Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina
Author: Boerhaave, Herman, 1668-1738
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



Team.



HERMANNI BOERHAAVE



DE USU RATIOCINII MECHANICI IN MEDICINA



ORATIO


HABITA IN AUDITORIO MAGNO


XXIV. SEPTEMBRIS.


MDCCIII.


CUM TERTII SUAE STATIONIS ANNI LABORES AUSPICARETUR.



       *       *       *       *       *


[Illustration ]


       *       *       *       *       *


    _Nobilissimis et Splendidissimis Viris_
    Academiae Batavae
    Curatoribus,

D. Jacobo, Baroni Wasnariae, Toparchae Opdami, Hensbroek,
Wochmeer, Spierdijk, Zuydwijk, Kernchem, Twikelo, Lage, etc. Ordinis
Equestris Nobilium Hollandiae Primo Assessori, Illustris Ordinis
Equestris Danici, Cujus insigne Elephas, membro, Equitum Foed. Belgicae
Magistro. Munitissimae Urbis Sylvae Ducis Gubernatori. Ad Potentissimos
Poloniae et Borussiae Reges, ad Serenissimum Electorem Hanoveriensem, et
ad Plures Germaniae Principes, Legato Extraordinario, etc. etc.

D. Huberto Rosenboom, JCto, Toparchae in 's Grevelsregt,
Supremae Batavorum Curiae Praesidi, etc. etc.

D. Hermanno van den Honaart, JCto, Viro Consulari in Senatu
primae in Hollandia Dordrechtanorum Urbis, ejusque Voto in Delegatos
Praepotentium Ordinum Hollandiae adscripto, Comiti Aggerum
Alblasserwaarde, etc. etc.

    Eorumque collegis,
    _Amplissimis, Gravissimisque Viris_,

D. Johanni van den Berg, JCto, Consulum hoc anno Praesidi, et
Amplissimi simul Consessus Curatorum Academiae Actuario,

D. Conrado Ruysch, JCto.

D. Abrahamo van Alphen, JCto. D. Petro van Dorp.

       Hanc Orationem
    Ea, qua par est, veneratione
                   Sacrat
       Virtuti, et Nomini Eorum
            Devotissimus

       HERMANNUS BOERHAAVE.

HERMANNI BOERHAAVE

De Usu ratiocinii Mechanici in Medicina

ORATIO.


       *       *       *       *       *


Qui corporum vires ex mole, figura, et velocitate, vel assumtis, vel
deprehensis observatione, calculo aestimant Geometrico, Mechanici
appellantur. Quos ipse Artis usus, claraque demonstratae veritatis lux,
Sapientibus adeo commendavit, ut aliam omni aeque laudatam seculo, omni
aeque comprobatam suffragio, temere non inveneris. Miram profecto, et
insperato rei eventu humana fere altiorem Sapientiam!

Illa enim certis quidem, sed paucis admodum, iisque vulgatis ubique
principiis fundamenta debet subtilissimi cujusque et difficillimi
inventi.

Postulata ideo Scientiae hujus sordent his, qui fronte prima decepti
rebus pretium statuere, vel obscura tantum suspicere solent. Artium vero
severissimae successum quisquis spectat, summo eam ingenii cultu
dignissimam habet, quia fundamento subnixa tam plano Hominum robur longe
supra vires Generis Humani evexit. Ejus quippe effectu nulla datur
immobilis moles, licet moturus minimo valuerit agendi momento.

Quare utilitatem ejus ommis civilis, omnis agnoscit militaris
disciplina. Hanc aliis artibus necessariam non tantum idonei judices,
sed et vanae gloriae ex ignara laude aucupes imperiti celebrant. In
sola medicina spernitur, vel praetervisa nihil boni praestare vulgo
censetur.

Quod ipsum tamen adeo ego alienum a rei veritate, adeo calamitosum fundo
medico habeo, ut dicendi argumentum hac mihi hora aliunde non petiverim.
Neque Vestram exspectationem, neque mea me vota fefellisse crediderim,
si plani sermonis perspicuitate evicero, _Mechanices in Medicina usum
esse summum, necessitatem maximam_.

Quae agitanti ubertas rei verborum apparatum praecidere videtur. Sed
reficit me Vestra in judicando spectata satis sinceritas, quae damnata
dudum exordii demulcentis lenocinia ab loco hoc, qui soli veritati
sacer, relegavit. Rem itaque ipsam libere exordior; maxime quum severa
veritas patientiam quidem et attentionem imploret, gratiam vero repudiet
et odia.

Generalem corporis naturam nullos definivisse verius quam Mathematicos
tam clarum habeo, ut litem de fide hujus asserti exspectem plane nullam.
Quae vero singulari cuique, prout in rerum natura existit, corpori
propria sit indoles, ex universali hac Geometrarum idea a priori nullus
rite deduxerit. Illa enim ex sola collectione communium nata, secluso
accurate omni eo, quod unum ab alio distinguit, justo ratiocinio non
dabit conclusionem unquam, quae peculiarem corporis naturam explicet. Ab
hac ipsa tamen pendet primario vis agendi, qua unum prae alio corpus
pollet; adeoque illa ignorata et haec incognita lateat necesse est.

Ignota igitur haec detegere quisquis amat, ex ipsa re singulari
conditiones eruere debet, quae procacem aliter ratiocinii libertatem in
indaganda rei indole exacte determinet. Has vero certo nullus novit,
nisi ille, qui sensuum experimento observandos corporis cujusque
effectus perspexit. Habent sc. hi rationem eorum, quae ex natura propria
rei indagandae fluunt; singula ergo horum unam hujus proprietatem,
collecta vero simul integram ejus naturam absolvunt, qua sensibus patet.

Quicunque autem ex his ipsis liquidissime prius perspectis, more dein
Geometrico ea demonstrat, quae clara et individua sequela inde elici
possunt, plura longe deteget, quam sensuum auxilium revelasset unquam.
Neque tamen ipsa haec posteriora vera minus prioribus, neque minus
certa, neque minus apta usui erunt.

