristoteles
scribit, fuisse in Ponto mulierem, quae exenteratis foeminarum
gravidarum visceribus embryone vesceretur. Huc etiam pertinet illud
Horatii in arte poëtica:

  Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.

    [1.] Lib. 18 de civit. Dei. [2.] In malleo maleficorum. [3.] Alibi:
    _annis_.

CURTIUS: Mihi venit in mentem, quod Pausanias in Phocicis[1] scribit,
apud Cretenses legibus cautum fuisse, ut maritorum cadavera, quae cum
viduis concubuerant[2], capitali judicio quasi viventia plecterentur
ac ferro candente eorum capita configerentur[3], deinde cadavera
exurerentur nec aliter a concubitu viventium arceri potuisse ac
propterea κατεκανὰς[4] daemones appellatos fuisse.

    [1.] Alius: _Pharsalicis_. [2.] Desunt quinque haec sequentia verba
    in alio codice. [3.] Alibi: _foderentur_. [4.] Fortasse legendum
    est: κορακίνας, vel: κορακείας.

OCTAVIUS: Oportuit igitur daemones cadaveribus resumtis ad concubitum
abuti ac propterea corvos appellari, quod cadavera sectarentur et atrati
apparerent.

SALOMO: Quaecunque causa sit, planum est, daemones in scripturis etiam
populos Aethiopum appellari, sic enim interpretes LXXII verbum עִיִים
daemones interpretantur: Aethiopes[1], et alibi: _Tu confregisti capita
Leviathan, dedisti escam eum populis Aethiopum_, ubi etiam עִיִים
propriam daemonum appellationem interpretantur Aethiopes, ut ambigua
voce arcanum tegerent. Leviathan vero LXX vertunt δράκοντα, qui princeps
eorum esse dicitur, qui non cadavera, sed mentes ipsas impiorum ad
supplicium deposcunt, ut Behemoth princeps eorum daemonum, qui de
corporibus ultionem accipiunt. Uterque significatur[2] ab Ezechiele[3]
appellationibus regum Aegypti et Assyriae his verbis: _Sic dicit
dominus: ecce ego contra te Pharao, rex Aegypti, draco magne, recubantem
in medio fluviorum tuorum, qui dixisti: meus est fluvius et feci mihi.
At ego ponam hamos in maxillas tuas et efficiam, ut haereant pisces
fluviorum tuorum squamis tuis; excutiam Te in desertum et omnes pisces
fluviorum tuorum, eris bestiis terrae et volucribus coeli cibus._
Jesaias vero apertius[4]: _In die illa_, inquit, _visitabit Deus gladio
suo grandi, duro ac robusto Leviathanem serpentem vectem et Leviathanem
serpentem flexuosum ac trucidabit draconem marinum._ Utriusque
Leviathanis et Behemothi potestas explicatur ab Esdra[5], quae verbis
allegoricis ac diffusa narratione Dei verbis ad Jobum[6] fuerat
expressa: _Tum_[7], inquit Esdras, _animantia duo parasti, quorum uni
nomen imposuisti Behemoth, alterum vocasti Leviathanum, et alterum ab
altero disjunxisti, unam partem assignasti Behemoth, quae tertia die
siccata est, ut habitet in ea. Leviathani vero tribuisti unam[8] partem
humidam, quam belluam parasti, ut esset quae devoraret, quos velles._
Nam haec verba Ezechielis: _Meus est fluvius_, i.e. formarum in materia
fluxa et caduca interitus. Is tamen dicitur prima rerum origine a
Deo creatus fuisse, item[9]: _Ego vastatorem creavi ad perdendum._
Consimilis est illa Dei vox ad Pharaonem: _Excitavi ego Te, ut
ostenderem in Te meam potentiam[10] atque nominis mei fama toto terrarum
orbe dissiparetur._ Praeter historicam veritatem Pharaonis appellatione
significatur Leviathanus ille, ut Ezechiel interpretatur, qui materiae
fluentis formas corrumpit, quas nihilominus assidue sua bonitate reparat
ac reficit naturae parens optimus maximus. Item in sternutationibus
Leviathani lumen collucet, ex ejus ore ignis lampades egrediuntur et
mare commiscet ut mortarium. Non est dominatus in terra, cui morem
gerat, item factus est ut nihil metuat et ipse regem agit in superbos.
Sternutationis verbo tonitrua, lumine et ignibus fulmina et
coruscationes, maris commixtione procellas et tempestates innuit.

    [1.] Psalm 72, 9. 74, 15. [2.] Alibi: _accipitur_. [3.] Ezech. 29, 3
    sqq. [4.] Jes. 27, 1. [5.] Esdrae lib. IV, cp. 6. [6.] Jobi 39 sq.
    [7.] Alibi: _Tunc_. [8.] Alii: _secundam_, vel: _septimam_.
    [9.] Item: Jobi 26. 39, 40. [10.] Alibi: _patientiam_.

CURTIUS: Hunc opinor Leviathanum Orpheus, sortilegorum parens, draconem
maximum, Pherecydes Ophyoneum appellavit, unde a veteribus cultus
draconis Aesculapii manavit, quem adhuc in supplicationibus plerique
populi circumferre consueverunt.

SENAMUS: Haec quidem Salomo perbelle, si[1] demonstratione ulla
niterentur.

    [1.] Alius addit: _modo_.

OCTAVIUS: Majorem profecto fidem mihi faciunt, quae Salomo ex abditis
sacrae philosophiae arcanis et ab oraculis divinis sanctissimorum
prophetarum promsit, quam quae ab Euclidis demonstrationibus manant,
quae tamen nonnisi multis postulatis et concessis conficiuntur.

TORALBA: In rebus tam arduis et a communi sensu remotis non exquisitam
argumentorum subtilitatem exquirere debemus neque exigere, sed ea, quae
prodita sunt a sapientibus, qui arcana Dei sapientissime conquisiverunt.

CORONAEUS: Non exigimus angelorum hierarchias ac repositoria daemonum,
quae non scio an satis prudenter a Dionysio[1] ac Wiero[2] conscripta[3]
fuerint.

    [1.] De coelorum hierarchia. [2.] De praestigiis. [3.] Alius:
    _descripta_.

SALOMO: Nihil in rebus tam obscuris affirmare velim[1], nec aliud
commemorare quia vobis melius quam mihi cognita sunt, quippe qui ex
iisdem fontibus quibus ego haurire potuistis, scilicet uni aeterno
Deo non solum[2] angelorum, sed etiam daemonum creationem deberi, et
quemadmodum duo principes angelorum Seraphim[3] Creatori potentissimo
adstare dicuntur, ad largitiones, lucis effusiones, praemia, vitam
inferiorum angelorum et siderum officiis tribuendam; sic etiam duo[4]
sunt bis oppositi, quasi superiorum magistratuum praecipui lictores ac
ministri, Leviathanus ac Behemothes ad poenas infligendas seu supplicia
irroganda, sive frugum calamitate, sive pecorum interitu, sive clade
bellorum, sive regionum vastatione, sive popularibus morbis, sive urbium
excidio, sive elementaris totius mundi eversione, quae tamen non aliter
fiunt quam divinis decretis, ne quis daemones accuset aut metuat: _Ne
accuses_, inquit ille[5], _servum apud dominum suum, ne forte maledicat
tibi et offendas._ Qua eleganti allegoria significat, non incusandos
esse angelos ac daemones, qui nullas nisi jussi calamitates inferunt,
nec nisi jussa Dei decreta exsequuntur, sed potius se quemque accusare
ac de flagitiis confiteri oportet[6].

    [1.] Alibi: _nolim_. [2.] Alius: _tantum_. [3.] Jesaiae 6, 2 et 6.
    [4.] Jes. 6 et Zach. 4 add. 44 filios duos olei, qui effundunt aurum
    in candelabrum septuplex, scilicet septem planetarum, a quibus[A]
    elementorum coelestium vis derivatur. [5.] Proverb. 30, 10.
    [6.] Sigebertus Vincentius in Speculo libro 76, c. 38.

        [A.] Alius: _Quibus ad elementaria_.

FRIDERICUS: Est in agro Moguntino pagus, quem daemon nescio quis
lapidator triennio vexavit, ad extremum[1] declaravit, populum ob unius,
quem nomine denotavit, capitalia scelera conflictari, ut ei necesse
fuerit domo excedere, sed in quacunque domo exciperetur, domus igne
deflagrabat, ut brevi omnia domicilia pagi variis incendiis consumta
fuerint.

    [1.] Alibi: _ac postremum_.

SALOMO: Graviter tamen peccatur ab iis, qui daemones metuunt, gravius
etiam qui colunt, ne vapulent, quasi daemones arbitri ac judices essent
poenarum, quae irrogantur. Quae detestabilis impietas inde manavit, quod
Beelzebub mundi hujus principem arbitrantur. Hinc Manichaeorum, qui duos
mundi principes statuerunt, profligatissima pestis. Quorsum enim Deus ad
Pharaonem: _Ut intelligas_, inquit, _quod terrae dominus sum_[1]. Item:
_Leviathan iste, quem formasti ad illudendum ei_, nisi ut persuasum
habeamus, dominatum elementaris mundi aeque ac coelestium corporum,
angelorum ac daemonum penes Deum aeternum esse. Illudit autem
Leviathano, cum ea quae daemonum officiis corrupta sunt ac detrita vel
afflicta, continua bonitate ac potestate excitat[2]. Nam quo plures
Pharao daemoniacus Israëlitarum masculos trucidabat ac populum sibi
inservire cogebat, ne Deum coleret, eo magis ac magis populus mirabili
foecunditate abundabat. Ita quoque quo plures formae materiae fluentis
a daemonibus corrumpuntur, eo magis se divina foecunditas in iis
recreandis ac regenerandis ostendit. Quod autem Leviathano illudit vates
his verbis[3]: _Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, aurorae fili, ad
terram afflictus, cum tamen jactares te coelum conscensurum ac sellam in
sublimi et excelsa siderum regione collocaturum, ad plagam Aquilonis, ut
elatus praepotenti Deo aequalis fieres, ad inferos tamen detractus, in
lacum rejectus._ Item[4]: _An ille est, qui tremefacit terram, qui regna
concussit, qui orbem deserto similem reddidit, urbes excidit?_ Habet
haec oratio obscuritatem, cui lux afferri potest, si dicamus, aurorae
filium Leviathanum eo modo, quo alibi prima rerum origine conditus
dicitur et alibi primogenitus, sive praefectus mortis vel corruptionis
i.e.[5] בְכוֹר מָוֶת appellatur, quoniam ut privatio habitum, sic aurora
solem, tenebrae lucem antecesserunt. Item tremefacere terram, imperia
quatere, urbes funditus exscindere, orbem solitudini reddere, non
congruit divinae majestati, sed vastatori, carnifici, lictori; quod
dicitur etiam ad inferos dejectus esse, significat angelorum ac
coelestium siderum interitum non permitti Leviathano sive Asmodaeo, sed
in lacu, ut Jesaias[6], vel in mare, ut apud Jobum[7], vel in fluvios,
ut Ezechiel[8], i.e. in hac fluxa elementorum regione grassari et a
coelestium aditu prohiberi. Huc enim pertinet[9], quod Satan in
concilio angelorum a Deo rogatus, unde veniret, respondit, se terram
circumivisse; dixit non coelum.

    [1.] Exodus 9, 29. Psalm. 104 (103) 26. [2.] Alii: _excedat_, vel:
    _recreat_. [3.] Jesaias 14, 12 sqq. [4.] Jesaias 14, 16 sqq.
    [5.] Job. 18, 13. [6.] Jesaias 14, 15. [7.] Job. 11, 22 sq.
    [8.] Ezech. 29, 3. [9.] Job. 1, 7 sqq.

CURTIUS: Illud est, ni fallor, quod Graeci veteres, qui fabulis omnia
complerunt, Junonem aëris praesidem furias prohibere ajunt, quominus in
coelum evolare queant, i.e. daemones e nubibus ab angelis praecipites
deturbari et in fluminibus[1] deorsum cum tonitru delapsos sublunaria
haec corpora perdere ac corrumpere.

    [1.] Alii: _inflammatos_.

CORONAEUS: Quando igitur[1] elementaris hujus solitudo[2] futura est?

    [1.] Alibi: _ergo_. [2.] Alibi: _solutio_.

SALOMO: Illud quidem in arcanis divinae majestatis latet, praeter
quod tantum[1] conjectura consequi possumus (nihil enim in eo genere
affirmandum opinor), quemadmodum lege divina[2] terrae sanctae quies
imperatur et vacatio ab agricultura. Ob id enim Alexander Magnus et
Julius Caesar septimo quoque anno majoribus nostris dederunt tributorum
immunitatem.[3] Ita post annorum sex millia mundi elementaris solitudo
significatur futura. Neque enim aquarum illuvionibus[4] interibit mundus
elementaris, ut aetate[5] Noae, qua tellus aquarum voragine contecta
est, mense secundo, qui a Chaldaeis Bul, i.e. diluvium appellatur,
propterea quod eo mense omnia fere diluvia contigerunt et imbres
sparsis seminibus salutares, nisi decidant eo mense, ut fere solent,
sterilitatem frugum augurantur. Et ut septimo quoque millesimo mundi
elementaris quies est, sic etiam cum septies septem anni fluxerunt[6],
magnus servis omnibus Jubilaeus[7], item pecudibus[8] ac praediis omni
nexu ac mancipio solutis, libertas indulgetur et cuique ad avitas
possessiones reditus patet. Ita post annos[9] septies septem millia,
quo quidem circuitu siderum coelestium certissimus ad principia motuum
reditus est, maximo anno completo rerum omnium conversio sequitur. Ex
quo intelligitur, perpetua mundorum creatione et recreatione sempiternam
Dei potestatem ac bonitatem in continua hominum et angelorum successione
praedicatum iri. Quod apertius Esaias[10] innuere videtur: _Erit_,
inquit, _coelum novum et terra nova._ Item, cum David[11] dixisset,
coelos interituros cum inveterarerint, ad mundorum opificem conversus:
_Tu autem_, inquit, _idem ipse es, Tui semper similis et anni tui Te
nullis aetatibus et saeculis deserent._ Huc etiam pertinet illud
Salomonis[12]. _Nihil sub sole novum nec quidquam futurum est, quod
prius[13] non fuerit._

    [1.] Alii: _si quid tamen_. [2.] Leviticus 25, 23. [3.] Josephus
    Ant. jud. 14, 17. [4.] Alibi: _cataclysmo_, vel: _eluviis_.
    [5.] Alibi: _tempore_. [6.] Alibi: _fluxerint_. [7.] Alius addit:
    _anno quinquagesimo_. [8.] Alibi: _domibus_. [9.] Alii: _anno_.
    [10.] Jesaias 43. 45. 46. 65, 17. 66, 22. [11.] Psalm. 102, 27 sq.
    [12.] Eccles. 1, 9 sq. [13.] Alibi: _antea_.

OCTAVIUS: Eadem est Originis in libris περὶ ἀρχῶν et Caesarii sententia
in eo potissimum loco, quo de coelis agit. Circumfertur etiam liber ab
Ismaëlitis, in quo quidem auctor scribit, mundum hunc et quaecunque
mundi sinu amplissimo coërcentur, interitura. Cum vero importunissimus
ille ac funestissimus rerum omnium vastator omnia corrupit[1], tandem
aliquando occasurum et, ut Seneca loquitur, mortem ipsam moriturum. Sed
prius maximis clamoribus ac tonitruis et vocibus feralibus[2] ac ingenti
clangore occasum suum testaturum.

    [1.] Alibi: _corruperit_. [2.] Alibi: _ferocibus_.

FRIDERICUS: Mirabilis illa rerum omnium vicissitudo, ex arcanis
Ebraeorum a Salomone collecta, coelestium siderum conversionibus[1]
omnino congruere videtur. Septem enim annorum millibus motus
trepidationis super Arietis et Librae capita circumscribitur ac septies
septem millibus inerrantium siderum motus[2] circumaguntur[3] et ad sua
quaeque principia redeunt in orbem. Quae demonstratio[4] Patrum memoria
demum percepta est, cum antea veteribus omnibus ignota fuisset.

    [1.] Alibi: _connexionibus_. [2.] Alius: _sedes_. [3.] Alibi:
    _circumagantur_. [4.] Johannes Regiomontanus demonstravit.

SALOMO: Hoc quidem Chaldaeis, Aegyptiis et astrologis omnibus abditum
erat; scilicet decem orbes coelestes nec plures haberi, cum tamen
Pythagoraei, Plato, Aristoteles, Ptolemaeus ipse μαθηματικώτατος
et Hipparchus octo vel novem ad summum esse affirmarent. At litterae
sacrae pereleganti allegoria decem orbes significant hoc versu: _Opera
digitorum tuorum sunt coeli_[1]. Quo digitorum numero coelorum numerum
Astrologis et Chaldaeis omnibus ignotum declarant; quod etiam allegoria
decem cortinarum tabernaculi significatur. Ex quo intelligitur, rerum
omnium maximarum arcana secretioribus litterarum divinarum allegoriis
contineri.

    [1.] Abraham Aben Esra in Psalm. 8, 4.

SENAMUS: Si Leviathanum corruptionis et obitus principem statuamus a Deo
creatum, et quidem prima omnium rerum origine et ante lucem ipsam, nobis
prospiciendum, ne Deum auctorem mali esse concedamus. Nam quicquid est
causa causae, id etiam[1] est causa causati, consequentis effectus.
At[2] nullum efficacius argumentum habuerunt Academici, ut mundum
sempiternum statuerent, quam ne Deum optimum, rerum omnium conditorem,
faterentur corruptionis et ἀταξίας auctorem.

    [1.] Alius addit: _ipsum_. [2.] Proclus, Philo, ita quoque Syrianus,
    quos conscribit Philoponus libro duodecimo.

SALOMO: Inveteratus est error, ac theologorum[1] etiam opinione
pervulgatus, mali originem a diabolo inventam; duobus tamen, opinor,
alteri quidem inter Latinos, alteri vero inter Graecos, haec opinio
displicuit.

    [1.] Thomas lib. 20 qu. 79 art. 1 et 3, quem reliqui sequuntur.

FRIDERICUS: Sic a majoribus accepimus, omnes angelos principio suae
originis integerrimos ac sanctissimos extitisse, sed quosdam a via
deflexisse et ab integritate et puritate lucis coelestis delapsos et
deturbatos in terras tum ab his ad hominem pravas suasiones et quae
consequuntur, calamitates inquam omnes ac pestes, dimanasse. Id
autem significari putant verbis Jesaiae[1] et Johannis theologi[2]
apocalypseos scriptoris auctoritate, quorum alter Luciferum de coelo
detractum, alter ingentem draconem cum tertia parte stellarum i.e.
angelorum praecipitem deturbatum scripsit. Item Christus[3] quasi fulgur
e coelo exturbatum in terras se vidisse declaravit. Haec theologorum
christianorum sententia est.

    [1.] Jesaias 14, 12. [2.] Apocal. 12, 4 et 9. [3.] Matthaeus 25.
    Lucas 10, 18.

OCTAVIUS: Varietas theologorum inter ipsos de casu daemonum facit, ut
nihil affirmare audeam. Cum etiam Augustinus tam incertus sit, ut cum
diabolum deflexisse scripsisset, subjiciat[1] haec verba: Hoc certius
asseri non potest, et mirum, si potest. Itaque cum ratio plerosque
deficeret, Orphei, Pherecydis et Empedoclis auctoritatem adhibuerunt[2].
Illi etiam daemonum omnium maximum Ophionaeum draconem et qui cum eo
delapsi sunt, δαίμονας οὐρανοπετεῖς dictos arbitrantur. Sed cum
quaeritur, cur eodem paene[3] momento, quo creati sunt in summa
puritate, in ipsum creatorem tanta arrogantia intumuerint, ut
seipsos suo creatori exaequarent, aut quis illos ad tantum crimen[4]
impulerit[5], obmutescunt. Quae causa extat, ut Manes Persa, duo aequa
potestate principia faciens, alterum quidem bonorum ac coelestium,
alterum malorum ac sublunarium, ne ab optimo fonte bonorum mala derivare
videretur, totius pietatis ac religionis fundamenta labefactaret. Plato
vero[6], cum ab uno principio caetera omnia duci, pro demonstrata ac
plane explorata re haberet, ac mali originem ab ipso Deo arcessere nefas
arbitraretur, a materia omne malum derivari[7] scripsit[8], quod in ea
κακοποιόν τι inesse existimeret.

    [1.] Alibi: _subjecerit_. [2.] Alibi: _secuti_, vel: _attribuerunt_.
    [3.] Alibi: _fere_. [4.] Alius: _in tantum scelus_. [5.] Alibi:
    _impulit_. [6.] In Parmenide et Timaeo. [7.] Alius addit: _posse_,
    alius legit simpliciter: _derivavit_. [8.] Alius: _dixit_.

SALOMO: Quod malum a materia prodeat, sacrae litterae constanter
negant[1]: _nec vanitas nec malitia_, inquit ille, _prodiit a terra, ac
propterea rerum omnium opifex maximus, post[2] consummatam universitatis
molem, dicitur omnia quae fecerat vidisse valde bona_[3].

    [1.] Job. 5, 6. [2.] Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio
    codice. [3.] Geneseos 1, 31.

TORALBA: Nullam peccati labem in materia esse, ex eo perspicue
demonstratur, tum quod in materia vis agendi nulla sit, sed in forma,
tum etiam quod[1] materia nullam omnino hypostasin per se habeat in
natura.

    [1.] Alibi: _quia_.

SALOMO: Errorum omnium origo inde manavit, quod malum aliquid esse
arbitrarentur, cum tamen nihil sit omnino. _Ego_, inquit Deus[1],
_faciens bonum et creans malum, faciens lucem et creans tenebras._ Ut
enim tenebrae nihil aliud sunt quam lucis privatio, sic malum nihil
aliud est quam boni privatio. Itaque dixit facere bonum, quia bonum
est hoc aliquid, malum vero creare scilicet privatione boni. Nam ut,
columnarum ademtione ruit aedificium, ita boni subductione: sequitur
malum[2]. Cum enim populo iratus[3] dixisset Deus: _Momento, delebo
te_[4], Chaldaeus interpres vertit: Momento, majestatem meam auferam abs
te. Nam si quid malum esset in tota rerum natura, profecto daemones, qui
prava suadere semper dicuntur, mali essent, quod absurdum est, cum sint
substantiae et quidem intelligentiae et vitae participes, et utrumque
illis Dei munere et concessu tributum. Quicquid autem est ejusmodi,
bonum esse oportet ac proinde si malum existeret, aut si daemones mali
essent, ajentia et negantia vera simul, et quidem univoce absurdissimam
implicarent contradictionem, quia boni essent et non boni.

    [1.] Jesaias 45, 7. [2.] Hac similitudine utitur Moses Rambam
    libro I. [3.] Deest alibi. [4.] Exod. 33, 5.

OCTAVIUS: Hanc mali non quidem definitionem, sed descriptionem ex boni
privatione amplexus est Augustinus[1], ne[2] in placitis Manichaeorum,
in quibus diutissime[3] acquieverat, consenuisse[4] videretur.

    [1.] Contra Faust. Manich. [2.] Deest in aliis codicibus.
    [3.] Alibi: _densissime_. [4.] Alius: _consensisse_.

SENAMUS: Si malum nihil est, qui malum agit, nihil agit; at[1] qui nihil
agit, nullam poenam meretur; quare qui malum agit, nulla poena dignus
est.

    [1.] Desunt haec sequentia Senami verba in alio codice.

CURTIUS: Praestat, inquit Lucilius, otiosum[1] esse, quam nihil agere.
Quare argumentum illud contrario argumento refellitur: Qui malum[2]
agit, poena dignus est; qui nihil agit, malum agit; igitur qui nihil
agit, poena dignus sit oportet.

    [1.] Alibi: _occisum_. [2.] Alibi: _male_.

SENAMUS: Si sola privatione bona malis opponuntur, quid est quamobrem
Aristoteles[1] et ceteri in uno paene communi[2] sensu contraria
statuunt?

    [1.] Libro I et II Ethicorum. [2.] Deest in alio codice.

TORALBA: Non tantum in eo peccatur ab Aristotele, quod bona malis
contraria posuit, sed in eo etiam, quod bonum finitum, malum vero
infinitum esse putat[1]. Nam si ex contrariis alterum esset finitum,
infinitum alterum, oportet finitum ab infinito dissipari. Ut si esset
ignis infinitus, parvo momento aquam finitam incendio, calore, siccitate
consumsisset, aut aqua infinita ignem finitum exstinxisset. Sic malitia
infinita bonitatem finitam oppressisset et mundum hunc funditus
evertisset. At cum nihil actu infinitum sit, praeter primam causam,
ut superius demonstratum est, nihil ei contrarium esse potest. Ex quo
sequitur, bono nihil contrarium esse posse, quia solum infinitum est,
malum vero non modo infinitum non esse, sed ne esse quidem, nec aliter
intelligi, quam privatione.

    [1.] Libro I cp. 6 Ethicorum ad Nicomachum.

SALOMO: Illud scite a sapientiae magistro dictum est[1]: _Nunquam
malitia sapientiam superavit._

    [1.] Sapientia 7, 30.

SENAMUS: Si virtus omnis in mediocritate consistit inter extrema vitia,
consequens est, a vitiis virtutes, a malis bona[1] longe superari, cum
semper uni virtuti duo vitia opponantur.

    [1.] Alius: _a bonis mala_.

TORALBA: Nihil ab Aristotele videtur levius dici potuisse, quam virtutes
versari in medio vitiorum, et contraria bonis finitis mala infinita,
statuere, quia si bona sint finita, mala vero infinita, ubinam virtutes
tot ac tam multae reperientur, quae media vitiorum infinitorum tueri
possint[1]? Quid item alienius[2] ipsa natura, quam duo vitia inter
se et uni virtuti contraria ponere, cum nullum sit in tota natura
rectius[3] decretum, quam unum uni[4] contrarium esse: quia cum bonis
mala contraria fecerit, etiam[5] virtutes vitiis contrarias esse
decrevit. Quae cum absurdissima sint, tum vero nihil absurdius, quam
malo quod posuit infinitum, extrema definire. Posuit enim inter duo
extrema mala, cum tamen infinitae rei nec media possint nec extrema
cogitari. Oportet autem vitiorum sive malorum extremitates determinatas
esse, ut medium sive rei sive rationis inveniatur.

    [1.] Libr. 1 cp. 8 Ethicorum. [2.] Alibi: _alienum_. [3.] Aliua:
    _certius_. [4.] Alibi: _suum sui_. [5.] Deest in alio codice.

SENAMUS: Si auream illam, quae semper omnibus laudatissima visa est,
mediocritatem tollamus[1], omnium virtutum radices ac fibras evellere
atque elidere oportet.

    [1.] Alibi: _tollimus_.

TORALBA: Num[1] tibi, Sename, sapientissimus, prudentissimus,
doctissimus quisque majori laude cumulandus venit, quam si[2]
mediocriter doctus sit?

    [1.] Alii: _Nonne_. [2.] Alibi: _qui_.

SENAMUS: Virtutum seu bonorum moralium media queruntur, non item
intellectualium, in quibus extrema sunt laudatissima. At sapientia,
prudentia, scientia bona sunt intellectualia.

TORALBA: Novam[1] hanc Peripatetici inveterato morbo medicinam
quaesivere, sed non videntur virtutes omnes intellectuales esse, ut
rectissime Stoici definierunt[2], alioquin virtutes morales in mortali
ac bruta cupiditate collocare oporteret, nec praemia bonorum immortali
debentur intellectui, sed mortali cupiditati. Si tantum[3] illae[4]
sint[5] virtutes morales, quid ineptius quam sapientissimos,
prudentissimos, doctissimos summa laude dignos haberi, quia virtutes
intellectuales, quo plures ac majores, eo sint meliores, eum vero,
qui[6] justissimus, fortissimus, temperatissimus fuerit, ut vitiosum
accusari, quia recedit a mediocritate.

    [1.] Alius: _novi_. [2.] Cicero de fin. [3.] Alius: _tamen_.
    [4.] Alibi: _ullae_. [5.] Alibi: _essent_. [6.] Alii: _si vero
    quis_, vel: _is vero qui_.

FRIDERICUS: Profecto praestat, mediocriter doctum ac prudentem, quam
mediocriter justum ac temperantem esse, ut contra novam Peripateticorum
disciplinam[1] statuamus, praestabiliorem esse in virtutibus
intellectualibus, quam moralibus, mediocritatem.

    [1.] Alibi: _doctrinam_.

CORONAEUS: Apposite quidem haec. Sed ne a proposita bonorum ac malorum
mediocritate[1] discedamus, cum ea quaestio permagni sit ponderis ac
momenti, ne vel duo mundi principia inter se contraria, vel Deum
omnipotentem[2] maximum mali auctorem statuamus, etiamsi daemones eo
ipso, quod sunt, bonos esse demus, i.e. ut summi i.e. essentiae ac
intelligentiae participes, quis tamen eos[3] judicet malos esse, qui
corruptionem, interitum, calamitates, bella, perniciem, tempestates,
populares morbos, incendia, naufragia, mortes inferunt? Ob id enim in
sacris litteris malos appellari videmus spiritus.

    [1.] Alii: _disputatione_. [2.] Alius: _optimum_. [3.] Alibi: _non_.

SALOMO: Quis improbum putet, qui jussa Dei diligenter exsequatur?

CORONAEUS: Nemo quidem opinor.

SALOMO: Cur[1] ergo non idem judicemus de angelis ac daemonibus, qui tam
diligenter mandatis obsequuntur[2], qui nihil faciunt injussi? Ergo eo
magis, quod quae a Deo jubentur[3], semper justa sunt, nec juris ac
justitiae executio ullam injuriam habet.

    [1.] Alibi: _cum_ vel: _tum_. [2.] Alibi: _mandata exsequuntur_.
    [3.] Psalm. 148.

FRIDERICUS: Quaedam mala sunt poenae, quae a Deo probantur, ut cum Deus
contestatur[1] acerba voce populum, nullum esse malum in civitate, quod
non fecerit. Mala vero culpae i.e. adulteria, furta, parricidia Deus
execratur.

    [1.] Deuteron. 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 54. Jerem. 2 et 31.
    Amos 3. Jon. 3. Mich. 1 et 2.

SALOMO: Vox ebraica, quae verbo Hiphil significatur, permissionem potius
et fieri facere, ut pinguius loquamur, quam actionem ipsam agentis
significat. Id autem apertius intelligitur ex eo, quod[1] scribitur:
_Consurrexit[2] autem Satan contra Israëlem et incitavit Davidem,
ut populum numeraret._ Hic quidem Satanae executio, illic jussa Dei
significantur. Malum vero culpae aut nihil est aliud, quam boni
privatio, aut ad bonum aliud refertur, cum Deus omnipotens[3] maximus
etiam horum scelera, flagitia, fraudes ad improborum ultionem convertere
soleat. Atque in eo potissimum perspicitur Dei bonitas, quod nihil
unquam sceleris admitti patitur, nisi melius quoddam ex iis prospiciat
futurum, ut Joseph ad fratres, qui se vendiderant: _Malum quidem contra
me decrevistis_, inquit, _sed Deus in bonum illud convertit_[4].

    [1.] 2 Regum 14 et 24 et 1 Chronicorum 22. [2.] Alibi: _Insurrexit_.
    [3.] Alius: _optimus_. [4.] Geneseos 50, 20.

TORALBA: Idem fuit Theophrasti sensus de Deo: Illud, inquit, quod primum
est ac divinissimum, omnia ea optima vult esse, i.e. τὸ γὰρ δὴ πρῶτον
καὶ θειότατον, πάντα τὰ ἄριστα βουλόμενον. Et quia summo bono
exciderunt[1], non quidem mali sunt, sed minus boni, minus honesti eoque
minus, quo longius a summo bono[2] discedunt[3]. Neque enim Deus ab
improbis, sed improbi a Deo discedunt, qui bonorum omnium auctor est,
nullius mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus, simplex,
verus, πάντων ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας,
κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς, ut[4] divinissime Plato scribit, et
ut Porphyrius[5]: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα, μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται. Et
quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit Chrysippum. Cum enim
Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calamitatibus et cladibus
inferendis[6] praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen Deo
ingeritur, quasi rex optimus improbis[7] ministris gubernacula det
eosque patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus,
vir alioquin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat,
cacodaemonibus gubernaculum concedi, sed potius ministros, lictores,
carnifices ad justa supplicia irroganda designari. Quin etiam Deus apud
Malachiam[8]: _Coërcebo_, inquit, _vastatorem, ne fructus regionis
vestrae corrumpat._

    [1.] Alii: _excidunt_, vel: _excedunt_. [2.] Alii: _de summa
    bonitate_. [3.] Dionysius Areopagita, libro II, de divinis nom.
    [4.] Alibi: _et_. [5.] Περὶ ἀποχῆς. [6.] Alii: _exequendis_, vel:
    _exigendis_. [7.] Alibi: _impiis_. [8.] Malachiae 3, 11 (2).

SENAMUS: Cur igitur daemones, cur Satanae i.e. adversarii, cur
insidiatores, cur diaboli i.e. calumniatores dicuntur, si mali non sunt?

FRIDERICUS: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est,
optant[1] et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil
tamen injussu principis[2] aut magistratuum, i.e. Dei, vel angelorum.

    [1.] Alibi: _exoptant_. [2.] Alibi: _principum_.

SENAMUS: At Augustinus[1] scribit, Deum ipsum inclinare hominum
voluntates ad malum.

    [1.] De libero arbitrio II, 21.

FRIDERICUS: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus, cum
innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo
propellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.

SALOMO: Cancer est incurabilis, inquit Philo[1] Ebraeus, Deum mali
auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid
malia ab ipso fonte bonitatis manare potest? _Vae vobis_, inquit
Jesaias[2], _quod dicitis bonum malum et malum bonum!_ Saepissime
viros illustres ac fortes subducit[3] et ipso aetatis flore decerpit,
ne deteriora in hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac
religiosissimum, et quominus dubitaretur a vate Hulda[4] denuntiari
jussit, ne impii Deum incusarent, quod tantae virtutis principem ab
hoste Pharaone pateretur occidi.

    [1.] In libro de profugis cp. 23. [2.] Jesaias 5, 20. [3.] Sapient.
    XIV. [4.] 2 (4) Regum XXII.

CURTIUS: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur:
προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.

CORONAEUS: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non modo
quia non prohibet, verum etiam quia jubet, quia decrevit, et haec verba:
_excoecavit, induravit_ non ad permissionem, sed ad efficacem Dei
actionem referri affirmant, quem alioquin[1] otiosum fore[2] metuunt,
quin etiam incestum Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe[3]
alius aliud sentiant[4] nec verba ad permissionem trahenda putant, sed
ad jussa referri. Ad quid ergo Psaltes lyricus ita exclamat: _Quoniam
non Deus volens iniquitatem tu es_[5]? Et cum Manassis regis scelera
execraretur: _Quia fecit illud quod nunquam jussi, nec in cor meum
ascendit_[6].

    [1.] Alius: _aliqui_. [2.] Alibi: _fere_. [3.] Alibi: _saepius_.
    [4.] Alibi: _sentiat_. [5.] Psalm V, 5. [6.] Jer. 7, 31. 19, 51. 32,
    35. coll. 2 Regum 21, 6 et 9. 2 Chron. 33, 6.

OCTAVIUS: Sed gravior est morbus illorum, qui malorum iliadas enumerant,
nihil tamen boni reperiri ajunt, ut Rabbi Maurus[1] ac Plinius[2], qui
hominem omnium calamitosissimum et naturam novercam contumeliosissime
appellant, cum tamen hominem paulo minorem angelis fecerit Deus et in
omnes animantes summum imperium ei dederit.

    [1.] Alius: _Maimon_. [2.] Hist. natur. l. 7.

CORONAEUS: Satis igitur de origine bonorum et malorum; nondum tamen
Senami propositae quaestioni satis videmur fecisse, unde scilicet tot
angelorum ac daemonum myriades, cum suapte natura mortales sint, nisi
Dei bonitate sustineantur, aut unde in demortuorum locum et ordinem
substituantur?

SALOMO: Si nihil praestabilius est in natura ordine decente, illud
minime dubium est, in utrisque angelorum ac daemonum ordinibus
principatus ac dominationes existere. Cum enim de Leviathano Deus
loquitur: Quanto, inquit, robore pollet, quanto[1] apparatu copias
instruit? id est daemonum exercitus. De angelis autem Daniel
scribens[2]: _Princeps[3] regni Persici restitit mihi; en vero Michael,
unus de primariis principibus, opem mihi tulit._ Unde tamen et quando
geniti et quando sint interituri, non est, opinor, humanae mentis
affirmare.

    [1.] Alius: _quam decenti_. [2.] Daniel X, 13. [3.] Alius addit:
    _inquit_.

CURTIUS: Nihil omnino in sacris litteris de angelorum creatione; qui
tamen divinitus interpretantur oracula sacra, coelorum ac siderum
creatione angelos intelligi volunt.

FRIDERICUS: Ista quidem oratione coelos ac sidera naturam angelicam et
animalem habere oportebit.

TORALBA: Quidni? Certe et Theophrastus et Alexander[1] Aphrodisiensis,
Peripateticorum princeps[2], corpora coelestia non modo intelligibili,
verum etiam sensibili facultate praepollere affirmant, alioqui dignitate
ac praestantia naturae animantibus longe inferiora essent. Itaque
Plato[3] Solem vocat ζῶον ἀΐδιον ἔμψυχον.

    [1.] Metaph. II, 6. De coelo IV, 6. [2.] Alius: _principes_.
    [3.] In Timaeo.

SENAMUS: Cur igitur animal in hominem et brutum diviserunt, si coelestia
sidera animalia sunt?

TORALBA[1]: Quid vetat perspicuis argumentis utentem duplex animal
statuere, scilicet intelligens et brutum? Intelligens rursusque duplex,
coeleste inquam et sublunare, et coelestium animantium visibilia
quaedam, ut stellas, et invisibilia, ut angelos; sublunarium item duo
genera, quorum[2] altero, quod visibile sit, homines contineantur,
altero, quod sit invisibile, mentes cadaveribus superstites[1], quae vel
angelorum, vel daemonum subeunt naturam?

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Desunt haec undecim sequentia
    verba in aliis codicibus. [3.] Alibi: _separatas_.

SENAMUS[1]: Sed quis erit talium animantium sensus, quis cibus, quis
potus, quae vita?

    [1.] Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Ratiocinari, intelligere, contemplari, agere. Rationem enim[1]
et intelligentiam et actionem non angelis modo, verum etiam sideribus
ipsis inesse, testantur illa: _Coeli enarrant gloriam Dei_[2].
Vocem enim שָׁמַיִם rationali tantum naturae convenire, docent Abraham
Aben-Esra et Moses Rambam[3], eoque referri verba Dei ipsius[4]: _Cum
simul jubilarent stellae matutinae et exsultarent omnes filii Dei. Item
illud: De coelis pugnatum est, stellae ipsae a stationibus suis bella
congesserunt contra Sisaram_[5]. Apertius etiam Daniel[6] scribit,
eos, qui integritate praestantes alios docuerint, ut coeli splendorem
conspicuos fore, qui vero plurimos ad verae justitiae decus perduxerint,
ut stellas fulgorem sempiternum ac domicilium in coelo habituros. Itaque
sanctuarii cortinae imaginibus angelorum subornari jubentur, ut
intelligamus, sidera naturam angelicam in[7] se ferre; est enim
sacrarium mundi exemplum, mundus vero exemplar[8].

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Psalm 19, 2. [3.] Lib 1 cp. 71.
    [4.] Job. 38, 7. [5.] Judicum V, 20. [6.] Daniel XII, 3. [7.] Alii:
    _prae_. [8.] Philo in sacrarii description. l. 1 c. 10.

OCTAVIUS: Tomi[1] Faridus, Ismaelitarum theologus clarissimus[2],
planetas ac sidera Deos esse minores scribit, ut etiam Alexander
Aphrodisiensis[3], Origines[4], Diodorus, Johannes Picus, non aliter
pisces in aquis, feras in silvis, pecora in pascuis, quam animata sidera
vivere in coelis et in suiscunque[5] aedibus[6] ac locis collocari
tradunt. Nec temere Hipparchus mentes humanas coeli particulas esse
dicebat[7], quod utrisque inesset vis intelligendi. Quod vero, Sename,
cibum aut potum coelestibus animantibus ad vitam propagandam quaeri
putas[8] oportere, an etiam Deum sine cibo vivere non posse arbitraris?

    [1.] Alius: _Ebn_. [2.] Alibi: _doctissimus_. [3.] Lib. 1 c. 10
    Dist. [4.] Περὶ ἀρχῶν. Hexapl. l. V. [5.] Alii: _suis quaeque_.
    [6.] Alius: _sedibus_. [7.] Plin. hist. nat. 2, 27. [8.] Alius:
    _putes_.

SENAMUS: Non ita stupidus sum, ut Deum, quem incorporeum esse Toralba
demonstravit, cibo pasci putem, sed[1] corpora coelestia, sidera,
stellas, ignes egere pabulo Posidonius, Stoicorum sua aetate facile
princeps, ita confirmabat, ut mundum tunc deflagraturum diceret, cum
totus humor elementaris siderum continuis alimentis[2] consumtus esset.

    [1.] Cicero de nat. Deor., eoque referunt Jovis ac Deorum
    natura[A] in Aethiopia ad extremas oras Oceani. [2.] Duo haec verba
    desunt in aliis.

        [A.] Alius: _convivia_ vel; _nomina_.

OCTAVIUS: Cur non ita[1] tot ac tam multis saeculis, quae ab aetate
Posidonii fluxerunt, humores aquarum minui aut siderum ardoribus consumi
videmus?

    [1.] Alii: _igitur_ vel _ergo_.

SALOMO: Est in sacris litteris arcanum mirabile, astrologis ac physicis
omnibus occultum, scilicet coelum aqueum, quod a vertice[1] convexo[2]
supremi coeli tam distat, quam oceanus a concavo ejusdem coeli. Distat
autem, ut Ebraeorum aeque ac Arabum astrologi confirmant, septemdecim
millibus terrestrium diametrorum, eoque pertinere dicitur illud:
_Divisit aquas ab aquis et inter utrasque_[3] _coelos collocavit_[4].
Inde aquarum colluviones[5] apertis coeli cataractis effusae, terrarum
orbem cumularunt, alioqui nulla unquam diluvia fuissent, contra quam
omnes omnium gentium theologi ac physici confirmant[6], quia si totus
oceanus ac omnia flumina[7] in vapores ac nubes abeant[8], vix
millesimam aquarum diluvio[9] effusarum partem efficere potuissent, cum
aquarum vis non ex oceani alveo super terram erumperet, sed totas 40
dies tanta copia deplueret coelitus, ut supra montium altissimorum juga
15 cubitos[10] exsurgerent.

    [1.] Alibi: _vortice_. [2.] Alibi: _connexo_. [3.] Alibi: _utrosque
    inde_. [4.] Genesis 1, 7. [5.] Alii: _Collusiones_. [6.] Alibi:
    _affirmant_. [7.] Alibi: _omnes fluvii_. [8.] Alibi: _habeant_.
    [9.] Alibi: _diluviis, vel: diluvii_. [10.] Alius: _cubitis_.

SENAMUS: Num sidera illa animata[1] supra coelestibus aquis pascantur,
nescio; non video tamen, quamobrem aquis sidera vescantur, aut cur
globosa illa lumina animantium appellatione contineantur.

    [1.] Alibi: _animantia_.

CURTIUS: Loquendi magister optimus est usus. At non modo Academici et
Peripatetici[1] coelos ac sidera complectuntur animalium rationalium
appellatione, verum etiam Augustinus[2], Hieronymus, Thomas Aquinas,
Scotus mundum hunc animal vocant.

    [1.] Plato in Timaeo et Proclus ad Platon. Alexander l. 1. c. 20.
    Enchir. c. 43. In Ps. 24. p. 1. qu. 70 art. 3. L. 2. dist. 14.
    qu. 2. [2.] In Exod. 43.

SENAMUS: Si sol, si coelum est animal, oportet corporis et animae,
quasi materiae et formae, partes in unam et eandem hypostasin uniri.
At Peripateticorum et Arabum philosophorum familia intelligentias
coelestibus corporibus avulsas et separatas confitentur. Quo igitur
modo ad animalium[1] coagmentationem copulabuntur[2]?

    [1.] Alibi: _animantium_. [2.] Alibi: _computabantur_.

TORALBA: Profecto Thomas Aquinas, Aristotelis sententiam secutus,
confitetur, intelligentias coelestes, seu angelos seu mentes separatas
appellare libet, corporibus coelestibus adjungi. De duobus igitur
alterutrum necessarium est, aut plane uniri ad unius animati corporis
hypostasin constituendam, aut penitus a coelestibus corporibus esse
avulsas. Quodsi uniuntur ad animal constituendum, illud est rationale
aut irrationale, non hoc, igitur illud. Si vero coelum non est eadem
unius[1] animati corporis hypostasis, neque idem corpus naturale ex
intelligentia et coelesti corpore constans[2], profecto necesse est,
orbium coelestium cursus esse violentos, non naturales, ac moveri ab
extrinseco motore, erga mobile ut angeli erga sidus, opifices[3] erga
machinam, i.e. incorpoream substantiam abstractam nec coelo concretam
corpus coeleste naturale et exanime circumagere, quoniam nulla corporis
naturalis unio sine concretione existit. Cum autem nihil admirabili
coelestium orbium conversione constantius sit, relinquitur, motus
coelestes non esse violentos i.e. ab extrinseco motore, sed naturales,
i.e. ab intrinseca et sibi coëssentiali forma fieri[4]. Quid enim
violentum in rerum natura diuturnum esse possit? Quanquam mirum est,
Aristotelem[5] coelestes naturas exanimes fecisse, nec aliter a mentibus
segregatis circumagi, quam rotas ab opifice, cum tamen non dubitarit,
appellare Deum ζῶον ἀΐδιον ἄριστον, ubique vero animal ex anima et
corpore constare affirmet[6].

    [1.] Alibi: _hujus_. [2.] Alibi: _constat_. [3.] Alibi: _opifex_.
    [4.] Alibi: _moveri_, vel: _cieri_. [5.] De prima philosophia, de
    praedicamentis, de anima. [6.] Alibi: _confirmat_.

SALOMO: Corpora coelestia ipsaque sidera esse animantia, non modo
Toralbae perspicua facilique[1] demonstratione, verum etiam auctoritate
divina constat. Cum Ezechiel in visione divinae[2] majestatis rotas,
quas interpretes tum Ebraei tum Chaldaei שָׁמַיִם coelos interpretantur,
per sese moveri diceret, subjecit haec verba: _Quia spiritus vitae[3]
erat in illis_[4]. Ubi aperte refellitur Aristoteles, qui putat coelos
extrinsecus et a motore extrinseco moveri, ac praeter coelos, quibus
spiritum inesse dixit, etiam animalia circa coelos denotavit, i.e.
angelos, deinde supra coelos speciem lapidis Saphirici[5], qui ab
eodem chrystallus appellatur, ingens coelum scilicet aqueum, quasi
chrystallus, concreta, sedes Dei praepotentis. Et quemadmodum fontes et
flumina de mari derivantur et in maria refluunt[6], praeter id quod a
terris et animantibus ebibitur vel ardoribus exspirat: ita quoque eorum
animi, quorum coelestis est origo, in illum intelligentem ac coelestem
oceanum, ubi stellae fulgent, revolare confitendum est, praeter eos qui,
terrestri labe conspurcati, affigunt humo[7] divinae[8] particulam
aurae, ut lyricus ille Epicureus scribit. Inter eos tamen, qui
coelitus[9] delapsi coelestia repetunt, hoc interesse videtur, quod qui
multos ad verum decus erudiunt, non aliter quam coeli[10] splendor, qui
autem ad veram pietatem ac sapientiam divinam, non aliter quam sidera
ipsa conspicui futuri sunt. Sic enim Daniel, Prophetarum princeps, non
obscure, sed aperte scribit. Id enim confirmat Philo Ebraeus[11], ubi
haec verba interpretatur: _Intuere stellas, sic erit semen tuum_, non
tantum[12] multitudinem, sed etiam felicitatem futuram, significat ad
coelestem animorum naturam.

    [1.] Alibi: _opifex_. [2.] Alibi: _moveri_, vel: _cieri_. [3.] De
    prima philosophia, de praedicamentis, de anima. [4.] Alibi:
    _confirmat_. [5.] Alii: _facilius_. [6.] Alibi: _divina_.
    [7.] Alibi: _quia vita_. [8.] Alius: _quia per sese moveri diceret,
    vita erat in illis_. [9.] Alii: _Saphirini_. [10.] Alii: _defluunt_,
    vel: _diffluunt_. [11.] Alius: _affligunt hanc_. [12.] Alii:
    _divinarum_. [13.] Alii: _coelestibus_. [14.] Haec duodecim
    sequentia verba desunt in aliis codicibus. [15.] In libro: Quis
    rerum divinarum haeres. Opp. ejus Graeco-lat. p. 385. [16.] Addit
    alius: _inquit_.

OCTAVIUS: Hanc profecto disciplinam, ab ultima antiquitate receptam,
constat a Chaldais et Ebraeis ad Graecos manasse[1]: Hipparchus enim
mentes hominum coeli partes esse et in coelestem naturam redire
scripsit, et novam stellam sua aetate genitam et quo die fulsit,
denotavit. Dubitavit etiam, an saepius id fieret. Aristoteles autem
antiquissimam illam disciplinam posteritati traditam fuisse confirmat,
eos scilicet, qui virtutum eximiarum laude claruissent, tandem ex
hominibus angelos fieri, sed pauci quos aequus amavit Jupiter atque
ardens evexit ad aethera virtus.

    [1.] Plinius hist. nat. 2, 27.

SENAMUS: At virorum illustrium non tanta raritas est, ut si mentes eorum
in stellas abirent[1], numerus stellarum incrementum accepturus fuerit.
At non plures in toto coelo quam 1025, aut si Ebraeis quibusdam
astrologis[2] credimus, 1095 apparent.

    [1.] Addendum fortasse: _quin_. [2.] Alius: _theologis_.

FRIDERICUS: Infinitam vim stellarum esse, non modo haec verba
Dei: „_enumera stellas_“ significant, sed etiam lacteus circulus
innumerabilium stellarum multitudinem suo candore demonstrat. Nam si
minima stella orbis octavi modo aspectabilis, duodecies terra major est,
ut quidem[1] astrologi tradunt, quis dubitat infinitas esse terra
minores, quae invisibiles sunt?

    [1.] Alius: _quidam_.

SALOMO: Sed quando piorum ac illustri virtute nobilium mentes in coelum
evolaturae, quibus ante[1] officiis defuncturae, quid prius in terris
relictis corporibus acturae, quibus in locis aut regionibus aut populis
aut muneribus praeficiendae sint[2], inter arcana[3] divinae majestatis
positum[4] est. Quod etiam[5] in cantico Mosis dicitur: _Cum divideret
altissimus gentes pro numero Israëlitarum_, plerique interpretes Ebraei
et Chaldaei legunt pro numero angelorum Dei, quod beatis mentibus, i.e.
angelis, imperia in regiones et populos tribuantur. Eoque pertinere
videtur, quod Ezechiel[6] scribit: _Suscitabo_, inquit, _ovibus meis
pastorem, qui pascat eas, servum meum Davidem. Ego vero illis etiam
Deus_[7] _et servus meus David in medio eorum_[8]. Bis servum dixit, ne
quis putet ad filium Dei verba Jeremiae aut Ezechielis pertinere; David
autem mortuus erat annos 420 antequam Ezechiel scriberet.

    [1.] Alius: _autem_. [2.] Alibi: _sunt_. [3.] Alii: _arcanis_.
    [4.] Alibi: _repositum_. [5.] Alii: _enim_. [6.] Ezechiel 34, 24.
    37, 24. Jeremia 30, 21. Psalm 88, 71 sq. [7.] Alius: _in Deum_.
    [8.] Alibi: _illorum_.

CURTIUS: Illud quidem[1] Plato confirmare videtur: Deus, inquit, dedit
reges et principes urbibus nostris, non homines, sed altioris generis
diviniores[2] daemones constituit. Quod plane congruit verbis Danielis,
quibus angelum principem[3] regni Persiae angelo Danielis restitisse
scribit.

    [1.] Alibi: _Istud quidem_, vel: _quin idem_, vel: _hoc quidem_.
    [2.] Alibi: _divinioris_. [3.] Alius: _angelus princeps_.

SENAMUS: Mihi sane aeque ac Plinio valde absurdum visum est, ut qui homo
esse desierit, Deum se esse[1] confidat.

    [1.] Alius: _fore_.

FRIDERICUS: Ex humana mente Deum fieri valde absurdum est, sed angeli
induere naturam perspicuum fit non modo ex iis, quae[1] superius allata
sunt, verum etiam ex ipsis evangelistarum scriptis[2], qui neminem
dubitare patiuntur. At Plinius cogitare debuit, in ipsa naturae
contemplatione saepius ex eruca chrysalim, ex chrysali papilionem
alatum, et quidem essentia multo puriore volantem nec amplius frondibus
et foliis, sed florum odoribus et mellito rore vescentem. Illud etiam
mirabilius, quod quemadmodum eruca mutata in papilionem eosdem colores
in alis pictos refert, ita quoque mentes illae, quae cadaveribus
superstites esse possunt[3], pristinos mores vel habitum[4] referunt,
ut candidissimi viri purissimum habent ac tenuissimum corpus, omnino
diversum ab iis, qui versuti ac versipelles extiterunt.

    [1.] Alibi: _quaecunque_. [2.] Matth. 22, 30. Marc. 12, 26. Lucae
    10, 36. [3.] Alibi: _possint_. [4.] Alibi: _habitus_.

TORALBA: Ego semper hac opinione tractus sum, intellectum actuosum,
quem Aristoteles advenire dixit θύραθεν extrinsecus, i.e. ut ego
arbitror[1], θέοθεν, ὑψόθεν, οὐρανόθεν divinitus, superne, coelitus,
nihil aliud esse quam angelum cuique[2] ducem homini divinitus tributum;
satis enim[3] superioribus demonstrationibus de animorum natura rejecta
est Aristotelis opinio[4], qui hominis intellectum, actuosum et
patibilem eundem esse putavit.

    [1.] Alius: _interpretor_. [2.] Alii: _cujus_. [3.] Alii: _etiam_.
    [4.] Libro III de anima.

SALOMO: Si quis capere velit vim patibilis intellectus ad intellectum
actuosum, quem Rabbi Moses[1] angelum vocat, cuique[2] ducem solis et
lunae contemplari oportet naturam. Nam ut ἄνθρωπος a veteribus
μικρόκοσμος appellatur, ita quoque μακρόκοσμος non inepte μεγάνθρωπος
appellari potest. Et ut luna solis conjunctione illustratur ac
splendescit, eadem a solis amplexu et aspectu avulsa obscuratur; sic[3]
mens humana angeli contubernio ac societate quasi solis conspectu
illustratur, et ab eodem si deseritur[4], languescit ac tenebris
involvitur. Perinde ut cum luna terrestribus umbris a sole deserta,
illam quam prius acceperat a sole lucem amittit, ac tantisper sol et
luna lucent, hostes Jehosuae, i.e. daemones, humanae salutis hostes,
in fugam aguntur. Ob id enim Jehosua[5], i.e. salutis auctor, solem et
lunam consistere jussit, ut Moabitas ad internecionem deleret[6]. Hujus
enim loci sententia haec est allegorica, ne semper litteris ac sensibus
haereamus, tametsi divina potestate sol et luna aut utrique similia[7]
luminaria noctem illam illustraverint[8], quo facilius hostes
exscinderentur, allegoria tamen mihi gratior est. Huc enim pertinent
illa, quae plerosque theologos varie distraxerunt, cum arcana diviniora
pinguius interpretantur. _Nox_, inquit Michaeas[9], _nobis[10]
irruit[11] pro visione et tenebrae pro divinatione, et occumbit sol
super prophetas illos diesque obtenebrabitur._ Quae loca infinitis
erroribus ac teterrima interpretatione plerique ad solem visibilem et
judicii diem extremum referri putant oportere, quod non minus absurdum
est, quam judicium mortuorum post annum bis millesimum differre, cum
haec pertineant ad solem angelicum, sive intellectum actuosum, quem
sapientiae magister[12] appellat solem intelligentiae. Item illud: _Sol
in ortu suo obtenebrascet et luna non lucebit._ Item[13]: _Pudefiet sol
et luna erubescet_, quae in ultionem improborum dicta sunt, sequentia
vero ad bonorum decus: _sol non erit tibi ulterius in lucem diuturnam,
et lunae splendor non lucebit, sed dominus erit tibi lux perpetua_[14],
_i.e._ tanta[15] lux ab immortali Deo menti tuae affulgebit, ut etiam
lux intellectus agentis disparitura sit, non aliter quam ortu solis
splendor lunae ac siderum obscuratur aut certe non apparet. Quod
apertius Philo Ebraeus[16]: Exoriente, inquit, divino lumine humanum
occidit, occidente divina luce humanum exoritur, quod vatibus contingit,
ut immigrante spiritu divino mens eorum emigrare videatur. Itaque
Esaias[17] subjicit: _Non occidet ulterius sol tuus, nec abscondetur
luna tua, quoniam Deus est lux sempiterna tua._ Rectissime enim psaltes
lyricus[18] Deum appellat solem. Hunc enim locum: _misericordiam et
veritatem diligit Deus_ hebraica lectio sic habet: שֶׁמֶשׁ וְמָגֵן יְהוָֹה
_i.e. sol et scutum Deus est_. Ita planum[19] fit, lumen intellectus
patibilis ab intellectu agente, agentis vero lumen a luce superiore et
diviniore[20] manare, ne quis intellectum actuosum putet Deum esse aut
pro Deo colat. Item illud: _Post tertiam vigiliam lumen subito sol noctu
recipiet et luna ter interdiu._ Haec si quis interpretari velit de sole
visibili, nae peritis aeque ac imperitis se deridendum propinat. Hoc
igitur voluit, intellectum actuosum post tertiam vigiliam, i.e. post
horam noctis tertiam, intellectu patibili copulari. Propterea Bileamus
vates et Hulda legatos[21] regum se de futuris consulentes consistere
jusserant, ut in somniis nocte sequente caperent oracula divina.

    [1.] Lib. II, c. 6. [2.] Alii: _cujusque_. [3.] Leo Ebraeus 1. 3.
    [4.] Alibi: _desideretur_. [5.] Josuae 10, 12. [6.] Alibi:
    _aboleret_. [7.] Addunt alii: _quaedam_. [8.] Alibi:
    _illustraverunt_. [9.] Michae 3, 6. [10.] Alibi: _vobis_.
    [11.] Alibi: _irruet_. [12.] Cap. 5. [13.] Jesaiae 13, 10. 24, 23.
    [14.] Jesaiae 6, l. 9. [15.] Alius: _ista_. [16.] in libro: Quis
    rerum divinarum haeres. [17.] Jesaiae 60, 20. [18.] Psalm 64, 12.
    [19.] Alibi: _plenum_. [20.] Alibi: _divina_. [21.] Alii: _legatis_.

CURTIUS: Quod Salomo ex arcanis Ebraeorum explicat, plurimum lucis ad
quaestiones arduas de intellectu adepto afferre mihi videtur. Somnia
autem post auroram i.e. post tertiam vigiliam certiora ac veriora esse,
Graeci ipsi quoque tradunt et Morphea, quem somniorum Deum esse
putabant, sub auroram dormientibus apparere.

SALOMO: Interdum[1] patibilis intellectus accepta luce divina vigilante
interdiu propheta vaticinatur, quod non nisi divinissimis vatibus video
contigisse, quales fuere Helias, Helisaeus, Samuel, Ascalonites[2].
Themistius procul ab allegoria solem coelestem ac visibilem appellat
intellectum agentem, hujusmodi ut Picus Mirandulanus[3] animam mundi
apud Platonem interpretatur lunam, quam jecoris ac sanguinis in homine
et aquarum in elementari mundo moderatricem, solem vero cordis et
spiritus in homine et aëris temperatorem Ebraei posuerunt.

    [1.] Alibi: _Interdiu_. [2.] Alii: _Aralisonites_. [3.] In
    positionibus ad Platonem.

CURTIUS: Forsitan haec, ab antiquis male percepta, Chaldaeos et Graecos
aeque ac Palaestinos impulerunt, ut solem, quem hi Apollinem, illi
Bahalem appellant, Persae Mithram, quasi naturae dominatorem,
divinationis principem[1] esse arbitrarentur.

    [1.] Alii: _divinationes principales_.

SALOMO: Inde fomes impietatis. Cum enim rex Ochiosias de tecto delapsus
graviter conflictaretur, ac legatum ad oraculum Apollinis[1] misisset,
ut de futuro exitu responderet[2], Helias legatis occurrens[3]:
_Quoniam_, inquit, _rex Ochosias Bahalem pro Deo consuluit, denunciate
ei[4], prope diem occasus sui futurum._ Alii non minus impie angelos
humanae vitae duces pro Diis habuerunt, inde lares ac familiares Dii,
cum omnia uni ac praepotenti Deo accepta ferre debuissent, quippe illius
nutu ac potestate angeli boni hominibus tribuuntur. Sic Deus ad
Mosen[5]: _Mittam_, inquit, _ante te angelum meum._ Item distribuit
Deus de spiritu, qui erat super Mosen, et dedit super septuaginta
viros seniores et prophetarunt. Nec tantum boni, sed etiam mali genii
divinitus mittuntur ad ultionem impiorum. Misit Deus spiritum pessimum
inter habitatores Sichem[6]; item invasit Saulem spiritus Dei malus[7].
Quin etiam actiones angelorum aeque ac daemonum Deo tribuuntur, ut omnes
intelligant, uni aeterno Deo confitendum, hunc unum colendum esse ac
metuendum et ab omni daemonum metu cavendum, quasi per sese calamitates,
incendia, bella, strages hominum ac pecudum inferrent, cum tamen nihil
audeant injussi, nec si velint, possint. _Non patiar_, inquit Deus[8],
_in Aegyptiorum clade, vastatorem daemonem tecta vestra subire, ut
ubique dicitur Aegyptios occidisse._ Item illud: _Increpabo devoratorem,
ne fruges vestras absumat_[9]. Quae omnia eo pertinent, ne quis putet,
daemones metuendos esse, aut angelos colendos, quia tametsi daemones[10]
in phantasiam et intellectum potestatem habent[11], solus tamen Deus in
phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus[12] sibi vindicat, nec
illi sine Deo potestatem ullam habent.

    [1.] Alius: _Baalis_. [2.] Alibi: _respondet_. [3.] 2 Regum 1, 2.
    [4.] Alibi: _consulit, denunciatus illi_. [5.] Exodi 23, 20.
    Numerorum 1, 25. [6.] Judicum 9, 23. [7.] 1 Sam. 18, 10. [8.] Exodi
    12, 23. Numerorum 3. [9.] Psalm. 78. 105. 135. Malach. 3, 11.
    [10.] Alii: _daemones in phantasiam, intellectum et voluntatem
    summum jus sibi vindicant, nec_ etc. [11.] Alibi: _habeant_.
    [12.] Alibi: _summam vim_.

CORONAEUS: Apulejus libellum de Deo Socratis inscripsit, ut homines homo
nequissimus ad cultum daemonum pertraheret, cum tamen ejusdem argumenti
librum[1] scripserit Plutarchus περὶ δαιμονίου τοῦ Σοκράτους i.e. de
angelo Socratis, qui semper illum a turpibus ad honestum revocabat,
nunquam tamen pro Deo coluisse, sed illi ut fidissimo[2] ac
sapientissimo praeceptori morem gessisse dicitur.

    [1.] Alibi: _libri argumentum_. [2.] Alius: _fidelissimo_.

SALOMO: Interpretes Bibliorum[1] LXXII, qui jubente Philadelpho Aegypti
rege sacras litteras ex Ebraicis Graecas fecerunt, ubique[2] daemonium
pro[3] Cacodaemone usurparunt, ut cum Raphael angelus daemonium in
superiori Aegypto constrinxisse dicitur. Item illud: _Dii gentium
daemonia._

    [1.] Alius: _Biblici_. [2.] Tob. 8, 3 et 20. Deuter. 32. 2 Paral.
    21. Psalm. 9 et 21. Jesaiae 35. [3.] Desunt haec octo sequentia
    verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Illud verbi gratia libenter condiscam, quibusnam vinculis
daemones constringantur, quibus carceribus coërceantur, quibus virgis
vapulent, quae supplicia patiantur.

TORALBA: Si daemones corporea constant coagmentatione, ut superius
demonstratum est, quis dubitet, quin strictionem[1], coërcitionem et
eadem quae animata corpora patiantur.

    [1.] Alii: _sectionem_.

CURTIUS: Memini, cum Tholosae agerem, daemonem fulminis casu delapsum
dies septem in sutrina[1] taberna constitisse et indefessa lapidum
jactatione domesticos valde conturbasse, sine sanguine tamen aut caede
cujusdam, nec aliter quam gladiis aut ensibus per cubiculi vacua
vibratis fugari potuisse.

    [1.] False alii: _subrina_.

SALOMO: Ego vero daemones nullis gladiis, nulla vi, nullo telo fugari
posse statuo, nihil denique in elementis esse, quo terreantur. Ferrum,
inquit Dei vox ad Jobum[1], habet quasi pateas et chalybem, ut putre
lignum. Quare qui[2] jecore et corde piscis aut fumo fugatus dicitur,
divina tantum potestate fugatum interpretari debemus, idque voce divina
testificante: qui condidit illum, admovet ei gladium[3]. Nam cum Saul
perdere decrevissit Davidem et a malo daemone vexatus ad Samuelem
pervenisset, Cacodaemon deseruit Saulem[4], qui eodem momento divinis
laudibus intentus vaticinari coepit, et cum a Samuele discessisset,
rursus a malo genio torquebatur.

    [1.] Job. 41, 18. [2.] Alii: _quo_, vel: _quod_. [3.] Jobi 40, 14.
    [4.] 1 Sam. 19.

FRIDERICUS: Non solum mali genii[1] a bonis fugantur, sed etiam a malis.
Et quidem saepe videmus, sceleratissimum quemque sortilegum obsessos
a daemonibus nullo negotio liberare, alios quidem murmure in aures
insusurrato, alios etiam[2] in circulis et characteribus in fronte media
obsignatis, ut in Africa sortilegis hominibus, quos ipsi mahazinos[3]
appellant, consuetum est, aliorum denique simulatis devotionibus ac
precibus; quibus tacite principem daemonem placare consueverunt, ut
pietatis et sanctitatis laudem ab imperita plebe[4] adipiscantur. Itaque
Polycrates[5]: Mali daemones, inquit, ea faciunt sponte, contra[6]
inviti facere videntur et simulant se coactos vi exorcismorum[7], quos
fingunt[8] in nomine trinitatis, eosque tradunt hominibus, quoad
sacrilegiis ac poena damnationis[9] illos involvant, quae cum in
admirationem me raperent[10], carmine Sapphico lusimus hunc in modum:

  Daemonum vires, numeros, honores,
  Jus, potestatem, officium, figuram,
  Ordinem, sensum, facili quis ore
      dicere possit?
  Nam bonorum essentia quam[11] malorum
  Purior multo leviore motu
  Fertur, hi vero graviore pressi
      corpore constant.
  At bonos inter medius malosque
  Solus intercedit homo, Deorum
  Ultimus totoque animantium su-[12]
      premus in orbe.
  Angelus custos, geniusque pravus
  Huc et illuc nos rapiunt, quousque
  Alter inviso referat graves ab
      hoste triumphos.
  Urbium tutela genîs suprema
  Creditur custodibus ac domorum
  Uniuscujusque, Deo favente,
      cura jubetur.
  Sunt quibus natura datur regenda,
  Ut[13] caducis temporibus[14] figuram
  Et fluenti materiae decus cum
      viribus addant.
  Qui Deo mentes, animos[15], precesque
  Angeli mactant propiore vultu,
  Numinis vultu[16] nitidaque pleni
      luce fruuntur.
  Sed nihil praeclarius institutum,
  Quam bonis pravos obedire, justis
  Imperandi jus[17] tribui sacratum
      lege perenni.

    [1.] Alibi: _maligni_. [2.] Deest in aliis codicibus. [3.] Alibi:
    _mahuonos_, vel: _mohnimos_. [4.] Alius: _apud imperitam plebem_.
    [5.] Lib. VII, c. 14. [6.] Alii: _quae_. [7.] Alibi: _exorcismis_.
    [8.] Alibi: _pronunciant_. [9.] Alibi: _poenae damnationes_.
    [10.] Alius: _rapiunt_. [11.] Alius: _quae_. [12.] Alius: _ut sit
    ... primus_. [13.] Alibi: _Et_, vel: _Sunt_. [14.] Alius:
    _corporibus_. [15.] Alibi: _animas_. [16.] Alii: _metu numinis
    metu_. [17.] Alibi: _his_.

TORALBA[1]: Ego quidem agnosco, imperium optimo cuique gubernandi perito
traditum, non video tamen, unde tanta daemonum et angelorum multitudo,
quanta tot ac tam multis provinciis, imperiis, civitatibus, hominum
millibus necessaria judicio nostro videtur, nisi demus piorum mentes
in angelorum abire naturam, quorum tanta raritas est, ut vix ex multis
millibus unum reperiamus, ac ne unum quidem qui a recta via non
deflexerit, impiorum vero multitudinem pene infinitam esse. Et cum
mentes hominum cadaveribus superstites vivere, superius[2] demonstratum
sit, cum de animorum immortalitate disputaremus, consequens est,
angelorum mirabilem raritatem[3], daemonum vero innumerabiles fore
legiones, si modo verum est, impiorum mentes in daemonum naturam mutari,
ut[4] piorum ac illustrium virorum animas in angelos converti; alterum
enim alterius consequens est ex oppositorum natura.

    [1.] Alibi: SENAMUS. [2.] Alius codex: _saepius_. [3.] Alius:
    _varietatem_. [4.] Alibi: _et_.

OCTAVIUS: Plato quidem in Cratylo Hesiodi ac priscorum auctoritate viros
bonos, ex hac corporea labe ereptos, daemones fieri scribit.

FRIDERICUS: Eadem fuit Tertulliani sententia, hoc tantum[1] a Platone
differt, quod cacodaemonum vocem pro daemone Platonis observavit.[2]

    [1.] Alius: _tamen_. [2.] Alibi: _usurpavit_.

CORONAEUS: Hanc quoque Senami quaestionem arduam et difficilem Salomo
nobis dissolvet, quippe qui ex adytis[1] Ebraeorum difficillima quaeque
nobis aperire facile potest.[2]

    [1.] Alibi: _abditis_. [2.] Alius: _possit_.

SALOMO: Morem tibi, Coronaee, gessi, quam sapienter nescio, sed tamen
bona fide quae sciebam quaeque nesciebam omnia aperui[1], ac vereor,
ne nimis multa videar effudisse[2], et ut sensus intimos aperiam, non
tamen satis Senamo fieri potuerit, qui etiam rerum ab omnibus sensibus
mortalium abditarum demonstrationes poscit, tametsi nihil salutis[3] ad
summam afferant momenti, sed ut cuique libuerit, ita sentire cuique
liceat.

    [1.] Alius: _effutivi_. [2.] Alibi: _Effutisse_. [3.] Deest in alio
    codice.

CORONAEUS: Tametsi haec ad salutis summam non spectent, attamen spectant
ad eruditionem meliorem, ad scientiam rerum divinarum, ad animi
oblectationem, qui veri cognitione contentus acquiescit.[1] Argumentis
enim probabilibus, ut rerum illarum natura ferre potest, spondeo ac
promitto satis Senamo factum iri.

    [1.] Alius ita: _quae vera cognitione contenta acquiescit_.

SALOMO: Audivi quondam ab homine doctissimo, mentes eorum qui se
corporis voluptatibus omnino dedissent et quasi coeno conspurcati nullam
virtutum aut honestarum disciplinarum curam[1] habuissent, una cum
cadaveribus interire, idque litteris sacris haud ambigue confirmari.
_Audite_[2], inquit psaltes lyricus, _audite populi omnes, attendite ad
res omnium maximas et gravissimas, quas potentibus aeque[3] ac tenuibus
aperire decrevi_, idque saepius repetitum, eos qui in opibus[4] et
praemiis humanis spes suas collocarint, aut in superbarum aedium
substructionibus[5] sui nominis ac potestatis[6] fundamenta jecerint,
non aliter quam animantia bruta interituros. Item[7] cum Jesaias[8]
dixisset, tyrannos nunquam resurrecturos, subjecit: _sed mortui Tui,
domine, resurgent ac vivent_. Neque verum est tamen, impiorum animos[9]
omnes penitus perituros cadaveris occasu, ut nonnulli putarunt[10] ex
eo loco Davidis אל יַקוּמוּ non stabunt, sed ut pulvis flatu levissimo
venti, sic etiam scelerati a conspectu Dei dissipabuntur. Id autem
Danielis[11] testimonio comprobari potest: _Multi_, inquit, _dormientium
in terra pulverulenta resurgent, hi quidem ad vitam aeternam, illi vero
ad contumeliam et opprobria sempiterna._ Alioquin impiis mors fructuosa
foret, ut Tryphon Ebraeus disserit apud Justinum[12]. Neque tamen Daniel
omnes resurrecturos spondet, sed multos. Nam ii quorum animas Deus
occidit (solus autem animas et corpora occidere[13] potest), eorum
nulla est, spes ac proprie mortui dicuntur, ad quos illud pertinet[14]:
_Reviviscetne homo, cum mortuus fuerit?_ Ceteri proprie dormientes
vocantur, ad quos illud pertinet: _Num quod[15] qui dormit, non
resurget?_[16] Item illud: _Vivat Ruben et non moriatur[17] morte
secunda[18]._ Quo pertinet etiam Ezechielis[19]. _Et violabunt[20] me
ad populum meum, ut necarent animas, quae[21] non moriuntur, et vitam
promitterent animabus quae non vivunt[22]._ At illi[23], qui ultro Deum
ejuraverunt, scient se esse morituros, postquam sceleratae vitae poenas
dederint. Sic etiam[24] Jesaias[25]: _Videbunt_, inquit, _cadavera
eorum, qui perfide a me desciverunt, quoniam vermis eorum non morietur
et[26] ignis eorum non exstinguetur._ Ex quo intelligitur, bonorum et
malorum exitus valde sui dissimiles esse futuros[27]. Plurimum enim
distant ii, qui seipsos flagitiis omnibus contaminaverunt nec
poenituerunt unquam ab his, qui nihil differunt a judicio ferarum,
sed gulae tantum et ventri addicti fuerunt, quos cum ipsis cadaveribus
obituros ajunt; alios autem immanium scelerum, priusquam moriantur[28],
justa supplicia luituros[29]. Namque Chaldaeus interpres[30], qui
obscura clarius interpretatur, impios resurrecturos scribit, non aliam
ob rem, quam ut acerbissima tormenta patiantur. Est etiam aliud
foedissimum genus hominum illorum, qui scelerata consensionis fide
cum daemonibus societatem inierunt[31], quorum ministerio daemones ad
supplicia exequenda uti consueverunt; hos plerique putant mortuos semper
consequi suos duces daemones et eorum naturam ac officia foedissima cum
maximis doloribus ac molestia subire. Caeteris, qui nec ad extremum
improbi fuerunt, nec poenituerunt tamen, poenas esse decretas, leniores
tamen, quoad[32] purgatis mentibus tandem aliquando in angelorum coetus
ac societates admittantur. Paulo aliter interpres quidam Ebraeus: Scire
te velim, inquit, Deum creavisse homines inferiores[33] ad imaginem
superiorum et in homine quidem duos esse appetitus, bonum et malum,
totidemque angelos: si bene vixerit, in angelum bonum, si male, in
angelum malum convertitur. Atque eo pertinet interpretatio Pauli
Riccii[34] elegans et peracuta, qui haec verba: _de limo terrae formavit
hominem_[35] non solum traduxit[36] ad conformationem corporis humani
de[37] argilla limosa vel[38] terra, verum etiam ad intellectum
patibilem, quem actuosum effici i.e. ex humana mente angelum fieri
scribit.

    [1.] Alibi: _honestatum curam_. [2.] Psalm 49, 2. Lactantius VII, 20
    idem sentit. [3.] Deest in alio codice. [4.] Alibi: _operibus_.
    [5.] Alibi: _exstructionibus_. [6.] Alius: _posteritatis_.
    [7.] Alibi: _Nam_. [8.] Jesaias 26, 14. 19. [9.] Alibi: _animas ...
    morituras_. [10.] R. David Kimchi in Psalm. 1, 5 et 17, 14.
    [11.] Danielis 12, 2. [12.] In dialogo cum Tryphone. [13.] Matth.
    X, 28. [14.] Jobi 14, 10. coll. 10, 19. [15.] Alius: _quid_.
    [16.] Psalm. 40, 9. [17.] Addit alius codex: Hic Chaldaeus
    interpres subjecit: non moriatur ctt. [18.] Genes. 41, 8.
    [19.] Ezech. 13, 19. [20.] Alibi: _violaverunt_. [21.] Alibi:
    _animos, qui_. [22.] Alibi: _vivent_. [23.] Cf. Eccles. 9, 4. Esdrae
    IV, 9. [24.] Alibi: _enim_. [25.] Jesaias 66, 24. [26.] Desunt haec
    ultima Jesaiae verba in alio codice. [27.] Alibi: _futurum_.
    [28.] Alibi: _moriuntur_. [29.] Alibi: _inituros_. [30.] In Jos. 26.
    Etiam Jesaiae 26, 14, ubi plenius in hanc sententiam commentatur
    Chaldaeus paraphrastes. [31.] Alibi: _coiere_. [32.] Alibi: _quae
    ad_. [33.] In Psalm. 139. [34.] De agricultura coelesti.
    [35.] Genes. II, 7. [36.] Alibi: _traducit_. [37.] Deest in aliis
    codicibus. [38.] Alii: _limosave_.

TORALBA: Angelorum ac daemonum quam diuturna vita sit futura, qua
ratione intelligi possit, non video, cum ne hominum[1] quidem spirantium
ulla[2] vitae definitio[3] percipi queat.

    [1.] Alius: _omnium_. [2.] Alibi: _illa_. [3.] Alibi: _definitione_.

SALOMO: Certi sunt uniuscujusque vitae termini a Deo positi ac
decreti[1], quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum[2]
praestantia. Improbi vero[3] vitae suae terminos circumcidunt et
contrahunt, quae temporis ac vitae contractio ac propagatio frequens in
sacris litteris non modo ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad futuram
vitam pertinet, quia saepe Deus sanctissimos et integerrimos quosque
ad se rapit in ipso aetatis flore, ut Abelem sibi carissimum, Josiam,
decus principum. Et huic quidem Deus denunciavit brevi occasurum, ne
miserandis ultionum cladibus[4] obrueretur. _Justus_, inquit Jesaias[5],
_perit, nec tamen quisquam est, qui ad animum revocet, quod ab
imminentibus calamitatibus ereptus sit. Sed paene omnes_, inquit angelus
ad Esdram[6], _pereunt[7] et profligatissima est eorum multitudo:
Quisquis autem evaserit pericula, superabit ac salutem meam videbit,
et tunc miserabuntur seipsos, qui jussa mea spreverunt, nec virtutibus
ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post cruciatum
torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo cruciandi sint impii,
sed quomodo justi sint servandi._

    [1.] Job. 10, 14. et 1 Samuel. 26. Deuteron. 31. [2.] Alibi:
    _eximia_. [3.] Psalm. 54 et 108. Deuter. 6. Exod. 20. 3 Regum 3
    et 38. Job. 20. Sapient. 15. 4 Regum 22. [4.] Alibi: _casibus_.
    [5.] Jesaiae 57, 1 sq. [6.] Esdrae Libr. IV, cp. 9, 7 sqq.
    [7.] Alibi: _peremit_.

CORONAEUS: Caetera quidem Salomoni consentior[1], praeterquam quod
mentes eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit
obituras simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post
diuturnum cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil
adseverare voluit. Sacris enim scriptionibus[2] confidimus, omnes omnium
animos, cadaveribus relictis, immortales futuros ac tandem
resurrecturos.

    [1.] Alius: _assentior_. [2.] Alii: _Nostris enim legibus_.

CURTIUS: Etiam Ebraeorum ea spes est et fiducia, extremo capite symboli,
quod mortui resurgent[1].

    [1.] Alius: _resurgunt_.

SENAMUS: Multa quidem, quae vulgus tanquam oracula divina miratur,
omitto, caetera tamen omnia facilius mihi quam resurrectio cadaverum
persuaderi possunt[1]. Nec mirum mihi videtur, si Athenienses Paulum[2]
de resurrectione cadaverum disserentem in fine risu acceperunt.

    [1.] Alii: _potest_. [2.] Actorum 17, 32.

FRIDERICUS: At philosophus fuit Athenagoras, qui eleganti oratione
scripsit ad M. Aurelium Augustum περὶ ἀναστάσεως. Claruit etiam Justinus
martyr philosophiae disciplinis[1] sub eodem principe, qui tamen
Sophistarum argutias de resurrectione acutissime refellit. Fuit
praeter[2] hos Democritus, philosophorum sui temporis facile princeps,
qui cadaverum resurrectionem comprobavit.

    [1.] Alius: _philosophiae discipulus_. [2.] Alii: _inter_.

TORALBA: Hunc tamen Plinius[1] deridendum proponens, similis, inquit,
de asseverandis et de reviviscendis vanitas a Democrito promissa[2],
qui et ipse non revixit. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam
mortemque?

    [1.] Hist. nat. 7, 55. [2.] Alibi: _proposita_.

SENAMUS: Audirem libenter arguta illa, quae Fridericus spopondit,
Justini[1] argumenta.

    [1.] Alibi: _instrui_.

FRIDERICUS: Piget quidem omnia, unum tamen aut[1] alterum, ne videar
ineptus, referre[2] non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait, fiunt
rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex
elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint[3]
homines et corrupti, nonne[4] etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus
et corrumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate
statum et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui
materiam ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere
recreare[5] poterit?

    [1.] Alibi: _et_. [2.] Alibi: _afferre_. [3.] Alibi: _sunt_.
    [4.] Alii: _num_. [5.] Addunt alii: _non_.

OCTAVIUS: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit id[1] necne?

CURTIUS: Si de potestate dubitaro scelus, certe de voluntate ambigere
nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae
voluntatis testificationem habeamus[1].

    [1.] Matth. 12, 22 et cap. 22. Luc. 20. Marc. 12. Joh. 20.
    1 Cor. 15. Dan. 12. Jerem. 26. Psalm. 16.

OCTAVIUS: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani[1]
libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae sonitu
mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo clangore
tubae omnia resurgent[2]. Eos autem, qui resurrecturi sunt, staturam
Adami, doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros asseverat. Deum
autem eadem facilitate mortuos excitaturum, qua creavit. Qui tamen inter
Ismaelitas theologos ac philosophos allegorias sacras venerantur[3],
nullam cadaverum, sed animorum tantum resurrectionem sperant[4]. Et
certe duo sunt fidei christiani capita, scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις
τῶν ἀνθρῶπων, quae innumerabiles a christiana religione prohibuerunt
atque inprimis Originem Adamantium, Synezium Episcopum, Phereonitas[5],
Borbonianos, Zachaeos[6].

    [1.] Alii: _Alcorani_. [2.] Alius: _resurgunt_. [3.] Alii:
    _venantur_. [4.] Alibi: _faciunt_. [5.] Alius: _Phitronitas_.
    [6.] Alius: _Bachaeos_ vel: _Tachaeos_.

CORONAEUS: Illud quidem lactandum nobis est, quod Ebraeis, Ismaelitis et
Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.

SALOMO: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach[1] explicans
verba Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae, quod
לוּץ appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt,
tunc evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subjectum conteri,
nec ignibus injectum[2] exuri[3], nec incudibus aut malleis suppositum,
ulla ex parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos
exstitisse[4]. Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis
obsistere Plinius[5] scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed
haec[6] ab Ebraeis allegorice scripta sunt, ut animorum resurrectionem
significarent. Quod enim Rabbi Juda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt,
nullum sacrae scripturae caput resurrectionis testimonio vacare; qui de
coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus, in coelum redibunt, qui de terra,
penitus morientur. Itaque Ebraei vocant impium בְלוּ יַעֲל i.e. qui non
ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam cum sapientiae magister[7]
hominis et belluae[8] eundem interitum fore scripsisset, Chaldaeus
interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt, ac
jumentorum[9] idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio
jumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem
vivunt. Quod enim[10] psaltes lyricus[X]: _Oves, boves et pecora campi_,
Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis
differentes, interpretatur. Et cum edicto regio[11] indictum[12]
esset jejunium hominibus ac jumentis, ut Deum invocarent, jumentorum
appellatione homines, bestiarum in morem viventes, interpretantur,
quorum animos cum cadaveribus mori arbitrantur, justorum vero mentes
cadaveribus superstites fore, i.e. resurrecturos, tradunt[13].

  [Transcriber’s Note:
  See Errata section at end of file.]

    [1.] In libro Bereschit rabba l. 1. 28. Est hic liber, qui et
    _Magnus in Genesin commentarius_ dicitur, prima pars comm. rabbinici
    in Pentat., cui est titulus רבות. Est autem commentarius allegoricus,
    historicus et varius, qui magni a Judaeis aestimatur. [S.]
    [2.] Alibi: _subjectum_. [3.] Addit alius: _nec in aquam injectum
    dissolvi_. [4.] Alibi: _exsilisse_. [5.] Hist. nat. 7, 16.
    [6.] Deest in alio codice. [6.] Alibi: _hominis ac bestiae_.
    [7.] Eccles. III, 19. [8.] Alii: _jumentum_. [9.] Alibi: _idem_.
    [10.] Sapientiae V. [11.] Jonae 3, 7. [12.] Alibi: _interdictum_.
    [13.] Jesaiae 26, 19.

CURTIUS: At Jesaias[1] corporum resurrectionem fore confirmat his
verbis: _Mortui tui vivent et sicut corpus meum resurgent._

    [1.] Jesaiae 26, 19.

SALOMO: Hic locus est, qui plerosque interpretes fefellit, qui pro voce
נְבֵלָתִי legunt aliam ex similitudine litterarum ב et נ. Et surget[1]
quidem mens corpore vestita, sed tenui scilicet aërio vel subtiliore, ut
superius Toralba demonstravit omnes omnium mentes substantiam corpoream
habere. Non enim si aer non est aspectabilis, propterea corpus non est.
Ita nec mens, sive aëria sive ignea fuerit, non incorporea dicetur,
quia videri non potest. Hanc vero interpretationem Jesaiae[2] verbis
congruere docent praecedentia ejusdem capitis: _Mortui_, inquit, _non
vivent et violenti tyranni non resurgent._ At multo verius et aequius
est, animam angelorum in modum coelesti quadam ac tenui essentia, quam
gravi ac impuro cadavere convestiri. Id autem confirmat Hierosolymitana
interpretatio: Cum enim Esau jura primogeniturae vendidisset, hic
interpres subjicit[3]: quia cum resurrectionem negaret, vitam futuram
sprevit, at sine cadaveribus mentes humanae[4] vivent. Est igitur vera
resurrectio non corporis, sed animae exsilientis ex hoc sepulcro, quod
propterea dicatur σῶμα i.e., ut Plato[5] interpretatur, σῆμα.

    [1.] Alius: _re surget_. [2.] Jesaiae 26, 16. [3.] Alius:
    _subjecit_. [4.] Alius: _brutae_. [5.] In Cratylo.

TORALBA: Ita quidem interpretatione innumerabiles absurditates, quas
abhorret Senamus, et inanes illorum opiniones, qui angelos et animas
segregatas vacare corpore putant, diluuntur. Nam si putant, mentes
ossium et carnium[1] indumento beatiores futuras, et in coelum una cum
ipsis[2] cadaveribus evolaturas, profecto angelorum conditionem humana
multo deteriorem arbitrantur, cum tamen haec longe inferior sit,
quanquam haec Salomonis sententia Pauli scriptis consentanea videtur:
_Seminatur_, inquit Paulus[3], _animale corpus, resurget spirituale._
Item: _gestavimus imaginem terreni corporis[4], gestabimus imaginem
coelestis._ Item apertius his verbis: _Cum mortale hoc induerit[5]
immortalitatem, jam non erit caro, sanguis, sed coeleste corpus._ Quibus
verbis satis significat, corpora, quae resurgent, carnibus et ossibus
caritura, spiritus tamen ac coelestia corpora futura. Jam vero quis
ascensus cadaverum ad coelum cogitari possit?[6] Nam cum hinc ad coelum
siderum distantia minimum complectatur 74697600 milliaria, ut Arabes
tradunt, et a coelo sidereo usque ad chrystallinum, ubi sedem Dei et
beatorum esse praedicant, eadem sit distantia, ut Ebraei theologi
et philosophi tradunt, consequens est, etiamsi recta linea cadavera
sursum ferantur volatu celerrimo, i.e. ut 50 milliaria in singulos dies
obeant, non tamen ad illas beatas sedes pervenire posse annis millibus
octoginta; neque enim corporea moles ac ne levissimae quidem hirundines
tam celeri motu abripiuntur. Praeterea cum impios[7] ac bonos
resurrecturos confidant iisdem, quibus ante, membris, infinita quadam
multitudine improbi vincant oportet numerum bonorum, quos tamen in
infernis[8] terrae visceribus diritatem supplicii[9] sempiternam
perpessuros asseverant: quae non modo incredibilia, sed et absurda
videri necesse est, quoniam si omnia omnium, qui hactenus mortui
sunt, cadavera resurgent, non modo angustissimis terrae visceribus et
carceribus, sed ne amplissimo[10] quidem coeli sinu capientur. Neque
enim corpora possunt a seipsis penetrari. Sin ficta quaedam erunt
phantasmata, non vera corpora resurgent, sed inania simulacra et
Manium[11] imagines fugaces.

    [1.] Alibi: _corporum_. [2.] Deest alibi. [3.] 1 Corinthiorum 15,
    44. 49. 54. [4.] Alius: _Adami_. [5.] Alibi: _induxerit_.
    [6.] Alius: _potest_. [7.] Addunt alii: _aeque_. [8.] Alibi:
    _infimis_. [9.] Alius: _suppliciorum_. [10.] Alius: _amplissimi_.
    [11.] Alibi: _inanium_.

CURTIUS: Nobis traditum est, corpora quae resurgent, ideo penetrabilia
fore, quia gloriosa, ac propterea Christum januis clausis in coetu
discipulorum constitisse[1].

    [1.] Joh. 20, 19. 26.

TORALBA: Confitendum igitur, cadavera putrida resurrectione fieri
gloriosa, quod ineptum sit, ineptius tamen, corpora, qualiacunque tandem
futura sint, penetrabilia confiteri, cum ignis et aër subtilissima
corpora rarefieri quidem possint, sed cum ad extremum rarefacta fuerint,
erumpere oportet, nec simul eodem subsistere loco.

FREDERICUS: Istud quidem est fidei nostrae vim afferre, cum sanctissimis
evangelistarum testimoniis exploratum habeamus, Christum pellibus,
carnibus, ossibus convestitum eodem quo antea corpore resurrexisse,
comedisse pisces assos et eo statu ascendisse coelum, ut jani nullus
dubitationi locus relinquatur. Itaque Augustinus[1] scripsit, sectas
omnes, quae[2] religionem aliquam praetendunt[3], animorum in fine[4]
resurrectionem confiteri. Quodsi Salomo pro sua religione nostris
litteris minus credendum putat[5], Jesaiam et Ezechielem opinor non
repudiabit, quorum alter non ambigua sed perspicua voce cadaver
resurrecturum affirmat[6], alter visionem de ossibus sese in campo
moventibus et mutuo contactu ad sua quaeque loca coaptantibus, deinde
ligamentis, nervis, fibris, carne, pulpa, pelle contectis, post etiam
aurae spirabili animatis cadaveribus, ad verissimam illam resurrectionem
pertinere putavit[7]. Quae persuasio tam late dissipata est, ut etiam[8]
Indis Peruanis, cum Hispani in provinciam irruentes aurum e templis
omnibus ac thesauris diriperent, nihil acerbius videretur, quam
ossa de sepulcris ad aurum conquirendum distrahi, cum ista ratione
cadaverum resurrectionem futuram[9] prohiberi arbitrarentur. At etiam
Augustinus[10] non solum perfectae aetatis homines, verum etiam
abortivos et imperfectos partus, vitam adeptos[11] et ante mortuos quam
in lucem prodirent, in corpora perfecta resurrecturos affirmat, ne quis
ultra dubitaret.

    [1.] In Joannem. [2.] Alibi: _cum_. [3.] Alibi: _promittunt_, vel:
    _permittunt_. [4.] Alius: _in fide_. [5.] Alibi: _putet_.
    [6.] Jesaiae 26, 19 sq. [7.] Ezech. 37, 1 sqq. [8.] Alii:
    _etiamnum_. [9.] Deest alibi. [10.] De civitate Dei II, 13.
    [11.] Alii: _vita ademtos_.

SALOMO: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis
videmur, Ezechielis autem visio non[1] esset, si nihil aliud, quam quod
videtur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae a terra ad coeli
verticem pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit.
Itaque visionem acceptam vates explicans[2]: _Ossa haec_, inquit, _sunt
Israëlitae, qui queruntur[3], ossa sua exaruisse, spem etiam periisse,
cum scilicet exules ab hostibus abducti sint._

    [1.] Alius: _longe aliud quam quod videtur_. [2.] Alii: _explicat_,
    vel: _explicavit_. [3.] Alius: _confitentur_.

CORONAEUS: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui fieri
potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere
dicimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens
humana nec[4] moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne
resurget quidem. Sin occultis quibusdam Dei judiciis quaedam impiorum
mentes intereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio
tamen utroque modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.

    [1.] Alibi: _non_.

OCTAVIUS: Probabilior esset eorum sententia, qui resurrectionem impiorum
ab impietate ad pietatem, a vitiis ad virtutem interpretantur, ex his
Christi verbis[5]: _Qui crediderit[6] in me, transiit de morte in
vitam._ Sic etiam Pythagorei sepulcra sceleratis quasi[7] mortuis
erigebant.

    [1.] Joh. V, 24. [2.] Alibi: _credit_.

FRIDERICUS: Hanc haeresin refellit Tertullianus[1] his verbis: Quidam
resurrectionem jam esse factam asseverant et futuram mortuorum
resurrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse
rati, quam quae jam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis,
scilicet damnationis, sepulcro relicto, in quo mortuus jacebat, Dei
accepta cognitione, quae animas[2] reducit in vitam, Deo resurgit.
Cujus haeresis principes fuere Hymenaeus et Philaetus, quos Paulus
ad Timotheum[3] refellit et Augustinus his verbis: Nec eos audiamus,
qui carnis resurrectionem negant, non intelligentes id, quod ait
apostolus[4], oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et
mortale hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et
sanguis, sed coeleste corpus.

    [1.] Alibi: _tanquam_. [2.] Lib. de carnis resurrectione.
    [3.] Alibi: _animos_. [4.] 2 Timoth. 17 sq. [5.] 1 Corinth. 15, 53.

OCTAVIUS: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit,
invisibile corpus perinde ut coelum[1] erit intellectuale quoddam sine
cute, sine carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine
dentibus. Nam si resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset[2],
beatorum animas angelis similes futuras, cum angeli humana figura,
coelesti quadam essentia convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam
Epicuraei Christum rogarent, cujus esset uxor, quae septem maritis
nupsisset vicissim, Christus corporeas connubiorum voluptates
exsecratus, beatos[3] angelis similes fore affirmabat, idque argumento
efficaci affirmans, haec verba subjicit[4]: _Quod vero mortui_, inquit,
_resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus
Jacob, non est autem Deus mortuorum, sed viventium._ Quo ex loco plane
constat, resurrectionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat
Abrahamum ejusque filium et nepotem resurrexisse et vivere.

    [1.] Desunt haec tria verba in aliis; alibi pro _coelum_ legitur:
    _corpus_. [2.] Matth. 22, 30. Marc. 12, 18, Luc. 20, 27. [3.] Deest
    in alio codice. [4.] Matth. 22, 31. Marc. 12, 26. Lucae 20, 37 sq.

FRIDERICUS: Haec verba de Abrahamo et Isaaco Marcionis exemplari
defuisse scribit Epiphanius[1].

    [1.] Contra haereses.

OCTAVIUS: Ea tamen a tribus evangeliorum scriptoribus repetita videmus
iisdem verbis.

SALOMO: Si Marcionis exemplar accipitis, innumerabilia pene[1] loca in
omnibus Novi Testamenti libris truncata reperietis, cujusmodi est illud:
Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis, exemplari Marcionis deest.

    [1.] Alibi: _fere_.

CURTIUS: Marcionem evangeliorum corruptorem omittamus ac nostris[1]
libris aeque ac priscis[2] i.e. veteris instrumenti tabulis utamur.
Neque enim negari potest, quin Helias[3] viduae Sareptanae filium matri
redivivum exhibuerit. Item[4] cadaver in sepulcrum. Helisaei conjectum
eodem momento revixit.

    [1.] Alii: _vestris_. [2.] Alii: _nostris_. [3.] 1 (3) Regum 17, 22.
    [4.] 2 Regum 13, 21.

SALOMO: Horum adhuc recentia et inviolata cadavera prophetarum precibus
ac virtute revixisse[1] non dubito; sed[2] nusquam legimus, cineres
cadaverum ambustorum vel ossa putrida, aut quae feris aut piscibus
pabula pridem fuissent, revixisse. Et quidem ex loco Davidis[3], quo
negat, divinas laudes a mortuis celebrari, Chaldaeus interpres ita
convertit: An corpora pulvere resumta resurgent?

    [1.] Alibi: _resurrexisse_. [2.] Sequentia haec usque ad finem
    interlocutionis Salomonis desiderantur in alio codice. [3.] Psalm.
    88, 12.

SENAMUS: Saepe contingit, recentia cadavera, quae plane inanimata
putabantur, ardentibus rogis imposita aut igni admota, calore cadaveris
excitato revixisse, ut Plinius scribit[1], et sine ignibus Julius II.
Pontifex M., cum biduum exanimis jacuisset, sumto spiritu ad se rediit,
quin etiam Johannes Duns, qui Scotus usurpatur, in foveam demissus ac
terra contectus[2] revixit. Sed cum obruto spiritu fervato[3] caput
collisisset[4], cruentus adhuc exspirans extractus est. Illud vero ex
antiquissimis scriptoribus legimus, animas sua cadavera aliquamdiu
consequi[5].

    [1.] Usque ad hoc verbum desunt antecedentia omnia in alio codice.
    [2.] Alibi: _conjectus_. [3.] Alius: _fercato_. [4.] Alibi:
    _collisus_. [5.] Plato in Phaedone.

FRIDERICUS: At non modo Lazarum quatriduana sepultura tumulatum ad
Christi vocem, sed etiam multa sanctorum cadavera, aliquot ante
saecula[1] in pulverem coacta, revixisse legimus ac Christo moriente
resurrexisse[2].

    [1.] Alius: _saeculis_. [2.] Matth. 27, 52 sq.

OCTAVIUS: Memini theologum[1] acutum[2] revocare solitum sententias[3]
ejus, qui cadavera illa sanctorum, quae revixisse dicebant, triduum
vixisse, deinde latuisse: Cur, inquit, sancti illi potius quam ceteri
resurrexerunt? Tum negat mortuos esse qui revixerant, cum Paulus aperte
scribat[4], resurrectionem fore vitam aeternam. Idem quoque de Lazaro
sentit; quem tamen solus Johannes ex omnibus revixisse testatur. Nec
certe beneficium, sed supplicium Lazaro irrogatum videretur[5], si
de coelesti angelorum coetu in foetidum et semiputre cadaver redire
cogeretur. Cum Thessalus[6] Erichton rogantibus in Pharsalia Pompejanis
de futura victoria manes ex[7] umbris et atra caligine inferorum
eliciens, pro ingenti mercede jurato promisit[8], animam quam evocarat
nunquam ullis carminibus aut sacrificiis in cadaver redituram:

                      _nec verba nec herbae
  Audebunt longum somnum tibi solvere Lethes_[9].

    [1.] Calvinus in Matth. 26. [2.] Alibi: _aliquem_. [3.] Alius:
    _sententiam_. [4.] 1 Cor. 15. [5.] Alibi: _videtur_. [6.] Alius:
    _Thessalis_. [7.] Alibi: _in_. [8.] Alius: _juramenta promitteret_.
    [9.] Lucanus lib. 6.

Et quemadmodum Platonici[1] existimabant, propter ingens aliquod scelus
animas in haec cadavera demissas, ita quoque sanctissimorum virorum
mentes illae, quae in cadavera moriente Christo redierunt[2], flagitium
quoddam inexpiabile commisisse credibile foret, ut rursus foedissimis
carceribus[3] manciparentur, cum mors a theologis poena peccati
definiatur. Aut si postea beatos illos, qui revixerant, mori non
potuisse demus, ubinam terrarum hactenus delituerunt? Neque enim
coelum[4] ante Christum ascendere fas erat, pristino cadavere resumto,
ut cum[5] latroni Christus jam moriturus spopondisset, eo ipso die secum
fore in paradiso, quo tamen non nisi quadragesimo die post legitur
pervenisse[6], satis constat, non de cadavere, sed de mente esse
locutum.

    [1.] Plotinus de anima et daemonibus; Plato in Phaedone. [2.] Alii:
    _redirent_. [3.] Alii: _cadaveribus_, vel: _corporibus_. [4.] Alii:
    _coelos_. [5.] Alii: _et quorsum_. [6.] Alibi: _devenisse_.

TORALBA: Certe vulgaris cadaverum resurrectio probari nemini potest,
quin aperte fateatur Pythagoricam παλλιγγενεσίαν regenerationem, ut
M. Varro appellat, vel μετεμψύχωσιν transmutationem, ut Plotinus, vel
μετενσωμάτωσιν transcorporationem, ut Justinus, vel μετεγγισμοὺς τῶν
ψυχῶν translationem animarum, ut Epiphanius, vel ut Ebraei, animarum
revolutionem. Qui animorum in corpora reditus Pythagoreis quidem[1]
placuit, caeteris[2] semper displicuit. Jam vero qui resurrectionem
cadaverum sperant, neque mutos, neque surdos, neque distortos, neque
leprosos, vel membris captos ullos fore affirmant[3], sed alacres,
robustos, formosos, cum explorata vel exquisita[4] sempiternaque
corporum valetudine ac firmitate. Quin etiam Scotus theologus
scribit[5]: foeminas virili sexu resurrecturas: in qua sententia fuit
Augustinus[6] ex ipsius Pauli opinione, qui scribit, nos ut viros
perfectos Christo tandem obviaturos[7], et satis intelligebat[8],
nullam istius sexus utilitatem futuram. Esset[9] hujusmodi resurrectio
sceleratis, qui leprosi, surdi, membris capti fuissent, olim valde
optanda; quanto melius academicis, qui flagitiosorum hominum mentes non
in humana, sed in luporum ac rapacium[10] ferarum corpora redituros
opinantur?

    [1.] Alibi: _semper_. [2.] Alius: _exteris_. [3.] Alius:
    _existimant_. [4.] Duo haec verba desunt in aliis codicibus.
    [5.] Lib. III. Sententiarum. [6.] De civitate Dei II, 17.
    [7.] Alius: _obviam ituros_. [8.] Alius: _intelligebant_.
    [9.] Addit alius: _autem_. [10.] Alibi: _voracium_.

CURTIUS: At Theopompus[1], Aeneas Gazaeus, et Seneca[2] popularem ac
fidei christianae ac Israëliticae consentaneam resurrectionem suis
scriptis comprobarunt.

    [1.] Ep. 75. [2.] Quaest. nat. 3, 26 sq.

TORALBA: Cum illustrium ac fortium virorum animas in angelicas naturas
obire prius dictum sit, profecto animarum a coelestibus illis sedibus
in cadaverum gurgustia[1] lapsus miseram modis omnibus efficeret vitam,
quae prius beatissima fuisset. Est autem infelicissimum infortunii
genus, felicem fuisse. In summa, si resurrectione cadaverum mentes
humanae beatiores fierent, deterior esset angelorum quam hominum status,
cum tamen status et conditio angelorum pro summa[2] felicitate bonis
promittatur a Christo[3]. Illud etiam ex eo sequeretur, Deum aeternum
incorporeum corporea creatura longe inferiorem esse, quo nihil
capitalius cogitari potest, cum Romanae sapientiae decus, Cato, dicere
soleret, nolle se repuerascere, etiam si quis illum ut Peliam recoxerit
senem. Postremo si resurrectio beneficio tribuitur, impii pro suppliciis
praemia consequerentur.

    [1.] Alius: _angustias_. [2.] Alibi: _humana_. [3.] Matth. 22.

FRIDERICUS: Justinus resurrectionis finem non alium esse scribit, quam
ut boni praemiis, flagitiosi suppliciis afficiantur.

