Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: De Graecorum Medicis Publicis
Author: Pohl, Rudolf, 1879-
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Graecorum Medicis Publicis" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



  [Admonitio ad lectorem:

  _x_ = "italice" scriptum
  "x" = “gesperrt” (cum spatio inter litteris scriptum)
  {N} = supra scriptum (h.e. editio vel adnotatio)
  [ ] = praeter adnotationes, sunt omnes in archetypo]

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


              DE GRAECORUM MEDICIS
                    PUBLICIS


     Dissertatio Inauguralis quam ad Summos
    in Philosophia Honores Rite Impetrandos
Consensu et Auctoriate Amplissimi Philosophorum
    Ordinis in Alma Litterarum Universitate
         Friderica Guilelma Berolinensi


                    scripsit

                 RUDOLFUS POHL

                  Berolinensis


Promotio Sollemnis Habebitur Die XXIV. M. Junii MCMV



  De opusculo retulerunt
      Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
      Hermannus Diels.


                    Berolini
        Typis expressit Georgius Reimer
                     MCMV.



       FRIDERICO HILLERO DE GAERTRINGEN
      UDALRICO DE WILAMOWITZ-MOELLENDORFF

                     SACRUM



CONSPECTUS CAPITUM.

                                                                   pag.
Cap. I.  Quibus temporibus medici publici inter Graecos
               inveniantur                                           8
         §1. de medicis publicis vetustissimis                       8
         §2. de Asclepiadis et Aesculapiis                          10
         §3. de medicis publicis a saeculo quinto usque ad
               principatus tempora prima                            16
         §4. de medicis publicis aevi Romani sive de archiatris     23

Cap. II. De ratione et consuetudine medicorum publicorum            45
         §1. de vocabulis usurpatis de medicis publicis             45
         §2. de ratione eligendi medicos publicos                   48
         §3. de numero medicorum publicorum                         54
         §4. de munere atque officio medicorum publicorum           57
         §5. de medicis ad certam causam a re publica et de
               medicis a collegiis conductis                        63
         §6. de mercede et praemiis medicorum publicorum            67
         §7. de collegiis medicorum                                 79



Libros citatos saepius ita descripsi:


AM. = Mitteilungen des Kaiserl. archäol. Instituts, Athenische
  Abteilung.

Amer. Journ. = American Journal of Archaeology.

Arch. Anz. vid. Jahrb. d. I.

BCH. = Bulletin de Correspondance Hellénique.

BGU. = Ägyptische Urkunden aus den Kgl. Museen zu Berlin, Griechische
  Urkunden.

CIG. = Corpus Inscriptionum Graecarum.

CIL. = Corpus Inscriptionum Latinarum.

Ditt. = Sylloge Inscriptionum Graecarum ed. Guilelmus Dittenberger.

Ditt. Suppl. = Orientis Graeci inscriptiones selectae. Supplementum
  sylloges inscr. Graec. ed. Wilhelmus Dittenberger.

EG. vid. Kaibel.

Galenus K. = Claudii Galeni opera omnia cur. C. G. Kuehn Lipsiae 1821
  sqq.

GGA. = Göttingische gelehrte Anzeigen.

Jahrb. d. I. = Jahrbuch des Kais. Deutschen archäol. Instituts. Mit dem
  Beiblatt Archäologischer Anzeiger.

IG. = Inscriptiones Graecae consilio et auctoritate Academiae
  Litterarum Regiae Borussicae editae.

JoHSt. vel Journ. of H. St. = The Journal of Hellenic Studies, London.

Inschr. v. Magn. = Die Inschriften von Magnesia am Maeander ed. Otto
  Kern.

Inschr. v. Olymp. = Olympia, Textband V, Die Inschriften von Olympia
  edd. W. Dittenberger et K. Purgold.

IvP. = Die Inschriften von Pergamon ed. Max Fraenkel.

K. vid. Galenus.

Kaibel EG. = Epigrammata Graeca ex lapidibus conlecta ed. Georgius
  Kaibel.

Lebas vel Lebas-Foucart vel Lebas-Waddington = Voyage archéologique en
  Grèce et en Asie Mineure par Ph. Le Bas. Inscriptions grecques et
  latines: Tome I (Attique) par Ph. Le Bas, Tome II (Mégaride et
  Péloponnèse etc.) par Ph. Le Bas et P. Foucart, Tome III (Asie
  Mineure, textes et explications) par Ph. Le Bas et W. H. Waddington.

Littré = Œuvres complètes d’Hippocrate, traduction nouvelle avec le
  texte grec par E. Littré, Paris 1839 sqq.

Loewy = Inschriften griechischer Bildhauer ed. Emanuel Loewy.

M. Rh. vid. Rh. M.

Mich. = Recueil d’inscriptions grecques par Ch. Michel, Bruxelles 1900.

Μους. κ. Βιβλ. = Μουσεῖον καὶ βιβλιοθήκη τῆς εὐαγγελικῆς σχολῆς ἐν
Σμύρνη.

OP. vel Oxyrh. Pap. = The Oxyrhynchus Papyri Part I, II, III, IV ed. by
  B. P. Grenfell and A. S. Hunt, London 1898-1904.

Pap. Oxyrh. vid. OP.

PH. vel Paton-Hicks = The inscriptions of Cos by W. R. Paton and E. L.
  Hicks, Oxford 1891.

REG. = Revue des études grecques (publiée par l’association pour
  l’encouragement des études grecques), Paris.

Rev. arch. = Revue archéologique, Paris.

Rh. M. = Rheinisches Museum für Philologie.

SGDI. = Sammlung griechischer Dialekt-Inschriften, herausgeg. von
  H. Collitz.



Cum Udalrico de Wilamowitz-Moellendorff et Friderico Hillero de
Gaertringen auctoribus medicorum Graecorum titulos colligere coepissem,
mox intellexi tanto operi neque tempus neque spatium dissertationi
inaugurali statutum neque vires meas nunc quidem satisfacere. Seposito
igitur in futurum sylloges illius consilio malui de medicis Graecorum
publicis agere; quod collectis plus trecentis medicorum titulis melius
me facturum esse spero quam qui adhuc eandem provinciam
administraverunt.

Medicos publicos i.e. medicos, qui a re publica conducti civibus
aegrotantibus gratis mederentur, apud Graecos fuisse semper notissima
res erat. Quamquam in litteris antiquis non multa huius instituti
testimonia sunt, quae postquam semel sunt collecta in compendiis repeti
solent. Accessit larga titulorum copia, postquam primum a. 1840 Euenoris
Acarnanis medici tituli (nunc IG. II 186, 187) in arce Athenarum effossi
sunt; papyri nuper in Aegypto repertae alia nova addiderunt. Itaque
operae pretium videtur rem denuo tractasse.[1]

    [Adnotatio 1: Inscriptionibus iam inventis hi viri docti in medicos
    publicos accuratius uberiusque inquisiverunt:

    "A. Vercoutre", _La médecine publique dans l’antiquité grecque_,
    Rev. arch. 1880 (N.S. XXXIX), p. 99, 231, 309, 348 sqq., a quo
    quibus in rebus erratum sit demonstravit "A. Dechambre", Rev. arch.
    1881 (N.S. XLI), p. 52, qui de »medicina publica«, ut dicunt, se
    ipsum profitetur disseruisse »dans un journal de médecine«, quam
    ephemeridem non nominatam adhuc non inveni.

    "P. Girard", _L’Asclépieion d’Athènes_, Paris 1881 (Bibl. des écoles
    franç., fasc. XXIII). Pars II, cap. II, 2, p. 83.

    "S. Reinach" apud Daremberg-Saglio, _Dictionnaire des antiq. grecq.
    et rom._ s.v. _Medicus_, cap. XIII (vol. III, 2, p. 1691), ubi quae
    de tota medicorum Graecorum conditione nota sunt, uberrime
    exponuntur.

    De medicis magis in universum (ut S. Reinach) commentati sunt, tamen
    etiam de publicis nonnulla attulerunt:

    "C. Becker", _Charikles_, ed. Göll III, p. 48 sqq. (_Erster Exkurs
    zur achten Szene: die Ärzte_).

    "G. Welcker", _Zu den Altertümern der Heilkunde_, Kleine Schriften
    III, P. 1-234.

    "R. Herzog", _Koische Forschungen und Funde_, Anhang 5: »_Die
    Ärzteschule von Kos_«, p. 200 sqq.

    Quos omnes infra nomine tantum citabimus.]



CAPUT PRIMUM.

QUIBUS TEMPORIBUS MEDICI PUBLICI INTER GRAECOS INVENIANTUR.


§1.

DE MEDICIS PUBLICIS VETUSTISSIMIS.

Tradit Herodotus (III 131) Democedem Crotoniatam medicum Calliphontis
filium (c. 125), cum Aeginam venisset, anno primo omnes medicos arte sua
adeo superasse, ut postero anno medicus publicus factus talentum ex
aerario publico acciperet; insequenti anno Athenis minas centum, quarto
denique a Polycrate Samiorum tyranno talenta duo accepisse. Ex quibus
duo sunt colligenda: cum Herodotus de medicis publice conductis verba
faciat tamquam de re notissima, quo tempore scripsit (circa annum 440),
institutum medicorum publicorum in civitatibus Graecis solemne fuisse.
Ex eis vero quae narrantur cognoscimus saeculo iam sexto exeunte medicos
aere publico conduci solitos esse.

Quae narrat Herodotus, Thuriis vel Crotone ipsa eum audivisse verisimile
est. Etenim Democedes medicus erat Crotoniensis, et comprobatur mihi
patrem, qui civis Cnidius fuerat, cum pontificem Aesculapii eum ibi
fuisse Suidas (s.v. Δημοκήδης ) referat,[2] postquam Crotonem venit,
ibi munus medicum ut filium esse exsecutum (cf. Krische, _Forsch. zur
alten Philos._ I 72; Wachtler, _de Alcmaeone Crot._ 91). Sed num munus
medicum, quo et pater et filius Crotone fungebantur, publicum fuerit,
dici non potest.

    [Adnotatio 2: "Pontificem Aesculapii" cum fuisse credi non potest,
    quandoquidem hac aetate medicis nondum ullus erat usus cum
    Aesculapio et Aesculapiis. Hic nuntius, quem apud Herodotum nondum
    legis, tum demum enasci poterat, cum Aesculapia florerent et ars
    medica in eis orta esse putaretur. Sed conferas quae infra scripsi
    §2.]

At tamen medicos publicos in Graecia Magna etiam temporibus illis fuisse
aliunde comperimus. Diodorus enim e Timaeo tradit (XII 12, 4) Charondam
omnes qui ante eum leges scripsissent superasse sapientia, cum ludi
magistris mercedem publice dari iuberet; deinde pergit: καὶ τοσοῦτον
ὑπερεβάλετο "τοὺς πρότερον νομοθετήσαντας δημοσίῳ μισθῷ τοὺς νοσοῦντας
τῶν ἰδιωτῶν ὑπὸ ἰατρῶν θεραπεύεσθαι" κτλ. Sed quas illo loco Diodorus
tradit leges, Thuriorum sunt, qui saeculo quinto, ut saepe tum et postea
fiebat, leges Charondae receperunt. Dubitandum igitur est, num vere ante
Charondam ipsum, cum Catanae patriae[3] olim leges condidisset, ab aliis
iam legislatoribus de medicis publicis provisum sit. Certum tantum est
ab aliis iam ita factum esse, cum Thurii leges quasdam instituerent,
quae tum Charondae existimabantur. Sequitur, ut saeculo quinto et
fortasse iam sexto medici publici in urbibus Graecis Siciliae et Italiae
instituerentur.[4]

    [Adnotatio 3: cf. praecipue Aristot. Polit. 1274a, 22 sqq.:
    νομοθέται δ᾽ ἐγένοντο Ζαλευκός τε Λοκροῖς τοῖς ἐπιζεφυρίοῖς, καὶ
    Χαρώνδας ὁ Καταναῖος τοῖς αὑτοῦ πολίταις καὶ ταῖς ἄλλαις ταῖς
    Χαλκιδικαῖς πόλεσι ταῖς περὶ Ἰταλίαν καὶ Σικελίαν. ]

    [Adnotatio 4: Zaleucum primum de medicis publicis legem scripsisse
    atque praescripta eius Charondam in leges suas recepisse coniecerunt
    A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (XLI), 52, R. Herzog, l.l. 205. Sed
    incertiores illae sunt res, quam ut nomen afferri possit.]

Quae cum ita sint, ex coloniis de earum originibus coniecturam nos
facere posse arbitramur. Nam est verisimile leges coloniarum non totas
ex novo fictas esse, sed quae domi usu magis quam lege constituta erant,
in coloniis iam legibus esse definita. Atque de Ionum usu ad ipsum
Homerum licet provocare. Antinous enim Ulixe mendico in oppidum
Ithacorum introducto pessime fecisse increpat Eumaeum, quod numerum
hominum egentium auxisset. Qui respondet (ρ 381 sqq.):

  Ἀντίνο᾽, οὐ μὲν καλὰ καὶ ἐσθλὸς ἐὼν ἀγορεύεις‧
  τίς γὰρ δὴ ξεῖνον καλεῖ ἄλλοθεν αὐτὸς ἐπέλθῶν
  ἄλλον γ᾽, εἰ μὴ τῶν, "οἱ δημιοεργοὶ ἔασιν,
  μάντιν ἢ ἰητῆρα κακῶν ἢ τέκτονα δούρων",      385
  ἢ καὶ θέσπιν ἀοιδόν, ὄ κεν τέρπῃσιν ἀείδῶν;
  οὕτοι γὰρ κλητοί γε βροτῶν ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν‧
  πτωχὸν δ᾽ οὐκ ἄν τις καλέοι τρύξοντα ἑ αὐτόν κτλ.

Quibus ex versibus discimus quo tempore facti sunt (saec. VII.?) medicos
sicut vates architectos poetas (praecones adduntur τ 135) functos esse
munere libero et ab aliis separato. Migrabant autem per urbes et
considebant, ubi ut manerent invitabantur aut quo arcessebantur (vs.
386). Ibi quamquam cives non erant, in statu honorato collocati erant,
atque verisimile est, cum δημιοεργοί essent vel τὰ δημόσια
ἐργαζόμενοι,[5] eos a populo esse altos.