Praeter binas hasce, tertia non datur, quae peculiarem corporeae
cujusdam machinae constructionem reseret, clavis.

Quarum utraque id evincit unum, humanum corpus idem esse natura toti,
quam contemplamur, Universitati rerum.

Sensu teste et ratione judice nil habet praeter caetera eximii, si seria
speculatione principia ejus lustraveris, nisi quod ex pluribus,
diversisque machinis influxu humorum agitatis illud possidemus
conflatum.

Conflatum vero hac conditione, ut adunatarum partium effectus sit plures
producere, eosque varios valde, motus, qui mechanica plane evidentia ex
mole, figura, firmitate et nexu partium inter se, fluunt. Quod
confirmatur satis, quoniam solo mechanico motu destructa harum partium
una, vel soluta tantum vinculi tenacitate, frustra eundem deinceps
effectum speramus. Humanum ergo verum est, quale Mechanici speculantur,
corpus; habet adeoque id omne, quod clara hujus specie exhibetur.

Eadem igitur lege, qua mathematicum illud et humana haec machina
explicabilis arti geometricae erit; si modo pro datis assumuntur, non
quas arbitrium mentis ex infinita possibilium varietate pro lubidine
finxit, sed sensuum usu probe compertae dotes ejus peculiares.

Quarum plurimas anatome vario equidem detexit artificio, observando
majorum, quibus componimur, partium definitam structuram. Plura in
minoribus pulcherrimum detexit microscopii inventum, similem his,
majoribusque naturam demonstrans. Sed et liquidorum scientia revelavit
multa, quae humorum per vasa nostra circumactorum ingenium, impetum,
directionemque determinant. Quare, aut ex omnibus his nihil lege
scientiae deduci poterit unquam, aut soli mechanicae in cognoscendo,
adeoque et in gubernando corpore humano palma tribuenda erit.

Nihil veri, nihil certi, nihil quod ex usu sit, ex tot manifestis
observatis deduci posse, sive ea quis rite expenderit singula, sive
emendatissimo ratiocinio inter se comparaverit universa, quis credet,
quis asseret?

Languentis certe animi tardum nimis torporem, et ingratum plane
pulcherrimorum, quae possidemus, inventorum neglectum, qui sic loquitur,
palam facit.

Desidiosi est nihil agendo desperare semper, vel elevare verbis, facere
quae forte solus non possit.

Quod si ratiocinandi lege ignota quidem inde illustrari posse concedens
quis, mechanicis tamen solis id muneris denegat, aliam det quaeso, quae
corporea rectius excutiat, artem. Id qui aggreditur, necessarium est ut
statuat rerum naturam optime explicari per ea principia, quae a quaesita
rei natura maxime aliena sunt, et per eos, qui ab una omni Bono probata
veri indagandi methodo longissime aberrant. Eo autem ipso tot, tantisque
se intricat absurdis, ut, nulla ejus ratione habita, propositum
demonstratum putem.

Sed jejuna nimis audit haec convincendi ratio, cujusque remotior ab usu
communi vis paucos in assensum cogat! Id verum quin sit, si ex
plurimorum captu aestimatur demonstrationis pondus, nullus dubito.

Quidni ergo, vel horum gratia, in liquidissima luce locatam rem ponamus
ob oculos; et in ea quidem, qua se omnes pulchre uti jactant, quibus
mederi cura est.

Quae aggressurus vel invitus sane cogor ex historia structurae corporis
allegare ea, quae Rhetorum locis insueta plane et inaudita, puritati
defaecatae Latinitatis peregrina et barbara, intellectui tamen ipsius
rei praeprimis necessaria habentur.

Maximam corporis nostri partem arteriis contextam, harumque sustentatam
beneficio vigere, clarius est, quam demonstratione ut egeat. Has canales
esse cruorem qui castigant, inque suo dirigunt itinere, quorum maxima
circa cor sensim gracilescit cavitas, donec prae tenuitate aciem visus
fugiat, vel laniones norunt. Neque minus vulgatum, a corde exortum unum
horum truncum explicari in ramos laterales, figura trunci similes, eadem
ratione et divisos rursus et decrescentes, hoc tamen artificio, ut
truncus recta pergens, in loco divisionis majori plerunque capacitate
aperiatur quam rami, qui ad latera trivii hujus porriguntur. Sinuoso
autem flexu ita haec omnia vasa curvari, ut cavitatum latera ad
infinitos numero, et magnos valde angulos ubique inflectantur, hujusque
Spirae gravissimos effectus esse in sanguinem transfluentem, observarunt
a paucis retro annis, qui Geometricas subtilitates rebus applicuere
Medicis.

Quam mirabili vero, quam efficaci fabrica flexiles finxit hos canales
Adorandus nostrae machinae Faber!

Dum a premente intus liquido distendi posse sine lacerationis discrimine
voluit, eoque rursum fecit ingenio, ut humorem a dilatatione reciproca
cessantem valido cum impetu cogere, se vero in arctiorem capacitatem
propria sponte restituere queant.

Ultimos autem arteriae, hosque minutatim divisos fines in membrana, ut
firma basi, ordinari, ibique per fistulas in mutuos occursus emissas
hiare inter se, ante Malpigium viderat nemo. Ille primus ambages
resolvit et mille viarum dolos, quos pulsa in hos Maeandros liquida
pererrant.

Sed, o admirabilitatem maximam! o mechanismum pollicis divini!

Tanta enim accuratione digesti ramuli aequali hic viae latitudine
porrecti et laterali progenie orbi, primordia venarum, Lymphaeductuum,
horumque sinus mutata constituunt figura.

Haec ea sunt, quae oculi acies, microscopium, vasorum in vivis
ligaturae, hydrargyrium mortuis injectum, contemplatio figurae morbosae,
comparatio denique brutorum, piscium, insectorum et plantarum detexit.

Praeter illa in arteriis ipsis deprehenditur nihil, falso finguntur
plurima.