OCTAVIUS: Quasi vero sine cadaveribus nec beati praemia nec scelerati
supplicia ferant. Cur[1] latroni, qui nondum resurrexit, promissa
fuisset coelestis paradisi felicitas, si ad beatitatem illa necessaria
sint cadavera, aut malus dives apud inferos torqueri diceretur, si ad
irrogandas poenas cadaverum instrumentis opus esset?

    [1.] Addunt alii: _enim_.

CORONAEUS: Obtestor ego vos per Deum immortalem et pro jure pietatis ac
necessitudinis nostrae[1], ne ullis argutiarum illecebris a proposita
susceptaque sententia fidei nos avelli patiamur. Et quoniam a physicis
quaestionibus ad metaphysica delapsi sumus, ne sacra profanis
misceantur, die crastino decernendum nobis, an viro bono de religione
disserere liceat.

    [1.] Alius: _naturae_.

Quibus dictis cum solita gratulatione singuli discesserunt.



LIBER QUARTUS.


Die consequenti OCTAVIUS tragoediam a se compositam obtulit Coronaeo
de parricidio[1] trium Solimanni principis liberorum, quam Coronaeus
propter autoris eruditionem, tum propter argumenti dignitatem me legere
jussit. Et[2] cum ad extremum usque prandium persecutus essem, omnes
Octavio gratulati sunt ac potissimum Coronaeus, qui Octavium vehementer
laudavit, cum diceret, tragoediam illam et verborum luminibus et
gravitate sententiarum et rerum gestarum ordine et carminum varietate
eleganter scriptam.

    [1.] Alius: _parricidis_. [2.] Alii: _At_.

Cum autem de[1] more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum
oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit
suavitas in voce diapason[2], diapente, diatessaron simul confusis,
ut nunc audistis concentum[3] pleno systemate jucundissimum vocis
acutissimae cum gravissima confusae[4], interjectis quarta et quinta,
cum tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni
concentus, in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab
auribus eruditis ferantur.

    [1.] Alibi: _pro_. [2.] Alius: _diabasion_. [3.] Alius: _commentum_.
    [4.] Alius: _confuse_.

FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem,
cum rationes numerorum inter se congruant.

CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes
aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam
extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis
et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit
concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo
collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem[1] avulsas
cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit,
sesqui octava 8. 9. graviter offendat[2] aures?

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _offendit_.

OCTAVIUS: Concentum effici puto, cum plures soni misceri possent, cum
vero[1] misceri nequeunt, pugna, uter utrum vincat ac subeat aures,
sensus teneros hominum argutiorum offendit.

    [1.] Alii: _vi_.

SENAMUS: Nec ratio numerorum, nec mixtio vocum hanc suavitatem creare
mihi videntur, cum varietas colorum oculis objecta[1] gratior sit, quam
si omnes simul misceantur. Item olei recentis et aceti, quae nulla vi
misceri possunt, gratissimus est sapor, avium etiam dissimillimi cantus
nulla ratione confusi jucundissimam auribus afferunt oblectationem, ut
Platoni mirum videatur, cur nihil absonum ac dissentaneum in avium cantu
percipiatur, quantumvis hominum vocibus ac fidibus conjungantur.

    [1.] Alius: _subjecta_.

TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum
oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor,
congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione[1] confusa. Nam
calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et
obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ
vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca
scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse,
quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua
ferventissima[2] pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur,
contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu
jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata
sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae arte
nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri possumus
et a reprehensione vindicare, si dicimus[3], illum de substantiis, non
de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil enim tam facile
confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se miscentur, ut quae
naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur spongia oleo perfusa!
Item[4] aurum cum argento quidem arte confunditur, et conflatur aes cum
argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae tamen si natura ipsa
confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut in electro, quod
natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus contemperavit.

    [1.] Alius: _alligatione_. [2.] Alii: _fervidissima_. [3.] Alius:
    _demus_. [4.] Sequentia haec verba Toralbae omnia desiderantur in
    alio codice.

SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut
contrariae substantiae misceantur?

TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium
esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et
accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis, summi
caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se tota
natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas utrasque
res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura decretum
certissimum divulgatur[1], non tam latine[2] quam ad id quod quaeritur
accommodate: propter quod unumquodque tale[3] est, illud magis est tale,
et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim formarum[4]
inter se contraria esse[5] oportet; quae igitur inter se contraria sunt
ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum confundi aut conjungi,
aut copulari, ut unum esse videantur, puta oxymel gustui jucundissimum,
ex aceto et melle et ex amaro omnium dulcium levi[6] adustione fit
γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.

    [1.] Alibi: _divagatur_. [2.] Alii: _latius_. [3.] Alii: _late_.
    [4.] Alibi: _formalem_. [5.] Desunt haec septem sequentia verba in
    aliia codicibus. [6.] Alius: _leni_.

FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur
perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur[1]. Nam vox
assa[2] τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel[3] octava
διαπασῶν[4] suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota
diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero quidem
extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde gratissimus[5]
omnium modulationum concentus exsistit, ex[6] apta[7] scilicet
contrariorum colligatione.

    [1.] Alii: _colliguntur_. [2.] In uno codice ad marginem: _vox
    gratissima_. [3.] Alius: _et_. [4.] Desunt haec septem antecedentia
    verba in alio codice. [5.] Alius: _gravissimus_. [6.] Desunt haec
    sequentia quinque verba in alio codice. [7.] Alibi: _ipsa_.

TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis
quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam[1]
tueantur, quae alioquin penitus interiret,[2] si vel totus hic mundus
ignis esset aut humor, sic etiam duo[3] ὁμόφωνα omnem auferrent
harmoniae suavitatem.

    [1.] Alibi: _concordantiam_. [2.] Alius: _periret_. [3.] Deest in
    alio codice.

FRIDERICUS: Profecto[1] coelestes conversiones inter se contrariae ac
trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata
Jovis luce intermedia temperatur.

    [1.] Alius codex habet: _Profecto in coelestibus etiam
    conversionibus Martis et Saturni vis moderata_ etc.

SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo[1]
semper impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis,
voluptatem dolore, quietem animorum perturbatione?

    [1.] Alius: _alieno_.

CURTIUS: Illud impedimentum non minus utile est, quam in civitate lacuna
qua sordes excipiantur. Nec minus rubeta est[1] necessaria in hortis aut
aranea in aedibus ad venena ubique[2] colligenda, quam carnifex in
republica. Quin etiam summa illa suavitas concentus, quam modo
avidissime[3] hausimus, non tamen jucunda exstitisset, nisi dissonum
aliquid ac durum auribus delicatis musicus artificiosissime prius
adhibuisset, quoniam voluptatis ea vis est, ut non modo sine antecedente
dolore non percipiatur, verum etiam fastidium pariat, diutius
continuata. Hanc rerum[4] omnium contrarietatem, ab immortali Deo
mirabili sapientia temperatam, his versibus studimus imitari:

  Creator orbis omnium ter maxime,
    Ter optime coeli parens,
  Qui mundi temperas vicissitudines,
    Dans justa rebus pondera,
  Et qui metiris singula suis modis
    Numero, ratione, tempore,
  Qui vinculo non dissolubili duas
   Ubicunque res contrarias
  Connectis admirabili prudentia,
    Salutes singulis parans,
  Qui discrepantibus sonis ac vocibus
    Melodiam contemperans,
  Sed eruditis[5] auribus gratissimam,
    Mederis aegritudini,
  Qui fervidis admicuisti frigida,
    Et aridis humentia[6],
  Acerba lenioribus, doloribus
    Suavitatem proximam,
  Tenebras lumini, quietem motui,
    Adversa rebus prosperis,
  Qui siderum coelestium cursus ratos
    Ab ortu versus occidens,
  Ab occidente versus ortum dirigis,
    Contrariis moventibus,
  Qui jungis antipathiam consensui,
    Amica[7] tetris hostibus:
  Haec hujus[8] orbis maxima[9] concordia
    Discors salutem continet.

    [1.] Alibi: _sunt_. [2.] Alius: _undique_. [3.] Alius: _suavissime_.
    [4.] Alius: _vero_. [5.] Alius: _crudis_. [6.] Alius: _humectantia_.
    [7.] Alius: _Animam_. [8.] Deest in aliis codicibus. [9.] Alibi:
    _maximi_.

TORALBA: At ne in republica quidem virorum illustrium justitia,
integritas aut virtus ulla perciperetur, ni flagitiosi aliquot bonis
confusi, sani furiosis, fortes ignavis, divites egentibus, nobilibus
infames, iisdem moenibus ac tectis continerentur, modo mala, si tamen
usquam sunt, bonis imbecilliora sint. Quin etiam hae disputationes, quas
instituit Coronaeus, nullam utilitatem aut voluptatem allaturae essent,
nisi contrariis argumentis ac rationibus splendescerent.

SENAMUS: Non intelligo, quam ob rem civitas non sit beatior futura, quae
omnes improbos exegerit, quam quae sceleratos aliquot[1] restare
velit[2]? aut cur[3] isto modo discordia concors esse possit, cum nullum
ad civium et amicorum concordiam sempiternam vinculum arctius esse
queat, quam in caritate mutua rerum divinarum ac humanarum summa
consensio et voluntas.

    [1.] Alibi: _aliquos_. [2.] Alius: _voluit_. [3.] Alibi: _an_.

CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii[1] sententia, quam suis
ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum
appareat, quid fecerit. Quis[2] enim Epicuraeos magis coluit, quam
Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit
unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu
vixit, Epicuraeos scriptis omnibus[3] lacerans, quia nihil difficilius
est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus
dicere solebat.

    [1.] In libro de amicitia. [2.] Alius: _Quis enim Epicurum calluit,
    quam_ etc. [3.] Alibi: _omnes scriptis_.

TORALBA: Pugnabant[1] quidem Academicorum, Stoicorum, Peripateticorum,
Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in eadem civitate
facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et Stoicorum mediis
ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum quasi vinculis
quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium nullo
interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura[2] sit
oportet.

    [1.] Alibi: _pugnant_. [2.] Deest alibi.

FRIDERICUS: Res omnium mihi difficillima visa est semper[1], in tanta
opinionum inter se de rebus humanis ac divinis dissidentium varietate
amicitiam colere aut concordiam tueri.

    [1.] Deest in aliis.

CURTIUS: Aliud est amicitiam colere, aliud concordiam tueri. Nam ut
singularum rerum discrepantiae ad unius universitatis concentum
conspirant, ita quoque singulorum civium inimicitiae universorum
concordiam alunt. Nec Romana civitas tam floruit, quam cum patricii
plebejis, furor tribunitius obsisteret libidini consulari[1]. Ob id enim
M. Cato Censorius jurgia inter servos et dissidia inter magistratus
serere solebat, ne improba conspirationis fide vel consensu alteri rem
privatam, alteri rem publicam depecularentur. Nec aliter Lycurgus[2]
faciendum decrevit, cum magistratus ac legatos ad eadem munera[3]
accerseret, quos intestinis odiis dissidere intelligebat.

    [1.] Plutarchus in Catone. [2.] Plutarchus in Lycurgo. [3.] Alibi:
    _munia_.

CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si[1]
plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos
discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit.
Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere
curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et
Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo quasi
media vox facile conciliabat; sed[2], Crasso in Chaldaea caeso, ad arma
civilia concursum est a duobus, non secus[3] ac, M. Lepido de culmine
triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium et
Augustum.

    [1.] Alibi: _sed_. [2.] Desunt haec quindecim verba in alio codice.
    [3.] Alibi: _aliter_.

SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed in
regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu
conjungere[1], quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M.
Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura
magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene
constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera
ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis
potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis
conciliare.

    [1.] Alibi: _conjugare_.

SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur?

SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu, coelestem
ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora inferiorum
exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen[1] saepe inter optimos
duces ac magistratus existit, si elementa inter se pugnant, si
coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet inter angelos
etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa vox angeli ad
Danielem[2]: _Princeps regni Persici restitit mihi dies viginti, sed
Michael inter principes mihi praesto fuit._ Ita illa Dei vox ad
Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum[3] principem significare[4]
diximus[5]: _Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam, ut nominis
mei fama toto terrarum orbe disseminaretur_[6]. Igitur inter angelos non
nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit: inter homines
rarius[7] virtutes[8] cum virtutibus, saepe[9] vitia cum virtutibus,
etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum impietate,
religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum
superstitione superstitio ipsa[10] certat.

    [1.] Alius: _examen_. [2.] Danielis 10, 13. [3.] Alibi:
    _daemoniorum_. [4.] Alius: _qua ... significari_. [5.] Exod. 9, 15.
    Rom. 9, 17. [6.] Alius: _dissiparetur_. [7.] Alius: _varias_.
    [8.] Alius addit: _vero_. [9.] Alibi: _saepius etiam_. [10.] Alius:
    _haec ipsa_.

FRIDERICUS: Profecto[1] mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum
varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus
commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius[2] 250
exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam[3] existere potuisse, cum
hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot
tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.

    [1.] Deest alibi. [2.] Alius: _plures_. [3.] Alibi: _unquam_.

CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas
factiones scindi[1], sive de legibus sive de honoribus sive de religione
disputetur, at si plures sint[2] factiones, nihil est a bello civili
metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus,
stabilem civitatis[3] concentum et harmoniam tueantur.

    [1.] Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.
    [2.] Alibi: _sunt_. [3.] Alibi: _civitatum_.

TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime
quaesita. Naturalis vero subtilior[1] est, quia scilicet unum uni
tantum, plura eidem contraria per naturam esse non possunt.

    [1.] Alius: _sublimior_.

OCTAVIUS: Ob id, opinor, Turcarum et Persarum reges omne genus
religionum in civitatem admittunt ac mirabili concordia cives omnes ac
peregrinos, inter se religionibus discrepantes[1] et cum republica,
conciliant.

    [1.] Alius: _discrepantibus_.

FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus
contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu
cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus[1], quam
quod Achaeorum societatem[2], quae trecentas amplius urbes complexa
continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis,
eodem cultu, eadem jurisdictione, iisdem ponderibus, iisdem mensuris sic
assueverat[3], ut nihil aliud restaret, quam tot urbes iisdem
moenibus[4] cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum
amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum
consensione collocavit.

    [1.] Alii: _Nec ulla res laudabilior fuit Arato_. [2.] Polybius
    l. IV. Plutarchus in Arato. [3.] Alibi: _assuefecerat_ vel:
    _assuefaceret_. [4.] Alii: _tot vites iisdem moventibus_.

OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos
conspirare potuisse, qui triginta sex millia[1] Deorum colebant[2]? num
etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?

    [1.] Alii: _tres mille sexcentos_. [2.] Alius: _celebrabant_.

CORONAEUS: Illud quidem optare potius et ab immortali Deo precari quam
sperare debemus, ut una sit et eadem civium unio, una etiam mortalium
omnium de rebus divinis consensio[1], una religio modo vera.

    [1.] Alius: _assensio_.

SALOMO: Ne[1] religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam
religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς
appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere
possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium
religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis Turcarum
et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus, quid sit,
quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus controversiam
olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor, quam omnium in
omnibus religionibus conspirationem et consensum.

SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo
segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur.
Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium
judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.

    [1.] Alibi: _Nec_.

SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et imperiorum
concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus Nobilis,
Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem
exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad sacra
Deorum gentilium[1], acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos adegit.
Inde finitimarum[2] gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut ad
unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim
Celsus[3], Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter
statuentes, omnia populorum numina contemsisse.

    [1.] Alibi: _gentium_. [2.] Alibi: _finiti more_. [3.] Origenes lib.
    III. contra Celsum.

FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae
religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus
scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς
ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum
alter alteri tam contrarius sit?

SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse posse,
quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae majestatis.
Quid enim[1] vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut domini legatum
aut nuncium revereri? Quid item vetat[2], duo[3] numina alterum quidem
ne noceat, alterum ut prosit obsecrari[4]? Ob id enim Opuntii duos
pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus sacrificabat[5].
Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem, Dianam, sed
etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum[6], Febrim, Paventiam,
Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive ἀλεξικακοὺς
summa veneratione prosequebantur.

    [1.] Alius: _autem_. [2.] Alibi: _vetet_. [3.] Alibi: _Deo_, vel:
    _dico_. [4.] Alibi: _obsecrare_, vel: _observare_. [5.] Plutarchus
    in apophthegm.--Alii legunt: _sacrificaret_. [6.] Alibi:
    _Rubiginem_.

SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim
Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu
foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At
lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos
metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea
saepissime legimus[1], nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo
calamitatem impendere.

    [1.] Genes. 35. Proverb. 29. Exod. 20. Judic. 10. Deuter. 10 et 32.
    3 Regum 9 et 21. Jesaiae 43. Jerem. 11. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1.
    Baruch. 1.

SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri
potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera
sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter
se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam, quae
forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit, excludere
velle.

OCTAVIUS: At nec[1] principibus nec magistratibus tutum est, religiones
diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere[2]
conari. Nam cum Thomas[3] et Constantinus VI., uterque Graecorum
imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent,
crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae
templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus,
Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo
noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.

    [1.] _Ac ne_. [2.] Alibi: _convellere_. [3.] Alii: _Themas_.

FRIDERICUS: Si[1] sanctis Romanorum aedilibus datum negotium est, ne
quae religio peregrina in urbem admitteretur, neu qui Dii alio quam
patrio modo colerentur, quanto diligentius id a Christianis principibus
curari oportet?

    [1.] Additur alibi: _veteri_, vel: _veterum_.

SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri
potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii,
Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa
templum a se constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat,
πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae
reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus
consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν
habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus[1] ipse in concione ad
populum Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo
modo sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum
plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis
contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem
pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim
Seneca[2] quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides.
Plinius[3] vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id
enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent,
justitiae[4] inquam, fortitudini[5], paci[6], spei[7], fidei[8],
pudicitiae[9], concordiae[10], saluti[11], pietati[12], honori[13],
veritati[14], providentiae[15], menti[16], clementiae[17],
misericordiae[18], felicitati[19], liberalitati[20], famae[21],
aeternitati[22], virtutes immortalis Dei mortalibus ubique ad intuendum
ac imitandum proposuisse, ut a vitiis declinarent.

    [1.] Actorum XVII. [2.] Lib. 1. quaest. natur. [3.] Hist. natur.
    l. 2, c. 1. [4.] Pollux voce δίκη. Chrysippus in libro περὶ κάλλους.
    [5.] Plutarchus in quaest. [6.] Plinius, Seneca, Plutarchus in
    Timone. [7.] Livius lib. 1 et 4. dec. 3. [8.] Plinius lib. 85.
    Cicero de officiis. [9.] Festus in verbo Pudicitia. [10.] Augustinus
    l. 5. de civ. Dei. [11.] Livius l. X. [12.] Plinius 7, 36.
    [13.] Plutarchus in quaest. [14.] Idem ib. 12. [15.] Cicero de
    natura Deorum l. 2. [16.] Ovidius in Fastis. [17.] Plutarchus in
    Caesare. [18.] Pausanias in Atticis. [19.] Plinius l. 35.
    [20.] Diogen. l. 3. [21.] Pausanias in Atticis. [22.] Augustinus
    l. 6 de civ. Dei.

CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora[1] pro Diis
habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae,
voluptiae[2], libertinae[3], Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus,
voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis concedentibus,
abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam,
impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos
omnium aedium partibus ac locis constitutos[4]. Praeterea Joves
trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate sortiebantur, et
innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos omnes Deos
Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.

    [1.] Alii: _superi omnia_. [2.] Alius: _voluptati_. [3.] Alius:
    _libertati_. [4.] Alii: _consecratos_.

SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium
societate longissime segregare, quam illis[1] aggregare. Quid enim aliud
est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus
Dei, in terram sanctiorem[2] quasi in bonorum possessionem secundum
divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium[3] Deorum fana,
statuas, altaria, lucos, solo aequare jussus est. At[4] ne arcam quidem
foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione contaminari,
sed bis dejectam[5] et confractam statuam sacerdotes Palaestinae
viderunt, cum proxime arcam collocassent.

    [1.] Alibi: _illi_. [2.] Alibi: _sanctorum_. [3.] Alii:
    _fictitiorum_ vel: _futilium_. [4.] Alibi: _Ac_. [5.] Alius:
    _disjectam_.

CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque
enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus
templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices
intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum
illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad
templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta[1]; quanto minus
id ferendum est in aeterni Dei cultu!

    [1.] Alius: _nisi per patefactas Virtutis portas_.

OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum et
Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II.,
Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab
Helthero[1] clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines
omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum
quisque numen revereatur[2], tametsi qualem Deum habere oporteat,
penitus ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in
voluntatis impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem
ac puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video
fuisse non modo[3] Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic
enim Thomas Aquinas[4]: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut
praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei
jussa; quod ante D. Augustinus[5] confirmarat.

    [1.] Alius: _Helhari_. [2.] Alibi: _revereretur_. [3.] Alibi:
    _modo_. [4.] Lib. II. quaest. 19 ad art. 5. [5.] In libro
    retractationum.

CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad
hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit
illius[1] caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit,
ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones,
quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto
verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.

    [1.] Alius: _ille_.

SENAMUS: Num vobis videtur Scaevola, qui Porsennam regem interficere
conatus legatum ejus interemit, proinde teneri ac si regem
interfecisset?

CURTIUS[1]: Id quidem nemini dubium est.

    [1.] Deest haec Curtii et Senami utraque interlocutio in aliis
    codicibus.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, Scaevolam si regios honores bona fide
legato quasi regi et quidem eo spectante exhibuisset, eadem praemia
meruisse, ac si in regem ipsum contulisset? Idem si quis faciat erga Dei
legatos ac nuncios, ut quos creatori debuit.

CURTIUS: Ita quidem si justam erroris causam habuisset.

SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori
debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur
non in eadem causa sit et idem[1] praemium mereatur, ac si Deo immortali
detulisset[2]? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia
tulisse, cum crudelia[3] Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent,
quia Deum metuerant[4]. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam
Apim bovem, cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant.
Nam cum Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud
reposuit Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii
exsecrabantur, ac periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis
lapidibus obruerentur. Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem
adorabant.

    [1.] Alius: _quidem_. [2.] Alibi: _decrevisset_. [3.] Alibi:
    _crudelis_. [4.] Alius: _metuerunt_.

SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa
peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi
officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur
errore (si justus error esse potest[1]) in ea causa esse[2], ut non modo
veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum
voluisse sat est, ut praemia consequaris[3], tametsi quod velles
praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus
optimus remuneratur, non propterea[4] tamen recte fecisse dicitur[5],
qui statuam colit, quoniam pietas gentium non[6] impietas erga Deum, ut
sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium
religiones in civitatem distinctis[7] templis admittunt, propterea suam
deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se
discrepantibus uti potest.

    [1.] Alius: _possit_. [2.] Alibi: _est_. [3.] Alius: _consequatur_.
    [4.] Deest in alio codice. [5.] Alibi: _dicetur_. [6.] Alii: _est_.
    [7.] Alibi: _discretis_.

SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus
fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in
Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum[1] summam
integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur
Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere
perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad
numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo
singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac
caritatis consensione conjunxit.

    [1.] Alibi: _nec_.

CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis,
sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest.

OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas
legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus
est[1]? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut
leges divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis
brevi futurum. Qua voce principes[2] ac magistratus perterriti jejunia,
supplicationes, poenitentiam indixerunt. _Et vidit Deus_, inquit
propheta[3], _quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne
calamitatem, quam decreverat, inferret._ Illud etiam animadversione
dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: _Quis_, inquit,
_affirmare audeat, num[4] Deus nostri miserturus sit?_ At pro Deo
Mithram sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt[5].

    [1.] Alius: _pervulgare visus est_. [2.] Alibi: _princeps_.
    [3.] Jonas 3, 10. [4.] Alibi: _quin_. [5.] Alibi: _flexerint_.

FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis
propitium habuere[1] creatorem, non cultu Solis.

    [1.] Alius: _habuerant_.

SENAMUS: Nisi gentium sacra aeterno Deo grata fuissent, cur neglectis
sacris frugum calamitate, morbis popularibus, bellorum offensionibus
populi conflictarentur? Cur item eos, qui summa sollicitudine[1] sacra
Deorum procurarent[2], qui[3] mortuos homines ac statuas colerent,
videmus imperiis, honoribus, victoriis, summa rerum omnium affluentia
fuisse cumulatos? Et quidem Polybius[4] scribit, Romanorum imperium
nulla re magis quam religione crevisse. Quod M. Tullius diserte
affirmans: _Majores_, inquit, _nostri nec robore Gallos, nec multitudine
Hispanos, nec artibus Graecos, nec calliditate Poenos, nec sensu
naturali[5] Italos, sed religionis ac Deorum metu freti ac sacrorum
cultu superarunt._ Quid Papinianus, Deus Jurisconsultorum: Summa ratio
est, inquit, quae pro religione facit, quae Deorum sacra, cum fieri
desiissent, exoriente religione Christiana, civitates ac respublicas
toto terrarum orbe ingentibus calamitatibus conflictari coeperunt, ut
Graecos et Latinos acerbissimas querelas numini[6] Christiano objecisse
scribat[7] Justinus. Quam quidem criminationem ut dilueret Augustinus,
libros de civitate Dei scripsisse fertur, non aliam ob causam, quam ut a
gravi illa[8] contumelia sive vera sive falsa Christianos vindicaret,
quibus Deorum omnium contemtus objiciebatur.

    [1.] Alii: _solitudine_. [2.] Alibi: _provocarent_. [3.] Desunt haec
    sex sequentia verba in alio codice. [4.] Libro 6 de milit. ac
    domest. Rom. disciplina. [5.] Alius: _nativo_. [6.] Alius: _nomini_.
    [7.] Alius: _scribit_. [8.] Alius: _ista_.

SALOMO: Eadem haec fuit Israëlitarum, qui duce Jeroboamo aeterni Dei
cultum deseruerant, querela: Ex quo sideribus ac coelestibus illis
luminibus sacra facere destitimus, ab omni felicitate deserti,
calamitates ac miserias ingentes pertulimus. Gravius etiam argumentum
est, quod qui sacra Deorum diripuerant, calamitosos exitus semper
habuerunt. Neque enim solus Luc. Flaccus, Antiochus Nobilis, Menelaus,
M. Crassus, Herodes, Gabinius, qui sacratum aeterno Deo Hierosolymis
aurum expilaverat, sed etiam Q. Caepio[1] consul, Brennus, sacrilegi
Phocenses, Achas caeterique, qui templa daemonum diripuere,
funestissimis casibus perierunt. Inde aurum Tholosanum veterum[2]
proverbio usurpatum. SENAMUS: Lege divina[3] sanctissime cavetur, ne
quicquam idolis dicatum detrahatur[4], capitali poena subjecta, vel quia
idolo quasi vero Deo sacratum sit, vel quia daemones ultores res suas a
furibus ubique[5] vindicant et condicunt, vel quia idolorum furtum
faciunt interdum ut pro Diis laribus colantur[6].

    [1.] Alibi: _Scipio_. [2.] Alius: _veteribus_. [3.] Deuteron. 7.
    Levitic. 27. Josuae 7. [4.] Alibi: _distrahatur_. [5.] Deest in alio
    codice; alii legunt: _sibi_. [6.] Genes. 31. Judic. 19.

OCTAVIUS: Ego quidem sic statuo, eum qui et[1] veram religionem et falsa
numina, quae pro veris habentur[2], contemnit, summa impietate obligari,
qualem fuisse accepimus Caligulam Augustum[3], qui Jovi statori
contumelias[4] in aurem insusurrabat. Idem tamen, cum tonaret, antra
metu perterritus subire solebat, et cum Vestae simulacrum deosculandum
posceret[5], ad terram[6] allidebat.

    [1.] Alii: _nec_. [2.] Alius: _habet_. [3.] Suetonius in Caligula.
    [4.] Alibi: _contumeliam_. [5.] Alibi: _peteret_. [6.] Alius:
    _solum_.

FRIDERICUS: Id quidem usitatum est sortilegis omnibus, qui[1] hostias
exadoratas[2] verbis ritualibus proculcant aut rubetas eo cibo pascunt
aut imagines Christi sagittis feriunt, quasi Deum, quem etiam Deum esse
arbitrantur, violaturi, idque se facere ac fecisse confitentur, a
daemonibus persuasi. Nec daemones id suaderent, nisi plane
intelligerent, sortilegos arbitrari, hostias illas Deos esse[3].

    [1.] Alibi: _quod_. [2.] Alii: _exadorta_, vel: _consecratas_, vel:
    _exadorea_. [3.] Ita omnes.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, etiam Deo gratam esse religionem
paganorum, cujus contemtum daemones ipsi suadere et omnium religionum
eversionem moliri conantur[1]?

    [1.] Alius: _conentur_.

CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor[1], multo praestabilius
esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum
publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo
imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis[2]
irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis
improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri[3] non
possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio
persuasum habeant. Et in eo quidem capite[4] Epicurus inexpiabile scelus
admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad
peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum[5]
Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac
monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi ab
injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.

    [1.] Alius: _est, opinor_. [2.] Alibi: _sceleratis_. [3.] Alius:
    _continere_. [4.] Alii: _Et quidem in eo capitalis_. [5.] Alii:
    _Marsingarum_.

FRIDERICUS: Si demus, eos qui falsam religionem colunt, justo errore
excusari, quisnam[1] erroris justam causam impietati obtendere[2] jure
queat, cum servus ignavus perinde ut conscius voluntatis, qui jussa
domini non impleverit, vapulaturus sit.

    [1.] Alibi: _quis non_. [2.] Alibi: _obtrudere_.

SENAMUS: Ita quidem, si Lucae verbis assentiamur, sed quis adeo iniquus
judex erit, tam crudelis tyrannus, qui principis edicta, quae subditis
abdita fuere, violantes[1] capite plectere velit?

    [1.] Alii: _violenter_.

CURTIUS: Si promulgatis legibus humanis omnes obligantur, nec juris
ignorantia quenquam excusat[1], quis divina lege[2] toto terrarum orbe
toties ac tam diu promulgata ignorantiam excuset?

    [1.] Alius: _quisquam excusatur_. [2.] Alibi: _divinae legis ...
    promulgatae_.

SENAMUS: Quodsi leges legibus contrariae sunt et legumlatores
legumlatoribus[1] hostes, religio religioni, pontifices pontificibus
pugnantes, quid miseri subditi facient, cum in sectas alii alias
distrahantur?

    [1.] Alii: _legumlatorum_.

TORALBA: In tanta legum ac religionum inter se dissidentium varietate
statuendum[1] est, quae sit vera religio, qua re comperta etiam illud
exploratum et compertum erit, quisnam ignorantiam aut animi morbum
excusare poterit[2]?

    [1.] Alibi: _scrutandum_. [2.] Alius: _possit_.

FRIDERICUS: Quis dubitet veram vel potius solam religionem esse
Christianam?

OCTAVIUS: Totus fere terrarum orbis, Asia quanta est, Africa pene tota,
magna pars Europae ex infinita sectarum diversitate[1], quam quisque
adamaverit, eandem omnium formosissimam[2] ac praestantissimam esse
arbitratur.

    [1.] Alibi: _et infinitae sectarum varietates_. [2.] Alius:
    _fortissimam_.

CURTIUS: Non populorum multitudine optimum religionis genus, sed
veritatis ponderibus, quae Deus ipse praescripsit, exigere oportet:
hominis enim proprium est opinari, Dei vero scire[1].

    [1.] Alibi: _serviri_.

CORONAEUS: Quoniam in disputationem de religionibus[1] sensim delapsi
videmur[2], priusquam longius progrediamur, explicanda quaestio nobis
est, hesterno die proposita: an scilicet viro bono de religionibus
disputare liceat?

    [1.] Alius: _religione_. [2.] Alibi: _sumus_.

TORALBA: Mihi quidem Plato[1] sapienter dixisse videtur: parentem
universitatis invenire difficile est et cum inveneris pervulgare nefas:
τὸν μὲν οὖν πατέρα τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντα
ἀδυνατὸν λέγειν: non quia nefarium sit, ut plerique Tullium Platonis
interpretem voluisse arbitrantur, sed ne minus latine redderet τὸ
ἀδύνατον impossibile, ut eodem sensu Horatius: _Tu ne quaesieris, scire
nefas, quem mihi, quem tibi finem Dî dederint_, quia vulgus rerum
sublimium splendorem oculis caligantibus ferre non potest, aut si quis
acutius videat, nullius tamen est tanta vis eloquentiae, ut divinae
majestatis arcana complectatur, sed multa peccari[2] necesse est. Ac
propterea Plato[3], cum de angelis, quos ubique Deos appellat, quaestio
incidisset: Per Deos, inquit, quaestionem de Diis cohibeamus, de iis
enim loqui metuo. Itaque praestabilius[4] est, omnino tacere, quam
temere de re omnium sacratissima[5] aut non satis pro dignitate
disputare.

    [1.] In Timaeo. [2.] Alibi: _precari_. [3.] In Cratylo. [4.] Alibi:
    _probabilius_. [5.] Alius: _sanctissima_.

SALOMO: Mihi quoque de religione[1] sermonem serere, periculosum semper
visum est, tum quia de Deo aliter quam pro dignitate loqui, grave scelus
est, tum quia nefas est, cuiquam pietatis opinionem, qualiscunque etiam
sit, eripere, aut religionem cujusquam argumentis in dubium vocare, nisi
melius quiddam te[2] persuasurum[3] confidas. Omitto illud, quod multis
exitio fuit, cum alios de suscepta religione deturbare conarentur, neque
id praestare potuissent. Cujus rei cum multa sint exempla, tum vero
nullum gravius, quam Flori, Judaeae praesidis, quem nostrae gentis
pontifex maximus jure amicitiae cum ad unius aeterni Dei cultum
pertrahere et ab inanibus idolis revocare conaretur neque id persuadere
potuisset, capitales inimicitias cum potente adversario contraxit, unde
gens nostra tot ac tantis bellis postea conflictari coepit, ut amissa
libertate ac sedibus avorum, durissima servitute a Romanis opprimeretur.

    [1.] Alius: _religionibus_. [2.] Alius: _nisi me quiddam a te_.
    [3.] Alibi: _persuasum_.

SENAMUS: Ut religio nova melior ac verior sit vetere, non tamen
evulganda mihi videtur, quia non tantum utilitatis allatura videtur nova
religio, quantum ex ipsius novitatis contemtu detrahitur de pietate
veteri, aut certe de mortalibus necessario numinis metu. Ut si quis
aedificii sua vetustate caduci lapides angulares mutare velit, temere
fecerit. Illud[1] etiam periculosius, quod mutationem religionis
sequatur[2], fere conversio ac miserandi rerum publicarum exitus,
gravissima bella, graviores etiam calamitates a popularibus morbis, a
daemonum vexatione.

    [1.] Alibi: _Id_. [2.] Alius: _sequitur_.

CORONAEUS: Haec certe mutationem religionis incommoda publica fere
sequuntur, cujus rei causas non satis perspectas habeo.

OCTAVIUS: An quia vetere religione de mentibus hominum detracta et novae
religionis nondum insitae[1] contemtu homines verum inter et falsum
ambigere ac pietatem omnem ex animis eruere consueverunt? Tunc enim a
daemonibus exerceri ac obsideri solent.

    [1.] Alius: _invitae_.

SALOMO: In ea dubitatione nullum est efficacius amuletum, quam precibus
assiduis ab immortali Deo[1] petere, ut in rectum iter deducamur.

    [1.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Vulgo quidem colloquia de religione suscepta ac probata
disputationis in modum serere, non minus periculosum, quam perniciosum,
nisi quis divina potestate, ut Moses, aut armis, ut Muhammedes, plebem
renitentem cogere vi possit. Sed inter eruditos privatim res divinas
ingerere et explicare, fructuosissimum semper judicavi, quomodo
Salomonem nostrum in eam disputationem saepe ante pertrahere sum
conatus, nec potui tamen, nisi forsitan metuit, ut de suscepta religione
discedere[1] cogatur. Sic enim aspides ajunt utramque aurem obturare,
quo minus magorum illecebris capiantur.

    [1.] Alibi: _decedere_.

Cum ad haec Salomo vultu demisso[1] nihil respondisset, quamquam
sperabatur, TORALBA rupto silentio: Verius est, inquit, Salomonem a
disputationibus de religione abhorrere, cum propter eas causas, quas
aperuit, tum etiam ne vel avorum religionem ejurare videatur, si
defensionem deserat, vel in offensionem cujusquam incurrat, si
pertinacius illam tueri vellet[2].

    [1.] Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice. [2.] Alii:
    _velit_, vel: _debeat_.

CORONAEUS: Quis in tanta voluntatum ac animorum conjunctione, quantam
inter nos videmus, offensionem deserendo dare aut accipere possit? Illud
quidem pro Salomone spondeo ac promitto, summam omnibus tum eruditionem,
tum oblectationem sua oratione semper allaturum, nec quicquam gratius
mihi futurum, quam ut inter nos summa quisque libertate de religionibus
disserendo fruatur. Age igitur, Salomo, ut quae mente concepisti ac
parturis, libere parias.

SALOMO: Ista quidem vis est. Nam quid refert, qua me ratione cogatis[1],
cum aut ingratus sim, si de vestra erga me benevolentia dubitem, aut
iniquus, si metuam argumentorum vi de sententia cadere[2]. Sed profecto
nostris legibus ac moribus de religione disputare prohibemur. Majores
quidem nostri synagogas publicas ac scholas religionis instituerunt, in
quibus leges divinas diserte legere atque omni aetati ac sexui
interpretari solent. Etenim in majorum commentariis legimus,
Hierosolymam scholas 481 olim habuisse[3]; nusquam tamen de religione
disputare cuiquam licebat, ne leges divinae in dubium vocari viderentur.
Nam quaecunque disputantur, in opinionem cadunt; opinio autem verum
inter et falsum ambigit, dubitatio rursus impietatis opinionem parit. Et
quemadmodum nihil ineptius est, quam geometros suadere aut oratorum[4]
dicendi copia[5] demonstrare velle: ita nihil perniciosius mihi videtur,
quam ea, quae omnibus demonstrationibus certiora esse debeant et quibus
salutis fundamenta nitantur, dubia disputatione concutere conari. Et
quidem memini legisse me in Justini Martyris dialogo cum Tryphone
Judaeo, quem adeo imperitum et ineptum fingit, ut me lectionis et
ineptiarum scriptoris[6] valde pigeat (victoriam enim dialogistes, quasi
miles gloriosus in theatro stans, decernit). Uno tamen loco Tryphonem
seipsum objurgantem inducit, quod contra morem majorum de religione cum
illo[7] disputaret. Tibi vero, Friderice, qui me pietatis officio de
sententia dimovere cupis, magnam debeo gratiam; sed cum aetas
ingravescat jam mea, vix est ut a majoribus insitam mihi religionem ex
animo penitus evellere possim. Ut autem vos a vestra deducam, vetant non
modo nostrorum, sed etiam vestrorum pontificum decreta. Quis ergo
disputationis fructus erit? Aut qua mente feretis, si quae sentiam, ut
ratio disputandi postulat, libere dicam? Aut quo animo Deum erga me
futurum sperem, si ejus oracula dissimulatione veri ejurare velim?

    [1.] Alius: _rogatis_. [2.] Alius: _decedere_. [3.] Ut scribit
    Optatus Afer Milevitanus lib. 8. [4.] Alii: _oratores_. [5.] Alii:
    _cupidine_. [6.] Deest in alio codice. [7.] Alibi: _ipso_.

FREDERICUS: Si rerum divinarum perspicua veritas tam clara tibi est,
Salomo, non video, cur metuere debeas, veris ac perspicuis argumentis
cedere.

SALOMO: Veritati quidem semper cessi, sed utcunque me cogatis[1], iniquo
Marte certabitur, si vobis omnibus obsistere velim. Nec acerbius
quicquam mihi contingere[2] potest, quam ut vestram in me voluntatem
disputationibus patiar extenuari.

    [1.] Alius: _utcunque cogitatis_. [2.] Alius: _occidere_.

CORONAEUS: Hunc obsecro metum, mi Salomo, abjicere te velim: seu viceris
seu vincare, nihil tamen de nostro singulari erga te amore detractum,
etiam prae ceteris omnibus spondeo, recipio, promitto.

Hic cum haesitasset[1] Salomo, SENAMUS eum intuens: Profecto Senensibus
nostris[2] jam pridem senatus decreto licuit Academias habere, ea tamen
lege posita[3], ne de rebus divinis ac[4] pontificum[5] decretis
disputaretur. Quo[6] edicto unius hominis temeritate violato et capitali
poena secuta, seditiones in illa urbe ad hanc usque diem[7]
conquieverunt.

    [1.] Alius: _haesisset_. [2.] Alius: _Judaeis_. [3.] Deest in alio
    codice. [4.] Alibi: _aut_. [5.] Alibi: _pontificis_. [6.] Desunt
    alibi sequentia haec verba usque ad finem interlocutionis.
    [7.] Alius: _ad haec usque tempora_.

OCTAVIUS[1]: Persarum etiam ac Turcarum edictis cautum est, ne de
religionibus ullae disputationes gerantur. Quod etiam reges ipsi
Moscovitarum ac Germanorum principes, maximis Augustae comitiis, post
exitialia diuturnaque bella edixerunt, ne Catholicos inter et Augustanae
confessionis pontifices de religione disputaretur.

    [1.] Deest tota haec Octavii interlocutio in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non tamen in publicis Academiarum scholis disputationes
prohibentur, quae modo[1] inter ejusdem religionis theologos haberi
consueverunt.

    [1.] Deest in alio codice.

CURTIUS: Summa certe astutia dicam, an impietate, Mahummedes cum
prospiceret, suae religionis arces ac fundamenta facillime[1] subversum
iri, si admotis argumentis quasi machinis oppugnaretur, capitali poena
interdixit, ne quis de legibus a se latis unquam[2] disputaret.

    [1.] Alius: _facile_. [2.] Alius: _usquam_.

OCTAVIUS: Consimile habemus Justiniani Augusti interdictum, qui vetuit
de Trinitate ac fide catholica publice contendere.

SALOMO: Periculosius mihi videtur, de suscepta ac probata religione
inter eos[1], qui[2] semel probarunt, disserere, sive publice sive
privatim, quam inter eos, qui varias sectas tueri proposuerunt, quoniam
pro sua quisque acerrime pugnat, qui[3] vero contra suam ipsius
religionem disserit, eandem expugnare et dubitationibus propositis
evertere conatur.

    [1.] Alibi: _nos_. [2.] Pro his tribus verbis legit alius: _inter
    nos, quam_. [3.] Pro his septem sequentibus verbis alius legit: _qui
    vero suam ipsius religionem deserit_.

SENAMUS: Veteratorem quendam memini, Lugdunensium praesidem, qui cum
sectas Lutheranorum inter se discrepantes per se ipsas convelli cuperet,
sectarum alumnos quasi gladiatores[1] committere solebat, ut suis se
gladiis mutuo jugularent, non aliter quam[2] antiqui Martis sacerdotes
post exsecrationes[3] legitimas, facibus ardentibus inter utrasque acies
injectis, proeliandi signum dare consueverunt, iidem[4] tamen belli
periculis[5] repente seipsos subducebant, quos propterea πυρσοφόρους
appellabant. Ita pleraque bellorum incendia maxime ex illis
disputationibus excitari solent[6], ad spectaculi fructum. Id etiam[7]
fecisse videmus Julianum Augustum, cum Arianos ab exilio revocaret, ut
Catholicorum vim frangeret, nec modo generi Judaeorum favebat, ut
Christianorum, quos capitaliter oderat, potentiam enervaret ac
debilitaret, sed etiam Jovis et Apollinis pontifices ac ritus
paganorum[8] pene antiquatos ad usum revocabat. Idem statuas Deorum cum
Caesaris statua sic copulabat, ut periculum declinari non posset, dum
scilicet imperatori debitus honor cum daemonum cultu conjungebatur, aut
principis contemtu majestatis crimen impendebat.

    [1.] Duo haec verba desunt in alio codice. [2.] Alibi: _ac_.
    [3.] Alius: _exercitationes_. [4.] Alibi: _iisdem_. [5.] Legit
    alius: _iidem in bello periculoso_. [6.] Alius: _excitarunt_.
    [7.] Alibi: _Idem_. [8.] Alibi: _antiquorum_.

TORALBA: Apposite M. Tullius[1] illud usurpavit, impiam consuetudinem
esse, de Diis disputare, sive ex animo id fiat, sive simulate, quia[2]
nunquam de tanta re simulate agendum est, multo minus joco[3], si seriam
disputationem contra quam[4] sentias susceperis, tuae religionis
eversionem moliaris necesse est.

    [1.] De natura Deorum. [2.] Haec sex sequentia verba omittunt alii
    et legunt: _simulate quid agendum est_. [3.] Alius: _jocose_.
    [4.] Alius: _quem_.

FRIDERICUS: Quid si docendi vel discendi[1] causa fiat?

    [1.] Alius: _disserendi_ vel _docendi_.

TORALBA: Ne id quidem periculo vacat, quia religio versabitur vel in
scientia, vel in opinione, vel in fide. Si[1] in opinione religio est,
ambigua illa verum inter et falsum ambigit et disputationibus iniquis ac
magnis[2] labefactatur. Si in scientia, demonstrationem esse oportet,
certissimis principiis fundatam ac necessariis conclusionibus munitam.
Quae autem stant[3], ejusmodi disputationem nullam admittunt. At nemo
est, opinor, qui religionis cujusque demonstrationes tradiderit, etiamsi
nonnulli efficere hoc sint conati, sed frustra, quia tantum abest ut
fides cum demonstratione ac scientia stare possit, ut funditus
evertatur. Dicitur enim[4] Graece scientia ἐπιστήμη, ἀπὸ τοῦ ἐπιστάνειν
τὸν νοῦν: quia mentem huc illuc distractam sola sistere possit. Hic
fidem appello theologorum more, non dialecticorum, qui argumentis
necessariis ac fidem facientibus dubiam[5] rei veritatem illustrant[6].
At theologi fidem in assensione pura, sine demonstratione, collocarunt,
et quarum rerum, quamdiu hic vivitur, fidem habemus, coelestes animae
scientiam adeptae sunt. Fidem autem hujusmodi aut infusam aut labore ac
studio partam fecerunt, verbi gratia ejusmodi, quae lectione aut
auditione percipiatur, cum ei assentiamur, quem virum bonum et eruditum
arbitramur. Quam probitatis et eruditionis opinionem si rejicimus, fides
amittitur, si vero assentiri pergamus, disputatio inanis est, quia hoc
vel illud credere collibuit, sive verum sive falsum. Nam qui geometrica
theoremata docenti assentitur, nec tamen intelligit, fidem quidem habet,
non scientiam, si[7] vero plane intelligit, adipiscitur quidem
scientiam, sed eodem momento fidem amittit. Fidem autem infusam theologi
appellant virtutem theologalem, quae Deum tantum sui argumentum ac
objectum habet. Ea vero[8], fides divina munere ac concessu tributa, si
tamen necessaria est et certa[9], ut amitti nequeat, vis est, non fides.
Si libera quadam assensione nititur, summae impietatis est, argumentis
humanis doctrinam, quam Deus summa bonitate afflaverit, cuiquam[10]
eripere conari. Quae cum ita sint, omnino disputationibus de religione
abstinere oportet.

    [1.] Alius codex ita legit: _Religio fit ambigua verum inter et
    falsum ac disputationibus magis magisque labefactatur. Si in
    scientia? demonstrationem subesse oportet_. [2.] Alius: _Magis ac
    magis_. [3.] Alii: _sunt_. [4.] Eusebius in demonstratione
    evangelica. Scotus in proleg. sent. qu. 45. [5.] Alii: _dubiae_.
    [6.] Alibi: _illustrarunt_. [7.] Desiderantur haec septem sequentia
    verba in aliis codicibus. [8.] Alius: _porro_. [9.] Alibi: _coacta_.
    [10.] Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Florentinos accepimus in statu populari edixisse, ne de
legibus semel susceptis ac probatis disputaretur, quam legem a Lycurgo
olim latam meministis[1]. Quod si de legibus humanis controversias
movere non licet, ne ullus ad perrumpendas[2] leges proposita
disputatione aditus aperiatur, quanto minus in legibus divinis id fieri
debet, aut si privatim periculosum[3], quanto publice periculosius.

    [1.] Plutarchus in Lycurgo. [2.] Alibi: _corrumpendas_. [3.] Alibi:
    _periculose_.

CURTIUS: Laudabile quidem est, ex antiquissimorum prophetarum institutis
a disputationibus rerum divinarum abstinere, quod[1] de sua quemque
religione interpretari oportet, nec Christianis liceat, summa suae
religionis capita in dubium revocare, nec item Judaeis[2] inter ipsos,
ut nec Ismaëtis[3] quidem inter sese. Sed Ismaëlitae hoc amplius, quod
nec secum ipsi, nec cum Judaeis aut Christianis de sua religione
disseri[4] patiantur, absurde illi quidem et malitiose. Nam si vera est
illorum religio sive superstitio, quo verior aut certior, eo ad
persuadendum facilior, aut si tantum bonum Christianis et Judaeis
communicare nolunt, illud profecto est animi invidi ac ipsa malevolentia
jejuni. Sed verius est, Ismaëlitas et Judaeos a disputationibus
abhorrere, quod veritatis Christianae perspicuam[5] lucem lippis oculis
intueri nequeant.

    [1.] Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. [2.] Alibi:
    _Judaei_ vel: _Judaeos_. [3.] Alibi: _Ismaëlitae_. [4.] Alius:
    _discerni_. [5.] Alibi: _conspicuam_.

CORONAEUS: Curtii[1] sententia mihi probabilior fit, ne scilicet
Christianis inter seipsos vel publice vel privatim de summae nostrae
religionis, i.e. de fidei capitibus, contendere liceat, ne ambiguis et
probabilibus argumentis huc illuc mentes distrahantur, ac variis
erroribus implicentur[2], cum[3] tamen divinae leges[4] omni sexui,
omnibus ordinibus, omnibus aetatibus, omnibus locis ad legendum et
intuendum proponantur, ut lege divina sanctissime cautum est[5]. Semper
tamen licuit ac licebit, inter varias sectarum familias de optimo
religionum genere disceptare ac Neophytos, Catechumenos, Energumenos,
Ismaëlitas, Judaeos, Paganos et Epicureos a recta via oblique
oberrantes, argumentis, auctoritate, antiquitate, eruditione,
demonstrationibus perspicuis in rectam salutis viam deducere, pro ea[6]
quae homini cum homine intercedit humanitatis et caritatis conjunctione.

    [1.] Alibi: _Certum_. [2.] Alii: _impleantur_. [3.] Alibi: _dum_.
    [4.] Alibi: _divina lex ... proponatur_. [5.] Deuteron. II. et III.
    Josua I. et XXIV. [6.] Alibi: _per eam ... conjunctionem_.

SENAMUS: Disputationes istas de religionibus perspicio[1] ad nihilum
recasuras. Quis enim arbiter tantae controversiae futurus est?

    [1.] Alius: _prospicio_.

FRIDERICUS: Christus Deus[1]! Sic enim spopondit: Si tres in meo nomine
fuerint coacti, in medio futurus sum.

    [1.] Alius minus bene: _Christianis Deus!_

SENAMUS: At hoc ipsum caput est religionis totius, quod inter
Christianos et Judaeos, item inter Ismaëlitas et Christianos
contravertitur: Christus sitne Deus, necne?

CURTIUS: Ad id confirmandum idoneis testibus ac tabulis uti oportet.

SENAMUS: Illud etiam ambigitur, qui testes sint idonei, quae tabulae,
qui fidejussores dari[1] possint, qui non egeant fidejussore, ut certa
et minime dubia fides adhibeatur.

    [1.] Alibi: _esse_.

CORONAEUS: Ecclesia judex erit. Scitum est ac pervulgatum[1] illud
Augustini: _Non crederem evangelium[2], nisi id ipsum etiam ecclesia
confirmaret._

    [1.] Alius: _provulgatum_. [2.] Alius: _evangelio_.

SENAMUS: Gravior etiam controversia est, quaenam sit ecclesia vera?
Judaei suam esse affirmant, Ismaëlitae infitiantur, Christianus contra
sibi vindicat, pagani tota India sese antiquitate omnibus praedicant
anteferri oportere. Itaque Nicolaus Cusanus Cardinalis, vir doctissimus,
nihil de ecclesia christianorum sibi probandum scripsit, sed hoc,
inquit, posito fundamento, quod ecclesia per unionem ad Christum
constituatur, illud assumit, quod in praecipua quaestione positum est.

SALOMO: Illud quidem Christiani ac Ismaëlitae confitentur[1], et in eo
potissimum cum Ebracis conveniunt, solam et veram Dei ecclesiam in gente
Israëlitarum fuisse, quae sola toto terrarum orbe verissimum unius Dei
aeterni cultum tuebatur, sola conservatrix foederis aeterni, quod Dei
digito tabulis lapideis incisum est et sanguine sacratum erat, sola
legis aeternae litterarumque sacratiorum custos.

    [1.] Alibi: _profitentur_.

FREDERICUS: Ita vero ad Christum usque.

OCTAVIUS: Judaei aeque ac Ismaëlitae N.T. tabulas repudiant[1] quasi a
Christianis corruptas, tametsi Muhammedes evangelica testimonia
citare[2] non dubitaverit[3], potissimum in Alcorano Elmeide et in Azora
duodecima, non tamen in[4] ea, quae in Christianorum manibus versatur.

    [1.] Alius: _rejiciunt_. [2.] Alibi: _ciere_, vel: _adhibere_.
    [3.] Alius: _dubitat_. [4.] Deest in aliis, qui loco vocis
    _versatur_ legunt: _versantur_.

TORALBA: Si sola scriptorum auctoritate religionis verae fundamenta
nituntur, expedita res erit Pythagoraeorum, vetere decreto: αὐτὸς ἔφα
Sin ea verborum obscuritas est, ut in varios sensus trahi possit, ad
arbitros, i.e. ad sapientes, res deducenda erit.

SENAMUS: Sed etiam illud dubitatur, qui sint sapientes? si enim aliorum,
i.e. stultorum, judicio sapientes putantur, stulti sunt et suo judicio
furiosi.

TORALBA: De sua quemque arte peritum consulere solemus, neque etiam[1]
opifices sine usu et certissimis rationibus credi sibi volunt; falli
tamen possunt, si demonstratione vacant. Rerum autem divinarum fides ac
constantia ab unius Dei auctoritate dependet, qui nec falli, nec fallere
potest, quae quidem auctoritas omnibus omnium demonstrationibus,
argumentis, tabulis ac testibus longe praeponderat.

    [1.] Alibi: _enim_.

SENAMUS: Vera profecto sit religio, quae Deum auctorem habet, necesse
est, sed num hujus legis[1] aut illius auctor sit, hoc opus, hic labor
est.

    [1.] Deest in alio codice.

SALOMO: Cum sacerdotes Apollinem[1], quem Chaldaei Bahalem vocant, pro
Deo colendo proponerent, Helias propheta coram Achabo rege periculum
fieri jussit, ea conditione, ut is pro vero Deo haberetur, in cujus
hostia flamma coelitus delapsa sacrificium consumsisset. Cum Apollinei
pontifices Camarin[2] ardentissimo aestatis sole preces ac vota
ingemerent[3] atque ex ipso vultu et venis cruorem elicerent[4], Helias
ironia eleganti cum altius vociferandum esse diceret, inclinante sole ad
occasum ipse tribus verbis flammam de coelo detraxit, quae voracissime
hostiam, altare, lapides derepente consumsit, aquas etiam in silices
effusas celerrime hausit, cujus portenti spectaculo rex ipse cum populo
attonitus, Deum aeternum confiteri, Helias vero 450 solis sacerdotes
trucidari jussit. Paulo post imbres, quos toto triennio ac mensibus[5]
sex Helias precatione sua cohibuerat, contraria rogatione abundanter
effusi sunt.

    [1.] Alii: _Apollinis_. [2.] Ab habitu fumoso dicti. [3.] Alibi:
    _ingeminarent_. [4.] 1 (3) Reg. 18. [5.] Alibi: _et menses_.

FRIDERICUS: Optarem ego nunc Heliam quendam periculum coelesti prodigio
spectantibus[1] regibus ac populis facere, quaenam ex tot ac tam multis
religionibus optima sit.

    [1.] Alius: _spectabilibus_.

SALOMO: Vetabat lex divina[1], Deum, quis aut[2] qualis sit, experiri,
nec nisi Deo jubente Helias id facturus fuisset. Nulla portenta
perfidos, nulla prodigia movent sceleratos. Videtis hoc tanto ac tali
prodigio Heliam nihil profecisse, nam paulo post ad cultum Bahalis
relapsus est cum populo rex Achabus, Helias vero ab Isabella ad caedem
designatus, nisi fuga sibi consuluisset. Nec vero usquequaque[3]
terrarum tot ac tam stupenda miracula commemorantur, quam quae universo
populo Israëlis spectante facta legimus. Quae probatio verae religionis
certior fieri potest?

    [1.] Exodi 17. 1 Reg. 18. [2.] Alibi: _qui et_. [3.] Deest in alio
    codice.

CURTIUS: Vera religio mihi probanda videtur ecclesiae auctoritate,
sacrae scripturae veritate, antiquitate ipsa, oraculis divinis,
prodigiis coelestibus, rationibus perspicuis.

SALOMO: Rabbi Moses Rambam brevius rem contraxit ac tria[1] tantum
nostris credenda proponit, scilicet demonstrationem, sensum[2] et
oracula prophetarum; caetera, inquit, credi possunt, sed nulla
necessitate.

    [1.] Alius: _duo_. [2.] Alius: _sensuum_.

SENAMUS: Si fides oraculis habetur, extat vetus oraculum Apollinis, qui,
consultus de infinita religionum varietate, quaenam esset optima,
respondit uno verbo: Antiquissima. Cum rursus ambigeretur, quaenam esset
antiquissima, respondit: Optima.

TORALBA: Sic mihi persuasum, etiam si nullis oraculis testata res esset,
optimam tamen religionem esse antiquissimam. Est enim tanta fides
antiquitati[1], ut sua se auctoritate facile sustentare possit. At novae
religiones, nova sacrificia, nova sacramenta, novi ritus, novae leges,
nova consilia[2], novae ecclesiae, nova decreta, novi mores
florentissimas quaeque civitates funditus everterunt.

    [1.] Alii: _antiquitatis_. [2.] Alius: _concilia_.

CORONAEUS: Hoc quidem grave praejudicium est pro catholica romana
ecclesia adversus novae religionis creatores[1]. Quamobrem decernatur,
si placet, quae sit antiquissima religio, ut[2] etiam pateat, quae sit
optima, nam altero cognito utrumque cognitum erit.

    [1.] Alibi: _creaturas_. [2.] Alius: _vel etiam quae sit etc_.

SALOMO: Ne, obsecro, pergamus eo, quo itur, sed quo eundum est Nam
divina lex[1], quam Christiani et Israëlitae probant, sanctissime vetat,
consulere daemones, aut Manium[2] Deorum oracula exquirere, aut fidem
ullam iis habere. Ob id enim Ochosiae regi aegrotanti[3] nunciatum est
ab Helia, male periturum, quod Bahalem, quem Graeci Apollinem appellant,
de valetudine et salute consuluisset. Erat enim in more positum et
optimis quibusque principibus consuetum, si qua de re dubitarent, aut
aliquid gravius suscepturi essent, Deum consulere, quibus respondebatur
in somniis et visionibus nocturnis, si prophetiae domum haberent, sin
minus, per aliquem ex prophetis; si vates nullus esset, per pontificem.
Propheta quidem oratione perspicua, quae divinitus acceperat, rogantibus
respondebat, sed pontifex sacras vestes indutus ex[4] aurea tabula,
in qua duodecim gemmae[5], duodecim tribuum insculpta nomina
continebantur[6], quid futurum esset, conjectura quadam
consequebatur[7], ex insueto gemmarum fulgore, si felicem, vel
obscuritate, si miserum exitum res esset habitura, vel etiam ex
eminentia litterarum, ex quibus dictum infitians vel affirmans
eliciebatur. Ac propterea Balaamus[8] vates populum Israëliticum beatum
praedicavit, quod nulla daemonum aut magorum contagione violaretur, sed
opportune oracula sua divinitus reddita exaudiret. Quodsi nefas est,
daemonem Apollinem audire[9], quanto sceleratius, religionis
arbitrum[10] accipere, cum omnium religionum eversionem moliatur.

    [1.] Deut. 18. Levit, 20. [2.] Alii: _inanium_. [3.] Alibi:
    _agonizanti_. [4.] Alius: _pontifex sacra veste indutus et_ etc.
    [5.] Alibi: _gemmis_. [6.] Josephus in antiqq. jud. [7.] Alibi:
    _consequentia_. [8.] Num. cap. 23 et seqq. [9.] Alius: _consulere_.
    [10.] Alius: _arbitrium_.

SENAMUS: Imo[1] vestram, Salomo, religionem ut optimam probavit, sic
etiam[2] de optimo religionum genere consultus respondit[3]:

  Μοῦνοι Χαλδαῖοι σοφίαν λάχον, αὔταρ Ἑβραῖοι
  Αὐτογένητον ἄνακτα σεβαζόμενοι θεὸν ἁγνῶς,

i.e. soli Chaldaei sapientiam nacti sunt, Ebraei vero Deum aeternum pie
colunt. Item de Judaeorum gente[4] consultus, ita respondit:

  Ἥδε θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
  Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα καὶ οὔρανοι ἠδὲ θάλασσα,
  Ταρτάριοι τὲ μυχοὶ καὶ δαίμονες ἐκφριττουσι,

i.e.

  Illa Deum regem pure colit omnipotentem,
  Quem mare, quem tellus ingens, quem sidera coeli,
  Quem genii exhorrent, metuit quem maris[5] abyssus.

    [1.] Alius: _Hinc_. [2.] Alius: _enim_. [3.] Eusebius in praepar.
    evang. Lactantius. Justinus Martyr. [4.] Alibi: _regno_. [5.] Alius:
    _immanis_.

SALOMO: Ista quidem sunt principum Christianorum seu discipulorum
Christi, qui etiam genere Judaei et Judaeorum religionem vulgo profiteri
putabantur[1], inventa, ut antiquitatis speciem Christianae religioni
conciliarent[2], nec tamen, quod si[3] mille Apollines religionem
Judaeorum optimam judicarent omnium, fidem ullam haberemus.

    [1.] Alius: _profitebantur_. [2.] Alius: _ostenderent_. [3.] Alii:
    _nec si_.

FRIDERICUS[1]: Immo verius est, Apollinem[2] daemonem Hebraeorum et
Chaldaeorum religionem ac sapientiam simul contulisse, ut ambiguitate
proposita utramque aboleret, ut non ita pridem apud Juliacenses[3] in
vico Laemi[4] quidam maleferiatus Curio daemonem rogavit[5], cur
puellam, quam possidebat[6], tam sollicite ad missam urgeret? an
sacrificium illud salutare hominum generi arbitraretur? Huic daemon:
Amplius, inquit, deliberandum mihi censeo. Nam si respondisset,
salutarem esse missam, Lutherani ob id ipsum rejiciendam esse
censuissent; sin rejecisset, Catholici salutarem esse dixissent. Itaque
ambiguo responso utrisque illusit. Alias idem sacrificulus daemonem
rogavit, qui monachum[7] obsidebat, quisnam esset? Sum, inquit, Matthias
Durensis Abbas, nec prius obsessum dimittam, quam Trevirim profectus[8]
virginem Mariam placaverit, quod pictori statuae virginis non cumulate
satisfecerit.

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Alibi: _Apollineum_. [3.] Alius:
    _Julianenses_. [4.] Alibi: _Leoni_. [5.] Wierus de praestigiis.
    [6.] Alius: _obsidebat_. [7.] Alibi: _moechum_. [8.] Alibi:
    _Trevirini praefectus_.

OCTAVIUS: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confundamus,
semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui
parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem
probaret aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae
ab Eusebio et Lactantio commemorantur; cujusmodi est illud:
rogantibus[1], qualis futurus esset Messias, respondisse fertur Apollo:
Mortalis erit secundum carnem i.e. θνητὸς ἔσται κατὰ σάρκα. Simile[2]
est etiam illud oraculum, quod Augusto patri redditum ferunt: Puer,
inquit, Hebraeus Deus rex me fugere[3] cogit[4]; quasi Suetonius, Dio,
Tacitus, qui levissima quaeque Augusti somnia scriptis prodiderunt,
oraculum tanti ponderis ac momenti omissuri fuissent. At etiam M.
Tullius[5], qui nascente Augusto consulatum gerebat, scribit, Apollinis
oracula pridem conticuisse, ut jam nihil contemtius esset. Si tantum
erat silentium Apollinis ante Tullium, qui[6] trecentesimo[7] post
anno[8] tot ac tam multa oracula, quae petita legimus, effudisset?

    [1.] Addit alius: _Judaeis_. [2.] Aliue: _Consimile_. [3.] Alii:
    _facere_, vel: _tacere_. [4.] Suidas verbo Augustus. Nicephorus
    Callistus l. 1 c. 17. [5.] Libr. de divinatione. [6.] Alibi: _quod_.
    [7.] Ita omnes codices. [8.] Alibi: _trecentos post annos_.

CURTIUS: Quam[1] diuturni silentii causam Plutarchus[2] ad interitum
daemonum referendam putavit. Porphyrius vero Apollinis oraculum editum
de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad Jovem
traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται
οὐράνιος φῶς Ζεῦς ἐστὶ. Quis autem, nisi plano demens, foeminam a
daemone obsessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus,
Heraclitus ac Basilius scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris
rogare velit? saepius enim aures foeminarum pudendis admovere oportebat,
ut responsa audirentur; cujusmodi[3] sagam Coelius Rhodiginus in oppido
Rhegio se scripsit vidisse, quae pudendis obloquebatur, de praeteritis
quidem perspicue, de futuris obscurissime respondebat. Eo tamen erupit
amentiae[4], ut talium sagarum responsa pro divinis oraculis
venditarent[5] non modo imperiti homines, verum etiam ipsi, qui summam
eruditionis ac sapientiae opinionem de se ipsis excitarant, Justinus,
inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite, inquit Justinus,
credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cujus libros toto terrarum
orbe servari contigit[6]. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus
Graecis excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit
Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.

    [1.] Alius: _Tam_. [2.] In libro de oraculorum defectu. [3.] Alius:
    _cujus_. [4.] Alibi: _amentia_, vel: _dementia_. [5.] Alii:
    _putarent_. [6.] Alius: _contingit_.

OCTAVIUS: Ego Sibyllas omnes daemonum contubernio infames esse non
dubito, nec ullum impiae superstitionis argumentum majus[1] esse opinor,
quam quod Sibyllarum oraculis quasi fatis[2] sustentatur. Atque in eo
quidem Tertullianus[3] graviter mihi labi videtur, qui religionis
Christianae probationem ex eo potissimum exquirit, quod daemones in
obsessis occulta quaeque rogantibus Christianis proderent, Christi
sapientiam et virtutem laudantes, caeteris vero paganorum sacerdotibus
nihil responderent. Iisdem Sibyllarum responsis Dei nomen quadrisyllabum
esse denunciatur, ac ne quis sacrum illud Hebraeis tetragrammaton
aeterni Dei proprium cogitaret, tres priores syllabas duarum litterarum,
postremam trium esse, ac totum quatuor vocalibus et quinque
consonantibus constare, idque consistere numerum MDCCXI, quem[4]
Cardanus ἀρσενικὸν esse putavit, sed suo merito irrisus est, quod numeri
litterarum minime congruant, tametsi caeteri conveniant; qui vero
subtilius discusserunt, non aliud quam dictionem φαοσφόρος syllabas
quatuor, totidem vocales, quinque consonantes, tres priores syllabas
duarum, quartam trium litterarum praescriptum numerum continere
judicarunt. Quo quidem oraculo solem luciferum i.e. φαοσφόρον seu
Apollinem miseris hominibus colendum quasi Deum proposuit daemon ipse
Apollineus[5].

    [1.] Alibi: _magis_. [2.] Alius: _fundamentis_. [3.] In Apologetico.
    [4.] Alii: _quod_.
    [5.]    φ = 500 }
            α =   1 }
            ο =  70 }
            ς = 200 }
            φ = 500 } φαοςφόρος
            ο =  70 }
            ρ = 100 }
            ο =  70 }
            ς = 200 }
               ----
               1711

SENAMUS: Ego vero nomen φαοσφόρου seu Luciferi, lacis totius creatori
optime convenire judico, qui solus ab humanis mentibus tenebras ac
caliginem dispellere possit.

CURTIUS: Ea fraus est daemonum, falsa veris confundere, quo facilius
imperitos fallere queant et admirationem sui concitare, nihil tamen nisi
a furentibus respondebatur. Legistis[1], in antro[2] Lepadio Trophonio,
Mopsitanos[3] dormientes somniis perterritos ac furentibus similes
oracula fudisse.

    [1.] Pausanias in Achalcis. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius:
    _Mopsi fano_.

SENAMUS: At cum Epicuraei quidam oracula Mopsi coram Asiae Proconsule
irriderent[1], rusticum quendam ad Mopsum miserunt cum obsignata
epistola, in qua nihil aliud quam illud, utrum bovem atrum, an album
sibi mactari vellet? Rusticus[2] in fano obdormiverat, somno[3]
excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen
aliud se audisse retulit, quam vocem cujusdam susurrantis illud: Atrum.
Quo audito proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde
sacra facere non destitit. Sed audiamus Herodotum[4], cujus aetate
loquacissimi fuere omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum
Isthmum Halicarnassi perfodere conarentur, nec quidquam proficerent,
caementis in oculos obsilientibus, aut latomis se ipsos vulnerantibus,
ad Pythiam[5] profectos responsum hoc tulisse: Isthmum neque aggerate,
neque fodite; Jupiter namque ipse, si voluisset, fecisset insulam! Illi
accepto responso ab opere destiterunt. Deum quidem ista[6] decrevisse
argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Poliorcetes[7], Caligula,
Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt conati, vel caesi
vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula divina
contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur. Quid?
cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi,
Apollinem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat
enim cubica. Fabri cubum cubo supposuerunt[8] imperite[9]. Cum pestis
multo magis quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit:
aram non esse duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri
oportuit, ut ara cubica duplicaretur, quod tandem[10] Plato cum μεσολάβῳ
praestitisset, exhausta civibus urbe, caedes[11] conquievit. Advertite,
obsecro, daemonem γεομετρικώτατον Atheniensibus rem omnium difficillimam
proposuisse, scilicet cubum duplicare, quod mortalium nullus adhuc
demonstratione, sed physica tantum ratione consequi potuit. Oportuisset
enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas medias proportionales
invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus Cusa[12] id
tentavit, Orontius[13] id se esse assecutum jactavit[14], ex eoque
τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed ejus paralogismum[15]
Nonius[16] Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue[17] docuerunt. Sic
Apollo admirabilitatem sui multo quam antea majorem excitavit, quam[18]
Plato bona fide auxit[19], cum ab Aegyptiis[20] eruditus praedicaret:
Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine, crapula, rapinis ad
honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.

    [1.] Plutarchus de oraculorum defectu. [2.] Alius addit: _qui_.
    [3.] Alibi: _a sono_. [4.] L. 1 cp. 44. [5.] Alii false: _Phidiam_.
    [6.] Alii: _ita_. [7.] In textu: _Polycrates_. [8.] Alibi:
    _imposuerunt_. [9.] Alibi: _imperiti_. [10.] Alibi: _etiam_.
    [11.] Deest in aliis. [12.] Alius: _Chusa_. [13.] In libro de
    quadrat. circuli. [14.] Alibi: _putavit_. [15.] Alius:
    _parallelismum_. [16.] Alius: _Navius_. [17.] Alii: _perspicere_.
    [18.] Desunt haec quatuor verba in aliis codicibus. [19.] Plutarchus
    de daemonio Socratis. [20.] Alius: _Aegyptio_.

TORALBA: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem
fecissent et ad pondus tantundem adjecissent, tum utramque massam simul
coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat
physica ratione.

SALOMO: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a
daemonibus profecta fuisse, nemini dubium esse potest, in rem eam
penitus intuenti. Nunquam[1] enim Pythia sacerdos respondit, nisi
furibunda, ore spumante, turgido gutture, oculis torvum intuentibus,
saepe etiam pudendis obloquentibus, aut clausa bucca vel ex intimo
pectore verbis erumpentibus. Quo etiam[2] statu sacerdotes Indicos
fuisse legimus ante Hispanorum adventum, qui daemonum cultus, sortilegia
et sacrificia humana sustulerunt. Oracula vero divina prophetis tantum
concessa ac munere Dei contigisse lex divina[3] perspicue docet, et a
prophetis reddebantur non furenti, sed tranquilla mente et valde quieta
ac constanti. Neque vero vigilanti cuiquam mortalium, praeterquam uni
Mosi, Deum apparuisse divina lex aperte declarat; caeteris prophetis non
nisi dormientibus, seu somniis seu visionibus nocturnis, quae decem
omnino generibus complexus est Moses Rambam.[4] Paucissimis tamen lux
infusa divinitus toto vitae decursu contigit ut Samueli, Heliae,
Helisaeo, Isaiae. Quoties enim in sacris litteris illud occurrit, Deum
vel angelum domini locutum, prophetia est in somno vel visione dormienti
patefacta, ut visiones Abrahae et colloquia Dei cum illo ac caeteris
omnibus praeter Mosen. Quod arcanum qui non percipiunt animo, variis
erroribus implicantur. Interdum tamen vigilantibus, quid factu sit opus,
suggeritur, sed id fit intimis animi sensibus, angeli procurantis
officio.[5] Dormientibus vero saepe voces divinae exaudiuntur aut
vellicationes aut etiam terrores sentiuntur[6], quo pertinet illud Elihu
Jobi[7] instruentis: _Semel_, inquit, _Deus loquitur et iterum, si homo
non advertit in somniis, in visu nocturno, quando sopor[8] dormientes
obruit[9], tunc aurem hominibus vellicat ac divinam vocem[10] velut
expresso[11] sigillo consignat, ut tenuibus probitatem, potentibus
superbiam eripiat._ Cui congruit illud Isaiae[12]: _Deus_, inquit,
_summo diluculo vellicavit mihi aurem, ut audirem, aperuit mihi aurem,
ego vero praebui me obsequentem._ Hanc autem[13] vellicationem auris
nemo plane nisi expertus intelligit.[14] Prophetis quidem nostris
vaticinia admirabilia et in multa saecula prodita fuere, quibus
populorum strages et[15] excidia civitatum, imperiorum conversiones,
caedes principum calamitosae denunciantur[16], quae re ipsa statis
temporibus, ac tantis post aetatibus comperta fuere. Ab iis ergo
prophetarum vocibus ac scriptis oracula petenda, ab iis[17] solis verae
religionis testimonia sunt exquirenda.

    [1.] Alibi: _Neque_. [2.] Addunt alii: _in_. [3.] Num. 12. [4.] In
    libro More nevochim. [5.] 1 (3) Reg. 13. 16. [6.] Alibi: _sensuum_.
    [7.] Hiob 33, 14 sqq. [8.] Alibi: _super_. [9.] Alibi: _opprimit_.
    [10.] Alii: _ac doctrinam_. [11.] Alibi: _impresso_. [12.] Jesaiae
    50, 4 sqq. [13.] Alius: _Sane autem_. [14.] Alius: _intelliget_.
    [15.] Deest in aliis codicibus. [16.] Alii: _denunciarentur_.
    [17.] Alii: _ex his_, vel: _et iis_.

CURTIUS: Prophetarum quidem principes ab Abrahamo et Israelitis
arcessere oportet, nec tamen omnes videmus. Videmus enim Bileamum[1],
genere Chaldaeum, etiam oracula divinitus hausisse et conversionem rerum
publicarum admirabiles duo millia annos ante percepisse[2] animo, quam
contigissent. Item Jobum, Heliam, Helisam[3], Arabes ante legis
promulgationem divinis oraculis claruisse.

    [1.] Num. 23. [2.] Alius: _hausisse_. [3.] Alibi: _Helipham_.

SENAMUS: Si vera somnia rerum praesentium aut futurarum prophetiae[1]
nomine veniunt, innumerabiles prophetae futuri sunt. Ecquis enim est,
cui non appareat in somniis ac visionibus nocturnis verum[2] quiddam,
quod aliter scire non potuisset? Quin etiam sceleratis somnia saepe
verissima occurrunt. Nam[3] Philostratus[4] tyrannus se a Jove
praecipitem de coelo deturbari somniavit, paullo antequam
interficeretur. Item Caracallae imperatori visum est in somniis pridie
quam necaretur, se a Severo patre suo[5] perculsum ac vocem patris
principis[6] audivisse acerbe illum increpantis: En praemium fraterni
parricidii! nam Caracalla jusserat Getam occidi. Plenus est Artemidorus,
plenae historiae talium somniorum. Et quidem Synesius ille[7]
Christiamis pontifex librum περὶ τῶν ἐνυπνίων scripsit, in quo vaticinia
non modo hominibus, verum etiam brutis ipsis animantibus communicari
scribit.

    [1.] Alius: _prophetico_. [2.] Alius: _rerum_. [3.] (Artemidorus).
    [4.] Alii: _Pisistratus_. [5.] Alius: _sica_. [6.] Deest in aliis.
    [7.] Alius: _ipse_.

SALOMO: Quaedam somnia vera sunt, plurima tamen falsa, ut quae ab animi
perturbatione[1] ac curis ad animos derivantur. _Multas curas sequuntur
somnia_, inquit sapientiae magister[2], _et ubi multa somnia, plurimae
sunt vanitates._ Saepius etiam a ciborum varietate et copia somnia
contrahuntur, sed iis, qui pura mente a sordibus, a libidine, a curis
inanibus, a cupiditatibus vacui, sobrii dormiunt, saepius somnia vera et
somniis praestantiora visu objiciuntur, quibus turpia declinare, honesta
prosequi aut futura scire docentur, quae in universum communi quadam
appellatione vaticinia dici possunt. Prophetia vero singulari quadam
appellatione dicitur divina vis, Dei munere et concessu[3] tributa ad
futura prospicienda ac denuncianda, quae[4] non tantum veteribus, sed
his quoque temporibus[5] accidit. Quod enim legitur in Hebraeorum
commentariis, prophetiam post reditum ab exilio desiisse, non eo
pertinet, ut nulla deinceps somnia Hebraeis divina contigerint, sed ut
intelligamus, Dei vocem ad prophetas fieri desiisse, ut ejus mandata
legesque[6] principibus ac populis[7] annuuciarentur. Neque enim desunt
quamplurimi, qui pro sua aut aliorum salute jussa in somniis divinitus
accipiant, vel ut hostium insidias effugiant, vel ut a vitiis
abstineant, vel ut ab impietate et superstitione ad veram religionem
deducantur, sive[8] de rebus dubiis fiant certiores. Et quidem vera
somnia et visa nocturna efficaciora sunt ipsis actionibus vigilantium,
ut cum Abrahamus dormiens sibi pro salute urbium Sodomae et Gomorrhae
precari videretur et[9] cum Deo familiariter colloqui; non minus efficax
illa supplicatio exstitit, atque nescio an non efficacior, quam si
vigilans ea petiisset[10]. Item Salomo in somniis sapientiam a Deo
precari sibi videbatur[11], quae precatio in somniis tam efficax
exstitit, ut eodem[12] somnio Deus responderit, se preces illius
exaudiisse ac sapientiam illi tantam afflavisse, quantam mortalium antea
aut postea[13] nemini.

    [1.] Alii: _perturbationibus_. [2.] Ecclesiastes 5, 2 sq.
    [3.] Alibi: _consensu_. [4.] Alibi: _quod_. [5.] Alii addunt:
    _saepe_. [6.] Alii addunt: _ne_. [7.] Alibi: _populo_. [8.] Alii:
    _ac_. [9.] Desunt haec quinque verba sequentia in alio codice.
    [10.] Alibi: _illam praestitisset_. [11.] 1 (3) Regum 3.
    [12.] Alibi: _eidem_. [13.] Alibi: _et postea_.

FRIDERICUS: Si summam religionis ac salutis nostrae ad inania somnia
revocaremus[1], actum de religionibus est. Jam enim pridem Paulus
admonuit[2], a falsis prophetis studiosissime cavendum, nec si angelus
coelo delapsus in terram[3] aliud doceat, quam quae ab eo tradita sunt,
ei assentiendum. Quo satis innuit, non vates novos aut[4] Apollines
aut[5] oracula cujusquam exquirenda[6] ad optimum genus religionis
dijudicandum, cum aperte[7] doceat, esse Christianum.

    [1.] Alibi: _revocamus_. [2.] Galat. 1. [3.] Alibi: _in terras_,
    quae verba in aliis plane desunt. [4.] Alibi: _non_. [5.] Alibi:
    _non_. [6.] Alibi: _cuiquam exoptanda_. [7.] Duorum horum verborum
    loco legit alius: _verum_.

SENAMUS: Quoniam Judaei non modo Paulum, verum etiam Novi Testamenti
tabulas omnes, Ismaelitae vero Christiana[1] scripta[2] omnia repudiant,
aliis testibus nobis utendum est. Nihil autem mihi commodius videtur,
quam decernere, quae[3] sit antiquissima religio, hanc[4] enim optimam
fore, maximum erit argumentum.

    [1.] Alius: _Christianorum_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alibi:
    _quaenam_. [4.] Alius: _sane eam_.

TORALBA: Si optimum genus religionis antiquitate ipsa metimur, altius
nobis ab ipso totius humani[1] generis parente origo est petenda. Hunc
enim optimis moribus, optima disciplina, optima scientia[2], optimis
denique animi virtutibus a Deo exornatum[3] oportet, cum ab eodem
sanctissimam linguam didicisset. Neque enim[4] per se eloqui potuisset,
aut omnium animantium, quibus ex insita cuique[5] vi et potestate nomina
indidisse dicitur, naturas nisi ab optimo parente ac magistro eruditus
hausisset et expressisset[6]. His tam multis ac praeclaris virtutibus
filios sibi charissimos imbuisse consentaneum est atque inprimis vera
religione, ut scilicet Deum aeternum adorarent eique sacra facerent, tum
precibus, tum frugibus, tum pecoribus[7] oblatis, quae flammarum
sacrificiis consumerentur, cum ante aquarum colluviones carnibus non
vescerentur[8].

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _sanctitate_. [3.] Alibi:
    _subornatum_. [4.] Alius: _etiam_. [5.] Alius: _ejus_. [6.] Philo in
    alleg. legg. [7.] Alibi: _pecudibus_. [8.] Zonaras l. 1 ita scribit.

SALOMO: Caetera quidem tibi, Toralba, facile assentior, pecorum[1] tamen
carnibus homines aeque ac lacte vixisse non dubito. Ad quid enim[2] tam
multi greges? tot armenta ubique terrarum, quae suo foetore mortua
nocuissent[3], nisi homini suavissimis carnibus vesci licuisset? Nam
quod divina lege permissum est, carnibus vesci, modo sanguis in terram
effunderetur, eo pertinet, ut, quod antea impune licuerat, cruore
saginare[4] se ipsos, id[5] amplius ne liceret. Nihil enim[6] sanguinis
esu impurius, nihil nocentius aut ad lepram et elephantiasin
accomodatius alimentum excogitari potest.

    [1.] Alius ita: _nisi pecorum carnibus vesci semper licuisset_.
    [2.] Alius: _etiam_. [3.] Alibi: _jacuissent_. [4.] Alibi:
    _sanguinare_. [5.] Alii: _ut_. [6.] Alius: _etiam_.

TORALBA: Nulla mihi tecum, Salomo, de ciborum esu[1] controversia futura
est, illud tantum meae conclusionis argumentum est, Adamum ejusque
filium Abelem optima religione imbutos fuisse, deinde Sethum, Henochum,
Methusalem ad Noachum usque, qui aeternum illum et verum solumque Deum,
rerum omnium opificem ac parentem totiusque mundi architectum maximum,
caeteris omnibus exclusis, sanctissime coluerunt. Hanc igitur religionem
non modo antiquissimam, sed etiam omnium optimam esse confido, et qui ab
illa antiquissima optimaque religione discesserunt, in labyrinthos
errorum[2] inexpiabiles incidisse.

    [1.] Alibi: _usu_. [2.] Deest in alio codice.

SALOMO: Mihi tecum, Toralba, convenit, illam scilicet optimam religionem
esse antiquissimam ab optimo parente generis humani traditam, quae unius
aeterni Dei cultu purissimo, semota Deorum ac divorum omnium atque etiam
rerum creatarum turba, continetur. Nam quod scribitur, aetate Sethi Deum
coli coepisse, plerosque fefellit ambiguitas verbi הוּחַל quod incipere
et profanare significat. Jonathan Chaldaeus interpres ita reddidit[1] ex
hebraeis chaldaica: _tunc coeperunt homines orare in nomine domini._ Sed
Onkelos, quem Latini Aquilam nominant, qui etiam ex Hebraicis Chaldaica
fecit, ita reddidit: _Tunc coeperunt homines non orare in Dei nomine_,
cum scilicet ad res creatas et eorum, quae sub sensum cadant, cultum se
ipsos convertere coepisserit; quae sententia verior est, cum satis
appareat, Abelem et Cainum soli Deo cultum exhibuisse, ac ipsum Henochum
tanta religione ac pietate claruisse, ut adhuc vivus et spirans divina
bonitate fuerit ab hominum[2] coetu et conspectu abreptus, quod praeter
eum nemini, excepto Helia, legimus contigisse. In eadem religione
perstitit Noachus[3], qui solus mortalium omnium ipsius Dei testimonio
ac judicio integer est ac justus appellatus. Semus item, Noachi[4]
filius, Dei altissimi sacerdos ac Solymorum[5] rex justissimus, eadem
pietate paternam religionem amplexus est, qua floruit usque ad Abrahami
aetatem, i.e. ab eluvionibus aquarum CCCXLV annos, quo tempore migravit
Abrahamus ex Ur[6], Chaldaeorum urbe[7], eamque migrationis causam
fuisse tradunt[8], quod Chaldaei a vero Deo ad solis et siderum cultum
deficerent. Defectionis rursus causam fuisse opinor, quod cum in coelum
intuentes aeterno Deo sacra facerent[9], oculis quasi manibus sese
abduci passi sunt ad ea sidera, quae sub adspectum cadebant, quod
Abrahamus indigne ferens vitae periculum adiit, cum aperte siderum
cultum execratus esset. Chaldaeus interpres scribit[10], Nimrodum, qui
primus dominatum in liberos homines invasit, jussisse Abrahamum in
fornacem projici, quod ab unius immortalis Dei cultu ad res creatas
avelli nollet, inde tamen prodigio stupendo[11] ereptum et in Syriam a
Deo missum, ubi in purissima illa religione majorum acquievit ejusque
nepotes, donec Aegyptiorum fraudibus ab ingenita religione deflexissent,
nec solum sidera, sed etiam elementa, animantia, statuas, daemones,
deserto mundi conditore, adorarent. Deus igitur populi sui misertus
quadringentos post annos, quam ictum foedus erat cum Abrahamo, Moysen
excitavit, per quem naturalem et insitam animis hominum[12] a Deo
religionem ex animis hominum paene obliteratam ad usum revocavit. Ac
tametsi Numa Pompilius statuas, Zeno Stoicus templa Diis exstrui, i.e.
ἱερὰ θεῶν[13] οἰκοδομεῖν, idque etiam sanctissimi reges Persarum
prohiberent, ne Dei majestatem, quae amplissimo mundi sinu non
continetur, angustiis concludere viderentur, terrenum[15] tamen deinde
templum jussit exstrui, non modo ut ab inimicis coeli, sed etiam siderum
coelestium adspectu seu culta sacra facientes amoveret.

    [1.] Alibi: _reddit_. [2.] Alibi: _humano_. [3.] Alii: _Noëmus_.
    [4.] Alii: _Noëmi_. [5.] Gen. 6. [6.] Alius false: _unâ_.
    [7.] Gen. 12. [8.] _scribunt_. [9.] Alibi: _fecerint_. [10.] In
    Ecclesiast. IV. [11.] Alibi: _prodigiis stupendis_. [12.] Desunt duo
    haec antecedentia verba in aliis codicibus. [13.] Alius: θεοῖς.
    [14.] Alius: _tentorium_.

TORALBA: Constat igitur, optimam atque antiquissimam omnium religionem
ab aeterno Deo cum recta ratione mentibus humanis insitam, quae quidem
Deum aeternum ac solum homini colendum proponit, quoniam superius
demonstratum est, Deum illum ab omni corporum contagione alienissimum,
rerum omnium conditorem et conservatorem esse, qui cum optimus maximus
sit, summum etiam cultum ei deberi, caetera numina, quae ab eo creata
sunt, honoris cultu illi anteferre aut[1] conjungere sine ingenti
piaculo posse neminem. Qui ergo sic vixerit, ut purum Dei cultum et
naturae leges sequatur, quis dubitet, quin eadem felicitate fruatur, qua
nunc justus Abel, Henochus, Noah, Semus, Abrahamus, Jobus, caeteri, quod
Deus ipse laudabili testimonio sibi gratissimos ac sanctissimos esse[2]
declaravit? Nihil enim verius a Platone dici potuit, quam antiquissimos
humani generis parentes eo posteris meliores fuisse, quo propius aberant
a conjunctione Deorum: οἱ παλαιοὶ καὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ ἐγγύτεροι θεῶν
οἰκοῦντες, a quibus ad posterorum[3] aures vestigia prisca saeculi
dimanarunt. Et quidem Simplicius, Christianorum aeque ac Judaeorum
communis adversarius, mentis humanae consummatam perfectionem definit
conversionem ad dominum: i.e. πάσα ἀνθρωπίνη πλειότης εἰς τὴν πρὸς θεον
ἐπιστροφήν. Idem paulo post: Quamdiu igitur mens humana radicibus
altissimis[4] autori suo adhaeserit[5], poterit incolumis eam
integritatem, in qua creata est, facile tueri; ab eo autem avulsa
diffluet et marcescet[6], quoad rursus ad originem et autorem
revertatur, i.e. ἀποσπασάσα δὲ ἑαυτήν καὶ ὅθεν ἐφ᾽ ἑαυτῇ ἀποῤῥιζωσάσα,
ἐκεῖθεν μαραίνεται καὶ φθίνει, ἕως ἔμπαλιν ἐπιστραφῆ καὶ ἑνωθῆ πρὸς τὴν
αἰτίαν.

    [1.] Alibi: _et_. [2.] Alibi: _fuisse_. [3.] Alius: _posteros_.
    [4.] Alii: _arctissimis_. [5.] Alibi: _cohaeserit_. [6.] Alibi:
    _diffluit et marcescit_.

SENAMUS: Si haec optima et antiquissima religio naturae, omnium
simplicissima sufficit ad vitam beatam, cur tot sacrificia, ceremoniae,
ritus lege Mosis jubentur[1]? Neque enim pecudum modo, verum etiam
hominum hostias legimus. Nam Jephtha, princeps illius gentis, filiam,
quam habuit, immolavit eodem fere tempore, quo rex Agamemnon filiam
Iphigeniam.

    [1.] Alibi: _jubente_.

SALOMO: Sacrificia pecudum ab ipsa naturae lege primus Abel ac caeteri
deinceps arripuisse videntur, hominum vero mactatio[1] populis fere[2]
omnibus perniciosissimo more[3] fuit usitata; Chaldaeis inquam, Persis,
Amorrhaeis, Graecis, Italis, Gallis, Poenis, Indis. Nec tamen Jephtha
filiam immolavit, ut omnes fere opinantur, sed perpetuae castitatis
votum a se amandavit, ut Chaldaeus interpres, Rabbi Levi Ben Gerson et
David Kimchi, verius et melius interpretantur, quam qui parricidii
crudelissimi parentem accusant. Cui interpretationi congruit[4], quod
singulis annis virgines illam inviserent et[5] consolarentur. Vox enim
hebraea לְתַנוֹת quae[6] ambiguitatem eo loco peperit[7], non tam lugere
significat, quam consolari, sacrificium vero Jephtham fecisse oportet
earum rerum, quae[8] lege divina mactari fas erat.

    [1.] Alii: _immolatio_. [2.] Alibi: _vero_. [3.] Alibi: _ modo_.
    [4.] Alibi: _convenit_. [5.] Alius: _ut_. [6.] Alibi: _quod_.
    [7.] Alius: _proponit_. [8.] Alius: _quae ... mactare_.

TORALBA: Si naturae lex et naturalis religio, mentibus hominum insita,
sufficit ad salutem adipiscendam, non video, cur Mosis ritus, ceremoniae
necessariae sint.

SALOMO: Nihil in majestate Bibliorum antiquius aut sacratius est lege
divina, cujus divisio triplex est. Nam praeter historiarum libros
praecipua est lex moralis, secunda ritualis, tertia politica. Moralis
iterum duplex: altera[1] pars ad Dei cultum, altera ad hominum inter
ipsos mutua officia spectat. Dei cultus quatuor decalogi capitibus
primis continetur, caetera sex capita ad tuendam hominum inter se[2]
fidem ac societatem pertinent. Politica vero diffusius eadem
complectitur, quae secunda tabula brevissime continet, scilicet leges
judiciales, connubiales, praetorias[3], quibus Hebraeorum respublica
fundata est et constituta, sine quibus licet et viro bono in
desertissima solitudine et ubique terrarum salutem adipisci. Ritus vero
et sacrificia[4] a Deo instituta, ut Israëlitae, qui ab Aegyptiis et
finitimis populis sacra daemonibus et animalium statuis facere
didicerant, ab iis deinceps abstinerent, quod fieri non potuisset ob
inveteratum daemonibus sacrificandi morem, nisi[5] eadem sacra Deo
facere juberentur. Atque eo pertinet gravior illa ac toties injuncta
Israëlitis criminatio, quod epularentur על דמים super sanguines, ut
deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat, Manes pascere[6] sanguine
effuso in scrobem plurium animantium cruore[7]. Itaque propositis omnium
sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legislatore subjicitur[8],
ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum scortari,
consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo planum
fit, quod vetuit[9] usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeterquam
uno loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium
synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas
praedicandas. Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum
illud Sionis, ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a
Vespasiano Imperatore incensum est, ut omnes intelligerent, non armentis
aut[10] gregibus mactandis flagitia[11] dilui aut scelera expiari, aut
salutem ab eo quenquam adipisci, ut apud Jeremiam[12] Deus clara voce
populo contestatur hunc in modum: _Holocausta vestra victimis accumulate
et ad satietatem carnes vorate, nihil enim majoribus vestris hujusmodi
mandavi, cum illos ex Aegypto educerem._ Et certe nihil Deus clara voce
praeter decalogum jussit[13]; nullum autem sacrificium toto decalogo
continetur, quod ubique foedus cum populo percussum appellatur. Id autem
a prophetis[14] toties ac tam saepe repetitum est, scilicet Deum a
mactatione pecudum abhorrere, ut non[15] aliam ob causam templum illud
exarsisse ac populus Dei ex Palaestina ejectus esse videatur, quam ne
deinceps in cruore pecudum spem salutis collocaret. _Aufer_, inquit
Oseas[16], _a nobis nequitiam, et exsolvemus juvencos labiorum
nostrorum._ Item[17]: _Num veniam in conspectum Dei cum holocaustis,
vitulis, agniculis? Num placent Deo mille arietes aut 10,000 torrentes
olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sceleris mei? Indicavi tibi,
o homo, quid bonum sit[18] et quid a te Deus exquirat, scilicet facere
judicium, deligere bonitatem et humilem esse coram Deo tuo._ Cum autem
Saul, quominus Dei mandato paruisset, sacrificia excusaret, acerbe
Samuel illum increpans: _Obsequium_, inquit, _sacrificiis praestat_[19].
Acerbius etiam apud Isajam Deus execratur illos, qui sua scelera
sacrificiis elui putant. Est igitur in decalogi executione salus, non in
sacrificiis statuenda. _Hoc fac_, inquit, _et vives!_ Et quidem cum rex
Salomo arcam auream fabricari jussisset, et[20] in sacratissimo
sanctuario collocaret, nihil in ea deposuit praeter duas tabulas
decalogi lapideas. Arcam autem protegebat propitiatorium, ubi Deus inter
utrumque angelum versari dicebatur, ut omnes intelligerent, Deum
mortalibus propitium fore, si sacrum decalogi foedus exsequantur.
Item[21] Salomo cum Deum loquentem introduceret[22]: _Serva_, inquit,
_mandata mea, ut vivas!_ Quae qualia sint, significat his verbis: _Liga
ea super digitos tuos, scribito super tabulas cordis tui!_ Qua quidem
eleganti allegoria decem digitorum decem[23] decalogi praecepta[24]
complexus est, ac duplici tabula cordis significat, primam tabulam
decalogi pertinere ad superiorem animae facultatem, quae ipsa mens est,
ad quam primae tabulae leges de cultu divino referuntur, secundam vero
tabulam ad inferiorem animae partem, qua docemur naturam coërcere,
libidinem continere, ab alienis rebus mentes, oculos, manus abstinere.
Nam 613 capita ac leges[25], quae libro legis continentur, partim ad
judicia, partim ad mores, partim ad ritus, partim ad uberiorem
explicationem[26] decalogi spectant[27], ut cum uno verbo decalogi
scortatio prohibetur, vox enim hebraica נאוֹת omnem scortationem
significat, sive cum daemonibus, sive cum statuis caeterisque rebus,
sive cum proximis, quibuscum incestus admittitur[28], sive cum alterius
uxore: denique lex illa vagos omnes concubitus, stupra[29] et cum brutis
nefariam copulationem vetat, quae fusius Moses in libro legum explicat,
quam quae tabulis fuere[30] comprehensa. Universam vero legem R. Moses
Rambam in quatuordecim partes distribuit: prima pars aversionem a
flagitiis et conversionem ad Deum; secunda idololatriae prohibitionem;
tertia morum probitatem; quarta caritatem erga singulos; quinta mulctas
pecuniarias; sexta contractuum et hereditatum jura; septima dies fastos,
nefastos, feriatos; octava jejunia[31]; nona preces et laudationes;
decima sanctuarium; undecima sacrificia ritus; duodecima pollutiones et
expiationes; decima tertia cibos vetitos ac cupiditates frangendas;
decima quarta vetitas libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI
pandectarum hebraicarum et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem
legibus poenae, jubentibus praemia subjiciuntur, ut cum benignitatis
fontes tenuibus aperire jubemur[32], haec verba subrogantur: _Et bene
tibi erit, vel opibus te cumulabo, si hoc feceris._ Semper enim
largitionem in tenues consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla
merces debeatur officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis
abstinuerint, et iis, qui jussa fecerint, mercedem ingentem Deus
decrevit.

    [1.] Alii: _una_. [2.] Alibi: _homines_. [3.] Alius:
    _praedicatorias_. [4.] Addunt alii: _sicut_. [5.] Alibi: _etiamsi_.
    [6.] Alius: _placare_. [7.] Odyss. l. X. [8.] Levit. 17.
    [9.] Deuteron. 14. 15. 16. [10.] Alibi: _nec_. [11.] Alibi:
    _peccata_. [12.] Jerem. 7, 21 sq. [13.] Deuter. 4. [14.] Psalm. 40.
    49. Hoseae 6. [15.] Alibi: _nullam_. [16.] Hos. 14, 3. [17.] Michae
    6, 6 sqq. [18.] Alibi: _est_. [19.] 1 Sam. 15. [20.] Alius: _ut ...
    collocaretur_. [21.] Alii: _Idem_. [22.] 1 Regum. 7. [23.] Addit
    alius: _illa_. [24.] Alius: _capita_. [25.] Alii: _capita legum_,
    vel: _capitibus leges_. [26.] Alius: _interpretationem_.
    [27.] Alibi: _pertinent_. [28.] Alibi: _committitur_. [29.] Alii
    addunt: _paederastiam_. [30.] Alibi: _erunt_. [31.] In aliis
    codicibus haec ad septimam partem referuntur, ita ut tredecim tantum
    partes enumerentur. [32.] Alii: _jubentur_.

OCTAVIUS: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum
abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges.

SALOMO: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli ritus,
quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non
contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus[1], Abraham Aben Esra, Rex
Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de peccatis
confiteri[2], deinde poenas acerbiores ac piacula[3] deprecari
impendentia, tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus
continuo beamur, denique laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes
puras sacrificare.

    [1.] De sacrificiis. [2.] Alii: _conferri_, vel: _converti_.
    [3.] Alii: _pericula_.

TORALBA: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi capita
decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum ipsi
Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi secundo,
qui Hebraeis deserta[1] appellatur, propterea quod nulla stella eo coelo
continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium
caput, quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit,
ne per Jovem caeteraque sidera jusjurandum concipiamus. Quartum caput,
de festa quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni,
velut Hebraeorum[2] Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu
parentum, quinto orbi seu Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis
Jupiter, quasi Juvans pater est appellatus. Sextum caput, de caedibus,
orbi Martis, quem Homerus[3] homicidam vocat et urbium eversorem.
Septimum caput, de adulteriis ac libidine, orbi Veneris. Octavum, de
furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum Deum et lucri autorem
fecerunt, et collegium mercatorum[4] Romae dicebatur Mercurialium.
Nonum, de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur Soli, de quo
Virgilius: Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem pro
veritate usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus,
hebraica littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII
interpretes sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci
Apollinem fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem,
principem et qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput
orbi Lunae, cui eandem vim in macrocosmo tribuunt[5], quam jecori in
microcosmo, ubi vis cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo
capite cupiditates cohibere jubemur.

    [1.] Alibi: _dextra_. [2.] Alius: _Ebraeis_. [3.] Il. Ε, 31.
    [4.] Alius: _mercatorium_. [5.] Desunt haec quinque sequentia verba
    in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum
orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum
arcanis promisit, quae non solum naturae universitati congruere, verum
etiam ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam
quod Ptolomaeus a veterum opinione[1] primus omnium discedens Venerem et
Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod
solis apsidem[2] a terra distare scribit diametris terrestribus 604½,
quod immane spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum
ab axe luna distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est, quod
Arabes et caeteri fere omnes astrologi inter apsidem Solis et Martis
intervallum intercedere tradunt diametrorum terrestrium 3815, quod
septies majus est intervallo solis et lunae.

    [1.] Alibi: _placitis_. [2.] Alibi: _solem_.

SALOMO: Ex iis quidem intelligere potestis, omnia rerum maximarum arcana
et abditos[1] naturae thesauros in legibus divinis i.e. etiam in majorum
nostrorum litteris ac libris latere, si quis altius scrutari velit. Hunc
autem decalogum legis naturalis epitomam esse judicavit Abraham Aben
Esra, quae quoniam obliterata videbatur et ingentibus hominum sceleribus
ac flagitiis violata, Deus optimus maximus, hominis exitium miseratus,
solenni legislatione[2] naturalia edicta et interdicta maximis sui
populi comitiis renovavit et in tabulis lapideis incisa, tubarum
clangore, tonitruis, fulminibus ac flammis in[3] monte Horeb ad coelum
usque medium perstringentibus, ac monte terribili concussione
trepidante, aeternum illud decalogi foedus cum populo aspersis sanguine
tabulis, ut in feriendis foederibus mos erat, sacravit. Quae cum ante
oculos mihi proponerem ac tanti spectaculi faciem altius contemplarer,
quasi furore divino percitus haec breviter cecini:

  Quis vero, metuende! tua te voce tonantem[4]
  Audiit impavidus, cum jura sacrata juberes
  Nec violanda dares tremuli de vertice montis
  Foedera Sinai? Quis vel clangore tubarum
  Non fuit attonitus vacuas resonante[5] per aures[6]?
  Quisve sacri sceleratus acerbam numinis iram[7]
  Ferre tui potuit, quoties armatus in hostes
  Flammea vibrares ingenti fulmina dextra?
  Quippe superborum tu colla tumentia regum
  Deprimis, et forti victor violenta refellis[8]
  Sceptra manu, quatiens saevi diadema tyranni.
  Conteris immanes populos et regna potenti
  Comminuis brachio, quaecumque invicta videntur.
  Sed Christos humili vindex e pulvere semper
  Erigis ipse tuos aciesque evertis ad unum
  Indomitas, ductuque tuo fit victor inermis!

    [1.] Alii: _reconditos_. [2.] Deuter. IV. [3.] Alius: _a_.
    [4.] Alibi: _sonantem_. [5.] Alibi: _resonare_. [6.] Alius: _auras_.
    [7.] Alii falsa: _vim_ vel: _viam_. [8.] Alius: _reballia_.

