Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Commentarii de Bello Gallico - Libri V-VIII
Author: Caesar, Julius, 100 BC-44 BC
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Commentarii de Bello Gallico - Libri V-VIII" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



Liber V

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in
Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus
praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas
veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad
celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus
in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras
commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad
onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam
quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri,
quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas
naves ex Hispania apportari iubet. Ipse conventibui Galliae citeribris
peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem
provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus
milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata
Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico
factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de
iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat
eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello
civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut imperaverat,
arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.


2

His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam
revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omnium
rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus
naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin
paucis diebus deduci possint. Collaudatis militibus atque eis qui
negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum
Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam
traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a
continenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. Ipse
cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum
proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio
parebant Germanosque Transrhenanos so icitare dicebantur.


3

Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque
habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea
civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et
Cingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu
cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in offlcio futuros neque ab
amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris
gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere,
eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam
abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine
Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed
posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate
Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem
venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam
civitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus desereretur
Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: Sese idcirco ab suis discedere
atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in offlcio
contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam
laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesar
permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius
fidei permissurum.


4

Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab
instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere
cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum
ad se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in eis filio
propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus
Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; nihilo tamen setius
principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi
conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni
interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum
valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit
factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam
ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.


5

His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas
cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse;
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor,
principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se
fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum
ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.


6

Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est.
Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum
novarum, cupidum imperi, magru animi, magnae inter Gallos auctoritatis
cognoverat. Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat
sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter
ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem
mittere audebant. Id factum es suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille
omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur,
partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus
impediri sese diceret. Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni
spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare singulos
hortarique coepit uti in continenti remanerent metu territare: non sine
causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium
Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes
in Britanniam traductos necaret; fidem reliquis interponere, iusiurandum
poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio
administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.


7

Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebat,
coercendum atque deten endum quibuscumque rebus posset Dumnorigem
statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum,
ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter XXV in
eo loco commoratus, quod Carus ventus navigationem impediebat, qui
magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam
ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius
consilia cognosceret: tandem idoneam nactus tempestatem milites
equitesque conscendere in naves iubet. At omnium impeditis animis
Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum
discedere coepit. Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque
omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum
mittit retrahique imperat; si vim faciat neque pareat, interfici iubet,
nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui praesentis
imperium neglexisset. Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere
suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque
esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque
interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.


8

His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum
milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam provideret
quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro tempore et pro
re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in
continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo
provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et
longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam
conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut
eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate
cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui
vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum
navium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus
meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus; sed, ut
postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent,
multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui
quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a
litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.


9

Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis
cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad
mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de
tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in
litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, et praesidio
navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum
circiter XII hostium copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis
ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium
committere coeperuut. Repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum
nacti egregie et natura et opere munitum, quem domestici belli, ut

videbantur, causa iam ante praeparaverant: nam crebris arboribus
succisis omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari
propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. At milites
legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto,
locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis vulneribus acceptis.
Sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam
ignorabat, et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus
relinqui volebat.


10

Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem
misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris
progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio
ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta
tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse,
quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque
vim tempestatis pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse
incommodum acceptum.


11

His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in
itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex
nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter
XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque
ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet;
Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud
eum, naves instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris,
tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una
munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis
quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus
castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus
reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset,
maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa
imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno,
cuius fines a maritimis civitatibus fiumen dividit, quod appellatur
Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum
reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro
adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefeceraut.


12

Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi
memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli inferendi
causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum
appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato
ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita
multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum
magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad
certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in
mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est
copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia
est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare
fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt
temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.


13

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius
lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia
naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc
pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam
atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut
aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia
est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona:
complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus
insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse
noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex
aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius
est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium.
Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed
eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum
octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in
circuitu vicies centum milium passuum.


14

Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio
est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod
caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et
labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter se communes et
maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex
his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.


15

Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in
itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores
fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribus
interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi
intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitione
castrorum subito se ex statione pro castris collocati, acriter
pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare atque eis
primis legionum duarum, cum hae perexiguo intermisso loci spatio inter
se constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris per medios
audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. Eo die Quintus
Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus submissis
cohortibus repelluntur.


16

Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris
dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod
neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus
aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum periculo
proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent
et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent
et pedibus dispari proelio contenderent. Equestris autem proeli ratio et
cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat.
Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis
proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii
deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.


17

Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se
ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere
coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque
omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus
partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque
non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque
finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se
legiones viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero
interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis
desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique
convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis
nobiscum copiis hostes contenderunt.


18

Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni
exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre,
transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis
ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis
sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes
flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar
praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate
atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut
hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque
dimitterent ac se fugae mandarent.


19

Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe contentionis
dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor essedariorum
relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat locisque
impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis regionibus quibus
nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas
compellebat et, cum equitatus noster liberius praedandi vastandique
causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis
emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat
atque hoc metu latius vagari prohibebat. Relinquebatur ut neque longius
ab agmine legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agris
vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labore
atque itinere legionarii milites efficere poterant.


20

Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua
Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem
Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat
interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos
ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata
facturos; petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat
atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar
imperat obsides quadraginta frumentumque exercitui Mandubraciumque ad
eos mittit. Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum
frumentumque miserunt.


21

Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis
sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum
Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus
hominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni vocant, cum
silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium
vitandae causa convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum legionibus:
locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex
partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum
impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. Magnus ibi
numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque
interfecti.


22

Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad
mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant,
Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis
imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso
adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione
facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos
incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot
detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione
civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit.
Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos
Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi
posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis
populo Romano Britannia penderet constituit; interdicit atque imperat
Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.


23

Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas.
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae
tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare
instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot navigationibus
neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret,
desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur
et prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus
faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere
omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne
anni tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat,
necessario angustius milites collocavit ac summa tranquillitate
consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram
attigit omnesque incolumes naves perduxit.


24

Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo
anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat,
coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare
legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam in Morinos
ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni,
tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in
confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis
Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium
legatos praefecit. Vnam legionem, quam proxime trans Padum
conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars maxima est inter
Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit.
Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam
legatos praeesse iussit. Ad hunc modum distributis legionibus facillime
inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit. Atque harum tamen
omnium legionum hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio im pacatissimam
et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum centum
continebantur. Ipse interea, quoad legiones collocatas munitaque hiberna
cognovisset, in Gallia morari constituit.


25

Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua
civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se
benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius onera fuerat usus,
maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem inimici,
multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea
res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas
eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter
in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat
Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab
omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus
est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.


26

Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini
tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum ad
fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in
hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos
concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra
oppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque
adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri
proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione
reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad
colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent,
quibus rebus controversias minui posse sperarent.


27

Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus,
familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam
ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos
Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se beneficiis
plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset,
quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius
et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum
numero missos apud in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod
tecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua
fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non
minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati
porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi
resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse,
quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum
superari posse confidat. Sed esse Galliae commune consilium: omnibus
hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio
alterae legioni subsidio venire posset. Non facile Gallos Gallis negare
potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium
initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc
se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro
hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum
conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium,
velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad
Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter
quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit. Illud se polliceri et
iureiurando confirmare tutum iter per fines daturum. Quod cum faciat, et
civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius
meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.


28

Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi repentina
re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda
existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem
atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix
erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos
exsistit controversia. Lucius Aummculeius compluresque tribuni militum
et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis
iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias
etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse
testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis
fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex
proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse
levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?


29

Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium
adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid calamitatis in proximis
hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem
arbitrari profcctum in Italiam; neque aiiter Calnutcs interficiendi
Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset,
tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem,
sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti
mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis
acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei
militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re
Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam sententiam in
utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad
proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret,
unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui
dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens
periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.