    [Adnotatio 5: cf. schol. ad Od. l.l., Eustath. 1824, 34 et 1825,
    5 sqq., Suidas s.v. δημιουργοί (= schol. ad Arist. Equit. 650) et
    δημιουργός.]


§2.

DE ASCLEPIADIS ET AESCULAPIIS.

At multi sunt qui Aesculapii in fanis medicinam usque ad Hippocratis
tempora excultam esse credunt, medicos autem civiles fuisse negant ante
saeculum quintum vel sextum iniens. Quibus cum ea quae scripsimus
opponimus tum Homerum iterum laudamus. Apud quem nullo loco fit mentio
de Aesculapii aliusve numinis sacerdotibus, qui ex officio curant
aegrotos, sed medici multis locis commemorantur sive in Iliade duces
medicinae periti sunt sive sunt veri medici in Iliade et maxime in
Odyssea. Etenim Aesculapius et filii eius Podalirius Machaonque
militibus praesunt et vulneribus atque morbis medicantur sicut alii
duces (Β 731 sq., Δ 193 sqq., Λ 517 sqq., Λ 832 sqq.--cf. infra p. 75).
Nam exempli causa Achilles, qui artem medicam a Chirone edidicerat
(Λ 831 sq.), in imagine vasculi Sosiae pulcherrima (Furtw., Berl.
Vasens. 2278) Patroclum curans spectatur, in Iliade ipsa Patroclus
Eurypylum curat (Λ 844 sqq.). Sed veri etiam medici in posterioribus
Iliadis partibus inveniuntur.[6] Iam vero in Odyssea munus medicorum
ab aliis secretum est, sed in templis Aesculapii medicos artem suam
didicisse nullo verbo dicitur.

    [Adnotatio 6: Λ 514 ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ κτλ. Ν 213 sq. τὸν μὲν ἑταῖροι
    ἔνεικαν, ὁ δ᾽ ἰητροῖς ἐπιτείλας ἤιεν ἐς κλισίην κτλ. Π 28 (βέβληται
    ... Διομήδης ... Ὀδυσεὺς ... ἠδ᾽ Ἀγαμέμνων κτλ.) τοὺς μὲν τ᾽ ἰητροὶ
    πολυφάρμακοι ἀμφιπένονται, ἕλκε᾽ ἀκειόμενοι. Λ 835: χρηίζοντα καὶ
    αὐτὸν (sc. Ποδαλείριον ἕλκος ἔχοντα)) ἀμύμονος ἰητῆρος.]

Uno loco medici nisi ad Aesculapium tamen ad Paeonem referuntur. Quem
omnino alium veterem deum atque Aesculapium esse Usener (_Götternamen_
153 sqq.) demonstravit (cf. Eisele apud Roscherum s.v. Paian). Sed illo
loco legis (δ 230 sq.):

  ἰητρὸς δὲ ἕκαστος ἐπιστάμενος περὶ παντῶν
  ἀνθρώπων‧ ἢ γὰρ Παιήονός εἰσι γενέθλης.

Quae verba non spectant ad medicos Aegyptios, ut iam antiqui ex versibus
antecedentibus concluserunt (schol., Eust., Plut. Gryll. 9; cf.
Ameis-Henze, Anhang p. 100), sed medici omnes, praecipue igitur Graeci,
laudantur (v. Welcker l.l. 49). Nemo autem medicos cum Paeone artius
cohaerere ex versibus illis colliget. Nam medici humani appellantur
progenies dei medici poetica quadam fictione sicut milites θεράποντες
Ἄρηος vel poetae Μουσάων θεράποντες nominantur. Ante Aesculapium igitur
Paeon deus medicorum erat, cum ipse esset "deus" medicus et medicus
deorum (v. Ε 401, 899). Quem et Apollinem necdum Aesculapium habet
Hesiodus etiam deos medicos (fr. 139):

  εἰ μὴ Ἀπόλλων Φοῖβος ὑπὲκ θανάτοιο σαώσει
  ἢ καὶ Παιήων ὃς πάντων φάρμακα οἶδεν,

et inde Iamblichus (de Pyth. vita 31, 208): εἶναι δὲ ταύτην τὴν
ἐπιστήμην τὸ μὲν ἐξ ἀρχῆς Ἀπόλλωνος καὶ Παιῶνος, ὕστερον δὲ τῶν περὶ τὸν
Ἀσκληπιόν. Quare factum est, ut vetustioribus temporibus medici nondum
Ἀσκληπιοῦ θεράποντες vel παῖδες nominarentur sed Παιῶνος. Ita enim Solon
etiam dicit, cum artes atque quaestus hominum enumeret (4, 57):[7]

  ἄλλοι Παιῶνος πολυφαρμάκου ἔργον ἔχοντες
  ἰητροί‧

Itaque primum valetudinarium non Aesculapium est, sed Paeonium, quod
apud Athenas erat in ora maritima et in quo aquae calidae ducebantur
trans columnas. Quod quinti saeculi media parte recentius non est, cum
Crates in Θηρίοις id commemoret (Ath. 268a).

    [Adnotatio 7: Ibidem exempla complura moris poetici illius Graecorum
    inveniuntur: 49 sqq.:

    ἄλλος Ἀθηναίης τε καὶ Ἡφαίστου πολυτέχνεω
      ἔργα δαεὶς χειροῖν ξυλλέγεται βίοτον,
    ἄλλος Ὀλυμπιάδων Μουσέων πάρα δῶρα διδαχθείς,
      ἱμερτῆς σοφίης μέτρον ἐπιστάμενος‧
    ἄλλον μάντιν ἔθηκεν ἄναξ ἑκάεργος Ἀπόλλων κτλ.

    cf. supra ρ 384 sq. et Empedocles 146 (Diels, Vorsokr.) = Clem.
    Strom. IV, 150, p. 632 P:

    εἰς δὲ τέλος "μάντεις τε καὶ ὑμνοπόλοι καὶ ἰητροὶ
    καὶ πρόμοι" ἀνθρώποισιν ἐπιχθονίοισι πέλονται,
    ἔνθεν ἀναβλαστοῦσι θεοὶ τιμῆισι φέριστοι.]

Ἀσκληπιάδαι autem omnes medici primum appellantur apud Theogn. 432 sq.:

  εἰ δ᾽ Ἀσκληπιάδαις τοῦτο γ᾽ ἔδωκε θεός,
  ἰᾶσθαι κακότητα καὶ ἀτηρὰς φρένας ἀνδρῶν,

et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) in
Aesculapium deum et ἰητῆρα νοσῶν olim factus esse videtur. Tum etiam
familiae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse praedicare
coeperant. Quod tradit Theopompus: περὶ τε τῶν ἐν Κῷ καὶ Κνίδῳ ἰατρῶν,
ὡς Ἀσκληπιάδαι καὶ ὡς ἐκ Σύρνου οἱ πρῶτοι ἀφίκοντο ἀπόγονοι Ποδαλειρίου
(ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = Müller, FHG. I, 296 fragm. 111). Ita
facillime factum est, cum veteres de historia medicorum anquirere
coepissent illo tempore, quo in summo flore erant Aesculapii
valetudinaria sacra, ut etiam Asclepiadae vere medici in his sacris
quondam artem didicisse medicam putarentur.

De his rebus ita igitur diiudicandum est multos fuisse medicos
saeculis illis, quibus Homeri carmina facta sunt, usque ad Hippocratis
aetatem,[8] fuisse autem hos medicos civiles neque pontifices
Aesculapii, quem temporibus vetustioribus omnino non habebant deum.
Itaque falso Plinius, qui tradidit: _sequentia eius_ (Aesculapii),
_mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum
bellum. tum eam revocavit in lucem Hippocrates_ eqs. (XXIX, 4). Falso
enarravit idem (l.l.) Varrone auctore Hippocratem tabulis ἰαμάτῶν,
ut ita dicam, Cois exscriptis templum Aesculapii incendio consumendum
curavisse et medicinam suam instituisse (cf. S. Reinach, l.l.
p. 1670).[9] Quae indicia iam dudum sunt facta a viris doctissimis.
Ita enim G. Welcker, l.l. p. 101: _Gar sehr aber widerstreitet es der
wahrscheinlichen griechischen Kulturgeschichte, wenn man von einigen
abenteuerlichen Sagen von höchst verschiedenartigen mythischen Personen,
die in der Geschichte der Arzneikunde, die sie höchst negativ angehen,
wunderlich spuken, unmittelbar übergeht zu der Ausübung der Heilkunst in
den Tempeln;_ ib. p. 103: _Es ist dies ebenso unwahrscheinlich_ (nullos
fuisse medicos civiles inter Homerum et Hippocratem), _als daß
Hippocrates aus dem Schoße selbst dieser Nation, wie Athene aus dem
Haupte des Zeus in voller Rüstung, als der Meister einziger Art
hervorgegangen wäre, der nur auf sich ruhte, ohne Zusammenhang mit
vielen vorangegangenen Geschlechtern._ Idem autem Daremberg, Rev. arch.
XIX (1869), 267: _Il est donc temps de faire justice de la phrase
steréotypée: Hippocrate père de la médecine, et d’en embarrasser
l’histoire. Cette phrase est un véritable attentat aux lois de
dèveloppement de l’esprit humain, et chacun peut maintenant reconnaître
que le plus illustre représentant de l’Ecole de Cos, qu’ Hippocrate a
fait son apparition au moment proprice quand tout concourait, depuis
longtemps déjà, à préparer les voies pour la manifestation d’un grand
événement scientifique._ Ita etiam S. Reinach, l.l. p. 1669. Sed tamen
in libris novissimis errores illi inveniuntur. Sunt etiam hodie, qui
credant medicinam Graecam illam celeberrimam in templis Aesculapii natam
ibique ad tempora Hippocratis esse excultam.

    [Adnotatio 8: Uberius de hac re egit Daremberg, _Études d’archéol.
    médicale sur Homère, Rev. arch._ N.S. XII (1865), p. 95, 249, 337;
    idem, _De l’état de la médecine entre Homère et Hippocrate_
    (962-460) _d’après les poètes et les historiens grecs, Rev. arch._
    N.S. XVIII (1868), p. 345 sqq., XIX (1869), p. 63, 199, 259 sqq.]

    [Adnotatio 9: Iam ante Hippocratem medicos scripsisse libros (sed
    non sanctos in templis Aesculapii conservatos) ex multis etiam
    librorum Hippocrateorum locis elucet. Ad quas antiquorum litteras
    spectare videtur Hippocrates vel qui scripsit περὶ ἀρχαίης ἰητρικῆς
    cum dicit (c. 2): "ἰητρικῇ δὲ πάλαι πάντα ὑπάρχει καὶ ἀρχὴ καὶ ὁδὸς
    εὑρημένη" καθ᾽ ἥν τὰ εὑρημένα πολλά τε καὶ καλῶς ἔχοντα "εὕρηται ἐν
    πολλῷ χρόνῳ" καὶ τὰ λοιπὰ εὑρεθήσεται, ἥν τις ἱκανός τε ἐὼν καὶ τὰ
    εὑρημένα εἰδὼς ἐκ τούτων ὁρμώμενος ζητῇ. Quae verba Hippocrate ipso
    indigna non sunt. Alcmaeonem autem Crotoniatam saeculo iam sexto
    librum medicum composuisse et fortasse primum de rebus medicis
    scripsisse nunc inter omnes constat (cf. Wachtler, _de Alcmaeone
    Crot._ p. 33 sqq.).]

Certum quidem est homines superstitiosos si aegrotabant semper deos
consuluisse aut in speluncis vel templis incubuisse. Qui mos, postquam
multi antea veri medici fuerunt, longius perlatus est, quo tempore
Empedocles mystica quadam arte aegrotos curabat et ἰατρομάντεις, quo
verbo solus Aeschylus utitur (Suppl. 260. Ag. 1606. Eum. 62),
exsistebant. Tum tempus erat--eodem autem tempore medicina ipsa maxime
florebat--ut templa Aesculapii ex officio aegrotos suo more sanare
coepissent. Tamen medici, qui Aesculapium habebant deum tutelarem et
praesidem eumque valde colebant[10] ut temporibus vetustioribus Paeonem,
causam suam tum quidem numquam cum pontificibus Aesculapii communicabant
aut consiliis eorum intererant. Quod paucis verbis apte locutus est
P. Girard (l.l. p. 86): _tout en protestant contre le charlatanisme des
prêtres, ils demeurèrent toujours pleins du respect pour le dieu._
Quantopere autem vere medici tamen animi haud intacti religione
fuerint, ex Hippocratis viri ingeniosi loco celeberrimo percipitur (περὶ
ἀέρων 22, 77): ἐμοι δὲ καὶ αὐτῷ δοκεῖ ταῦτα τὰ πάθεα θεῖα εἶναι, καὶ
τἄλλα πάντα, καὶ οὐδὲν ἕτερον ἑτέρου θειότερον, οὐδὲ ἀνθρωπινώτερον,
ἀλλὰ πάντα ὅμοια καὶ πάντα θεῖα‧ ἕκαστον δὲ αὐτῶν ἔχει φύσιν τὴν ἑωυτοῦ,
καὶ οὐδὲν ἄνευ φύσιος γίνεται (cf. 22, 81: ἀλλά γὰρ, ὥσπερ καὶ πρότερον
ἔλεξα, θεῖα μὲν καὶ ταῦτά ἐστιν ὁμοίως τοῖς ἄλλοις‧ γίνεται δὲ κατὰ
φύσιν ἕκαστα).