Maxima ergo corporis, eaque efficax valde ad vitam pars, Mechanica
descriptione, canalis est conicus, elasticus, inflexus, divisus in
similes minores eodem trunco ortos, qui ultimo circa vertices
cylindricos retis structura in se mutuo patent.

Id si verum, quod omnium profecto verissimum, nonne sequitur omnes
effectus quos sanguini arteriæ præstant, tantum pendere ab hac earum
fabrica?

Nonne et hoc rursum liquet, omnes ergo illos hinc solummodo petendos, et
demonstrandos esse?

Vos nunc, qui justi sedetis hac in causa Judices, obtestor! Quis ea, quæ
vel hinc duntaxat oriuntur, verae demonstrationis ordine expediet?

Solus ille, qui figurarum contemplationi, et oscillatoriæ virtutis
calculo assuetus, callide videt, quam multa, quam gravia ex hisce solis
demonstrare queat; solus ergo Mechanicus.

Sed patiamur abripi nos admirabilitate hujus arteriæ, brevis certe
levisque attentionis præmium Scientia erit totius fere humani corporis.

Illa, ubi depictum antea rete constituit, tubos emittit cylindricos adeo
arctos, qui rubras cruoris sphaeras ore suo capere nequeant; unde his
recipitur tenuior tantum et excolor pars sanguinis.

En veram vasis lymphatici ideam!

Eadem rursum ibidem loci arteria recto porrigit decursu truncum, qui
emissis Lymphaticis amplior crassiorem, rubrumque sanguinem, sero
liquidiori orbatum vehat.

Ecce venarum genuinam originem!

Quarum angustam primo cavitatem mox ampliorem reddit infusa ubique nova
per laterales fistulas liquidi venosi, Lymphaticique moles, prorsus ut
novum conum, similem arterioso, eique ad vertices oppositum
repraesentare discat.

Perfunctorie tangere quae debui, vasa, vah quae, quamque pulchra in
recessu recondunt!

Arterias, Venas, Lymphaeductus, descriptumque horum apparatum plano
affigas membranaceo, huic nervos intexas, villosque applices elasticos,
tum convolvas in glomerem, habebis glandulae fabricam.

Quam quoties cogito, uberrimam mirandorum effectuum matrem contemplor,
simulque ineptissimi cujusque figmenti falso celebratam sedem.

Tu vero inanes Chimaerae latebras aperiens, Tu maxime Malpigi!
Suprahumana industria, incredibili labore, atque cautissima
perspicientia, simplici hoc artificio absolvi ejus compagem, plus quam
demonstras!

Quanti vero momenti demonstratio! glandularum enim aggregato totum fere
corpus constat!

Cerebrum Hippocratico oraculo glandula penicillo Malpigiano depingitur
ut ordinata ex arteriis, venis, receptaculis, emissariisque nervosis
moles. Jecur, Lien, Renes glandulis fiunt adunatis.

Ipsa humoris genitalis officina artificiosus canalium cylindricorum
glomus. Ipsum Embryi dolium, ipsa foetus aula, ipse candidi nectaris,
quod recens nati bibunt, promus condus hac glandulosa operantur arte.
Ossa ipsa et membranas eadem fere compaginari structura quis dubitat,
nisi cui cedro digna et aere scripta Malpigii, Kerkringii, Havertiique
nondum illuxere?

Lacertis tandem examinandis mentem applicuisse rogo ne poeniteat! Huic
se labori quicunque non subduxerit, nae ille subtilissimae Mechanicae
artis efficacissima instrumenta clarissime reperiet! Musculus enim omnis
nonne ex minoribus similibus componitur? Ultimus vero quid, quaeso,
villus est? Non aliud certe, quam nervosi et angustissimi canalis
dilatata, simulque attenuata pellis canali, unde oritur, cavum formans
amplius soloque inflatum spiritu.

Hujus vero quam immensa sit machinae potentia, scite novit, qui
hydraulica Mariotti experimenta contulit Cartesii Mechanicis.

Pulmones contemplemini, diversae a caeteris structurae, saccos habebitis
elasticos, sphaeroïdeos, qui abscisso coni vocalis appenduntur vertici;
horum superficies maculis retis sanguiferi ornatur, et, quod mira hic
arcana velat, incilibus fere caret lymphaticis.

Ergone, cogitatis forte, admirabilis illa, illa tam artificiosa Hominis
machina simplici adeo perficitur apparatu!

Certe non fit alio.

Habeat hanc, qui volet, ob simplicitatem, vilem!

Mechanice Organum id laudat, ejusque Auctorem celebrat sapientissimum,
quod quaesito effectui producendo aptissimum, simulque inter omnia, quae
eundem praestare possent, simplicissimum sit.

Quid tandem ex hisce concludemus?

Corpus nempe humanum machinam esse, cujus solidae partes aliae sint
vasa liquidis coërcendis, dirigendis, mutandis, separandis, colligendis,
et excernendis apta; aliae vero instrumenta mechanica, quae figura,
duritie nexuque suo vel fulcire alia, vel definitos motus exercere
queant.

Peccabo in patientiam vestram vestrumque decus, si cuncta examussim
explico. Id unum bona audietis cum gratia: Hippocratem cum integro, quem
sequutus est Babyloniorum, Ægyptiorum, Graecorumque choro, cum integra,
quae eum sectata est Grajorum schola duo haec, non alia detexisse.

Arabas omni industria, omni anatomes cultu tertium addere potuisse
nunquam.

Instauratorem anatomes consulite Vesalium, hujus aemulos Eustachium et
Fallopium; tum immortales inventis Harvaeum et Malpigium; et hos, qui
singuli novis antiqua emendarunt Asellium, Pecquetum, Bartholinum,
Dathirium, Bellinum, Glissonium, Wharthonum et Willisium; his jungite
juxta leges mechanicas anatomicos Lealem et Louwerum, quique in
abditissima penetrarunt, Hokium, Pouwerum, Leeuwenhoekium, deprehensuri
estis omni arte, omni artis adjumento bina, quae dixi, nec inventa alia.