30

Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque
ordinibus acriter resisteretur, " Vincite," inquit, " si ita vultis,"
Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; " neque
is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi
sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si
per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem
cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab
ceteris aut ferro aut fame intereant."


31

Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua
dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse
rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac
probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotuc
manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce ituros.
Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles
circumspiceret, quic secum portare posset, quid ex instrumento
hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine
periculo maneatur, et languore militulr et vigiLus periculum augeatur.
Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuas non ab
hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo
agmine maximisque impedimentis.


32

At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione
eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno atque
occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum
exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem
demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt
novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo
nostris loco proelium committere coeperunt.


33

Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare
cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia
deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso
negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse
in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset,
nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque
miLtibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter
longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque
loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut
impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium
etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tarmen incommode accidit:
nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores
effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur.
Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis
discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis
petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.


34

At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare
iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis
reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria
posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri,
tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in
virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte
magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari
iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem
Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana
exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa recipientes
insequantur.


35

Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex
orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi.
Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis
qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur; sin
autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab
tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot
incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna
parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur,
nihil quod ipsis esset indignum committebant. Tum Tito Balventio, qui
superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis,
utrumque femur tragula traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis,
fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius
Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda
vulneratur.


36

His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos
cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit
rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit: si velit
secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad
militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se
suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur,
pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de
sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum
negat atque in eo perseverat.


37

Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et
primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem
accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant
imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque
consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus
interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum
tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta
pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra
recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer,
cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit;
ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem
oppugnationem sustinent; noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi
interficiunt. Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad
Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis
certiorem faciunt.


38

Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui
erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem
intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque
concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in
perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint
iniuriis occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque
partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito
oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem
profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.


39

Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos,
Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas
manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant
nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque accidit, quod
fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa
in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. His
circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium
socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma
concurrunt, vallum conscendunt. Aegre is dies sustentatur, quod omnem
spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in
perpetuum se fore victores confidebant.


40

Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis propositis
praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi intercipiuntur.
Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum
CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur,
perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra
oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris
resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni
temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas
quietis datur. Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu
comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus
instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus
attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum
quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ae
vocibus sibi parcere cogeretur.


41

Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem cermonis aditum causamque
amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt. Facta
potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse
in armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque
hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant
fidei faciendae causa. Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi
sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoe esse in Ciceronem
populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc
inveterascere consuetudinem nolint: licere illis incolumibus per se ex
hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci.
Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani
accipere ab hoste armato condicionem: si ab armis discedere velint, se
adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius
iustitia, quae petierint, impetraturos.


42

Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna
cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverant
et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis docebantur; sed
nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis
caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur.
Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit: nam minus horis
tribus milium pedum XV in circuitu munitionem perfecerunt reliquisque
diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem
captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.


43

Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex
argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico
stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum
distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata
victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere
coeperunt. At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut,
cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur
suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent,
non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne
respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque
pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc
habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque
interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis
ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri
adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo
stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque
hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est
nemo. Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque
succensa est.


44

Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus
appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se
controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis
summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad
munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, " Vorene? aut quem locum
tuae probandae virtutis exspectas ? hic dies de nostris controversiis
iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque pars
hostium confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus quidem tum sese vallo
continet, sed omnium veritus existi mationem subsequitur. Mediocri
spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine
procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt,
in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Avertit hic
casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum,
impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Vorenus et
laboranti subvenit. Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo
convertit: illum veruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit
Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit; dum cupidius
instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento
fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes compluribus interfectis summa
cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in contentione et
certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique
esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus
videretur.


45

Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et maxime quod
magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum
pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur;
quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu
necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto,
qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem
praestiterat. Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut
litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigatas effert et
Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit.
Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.


46

Caesar acceptis litteris hora circiter Xl diei statim nuntium in
Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo
milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad
se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium Fabium legatum
mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum
sciebat. Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum
legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo
aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos
ex proximis hibernis colligit.


47

Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus
eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae praeficit
legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides
civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis
causa devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum
moratus in itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et
caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent,
veritus, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium
impetum sustinere posset, praesertim quos recenti victoria efferri
sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex
hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet
omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria milia passuum longe
ab suis castris consedisse.


48

Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad
duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate
ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captivis
cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit.
Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemŸs persuadet uti ad Ciceronem
epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne
intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire
non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra
munitionem castrorum abiciat. In litteris scribit se cum legionibus
profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat.
Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. Haec casu
ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a
quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur. Ille perlectam
in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit. Tum fumi
incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus
legionum expulit.


49

Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem
omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. Cicero
data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus,
repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute
diligenterque faciat: perscribit in litteris hostes ab se discessisse
omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media
nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo
confirmat. Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum
quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium
conspicatur. Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco
dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo
animo remittendum de celeritate existimabat: consedit et quam aequissimo
loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix
hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen
angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam
contemptionem hostibus veniat. Interim speculatoribus in omnes partes
dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.


50

Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo
loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant,
exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum
elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet, si id
efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem
rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit
proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites
cedere seque in castra recipere iubet, simul es omnibus partibus castra
altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus
quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.


51

Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo
loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt
et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque
circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante
horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non
fore potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem
portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere
videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent.
Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter
hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo,
magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.


52

Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque
etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis
incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres,
testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit
non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus
iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint
administratae. Ciceronem pro eius merito leg,ionemque collaudat;
centuriones singillatim tribunosquc militum appellat, quorum egregiam
fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et
Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione habita rem
gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa
et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet,
quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo
neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.


53

Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria
Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum
abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset,
ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore
significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama
ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni
oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros
reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum
tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit
et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum
manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere
Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in omnes
partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque unde initium
belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia
habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine
Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium
acciperet. In his ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae
praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum,
quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse neque
longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio allato
de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessus
videretur.


54

At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias
territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando
magnam partem Galliae in offiicio tenuit. Tamen Senones, quae est
civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum,
quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu
in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere
publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad
fines insecuti regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem
satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire
iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros
valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus
voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos
praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua
erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli
officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud
scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod
ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius
opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime
dolebant.


55

Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri
interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli
civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse
amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus
copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque
tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam
his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum
legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque
peterent.


56

Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque
conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum
Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus
suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum
est initium belli, quo lege communi omnes puberes armati convenire
consuerunt; qui ex eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis
omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem,
alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus
Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque
eius publicat. His rebus confectis, in concilio pronuntiat arcessitum se
a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; huc
iturum per fines Remorum eorumque agros popula turum ac, priusquam id
faciat, castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.


57

Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese teneret,
de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene
gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque eius
propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat,
nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat: his
certum diem conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum omni equitatu
Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum
cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque
omnes tela intra vallum coniciebant. Labienus suos intra munitionem
continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat.


58

Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte
una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos
curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit,
ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset.
Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque
ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum
contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato
responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.
Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque
interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore,
sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem
prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum
spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint
praemia; summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis
consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado
deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra:
redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt. Hac re
cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt,
pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.


Liber VI

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum
Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos delectum habere
instituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad
urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia
consulis sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci
iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae
existimans tantas videri Italiae facultates ut, si quid esset in bello
detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam
maioribus augeri copiis posset. Quod cum Pompeius et rei publicae et
amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribus ante
exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum
cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et celeritate et
copiis docuit, quid populi Romani disciplina ataue ones Dossent.


2

Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris
imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam
polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent,
ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se
confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et
foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum
parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis
omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum
Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris
Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello
cogitandum putavit.


3

Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de
improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire
aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea
praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque
obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in
hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, ut instituerat,
indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent,
initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere
videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi
Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio
afuisse esistimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum
legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.


4

Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in
oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici posset,
adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistunt legatosque
deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum
antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus Aeduis dat
veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis belli,
non quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum hos Aeduis
custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi
deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa.
Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.