    [Adnotatio 10: Medici publici Athenis bis in anno Aesculapio et
    Hygiae immolabant: IG. II 352b (cf. infra cap. II §7). Honores
    medicis decreti Aesculapii diebus sacris pronuntiabantur: IG. XII 1,
    1032, vs. 23 (Brycunte), Brit. M. 260, vs. 2 (Calymnae inventa; Co
    honores pronuntiabantur); BCH. XXVI (1902), 269, vs. 32 (Delphis;
    Co). Decreta honorifica medicorum marmori incisa in templis
    Aesculapii constituebantur. Quod maxime Co factum est, ubi multas
    medicorum stelas in Aesculapio nunc effodit R. Herzog (Arch. Anz.
    1903, p. 10, 197, 198). Firmum hunc morem fuisse et alias etiam
    urbes in Aesculapio Coorum stelas medicorum Coorum collocasse
    demonstrat inscriptio Delphica (BCH. 1902, 269, vs. 28 sqq.): δόμεν
    [δ]ὲ [κ]αὶ τοῖς τὰ Πύθια ἐπαγγελλόντοις τᾶι τῶν Κώιων πόλει τοῦ
    ψαφίσματος τὸ ἀ[ντ]ίγραφον, ὅπως ἀναγορευθῇ ὁ στέφαν[ος τ]οῖς
    Διονυσίοις τοῖς ἐν Κῶι καὶ τοῖς [Α]σκλαπιείοις‧ ἀναθέμεν δὲ καὶ
    στάλ[αν ἐ]ν τῶι ἱερῶι τοῦ Ἀσκλαπιοῦ (sc. Coo, cum antea (vs. 26
    sqq.) iam legatur Delphis lapidem statuendum esse in templo
    Apollinis). Sed aliis etiam in urbibus lapides medicorum honores
    exhibentes in templis Aesculapii, si in urbe erant, constituebantur:
    Athenis (IG. II, 256b, vs. 30; ibi in Aesculapio etiam lapis
    inventus est, in quo decretum de sacrificiis ab medicis publicis
    factis erat incisum: IG. II 352b); Olunte (BCH. 1900, 225, vs.
    57 sqq.).]

Quare mihi non probatur saeculo iam quarto in Aesculapiis, quae ex
somniis sanabant, pontifices fuisse medicos. Tamen P. Girard (l.l.
p. 34) contendit in inscriptionibus Atticis IG. II 835 et 836 in
Aesculapio Atheniensi repertis Onetorem Melitensem pontificem (836 vs.
84 cf. vs. 73 et 65, 66) eundem esse hominem atque Onetorem medicum,
quem restituerunt 835, 13.[11] Inferioribus autem saeculis, cum ex toto
orbe terrarum ad fana Aesculapii concurreretur, medici adeo labebantur,
ut Aesculapiorum adiuvarent medicos sacros, quippe qui paullatim
aliquo modo medicinae ipsius periti essent facti. Quod demonstratur
inscriptionibus sanationes dei exhibentibus, quae aevo Romano exaratae
sunt: inscriptione C. Iulii Apellae (IG. IV 955; cf. v. Wilamowitz,
_Isyllos_ p. 116 sqq.); tabula olim Maffeiana vocata, quae Romae inventa
est et ad fanum Aesculapii situm in insula Tiberis attinet (IG. XIV
966); inscriptionibus Lebenae repertis in Aesculapio (v. I. Zingerle,
AM. XXI (1896), p. 67); (cf. etiam titulum Pergamenum JvP. 264). Quae
omnes inscriptiones ab tabulis ἰαμάτων Epidauriis notissimis (IG. IV
951-953; quartam edidit P. Cavvadias, _Mélanges Perrot,_ Paris 1903,
p. 41) longe eo distant, quod non fingitur deum ipsum homines quamvis
aegrotos, dum dormiunt, una nocte sanare (cf. Aristoph. Plut. vs. 627
sqq.), sed quod deus eis somnia tantum inspirat, quibus interpretatis
sacerdotes remedia praecipiunt. Eo modo Aristides quoque altero p. Chr.
n. saeculo cum deo communicabat.

    [Adnotatio 11: Legitur ibi: - - δακτύλιος σάρδιον χρυσίῳ
    ἐνδεδεμένον, ὁ ἀνέθη[κεν Ὀνήτ]ωρ ἰατρός, ὁ[λκὴ - - ἔνι γ]ρύψ καὶ
    ἔλαφος. Aliud donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in eadem
    inscriptione vs. 17: - - - Νικομάχου ἰατροῦ ΔΔ.]

Quae cum tum ita essent, aevo quidem Romano fieri poterat, ut medici
immemores ordinis prioris ab sacerdotibus advocarentur vel ipsi
sacerdotes fierent. Suo iure citat P. Girard (l.l. p. 33) IG. III 780
(Athenis, saeculi p. Chr. n. II. ineuntis): ἡ ἐξ Ἀρείου πάγου βο[υλὴ]
κτα. Ἄσυλον Ζ..... | Στειριέα "ἰατρὸν ζ[ακορ]|ρεύσαντα Ἀσκληπιῷ". IG.
III 780a (ibid., eiusdem fere temp.): ἡ ἐξ Ἀρείου πάγου β[ου]|λὴ<ι> κτα.
Σώζοντα | Λαδίκου Σουνιέα "ἰα|τρόν, ζακορεύσαντα | Ἀσκληπιοῦ καὶ
Ὑγεία[ς]" | ἐν τῷ ἐπὶ Στρατολάου | ἄρχοντος ἐνιαυτῷ. Aliae inscriptiones
adiungi possunt: BCH. XVIII (1894), p. 160, 4 = AM. XXIV (1899),
p. 211, 34 (Germae apud Pergamum) vs. 5 sqq.: [Μ]ηνό|δωρος Ἀπολ|λωνίδου
το|ῦ καὶ Ὀτακιλί|ου "ἰατρὸς καὶ | ἱερεὺς τοῦ | Ἀσκληπιοῦ" κτλ.. IG. XII
2, 484 (Lesbi): [ἡ β]όλλα καὶ ὁ δᾶμος | Βρῆσον Βρήσω "ἀρχιατρόν" κτα.
vs. 21: "ζά|κορον Σαώτηρος Ἀσκληπίω" κτλ. (qui quidem sacerdotia alia
administraverat plurima). Sed celeberrimi etiam medici officii causa
suscipiebant sacerdotia Aesculapii: C. Stertinius Xenophon in urbe Co
(Paton-Hicks 92 (cf. Ditt.{2} 368{1}), 345; Herzog, Arch. Anz. 1903,
193 bis), Heraclitus Rhodiopoli (CIG. 4315 n.).

Prioribus temporibus cum saepe medici pii Aesculapio donaria vovissent
(v. adn. 11) maximeque si hominem valde aegrotantem servaverant (cf.
A. Koerte, AM. XVIII, 237), tamen parva erant dona et nihilo ab aliorum
differebant. Sed aevo Romano tota templa Aesculapio constituebant,
fortasse ut ipsi in eis medicarentur: BCH. 1886, 216 (Oenoandae in
Lycia): τὸ Ἀσκληπεῖον (sic) | κατεσκεύασεν | τῷ Οἰνοανδέων | δήμῳ |
Καπανεὺς (Καπανέως τοῦ Καπανέως) ἰατρὸς | Οἰνοανδεὺς | ἐκ τῶν ἰδίων.
(sic) W. M. Leake, Transact. of the Roy. Soc. II, I (1843) p. 245, 2
et p. 304, 2 = Lebas-Waddington III, 1, 1663b (Mastaurae in Lydia):
Σαμιάδης | Μενάνδρου | ἰατρὸς γενό|μενος ἄριστος| ἀνέθηκεν τὸ τέ̣μενος
καὶ τὰ ἱερ(ὰ) Ἀσκλη|π[ι]ῷ -- -- -- CIG. III 4315 n. (Rhodiopoli;
Heracliti) vs. 17: ναὸν κατασκευ|άσαντα καὶ ἀγάλματα ἀναθέντα
Ἀσκλη|πιοῦ καὶ Ὑγείας -- --

Infima igitur aetate ars vere medica cum arte pontificum Aesculapii
commixta est, postquam e fontibus longe disparibus exortae diu separatim
adoleverunt. De Aristide autem nunc nondum egi, cuius ex ἱεροῖς λόγοις
multa afferri possunt, quae quantopere saeculo p. Chr. n. altero veri
etiam medici artem pontificum probaverint atque adiuverint et ipsi in
Aesculapiis sanaverint demonstrant.


§3.

DE MEDICIS PUBLICIS A SAECULO QUINTO USQUE AD PRINCIPATUS TEMPORA PRIMA.

Ad medicos publicos revertamur. Inveneramus primos eorum apud Iones,
cum in Odyssea apud poetam quendam Ionicum primum de medicis publicis
testimonium exstet atque antiquis iam temporibus in urbibus Ionicis
Siciliae et Italiae[12] medici illi exstiterint. Athenis saeculo sexto
Democedes medicus publicus erat, saeculo quinto alium certum medicum
publicum Aristophanes tradit. Qui in Acharnensibus, cum Dicaeopolis ab
agricola bobus suis ab hostibus privato rogatus esset, ut oculos
lacrimis effusis paene occaecatos pace (ut finxit Aristophanes pro
unguento) sibi oblineret, illum ita facit loquentem (vs. 1030 sqq.):

  ΔΙΚ. ἀλλ᾽, ὦ πονήρ᾽, οὐ δημοσιεύων τυγχάνω.
  ΓΕΩ. ἴθ᾽, ἀντιβολῶ σ᾽, ἤν πως κομίσωμαι τὼ βόε.
  ΔΙΚ. οὐκ ἔστιν, ἀλλὰ κλᾶε πρὸς τὰ Πιττάλου.

Fuit igitur Athenis Aristophanis temporibus Pittalus[13] δημοσιεύων vel
medicus publicus notissimus, ad quem aegroti in comoedia etiam
mittebantur. Quem saepius citat Aristophanes: in Acharnensibus iterum
Lamachus miles gloriosus, postquam in proelium profectus mox malum
nanctus est, ut ad illum se portent monet (vs. 1222):

  θύραζέ μ᾽ ἐξενέγκατ᾽ ἐς τὰ Πιττάλου
  παιωνίαισι χερσίν.

Denique Vesp. 1432 Philocleon cuidam, quem vulneraverat et qui hac de
causa eum reum facere volebat, suadet, ut medicum potius adeat:

  οὕτω δὲ καὶ σὺ παράτρεχ᾽ εἰς τὰ Πιττάλου



(θεραπευθησόμενος τὰς πληγάς addunt scholia). Sic plane intelligitur
harum comoediarum aetate medicos publicos Athenis fuisse homines
notissimos.

    [Adnotatio 12: Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit
    leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem
    urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam
    coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid.
    adn. 3). Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur νόμιμα τὰ
    Χαλκιδικά, quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit
    Thucydides VI, 5.]

    [Adnotatio 13: Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in
    dubium vocari non potest (cf. Πιττακός, Πιττάλακος). Tamen »nom de
    fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse
    Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus
    est Vercoutre l.l., p. 107 (sed cf. Dechambre l.l., p. 53). Errore
    autem Suidas Σπίτταλον eum nominat (s.v. Σπίττ.); sed Πίτταλος
    omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen
    Pittali Atticum non est.]

Quod quin inscriptione quoque in arce Athenarum eruta affirmaretur, ab
eo non multum afuit. Nam scribit A. Wilhelm (Wien. Jahresh. I (1898),
Beibl. p. 44) inscriptionem IG. I 81, si recte eam legerit, ad medicum
publicum pertinere, et posterius de hac et aliis accuratius se
disceptaturum esse promittit. Quam fidem cum nondum vir doctissimus
liberaverit, inscriptionem illam ad alteram quinti saeculi partem ut
videtur pertinentem afferre non possumus.[14]

    [Adnotatio 14: Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec.
    VI. extremum pertinere videtur: μνεμα τόδ᾽ Ἀινέο σοφίας ἰατρο ἀρίστο
    in disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG. I
    422{14}, Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat.
    Nuper de inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d.
    I. XII (1897), p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l.l., p. 151, 201.]

Eodem fere tempore[15] inscriptio Cypria syllabarum signis indigenis
tabulae aheneae incisa est, quae Idalii olim est inventa (Deecke, SGDI.
60). Quae foedus inter Stasicyprum regem Idaliosque et Onasilum medicum
factum exhibet, quo illi pecuniam vel fundos polliciti Onasilum et
fratres eius sibi obligabant, ut per tempus obsessionis, qua Persae et
Citiei Idalium urbem premebant, viros vulneratos publice curarent: ὅτε
τὰν πτόλιν Ἠδάλιον κατέϝοργον Μᾶδοι κὰς Κετιῆϝες, ἰ(ν) τῶι Φιλοκύπρων
ϝέτει τῶ Ὀνασαγόραυ, βασιλεὺς Στασίκυπρος καὶ ἁ πτόλις Ἠδαλιῆϝες ἄνωγον
Ὀνάσιλον τὸν Ὀνασικύπρων τὸν ἰjατῆραν κάς τὼς κασιγνήτως ἰjᾶσθαι τῶς
ἀνθρῶπως τὼς ἰ(ν) τᾶι μάχαι ἰκμαμμένως ἄνευ μισθῶν κτλ. (vs. 1 sqq.).
Habemus igitur quinto iam saeculo Idalii medicum, qui multis promissis
(vs. 5 sqq.) publicus advocatus est. Sed in summo discrimine hoc factum
est, qua ex re intellegitur Idalienses tum munus medicis publice mandare
nondum consuevisse aut omnino nullos medicos in urbe fuisse.

    [Adnotatio 15: De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum
    annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter
    Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr.
    Graec.{2} 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, _Die griech.
    Dial._ II, p. 199 (389 a. Chr.--cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb.
    LXVI, 36), Hoffmann, _Die griech. Dial._ I, p. 40 sqq. (449
    a. Chr.), Solmsen, _Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel._ 3
    _(probabiliter ante a. 391)._ Vix Eduardi Meyeri coniectura (_Gesch.
    d. Alt._ III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem
    Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum
    genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum
    fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud
    Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l.l.)
    de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate
    narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in
    inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas
    didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses,
    quorum nunc etiam multi exstant (v. _Catalogue of the Greek coins in
    the Brit. Mus., Cyprus_ tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam
    forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr.
    Hill (l.l. p. XXX sq.: _the coins of Idalium cannot be dated later
    than the third quarter of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit,
    quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak.
    1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum
    solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos
    Baalmelek II. (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium«
    (cf. l.l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab
    Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea
    Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).]

At saeculis insequentibus in Graecia multos medicos publice institutos
esse cum scriptores, Plato, Xenophon, Teles alii, quos suo quemque loco
tractabimus, testantur tum tituli multi approbant. Quas breviter nunc
enarrare supervacaneum non erit:

  1. W. Judeich, AM. XVI (1891), 292. "Tei". Fragmentum synoecismi
  pacti inter Teum et aliam civitatem. vs. 10 commemoratur τὸ ἰατρικόν.
  Annorum a. Chr. n. 370-350 (J. Wackernagel, AM. XVII 143). Sed
  recentior esse videtur.