Cur alia ergo fingere precario quempiam patiemur, nobisque imponentem in
aeternum verba dare?

Ubi Elementis, qualitatibus, formis, causis chemicis, animatis,
metaphysicis, amoris et odii affectibus, ubi, inquam, tot fabulis locus,
causa, necessitas?

Nulla profecto vel vestigium sui hic figmenti secta invenit.

Soli Mechanici suum objectum hic agnoscunt, neque aliud in toto, qua
solidum est, corpore quidquam datur. Ille ergo soli audiendi, horum
effata sola consulenda, eorum principia sola imploranda, horum methodus
sola adhibenda, ubi de effectu organi perspecti quaeritur.

Sola erit firma, quae a perito in his Magistro profertur, demonstratio.

Agite o Viri, queis dicta forte displicent, quid facit in oculo vel
simplex illa figura corneae, quid aquae, quid crystallinae lentis, quid
vitrei humoris determinata superficies et definita spissitudo?

Enarrate quid auris externae Helices, quid meatus auditorii arctior et
inflexa in medio, latior et porrecta ad utrumque extremum via faciat ad
exceptionen, directionemque radii sonori?

Membranae Tympani tenuitatem, figuram ejus ellipticam versus interiora
ossis petrae convexam, hujus mutabilem in varias curvaturae figuras
formam ope affixi et agitati suo musculo malleoli contemplemini, et
dicatis, quis effectus constantissimae hujus tamque operosae in
vilissimo quoque animalium fabricae?

Nunc daedalei labyrinthi, conchæ, vestibuli, duplicis in cochlea
turbinata spirae, loci ovalis et rotundæ fenestræ, tot inquam
miraculorum mechanicorum, quae durissimae hic insculpsit petrae Divina
manus, date rationem.

Sine profunda Mechanices Scientia nil veri vos intellecturos, nil boni
prolaturos aliis, utamini quolibet adminiculo, audacter affirmo.

De solidis, quae dixi, pauca haec sufficiant; urget ratio ut nonnulla de
fluidis subnectam.

Haec enim illa sunt, quorum motu vita, quorum libero per vasa fluxu
sanitas absolvitur.

Illorum autem naturam exacte capit, qui minuta novit corpuscula et
agitata, quorum congeries fluidum constituit. Eorum unum si spectatur,
rationem habet solidi, adeoque mole, motu, figuraque quidquid agit,
efficit. Quare effectus, quos una fluidi pars producit, soli Mechanico
patent per experimenta indagandi.

Quod ex ante dictis quum sponte fluat sua, latiori sermone non explano;
unum hoc pronuncians, non eo usque hactenus provectam hanc liquidorum
scientiam, quae usum rei praestet idoneum.

At si totam fluidi molem simul spectamus, gravitas ejus fluorque
communes deprehunduntur sublunaris liquidi proprietates. Virtus vero
elastica, ponderis, spissitudinis, fluiditatis, nixusque in contactum
gradus varii, momentum impetus quo fertur, et itineris directio palmaria
sunt quae unum ab alio fluidum distinguunt. Horum vero omnium tanta
efficacia est, ut infinita, quae sanis contingunt, non aliunde oriantur.

Quamobrem quicunque ex praecepto scientiae rite haec enucleat, opus is
absolvit summae ad perfectionem medicam necessitatis.

Sed fidem vestram! quis proponere, explicare et demonstrare vim eorum
poterit, qui Hygrostatices, quae subtilis Mechanices pars, rudis est?

Haec illa est Aquilegum scientia, quae ex assumtis, modo quas descripsi,
affectionibus ratiocinia nectens geometrica utilissima et usui apta
reperit Theoremata.

Haec, neglecta causa physica, et cujusque particulae, quae fluit,
singulari natura, ex his, quae sensibus per eventum in tota mole
patent, quam gravia, quam utilia vitae, methodo invenit Mathematica?

Evolvat Archimedis, Cartesii, Stevini, Borelli, Mariotti, Hugenii,
Neutoni, et Bellini scripta, qui re, non verbis, convinci cupit.

O quam necessaria feliciori Genio, ut revelentur, reliqua sunt in
Pulcherrima hac Speculatione!

Hanc utinam excolant! utinam exhauriant! utinam nobis aperiant Viri
Mathematice docti!

Ab hoc Eorum labore, quo generales liquidi effectus luce illustrarent
mathematica, brevi tempore plus maturi in horto medico fructus
exspectare licet, quam ab omni eo, quod aliunde in hunc congestum
hactenus.

Taedet quippe pudetque ineptiarum, quibus seriam prae caeteris Artem
ridiculam fecere, qui Mechanices imperiti vim liquidorum humanorum
explicare conati sunt.

Et palam affirmo, vitalium actiones humorum scire posse neminem, qui
Aquilegum regulas ignorat.

Quae dum libertate Medica firmus assero, jurgii hic illaturos causam
praesagit animus eos, Qui, nescio qua gratia, ab Hermete nomen sibi,
sectamque condunt.

Egone ex universali hac liquidorum doctrina deduxerim ea, quae
singulares eorum virtutes absolvunt?

An fermenti stabiles motus, diversorum liquidorum ferventes conflictus,
putredinis spontaneae mirabiles effectus ex Mechanicis explicuerim
unquam?

Talia objectans, eorum, quae dicta, memor, paucis, quae dicam, animum
adhibeat.

Mea enimvero sic est ratio, justa, vel secus, vestrum sit judicium.

Ex experimentis Chemicorum historiam haberi posse valde limitatam
singularium eventorum, quatenus in circumstantia definita sensibile
quidpiam producunt.

Necessaria ergo quam maxime est Medicinae haec Ars, dum observatorum
Sylvam largitur et observandi praebet optimum compendium.

Data enim exhibere, horumque definire conditiones valet, regulas autem
ratiocinandi ex his Chemia dabit nunquam.

Ne tamen vel sic nimis, ut solent, se efferant, qui unius Chemiae cultu
omnem Medicae Sapientiae thesaurum se possidere vani jactant!