5

Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et
Ambiorigis insistit. Cavari num cum equitatu Senonum secum proficisci
iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio
civitatis motus exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato
habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia
animo circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus,
perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad
Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi
sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat.
Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello
lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum
Transrhenanis congredi cogeretur. Hoc inito consilio totius exercitus
impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum
proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios
proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas
paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.


6

Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore
celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque
incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus
coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille
obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut
Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis
rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis
relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.


7

Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus
equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus
hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui via
aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis
castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum esspectare constituunt.
Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam
dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto
cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem
proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat
inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque
praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes
transituros existi mabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in
concilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas
exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima
luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno
Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui
sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem,
maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra
moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque
per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes
deferuntur.


8

Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati
inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent--longum esse per
territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati
dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque
impeditam adoriri non audeant--flumen transire et iniquo loco committere
proelium non dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra
flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur.
Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis
"Habetis," inquit, "milites, quam petistis facultatem: hostem impedito
atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam
saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram
cernere existimate." Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi
iubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos
equites ad latera disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in
hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestis
signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non potuerunt ac primo
concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. Quos Labienus
equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis,
paucis post diebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant
percepta Treverorum fuga sese domum receperunt. Cum his propinqui
Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate
excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio
demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.


9

Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum
transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Treveris
miseraut, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis
rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem
instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis
diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne
quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque
traducit. Vbii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant,
purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex
sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam: petunt atque
orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro
nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Vbiorum
satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.


10

Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum
locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio
denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis
rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Vbiis
imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant,
sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad
iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat, ut crebros
exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.
Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos
omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum
omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos
fines se recepisse: silvam esse ibi infinita magnitudine, quae
appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro
obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis
incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum
Romanorum exspectare constituisse.


11

Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae
Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere.
In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis
partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt,
earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio
habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum
consiliorumque redeat. Itaque eius rei causa antiquitus institutum
videtur, ne quis ex plebe contra potentio rem auxili egeret: suos enim
quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat,
ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa
totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.


12

Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui,
alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas
antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos
atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis
pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis
secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia
antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent
obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent
nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per
vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua
necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum
profectus infecta re redierat. Adventu Caesaris facta commutatione
rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis
per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam
adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti
videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani
principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos quod
adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres
inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in
clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et
repente collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut
longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi
obtinerent.


13

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore,
genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil
audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno
aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in
servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis
in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum
equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata
procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium
numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore.
Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et,
si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de
finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt;
si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis
interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est
interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes
decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi
accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus
communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter
eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit
dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum,
nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore
in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt
in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent,
conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia
reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui
diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa
proficiscuntur.


14

Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis
pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis
excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a
parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere
dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque
fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus,
publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus
de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri
velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere:
quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in
perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non
interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc
maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea
de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de
rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et
iuventuti tradunt.


15

Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit
(quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut
ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello
versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita
plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam
potentiamque noverunt.


16

Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam
causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis
periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se
immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur,
quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum
immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent
instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum
contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis
circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut
in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis
immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit,
etiam ad innocentium supplicia descendunt.


17

Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium
inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad
quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post
hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam
reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam
operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium
tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt,
ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia
capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in
civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari
licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta
apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei
supplicium cum cruciatu constitutum est.


18

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus
proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum
sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic
observant ut noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc
fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut
munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur
filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe
ducunt.


19

Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex
suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis
pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita
superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum
pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent
potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius
propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de
uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni
atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu
Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc
memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis
funeribus confectis una cremabantur.


20

Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur,
habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore
aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio
communicet, quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis
rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium
capere cognitum est. Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse
ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi per
concilium loqui non conceditur.


21

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent,
qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos
solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et
Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in
venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis
labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt,
maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque
confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse
in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et
promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum
tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.


22

Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo,
carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet
proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus
cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum
est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei
multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli
gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant,
potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad
frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae
cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi
aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis
aequari videat.


23

Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus
solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris
finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se
fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. Cum
bellum civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei
bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In
pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque
pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia
nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque
ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant.
Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi
velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probant
suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur: qui ex
his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur,
omniumque his rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non
putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent,
sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.


24

Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella
inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum
colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca
circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama
notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages
occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus
sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem.
Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent,
eodem victu et cultu corporis utuntur; Gallis autem provinciarum
propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus
largitur, paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se
quidem ipsi cum illis virtute comparant.


25

Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem
dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque
mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et
Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines
Dacorum et Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine
regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit;
neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius
silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur,
acceperit: multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in
locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et
memoriae prodenda videantur haec sunt.


26

Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu
exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt,
cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eadem est
feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.


27

Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et
varietas pellium, sed magrutudine paulo antecedunt mutilaeque sunt
cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa
procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut
sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant
atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis
cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo
loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa
species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine
reclinaverunt, infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae
concidunt.


28

Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo
infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est
et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt.
Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant
adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex
his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio,
magnam ferunt laudem. Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne
parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species
multum a nostrorum boum cornibus differt. Haec studiose conquisita ab
labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis
utuntur.


29

Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas
recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus,
minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi
longius; sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut
eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae
ripas Vbiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit
atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit
praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum
locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum
adulescentem praefecit. Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad
bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius
Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios
pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium
Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate
itineris atque opportunitate temporis proficere possit; monet, ut ignes
in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio
fiat: sese confestim subsequi dicit.


30

Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem
confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio
ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse
dicebatur. Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest
fortuna. Nam magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque
imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam
fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae omni militari
instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque
comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est, quod
aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi
aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt propinquitates,
comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum
vim sustinuerunt. His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit:
fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum
multum fortuna valuit.


31

Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum
non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu
prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed
certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum
pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; qui
proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus
efficere consuerunt: multi ex suis finibus egressi se suaque omnia
alienissimis crediderunt. Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui
una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem
aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus
Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in
Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.


32

Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter
Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in
hostium nurnero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum,
unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla
Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explorata re quaestione captivorum, si
qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur,
imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. Tum
copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam
contulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum
finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant.
Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni
munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio
impedi mentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas
proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legioni castrisque Quintum
Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit.


33

Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus
in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; Gaium Trebonium
cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet
depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod
influit in Mosam, extremasque Arduennae partis ire constituit, quo cum
paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem
septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei legioni quae in
praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum Treboniumque
hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem
revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium
rationibus aliud initium belli capere possint.


34

Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non
praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa
multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus
impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. Haec
loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non
in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis perterritis ac
dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis;
quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. Nam et praedae
cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque
itineribus confertos adire prohibebant. Si negotium confici stirpemque
hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus
diducendique erant milites; si continere ad signa manipulos vellet, ut
instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse
erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos
circumveniendi singulis deerat audacia. Vt in eiusmodi difficultatibus,
quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo
aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant,
quam cum aliquo militum detrimento noceretur. Dimittit ad finitimas
civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae ad diripiendos
Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles
periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore
stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus undique numerus celeriter
convenit.


35

Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat
septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti
constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat
casus cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut
demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris
adferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque
ultro omnes ad praedam evocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui
sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes
supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus
passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab
Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos
excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari,
potiuntur. Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello
latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex
captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum
discessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis "Quid vos," inquit, "hanc
miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse
fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas
fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus
quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat."
Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi
Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.


36

Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa
diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam
extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero
dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat,
neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus
vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem
ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo
novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis
hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes
frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino
collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus
qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una
mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae
in castris subsederant, facta potestate sequitur.


37

Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem
illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere
conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris
appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores
recipiendi sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re nova
perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet.
Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire
possent. Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se
munitioque defendit. Totis trepidatur castris, atque alius ex alio
causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem
quisque conveniat provident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius
deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit;
plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri
calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali
timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo
audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi
adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.