TORALBA: Hoc quidem foedus, duabus tabulis ac decem capitibus
deprehensum, quid aliud est, quam ipsissima lex naturae? Hanc enim a
natura legem arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus, atque imprimis Deum aeternum
causam[1] non modo rerum omnium effectricem, sed etiam conservatricem
esse eandem, pro jure suae majestatis metuendum ac venerandum ac pro
incredibili erga nos bonitate amandum ac toto mentis impetu
prosequendum. Venerationem autem et cultum Deo debitum sacrilegio
surripere, ac rebus creatis ac caducis illum tribuere et[2] praemia
salutis ac fiduciam in illis collocare, nefarium scelus est. Quod item
secundo capite decalogi figuram ullam aut imaginem Deo tribuere
prohibemur, natura quoque nobis insitum est, quia naturali et perspicua
ratione Deum incorporeum esse demonstravimus. Ac propterea Numam
Pompilium sua lege statuas Deorum ullas fieri vetuisse[3]. Et quidem si
nefas est, coelum, sidera, solem adorare, quanto sceleratius[4] est
hominum figmenta venerari? At mirum mihi saepe visum est, tot populos,
tam multis tamque eruditissimis temporibus statuas coluisse studio
pietatis, cum Heraclitus, philosophorum antiquissimus, statuarum
cultores perinde facere diceret, ac si cum parietibus colloquerentur[5].

    [1.] Deest in alio codice, qui porro legit: _effectotem ...
    conservatorem_. [2.] Alii: _aut_ vel: _ac_. [3.] Plutarchas in Numa;
    Augustinus de civitate Dei. [4.] Alibi: _scelestius_. [5.] Alii:
    _obloquerentur_.

CURTIUS: Ab his populis excipiendi sunt Persae, Scythae, Afri ac veteres
Romani, quos M. Varro sine simulacris annos amplius CXXX coluisse
scribit.

SALOMO: Quid in re tam perspicua argumentamini? Satis est, uno verbo
detestabili ac foedissimo statuam κόπρον i.e. stercus appellare. Hac
enim voce majores nostri solent execrari idola.

TORALBA: Caetera capita decalogi omnium fere gentium communia sunt, quod
satis est argumenti, legem divinam omnino[1] naturae consentaneam esse.
Excipio quartum decalogi caput, scilicet requiem Sabbathi. Neque enim
video, quid sit, quam ob rem Judaei septimum potius quam sextum, ut et
Ismaëlitae, aut primum, ut Christiani, feriari debeant. Quod enim natura
injustum sit[2], temporis decursu justum fieri nequit, contraque[3]. Si
ergo ante legem a Mose latam scelus non erat, die septimo rebus agendis
ac opificiis implicari, cur postea impium esse coepisset?

    [1.] Deest alibi. [2.] Alibi: _est_. [3.] Alius: _contrave_.

Hic ut[1] Salomo conticuisset, contra quam sperabatur, FRIDERICUS:
Salva, inquit, res est, Salomo obmutuit[2].

    [1.] Alius: _cum_. [2.] Alibi: _obtinuit_.

SALOMO: Non video, cur loqui debeam, cum sit capitale, tesseram
imperatoris[1] prodere.

    [1.] Alibi: _imperii_.

CORONAEUS: Ita quidem apud hostes, non inter amicos et familiares, quos
hic videmus. Explica igitur, Salomo, quid hic tesseram appelles, ne
Toralba victoriam incruentam reportare videatur.

SALOMO: Certe sabbathum est tessera[1] Deum inter et populum selectum,
quam ceteri[2] populi capere non possunt, nec si possint, velint[3].
Argumentum a Toralba propositum jam antea pridem Justinus Martyr
objecerat Tryphoni. Sed illud abs te, Toralba, peto: num tibi natura
justum vel injustum videatur[4], arma ferre?

    [1.] Ezech. 20, 12. 20. Exod. 31, 17. [2.] Alius: _non selecti_.
    [3.] Desunt haec quatuor antecedentia verba in uno codice.
    [4.] Alibi: _videtur_.

TORALBA: Videtur ἀδιάφορον.

SALOMO: Quid si princeps impendente seditione arma gestare prohibuerit,
num tibi civis injustus et injuriosus atque iniquus videatur, qui
adversus edictum armatus incedat?

TORALBA: Assentior ego quidem.

SALOMO: Cur ita, cum antea non injustum esset?

TORALBA: Quia naturae lex est, ut magistratui jussa imperanti pareamus,
et qui aliter facit, injustus censeatur.

SALOMO: Quanto igitur injustior est, qui Deo vetante id, quod antea
vetitum non erat, interdicto non paruerit, sive justum, sive injustum id
esse arbitretur; quamquam fieri non potest, ut quicquam injustum a Deo
jubeatur.

CURTIUS: Hoc potissimum inter naturales et civiles leges interesse
jurisconsulti tradunt, quod civiles sint earum rerum, quae justae et
injustae dici nequeant, antequam jubeantur aut prohibeantur, naturales
vero justitiam perpetuo annexam habeant, sine ullis edictis aut
interdictis.

FRIDERICUS: Cur igitur ante Moysen nullum de quiete septimi diei legimus
edictum?

SALOMO: Quis affirmare potest, nihil antea de sancta illius diei quiete
interdictum[1] fuisse? quanquam prisca aetate[2] homines totum fere
otium honestis studiis et rerum sublimium contemplationi tribuere
solebant, ut omne tempus illud festa quies et sabbathum continuum
videretur. Postea vero cum[3] deterior aetas, inanium artium
voluptatibus, jocis, libidini, bellis, rapinis intenta, rerum coelestium
et divinarum studia sprevit, quid tam necessarium fuit, quam homines ad
hanc naturae legem[4], honesta virtutis studia, ad mentis quietem, ad
cogitationem rerum divinarum, ad sui salutem revocare? Id autem diei
septimi festa quiete sancire placuit.

    [1.] Alibi: _edictum_. [2.] Alii: _pietate_. [3.] Alibi: _quum_.
    [4.] Addunt alii: _id est ad_.

SENAMUS: Sed cur potius septimam, quam primam? Nec video, cur[1]
postremo capite decalogi aliena appetere prohibeamur, cum satis sit,
nemini fraudem facere, et ea non exercere, quae publicam laedunt
tranquillitatem: mentibus autem humanis imperare aut cogitationibus vim
inferre, quis possit?

    [1.] Alibi: _an_.

SALOMO: Ad singula vicissim. Primum, rationem a Deo rerum suarum
exposcere, scelus, ambigere nefas est. Nam quod aliena concupiscere
vetat lex divina, alienum est ab omnibus legibus humanis, atque in eo
potissimum praestantia divinae legis[1] enitet, quae securim non modo ad
caudicem et ramos, sed etiam ad radices et fibras flagitiorum omnium
admovit. Quisquis enim erumpentes cupiditates coercerepotest, is
profecto imperatoris invicti laudem meretur. Qui vero aliena
concupiscit, jam scelus admisit, etsi[2] pravas cupiditates ad exitum
perducere non potuerit, quoniam, ut possit, omnia pertentabit, sed
recisa libidine nihil unquam molietur. Nihil autem mirum, si[3] homines
hominum cupiditatibus leges nullas posuerunt, quia nec praemia
merentibus nec poenas[4] irrogare potuissent, quippe sensus animorum[5]
non videntur, id unius Dei proprium est, qui abditas animorum latebras
pervestigat ac propterea καρδιογνώστης appellatur[6]. Neque enim
actionum ac sermonum prius quam cogitationum praeputia circumcidi jubet.
Et quemadmodum Deus[7] accepta ferre et praemia tribuere solet
praeclaris hominum voluntatibus, ita quoque perinde ac homicidam habet,
qui occidere cum maxime vellet, non potuit tamen, quia plus peccatur
ipsa mente, quae pravitati acquievit, quam sceleris executione, quae ad
sensus, satellites animi, quasi ad principis ministros refertur.

    [1.] Alius: _lucis_. [2.] Alius: _etiamsi_. [3.] Alii: _sed_.
    [4.] Desunt alibi haec duo verba. [5.] Alibi: _animi_.
    [6.] Jerem. 12. [7.] Deuteron. 11.

CORONAEUS: Sed ad quietem septimi diei redeamus, quaenam ratio subesse
potest?

SALOMO: Rationem suae legis, quod rarissime fit, subjecit legislator
ipse: _Quoniam_, inquit, _sex diebus coelum, maria, terram[1], quaeque
his continentur omnia, Deus creavit ac septimo die requievit, eique
benedixit ac sanctificavit illum._ Et quominus ambigeretur, pluribus
verbis caput illud declaravit, quam totius decalogi capita, nec unquam
aliis diebus benedixisse aut eos[2] sibi consecrasse[3] legimus. Nam
cum populus universus instruendo Dei sacrario et instrumentis sacrarii
valde occuparetur, diem tamen septimum Deus excipiens: _Nihilominus,
inquit[4], mea sabbatha colite, quoniam illa sunt quasi tesserae
secretiores et arcana inter me et vos posterosque vestros, ut
intelligatis, me esse Deum aeternum, qui sanctifico vos. Feriamini
igitur sabbathum, quoniam sanctum vobis est[5]: quisquis ullum opus
fecerit die sabbathi, de coetu populi exscindatur[6]. Sex dies
sufficiant[7] rebus agendis, dies septimus quies esto sancta Deo
aeterno, quisquis opus ullum fecerit, morte afficiatur. Conquiescant
igitur filii Israel die septimo, ut colant sabbathum foedere sempiterno,
quoniam illud est arcanum et tessera inter me et filios Israel, tessera,
inquam, sempiterna, quoniam sex diebus Deus condidit coelum et terram,
septimo quievit._--Haec ille. Videtis, cum homines, liberos, servos,
jumenta sanctissimo illo die conquiescere jussisset, quanta verborum
copia, quam exquisita ratione iterum atque iterum inculcat. Neque eo
contentus populum universum rursus convocari jussit, deinde coacta[8]
concione legislator quasi legem novam laturus: _Haec sunt_, inquit[9],
_quae mandavit Deus. Sex dies negotiis agendis aut operi tribuantur,
dies septimus sit vobis sacer, quia sabbathum requies est Deo. Quisquis
opus ullum in eo fecerit, moriatur, ne accendatis ignem in domiciliis
vestris._ Item alibi[10]: _Admonete populum Israelem, ut sabbatha
sanctissime colat._ Id autem saepissime repetitum legimus, et cum
maleferiatus quidam septimo[11] die ligna legisset[12], Moses
sententiam, tametsi jam lex lata erat, non prius ferendam putavit, quam
judicem Deum appellaret, qui eum capitali supplicio damnatum lapidibus
obrui mandavit. Illud et mirabilius[13], quod cum manna caducum singulis
diebus plueret, die tamen septimo nihil decidere solebat[14]. Cum autem
e tentoriis die septimo quidam egressi fuissent, quasi manna collecturi,
Deus ita exarsit eosque oratione acerbo increpans: _Quousque_, inquit,
_tentabitis me? dedi vobis sabbathum ad requiem, ut die sexto duplices
cibos colligatis, consistite igitur in tentoriis die septimo, nec
quisquam posthac foris egrediatur._ Item urbe Hierosolymorum obsessa et
lata jam de excidio sententia, liberationem omnem Jeremias[15] Deo
jubente pollicetur, si sabbatha sancta colerent. Itaque Deus apud
Jesaiam exclamans[16]: _O beatum_, inquit, _illum, qui sabbathum meum
delicias suas appellat!_ Item paulo post: _Quisquis metuit mea sabbatha
temerare ac foedus illud sanctissimae quietis coluerit, hunc ego
sublimem proveham in montem sanctum meum_, i.e. in coelum. Quid
Ezechiel? ubi sabbathum appellat Dei sacramentum ac tesseram secretiorem
inter Deum et populum Israelis[17], Ac propterea theologi[18]
sabbathorum rationes ac leges copiosissime amplexi sunt.

    [1.] Septem haec sequentia verba desunt in alio codice. [2.] Alibi:
    _nos_. [3.] Alibi: _conservasse_. [4.] Exod. 20, 31 et 34.
    [5.] Alibi: _erit_. [6.] Alibi _exscindetur_. [7.] Alibi:
    _sufficient_. [8.] Alii: _convocata_. [9.] Exod. 35. [10.] Num. 15.
    [11.] Alibi: _sabbathi_. [12.] Alii: _collegisset_. [13.] Alibi:
    _mirum_. [14.] Exod. 16. [15.] Thren. 15 et 17. [16.] Jes. 56, 58.
    [17.] Ezech. 20 sq. Alibi: _Israelem_. [18.] L. 2 Pandect. c. 4 et
    24 (Talmud).

CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus[1] quidam
theologus[2] ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus
legum divinarum ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit,
ejus diei cultu et quiete summa divinae legis et salutis nostrae[3]
contineatur. Idem quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse
abrogatam, eosque reprehendit, qui aliter sentiunt.

    [1.] Alii: _argutissimus_, vel: _augustissimus_. [2.] Calvin. inst.
    ep. 4. [3.] Deest alibi.

OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro
septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac
Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro
septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si
jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab
hostibus[1] prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat,
Christianos sextum diem, quo Christus supplicio affectus est,
feriari[2], quam primum, quo dicitur revixisse.

    [1.] Alibi: _hoste_. [2.] Alibi: _celebrare_.

TORALBA: Miror ego, Ismaelitas et Christianos cum Judaeis in eo
convenire, quod decalogus divina voce promulgatus aeternam haberet,
quasi naturae lex, auctoritatem, eos tamen quietem festivam
commutavisse, „cultuque Judaeo septima sacrare“, ut poetae verbis
utar[1].

    [1.] Ovidius in Fast.

FRIDERICUS: Ideone Christiani Judaeorum superstitionibus ullis
obligati[1] teneantur?

    [1.] Deest alibi.

SALOMO: Si decalogi[1] quartum sacrosanctum est, caetera quoque
sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque
decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et
immutabiles nulla[2] exceptione confitentur.

    [1.] Alii legunt: _Ut decalogi capita, ita etiam sacrosanctum est,
    quae tamen aeterna et immutabilia confitentur._ [2.] Alibi: _sine
    ulla_.

TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum
non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur.

SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna
colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac
vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas
intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque
exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post
oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis.

FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem
recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris laudibus
celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id fiat, ad
sanctitatem referre videtur.

SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an septimum,
cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa eligendum[1]
putas, nisi veri Dei leges opera data[2] proculcare velis? Tu diem tuum
natalem festis epulis recolere libentissime soles, non hesternum, cur
septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel postridie festum
agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit, nullum diem praeter
septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi consecravit[3].
Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis appellatione
diserta[4] feriari jubet[5], quo quid sceleratius?

    [1.] Alius: _optandum_. [2.] Alibi: _debita_, vel: _dedita_.
    [3.] Alius: _benedixit_. [4.] Omittuntur duo haec verba antecedentia
    in alio codice. [5.] Alibi: _jubent_.

CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis
tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad
populi captum loqui necesse est.

SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum, ut
imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memoria ex
animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit solenni cultu
celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel
ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent,
contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem[1] septimum, sed
mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum
feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque divinarum
lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari
jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die ac mense,
quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite leges divinas
incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac lucernarum maxima
copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit Herodotus[2], qui mos
antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab usu exolevit. Hunc
autem creationis mensem Ethanim[3] i.e. illustrium Chaldaei vocant,
quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est, magnorum virorum
ortus et occasus ac rerum publicarum insignes conversiones accidere
consueverunt. Dies autem creationis in tota natura tam clarus est, ac
prae caeteris tam[4] perspicuus, ut nemo dubitare debeat[5], legem de
quiete sabbathi omnium maximo naturalem et universae naturae
consentaneum esse. Sed manum de tabula!

    [1.] Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.
    [2.] Historiarum Libro II. [3.] Alius: _Ethranim_. [4.] Deest in
    aliis codicibus. [5.] Alii: _deberet_.

CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis filum
abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem diei
septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita?

SALOMO: Quia metuo, ea[1] quae in arcanis divinis latent, oratione
temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos
intelligerem.

    [1.] Deest in aliis codicibus.

CORONAEUS: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus[1] ac divinarum
invideas haec arcana.

    [1.] Alibi: _venatoribus_.

SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et
incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die
potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in
sceleratos autem ultio aëris[1] potestatibus eo die potissimum
permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius[2] intellectum est,
quam in Aegypto stupenda clade, qua[3] omnia hominum ac bestiarum
primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi
eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus[4]. Quare lex divina
circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum
sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut
accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter septimi
vim ac potestatem. Illud autem ab omni antiquitate compertum est, noxios
daemones initio diei septimi, i.e. post occasum solis diei sexti,
sceleratos agitare[5], ab electis vero procul arceri[6]. Sic enim
interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui septimo die
daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet bonis infesti
sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam sanctissimi illius diei
vim ita sentire, ut etiam[7] vulgari proverbio jactari soleat: nullum
unquam[8] sabbathi diem praeteriisse, quo sol se hominibus non praebeat
contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas ultra sexagesimam
partem circuli magni versus utrumque polum terris intercedentibus solis
adspectum auferat, sol die septimo clarior conspici[9] consuevit, aut
coeli spirabilis status mutari, ut si ardentissimo calore sex diebus
coelum infectum fuerit, die sabbathi nubibus roscidis aut
aquilonibus[10] aliquo modo refrigeratur, sin perpetuis[11] nubibus vel
nebulis caliginosum extiterit totos sex dies, sabbatho solis splendore
dies serena temperatur. Item qui morbis aut febribus continuis
conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo mitiores sentiunt
dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius philosophi[12] quaestio vetus:
cur die sabbathi aër mutatur? illud enim ab omni antiquitate penitus
exploratum est. Mens autem boni viri ac Deum metuentis, quae rerum
coelestium contemplatione ac laudibus divinis quasi epulis
delicatissimis pascitur die sancto, et quae hominem ab homine seducit,
eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis fulgorem, quae[13] die septimo
prae caeteris copiosius affulget[14]. Hic autem humanae mentis in Deum
raptus pretiosa mors a Davide[15] et osculum oris divini appellatur a
Salomone[16]. Quid? quod[17] Josephus antiquitatum scriptor clarissimus
tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic appellari, quod non nisi isto
die fluere consuescat[18].

    [1.] Alius: _aëriis_. [2.] Alius: _planius_. [3.] Alii: _quae_.
    [4.] Alii: _cadentibus_. [5.] Alibi: _agere_. [6.] Alibi:
    _proculcari_. [7.] Alibi: _et_. [8.] Alii: _Nullum, inquam_.
    [9.] Alii: _aspici_. [10.] Alius: _aquilonaribus_. [11.] Alius:
    _continuis_. [12.] Justinus Martyr, qu. 69. [13.] Alii: _qui_, vel:
    _quo_. [14.] Alibi: _effulget_. [15.] Psalm. 116, 15. [16.] Cant. 1,
    1. [17.] Alibi: _Quin_. [18.] Lib. 7 de bello jud. cp. 24.

TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi fuisse
hactenus incognita.

CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium
vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius[1] ab homine
fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera
contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed[2] cum primi
illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad
contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam,
cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem
septimum quam caeteros[3] sanctiorem esse praedicaremus.

    [1.] Alibi: _pulcrius_. [2.] Alii: _Sic_. [3.] Alibi: _caeteris_.

FRIDERICUS: Nulla dierum distinctio est in coelo[1] ac ne in terra
quidem ubique; est enim[2] ultra sexagesimam magni circuli partem tanta
lucis ac tenebrarum varietas, ut ad utrumque polum accedentibus post
septuagesimam coeli partem dies menstrua sit, propius bimestris,
trimestris, quadrimestris, sive pro 24 horis bis mille octingentas[3]
horas diem sine sole supra horizontem continuo videre, et[4] sub utroque
polo dies unus est semestris sine solis ortu, nox item una sine solis
occasu semestris, et cum alii 365 dies habeant, anno vertente, qui sub
polo versantur, diem unum et noctem unam habeant, utramque semestrem.

    [1.] Alibi: _coelis_. [2.] Deest in aliis codicibus. [3.] Addunt
    alii: _octoginta_. [4.] Alibi: _ut_.

SALOMO: Ultra septuagesimam partem meridiani circuli polum versus nullis
mortalibus ulla statio patet, et ut pateat, quis tam stupidus, quin[1]
solis circuitum horarum 24, sive supra sive infra horizontem, denotare
non possit?

    [1.] Alii: _qui_.

FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente[1],
observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret?
Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo
potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum
occasu solis incipit[2] sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta
pomeridiana[3] in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus
Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum
intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis[4]
Brasilianis.

    [1.] Alibi: _stante_. [2.] Alius: _incipiat_. [3.] Alii:
    _promeridiana_. [4.] Alii: _a populis_.

SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum
ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e. milliaribus
amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias igitur
omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis tamque
perspicuis naturae demonstrationibus illustratur[1], ad divinas aeque ac
naturae leges pertinere fateamur.

    [1.] Addunt alii: _putemus confundi posse, sed_.

FREDERICUS: Si septima dies sola sit sancta, cur a vobis nova luna[1]
trigesimo quoque die colitur?

    [1.] Alii: ἱερομηνία.

SALOMO: Nulla dies divinis laudibus aut actionibus honestis eximitur,
sed potissimum dies septimus creationis mundi ac trigesimus divinae
procurationis index festivus esse jubetur, quia non satis erat, mundum
condidisse, nisi rebus genitis[1] Deus prospiceret ac statum,
conditionem, alimenta, incrementa, vicissitudines rerum omnium
tueretur[2].

    [1.] Alibi: _conditis_. [2.] Alibi: _intueretur_.

OCTAVIUS: Illud est, opinor, quod innuit Horatius[1], ubi τὴν τριακάδα
Judaicam vocat trigesima sabbatha, quanquam non solum Judaei, sed et
Graeci ac Latini novilunia festis diebus colebant, ut Juvenalis hoc
versu significat[2]:

  Observant ubi festa mero pede sabbatha reges,

et Plutarchus περὶ δεισιδαιμονίας.

    [1.] Sat. 1, 9. [2.] Deest alibi.

CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo
scalis admotis otiose[1] expugnari ac cives omnes sponte[2] velut in
verriculo aut sagena rapi, partim[3] etiam crudeliter mactari et urbem
floridissimam[4] opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio
historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi
Judaeos Vegetius[5] aeque ac Plutarchus[6] valde irrident.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Deest in eodem codice. [3.] Deest in
    eodem codice. [4.] Idem habet: _florentissimam_. [5.] De re
    militari. [6.] De superstitione.

SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt[1] in subselliis
derisorum[2]. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam
scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare
prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et
Eusebio[3] discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M.
Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die
septimo, Judaeorum tamen religionem[4] ac numinis metum laudare potius,
quam irridere deberent[5].

    [1.] Alius: _consederunt_. [2.] Psalm. 1, 6. [3.] Alius: _Vegetio_.
    [4.] Alibi: _religionis_. [5.] Alii: _debemus_.

FRIDERICUS: Agatharchides[1] Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id
maxime sprevit, quod[2] Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto
otiose invadere permisissent.

    [1.] Alius: _Agatharchiades_. [2.] Joseph. antiq. jud. I, 12.

SALOMO: Res tamen ex animo[1] cessit Judaeis. Nam Philadelphus
Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac
largitionibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis,
sua pecunia redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam[2] duorum
cubitorum ac semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII
ingentibus donis ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca
facerent, locupletavit, quo nihil majus ac melius ab ullo principe
praestari potuisset.

    [1.] Alii: _ex animi voto_, vel: _ex omni voto_. [2.] Alibi:
    _solido_.

FRIDERICUS: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia dicam,
an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam
opibus, propugnaculis, juventute, otiosissime[1] expugnari, liberos,
uxores, templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi
tueri maluerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac
tentare? ubi enim[2] periculum a capite, a liberis, a familia propulsare
die sabbathi vetuit? Prius enim[3] Agamemnon arma quemque parare jubet,
deinde a Jove victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν
Πριάμοιο μέλαθρον i.e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum
olim Romani inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent,
ut M. Varro scribit, ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies[4]
exemerunt, ne cuiquam deinceps religio injiceretur, diebus festis
proelium committere.

    [1.] Alius: _atrocissime_. [2.] Addunt alii: _obsecro_. [3.] Hom.
    Il. Β, 414 [4.] Alius addit: _de festis_.

SENAMUS: Jam quoque pridem Judaei dierum praeliarium religionem
repudiarunt, nam Judas Maccabaeus strenuus imperator, cum die sabbathi
Hierosolymam ab Antiocho Nobili expugnatam ac Judaeorum partem in
speluncis exuri, partem mactari, partem suffocari non repugnantes
audiisset, exercitui, quem ex fugitivis civibus collegerat, aperte
declaravit, se pro delubris, pro focis, pro lege, pro civium salute, pro
libertate etiam diebus sabbathis pugnaturum, ac deinceps ingentes de[1]
hostibus victorias adeptus est[2] ac parva manu saepe legiones Antiochi
vicit ac prostravit.

    [1.] Alibi: _ab_. [2.] Alius: _reportavit_.

FRIDERICUS: Non religio, sed superstitio est, quod Judaei tam
pertinaciter ab omnibus etiam necessariis negotiis die sabbathi sic
abstinendum putant, ut ne filius quidem aquis parentem mersum aut
fluvio[1] interceptum eripiat, aut illata vulnera[2], quo minus sanguis
effluat, obligare velit. Quam superstitiosam crudelitatem Christus[3]
exhorruit, cum sacerdos viatorem vulneribus saucium die sabbathi
deseruisset, rustici autem benignitatem laudavit, quod hominem
languentem vulneribus obligatis jumento domum importari jussisset. Cum
autem pontifices in Christum acerbe inveherentur, quod[4] aegrotum
septimo die curavisset ac lectum alio transferri jussisset[5], ipse
obtrectationes[6] illorum verbo diluens: _Sabbathum_, inquit, _propter
hominem, non autem homo propter sabbathum conditus est; filius autem
hominis dominus est sabbathi._ Itaque curationes admirabiles[7]
multitudini, morborum innumerabilium varietate languenti, saepius die
sabbathi mirifice ostentavit[8].

    [1.] Alius: _flammis_. [2.] Alibi: _illato vulnere_. [3.] Luc. 10,
    31 sq. [4.] Matth. 12. Luc. 6, 13 sq. [5.] Alius: _transferre
    mandasset_. [6.] Alibi: _objectiones_. [7.] Alibi: _admirabilis_.
    [8.] Matth. 12. Marc. 2. Joh. 7. 9. Luc. 1. 6. 13 sq.

CURTIUS: Simili superstitione insaniebat nauclerus ille Judaeus, quem
Synesius[1] scribit die sabbathi navis gubernacula in altissimis
fluctibus deseruisse, nec ullo mortis aut tormentorum metu aut navis cum
vectoribus periclitantis ad officium revocari potuisse.

    [1.] In Epistolis.

SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas
arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid[1]
fecerit vetitum die sabbathi premente[2] necessitate, quippe quae nullis
coërceri legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus,
sabbatho curare licuisse, non propterea licuit asportare[3] cubile.
Illud enim potissimum arguebatur[4], quod Christus lectum asportari[5]
jusserat. Quin etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his
verbis: Sex dies rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad
curationem, non die sabbathi.

    [1.] Alibi: _quicquid_. [2.] Alius: _poscente_. [3.] Alius:
    _exportare_. [4.] Alius: _arguebant_. [5.] Alius: _avehi_.

FRIDERICUS: Haec verba pontificis[1] non eo pertinent, ut curare die
septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui
calumniandi praeriperet occasionem.

    [1.] Alibi: _Christi_.

CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit
allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non
dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum
opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia
domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis
docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero[1], nec me
argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum pontificum
religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis: _Custodi_, inquit,
_fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris tuae_[2], ego Dei
mandata et ecclesiae interpretor[3]. Idem: _Ne transferas terminum, quem
majores tui pepigerunt_[4].

    [1.] Alibi: _praefero_, vel: _pro me fero_. [2.] Proverb. 6, 20.
    [3.] Alius: _interpretabor_. [4.] Proverb. 22, 28.

SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi
significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque
transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam
Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum
saepissime coli jussit[1], ac Paulus[2] ipse sabbathismum populo Dei
datum scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris
aperte discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum,
quem vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu
sabbathi destiterat[3] Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas
in anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας[4] abstinemus exceptis sabbathis et
dominicis. Item: _Sabbathis omnibus, qui adierit[5], inveniet Deum._

    [1.] Lucae 17. [2.] Hebr. 4. [3.] Alibi: _desistebat_. [4.] Alii:
    κρεοφαγῶν. [5.] Alibi: _audierit_.

CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam
eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua
fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus
dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi
primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut
etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum
feriarentur[1], nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum
concilio coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos
esse communi decreto persuasit[2]. Itaque cum ad Colossenses[3]
scriberet: _Ne quis_, inquit, _vos judicet in cibo aut[4] potu, vel
parte diei festi vel noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra
futurorum._

    [1.] Alibi: _feriantur_. [2.] Act 15, 22 sqq. Gal. 2, 14 sqq.
    [3.] Col. 2, 16 sq. [4.] Alibi: _vel_.

CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis festivus
exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis grave
afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi 196
sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari.

SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere[1] velle, ut pro
dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque ac
Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus,
lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam
non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus
agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.

    [1.] Alibi: _persuasisse_.

SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere,
quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis,
choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea
Diis immortalibus gratiores.

SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et
dies festus nobis vocatur חַג[1] a saltatione et meditatione, ne festi
dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur. Itaque
noviluniorum diebus[2] omnes omnibus[3] oblectationum generibus, quae
modo[4] a turpitudine abhorrent, summopere delectamur[5], nec quicquam
nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac,
tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus,
canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista,
diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis
epulis coram immortali Deo obtestamur, nos[6] summa cum laetitia cibis
sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen
aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus[7], idque ab
antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare
solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta[8]: _Cur_,
inquit[9], _maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova,
nec sabbathum?_ Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo
discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod
autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri
queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam
omnia decalogi capita impune violari videmus[10]. Nam cum primo capite
unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia
Deorum ac multo plura[11] videmus ubique coli. Veteres quidem pagani
trecentos Joves, ut ille[12]:

  Trecentum tonat ore Deo Erebumque Chaosque,

et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus[13]
tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes
arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos
divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere
detestanda quadam apotheosi[14]. Et cum secundo capite decalogi ante
statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta
poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac recessus
quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem ex omni
materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera, farina,
ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa, cineres,
cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo corpori
salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem comparari
putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis
precationibus[15] secundum decalogi caput, quo statuarum cultus
interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa
Germania ex ipso decalogo expunxerunt[16] ac penitus abraserunt. Ac
mirum mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat[17], ullas imagines
lege divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et[18]
apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus,
mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis aequa
mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem
profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare
prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo
pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum[19]
dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina
jurantur, cum toties ac tam diserte[20] aliud quam aeterni Dei nomen ac
numen[21] jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac
potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab
ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _dies_. [3.] Alibi: _omnium_.
    [4.] Alibi: _quomodo ... abhorreat_. [5.] Alius: _oblectamur_.
    [6.] Deest in aliis codicibus. [7.] Alius: _pasci_, ita ut
    antecedenti verbo _vesci_ correspondeat. [8.] Alibi: _profectura_.
    [9.] 2 (4) Regum 4, 8 sqq. [10.] Alius: _violare debemus_.
    [11.] Alibi: _plures_. [12.] Virgilii Aeneis IV. [13.] Alibi: _ut
    videamus_. [14.] Alii: ἀποθεώσει. [15.] Deest in alio codice.
    [16.] Alius: _induxerunt_. [17.] Tom. III. (Jen. ed.)--Alibi:
    _neget_. [18.] Alibi: _aut_. [19.] Alibi: _sanctissimum_.
    [20.] Deuteron. 9. Jerem. 5 et 12. [21.] Desunt haec duo verba in
    alio codice.

Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset, silentium
secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM, acerrimum
rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad responsionem[1]
comparare videretur[2], omnibus in eum intentis, sermonem cohibuit,
rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis querelas et
criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum puto, ne de
libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur[3].

    [1.] Alii: _reprehensionem_. [2.] Alii: _paratum videret_.
    [3.] Alibi: _videar_.

OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam?

CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel
Salomonem refellere velis?

OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac
ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi delapsus
coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec plures uno
colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum, sed etiam
spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium ereptum,
quominus ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc autem nec
Deum, nec Dei filium[1] arbitrantur, ac propterea sanctissime vetant
adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem colere,
quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum tantopere
abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam[2] caelatas
vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil eorum,
quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat, aut ad
spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus poena
capitali. Et[3] quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis
imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit, eos
ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod divorum
imagines dejecissent, ut[4] Deum aeternum adorarent. Psalmos Davidis,
quos divinitus hominum generi[5] datos affirmant, cantibus ac nervis
usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim precari
consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo[6] hospitii cum
Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo
immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud
arabica lingua: _Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo_[7];
tum et illud ex libris Jobi afferebat: _Multi_, inquit, _queruntur, se
opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui
Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur._

    [1.] Alii addunt: _esse_, vel: _fuisse_. [2.] Alii: _nulla usquam_.
    [3.] Aliter legit alius codex: _Et quidem eo minus statuas
    venerantur, ut etiam felicitate coelesti se frui glorientur, quod
    divorum_ etc. [4.] Alibi: _ac_. [5.] Alibi: _Hominibus quasi_.
    [6.] Alibi: _cubiculorum_. [7.] Psalm. 42, 4 sq. et 119, 55.

CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo,
usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus et
canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide[1] didicimus et
expressimus: _Septies_, inquit, _interdiu tibi dixi laudem_; quod nec
Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita
circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum
tota hebdomade preces publice[2] fieri patiantur.

    [1.] Psalm. 119. 164. [2.] Alius: _publicas_.

SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes
canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse
scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes
divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam
laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana
putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim
mater Samuelis[1], cum Deo gratularetur: _Sterilis_, inquit, _peperit
septem._ Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores
voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.

    [1.] 1 Sam. 1, 6 sqq.

OCTAVIUS: Rogationes Ismaëlitarum breves quidem sunt, sed supra modum
efficaces in hunc modum: El hemdu, tilla hi rabis hallamine, El rahami,
El rachini, Melichi, Jarini, El dini, ejahe, rah tu vejache, vestecun
Isdina. Elzzirata Mustitfa mazzirata cladina evanta alahim gari ri il
magduli olahem velal soline amim. Id est: Laus Deo misericordi ac
flexibili regi extremi judicii! O mortales pietatis amantes, colamus
illum et auxilium consequamur, da nobis, aeterne Deus, certissimam
cognitionem eorum, quos selegisti, ut nunquam, illis offensis, ex gratia
tua excedam. Amen. Haec precatio ab illis Lassala[1] dicitur i.e.
communis omnium, quia praeter hanc variae sunt preces ac paene
innumerabiles, quas ex voto sibi quisque commentatur.

    [1.] Alibi: _Lessala_.

CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae
Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum.

SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie
usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu
unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic
expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi
videntur. Sic enim opinor melius[1]: _Audi Israël! Is qui est aeternus
Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex toto
corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque haec
verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius inculcabis
liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu surgas, et
alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis tuis, quin et
asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis._ Illud est schema
nostrum, quod in membranis vitulinis[2] scriptum et in capsulis conditum
brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter caesariem et frontem,
idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod _alligare_ vel _appendere_[3]
significat: alii ab hebraica voce תפלה, quae orationem significat[4],
quoniam ea quotidie quasi preces sanctissimas recolunt. In iisdem etiam
membranis inscribunt periodum e decimo tertio capite Exodi, quae
incipit: _Memento diei hujus, quo egressus es ex Aegypto_, usque ad haec
verba: _A diebus in dies_[5], et ex eodem capite, paulo post periodum,
quae incipit: _Et erit, cum introducet te_, usque ad haec verba: _quod
potenti manu eduxerit nos Deus ex Aegypto_[6]. Item periodum ex secundo
capite Deuteronomii, quod incipit: _Exit itaque si audiendo_, usque ad
haec verba: _coelum supra terram_[7].

    [1.] Deuter. 6, 4 sqq. [2.] Alius: _fibulanis_. [3.] Alibi:
    _apprehendere_. [4.] Desunt haec octo antecedentia verba in aliis
    codicibus. [5.] Exod. 13, 3 sq. [6.] Exod. 18, 7-9. [7.] Deuter. 11,
    1 sqq.

FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad
salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut[1] quidem Catholici
principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut ab
omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas execrabiles
appellat Augustinus.

    [1.] Alibi: _et_.

SALOMO: De nostris si ullus ea spe ac fiducia ducatur, ut earum rerum
sola gestatio ad salutem prosit, quem puto esse neminem, hunc insanire
judico. Sed haec summa capita majores nostri ab unoquoque nostrum
circumferri voluerunt, ut quotiescunque capsulas vel in postibus videant
Mezazam, primi capitis, et divinae legis memores ab omni cultu
peregrinorum numinum abstinere, et ad verum Deum vitam instituere
consuescant.

OCTAVIUS: Ab omnibus ligaturis istis ac pictis imaginibus Ismaëlitae
abhorrent et veram pietatem amplectuntur. Illud etiam praeclare, quod
Mesquedas vel[1] fana sic construunt, ut nec a viris foeminae conspici,
nec viros foeminae contueri possint, sed habeant utrique stationes medio
pariete discretas.

    [1.] Alii: _seu_.

SALOMO: Haec a nostris, ut optima quaeque, assumserunt[1] et
expresserunt Ismaëlitae, ut nec in templis nec in synagogis viri
foeminas intueri possint. Ita fit, ut nullae pravae cupiditatis
inflammandae occasio aut lenociniorum illecebrae ullae quaerantur.

    [1.] Alii: _acceperunt_, vel: _sibi asserunt_.

CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim
laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo
asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare.

SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini
obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae
prae foribus tentorii sacri[1] excubabant[2], propterea quod sacerdotes,
filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non
dubitarint[3]. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo
impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime
amovere[4]. Quin[5] etiam meretrices ab extrema memoria majorum
nostrorum nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in
Arabia omnes Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae
fuerunt, cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo
velari, sed etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod
sapienter Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique
sexui divisa.

    [1.] Alius: _sacra_. [2.] Forte: _exercebant_. [3.] 1 Sam. 2, 22
    sqq. [4.] Alii: _movere_. [5.] Alibi: _Hinc_.

FRIDERICUS: Nulla calumnia[1] graviore Christiani veteres oppressi
dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis
specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt
apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam
in libro de velandis virginibus Christianorum morem valde improbavit,
quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula caritatis,
quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.

    [1.] Origenes contra Celsum; Talmud. in tract. de sabbatho; Philo in
    libro de vita contempl.

CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et spero,
emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.

OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod[1] ad
religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus,
utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo
utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis[2] et porcorum esu,
denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus[3] non
satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit,
quia[4] quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi
puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit[5], quod
esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani
circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti
consuevisse scribit Herodotus[6]. His vero temporibus non modo mares[7]
a maribus, verum etiam foeminae[8] a foeminis nymphae quadam particula
circumciduntur.

    [1.] Alibi: _quid_. [2.] Alii: _sanguine_. [3.] De baptismo.
    [4.] Alibi: _quoniam_. [5.] Alibi: _est_. [6.] Lib. 4. Sed
    intelligendum est de his Aegyptiis, qui genere Judaei sunt.
    [7.] Alibi: _mas_. [8.] Alii: _foemina_.

CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera[1], non
tamen ullam[2] video fuisse circumcisionis utilitatem.

    [1.] Alibi: _tabula_. [2.] Alii: _aliam_.

SALOMO: Quae major aut[1] sanctior utilitas esse potest, quam divini
foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas
circumcisionis asserunt[2] utilitates, tum ad procreationem liberorum
commodiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coërcendam
vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam circumcisionis
causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaëlitis differunt, quod
hi nec azymis nec agnis paschalibus utuntur[3] nec sabbathi festiva
quiete, nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam exspectant, ut
Judaei, excipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos Imanias vocant. Ac
tametsi preces ad omnia coeli templa[4] fieri posse confiteantur,
saepius tamen ad Mecham ora convertunt, ut olim Daniel in urbe Babylonis
exul, in genua procumbens, Hierosolymam versus orationem[5] concipiebat.

    [1.] Alii: _et_. [2.] Alibi: _afferunt_. [3.] Alius: _utantur_.
    [4.] Alibi: _omnes coeli plagas_. [5.] Alii: _vota_.

SENAMUS: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem solem,
meridie ad Austrum, sero ad occasum converti[1] jussit. Graecis tamen
nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare, heroibus
vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a Chaldaeis et
magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam diluculo ac
potissimum etiam soli orienti, quem Mithram appellabant, sacra facere
consuerant. Hinc Maro:

  Illi ad surgentis conversi lumina solis.

Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes,
ut Vitruvius[2] scribit. Jubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum
spectantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam
Christiani statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi
vultu ad orientem converso adorent.

    [1.] Alii: _verti_. [2.] Alius: _Virumnius_.

FRIDERICUS: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum
conversi vota conciperent, respondebant[1], id illis in usu esse, quod
oriens honoratior esset occasu. Sic enim Pompejus[2] Cornelio Syllae
dixisse fertur, plures orientem, quam occidentem[3] solem adorare. Non
video tamen, cur Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum
conversi sacra faciant.

    [1.] Justinus Martyr qu. 118. [2.] Plutarchus in Pompejo.
    [3.] Alibi: _abeuntem_.

SALOMO: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia
colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et
utroque tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii
ad exemplar universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima
orbium coelestium conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum
tenere volet, cum sideribus ad occasum progredi necesse habet, non
regredi ad ortum. Ex quo quidem pulcherrima naturae arcana eruuntur,
ut[1] decentem et naturae congruentem morem intelligamus, quae scilicet
dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.

    [1.] Alibi: _et_.

TORALBA: Haec disputatio plurimum[1] exercuit omnes scriptores, nec
tamen de mundi situ probabilem afferunt caussam. Nam Pythagoras,
Homerus, Plato, Aristoteles, Galenus, Averroesdextrum mundi latus in
oriente posuere, Plinius et Varro sinistrum. Augur enim Romanus, sub Dio
templorum sacra lituo dividens, vultum ad Austrum convertebat, ut
haberet a sinistris ortum et occasum a dextris. Empedocles, Cleomenes,
Lucanus, Solinus, Philo Ebraeus dextram mundi partem Aquiloni tribuunt.

    [1.] Alius: _ut plurimum_.

SALOMO: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso
dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit
universae naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora,
ut pes dexter ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac
robustius est. Cor sapientis, inquit Salomo[1], _in dextra ejus, stulti
vero in sinistra_, quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus suis
imperare nequeunt, ut sapientes. Sic aquilonares homines australibus
robustiores sunt ac vegetiores, et ubique fere ad Aquilonem corpora sunt
formae dignitate praestantiora, ingeniorum vis tamen minor. In dextro
latere jecur situm est, sanguinis officina, in sinistro lien,
conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem regionem homines sunt
rubicundi ac robusti, nam robustum a rubore Latini[2] derivant, ad
meridiem atri; vis tamen ingeniorum major ad Austrum, cujusmodi sunt
melancholici. In dextro latere jecur vim cupiditatis continet, vitiorum
alimentum et ὑποκείμενον, ac propterea victimae ad Aquilonem spectantes
caedi jubentur[3]. In sinistro vis atrae bilis ab ipso liene homines
contemplationi deditos habet ac coelestium rerum meditationi; sic ab
Aquilone bella, calamitates, exercitus in sacris litteris saepius
denunciantur et potestas ingens Leviathani ad Aquilonem, qui etiam ob id
Aquilonaris[4] appellatur. Contra vero Deus dicitur ab Austro venire et
profectiones Abrahami versus Austrum. Quo pertinet etiam illud: _Dicam
Aquiloni, da! et Austro, noli prohibere!_[5] quia prohibentis major,
quam tribuentis potestas. Nec minus mirum videri debet, quod omnes
omnium populorum regiones, Chaldaeorum inquam, Judaeorum, Ismaëlitarum,
Christianorum ab Austro derivantur. Exercitus vero Gothorum, Vandalorum,
Herulorum, Hungarorum, Turcarum, Tartarorum, AngloSaxonum ab Aquilone ad
Austrum. Item motus omnium animantium est a dextro ad sinistrum
latus[6], ac motus trepidantis orbis elati ab Aquilone ad Austrum
inclinat, mirabili naturae consensu. Ex quo Judaeorum intelligitur
templa Deorum[7] ad occasum conversa et pontificum statum in sacris
faciendis universitati naturae consentaneum esse. Ex eoque non tantum
Homeri, sed etiam Pythagorae, Platonis, Aristotelis, Averrois, Galeni,
Plinii, Varronis errores emendantur, ac mirabilia naturae arcana
intelliguntur, etiamsi preces ad omnia coeli templa laudesque divinae
locis omnibus ac regionibus Deo gratissimae semper fuerunt.

    [1.] Eccles. 10, 2. [2.] Festus in voce robustus. [3.] Levit. I.
    Jerem. 46. Ezech. 42. [4.] Joel 2, 20.--Alibi: _Aquilonates_.
    [5.] Jes. 43, 6. [6.] Aristoteles de hist. anim. II, 1. [7.] Alibi:
    _Judaeorum_.

OCTAVIUS: Non video, Ismaëlitas tam acute philosophari, sed qui citra
tropicum cancri regiones incolunt, ad Mecham seu Jezecat seu Medinam
Alnabi, ad civitatem prophetae et montem Moriam, ubi Abrahamus filium
immolare[1] jussus est, convertuntur, scilicet ad Austrum; qui vero sunt
ultra tropicum, convertuntur ad Aquilonem. Illud tamen singulare est,
quod Ismaëlitae, quoties precantur[2], bis inclinato vertice terram ac
manus utrasque deosculantur, Christiani vix unquam.

    [1.] Alibi: _immorali_. [2.] Alibi: _provocantur_.

CURTIUS: Manum deosculari Deum adorantes[1], antiquissimi moris est, ut
Jobus ipse testatur, non quidem ut de[2] osculo cogitarent, sed ut ori
silentium imponerent[3], unde saepe peccatur; ut etiam nunc plerique cum
de peccatis confitentur, pectus solent tundere, ubi cor residet,
pravarum cogitationum artifex; alii frontem vola caedere, ubi animi
sedem esse arbitrantur, quasi poenas ab auctoribus flagitiorum
reposcerent ista percussione. Verum enim vero[4] sine saliva[5] osculari
nemo potest. Illud enim veterem[6] sapit idololatriam eorum[7], qui
terram pro Deorum ac rerum omnium parente adorabant, magnae Cybeles
appellatione carmine impio: O hominum, pecudum, divûmque aeterna
creatrix!

    [1.] Alii: _adorantem_. [2.] Alii: _non quia de_. [3.] Alius:
    _imperarent_. [4.] Alios: _Terram vero_. [5.] Alius: _scelere_.
    [6.] Alius: _veterum_. [7.] In eodem deest.

SALOMO: Nos erecti Deum laudamus, flexis genibus fausta precamur,
adversa deprecamur interdum etiam stantes, ut Ezechias ad parietem
conversus, nunquam sedentes, multo minus ambulantes, nisi morbus vel
imbecillitas cogat, ut Mosen, qui cum diutissime pansis[1] ad coelum
manibus, tantisper adversus Amalekitas pugnabatur[2], erectus stetisset,
fractis viribus consedit, fusis tamen et extensis manibus usque ad
occasum. Fallitur autem Plutarchus[3], qui Numam jussisse scribit, ut
adoraturi sederent, quod et Latinis inusitatum et a Pythagoricis
decretis, quibus Numa dicitur imbutus fuisse[4], alienum. Sic enim
Pythagorae symbolum: περιφερόμενον προσκυνεῖν i.e. circumvolutum
procidere. Et nos quidem peccata confitentes frontis ad humum
contactu[5] testamur humilitatem, quod Plutarchus appellat, ῥίψεις ἐπὶ
πρόσωπον. In ardentissimis rogationibus[6] Eliae statura imitamur[7]. Is
enim cum sua oratione coelum tribus[8] annis et sex mensibus ita
conclusisset, ut nec imbres ulli nec rores depluerent, septies oravit,
quoad exoraret[9], vultu inter genua composito humi advolutus, qui
humillimus est infantis in utere habitus, ut eliceret imbrem. Sessio[10]
vero et adoratio e[11] diametro pugnant.

    [1.] Alibi: _passis_. [2.] Exod. 17, 9 sqq. [3.] Περὶ
    δεισιδαιμονίας. [4.] Addit alius: _penitus_. [5.] Alius: _fronte ad
    humum contracta_. [6.] Alibi: _orationibus_. [7.] 1 Reg. 7, 1-9.
    Jac. 4, 17. Sir. 48, 2. Luc. 4, 25. [8.] Alibi: _sex_. [9.] Alibi:
    _exoraretur_. [10.] Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio
    codice. [11.] Alius: _toto_; alius: _tota_.

OCTAVIUS: Tantum abest, ut Ismaëlitae osculantes humum adorare velint
Cybelem, ut nulla gens ab idololatriae suspicione longius absit. In
templo sermones et colloquia facere aut deambulare, scelus arbitrantur.
Festis diebus hora sexta concio populi frequens est, nec ante meridiem
festo die cibantur; die vero paschali, quae omnium sanctissime colitur,
post jejunium menstruum[1] Elmeide coenam concelebrant, tum deosculatis
mutuo manibus offensiones mutuo acceptas charitate summa ignoscunt ac
veterum ἀγάπας recolunt, non ficta simulatione, sed bona fide, nec si
quisquam post accepta[2] illa oscula manuum[3] acceptas injurias
ulciscatur, impune laturus est, sed gravi judicio damnatur. Si quis
concionibus ac precibus publicis adesse recusaverit, mulcta, infamia,
carceribus coërcetur. Nec tamen[4] unius aeterni Dei purissimo cultu,
sed etiam humanitate et benignitate populos omnes longe superant[5]. Ac
mirantur, Christianos homines tantam egentium multitudinem, tantam
suorum nuditatem[6] et inopiam aequo animo ferre posse, cum apud
Ismaëlitas plura sint domicilia egentibus ac peregrinis vacua, quam
tenues domiciliorum egentes. Saepe quidem videre potuistis Turcas in hac
urbe tenuibus ubique occurrentibus[7] nummos libenter objicere. Nulla
enim lex apud istos sanctior colitur, quam Ullache i.e. exsolvere debita
et egentibus largiri. Itaque saepius occurrunt viatoribus chorabitae,
quos Eremitas Graeci vocant, a quibus hoc unum precantur, ut ad se
divertant. Postea vero quam exquisitis ferculis, lotionibus et
cubilibus[8] foverunt, non modo nullum pretium reposcunt, sed etiam
gratias agunt his verbis: Demum hannam fal alla se verfis, i.e. hoc
animae meae detur, Deus te amet! Sunt etiam frequentissima domicilia[9]
a litteratis hominibus circa fana constituta et uberrimi ad alimenta
reditus; vix enim est ullus opibus locuples, qui aut templum aut
publicum hospitium consecrandum non curet. At innumerabiles Christianos
videmus, quos non benefacere delectat, sed benefecisse videri, ut
ambitioni magis, quam inopiae donare[10] videantur. Et quum paucissimi
benignitatis fontes egentibus[11] aperiant[12], tum vero id faciunt, vel
ad furtorum et flagitiorum expiationem (neque enim[13] aqua citius
ignem, quam largitio in egentes peccatum restringit)[14] vel ad
incrementa rei familiaris[15]. Nihil enim verius a Basilio Magno dici
potuit, quam artem omnium quaestuosissimam esse eleemosynariam[16]. Ac
Musulmanni quaestum rei domesticae non spectant, sed solius Dei intuitu
largiuntur, ad idque curiosissime a concionatoribus erudiuntur, ut mihi
Christianis jure opponere posse videantur, quod olim Spartanus[17]
quidam seniori assurgens in theatro, ne adolescentibus considentibus
spectaret erectus, Athenienses honestas artes[18] ad pompam et fastum
habere, non tamen ad usum. Hoc vero singulare est, quod Ismaëlitae a
vino et alea, vetantibus legibus, abstineant, tametsi plerique
Christiani se legibus solutos arbitrantur, propterea sive vini luxum et
aleam sequuntur, sive adulteria, stupra, rapinas, injurias, verbera,
caedes, mentis ad omnia concitas, quodque his omnibus foedius est,
capitales in Deum contumeliae[19]. Juventutis autem molles et teneres
annos studiosissime legibus divinis erudiunt, neque enim fabulas audiri
et[20] libidinis ludos aperiri patiuntur, sed Alcorani divinis
praeceptis tam assidue imbuunt, ut ante pubertatem fideli memoria
teneant; cantica vero impudica nulla audiantur. Denique cum illorum
religionem, judicia, leges, mores, instituta cum vestris[21] comparo,
verissime Ismaëlitas ex omnibus populis Musulmannos i.e. fideles esse
judico, non tantum, quia lex Muhammedis naturae consentanea est, ut
Algibel et Avicenna scripsere, sed etiam quia caeteri verae[22] faciem
ac speciem religionis habent, illi religionem ipsam non tantum habere,
sed possidere mihi videntur[23].

    [1.] Alibi: _nostrum_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alibi: _post
    illas manuum exosculationes_. [4.] Alii: _tantum_. [5.] Alius:
    _superarunt_. [6.] Alibi: _ruditatem_. [7.] Alibi: _accurrentibus_.
    [8.] Alius: _cubiculis_. [9.] Alius addit: _scholastica_.
    [10.] Alibi: _donari_. [11.] Alibi: _pauperibus_. [12.] Alii:
    _appareant_. [13.] Alius: _vero_. [14.] Alii: _restinguit_.
    [15.] Tob. 12, 9. [16.] Alius: _eleemosynam_. [17.] Alius:
    _Spartiata_. [18.] Addunt alii: _et divinas_, vel: _et doctrinas_.
    [19.] Alibi: _contumaciae_, vel: _injuriae_. [20.] Alius: _aut_.
    [21.] Alii: _nostris_. [22.] Alibi: _fere_. [23.] Alibi:
    _videantur_.

Cum ad hanc orationem caeteri conticuissent ac mirarentur, Octavium a
Christianis ad Ismaëlitas defecisse, nec quisquam Octavii orationem[1]
refutaret, tandem rupto[2] silentio FRIDERICUS: Non erat, inquit,
animus, Octavii orationem refutare, ac vos ob id opinor conticuisse,
quod refutatione minus egeret. Nec mihi de moribus ac religione
Muhammedistarum[3] disputare placet, quia non licuit eorum civitates ac
respublicas pervestigare; illorum tamen religionem Octavio,
ingeniosissimo viro, probari non puto, sed ea tantum[4] verbi gratia
disseruisse. Legistis, opinor, libros de doctrina Muhammedis, item de
moribus ejus ac toto vitae genere atque illud inprimis, quod
ingeniosissimus ille[5] religionum artifex in libris[6] quidem
Muhammedes nuncupetur[7], in coelo vero Almad. Sic enim[8] Homerus
fluvium, qui Trojam praeterlabitur, Xanthum ab hominibus, Scamandrum a
Diis vocari. Cum autem natus est Muhammedes, ad eum alendum venti
scilicet, aves, nubes, angeli convenerunt, venti quidem odoribus, aves
fructibus, nubes aquis. Et quoniam angelis nihil supererat, quod infanti
praeberent, ira perciti discesserunt. Eundem tamen in coelum abreptum
fuisse tradunt ab ipso Gabriele, ac post reditum prophetam se tulisse,
conciones publicas habuisse; sed quoniam nec orationibus ullis, nec
rationibus, quae vellet, persuadere poterat, vi et armis agere
decrevisse; fugatum tamen die Veneris ab hostibus fugisse, a cujus fuga,
scilicet ab Hegira, initia[9] ducunt annorum, postea vera validiore manu
reversum Mecham expugnavisse ac discipulis militibus diripiendam
dedisse. Ab his initiis et praeda locupletiores imperium paulatim
propagarunt, cum Arabiae latrones ad societatem[10] proposita libertate
ac diripiendi spe coegissent. Ipse vero jam senio confectus comitiali
morbo dicitur interiisse, sed cum tertia die resurrecturum se
promisisset, tam diu jacuit insepultus, quoad teterrimo foetore
intolerabilis a plebe in cloacas urbis projectus esset. Plerique cum
Garuffa, uxore Mazuchi[11], deprehensum ac caesum fuisse tradunt, cum
diceret eas uxores, quas propheta vellet, jure suo capere potuisse.
Abadallam vero et Machilium occidi jussisse, quod prophetam esse
negarent, ac tametsi uxores septendecim domum duxisset, nihilominus
tamen Zeidi quoque uxorem socii dicitur rapuisse. Jucundissimam quoque
fabulam commentus est, ut vini non solum abusum tolleret, sed rem et
usum necessarium prohiberet; fingit enim duos angelos coelitus in terram
ad judicia exercenda demissos, ebrietate et illecebris formosae
meretricis, cujus amore tenebantur, persuasos esse, ut alter illam in
coelos veheret, alter in terram reveheret, propterea mortalibus vini
usum interdictum fuisse. Ex omnibus autem fabulis nulla foecundior est,
quam quae extat de paradiso Muhammedis, ubi ciborum fercula
exquisitissima fore pollicentur, tum vini, lactis ac mellis torrentes
undique profluentes, foeminarum etiam formosissimarum ac cynaedorum
greges, quibus uti liceat et abuti, ac septuaginta millibus annorum
voluptatibus perfrui, post convivium, quod etiam annorum septuaginta
millium spatio definit. Quod[12] cum Averroës, Arabicae philosophiae
princeps, legisset, porcorum paradisum dixit, ut[13] mirum videri non
debeat, si impietas illa detestabilis, tot ac talibus propositis
praemiis, totum pene terrarum orbem invasit.

    [1.] Alibi: _rationes_. [2.] Alius: _recepto_. [3.] _Muhamedanorum_.
    [4.] Alibi: _de ea tamen_. [5.] Alii: _iste_. [6.] Alibi: _terris_.
    [7.] Alius: _usurpatur_. [8.] Alius: _etiam_. [9.] Alibi: _initium_.
    [10.] Alius: _saevitiam_. [11.] Alius: _Mafuchae_. [12.] Alibi:
    _quae_. [13.] Alibi: _et ... debet_.

CURTIUS: Tanta vis est pravae opinionis, ut hominum mentibus semel
insita potentius quam natura ipsa dominetur. Et quidem apud Narsingas
Indorum[1] populos mortuis maritis viduas eodem incendii rogo viventes
ac spirantes cum cadaveribus[2] exuri constat, non modo veterum, sed
etiam recentiorum scriptorum summa consensione easque summa alacritate
eo deferri ab amicis, ut voluptatibus maritorum sempiternis perfruantur.
Sed et illud valde puerile debet videri, quod Ismaëlitae flagitia
lotionibus assiduis elui putant, non aliter atque Indi occidentales[3]
Hispaniolae ex intimo stomacho ante aras ac statuas vomentes scelera
profligari putabant.

    [1.] Alius: _Indiae_. [2.] Alibi: _cadavere_. [3.] Alibi:
    _orientales_.

OCTAVIUS: Nihil mirum est, si Averroës Ismaëlitarum religionem valere
jussit, cum etiam Christianorum ac Judaeorum leges omnes foedissime
proculcarit. Sed Avicenna, princeps in omni genere philosophiae ac
medicinae clarissimus, scribit, legem Muhammedis miserias ac felicitatem
summarum voluptatum corporis proposuisse, aliam tamen beatitatem[1] lege
praestabiliorem in animo habuisse. Quae autem ex libris Elimel Nebi,
h.e. vita prophetae ejusque doctrina, et Edit el nebi i.e. historia
prophetae, recensuit Fridericus, plane apocrypha sunt Ismaëlitis neque
usquam theologis approbantur, sed imperitis hominibus conscripta
rejiciuntur, ut ea, quae a Bonaventura theologo de vita Christi
circumferuntur, cum scilicet arbores frugiferae summa cacumina
curvassent leviter, ut infanti Christo, ad poma inhianti ad satietatem
usque vesci liceret. Quae theologi christiani non magis probant, quam
innumerabiles hujusmodi fabulas, quas in aurea dicam an ferrea lectione
divorum legimus, quae referre nolim, ne nos pigeat ineptiarum.
Alcoranus, qui a collectione sic dicitur vel Alphaticianus a
distinctione capitum, quae 123 numerantur, nihil habet ineptiarum, nihil
sibi contrarium, nihil repugnans, ut putarunt Dionysius Carthusianus et
Cardinalis S. Sixti[2], qui adversus legem Muhammedis scripserunt.
Mitius aliquando[3] Richardus[4] ordinis praedicatorum, arabicis
litteris et disciplina instructus[5], tametsi quibusdam locis et falsa
simulavit et vera dissimulavit. Quod autem de paradiso et sordidis
voluptatibus plerique calumniantur, satis refelluntur ex iis, quae Azora
septuagesima quinta et septima scribuntur, scilicet adulteros et
perjuros sempiternis inferorum ignibus deflagraturos, ut clara voce
testatus est ipse legislator Muhammedes. At ne foeminas quidem a viris,
dum sacra fiunt, conspici, nec in publico vultus revelari[6] patiuntur
populi, qui Muhammedis legibus[7] obligantur. Quod item Christiani
Muhammedem se resurrecturum spopondisse commemorant, nusquam scriptis
Ismaëlitarum ista reperies. Atque in eo ipso inter se discrepant
Christiani, quod alii quidem tertia die, alii octingentesimo post anno
resurrectionem se promisisse jactant, quasi Lycurgus alter[8], Apollinem
consulturus, cives suis legibus obligaret, quousque rediisset. Omissis
igitur fabulis inanibus, si quis studiose legat Alcoranum, nihil in[9]
eo reperiet, quantum quidem judico, nisi summam erga Deum religionem,
pietatem in parentes, caritatem in proximos, benignitatem adversus
tenues, justitiam in omnes assidue inculcari videbit[10].

    [1.] Alibi: _beatitudinem_. [2.] Alius: _Coeli_. [3.] Alius:
    _aliquis_. [4.] Alii: _Ricualdus_, vel: _Ricaldus_. [5.] Alibi:
    _divino instinctu_. [6.] Alii: _revelare_. [7.] Alibi: _lege_.
    [8.] Alibi: _ille_, vel: _olim_, vel: _aliter_. [9.] Desunt alibi
    sex haec sequentia verba. [10.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Mirum est, Agarenos Muhammedis in coelum ascensionem sine
mulo fingere non potuisse, aut cur scalam potius non adhibuerint[1],
quam jumentum[2], nisi probabiliorem fore putarent mulorum in coelos[3]
ascensionem.

    [1.] Alibi: _adhibuerunt_. [2.] Alibi: _mulum_. [3.] Alibi:
    _coelum_.

OCTAVIUS: Nihil hujusmodi proditum est in sacris[1] Muselmannorum
litteris, nec magis incredibiles sunt hujusmodi fabulae, quam Numerii[2]
Attici, praetoris Romani, qui juratus, in coelum ascendisse Augustum,
acceptis a Livia decem aureorum millibus, confirmavit. Sed cum alius
ascensionem Drusillae in aedibus Caligulae fratris nobilem affirmaret,
non sine risu ingenti a populo acceptus.

    [1.] Alibi: _sanctis_. [2.] Alibi: _Numerici_.

CORONAEUS: Miror, Octavium superstitiones Agarenorum, misericordia
potius, quam risu dignae cum sint, ipse acutissimi judicii ac doctrinae
singularis, probare potuisse eoque magis, quo diutius ab illis dura
servitute fuit oppressus.

OCTAVIUS: Me Deus optimus maximus a piratis comprehensum in littore
Siciliae mercatori Syriaco[1] vendi passus est; hic rursus Paracadio[2]
me dedit, qui ut religionis amantissimum ac litterarum studiosissimum me
esse intellexerit[3], de mea religione (jam enim triennium[4] captivus
populari, Arabum linguae consueveram)[5] percontari coepit. Ego cum ad
singula capita responderem et in meam sententiam illum pertrahere
conarer, quo nihil ab immortali Deo magis et melius mihi optandum
judicabam, ille contra tot ac tam multis rationibus urgebat, ut ab
argumentis, quasi ab aquis desertus[6] in vado haererem; tandem mihi
libellum exhibuit arabica lingua a Dominicano quodam christianae
religionis desertore conscriptum pro defensione religionis Ismaëlitarum.
Quem ut legi et relegi, in varias animi sententias distractus, mirabar
ab homine Christiano, et quidem ordinis praedicatorum, ejurata majorum
religione scribi potuisse. Ad extremum rationibus victus acquievi; quod
cum herus animadvertisset, libertate me donavit, quam ut plerique
adipiscantur, Muhammedem amplecti solent et circumcidi se patiuntur.

    [1.] Alibi: _Syriae_. [2.] Alius: _Paracactio_. [3.] Alibi:
    _intellexerat_. [4.] Alii: _tertium_. [5.] Alii: _adsueveram_.
    [6.] Alibi: _desolatus_.

FRIDERICUS: Audivi quondam eos, qui antrum Trophonium subirent, saltare
solitos, ut[1] qui a daemone in furorem agerentur, quos amici cum
revocare conarentur, simulatque ingressi fuerant, choreis sese
admiscebant. Idem Octavio contigisse videmus.

    [1.] Desiderantur haec septem sequentis verba in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Omitto contumelias, quibus Muhammedis dignitas adversariorum
obtrectationibus laceratur; rem teneo, h.e. verum ac sincerum unius
aeterni Dei cultum.

TORALBA: Si vera religio in puro aeterni Dei cultu versatur, naturae
legem sufficere confido ad hominum[1] salutem. Nec aliam religionem
habuisse videmus antiquissimos humani generis principes ac parentes, qui
aurei seculi memoriam posteritati reliquerunt, non docti, sed facti, non
instituti, sed imbuti ab ipsa natura, a qua pietatis, religionis,
integritatis ac virtutum omnium rivulos hauserunt et expresserunt. Id
quod non solum omnibus omnium philosophorum sententiis probatum, sed
etiam oraculis, si qua fides est oraculorum, confirmatum videmus. Nam
roganti M. Tullio, quodnam vitae institutum sequeretur, responsum est:
naturam sequi oportere. Quod ipsum Paulus ad Romanos[2] scribens non
obscure aut ambigue, sed aperte confitetur: _Gentes_, inquit, _quae lege
vacant, natura ipsa legitime vivunt, quia tametsi legum tabulas nullas
habent, nihilominus edicta mentibus suis consignata circumferunt,
testificante conscientia ipsorum._ Quibus verbis rectam rationem et
naturae legem ad hominis[3] salutem sufficere docet. Quae cum ita sint,
quid opus erat tot ac tam multis ritibus, quibus obligantur Judaei,
Christiani, Agareni, Pagani? Hanc enim religionem omnium antiquissimam
ac optimam esse confido.

    [1.] Alibi: _omnium_. [2.] cap 1, 20 sqq. [3.] Alii: _hominum_.

Quae cum breviter perstrinxisset Toralba, silentium secutum est; neque
enim de religionibus, quod quisque sentiret, hactenus aperuerat, praeter
SALOMONEM, publica auctoritate fretum[1], qui tandem rupto silentio: Mei
sensus, inquit, cum tuis, Toralba, plane congruunt, scilicet ea, quae ad
salutem pertinent, naturae legibus omnia contineri; atque his naturae
legibus vixisse Abelem, Henochum, Noachum[2], Abrahamum, Jobum[3],
Isaacum, Jacobum, quos viros! certe ipsius immortalis Dei testimonio,
quo nec majus ullum, nec gravius cogitari potest, summam pietatis ac
integritatis laudem adeptos. Neque enim circumcisio, quae Abrahamo et
posteritati quasi tessera foederis data est, necessaria fuit ad salutem,
sed ob id potissimum circumcidi jubemur, ut a caeteris populis a Deo
selecti ac segregati videamur. Hanc autem naturae legem significare
videtur Deus ipse, cum diceret: _Benedicentur in semine Abrahami omnes
gentes, eo quod obedierit voci meae nec unquam edicta mea legesque meas
violarit_[4]. Atque lex a Mose nulla lata est, nisi quadringentesimo et
trigesimo post anno. Caetera vero, quae legibus ritualibus ac
judiciariis continebantur, sublato Dei templo ac eversa republica
Hebraeorum antiquata fuere. Nam diserte prohibemur[5] usquam terrarum
pecudes mactare nisi eo loco, quem nominatim Deus designarat. Decalogus
tantum[6] ac circumcisio cum agno paschali ad sempiternam acceptorum
beneficiorum memoriam a nobis usurpatur. Sic autem persuasum habeo,
nullam omnino religionem sine ritibus ac ceremoniis consistere posse,
nec opinor ullum majus arcanum habere religionem romanam tantae
diuturnitatis, quam rituum ac ceremoniarum tantam, quanta cogitare
potest[7], multitudinem ac varietatem, tum suavissimam canticorum ac
organorum, tum etiam vestium ac suppellectilis sacrae ac pretiosae[8]
pompam, quae populum quasi spectaculo admirabile retineat suspensum. Ad
quod[9] enim Deus vestitum Aaronis pontificis maximi augusta quidem
specie venerabilem fecisset? aut cur tot sacrificiorum ritus, tot
lotiones, tot exquisitas expiationes jussisset, si plebis imperitae
mentes cultu religionis obligari commodius arbitraretur? Multa quidem a
Judaeis ecclesia Romana, maximam tamen rituum partem a veteribus Graecis
et Latinis accepit, ut[10] etiamnum pelles hostiarum, quibus ipsi
sacrifici caput obvelabant, a Canonicis usurpari videmus; et abrasiones
verticis jam inde ab Iside, quae Osiridis audita morte caput una cum
ejus sacerdotibus abrasit, forsitan originem traxerunt, tum etiam populi
dimissiones[11] peractis sacris, quas τοῦ δήμου ἀφέσεις appellabant, tum
aquae lustrales, chori, proterviae[12], theophaniae, tensae, fercula,
saltationes ac pulvinaria Deorum.

    [1.] Alibi: _victum_. [2.] Alii: _Noëmum_. [3.] Deest in alio
    codice. [4.] Gen. 26, 4. [5.] Deut. 4, 19 sqq. [6.] Alibi: _tamen_.
    [7.] Alius: _posset_. [8.] Alibi: _sacram et pretiosam_. [9.] Alibi:
    _quid_. [10.] Deest in aliis codicibus. [11.] Addit alius: _cum
    dicitur: Ite, missa est_. [12.] Exod. 12.

CURTIUS: Haec pompa Romanae religionis ludos potius theatrales ac
spectacula veterum paganorum decet, quam veram pietatem, quae fucum
respuit, simulationem ac speciem abhorret, nec quicquam fallacius est,
quam quod exterius speciosum apparet, ut fucatae[1] merces, picti
parietes, fucati vultus. Et quemadmodum piscis Tulis ac tigris bellua
pereleganti colorum varietate cutim distinctam habent, cum tamen nihil
utraque animante crudelius sit: ita quoque de religionibus judicandum,
quae ritibus tantum ac ceremoniis nituntur.

    [1.] Alii: _fucata_.

SALOMO: Alter certe alterius ope carere non potest.

OCTAVIUS: Nihil a Toralba, parum etiam a Salomone dissident Ismaëlitae,
ac saepissime legislator in Alcorano contestatur populos omnes, Abrahami
legem profiteri[1] et exequi, scilicet purum unius aeterni Dei cultum,
ab omni idololatria penitus alienum, benignitatem adversus tenues,
infinitis locis justitiam in omnes. Hoc tantum interesse puto, quod
legislator Hebraeorum cum praemia cultoribus suis proponeret, duobus
verbis rem absolvit: _hoc fac et vives_; Ismaëlitarum vero legislator
paradisum suum tot ac tam multis deliciis ac voluptatum fruendarum spe
instruxit, ut talibus illecebris etiam invitos et nolentes in officio
retineret, flagitiosos vero ab injuriosa et conscelerata vita,
suppliciorum immanium[2] acerbitate proposita, revocaret. Ritus autem ac
necessarias tantum ceremonias, nullas inutiles habemus, nulla
spectacula, nullas picturas aut caelaturas, quae populum a cultu et
cogitatione rerum divinarum avertere queant. Lotionibus etiam
frequentissimis utimur, ut sordes etiam interiores saepius eluere
condiscamus.

    [1.] Alibi: _confiteri_. [2.] Desunt haec tria verba in aliis
    codicibus.

TORALBA[1]: Qui rituum multitudine plebem obruunt, religionem in
superstitionem convertunt; qui autem omnes omnino resecant, nae illi
omnes religiones a stirpe evellunt, non aliter ac vinitor ille, qui a
vicino superflua vitium[2] secare doctus, ut vites abundantius
repullularent, suas ipse solo tenus exsecuit. Idem iis contigisse
videmus, quos antiquae Romanorum religionis piget, brevi quoque novae
pigebit, nisi cum ritibus ac ceremoniis necessariis, tum etiam
praemiorum spe majore pontificibus ac sacerdotibus proposita, optimum ac
doctissimum quemque retinere conentur. Nihil autem accuratius divina
lege praecipitur, quam ut sacerdotibus ac Levitis bonorum omnium
decimae, primitiae ac sacrificiorum legitima pars modis omnibus
tribuatur. Sic enim ab Hebraeorum sapientibus traditur, frugum
sterilitatem, pecorum interitus ac inopiam extremam eos consequi, qui
sacerdotibus sua eripiant, qui decimis fraudem faciant. _Importate_,
inquit Deus apud prophetam[3], _decimas omnes in aedem[4] meam, ut
subinde largitio fieri possit, atque in eo ipso periculum facite et
tentate me, si non aperuero coeli fenestras omnes, ut impleam vobis
thesauros meos[5] et affluentiam omnium bonorum: increpabo
devastatorem[6], quo minus calamitatem et sterilitatem vestris agris
inferat_; quo quidem arcano nullum ad opes comparandas majus esse
potest.

    [1.] Alius: CORONAEUS. [2.] Deest alibi. [3.] Mal. 3, 10 sqq.
    [4.] Alibi: _domum_. [5.] Alibi: _vos thesauris meis_. [6.] Alius:
    _devoratorem_.

OCTAVIUS: Illud[1] Muselmannis omnibus potissimum curae est, ut sacrorum
antistites opibus affluant, idque Muhammedes sapienter providit, ne
sacerdotum inopia rerum divinarum ac religionis afferat contemptum.

    [1.] Deest in aliis codicibus.

CURTIUS: Decuitne Muhammedem, qui se prophetam ferebat, mendaciorum
ferculis imperitos plebis animos inescare aut legem a Gabriele sibi
datam mentiri? Cum autem[1] in Alcorano scripserit[2], virginem Mariam
matrem Jesu esse Mosis et Aaronis sororem, nimis pueriliter in historia
mentitus est; duobus enim annorum millibus Maria soror Mosis ante mortua
erat, quam Maria mater Jesu nasceretur. Quod autem Agareni se Deum
aeternum colere praedicant et eundem adorare, quem olim Abrahamus, in eo
ipso a sua lege defecerunt, quippe Dei ac Muhammedis laudes[3] saepius
cumulant, sepulcra Muhammedis ac Nabissae religiose adorant ac donis
ingentibus oblatis venerantur. Quid enim funestius, quam quod Muhammedes
turpissima[4] libidinum foeditate homines impuros ad suae religionis
cultum pellicere modis omnibus tentavit? aut quis corruptor publicus non
sibi persuadeat, pulchrum ac honestum esse in terris id, quod in
paradiso honestum esse docuit legislator? et quidem Leo Afer, qui,
Mahomedis ejurata religione, Romanam amplexus est, scribit, quendam
sectarium Ianfarida[5] in urbe Cahira publice mulierem, spectante populi
corona, constuprasse ac post amplexum cives mulieris istius vestimenta,
quasi divinitatem[6] stupri contagione adepta fuissent, summis digitis
contacta exosculari coepisse, maritum vero non tantum uxori et adultero
gratulatum esse, sed etiam festas epulas et ludos amicis cunctis
concelebrasse. Quod mirum videri non debet, cum talia praemia Muhammedes
suae religionis cultoribus proposuerit[7]. Quodsi Pythagoras Homerum,
Orpheum, Hesiodum apud inferos, de arboribus suspensos, a serpentibus
jure torqueri dixit, ac Plato ipse a sua civitate Homerum exegit, quod
Deorum jurgia, plagas, lenocinia, stupra, caedes, incestus turpiter
finxisset, quanto poena graviore dignus est Muhammedes, quod[8] se
prophetam et legislatorem et pietatis magistrum et religionum censorem
profitetur[9]?

    [1.] Alii: _enim_. [2.] Alibi: _scripsisset_. [3.] Desiderantur haec
    viginti verba in aliis codicibus. [4.] Alii: _turpissimarum_.
    [5.] Alibi: _Ibufaridae_. [6.] Alii: _divinam_. [7.] Azora 1 et 81.
    [8.] Alibi: _qui_. [9.] Alii: _profiteatur_, vel: _profitebatur_.

SALOMO: Haec omnia non modo dictu foeda, sed etiam exemplo perniciosa
videntur, scilicet hominibus turpia libidinum praemia proponere virtutis
ac pietatis ergo, ac falsis promissis imperitos, contra quam deceat,
tractare[1], cum Deus optimus maximus promissa non tantum praestet, sed
etiam multo liberalius, quam polliceatur[2]; impostores vero plura
semper promittant, quam efficere queant aut velint. Nam cum Deus
spopondisset, virgam illius, quam ad pontificem sibi delegerat,
germinaturam, mox eadem virga protulit germina, flores, frondes,
fructus: ita quoque cum suae legis cultoribus terram polliceretur,
coelestia praemia largitur; cum vitam promittit, non modo hanc, sed
etiam futuram multo meliorem donat. Sic Onkelos Chaldaeus interpres
locum hunc: _Qui pacta mea et judicia exequetur, vivet_[3],
interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod qui praemia
ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia[4] proposita pro
fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.

    [1.] Alii: _lactare_. [2.] Alibi: _pollicebatur_. [3.] Levit. 19.
    Exod. 20, 31. Deuter. 15. Ezech. 2. [4.] Alibi: _sceleribus_.

OCTAVIUS: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur,
scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac
nutricibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum
publicarum causa, quanto magis animorum[1] saluti modis omnibus
consulendum? Demus certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc vitam
promisisse his, qui pudicitiam colerent, quam ipse legislator in Maria
virgine, in Zacharia, in Johanne maximis laudibus pluribus Alcorani
locis commendavit, adulteros vero sempiternis inferorum ignibus
devovit[2]. Sed quis non videt, haec ab eo[3] scripta fuisse, ut omnes
intelligerent, eos, qui sese turpium voluptatum blanditiis
mancipassent[4], praemiis aeternis ac beata vita carituros? Sic enim
aperte declarat[5]. Sed quoniam australes populi omnium maxime projecti
sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut homines etiam
invitos pertraheret[6] ad verum decus. Cum igitur illa sanxerit, ut
animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod veniam
non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit[7], quam eos, qui summa
cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis voluptatibus
perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint viri boni ac
sapientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia futura, cum virtus
per se ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere laudandus videatur,
qui nihil boni facit, nulla proposita mercede. Omissis igitur virtutum
praemiis, omnes omnium religiones inquirite, si ulla est usquam gentium
aut antea[8] exstitit unquam, quae puriorem aeterni Dei cultum doceat,
quae ab idolorum et creatarum rerum non modo cultu, verum etiam adspectu
et cogitatione longius discedat, quam religio Musulmannorum.

    [1.] Alibi: _animarum_. [2.] Azora 76. [3.] Alibi: _illo_.
    [4.] Alius: _manciparent_. [5.] Azora 1 et 6, 51 et 117. [6.] Alibi:
    _protraheret_. [7.] Alibi: _promisit_. [8.] Alibi: _ulla_.

SALOMO: Quod Ismaëlitae aeternum Deum nec plures uno colunt, hoc habent
a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae[1] legis specie, quam ab
angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia honestis
miscere.

    [1.] Alibi: _nova_.

OCTAVIUS: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus; neque
enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de
Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope
divina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium
salutis in illius vita aut in hujus morte collocarent, quem tamen
mortuum esse negavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His
jactis fundamentis, duo[1] praesidia maxima stabiliendae religionis
adjecit, primum quod servitia ad pileum vocavit, libertate proposita iis
omnibus, qui se suamque disciplinam sequerentur, alterum quod de sua
lege[2] disputari vetuit, sed bellorum vastitate ac terrore poenarum sua
jussa detrectantes compelli jussit[3]. Itaque Homarus, Muhammedis
legatus, ingenti servorum exercitu collecto, praefectos urbium ac
praesides Arabiae, Syriae, Aegypti armis fregit, ac brevi Chaldaeorum ac
Persidis regiones[4] invasit, exustis omnibus paganorum et Christianorum
libris. Illud tamen arcanum adhibuit, quod Christianos quidem ad se
pertraxit, cum prophetam Christum appellaret, Judaeos vero, Arianos,
Nestorianos, Sabellianos pellexit, cum Christum negaret Deum esse. Est
enim Arianorum sententia fundamentum religionis Ismaëlitarum, quoniam
utrique virginis quidem filium et creaturam esse confitentur, Deum tamen
esse negant[5]. Quae Arianorum sententia conciliis octo confirmata est,
scilicet quae Tyri, Sardibus, Smyrnae, Mediolani, Seleuciae, Nicaeae,
Tarsi coacta sunt, ac potissimum synodo Ariminensi, qua sexcentorum
pontificum concordibus animis ac sententiis Arianam religionem
comprobarunt. Clarius etiam Nestorius, qui Mariam Dei matrem esse aperte
negavit.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _religione_. [3.] Azora 2. 3.
    6. [4.] Alibi: _legiones_. [5.] Epiphanius contra Arianos; Hilarius
    l. 3. de trinit.

CURTIUS: Si haereticorum inter se conspirantium multitudo synodus est
appellanda, quid obstat, quominus Epicuraeorum coetui ecclesias et
concilia non liceat appellare? At ne juris consulti quidem ullam
societatem scelerum aut collegia flagitiosorum[1] coire patiuntur,
quanto minus Nestorianorum, Sabellianorum et Arianorum nefariae
conjurationes[2] in Deum concilia dici debent, cum abrogaverint
praecipuum fidei caput, scilicet Christi deitatem ac trium personarum in
unius essentia trinitatem, quam firmissimis innumerabilium conciliorum
ac potissimum Nicaenae synodi fundamentis stabilitam debemus tueri.

    [1.] Alibi: _flagitiorum_. [2.] Alibi: _conciones_.

OCTAVIUS: Christianae religionis antiquitatem--[1]

    [1.] Alii codices adjiciunt: _conspiciuntur_.

Hic CORONAEUS, cum Octavium ad responsionem paratum prospiceret ac
diutius de rebus gravissimis protracta disputatio fuisset, coetum
solvens: Post coenam caetera, inquit, ne Octavium de possessione
loquendi dejecisse videamur; tum illud disseretur, si placet, an viro
bono de religione aliter sentire liceat, quam publice profiteatur? Ita,
salutati vicissim, cum summa spe futurae disputationis discesserunt.



LIBER QUINTUS.


Cum ad coenam singuli rediissent, ego tragoediam Octavii persequi
jussus, cum ad eum locum pervenissem, quo Soliman, Turcarum rex,
primogenitum Mustapham fracta gula in interiore cubiculo coram ingenti
exercitu ad Prusiam[1] coacto projici mandavit, praeconis voce ad tubae
sonitum altissime exclamante hoc carmen:

  Sit unus coeli imperator[2] maximus,
  Sit unus terrae imperator praepotens;

consistere me jussit Coronaeus, qui quidem secundis[3] mensis affabre
ficta[4] poma veris ita miscuerat, ut acutissimus quisque[5] posset
falli.

    [1.] Alibi: _Prassiam_, vel: _Russiam_. [2.] Alibi: _temperator_.
    [3.] Alius: _sentiendi_. [4.] Alius: _picta_. [5.] Alibi:
    _quisquis_.

FRIDERICUS, homo minime malus, specie deceptus, cum pomum fictum
dentibus admovisset: Haud scio, inquit, an quisquam vestrûm non
falleretur. Quum caeteri propius intuentes admirati sunt tam artificiose
ficta[1] poma, ut de arbore decerpta viderentur, CORONAEUS: Si oculorum
sensus, omnium acutissimus, tam absurde fallitur in rebus levissimis,
quî[2] fieri potest, ut mens, quae nihil nisi a sensibus habeat, rerum
arduarum ac sublimium scientiam certam nanciscatur?

    [1.] Alius: _facta_. [2.] Alii: _quid_.

SENAMUS: Didiceram ab Aristotele[1], sensus nunquam, sed mentem saepe
falli.

    [1.] De anima 3, 3.

TORALBA: Et ab Academicis, opinor, peccatur, sensus semper falli ac
nihil scire posse, et ab Aristotele, quod sensus nunquam falli putat;
gravius[1] tamen ab hoc, quam ab illis, quod mentibus nihil inesse
affirmant, quam quod a sensibus hauserint; sed quoniam haec a nobis
fusius disputata sunt in quaestione de anima, nihil repetitione opus
esse videtur.

    [1.] Alibi: _quamvis_.

CURTIUS: Ars in hujus pomi fabrica (quod intentis oculis intuebatur)
naturam aut vicisse aut certe exaequasse videtur.

SALOMO: Ars quidem hominis, natura vero Dei radius est, ac tantum abest,
ut ars naturam vincere et exaequare, ut ne vix quidem imitari possit, ac
tametsi opificia, signa picturae, hominum oculos saepe fallunt,
mirabilius tamen est, in eo genere bestias falli nunquam[1] posse.
Itaque cum regem Salomonem regina Sabae fallere conaretur, vero ac ficto
flore simul compositis, rogavit, uter verus esset? Princeps
sapientissimus apes importare jussit, quae ad verum florem repente
advolarunt, arte neglecta.

    [1.] Alibi: _non_.

Et cum nescio quid aliud in eam sententiam dixissent, hymni modulatione
immortali Deo gratias egerunt.

FRIDERICUS, quem fictio pomi pupugerat: Utinam, inquit, sic omnes, qui
falsa simulare ac vera dissimulare acutissime norunt, tanta felicitate
detegerentur.

CORONAEUS: Rem omnium maximam optat Fridericus, quae tamen nec
appetenda[1] nobis et unius Dei propria sit. Nam si omnes omnium
voluntates et cogitationes omnibus paterent, nec suam innocentiam boni
contra vim improborum tueri nec de sceleratis justa supplicia sumi
possent, quia[2] per leges humanas cogitationes flagitiosae poenam non
patiuntur. Idcirco bonis improbi, cogitationibus nudatis[3] semper
insidiarentur, sceleratis vero boni nunquam. Itaque Momus suo merito
irrisus est, quod cum naturam temere carperet, tum vero fenestram in
pectore fieri oportuisse contenderet, ut animorum occultae latebrae ac
intimi recessus explicarentur. Sed ut proverbio dicitur: Ῥᾶον ἐστὶ
μωμεῖσθαι ἢ μιμεῖσθαι. Nam cum naturae parentem admirari ac laudare
debuisset, impie criminatur[4].

    [1.] Alibi: _expetenda_. [2.] Alii: _qui_, vel: _quin_. [3.] Deest
    in alio codice. [4.] Alibi; _debuissent ... criminantur_.

CURTIUS: At illud quanti est, quod nudatis consiliis scelera
praeoccuparentur?

SENAMUS: Ne Deus quidem, qui omnes hominum cogitationes percipit mente
ac suscepta parricidia prospicit, prius punienda judicat, quam ad exitum
ea perducantur, contra quam Isocrates[1] ac Tiro Tullius fieri oportere
putabant, ne supplicio poenitentiam cogitationis impiae praevertisse
putaretur[2].

    [1.] Contra Lochiten; Tiro apud Gellium c. 29. [2.] Alii:
    _quaeremur_.

TORALBA: Ego quidem non, si possim, aliorum sensus aperire velim, sed
illud optem, ut nemo aliud sentiat et aliud obloquatur, nisi id alterius
commodo fiat, ut superius ab Octavio dictum est, laudabile semper
fuisse, salutaribus uti mendaciis.

FRIDERICUS: Ita quidem homines hominum causa de rebus publicis ac
privatis statuunt, sed cum Deus singulas mentes altissime[1] scrutetur,
mirum tamen, plerosque[2] adire templa, sacra facere, vota verbo tenus
concipere ac reddere, contra quam sentiant ac velint; ac de his
quidem[3] Deus apud Esaiam[4]; _Populus hic_, inquit, _labiis suis
glorificat me, cor autem ejus longe est a me._

    [1.] Alibi: _artissime_ vel: _accuratissime_. [2.] Alibi: _plures_.
    [3.] Alibi: _quondam_. [4.] Jesaiae 29, 13.

SENAMUS: Quoniam Fridericus in quaestionem a Coronaeo propositam
ingressus, ut accuratius discutiatur: an viro bono de religionibus
aliter sentire liceat, quam publice profiteatur, distinctione opus esse
opinor. Nam theologorum fere omnium summa consensione nihil aliud est
religio, quam aversio a creatura ad purum unius Dei[1] cultum, impietas
vero aversio a creatoris cultu ad creaturas; verius opinor, quam
Aristoteles, qui religionem definit περὶ τῶν θείων[2] ἐπιμέλειαν. Et
pauci admodum reperiuntur, qui sine ullo bonorum, famae, capitis metu
publice et privatim, ubi terrarum fuerint, Deum aeternum colant, quos
ordine primo collocare possumus. Secundum genus est eorum, qui privatim
Deum aeternum amplectuntur ac publica idolorum templa fugiunt. Tertium
genus est eorum, qui hostium captivi idolorum ac daemonum templa
supplicii metu adeunt, nihilominus tamen intimis animorum sensibus Deum
aeternum contestantur, sese ab omni idololatria mentem alienam ac puram
retinere, secuti Jeremiae[4] consilium in iis litteris, quas ad cives
Babylonem adductos scripsit, quos graviter cohortatur, ut cum ante idola
procidere cogerentur, animis tamen et mentibus Deum aeternum adorent.
Quartum genus est eorum, qui nec hostium captivi sunt, nec pericula
capitis adire coguntur, sed opibus, honoribus, liberis aucti[5], publica
idolorum fana subeunt, ne opes deserere aut exulare necesse habeant,
privatis tamen precibus ac votis Deum aeternum venerantur et pro statuis
procidentes eundem suae puritatis testem appellant ac precantur ab
immortali Deo, ne vis illa sibi fraudi sit. Quintum genus est eorum,
qui, falsa religione, quam opinantur veram esse, altius imbuti, aliorum
templa, quae profana putant, refugiunt ac privatis domesticisque Diis
inserviunt. Sextum genus est eorum, qui privatos[6] Deos et falsam
religionem, quam habent pro vera, privatim et publice sine metu
amplectuntur. Septimum est eorum, qui dubitant, verane sit an falsa
opinio, quam sectantur, in ea tamen instituti publice ac privatim
acquiescunt, ambigua spe salutis. Octavum genus est eorum, qui quam
veram religionem putant, ob id tantum sectantur, ut pietatis opinione
tutius fallere possint. Nonum genus est maleficorum et sortilegorum, qui
cum in ipsis templis adoraturi procumbant, Deum illum, quem rerum
existimant, mentibus ac verbis tacitis impie detestantur et privatim[7]
daemonibus[8] humanas hostias mactant, aut si de religionibus statuendi
potestatem habent, sacrorum majestatem ac venerationem omni genere
foeditatum conspurcant, ut qui Bahalis Peori sacra instituerunt, pudenda
impudentissime revelare cogebantur[9] ac stercoribus religionis speciem
funestare, nec minus turpiter, qui, ad sagarum Pythiacarum pudenda
auribus admotis, oracula excipiebant. Decimum genus est eorum, qui
nullam omnino religionem, aut religionis speciem curant aut inquirunt,
sed bestiarum in modum cupiditatibus ac libidini obsequuntur. Quorum[10]
teterrimi non satis habent omnem ex animo religionem et religionis
speciem exuisse, verum etiam omnes omnium religiones privatim et publice
irridere. Ex quibus planum fit, septem esse religiosorum hominum genera,
quos amplecti soleo, quatuor vero Atheorum appellatione usurpare
possumus, alios aliis deteriores.

    [1.] Alibi additur; _creatoris_. [2.] Alibi: τὸν θεὸν, vel τὸ θεῖον.
    [3.] _Post librum Baruch, in epistola ad Judaeos in Babylonia_.
    [4.] Alibi: _adjuti_. [5.] Alii: _patrios_. [6.] Alius: _privatis_.
    [7.] Alibi: _daemoniis_. [8.] Alibi: _cogebant_. [9.] Alius:
    _omnium_.

OCTAVIUS: Cui publice sine metu capitis ac bonorum non licet, Deum
aeternum colere, hunc tamen ante aras daemonum ac idolorum procidentem
mente pura Deum adorare posse, judicavit Jeremias[1], cujus sententiam
quis audeat aut velit aut possit improbare?

    [1.] Epist. ad cives in Babylone.

CURTIUS: Mihi profecto probari non potest eorum simulatio, qui corpore
quidem statuas, mente vero Deum adorare se posse arbitrantur; id enim si
licuisset, cur Paulus contra sentiens: _Corde_, inquit, _creditur ad
justitiam, ore autem fit confessio ad salutem._ Qui aliter faciunt, hos
Tertullianus ἀλλοφύλους appellans: negat, inquit, quisquis[1]
dissimulat.

    [1.] Alibi: _quicquid_.

OCTAVIUS: Multa quidem probantur, plura[1] improbantur, caetera nec
probantur nec improbantur, sed quodammodo excusantur, ut quae vi et metu
fiunt.

    [1.] Alibi: _multa_.

CURTIUS: Ita forsitan[1] apud judices metus verberum aut gravioris
cruciatus.

    [1.] Alibi: _quidem_.

OCTAVIUS: Tune igitur, Curti, Deum acerbiorem arbitrare, quam humanos
judices?

FRIDERICUS: Ut sit excusatio[1] metui cruciatus[2], quo minus clara,
voce quis Deum aeternum profiteatur, non video tamen, ut quisquam
excusandus sit, quod ante Dianae aut alterius virginis statuam
procumbat, ne opibus aut[3] honoribus cariturus sit, modo patriam
deserere liceat, ut licuit Abrahamo, qui ne ad siderum cultum
adigeretur, sedes patrias jussu divino mutavit. Alioquin non video,
quibusnam rationibus oraculum illud divinae vocis effugere possimus[4]:
Qui me confitetur coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre
meo, qui in coelis est. Itaque Christiani veteres, qui Juliani Augusti
fraude sacra daemonibus fecerant, a suis pontificibus admoniti ac
poenitentia fracti, publice exclamabant[5]: Nos animo Christiani sumus
ac fuimus, Christe servator, fidem tibi non fregimus.

    [1.] Alibi: _Ut sic excusatur_. [2.] Alibi: _cruciatuum_.
    [3.] Alibi: _et_. [4.] Matth. 10, 32. [5.] Epiphanius lib. III.

OCTAVIUS: Si fidem ista ratione non fregerant, errore decepti, nihil
erat, quamobrem errorem deprecarentur aut precarentur veniam, cum qui
errant, nullam praebeant assensionem[1].

    [1.] Alibi: _assentationem_.

CURTIUS: Est apud Originem[1] gravis et acerba reprehensio in eos, qui
quod mentibus de Christo sentirent, id ipsum verbo negarent. Tales
hypocritas Deus apud[2] Heliam hac ratione refellit[3]: _Reliqui mihi
7000 virorum_ etc. Haec verba non ad mentem[4], sed ad corpora referri,
quis non videt? Quodsi veteres[5] Apollinis, Dianae, Jovis aeditui clara
voce atheos, Epicuraeos (addit Lucianus etiam Christianos)
compellebant[6], ut ex eorum templis excederent, quanto id verius in
templo Dei fieri oportet?

    [1.] Contra Celsum. [2.] Alius: _ad_. [3.] 4 Regum 17 sqq.
    [4.] Alibi: _mentes_. [5.] Alii: _Veneris_. [6.] Alii: _compellebat_
    vel: _compellabant_.

OCTAVIUS: Duobus propositis incommodis majus est declinandum, summo
sapientum omnium consensu. Grave quidem est homini prudenti ac
religioso, ante simulacra inania procidere, osculari, donis amplificare,
tametsi mens adorantis sit aeterno Deo conjuncta; gravius tamen,
impietatis labes aeternas subire et ab omni religione desertum videri,
si sacra publica deseras; gravissimum, exemplo pernicioso caeteros
contemtu publicae religionis ad omne genus impietatis[1] arcessere. Haec
igitur incommoda prius declinanda sunt, quam illa. Neque enim cuique
licet, uxorem, liberos, parentes, familiam secum abducere[2], et ut
liceat, longissimas tamen regiones peragrare necesse est, ut populum
vera religione utentem reperias[3]. Moses quidem[4] ac Jeremias[5] animo
supplicia percipiebant, quae Israelitisimpendebant, ac futurum[6]
perspexerunt, ut captivi ad hostes abducti lapides ac ligna inviti
adorarent, quia[7] prae vero Deo idola maluissent, ut per quae quisque
peccat, per ea ipsa puniatur. Id tamen singulare adversus
idololatriam[8] Deus ipse amuletum dederat, ut animos ad se
converterent, cum statuis inservire cogerentur, seque propitium illis
fore testatus est.

    [1.] Alius: _impietatum_. [2.] Alibi: _ducere_. [3.] Alibi:
    _reperiat_. [4.] Deuteron. 28. [5.] Jeremiae 16. [6.] Alibi:
    _futura_. [7.] Alii: _qui_ vel: _quod_. [8.] Alibi: _idololatras_.

CURTIUS: Ad servos et captivos haec oratio pertinet, vel ad eos, qui
carceribus, vinculis, verberibus ad impios cultus adiguntur, ut[1]
quidem Albuguerii, proregis apud Indos orientales, crudelitas singularis
denotatur, quod Christianorum, qui ad Muhammedem[2] inviti
defecerant[3], dextras manus ac pollices sinistros, nares et auriculas
amputari jussit. Sed haec ad eos non pertinent, quibus alio emigrare fas
est.

    [1.] Alibi: _et_. [2.] Alius: _Muhammedanos_. [3.] Alius:
    _defecerunt_.

OCTAVIUS: At licuit Naëmo principi emigrare, noluit tamen, qui tamen ab
Elisaeo propheta excusatur[1]. Is enim lepra curatus vovit, se deinceps
aeterno Deo sacra facturum. Si tamen, inquit, rex Syriae humeris meis
innixus sacrificet[2] Deo Rimmoni, propitius mihi sis. Ad quem Elisaeus:
_Vade_, inquit, _in pace!_ Quibus verbis perspicuum fit, etiam illum,
qui opibus ac divitiis affluens sine ullo periculi metu contiguam Syriae
Palaestinam evadere poterat, ut libere Deo sacra facere liceret,
excusari tamen. Neque enim, opinor, Deus Abrahamum patriam deserere
jussit, ne sideribus servire compelleretur, sed ut adversariorum
insidiis liberaretur.

    [1.] 2 (4) Regum 5, 20 sqq. [2.] Alius: _significet_; alius:
    _sacrificaverit_.

FRIDERICUS: Ego illum, qui corpore et publice ante aras ac statuas
mortuorum procumbit, etiamsi Deum pura mente adoret, non minus peccare
statuo, quam si omni religione deserta Atheus censeretur, quoniam
imperitos abducit a vero Dei cultu.

CORONAEUS: Superstitio, quantacumque sit, quovis atheismo tolerabilior
est; nam qui superstitione aliqua obligatur hunc numinis metus in
officio quodammodo ac naturae legibus continet, atheum vero, qui nihil
nisi testem metuit aut judicem, ad omnia scelera proclivi lapsu ruere
oportet. Ac tametsi actionum humanarum praestantiam sapientissimus
quisque non solum finibus ipsis metitur, verum etiam omnibus partibus et
causis, scilicet efficiente, subjecto, forma, fine, summam tamen omnium
actionum ac praecipiam causam ipso fine dijudicat[1].

    [1.] Petrus Lombardus ex Augustino libro 2. sent. 1. qu. 1. Thomas
    in secunda secundae q. 15. et canon. ministr. 23. qu. 5., ubi
    intentio mala reddit opus malum, quod alioquin bonum fuisset, et 15
    qu. 6. cap. 51: Si sacerdotibus.

CURTIUS: Quid igitur fiet sacris litteris, quae toties ac tam saepe
hypocrisin abominantur?[1]

    [1.] Job. 8. 13. 15. 17. 20. 27. 34. Jesai. 9 et 33. Matth. 6. 7.
    15. 22. 23 et 24. Luc. 12. 13. Jer. 9. Ezech. 33. Mal. 3.
    2 Regum 15.

OCTAVIUS: Ita quidem abominantur eos, qui labiis Deum, non mente colunt,
quod pietatis ac justitiae speciem immanibus flagitiis praetendunt. At
is qui genibus advolutus, ante idola procumbit ac nihilo secius mente
sincera Deum veneratur, longissime abest ab hypocritarum perniciosa
simulatione.

SALOMO: Probabili certe argumento utitur Coronaeus, vir non modo
πολιτικώτατος, sed etiam εὐσεβέστατος, quo superstitionem, quantacunque
sit, quovis atheismo judicat tolerabiliorem. Videtur tamen atheus, qui
Deum penitus ejuravit et ex animo ejecit, minus peccare, quam qui illum
cum rebus creatis conjungit eodem cultu, quia minus peccat servus
fugitivus aut miles desertor, quam qui obsequium domino et imperatori
suo contumeliose praestat. Quin etiam gravius peccatur ab iis, qui
aeternum ac verum Deum cum falso cultus honore communicato copulant,
quam qui hunc ab illo disjungunt, et veri Dei veneratione deserta
inserviunt iis, quos sibi erroris opinione Deos finxerunt. Et
quemadmodum uxor poenis capitalibus obligatur[1], quae legitimum thorum,
adulterio commisso, conspurcaverit, meretrix non item, quia maritum,
quem nullum habet, fraudare[2] non potest: ita, duobus superstitiosorum
hominum generibus propositis, alteri quidem ingrati, qui[3] verum Deum
non exquirunt[4], alteri[5] contumeliosi, qui quidem aeternum ac solum
Deum agnoscunt, eundem tamen insigni contumelia non dubitant societatis
impurissimorum daemonum vel statuarum contubernio violare. Contumelias
autem acerbius, quam injurias ferre solent ii, qui nullam suae
dignitatis et gloriae curam habent; at immortali Deo suae gloriae decus
quanti sit, indicat illa obtestatio apud Jesaiam: _Cui_, inquit[6], _me
exaequavistis, aut cujus similem fecistis? Vivo ego, si meos honores
cuiquam impertiar?_ Et quidem impios Deus saepe execratur, saepius tamen
eos, qui se cum diis peregrinis[7] communi caeterorum obsequio
conjunxerunt, supra modum zelotypia commotus abominatur. Et quoties agit
de jure suae majestatis, agit autem[8] saepissime, supra homines et
supra Deos hominum[9] fictos et supra quicquid est, quod hujus mundi
ambitu comprehensum videmus, ut in altissimo imperii et honoris culmine
collocatus, caetera fluxa ac caduca longissime infra se despiciens, pro
nihilo esse et ex nihilo creata et ad nihilum recasura[10] testatur.

    [1.] Numerorum 20, 10. [2.] Alibi: _foedare_. [3.] Alibi: _quod_.
    [4.] Alibi: _cognoscunt_ vel: _agnoscunt_. [5.] Alius: _aliter_.
    [6.] Jesaiae 46, 9 sq. [7.] Deest in alio codice. [8.] Alibi:
    _enim_. [9.] Addunt alii: _inani opinione_. [10.] Alibi: _evasura_.

OCTAVIUS: Non dubito, illum, capitaliori fraude obligari, qui sciens,
prudens creatorem cum creatura[1] honoris communicatione conjungit, quam
qui Deos fictiles una cum vero Deo plane rejicit. Et quidem[2] mallem
diceres, Octavium nunquam exstitisse aut abs te, Coronaee, qui singulari
amore me amplecteris, repudiari, quam furiosum, petulantem, iracundum,
impium dici ac talium hominum contubernio copulari. Sic quoque praestat,
Deum non esse, mentiri, quam aut mortalem aut corporeum arbitrari aut
cum sanctis[3] illum eodem cultu, iisdem sacris, eadem ara
consecrare[4]. Sed qui statuas ac sidera pro Diis habent, vel angelos ac
divorum mentes iisdem sacris cum aeterno Deo conjungunt, etsi non recte
faciunt, attamen in eo sunt, ut quodammodo excusationem mereantur, cum
integra mente et animo, recta conscientia, sic a pontificibus instituti,
sic docti, sic imbuti, numen[5] sibi cognatum et cognitum colant.

    [1.] Alibi: _creaturam cum creatore_. [2.] Alius: _plane_.
    [3.] Alibi: _cum his_. [4.] Alii: _consociare_. [5.] Alibi:
    _mundum_.