Enimvero plura in nobis, sani vigeamus, vel langueamus aegri, fieri ex
communibus illis liquorum proprietatibus, quas sibi sumserunt
expendendas Geometrae, quam ex insitivis, dubiis, et arte Chemicorum
factis plerumque, pervulgato palam documento est.

Aqua naturae ariditatem alter corrigit, Falerno alter quotidie venas
inflat; fructubus hic, Cerealibusque parvo assuetus famem explet, et
sustentat Spiritum, ille carnibus, piscibus, terra natis, et omni
condimentorum varietate Apitiana onerat ventrem; alii blando et insulso
fere victu aluntur, alii salitis, acidis, et acribus quibusque intestina
stimulant.

Multiplex adeo assumtorum varietas vitam tamen sanitatemque plures per
annos protrahit in iis, qui tamen diversis humores suos saturant
corpusculis.

Liquido argumento magis communi fluidorum naturae Mechanicis explicatae,
et in ipso corpore vi viscerum productae, quam singulari cujusque
particulae virtuti, actiones vitae deberi.

Si aurea Verulamii de vita et morte monumenta, si liberae Hippocratis et
Celsi de victu sanorum leges, si usus non satis id confirmat
quotidianus, omni dignissimum fide Louwerum, sincerum mehercle et
defaecato judicio sagacem Virum vobis citabo.

Hic enim, immani cruoris jactura exsanguem, jure carnium solo ingesto,
venis recepto, per has fluente, imo colore nec mutato effluente per
vulnera, revixisse Juvenem testatur.

Sed quid verbis opus in re clara?

Ad Vos ego provoco, Vestram appello fidem Clarissimi Viri Medici, Quorum
sapientia huic Coronae venustatem conciliat, Quorum salutari dextra
incolumis huic Urbi praestatur sanitas!

Nonne incumbit nobis, dum aegris Medicina fit, vel millies fluida
inspissare, resolvere coacta, stagnantia movere, compescere dissoluta,
diluere crassa, leviora solidare?

Dum rarissime ad pugnas Salium, flammas Sulphurum, vel tectum Mercurii
genium attendere cogimur.

Ipsi certe illi, qui mera ubique Chemica crepant, cum morbus manum
poscit, repudiatis suis, sedulo, quae laudavi, inquirunt.

Si ergo his fluidorum proprietatibus tot debentur, si has omnium
suffragio optime excusserint Mechanici, patet ipsa fluida vitalia ut
cognoscantur Medico, auxiliis egere Mechanices.

Spectate jam effectus, qui ex fluentibus per vasa liquoribus oriuntur,
evidentior longe fulgebit Veritatis Mechanicae potestas.

Si enim liquida descripta in vasis depictis quiescunt habebimus cadaver.

Ubi vero liber his humoribus per canales conciliatur motus corpus vivum
cernimus.

Sermoni fidem quisquis meo negat, suis ut oculis credat oportet.

Mollem consideremus hominem, qui salientis de vulnere cruoris spectaculo
perturbatus in animi cecidit deliquium.

Mortuum videmus; sed qualem? in quo cuncta solida, quae sanitati
sufficiunt, adsunt et liquida, solus abest liquores in gyrum agens
motus.

Huic quacunque demum ope concutiantur nervi, ut motrix cordis materies
fluat, redit statim, depulsa tristi mortis imagine, laetior vita.

Vita non modo; calor, rubor, agilitas, cogitatio, vitalis omnis,
naturalis et humana simul redit actio.

Quid hic fermenti, quid effervescentis, quid salis pugnacis, quid olei
spiritusve nascitur aut perit?

Excepto motu, neque additur, neque demitur quidquam, vita tamen amissa
ipsa redditur.

Sic aves et insecta constricta frigore hyberno, lenis statim in vitam
excitat tepor.

Sed veritatis qui convictus viribus, ob ipsam argumenti vulgatam
claritatem, certis saepe diffidit.

Rariori ergo ut spectaculo firmetur, quae nimis noto patuit satis
exemplo fides, in Hokii vos officinam invitat oratio.

Destructo thorace mortuum animal inflatis per follem Laryngi applicatum
pulmonibus cito reviviscit.

Attoniti miraculo vitae tam mechanicae ad magnum cito adeamus
Glissonium; en ille impulso ope vesicae in venas liquido mirifice
vitales actiones aemulafur in defuncti dudum hominis cadavere.

Omnia haec in specimen allata, infinita enim dici possent, an non
evincunt satis, cuncta fere, quae vitam, sanitatemque nostram faciunt,
vel sequuntur, pendere a motu illo, quo humores per vasa mutua plane
moventur et agunt vicissim agitatione?

Cujus effectus, et leges, quum soli rite intelligant, explicent, et
demonstrent, in Pneumaticis atque Hydraulicis, Mechanici, concludo
cuncta ergo rursum disciplinae subjecta haec Mechanicae.

Hic vero ille est locus, ubi mire se jactant, ubi serio triumphant
fermentorum Patroni.

Si fluor liquorum liber per vasa vitae causa, ergo ajunt prima motus
ratio in fluido et ab eo; itaque ab interna huic agitatione, eaque forti
valde et constanti satis, qualis non nisi in excitatis fermento liquidis
reperiunda datur.

Sciant autem Hi, primam moti in Embryo liquidi a parentibus semper
derivandam causam, eam fotu matris continuari dum ab ea pendet foetus,
dein vero ab ipsa fabrica perennare solidorum.

Admirabilem auricularum Cordis ad ejus Thalamos structuram, nexumque qui
speculatus est, et qui hinc necessario sequuntur, alternos influentis et
expulsi liquoris motus a corde in arterias, ab his in cerebri medullam,
processus, nervos, musculosque et venas rursum, non quaeret vitae
continuatae rationem extra ipsam virtutem viscerum Mechanicam.

Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare,
unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse causam.

Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae incolumitatem
praestant, quam noster fingit animus.

Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo
creditur.

Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.