38

Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum
pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis
fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque
omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque
in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta
consistit. Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione
erat: paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus Sextium
gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc
spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus
consistere audeant speciemque defensorum praebeant.


39

Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt:
praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic vero
nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus
militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt;
quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei
novitate perturbetur. Barbari signa procul conspicati oppugnatione
desistunt: redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex
captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus
impetum faciunt.


40

Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in
signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites. Alii
cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint
castra, et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servari
posse confidunt; alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant
casum. Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos
docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano,
qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad
unum omnes in castra perveniunt. Hos subsecuti calones equitesque eodem
impetu militum virtute servantur. At ei qui in iugo constiterant, nullo
etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant
consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam
prodesse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in
castra recipere conati iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum
nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in
superiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei
militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum
pars horum virtute summotis hostibus praeter spem incolumis in castra
pervenit, pars a barbaris circumventa periit.


41

Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse
in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans
Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium
terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra
venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Sic
omnino animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis
omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque in columi
exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. Quem timorem
Caesaris adventus sustulit.


42

Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione
et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu locum
relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse
iudicavit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque
castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum
videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut
Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum
Ambiorigi beneficium obtulerunt.


43

Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex
finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia
aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus
locis agebatur; frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque
hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus
procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his
deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. Ac saepe in
eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo
visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam
abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque
infinito labore suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam inituros
putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam
felicitatem defuisse videretur, atque ille latebris aut saltibus se
eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore
equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere
audebat.


44

Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno
Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de
coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de
Accone, qui princeps eius consili fuerat, graviore sententia pronuntiata
more maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt.
Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines
Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci
in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut iustituerat, in
Italiam ad conventus agendos profectus est.


Liber VII

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto
certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota
provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter
perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res poscere
videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus
ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi
Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello
consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis
silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte; posse hunc
casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae
fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli
initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina
consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse
facile, quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis
egredi, neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit.
Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam
libertatemque quam a maioribus acce perint recuperare.


2

His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis
salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos
pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non
possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt,
collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia
continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum
collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore
eius rei constituto ab concilio disceditur.


3

Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus,
desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos,
qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam,
honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat,
interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae
civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit
res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps
excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente
sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum
audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.


4

Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arveruus, summae
potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat
et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus,
convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad
arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque
principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur
ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet dilectum
egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad
suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma
capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante
erat eiectus expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit
quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi
Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices,
Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu
ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus
obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet,
armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat
constituit; in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi
severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore
commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa
auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint
reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.


5

His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae
hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in
Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant
in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias
sustinere possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum
reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt.
Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit,
paucos dies ibi morati neque flumen transire ausi domum revertuntur
legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse,
quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex
parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam
legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis
constat, non videtur pro certo esse proponendum. Bituriges eorum
discessu statim cum Arvernis iunguntur.


6

His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute
Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in
Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna difficultate
adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si legiones
in provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas
intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore
qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat.


7

Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis
conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides
accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem
facere contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum
existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum venisset, timentes
confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis,
Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima,
constituit; partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia
adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.


8

His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare
intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons
Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni
altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem
pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum
pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro
munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore
anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint
vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haec fama
ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni
circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab
hostibus diripiautur, praesertim cum videat omne ad se bellum
translatum. Quorum ille precibus per motus castra ex Biturigibus movet
in Arveruos versus.


9

At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu
ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque
cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit;
hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur:
daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis
rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam
pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo
praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines
Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid
etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate praecurreret.
Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum
locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re
cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde
profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos
Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.


10

Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat,
si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis
Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo
praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne
ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare visum est
tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium
suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando
commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut
in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus
Agedinci legionibus atque impedimentis totius exer citus relictis ad
Boios proficiscitur.


11

Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post
se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur,
oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex
oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos
obsides dari iubet. Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum relinquit.
Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui
tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam
rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo
mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis
diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque ad eam
rem usui sint militibus imperat et, quod oppidum Cenabum pons fluminis
Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas
legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo ante mediam noctem
silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per
exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas esse iusserat
portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium
numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum
angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque
incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in
Biturigum fines pervenit.


12

Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppuguatione destitit
atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in
via Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum
venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut
celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma
conferri, equos produci, obsides dari iubet. Parte iam obsidum tradita,
cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus
intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul
visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque
oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt, clamore sublato
arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in
oppido, cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab eis iniri consili
intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes
incolumes receperunt.


13

Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit:
laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab
initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non
potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt.
Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum
opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei
dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod
erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri
fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem
Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.


14

Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni
acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse
bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei
studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse
facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur.
Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis
petere: hos omnes cotidie ab equitibus deligi posse. Praeterea salutis
causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi
oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire
posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in
finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam
non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; neque
interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis
bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non
munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad
detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam
commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videautur,
multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi,
ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.


15

Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum
iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus
incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen
hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter
amissa reciperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi
concilio, incendi placeret an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad
pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae
praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur:
facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus
flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. Datur
petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et
precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei
deliguntur.


16

Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris
deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI.
Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum
agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. Omnes nostras
pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius
necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi,
quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis
temporibus diversisque itineribus iretur.


17

Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine
et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem
apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam
circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque
Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant,
non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat
exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt. Summa
difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum,
indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures
dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis
adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita
populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam
Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam
ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id
faceret, petebant: sic se complures anuos illo imperante meruisse, ut
nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent: hoc se
ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent:
praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui
Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. Haec eadem
centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem
deferrentur.


18

Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit
Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque
ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari
consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die
pabulatum venturos arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte
silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. Illi celeriter per
exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in
artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto
instruxerunt. Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma
expediri iussit.


19

Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus
palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus
quinquaginta. Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci
continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus
eius paludis obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani
perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui
propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum
existimaret, qui iniqui tatem condicionis perspiceret inani simulatione
sese ostentare cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod conspectum
suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli
exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum tortium morte
necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut
nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis
condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic
milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad
oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.


20

Vereingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod
castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset,
quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani
tanta opportunitate et celeritate venissent: non haec omnia fortuito aut
sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris
concessu quam ipsorum habere beneficio--tali modo accusatus ad haec
respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis
hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci
opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: equitum vero operam
neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo
sint profecti. Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse,
ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter
animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non
possent. Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio
vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco
superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non
ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per
proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam
esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere,
si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur.
"Haec ut intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite
Romauos milites." Producit servos, quos in pabulatione paucis ante
diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti
quae interrogati pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame
et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris
in agris reperire possent: simili omnem exercitum inopia premi, nec iam
vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque
statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent,
triduo exercitum deducere. "Haec," inquit, "a me," Vercingetorix,
"beneficia habetis, quem proditionis insimulatis; cuius opera sine
vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem
turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a
me provisum est."


21

Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo
consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem,
nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari
posse. Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum
mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent,
quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare
intellegebant.


22

Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que modi Gallorum
occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et
efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis falces
avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et
aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt
ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum
autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis
intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri
ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et
nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat,
commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos
praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis
saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.


23

Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae
in longitudinem paribus iutervallis, distantes inter se binos pedes, in
solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur:
ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis
effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur,
ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingaut trabes, sed
paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte
contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo
expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est
alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum
ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et
ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus
pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque
distrahi potest.


24

His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et
assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec
superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX
exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus
consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab
opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum
fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, eodemque tempore toto
muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio
fiebat, alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus
iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest,
fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix
ratio iniri posset. Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones
pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere,
celeriter factum est, ut alii eruptionibus re sisterent, alii turres
reducerent aggeremque inter sciuderent, omnis vero ex castris multitudo
ad restinguendum concurreret.