SALOMO: Agnosco, rectam illam animi conscientiam Deo non ingratam esse.
Argumento est, quod lege divina capite plectatur[1] et is qui quem Deum
esse putabat, verbo violavit, et qui aeternum Dei nomen minus diserte
pronunciavit[2]. Vocem enim אֱלהֵיךּ i.e. Deum tuum distinxit a nomine
sanctissimo יהוה, quo Deus aeternus significatur, et utrumque[3] ab
utroque segregatur, quod arcanum latet imperitos linguae sanctae. Ex quo
sequitur etiam, aeterno Deo non[4] ingratum esse cultum, qui fictili[5]
Deo exhibetur bona fide. Itaque videmus[6] Abrahamum, Isaacum, Jacobum,
Josuam foedera cum paganis idolorum cultoribus ferientes, jurejurando
Deorum suorum illos obligasse, ut non minus peccare videretur, quod[7]
Deos fictiles, quam qui Deum aeternum pejurio violarent.

    [1.] Alius: _plectitur_. [2.] Levit. 24.--Alibi: _pronunciant_ vel:
    _enunciaverit_. [3.] Addunt alii: _caput_. [4.] Deest in aliis
    codicibus. [5.] Alibi: _futili_. [6.] Genes. 37, 31. Josuae 9.
    [7.] Alii: _qui_.

OCTAVIUS: Est apud Aristotelem[1] memorabilis historia: si quis in
charta jusjurandum scripsisset, illamque in fontem Palicorum[2]
jecisset[3], si pejeratum esset, charta fundum petebat, et qui perjurio
sese obligarat, brevi moriebatur.

    [1.] περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων. [2.] Alii: _Palisorum_, vel:
    _Palyrum_. [3.] Alius: _conjecisset_.

SALOMO: Si peccatur ab eo, qui, quem Deum putabat, eundem perjurio
contumeliose afficit, etiam si Deus non sit, consequens est, Deo non
ingratos esse honores, qui errore justo ac bona fide Diis fictilibus
exhibentur.

CURTIUS: Quis errore justo[1] se tueri potest, ut dominum servo, regem
subdito, creaturam creatori cultu anteferat aut conferat?

    [1.] Alius: _decore, juste_.

OCTAVIUS: Veteres populi, paucis admodum exceptis, aut peregrina numina
coluerunt, aut cum Deo conjugarunt[1], quin etiam illi ipsi, qui in
Samariam jussu regis Assyrianorum[2] venerant[3], Deo aeterno simul ac
Diis patriis sacrificabant; justo quidem errore, cum ita instituti[4]
essent ac a suis pontificibus imbuti, ac si aliter fecissent, quam a
pontificibus praescriptum esset, impietate se ipsos obligare[5]
viderentur, quoniam pontifices ubique religionis sunt judices, ut L.
Lucullus pontifex in senatu disserebat[6]. Nec divina lex cuiquam
judicia religionum praeterquam pontificibus et ordini Levitico[7]
tribuit, tametsi violatae religionis supplicia quoque ac caeteris
irrogari velit.

    [1.] Alibi: _combinarunt_. [2.] Alii: _Assyriorum_. [3.] 2 Regum 17.
    [4.] Alibi: _instructi_. [5.] Alibi: _commaculare_. [6.] Cicero ad
    Atticum l. 4. [7.] Deuteron. 22.

FRIDERICUS: Quid igitur Christus, cum diceret[1]: _Eum qui domini jussa
mente[2] percepit ac plane intellexit, si minus exequatur, gravissimis
plagis vapulaturum, cum vero qui penitus ignoravit[3], minus quidem, sed
vapulaturum tamen et ignorantem simul cum ignorantia ac inscitia
periturum?_

    [1.] Lucae 12, 47 sq. [2.] Deest in alio codice, qui legit:
    _percipit_. [3.] Alibi: _ignoraverit_.

OCTAVIUS: Profecto verberibus dignus non modo is, qui domini jussa, quae
exequi poterat, contemsit, sed etiam is, qui non exsequitur, non tamen
is, qui nec scire poterat et suorum pontificum culpa[1] in fraudem
impulsus est, cum Dei sui voluntatem ac jussa diligentissime
exquireret[2]. At pontifices, sacerdotes, episcopi, ministri religionum
ac sacrorum interpretes Dei voluntatem ignaris ac imperitis litterarum
omnium hanc esse interpretantur ac persuadent, ut non solum aeterno Deo,
sed etiam Apollini, Dianae, Virgini, Palladi, Angelis, daemonibus,
statuis hominum ac bestiarum, cadaveribus et cineribus sacra faciant.
Hanc igitur illiteratorum et agrestium hominum imperitiam quis accuset?
aut quis poenas mereri putet? quis potius non reprehendat[3] eorum
pervicaciam ac superbiam, qui pontificibus ac sacerdotibus non
acquieverunt? cum lege divina[4] sanctissime caveatur, eos, qui
pontificis magni decretis non paruerint, capite puniendos.

    [1.] Alii: _causa_. [2.] 1 Corinth. 14. [3.] Alibi: _reprehendet_.
    [4.] Deuteron. 17.

SENAMUS: Ego quidem sic existimo, eos, qui pontificum suorum auctoritate
freti ac jussis obsequentes, statuas vel ossa putrida pro Deo coluerunt,
bona fide semper excusari.

SALOMO: Divina lex[1] pontifices ac sacerdotes tantae eruditionis ac
sapientiae esse voluit, ut nullam erroris praetexerent excusationem,
quoties de jure divino quaereretur, cum tamen caeteros non modo
universos, sed etiam singulos ipsumque populi totius principem errore
peccantes semper excuset.

    [1.] Levit. 5.

TORALBA: Justum errorem justa excusatione purgari non dubito, litterarum
etiam atque eruditionis expertes, qui[1] in majorum suorum institutis ac
pontificum suorum decretis acquiescant, justam erroris causam habere,
non tamen litteratos ac potissimum eos, qui doctrina rerum naturalium
imbuti fuerunt, a qua quidem certissimas de unius Dei natura, potentia,
bonitate notiones elicere potuissent, uti etiamnum Paulus ipse aperte
declarat.

    [1.] Alibi: _quod_.

SALOMO: Praeclara quidem vis naturae est, hominum mentibus insita, quae
illos ad pietatem, justitiam, virtutes omnes exsuscitat: sed ut divinam
sententiam assequatur, nisi Deus ipsos afflaverit[1], non magis fieri
potest, quam inclusa tabula[2], docta manu picta atque elegante colorum
varietate distincta videri, sed oportebit perspicuo lumine illustrari.
Ita[3] Moses coacta populi concione declaravit[4], cum diceret: _Non
dederat hactenus vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad
intuendum, nec aures ad audiendum, annos tamen quadraginta populum ab
Aegypto per desertissimas regionum vastitates reduxerat[5] in
Palaestinam cum ingentibus ac stupendis rerum admirabilium[6] prodigiis
ac portentis._ Interdum Deus homines ita excoecari patitur, ut etiamsi
rerum omnium magnarum scientiam adepti sint, nunquam Dei cognitione ac
vera religione fruantur, quoniam ingenii acumine ac subtilitate elati
feruntur atque arroganti supercilio divinam sapientiam[7] suo studio se
assequi posse confidunt. Job[8] vero aperte confitetur, nec in aquis,
nec in terris, nec in daemonibus, quos volucres appellat, sapientiam
inesse, sed solius immortalis Dei munere et concessu tribui ad eamque
assequendam lucernam divinam sibi praeluxisse.

    [1.] Alibi: _afflavit_. [2.] Alius: _inclusae tabulae ... distinctae
    ... pictae_. [3.] Alius: _Id autem_. [4.] Deuteron. 29, 4 sqq.
    [5.] Alius: _deduxerat_. [6.] Alibi: _imo admirabilibus_.
    [7.] Alibi: _divina_. [8.] Jobi 29 sq.

TORALBA: Istud quidem assentior, non tantam naturae esse vim ac
potestatem, ut sine ope ac luce divina consummatam illam rerum divinarum
sapientiam assequatur. Videmus enim Aristotelem, qui veterum omnium
philosophorum fontes exhauserat[1], multa quidem argute et ordine
decente scripsisse, rerum vero divinarum scientiam nullam habuisse[2],
ut supra perspicue demonstratum est[3], Platonem vero, qui ab Aristotele
argutiarum subtilitate superatur, multo certiores de Deo deque mortalium
animarum vi ac potestate comprehensiones habuisse, quas sine divina luce
nunquam potuisset adipisci. Nam cum in ipso ineuntis aetatis flore
Phaedonem scripsisset: Libenter, inquit, mentis[4] illius aeternae
praestantiam ac naturam didicissem, sed neque per me ipsum intelligere,
neque ab alio audire poteram. Quibus autem ritibus Deus homini colendus
sit, qui doceat, fore neminem confitetur[5], nisi Deus ipse ducem se
praebeat. Id autem appellat rem omnium maximam ac praecipuam, τὸ
μέγιστον καὶ κυριώτατον. Cui congruit illud Arriani ad Epictetum: Nos a
Deo per angelum de rebus maximis ac pulcherrimis admoneri, περὶ τῶν
μεγίστων καὶ κυριωτάτων διὰ καλλίστου ἀγγέλου. Idem paulo post: Memento
aeterni Dei illumque adjutorem appella: τοῦ θεοῦ μέμνησο, ἐκεῖνον
ἐπικάλου βοήτον. Quid Jamblichus? Certum est, ea sola fieri oportere,
quibus ipse Deus delectatur, quae assequi nemo potest, nisi aut Deum
ipsum audierit aut arte quadam divina sibi illud comparaverit.

    [1.] Alii: _exhauserit_. [2.] Alius: _hausisse_. [3.] Alibi: _fuit_.
    [4.] Alius: _mortis_. [5.] Alibi: _fere neminem esse confitetur_.

SALOMO: Quo quisque Deum accedit propius ac ardentius amat et metuit, eo
lux illi salutaris copiosius affulget, quam Aristoteli defuisse quis
miretur, cum vix unquam Dei meminerit, cui etiam illudit, cum animal
vocat aut negat justum esse, fortem, prudentem, sapientem,
inanissimis[1] sophismatum argutiis confisus. Quid autem capitalius quam
arbitrari, eum, a quo sapientia, prudentia, justitia, virtutes omnes
oriantur, iisdem ipsum carere?[2] Idem libro decimo quarto τῶν μετὰ τὰ
φυσικὰ (nam duo posteriores Arabum beneficio in latinum redierunt), ubi
praecipuum erat de Deo argumentum[3] nihil usquam nisi libri decimi
primi capite postremo, idque tam breviter, ut rem praeteriisse potius,
quam attigisse videatur. Plato saepissime[4] de Deo vero, nec tamen
aliter, quam summa cum veneratione ac numinis metu scribit et in
contemptores[5] Dei supra modum excandescit, illud autem frequenter
usurpare solet: si Deus velit, aut ubi Deo collibuerit, ἐαν θεὸς ἐθελῇ
vel ἐὰν μὲν τῷ θεῷ φίλον. Denique Deum solum bonum persuasum esse habet
in eoque virtutes omnes παραδειγματικὰς καὶ αἰτιώδεις εἶναι. Quis ergo
tantam sapientiam ac numinis claritatem in eo fuisse dubitet, qui Deo et
cui Deus tam carus exstiterit?[6]

    [2.] Addit alius: _ac levissimis_. [3.] Aristoteles lib. 14
    Metaphys. [4.] Alibi: _argumentari_. [5.] In Timaeo, in Phaedone, in
    Alcibiade, in Theage. [6.] Alibi: _contemplatione_, vel:
    _contemplationibus_. [7.] Alius: _extitit_.

SENAMUS: Sed Platonem[1] tametsi de Deo tam praeclare scriberet ac
sentiret, Apollini, Palladi caeterisque diis populorum sacra fecisse ac
sacris interfuisse videmus, etsi litteris secretioribus amicos ad unius
Dei aeterni cultum et cognitionem cohortaretur.

    [1.] Ep. 7 ad Dionem.

SALOMO: Mirum videri debet nemini, si Platoni divina lux abundantius,
quam caeteris philosophis affulsit, cum tanta veneratione scriptis
omnibus Deum persequeretur[1], ut eum Numenius Academicus Mosen Atticum
appellare non dubitarit. At noster legislator aeque ac Salomo non semel
admonuere, Deum ab iis inveniri, qui toto mentis impetu feruntur in ejus
investigationem ac venerationem; et quidem me de Deo disserentem metus
invadit cogitantem, nihil ab hominum oratione, nihil a mente proficisci,
quod tantae majestati congruere possit, seu sententiarum seu verborum
ponderibus res exigatur. Et ut sit aliquis ea religione ac naturae
bonitate, ut toto animi conatu in Dei amorem rapiatur, ut etiam
orationis ubertate ac verborum luminibus Dei laudes exornare, ut omnia
ejus gesta, judicia, leges rerumque omnium mirabilem procurationem
sermonis copia complecti, ut illius vim infinitam, potestatem,
sapientiam cogitatione, verbis, scriptis prosequi possit, ut denique
tanti numinis majestatem omnibus ad intuendum proponat, frustra tamen se
torqueat, nisi Deus ipse afflaverit[2] aures et mentes auditorum.

    [1.] Alius: _prosequeretur_. [2.] Alii: _afflavit_, vel: _affluxit_.

CORONAEUS: Demus igitur operam, ut qui amore ac necessitate studiorum
unum et idem esse videmur, unum et idem de rebus divinis sentiamus, ut
tandem praepotenti optimoque rerum omnium conditori similes fiamus. Nam
in eo videtur Plato summum hominis extremumque bonum posuisse.

CURTIUS: Eadem est Christi et acutissimi cujusdam theologi[1] sententia:
Ei, inquit, cum apparuerit, similes ei erimus.

    [1.] Joh. 3. 7. 8. 9. Acta 14. Calvini institut.

SALOMO: Non video, cur in eo summi hominis bonum constituere debeamus,
cum nihil creatori cum creatura simile ac commune esse universim[1]
possit, ut R. Moses non semel admonuit, sed verius est, extremum hominis
bonum in aeterni Dei fruitione versari. _Satiabor_, inquit David[2],
_cum apparuerit gloria tua._

    [1.] Alii: _univoce_. [2.] Psalm 16 (17), 15.

SENAMUS: Ego ab Aristotele didiceram[1], summum hominis bonum in
virtutis amore[2] consistere.

    [1.] Eth. ad Nicom. lib. 7. [2.] Alius: _actione_.

TORALBA: At ille[1] suorum decretorum constantiam non tuetur, cum aliis
summum bonum in mentis actione collocarit, quo quidem loquendi genere
usus est, ne cum[2] magistro Platone, cujus omnia decreta evertere[3]
conatus est, idem dicere videretur, cum tamen idem sentiret, quia nemini
dubium est, quin ipsa mentis actio sit contemplatio, quam improprie
actionem appellat. Neuter tamen verum hominis bonum attigisse videtur,
quia tametsi negotium ad otium, motus ad quietem referatur, actio ad
contemplationem, ipsa tamen contemplatio esse potest rerum abjectiorum
ac viliorum, et ut sit circa rem omnium optimam et maximam, quoniam alio
refertur, extremum bonum dici nequit. In quo rursus Aristoteles[4] non
leviter lapsus, quod finem hominis cum ejus summo bono confundit.

    [1.] Alibi: _Atqui_. [2.] Desunt haec novem sequentia verba in alio
    codice. [3.] Alibi: _rejicere_. [4.] Libro 2 et 11 ad Nicom.

SENAMUS: An potest alius esse finis hominis, aliud extremum ejus bonum?

TORALBA: Quidni? Fines rerum omnium genitarum sunt extra res ipsas,
nihil enim fit propter se, bonum vero cujusque rei in se vertitur, et
ejus commodo, non alterius expetitur, quoniam se quisque plus amat, quam
bonum illud, quod sui beandi causa conquirit. Gramen enim progerminat,
ut sit pabulum pecori, pecus hominum victui[1], jumenta ut hominibus
sint adjumento[2] ac pro illis moriantur. Nemo tamen dixerit, hunc
bestiarum finem extremum esse bonum illarum, cum rerum omnium commune
bonum sit, bene esse pro cujusque natura. Ita quoque finis hominis est,
inserviisse gloriae Dei. _Omnia_, inquit ille[3], _feci propter me
ipsum, etiam impium ad diem ultionis_, cum scilicet impius flammis
exuritur aut in mare demergitur, ut Pharao cum legionibus eum finem
habuere, ad quem nati, facti, editi fuerant. Sic enim Deus ad Pharaonem:
_Ad hoc excitavi te, ut ostenderem in te virtutem meam et ut mei nominis
fama ubique dispergatur._ Nemo autem dixerit, Pharaonem summum bonum
adeptum fuisse. Ex quo sequitur illud etiam, eos scilicet aberrare, qui
argumentum aut subjectum[4] philosophiae moralis statuunt esse summum
bonum, quod per se ipsum Deus est, nec aliud cogitari potest.

    [1.] Alibi: _victus_. [2.] Alibi: _sint hominum adjumenta_.
    [3.] Proverbiorum 16, 4. [4.] Alibi: _et fundamentum_.

SENAMUS: Quodnam igitur subjectum futurum est sapientiae[1] moralis?

    [1.] Alibi: _philosophiae_.

TORALBA: Homo beandus.

SENAMUS: Cur ita?

TORALBA: Quoniam omnis disciplina, quae ad actionem refertur, subjectum
habet id, cui primo acquiritur ipsius actionis bonum, non autem ipsum
bonum, ut valetudo non propter se ipsam appetitur, sed propter hominem.
In quo rursus deprehenditur aliud peccatum Aristotelis[1], quod[2]
summum bonum statuit in eo, cujus causa caetera non cupias, ipsum vere
propter se, non alterius causa, quia Dei fruitio, in qua psaltes
lyricus[3] et Salomo felicitatis humanae summam constituunt, non propter
se ipsam, sed propter hominem ab homine expetitur. His erroribus
sublatis, caetera, quae ad felicitatem illam pertinent, faciliora sunt
futura. Cum enim lex divina ad honesta prosequenda turpiaque declinanda
hominem excitaret, illud subjicit, ut bene tibi sit, quia Deo nihil
accedere, nihil decedere potest. Igitur actio virtutis non est extremum
hominis bonum, quoniam ad contemplationem, ut motus ad quietem refertur,
contemplatio ad optimae rei h.e. ad Dei cognitionem, cognitio ad ejus
amorem, amor eximius ad fruitionem. Ad quod enim amas, nisi ut re amata
fruaris? In hac autem fruitione summa voluptas animi versatur in actu
reflexo h.e. in clarissima lucis et amoris Dei erga nos effusione, quam
patiendo adipiscimur, non agendo.

    [1.] Ethicorum libro 1 cp. 7. [2.] Alibi: _qui_. [3.] Psalm. 16
    (17).

SENAMUS: Sed cum haec beatitas divinae fruitionis mortalium nemini
contingat tantisper, quam mortalis corporis ergastulo inclusa mens est,
quis unquam beatus erit?

SALOMO: Certe paucis admodum felicitas illa contigit, ut Mosi tantum
vigilanti, caeteris prophetis dormientibus, nec[1] tamen omnibus.
_Video_[2], inquit Esaias[3], _Deum in sublimi sede majestatis et
viderunt oculi mei regem Deum exercituum._ Item Ezechiel[4] oratione
longiore se hanc beatitudinem assecutum gloriatur. Huic felicitati
proximus est prophetiae gradus, cum divina lux, intercedente angelo
humanae menti copulato inter dormiendum affulget.

    [1.] Alibi: _non_. [2.] Alibi: _Vidi_. [3.] Jesaiae 6, 1 sqq.
    [4.] Ezech. 2, 1 sqq.

SENAMUS: Quid Aristoteli[1] fiet, qui beatam vitam in actione virtutis
ob id consistere docuit, ne dormientes, inquit, beati videantur?

    [1.] Eth. ad Nicomachum.

SALOMO: Tantum abfuit ille a veri summique boni cogitatione[1], ut
bonorum fines ac malorum cum extremis bonis et malis confuderit, ut
Toralba disseruit, quin etiam hominis officium, finem ac felicitatem
unum et idem esse putavit, quia secundum virtutem vivere hominis
officium est, quod ille summum bonum appellat[2].

    [1.] Alii: _cognitione_. [2.] Alibi: _vocat_.

FRIDERICUS: Ego vero summum hominis bonum Dei cognitione per Christum
terminari confido. _Haec est enim_, inquit ille, _vita aeterna, ut
agnoscant te Deum verum et quem misisti Jesum Christum_[1].

    [1.] Johannis 17, 3.

SALOMO: De Christo quidem alias. Sed Dei cognitio proximus[1] est ad
illam, quam expetimus, felicitatem gradus. Sic enim sapientiae
magister[2]: _Nosse Deum[3] consummata justitia est, et tuae potestatis
agnitio radix est immortalitatis._ Illa tamen cognitio fertur ad cultum,
cultus ad amorem, amor ad fruitionem, quae summam animi voluptatem
parit, vel potius ipsa voluptatis[4] est fruitio.

    [1.] Alibi: _maximus_. [2.] Sapient. 15, 3. [3.] Alibi: _te_.
    [4.] Alibi: _voluptas_.

TORALBA: Haec igitur mea sententia est, primos illos aurei saeculi
parentes, quos superius diximus, Abelem, inquam, Enochum, Jobum sine
lege, Mosen sine Christo veram illam divinae voluptatis fruitionem
purissime lege naturae adeptos fuisse.

SALOMO: Non alia mihi mens est. Nam cum Abrahamum legem altissimi
coluisse legimus[1], quid est aliud, quam naturae legis exemplar secutum
esse? Et quidem Philo Hebraeus[2]: Edicta, inquit, duarum tabularum
nihil a natura discrepant, nec magno studio opus est, ut vitam exigas ad
praescripta legum divinarum, quoniam nihil aliud, quam naturae legem et
majorum nostrorum vitam continent. Haec ille. Sed quoniam aetate Mosis
naturae lex hominum sceleribus ac flagitiis ita inquinata erat, ut
penitus ex animis obliterata videretur, et quasi sua vetustate
antiquata, Deus optimus maximus, hominum vicem misertus, eandem naturae
legem sua voce renovare ac decalogo, quem tabulis lapideis inscripserat,
complecti voluit, ac potissimum interdicta, quibus naturam violare
prohibemur. Cum igitur homines ad naturae legem obsurduissent, divina
vox necessaria fuit, ut qui naturam contemserant, naturae parentem sua
verba resonantem exaudirent.

    [1.] Genes. 22. Sirac. 44. [2.] In libro de vita sapientis.

OCTAVIUS: Muhammedes Mosem imitatur, cum leges naturales, i.e. divinas
pessum ire ac pro Deo aeterno mortuis hominibus cultum exhiberi
perspiceret, naturae legem de unius aeterni Dei cultu renovavit,
mortuorum hominum funestissima sacra sustulit. Sic enim[1] Deum Abrahami
se colere ac vitam Abrahami ad usum revocare clara voce testatur[2], se
vero nihil aliud esse, quam Dei nuntium ac servum, caeteris etiam
prophetis inferiorem[3].

    [1.] Alius: _etiam_. [2.] Azora 4. [3.] Alibi: _infeliciorem_.

CURTIUS: Optimum divinae legis interpretem habemus Christum, quo nec
majorem possumus[1] nec optare meliorem, qui non est alius, quam Deus
ipse ab aeterno tempore[2] genitus, qui hominem tantum induit, ut
humanum genus ab interitu et exitio servaret sempiterno.

    [1.] Alii: _possimus_. [2.] Deest in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non alia mihi mens est, nec a Curtio diversa de religione
sententia, nisi quod Helveticam, opinor, amplectitur[1], ego vero
Augustanam, quae auricularem quidem confessionem, non tamen singulorum
peccatorum dinumerationem probat[2]. Item Christi verum corpus mystica
verborum prolatione panis speciei subesse confido[3], quod Helvetica
ecclesia negat, et statuas ad iniitationem, non vero ad cultum admitti
oportere existimo[4], quas Helvetii novae religionis professores
rejiciunt omnino.

    [1.] Alibi: _opinionem complectitur_. [2.] Alius: _probo_.
    [3.] Alibi: _existimo_. [4.] Alibi: _confido_.

CORONAEUS: Ego vero ecclesiae Romanae catholicam religionem[1], in qua
natus ac educatus semper acquievi, vobis probatum iri spondeo, si qua
fides, quae maxima semper fuit scripturae sacrae[2], conciliorum
decretis ac sanctissimorum patrum per quindecim saecula concordibus
animis ac sententiis futura sit. Fundamenta quidem firmissima jacta sunt
ab ipso Christo, ecclesiae totius principe, deinde ab apostolis ac
discipulis, quasi parietibus constructa, a pontificibus Romanis tecta et
consummata est[3]. Quorum pontificum triginta tres continentur[4], qui
pro Christi nomine caesi fuere, tum innumerabiles sacrorum antistites ac
omnium gentium pontifices eandem ecclesiam moribus, miraculis, divinis
scriptis[5] fulcierunt: Irenaeus, inquam, Lugdunensis, qui a successione
Romana fidem apostolicam declaravit, Augustinus Hipponensis[6], qui
ecclesia Romana viguisse scribit apostolicae cathedrae principatum,
Ignatius et Chrysostomus Antiochiae, Petrus Alexander, Athanasius,
Theophilus Alexandriae, Macarius et Cyrillus Hierosolymis, Gregorius et
Basilius in Cappadocia, Polycarpus Smyrnae, Justinus Athenis, Dionysius
Corinthi, Gregorius Nyssae, Methodius Tyri, Epiphanius in Cypro; sed
infinitum sit omnes commemorare.

    [1.] Alibi: _religione_. [2.] Alius: _fuit, scripturis sacris_, ctt.
    [3.] Damasus in vitis pontif. Romanorum. [4.] Alius: _recensentur_.
    [5.] Alii: _doctrina, scriptis_. [6.] De doctr. christ. c. 8. et
    Epist. 162.

Hic SENAMUS, qui aliquamdiu haeserat, cum loqui proposuisset: Omnes,
inquit, omnium religiones, tum naturalis illa, quam amplectitur Toralba,
tum Jovis gentiliumque Deorum, quos Orientales Indi ac Tartari colunt,
tum Mosis, tum Christi, tum Muhammedis, quam suo quisque ritu non fucata
simulatione, sed integra mente prosequitur, aeterno Deo non ingratos ac
justos errores excusari confido, tametsi omnium gratissima est illa,
quae optima. Itaque omnium omnia delubra, templa, sacella, ubiubi
terrarum sint[1], adire non gravate consuevi, tum ne pernicioso exemplo
Atheus judicer, tum etiam ut caeteri divini numinis metu terreantur.
Quod meum studium optimo cuique probatum iri non diffido, tum ex iis,
quae superius dicta, tum ex eo maxime, quod religiosissimos populos,
quantacunque Deorum fictilium superstitione uterentur, virtutibus,
potentia, imperiis, opibus, victoriis Deus aeternus, praemiorum arbiter,
beavisse mihi videtur[2]. Qui vero suae religionis ac Deorum etiam
inanium, in quibus ullam[3] divinitatem inesse arbitrarentur, cultum
deseruissent, bellorum offensionibus peculiaribus[4], morbis[5], frugum
calamitatibus, pecorum inopia, seditionibus intestinis conflictari
semper consuevisse, quod historicorum omnium consensione[6] planum[7]
fit[8].

    [1.] Alibi: _sim_ vel: _sunt_. [2.] Alius: _videatur_. [3.] Deest
    alibi. [4.] Alibi: _popularibus_. [5.] Deest in aliis codicibus.
    [6.] Alius: _consensu_. [7.] Alibi: _clarum_. [8.] Alii: _sit_.

TORALBA: Si vera religio naturalis eaque perspicuis demonstrationibus
explicatur, ut non modo Octavius, sed etiam Salomo ipse confitetur, quid
Jove, quid Christo, quid Muhammede, quid mortalibus et fictilibus[1]
Diis opus est? Quis omnium theologorum melius aut accuratius, quam Jobus
Dei majestatem, potentiam, bonitatem, sapientiam, judicia admirabilia,
summam denique erga res omnes procurationem explicare potest? Quis item
arcana plura rerum naturalium ac divinarum allegorica narratione
complexus est, quam ille? quis de omnium mortalium genere purius Deum
aeternum adoravit[2]? Ille tamen Arabs, antiquior Mose, non alia quam
naturae lege, quam Abelis lege vixit. Deus tamen, integritatis ac
pietatis judex aequissimus, tantam illi justitiae, religionis, puritatis
laudem dedit, quantam mortalium nemini. Christum, qui post annorum duo
millia natus est, nec speravit nec venturum suspicatus unquam, multo
minus Muhammedem. At cum solis et siderum mirabilem magnitudinem,
sublimitatem, rapiditatem intelligeret: _Dispeream_, inquit, _si solis
ac siderum splendorem ac pulchritudinem intuens ad eorum adorationem
prociderem, quia scelus est capitali poena plectendum, Deum enim
excelsum ejurassem._[3]

    [1.] Alii: _futilibus_. [2.] Job. 1 et 31. [3.] Job. 31.

FRIDERICUS: Eo ipso, quod Toralba Jobi libro, quo nihil divinius
fieri[1] potest, atque ejus auctoritate utitur litterarumque sacratiorem
majestatem veneratur, profecto a philosophorum gregibus segregari se
putat oportere?

    [1.] Alibi: _esse_.

TORALBA: Libros sacratiores melioris notae non improbo, neque tamen iis
assentior propter litterarum auctoritatem, neque enim id possum ac ne
velim quidem, si possim. Sed quia certis[1] rationibus adducor, et
quoniam disputatio saepe nobis est cum Epicureis, qui litteras sacras
pro fabulis habent, hos ego non librorum auctoritate, sed perspicuis
argumentis frangi atque ab illis, quasi adhibita quaestione assentionem
extorqueri volo, ut res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione
certet. Nam qui credit, Deum esse trinum et unum, quoniam a Deo ipso
revelatum, oportet argumentis necessariis constare, id a Deo revelatum
esse, cui plus assentimur ut conclusioni propter principia, quae si non
erunt[2] certiora conclusione, nihil poterit fieri, quia conclusio in
principia resolveretur, haec item ut alia aeque[3] incerta.

    [1.] Alii: _certissimis_. [2.] Alibi: _essent_. [3.] Alius:
    _quaeque_.

CURTIUS: In rebus divinis, quae a demonstratione longissime absunt,
usurpandum illud est, quod apud Lucam legimus[1]: _Domine, adauge fidem
meam_[2].

    [1.] Lucae 17, 5. [2.] Deest hoc verbum alibi.

SALOMO: Superius dictum est, fidem omnem aut argumentis perspicuis aut
sensibus integris aut divinis oraculis niti, fidem infusam nullam esse,
nisi oraculo prophetae[1] divinitus homini dato, quod omni scientia
certius est. Sed quia rarissima nunc sunt prophetiae, acquiescere nos
oportet oraculis prophetarum, quae majores nostri summa fide posteritati
reliquerunt, quoniam Christiani Alcoranum, Ismaëlitae quidam[2] novum
Testamentum; Ebraei utrumque repudiant.

    [1.] Alibi: _prophetiae_. [2.] Deest in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Ismaëlitae quidem hos evangeliorum libros, qui Christianorum
manibus teruntur, ut corruptos a sectariis omnino rejiciunt, vera
evangelia, quae tamen ipsi nusquam habent, penitus intercidisse putant.

FRIDERICUS: Cur igitur Muhammedes[1] Gabrielem inducit ita loquentem: Si
de legibus et edictis ad te missis dubitas ulla in re, majorum libros
legito, nihil amplius haesitabis. Item Azora, cujus initium est: Sors
Amram[2], Deus inquit misericors, vivens, altissimus, primo vetus
Testamentum, deinde Evangelium, postremo veracem Alphaream[3], vestrae
legis confirmatorem, vobis dedit. Igitur utriusque Testamenti tabulae,
veteris et novi, aut usquequaque probandae sunt, aut usquequaque
rejiciendae. Quanquam nihil est novis tabulis comprehensum, quod legibus
divinis et prophetarum oraculis non congruere videamus.

    [1.] Azora 91. [2.] Azora 3. [3.] Deest alibi.

SALOMO: Veteres majorum nostrorum tabulas probant Ismaëlitae,
Christiani, Judaei; sed quando Alcorani ac novarum tabularum fides in
dubium revocatur, veteribus tabulis utendum nobis est, ac testes omni
exceptione majores adhibendi. Hi autem exquirendi nobis sunt ab ecclesia
vera, cujus tanta sit dignitas, ut si omnium scripturarum ac litterarum
monimenta pereant, ab ecclesia tamen superstite rerum gestarum veritas
ac memoria in sempiterna posteritate resident. Ob id enim Moses in
populi concione: _Narrabis_, inquit, _haec filiis tuis_[1], ne quis
legem divinam cum litteris suspicaretur interituram. Item apud
Jesaiam[2] Deus Israëlitas sic obtestatur: _Vos a me rerum gestarum
testes appello_, non quia testibus egeret ad suae majestatis decus
stabiliendum, sed ut planum esset, ecclesiam Ebraeorum ab immortali Deo
fundatam ad selectani fuisse, Israëlitas adhuc viventes[3] ac spirantes
ad testimonium exsuscitabat, ut omnibus gentibus non tantum scriptis
legibus, sed etiam clara voce Dei actiones, gesta, leges
testificarentur, etiamsi litterae penitus interirent, quanquam Deus
sapientissimus prospexit, ne sacrae litterae[4] interciderent, cum in
lapides ac silices incidi et omni aetati, omni sexui explicari ac
describi jusserit[5]. Itaque incredibile videri possit, cum verum tamen
sit, in tot ac tantis majorum cladibus, exiliis, ipsiusque reipublicae
conversionibus et extrema eversione libros divinae[6] legis integros
exstare, et quidem in[7] omnibus linguis ac populis pervulgatos, atque
in iis Christianos et Ismaëlitas suarum religionum fundamenta collocare.

    [1.] Deuteron. 5, 31. [2.] Jesaiae 55, 4. [3.] Alibi: _venientes_.
    [4.] Alii: _scripturae_, vel: _scriptiones_. [5.] Exod. 1 et 29.
    Deuter. 28. Josuae 8. [6.] Alibi: _divinos_. [7.] Deest in aliis
    codicibus.

FRIDERICUS: Fuit quidem ante Christum ecclesia Dei[1] in populo
Israëlis, quae nunc ad Christianos translata est, lege autem divina
nihil aliud est, quam evangelii πρωτότυπος[2], ut Origenes appellat. Sed
quando humani seminis[3] servatorem, etiam[4] totius ecclesiae caput a
stirpe Abrahami coelitus missum non modo repudiarunt Judaei, verum etiam
probris[5], ac contumeliosa[6] morte affecerunt, Deus etiam illos suo
merito rejecit ac repudiarit, ut ceterae gentes divinae salutis
beneficio fruerentur.

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Alius: ἀρχέτυπος. [3.] Alius
    addit: _Messiam sui seminis_. [4.] Alii: _in_. [5.] Alii addunt:
    _omnibus_. [6.] Alii: _contumeliosissima_.

SALOMO: Haud sane invidemus caeteris gentibus suam salutem, sed
ardentibus votis optamus ac pro illis continenter precamur.

FRIDERICUS: Vestris precibus ac votis facile carere possumus, quin etiam
vota Judaeorum potius nocitura Christianis quam profutura judicamus. Non
legistis apud Jesaiam[1], fore tempus illud, cum dicetur: _Benedictus
populus meus Aegypti, opus manuum mearum, Assyrius._ Item capite
ultimo[2]: _Congregabo omnes gentes et linguas, quae venient et videbunt
gloriam meam, et mittam ad eos, ut praedicari possit nomen meum et laus
mea ubique promulgari._ Ac de eorum numero mihi Levitas ac sacerdotes
cooptabo.

    [1.] Jesaiae 19, 25. [2.] Jesaiae 66, 18.

SALOMO: Operae pretium est[1] adjicere id, quod a Friderico
praetermissum est in illis Jesaiae oraculis[2]: _Benedictus_, inquit,
_populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrius, hereditas autem
mea Israël_, quia est creator populorum et communis parens. Itaque legem
eandem voluit esse civium ac peregrinorum, et utrisque consultum esse
voluit[3]; sed tamen singulari quadam praerogativa Israëlitas ex omnibus
populis selectos sibi ascivit, quos etiam et peculii et haereditatis et
primogeniti appellatione quadam prae caeteris et honore singulari
cumulavit: _Filius_, inquit[4], _meus primogenitus est Israël, gens
sancta, natio sacerdotalis._ Quae cum ita sint, quis arbitraretur, Deum
immortalem suae haereditatis unquam obliturum, suam gentem, suam
ecclesiam deserturum? Nam cum olim finitimi Israëlitarum populi urbes
majorum nostrorum ab hostibus[5] solo exaequatas, templum direptum[6]
atque incensum, reliquias populi a Chaldaeis in servitutem abductas
viderent, superba verborum contumelia Israëlem a Deo rejectum
criminabantur. Sed Deus apud Hieremiam[7] omni asseveratione[8]
confirmat, ratos coelestium orbium cursus ac rapidas siderum
conversiones ante conquieturas, quam Israëlitarum obliviscatur. Idem, si
poterit, inquit, coelorum amplitudo mensura designari aut terrae
fundamenta exquiri, ego quoque populum meum Israël repudiabo. Et tametsi
graves ac acerbas calamitates populo suo impendere[8] minatur, si a sua
lege desciscat, nunquam tamen sui cum Abrahamo foederis ac populi
obliturum, gravi jurejurando[10] confirmavit[11]. Ac revera nunquam suae
gentis oblitus est, sed ubique terrarum dispersam amplexatur, quia in
eadem lege divina exercemur, in qua majores nostri quatuor circiter
annorum millibus acquieverunt, quod non modo sacri, sed etiam profani
scriptores testificantur. Sic enim Tacitus: Judaei unum Deum, unum numen
aeternum ineffabile, nunquam interiturum colunt, ac profanos habent, qui
simulacra colunt ac[12] venerantur. Ac tametsi Hebraei, Ismaëlitae,
Christiani Abrahamum ecclesiae suae auctorem credere non dubitant, soli
tamen Hebraei legem ac religionem semper sui similem coluere. Christiani
vero et Ismaëlitae sectarum familias innumerabiles foverunt semper,
Arianos inquam, Nestorianos, Sabellianos, Manichaeos, Donatistas,
Ebionitas, Novatianos, Nazaraeos. Sed quid commemorem sectas circiter
centum viginti, quas Tertullianus, plures etiam quas Epiphanius jam
initio nascentis ecclesiae Christi scriptis suis dinumerat[13]? Neque
vero Themistius, nobilis peripateticus, graviorem habuit causam, ut
Valentem Augustum a profligatione et proscriptione Christianorum
revocaret, quam quod asseverabat, trecentas amplius sectas a se invicem
dissidentes Christianos fovere. Quaenam potuit igitur in tanta opinionum
inter se discrepantium varietate ecclesia consistere? quin etiam his
quoque temporibus Helvetiorum ecclesia Romanam[14], Augustana utramque,
Catholici Anabaptistas. Puritani superstitiosos, Abyssini Graecos,
Graeci Latinos refutant ac vicissim omnes ab omnibus refelluntur. Nec
minor est varietas sectarum inter Ismaëlitas. Nam mortuo Muhammede Hali,
sororis ipsius et Habitali[15] filius, prophetam se ferens, sectam
potentissimam excitavit, Muhammedistis infestissimam, quae duae sectae a
discipulis incrementa sensim acceperunt, Lesharion scilicet et
Imanian[16], qui certant inter se capitalibus odiis; sed praeter
utramque sectam sexaginta duae singulares enumerantur. Nam Elhosiba
Albilaben Muhammedis multa abrogavit[17]. Octogesimo[18] post anno
Elhari Ibim novam sectam condidit, quae centesimo post anno capitalibus
pontificis et Calipharum decretis et suppliciis est abrogata, deinde
quinquagesimo post anno renovata ac rursus vigesimo post anno rejecta,
nec aliter discordiae sedari potuerunt, quam Elgazuli theologus septem
libris quasi arbiter pontifices quidem legum imperatoriarum sectatores,
legis vero Muhammedicae castigatores appellaret[19]. Neque tamen licuit
plebejis ordinibus hanc sectam sequi, sed eruditis tantum. Cur eruditis
tantum? aut si Muhammedi lex ab angelo Gabriele data erat, ut quidem
ille mentitur, quid humanis castigatoribus opus erat? Aliam quoque
sectam creavit Esses Renardus[20], aliam Isbofaridus[21], qui omnes
omnium religiones Deo gratas esse scripsit, si quem quisque Deum
arbitretur, eundem sincera mente colat; Deos autem appellat sidera,
coelos, elementa. Sed ne infinitus sim ac taedio vobis futurus, si omnes
Ismaëlitarum sectas oratione complecti posse confidam, quas tamen
Eleofanus theologus distincte libris septem, utcunque[22] potuit,
explicare videtur. Ex quo efficitur, nec Ismaëlitas, nec Christianos
religionem certam, quam sequantur, ullam habere, multo minus ecclesiam
certam in tanta varietate.

    [1.] Alius ita: _Ac de illorum numero mihi leve pretium est_.
    [2.] Jesaiae 19, 25. [3.] Exod. 4, 23. [4.] Exod. 19, 6. [5.] Desunt
    alibi duo haec verba. [6.] Alibi: _dirutum_. [7.] Jeremiae 31, 37.
    [8.] Alibi: _assecuratione_. [9.] Alibi additur: _hinc inde_.
    [10.] Alibi: _juramento_. [11.] Levit. 1. 26. [12.] Duo haec
    antecedeutia verba desiderantur in alio codice. [13.] Alii:
    _dinumerant_, vel: _dinumerarunt_. [14.] Alius: _Helvetica ecclesiam
    Romanam_. [15.] Alibi: _Habigali_. [16.] Alius: _Leshariorum
    scilicet et Imaniarum_. [17.] Alius: _Abilaben multa legibus
    Muhammedis subrogavit_. [18.] Alii: _octuagesimo_. [19.] Alius:
    _appellarat_. [20.] Alii: _Romardus_. [21.] Alii: _Ismofaridus_.
    [22.] Alibi: _ut aeque_.

FRIDERICUS: Certissima ecclesiae et verae religionis argumenta sunt tum
in doctrina Christi, legibus divinis consentanea, tum in legitimo
sacramentorum usu perpetuaque electorum multitudine, unam et eandem
Christi disciplinam constituente[1]; Christum vero Abrahami foedus
explevisse[2] et ejus beneficio gentes omnes felicitatem divinitus
promissam adepturas, omnes fere confitentur, exceptis Judaeis,
Paganis[3], Epicuraeis. Ecclesia inquam[4] Romana, Zwingliana,
Augustana, Graeca, Abyssina, neque hi modo, sed etiam Ariani, Manichaei,
Donatistae, Nestoriani, Sabelliani, Eutychiani, Pelagiani, neque hi
tantum, verum etiam Agareni, a Muhammede instituti, Christum Messiam
esse testantur. Nec solum isti, sed et bona pars Judaeorum, Apostoli
inquam, Christi discipuli, reipublicae Christianae creatores. Et quidem,
si quis Judaeus in coetum arrogandum se dederit, prius Christum Mariae
virginis filium[5] verum Messiam confiteri necesse est[6]. Nec si
quidem[7] inter se Christiani dissideant, propterea inconcussam ac
stabilem ecclesiam, quae[8] invisibili electorum coetu conflatur,
subvertendam inquam.

    [1.] Alibi: _constituere_. [2.] Alii: _explicuisse_. [3.] Deest in
    aliis codicibus. [4.] Alibi: _Ecclesiae, ut_ etc. [5.] Addunt alii:
    _et_. [6.] Alibi: _habet_. [7.] Alii: _quid_. [8.] Alius: _ex_.

CURTIUS: Nullam omnino ecclesiam comperiemus, si levium etiam opinionum
fibras computare[1] velimus omnes. At ne vetus quidem illa Israëlitarum
multitudo ecclesiae nomen mereretur, cum sectarios suos quoque
haberet[2], Nazaraeos scilicet, Pharisaeos, Sadducaeos, Essaeos,
Samaritanos, Herodianos, Hemerobaptistas.

    [1.] Alius: _amputare_. [2.] Alibi: _haberent_.

SALOMO: Sectarios ab haereticis dividere nos oportet; hi enim ab
ecclesia penitus divelluntur, illi vero non item, sed puriore quodam
vitae instituto a fece plebis segregantur, ut quos divina lex notat
Nazaraeos[1] i.e. separatos, quod[2] ex voto dies aliquot aut menses aut
annos aut perpetuam vini abstinentiam vovebant, quo tempore nec barbam
nec crines circumcidere licebat. Atque haec una secta est, ab immortali
Deo instituta, eorum qui caeteris sanctiores essent, qua quidem
imitatione Pharisaei h.e. separati, et Essaei h.e. operatores, qui[3]
non simul actione ficta, sed operibus ipsis sanctissimam omnium vitam
agebant. Seorsim enim collegia instituebant Essaei et victu communi
utebantur, ut monachi, sine ulla vestitus commutatione[4].
Hemerobaptistae nihil aliud a caeteris differebant, quam quod corpora
quotidie proluebant. Sadducaeorum nomen a צדק, quod justum significat,
quod justiores caeteris haberi vellent Sadducaei, sed a plerisque ad
ironiam trahebatur, ut Aegyptii reges, qui fratrem aut patrem aut matrem
interfecerant, Philadelphos, Philopatres, Philomatros appellabant.
Igitur intelligitis, homines istos[5] omnes vitae sanctitate, non
religionum varietate dissidere. Alioquin si haeretici illi appellandi
sint, innumerabilium monachorum collegia, victu ac convictu
discrepantia, haereticorum appellatione censeri oportet. Quantum ad
Samaritanos attinet, nec Judaei genere sunt, nec religione, nec
Ismaëlitarum coetu continentur; quippe Deorum turbam cum aeterni[6] Dei
cultu conjungunt, ut[7] catholici Romani, qui ad unius aeterni Dei
venerationem angelos ac Divorum ordines adjunxerunt, statuas etiam proni
deosculantur et panis crustulas[8] pro Diis habent, quod Zwingliani
summae impietati tribuunt, Romani Catholici Zwinglianos, Augustanos,
Graecos capitalibus judiciis ac flammis ultricibus prosequuntur[9],
quasi[10] Deum faciant illi impietatis rei. Sed Hebraeorum purissima ac
simplicissima religio nihil impuri admistum habet, nullas haereses
adjunctas, nullum praeterquam unius Dei cultum agnoscit.

    [1.] Alibi: _Naziraeos_. [2.] Alii: _qui_. [3.] Alii: _quod_.
    [4.] Josephus, de jud. 2, 8. [5.] Alii: _hos omnes_. [6.] Alibi:
    _aeterno_. [7.] Alii: _et_. [8.] Alii: _crustula_, vel: _crustulam_.
    [9.] Alibi: _persequuntur_. [10.] Alii: _Sunt autem hi aut illi
    impietatis rei_.

CURTIUS: Quod Salomo gloriatur, Israëlitas singulari quadam Dei
beneficentia selectos fuisse, demus illud; sed ab illa coelesti gratia
sponte defecerunt[1], quando Christum Deum et hominem humani seminis
servatorem sibi oblatum, falsis testibus ac calumniis oppressum,
supplicio contumeliosissimo dediderunt[2]. Itaque nihil mirum, si Deus,
tanti sceleris immanitate commotus, centum amplius Judaeorum myriades,
unius anni vertentis spatio, quo Vespasianus Hierosolymam obsedit et
expugnavit, trucidari passus[3] est, tum etiam urbes Palaestinae ac
templum ipsum ferro ac flamma deleri, urbem funditus everti, populi
reliquias in servitutem abduci ac toto terrarum orbe dissipari. Illud
etiam divini furoris argumentum vel maximum est, quod de religione
sanctissima non solum dejecti ac exterminati omnino fuerunt, verum etiam
de principum fere omnium consensu interdictum illis est, ullam terrae
glebam usquam gentium possidere, quare[4] ingentes calamitates propter
Christum supplicio affectum illis contigisse quis dubitet?

    [1.] Alibi: _discedunt_, vel: _desciverunt_. [2.] Alii: _dederunt_.
    [3.] Alius: _jussus_. [4.] Alii: _quas_.

SALOMO: An non[1] quingentos amplius annos quam Christus nasceretur,
majores nostri multo[2] graviora passi fuerant[3] a Chaldaeis, qui
templum, urbes, oppida caedibus ac flammis funestarant totamque regionem
in vastitatem redegerant et populum in servitutem abduxerant. Postea
vero quam postliminio redeuntes, oppida, urbem ac templum ipsum
instauravimus, Antiochus cognomento Epiphanes, capta et direpta
Hierosolyma, triduo nonaginta millia[4] Judaeorum mactavit. Item
Ptolemaeus, Lagi filius, rex Aegypti, tantam erga majores nostros
crudelitatem exercuit[5], ut etiam milites Judaeorum infantibus vesci
cogeret, quae ducentos annos ante contigerunt, quam Christus nasceretur.
Quanquam si religio propter hujusmodi calamitates rejicienda venit,
nulla merito majore quam christiana rejici deberet, cum trecentos
amplius annos continuae caedes, supplicia, tormenta, proscriptiones et
crudelitates intolerabiles toto terrarum orbe in Christianos
decernerentur.

    [1.] Alibi: _Ante_. [2.] Alibi: _multa_. [3.] Alii: _sunt_.
    [4.] Aliii _novem millis_. [5.] Josephus, de b. jud. I.

FRIDERICUS: Illud quidem acceptum referebant Judaeis, quorum synagogas
sentinam Christianorum persecutionum appellabat Augustinus[1].

    [1.] Libro 1. de imitat.

SALOMO: Quonam modo id fieri potest[1], cum Judaei Romanorum hostes
judicati sint ex senatusconsulto, primum Claudio[2], deinde Trajano,
post etiam Hadriano principe?

    [1.] Alibi: _potuit_. [2.] Josephus de b. j.

CURTIUS: Si vestrae, Salomo, religionis fides stabilis esset aut[1]
certa, aut si religio Christianorum non esset omnium certissima, cur
apostoli Judaei seminis ac sanguinis, cur discipuli ac prirni illi
antistites, christianae religionis creatores, Christum ardentissimo
amore amplexi sunt? Cur innumerabiles vestri generis et nominis[2] jam
antea et his quoque temporibus se Christianis pontificibus adoptandos
dederunt et summa cum sua laude verbis et scriptis Christum publice
profitentur?

    [1.] Alius: _ac_. [2.] Alibi: _ordinis_.

SALOMO: Imo potius mirum videri debet, cur tam pauci a nobis vel potius
a Deo foedifragi deficiant[1], cum tot contumeliis tantaque rei inopia
premantur. Illas autem[2] clades nostrae genti confitemur[3] illatas
primo[4] a Chaldaeis propterea, quod a vero Dei cultu plerique
desciverant, id quod prophetarum vocibus ac scriptis testatum habemus.
Sic quoque arbitramur, majores nostros diram Romanorum servitutem
pertulisse, quod ab immortali Deo ad hominem mortalem adorandum et
colendum paucis exceptis defecissent.

    [1.] Alii: _defecerint_. [2.] Alibi: _enim_. [3.] Alius:
    _confidimus_. [4.] Alius idem: _primum_.

CURTIUS: Sed cur sola Judaeorum gens ex omnibus tot ac tantas
calamitates pertulit?

SALOMO: Deus ipse causam subjiciens: _Vos_, inquit[1], _filii Israël ex
omnibus populis agnovi, ac propterea in vestra omnium flagitia
animadvertam._ Quod ab iis gentibus segregamur[2], Dei cultus eo nos
deducit, quod[3] Bileamus, Chaldaeus vates, jam olim mente praeviderat,
cum diceret[4]: _Hic populus solus habitabit et[5] inter caeteras gentes
non censebitur._ Item cum Deus caeteras gentes coelestium siderum
virtutibus ac potestatibus subjecisset[6], Israëlitas tamen exemit:
_Ne_, inquit, _adores solem, lunam, sidera, quae praeparavit Deus
caeteris quidem populis, qui amplissimo sinu coeli coërcentur, vos autem
adjunxit sibi et eripuit de fornace ferrea, ut esses populus
hereditarius ac selectus_[7].

    [1.] Amos 3, 2. [2.] Alii: _segregantur_. [3.] Alii: _adducit, et_.
    [4.] Numer. 23, 9. [5.] Alibi: _quod_. [6.] Alius: _subjunxisset_.
    [7.] Deut. 4, 19 sq.

CORONAEUS: Haesi semper eo loco, nec intelligo[1], quid Deus voluerit,
cum diceret, caeteris quidem populis coelestia sidera[2] attributa
fuisse, Israëlem vero singulari quadam praerogativa sibi delegisse.

    [1.] Alibi: _intellexi_. [2.] Alibi: _signa_.

SALOMO: Hebraeorum theologi sic locum illum interpretantur, ut[1]
caeteros quidem populos siderum coelestium legibus ac potestate
gubernari, solos Israëlitas et qui in eorum coetum ac societatem
conscribi volunt[2], legibus coelestium siderum solutos, Deum unum vitae
ac felicitatis habeant auctorem nec metuant diras illas, quibus
astrologi minantur, planetares trajectiones et concursus. Libet enim
versibus accepta beneficia quodammodo commemorare:

  Ipse ego[3] crudeli servatus ab hoste triumphos
  Saepe tuli faciles, nec quidquam sidera vires
  Exercere suas in me, non aspera fata,
  Haud[4] metuenda bonis, non principis ira timendi
  Terruit[5] impavidum, mihi non nocuere latronum
  Conjurata manus fusi sitibunda cruoris,
  Non legio, magnam quae circumfusa per urbem
  Sanguinolenta suos cives mactabat ubique.
  Ac jam[6] armata cohors, aditus ac limina quaerens,
  Me circumsteterat, clara cum numen ab arce
  Hostibus eripuit sensum mentemque fefellit,
  Ac me coelesti clypeo, coelestibus armis
  Protexitque opibusque suis cumulavit abunde.
  Singula quid memorem? Sacro spiramine pectus
  Afflavit, legis latebrasque imosque recessus,
  In quibus aeternae spes est humana salutis,
  Edocuit, volucri semper comitante[7] magistro
  Pro quibus aeternos iterum renovamus honores[8].

    [1.] Alius: _et_. [2.] Alibi: _voluerunt_. [3.] Deest in alio
    codice. [4.] Alibi: _Non_. [5.] Alii: _Terrent_. [6.] Alibi deest
    hoc verbum. [7.] Alius: _comitata_. [8.] Alii: _tibi debeo grates_.

CORONAEUS: Heroica profecto beneficia carminibus heroicis eleganter
cecinisti. Sed cum erga Israëlitas tanta divinae bonitatis beneficia[1]
extent, eo graviora vos ac acerbiora supplicia manent.

    [1.] Alibi: _vestigia_.

SALOMO: Ut primum a nobis peccatur, ita repente Deus in nos animadvertit
et[1] ea pontificibus auspicari solet. Nam cum angelos scelerum
ultores[2] misisset: _A sanctis meis_, inquit, _incipiatis_[3]. Illud
enim amoris divini erga nos argumentum vel maximum est, quod et assidue
increpat, et continenter castigat. _O beatum_, inquit _lyricus
psaltes[4], quem Deus castigat!_ In eos vero, qui ad verbera obduruerunt
et collum obduxerunt, vim gravius exercet, et tandem contestatur, se
illos deserturum, nec amplius castigaturum. _Non amplius_, inquit,
_coërcebo filias vestras, cum pudicitiam prostituerint, nec uxores
vestras, cum sese adulteris submiserint_[5]. Nihil enim a sapientiae
magistro verius ac melius dici potuit, quam tormentis[6] ac doloribus
prudentiam comparari. Quis enim arbitraretur, Deum sic ultum[7] fuisse
Israëlitas, ut propter eorum flagitia non modo lepram corporibus, sed
etiam vestibus ac aedium parietibus immitteret? Id autem interpretes
divinae legis tradunt; nusquam terrarum lepram vestimentis[8] aut
parietibus adhaesisse, praeterquam in Palaestina[9] idque Judaeis
omnibus supra modum mirabile, caeteris populis incredibile videri, nisi
diuturna experientia id compertum esset; quamquam clades et exitia
majorum nostrorum maximas utilitates omnibus populis pepererunt. Nam ex
iis secuta est initio nascentis ecclesiae Christi idolorum eversio, et
cum toto fere terrarum orbe sidera, daemones, elementa, fruges,
animantia pro Diis ubique colerentur, tandem post annorum tria circiter
millia Judaeorum, qui christianam religionem cum domestica combiberant,
concionibus ac doctrina coli desierunt, ac postremo Constantini dominatu
conclusa fuere templa veterum Deorum; tum libri Mosis ac prophetarum,
quos habemus communes cum Christianis, ab omnibus ordinibus ac populis
pervulgari coepere, ut non immerito Chrysostomus Judaeam gentium matrem
appellarit, quae[10] salutem reliquis omnibus populis divino munere et
concessu peperisset!

    [1.] Alius: _ut_. [2.] Alibi: _vindices_. [3.] Alius: _incipietis_.
    [4.] Psalm. 94, 12. [5.] Psalm, 81. Jesaiae 1. Oseae 4. [6.] Alibi:
    _lamentis_. [7.] Alibi: _ulturum_. [8.] Alius: _vestibus_.
    [9.] Levit. 13 et 14. Leprae domorum ac vestium curationes aeque ac
    corporum traduntur. [10.] Alii: _quia_.

SENAMUS: Verius poëta lyricus: Judaea capta ferum victorem cepit.

SALOMO: In eo certe mirabilem Dei bonitatem ac sapientiam intueri licet,
qui dum justas scelerum poenas a suis reposceret eosque procul a patriis
sedibus amandaret ac juste profligaret, colonias Israëlitarum toto
terrarum orbe deduxit, quae exteras nationes ab inanium Deorum ac
daemonum cultu revocarent, deinde divinis legibus ac institutis[1]
informarent, tum ad unius aeterni Dei cultum ac metum assuefacerent. Ob
id enim divina lege[2] Israëlitas appellat regnum sacerdotale ac populum
sanctum, propterea hujus populi precibus ac votis, quasi gentium omnium
sacerdotis, florentissima quaeque imperia non modo ab interitu Deus
servavit, sed etiam beavit et quasi sapientiae sale respersit[3], ne
penitus interirent. Sic Deus apud Jesaiam[4]: _Dedi te_, inquit, _testem
gentibus, principem ac praeceptorem populis._ Huc etiam pertinet foedus
illud[5] cum Abrahamo percussum: _In semine tuo_, i.e. in posteris[6]
tuis, _benedicentur omnes gentes_, quia per hunc populum Deus universo
terrarum orbi cognitus est, et hujus populi precibus caeteris gratior
fuit, quin[7] et Ismaëlis gentem illustrem fore Deus promisit
Abrahamo[8], _quoniam_, inquit, _semen tuum est_. Itaque Rabbi Johannes
exclamat, gentes idolis deditas nesciisse, quantam jacturam sui
facerent, cum templum illud Hierosolymorum[9], in quo gentium omnium
scelera expiabantur, inflammarent. Nam diebus festis, qui in tentoriis
celebrari consueverant, hostiae septuaginta immolari jubentur, quod
interpretes pro septuaginta populis factum tradunt[10]. Quod vero
Curtius divini furoris argumentum putat, nos de majorum sedibus ac terra
sancta dejectos ac dispersos, quasi ἀπωστικοὺς[11] καὶ ἀνεστίους vagari,
illud bonitatis divinae argumentum certissimum esse arbitramur, quod
nusquam agri particulam possidere liceret. Ob id enim Deus
Israelitassuam haereditatem appellat[13], quod ii, quibus coelum pro
haereditate obtigit, terra non egent[14] ac propria et eleganti voce
sancti a Graecis appellantur: ἅγιοι i.e. sine terra ἄνευ τῆς γῆς. Sic
enim Deus de Levitarum tribu, quam pontificali ac sacerdotali
praerogativa ministerioque aedis sacrae donarat: _Levitae_, inquit,
_nullam terrae partem capiant, quia haereditas mea est_[15]. Quod[16]
autem de Levitis inter Israëlitas, idem de Israëlitis inter omnes
populos declaravit, cum diceret[17]: _Benedictus populus meus Aegyptius
et opus manuum mearum Assyrius, haereditas autem mea Israel._
Falluntur[18] igitur, qui hoc nostrum exilium et agrorum inopiam divinae
erga nos ultionis conjecturam[19] esse putant. Quanto rectius sapientes
decreverunt, justorum initia esse castigationes, exitus vero prosperos
et felices, contra quam improbis accidit, quorum prospera principia
exitus habent valde calamitosos. Illud etiam praeclarius, quod cum ante
proscriptiones et exilia Israëlitae, rerum omnium affluentia pingues et
obesi, Deum aeternum minus, quam decuerat[20], religiose haberent[21]
postea in extremas oras, procul a patriis sedibus in servitutem expulsi
et abjecti, tam ardenter Deum adamarunt[22], ut nec praemiorum
magnitudine a proposita religione divelli, nec poenarum acerbitate
terreri potuerint, quominus inter medios sui nominis hostes mundi
conditorem purissimo cultu adorarent, atque inter omnes populos sui
generis antiquitatem certissimam retinerent[23], ipsiusque linguae
sanctae majestatem inviolabilem servarent[24]; haec enim sola divino
munere hominum generi concessa est, caeteras vero spurias et hominum
arbitrio fictas videmus. Haec sola naturalis est lingua, quae rebus
vocabula per naturam cujusque dicitur indidisse. Quae cum ita sint, quis
dubitare potest, quin populus hic a Deo selectus verissima sit Dei
ecclesia, fidelissimus rerum gestarum a Deo testis, sacrosanctae legis
et oraculorum custos a Deo designatus[25], a quo ad omnes populos salus
dimanavit?

    [1.] Alibi pro verbis _ac institutis_ legitur: _institutos_.
    [2.] Alii: _divina lex_. [3.] Alibi: _sole respexit_. [4.] Jesaiae
    55, 4. [5.] Gen. 12, 3. [6.] Alibi: _liberis_. [7.] Alii: _quoniam_.
    [8.] Alibi: _Abrahae_. [9.] Alibi: _Hierosolymitanum_. [10.] R. Levi
    et R. Salomo Ben Gerson in Levit. 23. 1. in Talmud. [11.] In
    codicibus sine dubio false legitur: ἀπωλίδες. [12.] Alius: _pro
    haereditatis parte contingit_. [13.] Alibi: _egeant_. [14.] Alibi:
    _sunt_. [15.] Alibi: _Id_. [16.] Jesaiae 49, 25. [17.] Alii:
    _Fallunt_. [18.] Alii: _objecturam_. [19.] Alius: _docuerat_.
    [20.] Alibi: _colerent_. [21.] Alii: _adoraverunt_. [22.] Alibi:
    _retinuerunt_. [23.] Alibi: _inviolatam servarunt_. [24.] Alibi:
    _designata_.

CURTIUS: Laudes quidem majorum vestrorum, prophetarum inquam et
illustrium virorum, audio ac lego non invitus, sed eorum, qui prophetas,
qui apostolos, qui Christum ipsum cruentis manibus interfecerunt, qui
sacrosanctam ejus doctrinam contumeliis omnibus funestarunt, ferre non
possum, multo minus sanctum ecclesiae nomen iis tribuere, quoniam vera
Dei ecclesia in electorum coetu consistit, ac tametsi vocantur omnes,
pauci tamen sunt electi. Electos autem esse oportet per[1] fidem ab ipso
Christo, qui ecclesiae caput est; qui quoniam hominibus incogniti sunt,
ob id ecclesiam invisibilem esse tuemur. Caeteri, qui fidem Christi
rejiciunt, sua se sponte albo ecclesiae penitus[2] exemerunt, Judaei
inquam, Romani[3], Ismaelitae, Pagani, Epicuraei.

    [1.] Alibi: _qui habent_. [2.] Deest in aliis. [3.] Alius:
    _Sociniani_.

SALOMO: Ecclesiae verbo coetus significatur, cujus acceptio duplex est:
una, quae[1] populum Israelisselectum a Deo continet, ut cum Moabitae et
Ammonitae prohibentur in ecclesia populi Dei censeri, i.e.[2] jure
connubiorum cum Israelitidefoemina uti. Altera acceptio latius patet,
cum scilicet Ammonitae, Moabitae, Idumaei ac peregrini omnes, qui Dei
foedus cum populo percussum amplecti et in pacti societatem venire
voluerint, ecclesiae partem faciunt, caeteri eximuntur.

    [1.] Alibi: _qui_. [2.] Alibi: _et_.

CURTIUS[1]: Neque vero ecclesiam invisibilem electorum probare possumus,
ut qui ab ecclesia Romana defecerunt, sed visibilem tantum, a qua nemo
nisi sponte segregatur i.e. qui Deum aeternum repudiat, ut res genitas
amplectatur aut cum illis creatorem conjungat[2].

    [1.] Deest in aliis codicibus. [2.] Alibi: _aut ... amplectitur ...
    conjungit_.

OCTAVIUS: Veram Dei ecclesiam Ismaëlitarum esse facile[1] convinci
potest, sive amplitudine regionum, quae sunt infinitae, sive origine
Abrahami, a quo Muhammedes Ismaëlita[2] genus ducit, sive Dei aeterni
cultu, quem unum sanctissime adorant, sive execratione idolorum ac
imaginum, quas et publice et privatim abominantur, sive puritate
doctrinae, quae inexplicabilium quaestionum latebras, quibus caeterae[3]
religiones misere conflictantur, suo splendore diluit, sive legis
exsequendae facilitate, quae major esse non potest[4].

    [1.] Alibi: _fere_. [2.] Alibi: _Ismaëliticum_. [3.] Alibi:
    _exterae_. [4.] Alii: _possit_.

CORONAEUS: Si veram ecclesiam latifundiis metimur, ecclesia Christi[1]
longe superior futura[2] est, tum antiquitate temporis, tum multitudine
populorum, tum principum pene omnium consensu. Nihil enim verius a
Seneca dici potuit, quam pessimi argumenti esse turbam, ac propterea
Pythagoras[3] sequi vetuit viam popularem, i.e. ἐκτὸς λεωφόρου βαδίζειν.
Et certe viam regiam ac latissime patentem ad inferos deducere, nunquam
verius ac melius perceptum[4] est, quam Noachi aetate, cum[5] in ejus
unius familia ecclesiam dei constitisse planum sit. Cum autem Christi
cruore fundata sit ecclesia vera, quae in apostolorum, martyrum,
confessorum, pontificum continua quindecim seculorum serie[6] floruit ac
praecipuam Romanae sedis dignitatem obtinuit, quis dubitare jure queat,
hanc, quam Romani pontifices tuentur, verissimam ac sanctissimam
ecclesiam, ut ne Lutherus quidem ipse dubitavit, sed aperte[7] confessus
est. Quamquam[8] non video, quam ob rem Agareni de multitudine[9]
populorum aut regionum gloriari debeant, cum religio christiana nostro
saeculo propagata sit in omnes orientalis et occidentalis Indiae
latissimas regiones, Europa triplo majores, et antea ignotas mundi
plagas pervaserit.

    [1.] Alii: _Sathanae_. [2.] Alii: _natura_. [3.] Laërtius in
    Pythagora; Clemens Alex. in Strom. [4.] Alibi: _praeceptum_.
    [5.] Desunt haec septem sequentia verba in alio codice. [6.] Alibi:
    _fere_. [7.] Deest alibi. [8.] Sequentia haec verba ad finem usque
    interlocutionis desunt in alio codice. [9.] Alibi: _amplitudine_.

FRIDERICUS: De quatuor religionum generibus, scilicet Judaeorum,
Christianorum, Ismaëlitarum, Paganorum, plures unâ verae esse non
possunt. Pagana quidem a se ipsa refellitur, Ismaëlitarum vero, quae
Muhammedem conditorem arcessere[1] solet, ineptior est, quam ut
argumentis refutari mereatur. Itaque contentio nobis praecipua est cum
Judaeis, qui de librorum sanctitate et antiquitatis origine gloriantur.
Primo igitur abs te, Salomo, peto, si Christum verum Deum esse
certissimis argumentis ac testibus omni exceptione majoribus demonstrari
possit, num christianam ecclesiam, cujus caput est Christus, veram esse
fatebere?

    [1.] Alibi: _agnoscere_.

SALOMO: Quidni? sed hoc opus, hic labor est.

FRIDERICUS: Imo nihil facilius.

SALOMO: Non demonstrationem peto, sed probabile aliquod argumentum.

FRIDERICUS: Illud igitur quaero: Num Messiam venisse antea an[1]
venturum olim putes?

    [1.] Alius: _aut_.

SALOMO: Confido equidem venturum.

FRIDERICUS: Fateri quidem non dubitas, cum extremo capite symboli
Judaeorum, quod R. Moses pervulgavit, scriptum sit, Messiam esse
expetendum. Id autem callidissimo commento factum est. Cum enim
christiana aemulatione symbolum fidei totidem capitibus, quot
Christiani, finxissent, caput extremum surrogarunt, scilicet Messiam
venturum, ne quis crederet[1], Christum Jesum esse Messiam. Sed si
nondum venit, quando tandem venturum putas? Nam vester Abrahamus, is qui
a vobis שַּׂר i.e. princeps usurpatur[2], astrologiae peritissimus,
Messiam vestrum venturum spoponderat[3] anno Christi MCCCCLXIV. Is tamen
omnium opinionem fefellit. Nec ita pridem aetate nostra Judaeus quidam,
cum se Messiam faceret, a praetore Bononiensi flammis tanti sceleris
ultricibus exustus est. Alius in Judaea, cognomento Barcochab i.e.
stellae filius[4] Messiam sese ferens[5], variis cladibus Christianos
afflixit[6]. Non dubito, cum a nobis[7] quaeritur, quid[8] tamdiu
moretur Messias vester, vos excusare[9] solitos populi peccata, ut
quidem in libris talmudicis legimus. Sed cum peritiores vestrae gentis
intelligerent[10], se inani spe laetari, a Judaeorum secta non modo[11]
desciverunt, verum etiam libros pro religione christiana scripserunt.
Testis est liber fidei ab Judaeo, qui ad Christum accessit, testis est
catechismus hebraicus Emanuelis Tremelli cum eleganti epistola ad
fratres Hebraeos; tertius Isaacus Agrippinensis, vir eruditissimus;
testis Paulus Paradisus, regius hebraicae linguae professor in academia
Parisiensi; testis est Paulus Brugensis, testis Nicolaus Lyranus,
bibliorum interpres acutissimus, atque innumerabiles vestrae gentis, qui
etiamnum[12] hac aetate Messiam Christum verum Deum et hominem
amplectuntur.

    [1.] Alibi: _ne qui crederent_. [2.] Alii: _appellatur_, vel:
    _nuncupatur_. [3.] Alibi: _spopondit_. [4.] Numer. 24, 17,
    [5.] (בַר כוֹזִיבָא). Alibi: _gerens_. [6.] Josephus de b. j.
    [7.] Alibi: _vobis_. [8.] Alius: _quare_. [9.] Alibi: _accusare_.
    [10.] Alius: _intellexerint_. [11.] Alii: addunt: _sponte_.
    [12.] Alii: _extrema_.

SALOMO: Si merito laudantur Pythagoraei, quod κενοτάφια exstruerent iis,
qui a sua doctrina defecissent, quasi mortuis hominibus, quanto aequius
est, divinae legis desertoribus erigere monumenta? Miror tamen te,
Friderice, verae religionis ac ecclesiae argumenta deducere ab iis, qui
a sua defecerunt; qua quidem ratione et Arianos et Ismaëlitas veram
religionem tueri dicemus. Hoc si nobis absurdum est, illud igitur
absurdum videri debet. Cum enim majores nostri vitulum ex auro conflatum
in deserta solitudine sibi erexissent ac pro Deo colerent, Deus Mosen
interpellans: _Tuus_, inquit, _populus violatis foederibus a me
defecit_; semper antea dixerat[1]: _populus meus_. Quod satis est
argumenti, eos, qui aeterni Dei cultum penitus deseruerunt, ut mortuis
inserviant, ab ecclesia Dei penitus excludi.

    [1.] Alius ita: _cum semper ante dixerit_.

CURTIUS: Eodem igitur argumento concludemus, Judaeos, qui Christum verum
Deum humani generis servatorem deseruerunt ac suppliciis acerbissimis
cruciandum prodiderunt[1], ab ecclesia vera se ipsos abduxisse[2], ac
tum primum veram ecclesiam in apostolorum et discipulorum coetu
constitisse.

    [1.] Alibi: _tradiderunt_. [2.] Alii: _subduxisse_.

SALOMO: Prospiciendum nobis est, ne pro argumento[1] assumatur, quod
erat concludendum, scilicet Jesum, quem pro Deo colitis, esse Deum. Ac
primum illud christianorum veterum theologos fefellit, quod non
perceperunt vim Hebraicae legis, cujus ignoratione tam multa in legum
divinarum interpretatione peccantur, ut quidem[2] maxime non facile dici
possit[3]. Argumento sit, quod Justinus Martyr[4], cum ab homine Judaeo
rogaretur, quid vellent Christiani, cum canerent Halleluja et Osianna,
respondit[5]: Laudate concinne et magnitudo excellens, quo quid
ineptius? Nam vox Hallelu significat: laudate, Jah: Deum, vox Hosia:
serva, nah: quaeso.

    [1.] Addunt alii: _id_. [2.] Alibi: _quod_. [3.] Alii: _potest_.
    [4.] In quaest. 10 ad orthodox. [5.] Addit alius: _significare_.

CURTIUS: At D. Hieronymus, cum a Judaeis irrideretur, quod quid esset
Hosianna nesciret, in Judaeam usque profectus, Judaeos ipsos in eo
genere facile superavit.

SALOMO: Illud admonendum putavi, quod Messiae vox, quid significaret,
veteres Latini et Graeci non satis intellexerunt[1]; est enim[2] Messias
nihil aliud, quam unctus, et quoniam reges ac principes inungi solebant,
Messiae dicti sunt[3]. Quam vocem[4] interpretes LXXII χριστὸν
reddunt[5], non χρηστὸν, ut olim putabant Graeci. Ex quo adversarii, in
contumeliam Christi, togati hominis statuam altero pede mancam et
auriculis asino consimilibus[6] fingebant vel librum manu tenentem, cum
hac epigraphe: Christus! Quod vero Messiae vox populi principem
significet, ex eo satis intelligitur, quod David Sauli satellites
increpans: _Cur_, inquit[7], _praesidium Domini nostri[8] Messiae
deseruistis?_ Idem, iratus ei, qui Sauli ab hostibus caesi caput
secuerat[9]: _Non veritus es_, inquit, _inferre manum Messiae?_ Item cum
Samuel Eliabum, Davidis fratrem primogenitum, intueretur: _Certe_,
inquit, _hic est Messias Dei[10]._ Quin et Samuel et David se ipsos
vocant Messias. Fuisse autem quam plurimos Messias, docet Nehemias in
concione post reditum ab exilio: _Tu_, inquit[11], _populo tuo plures
Messias dedisti, qui ab hostibus illum vindicarent._ Nam vox משּׁיח,
quam interpretes LXXII reddunt χριστός, eadem usurpatur hoc versu: _Ne
attingite Christos meos, Messias meos[12]._ Id[13] autem explicat Samuel
in maxima populi concione, priusquam regem designatum renunciaret:
_misit dominus[14] ad populum Messias Jerubbahalem, Jephtham, Samuelem._
Falluntur[15] igitur, qui unum tantum Messiam esse aut fore arbitrantur.
Omnium tamen[16] errorum nullus fere capitalior est, quam eorum, qui
putant, eum Messiam, quem venturum speramus, Deum fore; gravius tamen
mihi peccare videntur, qui Messiam, quisquis fuerit aut venturus sit,
humani generis servatorem appellant, cum tamen nihil aliud futurum[17]
speremus, quam hominem ex homine, ducem belli strenuum fore, qui
Israëlitas, huc atque illuc dispersos ac dissipatos, in Palaestinam et
avitas majorum sedes reducat[18] et ab imperioso aliorum[19] dominatu
vindicet, quales fuere Moses, Josua, Maccabaei ac principes omnes, Dei
munere majoribus nostris concessi. Nec desunt, qui Messiam ab Helia
unctum iri putant. Ac tantum abfuit, ut Jesus vester majores nostros a
servitute Romanorum[20] vindicarit, ut etiam a praeside provinciae
caussa cognita servili supplicio fuerit affectus.

    [1.] Alius: _intelligerent_. [2.] Alibi: _autem_. [3.] 2 Regum 9, 1.
    [4.] Alius: _Quum vero_. [5.] Alibi: _reddiderunt_. [6.] Alibi:
    _consimilem_, vel: _similem_. [7.] 1 Regum 1, 34. [8.] Alius:
    _vestri_. [9.] 1 Regum 26, 9. [10.] 1 Regum 26, 16. [11.] Psalm. 6.
    17. 83. 88. [12.] Psalm. 105, 15. [13.] Viginti haec proxima verba
    desunt in alio codice. [14.] Alius: _Deus_. [15.] Alibi: _Fallunt_.
    [16.] Alii: _autem_. [17.] Alii: _venturum_; vel deest hoc verbum.
    [18.] Alius: _educat_. [19.] Alibi: _impiorum_. [20.] Deest alibi.

CURTIUS: Illud est pingui Minerva Messiae arcanum ad principes et
tyrannos adducere velle, quod quidem arcanum plane divinum nemo
percipiet unquam, nisi id ei divinitus tributum fuerit[1] et concessum.
_Nemo_, inquit Christus, _venit ad me, nisi pater traxerit eum[2]._

    [1.] Alii: _velit_. [2.] Joh. 6, 44.

FRIDERICUS: Si Messiae verbum ad principes et tyrannos pertineret, cur
igitur de promisso Messia, cur Moses Hardusam[1] scriberet, magnum et
ineffabile Dei nomen יהוה nihil aliud esse, quam Messiam, nisi Messias
Deus[2] esset?

    [1.] Alius: _Hardanam_. [2.] Deest in alio codice.

SALOMO: Quia plerique nostrae gentis Messiam sensu secretiore
intelligunt immortalem regem, non ducem mortuum aut moriturum.

CURTIUS: Valde mihi frigere haec videtur responsio. Sed ad gentis
vestrae pareatem veniamus, qui, jamjam moriturus ac liberis fausta
precatus, ad Judam convertitur et oraculum proferens: _Non auferetur_,
inquit, _sceptrum de Juda_[1]. Si enim reges ac duces omnes Messias fore
putaret, nec Messiam illum humani generis servatorem singulari nota
significaret, absurdum illud fuisset ac sensui plane contrarium,
scilicet sceptrum de gente Judae non ante sublatum iri, quam Messias
venturus esset, penes quem regnum populorum futurum sit. Vocem enim
שֵׁבֶט sceptrum Onkelos Chaldaeus vertit שּׁוּלטַן Sultan, imperator,
qua voce imperatores non Chaldaei tantum, sed etiam Arabes ac Syri
significari solent, et pro voce שִּׁילהֹ reddit Chaldaeus: משיחא
Messias, ut ambiguitatem[2] explicaret. Eadem est interpretatio Targum
Hierosolymitani, quem sequitur R. Salomo, et in Davidis gente imperium
tantisper scribit futurum, dum venerit Messias. Et cum ab eo
quaereretur, ubinam regnum Davidis? respondit: in Babylonia, ubi fingit
superesse adhuc principes de gente sua[3], qui populis illis exulantibus
imperent; ridiculum, inquam[4], an impium figmentum, sed ea saeculi
barbaries erat. Floruit enim sub anno Christi MCC, ut mendacii non
facile posset convinci, cum esset Gallia longissimis aquarum et terrarum
spatiis a Babylone disjuncta[5], quae tunc Arabum imperio ac dominatu
crudeli tenebatur. Hanc porro interpretationem caeteri repudiantes, pro
sceptro[6] dignitatem ac praestantiam in gente Judae tamdiu futuram
tradunt[7], quo advenisset, qui mittendus erat, scilicet rex David, tunc
enim potestatem illam in dignitatem regiam concessuram putant. Alii
vocem Schiloh ad locum referunt, ubi erat arca foederis, quae inde
translata est a Davide[8]. Alii ad Saulem unguendum in Schilo
traduxerunt, quae interpretatio plane contraria est historiae sacrae,
quia prius arca deducta fuerit a Schilo in urbem Kiriathjearim, ac ne
Saul quidem unctus est in[9] Schilo. Talmudici autem[10] Messiae venturi
nomen Schiloh fore tradunt, recentiores haec ad regem Chaldaeorum
Nebuchodonosorem pertinere statuunt, quia regem Zedekiam interfecerit,
nec ullus postea regnum adeptus est de stirpe Judae, quod falsum[11]
est, cum Zorobabel gentem[12] postliminio reduxerit ad sedes avorum.
Praeterea[13] Senatus Judaeorum, de stirpe Davidis sub principibus
Asmonaeis[14] aristocratiae speciem tuebatur[15], quem senatum Herodes
sustulit, caesis patribus praeter[16] Semeam. Sub eadem fere tempora[17]
Jesus Christus Deus ac Dei filius ex Maria virgine natus est.
Interpretes LXXII reddunt pro voce Schilo, reposita illi, quasi ex
littera ש servili significet, quod vel quae et לה scriptum sit pro לך,
cum litterae Echeri[18] permutabiles sint[19]. Sed ista quidem vis est
scripturae sacrae illata. Postremo David Kimchi, ut caeteris omnibus
acutior videretur[20], Schilo a Schiliath derivare conatur, quae vox
secundinas significat, quibus involvitur Embryo, quasi diceret בְנוֹ
i.e. filius ejus, scilicet matris, quam interpretationem miror
Galatinum[21] amplecti[22] potuisse.

    [1.] Genes. 49, 10. [2.] Alibi: _dignitatem_. [3.] Alii: _Juda_.
    [4.] Alii: _dicam_. [5.] Alii: _distincta_. [6.] Alibi: _qui
    sceptri_. [7.] Alii: _credunt_. [8.] 1 Regum. 7, 1 sqq. [9.] Alibi:
    _ad_. [10.] Deest in aliis codicibus. [11.] Alibi: _factum_.
    [12.] Alius: _de gente regia populum_. [13.] 1 Regum 11, 4 sqq.
    [14.] Alii: _Ammonaeis_. [15.] Alius: _praeferebat_. [16.] Alius:
    _propter_. [17.] Alibi: _eodem ... tempore_. [18.] Forte _Ehevi_ (in
    margine unius codicis). [19.] Locus vulneratus. [20.] Alibi:
    _videatur_. [21.] De arcania catholicae veritatis l. 4. c. 4.
    [22.] Alibi: _complecti_.

SALOMO: Videtis, hujus loci obscuritatem tantam esse, ut ne argumenti
quidem species ulla probabilis elici queat ad Messiam eo tempore
venturum[1] quo natus est Jesus. Jam vero rex ultimus gentis Judaeorum
fuit Zedekias. At tametsi Zorobabel a stirpe Davidis populo Judaeorum
praefuit sub rege Persarum anno mundi ter millesimo 3432, ejus tamen
posteri nulli fuerunt. Principatus vero erat penes pontifices ex Aaronis
gente. Quin etiam Maccabaei ex eodem Aarone reipublicae dominatum una
cum pontificatu tenuerunt usque ad Antigonum, ultimum Asmonaeorum,
centum viginti sex annos. Hunc enim duplici nomine[2] Christum i.e.
unctum, quia rex et pontifex maximus erat[3], Herodes, a senatu
populoque Romano, rex Judaeorum appellatus, anno mundi ter millesimo
octingentesimo quarto mactari jussit. Quadragesimo post anno natus est
Jesus. Ex quo intelligitur, sexcentos circiter annos ante Christum
neminem de gente Juda principatum Judaeorum tenuisse, nec posse
vaticinium illud ad Jesum pertinere. Omitto multa, quae Galatinus ex
talmudicis libris sensu plane contrario detorsit, ut[4] cum Messiam tunc
natum scribit, cum aedes sacra Hierosolymorum exscinderetur, eumque
Messiam Romae latere, qui stato tempore appariturus sit. Quae imperitis
fucum fecerunt, cum illam dicendi rationem allegoriarum plenissimam
minus caperent.

    [1.] Alii: _futurum_. [2.] Alibi: _ratione_. [3.] Deest in aliis
    codicibus. [4.] Alibi: _et_.

CURTIUS: Planum est igitur, vos eo loco oraculo[1] parentis vestri ita
haesisse, ut nemo vestrum, qui hebraica et chaldaica tractatis[2], sese
expedire potuerit, quae ad Jesum translata luce clariora sunt. Caetera
prosequamur[3], ne uno tantum loco Judaei haesisse videantur, ad
quem[4], credo[5], illud Esaiae oraculum spectat: _Ecce virgo concipiet
et pariet filium, et vocabit[6] nomen ejus Immanuel[7]._ Hoc enim Lucas
ad Christum pertinere docet[8].

    [1.] Alii: _oraculis_. [2.] Alius: _translantis_. [3.] Alibi:
    _persequamur_. [4.] Alibi: _ad quae_. [5.] Alii: _cedo_. [6.] Alius:
    _vocabitur_. [7.] Jesaiae 7, 14. [8.] Lucae 1, 31 sqq.

SALOMO: Esaias nihil unquam de Jesu, multo minus de Maria[1] matre
ipsius suspicatus est. His enim verbis utitur: הִנֵּה הָעַלְמָה i.e.
Ecce juvencula! Neque enim haalma virginem significat, sed eam, cujus
vir amore fruatur, ut etiam nunc Christiani theologi[2], qui modo
hebraica intelligunt, confiteri coguntur. Nam ea vox usurpatur a
Salomone in canticis amatoriis[3] de iis, de quibus apud virgines
disserere indecorum fuisset. Itaque amicam vel adolescentulam
significat. Argumento est etiam, quod halmanah viduam appellant[4],
quasi a viro divisam aut quae[5] virum amisit. At quoties in sacris
litteris agitur de virginibus, agitur autem saepissime, proprium verbum
semper usurpatur, scilicet בתולה vel נְעַרָה[6] vel utrumque
conjunctim[7].

    [1.] Deest alibi. [2.] Hieron. Calvin. in cap. 9 harmon. [3.] Cant.
    1. 6. Proverb. 10. [4.] Jesaiae 47 et Ezech. 9 et 44. [5.] Alibi:
    _quod_. [6.] Desunt haec duo verba in aliis codicibus. [7.] Gen. 24.
    Levit. 20. Jer. 31. Deuter. 32. 22. Exod. 22. Judic. 19. 21. 2 Sam.
    13. 1 Regum 1. 2. Psalm. 43. Jesaiae 23. 37. Amos 5. 8. Zach. 9.
    Thren. 2.

CURTIUS: Cur igitur vox haalma de Rebecca diceretur, priusquam
nupsisset, erat enim pudicissima virgo?

SALOMO: At eodem capite בתולה i.e. virgo diserte adjicitur, ut omnis
ambiguitas tolleretur. Absurdum autem fuisset, Esajam virginis partum
contra naturae leges significare et ambigua voce haalma, quae saepius
unicam significat, in tanto ac tam stupendo prodigio uti voluisse.
Historia vero ipsa aperte declarat, de uxore regis Achas Jesaiam
scripsisse. Nam cum exercitus duorum regum, scilicet Samariae ac Syriae
inferioris, totam Judaeam infestarent, vaticinatur prophetes, uxorem
regis adolescentulam filium parituram ac paulo post utrumque regem de
Judaea discessurum, ut contigit. Nam biennio post Abia[1], regis uxor,
sic enim Josephus[2] appellat, peperit Ezechiam, religiosissimum omnium
post Davidem ac fortissimum principem, ac paulo post urbis obsidio
soluta est. Fuisset autem illa inanis spes liberationis ab hostibus
regionem vastantibus, si in nativitatem Jesu i.e. in annum
octingentesimum dilata fuisset.

    [1.] Alibi: _Albia_. [2.] Antiq. jud. l. 13, 9.

CURTIUS: Cur igitur Jesaias signum seu prodigium pollicetur? Aut quid
prodigii fuisset, mulierem parere?

SALOMO: Non dixit vates prodigium, sed signum illud ante liberationem
futurum, quod regina masculum pareret. Nam tribus capitibus puelli
nascituri historiam complectitur; septimo capite puerum nasciturum
scribit et clamatum iri: Immanuel i.e. nobiscum Deus! Sequenti capite
haec scribit: Acceptis testibus gravissimis Uria et Zacharia prophetis:
Accessi, ait, ad filiam prophetae Zachariae (erat enim Abia regina filia
Zachariae, uxor regis Achas), quae conceperat et pepererat filium. Et
dixit Deus ad me: Voca nomen ejus Lamaher schalal chusch bas[1] i.e.
accelera praedam, festina direptionem, quia priusquam proferre possit!
Abi, Immi, i.e, pater mi, mater mea! tollentur copiae Damasci et Syriae
ante regem Samariae, ante regem Assyriorum etc., quoniam Immanuel,
nobiscum Deus est. Nono capite, cum jam puer Ezechias biennium
attigisset, liberatis obsidione civibus: _Puer_, inquit, _natus est
nobis et vocabitur nomen ejus[2] admirabilis, consiliarius, fortis,
pater futuri saeculi, princeps pacis_[3]. Quibus verbis aperte constat,
ad Ezechiam regem omnia[4] pertinere, nihil ad Jesum, quem veteres[5] ex
oraculo Immanuel vocari debuisse querebantur[6]; hic enim Christiani
plerique haeserunt[7], quanquam illud inexplicabile est, quod
evangelistae tradunt, Jesum vocatum fuisse Nazaraeum[8], ut impleretur,
quod scriptum est apud prophetas: _Nazaraeus vocabitur_, cum nullus
usquam propheta haec[9] scripserit.

    [1.] Jesaiae 8, 1. [2.] Alibi: _ipsius_. [3.] Jesaiae 9, 6 sq.
    [4.] Alibi: _nomen_. [5.] Alius: _veteri_. [6.] Justinus qu. 90. 135
    ad orthod. [7.] Alii: _haesitarunt_. [8.] Matth. 2, 23. [9.] Alii:
    _hoc_.

CURTIUS: Utrumque nomen et Jesus et Immanuel Christo[1] aptissime[2]
congruit. Jesus enim salvatorem[3] significat, quia genus humanum
salvaturus esset[4], ut evangelistes scripsit[5]. Ac ne quis haereat in
eo, quod Hieronymus et Chrysostomus nihil[6] a prophetis de nomine
Nazaraeo[7] scriptum reperiant[8], ex quo suspicantur, aliquot prophetas
Judaeorum fraude intercidisse, nihil ea de re suspicandum, quoniam
Nazaraeus domicilii cognomen est, ubi erat educatus.

    [1.] Luc. 1. 2. [2.] Alius: _apertissime_. [3.] Alius: _servatorem_.
    [4.] Alius: _servaturus_. [5.] Alibi: _scribit_. [6.] Alius:
    _nusquam_. [7.] Alibi: _nomen Nazaraei_. [8.] Alibi: _reperiri_.

FRIDERICUS: Mihi videtur Osiander nomen Jesu non a verbo יָשַׁע, quod
_servare_ significat, deducere voluisse, sed a sacratissimo Dei nomine
יהוה, copulata[1] salutari littera ש, hunc in modum יהשוה, ut naturam
divinam cum humana tunc conjunctam fuisse intelligamus, cum Jesus
nasceretur[2].

    [1.] Alibi: _copulatur_. [2.] Alii: _natus est_.

CORONAEUS: Sed ut Salomo oraculi sententiam ad Ezechiam pertinere
acutissime[1] contendat, non video tamen, Ezechiam vocatum fuisse
Immanuelem[2], multo minus haec[3] ei congruere: Admirabilis,
consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, ut fulciat regnum
Davidis in aeternum, quae verissime Christo Deo conveniunt, ut haec
quoque[4]: _Progerminabit virga de radice Jesse et flos de ramis ejus
prodibit, super quem spiritus Dei, spiritus sapientiae, fortitudinis,
scientiae, prudentiae conquiescit_, quae tam dilucide ad Jesum
pertinent, ut non futura, sed praesentia, non umbram, sed rem ipsam
Esaias acu tetigisse videatur.

    [1.] Alii: _argutissime_. [2.] Alius: _Immanuel_. [3.] Jesaiae 9, 7.
    [4.] Jesaiae 11, 1 sqq.

SALOMO: Quae Esaias praedixerat, filium regi, nasciturum, biennio post
contigisse videmus ex[1] ipsius prophetae verbis, quando[2] sequente
capite: _Puer_, inquit, _natus est nobis et filius datus est nobis_ etc.
Neque enim lingua hebraica patitur eo loco praeteritum usurpari pro
futuro, grammatici omnes Hebraeorum reclamant.

    [1.] Alius: _in_. [2.] Alibi: _quae_.

CORONAEUS: Cur igitur puerum Ezechiam Dei nomine appellaret?

SALOMO: Vox Hebraica אל nihil aliud significat, quam robustum et
potentem. Declarat igitur Esaias, Ezechiam heroëm non modo magnanimum,
potentem, pacificum ac prudentem in republica gerenda, sed et pium ac
religiosum futurum, ut quidem[1] princeps exstitit omnium post Davidem
pietate, prudentia, consilio, virtutibus omnibus clarissimus.

    [1.] Alibi: _quemadmodum_.

FRIDERICUS: Mirum videri non debet, si Judaei oracula aliquantum obscura
alio detorquent, cum ea ipsa, quae nihil obscuritatis habent, sed in
perspicua luce posita sunt, argutiarum caligine obruere ac solis ipsius
splendorem obvelare conentur. Quanquam innumerabilia sunt ejus rei
oracula, quibus vaticinium illud Jeremiae[1] confirmat: _Ecce_, inquit
dominus, _veniet dies, ut excitem germen justum Davidi; regnabit rex
prudenter ac juste imperabit, in diebus ejus servabitur Juda et Israël
cum securitate florebit, et hoc nomen ejus, quo vocabunt eum Deus
aeternus justitia nostra._ Utitur insuper[2] sacratissimo nomine יהוה,
quod nulli creaturae communicabile est, unde colligit acutissimus quidam
theologus[3] ex hoc Hieremiae loco, Messiam Deum futurum, quae[4] ad
Ezechiam nullo modo referri possunt, cum ante mortuus esset, quam
Hieremias nasceretur.

    [1.] Jerem. 23 et 33. [2.] Deest in alio codice. [3.] Calvinus.
    [4.] Alibi: _quae ... potest_.

SALOMO: Haec ad Zorobabelem, principem regiae stirpis, pertinere,
sequentia declarant, quoniam hic populum de captivitate Babylonica in
Judaeam reduxit. Id[1] autem[2], quod Fridericus subjecit ex Hieremia:
_Vocabunt eum Deus aeternus_, nusquam in ullis exemplaribus legi:
_Vocabunt eum_, sed vox יִקְרְאוּ h.e. clamabunt sive alta[3] voce dicet
populus: Deus est justitia nostra! Quae phrasis hebraica est frequens in
sacris litteris et ab eodem Hieremia paulo post usurpata[4]: _In diebus
illis_, inquit, _servabitur[5] Juda, Hierosolyma otium colet et
vocabitur Deus aeternus justitia nostra._ Nam utroque loco adjectum est
nomen Jehovah. Quis autem tam ineptus est, ut Dei nomen urbi tribuat?
Consimilis est locutio haec: Et vocavit[6] Jacob aram: fortis Deus
Israëlis[7]. Item apud Ezechielem[8]: _Et Hierusalem vocabitur Deus
aeternus nomen ejus_ i.e. יהוה per Mappik in הּ, quod foemininum sonat,
non masculinum. Videtis, in quos errores linguae sanctae ignoratio
deploranda theologos christianos adegerit[9].

    [1.] Alibi: _Quod_. [2.] Desunt duo haec verba in alio codice.
    [3.] Alibi: _elata_. [4.] Jerem. 33, 16. [5.] Alius: _separabitur_.
    [6.] Alibi: _vocabat_. [7.] Genes. 33, 20. [8.] Ezech. 25, 3 sqq.
    [9.] Alii: _adegit_, vel: _redegerit_.

FRIDERICUS:[1] Mirabiles argutiae conflantur a Judaeis non tam ignaris,
quam pervicacibus, ut perspicua scripturae sacrae loca quasi atramento
sepiae[2] suffusa delitescant[3]. Caetera videamus.

    [1.] Alii: CURTIUS. [2.] Alii: _saepius_. [3.] Alii: _deleant_.

CURTIUS:[1] Locus est in libro psalmorum[2]: _Dixit dominus domino meo,
sede a dextris meis_; quo Christus ipse indominatam Judaeorum
pervicaciam apte convincit, ut Messiam Deum esse doceret: _Si David_,
inquit[3], _vocat Christum dominum, quomodo filius ejus esset?_ tunc
enim[4] obticuisse scribit.

    [1.] Qui habent antea CURTIUS pro FRIDERICUS, omittunt hîc CURTIUS.
    [2.] Psalm. 109 (110), 1. [3.] Matth. 22, 40. [4.] Addunt alii:
    _Matthaeus_.

SALOMO: Probabile est, illos obticuisse[1], ne ineptire in re tam
futili[2] viderentur, primum quia hic psalmus non est Davidis. Sunt enim
psalmorum auctores decem, quos enumerat R. David Kimchi in hebraicis
commentariis ad psalmum primum. Hic autem psalmus est ordine CIX, ac in
fine psalmi LXXII haec verba subjiciuntur: Finis orationum Davidis[3].
Ex quo intelligitur, consequentes psalmos non esse Davidis, nam in eo
vim argumenti collocarunt, quod haec verba Davidis esse arbitrantur[4].

    [1.] Alii: _obmutuisse_. [2.] Alius: _subtili_. [3.] Addunt alii:
    _filii Isai_. [4.] Alii: _arbitrarentur_.

FRIDERICUS: Cur igitur inscribitur psalmus Davidis?

SALOMO: Omnia exemplaria hebraica[1] vacant hac epigraphe, ut psalmus
centesimus trigesimus septimus, tametsi a Latinis inscribitur psalmus
Davidis, nihilominus quingentesimo[2] fere anno post scriptus est, i.e.
post reditum ab exilio Babylonis, ut illa declarant: _super flumina
Babylonis._ Sed cum inter decem autores psalmorum David caeteros
dignitate superaret, inscriptio totius libri tributa ei est, tametsi de
psalmis centum quinquaginta haud plures octodecim a Davide conscripti
ferantur. Quanquam si psalmus ille Davidis esset, christiani tamen
theologi argumentum illud Christi frigere[3] tradunt[4]; quia fieri
potuisse ajunt, ut Christus Jesus[5] Messias futurus Davidem opibus ac
potentia longe superaturus fuerit.

    [1.] Alii: _Ebraeorum_. [2.] Alii: _quinquagesimo_. [3.] Alibi:
    _frigide_. [4.] Calvinus in harmonia (hom. ev.) in cap. 22 Matth.
    [5.] Alii: _sive_.

CURTIUS: Quae theologorum christanorum auctoritate probantur[1],
unumquemque probare oportet[2]. Qui[3] profecto locis omnibus Christi
deitatem asserunt et de hoc psalmo Davidis convincunt, vocem Adonai Deo
soli convenire, ut de Messia tunc futuro illud interpretandum sit.

    [1.] Alius: _Qui ... autoritatem probant, ubique_ etc. [2.] Alii
    addunt: _si probant_ etc. [3.] Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Vox Adonai per ָ [1] creatori tribuitur, per ַ [2] vero
creaturae, ut grammaticis notum est. At in hoc psalmo nec patach nec
kamez scribitur: sed hoc modo לְאְדֹנִי, quae vox nunquam creatori
tribuitur. Ac tametsi psalmi scripti fuissent hebraice sine vocabulis
notis, cum interpretatio graeca prodiit[3], ut ex infinitis locis
intelligitur, ac potissimum ex psalmo trigesimo et quadragesimo sexto,
nihilominus tamen ex ipsa prolatione[4] nec kamez, nec patach in
penultima syllaba percipi potest.

    [1.] I.e. kamez. [2.] I.e. patach. [3.] Alii: _cum interpretatione
    graeca prodiit_. [4.] Alius: _interpretatione_.

CORONAEUS: Quis melius psalmum interpretari aut[1] scire potuit, quam
Christus ipse?

    [1.] Alibi: _ac_.

SALOMO: Profecto quam plurima loca in sacris litteris in aliam
sententiam imperite[1] detorta videraus, ut illud: _In omnem terram
exivit sonus eorum_[2], quod apostolis tributum est, cum tamen de
sideribus et coelis illic agatur. Et illud: _Minuisti eum paulo
minus_[3] ab angelo ad Christum referunt, qui tamen, si minor angelis
fuisset, Deus nullo modo esse potuisset.

    [1.] Alibi: _immerite_, vel: _impie_. [2.] Ps. 19 (18), 5. [3.] Ps.
    8, 6 (cf. Hebr. 2, 7).

CURTIUS: Vox מֵאֱלֹהִים significat: a Deo, ut sit sensus: Christum,
tametsi patri aequalis quoad divinitatem, eo tamen fuisse inferiorem sit
quoad humanitatem.

SALOMO: Hanc interpretationem funditus evertit uterque Chaldaeus
interpres, qui vocem hebraicam reddunt[1] chaldaice מאלהים i.e. ab
angelis, quam LXXII interpretes reddunt: παρ᾽ ἀγγέλους, ut ambiguitas
τοῦ אֱלֹהִים quae in Deum et angelos convenit, omnino tolleretur. Agitur
enim de hominis[2] dignitate et praestantia, cui cum Deus omnia
subjecisset[3], angelis tamen paulo inferiorem fecit. Consimile est
illud: _Foderunt manus meas et pedes meos_[4], quae plane desunt
Hebraeis[5]. Sic enim scriptum est: עֲדַת מְרֵעִים הִקִּיפוּנִי כִי סְ
בָבוּנִי כְלָבִים כָּאֲרִי יָדַי וָרַגְלָי: i.e. _Congregatio impiorum
offendit me, sicut leo manus meas et pedes meos._ Chaldaeus vero
interpres Jonathan hoc modo reddidit: _Congregatio impiorum obsedit me,
mordentes sicut leones, manus meas et pedes meos._ Vox enim כַאֲרִי in
כַאֲרוּ mutata est, ut David Kimchi copiosissime docet, ut ad manuum et
pedum confixionem crucifigi[6] accommodarent.

    [1.] Alibi: _reddit_. [2.] Alii: _hujus_. [3.] Alibi:
    _subjunxisset_. [4.] Ps. 22 (21), 17. [5.] Haec quatuor verba
    omittit alius codex. [6.] Alius: _crucifixionem_.

FRIDERICUS: Imo verius est, a Masoretis recentioribus verbum כארו in
כארי mutatum[1] esse, propter litterarum affinitatem. Argumento sit,
quod interpretes LXXII, qui jussu Ptolomaei Philadelphi regis ex Ebraeis
biblia graeca fecerunt, verbum graecum ὤρυξαν i.e. foderunt, non
inseruissent pro vocibus ὥςπερ λέων, quae nullam inter se affinitatem
habent.

    [1.] Alius: _corruptum_.

SALOMO: Agnosco illud utilitatis habere veterem interpretum LXXII
interpretationem, ut quid in altera mutare licet, in altera non liceat,
propter hebraicae et graecae linguae dissimilitudinem, ut cum Moses
scripsisset, Israëlitas annos 430 in Aegypto transegisse, interpretes
LXXII reddiderunt eundem numerum. Sed quia vox τετρακοσίων similis est
voci τριακοσίων, plerique trecentos emendari putant oportere, quia vix
annos 140 in Aegypto transegisse videantur, si aetates cujusque
colligas[1]. Nihil tamen immutandum venit, cum hebraicae dictiones
integrae nullam sui diminutionem patiantur, sed a foederibus cum
Abrahamo percussis et promissione ei divinitus facta usque ad exitum
ex[2] Aegypto numerus sibi constat, ut omnes intelligant, per Aegyptum
secretiori sensu intelligi terrestre domicilium. Necesse est igitur, ad
Hebraeorum fontes[3], si quid ambigitur in Graecis, redire. Atque ex eo
intelligitur, quanta fide et integritate majores nostri sacras litteras
incorruptas nobis reliquerint. Nam cum antea vocalibus, punctis,
accentibus ac versuum distinctionibus scriptura vacaret, theologi post
extremum templi excidium ac potissimum Ben Asser et Ben Naphthali,
principes[4] Masoretarum, libros singulis capitibus, capita versibus,
versus distinctionibus, distinctiones syllabis, syllabas vocalibus et
accentibus denotarunt. Nec eo tamen[5] contenti, versus omnes numero
complexi sunt, et libri cujusvis medium designarunt, ne quid usquam addi
aut detrahi posset, ut librum Geneseos versus 1534[6] complecti
notarunt, ac libri medium in his verbis esse: _In gladio tuo vives._
Idem in caeteris libris fecisse videmus, in psalmis accuratius. In
quatuor enim libros et illo in capita distinxerunt, et versum, qui
medius est omnium librorum, notarunt[7]. Numerus autem versuum quinque
librorum Mosis est 5845, prophetarum 9294[8], hagiographorum 8664[9]. Ac
ne quid additum aut detractum esse videri possit, Ptolomaeus
Philadelphus sacras tabulas Hebraeorum in graecam linguam transferri
maximis sumptibus mandavit, trecentis amplius annis antequam[10] Jesus
nasceretur, ad idque conficiendum viros LXXII ex duodecim tribubus
selectissimos accessere non dubitavit. Accessit etiam triplex
interpretatio Chaldaica, una Onkeli[11], quem Latini Aquilam vocant, qui
floruit ante secundi templi excidium, altera Jonathanis[12], qui a
Graecis eadem nominis significatione Theodotio detur et floruit ante
Jesum annos quadraginta duo. Tertia est[13] Hierosolymitana, post
excidium templi, quae fusior est et cum paraphrasi, ut quod in
scripturis obscure aut[14] ambigue dictum erat, planius ac melius
intelligeretur: ut immerito[15] Hieronymus queratur, quaedam loca
bibliorum, quae deitatem Jesu continebant, ab interpretibus LXXII omissa
fuisse, ut gratiorem et acceptiorem redderet[16] suam, quam veterem, a
quibus omnia corrasit[17], interpretationem. Quae autem ad historiam
pertinent, ut octo versus postremi librorum[18] Mosis, a Josua scripti
traduntur, ut duodecim versus postremi libri Josuae a Samuele, qui etiam
librum Judicum ex antiquitate majorum collegit et Samuelis primum librum
usque ad caput vigesimum quintum. Libros autem Regum magna sui parte
Hieremiam scripsisse ajunt, scilicet duos posteriores, uti a majoribus
collectos acceperat, ut Esdram librum Paralipomenon[19], in quibus
continentur libri Hananiae, Nathanis et Gadi prophetarum.