  2. IG. II 256b (add. p. 424). Ditt.{2} 489. Mich. 120. "Athenis in
  Aesculapio". Decretum in honorem Phidiae Apollonii f. Rhodii medici
  Athenis publici. A. 304/3 a. Chr. n.

  3. IG. II 352b (add. p. 426). "Athenis in Aesculapio". Fragmentum
  decreti pertinentis ad sacrificia Aesculapio et Hygiae ab medicis
  publicis facta. Anni, ut videtur, 240/39 a. Chr. n. (v. Kirchner,
  PA. 3791: GGA. 1900, p. 443, §24).

  4. IG. XII 1, 1032. Ditt.{2} 491. Mich. 436. "Carpathi (Brycunte)".
  Decretum honorificum Menocriti Metrodori f. Samii Brycuntiorum med.
  publ. III. fere saec.

  5. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 3. "Co in Aesculapio".
  Decretum pagi Αιγηλίων in honorem Anexippi Alexandri f. med. publ.
  III. saec. Nondum edita.

  6. ibidem nr. 4. "Co in Aesculapio". Fragmentum decreti in honorem
  medici publici alicuius. III. saec. Nondum edita.

  7. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 5. Ditt.{2} 490. Mich. 425. SGDJ.
  3618. "Co". Decretum honorificum Xenotimi Timoxeni f. Coi medici,
  qui vice medicorum publicorum morbo affectorum munere publico
  functus est. III. fere saec.

  8. Foucart-Wescher, Inscr. de Delph. 16. Ditt.{2} 466. Mich. 268.
  SGDJ. 2615. "Delphis". Decretum populi Philistioni cuidam choregiam
  et τὸ ἰατρικόν remittentis. Anno fere 200. aut paullo superiore.

  9. W. Vollgraf, BCH. XXV (1901), 234. "Amphissae". Decretum populi
  Amphissiorum perscriptum populo Scarphiensium, in honorem Menophanti
  Artemidori f. Macedonis ex urbe Lydiae Hyrcanio, qui medicus
  publicus Amphissam accitus erat. II. saeculi partis prioris.

  10. B. Latyschew, AM. VII (1882), p. 364. SGDJ. 1447. Mich. 297. IG.
  IX, 2, 69. "Lamiae". Decretum honorificum Metrodori Adromenis f.
  Pelinnaei medici publ. "veterinarii". Anno fere 130. a. Chr. n.
  (A. Wilhelm, BCH. 1900, p. 230).

  11. H. Demoulin, BCH. XXVII (1903), 233 sqq. (cf. 1902, p. 420, 2).
  "Teni". Decretum Teniorum atque decretum Nesiotarum in honorem
  Apollonii Hieroclis f. Milesii med. publ. II. saec.

  12. C. T. Newton, Greek inscr. in the Brit. Mus. 143. "Gythei".
  Decretum honorificum Damiadae ... lis f. Lacedaemonii med. publ.
  Anni fere 100. a. Chr. n. aut paullo posterioris.

  13. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 344. "Co". Decretum pagi
  Halensium in honorem Isidori Nicarchi f. Coi med. publ. Saeculi
  p. Chr. n. primi.

  14. Heberdey u. Kalinka, Zwei Reisen im südwestl. Kleinasien
  (Denkschr. d. K. A. d. W. in Wien, ph.-h. Kl. Bd. XLV, 1), p. 23,
  13. In Lyciae urbe "Tlo." Basis statuae erectae a populo in honorem
  Bellerophontei med. publ. I. aut II. p. Chr. n. saec.

Quos adhuc enumeravimus titulos, certe sunt medicorum publicorum aut
certe ad medicos publicos spectant. Adiungimus eos, qui fortasse ad
medicos publicos pertinent, quamquam propter lapides nimis corrosos non
plane constat, et qui, nisi sunt medicorum publicorum, tamen his aliquid
proficiunt (nr. 15-28). Horum titulorum cum plurimi autem sint decreta
honorifica, decretis quae de medicis publicis facta sunt enumeratis usui
fortasse est aliorum quoque medicorum addere decreta atque bases
statuarum a "re publica" positarum (num. 29-48):

  15. IG. II 186. "Athenis in arce". Decretum honorificum Euenoris
  Euepii f. Acarnanis medici. 322/21 a. Chr. n.

  16. IG. II 187. "Athenis in arce". Decretum in honorem eiusdem.
  Paullo recentius.

  17. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 197. "Co in Aesculapio". Decretum
  factum de legibus colligendis, quae erant de piaculis (ἁγνειαῖς et
  καθαρμοῖς) veteribus, et piaculorum ipsorum laterculus. Commemorantur
  aedes medicorum (εἶ τοὶ ἰατροὶ τάσσονται). Anno fere a. Chr. 300.
  Nondum edita.

  18. ibidem p. 10. "Co in Aesculapio". Epistula Cnossiorum ad Coos
  missa de Hermia medico Coo Gortyna artem exercente et a Cnossiis
  honorato. Anni a. Chr. n. 219. vel uno prioris posterioris.

  19. IG, XII 5, 600. "Ceae". Decretum honorificum Polygnoti Dinonis
  f. Phi[lippensis?] med. fortasse publici. III. saec. vix recentior.

  20. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 37 (cf. 40). Ditt.{2} 616. SGDJ.
  3636. Mich. 716. Co. Fasti sacri Coorum. Medicis pars carnis
  victimarum conceditur. III. saec.

  21. J. Demargne, BCH. XXIV (1900), 225. In insula Creta ad oppidum
  "Oluntem" reperta. In eodem lapide una cum compluribus aliis
  decretis honorificis decretum est in honorem medici cuiusdam Casii
  fortasse publici. Anni fere 200. a. Chr. n.

  22. Ph. E. Legrand, BCH. XVII (1893), p. 550, nr. 48. Ditt.{2} 503.
  REG. IX (1896), 359. In Mysia prope Parium (in vico _Dermendjik_).
  Decretum synedrorum concilii Iliensis in honorem Parianorum et A
  ..... zi Zopyri f. agoranomi Pariani; panegyri Athenae Iliadis cum
  cura instructa conduxerat filius Zopyri inter cetera medicum homines
  in panegyri morbo affectos gratiis curantem. II. saec. partis
  prioris.

  23. Th. Homolle, BCH. VI (1882), p. 13 vs. 83. Ratio excepti et
  expensi hieropoearum Apollinis "Delii" archonte Demare (a. fere 180.
  cf. Ditt.{2} 588, p. 320{1}). Cuius anni hieropoei ab antecessoribus
  in arcam publicam inter ceteras acceperant urnam in qua inerant [ὧν]
  ἔλαττον ἔλαβεν ὁ ἰατρὸς Η Η 𐅄 {C C L} καὶ τοῦ ἐνοικίου ὡσαύτως
  Δ Δ 𐅃 {X X V}.

  24. IG. IX 1, 104. "Elateae". Decretum honorificum medici Asc .....
  haud scio an publici. Vix ante saec. II. medium.

  25. C. T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 260. Exemplar
  "Calymnae" constitutum, ut videtur, decreti Coorum, ut honores
  medico cuidam Coo ab Calymniis tributi Co proclamarentur. II. fere
  saec.

  26. BCH. XVIII (1894), p. 197. "Amorgi." Decretum nimis mutilum in
  honorem Uliadis Uliadis f. medici. II. fere saec.

  27. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 1. "Co in Aesculapio".
  Decretum Apterae urbis Creticae in honorem Callippi Aristocriti f.
  Coi medici a Cois missi. II. saec. Nondum edita.

  28. IG. XII 5, 719. "Andri." Honorum decretum Artemidori Menodoti f.
  medici fortasse publici. Aevi Romani ineuntis.


  29. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 2. "Co in Aesculapio."
  Decretum Jasi urbis Cariae in honorem Philisti Nicarchi f. Coi
  medici, qui Jasios curaverat, cum Coi in morbos incidissent. III.
  saec. Nondum edita.

  30. Jardé, BCH. XXVI (1902), 269. "Delphis". Decretum Philisti
  Moschionis f. Coi medici ab Amphictyonibus honorati. Anni a. Chr. ut
  videtur 218/17.

  31. Th. Homolle, BCH. IV (1880), 348. "Deli." Decretum honorificum
  Archippi Polychari f. Cei medici. III. vel II. saec.

  32. Wescher et Foucart, Inscr. rec. à Delphes 462. SGDJ. 2632.
  "Delphis". Decretum in honorem Melancomae nescio cuius filii
  [Me]galopolitae medici. Anni a. Chr. 206/05.

  33. CIG. 3596. Ditt.{1} 157; idem Syll. Suppl. (Orientis Graec.
  inscr. sel.) 220. Troia u. Ilion, p. 465, 25 (Brueckner). In
  "Troade" olim reperta. Decretum Iliensium in honorem Metrodori
  Timoclis f. Amphipolitae medici, qui Antiochum regem et Meleagrum
  ducem in pugna vulneratos sanaverat. III. a. Chr. saec. exeuntis vel
  ineuntis II (cf. Th. Sokoloff, Klio, Beitraege zur alten Gesch.,
  edd. C. F. Lehmann u. E. Kornemann IV (1904), p. 109 sq.: post pugnam
  apud Panium commissam anno 198).

  34. C. T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 258. SGDJ. 3557.
  "Calymni". Fragmentum decreti in honorem Chartadae[16] Philoxeni f.
  Berenicei medici (at non archiatri, cf. infra p. 27). Circa annum
  200. a. Chr.

    [Adnotatio 16: Χατάλας editor: Χ/--|ΤΑΛΑΣ. Χαρτάδας vel Χαρητάδας
    coni. v. Wilamowitz laudans Hippocr. Epid. VII, 557 Ch., ubi
    Χαρτάδας legitur.]

  35. IG. II 433. "Athenis". Fragmentum decreti in honorem Menandri
  Pergameni, medici Eumenis II. regis Pergamenorum. Ex annis a. Chr.
  197-159.

  36. IG. IX 1, 516. "Actii". Decretum concilii Acarnanum in honorem
  Diogenis Diogenis f. Pergameni medici per oppida Acarnaniae
  medicantis. Annorum 167-146.

  37. R. Weil, AM. I (1876), p. 337, 7a. "Amorgi". Cum aliis in eodem
  lapide decretum est Minoetarum in honorem Pythionis Aeacidae
  [Delphi] medici. II., ut videtur, saeculi.

  38. P. Perdrizet, BCH. XX (1896), p. 341, 7. "Citii". Basis statuae
  publice erectae in honorem Artemidori Artemidori f. medici. II. aut
  I. a. Chr. saec.

  39. CIG. 4379c. Sterret, Papers of the American School III
  (1884-85), p. 287, nr. 407/8. In loco "Pisidiae" _Kara Baulo_. Basis
  statuarum Orestis Antiochi f., qui Alexandriae studiosus medicinae
  mortuus erat, et patris eius. Statuas ponendas curavit mater et
  coniunx honore a senatu populoque decreto. II. vel I. p. Chr. n.
  saec.

  40. O. Kern, Inschr. von Magnesia 113. Ditt.{2} 371. In vico
  _Üzümlü_ prope Magnesiam a. M. Decretum honorificum Tib. Claudii
  Tyranni Magnetis Claudii imperatoris liberti medici. Ex I. p. Chr.
  saeculi prima parte.

  41. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 409 et 418. Kaibel, EG. 200.
  "Co". Basis statuae Satyri Themistocli f. medici a pago Isthmiotarum
  honorati; in alio lapide basis duo sunt disticha medici ipsius tunc
  iam mortui, qui gratias agit pago Isthmio. I. p. Chr. n. saec.
  ineuntis vel medii.

  42. CIG. 4315n. "Rhodiopoli." Basis statuae publice constitutae in
  honorem Heracliti Heracliti f. Rhodiopolitae Rhodiique philosophi et
  medici, Homeri inter medicos vocati, qui a multis civitatibus
  societatibusque honoribus affectus est. I. vel II. p. Chr. saec.

  43. IG. III 780. "Athenis." Basis statuae ab Areopago, senatu
  sescentorum, populo constitutae in honorem Asyli Z..... f.
  Stiriensis medici et zacori Aesculapii. Ex annis anno p. Chr. 126.
  antecedentibus.

  44. IG. III, 780a. "Athenis in Aesculapio". Herma sine capite cum
  inscriptione Sozontis Ladici f. Suniensis medici et zacori
  Aesculapii, quem Areopagus, senatus sescentorum, populus honorabant.
  Eiusdem aetatis.

  45. Th. Reinach, REG. VI (1893), p. 180, 19. "Jasi". Basis statuae
  C. Cornelii Hecataei medici publice erectae. I. vel II. p. Chr.
  saec.

  46. G. Hirschfeld, Greek Inscr. in the Brit. M. 799. "Cnidi". Basis
  statuae publice constitutae in honorem Servii [Sul]picii Apolloni[i]
  f. Hecataei medici. Saec. p. Chr. I. vel II.

  47. ibidem 838. "Cnidi". Basis statuae a populo erectae in honorem
  Cliti Cliti f. medici mortui. Saec. p. Chr. II. vel III.

  48. G. Cousin et Ch. Diehl, BCH. X (1886), p. 60, nr. 13. In urbe
  Lyciae Cadyanda. Basis statuae Menophili Dosithei f. Cadyandensis
  medici a senatu populoque statutae. Saec. p. Chr. II. vel III.

Ex his quos casus servavit titulis satis certo confirmatur quod in
universum dicit Xenophon: περὶ δὲ ὑγιείας ἀκούων καὶ ὁρῶν ὅτι καὶ πόλεις
αἱ χρῄζουσαι ὑγιαίνειν ἰατροὺς αἱροῦνται κτλ. (Inst. Cyr. I 6, 15). Tam
quarto igitur saeculo fere omnes omnino urbes Graecorum medicos publice
conduxisse censendae sunt.

A Graecis hoc institutum ad barbaros transgressum esse Strabo e
Posidonio docet. Qui de Massiliensibus suo etiam tempore Romanos et
Gallos litteras docentibus verba faciens dicit haec: ὁρῶντες δὲ τούτους
οἱ Γαλάται καὶ ἅμα εἰρήνην ἄγοντες τὴν σχολὴν ἄσμενοι πρὸς τοὺς
τοιούτους διατίθενται βίους οὐ κατ᾽ ἄνδρα μόνον ἀλλὰ καὶ δημοσίᾳ‧
σοφιστὰς γοῦν ὑποδέχονται τοὺς μὲν ἰδίᾳ, τοὺς δὲ πόλεις κοινῇ
μισθούμεναι, καθάπερ καὶ ἰατρούς (C. p. 181; IV 1, 5 ex.).