25

Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur,
semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod
deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum
animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque
Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit
inspectantibus nobis quod dignum memoria visum praetereundum non
existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis
traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat: scorpione ab
latere dextro traiectus exanimatusque concidit. Hunc ex proximis unus
iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur; eadem ratione ictu
scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec
prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto
aggere atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.


26

Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium
ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id
silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos
sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis
aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum
tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae
repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum
omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad
supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium
infirmitas impediret. Vbi eos in sententia perstare viderunt, quod
plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare
et significare de fuga Romanis coeperunt. Quo timore perterriti Galli,
ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.


27

Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere
instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium
tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro
dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid
fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto expeditis,
cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae
perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit
militibusque signum dedit. Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt
murumque celeriter compleverunt.


28

Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis
patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam
contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum loeum
sese demittere, sed toto undique muro circum fundi viderunt, veriti ne
omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes
continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se
ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est
interfecta; nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede
et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non
infantibus pepercerunt. Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium
XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido eiecerunt, incolumes
ad Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio ex
fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et
misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis
familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad
suos curaret, quae cuique civitati pars eastrorum ab initio obvenerat.


29

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se
admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute
neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia
oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello
omnes secundos rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse
Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum imprudentia
Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum
acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. Nam
quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia
adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius
consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam
effectum habere. Interea aequum esse ab eis communis salutis causa
impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium
impetus sustinerent.


30

Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non
defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et
conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et praesentire
existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post
deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae
auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto
in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis
adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire
instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut
omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.


31

Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas
civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat.
Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione sub dola
aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico expugnato refugerant,
armandos vestiendosque curat; simul, ut deminutae copiae
redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et
quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat
permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus
celeriter id quod Avarici deperierat expletur. Interim Teutomatus,
Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus
erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania
conduxerat ad eum pervenit.


32

Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti
et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit.
Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum
vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus
silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes
Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat:
Summo esse in periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus
creari atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo
magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse dicat. Horum
esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem adulescentem,
alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae
potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno
eundem magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis; divisum
senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si
diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis
confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate.


33

Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse
existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri
consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse
semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma
descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a
Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod
legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex
finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse
videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos
inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. Cum prope omnis
civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco,
alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges
duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent,
sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit,
Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis
magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.


34

Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac
dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello
servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia
exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter
mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret,
exercitum in duas partes divisit: quattuor legiones in Senones
Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum
Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit,
partem sibi reliquit. Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis
eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.


35

Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione
castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte
Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res,
ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante
autumnum Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri
loco castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix
rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto
restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat,
misit, apertis quibusdam cohortibus, uti numerus legionum constare
videretur. His quam longissime possent egredi iussis, eum iam ex diei
tempore coniecturam ceperat in castra perventum, isdem sublicis, quarum
pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. Celeriter
effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto
reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam
voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.


36

Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die
proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte
omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de
obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam
expedisset. At Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus
circum se intervallis separatim singularum civitatium copias
collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici
poterat, horribilem speciem praebebat; principesque earum civitatium,
quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se
convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum
videretur; neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio
interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum
perspiceret. Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis,
egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent
nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes
videbantur. Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur.
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex
oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones
collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad
minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli
commeare possent.


37

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistratum
adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia
cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps
Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum
his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos
meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae
victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta
locum consistendi Romanis in Gallia non fore. Esse nonnullo se Caesaris
beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam
obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. Cur enim potius Aedui
de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad
Aeduos veniant? Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et
praemio deductis, cum se vel priucipes eius consili fore profiterentur,
ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum
bellum adduci posse non confidebant. Placuit ut Litaviccus decem illis
milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea
ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua
ratione agi placeat constituunt.


38

Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia
abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo proficiscimur,"
inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit;
principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis
ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec ab ipsis cognoscite, qui
ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis
interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronuntiare." Producuntur
hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus
pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites Aeduorum
interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter
multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. Conclamant
Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit
ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et
cum Arvernis nosmet coniungere. An dubitamus quin nefario facinore
admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in
nobis animi est, persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt,
atque hos latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui eius
praesidi fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusque
diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate
Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum
permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias
per sequantur.


39

Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae,
et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem
Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem
perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. His
erat inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum
controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus
pugnaverant. Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere
noete rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis
adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum
provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum
salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare
posset.


40

Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum
civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones
expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit
spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in
celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus castris
praesidio relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi iussisset, paulo
ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites, ne necessario
tempore itineris labore per moveantur, cupidissimis omnibus progressus
milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum
moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant.
Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter
equites versari suosque appellare iubet. His cognitis et Litavicci
fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et
proiectis armis mortem deprecari incipiunt. Litaviccus cum suis
clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna
deserere patronos, Gergoviam profugit.


41

Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio
conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque
horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. Medio
fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit,
exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri
defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus
propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo
permanendum. Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos
vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium
discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo
addere et se in posterum diem similemque casum apparare. His rebus
cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra
pervenit.


42

Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco
acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios
avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi
est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium
Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adiuvat
rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut
facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. Marcum Aristium, tribunum
militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono
educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant.
Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt;
repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem
multitudinem armatorum concitant.


43

Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri,
concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant;
quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fatrumque bona
publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt
reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio
ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae
exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas
legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam
mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam
levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos
benevolentia deminuere. Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab
omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab
Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio
nata ab timore defectionis similis fugae videretur.


44

Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in
minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem,
qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus
vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis
causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat inter
omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse
eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset
aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec
iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum
amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione
interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige
evocatos.


45

Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media
nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima
luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque
his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac
simulatione collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui
latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet
petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia
despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset explorari
poterat. Legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore
constituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio, atque omnes
illo ad munitionem copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar
conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus
raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in
minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid
fieri velit ostendit: in primis monet ut contineant milites, ne studio
pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci
habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis
esse rem, non proeli. His rebus expositis signum dat et ab dextra parte
alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.


46

Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus
anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc circuitus ad
molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere
colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex
pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque
inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad
murum oppidi densissimis castris compleverant. Milites dato signo
celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris
potiuntur; ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus,
rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie
conquieverat, superiore corporis parte nudata vulnerato equo vix se ex
manibus praedantium militum eriperet.


47

Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit
legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac
reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna
valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a
Caesare praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et
hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum
sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem
prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum
vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant
repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent,
sese ex oppido eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque
iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur
Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus
quidem atque infantibus abstinerent: nonnullae de muris per manus
demissae sese militibus tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis
VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus
praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres
suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse
rursus singulos exceptans in murum extulit.


48

Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus,
munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris
nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno
concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro
consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna
multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro
manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum
ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt. Erat Romanis nec
loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae
defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.


49

Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret,
praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris
praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret
et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si
nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur
terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi
constiterat, eventum pugnae exspectabat.


50

Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute
confiderent, subito sunt Aedui nsi ab latere nostris aperto, quos Caesar
ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi
similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi
dextris humeris ex sertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse
consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum
existimabant. Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum
ascenderant circumventi atque interfecti muro praecipitabantur. Marcus
Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset,
a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis
manipularibus suis, qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una
vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos
cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. Vos data facultate
vobis consulite." Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis
reliquos a porta paulum summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra,"
inquit, "meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque
deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem
recipite." Ita puguans post paulum concidit ac suis saluti fuit.


51

Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt
loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae
pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis
cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio
legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem
attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab
radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt
paulo minus septingenti desiderati.


52

Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque militum
reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid
agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab
tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas
loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine
equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum
modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret.
Quanto opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum
munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset,
tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam
imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec
minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi
magnitudinem desiderare.


53

Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne
ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id
virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante
senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum
Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto
equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem
postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam
militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra.
Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver ; pontem
refecit exercitumque traduxit.