    [1.] Cahal cum patre Levi descendit in Aegyptum, vixit autem ille
    annos 133. Ejus filius Amram vixit annos 137. Moses, filius Amram,
    natus erat annos 80, cum eduxit populum. Demus, Cahal, cum in
    Aegyptum descendit, annum vigesimum attigisse, et cum genuit Amram,
    annum 30 explevisse, detrahendi erunt anni 100, qui absorbentur in
    annis Amram, quem si demus fuisse annorum 40, cum genuisset Mosen,
    summa erat annorum 140. (Theod. Beza.) [2.] Alius: _ab_. [3.] Alibi:
    _fontem_. [4.] Alibi: _princeps_. [5.] Deest in aliis codicibus.
    [6.] Alibi: _1504_. [7.] Versus medius est in psalmo 77, 35: Deus
    excelsus redemptor eorum est. [8.] Alii: _9224_. [9.] Alii: _8064_.
    [10.] Alii: _quam_. [11.] Alii: _Onkelosi_. [12.] Alii: _Jonathani_.
    [13.] Deest in aliis codicibus. [14.] Alibi: _et_. [15.] Alius:
    _merito_. [16.] Alius: _redderent_. [17.] Idem: _corraserunt_.
    [18.] Alibi: _libri_. [19.] Vid. postremum (50) caput libri primi
    Paralipom.

FRIDERICUS: Sed cum de sacris litteris agit Salomo, nihil de tabulis
Novi Testamenti. At vetera Testamenta jubentur valere apertis Novi
Testamenti tabulis, ut novis pactibus, novis legibus, novis foederibus
vetera semper cessisse videmus.

SALOMO: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem
posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut suspectae
tabulae. At Novum Testamentum Christianorum non est ejus, qui prima
foedera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem
testibus puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium
praeter foeminas, servos et peregrinos. Novum autem Testamentum,
qualecunque aut cujusque sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac
tam multa detracta, addita, suspecta, commutata[1] videmus, ut lectionum
varietates habeat plus quam trecentas. Nec tantum litteris aut[2]
syllabis aut dictionibus, sed etiam periodis aut integris capitibus
additis, mutatis, detractis. Argumento sit, quod Epiphanius scribit,
exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora Lucae capita defuisse:
in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab[3] aliis scriptoribus
prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus virginis
stupendus, magorum ab extremis oris profectio in[4] Judaeam, stella
praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset. Fuit autem
Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis Christianorum
studiosissimus, quippe qui sestertia quadringenta in ecclesiam
christianam profudit, qui quo propius aberat ab elementis reipublicae
christianae, eo minus a rerum gestarum veritate potuit aberrare. Is ergo
totum[5] Lucae evangelium ut plane corruptum rejiciebat, ut quidem
Tertullianus[6] scribit.

    [1.] Alius: _subjecta, commentata_. [2.] Alibi: _ac_. [3.] Alibi:
    _nunquam de_. [4.] Alii: _ad_. [5.] Alibi: _omnino tum_. [6.] Contra
    Marcionem.

CORONAEUS: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis jure derogatur,
cum ab isto[1] evangeliorum corruptore Manichaei errorum fontes ac
flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito Tertullianus
scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem[2] falsarias Marcionis
manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam esse
querebatur Epiphanius.

    [1.] Alibi: _ipso_. [2.] Desunt duo haec verba in alio codice.

SALOMO: Nihil ad Marcionis opinionem confirmandam valent illa duo priora
capita Lucae, nec verisimile est, caeteros evangelistas legationem illam
coelestem, partum virgineum, stellam magorum ducem[1], denique res
omnium maximas fuisse praetermissuros, cum levissima quaeque
complectantur ac saepe[2] iidem eadem repetant, usque ad dysenteriae et
haemorrhagiae curationem. Aliud etiam est argumentum, duo priora illa
capita Lucae scriptis adjecta fuisse, quod tertium caput, quasi totius
historiae praefatio[3], sic incipit: Anno quinto et decimo imperii
Tiberii Caesaris, Pontio Pilato praeside Judaeae, Tetrarcha vero
Galilaeae Herode, Philippi fratre Tetrarehae Barcoae et Abilenes, sub
pontificibus Hanna et Caiapha factum est verbum domini ad Johannem etc.
Haec initia sunt prophetarum ac historicorum fere omnia[4] communia. Sic
enim incipiunt Daniel, Ezechiel, Hoseas, Michaeas, Zephanias[5],
Zacharias, Esdras, quos imitatus Lucas, initium hoc futurae historiae
fecerat, ut satis perspicuum, duo priora capita alterius esse potius,
quam auctoris.

    [1.] Alii: _stellas ... duces_. [2.] Alii: _saepius_, vel:
    _saepissime_. [3.] Alius: _prolusio_. [4.] Deest in alio codice.
    [5.] Alii: _Sophonias_.

FRIDERICUS: Particula autem[1] δὲ initio posita satis declarat, ad
praecedentia pertinere[2].

    [1.] Deest alibi. [2.] Addunt alii: ἔδει δὲ.

OCTAVIUS: Nihil habeo, quod ea de re statuere possim[1], sed memini me
in sacris litteris Alcorani legisse, legationem illam angeli ad virginem
Mariam et ea, quae de partu virgineo feruntur, plurimum tamen a Lucae
scriptis discrepantia. Sic enim Gabriel ad Mariam inducitur a Muhammede:
O Maria, omnibus mulieribus ac viris[2] splendidior, purior ac
jucundior, tibi gaudium summi nuncio, cum verbo Dei, cui nomen est Jesus
Christus, vir optimus ac sapiens ab universitatis creatore mittitur. Ad
quem illa: Virum non attigi, Deus aeterne, quomodo pariam? Huic angelus:
Omnia, inquit, Deo facilia sunt. Ipse filium tuum divina virtute
augebit, librum legis, verum evangelium[3] docebit, coecos et mutos
curabit, leprosos mundabit, mortuos excitabit, vetus Testamentum
confirmabit.

    [1.] Alius: _Nihil ea de re statuere possum_. [2.] Alius: _Omnibus
    utrique ac mulieribus_. [3.] Alius: _librum legiferum et
    evangelium_.

SALOMO: Fateor quidem, Muhammedem subjecta illa Lucae capita legisse
forsitan aliter, quam scripta sint[1], cum infinita sit scripturarum
varietas. Sed quod attinet ad particulam autem initio capitis tertii,
facilius fuit ei, qui duo capita subjecerat, inserere, quam virgineos
conceptus et partus, repugnante natura, philosophis persuadere.

    [1.] Alibi: _sunt_.

TORALBA: Non tam mirabilis mihi videtur partus virgineus, quam piscium,
avium, reptilium examina, quae prius demonstrata sunt, sine patre
repente prodire. Audistis Fridericum narrantem, daemonum ac foeminarum
concubitus et amplexus foecundos, idque tam usitatum esse, ut non tantum
Augustinus[1] impudentes judicet, qui dubitent, sed etiam Thomas Aquinas
et caeteri fere theologi communi quadam sententia foeminarum partus a
daemonibus conceptos ut rem omnium certissimam asseverarint, quae a
Joanne et Francisco Pico[2], philosophorum saeculi sui doctissimis,
confirmantur. Quae si vera sunt, quid mirum, si virgo sine hominis
concubitu, angeli officio concepit ac peperit? Accedit illud, quod non
solum stirpes et animantia pleraque sine ullo semine ex intimo terrae ac
sinu ac utero prodeunt, sed etiam id ipsum de hominibus pingui solo,
calore coelesti temperato factum, Anaximander, Empedocles, Anaxagoras,
Plato ac tota Arabum schola, auctore Avicenna, confirmant[3]; inter
historicos auctores Diodorus Siculus, Pausanias, Justinus, Strabo,
denique Aristoteles[4] ipse in eadem sententia fuisse videtur, ut
omittamus poetas, apud quos nihil frequentius. Quin etiam Maro, Varro,
Plinius, Solinus, Justinus, Strabo, Columella, Silius Italicus[5] equas
Lusitaniae saepius sine maribus concipere ac parere, sed pullos ita
natos triennium non excedere tradunt. Incredibilis est, inquit Varro,
foetura in Lusitania, sed tamen vera, equos vento concipere, de quibus
Maro:

  Ore omnes verso in Zephyrum stant rupibus altis
  Exoptantque leves auras et saepe sine ullis
  Conjugiis vento gravidae, mirabile dictu.

Id quod Homerus antea de Achillis equis scriptum reliquerat. Non igitur
tam mirabilis videri debet virginis partus.

    [1.] De civ. Dei l. 18. [2.] Joh. Picus in positionibus; Franciscus
    Picus l. 4 praelect c. 4. [3.] Plutarchus de placitis philos; Plato
    in Protagora, Politico, Menexeno, Critia. [4.] Probl. sect. 10 et l.
    2 de republ. [5.] Virgilius in Georgicis, Ovidius in Metamorph.
    Arrianus l. 3 de venat. Varro de re rustica. Plinius hist. nat. 1,
    30. Solinus cap. 44. Columella l. 6.

SENAMUS: Demus haec, tametsi rarius accidunt, fieri tamen posse, non[1]
repugnante natura; sed contra naturam est, ut Christus natus sit utero
virginis plane concluso, contra quam Tertullianus scribit, virginem
patefacti[2] corporis lege peperisse, quod omnes theologorum scholae
coarguere non dubitarunt, quia Dei et hominis naturam in Christo
unitam[3] naturae lege solutam fecerant[4].

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alibi: _patefactam_. [3.] Alibi:
    _naturae in Christo unitae_; vel: _naturam in Christo unitam_.
    [4.] Alii: _fecerunt_.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christum nec Deum nec Dei filium fuisse asseverant.
Sic enim in sacris Alcorani litteris scribitur: Multi mentiuntur, Deum
habere filium. Item[1]: Dic illis constanter, Deum esse unum,
incorporeum, qui nec genuit, nec genitus est, nec habet quemquam sui
similem, Jesum virum optimum esse et faciem[2] omnium populorum, qui
etiam Ruach[3] dicitur, quod[4] ipsi spiritum et ventum Dei
interpretantur. Illud tamen confitentur, Christum ex virgine natum,
cujusmodi plures esse putant, quos vulgari sermone Nephlis Ogli,
Britanni Merlinos, Germani Wechselkinder appellant. Quin etiam in
Hispaniola[5] occidentalis Indiae persuasum erat, Concotonem Deum cum
foeminis concumbere et qui ex eo concubitu nascerentur, duplici corona
insignes esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur fuisse, ut
superius Toralba disseruit. Sic enim Josephus[6]: Multi, inquit, angeli
Dei mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι
Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς.

    [1.] Azora 121. [2.] Alius: _facem_. [3.] Alii: _Ruella_. [4.] Alii:
    _quem_. [5.] Alius: _Hispania_. [6.] Josephus libr. 2 Antiquit.
    Augustinus in c. 2 Genes.

FRIDERICUS[1]: Cur Ismaëlitae Christum ex virgine natum Dei verbum et
spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?

    [1.] Duae hae sequentes Friderici et Octavii interlocutiones desunt
    in alio codice.

OCTAVIUS: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe
superiorem esse, Ismaëlitae agnoscunt. Sic enim scribitur[1] Deum
Judaeis dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen
et confirmationem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae
legis cumulum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide:
designavimus hominum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum eique
dedimus evangelium, in quo est lux et veritas aperta.

    [1.] Azora 12.

CURTIUS: Si veritatem apertam in eo fuisse fatentur Ismaëlitae, cum
aperte Christus dixerit[1] _Ego principium sum, qui loquor vobis_, cur
Deum esse negant?

    [1.] Johannis 8, 25.

OCTAVIUS: Haec verba negant a Christo prolata, sed a falsariis
evangeliorum corruptoribus subjecta fuisse.

SALOMO: Profecto Jesus in synagoga majorum rogatus, cur se Dei filium
jactaret: _Nonne scriptum est_, inquit, _ego dixi, Dii estis et filii
excelsi omnes?_[1] Quibus verbis expresse[2] declaravit et quidem actu
legitimo, non aliter se Dei filium esse arbitrari, quam caeteros
mortales. Tametsi dictum illud Davidis אֱלֹהִים אַתֵם vertit Chaldaeus
interpres: אַנְגְלִי אהין מלאכיא i.e. angeli vos. Deinde idem interpres
corrupta voce Graecorum אַנְגְלִי usus est, scilicet: Vos quidem
magistratus ac judices angelis nihilo vos inferiores esse arbitramini,
omnes tamen ad unum usque ruere necesse est. Haec enim ad principum ac
tyrannorum acerbam castigationem, non ad laudem dicta sunt, ut putat
evangelistes.

    [1.] Psalm. 82, 6. [2.] Alii: _aperte_.

CURTIUS: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. Ut illis
eriperet criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: _Vobis_,
inquit[1], _datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis_, ut
scilicet criminationem dilueret[2], quae in eo potissimum exstitit, quod
se filium Dei jactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua
quisque Deum parentem omnium communem agnoscit, inanis erat adversus eum
accusatio. Fuit igitur in eo generatio quaedam sublimior ac divinior
filii, qui ab aeterno tempore genitus est, sic enim saepius usurpatur,
ut hoc differat ab hominibus filio, quo nomine se ipsum appellavit, quia
verus homo fuit et hominis i.e. virginis filius et verus Deus, ab
infinita aeternitate a Deo genitus[3].

    [1.] Matth. 13, 11. [2.] Johannis 9, 16 sq. [3.] Matth. 3. 4. 14.
    17. 25. Marc. 1. 3. 5. 9. 15. Luc. 1. 3. 4. 10. Joh. 8. 13. 14. 17.
    Rom. 1. 8. Hebr. 1. 5. 7.

SALOMO: Si ab aeterno tempore genitus est, originem illam non corpoream
fuisse oportet.

CURTIUS: Ab aeterno quidem genitus est, incorporea generatione sine
matre, postremis vero temporibus in utero virginis officio spiritus
sancti genitus est sine patre.

SALOMO: Cur igitur ubique appellatur filius Davidis et filius Josephi?
Frustra enim Matthaeus et Lucas stirpem Jesu a Davide usque ad Josephum
derivarent, nisi filius Josephi extitisset; huc enim pertinet utriusque
historia, ut illum de gente Juda et quidem de regia stirpe Davidis
oriundum esse docerent[1], alioqui Messias non futurus, ut ex oraculis
prophetarum intelligitur, scilicet Davidis gentibus ac stirpi Messiam
deberi. Quin etiam in ipsis Talmudicis libris Messias appellatur David,
quoniam a stirpe Davidis germinaturus esset.

    [1.] Matth. 8. 12. 13. 26. 29. Marc. 2. 6. 9. 13. 14. Luc. 6. 9.
    12. 18.

FRIDERICUS: Certe Suidas[1] memorabilem historiam narrat, scilicet Jesum
sacerdotem a collegio pontificum cooptatum fuisse, propter summam ejus
eruditionem ac pietatem, et cum originem ejus exquirerent, tum a matre
tum a propinquis et obstetricibus compertum esse, de virgine a spiritu
sancto conceptum, prius angelo denunciante, filium Dei futurum, qui
nasceretur, idque a sacerdotibus in acta publica relatum. Connubia vero
cum agnatis et gentilibus jubente lege saepius contrahebantur. Itaque
satis erat Josephi stirpem a Davide dici, ut intelligeretur, Mariae
uxoris genus ab eadem stirpe deduci. Tametsi plerisque placet, Mariae
genus ad Leviticam[2] et Davidicam gentem pertinere.

    [1.] In voce Ιησους. [2.] Alius: _regiam_.

SALOMO: Novum profecto est, foeminas gentem propagare, cum familiae
finem faciant. Lex autem illa de maritandis ordinibus in eadem tribu,
omnium fere consensu ac usu diuturno jam antiquata pridem erat, ut
videmus, avum Davidis sibi despondisse Moabitidem uxorem propinqui
viduam: ac Jojadam pontificem maximum Leviticae tribus, uxorem duxisse
de tribu Judae regiae stirpis, quia legi vetanti satis cumulate fiebat,
si praedia[1] ex una tribu in aliam non traducerentur, quae sola fuit
legis ferendae causa. Quis tandem fabrum regiae stirpis uxorem domum
duxisse putet?

    [1.] Alibi: _praesidia_.

FRIDERICUS: Etiam regum nepotes ac posteros inopes a pecunia fabrilia
tractare, quis dubitet? cum nec Dionysio tyranno de imperii culmine[1]
dejecto turpe fuerit, quod ludimagister esset, nec filio Persei, regis
Macedonum, aut[2] Jubae regi, quod inter mancipia scribarum censerentur.
Ita nec mirum debet videri, si posteri Davidis, in Chaldaeam exsules
abducti, obsequia servilia victoribus praestiterunt.

    [1.] Alibi: _de imperio_. [2.] Alibi: _nec_.

SALOMO: At postliminio redeuntes posteri Davidis, quotquot fuere,
honores senatorios[1] adepti sunt. Quanquam Matthaeus et Lucas non modo
cum historia, sed etiam secum ipsi discrepant, ut alter Jesum a
Salomone, alter a Nathane[2] infinita nominum varietate deducat; uterque
enim tum a Philone Hebraeo[3], antiquitatis auctore optimo, tum etiam ab
historia sacra plurimum dissident; quod cum[4] etiam argutus
theologus[5] ferre non posset, aperte scripsit, effici nullo modo posse
ex Matthaei et Lucae scriptis, ut Jesus a Davide originem traxisse
videatur. Ex duobus[6] enim alterum fieri potest, ut utraque theogonia
seu genealogia falsa sit, alterum non potest, ut plus una sit vera, cum
utraque stirpites[7] omnino diversas habeat, scilicet Salomonem et
Nathanem fratres. Illud enim in tanta repugnantia proditum est, ab
utroque evangelista Boas, Salomonis filium proavum esse Davidis, cum
tamen inter utrumque intersint anni 372[8]. Levius est etiam, quod
Justinus Martyr[9] scribit, contra quam[10] caeteri sentiunt, Eli fuisse
Josephi patrem adoptivum. Quod autem ad Suidae historiam attinet, ne
Christiano quidem ulli praeter Suidam probatur, cum aperte pugnet[11]
cum omnibus scriptoribus evangeliorum. Electionem vero fieri sacerdotum
apud Judaeos inauditum est, multo minus etiam de stirpe regia. Cui
regulae[12] cum derogare conaretur Usias rex ac pontificibus honores
praeripere obsistentibus repente lepram contraxit, quia genti Aaronis
tributum erat lege divina sacerdotium, idque extra sortem et suffragium,
caeteris tribubus ab aditu sacerdotii exclusis.

    [1.] Alibi: _nomen senatoris_, vel: _honores servatoris_. [2.] Alius
    addit: _cum_. [3.] Lib. 1 de genealogia. [4.] Deest in alio codice;
    alius: _id cum_. [5.] Calvinus lib. 1 de harmon. [6.] Legit alius
    codex ita: _Ex duabus enim lineis non potest ut plus una sit vera,
    cum utraque stirpites omnino diversos habeat, scilicet Salomonem et
    Nathanem fratres_. [7.] Alibi: _stipites_. [8.] Alii: _368_.
    [9.] Quaest. 131 et 133 ad orthodox. [10.] Alii: _quam_. [11.] Alii:
    _nam ... pugnat_. [12.] Alius: _legi_.

CURTIUS: Erroris opinione falluntur, qui non vident, nomina propria in
sacris litteris saepius commutari. Nam qui Azarias rex Judaeorum loco[1]
dicitur, idem alibi Ozias appellatur. Item Esdras mox Athiarsatha, mox
Nehemias, mox[2] Malachias vocatur, et qui saepius Artaxerxes, interdum
Ahasverus et Asverus dicitur. Quare de nominibus minime laborandum est,
modo rem teneamus, scilicet Christum ad Davidem[3] genus referre, sive a
Salomone vel[4] a Nathane ducatur, cum uterque Davidis filius esset.

    [1.] Alius: _Judae uno loco_. [2.] Alius addit: _etiam_. [3.] Alibi:
    _Davidis_. [4.] Alius: _sive_.

SALOMO: Sint haec Matthaei et Lucae μνημονικὰ ἁμαρτήματα, sed urgent
graviora. Aut enim Josephus est pater Jesu, aut alius. Si non est pater
Josephus, inanis[1] est illa gentilium descriptio a Davide, vel etiam ab
Adamo repetita; sin est natura pater, nec Maria virgo sit, nec alia
fuerit, quam caeterorum hominum origo. Sin Mariam stirpis Davidicae
fuisse arbitrantur, de conjugio Josephi argumentum incertissimum[2], tum
quia usu contrario lex antiquata pridem erat, tum etiam quia Maria
Elisabethae gentis Leviticae cognata vocatur.

    [1.] Alius: _vana_. [2.] Alius addit: _est_.

CURTIUS: Tua te, Salomo, argumenta refutant. Nam si antiquata lex erat
de maritandis ordinibus, quis dubitet Mariam paterno genere a gente
Levitarum, materno vero a Davide stirpem traxisse?

SALOMO: Sed his omissis[1] Messiam in oppido Bethlehem nasci oportuit ex
oraculis prophetarum. At Jesus natus est in vico Nazaraeo[2] regionis
Galilaeae, quae fluminibus ac imperio divisa erat a Judaea. Hinc
objectio illa, cum de Jesu ageretur: potestne Nazaretho aliquid boni
esse?[3] quam etiam in Actis confirmat: _Ego sum_, inquit, _Jesus
Nazarenus, quem tu persequeris_[4].

    [1.] Alibi: _missis_. [2.] Alibi: _Nazareth_. [3.] Joh. 1, 46.
    [4.] Actor. 9, 5.

CORONAEUS: Vetus est illa objectio[1] a theologis jam pridem confutata.
Quis enim nescit, Josephum et Mariam a Galilaea in Bethlehem oppidum
concessisse census causa atque illic Mariam peperisse, Nazarenum tamen
appellatum, quod illic educatus, ubi mater domicilium haberet[2]? Quin
etiam Oregines contra Celsum et Justinus Martyr[3] stabulum, in quo
Christus natus est, in antro Bethlehem sua aetate a peregrinis visitari
consuevisse tradunt.

    [1.] Unus false: _occupatio_. [2.] Alibi: _habebat_. [3.] In apolog.

SALOMO: Ita quidem existimant[1], sed ratio temporis cum historia census
Augusti convenire nequit. Augustus enim censum illum totius Romani
imperii fecit anno sui dominatus penultimo, ut est apud Dionem[2], quo
tempore Jesus annum agebat[3] quartum decimum.

    [1.] Alii: _existimo_. [2.] Lib. 36. [3.] Alibi: _attingebat_.

CURTIUS: Descriptio duplex ab Augusto facta est. Sic enim dicit
Lucas[1]: primum praeside Lyrorum Cyrenio, et quoniam[2] in sua quemque
civitate censeri oportebat, ob id Josephum e tribu Juda cum uxore Maria
in oppidum Bethlehem profectum esse.

    [1.] Luc. 2, 1 sqq. [2.] Alibi: _quondam_.

SALOMO: Id fieri nequit[1], cum ex historia Josephi[2] Quintilius Varus
eo anno praeses esset, non Cyrenius. Idem Josephus scribit, Cyrenium
Judaeae tantum descriptionem fecisse ac novem annos post Herodem
mortuum. Et quia[3] subtilius ista conquirunt theologi Christiani[4], ex
aetate Jesu colligunt, Quintilio Varo praeside natum esse. Huc accidit,
quod illa Augusti descriptio civium Romanorum etiam peregrinorum et
sociorum et vectigalium censum continebat, ut planum[5] facit Eusebius,
qui post Aegyptiacam victoriam censum civium Romanorum factum esse
scribit, tum in urbe, tum in provinciis. Numerum autem civium fuisse
6560000 et Christo nascente 15820000. At Josephus non erat civis
Romanus, alioquin Pontius provinciae praeses Jesum filium ejus,
majestatis ac impietatis reum, Romam misisset, ut postea Festus, ejusdem
provinciae praeses, Saulum civem Romanum (quia pater ejus civitatis jus
emerat) Romam amandavit. Nec credibile est, si vectigales cum sociis
censi fuissent, qui imperii Romani finibus continebantur, tantam hominum
paucitatem futuram, quantam Eusebius ex libris censualibus in historiam
retulit[6]. Ei[7] tamen, repugnantibus historicorum scriptis, vectigalis
quoque populos censos fuisse concedamus, qui tam acerbus et ineptus
censor, qui subditos coëgit unquam ex civitatibus et provinciis emigrare
census causa? Quodsi unquam factum est[8], quis parturientes foeminas ad
id compulisset? Ac tantum abest, ut parturientes eo necessitatis
adigerent, ut ne foeminae quidem in censum venirent, ut videre est apud
Livium[9], qui quoties civium numerum ex censibus descripsit, haec verba
fere subjicit: Praeter mulieres[10]. Ut libro[11] septimo: Civium,
inquit, qui puberes essent, supra centum decem millia, mulierum autem et
puerorum servorumque et mercatorum et sordidas artes exercentium, si
quidem Romano[12] civi operosam artem tractare non licuit, triplo plus
quam turbae civili. Nec vero[13] Moses duplici censu, quem habuit[14],
nec David, cum populum censeri jussisset, foeminas aut minores
annorum[15] viginti complexi fuere. Jam vero, si census causa emigrandum
fuisset, oportuisset Africae incolas, Romanorum subditos, cum uxoribus
ac liberis totaque familia in Europam, ubi nati fuerant, et ab Asia in
Africam traduci, non sine intolerabili molestia ac sumptu, quae nullis
unquam Romanorum aut populi cujusquam institutis facta legimus, sed ubi
quisque domicilium habuit[16], illic censebatur, et censores coloniarum
libros censuales Romam transmittere consueverant, ut Livius scribit.
Quin etiam Caesar ipse dictator[17] civium singulas domus urbis Romae
adiit, quo censum faceret, ut scribit Tranquillus in Caesare. Itaque non
mirum, si acutiores Christiani theologi nodum istum, quem solvere non
poterant, secuerunt.

    [1.] Alius: _Id factum negatur_. [2.] L. 4 de bello jud. [3.] Alius:
    _qui_. [4.] Beza ad 3, 2 Lucae. [5.] Alibi: _plane_. [6.] Alibi:
    _contulit_. [7.] Alius: _Si_. [8.] Alii: _esset_. [9.] Libro 2
    Florus 1. 27. [10.] Desunt haec verba in uno codice. [11.] Alii:
    _lustro_. Caeterum haec omnia, usque ad verba: quam turba civili,
    desunt in alio codice. [12.] Alibi: _nostro_. [13.] Alibi: _etiam_.
    [14.] Numer. 20. [15.] Alii: _annis_. [16.] Alibi: _habebat_.
    [17.] Alii addunt: _ad_.

FRIDERICUS: Valde subtilis est haec, dicam an futilis, disputatio. Sed
quaecumque occasio Mariam compulit, ut in oppidum Bethlehem concederet,
satis constat, illic natum fuisse Christum, cum etiam magi ab oriente
illuc profecti sunt ad infantulum adorandum, ut antiqua prophetarum
oracula implerentur[1]: Reges Arabiae et Sabaeorum dona offerent et
stella praeeunte perducti juxta stabulum, ubi virgo peperisse dicebatur.

    [1.] Esaiae cap. 60, 6.

OCTAVIUS: Illud, opinor[1], omnibus mathematicis ἀδύνατον videri necesse
est, ut stella unius stabuli tecto verticalis sit, sed tractum
plurimorum oppidorum ac regionum continere oportet, quia negant omnes
theologi Christiani fuisse cometam, sed ἀστέρα i.e. stellam fuisse
asserunt. Quanquam ne cometes quidem, qui spatio[2] immenso abesse a
coelo stellato, uni civitati, quantacunque sit, verticalis esse possit,
quin latissimis quoque regionum verticibus immineat.

    [1.] Alibi: _arbitror_. [2.] Addit alius: _aëris_.

SALOMO[1]: Quomodo fieri potuit[2], ut novam stellam Deus condiderit,
cum ab omni opere, post hujus mundi fabricam, conquievisse dicatur?
Quasi vero angelorum obsequiis ad reges ducendos caruisset[3], aut
stellam ad iter demonstrandum interdiu inutilem minimeque idoneam ac
paulo momento interituram condidisset.

    [1.] Addit alius: _Sed_. [2.] Alius: _qui fieri potest_. [3.] Ut
    Tobiam et Habacuc per angelos deduxit.

FRIDERICUS: Tametsi Deus populum per deserta loca deduceret, nihilominus
igneam columnam creavit, quae populo semper dux itineris praeiret.

CURTIUS: Magos eo pervenisse, planum fit ex eo, quod Herodes regem
futurum metuens ex stirpe Davidis, infantes conquiri ac mactari
mandavit[1]. Cum autem caedes impuberum postularetur, omnes senatores
stirpis regiae ac reliquos praeter[2] Semeam interfecit[3]. Itaque
Josephus, ut Lucas[4] scribit, in somniis admonitus puellum in Aegyptum
traduxit, ut illud ex oraculo veteri conveniret[5]: _Ex Aegypto vocavi
filium meum._

    [1.] Alii: _mandaverit_. [2.] Alibi: _propter_. [3.] Josephus de
    bello jud. l. IV. [4.] Errat autor; scribit enim hoc Matthaeus 2,
    12. [5.] Oseae 11, 1 (Matth. 2, 15).

SALOMO: Oseas propheta hoc loco non futura denunciat, sed res duorum
annorum millibus ante gestas, quam Christus nasceretur, scilicet
Israëlem ad avitas majorum sedes Deum arcessere voluisse. Sic enim
appellatur in sacris litteris: _Primogenitus filius meus Israel_[1].
Quanquam absurdum est, ut praenotionem sequatur res futura, quia
praedictum sit, sed prospicitur ac praedicitur[2], quia futurum est, ut
Julianus Augustus Galilaeis ac Celsus Christianis saepissime objecerunt.

    [1.] Exodi 4, 22. Jerem. 31, 9. [2.] Alibi: _praedicatur_.

CURTIUS: Jam pridem haec omnia veterum haereticorum sophismata fregit
autoritas Augustini, Hieronymi, Theophili, Chrysostomi, Cyrilli, ut
nulla ratione possit evangelicae veritatis clarissima lux talium
argutiarum caligine obscurari. At vero[1] facilius est, stellam ad reges
deducendos creari, quam solis et lunae cursum Josuae imperatoris
arbitrio sisti.

    [1.] Alius: _Et_.

SALOMO: Scriptae quidem veteris Testamenti tabulae certissimae sunt,
certissima illarum testimonia, non modo Hebraeorum, sed etiam
Christianorum et Ismaëlitarum summa consensione, sed evangelicis libris,
quos Hebraei et Ismaëlitae merito rejiciuut, quae fides esse potest?[1]

    [1.] Alibi: _possit_.

CORONAEUS: Si evangelica testimonia rejicitis, perinde est, ut si
principia scientiarum negaretis, sine quibus ne geometris quidem ulla
demonstratio constabit.

OCTAVIUS: Principia scientiarum seu postulata omnibus omnium sensibus
patent et animis imperitorum perspicua sunt; sed haec, quae contra
naturam fiunt, quibusnam principiis niti possunt?[1] quanquam
evangeliorum scriptores tot ac tam multis locis a se ipsis dissident[2],
ut infinitum sit, ea persequi. At quod verum sit, plus uno esse non
potest, caetera igitur falsa sunt. Sic enim Augustinus: Si scriptura,
inquit, non continet ineffabilem veritatem et aliqua sui parte falsa
reperitur, non est in ea certa[3] fides, ut ei credatur, sed propter
falsitatem una sui parte compertam tota suspecta habetur. Quum etiam in
rebus ac rationibus hominum inter homines distrahendis, tabula[4], quae
una sui parte falsum continet, omnino rejicitur.

    [1.] Alibi: _possint_. [2.] Alius: _dissentiant_. [3.] Alibi:
    _certe_. [4.] Alius: _tabulae ... continent ... rejiciuntur_.

CURTIUS: Tantum abest, ut scriptores evangelici[1] dissideant inter se,
ut ex ipsorum concordia sacrae scripturae veritas eruatur. Si quaeris,
inquit Ambrosius, quid Matthaeus scripserit? id quod Lucas, Marcus,
Johannes. Quid Lucas? id quod Marcus, Johannes, Matthaeus. Quid Marcus?
id quod Johannes, Matthaeus, Lucas. Quid Johannes? id quod Marcus,
Matthaeus, Lucas, ut nullus tam sui similis sit, quam omnes omnium. Si
quid est, inquit Augustinus[2] quod repugnare videatur, nihil aliud,
quam mendosum codicem, vel interpretem non satis assecutum, vel quod
scriptum est, non percipi judico[3]. Idem Chrysostomi judicium de sacris
scripturis fuisse videmus. Sed quemadmodum dementes putant, et solem
geminum et triplices se ostendere Thebas, et imperiti rectos coelestium
orbium cursus errare arbitrantur, cum tamen ipsi densissima caligine
obruantur, sic quoque accidit iis, qui a recta via deflexerunt, ut[4]
alios aestiment errare.

    [1.] Alii: _scripta evangelica_, vel: _scripturae evangelicae_.
    [2.] Ep. 9 ad Hieron. hom. 1 in Genes. [3.] Alibi: _judicio_.
    [4.] Alibi: _alios existiment aberrare_.

OCTAVIUS: Quaenam evangeliorum et novarum tabularum tanta esse potest
convenientia, quantam esse existimas? Cum Julianus imperator, si qui
transfuga usurpatur[1], nullum majus ad refellendos Christianos
argumentum haberet, quam quod doceret, libros eorum plenos esse τῶν
ἀντικειμένων, quam reprehensionem ut effugerent Christiani,
decreverunt[2] evangelia quatuor tantum probare, caetera omnia
repudiare. Nam ex libro, qui inscribitur orthodoxographia et ex ipsius
Originis, Epiphanii, Hieronymi, Ambrosii auctoritate colligimus,
quindecim evangelia sacra, scilicet evangelium secundum Marcum, secundum
Paulum, secundum Basilidem, secundum Matthaeum, secundum Bartholomaeum,
secundum Lucam, secundum Thomam, secundum Nicodemum, secundum Johannem,
secundum Matthiam, secundum Cerinthum, secundum Hebraeos, secundum
Aegyptios, secundum Nazaraeos, secundum omnes apostolos. Idem acta S.
Andreae[3]. Si tot evangelia vera exstitissent, minime rejicienda
fuerunt; sin falsa aut inter se discrepantia, quaenam fides his aut
illis habeatur? cum omnes hos[4] autores inter divinos, praeter
Cerinthum et Basilidem, relatos videamus a Christianis? Si mendacii et
impietatis convicti, cur pro divis coluntur[5]? Si veraces ac sancti,
cur eorum scripta ut falsa[6] rejiciuntur?

    [1.] Alius: _appellatur_. [2.] Apud Cyrillum libro contra Galilaeos.
    [3.] Apud Epiphanium in l. contra haereticos. [4.] Alibi: _hi_.
    [5.] Alibi: _colunt_. [6.] Desunt alibi haec duo verba.

SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus,
quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se
discreparent, Calipha quidam[1] pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe
Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum,
quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi
concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod
Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi
posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in
lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab
exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem
arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint
pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam filium
Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur Elgah,
sententias octoginta[2] de Alcorano vero detraxisse, ac totidem
subjecit. Primus autem ordine[3] Homari successor recollegit ac
distinxit Alcorani[4] Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione
dici coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae
primum auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum
asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri
typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate
executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe
excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus sit;
ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis foedere
conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam infinitis
erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec tamen
aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu truncata.

    [1.] Alibi: _quidam_. [2.] Alius: _octingenta quinque_. [3.] Alibi:
    _ordinis_. [4.] Alius: _Alcoranum in_.

FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non tantum
ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed merae
fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox arabica
Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud Agarenos?

OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus dici
debeat, quod[1] ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus
scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent,
ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon,
Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum
tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam
facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur.
Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus
et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini,
Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis[2], Pherecydis,
Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac
potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses[3] unus ex omnibus
legislatoribus oratione numeris soluta[4] scripserit, ne rerum
gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia
carminibus usurpavit.

    [1.] Alibi: _qui_. [2.] Alibi: _Xenophanis_. [3.] Deuter. 33. Exod.
    14. Psalm. 90, qui est Mosis. [4.] Alibi: _orationem numeris
    solutis_.

CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent,
liceat[1] Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine
complecti, ne sibi contrarius unquam[2] esse possit, evangelica vero et
rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno,
sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et eadem
evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios, secundum
Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri oportuit,
secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos exstarent, ut
veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae semper fuit,
evangelistarum congruentia perciperetur.

    [1.] Alibi: _libuit_. [2.] Alibi: _usquam_.

SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas
conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore
putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui
harmonias evangeliorum scripserunt[1], non minus discrepant, quam voces
quatuor, quae harmoniam nullam efficerent[2], nisi contrariae essent.

    [1.] Calvinus et Gabriel a Puteo in Tentamine[A]. Carolus Molinaeus.
    [2.] Alibi: _efficiunt_.

        [A.] Tetrameno.

CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut
nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen
intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.

SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum[1] nihil a se discrepant,
sed novis tabularum legibus[2] ita repugnant, ut raro similia utriusque
loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo
cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus,
ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem
historiam bis repetenti[3]. Nam Lucas[4] Pauli comites attonitos ipsius
casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem
audientes: _Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris_[5]. Idem paulo
post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse
scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum[6] conciliari potuerunt.

    [1.] Alii: _Veteris quidem instrumenti tabulae_. [2.] Alii: _Novi
    Testamenti libris_. [3.] Alibi: _in eadem historia bis repetita_.
    [4.] Actorum 9, 7. 22, 6. [5.] Actor. 9, 5. 22, 8. [6.] Alibi:
    _interpretes_.

CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum
autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut
scriptorum[1] incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum
alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis
oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere diceret,
ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde[2] mos mactandorum
hominum apud Graecos dicitur inolevisse.

    [1.] Alius: _scriptoris ... descripserat_. [2.] Alibi: _inde_.

SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac
sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque
adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac discipulorum
scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat, pontifices
catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis[1]
depravari, ut[2] Tertullianus[3] acerbe quaestus est: Arianos contra
praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam
Origenes[4] Marci evangelium erroris[5] coarguere non dubitavit;
Origenem autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit;
ac Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem
jactare solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore
fuisse repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus,
actiones apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis
quibusdam exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem[6]
Tertullianus[7] scribit.

    [1.] Alii: _Arminianis_. [2.] Alibi: _et_. [3.] De praescript.
    [4.] Contra Celsum. [5.] Deest in alio codice. [6.] Alibi: _idem_.
    [7.] In libro de praescript.

OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus repudiant,
ut a Christianorum veterum[1] sectis plane corruptum. Tametsi multa
peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in templo
caesum dixit Christus[2], qui tamen caesus non est, sed Zacharias filius
Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit Zachariam
prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae, filius Iddo
appellatur, Haggaei prophetae aequalis[3], qui cum Zorobabele
postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari
coeperat[4]. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias[5].
Hic theologi conflictantur inter se, ut ea concilient, quae conciliari
non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi proxime abfuit,
Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit. Epiphanius Clementem
reprehendit ac duos annos concionatum testatur. Juniores annos quinque
ex evangelicis scriptis enumerant[6] a baptismo usque[7] ad ejus
supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo passum arbitrantur,
alii quadragesimo, quos refellit Augustinus. Quaecunque autem de coena
scripta sunt ab evangelistis, ruinam minantur, quoniam evangelistae
omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse Christum feria sexta hora nona,
coenam vero paschalem ab eo factam feria septima incipiente, post solis
occasum, ut semper fieri consueverat. Ut omittam, capitale fuisse,
vetantibus legislatoribus[8], aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam
paschalem Christum non fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto
ante solis ortum comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit.
Nihilominus tamen in illo coenae instituendae ritu Christiani summam
suae religionis ac salutis contineri putant. Item tradunt, Christum
primo sabbathorum resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes
in sepulcro jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a
singulis, sed etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret
Paulus Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse
scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in
ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum
testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis refutatur
a recentioribus[9], qui agnum paschalem fecisse[10] dicunt eo ipso die,
quo cruci affixus[11] est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis, Luna 14.
d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus, anno 4.
Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit, Lucidus
feria 6 Aprilis.

    [1.] Alius: _veteribus_. [2.] Matth. 23, 35. [3.] Alius: _filium
    Barachiae filii Jojadae appellant, Haggaei prophetae aequalem_.
    [4.] Zach. 1, 1. 7. Esrae 5, 1. 6, 14. [5.] Errat autor et sine
    dubio scribere voluit: _Esdra_ (Esdrae 8, 17). [6.] Alibi:
    _emunxerunt_. [7.] Deest _usque_ alibi. [8.] Alius: _sacratis
    legibus_. Matth. 26. Marc. 14. Luc. 22. Exod. 12. Lev. 13. Num. 25.
    [9.] Jos. Scaliger l. 6 de emend. temporum. [10.] Alibi: _edisse_.
    [11.] Alius: _crucifixus_.

FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose
consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique
comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil
dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta
sint, nihil ad salutem.

OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam modo
excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse
gravius potest[1], non video: _Tres sunt_, inquit[2], _in coelo, qui
testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres
unum sunt._ Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes
gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis
Hierosolymorum[3] antiquissimi auctoritate.

    [1.] _possit_. [2.] Alibi: _1 Joh. 5, 7_. [3.] Alius:
    _Hierosolymitani_.

FRIDERICUS: Desunt sane quibusdam exemplaribus, attamen Hispanus[1]
Codex eadem vocibus Graecis continet: Ὅτι τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες ἐν
τῷ ὀυρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα, καὶ οὕτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσι,
quae catholicorum omnium consensu probantur.

    [1.] Alibi: _Hispanicus_.

OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum,
Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum
illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas
quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti
consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id
omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam
Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut
Epiphanius scribit.

FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue
scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.

SALOMO: Johannes, qui[1] caeteros evangeliorum scriptores ut aquila
dicitur superavisse, cum[2] in multis sui oblitus videtur, tum in eo
maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit[3]: _Nemo
ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est
in[4] coelo._ At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen ascendit),
cum ne mortuus quidem esset.

    [1.] Alibi: _quidem_. [2.] Alius: _tamen_. [3.] Joh. 3, 13.
    [4.] Alibi: _de_.

CORONAEUS: Optimus quisque theologus[1] sic interpretatur, ut utrique
naturae simul tribuat, quod neutri seorsim conveniret. Alii duplicem
ascensum fingunt, unum visibilem, alterum invisibilem, de quo agitur hoc
loco.

    [1.] Calvinus in harmon.

TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.

CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non
potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi
actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire possunt.

SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit[1]: _Si testimonium
perhibeo[2] de me, testimonium meum non est verum._ Alibi[3] tamen plane
contrarium affirmat: _Dum si testimonium_, inquit, _perhibeo de me ipso,
testimonium meum est verum, quia scio, unde veni._ Item de Christo
scribens[4]: _Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me._ Cur
suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem[5] a se
abjecisse videtur.

    [1.] Joh. 8, 14. [2.] Alibi: _perhiberem_. [3.] Joh. 5, 31.
    [4.] Joh. 7, 6. [5.] Alibi: _divinitatem_.

CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et
Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud
se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου
profitetur, at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab eo
venisse affirmavit.

SALOMO: Idem Johannes[1]: _Is super quem videtis spiritum descendere, is
est baptisatus a spiritu sancto._ At Matthaeus bene ac[2] penitus Jesum
Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis[3]: _Quin potius
abs te baptizari debeo._

    [1.] Joh. 1, 33. [2.] Deest alibi; loco verborum _bene penitus_ alii
    legunt: _ante_. [3.] Matth. 3, 14.

FRIDERICUS: Cognitus quidem erat Jesus ut propheta, non autem ut
aeternus Dei filius, quia nondum audita Dei vox erat: _Tu es filius meus
dilectus._

SALOMO: Sed quoniam utriusque[1] Johannis mentio incidit, jure
mirantur[2] etiam theologi christiani, quamobrem Lucas introduxerit
Elisabetham colloquentem cum Maria, quasi[3] foetum, quem utero
gestabat, senserit eodem visitationis illius momento, cum tamen ante
visitationem natus esset Johannes? Hanc absurditatem ut Graeci
declinarent, visitationis illius diem fastis exemerunt, sed eo die
festum colunt venerandae vestis Mariae virginis, in plachernis[4] Syri
vero et Graecos et Latinos aberrare praedicant ac propterea visitationis
festum diebus septem ante Johannis Baptistae et hujus ante Christi
natalem diebus septem collcoarunt.

    [1.] Alibi: _utrinque_. [2.] Alius: _merentur_. [3.] Alius: _sicut_.
    [4.] Alius: _glachemis_.

CURTIUS: Quasi vero dies feriarum, quas colimus, nondum institutos tam
curiose veteres consectarentur!

OCTAVIUS: Gravius illud est, quod Johannes scribit[1], Christum prius
afflavisse apostolos spiritu sancto, quam ascenderet in coelum, qui
tamen obtestatur, spiritum non[2] venturum, nisi abiret ad patrem[3].

    [1.] Joh. 20, 22. [2.] Loco duorum horum verborum alibi legitur:
    _non prius_. [3.] Joh. cap. 14 et 15.

FRIDERICUS: Hoc ita scriptum est, ut intelligamus spiritum a patre et
filio prodire[1], contra Graecorum opinionem.

    [1.] Alibi: _procedere_.

SALOMO: Solutiones istas non moror, sed miror apostolos toties ac tam
saepe labi, cum prophetas testes arcessere consueverunt, ut cum
Matthaeus scribit, Christum triginta nuramis argenteis divenditum
fuisse[1], ut prophetia Jeremiae[2] impleretur: _Appretiaverunt_,
inquit, _pretium meum triginta argenteis_, quae verba nec apud Jeremiam,
nec apud ulles scriptores veteris instrumenti reperiuntur. Item, ut
Messiam Deum[3] de ligno suspensum iri docerent, illud ex psalmis
corripuerunt[4]: _Dicite in gentibus, regnavit a ligno Deus_, ut quidem
Justinus Martyr, Lactantius, Augustinus, Cassiodorus, Theodulphus, alii
aliorum errorem secuti scripserunt, quae verba „a ligno“ Ebraeis,
Chaldaicis, Graecis ac Latinis interpretationibus veterum deesse
videmus, non modo in libris[5] psalmorum, verum etiam in libris
Paraleipomenon. Sic enim Ebraica legimus: אִמְרוּ בַגוֹיִם יְהוָֹה
מָלָךּ, quae LXXII sic reddunt: εἴπατε ἐν τοῖς ἔθνεσιν, ὅτι κύριος
ἐβασίλευσε, i.e. dicite in gentibus, Deus regnavit. Jam vero miracula
stupenda sunt a Johanne[6] descripta, quae a reliquis praetermitti
capitale videri possit, ut cum milites praetoriani Jesum comprehendere
conarentur, sola illius voce perterritos ac retrolapsos corruisse. Item
Lazari resurrectionem tam stupendam solius Johannis[7] testimonio niti
videmus, cum caeteri levissimas etiam febrium curationes denotarint.

    [1.] Matth. 27, 9. [2.] Non Jeremiae, sed potius Zach. 11, 13.
    [3.] Alibi: _ducem_. [4.] Ps. 96 (95), 3 sq. [5.] Alibi: _libro_.
    [6.] Joh. 16. [7.] Joh. 11.

CORONAEUS: Nec ab omnibus omnia scribi potuerunt, cum nec omnes
evangeliographi rebus gestis adesse, nec si affuissent scriptis omnia
complecti, nec si omnia scriptis mandarent, mundus ea capere potuisset,
ut Johannes ipse scribit, sed ea quae ab aliis vel omissa, vel obscurius
dicta erant, recognovit, cum postremus omnium ad scribendum accesserit
et ab ipsa deitate Christi auspicatus fuerit eo tempore, quo Cerinthus
et Ebio Χριστὸν εἶναι φίλον ἄνθρωπου praedicarent: Tum, inquit
Epiphanius, Johannes coepit εὐαγγελίζεσθαι.

SALOMO: Non capio, quae deitas in Christo esse potuerit, nam si post
baptismum spiritu sancto afflari coepit, ut quidem Lucas[1] asseruit,
quonam modo a daemonibus agitatus est, ut modo supra pinnaculum templi,
mox in montem altissimum subvectus sit? Consimile est illud, quod
Johannes tradit, Judam apostolum accepto Christi corpore in coena, eodem
momento a cacodaemonibus correptum fuisse[2]. At in eodem homine bonus
et malus daemon simul stare non potuit. Nam cum Saul a Samuele rex est
initiatus et unctus, ab angelo beari et afflari coepit. Et postquam Dei
jussa sprevisset, desertus ab angelo coepit a cacodaemone agitari[3].
Jam vero cur tantum anno trigesimo Christus coepit afflari spiritu
sancto? Nam ex eo planum est, antea spiritu sancto caruisse, quem tamen
Deum fuisse affirmant.

    [1.] Luc. 4, 36. [2.] Joh. 13, 17. [3.] 1 Sam. 12. 14.

CURTIUS: Utrumque stare potest, simul a bono daemone eundem agitari
posse[1] et cacodaemonem eundem exerceri[2] posse. Argumento sit, quod
Jobus, mortalium integerrimus, cum a malo genio torqueretur, non
propterea tamen a bono genio desertus, sed ad breve tempus facta est
potestas ejus vexandi Satanae, principi mundi hujus, ut probaretur.

    [1.] Alibi: _fuisse_. [2.] Alibi: _excoecari_.

SALOMO: Quid divina potestate alienius, quam Deum agitari a daemone?
Quid item absurdius aut capitalius, quam appellare Satanam principem
mundi hujus, ut Jesus loquutus[1], vel aëris hujus, ut Paulus[2]
scribit. Hic enim Manichaeorum perniciosissimus[3] error, qui Satanam
rerum elementarium et corporum principem efficere tentarunt. Angeli
quidem provinciarum principes ac urbium custodes et praefecti dicuntur
in scriptura sacra[4], Satan[5] vero carnifex eorum et minister.

    [1.] Joh. 14, 30. 16, 33. [2.] Ephes. 6, 11. [3.] Alibi:
    _perniciosus_. [4.] Dan. X., 12. [5.] Alii: _Satanas_.

CURTIUS: Quando spiritum sancturu legimus Christum afflavisse post
baptismum, non eo pertinet, ut eum[1] antea ipso caruisse putemus, cum
ipse Deus esset, sed quia tum maxime virtus divina, quae antea
humanitatis specie contenta delituerat, foras prodire coepit et
actionibus plane divinis implicari.

    [1.] Alibi: _illum_.

SALOMO: Si spiritu sancto ita caruisset, ut putatur, cur his verbis
uteretur: _Spiritus sanctus, cum venerit, docebit vos omnia_[1]? Ex
quo[2] intelligitur, ea quae spiritui sancto nota erant, illi fuisse
igota, aut ea noluisse[3] aut non potuisse carissimos discipulos docere,
quae in Deum nullo modo convenire possunt.

    [1.] Joh. 14, 26. [2.] Alius: _eo_. [3.] Alibi: _non voluisse_.

CORONAEUS: At in eo ipso Christi deitas elucet, qui tametsi apostolos
summa caritate complecteretur, eaque[1] doceret, quae pro illorum captu
percipi poterant; arcana tamen diviniora ac sublimiora, nisi Deus illos
spiritu suo afflavisset, non magis intelligi[2], quam colores sine luce
videri potuissent. Hoc igitur beneficium distulit post suam in coelum
ascensionem. Atque illud est, quod rex Salomo eleganti allegoria fingit
de amica interpellante Amasium, i.e. de mente sapientiae avidissima:
_Trahe me_, inquit[3], _post te et curremus._ Ita Christus non obscure
aut ambigue, sed aperte dixit: _Nemo venit ad me, nisi pater traxerit
illum._[4]

    [1.] Alius: _eosque_. [2.] Alibi: _intelligere ... videre_.
    [3.] Cant. 1, 3. [4.] Joh. VI., 44.

SALOMO: Nisi evangelia magna vi distorqueantur, negari nou potest,
Christum multa ignorasse: _Diem_, inquit ille[1], _et horam judicii, ne
angeli quidem sciunt, sed pater ipse solus_, ac propterea spiritum
Christi diviniorem coelitus evocandum fuisse. Si Jesus erat ipsissima
patris aeterni sapientia, qui fleri potuit, ut aliquid ignoraret, cum
ignorationem theologi ab originis sordibus ac peccatis derivari putent?

    [1.] Matth. 24, 36.

FRIDERICUS: Haec ambiguitas bifariam dilui potest[1], scilicet filium
nescivisse judicii diem, ut evulgaret: aliud enim est nescire negative,
aliud ignorare privative, ut scholasticis verbis utamur, vel quatenus
homo nescivit, non quatenus Deus. Quo pertinent illa[2]: _Proficiebat
aetate ac sapientia._ Item[3] didicit per ea, quae passus est, quae ad
mentem humanam referuntur. Neque tamen Ambrosii sententia probatur, qua
secundum carnem scientia et sapientia impleri coepisse scribit.

    [1.] Cyrill. l. 9. Thess. cap. IV. [2.] Luc. 2, 44. [3.] Hebr. 13.

SALOMO: Fames, sitis, dolor, tristitia, metus, formido, consternatio,
quibus Christus conflictabatur, corpori et animae inferiori communia
sunt, quae tametsi aliena a sapienti a forti viro dicantur, humana tamen
esse[1] fatemur, quia corporis contagionem quandam cum anima inferiore
significant. Sed scientia, prudentia, sapientia mentis solius propria
sunt, quae mens, si divinitati conjuncta fuit, nihil potuit ignorare,
tametsi affectiones humanas illi tribuunt, ejusmodi, ut nullum nisi
voluntarium fuerit perpessus, quod quidem si verum esset, quorsum
diceret: _Anima mea turbata est?_[2] Cur item in horto supplicia
deprecanti sudores sanguinis aqua despersi[3] diffluerent? cur in haec
verba prorumperet[4]: _Pater! si fieri potest?_ An illa Dei vox est? num
potius hominis dolore et desperatione fracti? Quid extrema illa
declamatio[5]: _Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?_ Nonne[6]
satis significant hominis abjectissimi vocem et alium a se Deum
confitentis?

    [1.] Alibi: _ei_. [2.] Matth. 26, 38 sqq. [3.] Alibi: _respersi_.
    [4.] Alibi: _erumperet_. [5.] Matth. 27, 46. [6.] Alius: _Num_.

TORALBA: Cum Zeno Eleates et Anaxarchus[1], variis uterque temporibus,
in mortario malleis ferreis tyrannorum jussu tunderentur, magno ac forti
animo dolores acerbissimos pertulerunt, atque etiam verborum[2]
majestate crudelitates omnes aspernati superaverunt. Quis igitur
Christum, quem totius[3] divinae sapientiae fontem appellant, tam
abjecti et fracti animi fuisse arbitratur?

    [1.] Diog. Laertius in vitis philosophorum. [2.] Alius addit:
    _magnanimitate_. [3.] Alibi: _toties_.

SALOMO: Memorabilis est historia septem fratrum Ebraeorum apud Josephum
περὶ αὐτοκράτορος λογιςμοῦ[1], qui Antiochi crudelissimi tyranni jussu
laceratis artubus cum flammis torquerentur, ne porcorum esu contaminati
legem divinam violarent, non lacrymas, non suspiria ex intimo pectore
duxisse aut vultum mutasse feruntur, sed invictum animi robur adversus
omnia tormenta prae se tulisse.

    [1.] 4 Maccab. 7, 6 sqq. (cf. Euseb. hist. eccles. 3, 10). [N.]

TORALBA: Fuit igitur in Christo metus futurae mortis necessarius, aut
non fuit metus, quia fingit metuere, qui volens metuit. Si non fuit metu
mortis perterritus, cum tanto ardore et impetu exclamaret, certe metum
simulavit, cum esset in ejus potestate, non metuere, non angi, non
dolere, non mori, non cruciari et simulatione quadam inanes illas
rogationes effudit, ut pater eum crudelissimo supplicio[1] liberaret,
cum nihil pateretur.

    [1.] Alibi: _cruciatu_.

CORONAEUS: Non simulatione fictus, sed erat verus[1] metus, verus
cruciatus, verus dolor, vera mors, alioquin tot loca scripturae de
acerbissimis Christi doloribus, morte, cruciatu pro generis humani
salute falsa fuisse fateremur, quasi nihil hominis habuisset Christus,
si tum nihil pateretur: _Sed tamen oblatus est_, inquit David, _quia
voluit._

    [1.] Alibi: _vere_.

CURTIUS: In eo tantum quaestio vertitur, an vero metu conflictaretur, an
omnino metu vacaret? Metu caruisse putant plerique. Sic enim Paulus[1]:
_Cum in diebus carnis suae precationes et supplicia omnes funderet ad[2]
illum, qui a morte servare poterat, cum clamore valido et lacrymis,
exauditus est a metu._ Sic enim illa verba; ἀπὸ εὐλαβείας
interpretantur[3], ex Ebraica phrasi[4] et praepositione מִן. Est enim
epistola hebraice primum scripta.

    [1.] Ebr. V, 7 sq. [2.] Alibi: _apud_. [3.] Beza in cap. V ad
    Ebraeos. [4.] Alius: _voce_.

SALOMO: Certe cruciatum deprecabatur et mortem his verbis[1]: _Si fieri
potest, transeat a me calix iste_, i.e. cruciatus et mors ipsa cruciatum
secuta. Si est exauditus, sine cruciatu et morte supplicium evasit, si
dolorem sentit ac mortem, non est exauditus.

    [1.] Matth. 26, 39.

OCTAVIUS: Ismaëlitae exauditum fuisse constanter affirmant ac Dei
bonitate hostium manibus ereptum, ex Alcorani Azora secunda, Simeonem
vero quendam cruci affixum. In qua sententia legimus Hilarium[1],
Simeonem magum, Celsum, Marcionem, qui fatentur quidem cruci affixum,
nullos tamen pertulisse dolores. _Habuit Christus_, inquit Hilarius, _ad
patiendum corpus idoneum, sed non ad dolendum, ut telum, ignem et aquam
penetrans._ At neque Christiani, neque Ismaëlitae Christum probant
habuisse corpus ἀλλοειδὲς[2] καὶ φανταστικὸν, neque enim verus homo
fuisset, si spectri corpus impatibile ei fuisset.

    [1.] Lib. 1 et 10 de trinitate. Epiphan. contra haereses. [2.] In
    codicibus false: αὐγοειδές.

FREDERICUS: Illud quidem est Mahummedis teterrimi perniciosissimum
figmentum, scilicet Christum supplicio mortis ereptum, ne homines in
Christi veri Dei ac hominis morte salutari fiduciam ac spem collocarent.
Oporteret enim omnia omnium[1] sanctorum scripta una littera inducere.
_Mortuus est_, inquit Paulus[2], _propter scelera nostra et resurrexit
propter justificationem nostram._ Mortalem fuisse quis ambigere potest,
qui hominem fuisse fateatur? At enim resurgens verum corpus recepit.
Itaque tum apostolis se contuendum praebens, ut verum corpus esse
doceret: _Spiritus_, inquit[3], _carnem et ossa non habet, contrectate,
videte loca clavorum et vulnerum cicatrices._

    [1.] Deest alibi. [2.] Rom. V, 6. 8. [3.] Luc. XXIV, 39.

OCTAVIUS: Celsus is, qui septem libros contra[1] Christianos effudit[2],
Christi resurrectionem plane similem dicebat resurrectioni Cleomedis
Astypalaei, quem ex Apollinis oraculo resurrexisse veteres scripserunt,
nec postea in sepuloro repertum. Idem Celsus[3] valde absurdum sibi
videri scribit, quod unius meretricis testimonio resurrexisse credatur
is, qui pridie populis spectantibus in cruce mortuus erat.

    [1.] Alibi: _adversus_. [2.] Origenes l. 3 contra Celsum. [3.] Orig.
    c. Celsum. Lib. III.

FRIDERICUS: Celsum Epicureum fuisse constat; nulla autem est pietatis
nota melior, quam ab Epicureis irrideri.

SENAMUS: Si ex utero Christus conclusa vulva prodiit in lucem, ut omnes
Christiani fatentur, si adversariis illum lapidare cupientibus
disparuit, ut est apud Johannem capite octavo, si aedibus conclusis in
coetu discipulorum visus est[1] ac saepius hominum obtutum ut Gyges
effugit, si maria sicco pede calcavit, profecto spectrum fuisse aut
inane corpus habuisse fatendum est, quia verum corpus sive osseum sive
aëreum nullam penetrationem admittit.

    [1.] Marc. 16. Luc. 14. Joh. 21.

SALOMO: Demus illud, corpora corporum nullam penetrationem pati, videmus
tamen angelos veris corporibus assumtis, imo et sortilegos transvectos
saepius apparuisse ac disparuisse, saepe quoque aquis subvectos nullis
voraginibus immergi potuisse, ut judicibus omnibus compertum est, eos
tamen veris corporibus indutos constat. Ita quoque Jesum verum corpus
habuisse et cruciatus acerbissimos ipsiusque mortis duritatem cum dolore
pertulisse confitendum est. Sed illud me angit, cur mortis et supplicii
veniam tam ardenti supplicatione flagitaret is, qui si Deus esset, nullo
negotio a se impetrare potuisset?

CURTIUS: Ut omnes intelligerent, Christum non modo Deum verum, sed[1]
etiam hominem verum esse, nec utramque naturam in eo fuisse confusam.

    [1.] Alibi: _verum_.

OCTAVIUS: Ismaëlitae constanter negant, Christum deitatem sibi
arrogavisse. _Nec rapinam_, inquit Paulus[1], _arbitratus se esse
aequalem Deo._ Atque ejus rei sempiterna testimonia in evangeliis
exstare videmus. Cum enim quidam Christum compellaret his verbis[2]:
_Magister bone!_ Tum ille: _Cur me_, inquit, _dicis bonum, cum nemo
bonus sit nisi unus Deus?_ Hic non modo deitatem procul a se rejecit,
verum[3] etiam peccatorem se confitetur. Item, cum rogaretur, cur se Dei
filium appellaret, reposuit illud[4]: _Nonne scriptum est: Ego dixi, Dii
estis et filii excelsi omnes?_ Item illud: _Vado ad patrem meum et ad
patrem vestrum._ Nec satis habuit, se cum caeteris hominibus eadem
originis societate conjugare, verum etiam cum caeteris Deum unum
agnoscere omnium communem, nec modo illud, sed etiam sui reditus causam
subjiciens. _Quia pater_, inquit[5], _major me est._ Quo loco
Tertullianus contra Praxeam: Pater, inquit, alius est a filio quia
major. Item illud[6]: _Haec est vita aeterna, ut cognoscant, te unum
Deum verum et quem misisti, Jesum Christum._ Hic omnem omnino
divinitatem exuit, ut acutissimis[7] quibusque[8] theologis placet.
Item[9]: _Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui misit me._
Item: _Pater, in manus tuas commendo spiritum meum._ Item: _Pater, quia
hoc abscondidisti sapientibus_[10]. Paulus vero locis omnibus Christum
appellat dominum, sed a Dei appellatione semper segregans: _Benedictus_,
inquit,[11] _Deus domini nostri Jesu Christi_, et cum de Christo multa
scripsisset ad Timotheum, subjicit haec verba adversante particula[12]:
_Regi autem seculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria!_
Item: _Unus est dominus, unum baptisma, una fides, unus Deus_[13]. Item
appellat Christum imaginem Dei[14], ut Moses initio libri originum
hominem ad imaginem Dei conditum scribit: res autem ab imagine tota
natura differt. Item[15]: _Deus autem pacis, qui reduxit a mortuis
dominum nostrum Jesum Christum._ Item[16]: _Gratia in vobis[17] augeatur
per agnitionem Dei et Jesu domini nostri. Item[18]: Unus est Deus, ex
quo omnia, et unus Christus, per quem omnia._ Item[19]: _Sciat omnis
ecclesia, quod Christum hunc Jesum facit Deus._ Item: _Qui custodiunt
mandata Dei et fidem Jesu_[20]. Vox autem domini nihil aliud Ebraeis
quam doctorem[21], paedagogum ac magistrum significat. Itaque
Lucianus[22], Christianam religionem professus, Christum μέγαν σοφιστὴν
honoris causa vocat, ut Plato Protagoram.

    [1.] Phil. II, 6. [2.] Marc. X, 17. Lucae XVIII, 18. [3.] Alibi:
    _veram_. [4.] Joh. 10, 34 sq. [5.] Joh. 14, 28. [6.] Joh. XVII, 3.
    [7.] Calvinus; Cap. XX Joh. [8.] Alibi: _quibusdam_. [9.] Joh. 12,
    44. [10.] Matth. 11, 27. [11.] 2 Cor. 1, 3. [12.] Timoth. 6, 15 sq.
    [13.] Eph. 4, 5. [14.] Col. 1, 15. [15.] 1 Petri 1, 2.
    [16.] 2 Petri 3, 18. [17.] Alibi: _nobis_. [18.] 1 Corinth. 8, 6.
    [19.] Ephes. 3, 10. [20.] Apocal. 14, 12. [21.] רַבוּנִי ,רַבִּי ,רַב.
    [22.] In Peregrino.

CURTIUS: Quid mirum, si Lucianus Atheorum ter[1] maximus Christo, quem
turpiter ac impie ejuraverat, deitatem eripere conatur? Qui autem
Christum a Paulo[2] Dominum tantum, non etiam Deum, appellari ajunt,
illud opinor non legerunt: Ex Judaeis est Christus, quantum quidem ad
carnem, qui est in omnibus Deus laudandus.

    [1.] Alius: _derisor_. [2.] Rom. 9, 3.

OCTAVIUS: Haec verba antiquis exemplaribus defuisse testantur Cyrilli et
Epiphanii scripta, ut illud: Petra autem erat Christus; et infinita
prope loca, quorum partem maximam Epiphanius denotavit. Sed qui fieri
posset, ut qui sit Deus, alteri sapientiam, sanctitatem acceptam ferat:
_Pater_, inquit, _clarifica filium!_[1]

    [1.] Matth. XX. Marc. X. Joh. V.

FRIDERICUS: Bona fide, Octavi, caetera subjungere oportet: clarifica
filium claritate, quam habuit prius quam mundus hic fieret! Quis autem
exstitit prius quam mundus hic fieret, nisi Deus ipse? Hoc igitur loco
superiora facile diluuntur, quae tamen veteres ad personarum
distinctionem traxerunt.

OCTAVIUS: Sed juniores theologi veteram dicta refutant, cujusmodi est
illud: principium qui et loquor vobis; quod veteres ad deitatem referri
putant oportere. Et illa Jesaiae verba: _generationem ejus quis
enarrabit?_[1] Quae veteres ad deitatem pertinere tradunt. Apertioribus,
inquit Calvinus[2], scripturae locis contentos esse oportuit, ne se
Judaeis deridendos praeberent. Exceptio enim erat in promtu, prophetam
de Christo non cogitasse. Idem, quod Petri concionem refellit, qui haec
verba[3]: _Excitabit Deus vobis prophetam de fratribus vestris, mei
similem, ipsum audite_, ad Christum pertinere diceret, qui cum Petrus
Christum. Mosi similem fuisse praedicat, illi eripit deitatem.
Muhammedes vero legislator Deum ita loquentem inducit, Azora tertia: O
Jesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam
Deos habeant ac venerentur. Ad haec Jesus ita respondit: Absit a me,
Deum esse mentiar, tu scis, me hominibus semper suasisse, ut te Deum
meum et suum adorent.

    [1.] Jesaiae cap. 53, 8. [2.] Calvinus in Joh. 5 et 8.
    [3.] Deuteron. 18, 15. Act. 3, 23.

FRIDERICUS: Aliud est, eripere Christo deitatem, aliud negare, Christum
se pro Deo gessisse. Publice quidem Dei appellationem rejecit, apud suos
autem quis et qualis esset aperte declaravit, sic tamen ut divinae
illius majestatis decus humana imbecillitate ac specie vetaret. Sed cum
multa de Christi deitate occurrant, tum vero duo gravissima ipsius Dei
patris de coelo testificantis oracula exstant[1]: _Hic est filius meus
dilectus, in quo mihi complacuit, ipsum audite!_ Item illud[2]: _Et
clarificavi et clarificabo._ Item illud Thomae clara voce
confitentis[3]: _Dominus meus et Deus meus!_ Nam utrumque in Christi
persona conjunxit; quanquam testimonio Johannis ipsius, qui[4] ab intimo
Christi pectore divinam sapientiam expressit, nullum clarius esse
potest. Sic enim[5] auspicatur spiritus sanctus illud evangelium[6]: _In
principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum._

    [1.] Matth. 3, 17 et 17, 5. [2.] Joh. 12, 28. [3.] Joh. 20, 28.
    [4.] Desiderantur haec octo sequentia verba in uno codice.
    [5.] Alius: _etiam de Christo Jesu_. [6.] Joh. 1, 1 sqq.

SALOMO: Tametsi ecclesia nihilo plus et certe minus apud nos ponderis
habeat, quam apud Israëlitas, nihilominus ea quae Christiani firmissima
putant divinitatis Christi fundamenta veteribus exemplaribus deesse
videmus. Nam Epiphanius haec verba[1]: _Audita est vox de coelo: tu es
filius meus_ etc., Marcionis archetypo deesse scribit, et illud[2]: _In
Christi morte sol obscuratus est_; item illud[3]: _hodie mecum eris in
paradiso_; item illud[4]: _Petra erat Christus_; et illud: _finis legis
Christus, in salutem omni credenti_[5]; item illud: _Quaeritis viventem,
resurrexit a mortuis et totum resurrectionis caput_[6]. Item illud[7]:
_Ut sciatis, quod filius hominis potestatem habeat dimittendi peccata._
Quid, ducenta circiter loca commemorem, quae Marcionis exemplari
defuisse Epiphanius denotavit[8].

    [1.] Matth. 3, 17. 17, 5. [2.] Matth. 24, 29. [3.] Luc. 23, 43.
    Caeterum desunt haec verba in uno codice. [4.] 1 Corinth. 10, 4.
    (cf. Exod. 17, 6. Psalm. 78, 15 sq. 105, 41. Jesaiae 48, 21.
    Sapient. 11, 4). [5.] Rom. 10, 4. [6.] Coloss. 2, 16. [7.] Matth. 9,
    6. [8.] Alibi: _notavit_.

CURTIUS: Si quid a Marcione haeresiarcha detruncatum, si quid ab Arianis
detractum, addictum, mutatum, inversum, perversum, an propterea fides
evangelicis scriptis deroganda venit? Nam ex eo maxime Christi deitas
colligitur, inquit Theophylactus[1], quod peccantibus ignovit, cum
solius Dei sit proprium, crimen abolere.

    [1.] Alius: _Theophilus_. (Theophylactus in cap. 1. Luc. Cypriani
    serm. de laps.)

SALOMO: Illud quidem assentior, atque ita Dei propium esse, ut ne
angelis quidem tanta sit ab Immortali tributa potestas, ut Rabbi Joseph
notavit. De omnibus autem impietatis generibus, quae multa sunt, nullum
detestabilius est, quam homini ab homine illud ignosci, quod in Deum
peccatur[1].

    [1.] Psalm. 130, 4.

CURTIUS: At nihil saepius in sacris litteris occurrit, quam illa formula
Christi in curatione languentium: _Remittuntur tibi peccata tua_[1]. Et
cujus est, mundum judicare, nisi Dei solius proprium? At Christo mundi
judicium datum esse constat. Quis igitur de illius deitate dubitare
possit? Quae cum ita sint et cum omnia non modo argumenta, sed etiam
argutiarum sophismata, divinis oraculis facillime diluantur, constanti
ac stabili assensione Christi, veri Dei et hominis, divinitatem tot ac
tam multis seculis confirmatam, sic teneamus oportet, ut nunquam nos a
suscepta fide divelli patiamur.

    [1.] Matth. 9, 2.

CORONAEUS: Rectissime tu quidem, Curti, sed non satis est docuisse[1],
Christum verum Deum et hominem esse, ut nobis persuasum est, nisi
intelligamus, quae qualisque sit unio utriusque naturae, quod sequenti
disputationi relinquitur nobis asserendum.

    [1.] Alibi: _non satis docuisti_.

Quibus dictis singuli, peracta solita[1] gratiarum actione,
discesserunt.

    [1.] Alius: _cum solita_.



LIBER SEXTUS.


Die consequenti tardius solito convenerant, quoniam dies erat Veneris
jejunio sancta, qua non nisi semel cibum capiebat Coronaei domus. Qui
tametsi frugalissime viveret propter jejunium, diutius tamen aliquanto
prandium protraxerat, ut mihi[1] tragoediam coeptam perlegere licuerit
ad extremum, quo Muphtes[2], maximus sacrorum antistes ac divini juris
interpres, pro trium principum caede veniam a Deo precatus expiavit.
Et cum laudatorio Davidis cantico simul Deo gratias egissent, ut
consueverant: Vos, inquit CORONAEUS, lautioribus ferculis excepissem,
si per leges pontificias carnibus vesci licuisset.

    [1.] Alibi: _nisi_. [2.] Alius: _Mystes_.

SENAMUS: Nunquam jucundius epulari soleo, quam jejuniorum diebus, quibus
exquisita fercula piscium nobis apponuntur ac poenitentia scelerum
vescimur cibis, quibus olim reges summa voluptate fruebantur i.e.
piscibus, cum nulla prope carnium fercula principum mensis apponerentur,
nisi quis forsan turdos aut lepusculos intulisset, aut aprum grandiorem
delicatissimis avibus[1] plenum, quem equum Trojanum et ἐχεδώρον[2]
appellabant[3]. Et certe Augustus Caligula, ut natalia ineunte imperio
magnifice celebraret, totum mare mediterraneum expiscari jussit, ut
piscium optimorum lactes in urbem inveherentur ac praecipue mulli,
rhombi, muraenae, siluri, qui mensis cum triumpho apponi solebant.

    [1.] Alius false: _civibus_, id quod sine sensu est. [2.] Alii:
    ἀσχεδῶρον. [3.] Athenaeus, l. V. deipnos.

OCTAVIUS: Sunt ista insanientis libidinis argumenta. Quae cum M. Cato
Censorinus multis ante saeculis prospiceret, eam civitatem[1] diutius
stare posse negabat, in qua pisces bove carius emerentur. Nam veteres
gregibus et armentis epulas parabant, iis etiam sacra faciebant, nulla
enim fere piscium sacrificia reperiuntur.

    [1.] Alius: _eam aviditatem_.

CURTIUS: Antiqui ea Diis offerebant, quibus affluebant, ac potissimum
porrigebant molas, i.e., ut scribit Homerus, ex hordeo, sale et aqua
confectas, unde[1] vox immolandi. Postea porcos caeterasque pecudes
sacrificare licuit, rarius aves. Accolae maritimi, nautae, piscatores
maximum quemque thynnum Neptuno mactabant, ut scribit Athenaeus, qui
mullum Dianae, cytharum Apollini, phocas Mercurio, apros Veneri,
pompilum[2] Marti sacros fuisse scribit. Sed eo processit amentiae[3]
Caligula, ut sibi quasi Deo phasianos, rhinocerotas[4] et pavones
mactari juberet.

    [1.] Alibi: _quae_. [2.] Piscem quemdam maritimum, quem alibi
    appellant nautilum. Plinii hist. natur. 32, 54. 9, 20 et 47.
    [3.] Alibi: _dementiae_. [4.] In codicibus: _phaerincopteros_.

TORALBA: Si praestantissimum immortali Deo quoque gratissimum, et quo
praestantius, eo gratius est donum. Profecto nihil piscium sacrificio
inter animantia[1] gratius debet videri, si puritatem sive[2]
sanctitatem animantis illius, seu morbis omnibus vacua corpora sive
vitae diuturnitatem spectes, qua caeteris longe praestare mihi videtur.

    [1.] Addit alius codex: _bruta_. [2.] Alibi: i.e.

FRIDERICUS: Ego quidem pisces caeteris animantibus puriores esse duco,
tum quia in elemento purissimo vivunt, tum etiam quod maris puritate
sordes omnes non modo corporum, sed etiam animorum elui atque expiari
putantur. Sed quod vitam terrestribus diuturniorem aquatilia ducant,
vix est, ut mihi persuaderi possit, cum Elephantos centum annos supra
viginti vivere consuesse proditum sit de Juba rege, rerum naturalium
acerrimo venatore.

OCTAVIUS: Immo vero Apollonius Tyanaeus elephantum in India vidit, ut
est apud Philostratum[1], qui ab Alexandro Magno ad sua usque tempora
vitae trecentos annos superarat[2]. Quod Aristotelis opinioni quodammodo
congruit; is enim tradit, nullum animal homine vivacius esse post
elephantum.

    [1.] Lib. 7, in vita Apollonii Tyanaei. [2.] Alibi: _superabat_.

FRIDERICUS: Certe vivacissimum esse animalium hominem, ex sacris
litteris constat, scilicet primos illos humani generis creatores
nongentos amplius annos vixisse ac nonnullos proxime ad annum millesimum
accessisse.

SENAMUS: Quid est igitur, quam ob rem diuturna vita tam brevi
curriculo[1] conclusa sit, ut etiamnum Moses[2], qui libros originum et
vitas diuturniores litteris mandavit, conqueratur, hominem robustiorum
vitam vix ac ne vix quidem octogesimum annum superare.

    [1.] Alibi: _circulo_. [2.] Ps. 90, qui est Mosi tributus.

FRIDERICUS[1]: Scio plerisque Epicuraeis[2] libros originum incredibiles
videri et ea potissimum, quae de hominum diuturna vita prodita fuere.
At Josephus, antiquitatum interpres optimus[3], ut ea, quae Moses
scripserat, confirmaret, duodecim historias ab omnibus fere populis
summae antiquitatis ac auctoritatis testes arcessere non dubitavit,
scilicet Berosum Chaldaeum, Mochum, Hestiaeum, Hieronymum Aegyptium,
Nicolaum Damascenum, Homerum, Hesiodum, Hecataeum, Hellanicum, Ephorum,
Theopompum, Acesilaum[4], Xenophontem, qui homines aliquot non modo
quadringentos et sexcentos annos, sed et nongentos excessisse
prodiderunt. Quin etiam majorum[5] nostrorum aetate historicis
nobilitatus est Miles, qui quod annos 369 explevisset, Johannes de
Temporibus usurpatur[6]. At nostra aetate, i.e. 1519, Franciscus
Aluaresius[7] in Aethiopicis scripsit, Marcum Abnuam[8] pontificem
maximum Abyssiniorum, anno centesimo quinquagesimo aetatis nondum senium
prae se tulisse. Ex quo intelligitur, eos aberrare, qui longissimam
hominis vitam post aquarum eluviones centum ac viginti circumscriptam
fuisse putant, cum id tempus[9] hominum generi ad poenitentiam ante
diluvia Dei concessu data esset[10].

    [1.] Alius: SALOMO. [2.] Alibi: _Epicuraeorum_. [3.] Antiq. lib.
    IV., 5. [4.] Alius: _Acasiceum_. [5.] Alii: _majori_. [6.] Alibi:
    _vocatur_. [7.] Alius: _Mauretius_. [8.] Alibi: _Albanum_, vel:
    _Atanam_. [9.] Alibi: _id_. [10.] Genes. 6, 3 sqq.

SALOMO: Illud philosophis constat inter ipsos, non modo certum vitae
tempus omni animantium generi ab ipso conditore circumscriptum fuisse,
verum etiam singulorum hominum annos, menses, dies, horas, momenta
definita esse[1], quae tum virtutibus augeri, tum etiam flagitiis
circumcidi sacra oracula declarant, sive in hoc cadaveris gurgustio,
sive cadaveribus erepti. Sic tamen interpretor, ut hominis spirantis
vita non excedat annos 969, quoniam Methusala is, qui vitam mortalium
omnium longissime protraxit, non diutius vixit[2].

    [1.] Deuter. 6. 3. Regum 3. Josuae 14. 21. 29. Psalm. 14. 60. 72 et
    108. Proverb. 6. 15. 28. [2.] Alibi: _ulterius non vixerit_.

TORALBA: Vitam hanc diuturnam non naturae vi, sed procuratione divina
primis hominibus tributam fuisse existimo, ad artes et scientias
constituendas ac praesertim ad coelestium motuum cognitionem.

CURTIUS: Principio quidem ad generis humani propagationem potius, quam
ad scientiarum et artium investigationem, hominibus vitam diuturnam
opinor fuisse concessam, postea vero, cum[1] longe lateque dissipatum
est hominum genus, vita brevius contracta est, alioqui terrarum orbis,
quantus est, populorum vim capere nullo modo potuisset. Sic autem natura
comparatum est, ut frequentissimi sint partus eorum animantium, quorum
vita brevior est, et rari foetus eorum, quibus vita fruenda diutius
conceditur. Videmus enim biennio vitam polyporum definiri, quo genere
piscium est nullum foecundius. Item lepores, quorum vita septimo anno
circumscribitur, terrestrium omnium foecundissimi sunt.

    [1.] Alibi: _quam_.

TORALBA: Haec partim vera, partim in conjectura posita sunt. Neque enim,
opinor, foecunditas leporibus aut polypis tanta[1] tributa est, quod
illis breve curriculum vitae concederetur, sed summa Dei procuratione,
ut alteri voracium piscium[2] alimentis[3], alteri terrestrium belluarum
et hominum venationi et pabulo sufficerent. Foecunditatem enim et
profusionem seminis sequitur vitae brevitas. Rapaces autem alites ac
belluas terrestres ac maritimas[4] infoecundas esse videmus, quae tamen
caeteras vitae diuturnitate vincunt, maxime tamen aquatiles, neque enim
immanis illa balaenarum [ac justi ceti][5] vastitas, quae interdum est
octo jugerum, usque eo excresceret, nisi plurium seculorum spatio. Nam
Juba Rex in commentariis ad Augustum scribit[6], balaenam captam tantae
magnitudinis, ut trecentos pedes latitudinis et sexcentos longitudinis
haberet. Nullum autem longaevae vitae[7] argumentum majus est, quam quod
pisces nullis omnino morbis corripiantur, praesertim marini.

    [1.] Alibi: _ita_. [2.] Alibi: _avium_. [3.] Alius: _alimento_.
    [4.] Alibi: _marinas_. [5.] Desunt haec verba in uno codice; alii
    legunt: _ac mysticeti_. [6.] Relatum apud Plinium ex Jubae
    commentariis l. 32, 1 et 9, 3. [7.] Alius: _longitudinis vitae_.

FRIDERICUS: Certe quidem Fridericus II. imperator Germanus piscem Lucium
in lacum Helpruntium[1] injici curavit[2], innexo prius branchiis annulo
aetatis indice, qui captus est anno 1497, i.e. anno post 267, quam in
lacum justa magnitudine injectus erat, ea[3] tamen vivacissimum
constabat ac diutius victurum, nisi violenta morte praereptus esset[4].
Ac nostra aetate Cyprini ab avorum memoria usque ad nepotes centum
viginti annos amplius superarunt. Ut omittam, quod Seneca[5] scribit,
piscem Apolliona[6] anno sexagesimo postquam in piscinam grandis illatus
fuerat exspirasse, duobus ejusdem aetatis superstitibus. Ex quo
intelligitur[7], belluas marinas in aqua salsa puriore et salubriore
largissimam omnium animantium vitam protrahere. Nec invitus ab
Aristotelis[8] et Theophrasti opinione discedam, quippe qui scripserunt,
aquatilium quam terrestrium et volatilium vitam esse breviorem.

    [1.] Alibi: _Heilbrunnium_. [2.] Munsterus in descript. Gall. de
    aequalit. et Conr. Gesnerus cap. de Lucio. [3.] Alibi: _eum_.
    [4.] Alibi: _fuisset_. [5.] Lib. de long. vit. cp. II. [6.] Alibi:
    _Apolloniam_. [7.] Alius: _intelligo_. [8.] Lib. IV cp. 14 de caus.
    plantar.

TORALBA: Invideo tantam mercedem Aristoteli, quantam ab Alexandro Magno
accepisse dicitur, i.e. octingenta talenta, ut in re tam perspicua tam
graviter peccaret.

CORONAEUS: Facit igitur et[1] vitae longitudo et explorata valetudo
piscium, ut alimentis hominum utiliores quam animantia terrestria
videantur, sed ex his solidiora sunt, quam ex illis alimenta: quae ratio
fecit, opinor, ut Romani pontifices ciborum delectum et ad victus
puritatem et ad libidines coërcendas, suis decretis adhiberent,
jejuniorum diebus et eo potissimum die quo Christus cruci affixus est,
ut ἀπὸ τῶν ἐμψύχῶν sive terrestrium sive volatilium abstineamus; qui
religiosiores, etiam a piscibus et somno abstinent, quidam vero horas
viginti quatuor uno pede nituntur, coelum intuentes; qui religiosissimi,
non modo abstinent ab his quae diximus, sed etiam collo tenus in aquis
diem jejunii peragunt, ut accuratius vigilando somnus coërceatur.
Idem[2] Aethiopibus Christianis consuetum esse, Franciscus Alvaresius[3]
scribit, ac potissimum die sexto expiationis, προπαρασκεῦης.

    [1.] Alibi: _ea_. [2.] Alibi: _Id enim_, vel: _Id etiam_. [3.] In
    Aethiopicis.

SENAMUS: Jejunium die sexto Christiani commodius, quam Ismaëlitae, qui
eundem diem solenni festivitate colunt, cum tamen eo die Muhammedes ab
hostibus graviter vulneratus sit ac fugatus; melius etiam Christiani,
qui solennia festa colunt eodem die, quo Christus a morte dicitur
resurrexisse.

CURTIUS: Primordio nascentis ecclesiae Christiani die resurrectionis
jejunare consueverunt: die Paschae, inquit Tertullianus, quo publica
jejunii religio est, merito deponis osculum pacis; postea tamen eo die
jejunium vetitum est.

SALOMO: Si de generis humani libertate ac salute laetandum omnibus est,
profecto Christianis exultandum esset eo ipso die, quo libertatem
animorum ac salutem sibi partam confidunt. Sic enim divina lege
cavetur[1], ut diem illum, quo primogenita omnium animantium caesa sunt
in universa Aegypto propter Israelitas, et eorum greges, festivis agri
paschalis epulis jucundissime coleremus, quoniam cladi superstites
durissima Aegyptiorum servitute liberati sumus. Nullum autem jejunium
nobis imperatur praeterquam die decimo mensis septimi, ad exsecrationem
et expiationem nefandi sceleris, quo majores nostri vitulum ad colendum
sibi conflassent. Illud autem jejunium auspicamur a vespera ad vesperam
consequentis, quo nec cibum nec potum capere, nec in cubilibus[2]
jacere, nec ullum opus moliri, nec ullis negotiis implicari licet, sed
peccatorum poenitere, deinde corpore et vultu terram contegente[3] apud
Deum misericordem de peccatis confiteri ac nos ipsos affligere jubemur.
Est enim vox Ebraica תענית (Thaanith) nihil aliud, quam afflictio et
moestitia. Praeter jejunium illud legitimum expiationis indicta sunt
jejunia viginti quinque, partim propter occasus illustrium prophetarum
Mosis, Aaronis, Josuae[4], Samuelis, partim propter excidium urbis et
populi defectionem, quae in libello Tahamith explicantur. Non desunt,
qui Mosis et Eliae exemplo quadraginta diebus[5] jejunant. Sanctissimi
totum vitae tempus, praeter Sabbatha et Novilunia solennia, semel tantum
interdiu cibantur, ut de Juditha legimus[6].

    [1.] Alibi: _cautum_. [2.] Alibi: _cubili_. [3.] Alibi:
    _conspiciente_. [4.] Addunt alii: _Mariae_. [5.] Alibi: _dies_.
    [6.] Judith 5.

CURTIUS: Origenes contra Celsum[1] scribit, veteres Christianos quarta
sextaque die jejunia coluisse, sabbathis vero ac dominicis illud non
licuisse.

    [1.] Libro V.

OCTAVIUS: Ismaëlitae dictum Empedoclis usurpare consueverunt, scilicet a
vitiis jejunandum, i.e. νηστεύσαι κακότητος, summa tamen religione
colunt jejunia Elmeidi, menstrua paschalia jejunia nec nisi post occasum
solis cibantur. Sunt tamen qui singulis mensibus tria jejunia sibi
indicunt, sub luna tredecim, quatuordecim, quindecim, quos ipsi candidos
vocant, quod his diebus luna, copioso lumine aucta, reddit animantium
corpora multum vegetiora et ad jejunium aptiora. Eadem fere ciborum
religio, quae Judaeis, nam utrique ab esu sanguinis et suillae carnis
sibi temperant, ut lex divina jubet.

FRIDERICUS: Multa multis religiosa sunt, quae aliis valde profana aut
impia aut superstitiosa judicantur. Nam Judaei et Ismaëlitae aeque ac
veteres pagani velato capite sacra faciunt, ut illa significant:

  Purpureo velare comas adopertus amictu[1].

Quin etiam religiosum erat flaminibus, aperto capite sub Dio versari; ut
Saturnus, quia velatus erat, nudo vertice colebatur, Christus[1]
tamen[2] aperto capite precatur.

    [1.] Virg. Aen. III. 405. [2.] Alii: _Christiani ... precantur_.
    [3.] Alibi: _tantum_, vel: _autem_.

SALOMO: Sabaeorum quidem[1] et Arabum foeminae nudatis corporibus
choreas agitabant, oriente sole, ut illi gratularentur, et qui sacra
faciebant Bahali Peori, impudenter pudenda revelabant, quo idolo nullum
detestabilius divina lege execratur, qua quidem lege pontifex
sacrificans caput velare jubetur[2].

    [1.] Rabbi Moses Rambam l. 1. [2.] Levit. 20, 10.

OCTAVIUS: Mos hic omnium populorum, qui religiosius colebant, communis
erat; nam Prusias Bithyniae rex, operto capite adoratis Curiae liminibus
divinos senatui honores dicitur exhibuisse. Item[1] Lucius nescio quis
adulator Caligulam, qui se Deum ferebat, adoraturus capite obvelato
canis in modum circumvolutus, ad pedes principis procidebat.

    [1.] Alibi: _Ita_.

SALOMO: Quid Moses? Audita primum Dei voce, non modo verticem, sed
vultum quoque operuit, quia verebatur, inquit scriptura sacra, Deum
intueri. Item Helias cum Dei vocem audisset in eodem monte, quo Moses,
pallio caput ac vultum obtexit.

CURTIUS: Saepe[1] contrariis itineribus eodem pervenitur. Nam ut Asiae
populis principem intueri nefas habetur et ab ejus conspectu discedentem
retrocedere oportet, ne illi terga obvertantur, ac velato capite alloqui
aspectu in terram demisso: ita quoque flagitiosum est in Europa,
praesente principe[2] capita velare, quin etiam ad edicta regis
Abyssiniorum non modo caput aperire, sed etiam corpus usque ad pudenda
nudare necesse est. Olim saltatio in sacris faciendis omnium fere
populorum communis erat, quae nusquam terrarum nunc usurpatur[3]. Et
quemadmodum capitale esset apud Genevates et Helvetios in templo
saltare, quod religiosissime fiebat apud Judaeos; sic enim Davidem
legimus, cum arcam deduceret, accepta lyra saltasse aliquanto altius[4],
quam uxori Michalae decorum videretur, ac si quis ullum munus altaribus
sacris oblaturus veniret, hunc alacri gestu saltare mos erat[5].

    [1.] Alibi: _Saepius_. [2.] Alibi: _pontifice_. [3.] Franc.
    Alvaresius in Aethiopicis. [4.] 2 Reg. 6, 14 seqq. [5.] Rabbi Kimchi
    in Ps. 42.

SENAMUS: Saltationes et choreas sacris omnium populorum solennes fuisse
constat. Nec tantum Salii sacerdotes Martis a saliendo dicti sunt, sed
etiam Jovis ipsius ludis praesultor ad numerum et modum choream.
agebat[1]. Et cum senatori cuidam Jupiter in somniis visus esset, qui
ludos instaurari juberet[2], quod praesultor indocte saltaret[3], deque
ea re ter admonitus neglexisset, duorum filiorum morte perterritus
senatui rem aperuit, qui ludos instaurari jussit. Ex quo etiam planum
fit, quod ante diximus, etiam paganorum sacra negligentius peracta
immortali Deo displicuisse, omissa clades et excidia populis invexisse.

    [1.] Plutarchus in Nicia et Alcibiade. [2.] Valerius Maximus,
    Livius, Plutarchus, Dionysius Halicarnasseus. [3.] Alibi:
    _saltarat_.

CORONAEUS: Existimo nostros bufones, qui clypeis et gladiis nudi
saltant, Salios veterum[1] omnino imitari vel etiam saltatorem illum,
qui quod bovem Jovi[2] apud Athenienses mactaret[3], βουφόνος dicebatur.

    [1.] Alibi: _veteres_. [2.] Alii addunt: _Bulaeo_, vel: _Poleo_,
    vel: _potentissimo_. [3.] Alibi: _mactarat_.

CURTIUS: Christiani primum nascente ecclesia saltationes sacras
intermiserunt, ut scribit Justinus Martyr[1], quippe qui cogebantur
nocturna sacra metu suppliciorum obire. Sed Constantino Magno dominante,
sublato metu, choreas frequentes et choros[2] agere coeperunt, qui mos
nondum ab ecclesia Romana plane desertus est. Nam quae processiones ab
ipsis appellabantur, saltando fiebant, non ambulando. Nec ita pridem
cantores duo, qui[3] canticum in medio choro incipiunt, ab occasu ad
ortum, deinde ab ortu in occasum saltabant, tum utrique in medio choro,
alter quidem Austrum, alter Aquilonem spectans, aliquamdiu immoti
stabant. Quae ratio fuit[4] a citharoedo in sacris ludis antiquitus
observata, ut coelestium orbium ac Deorum in coelis choreas agentium
motus ipsiusque Terrae matris Deorum stationem imitarentur. Illud tamen
singulare fuit in Christianis, quod cantores duo in choro, ne Diis
infernis aut idolis gratulari saltatione viderentur, ut[5] pagani,
dextram in coelum attollebant, et quia molestum erat diutius elatam
dextram habere, baculos argenteos, qui in manum argenteam desinebant,
gestare coeperunt, ac summis pedum digitis modestius niti, ut modestius
saltarent. Sed cum imperitis hujusmodi[6] sacerdotia ac munera
quaestuose tribuissent, non amplius saltare, sed deambulare coeperunt,
inde proverbium de ignaris, qui[7] nec canere didicerint[8] nec saltare.
Ita paulatim ambulationes pro saltationibus desertis ab ecclesia Romana
susceptas videmus.

    [1.] Ad orthodox. qu. 7. [2.] Desunt alibi duo haec verba.
    [3.] Alius: _quod_. [4.] Scholiastes Pindari. [5.] Alibi: _aut_.
    [6.] Alius: _hujus mundi_. [7.] Alibi: _quod_. [8.] Alius:
    _didicerant_.

SALOMO: Moderata saltatio in laudibus divinis efficacissima semper nobis
visa est, illud enim psaltes lyricus voluit, cum ipse coram Deo caneret
ac saltaret: _Colite Deum cum timore, exsultate ei cum[1] tremore!_[2]
Est enim exsultare altius saltare, quia fleri non potest, ut qui saltat
ac gestit[3] animi quadam alacritate erga res divinas, ut non etiam
ardentissimo Dei amore in eum rapiatur, mente vero tristi Deum laudare
nefas est. Itaque pontifex Aaron, repentina adhuc filiorum morte
saucius, sacrum convivium obire recusavit, cum diceret[4]: _Quomodo
gratus essem Deo, mente lugubri?_[5] et qui laeta mente affectus est
erga Deum, hunc etiam oportet non modo ab omnibus sceleribus abhorrere,
verum etiam summa integritate ac innocentia vivere. Ita saepius in
psalmis occurrit vox illa Selah, quam Symmachus et Theodotion vertit[6]
διάψαλμα, Latini interpretationem omiserunt. Nam Chaldaeus interpres
putat, verbo Selah aeternum significari, quem Origenes et Hieronymus[7]
sequuntur. Sed Abraham AbenEsra interpretatur אָמֵן i.e. vere; διάψαλμα
vero significare mihi videtur distinctionem modulationis et varietatem
quandam silentio interjecto. David Kimchi Selah vocis elationem
significare putat, ego vero vocis ac totius corporis subsaltationem
fuisse video, quam in sanctis canticis usurpare etiamnum solemus, ut
laetitiam erga Deum et intimi animi gaudium testificemur. Laudationes
vero divinas non modo saltationibus et canticis, verum etiam omni genere
instrumentorum ab immortali Deo instituta fuisse, gravissima Nathanis et
Gadi testimonia declarant, a quibus admonitus David 285 Leviticae tribus
cantores peritissimos ad divinarum laudum modulationes adhibuit[8], quos
partim vocibus, partim fidibus, partim fistulis[9] explicabat, quod ex
initio psalmi cujusque facile intelligitur, מִזְמוֹר fidibus tantum[10],
ubi שִׁיר sola voce canebatur, ubi utcunque, voces fidibus miscebantur.
Interdum tuba cornea, quae Sophar, vel metallica, quae Halsopherat
dicebatur, adhiberi solebat et metaltaim sive cimbala et mahol tibia.
Sed quia Judaei aeque ac populi australes fidibus magis delectantur[11],
et aquilonares tubarum ac tibiarum sono[12], propterea cantica Davidis
Psalmos appellarunt. Est enim ψαλμός, ut scitis[13], carmen fidibus
expressum, psalterium autem vas in clypei quadrati formam, decem
chordis[14] aptum. Propria tamen appellatione laudes ab Ebraeis
appellantur cantica Davidis תְהִלִים, ut omnes intelligant, brevissimis
quidem precibus, sed laudibus assiduis intentos esse oportere. Nihil
autem[15] frequentius in psalmis occurrit, quam vox הַלֵלוּיָה i.e.
laudate Deum.

    [1.] Alibi: _in_. [2.] Ps. 2, ii. [3.] Alibi: _petit_. [4.] Alibi:
    _dicens_. [5.] Levit. 10, 19. [6.] Alii: _vertunt_. [7.] Hieronymus
    in epist. ad Marcellum. [8.] 1 Paral. XXV, 1 sqq. [9.] Alibi:
    _fibulis_. [10.] Alibi: _tamen_. [11.] Alibi: _delectabantur_.
    [12.] Alius: _sonitu_. [13.] Aristophanis scholiastes in Avibus.
    [14.] Alibi: _fidibus_. [15.] Alii: _enim_.

CORONAEUS: Ego vero existimo, ecclesiae Romanae organa[1], quae
Constantinopoli circa annum Christi 700 inventa, fistulis plumbeis
conflantur, omnium antiquorum instrutmenta musica longo intervallo
superare, nec satis mirari possum, eos, qui Romanae ecclesiae ritus
deseruerunt, organorum genus illud penitus abjecisse, cum nihil
modulatius fieri possit.

    [1.] Ammonius l. IV. et XVI.

CURTIUS: Hoc ideo factum opinor, ne plebs illecebris modulationum
divinas laudes obliviscatur. Ac propterea Justinus Martyr[1] instrumenta
illa musica puerorum esse ac de templo rejicienda putat, comprobante
Theodoreto pontifice[2], eoque magis, si lingua peregrina utantur
sacerdotes, quam imperiti non capiunt[3], quo nihil absurdius nec ullius
populi moribus, praeterquam Romanorum, id probari posse opinor.

    [1.] Qu. 157 ad orthodox. [2.] Libro de sacrific. [3.] Alibi:
    _capiant_.

CORONAEUS: Id certe casu contigit; cum enim Ebraei, Graeci, Latini et
caeterae quoque gentes lingua populari Deos colerent, usu tamen diuturno
factum est, ut antiqua carmina sacrorum Polybii aetate non amplius
intelligerentur, mutatione scilicet latinae linguae, neque tamen usitata
carmina propter venerationem antiquitatis ac religionis mutare fas erat.
Ita quoque ecclesiae Romanae cantica tunc[1] a Gregorio latine sunt
instituta, cum ab omnibus omnia perciperentur, paulatim lingua latina
peregrinorum undequaque in Italiam adventu et concursu mutari et
corrumpi coepit, carmina tamen usitata sine gravi incommodo mutari
nequeunt.

    [1.] Deest alibi.

CURTIUS: Non video, quid incommodi sequatur, pulcherrimas illas Davidis
laudes linguis omnibus usurpare. Si tamen instrumentis musicis etiam
sacris utendum sit, ut quidem ex oraculo divino Nathanis et Gadi
prophetarum jubemur[1], fidibus praestaret, quam fistulis plumbeis uti,
quibus voces sono fistularum confuso tanta vi erumpunt ut verba nullo
modo percipiantur; soli enim Britanni, opinor, organa fistularum
plumbearum vocibus musicis miscere consueverunt. At nihil tam necesse
est, quam psalmos ac laudes divinas ab omnibus intelligi, ut omnes
erudiantur.

    [1.] 1 Paralip. 25, 1 sqq.

SENAMUS: Mirum mihi saepe visum est, Judaeos, Christianos, Ismaëlitas,
Helveticos, Romanos, Germanos, tanta[1] religionum varietate
discrepantes, in psalmis tamen Davidicis omnes omnino conspirare atque
iis quotidie gratias immortali Deo gratissimas ubique terrarum agere.

    [1.] Alibi: _tam_.

SALOMO: Non debet illud mirum videri, cum hi omnes unius aeterni Dei
nomen ac numen se colere nec plures uno esse profiteantur. Laudationes
autem Davidis ad aeternum Deum omnes spectant, nulla Jovis, Apollinis,
Dianae, Martis, Herculis, Saturni numina, nihil de Venere et Baccho,
nihil de Jesu Nazaraeo, nihil de Muhammede aut Maria virgine, nihil de
myriadibus innumeris[1] Divorum, quos sibi Christiani non tam ad
imitandum, quam etiam ad colendum proposuerant, sed unius sempiterni
rerum omnium opificis laudes ac gesta commemorantur.

    [1.] Deest alibi.

TORALBA: Quid est igitur, quam ob rem[1] in tanta populorum
innumerabilium multitudine soli[2] Christiani Christum pro Deo cum
infinita divorum multitudine laudant, precantur, adorant, qui tamen Deum
unum mundi conditorem prae se ferunt?

    [1.] Alibi: _ac_. [2.] Desunt haec novem sequentia verba in aliis
    codicibus.

FRIDERICUS: Quia[1] Christus non alius est quam Deus ipse, aeternus Dei
filius.

    [1.] Alibi: _Qui_, vel: _Si_.

OCTAVIUS: Si Christus idem est, quod[1] Deus aeternus, cur Petrus in
concione ad populum his verbis utitur[2]: _Sciat totus domus Israël,
quod dominum et Christum hunc Jesum fecerit[3] Deus?_

    [1.] Alibi: _qui_. [2.] Actorum II., 36. [3.] Alibi: _fecit_.

FRIDERICUS: Hac oratione Petrus naturam humanam a divina distinguit, ut
homo Jesus a Deo sit factus et quatenus Deus ab aeterno genitus a patre,
sic utraque natura in uno Jesu coaluit, ut Dei et hominum mediator
esset, quia mediator unius esse non potest[1], Deus autem unus est.

    [1.] Gal. 3, 20, et 1 Timoth. 2, 5.

TORALBA: In natura quidem universa quoties ex duabus naturis inter se
repugnantibus[1] tertium quoddam ab utraque diversum conflatur, perit
utraque natura propter conflationem formarum. Si ergo in una Christi
natura coalescit simul humana ac divina forma, utramque perire oportet,
et ex utraque tertium quoddam et diversum ab utraque conflari, ut ex
aqua et melle videmus hydromel componi, corrupta utriusque natura.