Sed ad titulos supra compositos revertimur. In quibus modus honorum
alius est saeculis ante Christum natum, alius aetate Romana. Olim enim
senatus populusque virum de civitate meritum laude publica honorabant,
proxenia, civitate, aliis huiusmodi honoribus, qui lapide in publico
constituto memoriae prodebantur. Romanis autem temporibus, cum honores
illi pretium atque dignitatem amisissent, clariora apertioraque insignia
virtutis desiderabantur. Itaque totum hominem marmoreum posteris
constituebant. Quo factum est, ut, quo recentiora sunt tempora, eo
plures bases statuarum exsistant medicorum eoque magis decreta longa
atque aptissima ad nos erudiendos offerre se desinant.

Sin autem publicos spectamus medicos, omnes ferme, quorum titulos
possidemus, ante principatus tempora vivebant; neque omnino ullam
inscriptionem medici publici inde ab altero p. Chr. n. saec. habemus.
Quid igitur est? Institutum illud sensim et paullatim periitne
temporibus imperii Romani? Minime. Nam medici publici tum etiam munere
suo omnibus locis fungebantur. Sed nomen mutatum est. Quod quale fuerit,
mox videbimus.


§4.

DE MEDICIS PUBLICIS AEVI ROMANI SIVE DE ARCHIATRIS.

Aetate Romana uno loco medici publici usque in saeculum quartum eminent:

Oxyrh. Pap., I 51 (p. 108) anni p. Chr. 173. De corpore mortuo visitato
ad Claudianum praetorem relatio π(αρὰ) Διονύσο(υ) Ἀπολλοδώρου
Διονυς[ί]ου ἀπ᾽ Ὀξυρύγχων πόλεως δημοσίου ἰατροῦ.

Oxyrh. Pap., I, 40 (p. 83), saec. II. p. Chr. exeuntis vel ineuntis III.
Iudicium praefecti de questu Psasnis, qui quidem est ἰατρὸς δημος[ιεύ]ων
ἐπὶ ταρι[χείᾳ].

Oxyrh. Pap., I 52 (p. 109), anni 325. De inspectione puellae domo
collapsa vulneratae renuntiatio ad curatorem rei publicae παρὰ Ἀυρηλίων
.... καὶ Διδύμου καὶ Σιλβανοῦ ἀπ[ὸ τῆς λαμ(πρᾶς)] καὶ λαμ(προτάτης)
Ὀξυρυγχιτῶν πόλεω[ς δημοσίων] ἰ[ατρ]ῶν.

Quibus papyris addenda esse videtur similis renuntiatio C. Minicii
Valeriani ἔχοντος τὸ ἰατρεῖον ἐν κώμῃ Καρανίδι data a.d. XI. Kal. Sept.
anni 130. (BGU. 647). Quam papyrum medici publici esse, si ex argumento
eius collegerimus, a vero fortasse non aberrabimus.

Iam his papyris demonstratum est vetus medicorum publ. nomen (δημόσιος
ἰατρός vel ἰατρὸς δημοσιεύων) in Aegypto etiam per aevum Romanum
usitatum fuisse.

Aliis locis δημόσιοι ἰατροί posterioribus imperatorum saeculis non
inveniuntur. Tamen multi altero p. Chr. saeculo tituli medicorum exstant
et maxime in urbibus Asiae Minoris. Inter hos sunt multi archiatrorum.
Qui archiatri erant medici publici et excipiebant eos, quos adhuc
cognovimus δημοσιεύοντας, ipsi vocati ἀρχιατροί.[17] Quod priusquam
accuratius exponamus, de archiatris, unde provenerint, verba nonnulla
nobis facienda sunt.

    [Adnotatio 17: De accentu huius vocis viri docti non pauci
    erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt
    ἀρχίατρος. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana
    L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (τὸ δὲ
    ἰατρὸς φιλίατρος ἀναβιβάζει καὶ ἐν τῷ "ἀρχιατρὸς" καὶ "ἱππιατρὸς"
    φυλάττει--sed hausta sunt ex Herodiano περὶ καθολικῆς προσῳδίας
    libro θ᾽, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse
    Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM.
    p. 250, vs. 28 sqq.: τὰ γὰρ εἰς ος ὀνόματα ἐν τῇ συνθέσει
    ἀναβιβάζουσι τὸν τόνον‧ οἷον κτα. χωρὶς γὰρ, φησίν, εἰ μὴ διὰ
    σημασίαν τινὰ κωλυθείη‧ διὰ τὸ λοιγός, βροτολοιγός. καὶ χωρὶς τῶν
    ἐθνικῶν, Ἀχαιός, Παναχαιός. καὶ χωρὶς τοῦ ἰατρός, ἀρχιατρός. Eadem
    autem p. 215, 6 sqq. leguntur.]

Inscriptionibus archiatrorum, quae ante Romana tempora exaratae erant,
nondum inventis diu viri docti putabant apud Romanos exstitisse
archiatros, plurimique Andromachum Neronis imperatoris medicum primum
omnium designabant. Quem Galenus ἀρχιατρόν vocaverat (K. XIV, p. 2).
Erotianus autem librum, qui τῶν παρ᾽ Ἱπποκράτει λέξεων συναγωγή
inscribitur, Andromacho archiatro dedicaverat (ed. Klein, p. 29, 1: Τὴν
Ἱπποκράτους πραγματείαν, ἀρχιατρὲ Ἀνδρόμαχε, οὐκ ὀλίγα συμβαλλομένην
πᾶσιν ἀνθρώποις ὁρῶν κτλ., quibus verbis liber incipit); sed hunc
recentiorem quam illum Neronis medicum et filium eius fuisse suo iure
exposuit Klein (Proleg. p. XII sq.). Inscriptione tum Coa inventa (PH.
345) C. Stertinius Xenophon primus archiater existimabatur.

Altera ex parte per complura saecula viri doctissimi inquirebant, quae
vis voci ἀρχιατρός subiecta esset, habebantque controversiam, ἀρχὸς τῶν
ἰατρῶν an τοῦ ἄρχοντος ἰατρὸς (ne memoremus _principem atrii_ quemquam
intellexisse) vis primitiva vocabuli esset (v. Dan. le Clerc, _Hist. de
la Méd._, p. 585 sqq.). Postremum commentationem de archiatris ampliorem
scripsit R. Briau: _L’archiâtrie romaine ou la médecine officielle dans
l’empire romain. Suite de l’histoire de la profession médicale_ (Paris
1877). Qui rem acute perscrutatus tamen nimis subtiliter in plura genera
quam sunt distribuit archiatros.[18] Res tum non promovebatur, nisi quod
nomen archiatrorum iam saeculis Christum natum antecedentibus occurrere
demonstrabatur, id quod facillime fieri poterat inscriptionibus, quae id
ostendebant, repertis.[19]

    [Adnotatio 18: Ita R. Briau archiatros in classes quinque divisit
    (l.l. p. 18):

    1. des archiâtres palatins (les médecins des empereurs),

    2. des archiâtres municipaux (les médecins municipaux des villes de
    province),

    3. des archiâtres populaires de Rome et de Constantinople (les
    médecins publics des deux villes impériales),

    4. des archiâtres scholaires (les présidents des collèges ou
    sociétés de médecins ou d’écoles de médecine),

    5. des archiâtres du xyste et des Vestales (les médecins
    spécialement attachés au service du portique appelé Xyste dans les
    gymnases publics et à celui des vierges Vestales).

    Sed nescio quid inter classem alteram et tertiam, inter quartam et
    quintam intersit. Sic enim existimo primos archiatros apud Romanos
    (i.e. in iure Romano) fuisse medicos publicos, tum nomen usurpatum
    esse et ab medicis imperatorum et ab aliis praestantioribus medicis,
    qui munere quasi publico fungebantur. Tria igitur genera sint
    archiatrorum.]

    [Adnotatio 19: Ante R. Briau, qui ipse etiam apud Daremberg-Saglio
    s.v. _archiatrus_ (I, p. 373) rem exposuit, de archiatris Romanis
    inter alios scripserunt: E. Th. Gaupp, _de professoribus et medicis
    eorumque privilegiis in iure Romano dissertatio_. Vratislaviae 1827
    (ubi priorum invenis de hac re dissertationes ac fontes ex Codice
    Theodosiano et Corpore iuris accurate collectos); Goldhorn, _de
    archiatris Romanis et eorum origine usque ad finem imp. Rom. occ._
    Lips. 1841. Conferas etiam E. Kuhn, _Die städt. u. bürgerl.
    Verfassung des röm. Reichs_ I, p. 83 sqq.; W. Smith, _Dictionary of
    Greek and Roman antiquities_ (2e. ed. Lond. 1865) s.v. archiater
    (ubi res, ut tum erant, breviter et perspicue explicatae sunt);
    O. Marquardt, _Privatleben der Römer_, p. 752 sqq.; Friedländer,
    _Sittengesch. Roms_ I{6}, p. 335 sqq. Vetustiores viros doctos
    citant Leclerc, _Hist. de la Méd._ p. 585 sqq. et Bailie,
    _Fasciculus inscr. Graec._ I, p. 112.--Quod in libro a R. Briau
    scripto legis, excerpsit M. Salomon, _Deutsch. Archiv für Gesch. der
    Medicin u. med. Geogr._ edd. H. et G. Rohlfs, II (1879), p. 216
    sqq.--Nuper rem paucis tractarunt: A. Vercoutre l.l., p. 355;
    M. Wellmann apud Pauly-Wissowa s.v. ἀρχιατρός; J. Bloch apud
    Neuburger u. Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 583; S. Reinach
    l.l., p. 1690.]

Quarum prior in basi statuae Deli inventa legitur (ed. Th. Homolle, BCH.
IV (1880), p. 217; Ditt.{1} 244; Löwy 294; Ditt. Suppl. 256):

  Κράτερον Κρατέρου Ἀντιοχέα τὸν τροφέα
  Ἀντιόχου Φιλοπάτορος, τοῦ ἐγ᾽ βασιλέως
  μεγάλου Ἀντιόχου καὶ βασιλίσσης Κλεοπάτρας,
  γεγονότα δὲ καὶ τῶν πρώτων φίλων βασιλέως Ἀντι-      5
  όχου καὶ ἀρχιατρὸν καὶ ἐπὶ τοῦ κοιτῶνος τῆς
  βασιλίσσης, Σωσίστρατος Σωσιστράτου
  Σάμιος, τῶν πρώτων φίλων, ἀρετῆς ἕνεκα καὶ
  εὐνοίας καὶ φιλοστοργίας τῆς εἰς ἑαυτὸν,
  Ἀπόλλωνι Ἀρτέμιδι Λητοῖ.
      Φιλότεχνος Ἡρώδου Σάμιος ἐποίει.

Qua ex inscriptione apparet archiatrum ordinis nobilis fuisse et apud
regem ipsum (Antiochum VII.) munus medicum exsecutum esse, cum titulus
inter alias aulae regiae dignitates insertus sit. Est autem inscriptio
annorum 130. vel 129. a. Chr. (Ditt.{1} 244{1}. cf. Löwy 294). Altera
inscriptio gemina iterum τῶν πρώτων φίλων βασιλέως καὶ ἀρχιατρόν
ostentat. Quam Deli quoque inventam edidit S. Reinach, BCH. VII (1883),
359 (Ditt. Suppl. 374). Exarata est non multo post antecedentem, cum
Mithradates (VI.) Eupator per annos a. Chr. 120-63 regnaret. Legitur
autem in basi statuae ita:

  [Ὁ ἱερε]ὺς Ἡλιάναξ Ἀσκληπιοδώρου Ἀθηναῖ[ος]
  Παπίαν Μηνοφίλου Ἀμισηνόν,
  τῶν πρώτων φίλων βασιλέως
  Μιθραδάτου Εὐπάτορος                         5
  καὶ ἀρχιατρόν, τεταγμένον δὲ
  καὶ ἐπὶ τῶν ἀνακρίσεων,
      θεοῖς.

Hi duo tituli, soli archiatrorum, qui e saeculis antechristinianis adhuc
exstant, plane demonstrant apud diadochos qui vocantur reges archiatros
exortos et munere aulico functos esse. Sed in inscriptione Calymnia
(nr. 34)[20] cum vs. 5 ante vocabulum ἰατρός lacuna hiaret et Newton,
qui illam edidit, vestigia litterae Χ agnosci posse[21] putavisset, hic
[αρχ]ιατρός supplevit. Haberemus igitur medicum "urbis", qui archiater
vocatus esset. At quae Newton explevit stare non possunt, cum viri duo
doctissimi, A. Smith et A. R. Munro, lapidem denuo inspexerint atque
litteram ullam in lacuna fuisse negaverint.[22]

    [Adnotatio 20: Cito titulos medicorum, quos p. 19-22 enarravi,
    numeris ibi praepositis.]

    [Adnotatio 21: Adnotat Newton l.l.: _there seems to be traces of the
    Χ._]

    [Adnotatio 22: Scripsit haec A. R. Munro Friderico Hillero de
    Gaertringen, qui precibus meis ut lapidem visitaret illum rogaverat:
    _We both _(A. Smith et A. Munro)_ agree that the space indicated by
    Newton was "never inscribed". The letters on each side of it are
    quite clear and distinct, but the interval is blank. The last two
    letters of ΝΙΚΕΥΣ are widely spread. There would hardly be room for
    ΑΡΧ before ΙΑΤΡΟΣ. The surface does not appear to have suffered,
    although it is a little rubbed. The letters would still be perfectly
    legible if they had ever existed._ Gratias ago hoc quoque loco viris
    doctissimis Britannicis et Friderico Hillero de Gaertringen, qui
    multis quoque in aliis rebus animo libentissimo me adiuvit et
    consilio et re.]