54

Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni
equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos
antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam
Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem
civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut
inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem.
Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit, quos et quam
humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis
copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et
quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in
pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam
antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.


55

Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco
positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam,
suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc
magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania
coemptum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu
civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est
oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum
magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem
de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum
tantum commodum existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus
quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se
partiti sunt; obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos
curaverunt; oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset
usui Romanis, incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus
avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex
finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas
Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa
ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos
inopia in provinciam espellere possent. Quam ad spem multum eos
adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse
transiri videretur.


56

Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in
perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo
coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam
converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum
infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque
difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis
legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum magnis
diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad
Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno,
ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse
possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus
primo aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in
agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in
Senones facere instituit.


57

Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex
Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum
quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum,
quod positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus
cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperi
traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter
singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is cum
animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque
illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu
prohibere instituit.


58

Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque
iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit,
silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere
Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum,
ut paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter
quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei
novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum
evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem
superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo
flumine ad Lutetiam iter facere coepit. Hostes re cogmta ab eis, qui
Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi
iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae
contra Labieni castra considunt.


59

Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione
et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis
interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in
provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Aeduorum
cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte
bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe
aliud sibi capiendum consilium adque antea senserat intellegebat, neque
iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut
incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex
parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem
virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu
tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum
flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi
virtute auxilium petendum videbat.


60

Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset
diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat,
singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor
milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari
iubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse
existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis
reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno
tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres: has magno sonitu
remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio
egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli
iusserat.


61

Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant
dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab
nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur.
Vno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum
praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine
sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites
navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus
locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum
fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam
praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus
missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas
copias contra Labienum duxerunt.


62

Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies
cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et
secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem,
cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse
existimarent, dat signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi
septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur;
ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines
hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui
resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium
Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu
victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in
sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt
signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed
circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus.
At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium
commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque
nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum suis
fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu
sunt interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi
impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad
Caesarem pervenit.


63

Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes
circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad
sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos
deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a
Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi
communicet. Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et
re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur.
Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res
permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc
concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam
Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis
premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris
auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu,
queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se
requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis
separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.


64

Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.
Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet;
peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam
temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu,
perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos
prohibere, aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque
incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque
se consequi videant. His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui
sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit equites
octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri
Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum
in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum
depopulandos mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque
Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse
sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius
provinciae pollicetur.


65

Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti,
quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes
opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi
pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis,
compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et
diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores
esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex
provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam
mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab
his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari
consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a
tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos
sumit Germanisque distribuit.


66

Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui
toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum
Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo
facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem
ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad
concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere
in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem
obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium
parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem
bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirentur. Si pedites suis
auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod
magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et
usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus
hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos
quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes
pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. Conclamant equites
sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad
liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen
hostium perequitasset.


67

Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes
distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una
primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque
equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una
omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta intra legiones
recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi
videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res
et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco
depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus
copiis consederat, persecuntur compluresque interficiunt. Qua re
animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus
locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur:
Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis
comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci
pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum
Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.


68

Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat,
reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere
coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.
Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus
praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter
tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad
Alesiam castra fecit. Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod
equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi,
adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.


69

Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi
obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo duabus
ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia
passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus
colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum
cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc
omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in
altitudinem pedum praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis
instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis
locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in
castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret:
haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.


70

Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam
collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus.
Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos
summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab
hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur:
hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque
angustioribus portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad
munitiones secuntur. Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam
transire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas
pro vallo constituerat promoveri iubet. Non minus qui intra munitiones
erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma
conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. Vercingetorix
iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus
equis captis Germani sese recipiunt.


71

Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium
capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut
suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre
possint ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque ut
suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum
in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia
hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita
se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius
tolerari posse parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum,
secunda vigilia silentio equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri
iubet; capitis poenam eis qui non paruerint constituit: pecus, cuius
magna erat copia ab Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum
parce et paulatim metiri instituit; copias omnes quas pro oppido
collocaverat in oppidum recepit. His rationibus auxilia Galliae
exspectare et bellum parat administrare.


72

Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera
munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut
eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra
distarent. Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos
reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium
complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de
improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut
interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. Hoc
intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine
perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex
flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum
exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus
ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent,
et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.


73

Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri
necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris
progrediebantur: ac nonnum quam opera nostra Galli temptare atque
eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare
ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum
munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis
ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus
perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites
demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui
intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos
appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis
scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad
infimum fastigio. Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo
praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor
ex terra eminerent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab
infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad
occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. Huius generis
octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex similitudine
floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis
infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis
omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.


74

His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci
natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis
munitiones, diversas ab bis, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne
magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia
circumfundi possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur,
dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.


75

Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non
omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos
statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi
rationem habere possent. Imperant Aeduis atque eorum clientibus,
Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV;
parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis,
Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis,
Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia;
Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et
Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis,
Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis
Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et
Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina; [XXX milia]
universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine
Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites, Redones,
Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli. Ex his Bellovaci
suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum
Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos;
rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.


76

Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili
superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro
meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat
atque ipsi Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio
fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut
neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo
et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et
peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque
inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et
Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino
Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus
attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et
fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam qui
aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur,
praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris
tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.


77

At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum
exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis
gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac
variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires
suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati
videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in
Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de
eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis
nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium
adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum
in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria
videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre
non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui
dolorem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (tantum
apud me dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam
fieri viderem: sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam
ad nostrum auxilium concitavimus. Quid hominum milibus LXXX uno loco
interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis,
si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos
vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum
neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate
omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere. An, quod ad
diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo?
Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie
exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu
praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei
timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei
consili est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum
Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti
eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam
toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non
haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi
pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata
Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris
aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges, agros,
libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt aliud aut quid
volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello
cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam
iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt.
Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite
finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis
securibus subiecta perpetua premitur servitute."


78

Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles
sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad
Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si
res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis
subeundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis
atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum
accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem
receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi
prohibebat.


79

Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum
omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non
longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die
equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem
tria milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias
paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex
oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit
gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque
productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus
integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus
comparant.


80

Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si
usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris
educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum
undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae
proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios
expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio
succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures
de improviso vuluerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores
esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus
partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium
convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in
conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari
poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem
excitabant. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria
pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum
fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii
circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri
cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non
dederunt. At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria
desperata se in oppidum receperunt.


81

Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,
harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad
campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua
significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere
possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo
proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant
administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis
Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus, ut
cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus
sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.
Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura
tormentis tela coniciuntur. At Marcus Antonius et Gaius Trebonius
legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte
nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis
deductos summittebant.


82

Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum
proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis
inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex
vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique
vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti
ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur,
se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad
eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius
in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt,
quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum
reverterunt.


83

Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum
peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque
cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem
circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene
iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius
Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus
obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia
ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem
habebant; quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt;
adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur. His copiis
Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum
Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus
prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex
nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies appropinquare
videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus contendit; eodemque
tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae
pro castris sese ostendere coeperunt.


84

Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;
crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa
paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia
temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum
manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus
exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: omnia
enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant.


85

Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;
laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud
tempus, quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint
munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem
laborum omnium exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur,
quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad
declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii
testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger
ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae
in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires
suppetunt.


86

His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio
laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis
cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit
reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum
dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. Interiores
desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca
praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt.
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et
cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.


87

Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis
Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur,
integros subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo
Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello
deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et
ab tergo hostes adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque
fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas
ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit
certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio
intersit.


88

Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti
consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat,
ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes
proelium committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo
atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem
gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae
appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit
magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria
septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se
incolumes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam
suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. Fit protinus hac
re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac
totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri
potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen
consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga
in civitates discedunt.