    [1.] Alibi: _repugnatis_.

CORONAEUS: Natura duplex in Christo sic copulatur, ut non sit confusa,
sic distinguitur, ut non sit divisa.

OCTAVIUS: Cur ergo[1] Athanasius in libro de incarnatione non duas in
Christo naturas, sed unam tantum agnoscit?

    [1.] Alibi: _vero_.

CORONAEUS: Ne quis putet, Christi divinam esse adorabilem, non item
humanam. Ac propterea Gregorius Nazianzenus et Cyrillus[1] duas in
Christo naturas agnoscunt. Sed quia post humanitatis assumtionem facta
divisio non est, una et eadem esse praedicatur.

    [1.] Libro 9 cp. 31 in Joh.

CURTIUS: Quod[1] Toralba de forma naturali ad divinam traduxit, non
congruit[2] metaphysica tractantibus ad physica trahere disputationem.

    [1.] Alius: _Quid_. [2.] Alibi: _convenit_.

TORALBA: Christus quatenus homo physicae subjectum est, metaphysicae
vero, i.e. theologiae, argumentum verum et quidem[1] proprium Deus est.
Si ergo naturalibus omissis de Deo disputandum sit, nihil profecto est
in universa natura, quod de Deo affirmari queat, sed omnia commode
negari, quia quicquid est praeter Deum, aut substantiam aut accidens
esse oportet[2], Deus autem neutrum est, nec ullus est naturae conceptus
Deo et creaturae communis, quia nihil una voce de finito vel infinito
dici potest, nec ullum genus est infinitum aut indifferens ad finitum et
infinitum. Itaque cum de rebus omnibus quaeri soleat, quid sit? de Deo
quaeritur, quid non sit? Ex quo sequitur, theologos omnes, qui Deo
substantiam aut hypostasin aut personam tribuunt, impropie loqui. Quae
res impulit Simplicium[3], ut primam omnium causam diceret nomine
vacare, i.e. τοῦ παντὸς αἰτίου, ὑπὲρ πάντα ὄντος τὰ ὄντα, οὐδέν ἐστιν
ὀικεῖον ὄνομα. Proclus vero Academicus Deum ob id ineffabilem esse
scribit, i.e. ἄῤῥητον, quia unus est, vel ut Parmenides ἀγράμματος. Et
cum multa de Deo dicantur improprie, ipse tamen dici non potest ac ne
cogitari quidem. Sed qui minus inepte loquuntur, essentiam aeternam
appellant, eamque unam, puram, simplicem et ab omni corporum
contagione[4] liberam, infinitae bonitatis, sapientiae, potestatis.
Atque in eo Academici, Stoici, Peripatetici cum Ebraeis et Ismaëlitis
conveniunt quodammodo, quasi proprium[5] illud in omnium hominum animis
ac mentibus ipsa natura insitum[6] esse videatur.

    [1.] Alibi: _quodammodo_. [2.] Dionysius Areopagita de divin.
    nomin., Moses Rambam l. 3. [3.] In libro de singulari Deo.
    [4.] Alius: _concretione_. [5.] Alius: _principium_. [6.] Pro
    quatuor his antecedentibus verbis alibi legitur: _institutum_.

SALOMO: Ebraei decem habent[1] nomina Deo in sacris litteris tributa,
epitheta vero LXXII omnia creatori cum[2] creaturis quodammodo communia
praeter sacratissimum nomen tetragrammaton, quod sui proprium esse
dixit, scilicet יהוה, i.e. aeternus, quia nihil praeter Deum est[3]
aeternum. Hujus unius cultum, caeteris omnibus repudiatis, quemque sibi
proponere debere contendimus. Caetera quae tum in coelo, tum in
elementis ac mundi totius compage cernimus, tum etiam beatas mentes
cadaveribus superstites et angelos utriusque naturae, sensibus hominis
abditos, colere ac ullis precibus ac veneratione prosequi nefas esse
arbitramur, ac multo magis nefarium ulli creaturae[4] Deum incorporeum
copulare[5].

    [1.] Alibi: _Hebraeis decem sunt_. [2.] Alius: _ac_. [3.] Alii:
    _potest esse_. [4.] Alibi: _nefandum ullam creaturam_. [5.] Alibi:
    _computare_.

SENAMUS: Ego veteres Jovem a tetragrammato duxisse opinor, propter
utriusque nominis similitudinem.

SALOMO: Qui Jova aut Jehova pro sacro nomine יהוה pronunciant, hujus
linguae vim non tenent. Neque enim ratio Ebraeae linguae patitur nomen
illud ita pronunciari. Ac tametsi vocabulis subscriptis saepius יְהוָֹה
legamus, fallunt tamen qui sic legi putant oportere, nec intelligunt,
majores nostros, qui primi vocales litteris affixerunt[1], arcanum illud
reddidisse varietate scribendi, mox יְהוָֹה, mox יְהֶוה. Cur autem
abdiderint arcanum illud, causa est in promtu, quod lege divina capitali
supplicio plectendus est[2], qui diserte nomen illud denuntiarit[3].
Itaque nunquam nomen illud in ore habemus, sed nomine Elohim vel Adonai
uti solemus, quoties in sacra scriptura legentibus occurrit.

    [1.] Alibi: _affinxerunt_. [2.] Levit. 24, 6. [3.] Alii:
    _denuntiavit_.

CURTIUS: Mei sensus, Salomo, cum tuis sensibus congruunt, nec alia mihi
mens est, nisi quod Deum illum opificem ac moderatorem rerum omnium
humanam naturam induisse persuasum habeo, ut hominum scelera morte sua
expiaret. Caetera Deorum inania[1] ac divorum numina nihil moror, ac[2]
ne angelos quidem, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, ullis
precibus aut[3] veneratione coli volo.

    [1.] Alibi: _Caeteros Deorum inanium_. [2.] Alius: _at_. [3.] Alibi:
    _ac_.

CORONAEUS: Ego vero duodecim fidei Christianae capita cum Curtio
amplector, ac praeterea[1] corporis ac sanguinis Christi sacrificium
expiatorium, tum etiam angelorum ac divorum mentes sacris rogationibus
eliciendas censeo, ut Deum propitium habeamus, item purgatorios ignes,
quibus animorum labes ex animis eluantur.

    [1.] Alibi: _propterea_.

OCTAVIUS: At[1] ista ratione populus Deorum innumerabilium cum immortali
Deo admittatur necesse est.

    [1.] Alibi: _Ac_.

CORONAEUS: Caetera quidem suis quaeque locis. Sed illud prius Salomoni
persuaderi oportet de Christi deitate, quo si persuasus erit, facile
Octavium et Toralbam in suam sententiam adducet.

SALOMO: Istud quidem Toralbae difficilius quam meis popularibus
persuaderi posse video, quoniam multa constanter credimus, quae
philosophi omnino repudiant, ut Lyricus ille de nostris[1] loquitur:
_Credat Judaeus Apella, non ego[2]._

    [1.] Alibi: _nobis_. [2.] Horatius.

TORALBA: Ut pervicacis animi est, perspicuis argumentis acquiescere
nolle, ita summae levitatis, temere omnibus omnia assentiri. Non desunt
etiam, qui minutorum theologorum multitudine nos obruere conantur, sed
non ego credulus illis[1], vel ut Siculi pastoris[2] oratione utar: ἐγὼ
δέ τις οὐ ταχυπειθής. Ecquis enim est tam angusti animi et ingenii, cui
probari possit, Deum aeternum post sexcenta millia saeculorum, imo post
infinitum tempus incorporeum fuisse, eundem tamen non ita pridem coelo
delapsum in mulierculae intimis visceribus novem menses delituisse, tum
carne, ossibus ac sanguine concretis indutum ac natum utero clauso,
paulo post etiam turpissimo supplicio affectum ac terra conditum
revixisse et[3] corpoream illam molem, antea coelo invisam, illuc
vexisse? Quod haec tam nova tamque insignis mutatio in Deum cadat, omnes
Ebraeorum et Ismaëlitarum populi, omnes[4] philosophorum familiae
constanter negant. Imo gravis illa et coelestis vox obstat: _Ego Deus
aeternus et non mutor._[5] Quae verba non modo ad essentiam pertinent,
verum etiam ad ea, quae illi accidere putantur.

    [1.] Alibi: _ullis_. [2.] Theocriti. [3.] Omittuntur haec novem
    sequentia verba in alio codice. [4.] Alius: _omnis ... familia_.
    [5.] Jes. XLIV, 6.

SENAMUS: Salomoni caetera quidem assentior, sed illud[1] non capio, si
Deus etiam[2] mentis habitu immutabilis est, cur toties irasci et
placari, toties poenitere facti dicatur?

    [1.] Alius: _illum_. [2.] Alius: _ratione_.

SALOMO: Ista quidem oratio est quasi parentis optimi cum infantibus
balbutientis, ut cum Deus Samueli dixisset[1], se pigere Saulis, quod
regem eum[2] renunciari jussisset, eodem tamen capite haec verba
subjicit[3]: _Deum facti nunquam poenitebit, quia non est homo, ut
ulla[4] facti poenitudine ducatur[5]._ Aut enim illa tanta Dei mutatio
in hominem, sive assumtio hominis Deum facit meliorem aut deteriorem,
alterum dicere scelus, alterum cogitare nefas est. Nam cum ab infinita
temporis aeternitate optimus maximus fuerit[6], melior aut beatior
scipso fieri non potuit, alioquin optimus et beatissimus antea non
fuisset. Deteriorem factum esse, tanta sui status ac conditionis
conversione fateri oportet[7], quo nihil capitalius cogitari potest.

    [1.] 1 Sam. XV, 11. [2.] Alius: _illum_. [3.] 1 Sam. 15, 29.
    [4.] Alibi: _nulli_. [5.] Alius: _poeniturum dicatur_. [6.] Alibi:
    _fuit_. [7.] Alibi: _cogeretur_.

CORONAEUS: Nec melior nec deterior factus est, ac ne mutatus quidem ab
illo, qui semper antea exstiterat, qualis semper futurus est. Consimili
fere argumento Proclus[1] mundum aeternum statuebat, ne si principium
ortus haberet, Deus ab alta quiete ad motum, ab otio ad negotium
excitatus videretur.

    [1.] Philoponus in libris, quos adversus Proclum scripsit.

SALOMO[1]: Illud quidem constat ex abditis legum divinarum arcanis, Deum
perpetua mundorum creatione ac recreatione gaudere nec quicquam sub sole
novum esse[2], quod antea non fuerit, nec fuisse, quod non sit futurum,
nec propterea Deum sui status ullam pati conversionem aut mutationem,
sed eundem humanae naturae copulatum et carneam massam induisse, non ita
pridem, i.e. paulo ante saecula quindecim[3], non modo contra Dei
naturam et essentiam est, verum etiam contra suae majestatis decus.

    [1.] Omittitur in aliis. [2.] Eccles. 1, 9. [3.] Deest in alio
    codice.

FRIDERICUS: Incredibile quidem est incredulis, sed iis quos divinus
intellectus afflaverit[1], facillime[2] persuaderi potest.

    [1.] Alibi: _afflavit_. [2.] Alius: _facile_.

OCTAVIUS: Certe graecae et latinae initio nascentis ecclesiae
christianae non ita difficile fuit persuadere, ex homine Deum fieri,
quippe qui Deorum et hominum amplexus et puerperia ita crediderunt, ut
non modo agrestibus et imperitis hominibus, sed etiam Graecorum et
Romanorum[1] disciplinarum omnium laude florentibus quasi certissimum
quiddam et exploratissimum haberetur. Argumento sit nobilis historia[2]
de Mundo, cive Romano, qui summa pietatis specie sacerdotum detestabili
lenocinio matronae pudicissimae stuprum intulit, cui persuasum erat
aeque ac marito, Herculem ipsum in templo, ad stirpis divinae
propagationem, cum ea concubuisse. Comperta fraude, quam Mundus celare
non potuit, Tiberius Augustus templum solo aequari et sacerdotes
ultricibus flammis exuri jussit. Itaque nihil mirum, si Christum, qui
vitae integritate ac miraculorum multitudine clarus exstiterat, de Deo
ac virgine natum paganis, consimili[3] Deorum generatione jam imbutis,
persuaserunt.

    [1.] Alius: _Graecis et Romanis_. [2.] Josephus in Antiq. jud. lib.
    18 et 4. [3.] Alibi: _consimilium_.

SENAMUS: Certe puerperia Deorum ac Dearum non modo θεογονίαν, verum
etiam imperatoribus et pontificibus Romanis mirabiles ἀποθεώσεις
invexerunt: quas Bessario Cardinalis cum Romae fieri vidisset[1],
veterum divorum historias valde sibi suspectas esse praedicabat.

    [1.] Alibi: _vidissent_.

TORALBA: Imperitis illa non persuaderi, eruditis potuisse miror. Nam si
cognitis extremis media non propterea cognoscuntur, etiamsi fuerint
essentiali causarum ordine cohaerentia, quis Christum, quem ex humana
divinaque natura constare dicunt, animo percipere queat, cum Deus homini
nullo naturae ordine cohaerere ac multo minus quam coelum terrae uniri
possit?[1]

    [1.] Alibi: _potuerit_.

CORONAEUS: Veteres Academici hominem coelestis et elementaris mundi
vinculum esse tradunt ac propterea solum ex omnium animantium genere ad
Dei similitudinem et imaginem conformatum. Quae cum ita sint, quis
naturae ordinem turbari putet, si Deus homini uniatur in Christo?

TORALBA: Comprehensio infinitae rei est infinitum quoddam[1], quod
naturae finitae congruere nequit. Neque enim verum est, quod theologis
quibusdam video placuisse, scilicet mentem humanam infinitorum
intelligibilium successionum capacem esse, oportet enim mentem hominibus
aeternam aut certe sempiternam esse suapte natura, contra quam superius
demonstratum est. Quodsi mens humana ne cogitatione quidem Deum
infinitum assequi possit, qui fieri possit[2] ut infinitam Dei essentiam
capere eique actu et re ipsa uniri queat?

    [1.] Alius: _quiddam_. [2.] Alius: _potest_.

FRIDERICUS: Quod humanae mentis imbecillitas assequi non possit, Christi
mirabiles actiones et stupenda facta praestant.

OCTAVIUS: Si miracula Deos faciunt, quid obstat, quin maximus quisque
magus Deum se ferat? Quid enim sortilegi non moliuntur? Quid sagarum
turba non[1] facit? Cujus tam[2] perspicacis oculos non perstringit?
Testes svmt magi Pharaonis, Orpheotelestae, Medea, Circe, Cleomedes
Astypalaeus, Apollonius Thyanaeus. Atque hic tanta prodigiorum varietate
mirabilis exstitit, ut veteres illum non modo ipsi Christo, verum etiam
omnibus Christianorum Diis longe anteferrent. Is enim dicitur a mortuis
complures excitavisse, morbos populares sedavisse, saepe moribundos
curavisse, saepius futura praedixisse, saepe daemones sua praesentia
fugavisse, semper ab esu animantium, quamdiu vixit, abstinuisse,
eruditione ac sapientia[3] clarissimus exstitisse[4], sapientiae
praeceptis divinissimus fuisse, verbo lamias frequentes abegisse,
Ephesum exitiali peste liberavisse, paenulatum[5] senem lapidibus obrui
jussisse, obrutum detegi, detectum leonem mortuum demonstravisse, annos
140 in terris vixisse, et ex ipso Dianae templo in coelum abreptum
ascendisse, ab ipsis arboribus curvato cacumine ac voce diserta
loquentibus salutatus esse, denique ab universa Graecia et Asia pro Deo
habitus fuisse memoratur. Profecto tanta laudum contentione[6] acceptus
est ab antiquis, ut ex ejus[7] statuis oracula quasi ab ipso Apolline
peterentur. Nec tantum paganis, sed etiam Christianis clarus et
admirabilis exstitit, atque inprimis Hieronymo et Justino Martyri[8],
quod maris tempestates, ventorum impetus, murium populationes,
incursiones ferarum istius Apollonii dictatis prohiberi tradit[9].

    [1.] Deest alibi: _non_. [2.] Alibi: _etiam_. [3.] Alius:
    _doctrina_. [4.] Desunt alibi haec quinque antecedentia verba.
    [5.] Deest in aliis codicibus. [6.] Alibi: _consensione_. [7.] Alii:
    _ipsius_. [8.] Philostratus Lemnius. Justinus Martyr qu. 245 ad
    orthodox. Hieron. ad Rufinum. [9.] Alibi: _tradunt_.

FRIDERICUS: Multa quidem Philostratus de Apollonio, sed ea tantum quae a
Damide audierat, Damis item ab Apollonio ἀκροάσει[1] ἐκ τῶν ἄλλων
ἀκροαμάτων. Ea tamen octo libris ab Eusebio Caesariensi ut fabulosa
refelluntur[2]. Hic autem magia quam doctrina fuit clarior, cum velare
sagarum in modum et vincula ferrea daemonum ope perrumpere consuesset,
ac propterea Domitiani Augusti jussu depilatus ac nudus causam dicere
coactus est, cum reus magicae impietatis argueretur[3].

    [1.] Alii: ἀκροάματα. [2.] Alibi: _referuntur_. [3.] Alibi:
    _teneretur_, vel: _haberetur_.

OCTAVIUS: Videtis tamen istius magi tantum valuisse miracula, ut aliquot
saeculis pro Deo coleretur et Christianis objiceretur, Apollonium rerum
gestarum miraculis longe superiorem Christo fuisse; fuit enim Christo[1]
fere aequalis aut non multo junior[2].

    [1.] Alius: _Christi_. [2.] Alius idem: _minor_.

SALOMO: Foecundissima profecto fuit aetas illa magorum ubertate et
copia; nam praeter Apollonium peperit etiam Dositheum, Theudam, Judam
Galilaeum, Simonem Magum, qui divinitatis nomina et opinionem sibi
asseruerunt[1]. Quin etiam in Arabia quidam magus[2] cum se pro Messia
ferens quam plurimos stupendis prodigiis ad se pellexisset, rex Arabum
rogavit, quo miraculo se probare Messiam vellet: Caput meum, inquit,
truncari jube, tum ni reviviscam, ne Messiam me arbitrere. Rex accepta
conditione caput hominis spectante populo amputari jussit, nec[3]
revixit tamen.

    [1.] Alibi: _asseverarunt_. [2.] Moses Rambam in epistola ad
    astrologos. [3.] Alibi: _non_.

CURTIUS: Tanta fuit amentia dicam an impietas multorum, ut non modo
deitatis famam sibi vindicarent, verum etiam Deum ipsum de coelo
praecipitem deturbare conarentur, ut olim conjurati coelum conscendere
fratres. Quin etiam Heraclides Ponticus[1] Pythiacos sacerdotes pecunia
corrumpere non dubitavit, ut se Deum esse praedicarent, ac serpentem in
feretrum, quo elatus est, imponi jussit. Sed fraude comperta, non qualem
se vellet, sed qualis erat, judicatus est. Talem quoque fuisse tradunt
Psaphonem Africanum[2], qui aviculas haec verba proloqui docuerat:
_Psapho Deus est_; deinde volare patiebatur. Sed omnes omnium fraudes
Simon Magus superare videtur, quia portentis ac prodigiis famosissimus
non modo a mortuis plures excitavit, sed etiam se ipsum in frusta
concisum tertio die erexit, atque ita sublimis in aëra sublatus est,
populo Romanorum ac principum spectante corona, eoque prorupit hominis
istius impudentia, ut se Deum appellaret, ac in hunc mundum[3] venisse
jactabat, ut qui ab angelis corrupti[4] fuerant, emendaret et eos, qui
in se crederent, ab interitu sempiterno, non meritis cujusquam, sed sua
gratia servaret.

    [1.] Laërtius in Heraclidis vita. [2.] Clemens Alexandrinus,
    Irenaeus, Justinus Martyr. [Philosophumena Origenis. N.] [3.] Alius:
    _modum_. [4.] Alii: _quae ... corrupta_.

FRIDERICUS: Qualem igitur exitum habuit, nisi quod ex aëre sublimi
dejectus praecipiti casu crepuit!

SENAMUS: Si casu crepuisset, cur senatus populusque Romanus, cur
collegium pontificum annuente imperatore statuas ei cum inscriptionibus
divinis erexisset? Nam ejus statua inter utrumque Tiberis pontem,
imperante Claudio Augusto, collocata hunc titulum prae se ferebat:
Simoni Mago Deo, quam Justinus Martyr[1] se vidisse confitetur. At in
Deorum numerum nemo referri poterat sine senatusconsulto, ut
Tertullianus de Christo scribit, scilicet Tiberium imperatorem ad
senatum scripsisse, cum suffragio sui praerogativa, de Christo, ut inter
Deos censeretur. Noluit Senatus vel quia non probabat[2], vel quia
pigebat, hominem Judaeum supplicio affectum in albo Deorum inscribi.
Tiberius tamen, ut est apud Tertullianum, in sententia mansit. Ex quo
intelligitur, Simonem Magum rerum gestarum et miraculorum stupendorum
magnitudine Christo videri clariorem.

    [1.] In apolog. I. [2.] Alibi: _nihil probaverat_.

OCTAVIUS: Nemini dubium est, quin magus ille caeteros praestigiorum
vanitate[1] superarit, haec tamen omnia daemonum ope facta esse, quis
non videt? Nihil autem mirabilius videtur, quam a mortuis excitari[2] et
in sublime ferri, utrumque tamen necromanticis usitatissimum est. Nam
Apollonius[3] ab extrema[4] Aethiopia et[5] Nili fontibus Romam brevi
delatus est, quo se imperatoris Domitiani jussu acciri sciebat, inde
momento Corinthum et ex Smyrna[6] Ephesum. Item Pythagoras[7] a Thuriis
Metapontum advolavit, nec aliam ob causam Romulus in Deorum numerum
relatus est, quam quod in coelum, exercitu et senatu spectante, sublatus
ab hominum conspectu disparuisset. Idem Aristaeo[8] Proconnesio, idem
Cleomedi Astypalaeo contigisse, veteres historici scripto
prodiderunt[9]. Hos omnes sortilegorum impietate ac scelere obligatos
fuisse constat.

    [1.] Alibi: _varietate_. [2.] Alius: _mortuos excitare_.
    [3.] Philostratus l. VI. [4.] Pro his duobus verbis legitur alibi:
    _ex_. [5.] Addit alius: _a_. [6.] Alibi: _exinde_. [7.] Dionysius
    Halicarnass., Livius, Plinius l. VII, Plutarchus in Romulo.
    [8.] Alibi: _Anithaeo_. [9.] Plinius, Hugo Floriacenus de comit.
    Martyr.

CURTIUS: Ita quidem si daemonibus seipsos sponte[1] mancipaverint, sed
interdum divino concessu viri pietate atque integritate clarissimi
exercentur et cruciantur, ut de Jobo dictum est, item de Christo, qui
tametsi totius pietatis ac divinitatis exemplar esset, a daemone tamen
in templi pinnaculum, inde in montem transvectus est, ut de illius
virtute ac praestantia periculum proderetur; sed explorata Christi
constantia, pietate, divinitate cacodaemon fractus discessit. Itaque
Christus jam inquit[2]: _Princeps mundi hujus ejicietur foras, nullum
triumphum de me laturus._

    [1.] Alibi: _sponte se_. [2.] Joh. 12, 31.

CORONAEUS: Ut simia purpura induta, sic magus, qualemcunque se ferat,
sibi semper similis futurus est. Nam Vespasianus imperator etiam arti
magicae deditissimus fuisse dicitur et Christum imitari voluisse, in
prodigio coeci a nativitate, cui visum dedit, oculis sputo ac luto
leviter oblitis, spectante populi Alexandrini corona; sic enim
Tranquillus et Tacitus historicorum probatissimi scripserunt[1]. His
etiam artibus addictissimum fuisse Neronem Plinius scribit. Sed ad veram
religionem dijudicandam argumentum certius nullum est, quam quod
Gamaliel praescripsit[2]. Cum enim Christiani apostoli a magistratibus
et pontificibus impietatis postularentur, quod Christo divinitatis
aliquid tribuerent, Gamaliel ad populi concionem: _Attendite_, inquit,
_ad ea quae decreturi estis; antea exstitit quidam Theudas, qui cum
multa de se jactaret ipso, 400 circiter discipulos ad se pellexit, non
multo post tamen cum toto comitatu caesus est. Alius item impostor Judas
Galilaeus, qui plebem aliquamdiu seduxerat, tandem cum suis omnibus
prostratus est. Nolite igitur in homines istos saevire. Nam si est ab
hominibus haec disciplina, brevi dissolvetur, si a Deo, frustra illius
voluntati obsisteremus!_ Hac oratione persuasi pontifices apostolos
periculorum metu liberarunt. Quid enim profuit Apollonio, quid Simoni
Mago, quid Cleomedi Astypalaeo, quod a mortuis se ipsos excitavissent?
Quid[3] Empedocli, quid Romulo, quod in coelum abrepti fuisse feruntur?
Sed cum Christi doctrina toto terrarum orbe divulgata sit, ac jam
saeculis amplius quindecim, renitentibus populis ac principibus,
altissime radices egerit nec ullis suppliciis aut tormentorum
crudelitate aboleri potuerit, nullis haereticorum innumerabilium
flatibus everti, quis dubitet, quin omnium religionum optima sit ac
divinissima?

    [1.] Tranquillus in Vespasiano. Tacitus histor. IV, 83. [2.] Act. V,
    34 sqq. [3.] Omittuntur haec cetera interlocutoris verba in alio
    codice.

SALOMO: Nihil renitente Deo fieri posse confido, nec dubito, quin omnes
religiones, quae Deum auctorem non habent, tandem aliquando sint
interiturae; sic enim majores nostri quasi communi consensu testatum
reliquerunt.

SENAMUS: Adversus Deum immortalem nulla temporis diuturnitate praescribi
potest, ut olim Themistocles Athenis[1] ac M. Cato Censorinus pro
concione populi Romani dixisse feruntur[2]. Nam qui sola vetustate ac
diuturnitate religionis praestantiam metiuntur, paganorum religionem
optimam esse declarant, cum jam inde usque a Belo et Nimrodo annorum
fere quatuor millibus toto terrarum orbe claruerit[3] atque his etiamnum
temporibus apud Indiae populos orientales floreat. Illis enim sol, luna,
sidera, ignes, boves, elephantes, statuae mortuorum hominum pro Diis
coluntur. Nec ita pridem apud Americanos[4] occidentalis Indiae populos
altaribus daemonum homines mactabantur. Et quidem avorum memoria in
Brasilia[5] regione viginti amplius hominum millia eodem anno
sacrificari visa sunt. Quo nihil usitatius Amorrhaeis et Ammonitis
fuisse legimus, neque his tantum, sed etiam Latinis, Graecis, Germanis,
Gallis, Afris. Ac tametsi Darius Persarum rex vetuisset edicto,
Carthaginienses humana carne vesci et humanas hostias immolare; atque
item eo foedere, quod Gelo percussit cum Carthaginiensibus ad
Himeram[6], uno capite cautum sit, ne Poeni deinceps humanas hostias
sacrificarent, nihilominus cum ab Agathocle jussi[7] essent, ut Deos
sibi propitios redderent, ducentos nobilium liberos Diis mactarunt[8].
Ac ne Romani quidem ipsi ab humanis sacrificiis abstinuerunt, ante
Cornelii Lentuli et P. Crassi consulatum. His enim consulibus cautum
est, ne amplius humano sanguine litaretur. Galli vero non ante
desierunt, quam dominatu Tiberii[9], qui primus hoc vetuit. Si tanta
impietas toto terrarum orbe, tot saeculis, religiosissima visa est, quis
temporum diuturnitate religionis veritatem probari posse putet?

    [1.] Alibi: _Atheniensis_. [2.] Plutarchus in Themistocle et Catone
    Censorino. [3.] Alibi: _claruit_. [4.] Alius: _Americos_.
    [5.] Alius: _Messina_, id quod forte emendandum esset: _Mexicana_.
    [N.] [6.] Alius false: _Smyrnam_. [7.] Alii: _victi_. [8.] Justinus
    in historiis. Plinius h. nat. l. 7. Cicero pro Fontejo. [9.] Addit
    alius: _Augusti_.

CORONAEUS: Paulatim haec impietas omnis sublata est et christiana
religio in utramque Indiam longe lateque dissipata, ut nunc iisdem
finibus quibus solis cursus contineatur, quod verae religionis maximum
est argumentum, i.e. catholicae Romanae ecclesiae, quam utraque India
sponte suscepit.

CURTIUS: Optimae religionis argumenta posuimus in ecclesia vera, veris
tabulis, veris oraculis, veris rationibus, vera pietate; non in temporis
diuturnitate, aut immensitate regionum, aut ceremoniarum multitudine,
aut numero Deorum. Ac forsitan cum utraque India commodius ageretur, si
christianarum sectarum, quae plurimae sunt, simplicissimam ac
purissimam, i.e. Helveticam, Hispani eo detulissent[1]. Praeclari quidem
illi, quod deterrimas hominum mactationes sustulerunt, quod
ἀνθρωποφαγίαν crudelissimam vetuerunt, quod execrandas inferias
daemonibus fieri prohibuerunt, quod statuas daemonum dejecerunt, sed
probare non possum, quod idola idolis commutarunt.

    [1.] Alibi: _deduxissent_.

OCTAVIUS: Cum Franciscus Pizarrus intimos Indiae Peruvianae recessus
nostra aetate penetrasset, incolae Deum praeter solem nullum fere
adorabant[1]. Et cum Franciscanus quidam ad Christum oratione sua
pertrahere Athabalibam[2] regem et a cultu solis revocare conaretur,
illudque saepius ingereret[3], Christum pro generis humani salute
mortuum esse, hic Athabaliba: Itane vos, inquit, Deum mortalem et
supplicio crucis affectum colitis? At ego Deum illum immortalem ac
sempiternum (solem indigitans) non suspensum adoro. Et quemadmodum post
aeterni Dei majestatem nihil sole admirabilius in hac rerum omnium
universitate, nihil praestantius, nihil divinius, non mirum est, si
omnes ubique terrarum populi solem adorare necdum plane destiterunt[4].
Ac siquidem ulla idolatriae excusatio est, minus certe peccant, qui
pulcherrimum illud divinae majestatis simulacrum, quam qui hominem
mortuum adorant, ut Christiani; sed ab hac superstitione jam pridem Asia
et Africa pene tota, magna pars Europae recessit, Muhammedis saniorem ac
meliorem amplexata disciplinam, quae jam mille circiter annos floret et
florebit aeternum. Quantum vero antiquitati religionum tribuere debeant
Christiani, docuit religio antiquissima paganorum. Quis enim hoc tempore
non admiretur, Jovem nescio quem Cretensium tyrannorum parricidiis[5],
incestibus, ac stupris delibatum hominem, toto[6] terrarum orbe pro Deo,
tot annorum millibus creditum atque adoratum fuisse?

    [1.] Alius: _nullum coluerunt_. [2.] Alius: _Atabalippam_.
    [3.] Alius: _urserit_. [4.] Alibi: _desierunt_. [5.] Desunt sex haec
    sequentia verba in alio codice. [6.] Idem alius: _isto_.

SALOMO: Semper excipiendi sunt Israëlitae[1], qui non solum monstrum
illud scelerum, Jovem inquam, exsecrati, sed etiam eorum, qui in tanta
superstitione acquieverant, miserti pro iis in templo sacratissimo
quantum licuit expiaverunt apud Deum immortalem, quem unicum ab orbe
condito ad haec usque tempora colendum nobis majores nostri
proposuerunt. Ex quo intelligitur, Israëlitarum[2] religionem
antiquitate, veritate, constantia, caeteris[3] omnibus longe superiorem
esse, quae nec Jovem nec Christum nec Muhammedem, sed Deum aeternum sui
auctorem habet. Quam quidem religionem olim amplexaturi sunt omnes
terrarum populi, ut Deus ipse apud Jesaiam contestatur, gentes omnes
tandem aliquando sacra facturas Deo Israëlis[4].

    [1.] Alius: _excusandi ... Ismaëlitae_. [2.] Alius idem:
    _Ismaëlitarum_. [3.] Alius; _veteribus_. [4.] Jesaiae 60, 1 sqq.
    66, 23.

FRIDERICUS: Putasne, Salomo, Deum immortalem tot annorum millibus
passurum fuisse, ut Christus ab omnibus pro Deo coleretur, nisi Deus
esset?

SALOMO: Eadem ratione atque iisdem argumentis daemonum atque demortuorum
hominum cultus in Deum regeri oportebat, si temporum diuturnitate ac
decursu[1] annorum veritatem religionis metiri fas esset. At istam
impietatem Deus clara voce exsecratur: _Perditio_, inquit[2], _tua ex
te, salus autem ex me est, Israel!_[3]

    [1.] Alibi: _discursu_. [2.] Hos. XIII. [3.] Deest hoc verbum in
    aliis.

TORALBA: Exitium hominum hominibus ipsis, non creatori tribuendum sic
interpretor, quod homines a lege naturae, quae unius aeterni Dei cultum
continet, sponte discesserunt et errore cognito ad officium revocari non
patiuntur. Et quidem intuenti mihi Christianorum cum Ismaëlitis et
paganorum inter ipsos infinitam prope sectarum varietatem, nulla
veritatis certior norma videtur, quam recta ratio, i.e. suprema naturae
lex[1] hominum mentibus ab immortali Deo insita, qua nihil stabilius,
nihil antiquius, nihil melius fieri ac ne cogitari quidem potest. Et cum
hac lege naturae ac religione vixerunt[2] Abel, Sethus, Henochus,
Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, qui summam pietatis,
integritatis ac justitiae laudem gravissimo testimonio Dei aeterni, quem
unum coluerunt, retulerunt[3], ea inquam religione nullam ex omnibus
video meliorem et antiquiorem.

    [1.] Alibi: _lege_. [2.] Alibi: _vixerint_. [3.] Alius: _consecuti_.

CURTIUS: Si naturae leges sequimur, christiana religio maxime omnium
naturae consentanea videri debet, quia non alium nobis ad colendum et
imitandum proponit, quam Deum illum aeternum, mundi parentem, qui ad
salutem hominum hominis naturam assumserit.

CORONAEUS: Video nos ad quaestionem, quam pridie hujus diei
proposueramus, de unione et conjugatione utriusque naturae, scilicet
divinae et humanae, sensim delapsos[1], quae propter argumenti
dignitatem diligenter a nobis est explicanda.

    [1.] Alibi: _dilapsos_.

TORALBA: Sed priusquam de utriusque naturae, divinae et humanae,
conjunctione disseramus, explicandum illud est, an necesse fuerit ad
humani generis salutem, Deum aeternum carne convestiri? Nam si nihil
necesse fuit[1], longe facilior est exitus disputationis de unione
utriusque naturae.

    [1.] Alibi: _non necesse fuerit_.

FRIDERICUS: Cur facilior?

TORALBA: Quia nihil statuendum est in natura universitatis, quo non[1]
posito nihil perfectionis desit universitati ac summae felicitati[2].
At[3] nihil perfectionis vel summo bono vel universitati deerat,
antequam Deus hominem, ut vultis, induisset. Igitur Deus frustra
sanguine concretum hominis exuvium induisset, quia nihil erat necesse.
Pluralitas enim natura nunquam admitti debet, nisi necessaria. Illud
autem in universa natura perpetuum est, nec deesse necessaria, nec
abundare superflua.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Aristot. libr. 1. phys. [3.] Alibi:
    _Ut_.

CORONAEUS: At prius Toralba demonstravit, potestatem divinam ita liberam
esse, ut nulli subjungatur necessitati[1]. Potuit igitur Deus ea, quae
non fuere necessaria, facere[2], itaque restaret illa quaestio: an Deus
voluerit[3], quod potuit.

    [1.] Alius: _potestati_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius:
    _noluerit_.

TORALBA: Deum noluisse personam divinam producere[1] argumento
efficacissimo planum est, quod scilicet creatura sola potest esse et non
esse, non item persona divina, quae ab aeterno tempore fuit, ante id
omne, quod esse potuit. Igitur Dei voluntas fuit producere creaturam
tantum, non etiam personam divinam increatam[2], quia theologos inter
ipsos illud convenit, duas tantum personas productas ab una producente
ut[3] ab auctore. Quod argumentum ut declinarent quasi scrupulum[4],
necessariam productionem in Deo acutissimi quique theologi posuerunt[5].

    [1.] Desunt in alio codice proxima haec triginta sex verba.
    [2.] Addit idem codex: _corpus creatum assumere patet_. [3.] Alius:
    _et_. [4.] Alius: _scopulum_. [5.] Scotus quaest. 6 in prolegom.
    sentent. l. 1.

CURTIUS: Ista quidem nimis argute ac subtiliter, cum arcana Dei inquiri
quidem, non tamen inveniri possint nisi ab eo, cui declaraverit[1] Deus
ipse[2]. Sed ex iis, quae facit opifex, satis intelligitur, quid
voluerit[3]. Itaque magister sententiarum[4]: Pater, inquit, in divinis
genuit filium, non necessitate, cum non cadat in Deum necessitas aut
coactio, non voluntate, cum[5] non cadat in Deum mutatio: dicitur tamen
Deus genuisse filium voluntate praecedente aut antecedente, quasi prius
voluerit[6] aut postea genuerit, ut haeretici posuerunt. Haec ille.

    [1.] Alius: _declaravit_. [2.] Rom. 5 et 9. [3.] Alibi: _noluerit_.
    [4.] Lib. 3 distinct. 6. [5.] Desunt sequentia haec duodecim verba
    in alio codice. [6.] Alibi: _noluerit_.

TORALBA: De duobus tamen alterum[1] necesse est, quia tertium nihil est
ac[2] ne cogitari quidem potest, quin[3] personarum productio divina
quadam voluntate aut necessitate facta sit. Quod si neutrum exsistit[4],
sequitur, nullam in essentia divina, sui natura simplicissima,
personarum productionem esse potuisse.

    [1.] Alii: _alterutrum_. [2.] Alibi: _at_. [3.] Alius: _quam_.
    [4.] Alii: _exstitit_, vel: _sit_.

FRIDERICUS: Omissa divinae potestatis ac voluntatis disputatione, quae
mentis humanae imbecillitatem excedit, his utamur rationibus, quae ad
humanum captum propius accedunt[1]. Si cuiquam obtigerit ea facere, quae
uni tantum Deo conveniunt, hunc profecto Deum esse fateamur. At uni
mortalium omnium, Christo, obtigit aequalis Deo potestas, essentia
eadem, summa[2] sanctitas, admirabilis sapientia, bonitas infinita.
Hunc[3] igitur Deum confiteri oportet.

    [1.] Alibi: _accedant_. [2.] Alibi: _divina_. [3.] Alius: _Tunc_.

TORALBA: Si verum antecedens, profecto necessarium erit consequens. Sed
illud assumitur, quod concludi oportet. Itaque a destructione
antecedentis sequitur ruina consequentis, quoniam creatura creator esse
non potest, igitur Christus, cum verus homo, vera creatura fuerit, sui
ipsius creator esse non potuit. Neque enim natura permittit, neque ratio
admittit, ut, qui ab alio est, sit idem ipse, a quo est. At Christus est
creatura tum ratione carnis, quia conceptus in utero foeminae, tum
ratione animae creatae, ut Christiani theologi confitentur, tum ratione
productionis secundae personae, quae primam sequatur necesse est. Non
potest igitur idem, qui creatus est, creator esse, et quemadmodum
caetera quidem, quae lucida sunt, ab ipsa luce solis splendorem ac lucem
habent, nihil tamen horum aut lux aut sol esse potest: sic etiam angeli,
sidera, mentes humanae virtutis ac lucis intellectualis participes sunt,
Dii tamen ut sint, nullo modo fieri potest, quia principium aliud suae
originis habent. Sic enim Plato divinus a solis, Dionysius ab ignis
similitudine ad Dei cognitionem quodammodo manuduci rectissime
judicarunt.

FRIDERICUS: Quis ambigit Deum, quatenus creator sit, creaturam esse non
posse, sed quoniam in uno Christo natura duplex est, etiam in eo
contradictoria simul vera sint oportet, ratione diversâ. Christus,
inquit Damascenus[1], est creatus et increatus, patibilis et
impatibilis, creator et creatura propter idiomatum communicationem.

    [1.] Ep. 50 et 97.

CORONAEUS: Labyrinthum inexplicabilem video nos subire ac prope dixerim
praecipitium profundum. Melius enim ex ipsius Christi actionibus, qui
qualisque fuerit, quam ex argutiarum subtilitate intelligitur, i.e. ex
vitae instituto, sanctitate, doctrina, miraculorum stupendorum
multidudine atque ex ipsius Dei immortalis testificantis voce, quae
mortalium nemini contigisse videmus.

SALOMO: Quae fuerit vitae sanctitas in Christo, quis affirmare potest,
cum ex apostolorum scriptis appareat[1], illum cum sceleratis et
meretricibus familiare contubernium[2] habuisse. Et quidem Origenes
scribit[3], hanc Celsum scribendi occasionem adversus Christianos
arripuisse, quod Barnabas Christi discipulus in epistola quadam ad
catholicos diceret, Christum discipulos sceleratissimos ac nequitia ipsa
nequiores sibi ascivisse. At sapientum omnium summa confessione nihil
gravius praecipitur[4], quam a sceleratorum consensu, contubernio,
convictu quam longissime recedere, quod psaltes lyricus principio
laudationum: _O beatitudo_, inquit[5], _illius qui non abiit in
consilium impiorum et in via peccatorum non stetit et in consessu
derisorum non assedit._[6]

    [1.] Matth. 9 et 11. Marc. 11. Luc. 5. 6. 15. 19. [2.] Alius:
    _commercium_. [3.] Libr. 1. contra Celsum. [4.] Eph. 5. Rom. 1.
    [5.] Psalm 1, 1. [6.] Alii: _cedit_, vel: _stetit_.

CURTIUS: Id quidem crimini dabatur Christo, quod cum flagitiosis ac
sceleratis conversaretur, quam criminationem honesta oratione
refellens[1]: _Non veni_, inquit, _vocare justos, sed peccatores._ Quam
vero innocenter vixerit, satis Pilatus Pontius praeses declaravit, cum
diceret, nullam sibi accusationis causam compertam esse, quam ob rem
illum damnaret[2], dicitur tamen verberibus caesum populo ad spectaculi
fructum exhibuisse, ut quacunque ratione accusatores ad commiserationem
excitaret. Quod cum obtinere nequiret, majestatis crimen, quod sibi
propter Christum ingerebatur, metuens, tandem morti addixit.

    [1.] Matth. IX., 13. Luc. V. VI. XV. XIX. [2.] Joh. XIX, 8 sqq.

OCTAVIUS: Ita quidem theologi christiani, sed in eo peccant, quod non
intelligunt, Romanorum moribus supplicio affici consuevisse neminem[1],
quin prius verberibus ac fustibus caederetur. Prodigia vero Christi
tribus fere generibus continentur, scilicet resuscitatione duarum
foeminarum, (nam de Lazaro nemo praeter Johannem testificat), ejectione
daemonum et curatione aliquot morborum. Postremum est, quod super aquas
deambulasse et in coelum abreptus esse dicitur.

    [1.] Dion. Halicarn. l. II. VI. et VII. Tranquillus in Nerone.

SENAMUS: Omittis, Octavi, primum omnium ac solenne prodigium[1]
μεταμορφώσεως aquae in vinum, cum exhaustis cantharis reliqui nihil
esset.

    [1.] Joh. 2, 1 sqq.

SALOMO: Commodius mihi facturus fuisse videtur, si ad sobrietatem
convivas assuefecisset. Haec omnia tamen atque his multo plura Simonem
Magum, Apollonium et innumerabiles id genus facere ac saepissime ex
aridis stipitibus vinum forma, colore, odore, sapore elicuisse. Galenus
vero, ubi agit de hermetica medicatione, miratur, quamplurimos curari
aliter non posse, quam si certissimam habeant fiduciam salutis, qui
curari cupiant. His enim verbis utuntur sortilegi: _Crede et sanaberis,
fides tua te salvum fecit._[1]

CURTIUS: Inanes et pudendas Judaeorum calumnias, qui Christum daemonis
ope et opera uti criminabantur, efficacissimis argumentis refutans ipse:
_Si a daemonibus_, inquit[1], _daemones fugerentur, daemonum vim atque
potentiam brevi ruituram videretis_, non aliter quam familiae et imperia
quaeque maxima bellis intestinis collapsa dissipantur.

    [1.] Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. 10, 52. Luc. 7, 60. 8, 48. 17, 19.
    18, 42. [2.] Matth. 9, 33 sqq.

SALOMO: Argumentum istud levissimum esse experientia diuturna saepissime
comprobavit. Nihil enim frequentius, quam a daemonibus obsessos magorum
verbis liberari, aut levi contactu, aut circulo in fronte descripto, aut
susurro in aurem illato. At saepius daemones obsistere aut reniti
simulant; sed Polycrates[1] hanc simulationem refutans: Mali daemones,
inquit, faciunt sponte, quod inviti facere videntur, et simulant se
coactos vi exorcismorum, quos fingunt in nomine trinitatis, eoque
illudunt[2] hominibus, donec crimine sortilegii poena damnationis
involvunt. Haec ille. Item Leo Afer de magis Africanis scribit,
saepissime daemones a sortilegis fugari circulo in fronte. Quanquam
daemonum ejectiones plus nocuisse, quam profuisse videmus. Ut cum
daemones e corporibus exirent, misit eos Jesus in greges porcorum, quos
daemones eodem momento praecipites egerunt in aquas, non sine magno
domesticae rei ac publico detrimento. Non aliter dives quidam nobilis
sortilegus apud Anglos, cum in Belgio Hispanum daemoniacum liberaret,
misit in armenta boum, quae seipsos mutuis vulneribus contrucidarunt,
pastoribus etiam occisis, deinde a magistratu ad supplicium conquisitus
disparuit.

    [1.] Lib. II, c. 14. [2.] Alius: _tradunt_.

FRIDERICUS: Sed Christus vitae sanctitate ac integritate mirabili omnes
omnium criminationes facile refellit, quanquam Josephum, Matthiae
filium, testem omni exceptione majorem, rejicere non possunt, sic enim
de Christo scribit: quasi de homine sapientiae studiosissimo, si hominem
appellare fas est.

SALOMO: Caput illud Josepho tributum est, sed adjectitium esse et
brevitas ipsa et scribendi ratio docet. At Josephus, Gorionis filius,
qui eandem quam ille historiam scripsit et iisdem temporibus, ne verbum
quidem ullum de Christo, quia scilicet hebraice scripsit, nec Latini
potuerunt, nec Graeci hebraicae veritatis fidem imperitia linguae
hebraicae violare.

TORALBA: Quando curationes morborum, ejectiones daemonum, suscitationes
mortuorum, volatus in aëre sublimi caeteraque id genus sortilegis
usitata sunt, non modo ad deitatis probationem, sed etiam ad impietatis
conjecturam magnum habent argumentum.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christo non deitatem quidem, sed divinitatem
tribuunt, ut Mosi, Heliae, Samueli, quin etiam his omnibus et Mahummede
majorem fuisse summaque vitae sanctitate, doctrina singulari ac pietate
floruisse confitentur.

CURTIUS: Quae igitur pervicacia est, quem tot ac tantis virtutibus,
tanta divinitate claruisse, quem denique Messiam fuisse fatentur, eidem
eripere deitatem. Illud enim verissime mihi videor esse dicturus,
Christum edicto omnium brevissimo principum ac magistratuum omnium
edicta, decreta, leges complexum fuisse, hoc scilicet[1]: _Alteri ne
feceris, quod tibi fieri nolis._ Quod Alexander Severus imperator tanti
ponderis ac momenti existimavit, ut pro edicto perpetuo promulgari
juberet[2]. Ac primus quidem exstitit, qui Christum in larario sibi
proposuit pro Deo colendum.

    [1.] Luc. 6. 31 (Matth. 7, 12). [2.] Lampridius in Alex.

CORONAEUS: Quanta vis esset doctrinae Christi, imperator ille
declaravit; cum enim educatus esset una cum Heliogabalo sobrino et cum
eo simul adolevisset, hic tamen flagitiorum ac foeditatum omnium
sentina, ille virtutum omnium heroicarum singulare decus.

SENAMUS: Si Alexander huic edicto paruisset, neminem meritis suppliciis
affici pateretur, nec lictores judicata exsequerentur, quia nec judices
nec lictores se crucibus affigi[1], ac ne verberibus quidem caedi
vellent. Consimile aliud edictum Christi: _Quaecunque vultis, ut faciant
vobis homines, eadem facite illis._[2] Opes enim et honores sibi tribui
ac suis voluptatibus ab omnibus indulgeri cupiunt omnes, quibus tamen
sine flagitio et scelere obsequi nemo potest.

    [1.] Alii: _affici_. [2.] Matth. VII, 12.

CURTIUS: Vetant leges[1] legibus fraudem fieri, ac verborum apices
consectando[2] in contrariam sententiam detorquere et, quae de
virtutibus dicuntur, ad vitia convertere.

    [1.] Alibi: _Jurisconsulti_. [2.] Alius: _consecando_.

FRIDERICUS: At illud quanti est, quod Christus unus inter tot et tam
multos legislatores, principes, philosophos ab omni injuriarum ultione
non tantum abstinere, verum[1] etiam pro inimicis vota facere suasit[2].

    [1.] Alii: _imo_, vel: _sed_. [2.] Matth. V, 44. Luc. VI, 27. Alibi:
    _jussit_.

SENAMUS: At Davidem locis omnibus ac prophetas ipsos inimicis mala omnia
precari videmus. Aut igitur Christus, aut illi gravissime peccant, qui
tam contraria edicta fingunt, quae nulli theologi conciliare queunt.
Quis autem tot et tam multos prophetas impietatis accuset? Sic enim
David adversus inimicum: _Constitue super eum peccatorem, et diabolus
stet a dextris, cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat
peccatum. Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua, et non sit qui
miseretur pupillis ejus, et in una generatione exscindatur nomen ejus!_
Et ad extremum illud subjicit: _Haec merces eorum, qui detrahunt
mihi._[1]

    [1.] Num. X. fin. Ps. 47.

SALOMO: Certe Davidem ac prophetas de hostibus Dei potius, quam de suis
ultionem reposcere videmus. _Surge domine_, inquit Moses, _et
dissipentur hostes tui!_[1]

    [1.] Psalm. 68, 2. Numer. 10, 35.

SENAMUS: Hic quidem aperte contra hostes Dei, sed infinitis prope locis
prophetae suorum hostium interitum cupidissime expetunt, ut superiore
psalmo, postquam execrabilem in modum inimicis imprecatus esset: _Haec
merces_, inquit, _eorum qui detrahunt, non qui Deo, qui Christo
detrahunt, sed mihi._

SALOMO: Nemini dubium est, quin prophetae sanctissimi ac summae pietatis
et integritatis viri perniciem suis inimicis optent ac precentur, non
aliam ob causam, quam ut doceant ab omni injuria atque ultione esse
abstinendum, et uni Deo ultionem relinquendam; vetat enim lex divina
privatas injurias ulcisci, sed earum ultionem Deus ipse deposcit. Est
autem ejus orationis, qua ultionem a Deo repetimus, haec utilitas, ut
illum integritatis ac innocentiae testem habeamus et ab injuria
inferenda ultionis specie abstineamus[1]. _Quoniam_, inquit Hieremias,
_ultio Dei est._[2] Sed ferendum non est, quod Lucas[3] divinae legi
fraudem facere videtur his verbis: _Dictum est antiquis, diliges
proximum tuum et odio habebis inimicum tuum._[4] Haec postrema verba
nusquam in lege divina aut ullis prophetis reperiuntur, sed interdictum
plane contrarium. _Ne oderis_, inquit lex[5], _odio intestino quenquam,
sed aperte illum increpa._ Item: _Ne sis injuriarum memor, ne ulciscare
te ipsum._ Nec vero est majus et melius antidotum adversus vindictae
furentis libidinem et ultionis cupiditatem, quam[6] in ipsius Dei sinum
effundere totam, qui nullam nisi justissimam ultionem accepturus est. At
novus legislator, ut legibus divinis derogaret: _Si quis_, inquit[7],
_maxillam dextram palma caedat, obvertito illi sinistram, et ei qui
tunicam rapuerit, concedito quoque pallium, nec vim vi repellas_, quod
tamen omnibus divinis et humanis legibus semper licuit ac licebit, vim
injustam a capite honesta ratione propulsare. Illud etiam minus
ferendum, qui proximum appellaverit fatuum, reus sit incendii
gehennae[8]; quae interdicta non modo sapientibus, sed etiam Juliano
imperatori[9], qui religionem christianam a se desertam oppugnavit, tam
absurda visa sunt, ut ea libris provulgatis omnino repudiaret. Nam si
legibus istis, quas christiani principes ac magistratus jam pridem
valere jusserunt, ulla vis esset, nusquam innocentiae contra vim
improborum locus relinqueretur, sceleratis in bonos omnia, bonis contra
in sceleratos nihil liceret.

    [1.] Levit. 19. Deuter. 32. Ezech. 9 et 25. [2.] Jerem. 50, 15.
    [3.] Apud Matthaeum potius reperiuntur haec verba. [4.] Matth. 5, 43
    sqq. [5.] Levit. 19, 17. Ezech. 9 et 25, 10 sqq. [6.] Alibi: _sed_.
    [7.] Matth. V, 39 sq. Lucas VI, 29. [8.] Matth. V, 22. Lucas VI.
    [9.] Apud Cyrillum.

SENAMUS: Longissime abest Aristoteles[1] ab illa Christi sententia, quin
etiam scribit, eos, qui ultionem non[2] reposcant, sibi ipsis injuriam
inferre.

    [1.] L. V. Ethic. [2.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Julianus quidem apostata nimis impudenter ac impie Christi
doctrinam calumniatus est, cum diceret: Latronibus ac sicariis
impunitatem a Christo proponi, nec cuiquam ullos hostium impetus
propulsare licere. Aliud enim est, officia perfecta tradere, aliud
mediocritatem[1] officiorum tueri. Quis enim legibus omnibus se
innocentem profiteatur? Et ut sit aliquis, quam augusta est innocentia,
ad legem bonum esse[2], quam multa pietas, humanitas, justitia, fides
exigunt, quae extra tabulas publicas sunt. Nam vim illatam vi
propulsare, bestiis quidem est, et eorum qui ab ira sibi nequeunt
temperare, sed patienter injuriam ferre ac pro caedentibus vota facere,
consummatae et perfectae justitiae est, quam Christus, Davide et
prophetis omnibus superior, hominum generi patefecit. Id autem planum
facit oratione sua Jobus[3]. Cum enim multa de sua justitia dixisset,
illud etiam[4] subjecit: _Si gaudium_, inquit, _percepi ex infortunio
inimici mei et exsultavi cum malum ei obvenisset; sed ne verbo quidem
malum ei sum imprecatus._[5] Haec illa est consummatae justitiae summa
laus, quam Jobo Deus ipse gravissimo testimonio tribuit.

    [1.] Ita omnes. [2.] Seneca l. II de benef. [3.] Alii: _Job_.
    [4.] Alius: _enim_. [5.] Jobi 31, 29.

CORONAEUS: Haec certe disciplina Platonis decreto quodammodo congruit.
Sic enim Plato: μᾶλλον ἀδικεῖσθαι ἤ ἀδικεῖν. Tritum est illud: Parum
abest, quin Academici fiant Christiani! Neque tamen si quis pallium
eripienti tunicam non concesserit, reprehensione dignum putaverit
legislator Christus, cujus doctrina, non edicta prodita sunt, sed prius
jacturam vir integerrimus patietur, quam ictibus aut litibus experiatur.
Ex quo intelligitur, Christi doctrinam, non vulgarium philosophorum ac
legislatorum, sed consummatae sapientiae et integritatis verum
archetypum esse.

OCTAVIUS: Demus illud, quod Salomo non concedit, Christi doctrinam
eximiam, vitam sanctissimam, clarissimam nominis sui famae
existimationem, miranda denique non magica, sed plane divina fuisse.
Demus etiam id quod Azora quarta scriptum est, Christum pro caeteris
omnibus prophetis spiritum clarissimum ac divinissimum habuisse, haec
tamen omnia cum in hominem cadere possint, non video quid sit, quamobrem
Deum fateri debeamus. Et quidem multo clariores fuere tum doctrina, tum
vitae sanctitate, tum miraculis Moses, Helias, Samuel, Josua, qui non
haec terrestria Christi miracula magorum[1] fere communia fecerunt, sed
qui maria diviserunt, fluminum cursus cohibuerunt, coelum quominus
plueret clauserunt, clausum precibus aperuerunt, solem ac lunam[2] suis
sedibus immobiles reddiderunt; Helias item et Henochus non dubia testium
fide post mortem, sed ante mortem divina potestate ab hominum conspectu
abrepti fuerunt, quos tamen pro Diis habere ac colere impietatis esse
Christiani confitentur.

    [1.] Alii: _majorum_, vel: _majores_. [2.] Additur alibi: _horas_.

CURTIUS: Christum prophetas istos longissimo intervallo superare,
argumentum est illud potissimum, quod omnia omnium prophetarum oracula
in Christum ut in scopum diriguntur, nec magis illi coelestia prodigia
quam Mosi, quam Josuae, quam Heliae defuerunt. Quin etiam in illa
visione montis Thabor Moses et Helias hinc et illinc triumphanti Christo
adstiterunt[1], quibus praesentibus Dei vox audita de coelo est: _Hic
est filius dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite!_ Cum Heliam et
Mosem jubet audire Christum, an illis exaequandum aut comparandum
putavit? Jam vero cui mortalium unquam morienti sol mori et obscurari
amisso splendore visus est, nisi Christo, neque enim per naturam id
fieri poterat, cum in ipso meridiei momento id contigerit, luna e
diametro soli opposita, ut verissime dictum sit a Dionysio Areopagitarum
senatore: aut Deus naturae patitur, aut naturae ruinam minatur! Hujus
autem eclipseos admiranda prodigia Phlego Trallianus Adriani Caesaris
libertus 4 anno 220[2] Olympiadis, i.e. 18 Tiberii Augusti contigisse
scribit. Quibus ea confirmantur, quae Matthaeus 27, Marcus 15, Dionysius
Areopagita in epistolis, Eusebius historicus in demonstratione
evangelica, demonstratione undevigesima, Origenes contra Celsum, Suidas
in verbo Dionysius, Tertullianus in Apologetico de solis illius deliquio
meridiano scripserunt.

    [1.] Matth. 17, 1 seqq. [2.] Alius: _240_; alius: _210_.

SALOMO: Ut apotheosin Thaboritanam illam, non satis dignam quae refelli
mereatur, omittam, graviter peccatur in historiam ab illis solaris
deliquii inventoribus; annus enim 4. Olymp. 220[1], quem Phlego notavit,
penultimus est Neronis, Silio Nerva et Julio Attico consulibus, 32
circiter annos post Christi supplicium, ut ex ipsis Romanorum fastis et
Olympiadum circulis, quae M. Varro, Dionysius Halicarnasseus, Cuspianus,
Sigonius, Onuphrius, Mercator, Funccius summa cura ac diligentia sic
conjunxerunt, ut neminem dubitare patiantur. Hanc autem Phlegonis
eclipsin, quae post annos 32[2] contigit, cum Christus mortuus est,
ordinariam ac naturalem in synodo solis ac lunae, non in objectu, quod
isti volunt, secuta est, clades illustrium senatorum, quos Nero
interfici jussit, Thraseam, Senecam, Pisonem, caeteros et parricidia
matris et utriusque uxoris, paulo post civilia bella ac tres eodem anno
imperatores Romanorum[3]. Illud etiam ad errorem istorum convincendum
accedit, quod solem in piscium sidere tunc fuisse tradunt, id quod fieri
nullo modo potuit, cum paschalis victima nunquam immolaretur, nisi luna
14. mensis Nisan, quo sol sidus arietis subire solet[4].

    [1.] Alius: _200_; alius: _210_. [2.] Alius: _35_. [3.] Alius: _ac
    trium eodem anno imperatorum Romanorum_. [4.] Exod. 12, 6 sqq.

CURTIUS: Cur igitur Dionysius Areopagita ad Polycarpum scribens
Apollophanem sophistam coarguit his verbis[1]: _Nescio_, inquit, _quo
spiritu afflatus ad divinationem prorupisti, Apollophanes, quod una
mecum aspiciens eclipsin solis, contra naturae ordinem, tempore Christi
patientis, conversus ad me dixisti: hae praclarae sunt vicissitudines
rerum divinarum!_

    [1.] Dionys. epist. 7.

TORALBA: Omissa temporum ac scriptorum controversia rationibus
perspicuis inquiramus, Christus Deus sit necne? Nam si generis humani
auctor est et servator, profecto Deum esse oportet. Si Deus non est, ne
hominum quidem servator esse potest.

CURTIUS: Necessarium profecto argumentum, quo argute refelluntur Ariani,
qui si quem generis humani servatorem confitebantur, eundem tamen Deum
esse negabant.

SALOMO: Nihil saepius in sacris litteris admonemur, quam ab unius
aeterni Dei potentia salutem pendere omnium[1]: _Ego Deus aeternus et
praeter me non est alius._ Item: _Redemtor noster Jehovah, Zebaoth nomen
ejus._ Item: _Ego Deus aeternus solus salvator, qui solus mortem inferre
et a morte solus eripere possum, nec alius est a me._ Item: _Ego Deus
aeternus, qui deleo iniquitates tuas propter me._ Non dixit: propter
Jesum filium, supplicio afficiendum, aut: propter Messiam futurum, illud
autem ineffabile et sacratissimum numen יהוה aeternus nulli creaturae
communicabile esse, utriusque religionis theologi confitentur. Si ergo
servatoris dignitas ei congruit,[2] cui nomen illud sanctissimum divina
lege tributum est, quonam modo illud mortali[3] creaturae conveniret?

    [1.] Jesaiae 30 et 42. Jerem. 43. 45. 47. 31. 32. Genes. 16.
    Exod. 6. 20. 29. Psalm. 7. 49. Ezech. 32. [2.] Rabbi Moses 1. 2.
    Calvinus c. 1. harmon. in Psalm. 83. [3.] Alibi: _divinae_.

FRIDERICUS: At illud ipsum nomen Jesus seu Jehovah[1] servatorem
significat, eique maxime datum est, quia genus humanum servaturus esset,
itaque Paulus non obscure aut ambigue scripsit, uni Christo inditum esse
nomen Jesu[2], quo audito[3] omne genu flectatur coelestium, terrestrium
ac infernorum. Item:[4] _Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus,
in quo oporteat servari._ Item tanto praestantior angelis, quanto
excellentius est nomen adeptus.

    [1.] Jehosua. [2.] Luc. 1. 2. Phil. 2, 10. [3.] Alibi: _edito_.
    [4.] Acta 4, 12. Hebr. 1, 4.

SALOMO: At quid ista? Cum nomen Jesu et Jehovah[1] vulgaria sint ac
communia, nusquam tamen ineffabile nomen יהוה? Itaque argutus quidam
theologus[2] christianos veteres magistros jure coarguit, quod illa
verba: _Non est aliud nomen sub coelo_ etc., sic interpretantur, ut
servandi majestas inter creaturas soli Christo conveniret: _Quoniam_,
inquit, _homines in coelum conscendere nequeunt._ Quae reprehensio
probabilis est, nec tamen reprehensioni congruit solutio, sed quia
incongruum est existimare, vim et praestantiam generis humani ulli
creaturae communicari posse, cum soli Deo tantum conveniat. Petrus autem
in concione populi Christum a Deo factum praedicavit[3]. Clemens etiam,
proximus Petri successor in eodem pontificatu, de quo Paulus ipse
laudabile testimonium tulit, librum promulgavit, qui ἀναγνωρίσμος
inscribitur, ubi Jesum creatum fuisse scribit, Eunomium secutus.

    [1.] Jehosua. [2.] Calvinus in c. 14. 12 Actorum. [3.] Actorum 4,
    10 sqq.

CURTIUS: Jesum etiam[1] creaturam fuisse fatemur, quatenus corpore ac
mente constat, conceptum in utero virginis, genitum, educatum, mortuum,
sepultum, neque quatenus est creatura servator dicitur, sed quatenus
creator. Tametsi ad pariendam hominibus salutem humano corpore usus est.
Ac tametsi Deus simul et homo sit, non tamen divina essentia cum humana
mente confusa est, neque alteri naturae altera concreta aut mista[2],
sed quodammodo utraque utrique copulata sub unam et eandem Christi
hypostasin.

    [1.] Alibi: _quoque_. [2.] Alius addit: _nec tamen omnino altera
    divulsa_. Alibi pro mista legitur: _infinita_; pro _divulsa_ alibi:
    _dimista_.

SENAMUS: Dubitavi saepe, quid esset, quam ob rem Petri Lombardi aetate
verum erat hoc enunciatum[1]: Deus assumsit humanam naturam ut
indumentum; nihilominus tamen falsum et haereticum postea esse coepit,
quia indumentum corpori non copulatur, at humanam naturam divinae
copulari credunt.

    [1.] Scotus l. III. dist. dicit, hoc enunciatum haereticum esse
    coepisse post Lombardi aetatem.

TORALBA: Nulla dualitas, inquit Dionysius, principium esse potest, sed
et unitas dualitatis initium est[1]. Quod si utraque natura, scilicet
divina et humana, non est in unum et idem concreta, nec altera penitus
ab altera discreta, certe copulata dualitas erit, cui opus est vinculo
quodam ac nexu, quoniam illae duae naturae majore intervallo a se
invicem distant, quam contraria, quae sub eodem genere continentur. At
infinitum et finitum eodem genere coërceri nequeunt nec ulla copula
possunt uniri. Nam eorum, quae uniuntur, ratio quaedam est, infiniti
autem in finitum nulla, ex quo sequitur, utramque naturam ab utraque
avulsam esse. Nam si utraque confusa esset, utramque perire oporteret,
ac tertium quoddam ex utraque constituendum, ut superius demonstratum.
Quodsi natura divina simplicissima est, nullam omnino compositionem
ferre potest, alioquin ajentia et negantia simul esse vera aut simul
esse falsa oporteret de una et eadem re.

    [1.] Desunt haec sex antecedentia verba in uno codice.

FRIDERICUS: Utramque naturam uniri docuit Christus, cum diceret: _Ego et
pater unum sumus._[1]

    [1.] Joh. 10, 30.

OCTAVIUS: Ariani dictum illud ad concordiam et mutuum utriusque
consensum pertinere contendebant, ut illud quoque[1]: _Pater, da ut
sicut ego et tu unum sumus, ita isti in nobis unum sint; alioquin
apostoli ipsi Dii fuissent._ Item illud: _Qui plantat, et qui rigat,
unum sunt._ Item[2]: _Qui adhaeret domino, unus spiritus est._ Quam
Arianorum interpretationem etiam christiani theologi probant.

    [1.] Joh. 17, 20 sq. [2.] 1 Corinth. 6, 17.

SENAMUS: At Hilarius nos ipsos cum Christo unum et idem esse affirmat,
non tantum adoptione et consensu, sed etiam naturâ.

CURTIUS: Ea sententia omnium judicio repudiatur, omnes enim Dii essemus
et impeccabiles, si ejusdem naturae et essentiae cum Christo.

CORONAEUS: Id quidem plerique arbitrantur fieri assumtione corporis
Christi sacramenti ope, cum ejus caro et sanguis cum nostra miscetur,
mens etiam ejus et divinitas credentibus communicatur[1].

    [1.] Erasmus paraphr. in Lucam.

TORALBA: Non capio, quaenam unio creatoris cum creatura fieri possit,
cum Dei natura simplex et incorporea sit, non multa nec multiplex nec
mutabilis. Quid si multiplex non sit, quomodo triplex erit? Nam quicquid
cadit in naturam, scindi necesse est. Aut enim, inquit Evagrius, natura
patris, filii et spiritus sancti simplex est aut composita; non hoc,
illud igitur. Si simplex, numen etiam expers est.

CORONAEUS: Nemo Deum triplicem esse putat, trinum quidem in unitate et
unum in trinitate fatemur, triplicem aut duplicem negamus.

TORALBA: Si trinitas est in divinitate, pluralitas est in deitate,
numeralis enim distinctio, non essentialis, quia posito binario, non
sequitur ternarius. Quare distinctio numeralis, cum ab unitate
receditur, efficit deitatis divisionem, et compositio numerosa corrumpit
simplicitatem deitatis. Illud etiam absurdius sequitur, quod Dei
potestas, quae est infinita, solvitur ac debilitatur numerali divisione.
Nam vis ac potestas cujusque rei eo major est, quo magis unita in sese,
et eo debilior, quo longius ab illa unione simplicissima discedit. Quare
cum sola unitas sit omnipotens, nec quicquam simpliciter aut absolute
unum sit praeter Deum, sequitur trinitatem non esse omnipotentem.

CURTIUS: Numerus non refertur ad essentiam, sed ad hypostasin
personarum, nec dividitur essentia divina propter hypostaseos personae
cujusque divisionem.

SALOMO: Si Deus trinus esset, cur Moses coacta populi concione orationem
sic auspicatur: _Audi Israël, Deus noster Deus unus est!_[1] Cur in re
tanti ponderis et momenti omisisset epitheton illud tam necessarium
_trinus et unus_? At ne quis dubitaret, ut prospiciebat futurum,
litteras grandiores in extremo primi ac postremi verbi apposuit, contra
scribendi usum, hoc enim unde nisi ut planum faceret omnibus, nec
infinitos esse Deos, nec plures uno esse posse, in quem nullus numerus
cadat.

    [1.] Deuter. 6, 4.

CURTIUS: Argumenta, quae a negantibus ducuntur, fere sunt captiosa, non
dixit: est trinus, ergo non est trinus, nihil ex eo sequitur.

TORALBA: Nulla videtur argumenti fallacia, cum[1] altero posito alterum
excludi sit necesse est. Nam qui dicit _Unum_, excludit _trinum_,
alioquin contraria simul vera sunt, unius et ejusdem ratione[2],
scilicet Deus unus est, Deus non est unus. Illud ab[3] omnibus theologis
christianis usitatum est, Deum efficere non posse, ut contraria eadem[4]
ratione simul vera sint, non quod ulla sit impotentia Dei, sed quod
subjectum incapax sit affirmationis simul et negationis. Nec illud Plato
voluisse videtur in Parmenide, ubi de Ente et Uno copiosissime disserit,
quam ut doceat, unum illud naturae principium simplicissimum esse, nec
praeter unitatem quicquam admittere posse. Xenophanes item et Melissus,
qui libros etiam de Ente et Uno scripserunt, nihil aliud voluerunt, quam
rerum omnium principium unitatem simplicissimam esse. Eadem
Pythagoreorum vox est. Finis, inquit Jamblichus, totius contemplationis
est, attollere mentem a multitudine ad unitatem: τέλος πάσης θεωρίας,
τοῦ ἕνος θεορητικὸν ἀνάγειν ἑαυτὸν ἀπὸ πληθοῦς ἐς τὸ ἕν. Itaque
Academici cum Dei proprium nomen inquirunt, appellant τὸ ἓν, τὸ ἀγαθὸν,
τὸ ἀλήθες, τὸ ἁπλοῦν, i.e. unum, bonum, verum, simplex, quem Proelus
vocat ἓν θείων ἐνάδων ὑποστατικόν, unum divinarum unitatum fundamentum.

    [1.] Alibi: _cur_. [2.] Alibi: _rationis_. [3.] Alius: _autem_.
    [4.] Alibi: _ejusdem_.

CORONAEUS: Nullam video in his enunciatis contradictionem: Deus est
unus, Deus non est unus; quia non ratione ejusdem, primum enim ratione
essentiae, alterum ratione personarum. Nec vero in ipsa ratione
personarum aliud est trinitas, quam unitas, omnipotens, non divisa, non
composita, non numerabilis, sed suapte natura simplicissima. Etiam si
essentiae ratione unus est, ratione personarum trinus.

TORALBA: Igitur duas ὑποστάσεις subesse necesse est, quoniam de uno et
eodem subjecto dici non potest creator et creatura, mortale et
immortale, sempiternum et fluxum, stabile et caducum, genitum et
ingenitum. Oportet enim motum, nexum, qualitatem, quantitatem, corpus
denique Deo aeterno copulari.

FRIDERICUS: Non fit unio corporis humani cum natura divina, sed naturae
divinae cum mente humana.

TORALBA: At fieri non potest, ut quae uni[1] tertio uniuntur, inter se
uniantur, et quae una sunt, eadem inter se sunt eadem, ex[2] ipsis
philosophiae principiis et decretis. Igitur si divina mens humanae menti
unitur, et humana meus corpori, divinae mentis et corporis eandem
unionem fore necesse est. Hoc absurdum, illud igitur quanquam fleri
nullo modo potest, ut mens humana cum aeterno Deo eat[3] in unum, cui
nec mens humana est ὁμοούσιος, ac ne ὁμοιούσιος quidem, nec infinita,
quanto minus divinam naturam humano corpori misceri putabimus.

    [1.] Alibi: _una_. [2.] Additur alibi: _se_. [3.] Alius: _coëat_.

SALOMO: Certe Moses Rambam graviore blasphemia putat obligari, qui Deo
corporeum quiddam inesse arbitratur, quam qui colit idola.

FRIDERICUS: Cur nobis theologos thalmudistas, christianae religionis
eversores, opponis, qui Christo deitatem, Deo rationem, memoriam,
veritatem, quas cum homine quodammodo communes habet, modis omnibus
eripere conantur?

CURTIUS: Salomonis et Toralbae hunc video scopum esse, ut Dei naturam ac
trinitatis arcana rationibus et argumentis assequantur, fide opus est:
ad ea, quae sola fide nituntur, si rationem aut demonstrationem
adhibeas, nihilo plus efficies, quam si cum ratione insanire velis.
Itaque Plato[1], vir divinus, cum de Deo quicquam scribere metueret,
quod ab ejus majestate esset alienum, credi jubet iis, quae a majoribus
prodita fuerant, sine ulla demonstratione. Quod etiam Aristoteles
affirmat his verbis: προςήκει ἐμπειρῶν καὶ πρεσβυτέρων ἢ φρονίμων τοῖς
ἀναποδείκτοις[2] φάσεσι καὶ δόξαις οὐχ ἥττον τῶν ἀποδείξεων. Quare nec
probare possum Eusebii, Galatini, Augustini, Eugubini scripta, e quibus
Mornaeus demonstratioues evangelicas promere conatur. Non enim
prospexerunt, scientiam et fidem, quam infusam appellant, simul stare
non[3] posse.

    [1.] In Timaeo. [2.] Alius: ἀποδείκτοις. [3.] Alii: _nullo modo_.

TORALBA: Valeat illud quidem inter Christianos, sed prospiciendum est,
quid philosophis, quid paganis, quid Epicuraeis, qui fidem infusam aut
evangelium respuunt, responderi possit, ne illis idem objiciatur, quod
olim Julianus imperator Galilaeis, eos scilicet ad omnia argumenta
physica, demonstrationes nihil aliud in ore habuisse praeterquam illud:
πιστεύσον. Praestabilius est igitur, cum philosophis, quid ratio possit,
experiri, quam vadimonium deseruisse videri. Nam si essentia sive ὀυσία
illa, quae pater est, filius sit: idem sibi pater est et filius, idem
genitus et ingenitus.

FRIDERICUS: Unus est ingenitus pater, unus filius ab aeterno tempore
genitus.

TORALBA: Si non est idem genitum et ingenitum, diversa est patris et
filii substantia.

FRIDERICUS: Essentia unum et idem, non hypostasi.

OCTAVIUS: Cur ergo in concilio Toletano decretum est, solum verbum
carnem factum, solum hominem induisse? Nam ex eo sequitur, paternam
essentiam non eandem esse cum essentia filii.

FRIDERICUS: Illud admonendi sumus, aliam esse hypostasin ab essentia,
quae ab imperitis confusa densissimam hac in disputatione caliginem
pepererunt.

TORALBA, Si pater genuit Deum, aut se Deum genuit aut alium Denm,
tertium nihil est. At nulla res seipsam gignit, nec sui ipsius causa
esse potest. Ac tametsi Platonici saepius usurpant illa de Deo:
αὐτόγονος, αὐτοτελὴς, αὐτογενὴς, αὐτοφυὴς, nihil tamen aliud
significatur, quam Deum aeternum sua scilicet potentia, natura,
majestate, beatitate contentum, nihil alienis opibus egere. Non autem
putandum est, quicquam a se ipso gigni. Ob id enim Plutarchus Deum
antiquissimum esse scribit, quia sit ingenitus, πρεσβύτατον θεὸν εἶναι,
ἀγέννετον γάρ. Ex quo sequitur, aeternum id esse non posse, quod genitum
sit. Et quidem Hilarius scribit[1], id quod nascitur, non fuisse
antequam nasceretur.

    [1.] Libr. 12 de trinitate.

CURTIUS: Igitur argumento a contrariis sequitur, id semper fuisse, quod
ab aeterno tempore genitum est, ut de filio credimus.

TORALBA: Si quid seipsum genuisset aut fecisset, id quod gigneretur et
quod gigneret, imperfectum esset, quoniam oporteret totum non esse, ut
gigneretur a seipso. Si enim esset, non fieret, quia jam esset; si non
existeret, non gigneret, quia non esset. Igitur Deus de se ipso non
genuit filium seipsum. Quo fit, ut alius sit a patre, non relatione
personarum, sed tota substantiae ratione. Quod Christus aperte his
verbis comprobans: _Alius est_, inquit, _qui me misit pater._[1] Quod de
homine dici non potest, qui nondum erat homo, quum mitteretur.

    [1.] Joh. 5, 23. 12, 45.

FRIDERICUS: Argute quidem et subtiliter, sed utramque argumenti partem
negat Augustinus[1], negat Lombardus[2], et recte: Neque enim sequitur,
inquit Scotus[3], si sol murem generat, igitur se murem, aut alium murem
a se, sed alium qui est mus.

    [1.] Libr. 7 de trinit. [2.] Libr. 1 dist. 4. [3.] Libr. 1 dist. 4.

OCTAVIUS: Augustinus igitur sui oblitus est: Pater, inquit, ut haberet
filium de seipso, non minuit se ipsum, sed ita de se alterum generat, ut
totus maneret in se, esset in filio tantus, quantus est solus. Quae
certe implicant contradictionem cum superioribus, quoniam tota natura
dissentanea sunt idem et alterum. Item alibi: Deus cum verbum genuit, id
quod est ipse genuit; Deum autem, inquit Basilius[1], μήτε παρ᾽ ἑαυτοῦ,
μήτε παρ᾽ ἑτέρου γεγονέναι[2], neque a seipso, neque ab alio gigni.

    [1.] In symb. libr. contra Eunom. [2.] Alii: γένεσθαι.

FRIDERICUS: In eo ipso Lombardus Augustinum refellit, ubi substantiam
Dei filium scribit genuisse. Aut filius, inquit Lombardus, de substantia
patris, aut de nihilo conditus est; non hoc, ergo illud, aut omnino
alius est Deus.

OCTAVIUS: Lombardus huic argumento subjicit haec verba[1]: Vehementer
nos ista movent, quae quomodo intelliguntur, mallem ex aliis audire,
quam tradere. Alterutrum tamen confiteri necesse est: Si de substantia
patris filium genitum dicamus, erit idem Deus aut alius Deus, et
utrumque absurdum est. Neque vero sunt duae filiationes, ut theologorum
verbis utamur, sed una filiatio Dei aeterni, tum ad Deum filium, tum ad
hominem. Itaque posteriores theologi Lombardum refellunt, quod negavit
substantiam a substantia gigni, cum veteres theologi sic sentiant:
Pater, inquit Tertullianus, tota substantia est, filius autem derivatio
totius et portio.

    [1.] Libr. 3 dist. 8.

TORALBA: Nihil a Deo tam alienum, quam partem ei tribuere aut detrahere
portionem, cum sua natura nullas partes habere possit, alioquin corpus
esset et quidem dividuum, contra quod superius demonstratum est.
Absurditas autem veri et falsi certissimus est judex[1], cum eo
deducimur, ut quod per naturam fieri non possit, confiteri, aut de
suspecta sententia decedere cogamur.

    [1.] Alii: _index_.

CORONAEUS: Igitur omnia quae fiunt praeter naturae cursum ac tenorem,
quae multa sunt, a Toralba superius allata, etiam absurda videri
oportet.

TORALBA: Multa quidem non ordinario aut consueto naturae cursu feruntur,
non tamen pugnant cum natura divina.

CURTIUS: Cum nihil proprie et apposite de Deo dici possit, sed omnia
commode negari, frustra his enunciatis utitur Toralba, Deus est
substantia, quia Deus nullis accidentibus subjungitur et substat, quod
substantiae maxime proprium.

TORALBA: Pater essentiae nomen est, aut actus, si actus, profecto filius
creatus est, si essentiae nomen est, filius tota substantia alius est
patre.

CURTIUS: Aliud argumentum est Aëtii, cui tametsi Basilius[1] non
respondeat, utrumque tamen inficiatione subvertitur, quia patris vox
relationem tantum significat.

    [1.] Orat. V.

OCTAVIUS: Scribit Epiphanius, Aëtium trecenta argumenta collegisse
contra Christi deitatem, quae partim extant, vix ullum tamen est
efficacius eo, quo a junioribus adversus Hilarium et Athanasium
concluditur[1]. Cum enim Deum Deo genitum, lumen de lumine acceptum
dicerent: Christus, inquit, ex sese Deus est, non ex alio. Nam si habet
ab alio[2], ut Deus sit, Deus esse nequit. Cui argumento non video, quid
responderi possit.

    [1.] Hilarius l. 6 de trin. Athanasius in symb. [2.] Alibi: _uno_.

FRIDERICUS: Superius dictum est, non alium esse Deum, qui a patre
genitus est. Neque enim in divinitate pater causa efficiens est filii,
sed causa essentiae quae ab efficiente plurimum aufert[1].

    [1.] Damasc. l. 4 phys.

TORALBA: Si Christus est Dei filius, est ejusdem essentiae, aliquando
genitum esse oportet; si genitus est aliquando, fuit tempus illud, quo
nondum erat, quod quidem originem ac tempus principii habuisse declarat.

CORONAEUS: Hoc argumentum Augustinus[1] et Hilarius[2] sic diluunt, ut
patrem agnoscant, aeternum sine auctore, filium etiam aeternum, sed non
sine autore, ut calor ab igne, lux a sole. Christus, inquit
Tertullianus[3], a patre prodiit, ut radius a sole, rivus ex fonte,
frutex e semine.

    [1.] L. 1 de trin. [2.] L. 12 de trin. [3.] Adv. Praxeam.

TORALBA: Effectio saepe cum causa concurrit, ut lux ipsa, nec prior est
nec posterior sole, sed nunquam sunt eadem, cum sol sit substantia, lux
autem accidens, quod de patre et filio dici nullo modo potest. Nam si
quid nascitur ut sit, tempus antecedere oportet, quo nondum erat. Ex quo
sequitur, filium aut nondum fuisse genitum, aut si genitus est, aeternum
non esse[1].

    [1.] Alii: _esse non posse_.

FRIDERICUS: Jam diximus patrem esse causam essentialem filii et
principii, ut Augustinus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, Basilius
confitentur, sed patrem aeternum aeternae cujusdam effectionis. Nec
video, cur in eo haerere debeamus.

OCTAVIUS: Cur ergo magister sententiarum ita haesit, ut exclamet hunc in
modum: Hoc humanum sensum excedit et intelligentiam mundi, quae non
capit ratio.

TORALBA: Imo ratio, quae divina lux est, uniuscujusque menti insita,
videt, sentit, judicat, quod[1] rectum, quod pravum, quod verum, quod
falsum.

    [1.] Alius: _quid ... quid ... quid ... quid_.

FRIDERICUS: Ita quidem eas res, quarum capax est. Sed Deus aeternus ac
infinitus humanae mentis gurgustio capi nequit, quia impervestigabilis,
divinissimus, supremus, i.e., ut elegantioribus Theophrasti verbis
utamur, ἀναισθητὸς, θειότατος, ὑπερβατός.

SALOMO: Illic[1] agit Theophrastus de Deo, hic autem agitur de homine
Jesu, neque enim pro argumento sumendum id, quod concludendum est,
nempe[2] Jesum esse Deum. Nam Deus non obscure aut ambigue, sed sua voce
declarans, quis esset: _Ante me_, inquit, _non est Deus et post me non
erit._ Item: _Ego primus exstiti et postremus ero._[3] At christiani
theologi confitentur[4], personam creatam esse et antequam hominem
induisset in utero foeminae, personam habuisse filii, quis dubitet, an
filius sit creatura? Non igitur creator, non Deus.

    [1.] Alius: _Illis_. [2.] Alius: _scilicet_. [3.] Jes. 48, 12.
    [4.] Scotus l. 1. dist. IV.

OCTAVIUS: Magister sententiarum[1] negat, personam filii constare ex Deo
et homine, ut ex partibus; deinde subjicit[2]: Inexplicabilis est istius
unionis ratio, negat tamen utramque naturam misceri, et idololatriam
vocat adorare corpus et animam Christi, quoniam, inquit, corpus et anima
Christi creaturae sunt. Eadem est Philippi Melanchthonis[3] sententia.

    [1.] Lib. II. dist. 9. [2.] Libr. III. dist. 90. [3.] Contra
    Stancarum.

CURTIUS: Uterque recte, quoniam Ephesina Synodus decrevit, Christum una
λατρείᾳ[1] colendum esse.

    [1.] Alii: _latria_.

OCTAVIUS: Si non est confusa utraque natura unione hypostatica in
Christo, non debuit cultus confundi, ut cum creatore creatura misceretur
ac simul coleretur, cum sacrilegio proximum sit, putare patrem et filium
singularem Deum esse, ut inquit Hilarius, in patre et filio duos credere
impium, ac tertium nihil est.

FRIDERICUS: Si quis est, qui subtilius ista exquirat, nec tamen penitus
intelligat, cogitet ea, etiamsi[1] certissimis demonstrationibus
nitantur, saepius tamen percipi non posse. Ἀντίχθονας[2] esse omnes
theologi et philosophi praeter Augustinum et Lactantium confitentur,
idque tum perspicua minimaque dubia demonstratione, tum etiam
experientia diuturna exploratissimum, nemo tamen id cogitatione persequi
potest, ut Moses Rambam[3] acutissimus philosophus confitetur, ut mirum
videri non debeat, si Lactantius et Augustinus astrologos ut imperitos
et insanos irriserint, qui ista crederent. Quin etiam Augustini
autoritate adacti[4] plerique theologi haereticos esse judicarunt, qui
ἀντίχθονας esse arbitrarentur. Inter quos quidem Vigilius quidam
episcopus Salisburgensis a pontifice maximo quasi haereticus damnatus
est, quod ita sentiret A.C. 745[5]. Quanto minus igitur divinae naturae
unionem cum humana percipiemus. Itaque Hilarius ipse, eloquentia atque
eruditione clarissimus: Extra sermonem est, inquit[6], quod exigitur,
extra sensum non enunciatur, non attingitur, non tenetur. Idem paulo
post[7]: Mihi in sensu labes est, in intelligentia stupor, in sermone
silentium. Idem, Deum ex uno, non portione, non sectione, non
diminutione, non derivatione, non protensione, sed incomprehensibili
modo esse. Quid Justinus Martyr? Unitas in trinitate et trinitas in
unitate nascitur[8], id quomodo sit[9], nec alios scrutari velim, nec
ipse mihi satisfacere possum, cum arcanos sermones sordida lingua
enunciare nefas existimem. Si igitur tantos ac tales viros piget, rem
omnium sacratissimam vel primoribus attingere digitis, quid nobis
faciendum putemus?[10]

    [1.] Alii: _etiam quae ... nituntur_. [2.] Alii: _Antichtonas_.
    [3.] In ep. contra astrologos. [4.] Alius: _adducti_. [5.] Aventinus
    annal. l. III. [6.] Libro I. de trin. [7.] Libro VI. cod.
    [8.] Alibi: _nescitur_. [9.] Alius: _fiat_. [10.] Alius: _putamus_.

OCTAVIUS: Non scio atque haud miror[1], an major obscuritas sit de
spiritu sancto, quem Athanasius[2] et Chrysostomus[3] a patre et filio
procedere scripserunt, cum tamen in conciliis Graecis anathematis poena
sit ei, qui hoc crediderit. Et quidem Damascenus: Spiritum sanctum
inquit, a patre procedere, in filio quiescere dicimus. Quam opinionem
cum inter discrepantium varietatem Johannes agnomento Scotus conciliare
nequiret: Quis, inquit, Damascenum, Basilium, Gregorium Nazianzenum,
Gregorium theologum, Justinum Martyrem, Cyrillum haereseos damnaret?
Quis etiam Hieronymum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium, Latinos omnes
erroris coargueret? Alterutros tamen aut etiam utrosque insigniter labi
ac decipi necesse est.

    [1.] Alius: _Non miror atque haud scio_. [2.] In symb. [3.] In
    epistolam ad Corinth. cp. 12.

FRIDERICUS[1]: Ecclesia occidentalis catholica, symbolum Athanasii
secuta, spiritum sanctum ab utroque prodire confitetur. Quia nec genitus
est, inquit Augustinus, nec ingenitus, nec sint duo filii, si genitus,
aut duo patres, si ingenitus, et consequenter duo principia[2], duo sunt
innascibiles, ut eorum verbis utamur.

    [1.] Alibi: CORONAEUS. [2.] Addit alius: _si_.

OCTAVIUS: At magister sententiarum hanc Augustini sententiam sic
refutans: Quis, inquit, hoc explicare potest? Nam si ingenitus est,
spiritus erit sine principio, ac duo principia futura sunt; si genitus,
erunt duo filii et inter se fratres; si ex filio genitus, jam nepos ex
filio patri futurus est.

FRIDERICUS: Ut ergo ambiguitas illa dilueretur, Latini commodius ab
utroque spiritum producere tradunt.

TORALBA: Processio illa spiritus a filio, qui patrem habet autorem et
generis principem, valde dissimilis est et inaequalis ei quae a patre,
qui nullum habet auctorem. Sed cur potius processio spiritus quam
generatio[1], aut cur potius generatio filii, quam processio, cum trium
sit una et eadem essentia? Profecto consimiles sunt illae Scoti[2]
argutiae, cum patrem et filium scribit unum spiratorem, non tamen unum
spirantem, sed duos spirantes.

    [1.] Desunt alibi quatuor haec antecedentia verba. [2.] Libr. I.
    sententiar. dist. 12.

CORONAEUS: Ad haec utcunque[1] intelligenda patefacit aditum Hilarius,
cum trinitatem soli, radio, luci comparavit.

    [1.] Alibi: _utrumque_ vel: _utraque_.

TORALBA: Nullo modo rei propositae congruit illa comparatio, cum radius
et lux ipsa sunt accidentia, sol vero corpus, substantia constans, at
illi ὁμοουσίους ajunt tres personas. Praeterea Deo nihil accedere aut
decedere potest. Denique si gigni, sive procedere, sive derivari filium
et spiritum sanctum a patre dicamus, infinitum ab infinito manare
confitendum erit, quae absurditas est omnium maxima[1]. Cum enim
quaeritur, cur Deus Deum facere non possit, nihil aliud responderi
potest, quam infinitum ab infinito decerpi non posse. Itaque laudatur
Anselmus, qui rogatus a discipulo, cur hominem impeccabilem Deus non
fecisset: Quoniam, inquit, Deum facere non potuit[2]. Ex quo sequitur,
absurdum esse illud enunciatum: „Deus factus est homo”, quia Deus in
hominem mutaretur et homo in Deum, utrobique enim est actio et passio.
Jam vero inexplicabilis est talium enunciatorum complexio, deitas sive
aeternitas est ingenita quatenus pater, genita vero quatenus filius, nec
genita nec ingenita quatenus spiritus sanctus, quae de una et eadem
essentia nullo modo dici potest.

    [1.] Aristoteles l. II. phys. [2.] Scotus l. III Sentent. dist. 7.

CORONAEUS: Si res inter se comparatae usquequaque convenirent, non esset
rerum similitudo, sed res ipsa. Quare Basilius[1] aliter atque Hilarius
tribus solibus trinitatem comparat, ut a re ipsa propius abesset.

    [1.] Ep. 15. contra Eunomium.

OCTAVIUS: At Hieronymus[1] sacrilegium vocat, tres in Deo substantias
collocare, cum tamen nihil apud Hilarium[2] frequentius reperiatur, quod
juniores theologi mirantur. Quin etiam Hilarius[3], cum scripsisset
aeternitatem esse in patre, reprehensus est a junioribus. An, inquit
ille, hoc ab Hilario dictum est, ut Christo eripiat deitatem?[4].

    [1.] Ad Damascenum. [2.] Libr. de trin. [3.] In harmonia c. XIII.
    [4.] Calvin. l. 1. institut. cp. 13.

FRIDERICUS: Hoc Hilarium noluisse testatur ipsa repetitio frequens in
ejus scriptis, Christum esse Deum, sed Graeci commodius ad personarum
distinctionem verbo hypostaseos utuntur.

OCTAVIUS: At Hieronymus in voce hypostaseos venenum[1] latere
suspicatur. Et quidem Paulus alio sensu videtur uti hac voce, ubi
spiritum sanctura appellat characterem hypostaseos patris.

    [1.] Alii: _vere unum_.

TORALBA: Hypostasis est accidens aut substantia, tertium nihil est, et
Deo nihil accedere potest, igitur substantiam esse oportet. Sin
hypostasin pro essentia accipiamus, tres erunt essentiae aut tres
substantiae in Deo, quia unicuique personae suam hypostasin singularem
tribuunt.

CURTIUS: Essentiae verbo accidens aut substantia significatur, neque
enim scholastici hoc enunciatum: „filius est de patris essentia”,
perinde accipiunt ac illud: „est de patris substantia”, quia hoc modo
filius patri consubstantialis exprimitur, illo non item. Hypostasis
autem personis tribuitur, ne tres in unam et eandem confusae videantur,
cum sit quaedam cujusque personae proprietas, alteri non communicabilis.

OCTAVIUS: Cur igitur primo capite confessionis Augustanae vox personae
ullam partem aut qualitatem significare negatur, sed id quod proprie
subsistit? Nam proprietas personarum est ea, ut pater a se ipso
potestatem habeat, non ab alio, ut voluit Augustinus[1]; filius vero non
a se ipso, sed a patre. Idem quoque tradit, patrem sine principio, sine
auctore, filium vero non sine principio, sed a patre essentiam habere.
Quis autem serio putet, hunc Deum esse, qui ortus sui principium,
essentiam, potestatem alteri ferat acceptam? Ac ne quis illud Augustino
aliud cogitanti excidisse arbitraretur, apertius repetens[2]: Pater,
inquit, a nullo habet, ut Deus sit, filius autem, ut Deus sit, habet a
patre. Idem quoque Basilius scribit[3].

    [1.] Libro III. de trin. c. 12. [2.] Ep. 66. [3.] Epist. 15. cont.
    Eunom.

TORALBA: Si filius originis suae primordia patri debet, aeternus esse
non potest. Nam si pater genuit filium, gignendi finem simul fecit aut
semper gignit (ut videtur iis, qui ad Christum referunt haec verba[1]:
_Ego hodie genui te_), imperfecta semper est filii generatio. Sin
gignere desiit, etiam aliquando coepit; si coepit gigni filius, non est
aeternus, non est infinitus, non est Deus.

    [1.] Psalm 2, 7. cf. Actor. 13, 23 et 33. Hebr. 1, 5. 5, 5.

CORONAEUS: Eodem revolvimur, illud enim cogitandum, non tres aeternos,
non tres infinitos, non tres Deos, sed unum Deum aeternum, infinitum,
personarum tamen varietate distingui, ac proprium quoddam personae
cuique convenire[1], ut cum Lombardus negat, spiritum principium esse,
nisi ad creaturas.

    [1.] Alii: _convenitur_.

SALOMO: Igitur ante annorum sex millia spiritus sancti nullo modo
principium erat, cum nihil adhuc creatum existeret. Atque ob id
Macedoniani spiritum creaturam appellabant, quem[1] Christiani ex
symbolo[2] Deo coaeternum et Deum asseverant.

    [1.] Addit alius: _tamen_. [2.] Symb. Athanas.

FRIDERICUS: Haec verba magistri sententiarum ad relationem et
nominationem personarum, non ad essentiam referuntur.

OCTAVIUS: Si spiritus habeat a patre et filio principium, cur
Athanasius, Chrysostomus[1], Augustinus[2] tres esse coaequales et
coaeternos affirmant?

    [1.] Ep. 1. ad Corinth. cp. 12. [2.] Lib. V. de trin.

CURTIUS: Recte illi quidem propter essentiam coaeternam, personarum vero
relatione pater filio natura prior dicitur ac major, quo pertinet illud:
_Pater major me est._[1]

    [1.] Joh. 14, 28.

SALOMO: Imo spiritum patre et filio superiorem faciunt Matthaeus,
Marcus, Lucas[1], qui quae peccantur in patrem et filium, ignosci
affirmant, quae vero peccantur in spiritum sanctum, ignosci negant. At
cum Moses Deum placare conaretur, aut se de libro vitae deleri[2], en
divina vox ad illum: _Qui peccaverit in me_, inquit,[3] _hunc ego de
libro vitae delebo._ An filium et spiritum sanctum, si patri aequales
essent, praetermissurus fuisset? Nullum etiam trinitatis argumentum
exstat in lege divina, at ne in prophetis quidem vestigium ullum.

    [1.] Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc. 12. 10. [2.] Ita omnes;
    unus codex legit: _ut se deleret_. [3.] Psalm. 69, 29.

CURTIUS: Quid ais, Salomo! An non[1] ullum caput, ulla pagina antiqui
foederis prophetarum, ubi non aliud sacrosanctae trinitatis vestigium
compareat?[2]

    [1.] Alii: _est_. [2.] Alii: _comperiatur_.

OCTAVIUS: Certe Martinus Lutherus, cum multa de supplicationibus
Romanis, tum vero carmen hoc vulgatum delere non dubitavit: _sancta
trinitas, unus Deus, miserere nobis!_ quia trinitas Deus esse non
potest, cum sit foeminea vox, secundae intentionis, ut dialectici, vel
collegii, ut juris consulti loquuntur[1], qui collegium de tribus
personis definiunt; at nec in ullum collegam conveniunt, quae de toto
collegio dicuntur. Itaque Origenes, quem Hieronymus magistrum
ecclesiarum appellat, trinitatis verbum supra modum execratur, ac
τριονύμων sectam supra modum acerbissime insectatur[2]. Quin etiam
Rufinus ejus interpres scribit, multa, quae ab Origene contra trinitatem
scripta fuerant, a se correcta fuisse. Sed cum bona Rufini venia dictum
sit, non decuit interpretem correctoris officio fungi, nec mirum
videatur, si Origenes[3] corruptus eadem quae Athanasius interdum
scribere et vocem ὁμοούσιος, quae nondum exaudita erat, usurpare de
filio videatur. Eadem licentia Cypriani epistolis suppositus est
Tertulliani liber de trinitate, ut monuit Rufinus[4].

    [1.] Leg. Neratius de V. S. [2.] Prologo libri περὶ ἀρχῶν. [3.] Cap.
    11 et 12 in libr. Numerorum. [4.] In Apolog. Origenis.

CORONAEUS: Tametsi verbum trinitatis sive triadis in sanctis litteris
inusitatum videamus[1], nihilominus baptismum fieri oportere legimus in
nomine patris, filii et spiritus sancti, et quidem proximus apostolis
Justinus Martyr librum scripsit περὶ ἁγίου καὶ ὁμοουσίου τριάδος.

    [1.] Alius: _videmus_.

OCTAVIUS: Libellum hunc esse supposititium, ratio perspicua temporum
convincit. Floruit enim M. Aurelio principe, cui apologiam nuncupavit.
At in quaestionibus CXXIV ad orthodoxos libri illius quaerit auctor, cur
eversa et fracta sit superstitio paganorum, cum tamen aetate Justini
maxime floreret. Verbum autem ὁμοούσιος primum sub Constantino principe
usurpare coeperunt, ducentis circiter annis post aetatem Justini. Eadem
licentia prodiit in vulgus missa D. Jacobi Graece scripta, in qua
sanctae trinitatis, apostolorum, confessorum, virginum ordines ac voces
saepius ingeruntur, cum tamen is Jacobus excepto Stephano primus
martyrium passus sit. Consimilis est missa Chrysostomi, in qua
Chrysostomus ad Chrysostomum preces fundit[1], quo quid ineptius?

    [1.] In fine missae Graece expressae.

CORONAEUS: Eodem igitur morbo omnes omnium libri laborarent! Sed ne
videar Testamenti Novi tabulis aut interpretibus niti, aut theologis,
permulta in veteribus tabulis sacrosanctae trinitatis mysteria latent.
Et quae ab aliis[1] copiose perscripta, levissime attingam, ut illud
Deuteronomii[2]: _Quae gens est, quae audiverit vocem Deorum viventium_
i.e. אלהים החיים, ubi plurali verbo Deum unum significat. Item illud
Josuae[3]; אלהים קדשים i.e. Dii sancti, pro Deus sanctus. Item[4]: _Si
domini ego, ubi est timor meus?_ Item[5]: _Faciamus homines ad imaginem
nostram._ Et paulo post: _Faciemus adjutorium simile sibi._

    [1.] Petrus Galatinus. Augustinus Eugubinus c, 5. [2.] Deuter. 5,
    24. [3.] Josuae 24, 19. [4.] Maleach. 1, 6. [5.] Genes. 1, 26.
    2, 18.

SALOMO: Vox אלהים pro אלוֹה saepissime usurpatur. Sed Chaldaeus
interpres Jonathas, quoties ad Deum unum refertur, fere singulari verbo
explicat, ut apud Malachiam usus est voce chaldaea רבוך, ut planum sit,
nusquam de trinitate cogitasse prophetam. Id enim: _Faciamus hominem_,
ad angelos conversio est. Hos enim[1] humanae creationis ministros
placuit adhiberi, ut elementis et elementariis rebus ad hominem
confirmandum necessariis uterentur, quibus natura divina vacat.

    [1.] Alibi: _quos_.

CURTIUS: Cur igitur in convalle Mamre tres apparuerunt Abrahamo, tamen
sermo est unius ad unum?

SALOMO: Illud est arcanum; Deus enim sedere dicitur inter vel super
Cherubim, quoniam duorum angelorum, qui proxime ab ejus majestate
obstant, officiis ac ministeriis orbem moderatur, quod Zacharias[1]
eleganti visione declarat. Unde vetus illud de Abrahamo jactatur: Tres
vidit et unum adoravit. Quo ex loco omnia, quae de Deo plurali voce
enunciantur, explicari facile possunt.

    [1.] Zach. 4, 1 seq.

FRIDERICUS: Cur igitur Rabbi Simeon Johai filius in libro Zohar, quem
arcanorum thesaurum vocant, haec verba: _Audi Israel, Deus dominus
noster Deus unus est!_ trinitatis significare mysterium affirmat? Nomen
enim אלהים filio tribuit, nomen יהוה geminatum patris et spiritus
sancti.

SALOMO: Locus hic a Galatino et junioribus decerptus et laceratus
quibusdam praebuit occasionem, ut filii et spiritus sancti voces
subjicerentur. Cur enim sanctissimum[1] nomen יהוה spiritui, non filio,
qui dignitate praestat, tribueretur, aut cur locus ille veteribus
tabulis, quo Dei natura simplicissimae unitatis declaratur, trium Deorum
sive personarum adjunctione conturbaretur?

    [1.] Alius: _sacratissimum_.

CURTIUS: Illud tamen a Jesaia, ter vocem illam קָדֹש repetente,
confirmatur: Sanctus, sanctus, sanctus. Item psaltes lyricus יהוה,
אלהים, אל i.e. Deus, Deus varietate vocum apud Ebraeos idem prope
significantium. Item alibi[1]: Benedicat nos Deus, Deus noster,
benedicat nos Deus! quid aliud quam sacrosanctae trinitatis mysterium
est? Quin etiam ab Aegyptiis veteribus principium rerum appellantibus
triplex erat repetitio, ut Damascenus Platonicus scribit.

    [1.] Psalm. 67, 7 sq.

SALOMO: Oportuisset igitur sextilitatem[1], quam trinitatem colere, quia
praeter tria illa Sanctus, sanctus, sanctus sequuntur quoque tria Dei
nomina: Deus, dominus, Zebaoth, contra vero dualitatem, quoties duo
nomina Dei occurrunt; Deus Zebaoth aut Eloha Zebaoth.

    [1.] Alii: _pluralitatem_.

FRIDERICUS: Sed pergamus Salomonem obruere vi argumentorum! Josephus
Castilionaeus et Jeremias[1], filius Halcanae, nomen litterarum
duodecim, scilicet אב בנ רוח הקדוש i.e. pater, filius, spiritus sanctus,
tria in uno et unum in tribus contineri interpretantur.

    [1.] Alius: _Nehemias_.