Qua igitur in domo regia archiatri primi exstiterint, quaerendum est.
Etenim mihi quidem probatur ante Alexandrum aut Alexandri ipsius
temporibus nondum quosvis medicos archiatros nominatos esse. Cum autem
titulus archiatri, qui regem Antiochum curabat, tempore prior sit, in
aula Seleucidarum medici aulici appellari archiatri coepti esse
videntur, optimeque propinquitate atque coniunctione familiae utriusque
probatur ab aula regia Antiochena ad regis Pontici nomen transiisse. At
S. Reinach verisimile esse existimabat (BCH. VII 359 et apud
Daremberg-Saglio, l.l. p. 1690) in Aegypto primos exstitisse archiatros,
cum aliae aulae mores atque institutiones Ptolemaeorum imitarentur, cum
in Aegypto tituli similes sicut ὁ ἐπὶ τῶν ἰατρῶν et βασιλικὸς ἰατρός se
praeberent, cum denique iam veteris imperii temporibus in quinta, quam
numerant, regum familia medici regis noti sint. Quarum causarum quam
primam vir doctissimus attulit, falsam esse infra videbis (adn. 25),
quam tertiam nihil ponderis habere nemo neget.

Sed legitur in inscriptione Deli inventa titulis Crateri et Papiae supra
exscriptis simillima quidam ἐπὶ τῶν ἰατρῶν (ed. Th. Homolle, BCH. III
(1879), p. 470; Ditt. Suppl. 104): Χρύσερμον Ἡρακλείτου Ἀλεξανδρέα | τὸν
συγγενῆ βασιλέως Πτολεμαίου[23] | καὶ ἐξηγητὴν καὶ ἐπὶ τῶν ἰατρῶν | καὶ
ἐπιστάτην τοῦ Μουσείου | Ἄρειος ---- ---- Ἀπόλλωνι κτλ. Qui cum
praefectus Musei vocetur praefectusque urbis Alexandriae vel praefectus
annonae (ἐξηγητής. --cf. U. Wilcken, Ostr. I, p. 624, 654; cf. Ditt.
Suppl. 104{4}), tertium etiam quod habuit officium publice neque in aula
regis administrasse videtur. Praefuit igitur fortasse Alexandriae
medicis et rebus medicis. Neque nego potuisse eum omnibus medicis
publicis, qui multi in Aegypto erant, summum praefectum impositum
fuisse, ut voluit R. Ditterberger (Suppl. 104{5}). Certe quidem in aula
regia non medicus erat regis.

    [Adnotatio 23: Non Ptolemaei III. Euergetae I. (246-221), ut volebat
    editor, sed fortasse Ptolemaei VI. Philometoris (180-145) (P. M.
    Meyer, Heerwesen 61{206}; cf. Strack, M. Rh. 1900, 86; Ditt. Suppl.
    104).]

At idem atque ἀρχιατρός titulus qui etiam testis excitatur significare
videtur. Legitur enim in magna papyro Taurinensi, quam integerrimam
edidit A. Peyron, _Papyri Graeci regii Taurinensis musei Aegyptii I_
(Taurini 1826), pap. 1, vs. 25 Tatam, qui ὁ βασιλικὸς ἰατρός vocatur,
iussum regis per litteras tradidisse praefecto. Sicut igitur ille Παπίας
ἀρχιατρός, τεταγμένος δὲ καὶ ἐπὶ τῶν ἀνακρίσεων (p. 29) Tatas quoque res
publicas subibat; tamen regis fuit medicus, qui hunc ipsum curabat et
munere aulico fungebatur, ut ex titulo βασιλικὸς ἰατρός elucere videtur.

Sin autem in terris duabus eadem res altero loco ἀρχιατρός, altero
βασιλικὸς ἰατρός vocatur, nomina mihi confundenda non esse videntur, sed
ita statuendum est medicum illum aulicum apud Ptolemaeos βασιλικὸν
ἰατρόν, apud Seleucidas ἀρχιατρόν nominatum esse. Quid enim? Papyrus
Taurinensis anno a. Chr. 117. scripta est, id quod die in epistula
adscripta certe constat; inscriptio Crateri autem archiatri Antiochi
anni 130. vel 129. est.

Atque porro. Demonstrabitur continuo voci ἀρχιατροῦ aliam vim impositam
esse temporibus Romanis, cum medici publici ab oppidis conducti ita
vocabantur. Quod in Aegypto non factum est; nam hic medici publici usque
ad IV. p. Chr. saec. ἰατροὶ δημόσιοι vel δημοσιεύοντες vocabantur
(v. p. 23 sq.) atque tituli archiatrorum non ante tempora Byzantina
inveniuntur. Duo enim archiatri tantum, quorum tituli in Aegypto reperti
sunt, adhuc sunt noti, uterque saeculi quinti et sexti: Πρώτερις
ἀρχιατρός, cuius stelam sepulcralem in loco _Tehneh_ nuper reperit
G. Lefebure (BCH. XXVII (1903), p. 375 nr. 115) in coemeterio
christianorum saeculi quinti vel sexti (v. l.l. p. 369, 376 sq.).
Alterum invenis in Pap. Oxyrh. I 126 (p. 195) vs. 23: Φλ. Μάρκος σὺν
θεῷ ἰατρὸς υἱὸς τοῦ τῆς λογίας μνήμης Ἰωάννου γενομέ(νου) ἀρχιατροῦ
συναινῶ κτλ. Sed est haec papyrus anni p. Chr. 572.

Qui praeterea commemoratur archiater Aegyptius, is quoque aetatis est
Byzantinae. Exstat apud Photium cod. 220 (p. 564/5): Ἀνεγνώσθη "Θέωνος
ἀρχιητροῦ Ἀλεξανδρέως" ἰατρικὸν βιβλίον ὁ ἐπιγράφει ἄνθρωπον. Qui cum
inter Oribasium et Aetium (saec. VI.) locum habeat apud Photium, hac ex
re aetas eius iam pellucet, quae fit clarior Photii verbis ipsius (220
ex.): ἔστι μέντοι τὴν χρείαν τὸ βιβλίον "ταῖς τοῦ Ὀρειβασίου συνόψεσι"
παρεχόμενον "παραπλησίαν".

Byzantina igitur ante tempora nullus in Aegypto medicus archiater
vocatur.[24] Qua ex re satis apparet in Aegypto titulum archiatri
inventum non esse. Contra testes excitati in Syriam omnes nos ducunt: in
Syria igitur nomen archiatri videtur natum.[25]

    [Adnotatio 24: In codicibus Aristeae epistulae ad Philocratem ὁ δὲ
    ἀρχιητρὸς Νικάνωρ (§182 Wendland) legitur. Qui Nicanor Ptolemaei I.
    temporibus Alexandriae LXXII senibus Judaeicis illis hospitio
    excipiendis ad vivendum omnia paravisse dicitur. Sed ἀρχιητρός
    interpolatum esse pro ἀρχεδέατρος et olim iam Letronne coniecerat
    (Journ. des Sav. 1828, 105) et ex eo sequitur, quod Josephus, qui
    epistulam Aristeae excerpsit, eodem loco dicit ὁ δὲ ἐπὶ τῆς τῶν
    ξένων ἀποδοχῆς τεταγμένος Νικάνωρ (Ant. XII, 2, 12), ita ut Josephum
    ἀρχεδέατρον apud Aristeam legisse verisimile sit (G. Lumbroso,
    _Recherches sur l’économie politique de l’Égypte sous les Lagides_,
    p. 206{1}). Fuit autem hospites recipere eisque prospicere maxime
    ἐδεάτρου, cf. Ath. 171b: νῦν δὲ ὁ ἐδέατρος ἐπιστάτης γέγονε τῆς ὅλης
    διακονίας. ἦν δ᾽ ἐπιφανὴς καὶ ἔντιμος ἡ χρεία. Χάρης - - -
    Πτολεμαῖόν φησι τὸν Σωτῆρα ἐδέατρον ἀποδειχθῆναι Ἀλεξάνδρου.]

    [Adnotatio 25: Equidem etiam puto titulum ἀρχιερέως in Syria primum
    publice usurpatum esse. Nam tertio iam saeculo ἀρχιερεῖς ab
    Seleucidis instituebantur, ut testantur optime tituli Ditt. Suppl.
    224 (vs. 21): [κρ]ίνομεν δὲ (Antiochus II.) καθάπερ [πανταχοῦ
    καθεστήκασιν κ]ατὰ τὴν βασιλε[ί]α[ν ἡμῶν ἀρχ]ιερεῖς, καὶ ταύτ[η]ς
    (uxoris regis) καθίστασθαι [ἐ]ν τοῖς αὐτοῖς τόποις ἀρχιερείας αἱ
    φο[ρ]ήσουσιν στεφάνους χρυσοῦς ἔχοντας - - - - - - - - - - -ις,
    ἐπιγραφήσονται δὲ καὶ ἐν [τοῖς σ]υναλλάγμασι μ[ε]τὰ τοὺς τῶν [τε
    θε]ῶν καὶ ἡμῶν ἀρχιερεῖς. ibid. 230 (Solis): Πτολεμαῖος Θρασέα
    στραταγὸς καὶ ἀρχιερεὺς Συρίας Κοίλας καὶ Φοινίκας Ἑρμᾶι καὶ Ἡρακλεῖ
    καὶ βασιλεῖ μεγάλῳ Ἀντιόχῳ. Tum hoc institutum inde a temporibus
    Ptolemaei V., qui Cleopatram filiam Antiochi III. in matrimonium
    duxit (Ditt. Suppl. 230{2}), saepissime Cypri, quae Ptolemaeorum
    est, invenitur (cf. Brandis ap. Pauly-Wissowa s.v. ἀρχιερεύς; Ditt.
    Suppl. l.l.). Sed in Aegypto ipsa pontifices Graeci ἀρχιερεῖς ab
    Ptolemaeis vocati non esse videntur (neque pontifices regum
    ipsorum), cum nullius ἀρχιερέως titulus ante Romana tempora exstet.
    Nam inscriptiones, quae verbum ἀρχιερεῖς exhibent, monumentum
    Canopium (Ditt. Suppl. 56, 3 et 74) et lapis Rosettanus (ib. 90, 6,
    ubi legis (sicut 56, 3): οἱ ἀρχιερεῖς καὶ προφῆται καὶ οἱ εἰς τὸ
    ἄδυτον εἰσπορευόμενοι κτα. καὶ οἱ ἄλλοι ἱερεῖς) ex lingua Aegyptia
    translatae et titulis Aegyptiis additae sunt. In his igitur vox
    Aegyptia quodam modo voce ἀρχιερέως reddita est. Graecus autem
    Ἐράτων, qui in titulo saec. a. Chr. I. Philis invento vocatur
    συγγενὴς καὶ ἀρχιερεὺς καὶ (ἀρχι)προφήτης τῆς μεγίστης θεᾶς Ἴσιδος
    (Lepsius, Denkm. XII, 87. 241, 250), in vetusto Aegyptiorum templo
    munere pontificis summi functus est. Id quidem notissimum est multos
    et sacerdotes et pontifices maximos in templis antiquis Aegyptiis
    fuisse, ut in vetustissimo iam regno fuerunt etiam medici regis,
    archiatri, superpositi medicorum regis, ut nostris vocabulis utar
    (cf. A. Erman, _Ägypten und ägypt. Leben im Altertum_, 447). De
    illis autem ἀρχιερεῦσι Aegyptiis Herodotus iam verba fecit: II, 37:
    ἱρᾶται δὲ οὐκ εἷς ἑκάστου τῶν θεῶν ἀλλὰ πολλοί, τῶν εἷς ἐστι
    ἀρχιερεύς. II, 143: ἀρχιερεύς γὰρ ἕκαστος αὐτόθι ἱστᾷ ἐπὶ τῆς ἑωυτοῦ
    ζόης εἰκόνα ἑωυτοῦ (monstrantur autem statuae ἀρχιερέων inde a regni
    vetustissimi temporibus). II, 151: τῶν δὲ δυώδεκα βασιλέων - - - -
    μελλόντων κατασπείσειν ὁ ἀρχιερεὺς ἐξήνεικε σφι φιάλας χρυσέας κτλ.
    Sed ἀρχιερεῖς "Graeci" in Aegypto ipsa Ptolemaeorum aetate nondum
    exstant. Quod autem nunc res ipsas perscrutantes invenimus
    institutum et ἀρχιατροῦ et ἀρχιερέως ab Seleucidis factum esse,
    aliis comprobatur. Viderunt enim P.M. Meyer (Heerwesen 61{206}) et
    M. L. Strack (M. Rh. LV (1900), 173 sq.) totum ordinem dignitatum
    aulicarum (συγγενεῖς τοῦ βασιλέως, τῶν ὁμοτίμων τοῖς συγγενέσι, τῶν
    ἀρχισωματοφυλάκων, τῶν πρώτων φίλων, τῶν φίλων, τῶν διαδόχων) ab
    regno Ptolemaeorum per saeculum tertium alienum fuisse. _Ptolemaeum
    Epiphanem (205-181 a. Chr.) demum_ (ita quae illi tum eruerunt apte
    paucis complexus est Guilelmus Dittenberger, Suppl. 104{2})
    _circiter annum 190 a. Chr. haec omnia instituisse. Quod quoniam per
    idem illud tempus Epiphanes primus ex omnibus Ptolemaeis uxorem ex
    gente Seleucidarum duxisset, Antiochia Alexandriam translatum hoc
    institutum omnium maxime probabile esse, etsi nullum dum
    comparuisset testimonium quo iam ante illud tempus Seleucidas eo
    usos esse demonstraretur. Illos vero rursus partim, ut in συγγενῶν
    honore, Persica, partim, ut in ἀρχισωματοφυλάκων ordine, Macedonia
    exempla expressisse._ Sed hos titulos accipiebant Ptolemaei,
    ἀρχιατρούς omnino non, ἀρχιερεῖς partim tantum (Cypri)
    instituebant.]