89

Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non
suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et
quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu
morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his
rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in
munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix
deditur, arma proiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos
civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita
singula praedae nomine distribuit.


90

His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo
legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat
magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter
viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum
legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum
Sempronium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium
Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis
Bellovacis calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in
Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in
Rutenos cum singulis legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et
Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei
frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His
litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.


Liber VIII

Aulus Hirtius

post 52

Prooemium I

Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non
difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere,
rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum
Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius
scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae
confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem
nullum videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent scire possint
quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque
arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis.
Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod
non horum elegantia commentariorum superetur: qui sunt editi, ne
scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium
iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur.
Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enim,
quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos
perfecerit scimus. Erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia
summa scribendi, tum verissima scientia suorum consiliorum
explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque
Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris
sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut
admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus dicturi. Sed
ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare
conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam
existimem posse cum Caesare comparari. Vale.


1

Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi
tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis
laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli
consilia nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis
causa adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla
multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa
bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut
spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia
persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam,
si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.


2

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem
suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab
oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus
Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI,
quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis
reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum
latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non
potuerint contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.


3

Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere
fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu
opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam illud
vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum
intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia
pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes
incendius terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti
Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in
finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate
consiliorum confugerant. Frustra: nam Caesar magni sitineribus omnibus
locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de
domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat
et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Tali condicione
proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere
in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides
atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.


4

Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus
itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime
permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia
nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna
remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret,
Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos
intulisse bellum sibi querebantur. Qua re cognita, cum dies non amplius
decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex
hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei
frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum
duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.


5

Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti
Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa
constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper
enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar
erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites
nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim
Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum
integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit. Equites tamen
et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse
dicebantur hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda potiti nostri
revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi,
cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silvarum
praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte
amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.


6

Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus
dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione
esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum
posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum
habebat, in hibernis Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus
Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes
Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco
et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut
omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi,
facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem sed
etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de re
publica meritos accipere, legionem ex hibernis evocat rursus undecimam;
litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones
duas quas habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit.
Ita, quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo
suo labore in vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.


7

His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum
finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos
excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio
functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui
agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter
demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi. A quibus cum
quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorum quodve esset
consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma ferre possent in
unum locum convenisse, itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses,
Atrebatas; locum castris excelsum in silva circumdata palude delegisse,
impedimenta omnia in ulteriores silvas contulisse. Complures esse
principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare,
quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent. Paucis ante
diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia
Germanorum adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset
infinita. Constituisse autem Bellovacos omnium principum consensu, summa
plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus
veniret, offerre se ad dimicandum, ne miseriore ac duriore postea
condicione cum toto exercitu decertare cogerentur; si maiores copias
adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem,
quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione
et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.


8

Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae
proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum
remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius
hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem. Singularis enim
virtutis veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei
delectaeque iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen in collatione
reliquarum nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem.
Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus
expositis animos multitudinis confirmat. Si forte hostes trium legionum
numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut
legio septima, octava, nona ante omnia irent impedimenta, deinde omnium
impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus
esse consuevit, cogeret undecima, ne maioris multitudinis species
accidere hostibus posset quam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene
quadrato agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione eorum
exercitum adducit.


9

Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere Galli
viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, sive
certamiuis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri
consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt.
Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem
hostium valle intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente
castra castris hostium confert. Haec imperat vallo pedum XII muniri,
loriculam pro [hac] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam
duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari
crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis
constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut
ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur,
quorum alter ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hoc audacius
longiusque permitteret tela, alter, qui propior hostem in ipso vallo
collocatus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores
altioresque turres imposuit.


10

Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem et
timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum
frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra
munitione ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimque
procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam
tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque
transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem
transgressi nostros longius summovebant. Accidebat autem cotidianis
pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex
aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi
pabulatores circumvenirentur; quae res, etsi mediocre detrimentum
iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes
incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad
auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi
numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari
nitebantur.


11

Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et loci
natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione
perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse,
litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI,
quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita
cum tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret; ipse equites in
vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum
evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium
incursiones sustinerent.


12

Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod
plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis
stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis insidias
disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent
nostros, deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors incidit
Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum
repente hostium equites animad vertissent ac numero superiores
paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt
circumdati. Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris
proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto
equitum; qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine
Gallorurn neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat
neque dimicari sine se voluerat. Inflantur atque incitantur hostium
animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto,
nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes
disponere ac mode ratius cedentem insequi hostem.


13

Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque
castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione
Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus
interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent
paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem
essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur
aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant,
turpiter refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis
superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli
pudore coacti longius profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt
perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus
insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.


14

Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse
legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum
veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate
aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta.
Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo
carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias
armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se
inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset. At
Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat,
neque non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo loco sine
periculo barbari militibus instantibus non possent. Ita, cum palude
impedita a castris castra dividi videret, quae trans eundi difficultas
celeritatem insequendi tardare posset, adque id iugum quod trans paludem
paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum
intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones
traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi
fastigio duobus ab lateribus muniebatur. Ibi legionibus instructis ad
ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa
tela in llostium cuneos conici possent.


15

Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte
Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere
non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum
pertinacia cogruta Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco
metatis muniri iubet castra. Absolutis operibus pro vallo legiones
instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare
aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium
sui recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant (namque in acie sedere
Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per
manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia,
inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo
pronuntiato uno tempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes
repente a conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari
vehementissimo cursu refugerunt.


16

Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis
oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur,
legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias,
ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum
conaretur iniquum, tardius procedit. Equites cum intrare fumum et
flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum
ipsi priores partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam
facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul
calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem
progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. Inde cum saepe in
insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in
pabulationibus inferebant.


17

Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar Correum,
Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque
ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in locum
propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. Quo
cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua
consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic
interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest
maxime appropinquat.


18

Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam
non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis undique aut
impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis
circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo
atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem
recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. Quorum adventu cum sibi
Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis
se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostri constanter
incursum sustinent insidiatorum neque plures in unum locum conveniunt;
quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem accidit,
tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.


19

Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus
circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex
silvis. Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari
Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum,
quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis
armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum
interpositi constanter proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari
contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos
impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab
insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. Accedunt propius
interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii
adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. Qua re cognita
praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius
rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus
viderentur; hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam
quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere
voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen perculsique maiore parte
amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui
tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur), eum interim
nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut
invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime
proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in
se tela conicere.


20

Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum
victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum
castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus
octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat,
tamen exercitu traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque civitates
repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum
benefieio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate,
interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis pcditibus, cum
adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato
conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.


21

Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a
quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt ad
Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si
sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque
humanitate numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri
proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix
refugisse nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos
eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli,
concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum
in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.


22

Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno
Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum:
pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad
sanitatem reliquorum deditione esse perductos. Scire atque intellegere
se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum
pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis
repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset. Sed
tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.


23

Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt.
Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur
eventum; obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor
prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam superiore anno
Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium
comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem
facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando
cautiorem faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui eum per
simulationem colloqui curaret interficiendum. Ad eam rem delectos
idoneos ei tradit centuriones. Cum in colloquium ventum esset, et, ut
convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re
permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere hominem
non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. Cum
utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit
utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium
credebant adfectum; Gallorum, quod insidius cognitis plura quam videbant
extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in
conspectum cuiusquam Romani venire.


24

Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse
civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex
oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum,
plures in partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium quaestorem
cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus
XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates
in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis
regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat. Titum
Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in
hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum
tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac
superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque
impetu illorum erant oppressi. Ipse ad vastandos depopulandosque fines
Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse
in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat,
adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum
Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter
tantas calamitates haberet in civitatem.


25

Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia
dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno
numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in
Treveros mittit, quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis
exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat
neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat. ????