SALOMO: Facile est, alienis nominibus subjectis libros pervulgare, ut
libri magorum nomine Salomonis editi. Quin etiam trinitatis
propugnatores Zoroastrem et Orpheum, magorum parentes, ab infernis locis
arcessere non dubitant atque etiam Jamblichum ipsum, qui conscius
impietatis, ne capitali supplicio periret, exsorbuit venenum. Plenus est
his autoribus Galatini liber et Augustinus Eugubinus. Nam quae Galatinus
hausit partim ex sacris litteris, partim ex libris Talmudicis, partim ex
illa porta tenebrarum potius quam lucis, non conversa, sed perversa, non
correcta, sed detorta ac pro seriis suscepta sunt, quae ad ironiam
trinitatis scripta fuerant. Argumento sit, quod cum serio theologi
Ebraei de Jesu scribant, ne appellari quidem dignantur, sed epitheto
תֹלְדוֹת suspendiosum[1] contumeliose denotant.

    [1.] Deest in aliis codicibus.

CURTIUS: Adjungamus Philonem Ebraeum[1], philosophiae laudibus ac rerum
divinarum scientia clarissimum. Sic enim de mysterio trinitatis: Duo
sunt, inquit, primo Deus et verbum, principium et finis voluntatis. Quid
clarius dici potest?

    [1.] In tract. de mundi opificio, et in libro de agricult., et in
    caput secundum Geneseos.

SALOMO: Sit verbum, sit voluntas in Deo, quid ad tres personas? Idem
Philo mundum vocat filium Dei, secundo genitum, primogenitum vero
exemplar ipsius mundi, i.e. ἀρχέτυπον. Non magis tamen ineptum sit,
exemplar Deum appellare, quam exemplum aut verbum Dei Deum vocare, ut
Johannes[1] verbum Dei Deum esse scribit, non minus incongrue, quam qui
sapientiam Dei Deum esse putant. Iidem tamen creatum esse tradunt ex eo
Salomonis: _Ab initio et ante saecula creata sum._[2] Nec vident, ex eo
sequi, filium sive sapientiam creaturam dici. Et certe Tertullianus[3],
ut doceret Jesum creaturam esse: Audis, inquit, sapientiam creatam esse.
Item: Lex Dei nihil est aliud, quam verbum ore Dei prolatum et creatum,
quae eadem ratione Dei filius ac Deus dici deberet. Et quidem
Valentiniani verbum Dei sive filium prolatione patris natum affirmabant,
item spiritum sanctum mox amorem, mox etiam voluntatem Dei vocant, quae
essentia, natura, tempore verbum antecedunt. Ex quo intelligitur, verbum
coaequale et coessentiale patri non esse. Ac cum displiceret Augustino
Eugubino[4], verbum Dei filium appellari, emendavit vel potius corrupit
locum Philonis[5], ac pro νόμου λόγον scripsit, repugnantibus omnibus
typographorum exemplis. Consimile est illud, quod intelligens,
intellectum et intellectionem i.e. ומששל, משכל, שכל trinitatis esse
ajunt, ut amantem, amorem et amatum. At fieri nullo modo potest, ut
equus qui intelligitur et amatur, idem sit cum homine qui eum mente
percipit ac intelligit, nisi accidentia substantiis, coelestia
terrestribus, supera inferis misceantur.

    [1.] Ev. Joh. 1, 7. [2.] Proverb. 8, 22. [3.] Contra Praxeam ex cap.
    8. Proverb. [4.] De perenni philosophia. [5.] In libro de mundo.

FRIDERICUS: Quicquid est in Deo, id totum est essentia ipsius, nihil ei
accidit, nihil decedit, ac propterea et verbum et cogitatio Dei et Deus
rectissime a Johanne filius appellatur.

TORALBA: Quis tam inepte disseret, ut quae foras ab homine procedunt
edicta, leges, actiones, verba, essentiam hominis esse arbitretur? Quae
etiamsi[1] cum creatore eadem sint, creatoris et creaturae nullum
discrimen esse oportet, nam quae uni sunt eadem, inter se sunt eadem.

    [1.] Alibi: _quodsi_.

CURTIUS: Cum Johannes dicit, verbum Dei filium esse, non vocis
prolationem intelligit, sed intimam ejus essentiam, sapientiam,
cogitationem. Huc enim illa spectant: _Et verbum erat apud Deum._[1] Nam
quod Tertullianus[2] filium Dei creatum dixit, errore lapsus est, quod
sapientiam Dei, quam filium Dei vocant, creatam arbitraretur. At
Basilius[3]: Essentia Dei, inquit, semper fuit, nec unquam genita est,
i.e. ἡ γὰρ αὐτοῦ σοφία οὐκ ἐγένετο, ἀλλ᾽ ἦν ἀεί. Nam si creata fuisset
sapientia, tempus exstitisset, quo nondum erat, quanquam Salomo scribit,
ante saecula fuisse. Itaque omissis interpretibus, a quibus errores
manare solent, audiamus Salomonem[4] sua verba resonantem. Sic enim
scribit: _Ab aeterno ordinata sunt, ab initio, ab antiquis terrae._
Alioqui si creata fuisset, sequeretur Deum sine sapientia prius
exstitisse, quod non minus absurdum aut impium est, quam patrem sine
filio cogitare.

    [1.] Joh. 1, 1. [2.] Contra Praxeam. [3.] Contra Eunom.
    [4.] Proverb. 8, 23.

CORONAEUS: Cum igitur sacrosanctae trinitatis mysteria tot scripturae
locis perspicua sint, adhibeamus etiam ad philosophos erudiendos
philosophorum antiquissima decreta.

FRIDERICUS: Certe Proclus Academicus, tametsi libros[1] duodeviginti
adversus Christianos scripsit, nihilominus tamen tria principia fatetur:
bonum, mentem et animam. Numenius[2] primum appellat patrem, secundum
creatorem, tertium opificem. Amelius[3] quoque triplicem facit opificem,
sive mentos tres, sive tres reges, scilicet eum qui est, qui habet, qui
aspicit. Trismegistus tamen ut antiquitate, sic perspicuitate caeteros
superavit: Deus, inquit, qui est intellectus, vita, lux, androgyne
genuit verbum, qui alius est intellectus, fabricator omnium rerum, et
cum verbo spiritum, Deum igneum. Item Plotinus libro περὶ τριῶν ἀρχικῶν
ὑποστάσεων: Tres sunt, inquit, ὑποστάσεις, unum sive bonum intellectus
et anima mundi, de quibus non ante disserendum quam sacris rite peractis
et tranquilla mente. Quin etiam Theophrastus libro de mundo ad
Alexandrum, qui falso tribuitur Aristoteli, arcanum trinitatis
denotavit, cum in aeterno Deo principium, medium et finem collocaret.

    [1.] Cf. Suidas. [2.] Alius addit: _vero_. [3.] Alius false:
    _Amelus_.

CURTIUS: Ex omnibus paganorum monumentis, quae ad trinitatis mysterium
afferri possant, vix ullum est illustrius aut nobilius oraculo, quod
Heraclides Ponticus in templo Serapidis scriptum fuisse narrat, his
verbis:

  Πρῶτα θεὸς, μετέπειτα λόγος καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς,

i.e. Principio Deus est, tum verbum, his spiritus una est. Congenita
haec tria sunt, cuncta haec coëuntia in unum.

OCTAVIUS: Istud oraculum ex eadem officina christiana prodiisse non
dubito, ex qua prodierunt consimilia, quae pridie allata sunt ex
Apolline.

TORALBA: Caetera quidem Academicorum scripta, quae refutatione minus
egent, omitto, quia ὀυδὲν[1] πρὸς ἔπος. Sed quisquis tandem fuerit
Trismegistus ille, quem et Isidis magistrum et Aegyptium scriptorem
omnium post Mosen antiquissimum esse Isidis statuae inscriptio et ratio
temporis[2] cogit confiteri. Qui vero libri Trismegisti nomine
circumferuntur, non nisi graece exstitisse, cum latine redderentur,
planum est, et auctorem ex junioribus Academicis plura[3] Platonis
decreta descripsisse. Nam qui minus fabulantur, libros ei tribuunt
36525, Jamblichus vero 11000[4], et quae ex illis libris excerpta fuere
a Jamblicho, Plotino, Proclo, Cyrillo, modis omnibus dissimilia leguntur
ab iis, quae in Pimandro et Poëmate scripta legimus. Quae autem ad
trinitatis argumentum allata sunt a Friderico, ad verbum descripta
videntur, non tam a Trismegisto, quam ex epistola Platonis ad Hermiam et
Dionysium, ubi Deum universitatis principem facit, secundam vero
intelligentiam a prima creatam i.e. mentem mundi totius, tertiam a
secunda, quam mundi animam Platonici[5] omnes interpretantur, quartam a
tertia, atque ita deinceps ad extremam mentem. Peripatetici vero mentes
omnes ab eodem principio simul derivari tradunt. Sed utramvis sententiam
sequamur, necesse est, ab uno principio caetera omnia manare ac
propterea composita, creata, fluxa, caduca judicari. Quoniam, inquit
Plotinus,[6] omne quad non est primum, non est simplex, πᾶν γὰρ τὸ οὐ
πρῶτον οὐχ ἁπλοῦν.

    [1.] Alii: μηδὲν. [2.] Alius: _temporum_. [3.] Alii: _pura_.
    [4.] Alii: _110000_. [5.] Platonici in Timaeum. Jamblichus in lib.
    de myst. l. III. Plotinus de anima. Leo de amore. [6.] In libro g.
    Prognost.

FRIDERICUS: Quid tum? Neque enim in trinitate quicquam tempore prius aut
posterius, sed tantum ordine relationis, nec minus est creator filius
quam pater, aut spiritus sanctus quam uterque. Id autem significatur
prîmo verbo libri originum בְרֵשִּׁת ברָא i.e. in principio creavit
pater, filius et spiritus sanctus, nam vox ברא tribus litteris tres
personas innuit, scilicet אב, בן, רוּח patrem, filium, spiritum sanctum,
quod ex arcanis sanctis Ebraeorum et Kabbala diviniore promi non negabit
Salomo, et ex verbo ברשת litteris commutatis, transpositis, compositis,
sejunctis haec verba conflari: pater per filium principium finem
creavit, caput, ignem, fundamentum magni hominis foedere bono. לב saepe
pro טב accipitur. Juvat enim Ebraeos suis pugionibus et gladiis
jugulare.

SALOMO: Quis non videt, ex iisdem litteris diversissimas sententias
fingi posse? Nunquam enim majores nostri Kabbalae genus istud valde
probarunt. Ac multo probabilius esset, ex nomine tetragrammato
quaternitatem comminisci, quam trinitatem, ut Basilides evangelista,
cujus sententiam Noëtiani ac Lombardus ipse, sententiarum magister,
secuti videntur, ut Johannes Abbas scriptum reliquit, quod praeter
personas tres quartam subjecerunt, quam ὑποκράτορα[1] vocabant. In qua
sententia fuisse videntur Pythagoraei, qui sanctam quaternitatem jurare
consueverant, i.e. τὴν ἁγίαν τετρακτύαν, quam tetragonali pyramide
mundorum multa millia continere denotabat Timaeus Locrensis. Et quidem
magistri sententiarum de quaternitate efficax et arguta ratio aut
statuit quaternitatem, aut trinitatem evertit, quia duabus rationibus
producentium duas productorum opposuit, scilicet rem generantem, rem
genitam, rem spirantem, rem nec genitam, nec generantem, nec spirantem.
Cui opinioni aptius convenirent quatuor rotae totidemque animalia
divinae visionis[2] et illa Dei vox ad Mosen, divina nomina quater
repetentis, scilicet[3]: _Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac,
Deus Jacob._

    [1.] Alii: ὑποπάτορα. [2.] Ezech. 1, 15 sqq. [3.] Exod. 3, 6.

OCTAVIUS: Principio nascentis ecclesiae christianae cum veteres Dii
paganorum de antiqua possessione divinitatis deturbarentur, unus tantum
Deus a Christianis colebatur. Sed cum imperator Constantinus Magnus
templa Deorum concludi jussisset, Christo deitas tributa est in synodo
Nicaena, non sine acerrima pontificum inter se dissidentium contentione.
Nihil tamen adhuc de spiritus sancti deitate decretum erat, ac ne mentio
quidem ulla in symbolo, nec Deus credebatur, ut Gregorius Nazianzenus
scribit[1]. Quin etiam Arianorum sententia, quae Christum inter
creaturas statuebat, tantum valuit, ut octo conciliis Tyri[2], Sardis,
Mediolani, Smyrnae, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi, Arimini habitis, ac
praecipue synodo Ariminensi, in qua sexcenti pontifices coaluerant,
confirmata fuerit[3]. Ac tametsi vigesimo post anno deitas Christi
restituta fuerit concilio Constantinopolitano, nihil tamen de tertia
persona quisquam suspicatus[4] erat, ut Deum novum fabricaret, nec de
trinitate ullum verbum, sed tandem anno Christi 430 spiritus sanctus in
numerum Deorum relatus est Ephesina synodo et sequentibus[5], quibus
subrogata sunt symbolo Nicaeno aliquot capita de spiritu sancto,
scilicet: Credo in spiritum sanctum sine ulla Dei appellatione, quo
minus recentis Dei novitas offensionem religiosis auribus praeberet. Ex
quo intelligitur, Athanasium, qui sub Juliano Caesare florebat, symboli
vulgaris auctorem esse non potuisse, nisi centum triginta annos aetatis
explevisset. Omitto quod Graecus homo, solus omnibus dissentiens,
spiritum ab utroque, scilicet patre et filio, procedere[6] diceret,
contra poenam anathematis, conciliis graecis subjectam, quod aliunde
spiritum quam a patre derivari arbitraretur.

    [1.] Ep. II. ad Chelidonium. [2.] Desunt sequentia haec novem verba
    in aliis codicibus. [3.] Sozomen. ad a. 363. l. III. cp. 19.
    [4.] Alibi: _supplicatus_. [5.] Niceph. libro XIV, 34. Tres autem
    sunt synodi Ephesi coactae. [6.] Alius: _prodire_.

FRIDERICUS: Non tamen[1] propter hominum coetus aut disputationes
Christus coepit aut desiit Deus esse, nec item spiritus sanctus, sed
quae ab haereticis in dubium revocabantur, altissimis sapientum decretis
confirmata fuerunt. Et certe memorabile est, quod in ecclesiasticis
historiis proditum legimus de duobus episcopis[2], qui cum Nicaeni
concilii decretis subscribere noluissent, a mortuis excitati, re planius
comperta subscripserunt.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Niceph. Callist. l. 2. c. 13.

OCTAVIUS: Sacris litteris, inquit Chrysostomus, potius quam angelis de
coelo vel resurgentibus hominibus credendum. Et quis tam stupidus aut
demens reperiatur, qui daemonibus arte magica pellectis et Manibus
necromantica impietate evocatis credendum putet, cum impietates illae
magicae non solum divinis, sed etiam humanis legibus prohibeantur
capitali poena. Et si ulla esset, quae esse nullo modo potest, in
Christo deitas, talium sacrilegorum ac daemonum assertione penitus
everteretur. Illud autem[1] pontificibus Romanis usitatum est, cum
aliquem in divorum numerum inscribi volunt, Manes ope νεκρομαντείας
evocare, unde mirabiles ἀποθεώσεις ac daemonum praestigia sequuntur,
quibus imperitis conceptam πολυθεότητος opinionem confirmant.

    [1.] Alii: _a_.

CORONAEUS: Quae a pontificibus Romanis religiose fiunt, bona fide
interpretari debemus.

CURTIUS: Daemones etiam, si evocati adessent, non dubito quin Christi
veri Dei nomen ac numen revereantur, cum in terris viventem ac spirantem
metuerent ac timerent, quanquam quoque Sibyllarum antiquissima vaticinia
Jesum Dei omnipotentis et Mariae virginis filium apertissime
declaraverunt, multis ante saeculis, quam nasceretur, quae testimonia ab
Eusebio et Lactantio Firmiano prodita videmus, ne[1] sim infinitus in
illis enumerandis.

    [1.] Alibi: _nec_.

OCTAVIUS: Quid mirum, cum Proba Falconia Christi vitam ab ipso Marone
conjunctis centonibus descriptam reliquerit posteritati? Sed iniquum
est, bibliorum majestatem Sibyllarum et Orpheotelestarum versibus
foedissime conspurcari, cum saepius demonstratum sit, Sibyllas daemonum
contubernio infames esse ac semper fuisse.

CORONAEUS: Satis abundeque factum opinor, si cuique argumentis,
demonstrationibus et auctoritate satisfieri potest, Jesum Dei filium ab
aeterno tempore genitum Deum esse et una cum patre et spiritu sancto
deitatem in unitate essentiae ac unitatem in personarum trinitate tueri.

SENAMUS: Mihi quidem, qui de rebus divinis omnia omnibus assentior,
satis ac plus etiam quam satis est; sed adhuc restat quaestio multo
difficilior, etiamsi demus ante quindecim saecula personam[1] filii
patri coaequalem fuisse et coaeternam, quanam ratione humanam carnem
assumserit? Deinde si demus, divinam essentiam foeminae uterum et
viscera subire voluisse, quid ad generis humani redemtionem necessarium
esset? Nam si Deus humanum genus servare et omnibus sceleribus expiare
potuit, sine hominum aut humanae carnis ope, caede ac sanguine
cujusquam, nihil necesse fuit, filium a coelestibus illis sedibus in
terras delapsum foeminae viscera subire, deinde utero clauso egredi et
in ipsa aetatis flore acerbissimis cruciatibus ac suppliciis addici, cum
solo nutu omnia omnium scelera diluere facile potuisset[2]. Id enim
frustra pluribus tentatur, quod paucioribus confici possit[3].

    [1.] Alius ita: _personam divina ratione humanam carnem assumsisse_.
    [2.] Alius: _posset_. [3.] Alius: _queat_.

OCTAVIUS: Alius modus, inquit Augustinus[1], Deo non defuit homines[2]
redimendi, ac tametsi quis putet Deum ita decrevisse, nulla tamen
necessitas eum obligaret ad sua decreta exsequenda. Itaque nec
antecedens nec consequens necessitas ulla fuit, quamobrem Deus
vilissimam hominis carnem indueret, ut turpi morte caderet, quoniam vel
angelus vel alius homo satisfacere potuit oblata hostia, quam Deus
gratam habuisset, quia non plus est oblatio, quam quanti Deo collibuit
illum aestimare. Quodsi quis dicat, neminem ab originis labe purum
fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut quisquam ab omni scelerum
contagione purus nasceretur, quod de matre Christi praedicant
recentiores[3], qui in Synodo Tridentina[4] contra veterum sententiam,
scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aquinatis,
Augustini, Hieronymi, decreverant.

    [1.] Lib. 3. de trin. [2.] Alius: _hominis_. [3.] Scotus, qui primus
    in ea sententia fuit, lib. 3, dist. 8. [4.] Canon. 5. sess. 5.

TORALBA: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium virorum
mentes beatissimas ab ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos
damnari.

CORONAEUS: Ecclesia labi non potest, quia[1] nondum haeresis erat
saeculo Bernhardi et Lombardi.

    [1.] Alius: _atque_.

TORALBA: Quod verum sit, nullis temporum conversionibus falsum esse
potest.

OCTAVIUS: Ne in his haereamus! Poterat Adamus erga Deum amore singulari
veniam mereri, quia multo praestabilior est amor erga Deum, quam omnes
oblationes ac victimae, quas ex creaturis percipere potuisset[1]. Quid
igitur tanta rerum conversione, tam crudeli supplicio innocentissimi
hominis opus erat?

    [1.] Scot. l. 3. dist. 19.

CURTIUS: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic tamen ei
placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas est.

CORONAEUS: Negat Ambrosius[1], profundam immensitatem arcanorum Dei
exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non autem
cur hoc vel illud voluerit? At si ullam[2] de voluntate divina
conjecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam
susciperet ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa
videtur, ut nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim,
quantum a sceleribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad ejus
amorem ardentius inflammaret, quos majore quam angelos dignitate ac
praestantia cumularet.

    [1.] L. 1. c. 4. de vocat. gent. [2.] Alibi: _nullam_.

TORALBA: Id quidem Christianis et imperitis facile, philosophorum certe
nemini persuasum iri opinor, Deum aeternum infinitis saeculorum
myriadibus immutabili natura semper exstitisse, eundem tamen non ita
pridem de naturae sublimi excellentia deturbatum, humani sanguinis
concretionem ac novam formam induisse, ut acerbissimos cruciatus ac
mortem turpissimam ab iniquitatis carnificibus sustineret, resurgeret,
ac corpoream molem, ossibus, carnibus, ligamentis, humoribus ac pulpa
concretam, in coelum, ubi nunquam antea visa erat, subveheret.

FRIDERICUS: At Justinus Martyr, Athenagoras, Basilius, Origenes, uterque
Gregorius, Cyrillus, Augustinus philosophiae studiis ac disciplinis
clarissimi exstitere, item Boëthius, latinorum philosophorum decus, qui
etiam de trinitate libros scripserunt; et consequentibus saeculis
innumerabiles, Albertus Magnus, Philoponus, uterque Picus Mirandulanus,
Scotus, Thomas Aquinas, qui Peripateticos veteres disserendi subtilitate
longe superarunt, trinitatis symbolum amplexantur. Quod etiam divina
mens passa fuerit, nemo theologus unquam putavit, praeter Eutychem,
haereseos damnatum.

OCTAVIUS: Si Deus passus et mortuus est, naturam divinam passam et
mortuam confiteri necesse est. Et Tertullianus[1] his utitur enunciatis:
Nonne Deus vere mortuus est?

    [1.] Contra Praxeam.

CURTIUS[1]: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens abstractum
quoddam est, Deus vero Christus concretum. Nam cum Sabellius
praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse, et
cum in apostolorum[2] coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter
sentiret, naturam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos
damnatus est, quod personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius
vero naturam divinam ab humana sejunxit omnino, cum ita conciones
haberet: Noli gloriari Judaea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam
sententiam in Ephesina synodo acerrime defendit. Ejusque sectatores
Flavianum Constantinopolitanum[3] pontificem verberibus caesum
ejecerunt. Tametsi loquendi ratio in Chalcedonensi concilio mutata est,
ne deinceps diceretur: Natura divina passa est aut mortua, sed Deus
natus, passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod alteri[4]
tantum naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idiomatum
communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeternum,
omnipotentem propter deitatis cum humanitate conjugationem. Mediatoris
vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud quam
officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt, et
qui[5] naturam divinam ab humana penitus sejunxerunt et qui[6] utramque
confuderunt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur,
sed incomprehensibili mentibus humanis ratione.

    [1.] Alius: CORONAEUS: [2.] Alibi: _angelorum_. [3.] Alius:
    _Constantinopoleos_. [4.] In alio: _alibi_. [5.] Alii: _quod_.
    [6.] Alii iidem: _quod_.

TORALBA: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera est,
alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri
demus[1], Deus sic[2] concretus erit; sin utramque ab utraque penitus
avulsam, i.e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus nihil
aliud quam homo futurus est.[3]

    [1.] Alibi: _facere debemus_. [2.] Alibi: _tamen_. [3.] Alius:
    _erat_.

FRIDERICUS: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disjunctus erit,
nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi,
aliud copulari et conjungi.

TORALBA: Concreta semper unum efficiunt, copulata vero non magis in unum
coëunt, quam oleum et aqua eodem vasculo infusa. At mirari saepe subiit
disputatio Lutheranorum, quos Ubiquitarios vocant, et Helvetiorum, qui
Sacramentarii appellantur,[1] et Catholicorum, quos Papistas appellant.
Ubiquitarii proprietatem non egredi subjecto confitentur, verbi gratia
omnipotentiam, ut pinguius loquamur, omniscientiam, omnipraesentiam
congruere humanae naturae, non per se, non essentialiter, non
formaliter, non subjective, (his enim verbis utuntur) i.e. non esse de
carnis essentia aut accidentibus: easdem tamen proprietates divinas
carni realiter convenire. Quaenam magis contraria, quam haec sibi fingi
possunt? Nam quicquid de re aliqua dicitur, id ipsum est substantia aut
accidens, tertium nihil est. Sacramentarii hominem Christum ubique esse
per deitatem, carnem autem ipsius neque per se, neque per deitatem. Hoc
libenter discam ab illis, quaenam carnis humanae deitas fingi possit?
Ubiquitarii hominem Christum et humanitatem omnipotentem esse ajunt,
hominem autem non etiam humanitatem esse aeternam. At rebus abstractis
aeterna multo magis, quam concretis convenient. Hoc etiam absurdius:
Christi corpus, inquit Brentius,[2] quod Hierosolymae omnibus
spectantibus de cruce dependebat, etiam Romae simul praesto erat cum
deitate. Quid hoc? Nam si caro Christi reapse ubique est omnipotens ac
omniscia, certe caro est Deus aeternus, nec tamen erit caro vera i.e.
humana, quod utrique negant, praeter Eutychem et Schwenckfeldium. Aliter
Catholici, qui corpus Christi ubique esse negant, fatentur tamen
pluribus in locis simul et eodem momento esse posse. At non ubique et
pluribus in locis eodem tempore et simul, sunt ἀντιστρέφοντα, nec
Christus magis duobus quam omnibus locis simul esse potest. Quodsi
Christus ascendit in coelum, non est ubique, ac ne multis quidem in
locis, aut si erat ubique, non ascendit nec descendit unquam. Neque
etiam naturam humanam ubique extensam esse volunt.[3] Corpus enim illius
ubique totum esse, non habens partes extra partes, sed partes omnes in
omnibus, i.e. ut planius intelligatur, pedes in cerebro, manus in
visceribus, nihilominus tamen humanitatem ubique esse negant; at
humanitas abstractum quiddam est, homo vere concretum. Cur igitur ab his
et illis concluduntur? Quia metuunt, ne duae illae naturae, divina et
humana, a se invicem divellantur, nisi corpus Christi fuerit ubique.
Oportuit igitur simul et semel in utero, in cruce, in coelo, in
praesepio visibile, invisibile, verum et phantasticum corpus esse; quae
quis aequo animo ferre aut patienter audire queat? Jam vero confitentur,
divinitatem ab atheo in hostia consecrata non sumi, etiamsi corpus
Christi ab eo devoretur et calore ventriculi conficiatur, igitur in eo
ipso utramque naturam divelli confitentur. Nam Ubiquitarii non solum
animam Christi, sed etiam carnem deitati conjunctam esse affirmant, quod
Sacramentarii negant. Ubiquitarii fingunt, proprietates deitatis
humanitati reapse communicari, non autem proprietates humanitatis
deitati; cur tam varie? cum unum et idem ὑποκείμενον esse fateantur, imo
unam et eandem hypostasin, quae aut utrumque, aut neutrum admittat
oportet.

    [1.] Alius: _usurpantur_. [2.] De personarum unione p. 12.
    [3.] Gabr. Biel l. IV. c. 12. qu. 1.

CORONAEUS: Omnes illae ambiguitates tolluntur, si teneamus id, quod M.
Tullius Cicero scripsit, nihil esse in animis concretum, nihil mistum.
Quanto magis igitur concretio a natura divina rejicienda venit? Interdum
tamen in Christo dicitur concretio πρὸς τί, propter naturae duplicis
mirabilem et humanis mentibus incomprehensibilem unionem, in una et
eadem hypostasi, quam Hilarius quodammodo similem esse scribit unioni
mentis humanae cum corpore, a quo tamen Academici, Stoici, Peripatetici
avulsam nec corpori concretam admittunt.

TORALBA: Si igitur mens humana simplex est ac penitus a corpore
abstracta, nefas est, ullam in natura divina concretionem arbitrari, si
utraque natura est ab utraque avulsa et divisa, i.e. copulata divina
mens cum humana mente, ut nunquam in unum et idem coëant, Christus nihil
aliud erit, quam homo, qui Deo adhaerebit, ut optimi cujusque mens
integerrima ac Dei amantissima Deo adhaeret,[1] quo pertinet illud:
_Mihi adhaerere Deo bonum est._[2]

    [1.] Alius: _adhaerebit_. [2.] Ps. LXXII, 28.

FRIDERICUS: Toralba philosophorum[1] ponderibus res divinas exigi putat
oportere, nec arbitratur Christum Deum esse. Neque enim si sciret
perspicuam rei veritatem, subtilitate argutiarum oppugnaret, ut Paulus
Judaeos ac gentiles suos excusans: _Si Deum_, inquit,[2] _cognovissent,
nunquam dominum gloriae cruci affixissent._

    [1.] Alibi: _ratiocinationum_. [2.] 1 Corinth. 2, 8.

SALOMO: Videre mihi videor Caligulam Augustum legatos Judaeorum urbana
quadam ratione excusantem, cum diceret, viros bonos ac valde simplices
sibi videri, non enim reputare, Caligulam Deum esse.[1] Itaque quoque
Fridericus nostrorum simplicitatem[2] excusat, quod fabri filium non
arbitramur Deum esse.

    [1.] Philo de legatione ad Caligulam. [2.] Alibi: _felicitatem_.

OCTAVIUS: Non video, cur Ismaëlitis irasci debeamus, quod Christum
mortuum esse inficiantur, quod manibus hostium ereptum putant, cum
Christiani fateantur, deitatem pati nihil posse.

CURTIUS: Nullum fraudis arcanum majus a Muhammede excogitari potuit, ut
Christo deitatis opinionem et humanae salutis curam eriperet, quam quod
supplicio affectum esse negat, ne quis in ejus morte salutis spem ullam
collocaret aut de humano genere quicquam meritus esse videatur.
TORALBA: Frustra mortis Christi meritum[1] praedicatur, si nihil mereri
potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in summo
felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae deitati,
convinctissimus, ut quidem illi jactant. At ne angelos quidem aut beatas
mentes mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset merito, cum
tamen praemia Deus semper tribuit meritis ipsis majora. Majus autem
praemium adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam Dei
fruitionem, quae omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini
conjunctus mereri nihil potuit; nam si mereri potuisset, etiam errare,
peccare, labi potuisset, quia mereri nemo potest, qui semper in eo statu
est, ut si velit peccare, non possit[2]; Christum autem, si maxime
vellet, peccare tamen nullo modo potuisse ajunt. Postremo infinita
praemia merito Christi finito darentur, quia meritum Christi,
quantumcunque est, finitum sit oportet, cum ejus cadaver mortuum sit,
non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil penitus passa
fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod si hominis
tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit, Christum
mori.

    [1.] Alius: _merita_. [2.] Scotus lib. III. dist. 18.

FRIDERICUS: Deum quidem nulla necessitate ad hominum scelera expianda
naturam humanam induisse dictum est, sed quoniam ita decreverat, ita
fieri necesse fuit, non Dei quidem intuitu, sed hominis ipsius, nam
Christus ut homo mereri potuit. Atque eo pertinent ea, quae saepe in
sacris litteris occurrunt: _Oportuit Christum pati_; item: _Oportebat
haec fieri_; item: _Expedit unum hominem mori._[1]

    [1.] Marc. 8, 31. Matth. 16, 21. Lucas 9, 22. 17, 25.

SALOMO: Si necessum fuit, Jesum supplicio affici, quid est, quam ob rem
Christiani majorum nostrorum crudelitatem accusant, quae tamen[1] humano
generi peperit salutem?

    [1.] Alii: _quod totam_ vel: _cum tamen_.

FRIDERICUS: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene, quaedam mala
bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt enim inviti tum
maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.

TORALBA: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum
assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim discutiendum
fuit, an illud a Deo decretum esset?

CURTIUS: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse
debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur[1], quam illud
statutum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut
genus humanum ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum
ac evangelii auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis
veterum tabularum ac prophetarum.

    [1.] Matth. 8, 17. Lucas 2, 28. Joh. 2, 18 sqq. Marc. 6, 34. Ebr. 9,
    15. 1. Cor. 15, 22 sqq.

SALOMO: Ubinam vero[1] tam multa oracula tam diu delituerunt?

    [1.] Alii: _verbi gratia_, vel: _igitur_.

CURTIUS: Permulta quidem huc atque illuc dispersa, nullum tamen aeque
perspicuum est, ut Danielis[1], qui non modo Messiam interficiendum
divino afflatu praedixit, sed etiam annos, menses, dies, momenta sic
notavit, ut non tam calamo tragoediam scripsisse, quam rem ipsam
penicillo depinxisse, et quae Jesaias[2] trecentis circiter annis ante
adumbrarat, coloribus perspicuis illustrasse videatur. _Virum_, ait
Jesaias, _aspectu contemptibilem, qui aegritudines ac imbecillitates
nostras pertulit, quem nos arbitramur a Deo percussum et afflictum. Ipse
graviter vulneratus est propter improbitates nostras, et attritus
propter flagitia nostra, supplicia quae nos luere decuerat, imposita
illi fuere, ac livoribus ejus curati sumus. Idem sicut ovis ad
mactationem deducta non aperuit os suum, sed ad supplicium raptus est.
Generationem ejus quis enarrabit? Cognitione sui multos justificabit,
justus servus meus, quorum flagitia ipse sustinebit._ Et eadem Zachariae
verbis confirmantur ac Hieremiae versibus[3]: _Spiritus_, inquit, _oris
nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris._

    [1.] Danielis 8 seq. [2.] Jesaias cap. 53. [3.] Zach. 12, 10. Jerem.
    23, 5 sq. 32, 15 sq.

SALOMO: Hic certe locus, quem potissimum ex omnibus urgent Christiani et
in quo plerique[1] haeserunt, nihil ad Messiam, nihil ad filium Dei,
multo minus ad Jesum pertinet, neque idem filius Dei, sed servus ab
Esaia vocatur. Et quidem falsum et absurdum esset, quod pontifices
Romani solenni carmine pridie paschatis[2] usurpant: O rem mirabilem! ut
servum redimeres, filium tradidisti. At Jesaias appellat servum, non
filium. Quomodo agitur ista cohaerebunt? Videmus autem in sacra
scriptura complures Messias, scilicet Mosen, Josuam, Jephtem, Gedeonem,
Samuelem, Davidem, Saulum, qui omnes Messiae vocantur, nullum tamen ex
his pro expiatione populi supplicio affectum. Nec tamen dubito, quin
Deus ob unius integerrimi et innocentissimi civis virtutem interdum
totam civitatem ac regionem absolvere velit, eoque forsitan pertinet
Jesaiae dictum, cui consimile est illud Salomonis[3]: _Oppidum_, inquit,
_angustum et in eo pauci cives, quod a rege potentissimo cinctum est
obsidione, aggestis undequaque substructionibus ac turribus maximis ad
ejus expugnationem. In qua tamen civitate egentissimus quis ac
sapientissimus exstitit, qui oppidum ab excidio servavit, nec civium
quisquam suspicatus est, i.e. unius interdum civis integritas et eximia
virtus ac probitas quanquam ignoti ac ignobilis, totam civitatem ab
ultione[4] et ira Dei potentissimi regis, a bello, a fame, a popularibus
morbis servavit._ Quod autem attinet ad Hieremiae versum, vulgaris
interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt. Sic enim ad verbum:
_Spiritus narium nostrorum unctus dominus captus est in retibus eorum,
quae nihil ad Jesum._

    [1.] Alibi: _plurimum_. [2.] Alii: _Pascha_. [3.] Eccles. 9, 14 sqq.
    [4.] Alibi: _ustione_.

FRIDERICUS: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam Salomonis
haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi Davidis
Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum Israëlem
referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum populorum
expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba: _Vulneratus est
pro peccatis populi Dei_;[1] quomodo enim populus Dei pro populo Dei
trucidatus esset?

    [1.] Jesaias 53, 5.

SENAMUS: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium
extenuaret,[1] Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse
scribit, ut corporeis morbis perinde mederetur atque Plato aegritudini
animorum, non tamen ut pro generis humani incolumitate caederetur. Et
certe bonorum caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero
suppliciis totam regionem ab exitio servare consuevit. Itaque
Athenienses[2] die Aprilis septima duos homines totius regionis
sceleratissimos per omnia civitatis loca circumducebant, ac septies
arborum infelicium ramis ac fustibus caesos, iisdem lignis exurebant,
cineribus etiam in mare disjectis. Et quoniam id singulis annis pro
solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum κάθαρμα
vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos ac
perditos homines ad Aras Laetas[3] provinciae (quod oppidum ejus nominis
ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti
magnitudine fictis[4] inclusos exurebant, ut aliorum scelera
expiarentur.

    [1.] Alibi: _existimaret_. [2.] Pausanias in Atticis. [3.] Alii:
    _Araselatas_. [4.] Alibi: _pictis_.

TORALBA: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso reposcere,
ut Herodotus[1] veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim bos
mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab
Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas[2] et Hieronymitas dimanavit. Sic
quoque Camari[3] sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti,
tantisper dum sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus
dilacerabant. Quem morem Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes,
cum verberationes istas intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos, qui
lugetis? Sin homines fuisse putatis, cur illis sacra facitis? Id enim
fiebat ad sceleris cujusque expiationem. Argute tamen hominum dementiam
insanam castigabat, quod homines demortuos pro Diis colerent.

    [1.] Herod. V, 2. [2.] Alius: _Jesuitas_. [3.] Alibi: _camari_.

SALOMO: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque pro
bonorum peccatis expiare, bonorum[1] vero mactationem pro impiis fieri,
plane inauditum. Nos[2] quidem sacrarum sortium diem mense Februario,
quem Latini expiatorium et purgatorium interpretantur, quotannis
recolimus, quasi sors a Deo jacta fuisset, utrum aequius videretur,
flagitiosissimum ac superbissimum Ammanum,[3] an Mardochaeum virum[4]
optimum, cum universa Israelitarum gente interire et, sortibus quasi ex
urna ductis, Deo ipso urnas movente, Ammanum sorte ductum, foedissimo
supplicio affectum, pro Israelitis expiavisse. Sic enim Salomo impium
pro justis expiaturum scribit. Cum enim Moabitidis meretricula populum
Dei ad cultum Bahalis Peoris libidinum illecebris pertraxisset, populus
ingenti clade affectus est,[5] nec ante clades cohibita, quam Pinehas
sacerdos, hastam vibrans, Israelitam cum Moabidite conjugatum nefario
complexu transfixisset, testante Deo, posteros Pinehae sempiternum
sacerdotium habituros, quod impiorum caede iram suam placavisset. Non
aliam ob causam lex jubet,[6] parricidam ab altaribus sacris divelli ac
palam jugulari, ne tota civitas exscindatur, quoniam saepe ob unius
impietatem inultam in omnium improbitates animadvertitur. Cum enim
Achas[7] praedam execratam rapuisset, exercitus Dei fugatus est ab
hostibus, Deo ipso testante, propter unius flagitium id contigisse.[8]
Ex quo intelligitur, Deum supplicio sceleratorum placari, bonorum vero
caedem injuria petita ulcisci. Quae cum ita sint, quis putet, Deum
optimum maximum optimi atque integerrimi viri supplicio delectatum?

    [1.] Alius: _boum_. [2.] Alius ita: _More quidem sacrarum litterarum
    testium diem_ etc. [3.] Alius: _Hamananum_. [4.] Alius: _civem_.
    [5.] Numer. 25, 7 sqq. [6.] Deuteron. XIX, 11 sqq. [7.] Alius:
    _Achan_. [8.] Josua VIII, 22 sqq.

FRIDERICUS: Quandoquidem Salomo legibus divinis nos oppugnat, legibus
retundi debet. Lex autem divina vetat,[1] hostias pecudum sibi offerri,
quae vel maculosae vel scabiosae vel languidae vel claudae vel oculis
aliove membro captae sunt. Ex quo intelligitur, si sceleratorum justa
supplicia Deo grata sunt, non tamen sceleratorum victimis delectari.

    [1.] Numer. 15, 3 sqq. Levit. 22, 20 sqq.

SALOMO: Divina lex hoc sibi vult, oblationes Deo ingratas esse eorum qui
claudicant in lege Dei exequenda, qui coecutiunt ad indigentium inopiam,
qui surdi sunt ad voces afflictorum.

CURTIUS: Cum igitur omnes homines flagitiosi sint, improbi, maculosi,
lepra superbiae impuri, nec ullus unquam praeter Christum immaculatus
exstiterit, in quem velut in agnum purum et omni ex parte candidum ad
immolationem omnia omnium scelera superponantur, haud mirum, si hanc
sibi gratissimam hostiam Deus immolari voluerit.

OCTAVIUS: Si hominum aut pecudum caedibus flagitia aliena expiarentur,
cur Deus toties et tam saepe[1] execratur eos, qui sua scelera
sacrificiis ac sanguine ablui confidebant?

    [1.] Psalm. 4. 40. 50. 51. Oseae 6. 1. Sam. 1. 2. 3. Jerem. 7. Ebr.
    9. 2. Joh. 1.

FREDERICUS: Ut Judaei monerentur,[1] sacrificia cruoris[2] umbram et
imaginem fuisse illius aeterni sacrificii, quod Christus pontifex omnium
maximus pro totius universitatis incolumitate oblaturus erat. Et certe
Philo Ebraeus cum inquireret, cur relegatis reditus in patrias sedes
interclusus sit, quoad pontifex maximus mortuus esset, hunc pontificem
non hominem futurum, sed Dei verbum ab omnibus peccatis purum
interpretatur, cujus pater sit Deus aeternus, mater vero sapien tia.
Quibus verbis acu rem tetigisse videtur, Jesum[3] scilicet pontificem
illum futurum, qui sua morte genus humanum in avitas coelestium sedes
revocaturus esset.

    [1.] Alius: _admonerentur_. [2.] Alius: _crucis_. [3.] Alibi:
    _ipsum_.

SALOMO: Qui fieri potest, ut Philo de morte Jesu cogitaverit, tanquam de
pontifice animarum, qui ante occiderat, quam Philo pubertatem
attigisset? Aut cur Jesum illum recens mortuum ne suo[1] quidem nomine
tot ac tam multis libris dignaretur? At ne quis sanguine peccata dilui
posse arbitraretur, Michaeus[2] vates in haec verba prorumpens: _Num_,
inquit, _dabo primogenitum meum pro expiatione sceleris aut fructum
ventris mei pro hostia peccati animae meae? Indicavi tibi, o homo, quid
bonum sit et quid Deus de te exquirat, scilicet facere judicium,
diligere benignitatem et humilem te praebere Deo tuo._ Itaque Abrahami
obsequio ac voluntate eximia contentus, filium, quem jusserat mactari,
vetuit,[3] quae tamen hostia integerrima atque innocentissima Deo
gratissima futura videretur, si humano sanguine placari vellet.

    [1.] Alibi: _nescio_. [2.] Michae 6, 7 sqq. [3.] Genes. 22, 1-49.

OCTAVIUS: Quanto minus caede Christi filii Deus aeternus oblectaretur?
an non potius detestabile hoc sacrificium execraretur? Nam cum Salomo
abominatur eos, qui, bonis tenuium et egentium ereptis, partem in
victimas conferunt, perinde facere scribit, ut si pater filium
immolaret; ut planum faceret, nihil execrabilius Deo futurum, quam si
filium suum sibi carissimum quisquam immolaret. Id autem absurdius est,
Deum hominibus iratum a se ipso ultionem exigere, non aliter quam si
quis vulneratus graviter vindictam non ab hoste, sed a seipso
deposceret, ac veluti desperatus suspendio vitam finiret.

CORONAEUS: Christi mors non solum ad expianda scelera improborum
proficit, sed etiam, ut a flagitiis eo libentius abstineamus, cum
intelligamus, immortali Deo scelera impiorum tam displicuisse, ut
carissimum sibi filium mortem foedissimam ob aliena peccata luere velit.
At non tantum Christi pretiosissimus cruor hominum generi sempiternam
peperit salutem, verum etiam crucis ipsius simulacrum improbos genios
repente fugare ac pestes aërias deturbare quis nesciat? Nam Juliano,
daemones interroganti, cur fugerent, confiteri non dubitarunt, se
admirabili signo crucis fugatos esse, ut quidem scriptores
ecclesiastici[1] prodiderunt. Ut non immerito ecclesia Romana soleat
usurpare carmen illud: O crux ave, spes unica, auge piis justitiam
reisque dona veniam!

    [1.] Nicephorus Callistius. Cyrillus. Gregorius Nazianzenus.

CURTIUS: Haec quidem a Coronaeo pro ea qua imbutus est religione,
praeclare dicuntur, non video tamen, ut truncus ligneus veniam scelerum
indulgere cuiquam possit, sed his, opinor, terriculamentis cacodaemones
imperitos obligare et[1] a Dei cultu avertere consueverunt.

    [1.] Desunt haec sequentia Curtii verba in aliis codicibus.

SALOMO: Sed exanimis crucibus omissis, ad crucifixum ipsum redeamus, non
modo in quo, sed etiam a quo salus in omne genus humanum dimanare
putatur. Aut enim morte illius mortuorum aut viventium aut eorum, qui
tunc nascituri erant, flagitia sunt expiata, cedo quorum sint?

FRIDERICUS: Omnia omnium peccata Christi morte purgata sunt et eorum qui
venturum crediderant et qui venientem exceperunt et qui mortuum sincera
mente coluerunt.

OCTAVIUS: Nullus, opinor, pontifex tantae fuit impietatis, ut futura
scelera ignosci putaret. Nam quid aliud esset, quam scelerum omnium
deterrimam proponere impunitatem. Itaque Paulus praeterita quidem
peccata Christi morte obliterata scribit[1], non tamen futura.

    [1.] Rom. 3, 25.

SALOMO: At ne praeterita quidem Christi supplicio fuisse diluta, constat
lege divina, quae inanis fuisset, si usque ad Christi tempora venia
dilata esset et inania Dei promissa, quibus toties pollicetur[1], se
poenitentibus propitium fore. Cum autem solenni die jejunii Deus jubet
de peccatis confiteri ac poenitere, subjicit haec verba: Eo die
expiabuntur omnia peccata vestra, ac mundi eritis ab omnibus flagitiis
vestris. Nam si quae flagitia decipi voluisset, (ut Romani pontifices
robustioris impietatis scelera ad indulgentiam sibi referri jubent,
indicta poena pontificibus minoribus, si graviorem cognitionem sibi
assumant) si quae scelera[2] in Christi futuri adventum, distulisset,
non erat in lege ferenda omissurus; sed nihil excepit. Ac si quis putet,
prophetas antiquos ad majores nostros in legis interpretatione minus
fuisse diligentes, cognoscite, si placet, eorum doctrinam. Si enim
statuunt, peccata quidem adversus leges jubentes poenitentia primum[3]
expiari[4], puta si quis egentem non juverit[5], cum facile posset; qui
vero contra legem vetantem peccaverit, puta qui nomen alterius injuria
violaverit, poenitentia quidem peccatum sustineri, die tamen expiationis
aboleri. Sed si sceleris poena fuerit capitalis, ut adulterium,
poenitentia rursus et expiationis die peccatum suspendi[6],
castigationibus vero, quae tum a judicibus, tum a Deo irrogantur, si
judices ultionem dissimulaverint, penitus obliterari, eoque pertinere
dictum illud[7]: _Visitabo plagis et verberibus peccata eorum et
flagellis scelus eorum._ Quod si quis Dei nomen sacratissimum contumelia
laceraverit, poenitentia primum, deinde expiationis die, post etiam
castigationibus suspendi ac tandem die occasus aboleri. Poenas tamen
flagitio debitas praeclaris actionibus omnino dilui, aut certe nimia
fatentur, praesertim religione erga Deum, pietate adversus parentes,
caritate in egenos;[8] ex quibus perspicuum fit, ad hominum impietates
expiandas inutilem fuisse Jesu mortem. Haec autem copiosissime a nostris
explicantur, qui tamen in eo sibi conveniunt,[9] nullum esse tam immane
flagitium, quod diuturna poenitentia et praeclaris virtutum actionibus
non eluatur.

    [1.] Deuteron. 32. Psalm 77. 78. 98. Jer. 5. 31. 36. 50. Amos 7.
    Psalm 129. Exod. 30. Levit. 33. Psalm 24. 64. 102. Levit. 16. Numeri
    23. 29. [2.] Alibi: _affirmant_. [3.] Alii: _sola_. [4.] Levit. 16.
    Jerem. 3. [5.] Alibi: _paverit_. [6.] Alii: _sustineri_. [7.] Psalm.
    89, 33. [8.] Ezech. 18. Daniel 12. [9.] In libr. Talmud.

CORONAEUS: Imo vero inania sunt opera, inanes actiones et supplicationes
nostrae sine pretiosissima illa Christi morte. Et quoniam tanti
beneficii, tantae salutis memoriam latinis versibus non satis pro
dignitate assequi potui, graecis hymnis sanctius id me consequi posse
speravi[1]: i.e. Christe, Dei filiorum flos tenelle, aeterne sacerdos,
super mundos circumvolutos invectus, dominator campis aetheriis, ubi
potestatis tuae robur est defixum, indeque omnia despicis et praeclaris
auribus audis. Tua super mundum ac coelum sidereum aurea supereminet
ingens aeterna potestas, qua elatus tuo te splendore excitans perennibus
rivis foves animum infinitum. Qui producis informans materiam
incorruptibilem, quam generatio circumvagatur, quoniam formis illam
obligasti, ex eademque mente fluxerunt origines sanctorum regum, qui te
circumstant, potentissime! ex te nati, legationibus profecti ad te
legatorum genitorem tuamque potentiam[2] feruntur. Ad haec quoddam
tertium regum genus creasti, qui tuas laudes continuate celebrant. Tu
morte vitam, optime, mortalibus dedisti.

    [1.] Graeca verba in omnibus, quos contulimus, codicibus adeo
    corrupta sunt, ut ea plane haud enucleanda omittere mallem.
    [2.] Alibi: _tuaque potentia_.

OCTAVIUS: Graecis dedit ore rotundo Musa loqui, nobis non licet esse tam
disertis. Neque enim versibus Latinis haec reddi posse puto, non[1] si
Veronensis ille vir[2] reviviscat,[3] qui ex uno versu heroico sexaginta
se fecisse jactavit.

    [1.] Alibi: _etiam_. [2.] Alius: _vester_. [3.] Julius Caesar
    Scaliger.

SALOMO: Egregia quidem ista laus, si non ab homine ad hominem
proficiscatur. Sed si verum est, Christi morte vitam dari et peccata
dilui, cur poenitentiam, cur scelerum confessionem, cur etiam
satisfactionem christiani pontifices ab improbis exigunt? Aut quid magis
divina lex ab homine exquirit? Quare auriculari Romanorum confessione
non potuit perniciosius cogitari, sive quod homini ab homine flagitia
remitti putant, quae summa erga Deum impietas est, sive quod ea
persuasione licentia flagitiis omnibus, proposita veniae spe,
indulgetur, sive quod robustissimae quaeque impietates semper silentur,
sive quod conscientia[1] desperationem affert iis, quos pudet foedissima
quaeque peccata confiteri, quae si sciantur, capite luenda sunt, sive
quod ad sceleratissima expianda pontificem maximum adire necesse sit,
sive quod tyrannis faciles aditus ad proscriptiones et crudelitates
aperiantur.

    [1.] Alii: _veniae_.

CORONAEUS: Ego vero sic statuo, confessione auriculari nullum esse
adversus omnia flagitia efficacius amuletum. Quis enim graviter peccare
ausit, qui sciat, nullam, nisi de scelere admisso confiteatur, veniam
sperandam[1]. Et quidem Indos et Peruanos ante Hispanorum adventum rudes
adhuc[2] et solis cultores ista confessione apud sacerdotes uti
consuevisse, testis est historia Indorum[3], quin etiam capitale esse
apud illos sacerdoti, scelera divulgare.

    [1.] Addit hoc loco alius codex: SALOMO. [2.] Addit alius:
    _siderum_. [3.] Alius hoc loco addit nomen interlocutoris: SALOMO.

CURTIUS: Cum daemonibus inservirent, cui dubium esse potest, quin etiam
hunc morem ab iis didicerint et expresserint, ut ab hominibus, non a Deo
veniam peterent ac sperarent? O mirabile improbitatum amuletum! scilicet
ipsi Deo tot saecula antea ignotum, ut homines a flagitiis coërceantur?
At eo processit impietas, ut etiam sine poenitentia, solius sacerdotis
verbo atrocissima quaeque scelera plerumque obliterari putent.
Poenitentia vero quanta sit ad veniam adipiscendam, docet[1] Manasse rex
Judaeorum eleganti ac efficaci oratione ad Deum. _Tu_, inquit,
_poenitentiam infinita bonitate decrevisti, ut eos ab interitu servares,
qui justissimis legibus ac judiciis fuissent perituri._

    [1.] Alius: _docuit_.

FRIDERICUS: Christi mors ea scelera non expiavit, quae jam pridem
poenitentia vel justa ultione prius vindicata fuerant, nec eorum
peccata, qui[1] nullam futuri Messiae spem conceperant, nec item eorum,
qui oblatam a Christo salutis recuperandae medicinam repudiarunt, sed
qui beneficium Christi gratuitum acceperunt[2], ii non modo culpam, sed
levissimas effugiunt poenas omnium improbitatum.

    [1.] Alius _quae_. [2.] Alius: _receperunt_.

OCTAVIUS: Profecto decretum illud valde perniciosum mihi videtur, ut ex
fiducia, quam de Christi supplicio flagitiosissimus quisque temere
accipiat, peccatorum veniam adipisci mereatur. Nam quid aliud est, quam,
tanta flagitiorum impunitate omnibus proposita, viam latissimam ad omnes
impietates audacissimo cuique munire?[1]

    [1.] Alius: _aperire_.

FRIDERICUS: Christi mors potissimum necessaria fuit humano generi ad
expurgandam[1] teterrimam originis labem.

    [1.] Alius: _depurgandam_.

TORALBA: Si peccatum nullum est nisi voluntarium, ut quidem omnes
theologi[1] confitentur, peccatum originis nullum esse potest, quia
nulla est in nascente peccandi[2] voluntas. Quod si ita est anxia de
trinitate disputatio, ac multo difficilior de incarnatione divinitatis,
item de ascensione Dei hominis in coelum ac de caeteris id genus divinis
ac naturae legibus valde contraria diluuntur.

    [1.] Augustinus, l. 1. de libero arbitrio. Lombardus l. III.
    [2.] Alibi: _peccati_.

CURTIUS: Ut nullum sit originale peccatum, fieri nullo modo potest, quia
nihil frequentius in Veteris et Novi Testamenti tabulis reperitur.

SALOMO: Non dubito, in eo Adamum peccavisse, non quod poma vetita
decerperet, ut vulgus puerili errore opinatur, sed quia mentem, ab
intelligibilium rerum contemplatione abductam, cupiditatum ac sensuum
illecebris inescari et obrui pateretur. Sic enim Ebraeorum theologi
acutissimi[1] mulieris appellatione sensus corporeos, mariti vero nomine
intellectum significari ajunt, ut serpentis verbo voluptatem, quae quasi
serpens corporis latebras subire ac meatus omnes sensuum et orificia
tentare, vim tamen praecipuam dentibus exserere et in ventre reptare
solet. Sed utcunque peccavit Adamus, cur peccatum illud ad posteros
innocentes redundaret? aut si vitia transferantur ad posteros, virtutes
quoque transferri necesse est, ac multo magis quam vitia, cum in
universa natura bona malis semper fuerint potentiora, ut superius
demonstratum est. At omnes philosophi aeque ac theologi[2] diuturna
experientia duce compertum habuerunt, nullas parentum virtutes ad
posteros traduci. Non poterunt[3] igitur transfundi peccata, cum sit
eadem contraria disciplina, ex quo sequitur, nullum esse originale
peccatum.

    [1.] Philo legg. alleg. I. II. III. de Mos. II. de gigantibus. Rabbi
    Ruben in libro Aboth Nathan c. 16. [N.] [2.] Aristotelis Ethic.
    Plato in Menon. Scotus sentent. l. II. [3.] Alius: _possunt_.

CORONAEUS: Ista quidem fuit Pelagii haeresis,[1] jam pridem theologorum
summa consensione repudiata et conciliorum decretis explosa, nostraque
aetate Tridentini concilii[2] summa autoritate fracta ac rejecta. Sic
enim decretum est: Eum qui peccatum Adami ad posteros propagatum negat,
aut ei solum nocuisse aut corporeas tantum imbecillitates transfusas aut
aliter quam Christi morte aboleri potuisse[3] putat, anathema esto. Quae
dicta Pauli verbis ac sententiis nituntur. Quemadmodum enim ait
Paulus:[4] _Mors imperium habuit ob unius peccatum, ita unius morte
gratia latissime propagatur ad salutem._ Cur etiam quereretur David his
verbis:[5] _Ecce in sceleribus conceptus sum et in peccatis concepit me
mater mea._

    [1.] Augustinus l. XI. de nupt. et l. II. contra Pelag. [2.] Sess.
    V. c. 2. 3. 5. [3.] Deest in alio codice. [4.] Rom. 5, 17 sq.
    [5.] Psalm. 51, 7.

OCTAVIUS: Manichaeorum haeresis est, inquit Augustinus,[1] peccatum
originis defendere.

    [1.] Augustinus l. II. de nupt. c. 19 ad Valerian.

FRIDERICUS: Hic innuit Augustinus haeresin Manichaeorum, qui ab
aeternitate infinita duo bonorum et malorum principia posuerunt, Deum,
inquam, bonorum et Deum malorum aequa potestate, in qua haeresi
diutissime Augustinus haesit, illud enim[1] est peccatum. Sed ne quis
putet, Augustinum originis humanae labem negare, pleni sunt ejus libri,
plenae epistolae originis peccato. Sic enim adversus Pelagium: Omnes
homines, inquit, originis peccato tenentur.

    [1.] Alius: _non_.

TORALBA: Si plus auctoritati conciliorum, quae tamen ab Helvetiis et
Germanis rejiciuntur, quam rationi tribuamus, nullus disputationi,
nullus demonstrationi locus futurus est, sed omnia temere assentiri
oportet, quia Augustinus, quia Hieronymus, quia Scotus, quia
Galatinus[1] dixit. Sed obsecro rationibus et argumentis perspicuius
disseratur. Nam qui Pelagii[2] sententiam omnium verissimam pejus[3]
tueretur, vidi neminem. Subtilius igitur omnia hujus quaestionis
argumenta, si placet, discutiantur, cum ab ea innumerabilium quaestionum
fructus explicentur. Quid enim est peccatum originis, nisi quia mater in
conceptu paterve[4] plus aliquando[5] libidini ac voluptati, quam
decuit, indulsit? Ut ita sit, cur filio fraudi futurunt sit?

    [1.] Ep. ad P. Diaconum. [2.] Alius: _Pelagio_. [3.] Alius idem:
    _prius_. [4.] Alius: _patri_. [5.] Alius: _aliquanto_.

CURTIUS: Nonne rationi consentaneum est, quando ratione[1] Toralba[2]
contendit, ut filius haeres parentum obligatione teneatur? Id enim[3]
Plutarchus, quantumvis paganus, naturali aequitati consentaneum esse
scripsit.

    [1.] Alibi: _Nonne ratio consentanea est, quando ratione etc._
    [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius: _etiam_.

OCTAVIUS: Debita quidem haereditaria lui[1] oportere concedo, sed quis
unquam audivit, scelerum ultionem aut exactionem poenarum ab haeredibus
repeti?

    [1.] Alius: _solvi_.

SALOMO: Legibus divinis disertissime cavetur, ne filius parentum ulla
culpa teneatur, idque saepius repetitum videmus[1].

    [1.] Deuter XIV, 4. Reg. II, 2 et 4. Paralip. II, 25. Ezech. XVIII.

CORONAEUS: Non modo labem originis Christi cruore delebilem, sed etiam
privati cujusque sceleris poenas a posteris repeti[1] testatum habemus.

    [1.] Alius: Deum _repetiisse_.

SALOMO: Sua quisque fraude plectitur, non aliena. Nam cum Israëlitae
conquererentur, majores nostros uvas acerbas degustavisse[1], Deus clara
voce populum contestatur[2], suam cuique integritatem profuturam, vitia
cuique sua, non aliis, nocitura. Quod autem sui nominis hostes ulturum
minatur tertia quartaque progenie, hanc recipit interpretationem
theologorum consensu[3], ut si scelestum parentem sequatur filius
nequam, hunc nepos, ni sit patre et avo melior, tunc Deus, parentum,
avorum et proavorum memor, ultionem ita persequetur[4], ut nulla
deinceps eorum posteritatis memoria sit futura et[5] penitus a stirpe
deleantur, sui vero cultorum et amantium etiam[6] millesimam progeniem
amplexaturum jurejurando spopondit, ut omnes intelligant, quanto Dei
misericordia major sit acerbitate. Neque tamen posteros patitur parentum
improbitatem luere, sed sua quemque, non aliena poena tueri.

    [1.] Addit alius: _ac filiorum dentes obstupuisae_. [2.] Ex. XX.
    Deuter. I, 4. [3.] Rabbi Salomo, Rabbi Levi in Exod. 10. Abraham
    Aben Ksra in cap. 2. de cal. [4.] Alii: _perseiquuntur_. [5.] Alius;
    _sed_. [6.] Alius: _in_.

FRIDERICUS: Cur igitur denunciatum est Heli pontifici maximo, de
posteris suis neminem senem aut locupletem futurum, propterea quod
filiorum impietatem inultam reliquisset?

SALOMO: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et qui, ne
nascerentur, prohiberi potuissent[1], sed minus beare. Consimile est
illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie trucidarat,
gravi exsecratione imprecantis, ut esset in ejus posteris inopia, ulcus,
lepra, hoc est Joabi posteros[2] minus beari. Et quoniam nihil carius[3]
esse potest, quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius amari possit,
propterea Deus gravissimas minas addit, scilicet injurias sibi allatas
in tertiam usque generationem ulturum. Summa tamen Dei beneficia[4]
recordari fas est, quia praestat ad breve tempus nasci, florere, vivere,
quam nullo tempore nasci, et loripedem esse, quam nunquam exstitisse.

    [1.] Alii: _prohibere potuissent_. [2.] Alius: _Jacobi posteros_.
    [3.] Alius sine dubio false: _clarius_. [4.] Alibi: _summi ...
    beneficii_.

FRIDERICUS: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo[1] ad
posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud
lyrici:

  Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,
  Qui minimis[1] urgetur[2].

    [1.] Alibi: _Abrahamo_. [2.] Alius: _nimis_. [3.] Horatius. Sat. I,
    3, 69.

TORALBA: Ista liceant poëtis. Certe qui naturam ullius sceleris
incusant, non in seipsos[1], sed in naturae parentem[2] scelus regerunt,
quo nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod
declinare nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa
peccantis voluntate susceptum?[3] At utroque vacat infans, nec bona
expetere, nec mala declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere
quidem, quae sibi natura insita essent. Nullum igitur infanti peccatum
imputari potest. At ubi nulla est culpa, nulla debet irrogari poena.
Quae cum ita sint, nihil est quam ob rem filius ab aeterno tempore
genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda illa incarnatio Dei fingi
debuerit, frustra denique Christus pro expurganda originis macula
supplicium passus esse putatur[4].

    [1.] Alii: _seipsis_. [2.] Alius idem: _natura parentum_.
    [3.] Scotus l. II. dist. Sentent. dist. 30. Augustinus de lib.
    arbit. l. III. [4.] Alius: _putetur_.

FRIDERICUS: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et
inaudita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosophis petitis
uteretur, ut peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus
philosophorum haereticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum
argutiis assentiamur, fidem ac pietatem ejurare oportet, quanquam
argumentum illud levissimum est, cum originis labes illa non sit ab
infante, sed ab Adamo profecta, qui sciens peccavit, cum ab usu rationis
sponte descivit. Radix autem quocumque colore semel imbuta[1], stipitem,
ramos, folia, flores, fructus eodem imbuit sapore, odore, colore,
veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa nullam ullius boni
aut virtutis scientiam habere videatur. _Quis_, inquit sapientiae
magister[2], _dicere audeat, mundum est cor meum? purus sum sceleris?_
Quanto verius est illud[3]: _Omnis homo mendax, i.e. peccator! Nam si
dicam_, inquit ille, _nos peccato vacare, ipsi nos seducimus._ Salus
autem uno verbo denunciatur: _Crede et salvus eris!_

    [1.] Alius: _infecta_. [2.] Proverb. 1, 10. [3.] 1 Joh. 1, 8.

OCTAVIUS: Quorsum ista, nisi ut improbi, qui levissima fide coelum se
rapturos confidunt, foedissimo voluptatum omnium coeno volutati naturam
accusent et in Deum ipsum naturae[1] parentem improbitatum omnium causas
effectrices desperata virtute regerant? Nam ut omnes jam adulti recta
via deflexerunt, illa tamen de infantibus intelligi possunt, sed de iis,
qui judicio suscepto ac sponte a naturae legibus aberrarunt. Et vero
quis Illyricum theologum ferat, cum originis peccatum intimam animorum
substantiam pervadere et ab ipso diabolo procreari ac transformari
scribit, idque sola fide obliterari? Capitalis ista quidem vox esse mihi
videtur[2]. Quid igitur Paulus voluit, cum diceret[3]: _Nos eramus
natura filii irae_; nisi originis labes illa significatur?

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alius addit: FRIDERICUS, ita ut huic
    sequens interlocutio tribuatur. [3.] Ephes. 5, 5. Coloss. 3, 6.

TORALBA: Omittamus hominum auctoritatem ac necessariis argumentis
disseratur! Quis enim laudem et vituperationem mereatur ex iis, quae a
natura ipsa contraxit? Quis non potius commiseratione, quam ulla poena
dignus videatur? Nos quidem piget coecorum ac miseret surdorum, qui sic
nati sunt, at istos non miseret infantulorum. Jam vero quis putet, non
modo ante partum primi parentis scelere nos obligari, verum etiam scelus
illud tantum ac tam grave esse in ipsis infantibus, ut Deum foeminae
uterum subire, carnis humanae conceptionem pati ac supplicia mortis
teterrimae perferre necesse fuerit, ut scilicet puellos[1]
innocentissimos tanta sceleris immanitate liberaret?

    [1.] Alibi: _pullos_.

CORONAEUS: Audite Cyprianum[1] theologum ac martyrum suae aetatis facile
principem: Mori plane timeat, inquit, qui ex aqua et spiritu non renatus
gehennae ignibus mancipatur. Quibus verbis ne infantes quidem ipsos
excepit. Baptismo vere maculam illam originis penitus aboleri
confidimus, quia sanguinis Christi baptismus aquae infusione
significatur.

    [1.] Lib. III. de mortal.

TORALBA: Si sanguine Christi fuso labes originis omnino abstersa erat,
quid opus Christi supplicio? Quanquam saepius admiratus sum baptizandi
ritum. Quaerit sacrificulus ab infante[1] vagiente, utrum baptizari
velit necne? Quorsum haec?

    [1.] Alius: _sacrificus ab infantulo_.

CORONAEUS: Propinquorum ac parentum fides aeque proficit[1] ac si
puellus[2] ipse responderet: _Assentior._

    [1.] Alius: _perficit_. [2.] Alibi: _pullus_.

OCTAVIUS: Absurdum mihi videtur, quod parentum fides infantulo vagienti
prosit ad eluendam originis labem, quam ab ipsissimis parentibus
contraxisse affirmant.

CURTIUS: Ea vis est effusi sanguinis e pretiosissimis vulneribus Christi
Dei et hominis, cujus lavacro irrigati sunt parentes.

SALOMO:[1] At Paulus[2] Christi necem ad eluenda tantum peccata
praeterita profuisse scribit. Frustra igitur, qui post Christum nati
sunt, ullam in ejus supplicio fiduciam habent. Jam vero si parentes
vestri lavacro sanctiore et cruore Christi servatoris expurgati omnino
fuere, qui fieri potuit, ut rursus labem illam pestiferam ad posteros
traducant?

    [1.] Alius: OCTAVIUS. [2.] Rom. III. IV. quod notandum.

CURTIUS: Non sic eluitur baptismo vel cruore Christi, ut non resideat
insita peccati radix in ipsis cupiditatum latebris et involucris.

TORALBA: At longius Christiani progrediuntur, neque enim labem tantum
originis, sed etiam alia quaeque peccata Christi morte dilui
arbitrantur. Vel enim[1] levissima quaeque delicta, quae errore
imprudentibus exciderunt, vel a scientibus nullo errore contracta, vel
robustiorum improbitatum scelera ignoscuntur. Leviora quidem[2] prius
lege divina demonstratum est sola poenitentia deleri, graviora autem,
puta adulteria, stupra, caedes, veneficia, parricidia, sortilegia,
idolatria, contumelia nomini Dei illata, poenas habent divinis et
humanis legibus constitutas, quae post Christi mortem frustra
decernerentur,[3] si falsarius, si fur, si adulter, si parricida
exciperent apud praetores ac judices talium quaestionum, se baptizatos
esse, ac fide constanti persuasum habere, omnia flagitia, tum praeterita
tum futura, Christi pretiosissimo cruore dilui. Si igitur a vivis aut
mortuis justa scelerum supplicia exiguntur, inane est illud beneficium,
inanis Christi mors ad scelerum impunitatem.

    [1.] Alius: _igitur_. [2.] Alius addit: _ut_. [3.] Alibi:
    _discernuntur_, vel: _decernentur_.

CORONAEUS: Baptismus quidem propter Christi supplicium diluit omnem
originis labem, ac tametsi libido et cupiditas, peccati fames
relinquitur, nemini tamen baptizato nocere potest, si modo ratione duce
obsistere velit, ut sanctionibus Tridentinae synodi cavetur.[1]

    [1.] Can. 3. sess. 5.

FRIDERICUS: Concilia quatuor, scilicet Nicaenum, Constantinopolitanum,
Ephesinum, Chalcedonense, quae et Gregorius[1] pontifex maximus perinde
habet ut evangelia, respuere nolim, nec principum aut pontificum, qui
affuerunt aut praefuerunt, potestatem elevare.[2] Caetera vero concilia,
quibus pontifices ambitiosa decreta fingere ac nova refingere[3]
consueverunt, probare non possum. At enim Gregorius Nazianzenus aperte
scripsit,[4] se nullius unquam synodi felices exitus vidisse, i.e.
μηδεμίας συνόδου τέλος ἑωρακέναι χριστόν. Et certe Nicolaus Panormi
pontifex, ecclesiae Romanae cultor maximus, conciliorum autoritatem
extenuans: Plus, inquit, vel simplici laico, scripturam sacram
profitenti, quam toti concilio credendum. Tutius est igitur, in eo
genere Augustini sententiam probare, sic enim ille ad Maximianum: Neque
ego[5], inquit, Ariminensi Synodo, quae Arianam sectam probavit, neque
Nicaena teneor, sed auctoritate sacrorum scriptorum nitimur[6], i.e.
prophetarum, apostolorum, martyrum, quibus originis peccatum summa
consensione probatur.

    [1.] Lib. 1. cp. 24. [2.] Alius: _enervare_. [3.] Alius: _figere ...
    refigere_. [4.] Ep. 42 ad Procop. [5.] Alius: _nego_. [6.] Alii:
    _nitamur_, vel: _utamur_.

TORALBA: Ne, obsecro, conciliabulorum aut levium scriptorum atque
imperitorum hominum auctoritate rationis aut intelligentiae nostrae
lumen extingui aut obrui patiamur.

CURTIUS: Sed quibus, Toralba, rationibus res divinas ac sanctissima
patrum antiquissima decreta, tot saeculis confirmata, evertere te posse
confidis?

TORALBA: Si peccatum actuale Adami non tantum peccanti nocuit,
quantamcunque[1] poenam pertulerit[2], sed etiam in omnes posteros
transfusum est, aut a corpore in corpora, aut ab animis in animos, aut
ab utroque in utrumque transfundi oportuit. At corpus ipsum nullius
peccati[3] coargui potest, alioquin bruta quoque ipsa peccarent. Sin
peccatum omne a voluntate et rationis lapsu proficiscitur[4], summa
theologorum christianorum consensione profecto peccatum originis[5] in
animis infantium esse non potest[6], cum planum sit inter Christianos,
Ismaëlitas et Ebraeos, omnes omnium animas a Deo mundissimas ac
purissimas creari et creatas illabi momento in corpus humanum. Quodsi
mens a Deo pura proficiscatur, unde labes ad infantis animam irrepere
potest? Quae ratio fecit, ut sententiarum magister ad stuporem usque
miraretur, undenam labes illa derivaretur? Non peccat, inquit, qui creat
animam, non peccant parentes, qui progenerant corpus, cum id universae
naturae consentaneum sit[7]. Per quas igitur rimas inter tot innocentiae
praesidia peccatum penetrare potuit?[8] At ne Aristoteles quidem hominis
mentem semine traduci putavit, extrinsecus infundi, ut satis aperte
declarat his verbis: Λείπεται τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισίεναι καὶ
θεῖον εἶναι μόνον. Ego τὸ θύραθεν interpretor θεόθεν, οὐρανόθεν, ὑψόθεν,
divinitus, coelitus, superne.

    [1.] Alibi: _quantumcunque_. [2.] Alius: _damnumque ipse pertulit_.
    [3.] Alius: _At corporis ipsius nullum peccatum_ etc. [4.] Alius:
    _proficiscatur_. [5.] Alius: _originale_. [6.] Petrus Lombardus.
    Thomas Aquinas. Scotus. Albertus. Durandus. [7.] Libro de
    generatione mentem extrinsecus ingredi scribit et hanc solam esse
    divinam. [8.] Haec antecedentia undecim verba desunt in alio codice.

SALOMO: David Kimchi et Rabbi Saadias cum interpretantur illa verba[1]:
formans spiritus in medio ejus, tradunt animam a Deo formari in ipsa
corporis perfectione. Idque confirmat non modo Rabbi Moses Aegyptius[2],
sed etiam cum Christianis et Ismaelitis theologis Stoici conspirant,
repudiata opinione Platonicorum, qui a Deo quidem animas prodire
fatentur, sed initio mundanae originis omnes simul ac semel conditas
fuisse ac vicissim corpora subire putant.

    [1.] Zach. cap. XII, 1. [2.] In epistola contra astrologos.

TORALBA: Si tamen verum esset, quod Epicureis videtur, animos hominum
aeque ac bestiarum cum ipso semine traduci, quodque necesse est
confiteri, si originis peccatum admittamus, oporteret peccata in
infinitam vim ac multitudinem excrescere et ad posteros omnes derivari.
Hoc autem absurdum esse, experientia atque usus, rerum omnium magister
optimus, cogit confiteri. Videmus enim Josiam[1] nepotem. Manassis,
crudelissimi tyranni, qui principes suae gentis omnes impietate
superaverat, pietate ac justitia paucissimos sibi pares, superiorem
habuisse neminem. Quodsi anima non traducitur semine, sed divinitus
delapsa diffunditur in corpus, nulla peccati originis macula fingi
potest.

    [1.] 2 (4) Regum 21, 24 sqq. 22, 1 sqq. 1 Chronic. 33, 25 sqq.

FREDERICUS: Fatemur quidem, animas non traduci semine, sed carnis
contagione conspurcari, propter arctissimam corporis atque animae
conjunctionem. Quaeris, inquit Augustinus[1], culpam in pueris, invenies
ex carne traductam. Eadem est Petri Lombardi et eorum, qui ab ejus
schola profecti sunt, sententia.

    [1.] Ad Bonifacium epist. 25.

TORALBA: Hoc ipsum est rustice philosophari, cum hoc ipsum sit contra
naturam, ut materia in formam, h.e. ut corpus agat in animam. Est enim
materia patibilis, forma vero actuosa. Et quidem Augustinus[1] ipse ex
eo naturae decreto concludit, nullam esse corporum in mentes actionem.

    [1.] In cap. 2 Geneseos.

CURTIUS: Quoniam Augustini verbis utitur Toralba, ejusdem auctoritate
facile refellitur. Sic enim Augustinus[1]: Firmissime teneas et
nullatenus dubites, eos, qui sine baptismo de hoc saeculo transeunt,
aeternis suppliciis puniendos, quae verba de Cypriani[2] scriptis
descripsisse videtur.

    [1.] Cap. 3. enchirid. [2.] De mortalitate.

OCTAVIUS: Idem tamen eodem libro negat, infantes sine baptismate mortuos
ullas perferre poenas, quia nullam sensuum delectationem gustarunt[1].
Ex quo sequitur, nullum esse peccatum originis, si nulla poena
irrogatur, nec ullam fuisse causam, cur putemus Christum tam acerba
supplicia pro peccato Adami ad posteritatem transfuso, quod nullum est,
perpeti debuisse ac sapienter Muhammedem hominibus persuasisse, nunquam
Christum supplicio affectum fuisse, ut inveteratam ac penitus insitam
Christianorum mentibus opinionem de salute humano generi parta ob
Christi supplicium refutaret, ut deinceps ab hominis spe ad immortalem
Deum fiducia traduceret.

    [1.] Idem sentit Petr. Lombard. lib. II. dist. 34.

FRIDERICUS[1]: Nullam tamen poenam putas infantum animabus infligi,
quibus omnino divinae visionis spes est erepta?

    [1.] Duae hae sequentes interlocutiones et Friderici et Octavii
    desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Cur igitur infantum Herodis jussu caesorum festa coluntur
Christianis, quasi divorum, nisi Dei[1] visione fruerentur?

    [1.] Alius: _divina_.

FRIDERICUS: Quoniam Christi sanguine abluti censentur, ut martyres
innumerabiles, qui prius caesi sunt, quam baptizari potuissent.

OCTAVIUS: Si martyres supplicium excusat, quominus baptizari[1]
licuerit, cur infantes morbus ac mors praematura non excusabunt, cum
saepe gravius crucientur qui morbo, quam qui gladio cadunt?

    [1.] Desunt haec antecedentia octo verba in alio codice.

CURTIUS: Quia nec morborum nec gladiorum ictus, sed causa martyrem[1]
efficit.

    [1.] Alius: _martyrium_.

OCTAVIUS: Non video, quid lotiones illae aquae lustralis momenti habeant
in baptismo, praeterquam quod sacerdotes sordes corporis, nec tamen
omnes, levissime abluunt. Quanquam si baptismus salutem parit, etiam
nolae tinnientes ac naves, quas baptizari saepissime et inditis
nominibus, aquae lustralis aspersione et unctione, plerumque vidistis,
salutem adipiscerentur.

FRIDERICUS: Ea baptismi vis est, ut sordes humanae originis peccati
penitus eluantur, quibus sublatis restituatur hominibus illa, quam
Adamus originis suae principio habuit, justitia et integritas.

OCTAVIUS: Si ablutio illa lustralis aqua, oleo, sale ac sputo condita,
tantum naturae dedecus eluit, quid amplius Christi mors efficere potuit?
Quamvis Christiani pontifices non sibi constant, qui peccatum illud
Adami mox execrantur, quod in universam ejus posteritatem manarit, mox
tamen necessarium fuisse ajunt. Hoc enim carmine solenni pridie
paschatis utuntur: O necessarium Adami peccatum, quod Christi morte
deletum est! Cur scelus illud tam detestabile dicitur necessarium? aut
si necessarium, cur detestabile est?[1]

    [1.] Deest in alio codice.

CORONAEUS: Dicitur necessarium, quia sapientia divina, quae falli non
potest, multis ante saeculis praevisum erat.

TORALBA: Istud quidem omnibus, qui ullam sensus partem habent,
miserabile videri debet, innumerabiles animas angelorum officiis ac
divina bonitate creari et ab ipso puritatis fonte derivari, creatas
corporibus illabi,[1] illapsas cordium[2] labem carnis contagione
momento contrahere, sine ulla concretione animorum, contractis sordibus,
quae alioquin indelebiles putantur, aquae aspersione levissima expurgari
ac justissimos fieri infantes, qui sensu carent. Cum tamen videmus,[3]
lotis et illotis, Christianis aeque ac[4] caeteris omnibus, eadem esse
vitiorum instrumenta,[5] nec procliviores alios aliis honesta
prosequenda aut turpia declinanda, sed uti quisque paganus aut
Christianus doctrina ornatus[6] sit, et ad verum decus a puero educatus,
ita virtutibus excellere et praestare, eoque magis, si praestantia
quaedam vis animorum quibusdam insita sit, quales accepimus Aristidem
justum, Themistoclem, Socratem, Periclem, Phocionem, Rutilium Torquatum,
Papirium Cursorem, Fabios, Scipiones, Catones, quos viros! Inter
philosophos plurimi quoque magna virtute atque integritate viri,
quibuscum nulli Christiani sunt conferendi! Nec immerito Erasmus: Parum,
inquit, abest, quin dicam: Sancte Socrates, ora pro nobis! Et quidem
Julianus Augustus Socratem capitis damnatum scribit, cum pro aeterno Dei
cultu propugnaret, ut qui angelum vitae ducem ac magistrum haberet. Quis
igitur adeo desipit, ut naturalia bona in hominibus propter primi
parentis lapsum corrupta, supernaturalia vero penitus exhausta fuisse
putet? Sic tamen magister ipse sententiarum[7] ex opinione Augustini
scribit.

    [1.] Alius: _illi_. [2.] Alius: _sordium_. [3.] Alius: _videamus_.
    [4.] Alibi: _atque_, omisso verbo _aeque_. [5.] Alius addit: _atque
    incrementa_. [6.] Alii: _a doctrina subordinatus_. [7.] L. 1.
    dist. 32.

CORONAEUS: Qui subtilius ista disserunt, nullam justitiam infantibus ope
lotionis sacrae restitui, sed reatum modo tolli tradunt, nec infantes
justitiae debitores esse, ut Adamus, qui acceptam originis primordio
justitiam dicitur deseruisse, non labe originis, quam nullam habuit, sed
actuali peccato. In caeteris labem originis elui, reliquas vero peccati
scintillas ac fomites[1] restare. Sic enim Augustinus[2]: Sunt, inquit,
in baptismo peccata deleta, sed non plane exstirpata.

    [1.] Alius: _fortes_. [2.] Lib. II. de libero arbit.

TORALBA: Haec certe opinio singularis probabilior est, quam eorum, qui
justitiam atque integritatem originis infantibus baptismate restitui
arbitrantur, qui tamen dicuntur innocentes, quia nullam justitiae aut
injustitiae partem combiberunt[1]. Sed hoc habet haec sententia
incommodi, quod peccati fomitem in carne relinquit, cum tamen sit in
sens[2], in appetitu sensitivo. Ac inter utrumque plurimum interest,
quia voluntas imperat corpori dominatu herili[3], appetitus vero
dominatu civili ac liberali. Qua quidem ratione nulla caro traduci
potest, fomite conspurcata. Et recte quidem Anshelmus[4] scribit, non
magis semine quam sanguine animam conspurcari ac sordidari. At in puris
naturae causis delectatio propria est sensitivi appetitus et in subjecto
delectabili.

    [1.] Alius: _combibunt_. [2.] Desunt duo haec verba in alio codice.
    [3.] Desunt tria haec sequentia verba in alio codice. [4.] C. 6 et 7
    de conceptu virginis.

CURTIUS: Demus id quidem; sed sine originis macula non esset immoderata
vis illa voluptatis, uti est.

TORALBA: Igitur post baptismum semper esset moderata, quod falsum est.
Neque enim[1] est in potestate appetitus sensitivi non delectari, nec in
eo est modus delectationis, sed quantum potest, appetitus delectatur in
eo, quod summopere delectabilis est. Quid igitur addere potest libido
supra id, quod in summo voluptatis gradu sensum oblectat?

    [1.] Alii: _vero_.

CORONAEUS: Si appetitus illi ratione[1] non regerentur, nihil homo
differret a judicio ferarum.

    [1.] Alius addit: _duce_.

TORALBA: Quid? imo feras videmus semper naturae legibus obsequi.

SALOMO: Tota haec disputatio de originis labe, quae nulla esse mihi
videtur, a primoribus christianae religionis initium duxit. Ut enim
animos imperitorum ad se traherent, supplicium sui magistri atque
autoris salutare medicamen exstitisse peccatis expiandis persuaserunt,
et ne peccandi licentiam deinceps addere[1] viderentur, posuerunt, Adami
peccatum, quod in ipso resedit, in infinitam posteritatem propagari
eique poenas sempiternas deberi, quibus omnes in solidum tenerentur.
Haec[2] errorum semina longe lateque per hominum mentes serpere
coeperunt, quia totum hominem ista contagionis labe corruptum fuisse
judicabant, ut nec recte quisquam agere ac ne cogitare quidem, aut ullam
justitiae partem posset adipisci. Quin etiam putarunt, animantes bestias
propter Adami peccatum obsequii naturalis, quod homini antea praestare
consueverant, jugum excussisse, quo nihil ab historia sacra, nihil a rei
veritate potuit alienius cogitari. Nam post aquarum omnium diluviones[3]
Deus Noachum[4] bono ac forti animo esse jussit,[5] se omnibus bestiis
hominis terrorem incussisse. Hinc illam hominis inter caeteros animantes
praestantiam ac dignitatem et in feras quoque belluas dominatum quendam
eximium psaltes lyricus[6] supra modum extollit, ne quis tam absurde
imperium ex Adami lapsu hominibus in bestias etiam ereptum arbitretur.

    [1.] Bucerus in cap. 4. ad Rom. et cap. 2 Conf. August. [2.] Alii:
    _Hinc_. [3.] Desunt haec quinque antecedentia verba in alio codice.
    [4.] Alius: _Noëmum_. [5.] Genes. 7, 1 sqq. [6.] Psalm 8, 7 sqq.

CURTIUS: Quorsum igitur divina illa Adami historia, lapsus, comminatio,
castigatio, tam diserte sacris litteris testata ac consignata?[1]

    [1.] Gen. 3, 1 sqq.

SALOMO: Non vides, Curti, elegantem ac divinam esse allegoriam?[1]
Quisque sibi est Adamus et quaecunque Adamo contigerunt, eadem
contingunt in omnibus, qui sensuum illecebris ac voluptatis praeter
modum lascivientis cupiditate ac suavitate delectantur, et qui in illa
sensuum suavitate bonorum extremum, in doloribus vero et aerumnis
adeundis malorum finem posuerunt. Et quemadmodum dicitur Adam ad se
rediisse et resipuisse i.e. a sensuum oblectatione ad intelligibilium
rerum contemplationem revertisse, i.e. ligno vitae frui, quam Salomo[2]
veram sapientiam interpretatur, deinde Sethum plane divinum hominem ad
sui ipsius imaginem progenuisse: sic nobis accidit, cum aberrantes a
recta via, in sordibus ac coeno libidinum immersi, tandem aliquando
emergimus et in rectam salutis viam regredimur. Ac tametsi Deus Adamo
praedixisset, hunc moriturum cum fructu arboris prudentiae boni et mali
indicem degustavisset, non praeterea tamen aeterna morte damnavit, sed
uti Deus misericors est, ita quoque poenas semper irrogat peccatis ac
legibus leviores. Quin etiam[3] Adamo salutarem medicinam indicavit, cum
diceret: Fortassis vitae lignum decerpet et vivet in aeternum.

    [1.] Philo Ebraeus Allegoriar. leg. Leo Ebraeus de amore.
    [2.] Proverb. 3, 12 sq. [3.] Alius: _enim_.

FRIDERICUS: Salomo suis se retibus involvit; non[1] vides, ligno vitae
salutare crucis lignum aperte significari, in quo summam salutis spem
collocare debemus?

    [1.] Alius: _num_.

SALOMO: Haec interpretatio non magis congruit verbo quam rotunda
quadratis. Est enim vox Ebraica עצ, qua fructus, non lignum
significatur. Et quemadmodum Adamo resipiscentia peperit salutem
aeternam, ita cuique licuit et semper licebit, ope divina, quae deesse
nemini potest, a pravis cupiditatibus ad rectam rationem, a sensibus ad
intelligibilia redire ac vitam illam salutarem ac sempiternam adipisei
sine ulla bestiarum aut hominum caede ac mactatione.

OCTAVIUS: Me quidem istius opinionis indignitate et peccati ficta
propagatione commotum, divina mens nescio quomodo afflavit, ut flebiles
Phaleucos flebili querimonia Christianorum effunderem:

  Humani generis querelas
  Coelestis pater audiit[1] gravate
  Excusantis originem malorum,
  Quod primi vapulet parentis ergo,
  Quodsi nunc redivivus a sepulcris
  Surgat, sic proba diluet[2] nepotum:
  Tandem absistite criminatione
  Inani violare dignitatem
  Meam, qui generis parens et auctor
  Humani meliore stirpe cretus
  Filios docui viam salutis,
  Virtutes docui scientiasque
  Doctrinam quoque liberaliorem,
  Quam primus didici Deo docente[3]:
  Quod defleximus a via magistri
  Pellecti illecebris cupiditatum,
  Istud fragilitatis est fatemur,
  Sunt haec lecta suaviora poma
  Non ab arbore delectationis[4].
  Sed a sensibus eruditiores
  Facti, ad poma libidinum fovenda[5]
  Nec non ad Veneres cupidinesque,
  Deserta meditatione mentis,
  Quae tamen moribunda languisset[6],
  Nisi tunc revocaret[7] a magistro
  Ad verum decus ideae supremae,
  Ut coelestia cogitatione
  Quasi pabula veriora mentis
  Ducerem. Hoc sapientiae latentis
  Arcanum exhibet arborum figura.
  Hic me cultus amoris ac timoris
  Divini cumulavit ac beavit.
  Hinc cadaverum usibus carentem
  In altissima templa collocavit.
  O incredibilem stuporem eorum,
  Qui tot Iliadas sibi malorum et
  Contigisse suis calumniantur,
  Quod[8] fructus vetiti sapore linguam
  Oblectarimus[9] et palata gustu.
  Nec patris facinus nocet nepoti,
  Nec parentibus acta liberorum,
  Quo[10] minus pariant sibi salutes
  Divinisque opibus fruantur ipsi.
  Fraude quisque sua, furore quisque
  Suo plectimur, ac bono beamur.

    [1.] Alius: _audit_. [2.] Alius: _diluat_. [3.] Alibi: _ducente_.
    [4.] Alius: _delicatiore_. [5.] Alibi: _fruenda_. [6.] Alius:
    _tandem moritura languescit_. [7.] Alius: _revocaretur_. [8.] Alius:
    _Qui_. [9.] Alius: _Oblectavimus_. [10.] Alius: _Qui_.

SALOMO: Haec mea quoque sententia est. Nam qui fieri potuisset, ut Abel
immortali Deo tam gratus haberetur, si labes aeternas atque
indelebiles[1] maculas foeditatis parentum ab utero contraxisset? Cur
tanta laus pietatis, integritatis, justitiae ab ipso Deo tribuitur
Noacho, Henocho, Jobo, Mosi, Samueli, Eliae, si parentum peccatis ita
contaminati essent, ut non aliter expiari potuerint, quam si Deus
hominem induisset, ac turpissimo supplicio damnatus moreretur? Si scelus
illud originis hominem a Dei conspectu arcuisset, quod nulla infantis
miselli culpa contrahi potest, cur Mosi spiranti ac viventi Deus ipse de
facie, ut dicitur, ad faciem et quasi amicus amico colloqueretur?[2] Cur
etiam Abrahamum nostrae gentis principem tot ac tantis beneficiis
cumulavisset, ut propter eum populis omnibus divinae bonitatis fontes
aperiret, si conspurcatum tanta tamque funesta labe judicasset?[3] Num
potius tot ac tanta bona illi divinitus obtigerunt, quod mortales omnes
singulari erga Deum amore et fiducia superaret? Quod non in credulitate
quadam inani et in praemiis humanis spem rerum suarum, sed unius Dei
aeterni bonitate ac potentia collocaret. Cur denique Deus tot ac tam
multis prophetis,[4] si ab ipsa origine scelerati essent, se contuendum
ac fruendum praebuisset? Quae visio et fruitio divini vultus carne
contectis, quam illi pollutissimam putant, obtigit, quanto minus exuvio
carnis detracto frui licuit? At Christiani fingunt, sanctissimos illos
heroas apud inferos atque adeo in ipsis terrarum profundissimis ac
densissima caligine squalentibus locis tria quatuorve annorum millia
delituisse, nec μέγαν ὄλβον καταγεύσαι[5] prius potuisse, ut de Tantalo
Pindarus scribit, quam Jesus mortuus[6] et ad inferos delapsus illos ex
immanibus et teterrimis carceribus ereptos in coelum manu duxisset.
Inferos enim Tertullianus[7] fossam definit, in ipsis terrae visceribus
ac profunditate abstrusam, non autem mundum hunc sublunarem, ut Origenes
existimavit, quamquam in descensu inferorum omnes fere ab omnibus
dissentiunt. Discrepantia tamen multo major est, quam quod Lazari, fame
ac inedia consumti ac mortui, animam ab angelis in Abrahami sinum et
complexum subvectam tradunt evangelistae, Jesu nondum mortuo.[8]
Abrahamum vero ad rogationes et suspiria mali divitis obsurduisse, cum
apud inferos cruciaretur atque his eum[9] verbis increpuisse: _Inter
vos_, inquit, _et nos hiatus ingens intercedit, ut neque hinc ad vos,
neque illinc ad nos aditus patere possit._ Paucis tamen post mensibus
Lazari animam de sublimi coelestium loco in foetidum et semiputre
cadaver relapsam, ut pristinis mancipata carceribus iterum Lazarus
moreretur. Qui tot ac tanti errores ab ea peccati originis concepta
opinione dimanarunt.

    [1.] Alibi: _incredibiles_. [2.] Exod. 33, 1 sqq. [3.] Genes. 15 et
    22. [4.] Exod. 3, 24. Num. 12, 14. Jos. 5. Jes. 6. Ezech. 1, 10.
    [5.] I.e. summam felicitatem gustasse. [6.] Alibi: _mortuos_.
    [7.] L. 1. de anima. [8.] Luc. 16. 20 sqq. [9.] Alius: _illum_.

FRIDERICUS: Si capita singula refutare velim, longius evagari
oporteret,[1] quam vestra patientia ferre possit. Ac tametsi disputare
prohibentur[2] mathematici adversus eos, qui scientiarum quamvis
certissimarum principia labefactant ac convellunt, ita nec adversus
Salomonem aut Toralbam disputandum esset, quippe qui in dubium revocant
christianae religionis fundamentum et ab radice[3] omnia convellunt,
scilicet peccati originalis in posteros propagationem. Si tamen erroris
opinione fallimur, quid est cur Esdras[4] tam ardentibus querelis
exclamavit: _O Adam, quid fecisti, quod non in tuum unius casum
redundavit, sed in nostrorum quoque, qui ex te orti sumus!_ Nam unus hic
locus a principe gentis Judaeorum Esdra omnibus omnium haereticorum ac
Pelagianorum argutiis satis abunde facere potest. Nemo tamen
Christianorum arbitratur, originale dedecus illud tantum esse, ut
hominem ab intuitu divinae lucis segregare debeat. Caetera quae de
carceribus patrum ante Christi mortem feruntur, neque decretis ullis
comprehensa et in arcanis divinae scientiae posita, curiosius scrutari
nefas est. Illud modo teneamus, morte Christi labem illam originalem
elui atque emendari.

    [1.] Alius: _oportet_. [2.] Alius: _prohibent_. [3.] Alius:
    _absurde_. [4.] Lib. IV, cap. 7, 48.

SALOMO: Neminem latere opinor, duos posteriores libros, qui Esdrae
tribuuntur, inter sacras litteras non censeri ac ne inter ea quidem,
quae Hieronymus[1] ἀπόκρυφα vocat. Ac siquidem talibus libris ulla fides
esset, multo commodius sapientiae libro crederetur, qui inter ἁγιόγραφα
recensetur, ubi autor Salomonem Regem ita loquentem inducit[2]: _Eram_,
inquit, _puer bono ingenio praeditus, bonam sortitus indolem, imo bonus
ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum._ Hic Salomo ex matre
prius adultera conceptus erat, nihilominus tamen puram eum animam, purum
corpus induisse testatur.

    [1.] In prologo Galeato. [2.] Sapi. 8, 9 sqq.

FRIDERICUS: Quanti sint ea scripta, satis indicat auctor Jesus Sirach,
qui pro suo Salomonis regis nomen subjecit. At quanto verius pater
Salomonis[1]: _Ecce_, inquit, _in flagitiis conceptus sum, et in
peccatis concepit me mater mea._ Quanto verius etiam Jobus[2]: _Quasi_,
inquit, _mundus erit, de impuro semine conceptus._

    [1.] Psalm. 51, 7. [2.] Jobi 15, 14.

SALOMO: Demus illud, matrem in concipiendo peccavisse, quod tamen
christiani theologi[1] negant, quoad partum sit impura mater, impurus
foetus, an propterea peccator tantisper infans? Ac ne sol quidem ipse
nec angeli puri sunt apud Deum, non tamen propterea peccati originalis
labem contraxerunt.

    [1.] Petrus Lombardus II Sentent. et Scotus ib.

OCTAVIUS: Summa disputationis est, Adamum a peccato resipuisse, ut
quidem omnes confitentur, nec peccatum illius ad posteros fuisse
propagatum, cum Caini parricidium modis omnibus gravius esset, quod
tamen in eo ipso resedit nec manavit ad nepotes. Neque vero Adamus ob id
mortuus est, quod ab intelligibilium rerum contemplatione ad sensibilia
delapsus fuerit, qui etiamsi in illa, in qua creatus fuerat, innocentia
atque integritate vitae perstitisset, moriturus tamen erat. Nam qui
Henochum et Heliam mortuos fuisse negant, quanquam ab Adamo genus
duxerant, falluntur. Quod enim divinissimis illis hominibus supplicium
atrocius contingere potuisset, quam cadavere sempiterno concludi?[1] Sed
divina potestate viventes adhuc et spirantes abrepti fuere, ne propter
summam integritatis ac virtutis opinionem pro Diis colerentur. Sic
quoque Mosen mortuum Deus sepelivisse dicitur[2], sic tamen ut mortalium
nullus sciverit ubinam. Nec profecto Adami posteritatem, si esset
immortalis, mille terrarum orbes caperent. Quemadmodum igitur innocentia
non fecisset immortale cadaver, ita nec peccatum fecit ut mortale esset.

    [1.] Genes. 5, 18 sqq. Sirach 44, 16. 49, 16. 1 Regum 17-19. Sir.
    48, 1. 4. 18. [2.] Deuter. 34, 6 sqq.

CURTIUS: Haec pugnare videntur cum Pauli sententia[1]: _Per unum
hominem_, inquit, _peccatum in mundum intravit, unde mors secuta, et per
alterum justificatio ad vitam._ Item[2]: _Ab Adamo usque ad Mosen mors
regnavit in illis quoque, qui non peccaverunt, propter Adami
transgressionem._

    [1.] Rom. V, 17 sqq. [2.] Rom. 5, 14.

SALOMO: Quod ad legem usque a Mose promulgatam Paulus protulit imperium
mortis, satis significat, in lege illa certissimam hominum salutem
extitisse. Idem Paulus appellat[1] legem Mosis sanctam et sancta jussa,
et legis adjutores legis actionibus justificari scribit.

    [1.] Rom. 7, 12. 1 Tim. 1, 9.

CURTIUS: Perspicua sunt Pauli decreta, nec quenquam sua sententia
dubitare patiuntur, scilicet ob unius hominis peccatum mortem in orbem
irrepsisse, quae omnes oppressit usque ad Mosen; quod non de morte
cadaveris dictum est, sed de morte animorum, qui sempiternis poenis
illigantur; deinde oblata salus est ex lege, quae jussa legis exequentes
salutem adepturos aperte declarat. Sed quoniam nemo fuerat aut futurus
sperabatur, qui satis legi facere posset, propterea efficacibus
argumentis Paulus conficit, legis actionibus justificari potuisse
neminem. Hinc illa manant: _Lex iram operatur. Nemo justus erit de
operibus legis. Evacuati estis a Christo, qui ex legibus justificamini.
Lex neminem ad perfectionem adducit. Lex a Mose data est, gratia vero
per Jesum Christum_,[1] quem locum sic interpretatur theologus
quidam,[2] ut nec veritas, nec ulla gratia in lege Mosis fuisse
videatur.

    [1.] Rom. 4, 15. Gal. 2, 16 sqq. 5, 4 sq. Ebr. 9, 14. 28. 1 Joh. 5,
    37. [2.] Calvinus in 1 Joh. 5, 37.

SALOMO: Quis unquam fuit tantae impietatis atque amentiae, ut divinae
legis majestatem ita proculcaret? At quoties David exclamat: _Omnia
mandata tua veritas!_[1] Quin etiam Paulus ipse scribit, eos, qui legem
ipsam exequuntur, legis actionibus justificari.[2] Idem Christum frustra
mortuum declarat, si ex lege justificamur.[3] Quod autem gratia, vita,
salus legem amplectantibus proposita sit, millies repetitum legimus:
_Hoc fac et vives, haec est tua vita, haec tua salus est._ An illa Dei
promissa pro mendaciis habemus? Quid? Sapientissimus Salomo[4] legem
divinam appellat lignum vitarum, scilicet praesentis ac futurae vitae,
אצ חיים. Et certe cum divina quaedam ac coelitus infusa vis olim me ad
divinae legis laudes inflammaret, haec adolescens carmina profudi:

  Purpureo mammas qui sugitis ore tumentes,
  Unde sibi pater altitonans sua cantica promit,
  Tum vos qui linguas didicistis habere solutas,
  O pueri, molles animis teneraeque puellae,[5]
  Dicite[6] divinos sacrosanctae legis honores!
  Et vos, puberibus qui primum existis ab annis,
  O adolescentes, semper decet ore diserto
  Dicere divinos sacrosanctae legis honores.
  Vos etiam strenui juvenes, et robore corpus
  Et fortes animos plenis jam viribus aucti,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
  Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas,
  Illustresque humilesque viri, matresque pudicae,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
  Quosque graves annis aetas jam fracta caducis,
  Urget ac occasum, precibus devota sacratis,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
  Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa,
  Munere coelesti, ut vultus spectare latentes
  Sanctae scripturae liceat formamque venustam,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
  Angelici properate chori, quibus addidit alas
  Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo,
  Ut doceat motus celeres ad jussa paratos,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
  Et vos flammiferi splendentia sidera coeli,
  Quae regis magni nutu componitis orbem,
  Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

    [1.] Psalm 119, 86 (151). [2.] Rom. 7, 8 sq. [3.] Gal. 2, 4 sq.
    [4.] Proverb. 3, 18 cf. Jes. 30, 4. Deuter. 28, 30. Num. 14. Levit.
    27. [5.] Duae hae antecedentes strophae desunt in alio codice.
    [6.] Alius idem: _Dicere_.

CORONAEUS: Haec divina carmina legem divinam decent[1] et eos, qui legem
exsequuntur.[2] Sed quis umquam hoc praeter unum Christum praestitit? Ob
id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum, qua veluti
manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr[3] quaerat, quid
sit lex? Praenunciatum[4] evangelium! Quid est evangelium? Lex impleta!

    [1.] Alibi: _docent_. [2.] Alius: _legi obsequuntur_. [3.] Quaest.
    c. 1, ad Orthodox. [4.] Alius: _pronunciatum_.

SALOMO: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines
excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione
coacta, jam moriturus hanc orationem haberet: _Ecce[1] tibi proposui
vitam et bonum, mortem et malum._[2] Idem paulo post: _Contestor hodie
coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et exitium
proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi tui, scilicet
Deum ames obediasque voci ejus adhaereasque illi, quoniam ipse est vita
tua._[3] Cum autem leges de rebus omnibus clara voce tulisset et
quaecunque ad Dei cultum, ad mores conformandos, ad cupiditates
coërcendas, ad tuendam hominum inter homines societatem, denique omnia
maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota, ritus, expiationes
pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat praecipuum
illud, quod a vobis jactatur, humanae salutis caput, scilicet unius
hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam utero
contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis
putet, eum qui de tota sanctuarii structura, de cortinis, de vestibus,
de fibulis, de claviculis deque ciborum omnium delectu tam diligenter et
studiose cavisset, rem tanti momenti ad salutem adipiscendam fuisse
omissurum? Cum igitur in lege divina salus divina posita sit, frustra
Christus aut quisquis alius sua morte salutem pollicetur[4], ut homines
a virtute[5], a pietate, ab integritate, a legis observantia, a vero
aeterni Dei cultu seducat ad inertiam, ad vitia, ad hominum mortuorum[6]
impiam adorationem, quasi non in hominis cujusquam potestate positum
exsequi divina jussa et liberum exsequendae legis arbitrium, Adami
scelere posteritati ereptum fuisset.

    [1.] Alius addit: _inquit_. [2.] Deuteron. 30, 15. [3.] Deuter, 40,
    19. [4.] Alius: _polliceatur_. [5.] Alius: _virtutibus_. [6.] Deest
    in alio codice.

CURTIUS: Quis dubitet, quin Adamus suo scelere liberum arbitrium, sibi
divinitus tributum, amiserit ac posteris quoque eripuerit?

CORONAEUS: Ita quidem Augustana confessione decretum, in eamque
sententiam quamplurimos nova religione imbutos homines convolare, contra
quam ecclesiae Romanae sententiis omnibus decretum videmus. Et vero quid
a judicio ferarum differt homo, si voluntas ei praeripiatur?

FRIDERICUS: Male quidem agendi voluntas Adamo non est erepta, sed bene
agendi. Nonne inquit Paulus: _Quod volo bonum, hoc non ago, sed quod
nolo malum, hoc facio?_[1]

    [1.] Rom. 7, 19 sqq.