Ac primo archiater, ut docent tituli, praecipuum habebat in aula regis
locum et medicus aulicus erat. Qui regem ipsum et familiam eius curabat
intra domum regis et servis medicis, quorum multi in aula magna tum iam
fuerint, praeerat. Qua ex re nomen sumpsit. Nam est archiater ὃς ἄρχει
τῶν ἰατρῶν sicut ἀρχιτέκτων est ὃς ἄρχει τῶν τεκτόνων. Sicut autem in
aedibus aedificandis architectus optimus peritissimusque omnium est et
res difficillimas agit, ita archiater etiam est medicus, qui inter alios
excellit et propterea ad proprium et grave officium vocatus est. Qua in
re R. Briau assentiendum est, qui universam archiatri naturam ita apte
definivit (l.l. p. 127): _Ce caractère (le c. général), c’est qu’ils
étaient tous nommés par des corps constitués ou selon un mode établi par
le gouvernement impérial; c’est-à-dire qu’ils avaient tous une empreinte
officielle et des fonctions commandées et obligatoires: "ils étaient
médecins fonctionnaires" ..... Il (le titre d’archiâtre) n’était en
réalité qu’une marque d’honneur qui désignait le médecin fonctionnaire à
la consideration et au respect de tous._ Quibus in verbis res Romanas
vir ille doctissimus spectat, quas adhuc non exposuimus. Sed ab initio
ita fuit, ut archiatri munere certo et definito fungerentur et ab rege
aliove in hunc locum promoverentur.

Ab regibus Orientis Graeci munus et nomen via directa ad imperatores
Romanos transiisse opinio communis est. Sed uno iam exemplo C. Stertinii
Xenophontis medici Claudii imperatoris ita non esse planum faciemus.
Multae enim inscriptiones eius et Graecae et Latinae exstant, eius
ipsius vel ad eum pertinentes (inter 24 Graecos undecim sane textum
eundem exhibent), scriptoresque mentionem Xenophontis faciunt, de quo
postremum disseruit R. Herzog (l.l. p. 189 sqq.)[26] Nemo hunc medicum
Claudii dicit archiatrum, nec Plinius (NH. XXIX 7) nec Tacitus (Ann.
XII, 61 et 67), sed »medicum« tantum tradunt, sicut etiam Laertius
Diogenes (II, 6 n. 16), si verba ad Xenophontem Claudii medicum
spectant, simpliciter scripsit ἰατρός. Verum etiam in inscriptione
Latina Romae reperta »medicus« traditur: _Cosmiae C. "Stertini ·
Xenophontis | medici · Augusti" | vix · ann · XVIIII | Blastus ·
conservos · D · S · et | Iuliae Thymele | matri_ (CIL. VI 8905). Quae
inter inscriptiones Graecas ordinem indicant, altera Xenophontem Romae
etiam, ut apparet, moratum ἰατρὸν Τιβερίου Κλαυδίου Καίσαρος nominat
(Dubois, BCH. V (1881), 472, Calymni), altera Co reperta in basi statuae
titulum quem quaerimus exhibet (PH. 345): Γ. κτα. Ξενοφῶντα "τὸν
ἀρχιατρὸν"

    [Adnotatio 26: Qui cum scripta pertinentia ad Xenophontem
    composuerit (p. 190{1}), addatur: Rayet, Annuaire de l’association
    pour l’encouragement des ét. grecq. IX, 271 sqq. R. Briau,
    L’archiâtrie romaine, p. 43 sqq.]

"τῶν θεῶν Σεβαστῶν" καὶ ἐπὶ τῶν Ἑλληνικῶν ἀποκριμάτων, χειλιαρχήσαντα
καὶ ἔπαρχον γεγονότα τῶν ἀρχιτεκτόνων καὶ τιμαθέντα ἐν τῶι [τῶ]ν
Βρεταννῶν θριάμβωι στεφάνωι χρυσέωι καὶ δόρατι κτλ.. Sequitur igitur, ut
C. Stertinius in amplissimo statu apud Claudium collocatus esset, qui
medico, _cuius scientia ipse utebatur_ (Tac. Ann. XII 61), sicut reges
illi Graeci alia etiam dabat mandata. Sed statua temporibus Neronis
erecta est, cum Xenophontem [φιλονέρων]α etiam appellavissent (vs.
11),[27] quod quidem verbum, ut fiebat, postea erasum est, et cum
Xenophon in hoc titulo esset ἀρχιερεὺς τῶν θεῶν καὶ ἱερεὺς διὰ βίου τῶν
Σεβαστῶν καὶ Ἀσκλαπιοὺ καὶ Ὑγίας καὶ Ἠπιόνης (vs. 14 sqq.). Similiter in
inscriptione nuper Co effossa (R. Herzog, Arch. Anz. 1903, 193) Xenophon
ipse se nominat τὸν ἱερέα αὐτῶν διὰ βίου (Ἀσκληπιοῦ Καίσαρος Σεβαστοῦ
καὶ Ὑγίας καὶ Ἠπιόνης), atque hic etiam in rasura quadam de Herzogii
coniectura φιλονέρων fuit. Haec inscriptio certe Neronis aetate exarata
est, cum Xenophon ipse statuam consecraverit cumque novo honore herois a
populo ornatus sit, qui honos in inscriptionibus Claudii aetate incisis
non invenitur, sed apte ei Coum regresso[28] decernebatur. Cum autem in
inscriptione priore, in qua ἀρχιατρός legebatur, et φιλονέρων et ἱερεὺς
διὰ βίου τῶν Σεβαστῶν καὶ Ἀσκλαπιοῦ καὶ Ὑγίας καὶ Ἠπιόνης insit, apparet
hanc quoque conceptam esse temporibus Neronis, cum Xenophon paullo post
Claudium suo auxilio mortuum, quia Romae imperatore necato manere non
poterat (cf. R. Herzog l.l. p. 195), Coum redierat.

    [Adnotatio 27: Quod Paton (l.l.) et Dubois (BCH. V, p. 474{1}) ante
    φιλονέρωνα eodem loco etiam φιλοκλαύδιον fuisse hac una de causa
    contenderunt, quia sic spatium erasum melius expleretur verbo
    longiore, eo refellitur, quod in versu inferiore decem ipsae
    litterae (= φιλονέρωνα) id spatium occupant, quo in superiore rasura
    est; itaque φιλοκλαύδιον, cum litteras duodecim habeat, non melius,
    sed peius in rasuram init. Similiter et aliis de causis iam
    Dittenberger (Syll.{2} 368{7}) et Herzog (l.l. p. 198) coniecturam
    illam respuerant.]

    [Adnotatio 28: cf. nunc R. Herzog, Arch. Anz. 1905, p. 9/10.]

Quae cum ita sint, quid veri similius est, quam Coos ipsos simplicem,
»medicum Augusti« in titulum magnificentiorem mutavisse archiatri
promptum ex more Graecorum, ut virum de se bene meritum eo magis
honorarent? Sed vere Romanos hoc quidem tempore titulo archiatri nondum
usos esse alii tituli approbant:

IG. XIV 1759. "Romae". Τιβέριος Κλαύδιος Κουιρείναι Μενεκράτης "ἰατρὸς
Καισάρων", cui a discipulis scholae conditae ab eo sepulcrum (ἡρῷον)
paratur. Medicus Caesarum complurium ex familia Claudia.

IG. XIV 1751. "Romae". Τι. Κλαύδιος Ἄλκιμος "ἰατρὸς Καίσαρος", cuius
sepulcrum Restituta quaedam res medicas docta ab Alcimo curandum fecit.
Medicus Claudiorum alicuius, quamquam sane formae litterarum in tempus
posterius deducunt. (Sed erret Harnack (_Medizinisches aus der ält.
Kircheng._ p. 14) qui titulum Christianum et aetate Byzantina esse
contendit).

Benndorf u. Niemann, _Reisen in Lykien und Karien_ p. 63 nr. 30 et p. 64
nr. 32. "Sidymae". Titulus dedicatorius in porticu, quam Τιβέριος
Κλαύδιος "Σεβ[αστοῦ ἀπ]ελεύθερος" Ἐπάγαθος "ἰατρὸς ἀκκῆσσος τοῦ ἰδίου
πάτρωνος" cum alio quodam (cf. 32) et Claudio imperatori et Dianae et
deis aliis consecraverat. Idem Ἐπάγαθος ἀπελεύθερος ἰατρὸς ἀκ[κῆ]σσος
τοῦ ἰδίου πάτρωνος una cum Tib. Claudio Tib. f. Quir. Liviano statuam
Claudii statuendam curavit (nr. 32). --Quibus titulis additur ad
»medicum Augusti« quidam »medicus accensus Augusti«, qui igitur medicos
Augusti in serviendo valetudini Caesaris ipsius adiuvabat. Qui quamquam
servus erat, non inter servos medicos ducendus est, qui homines et
maxime servos aulae imperatoriae curabant. Quibus praeerat quidam »supra
medicos« aut »decurio medicorum« aut »superpositus medicorum«,[29] inter
quos omnes aulae imperatoriae medicos archiatrum locum non habere late
patet.

    [Adnotatio 29: CIL. VI 3982: _M. Livius Liviae l. Orestes supra
    med(icos)_; CIL. VI 3984 (cf. 3983); _M. Li[vius] Boeth[us]
    dec(urio) medic[orum]_; CIL. VI, 8504: _D. M. T. Fl. Paederot. Aug.
    lib. Alcimiano superposito medicorum_ eqs.]

P. Perdrizet et Ch. Fossey BCH. XXI (1897), p. 66, 3. Rev. arch. 1897, I
p. 355. Byzant. Zeitschr. XIV (1905) p. 20 nr. 5. "Laodiceae ad
Libanum". (?--Tell Nebbi Mindu) .... [Λικ]ίννι[ον?] .... |
Φι[λ]ιππικὸ[ν] | "ἰατρὸν Σεβ(αστοῦ)" | Φλ. Σακέρδος | Ἐμίσηνος τὸν |
αὐτοῦ φ[ί]λον. Imperatoris nescio cuius medicus. Sed Hadrianum, cum in
Syria versaretur, aut alium imperatorem ibi versatum curasse et
propterea ut titulum medici Augusti sibi adsumeret impetrasse videtur.
Ad tempora posteriora litterae formis rotundis (*ΕϹλ) pertinent.

G. Hirschfeld, Greek inscr. in the Brit. M. 799. "Cnidi". In basi
statuae publice erectae: Σερούϊος [Σουλ]πίκιος Ἀπολλωνίου υἱὸς Ἑκαταῖος
ὁ "ἰατρὸς καὶ φίλος τοῦ Σεβαστοῦ", ad quae verba extrema medicos regum
Graecorum conferas, qui τῶν πρώτων φίλων βασιλέως καὶ ἀρχιατρός
vocabantur (p. 26) et Eudemum _amicum et medicum Liviae_ (Tac. Ann. IV,
3). Cum ex nomine Servi Sulpici eluceat eum civitatem a Galba accepisse,
huius vel alicuius posteriorum medicus fuit. Adnotavit etiam Newton
litteras tituli Hecataei aliquanto priores esse tituli Hadriani eodem
loco reperti.

Falsa autem est inscriptio CIG. 3285 in anaglypho sepulcrali Smyrnaeo
nunc in museo Veronensi conservato, id quod et contextus verborum et
formae litterarum et locus inscriptionis sub anaglypho demonstrant. Ibi
legitur: Μᾶρκον Ἀρτώριον Ἀσκληπιάδην | "θεοῦ Καίσαρος Σεβαστοῦ ἰατρὸν" |
ἡ βουλὴ καὶ ὁ δῆμος τῶν Σμυρναίων | ἐτίμησαν ἥρωα πολυμαθίας χάριν.
Patet iam inscriptionem inepte compilatam esse ex eis quae scriptores
Romani passim de Artorio medico Caesaris Augusti tradunt. Quam
inscriptionem esse vitiatam Maffei iam olim (Mus. Ver. XLVII. 4)
Boeckhio non multum persuadens et tum iterum Duetschke (Antik. Bildw.
IV, 539) contenderat. Quod nemo negabit, qui anaglyphum ipsum aut
imaginem ope lucis expressam viderit.[30]

    [Adnotatio 30: Copiam videndi praebuit E. Pfuhl anaglyphi imagine
    photographica amabiliter dono data.]

Sed ne in falsis operam perdamus titulis. Pergamus afferre testimonia,
quae demonstrant medicos Caesarum saeculo primo et ineunte altero
publice nondum archiatros nominatos esse. Exstant enim Latini etiam
tituli:

CIL. VI, 3985 _Tyrannus Liviae medicus_ (cf. ibid. 3986 et 87 alios
Liviae medicos, quorum tabulae in columbario libertorum et servorum
Liviae Augustae et Caesarum inventae sunt, unde etiam tituli supra
laudati adn. 29, 1 et 2).

CIL. VI 8646 et 47 exstant duo »medici domus Augustae«.

CIL. VI 8895: _L. Arruntio Semproniano Asclepiadi Imp. Domitiani medico_
eqs. (cf. Plin. NH. XXIX, 5).

CIL. XIV 3641, Tibure: _D. M. Ti. Claudio Aelio Sabiniano medico Aug
{////} Pedanius Rufus amicus._[31]

    [Adnotatio 31: Testem adhibet R. Briau (l.l. p. 39) etiam
    inscriptionem Taurinensem Grut. p. 632, 6 al.: ACRONIP|MEDICO
    AVG|eqs. Sed exemplum melius exhibet (v. CIL. V, 7043):
        ACRON   |  {linea a manu scripta}
        MEDICO M \ {eadem linea prosequitur}
    eqs.]

Multi alii »medici« inter officiates ex familia Augusta, qui quidem
servi sunt aut liberti, ibidem exstant (CIL. VI 8894--8910).[32]

    [Adnotatio 32: Conferas etiam Iacob. Arata, _L’arte medica nelle
    iscrizione latine_ (Genova 1902), ubi non pauci tituli Latini
    medicorum (Aesculapii, aliorum deorum sanantium) ex voluminibus
    nonnullis Corporis Inscr. Lat. raptim sunt collectae.]