26

Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse
hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui
perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius
defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret atque ex
captivis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce
Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones
hostibus committere auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus, cum
appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conversis
castra Romanorum oppugnare instituit. Cum complures dies in oppugnatione
consumpsisset et magno suorum detrimento nullam partem munitionum
convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.


27

Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit,
obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in
Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium
Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si
tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et
respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec
se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte
propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius, etsi
nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat,
tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit
hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros. Itaque cum
copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante
agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione
equorum in eadem se reciperet castra. Consecuntur equites nostri, ut
erat praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque
sub sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis
potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in castra.


28

Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent
atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis ut
res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis et
animi et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus
turmas partim idoneis locis disponit, parte equitum proelium committit.
Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui
toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium.
Fit proelium acri certamine. Namque nostri contemptis pridie superatis
hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et
cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra pedites
proeliantur, hostesque nihil amplius copiarum accessurum credentes, ut
pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti occasionem
videbantur.


29

Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem
quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae
legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae
barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato
impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se
mandant. At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus fortissime
conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique clamore sublato
cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequendum dextraeque
ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt. Itaque amplius
milibus XII aut armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant
interfectis omnis multitudo capitur impedimentorum.


30

Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat
Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem
vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus
impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum
duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum
eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima
defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est,
Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne
detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum
latrociniis caperetur.


31

Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur
civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse
accisas sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores
essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco
possent concitari. Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis
civitatibus Fabium consequitur. Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam
pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem,
ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano
coniunctae, quae Armoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum
adventu Fabi legio numque imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis
finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones
petere est coactus.


32

At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse
cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent
provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque
faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi
cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset,
semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem
haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie
natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi
coniungit.


33

Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes oppidi
partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen
armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta oppidanorum
videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non
modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus
divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim, quantum
copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.


34

Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti
similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius,
qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse
habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi
cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo consilio probato
proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido
Drappes et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibus
Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim
prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti
comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum
adoriuntur. Quam ob causam Gaius Caninius toto oppido munitiones
circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut plurimis
in locis infirma disponat praesidia.


35

Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non
longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum
supportarent. Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris
praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad
oppidum ducit. Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima
silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum
instituit. Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent,
exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter
cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam
lucem impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua
praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati
neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis
Lucterius nec se recipit in eastra.


36

Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum Drappete
esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re ex compluribus
cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile
opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede
refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti
perferret. Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum
omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium
praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum
expeditam ducit. Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos
praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est,
relictis locis superioribus ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos
equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse proeliumque
commisisse. Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita
repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod
ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime
proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut
interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio
Drappes.


37

Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad
obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deleto, cuius timore
antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus
erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis
postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.


38

Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis
relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis facultas
daretur. Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes
omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes venisset, quorum in
civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum,
quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo
celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et
concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit. Qui etsi ne
civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura
quaesitus in castra perducitur. Cogitur in eius supplicium Caesar contra
suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et
detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum
corpus securi feriretur.


39

Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio
gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi
paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam
iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum
Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates
locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus
Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae,
quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur. Itaque
Q. Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus
subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Caninium
contendit.


40

Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset oppidumque
operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret
ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex
perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. Flumen
infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo
positum erat praeruptum undique oppidum Vxellodunum. Hoc avertere loci
natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut
nullam in partem depressis fossis derivari posset. Erat autem oppidanis
difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine
vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere
possent ascensu. Qua difficultate eorum cogmta Caesar sagittariis
funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra
facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.


41

Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub
ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae
fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte prohiberi
posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione
eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum
labore et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore decurrunt
et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes
vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et
labore atque operibus locorum vincere difficultates. Eodem tempore
cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis; quod genus operis sine
ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat. Exstruitur agger
in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem
tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis operibus
effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset. Ex ea cum
tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent
aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna
hostium multitudo siti consumebatur.


42

Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas
ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut
ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna
repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum
praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant
id ipsum quod morabatur. Milites contra nostri, quamquam periculoso
genere proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo
sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu
exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quam quisque
poterat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus esset eius,
telis hostium flammaeque se offerebat.


43

Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus
cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem
undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur
in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus
armatos murisque disponunt. Ita nostri fine proeli facto celeriter opera
flamma comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. Cum
pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum
in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae
sunt atque aversac. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque
attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed
deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti
tradiderunt.


44

Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque vereretur ne
quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum
consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis
plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos
existimavit. Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque
concessit, quo testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum
esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore
gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit.
Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in
potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis locis
multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo
commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum deberet
Caesarem habere), hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani,
sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.


45

Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundum
compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus
Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam
potestatem atque in his Surum Aedmlm, qui et virtutis et generis summam
nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat in
armis.


46

Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri
videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque
esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte
devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus,
ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum. Quam rem sicuti cetera
celeriter feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates
legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis
ipse equitum praesidio Narbonem profecto est, exercitum per legatos in
hiberna deduxit: quattuor legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio
et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas legiones in Aeduos deduxit,
quorum in omni Gallia summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis
ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano
continerent, duas reliquas in Lemovicum finibus non longe ab Arvernis,
ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. Paucos dies ipse in
provincia moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset,
publicas controversias cognosset, bene meritis praemia tribuisset
(cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset
animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque
auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium
se recipit hibernatque Nemetocennae.


47

Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse.
Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio
esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi,
semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia
belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis
civitate cum suis equitibus latrociniis se suos que alebat infestisque
itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum,
intercipiebat.


48

Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui
cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium
mittit. Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum
odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur.
Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda
proelia faciebat. Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus
ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis
insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset
longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua
vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a
ceteris incautius permittit in praefectum. Faciunt hoc idem omnes eius
equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur. Commius incensum
calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis
viribus medium femur traicit Voluseni. Praefecto vulnerato non dubitant
nostri resistere et conversis equis hostem pellere. Quod ubi accidit,
complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim
in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod malum dux equi
velocitate evitavit: graviter adeo vulneratus praefectus, ut vitae
periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius autem sive
expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium
mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae
imperarit, obsidibus firmat; unum illud orat, ut timori suo concedatur,
ne in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius
cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides
accepit.


Prooemium II

Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod
ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus,
L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res
gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo
tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario
statui.


49

Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere
in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil enim
minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi
belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod
relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo
susciperet. Itaque honorifice civitates appellando, principes maximis
praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot adversis
proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit.


50

Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis
itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M.
Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem. Contendebat
enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante
praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam
paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere
cupiebant. Hunc etsi augurem prius faetum quam Italiam attingeret in
itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia et
colonias adeundi existimavit, ut eis gratias ageret, quod frequentiam
atque officium suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem suum
sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui
gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem
honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae
consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi
coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.


51

Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis
incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo
universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum,
itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. Cum
liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis
immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel
exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat
magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.


52

Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa
celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus
hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum
lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore
commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum
itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter
salubritatem existimabat. Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab
inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis,
ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur,
tamen neque de Labieno credidit quidquam neque contra senatus
auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis
sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. Nam C.
Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam
suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum
Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum
terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque
dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc
tantum pollicitus est, sed etiam sc. per discessionem facere coepit;
quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando
discusserunt.


53

Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori
facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem,
contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de
Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente
Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat,
senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi
inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent necessitates,
quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi constituissent.


54

Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio una a Cn.
Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni
detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat,
confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero
dedit. Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum
suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in
Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius
locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia
tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui
distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio
collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit. Sic enim existimabat
tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum
auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam
profectus est.


55

Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab
se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci,
Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam
nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia
patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius
disceptandi quam belli gerendi. Contendit ‹per litteras ab senatu, ut
etiam Pompeius se imperio abdicaret, seque idem facturum promisit; sin
minus, se neque sibi neque patriae defuturum.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Commentarii de Bello Gallico - Libri V-VIII" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home