TORALBA: Expendite, cedo[1], quid Paulus velit. Si enim illi
assentiamur, nec bene nec male agendi locus ullus homini relinquitur,
nec etiam ulla praemia bonis aut ulla peccatis supplicia constituere
oportebit. Quis enim arguat necessario peccantem?[2] Quis vel minima
mulcta dignum putet, cum scelus nisi voluntarium, imo nisi spontaneum
nullum esse possit? Sin flagitiosos jure plecti confitemur, quia liberam
agendi voluntatem haberent, qua quidem lascivientibus cupiditatibus
frena injicere ac sideribus ipsis, ut ait ille[3], superiores esse
queant, quae tandem ista sententia est, hominem usu rationis, i.e.
libera voluntate, penitus exuere, quanquam voluntas dici nullo modo
potest, si cogatur, ac propterea legibus soluti sunt, quosvis aut justus
metus aut furor impulit ad actionem.

    [1.] Alius: _quaeso_. [2.] Augustinus l. III de libero arbitr.
    [3.] Ptolem ni. _centiloquo_.

CORONAEUS: Ego quidem sic statuo, eos, qui liberum bene agendi arbitrium
hominibus adimunt, sceleribus suis latebras quaerere, ac flagitiis
omnibus portas aperire fatalemque Stoicorum necessitatem, omnium
theologorum ac sapientum sententiis profligatam vel jugulatam, revocare.
Inde illa paradoxa, quamplurimos sempiternis ignibus addictos, qui si
maxime cupiant, nihil boni tamen moliri possint, quosdam vero sic ad
salutem destinatos, ut si maxime velint, improbi tamen fieri nequeant.

TORALBA: Hic quidem ἀργὸς λόγος ignavorum ac inertium hominum, non tam
rationibus, quam risu debet explodi, ut quidem Academicus Stoicum illum,
an uxorem duceret liberorum causa, dubitantem elusit hac ratione: Ad
quid uxorem domum ducas? Nam si liberos suscepturus es, etiam sine uxore
suscipies.

SALOMO: Ut uno errore posito innumerabiles consequuntur, ita ex originis
peccato, quod nullum est, Christiani[1] liberam bene agendi voluntatem
eripi, tum ex eo mortales suppliciis sempiternis obligari arbitrantur.
At frustra leges jubent et inania forent divina promissa praemia, si
leges divinas exsequi non sit humanae potestatis ac ne voluntatis
quidem.

    [1.] Addunt alii: _homini_ vel: _hominibus_.

CURTIUS: Ita quidem praeclare, sed non video, qua ratione liberum
arbitrium hominibus tribuatur post Adami lapsum, cum ne ante lapsum
quidem liberum haberet. Nam si praescientia divina falli non potest,
necesse fuit Adamum peccare. Deus autem non modo dicta factaque, sed
etiam omnes omnium cogitationes longissime prospicit, nec unquam falli
potest. Consequens est igitur, nos bene vel male agere non voluntate,
sed necessitate, nec ullam liberi arbitrii potestatem cuique unquam
fuisse.

SENAMUS: Tametsi Deus velut de specula sublimi prospicit, viatorem in
latronum manus venturum, cum a recta via deflexit, non tamen propterea
id futurum esse oportet, sed potius quia id futurum esse Deus prospexit.
Ex quo intelligitur, nou necessario evenire, quae Deus praevidit.

CURTIUS: Si Dei providentia sequeretur res humanas, ut tu quidem,
Sename, putas, aeterni Dei praescientia ab hominum opinione mutabili ac
fallaci dependeret, quod absurdum est. Nam ut scientia rei praesentis se
habet ad praesentia, sic Dei providentia sese habet ad futura. Jam vero
id quod scio, nunc necesse est ipsum esse. Igitur praescientia futuri
aeque necessaria est in Deo, qui nunquam opinatur, quo posito liberum
arbitrium perimi necesse est. Alioquin si providentia Dei non sit
necessaria, fallax est ejus opinio, quod vel cogitare nefas. Frustra
igitur turpia declinamus, aut prosequimur honesta.

TORALBA: Non video, qui Aristoteles Stoicorum argumentis satisfaciat;
nam ut futura contingentia potuerint aliter atque aliter evenire, divina
tamen praescientia excidere non potest[1], quia rem prospicit non ut
futuram, sed ut praesentem, cum omnia Deo sint praesentia, nilul ei
praeteritum, nihil futurum esse potest, omnia tamen homiuibus sunt
libera. Nec[2] a tua voluntate providentia pendere videatur, ut
mutabilis sit, sed tuas quoque mutationes prospicit futuras, nec
propterea liberum arbitrium cuique est aderatum. Qua quidem ratione
omnibus fatalibus Stoicorum argumentis satisfactum opinor.

    [1.] Alibi: _possunt_. [2.] Alius: _ne_.

SALOMO: Ego nec Stoicorum argutias, nec Peripateticorum rationes
expendo, sed divinae legis oracula. Moses enim, coacta populi concione,
contestatus est coelum ac terram, se populo vitam et mortem proposuisse.
Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta,[1] prolata sunt duobus
millibus annorum post Adamum ac totidem millibus ante Christum. Ad quid
populus vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium destinatus esset,
aut si nullam eligendae salutis potestatem haberet? Aut quam ob rem
divinis legibus omni studio intentum vellet hominem, quem re ipsa
suppliciis aeternis destinavisset? Inutilis labor, ridicula praecepta[2]
Dei, promissa ejus inania, spes inanis, inane studium, inanes virtutum
actiones, omnis denique pietas hominis, quem isti reprobatum
arbitrantur. Item falsum esset illud, quod Deus creavit hominem, eumque
arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei patefactis: _Si volueris_,
inquit,[3] _mandata servabis et ipsa servabunt te. Ignem et aquam tibi
proposuit, ad utrumvis manum porrige, vita et mors, simul bonum et
malum, homini sunt proposita, utrumvis ei placuerit, consequitur._ Haec
ille. Item Ezechiel:[4] _Da eis edicta mea, quae qui facit, vivet in
illis._ Et quidem Deus Mosi pro populo poenam deprecanti ac petenti, ut
se potius de libro vitae pateretur reduci, reposuit illud:[5] _Qui
peccavit in me, hunc ego de libro vitae delebo._ Sic autem in universum
psaltes lyricus: _Omnes_, inquit, _in libro tuo scribuntur._[6] Item:
_Deleantur_, inquit, _de libro viventium._[7] Denique ut uno verbo
argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis: _perditio tua ex te
Israel, salus vero tua ex me est._[8]

    [1.] Addunt alii: _dicta_. [2.] Alius: _edicta_. [3.] Ecclesiastici
    (Sirach) 15, 15 sq. [4.] Ezech. 20, 11. [5.] Exod. 20, 13.
    [6.] Psalm. 139, 16. [7.] Psalm. 69, 29. [8.] Oseae 13, 9.

OCTAVIUS: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle et ad
sui cognitionem perduci.[1]

    [1.] Tim. 2, 4.

CURTIUS: Hunc locum Octavius ex evangelicis scriptis, si fatetur, mutuo
accepit, si negat, furtum est.

FRIDERICUS: Imo sacrilegium!

SALOMO: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi,
quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis,
quantumcunque est, ex majorum nostrorum litteris ac libris excerptum. Id
autem, quod Paulus scripsit: _vult omnes salvos fieri_[1], plerosque
impulit in errorem, quasi voluntate[2] imperiosa Deus[3] hoc jussisset,
cujus imperio et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens
esset, exitio periturum neminem. Quod cum christiani theologi absurdum
putarent, ne quid inepte a Paulo scriptum videretur, sic
interpretantur[4] illa verba, ut Deus velit omnes salvos fieri, qui
salvi fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare hominem venientem in
hunc mundum, i.e. quemcunque illustrat. Sed praestaret, illa verba Pauli
et Johannis una litura[5] inducere, quam sic interpretari.

    [1.] 1 Tim. 2, 4. [2.] Alibi: _voce_. [3.] Alibi: _Dei_. [4.] Petr.
    Lomb. Sent. II. dist. 46. [5.] Alius: _litera_.

SENAMUS: Ut Deus ad aeterna supplicia designarit quenquam, priusquam
nasceretur, mihi persuaderi non potest, cum apud Ezechielem[1] aperte
scripserit, se impiorum exitio nunquam delectari, quanto minus
innocentissimos infantes ad caedem, ad gehennam, ad aeterna tormenta
destinaret.

    [1.] Ezech. 33, 11. cf. 18, 23.

SALOMO: Utrumque igitur absurdissimum, alios quidem ad aeternam vitam
sic comparari[1], ut si maxime velint, perire nequeant, alios autem a
Deo sic repudiari, ut nullis virtutibus, nulla integritate ad salutem
perduci possint. Cognoscite, quaeso, non hominis cujusquam, sed aeterni
Dei vocem ad prophetam: _Dic_, inquit[2], _populo huic, cum homini justo
dicam: vives, isque integritate et justitia fretus ad scelera se
converterit, nulla prioris integritatis aut virtutum suarum memoria
futura est, sed in flagitiis suis plane morietur. Rursus si homini
flagitioso dicam: certissime peribis, is tamen ab impietate ad
integritatem deflexerit, superiorum impietatum obliviscar, ut salutem
consequatur._ Atque illud est, quod saepius diximus, omnes libro vitae
ac beatorum albo conscriptos esse, nisi sua sese improbitate deleri
patiantur. Quod autem psaltes lyricus[3] optat, ut impii de libro vitae
deleantur, fieri non potuisset, nisi prius impii in beatorum albo
inscripti fuissent. At etiam Deus saepissime decretas suo judicio poenas
omnino eluit aut minuit. Cum enim denunciasset David, totam regionem
popularibus morbis funestatum iri, cum tamen in urbem Hierosolymorum
angelus Dei gladium exertum intentaret, Deum poenitere coepit ac pigere
tantae stragis, itaque angelum caede abstinere jussit[4].

    [1.] Alius: _comparatos_. [2.] Ezech. 3, 20 sqq. [3.] Ps. 69, 29.
    [4.] 2 Par. 21. 2 Sam. 24.

CURTIUS: Si Deus a se repulit neminem, cur Jacobum dilexisse, fratrem
autem odio persecutum esse videmus[1], antequam nascerentur?

    [1.] Rom. 9, 13.

SALOMO: Haec verba „_antequam nascerentur_” Paulus ut pleraque alia
subjecit. Neque enim apud prophetam[1], quem Paulus dicit auctorem, ista
leguntur. Nam duodecim duces ac populos armisque ac legibus florentes,
in posteris Esau excitavit[2]. Item uno capite legis: _Idumaeum_,
inquit, _non abominabere, quia frater tuus est._[3] Ac tametsi per
desertissima ac aridissima loca Idumaei rogantibus Israelitis aquas
pretio denegarent, vetuit Deus eis nocere aut eorum agros invadi. Sed
cum nepotes ac posteri populum Israelem exscindere conarentur ac
daemonibus mallent quam immortali Deo sacrificare, tum Deus odio justo
illos persequutus est. Huc enim pertinent Malachiae dicta, qui circiter
septimo et decimo saeculo scripsit post Esavi mortem. Et quidem si Deus
alios aliis anteferat, hos quidem opibus, illos dignitate, plerosque
formae excellentia[4], quosdam roborata[5] valetudine, alios judicii
praestantia, nonnullos imperii majestate aut pontificatus honore
decorare, denique paucissimos quosdam in coeleste domicilium sibi
adoptare velit, quis quo jure sibi querendum putet, si plus minusque
his, quam illis tribuit? _Dicetne argilla figulo: cur me fecisti sic?_
Hoc enim sermone Esaias[6] docet, sua quemque conditione[7], divinitus
sibi concessa, contentum[8] esse oportere.

    [1.] Malach. 1, 2 sq. [2.] Gen. 36, 15 sqq. [3.] Deuter. 23, 7.
    [4.] Alius: _diligentia_. [5.] Alius idem: _explorata_. [6.] Jesaias
    45, 9. cf. Rom. 9, 21. [7.] Alibi: _devotione_. [8.] Addunt alii:
    _quemque_.

FRIDERICUS: At[1] cum omni aetati, omni ordini, omni sexui patet porta
salutis, quoniam non tantum homines, quos orbi terrarum praefecit, verum
etiam creaturas omnes, complectitur summa caritate. Illud autem „_Esau
odio habui_” non eo pertinet, ut Deus ex utero quenquam oderit, sed ut
minus amare, minus etiam beare hos, quam illos intelligamus. Quis enim
vel momento subsisteret, si Deus illum odio persequeretur?[2]

    [1.] Alii id omittunt atque sequentia verba antecedenti
    interlocutori tribuunt. [2.] Alius: _prosequeretur_.

CURTIUS: Haec quaestio[1] de praedestinatione ac repudiatione, deque
libero arbitrio nobis est cum Romanis theologis disputanda. Sed ad
Salomonem redeamus.

    [1.] Alibi: _quae_.

CORONAEUS: Non modo cum ecclesia Romana, sed etiam cum Hebraeis et
philosophis omnibus, praeter Stoicos, disputatio vobis est. Erubescant,
inquit Origenes[1], qui negant, in homine liberum arbitrium inesse.

    [1.] In cap. 5 Deuter.

SALOMO: Moses Rambam in epistola, quam adversus astrologos scripsit:
Omnes, inquit, theologi confirmant, hominem liberum salutis arbitrium
habere. Deinde subjicit haec verba: Magnam propterea gratiam immortali
Deo habemus.

CURTIUS: Ne propositam quaestionem deseramus, an scilicet quisquam legis
actionibus possit salutem adipisci, etiamsi libera arbitria cuique
darentur honesta prosequendi et turpia declinandi. Nego tamen, legibus
divinis satisfacere quenquam potuisse praeter Christum, a quo praesidia
salutis petenda ac speranda sunt, ut lege Mosis jam antiquata nos
absolveret[1], deinde legibus veteribus solutos, in unius sui morte ac
sanguinis effusione fiduciam omnem collocare doceret. Cum enim
detestabilium hominum exsecrationes legislator Moses complecteretur,
postremo capite hanc[2] subjicit: _Exsecratus esto, qui non exacte
praestiterit verba legis, ut ea exsequatur._[3] Ad quae respondebit
universus populus: Esto! Unde Paulus colligit, eos, qui in legis
actionibus salutem posuerunt, huic exsecrationi subjacere, quasi nullus
unquam divinis legibus innocens exstiterit[4].

    [1.] Matth. 5, 20 sqq. [2.] Alibi: _haec_. [3.] Deut. 28, 15 sqq.
    [4.] Phil. 3, 9 sqq.

OCTAVIUS: Cur igitur Paulus gloriatur, se in justitia legis
irreprehensibilem fuisse? Nam ex eo sequitur, nihil ei mortem Christi
profuisse, sed pro eo Christum hanc exsecrationem pertulisse, cum in
cruce pependit. _Factus est_, inquit Paulus[1], _exsecratio et
maledictum, ut nos eriperet exsecrationi et maledicto._

    [1.] Gal. 8, 10, 13.

SALOMO: Saepe deprehenditur verba legis et prophetarum Paulus truncare
vel augere vel plane in alienam sententiam interpretari. Exsecratio
divinae legis his verbis concepta est: אָרוּר אֲשֶׁר לֹא יָקִים
אֶת-דִּבְרֵי הַתּוֹרָה הָזּׁאת[1] i.e. _execratus esto, qui rata non
habet verba legis hujus, ut ea exsequatur._ Vox enim יָקִּים significat
_confirmare, ratum habere_, ut Jonathan et Onkelos Chaldaeus uterque
interpretantur. Id autem Hieremias apertius explicat: _Execratus_,
inquit[2], _esto qui non audierit verba foederis, quod percussi cum
majoribus vestris._ Quae interpretatio tota sententia differt a Pauli
verbis. Hic enim exsecrationem imprecatur iis, qui non impleverint
legem, quod nusquam in lege divina scriptum reperias, sed is habetur
exsecrabilis, qui nec audit legem divinam nec foedus ratum habet. Hinc
etiam alius error manavit, ut plerique putent, eum, qui vel ab uno
capite legis aberraverit, omnibus legibus reum teneri. Sic enim Jacobus
in epistola scribit[3], quam tamen Eusebius et Hieronymus[4] a sacris
litteris rejecerunt. Ἰστέον, inquit Eusebius[5], ὡς νοθεύεσθαι, cum de
hac epistola statuerit uterque. Et quidem qui bovis alieni furtum
fecisse convictus erit, quinque boves, qui ovem, quatuor oves restituere
lege divina jubetur, qui autem non convictus, sed sponte furtivum bovem
reddit, adjecta tantum quinta parte pretii, quia poenituit facti,
peccatum ignoscitur, qui autem moechatur, occidit aut quid aliud
peccavit, deinde moerore ac poenitentia vitae ante actae ductus, priora
scelera virtutum actionibus rependit, in ea conditione est, ut nihil
deliquisse videatur, sed poenitendo legem ipsam explevisse, ut quidem[6]
superius Ezechielis auctoritate confirmatum est. Nam si verum esset,
quod Paulus scribit, neminem unquam praeter magistrum suum satis legi
facere potuisse, neminem legis actionibus perfectionem adeptum, insigni
mendacio David obligaretur, cum ita Deum contestatur[7]: _Legem tuam
custodivi, a lege tua non aberravi, a mandatis tuis non declinavi._ At
sui mendacii Deum ipsum testem cieret. Adulterium tamen homicidio
cumulaverat[8], sed quia poenituit, partim etiam facti poenas dedit,
veniam adeptus est. Id enim est legi obedire, legem exsequi, legi
parere, denique legem implere. Falsum est autem, legibus omnibus reum
teneri, qui vel in unam commiserit.

    [1.] Deuter. 27, 26. [2.] Jerem. 11, 3. [3.] Jacob. 2, 10. [4.] Cap.
    2 in Catal. [5.] Lib. II cap. 23 in Catal. [6.] Alius: _id quod_.
    [7.] Psalm. 118, 14 sqq. [8.] Alibi: _cumulavit_.

CURTIUS: Certe, si legum actionibus justificaremur, non autem beneficio
Christi, _nulla omnino est gratia_, inquit Paulus[1], _et frustra
Christus, humani generis redemptor, mortuus est._ Item: _Gratia Dei
salvati estis, per fidem, non ex vobis, ne quis glorietur._[2] Item: _Ut
justificati istius gratia haeredes simus._[3] Item: _Sine me nihil
potestis facere._[4] Quid igitur per te ipsum merearis, si nihil per te
ipsum sine Christo praestare possis? Infinitum sit, omnia Augustini
aurea dicta in hanc sententiam colligere. Omnes homines, inquit,
naturalem potentiam in Adamo perdiderunt et liberum arbitrium peccando
amiserunt. In qua sententia vides fuisse hos viros: Ambrosium[5],
Chrysostomum[6], Hieronymum[7], Gregorium[8], Bernhardum[9],
Augustinum[10].

    [1.] Gal. 2, 21. [2.] Eph. 2, 9. [3.] Tit. 8, 7. [4.] Joh. 15, 5.
    [5.] Epist. ult. ad Demetr. l. 1. cap. 7 de Caino et Abel. et in
    Exod. l. 1. cap. 5. L. 12 de voc. Gent. 20 ad pop. Hom. 9. [6.] Ad
    Demetriad. [7.] In Ezech. 12. [8.] De libero arbitr. [9.] Serm. 2 et
    15. [10.] De libero arbitrio s. Homil. 7.

OCTAVIUS: Si testium ac theologorum multitudine et doctrinae praestantia
dimicandum est, ego doctoribus istis addam Ismaëlitarum theologos et
quidem Christianis omnibus longe clariores, Solymam[1], Zeidum,
Odmannum, Homarum[2], Balarem, Abacherimum, Calbanum, Zepheninium,
Elsarinum, Azebaram, Achemulam[3], Abaniphanum, Elfaridum[4] ac
innumerabiles alios, qui toto pene terrarum orbe legem Muhammedis
divulgarunt atque homines a caligine densissima ad clarissimam unius
aeterni Dei lucem et cultum revocarunt. Qui tametsi virtutibus ex
praeclaris actionibus plurimum, plus tamen divinae bonitati ac
beneficientiae tribuendum arbitrantur ac selectos quosdam esse ad
salutem, caeteros ad exitium designatos arbitrantur.

    [1.] Alii: _Scalidum_ vel _Halymum_. [2.] Alius: _Pomarum_.
    [3.] Deest in alio codice. [4.] Alius: _Elsaridum_.

FRIDERICUS: Non video cur theologorum christianorum clarissima lumina
cum ista Mahummedanorum fece debeant comparari.

SENAMUS: Si autoritati plus tribuatur quam rationi, cur non etiam Verrii
Flacci libros de jure pontificio, et quae veteres Jovis mystae ac
theologi, quae iterum Camarim Bahalis et Sabaeorum sacerdotes libris
ritualibus prodiderunt, arcessere possimus?

TORALBA: Si pergitis auctoritatibus agere, ego philosophorum familias
omnes excitabo, qui eruditionis ac doctrinae praestantia minutos istos
theologos facile vincant, sed praestat sensibus ipsis et perspicuis
rationibus argumentari.

SALOMO: Ita quidem, nisi in rebus obscuris et ambiguis, in quibus mens
humana nullos exitus reperire potest. Jam certe tragoedos multari
oportet, qui θεον ἀπὸ μηχανῆς et oracula divina audire ex ore
prophetarum et libris sacris, quos non modo Ebraeorum, sed etiam
Christianorum et Ismaëlitarum theologi jam pridem sua quisque religione
comprobarunt.

FRIDERICUS: Tantum abest, ut innumeratos Arabum et Judaeorum errores,
qui suis se virtutibus ac legum actionibus, quasi fortissimo[1]
praesidio, justitiam adipisci posse confidunt, exaudiam, ut ne Curtii
quidem mihi opinio comprobari possit, in eo quod salutis summam a fide
pendere arbitratur, tametsi pluribus id video placuisse. Nam si fide
nostra justi sumus, nihil gratia cuiquam proficit, quoniam id totum,
quantumcunque est, quod credimus, totum inquam nostrum est. Nihil actio
decerpit ex illa assensione, quia nisi ab animi liberi summa assensione
pendeat, fides esse desinit. Verius est igitur, nos ipsa justitia
Christi, veri Dei et hominis, justos fieri, quicunque ad Deum
accesserunt.

    [1.] Alii: _munitissimo_, vel: _tutissimo_.

CORONAEUS: Videtur Augustinus[1] inter utraque medium[2] ferire, cum
statuit, praeclaras actiones, quae fidem antecedunt, nihil proficere,
sed eas, quae fidem sequuntur.

    [1.] Qu. 76 et 85. [2.] Deest in alio codice.

TORALBA: Illud quidem prorsus ab omni ratione alienum mihi videtur, nuda
assensione confiteri, Christum pro generis humani salute supplicio
affectum, ut immanium flagitiorum non modo veniam, sed etiam summam
justitia et integritatis laudem adipiscatur. Aristidem vero justum,
Solonem, Lycurgum, Socratem, Chilonem,[1] Phocionem, Platonem, Camillum,
Fabricium, Scipiones, Catones, Rutilios,[2] Papirios, qui ob virtutes
eximias immortale decus mortalium omnium judicio adepti sunt, quasi
sceleratissimos ac funestissimos sempiternis inferorum flammis ac
suppliciis crudelissimis torqueri et cruciari.

    [1.] Alii: _Philonem_. [2.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Aut damnati sunt aut aeternis inferorum suppliciis, quibus
mortales omnes primi parentis fraude obligantur, erepti et servati. At
sine servatore servari vel salvi fieri non possunt; igitur sempiternis
cruciatibus addictos esse, aut ut mitius agatur cum iis, qui virtutibus
heroicis claruerunt, in teterrimis ac retrusis terrarum cavernis,
densissima caligine obsitos coerceri oportet.

OCTAVIUS: Profecto ne Christianis quidem, qui modo aliquid judicii
habent, haec probari puto. Nam si qua virtus hominem Deo gratissimum
efficere possit, non fides ac inanis credulitas de Christi morte, sed
constans in Deum aeternum fiducia praestat, et qui sic affectus est, ut
neque in seipso neque in praemiis[1] humanis spem ponat rerum suarum,
hunc oportet, singulari quadam Dei amore flagrantem, verae[2]
felicitatis suavissimos decerpere fructus. Haec illa fides est, vel
potius singularis erga Deum fiducia, quae virtutes omnes amplexa fovet
ac tuetur.

    [1.] Alius: _rebus_. [2.] Alius idem: _vitae_.

SENAMUS: Ego praeclaris quemque actionibus beari statuo, et quo quisque
majore erga Deos religione, pietate in patriam, caritate in propinquos,
benignitate erga egentes, justitia in omnes exstiterit, eo beatiorem ac
immortali Deo, tametsi Deos peregrinos bona fide ac justo errore colat,
gratiorem futurum. Quid enim aequius, quid naturae magis consentaneum,
quam maxima iis praemia decerni, qui maxime de republica, de parentibus,
de propinquis, de tenuibus, denique de toto genere hominum mereantur?
Quoniam de immortali Deo mereri nihil ac ne gratias quidem pro sua erga
nos beneficientia habere possumus.

CORONAEUS: Ego vero semper assentior sanctissimis ecclesiae Romanae ac
potentissimis Tridentinae synodi decretis, quibus anathematis
exsecratione urgentur ii, qui fidem sine operibus et qui opera sine fide
justificare putant. Quid vero vates ille[1] ex oraculo divino exclamat?
_Justus est, fide vivit!_[2] satis declarat, justis, non injustis fidem
profuturam, alioqui daemones et sceleratissimi quique inani credulitate
de morte Christi coelos raperent.

    [1.] Hab. II, 4. [2.] Alius: _Justus e fide vivit_.

CURTIUS: Quoniam in justificatione salutis summa consistit, nihil opinor
accuratius nobis disserendum est.

FRIDERICUS: Cum imperialibus comitiis Ratisbonae coactis Carolus V.
imperator de principum Germanorum consensu sex utriusque religionis
theologos rectissimos[1] adhibuisset,[2] ut Romanorum et Germanorum
religionis controversias componerent ac parati[3] simul coirent, a
capite justificationis humanae auspicandum putaverunt. In qua
disputatione cum tres Augustanae confessionis theologi Pflugium, Fabrum
et Groppeum Catholicos in suam sententiam pertraxissent et cardinali
Contareno, Romanae sedis legato, idem persuasissent, scilicet hominem
sola fide, nullo suo merito beari, Eckius vero, unus e Catholicis, tanta
in collegas ira exarsit, ut pontifices ac principes catholici ab eo
persuasi Carolum V. coëgerint, disputationem solvere, vigesima post die
quam inchoata fuerat, idque potissimum Azoti, Hispanici theologi
veteratoris,[4] oratione adducti, cum diceret, brevi futurum, ut
ecclesiae Romanae majestas collapsa difflueret, quoniam in praecipuo
religionis capite tot saeculis se de via deflexisse confiterentur. Et
versutissimus homo Germanis, quos ut barbaros et rudes irridebat,
similitudinem lignatoris proposuit, ligna findentis, a quo primum
exiguam fissuram fieri, deinde impulso ferreo cono[5] repente trabem in
partes dissilire docebat. Qua similitudine pontificii[6] adducti
perniciosissimam hanc disputationem dissolvere principes coëgerunt,
Contarenus vero cardinalis, Venetorum patriciae gentis dictissimus, qui
Lutheranis assentiri dicebatur, non sine maxima veneni suspicione paulo
post interiit. Deinceps ecclesiae Romanae antistites modis omnibus
antiquas caerimonias ac veteres ritus augeri ac tueri proposuerunt, ne
latum quidem unguem ab ecclesia primitiva discessisse viderentur,
tametsi plerosque pigeat tot ac tantarum ineptiarum ac praesertim
reliquiarum, lactis inquam virginei, cujus infinita copia tot saeculis
nondum exaruit; pudet referre caetera, quae vobis quam mihi ipsi notiora
sunt.

    [1.] Alibi: _doctissimos_. [2.] Acta conventus Ratisb. Sleidan. ad
    a. 1530. [3.] Alius: _jurati_. [4.] Alius: _visitatoris_.
    [5.] Alibi: _cuneo_. [6.] Alius: _pontifices_.

SALOMO: Male jactis fundamentis, quaecunque super exstruas, uno ruunt et
eodem momento. Cum enim christianae religionis autores a vero[1] Dei
cultu deflexissent et homines mortuos pro immortali Deo sibi colendos
proposuissent, ne supplicium illud suo Deo jure a magistratibus illatum
videretur, humano generi salutare ac necessarium fuisse praedicarunt. Ac
tantum abest, ut supplicio Christi aut crudelitate erga eum justitia
mortali cuiquam parta sit, ut ea fide Christianorum quam longissime a
vera religione discedatur. Huic errori proximum est, quod omnes
theologi[2] Christiani et Agareni actionibus virtutnm aut fide aut
utrisque justificari posse opinantur, non modo apud homines, sed etiam
apud Deum immortalem. Nam saepe fit, ut sceleratissimus quisque apud
Deum habeatur justissimus hominum opinione. Sed ut Deus hominibus
eriperet arrogantiam et supercilium,[3] clara voce contestatur: _Nemo
viventium_, inquit, _coram me justificabitur._[4] Quae vox viventium non
modo ad homines pertinet, sed etiam ad angelos. Id autem apertius
confirmatur his verbis: _Num justior erit homo suo conditore?_[5] Ecce
in ministris suis non reperit stabile opus, et angeli sui vesani sunt,
impuri coeli, immundae stellae, si cum eo conferantur. Et quo minus
ambigeretur, id saepius repetitum legimus; deinde subjicit: Quanto
longius a consummata perfectione aberrant, qui luteas domos incolunt,
homines a luto concretos innuens. Item: _Quis purus esset de muliere
natus?_[6] At ne clarissima sidera quidem coram Deo pura sunt, quanto
minus frivoli ac futiles homines, qui quasi vermiculi putres censeri
possunt. Hic me rapit impetus, de admirabili Dei majestate ac sanctitate
cogitantem:

  O quis erit sceleris purus? quis crimine liber
  Ante Deum? cui sol obscuro squallet amictu!
  Mundities illi tanta est, ac tantus in ore
  Majestatis honos, ut ei nitidissima quaeque
  Aligerum facies tabe polluta[7] notetur.
  O ter sancte parens![8] o non violabile numen
  Aeternae mentis, cujus tam augusta potestas!

    [1.] Alius: _veri_. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius:
    _superbiam_. [4.] Psalm 51 (52) 2. 4. [5.] Jobi 4, 9. 15. [6.] Jobi
    25, 4. 5. [7.] Alius: _maculis labefacta_. [8.] Alius: _pater_.

TORALBA: Haec quoque Salomonis sententia philosophorum sanctiorum
decretis explicatur, quaecunque scilicet materiae concretionem ullam
habent, impura esse, ut merito Porphyrius[1] dixerit, nihil esse
materiale,[2] quod immortali Deo pollutum non sit, i.e. ὀυδὲν γὰρ
ἔνυλον, ὁ μὴ τῷ ἀνωτάτῳ θεῷ εὐθὺς ἀκαθάρτον. Non quod[3] ullum sit in
ipsa materia malum aut vitium, ut plerique philosophi arbitrantur,
quodκακοποιόν τι appellant, id enim superius falsum esse demonstratum
est; sed quoniam materia a[4] summa illa puraque divinae naturae
substantia quam longissime abest, quia fluxa, quia labilis, quia caduca.

    [1.] Περὶ ἀπωλείας τῶν ἐμψύχων. [2.] Alius: _immateriale_.
    [3.] Alius: _quia_. [4.] Alii: _in_.

CURTIUS: Nec justitiam Deo parem exigimus in homine, ac ne fore quidem
speramus, homines enim Deos esse oporteret, sed quantum humana vita ac
natura ferre potest. Ac tametsi homines non tantum materiae concretione,
verum etiam illa, quam saepe diximus, originis macula ac propriis
sceleribus conspurcantur, gratia Dei tamen propter Christum, Deum simul
et hominem penitus emundantur[1], ut quodammodo justi videantur.

    [1.] Alibi: _emendantur_.

SALOMO: At gratia Dei et beatitate multo majore fruuntur angeli, qui ab
aeterno Deo propius absunt, qui tamen puritatis ac justitiae scintillam
erga Deum nullam ferunt.[1] Itaque cum Noacho[2] summam justitiae atque
integritatis laudem ipse Deus tribueret,[3] subjecit illud in suo
genere, i.e. strabo inter luscos. Quae cum ita sint, quis jure
assentiatur Johanni tam confidenter scribenti: _Scimus_, inquit, _quod
si Deus apparuerit, similes ei futuri simus, et quisquis hoc sperat,
purificat seipsum, sicut Deus purus est._[4] At ne Adamus quidem, si in
collata sibi divinitus integritate ac innocentia, quanta maxima in
homine esse potest, perstitisset, propterea justus apud Deum haberetur.
_Deus solus_, inquit ille, _justus est, ac praeter eum alius nemo._[5]
Si nemo integer, nihil purum, nihil mundum, non sol ipse, non angeli,
qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, nitidi sunt, tota illa de
hominis justificatione disputatio, an a fide pendeat, an vero ab
actionibus honestis, an ab utrisque, an etiam ab unius Dei gratia plane
inanis est, cum in hominem justificatio cadere non potest. Multo etiam
levius est, quod illam summam integritatem non Dei, sed hominum
ponderibus exigi putant oportere. Qui vero justitiam se suis actionibus
adepturos confidunt, audiant ad hominem omnium gravissimo testimonio
laudatissimum acerbam reprehensionem, qua nititur Elihu: _Si justus es,
quid tum?[6] aut[7] quid ad Deum tua seu turpia seu laudabilia facta?_
Aliis quidem aut tibi ipsi profueris aut nocueris, nihil tamen Deo
accedit aut decedit.

    [1.] Ita omnes. [2.] Alii: _Noëmo_. [3.] Gen. 6 et 7. [4.] 1 Joh. 3,
    2. [5.] Eccles. (Siracid.) 18, 2. [6.] Job. 35, 7. [7.] Alius: _an_.

TORALBA: Si nihil boni mereas agendo bene, nullam quoque poenam male
agendo ferre debes. At superius dictum est, actiones uniuscujusque
justissimis ponderibus exigi oportere.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christianos potissimum virtutis actionibus, pietate
inquam, justitia, caritate, fortitudine, temperantia, longo intervallo
superare mihi videntur, quod ita instituti sunt ac imbuti, ut summam
salutis in virtutum actionibus positam confidant. Omnium tamen teterrimi
sunt, qui missarum vi, quas pecuniis promereantur, improbitates omnes
dilui arbitrantur, aut qui salutem in sola fide collocarunt, quae
sane[1] opinio in perniciem rerum publicarum longe lateque redundat.

    [1.] Alius: _certe_.

CORONAEUS: Ab hac sententia abhorrui semper, ac profecto leges omnes
divinas ac humanas pessum ire oporteret, si nulla rerum praeclare
gestarum praemia[1], nulla supplicia peccatorum exstarent. Ac cur[2]
Deus Abrahamo diceret: _Per memet ipsum juravi, quia fecisti hoc,
benedicam tibi et propter[3] te populis omnibus._[4] Non dixit:
Singulariter ac gratis propter me tibi benedicam, sed: ob id quod
fecisti. Item: _Quisquis laudibus me cumulavit, ego illum honoribus
cumulabo._[5] Item: _Reddet homini secundum justitiam suam._[6] Item:
_In observandis mandatis tuis retributio multa._[7] Item: _Noë, Job,
Daniel sua justitia liberarunt animas suas._[8] Item: _Peccata tua
eleemosyna redime._[9] Item: _Vidit Deus opera eorum, qui conversi sunt,
et misertus est eorum._[10] Item: _Nonne benefacio ei, qui recte
ambulat?_[11] Infinitus sim, si omnia loca recenseam, quibus aperte
declaratur, ex ipsis operibus quemque praemia suppliciave laturum.

    [1.] Alibi: _merita_. [2.] Alibi: _ad quid enim_. [3.] Gen. 22, 16.
    [4.] Alius: _in_. [5.] Psalm. 8, 6. [6.] Hiob 34, 11. [7.] Proverb.
    13, 13. [8.] Daniel 9, 5 sqq. [9.] Psalm. 51, 3. [10.] Jesaiae 55,
    7. [11.] Psalm. 84, 12. 28, 10.

FRIDERICUS: Officio nulla merces debetur. Qui juste vivit, si[1] tamen
ullus est, sed nullus est, nihil nisi ex officio agit. Igitur qui juste
vivit, nulla mercede dignus est; est enim contraria officio merces. At
qui scelerate quid agit, contra officium facit; qui contra officium
facit, poenam meretur; igitur scelerati jure plectuntur, nec tamen
justi, si qui sint, ulla praemia merentur. Ac propterea Christus, Deus
verus et homo, cum ad salutem homines cohortatur: Cum feceritis, inquit,
omnia quae fieri oportet, tum dicite: servi inutiles sumus, sive quod ex
officio id debemus, sive quod nulla penitus ad Deum utilitas ex his
actionibus derivatur. Nulla igitur justitia cuiquam ex actionibus
praeclaris comparari potest.

    [1.] Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.

SALOMO: Concedo illud, ex actionibus, quantaecunque sint dignitatis,
justum fieri neminem, multo minus ex inani credulitate in Jesum mortuum,
sed ex honestis actionibus ab aeterno Deo quemque beari, et quo quis
justius et honestius vixerit, eo beatiorem et immortali Deo fore
gratiorem. Omnes enim creaturae ac daemones quoque beantur plus minusve
pro largientis effusa bonitate, aut suscipientis capacitate, aut
respuentis oblatam lucis affluentiam indignitate. Aliud est enim beari,
aliud justificari, quae, a theologis christianis confusa aut panim
perspecta, graves in hac disputatione tam obscuritates quam errores
pepererunt. Nam si nulli nisi justi bearentur, nemo bearetur unquam. At
omnes creaturae beantur, nulla tamen justificatur, nulla tamen caret
immunditia ac impuritate. Quarum rerum differentia confusa ut planius
intelligatur, fingamus verbi gratia, regem potentissimum equos celeres
servis dono dedisse, alios quidem aliis praestantiores, pro sua erga
quemque benevolentia, ut quemque plus minusve dilexerit, ea tamen lege,
ut omnes in stadio currant, recusantibus vero aut cursum detrectantibus
metu vel inertia, equos ademtum iri, proposita capitis poena ei qui
alterius equum violarit aut socium supplantarit, quo minus curreret, aut
furto dicto domino equum averterit. Currentibus etiam praemia varietate
dissimilia proposuisse, scilicet aerea, argentea, aurea, vestes
pretiosasque gemmas, eoque praestantiorem cuique mercedem, quo quisque
citius metam attigisset; peracto cursu regem praemia quae promiserat, et
iisdem legibus, quas dixerat, bona fide dedisse; qui cursum
detrectaverant, ut inertibus equos ademisse, caeteros qui non solum
currere noluissent, sed etiam aliis impedimento fuissent, aut equos
abegissent, persequi jussisse, comprehensos supplicio addixisse, num
dicemus, merita quemque praemia tulisse?

CURTIUS: Sic opinor.

SALOMO: Cur ita? Cum rex servis nihil deberet, quippe sui essent, quos
pro suo jure sine ullis praemiis ad cursum cogere, vendere, necare[1]
potuisset[2].

    [1.] Alibi: _vetare_. [2.] Alius: _possit_.

FREDERICUS: Demus illud, sed quoniam promisit, fidem fallere contra
decus et dignitatem esse judicaret.

SALOMO: Debitum igitur est, non quia Deus debitor sit hominis, homo
creditor quasi suo jure praemia reposcat, sed quia dignitas promittentis
agitur in pollicitatione rerum earum, quas promisit, etiamsi nullo jure
deberet. Quodsi equites illi, qui graviter ac strenue cucurrerunt,
honeste quia sunt educati, non modo gloriam sibi nullam arrogabunt, sed
etiam eleganti oratione regi praemia largienti gratias agent, victoriam
illi acceptam ferent, tum quia servos educarit et ad cursum non modo
instruxerit, verum etiam equos citatissimos et ad cursum adeundum
velocissimos donarit. Quanto magis immortali Deo nos omnia ferre accepta
debemus, quod de nihilo nos creavit, quod corpus et mentem dedit, bene
currendi leges praescripsit ac docuit, currentes in stadio virtutum
adjuvit, labentes sustinuit, lapsos saepius erexit, erectos ad metam
perduxit. Sic enim sapientiae magister oratione eleganti[1]; _Noli_,
inquit, _coram rege superbire!_ Quod alibi apertius his verbis: _Noli te
justificare ante Deum, ab eo enim nostra salus dependet._ Cum Jobus,
mortalium omnium Dei judicio, integerrimus, graviter quereretur, quod
cum justissime ac sanctissime semper vixisset, attamen ingenti
calamitatum omnium multitudine premeretur, Elihu collegarum et amicorum
errores coarguens, quod illum suo merito ac peccatorum conscientia
plecti dicerent, graviter disseruit ac docuit, Deum injuriam afferre
nemini. Ac tametsi Jobus summa semper integritate vixisset, Deum tamen
quae sua erant quaeque Jobo fruenda precario dederat, suo jure repetere
ac vindicare potuisse, scilicet opes, liberos, servos, aedes,
salubritatem, imo etiam mentem ac vitam ipsam, idque sine injuria
cujusquam. Cum tandem ejus constantiae ac fortitudinis periculum
fecisset, ea quae repetiverat Jobo abundanter ac cumulate rependit, opes
inquam, greges, armenta duplicavit, uxorem etiam liberorum foecunditate
beavit, denique vitam ejus cum exploratissima corporis ac mentis
incolumitate in annos centum quinquaginta propagavit[2]. Sed hoc ad
summum felicitatis fastigium[3], quod sese illi fruendum ac visendum
dedit, in quo quidem non justificationis aut justitiae, quae homini
contingere non potest, sed beatitatis humanae summa consistit. Postremum
illud admonendi sumus, justitiae decus nullum clarius esse, quam eorum
qui toto mentis impetu Deum amant ejusque edicta exsequuntur, nulla
sperata mercede, tametsi certo sciant, nunquam bonis defuturam.

    [1.] Ecclesiastici (Siracid.) 10, 29. 11, 4. [2.] Jobi 42, 10 sqq.
    [3.] Alius: _praecipuum vero_.

CURTIUS: Praeclara et ista quidem, nisi Salomo a capite aberraret, cum
Christum inficiatur Deum esse, qui non ex debito, sed ex gratia omnibus
praemia largiatur, qui sanguine originis maculas et omnia omnium
flagitia solus abstergat. Nam ex eo, quod Salomo omnes homines injustos,
impuros, immundos etiam ab utero prodire confitetur, labem originis
quodammodo agnoscit.

OCTAVIUS: Si peccatum est in homine, quod a conditoris sui puritate et
sanctitate quam longissime abest, angelos etiam et sidera, quae impura
sunt apud Deum, originis peccato dicemus obligari. Quae si absurda sunt,
et ea quae ex his sequuntur, absurda videri necesse est, eoque
absurdiora, quo minus illa imperfectio perfici potest, nisi creatura
Deus fiat. Ex quo efficitur, Christum si mortuus esset, quod Ismaëlitae
constanter negant, immunditiem illam seu labem originis, ut libet
appellare, curaturum[1] non fuisse ac ne potuisse quidem, si maxime
voluisset: non etiam si Deus fuisset, ut Christiani fuisse credunt,
quoniam quod genitum sit, mundum ac purum fieri non potest. Multo minus
id quod de muliere genitum sit, ut Christus, nisi de creatura quasi fiat
creator, quod ne Deus quidem facere potest.

    [1.] Alii: _creaturum_.

CORONAEUS: Prospiciendum est, ne quid nobis excidat, quod sit alienum a
majestate divina. Neque enim comprobare[1] possum haec scholasticorum
decreta, quae impietatem sapere mihi videntur, scilicet Deum non facere
posse Deum, non posse contradictoria simul et semel vera efficere.
Verius ac temperantius dici decuit, opinor, creaturam non posse Deum
fieri, neque enim creatoris potestas imminuitur ob creaturae ac subjecti
debilitatem ac impotentiam. Non igitur impotentia Deo tribuitur[2], quod
nec homines, nec ne angeli quidem justi sint aut fuerint unquam aut
futuri sint olim, sed quia nec angelica nec humana creatura perfectae ac
consummatae justitiae capax est, multo minus divinae illius praestantiae
ac puritatis, quam ne cogitatione quidem attingimus, at ne bonum quidem
illud, quod optimus quisque cupit, efficere aut praestare potest, ut
Paulus de scipso queritur[3].

    [1.] Alii: _probare_. [2.] Alius: _tribuatur_. Alius: _Dei creatur_.
    [3.] Rom. 7, 19.

SALOMO: Nihil divina lege jubetur, quod praestare si velis, non facile
possis. Ac miror, Paulum, quem tanti fecisti, hoc scripsisse, cum alibi
jactet et glorietur[1], se justitia legis irreprehensibilem fuisse. Quis
vero tam crudelis legislator exstitit unquam, qui, quod fieri non
posset, suis imperaret? Ac si quis uspiam exstitit adeo[2] crudelis,
quam scio neminem, illud tamen de legislatore omnium optimo ac mitissimo
sentire scelus, cogitare nefas, dicere capitale est. _Gustate_, inquit
ille, _et videte, quam suavis est Deus!_[3] Ac tantum abest, ut quicquam
quod fieri nequeat imperet, ut reum faciat totius legis, qui ab uno
capite aberraverit[4]; ut etiam is, qui omnia praecepta[5] legis
violaverit et poenitentia ductus ad honesta persequenda redierit, omnium
improbitatum veniam consequatur. _Non prius_, inquit David[6],
_differam, confitebor de peccato[7] quod tu jam ignoveras._ Contra quid
Paulus[8]? _Recognoscite quaeso, si volentes_, inquit, _peccaverimus,
post acceptam veritatis cognitionem, nulla restat amplius hostia pro
peccatis, sed formidabilis expectatio[9] judicii et ignis
vehementis[10], qui nos devorabit._ Videtis, ut ne confessioni quidem
aut poenitentiae locum homo iste relinquat. Et sunt qui legem divinam
christiana putant acerbiorem, nec ipsi a vero deflexisse mihi videntur.

    [1.] Phil. 3, 9 sqq. [2.] Alius: _tam_. [3.] Psalm 34, 9.
    [4.] Alius: _aberraret_. [5.] Alius: _capita_. [6.] Psalm. 32, 5.
    [7.] Alibi: _peccata_. [8.] Ebr. 10, 26 sqq. [9.] Alius: _expiatio_.
    [10.] Alius: _vehementia_.

SENAMUS: Hic unus Pauli locus est, qui multos in salutis[1]
desperationem adduxit. Nec defuerunt, qui hanc ad Ebraeos epistolam non
modo Pauli esse negarent, sed etiam rejicerent omnino.

    [1.] Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Ego rejiciendam non puto, cum summa conciliorum consensione
probata sit, sed ὑπερβολικῶς scriptum opinor hunc locum ad improbatoram
terrorem, cum omnibus scripturae locis venia poenitentibus[1]
proponatur[2]. Nec verum, a Deo quicquam juberi, quod fieri[3] non
possit. Sic enim Cyprianus[4]: Qui dicit, Deum impossibilia imperare,
maledictus esto. Haec ille[5]. Sed tanta est imbecillitas humanae
fragilitatis et cupiditatum impotentia, ut advocato et mediatore
Christo, vero Deo et homine, semper egeamus. Is autem, abrogatis morte
sua bestiarum sacrificiis ac ritibus veteribus Judaeorum, quasi vepribus
expurgatis, viam reddidit multo faciliorem et planiorem, novarum
tabularum, quibus omnia flagitia diluuntur, promulgatione. Itaque
peccatores ad se convocans et quasi ad epulas invitans: _Venite_,
inquit, _ad me omnes, qui onerati estis, ego reficiam vos; jugum meum
suave est et onus meum leve._

    [1.] Alius: _petentibus_. [2.] Jerem. 7, 7. [3.] Alibi: _aut
    prohiberi_. [4.] In serm. de bapt. Petr. Lomb. dist. 39. l. 3.
    [5.] Alius: _Haec illius vox est_.

OCTAVIUS: Non video, Christum lege ulla jussisse aut imperandi
potestatem habuisse, ac multo minus leges a Deo latas abrogavisse. Id
autem his verbis aperte declaravit: _Non veni, leges solvere, sed
adimplere._[1] Veteris enim summa legis est in duabus decalogi tabulis,
quas Christus non magis abrogare voluit aut potuit quam naturae leges,
cum nihil aliud duabus tabulis quam naturae lege aequissima contineatur,
ut superius demonstratum est. Non satis mirari possum, quid sit, quam ob
rem Martinus Lutherus decalogum nihil ad Christianos pertinere
affirmabat, nisi quod judicabat, Christianam legem stante decalogo stare
nullo modo posse.

    [1.] Calvinus abrogasse negat in cap. V, 12. 15 ev. Matth., negat
    etiam fuisse novum legislatorem.

FRIDERICUS: Lutherum omnibus laudum generibus cumulatissimum summa
pietate ac eruditione Christianos aberrantes in rectissimam ac
tutissimam viam deduxisse confido, ut ejus scripturae[1] et actiones
aperte declarant. Ne quis putet, decalogum abrogare voluisse, sed ut
omnes intelligerent, non satis esse in decalogo praesidii ad sempiternae
salutis adeptionem, nisi prius in Christi veri Dei ac servatoris optimi
maximi, supplicio acquiescamus, quandoquidem[2] leges Mosis nemo exsequi
potuit unquam.

    [1.] Alii: _scripta_. [2.] Alius: _quoad_.

SALOMO: Profecto disciplinae, quae litteris evangelicis continentur, non
modo lege divina sunt acerbiores ac difficiliores, sed etiam ejusmodi,
quas mortalium nemo praestare queat, ut Trypho Ebraeus disserit apud
Justinum[1]. Nam ut pauca de multis, vetant ulla divortia fieri, nisi
uxor adulterii convicta fuerit. Quod quam difficile sit, satis
intelligunt, qui judicia tractant. Et ut adultera non sit uxor, quid[2]
iniquius est, quam cum hoste domestico invictum vincere, aut insidias
innocenti struere, ut capitali supplicio circumveniatur, aut uxoris et
familiae alterius existimationem in apertum discrimen vocare, aut
efficere ut venenis aut occultis insidiis alteruter pereat, Christo
divortia vetante. Illud etiam contra naturam est, ut adulterii causa
segregatis matrimonia prohibeamus. Nam ista ratione aut turpiter
moechari, aut publice fornicari, aut foedissime pollui, aut aliquid
turpius his omnibus tentari necesse est. At lex divina de divortiis,
nunc omnium populorum, praeterquam Christianorum, communis ac veterum
Romanorum justissimis legibus comprehensa, non tantum[3] uxores
temperatiores, sed etiam viros obsequentiores afficiebat, divortii metu.
Caedes etiam violentas ac venena domestica et latentia penitus
sustulerat. Quid autem a natura, quid a puritate sacrorum, quid a
sanctitate divina magis alienum, quam quod a Christianis videmus
interdici sacerdotibus jura connubiorum? Quid exitialius, quam puellas
innumerabiles continentiae votis sempiternis, natura vetante, obligari?
Inde libidines utriusque sexus effusae, inde violenti abortus,
parricidia, adulteria, stupra et in ipsis templis meretricia lenocinia
et foeditatibus inexpiabilibus sacra omnia conspurcata, quae ne paganis
quidem licuissent. Quin etiam Romani olim flaminibus Jovis vetuerant,[4]
repudiare uxorem et uxore mortua sacerdotio abdicare jusserant.

    [1.] In dialogo cum Tryphone. [2.] Alius: _quod_. [3.] Alius:
    _tamen_. [4.] Alius: _vetuerunt ... jusserunt_.

CORONAEUS: Vos coelibatum in sacerdotio Christianorum utriusque sexus
video improbare, propter impendentia pericula, quae Augustinum
coëgerunt, ut aperte[1] scriberet, meretricia non esse de republica
tollenda. Aufer, inquit,[2] meretrices de rebus humanis et turbaveris
omnia libidinibus. Sed si lege divina prohibetur sacerdos, sanctuarium
ingressurus, triduum ab uxoris contactu abstinere, quanto justius est,
pontifices christianos, qui quotidie sacratissimum illud corpus Christi,
Dei et hominis, contrectant, et in illo sanctum sanctorum quotidie
ingrediuntur, vivere in perpetuo coelibatu.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Lib. II. de ordine.

SALOMO: Divina lex vetuit, sacerdotem, qui populum expiaret, uxorem
triduo ante contingere. At expiationis dies singulis tantum annis semel
occurrebat, at isti toto sacerdotii tempore interdicunt nuptiis, non
tamen meretricibus. Consimile est illud, quod lege divina sacerdotibus
usu vini interdixit, cum in sanctuarium ingrediuntur; cur igitur
christiani sacerdotes vino in perpetuum, uti uxore et connubiis non
abstinent? A meretricibus tamen non abstinent, ut nec a vino, sed
continuis lenociniis et commessationibus, scorta utriusque sexus mutare
et commutare, non sine maximo totius ecclesiae christianae dedecore
consueverunt, ne legibus connubialibus, quibus caeteros obligant, ipsi
teneantur, quo fit, ut e templis exeuntes, aqua lustrali seipsos
conspergant. Sic enim Lycurgus[1] orator Alexandri Magni adulatoribus,
quem Deum esse praedicabant: O qualem Deum, inquit, a cujus aedibus
exeuntes aqua lustrali conspergi oportet! Ex omnibus tamen
christianis[2] decretis nullum magis ἀδύνατον, quam quod ei, qui
maxillam dextram caedat, jubentur obvertere sinistram et ei qui pallium
rapuerit, tunicam quoque permittere diripiendam, et qui fatuum aliquem
appellaverit, sempiternis inferorum ignibus obligari.

    [1.] Plutarchus in apophthegm. [2.] Alius: _Christianorum_.

TORALBA: Illud profecto contra naturam est, eum, cui quis alapam[1]
inflixerit, rursus ad se percutiendum et spoliandum invitare.

    [1.] Alii: _buccam_.

SALOMO: At quanto faciliora sunt divinae legis mandata? quae etiamnum
Paulus ipse ita observasse gloriatur, ut justitia legis esset
irreprehensibilis. Item Lucas testatur, Zachariam et Elisabetham coram
Deo in omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles exstitisse.[1]
Quibus argumentis Justinus martyr[2] aperte convincit, lege divina nihil
prohiberi aut juberi, quod ab homine praestari non possit, modo velit.
Quid autem tota legis justitia? Diligere Deum plus seipso, proximum vero
ut seipsum, quod facere quisque potest. Deinde subjicit, quod igitur
dici solet justificari neminem ex lege? Non dicitur quia non possunt,
sed quia nolunt, voluntate enim ad ea, quae fieri possunt, uti solemus.
Est igitur christiana lex multis partibus difficilior, quam divina.
Omitto ritus inanes, quorum multitudine factum est, inquit
Augustinus,[3] ut Christianorum conditio nulla deterior quam Judaeorum
videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas ecclesiae Romanae
videret? Nam qui pecorum sacrificia jam pridem antiquata nobis
objiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant,
dilacerant, diripiunt.

    [1.] Luc. 1, 6. [2.] Qu. 103 ad orthod. [3.] Ad Januar.

CURTIUS: Nos ecclesiam Helvetiam secuti amplexamur illas ἀναιμάτους
θυσίας καὶ δοξολογίας, ut Cyrilli[1] et Eusebii[2] verbis utamur, vel
tauros labiorum nostrorum, ut Amos propheta loquitur, Deo aeterno
mactamus. Sed ne a proposita quaestione discedatur, miror cur Salomo
tantopere divortia cupiat, cum Valerius Maximus Romanos ob id potissimum
laudet, quod annos plus amplius quingentos divortia nulla vidissent, ac
probro datum fuisse Spurio Camillo, quod ab uxore prius divertisset.
Quid autem perniciosius, quam corruptorem publicum quascunque volet
puellas connubii specie fraudare et corruptas a se ablegare posse?

    [1.] Ad Regin. [2.] Demonst. evang. l. I.

SALOMO: Pluribus propositis incommodis, graviora semper fugienda.
Gravius est ac periculosius,[1] necari veneno, aut moechari, quam
divertere. Quis autem locare velit puellam ei, qui sine causa diverterit
ab honesta et pudica uxore?

    [1.] Alius: _perniciosius_.

CURTIUS: Omissa divortiorum disputatione, non tam[1] de facilitate
exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum
est. Nam si quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator,
patronus idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaëlitae miseri
destituuntur. Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum
Deum et hominem venientem ad se, non excepit, oblatum respuit?[2] _Ipse
est_, inquit Paulus,[3] _sanctificatio[4] nostra._ Item: _Mortuus est
propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram._
Quid Hieronymus?[5] Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est.
Haec ille. Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam
speranda sit, cur amplius in legibus Mosaicis, quae jam pridem sua
vetustate extabuerunt, haeremus? Per Christum solum, inquit Cyrillus,[6]
patet aditus ad regna coelorum.

    [1.] Alius addit: _opinor_. [2.] Alius: _rejecit_. [3.] 1. Cor. 1,
    30. Rom. 4, 24 sq. [4.] Alius: _justificatio_. [5.] In Psalm. 59.
    [6.] In cap. 3. Joh.

OCTAVIUS: Si Christum oratorem et exoratorem unum habetis, cur Christus
discipulos consolatur? _Rogate patrem meum_, inquit, _et alium advocatum
vobis dabit?_[1] Cur praeter istos oratores et patronos infinita millia,
i.e. totidem fere, quot homines mortuos, Christiani invocatis, cum
invocatio religiosa soli Deo debeatur? Invoca me et eruam te! Invoca me
et vivetis. Id autem saepius repetitum legimus[2]. Omnium tamen
angelorum ac divorum ordines precibus ac solennibus festis, non aliter
ac Deum aeternum prosequimini, ac plerique multo ardentius ac
studiosius, quam Deum ipsum, cui nulla dies vacua sacrorum[3]
relinquitur in fastis. Quanto melius Ismaëlitae, qui non modo unius
aeterni Dei cultum sibi proposuerunt, sed etiam tabulam pictam ad
spectaculi fructum habere capitale ducant!

    [1.] Joh. 14, 16. 26. 15, 26. 16, 7. [2.] Psalm. 41. 140, 5. Jerem.
    29. Joel 2. [3.] Alius: _sociorum_.

FRIDERICUS: Ista quidem controversia nobis est cum ecclesia Romana, quae
angelorum coetus ac beatorum mentes votis complecti docet, cum tamen
unus tantum advocatus proponi debeat, Christus Deus, cujus nomine vota
concipimus, per quem fausta omnia precamur et adversa deprecamur.

CORONAEUS: Ego quidem sic a doctrina informatus, sic a majoribus imbutus
sum, ut ab ecclesiae Romanae, quae sola Dei ecclesia restat, decretis
vel latum unguem discedere nefas ducam. Mediatorem quidem unicum,
generis humani pontificem maximum agnoscimus Christum, sed quid vetat,
Christo patronos inferiores habere? Oratores angelos inquam, virginem
Mariam, apostolorum et martyrum coetus, non quidem ut salutem nobis
tribuant, quoniam unus est servator hominum Christus[1], sed ut pro
nobis rogationes ferant. Quanquam vester Lutherus, Friderice! beatorum
mentes revereri oportere confitetur[2], cujus auctoritatem sequitur
Bucerus[3]. Cum enim Christianorum opibus Judaei oppressi sedibus
Hierosolymorum exacti fuissent[4], Deum immortalem! qui concursus fuit
hominum ad loca religiosa, quae urbis sanctitas, quae sepulcri, quae
praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium! Cur autem Hieronymus
non modo pro divorum honoribus, sed etiam pro eorum reliquiis tam
accurate contra Vigilantium scripsisset, ut etiam daemones reliquiarum
ope fugari confirmaret? Cur Ambrosius[5], Gregorius Turonensis[6],
Augustinus[7], caeteri tantis honoribus ac laudibus divos
prosequerentur, si scelus id esse putarent?

    [1.] Desunt sex haec antecedentia verba in uno codice.
    [2.] _Lutherus_ in purgatione, qua queritur, aliquot articulos falso
    sibi ab adversariis impositos. _Oecolampadius_ in Chrysostomum divos
    pro nobis assiduo orare scribit. [3.] In defensione ad Abrinensem
    episcopum. Ep. 8. [4.] Alius: _cessissent_. [5.] Ep. ad Episc. et ad
    Col. l. X. cp. 85 et Serm. 91. [6.] De Gloria Martyr. [7.] Lib. III.
    de cruce Dei.

CURTIUS: De viris illustribus honorifice et sentire et scribere
praeclarum est, nec verbis illorum dignitatem extenuare, aut ullo
dicendi genere elevare velim, non tamen precari, colere, invocare, quae
tamen praecipua sunt adorationis argumenta. _Deum aeternum_, inquit lex,
_adorabis eique soli inservies!_[1] Ac tametsi virgo Maria Christum
verum Deum et hominem utero concepit ac peperit, ab ejus tamen
adoratione abstinemus. Nam cum Epiphanius[2] sua aetate proclivos
christianae plebis animos ad ejus cultum prospiceret, ac potissimum
colliridianos, oratione acerrima in eos invectus est: Si enim, inquit,
angelos colere prohibemur, quanto magis Mariam, Annae filiam. Et
Julianus Augustus nihil gravius Christianis objecit, quam quod martyres
pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe martyrium ardenter
expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem arcano cum
nullum amplificandae religionis majores majus habere perspexisset,
christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus[3] vero ad haec
respondens: _Sanctos martyres_, inquit, _neque Deos esse dicimus, nec
colere consuevimus._ Item Chrysostomus[4]: _Vide prudentiam_, inquit,
_Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem, non pergit ad
Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum, nullum quaerit sibi
mediatorem, sed pro omnibus comitem accepit poenitentiam, qua deserti
advocati locum implevit._ Idem paulo post[5]: _Ubicunque Deum
appellaveris, audit te, non ostiario, non mediatore, non ministris opus
est, non est opus ope patroni._ Item[6]: _Solent_, inquit, _misera uti
excusatione, per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad
regem, ac deserto Deo conservos adorant._ Ad Deum suffragatore nihil[7]
opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem
appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.

    [1.] Deuter. 6. Exod. 34. Levit. 26. Deut, 48. Matth. 4. Lucas 4.
    [2.] Contra haereses. [3.] Lib. 6. adv. Julianum. [4.] Homil. 12.
    [5.] In homil. de fructu evangelii. [6.] Ep. ad Rom. [7.] Alius:
    _non_.

CORONAEUS: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile responderi
potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro jure majestatis suae
prosequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque
interpretes[1] ad haec verba: Adorate scabellum pedum ejus, subjiciunt:
adoratione latriae, quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem
Christi vocant, quam Damascenus et Scotus adorari negant oportere, cum
sit creatura, contra Petri Lombardi sententiam[2]. Sed veneratio quaedam
est τῆς δουλείας, quaedam vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae
virgini Mariae, altera divis et angelis tribuitur. Alioquin etiam[3], si
verborum apices sectabimur, quis dubitet, quin verbum adorationis homini
etiam ab homine in sacris litteris tribuatur? Abraham adoravit populum
terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui fratres, socerum Moses ipse[4].

    [1.] Alius: _interpres_. [2.] Lib. III. Sent. dist. 3. [3.] Deest in
    alio codice. [4.] Gen. 22. 33. 42. Exod. 18.

FRIDERICUS: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία
vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis
concederemus, quia illum veneraremur, angelis vero ac divis
inserviremus. At servile obsequium multo vilius et abjectius est ipso
cultu. Vox enim hebraica תִשְּׁתַחָוֶה idem significat, quod _tisgur_
Chaldaeis, προσκυνεῖν Graecis, adorare Latinis, i.e. inclinare corpus,
ubi de salutatione mutua scribit Plinius, quod Galli adorantes corpus
circumagant. Sed quibus verbis utamur, aut quocunque gestu abutamur,
nemini dubium est, quin religiosa veneratio sive cultus et adoratio
immortali tantum Deo debeatur, cum ex eo capite legis: Deum tuum
adorabis et illi soli servies, genus omne δουλείας et λατρείας
complectatur.[1] Honoris autem vox et servitutis in rebus divinis soli
Deo debetur, id quod Deus clara voce testatur: _Gloriam meam_, ait,
_alteri non dabo._ Ita Augustinus[2]: Honoramus[3], inquit, sanctos
caritate, non servitute. Quod enim lege divina prohibemur, gradus ad
altaria Dei construere, secretiori sensu vetamur rogationes ad creaturas
dirigere, quibus ad conditorem perveniatur. Nam illud interdictum
decalogo mox subjicitur, ubi nihil omnino de sacrificio aut altaribus
caretur, ut omnes intelligant, recta nos ad Deum proficisci oportere,
etiamsi certum haberemus, angelos ac beatorum mentes sempiternas[4] rota
nostra audituras.

    [1.] Ps. 49, 28. Prov. 27. Jes. 10. [2.] Contra Ep. Pelagii ad
    Bonif. l. III. c. 8. [3.] Alibi: _honorans_. [4.] Alius: _semper_.

CURTIUS: Ego quidem existimo, angelo a Deo cuique concessum, rogationes
ferte pro iis, quibus additus custos; sic enim vox oratoris[1] in sacris
litteris usurpatur, cum agitur de rebus divinis angelo duce ac custode,
non propterea tamen nobis orandus aut adorandus est, ut rogationes
ferat. Quod cum Johannes facere tentaret: _Cave_, inquit angelus, _hoc
facias, conservus enim tuus sum, Deum adora_[2]; idque bis repetitum
legimus. Idque David, cum Deum laudibus omnibus prosequeretur, ad
angelos conversus: _Adorate eum_, inquit, _omnes angeli ejus!_[3] Hic
tantum abest, ut angelos orare aut adorare velit, ut eos etiam sui
officii cohortetur, i.e. ut Deum metuant et revercantur. Ac propterea
saepius legimus, angelos in sacris litteris sua nomina revelare[4], ne
ullam sui adorandi occasionem praebuisse videantur.

    [1.] Deest in aliis codicibus. Jobi 33, 23. [2.] Apoc. 19, 22.
    [3.] Psalm. 148, 2. [4.] Alius: _celare_.

CORONAEUS: Num vobis scelus videtur, si a vobis petam, quod libentissime
facio, ut pro me apud Deum immortalem vota faciatis? Sic etiam Pharao
Mosen et Aaronem, populus Samuelem interpellat. Orate, inquit, pro nobis
Deum vestrum; cujus rogationi acquieverunt. Cur non igitur angelos ac
divos orare liceat, ut pro nobis vota concipiant?

FRIDERICUS: Quoniam hoc interdictum est, illud non item, quanquam quis
affirmare ausit, divi nos audiant, necne? aut si audiant, velint pro
nobis orare, necne? Non orare pro nobis, testatur Deus apud Jeremiam:
_Si starent_, inquit[1], _Moses et Samuel coram me, non inclinaret
animus meus ad populum istum_, ac eo maxime tempore, quo civitas ab
hostibus undique cingebatur, Mosen et Samuelem decuerat, votis et
precibus in coelo Deum compellere, cum in terris toties non rogati tam
ardenter id fecissent. Sed his mortuis, qui pro populi felicitate
rogationem ferret, cum regionem Chaldaei vastarent, Deus testatur fuisse
neminem. _Quaesivi virum_, inquit[2], _qui interponeret sepem[3] et
staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparet eam, et non inveni._

    [1.] Jer. 15, 1. [2.] Ezech. 22. 30. [3.] Alii: _septum_.

CORONAEUS: Quoniam divorum coetus sciebat (quid enim eos lateret?) Dei
decretum, quo statuerat evertere civitatem. Nam cum Samuel adhuc vivens
ac spirans Sauli necem doleret, Deus ad illum conversus: _Quousque_,
inquit, _Saulum lugebis? Ego illum repudiavi, quominus regnaret._

CURTIUS[1]: Absurdum est arbitrari, divorum mentes intimos hominum
sensus intueri, ut Salomo satis apte[2] docet in oratione dedicatoria
templi: _Tu solus_, inquit, _aeterne Deus, omnes omnium cogitationes
intueris._[3] Nec tamen, si divi omnes omnia audirent ac intuerentur,
propterea nobis precandi venirent.

    [1.] Alius: _Fridericus_. [2.] Alius: _aperte_. [3.] 2 Chron. 6, 30.

CORONAEUS: Cur igitur Moses, cura pro flagitio propuli precatur:
_Memento_, inquit[1], _domine Abrahami, Isaaci, Jacobi?_

    [1.] Exod. 32, 13.

CURTIUS: Non precatur ab Abrahamo, ut Deum exoret, sed a Deo petit, ut
sit memor foederis, quod cum illis percusserat, et populo ignoscat.
Quanquam, quis inter divos censeri debeat, tamen periculosum est
affirmare, ut non immerito theologus[1] quidam exclamaverit, multa
cadavera coli a Christianis, quorum mentes in infernis locis
torquerentur. Et Cyprianum quidem ut martyrem in divinorum album relatum
Romani colunt, quem tamen haereticum et anabaptistam appellant. Recte
igitur Augustinus: Honoramus, inquit, divos propter imitationem, non
adoramus propter religionem.

    [1.] Augustinus.

CORONAEUS[1]: Nunquam me pigebit Davidis vocem usurpare: _Laudate_,
inquit, _Deum in sanctis ejus._[2]

    [1.] Omittitur in alio codice. [2.] Psalm. 9, 12. 66, 8. 96, 2. 100,
    4. 103, 1. 117, 1. 134, 1. 150, 1.

CURTIUS: Vox ebraica significat: ob sanctitatem ejus, בִקְדְשׁוֹ, ut
recte Pagninus et Campensis[1] tradunt. Chaldaeus autem interpres: in
aede sanctuarii sui. Ex quo perspicitur, pleraque a theologis
christianis depravari. Nam interpretes LXXII vertunt τοῖς ἁγίοις,
quoniam τὰ ἅγια sanctuarium Graeci vocant, Latini vero τοὺς ἁγίους
intellexerunt.

    [1.] Alius: _Campanensis_.

FRIDERICUS: Divorum at angelorum cultus a veteribus paganis manavit,
potissimum Epiphanii aetate, ut planum fit ex iis, quae adversus
Colliridianos scripsit, qui virginem Mariam primi colere coeperunt. Post
etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur[1]. Ac ne
angelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores sunt,
rogationes ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus nisi
per filium patere putavit. In eandem sententiam ivere Chrysostomus[2],
Ambrosius[3], Theophylactus[4].

    [1.] Ad Marcellum. l. 10, c. 49. et 55. de vera relig. et ad Coloss.
    c. II. Ad Apocal. 19 et 22. In Joh. c. 14. l. 9. L. II c. 7 et 16 in
    Joh. [2.] Homil. 12 de cananaea. [3.] Ad Romanos. [4.] Ad
    Colossenses.

CORONAEUS: Jam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum cultum
exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur, ut
pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab illis
salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso fonte
salutis.

FRIDERICUS: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad
divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis[1]: Tu levamen
oppressorum, tu medicamen[2] infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid
relinquitur immortali Deo?

    [1.] Desunt haec tria antecedentia verba in uno codice. [2.] Alii:
    _medicina_.

OCTAVIUS: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter
Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae
celebratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum
Januarii festa dies agitur Zonae virginis Machumis[1], quae aedes erat
Constantinopoli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum
memini.

    [1.] Alii: _In Blachernis_.

TORALBA: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter ad
Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad
heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a
daemonibus ad minores Deos, ab his ad Deos majorum gentium iretur, ut
eorum emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se
pellicerent. Sic enim Jamblichus[1], magorum suae aetatis maximus, quem
Porphyrius in aëra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret,
daemonibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν
adhibuisset, ut praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur,
re comperta, cum impietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur,
hausto veneno sibi mortem accivit[2].

    [1.] In libro de mysteriis Aegypt. [2.] Nicephorus Callist. et
    Gregor.

FRIDERICUS: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii Cordubensis
abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum sacra fierent,
a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam saepius fuisse,
tandem sceleribus compertis a Paulo III. pontifice maximo veniam,
confessione flagitiorum rescripto comprehensa, obtinuisse.

TORALBA: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud
principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire?
Nam eo pellecto (quid autem facilius ad pelliciendum?) intelligentiarum
et angelorum ordines, imo et omnes creaturae praesto adsunt; nam in
inferioribus Diis, qui sunt innumerabiles, conciliandis infinitum opus
est. Praeterea quis affirmare potest, an daemones boni, heroes,
inferiores Dii, superiores Dii sive angeli et ministri proximi Deo, vota
et preces nostras audiant? aut si audiunt, an exaudiant? an velint? an
possint? Quanquam non illis tantum Diis ac divis majorum ac minorum
gentium sacra fiant, sed et cineribus, ossibus, statuis, idque flexis
genibus, manibus passis, oculis ardentibus, etiam facibus ac cereis non
sine largitionibus effusis. Deus vero aeternus vix unquam colitur, nisi
forsitan dicis causa, i.e. προφάσεως χάριν. Minus certe peccatur, si
potius creatores[1] imaginum ac statuarum colerent, quam ipsorum
creaturas. Quis enim non pluris faciat Phidianae Palladis opificem, quam
Palladem ipsam, quantumvis ex ebore sit vel auro constructa?

    [1.] Alius: _creaturas_.

CORONAEUS: Sunt illae veteres iconomachorum querelae, quibus uno verbo
responderi potest, statuas virtuti deberi, ut ad imitationem imperitis
proponantur. Hic propterea laudatur Gregorius M. pontifex maximus, quod
statuas libros illitteratorum appellavit. At vos, qui vestem[1] Mariae,
qui Zonae festa ridetis, non audistis, Eliae pallium, ossa Elisaei,
Christi fimbriam, imo etiam umbram Petri tanta miracula, tanta prodigia
excitasse, ut sacris litteris testata relinquerentur? Quid est igitur,
quamobrem honores divorum reliquiis haberi non debeant?

    [1.] Alius: _vestrae_.

CURTIUS: Si docti non egent imaginibus et iisdem imperiti ad cultus
nefarios abutuntur, quid commodius fieri potest, quam omnino dejici, cum
locis omnibus sacrae scripturae imagines tantopere prohibeant[1]. Nulla,
inquit Lactantius[2], religio est, ubi simulacrum exstat, sed non modo
statuas, verum etiam artem illam pestiferam, acerrime exsecratur
sapientiae magister[3], et quidem saepe mihi mirum visum est, civitates
Balticas inferioris Germaniae, quae Romanorum ritus abjecerunt, statuas
adhuc in templis omnibus intueri posse.

    [1.] Alii: _prohibeantur_. [2.] Lib. II, c. 19. [3.] Sap. 15, 16.

SENAMUS: Agrestes itaque et imperiti homines, quique sunt ingenio
hebetiores, ad id tantum, quod adest, feruntur, non aliter ac bestiae,
quae nihil sapiunt nisi quod sub sensum cadit. His igitur hominibus si
statuas et imagines, quae sunt quasi mentis appendices, eripias, non
putabunt ulla sese religione obligari. Quanquam in ipsis quoque beatorum
statuis vim mirabilem docet inesse Eusebius eo loco, ubi narrat Christi
statuam Caesareae fuisse; cum statua mulieris illius, quae profluvio
sanguinis curata fuerat, columnae suppositae, ubi herba succreverat,
quae ad morborum omnium curationem efficacissimam vim prae se ferebat,
posteaquam eo usque excrevisset, ut Christi statuae fimbriam attingeret,
nec ante contactum fimbriae vim ullam habuisse.

OCTAVIUS: Hujusmodi fabulis uti solent, qui plebem imperitam in
erroribus densissimis consenescere volunt. Opus igitur est exemplis e
doctrina sincera.

CORONAEUS: Miror ego te, Octavi, ab imaginibus tantopere abhorrere, cum
Deus ipse non modo sacrarii cortinas angelis, i.e. pullorum volucrium
figuris exornari, verum etiam statuas aureas utrimque Cherubim,
propitiatorio imminentes atque aeneum quoque serpentem conflari
jusserit, ut ejus intuitu, qui a serpentibus icti fuerant, morbi
periculo eriperentur.

SALOMO: Haec oratio non minus ad me pertinet, quam ad Octavium; voluit
igitur Deus innuere, ab angelorum cultu quam longissime decedendum, cum
ad ministerium adhibeantur; serpentem vero aeneum ab Israëlitis
aspici[1], non tamen adorari voluit, mirabili arcano, ut scilicet
libidine insana cupediarum, quae serpentis verbo[2] significatur, in
nobis extincta, vitam aeternam adepturos significaret, vis autem
praecipua serpentis est in dentibus. Et quoniam populus ciborum
affluentiam ac foetores Aegyptiorum in deserta solitudine ardenter
optabat, Deus immiserat serpentes, quorum morsibus multi periere, ut
purissimis mannae cibis divinitus delapsis, priscarum cupediarum obliti
vescerentur. At cum rex Ezechias intellexisset, serpentem illum aeneum
pro Numine adorari ab imperitis, publice uri jussit[3].

    [1.] Numer. 21, 8 sq. 2 Regum 18, 4. Joh. 3, 14. [2.] Alius:
    _figura_. [3.] 2 (4) Regum 18, 4.

CURTIUS: Cur non igitur Christiani principes Ezechiae tam praeclarum
facinus imitantur?

OCTAVIUS: Tanto intervallo absunt a regis illius pietate ac sanctitate,
ut etiam idololatriam magis atque magis adaugeri patiantur. Quid enim
mirabilius, quid incredibilius, quid a sensibus, quid denique ab omni
ratione alienius quam quinque verbis, puta: _hoc est enim corpus meum_,
vel ut sciolus quidem curio in multitudine crustularum, ne non satis
congrue loqueretur, Haec sunt enim corpora mea, sexcenta millia Deorum
ex totidem crustulis momento confici posse. Id enim christiani theologi
tot ac tam multis populis persuaserunt, ut dubitari possit, num
posteritas creditura sit ab homuncione sacrificulo[1] δῆμον θεῶν, ut
Basilius loquitur, i.e. populum Deorum, momento ut fieret potuisse
persuaderi. Multo minus credent futuri nepotes, haec verba publicis
libris ac litteris mandari potuisse, quae a sacrificulis christianis
jactantur: Qui creavit me, creatur mediante me.

    [1.] Alius: _sacrificato_.

CORONAEUS: Sacramentum istud omnium sacratissimum admirari potius ac
suscipere ex ipsius Christi veri Dei praeceptis ac institutis, quam
subtilius quale sit exquirere debemus ac temperanter[1] de rebus tam
arduis tamque a sensu mortalium remotis loqui ac sentire. Et quidem
Thomas Aquinas, theologus clarissimus, argutiarum radices ac fibras
impietatis eludens: Is, inquit, omnipotentiae derogat[2], qui dicit
aliquid posse intelligi in creaturis, quod a Deo fieri non possit.

    [1.] Alii: _temperantes_. [2.] Alius: _deroget_.

TORALBA: At illi sacrificuli creatorem creare se arbitrantur. Neque enim
de potestate divina sed de sacerdotis potestate quaeritur, an scilicet
Deum efficere possit ex ea materia, quae antea Deus non erat.

SALOMO: Certe rerum divinarum arcana, quae minus assequor, admirari
soleo, nec debemus ea curiosius insectari. Sed quemadmodum agni
paschalis reliquias et ossa, quae devorare nemo potest, flammis injicere
lex divina jubet, quod Latini veteres imitari solebant, cum in
sacrificiis proterviam facerent; ita quoque rerum arduarum arcana, quae
capere non possum, divini amoris incendio absumere consuevi. In hoc
tamen sacramenti arcano miror, in voluntate et potestate sacerdotis
positum esse, ut quidem illi jactant, Deus sit necne? Nam si levissimus
curio voluerit, crustulum Deus erit, si noluerit, Deus non erit, si
carmen illud sacrum pronunciarit et alio mentem averterit, nihil
efficiet. Si nolit creari Deum, i.e. si nolit consecrari creaturam,
panis relinquitur, si velit, momento Deus erit, qui antea non erat.

CURTIUS: Sed qui sacrificio adsunt, cum hostia illa salutaris altius
elata proponitur et ad intuendum et adorandum, quid faciet populus a
tergo, si dubitet, an sacrificus voluerit, Deum esse? Nam saepissime
mens ejus sponte, saepius etiam casu alio distrahi potest.

SENAMUS: In hac dubitatione Asthosanus[1] theologus hac conditione
orandum putavit: Si tu es Deus, adoro te, sin minus, non adoro.

    [1.] Alius: _Astosanus_.

CURTIUS: At ne legitimum quidem actum adjecta conditione fieri patimur.
Certe memini Lugdunensem curionem, qui ut paroecos, quibuscum litem
susceperat, ulcisceretur, carmen illud sacrum θεοποιητικὸν in liturgia
se proferre simulabat. Tandem judicio victus, paroecos omnes idololatras
esse, clara voce pronunciavit, quod panem purum pro Deo coluissent. Re
comperta, capitali supplicio damnatus, flammis ultricibus ustulatus est.

CORONAEUS: Vos ego per Deum immortalem obsecro, ne de rebus
sacratissimis nisi summa veneratione disseratur. An putetis, eum qui
verbo sidera fulgentia, solem istum, elementa condidit, qui res
stupendas verbo vel nutu confecit, potestate imminutum[1] fuisse?

    [1.] Alius: _minutum_.

CURTIUS: Nemo certe ambigit, quin quod velit facere possit, praeterquam
seipsum; sed quid ad sacrificulum? fatentur enim in verbis istis
mysticis: _Hoc est corpus meum_[1], nullam esse Dei vim effectricem,
quia si curio aliud agat, dum ista pronunciat, nihil efficit[2].

    [1.] Matth. 26, 26. Luc. 22, 19. 1 Cor. 11, 24. [2.] Alius:
    _effecit_.

CORONAEUS: Si de potestate Dei non ambigitis, quanto minus de voluntate
dubitare potestis, cum ipsius Pauli[1] perspicua interpretatione planum
sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie
discipulis vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam fieri
jussisse. Illud autem potissimum est, posse multo plura, quam velit[2].

    [1.] 1 Corinth. 11, 24. [2.] Aug. lib. 7 de symb. fidei. Lomb. l. 1
    dist. 42.

CURTIUS: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus desiderat
orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum
volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus[1]: Ea
demum, inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere. Si
ergo flagitium jubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam
comedi et sanguinem bibi jubet, figurata locutio est. Quod cum
Christiani ad rem ipsam, non ad signum traducerent, Ismaëlitis ac
Judaeis sui irridendi occasionem infinitam praebuerunt. Christus, inquit
Tertullianus[2], acceptum panem corpus suum fecit, dicens: Hoc est
corpus, i.e. figura corporis mei. Haec antiquissimi ac sanctissimi
theologi verba.

    [1.] L. de doctr. christ. c. V. 10. 11. [2.] Contra Marcionem.

SALOMO: Si fas esset adorare Jesum jam pridem mortuum, ut Romani, sub
panis figura, vel cum pane, ut Germani[1], vel sine pane, ut Zwingliani
fieri putant oportere, multo magis licuit Israëli, ad vitulos
conflatiles Deum adorare[2]; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba
proclamari jussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram.
Utitur enim nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito
etiam eum esse, qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur
colebant sub aurei vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si
capitale scelus illud tanta iracundia Deus ultus est, ut momento tria
millia hominum, qui flagitium illud admiserunt, propinquorum manibus
trucidari jusserit, ac manus fratrum suorum sanguine cruentas sempiterno
foedere Deo consecrarit: quantam ultionem fore credatis eorum, qui non
creatorem sub imagine vituli, sed hominem supplicio affectum panis et
vini specie singulis momentis ubique se mactare posse confidunt, ac pro
aeterno Deo summa prosequuntur oratione?

    [1.] Alius: _Helvetii_. [2.] Exod. 32, 4 sqq.

CORONAEUS: Non mactatur Christus in sacrificio sanctissimo missae, sed
sacerdos supplex altaribus Christum offert aeterno patri, ab eoque
postulat, ut filii beneficio vitam aeternam precantibus largiatur. Non
aliter ac Themistocles profugus precabatur ab Admeto rege Molossorum, ad
aras filium amplexatus, ut sibi parceret pro suo erga filium amore[1].

    [1.] Plutarchus.

OCTAVIUS: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive,
quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum
veneratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et
spirante; manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in
hominis carnem ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac
hominem praedicant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur.
Caeteri, qui haec verborum monstra ferre nequeunt, Christum ab
accipientis ore in coelum revolare putant, ab improbis autem ne accipi
quidem, tametsi ea de re gravis controversia est inter ipsos. Certe
Averroes valde novum sibi videri dicebat, quod Christiani tot millia
Deorum, quos momento se creare jactarent, pietatis specie avidissime
deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem contusum inque
aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum propinavit[1]. Nullum
autem crudelitatis ac odii argumentum majus est, quam hostium carnibus
vesci.

    [1.] Exod. 32, 35.

CORONAEUS: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur. Illud
autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi Dei
et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini specie
nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.

TORALBA: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque
sempiterni cruciatus.

FREDERICUS: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet.
Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam
saepe in sacris litteris occurrit[1], ut illud in dubium vocare nefas
esse videatur.

    [1.] Matth. 17, 25. Marc. 3, 9. Luc. 3. Jud. 1. Apocal. 19 20
    Thessal. 1. Ebr. 6.

CORONAEUS: Non tantum qui omni pervicacia quaedam jura divina et humana
violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis
cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese obligarunt
ac prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.

SENAMUS: Prius igitur definiendum, cujusmodi sit peccatum illud, quod
mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub judice lis est. Et certe
acutissimus quidam theologus[1] se valde dubitare scribit, an sit ullum
capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus
afferuntur. Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi mandatum
Dei. Alii: peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato confiteri
nec poenitere velle; alii aliter.

    [1.] Scotus l. 1. sentent. dist. 1. qu. 2; l. II. dist. 28. qu. 1.

CURTIUS[1]: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita
remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum
sanctum[2].

    [1.] Omittitur in aliis codicibus. [2.] Matth. 12, 31 sq. Marc. 3,
    29. Luc. 12, 10.

SALOMO: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a
patre et filio, ex quibus derivari dicitur, majorem fieri, quia peccatum
eo majus ac gravius est, quo major et gravior est is, quem contra
peccatur.

OCTAVIUS: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod peccatum
ejusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur, contra
quam theologi fere omnes decreverunt[1]. Ac tametsi Augustinus aliquanto
aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.

    [1.] Thomas. Scotos. Albertus lib. II. sent. dist. 49; lib. I.
    retract. Petr. Lomb. lib. II. sent. dist. 49.

TORALBA: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut
superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.

SALOMO: Illud summa theologorum consensione planum est,[1] Deum majora
semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam
mereantur. _Ego Deus aeternus_, inquit,[2] _qui facio judicium,
justitiam et misericordiam; atque his verbis unice delector._ Judicio
quidem poena decernitur, justitia vero praemium, sed misericordia eo
pertinet, ut praemia merito majora, poenae peccato leviores tribuantur.
Item Mosi precanti pro populo reposuit illud:[3] _Ego Deus aeternus,
misericors, beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis, qui
fidem et pacta conventa inviolabiliter tueri soleo in millesimam usque
progeniem quique aboleo scelera ac peccata, nec tamen desero impunita
flagitia, verum in tertiam et quartam progeniem exquiro._ Nam eo
pertinet dictum illud Davidis,[4] misericordiam a dextris Dei assistere,
ut doceat acerbitatem acerbiorem esse. Sic enim Salomo scribit,[5]
sapientiam habere a dextris vitae diuturnitatem, a sinistra vero opes et
gloriam, quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita. Quodsi
misericordia divina potentior acerbitate, profecto nulla poena
sempiterna esse potest.

    [1.] Scot. l. m. sentent. dist. 18. [2.] Jerem. 9, 24. [3.] Exod.
    34, 6. [4.] Psalm. 16, 11. [5.] Proverb. 8, 20 sqq.

SENAMUS: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicaverant,
acerbitati nulla, ut Pausanias scribit.[1] Ac tametsi veteres Graeci
tres Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae
peccata bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem
aut vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines
innumerabiles inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.

    [1.] In Atticis.

CURTIUS: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores[1] esse
nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore
dicebat, si[2] diuturni essent, acerbiores autem hominis[3] interitu
brevi desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque
sempiternas fore, non dubito.

    [1.] Alius: _duriores_. [2.] Alius: _qui_. [3.] Alius: _his_.

TORALBA: Animas cadaveribus superstites esse nemini praeterquam
Epicureis dubium esse opinor, sed ut sint sempiterni, suapte natura
fieri non posse, superius demonstratum est, Dei tamen voluntate[1] ac
potestate posse fieri sempiternos.

    [1.] Alii: _bonitate_.

CURTIUS: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum praedicat,
eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam occidere
potest.

SALOMO: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis exigi
tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent,
ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias
pro scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab
errantibus, aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui peccavit
invitus, nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud quidem suum
dici potest. Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed purgatur
applicatione.[1] Qui doceri non vult, hujus poena est Maltut aut
Marhut,[2] pecuniaria gravior. Qui animi pervicacia quadam et contemtu
divinae legis peccat, capite plectitur, etiamsi levissima parte legis
offendat. Qui vero contumeliosior fuerit erga Deum, non modo gravissima
morte punitur, sed etiam ejus pecunia, suppellex, vestis, quantaecunque
sit aestimationis, incendio absumitur, ne suis haeredibus ullum sui
fructum aut desiderium relinquat, quin etiam ejus praedia quasi
exsecrabilia inculta[3] deseri jubentur.

    [1.] Alius: _admonitione_. [2.] Moses Rambam l. III. more nebochim.
    [3.] Deest in alio codice.

CORONAEUS: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati decreta
esse, Christus ipse clara voce denunciavit.[1]

    [1.] Matth. 18. Lucas 4. Marc. 3.

SENAMUS: Haec quidem utiliter et ad impiorum terrorem.

CURTIUS: Ego quidem nihil utilius ac melius fieri posse puto, quam
sempiternos improborum flagitiis cruciatus proponere, vel quod ita
futurum sit, ut quidem confido, vel ad terrorem sceleratis incutiendum,
vel ad utrumque. Qui aliter sentiunt, nae[1] illi magno rerum publicarum
ac religionum detrimento peccandi licentiae indulgere videntur.

    [1.] Alii: _ne_.

TORALBA: Qui semel improbitatis fines transierunt, graviter et
imprudenter impios esse oportere putant, ac terrores istos imperitis ac
mulierandis propositos arbitrantur. Caeteri qui tormentorum inferorum
cruciatus pro veris habent, desperatione fracti, veniam se posse
consequi diffidunt et in perpetua improbitate consenescunt, ut de
Caino[1] proditum est, qui gravius se peccasse querebatur, quam ut
veniam consequeretur.

    [1.] Gen. 4, 5 sqq.

FRIDERICUS: Ego Christi verba non tam ad terrorem, sed etiam ad rei
veritatem statuo pertinere, quoniam infinita quadam poena plectendus
est, qui peccatum infinitum commisit. At qui peccat in Deum, profecto is
infinitum quicquam peccat.[1]

    [1.] Lomb. lib. 3. sentent. dist. 19. lb. Scotus.

TORALBA: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita, quia
semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita
inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit
intensionem aut extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur,
infinitum malum infinito bono contrarium esse, et actu duo essent
infinita, contra perspicuas naturae demonstrationes, quas superius
attigimus. Quare[1] nec sententiam illorum probare possum, qui Deo nihil
quidem formaliter contrarium esse testantur,[2] ut eorum verbis utar,
sed virtualiter tantum.[3] Oportet enim mali vim ac potentiam infinitam
summo ac infinito bono exaequari, quod naturae decus ac majestatem
mirabilemque concordiam perpetuis bellis conturbaret,[4] cum item
contraria sint sub eodem genere, Deum quoque generi subjungi oporteret.
Quae cum absurda sint, sequitur nullum peccatum esse infinitum, ac
verius diceretur, sceleratorum mentes penitus interire post exacta
supplicia, ut Jobi verba declarant: _Ut calor nives_, inquit, _sic
flagitiosos infernus consumit._[5]

    [1.] Alii: _Quanquam_. [2.] Alii: _fatentur_. [3.] Scotus II. dist.
    2. qu. 2. [4.] Alii: _conturbare_. [5.] Jobi 24, 19.

FRIDERICUS: Ex eo quod gehennae incendio dignus pronunciatur Christi
sententia, qui fatuum quemquam appellavit, sequitur, omnia peccata esse
aequalia et mortifera, Deo judice, ea tamen proposito levius puniri.

SENAMUS: Eadem erat Draconis sententia, qui et parricidam et qui furto
pomum decerperet, capitali supplicio exaequavit. Atheniensibus vero de
legis acerbitate querentibus reposuit, graviorem capitali poenam, si
quam haberet, parricidis se fuisse allaturum. Itaque Demosthenes
apposite leges illius sanguine esse scriptas dixit.

SALOMO: Jam pridem Stoicorum de peccatis aequalibus opinio refutata
jacet. Et quidem divina lex, omnium optimarum legum exemplar singulare,
pro facinoris magnitudine poenarum gravitatem irrogavit. Qui falsum
testimonium tulit, eadem poena obstringitur, quam in alium derivare
conatus est, sive ad levissimam pecuniae mulctam, sive ad capitalem
poenam testimonium pertineret. Sunt autem poenarum gradus septem in
pandectis[1] Ebraeorum: lapidatio, combustio, capitis truncatio,
suffocatio, excidium, repentina mors, verberatio nervis bubulis[2]
inflicta,[3] quae ictibus ad summum quadraginta definitur lege divina,
ne quis ictibus contrucidatus plane inutilis reddatur. Excidium
appellant מָוֶת, i.e. cum ante constitutum vitae terminum quis moritur
ultione[4] divina. Quo pertinet illud, quod saepius in sacris litteris
occurrit: _Excidentur e populo suo qui hoc facient_, quod Christiani
theologi pro sempiterna damnatione falso interpretantur. At cum poena
divina peccato semper levior sit, si poena esset infinita, gravior esset
poena delicto et acerbitas commiseratione dignior, contra quam locis
omnibus scripturae docemur. Si igitur peccato supplicium levius est sive
temporis extensione sive doloris intensione, constat, infinitum dici non
posse.

    [1.] Lib. 8. tract. V. Talmud. [2.] In alio legitur: _puris_.
    [3.] Alius: _inficta_. [4.] Alius: _ratione_.

CORONAEUS: Aliud est, poenam mereri, aliud infligi. Non enim si
sempiterna supplicia Christi veri Dei judicio mereatur, qui quenquam
fatuum appellavit, propterea sequitur, ob id aeternas poenas luiturum.

TORALBA: Ac si poenarum est aequalitas, profecto est etiam aequalitas
flagitiorum. Item sempiternum supplicium, si non doloris intensione,
tamen extensione temporis est infinitum. At omnia omnium peccata, si in
eundem actum cumularentur, nihil tamen infinitum efficere possent, nec
item actio et passio infinita in creaturam finitam cadere ullo modo
potest. Cum igitur creatura, quae semper est finita, poenam doloris
intensione aut temporis extensione infinitam perpeti non possit, cum
origine et occasu creaturae omnes concludantur, sequitur, sempiterna
supplicia nulla fore. Ob id forsitan Origenes daemones tandem aliquando
salutem adepturos affirmavit.

FRIDERICUS: Haec haeresis jam pridem theologorum sententiis est et
calculis omnibus rejecta et repudiata.

SENAMUS: Cum absurda sit peccatorum aequalitas et peccatorum infinita
gravitas, cum etiam legibus et divinis et humanis alia sint aliis
graviora delicta, nec tamen illa sint omnino multa, quippe aut
benefactis consequentibus, aut poenis aut aliqua satisfactione oporteat
aboleri, atque omnia omnium facta in judicium deduci, ut ecclesiastes
orationem concludit, sequitur necessario, varias esse poenas, varia
quoque genera praemiorum, nec improbos omnes iisdem inferorum poenis,
nec item bonos iisdem coelestibus praemiis exaequari. Quod satis innuit
Paulus,[1] cum sidera quidem alia aliis lucidiora scribit atque eandem
esse beatorum conditionem.

    [1.] 1 Cor. 15, 41.

CURTIUS: Duplices sunt exitus animarum, aliis quidem ad vitam beatam,
aliis ad supplicia sempiterna, tertium nihil est. Id autem pluribus
scripturae sacrae locis[1] confirmari potest, in quibus haec saepius
occurrunt, aliis ad vitam, aliis ad exitum sempiternum viam patere. Qui
crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.[2]
Quodsi ab inferis ad superos omnia munita essent, cur Christus Abrahamum
de coelo ad mali divitis querelas sic induceret loquentem:[3] _Ingens
est hiatus inter nos et vos, ut neutri ad alterutros transire possint._
Cur item Augustinus:[4] Binae sunt, inquit, habitationes, una in igne
aeterno, altera vero in regno aeterno. Item alibi: Fides catholica
credit regnum coelorum, secundum Johannem; tertium penitus ignoramus.

    [1.] Matth. 25. Marc. 3. Luc. 10. 2 Thess. 1. Ebr. 6. Marc. 16. Joh.
    3. [2.] Marc. 16, 16. cf. Hebr. 10, 39. [3.] Luc. 16, 26.
    [4.] Contra Pelagium l. V.

OCTAVIUS: Certe Ismaëlitae duas tantum sedes animalium immortalium
statuerunt, ex Azora Alcorani 45, alteram quidem deliciarum ac
voluptatum, alteram cruciatus ac dolorum, mediam nullam putant.

SENAMUS:[1] At occidentales Indi praeter inferos ac superos purgatorium
quendam locum esse praedicabant, non flammis et ignibus noxium, sed
frigoribus gelidissimis. Quae persuasio ab radice convellit quaestiones
eorum, qui negant purgationis ignes sine materia subsistere, aut
materiam inveniri, quae quasi lapis ἄσβεστος καὶ ἀμίαντος, alumen
plumaceum vulgo appellatur[2] nullis ignibus limari[3] aut absumi
possit, quia frigoris nulla vis est consumendi.

    [1.] Deest in alio codice. [2.] Alii: _vulgus appellat_. [3.] Alius:
    _liquari_.

TORALBA: Inepte dicam an inique philosophantur, qui materiam purgatoriis
ignibus sempiternam esse negant, videmus enim Aetnaeos ignes et
incendium Hiberniae, Islandiae, Peruanarum[1] atque Australium regionum,
quae terra ignea a perpetuis flammis nomen traxerunt, quibus materia non
deficit.

    [1.] Alius sine dubio false: _Romanorum_.

CORONAEUS: Undenam igitur tot ac tam diuturna pabula flammarum?

TORALBA: Equidem putavi, aliquando ab aquis subterraneis saxa
continenter irrigantibus alimenta suppeditari, quemadmodum in fornacibus
lapis gagates pingui materia concretus ardentius urit aqua superfusa,
sed adipe lapidis penitus exusto[1], nihil amplius aqua proficit[2],
neque enim ignis pascitur aqua, sed uligine pingui, alioquin moles
aquarum jampridem incendio consumta fuisset. Itaque videmus ab Aetna
lapides spongiosos, quos pumices vocant, eructari, exusta materia
pingui, ac nihilominus incendia durare.

    [1.] Alius: _deusto_. [2.] Alius: _perficit_.

OCTAVIUS: Sed ut a physicis ad metaphysica redeamus, consentaneum est,
varia esse pro scelerum varietate genera poenarum, sive immortalis
anima[1] diuturnitate temporis sive doloris acerbitate sive ardoribus
sive horrore frigoris sive caligine tenebrarum sive odorum teterrimo
foetore sive perturbationibus secum dissidentibus[2] sive ministeriis
foedissimis ac vilissimis plus minusve plectatur. Est autem[3] divina
quaedam vis ubique terrarum diffusa, quae improborum impietatem
ulciscitur, nec usquam inulta scelera esse possunt, ne hominis cruci
affixi fiducia latebrae flagitio quaerantur. Illud autem perspicuum est,
improbos homines saepissime post diuturnam et in omnibus voluptatum
generibus exactam vitam sine ullo sensu doloris interire[4], tametsi
viri boni saepe in carceribus et cruciatibus moriantur, cum maximo luctu
bonorum: hos[5] ad vitam meliorem, illos ad supplicia denotari
consentaneum est, ut Salomo innuit, cum dicit[6] quosdam de vinculis et
carceribus ad regnum, regem vero ad inopiam pergere. Oportet igitur
exstare supplicia quaedam post hanc vitam, quibus improbi plectantur;
neque enim Deus judex aequus videretur, si tam multa flagitia
relinqueret inulta et virorum illustrium atque optimorum delicta omnia
ulcisceretur, quamdiu spirant in terris. Quodsi non sunt supplicia
sempiterna omnibus flagitiis post hanc vitam proposita, oportet esse
temporibus ac locis terminata, quibus exactis aut moriendum mentibus
est, aut beatius jucundiusque vivendum, quia tertium nihil cogitari
potest.

    [1.] Alii: _mortales animi_ vel _mortuorum animi_. [2.] Alius:
    _discedentibus_. [3.] Alius: _enim_. [4.] Job. 21. Jerem. 12. Psalm.
    36, 38. 73. Habac. 1. [5.] Alius: _quos_. [6.] Eccles. 4, 14.

TORALBA: Vetus est et ab omni antiquitate tracta opinio[1], animos
eorum, qui sese corporeis voluptatibus dediderunt eorumque impulsu jura
divina et humana violarunt, corporibus elapsos circa terram volutari ac
cruciari, nec in coelestem illum locum ac sedes beatorum, i.e. ut
Plato[2] loquitur εἰς καθαρὰν οἴκησιν, nisi multis exagitatos saeculis
reversuros. Itaque veteres praeclare cum iis agi putabant, eosque malis
ingentibus eripi, qui poenas in terris, tantisper dum hoc spirabile
lumen hauriunt, graviores dedissent, sicut idem Plato scribit: τὴν δίκην
διδόναι μεγίστου κακοῦ ἀπαλλαγὴν πονηρίας εἶναι. Ex quibus sententiis
significabant, nec inulta scelera, nec supplicia fore sempiterna.

    [1.] Alius: _ratio_. [2.] In Phaedone.

CURTIUS: Si purgatorios ignes aut gelidissima loca poenis subeundis ac
peccatis expiandis statuamus, ut hinc aditus muniatur ad beatorum sedes,
prospiciendum nobis erit, ne infinita genera suppliciorum apud inferos
admittamus, abhorret enim universa natura infinitatem. Praestat igitur,
duo tantum loca statuere, unum praemiorum, alterum poenarum.

CORONAEUS: Si qua immortali Deo juris ac justitiae cura est, quam summam
esse confidimus, in extremo vitae spiritu poenitentium scelera non
quidem abolitione[1] penitus deleri, sed quodammodo extenuari[2]
confitendum sit. Demus enim duos homines, alterum illustri virtute ac
pietate totum vitae tempus floruisse[3], nihil unquam injuriae fecisse,
ac ne praemiorum quidem ulla spe Deum aeternum, sed divini amoris solo
intuitu coluisse, in quo justitiae consummata perfectio consistit, ad
extremum tamen in adulterio deprehensum, sine poenitentia caesum esse;
alterum vero stupris, adulteriis, caedibus, parricidiis, contumeliis ac
impietate summa erga Deum totam vitam exegisse, extremo tamen spiritu
poenituisse vitae ante actae et humili scelerum confessione peracta
exspirasse. Hunc quidem Curtius ac Fridericus in altissimas beatorum
sedes ab angelis subvehi credunt, illum vero aeternis inferorum
suppliciis cruciari. Perpendite, si quid injustius decerni possit?

    [1.] Alius: _absolutione_. [2.] Alius: _exterminari_. [3.] Alius:
    _peregisse_.

CURTIUS: Haec vetus est Israëlitarum querela, qui Deum iniquitatis
insimulare non dubitarunt ob eam causam. At ille per vatem:[1] _Anima_,
inquit, _quae peccaverit, ipsa morietur, nec filius sustinebit scelera
parentis, nec parens flagitia filiorum. Quodsi aversus impius a
flagitiis omnia edicta mea amplexatus fuerit, judicium et justitiam,
vivet ille quidem, nec praeterita peccata illius commemorabuntur. Ita
quoque si justus converterit se ab integritate ad impietatem, superiorum
virtutum nulla futura est commemoratio, sed in peccatis suis morietur.
Vos tamen dixistis: Judicia Dei non sunt aequa. Audite, domus Israelis,
num judicia mea aequa non sunt? Num vos potius aequi non estis?_ Ex his
sequitur, duos tantum esse exitus animorum.

    [1.] Ezech. 18, 19 sqq.

SALOMO: Non dixit Ezechiel impium illum omnibus flagitiis ac sceleribus
detestabilem, si extremo spiritu piguerit vitae ante actae, salutem
adepturum, sed si reversus ab impietate juste vixerit, Deum superiores
impietates obliturum, nec item virum integerrimum, qui extremo vitae
momento scelus admiserit[1], propterea suppliciis sempiternis
torquendum, sed ita demum exitio periturum, si ad impietates et
improbitates totus deflexerit.