Si exacta structurae esset cognitio, si sensibilis probe nota esset
humorum natura, doceret cito Mechanice ex simplicissimis fluere
principiis, quae ignota maximam nunc pariunt admirationem.

Dicti veritatem tam paradoxi uno ab exemplo discere licebit, ut constet
quam simplici negotio et Mechanico plane maximae quae habetur omnium
operae mutatio in nobis fiat.

Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo,
cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica
arteriae contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis
cessans, ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.

Reciproco hoc impulsu et repercussu varias mole partes cruoris applicari
ubique ad diversa capacitatis hiatu oscula, intra haec recipi, vel inde
repelli, tam clare, quam coelum hoc contueri est.

Tum solo hoc artificio secedere sanguinem in diversa colore et tenuitate
fluida, mox in venis iterum permiscenda eadem claritate cernitur.

Id vero Chemicorum conflictuum perito evidens ipsi oculi aciei apparet,
simplici impulsu aliunde dato, et vasis elatere, sine ullo fermenti
signo omnia haec fieri.

Defixus saepenumero in speculatione hac anceps mihi haesit animus, an
Spirantis cerneret animalis partem, an vero incilia meditatione summi
Mathematici excogitata, manu peritissimi Mechanici affabrefacta, per
quae liquores duceret, secerneret, misceretque absolutae artis
consummatione perfectus Aquilex.

Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis
sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de quorum
intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta labore in usum
exempli citare decet.

Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus,
Borellus.

Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et
Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.

Tum quae illorum laudato excitatus labore, Orbi erudito Problemata
proposuit, demonstravitque, nobile quondam hujus Lycaei ornamentum
Pitcarnius.

Scheineri, Cartesii, Hugenii de oculo, Kircheri, Schelhammeri, et
Morlandi de aure et auditu, scrutemur demonstrata.

Constabit an prosit Medico Mechanice!

Apparebit quid sperandum sit, si ejus a peritis Medicis invehitur in
Medicinam usus, si in exercitatione hac pergitur tamdiu, quamdiu
patientia humana tam inepta sectarum molimina in disciplina Medica
tulit.

Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen, quamdiu de
Theoria agitur, consensus erit forte facilis, tamen ne hilum bonae
frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela.

Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant
simul, satis non video.

Neque enim aliam hos intelligere Theoriam credo, nisi eam, quae ex
proximis causis clare docet, quae sani hominis vita sit.

Quod si, ut oportet, admittitur, sequetur Scientiam hanc noscendis,
curandisque morbis auxilia suppeditare optima.

Causas enim qui recte novit perfectae sanitatis, ille, quoties hae
deficiunt, egregie ipsius defectus, id est morbi, originem rationemque
comprehendet.

Qui autem causam aegritudinis proximam clarissime vidit, maxime is
idoneus, qui ei occurrat, est habendus.

Eodem sc. modo se res habet ac in horologio, cujus si deviat index,
errores imperitus notare, at corrigere ex arte nemo potest, nisi ille,
qui requisitae structurae gnarus, vitia partium hinc et remedia invenit.

Ita nulla lucis scintilla in Theoria Medica micat, ad quam in faciunda
Medicina facem accendere non possit re peritus Artifex.

Adeoque qui Mechanices in Speculatione, ille ejus in usu praestantiam
fatetur.

Docet hoc antiquitate nobilissima et usu ea artis pars, quae ab eo quod
manu medetur nomen gerit, quae sc. an inventis Mechanicis carere queat
vestra sit aestimatio.

Instrumenta, quibus vitia emendat, quis felicior, quam Mechanicis
imbutus Medicus inveniet?

Tenues, quae volitare putantur ante oculum, imagines, dum Matheseos
imperiti ut oriturae in aqueo humore suffusionis primordia tractant,
acerbis saepe erodunt tenellum et prava arte oculum.

Harum vero sedem reticulo, causam arteriis Geometrae consilio dum
reddit Willisius, dum demonstrat Pitcarnius, quam mutata est medelae
facies?

Abacto externorum mordaci apparatu, misso sanguine, et solventi
medicamine tuto tollitur, vel et negligitur malum.

Oculi error a radiis male collectis quam inepte tentatur collyriis vel
potus medicati haustu!

Quam feliciter levatur perspicillis, quae cuique vitio singulari propria
regulae definiunt Hugenianae!

Opto ut, qui omnem Mechanices usum ex praxi proscribunt Medica,
intelligant prius vel unius Hugenii de emendandis visus vitiis
Commentarios.

Illustre enim illud Batavorum lumen, assumpta ex anatomicis oculi
fabrica, et una morbi, cui succurrere vult, proprietate, mox ex meris
Mathematicis reperit auxilium, quod usum praestat huic tantum malo,
cujus proprietas assumta problema limitaverat.

Intacto oculo, morbi effectum tollit; et inemendabilem in eo defectum
vitri figurati supplemento farcit.

En pulchra, in quibus, ut in speculo, spectatur Geometrarum in medicis
Mechanice ratiocinandi methodus, usus et successus.

Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur
tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora, sed
aeterna scientia medica.

Non est porro quod dicat quis, nondum confirmari vitia fluidorum
adeoque internae aegritudinis causam, hujusque mitigationem auxiliis
subjici Mechanicis.

Vel enim an impossibilis fructus hic, vel an necdum acquisitus
quaeritur.

Si posterius, iniquos habemus et molestos Censores.

Quis aequo ferat animo peti, ut pauci Mechanici, qui Medicis a pauco
tempore vacarunt rebus, ea jam perfecerint, quae tribus annorum millibus
junctis viribus alii omnes vix potuerunt inchoare?

Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis applicandae lex
exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum, effectus horum
sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis tam
absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis quaerat.

Si autem judicat quis nunquam vel quidquam hac via perfectum iri, is,
rogo, perpendat, morbi a fluido orti causam pendere _ut plurimum_ a
vitiato ejus per vasa transfluxu.

Hoc Hippocratica, si componuntur Sanctorianis et quotidiani usus
experimentis, docent.

Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel
contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu,
spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet _plerunque_, qui vitae,
sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.

Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea prodesse
gratia _inprimis_, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos docet
contemplatio.

Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione
sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam
Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur
sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi
rationem.

Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem simpliciores
esse, et magis Mechanicas morborum maxime compositorum causas, quam
ullus Medicorum cogitat.

Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et
contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.

Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel nervuli
fibrilla in corpore sanissimo.

Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu quam
multiplex cohors!

Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio
et horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.

Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.

Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina
similia peragere?

Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!

In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens
insuetus: Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille
morborum aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a
solo motu oriundae.

Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium conquassati
propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco morbosos
reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique malo
infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet
exspectanda ad haec a mechanico medico promtissima tandem auxilia: ex
causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae,
restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi
phaenomenis quid non invenietur tandem?

At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non
Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot
irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae speculationis
spes.

Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae
calamitatem eadem deploraret querela!

Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod
corpus constituit vel mentem?

Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum
quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae obediens.

Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum hac
insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere, atque
dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?

Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.

Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne
declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.

Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae admoti
fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse. Disputatione non
esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re constet et experimento.

Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus philosophi
titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus conscripsere
medicis, volumina.

Dum enim omnium prima rerum principia ex propriis creare cogitatis
satagunt, dein vero ex iis, quae ipsi figmenti subtilitate prius in
illis posuerant, peculiarem corporis cujusque naturam declarare, errasse
ubique docet ipsa, quam commendo, Mechanices ratio.

Applicari rebus nequit, quam ratiocinio fecerant, conclusio, nisi prius
illa, quae pro fonte argumenti liquido assumserant, rerum singularium,
quae natae sunt, principiis esse eadem foret evictum.

Haec vero, quum infinita, eaque semper diversa esse queant, patet casu
veritatem nunquam sic detectum iri.

Quod si considerassent sedulo, tam Scholastici dicti, quam plurimi
Mechanicorum Cartesii sequaces non fuissent arbitrati id sibi datum
negotii, ut ex fictorum principiorum praeceptis corpus humanum regerent,
sed ut ex his, quae observatio prius docuerat hominem constituere, ipsa
dein artis elementa applicata Mechanica conderent.

At si Mechanico, quem jam descripsi, Medico hanc dicunt contumeliam,
exempla ignominiae citent exspecto.

Non equidem, qui nostri capit animi sensum, negabit ullus,
accuratissimum Mathematicum pessimum forte futurum Medicum.

Quo enim talis pertinet Oratio?

Non in Mechanico Medicinae, in Medico vero Mechanices peritiam desidero.

Usu peritum Medicum experimentis medicis defecto Mechanico in morbis
curandis qui post habet, insaniet.

Sed aequa instructorum experientia hunc promovendae arti meliorem, qui
Mechanicis callet prae alio praeceptis, id affirmo, id demonstrandum
sumserat Oratio.

Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi,
interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius, cujus
imago animo obversatur meo, Medici.

Depingitur ille, ducendis studii Medici primis lineamentis incumbens,
tanquam affixus Geometricae contemplationi figurarum, Corporum,
Ponderum, Velocitatis, Fabricae Machinarum, et, quae inde oriuntur in
alia corpora, Virium.

His dum mentem exercet, claro discit praecepto et exemplo, liquida ab
obscuris, a falsis vera secernere, et ipsa judicandi tarditate animo
conciliare prudentiam.

Ita postquam nudas simplicium corporum actiones expendere, has ex veris,
clarisque causis deducere novit, maturum habet ingenium, qui
fluididatis, Elateris, tenuitatis, ponderis, tenacitatisque in
fluentibus proprietates ab Hydrostaticis cognoscat.

Jam animi vigore robustior fluidorum vires in machinas, harumque in illa
rigore addiscat Mathematico, Experimentis confirmet Hydraulicis, et
Mechanicis, Chemicis illustret, Ignis, Aquae, Aëris, Salium, et aliorum
maxime similium corporum ingenium speculatus et actiones.

Altera mox tabulae facies sacris jam Medicis admotum exhibet.

Oculum ibi Geometriae luce acutum ad incisa cadavera, ad spirantium
corpora brutorum aperta tacitus circumfert.

Jam vasorum structuram, figuras, firmitatem, ortum, fines, nexus,
curvaturas, flexilitatem contemplatur et elaterem.

Excitatus spectaculi mirabilitate, mox conspecta ad eum, quo jam pollet
cognito, Mechanismum applicans, abditas detegit harum partium virtutes.

Quam variis, pulchris, utilibusque utentem cernimus auxiliis, quibus
recentiorum industria pomoeria extendit anatomes.

Aliorum certe durissimo parta labore inventa in suos usus dum
accommodat, claram sibi sistit humanae fabricae imaginem.

Cui fluidorum vitalium nectit notitiam; hanc Anatomicis, Chemicis,
Hydrostaticis, ipsiusque microscopii adjumentis in vivo corpore, et
extra illud examinat; tum mox accuratissimam omnium sensibilium, quae in
sanitate contingunt, historiam omni arte, undique comparatam evolvit.

En suis instructum datis, ut sanitatis Theoriam scribat!

Ex his singulatim perspectis, expensis, comparatisque inter se, auxilio
Mechanices, severitate ordine et prudentia Geometrica, lento gradu
festinans elicit, quae in his comprehensa sensibus abduntur, rationi
patent.

Sic proximae cujusque effectus causae indagantur, harum natura ex indole
collectorum, cognitorum et comparatorum phaenomenon indagata perficitur,
firmatur, et sensim ex horum aggregato consummatur tandem.

Quid speratis futurum, qui ad hanc normam sua exigit studia?

Nonne immutabilis et coaeva erit haec scientia ipsi naturae humanae, ex
cujus sc. elicitur indole, in qua fundatur tantum?

Nonne certa erit, quae innixa iis, quae omnes pari agnoscunt evidentia,
castigatissima caute procedit fide?

Nonne definita satis et ipsis erit rebus utilis, quae certis, claris,
et sensibilibus corporis humani proprietatibus solum debet causae
proximae, quaeque nostro subjicitur imperio, inquisitionem
accuratissimam, idque via, qua erratum nunquam?

Lento crescet, fateor, et occulto adolescet augmento, quilibet tamen vel
minimus progressus gradus ad altiora firmus erit, et novi incrementi
immutabilis causa.

Hoc autem labore defunctum, adspirantemque ad metam jam videte in ultima
picturae parte adumbratum.

In ipsa nunc adyta se penetrat, in ipsa Æsculapii penetralia!

En Tabulas Hippocraticas, fidaque Grajorum, quae scrutatur, scripta!

Jam ex abundanti Medicorum Thesauro colligit quidquid sparsum haeret
mellis medicati.

Hic incisa, quorum notaverat morbos, ruspatur cadavera; illic in brutis
arte factas aegritudines observat; nunc omnia morborum effecta et
remediorum ipse experimento colligens; nunc eadem ex optimis Auctoribus
addiscens; tandem cuncta digerens, expendensque inter se componit, et
his, quae Theoria demonstravit, comparat, unde historiam denique
curationemque morborum firmet.

En Vobis ultima manu absolutam consummati Medici imaginem!

Hanc Mechanicis egere auxiliis ut perficiatur, satis, ni fallit me
animus, evictum.

Huic consimilem me reddere, ad hanc me componere studui, ut medicinam
feci.

Ad hanc polire eorum, qui meae se committunt disciplinae, ingenium
summa ope enixus sum, dum in Vestro hoc salutis fano ex Auctoritate
vestra Musagetae Illust. medicinam docui.

Eam, dum Dei munere spiro, ambitiose colere non desinam.

Non credulitate stulta, non stupore ignari vulgi, non verbosis strophis,
sed clara demonstrationis fide Artem, cui nostra credimus capita,
commendare affectabo.

Vos Optimi Juvenes, qui illi Scientiae consecrastis pectora, a qua
incolumitatem sperat salutis Humanum Genus, Vos Picturam. Medici
contemplati primis miremini ab annis.

Ita Vos agite rem vestram, ut lineamentis, coloribusque hujus imaginis
formosi, salutares hominibus audiatis genii!

Nulla est, quae pulchriora laborum praemia Cultoribus persolvit, quam
Medica Sapientia.

Non alia est, quae Mortalibus gratiores, magisve utiles vel necessarios
reddere vos possit.

Excitemini o generosae mentes! Excitemini pulchritudine Artis, cujus
effectu beatus his in terris nemo carere poterit!

Nunquam rei difficultas calidum vestri animi retundat impetum!

Ardua est, fateor, quae ad Panaceae ducit delubra, via.

Sed complanavit hanc improbus aliorum labor, superarunt praerupta,
perrupere fortes, Vos alacres sequamini!

Hos habetis in hac Academia ad Medicinam Duces, qui ditiores longe
Vobis explicent thesauros, quam Epidauriae olim columnae, Pergamenae
tabulae, Cnidii parietes, vel folia largiebantur Coaca.

Habetis, qui secreta quaeque Matheseos arcana incredibili perspicui
sermonis facilitate revelet, rebusque applicare Medicis praemonstret,
Volderum.

Optimorum sane sententia natum ad haec sacra, Nostroque encomio longe
majorem Virum!

Cujus disciplinae liberali infinitum me debere grata memoria et publice
hic agnosco, et dum huic constabit menti sanitas ingenue semper Ego et
candide meminero.

Horum ergo dum lego vestigia, si quid vobis adjumenti praestare posse
censeor, praesto sum qui ita me geram, ut ex vestro meum me comparare
commodum opere ipso testari possim.

Vobiscum Veterum placita, Recentiorum et propria, si quae sunt,
observata undique indefesso labore colligere, ex his laudatae Mechanices
arte doctrinam Medicam condere non desinam, quamdiu in hac versanti
slatione, vires dederit Deus!

Agite ergo Commilitones Studiosi totus quod commendavit sermo, felici
hujus anni Academici auspicio inchoare et perficere certatim tentemus
opus!

Vestra frequentia incitatus docentis vigor id aget, ut, qui naturae
facultate et eruditionis plurimis postponendum me sentio, sedulitate
certe cedam nulli.

Laboris autem summum habebo pretium, si vestro applausu, Vobis meam
profuisse diligentiam, orbi constet, si vestri in hoc Athenaeo studii
felicitas claritate famae plures alliciat.

Hoc enim votum illud est, _Illustrissimi Curatores, Amplissimi Coss._,
cujus successu alacer, rerum Vestro auspicio, Vestra in Academia
gestarum rationem Vobis reddere audebo.

Unum hoc dignum habebo, quo Genium Vestrum adorem, donarium.

Omni sic adulationis fuco deterso, sincero certe animi candore referre
me putabo, quas Vestrae benignitati animus debet, gratias!

Docendi enim admotum muneri, duoque jam meritum stipendia, exploratum
adeo, honorificis promissis et nova liberalitate nec opinantem
excitastis denuo.

Ego, ex multis, quas in Vobis veneror, virtutibus, unam prae caeteris
eximiam habendam esse a Sapientibus accepi, sinceram nempe Vestri
favoris integritatem.

Summam dico, et Reip. literariae solam salutarem Virtutem, qua praemia
meritis, non gratiae servire jubetis, neque ambitioni.

Quare benefacti pretium Vestra ex gravitate ponderans, vix mihi tempero,
quin tanti testimonii gloria animosus, quo coepi pede, pergam alacrior!

Verbosae ergo pompae loco, qua gratiarum actio suspecta redditur et
Sapientibus odiosa, pauca ego haec religiosus spondeo!

Vestram Dignitatem summo venerationis cultu et obsequii semper colam
sedulus!

Diligens sic mea se acuet industria, ut Vestrum favorem plurimi me
facere et legitimis ultra ambire artibus, demonstrem.

Id studebo, ut bene agendo benefici, quod de me tulistis, judicii
aequitatem Orbi ipse comprobem!

DIXI.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home