Certe igitur constat Domitiani etiam medicos titulo antiquo »medicus
Augusti« esse usos. Qui titulus ex Aegypto, ubi βασιλικὸν ἰατρὸν illum
inveneramus (v. p. 28), Romam translatus esse videtur, archiatri autem
titulum Graeci ex Asia oriundi in Italiam importaverunt. Nam quod
Galenus Andromachum Neronis medicum archiatrum nominat (K. vol. XIV,
p. 2: Ανδρόμαχος ὁ Νέρωνος ἀρχιατρός κτλ. cf. supra »Imp. Domitiani
medicus«), verisimile est, quod in sua patria mos erat, Galenum in res
alienas transtulisse. Fuit igitur Andromachus medicus (vocat eum Galenus
brevi ante loc. cit. simpliciter ἰατρόν) et factus est »medicus
Augusti«, id quod Galenus, Graecus quidem verborum amans, voce ἀρχιατροῦ
interpretatur. Neque aliter iudicandum est de aliis archiatris ab Galeno
laudatis: K. Vol. XIV p. 261: Μάγνος δὲ ὁ καθ᾽ ἡμᾶς ἀρχιατρὸς γενόμενος
et paullo post Δημήτριος δὲ καὶ αὐτὸς καθ᾽ ἡμᾶς ἀρχιατρὸς γενόμενος.
Quos Romae factos medicos imperatorios (ut de Demetrio medico Marci
Aureli constat: Gal. XIV p. 4) Galenus vocabulo a Romanis nondum
usurpato, sibi autem noto et grato vocare videtur. Nam tertio etiam
saeculo Lampridius tradit medicum imperatorium ab Severe Alexandro
salario firmo conductum et _medicum Palatinum_ nominatum esse (Alex.
Sev. c. 42). Denique ad Iuven. X, 221 Themiso, qui primo vixit a. Chr.
n. saeculo neque unquam medicus Augusti ullius fuisse potest, ab
scholiasta archiater vocatur. Sed scholion illud (ed. Jahn-Buecheler:
_Themison a. archiater illius temporis cui detrahit_), cum in Pithoeano
a manu prima scriptum legatur, non recentissimorum est, tamen sexto
demum saeculo exaratum esse potest. Quo tempore vox archiatri pro
simplici medici iam usurpata esse videtur ut est cum hoc vocabulum circa
annum 800 ad Germanos transflueret, apud quos pro antiquo medici
vocabulo recipiebatur.[33]

    [Adnotatio 33: cf. Grimm, Dwb. I, 577; Kluge, Etym. W. p. 20.--ahd.
    arzât. mnd. aersatre, aersater, ersater, ersetre. mhd. arzât, arzet.
    nhd. arzt.]

Quae cum ita sint, res hoc modo disceptanda est: titulus archiatri, quo
reges Orientis Graeci utebantur, non continuo ab imperatoribus Romanis
excipiebatur, sed in urbes Graecas transiit et prioribus aevi Romani
saeculis ab Graecis hominibus tantum usurpabatur.

Quod praeter ea, quae adhuc exposuimus, multi archiatrorum tituli
demonstrant, qui in urbibus Graecis et maxime Asiae Minoris inventi
sunt. Cum in his ad vocem archiatri nihil aliud adiunctum sit, ab urbe
in qua erant medici hoc nomine vocati esse videntur. Accedit, quod ter
non ἀρχιατρός solus sed ἀρχιατρός τῆς πόλεως vel ἀρχιατρός πόλεως
dicitur. Hi tres igitur medici municipales vel ut adhuc diximus publici
erant, ita ut alii etiam ἀρχιατροί ab urbe sic vocati medici publici
fuisse videantur. Cum autem tres illi tituli ἀρχιατρῶν τῆς πόλεως in
urbibus reperti sint, quae longe inter se distant, cum prima in Asia,
secunda in Graecia, tertia in Italia sita sit, hac re iam demonstratur
aevo Romano morem Graecorum, ut valetudinem civium medicis publicis
mandarent, per totum imperium Romanum diffusum esse neque umquam Graecos
ipsos a more suo destitisse. Sed accuratiora proferamus de tribus illis
titulis:

  49. CIG. 2714; Lebas, Voyage V, 314-318. In urbe Cariae "Euromo".
  Eadem inscriptio dedicatoria quinque aut si imagini Fellowii (_Asia
  Minor_, p. 260) fides habenda est octo columnis templi alicuius
  affixa est. Quas dedicavit columnas Μενεκράτης Μενεκράτους
  "ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως" στεφανηφορῶν κτλ. Quo tempore columnae
  dedicatae tabulis praefixae sint, certe dici non potest. Formae
  litterarum mea quidem sententia altero saeculo antiquiores non sunt
  *ϹΩΝΗ. Sed structuram et formas templi ipsius atque columnarum
  (v. _Antiquities of Jonia_ I, cap. IV, tab. 1-5) recentiores aetate
  Hadriani non esse et inter Augusti et Hadriani tempora cadere
  R. Delbrueck mihi asseveravit.

  50. IG. IV, 782. "Troezene". In basi statuae Aesculapii, ut satis
  certum est, quam urbi dedicavit Αγασικλείδας Ἀγασικλείδα ὁ ἀρχιατρὸς
  τῆς πόλεως ἀγορανομῶν τὸ ξ̅θ̅ (coni. Bursian al., ζ̅θ̅ in lapide)
  ἔτος. Cum aera ab Hadriani itinere Peloponnesiaco deducenda sit,
  titulus, si recte illud coniectum est, anni p. Chr. 192 est.

  51. IG. XIV, 689. In Hirpinorum urbe "Aeclano". In basi statuae
  Aesculapio dedicatae. Quam constituendam curavit Γ. Σάλουϊος
  Ἀττικιανὸς "ἀρχιατρὸς πόλεως". Vix saec. p. Chr. II. antiquior.

Quibus ab ἀρχιατροῖς τῆς πόλεως vix ei medici distinguendi sunt, qui
solum ἀρχιατροί in titulis vocantur. Quos titulos nunc per locos
disponamus, quo facilius quanto archiatri in Asia Minore frequentiores
sint perspiciatur:

  52. Heberdey u. Wilhelm, _Reisen in Kilikien_ (1891 u. 92)
  (Denkschr. d. K. A. d. W. in Wien, Ph.-h. Kl. Bd. XLIV, VI), p. 20
  nr. 51. "Rhossi" (in loco _Arsâs_ in Cilicia). Titulus sepulcralis
  christianus Κυρίλλου̣ τοῦ τιμιωτάτου̣ καὶ ἐναρέτου ἀρχειατροῦ. Valde
  recens.

  53. Ibid. p. 84 nr. 161. "Olbae" (in loco Ciliciae _Uzundschaburdsch_).
  Basis statuae: Μ. Αὐρήλιον Μενάνδρον Μενάνδρου τὸν ἀρχιατρόν κτλ.
  II. saec. altera parte non prior.

  54. Petersen und v. Luschan, _Reisen in Lykien etc._ p. 176 nr. 225.
  In via, quae ab loco _Elmaly_ "Cibyram" ducit. Tit. sepulcr.:
  [Φιλ]όλογον ἀρχ[ιατρ]όν? κτλ. II. saec.?

  55. Benndorf u. Niemann, _Reisen in Lykien und Karien_. I p. 78 nr.
  55. "Sidymae" in sarcophago. Μ. Αὐρ. Πτολεμαῖος [ὁ καὶ Ἀριστ]όδημος
  Ἀριστοδήμου τοῦ καὶ Λύσωνος Ἀρις[τοδήμου] Σιδυμεὺς ἀρχιατρὸς
  τετειμημένος ὑπὸ τῶν Σεβαστῶν κ̣αι τῆ[ς] πατρίδος ἀλιτουργία κτλ.
  Altera parte saec. II. non antiquior.

  56. CIG. 4277. "Xanthi". Tit. sepulcr. Κλαυδίου Επικτήτου ἀρχια̣τροῦ.
  II. saec.?

  57. P. Paris et M. Holleaux, BCH. IX (1885), p. 336 nr. 19; rectius
  Sterret, Papers of the Americ. School, II (1883/84), p. 21 nr. 17.
  "Heracleae-Salbacae" (in Caria). Basis statuae. Statuebat nescio
  quis quendam .... οὐ Χαρμίδου Μεν[άν]δρου πρύτανιν καὶ
  στ[ε]φανηφόρον καὶ ἀρχιατρόν, [ἕ]να τῶν εὐγενεστάτων καὶ
  εὐσχημονεστάτων, ἀπο προγόνων βουλευτῶν, πάσας ἀρχάς τε καὶ
  λειτουργίας ἐκτ[ετελε]κότα τῇ πατρίδι κτλ. II. saec. altera parte non
  prior.

  58. P. Paris et M. Holleaux, BCH. IX (1885), p. 337 nr. 20.
  "Heracleae-Salbacae". Basis statuae. Totum do titulum: [Χ]αρμίδην
  πρύτανιν | καὶ στεφανηφόρον | υἱὸν Μ. Αὐρ. Χαρμίδου | πρυτανέως καὶ
  στε|φανηφόρου καὶ ἀρχι|ατροῦ. cf. tit. 57.

  59. CIG. 3953h. »in oppido _Makuf_«, "Heracleae-Salbacae", ut nunc
  constat (Waddington apud Lebasium III, 1695. Paris et Holleaux, BCH.
  IX (1885), p. 330 sqq.). Tit. sepulcr. Παππίου ....ου "ἀρχιατροῦ
  ἀπογόνο[υ] ἀρχιατρῶν". II. saec. vel recentior.

  60. Babington, Transact. of the Royal Soc. of Lit., II. Ser. Vol. X,
  p. 126 nr. 25; E. L. Hicks Journ. of. H. St., XI (1890), p. 127 nr.
  11. In urbe Cariae "Ceramo". In basi rotunda protomae vel statuae,
  quam urbs imperatori C. Valenti Hostiliano Decii filio erexit.
  Verbis dedicatoriis subscriptum est: Μ. Αὐ. Β(αλέντι) Πολείτῃ β̅ τῷ
  ἀρχιατρῷ πρώτῳ ἄρχοντι τὸ β̅. Anni 251.

  61. C. T. Newton, _Discov. of Halicarn. etc._ II, p. 790 nr. 96.
  "Laginae". In basi duarum statuarum. In fine inscriptionis tempus
  inter cetera verbis his definitur: ἐπιμελουμένου τῶν Μυστηρίων Σουλ.
  Δημητρίου τοῦ ἀξιολογωτάτου ἀρχ[ια]τροῦ. Saec. II. partis mediae,
  ut ex nomine Π. Αἰλ. Αὐρ. Νέωνος apparet.

  62. Lebas-Waddington III, 568. "Alabandae". Tit. sepulcr.: Ἑρμέρωτος
  ἀρ|χιατροῦ‧ ζῶ. | Αὐρ. Διονυσίου‧ | ζῇ. (editor partem priorem
  restituit: [Τῶν] Ἑρμέρωτος ἀρχιατροῦ (sc. οἰκείων). Ζῶ[σιν].) II.
  saec. partis alterius non prior.

  63. CIG. 2847. "Aphrodisiade". Tit. sepulcr. Μάρκου Αὐρηλίου
  Μεσσουληΐου Χρυσαορ[έω]ς ἀρχιατροῦ. Aetatis Antoninorum.

  64. A. E. Contoléon, REG. XII (1899), p. 382 nr. 3. "Trallibus". In
  sigillo ferreo cum capulo legitur: Εὐκάρπου ἀρχιατροῦ. De tempore
  editor, qui titulum litteris parvis mandavit, nullum verbum addidit.
  Sed certe ad saecula posteriora spectat.

  65. CIG. 2987; Lebas V, 161. "Ephesi". In basi statuae [Ἀττ]άλου
  Ἀσκληπιάδου Πρείσκου φιλοσεβαστοῦ "ἀρχιατροῦ διὰ γένους", cuius
  munera honoraria multa adduntur. II. fere saec.

  66. Hicks, _Greek Inscr. in the Brit. Mus._ 677. "Ephesi". Tit.
  sepulcr. .... Ἰο[υλίου?] ..... ἀ̣ρχει̣ατροῦ hominis Iudaeici ut ex
  verbis quae sunt in fine intelligitur: [Ταύτης τῆ]ς σοροῦ κήδον|[ται
  οἱ ἐν Ἐφέ]σῳ Ἰουδέοι. II. vel III. saec.

  67. M. A. Wagener, _Inscr. Gr. rec. en Asie Min._ p. 20, 3 et tab. A
  (_Mémoires des Prix de l’Acad. de Bruxelles_ 1861). Μους. κ. Βιβλ.
  III (1880), p. 159 nr. τιθ᾽. K. Buresch, _Aus Lydien_ (ed. O.
  Ribbeck 1898) p. 55. In urbe Lydiae "Coloe". In lapide marmoreo arae
  simili legitur: Αὐρή[λιο]ς Ἀρτεμίδωρος | ὁ ἀρχιατρὸς καὶ ἰεροφάν|της
  εἱδρύσατο. Nescio qui K. Buresch coniecerit Artemidorum in ἱερᾷ
  συμβιώσει muneribus sacerdotalibus archiatri et hierophantae esse
  functum. Equidem intelligo: ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως καὶ ἱεροφάντης
  θεοῦ τινος, fortasse Ἀσκληπιοῦ. II. saec. vel III. ineuntis.

  68. Lebas-Waddington III, 1523. "Smyrnae". Fragmentum temporis
  Traiani. Fortasse versus 2. restituendus est: ....νον ἀρχια[τρόν].

  69. I. A. R. Munro, I. of H. St. XVII (1897), p. 286 nr. 54. In loco
  Mysiae _Säujilar_. Stela sepulcralis Αὐρ. Ἱεροκλεῖ [β᾽] τῷ ἀρχιατρῷ
  consecrata ab filio Αὐρ. Ἱεροκλεῖ γ᾽. Saec. II. exeuntis vix
  antiquior.

  70. CIG. 3943. "Lampsaci" (nunc Oxonii). Basis statuae a gerusia
  Κύρῳ Ἀπολλωνίου ἀρχιατρῷ ἀρίστῳ πολείτῃ κτλ. auctori beneficiorum
  magnorum erectae. Quem Cyrum eundem esse ac _Cyrum Liv(i)ae Drusi
  Caes(aris) medicum_ (CIL. VI, 8899) olim viri docti male putabant.
  Non autem repugnabo, si quis Cyrum Apollonii f. Lampsacenum, qui
  patri sepulcrum et funus consecravit (CIG. 3645), illum esse
  archiatrum existimat. Uterque titulus ad II., ut videtur, pertinet
  saeculum.

  71. Perrot, _Exploration de la Galatie et de la Bithynie_, p. 48 nr.
  27. Kaibel, EG. 352. Titulum multo accuratius lectum nuper edidit
  G. Mendel BCH. XXVII (1903), p. 317 nr. 6. "Claudiopoli". Tit.
  sepulcr. Acilii Theodori archiatri (ἰατρῶν πρό[μου] quod ut nuper in
  lapide lectum est Georgius Kaibel iam restituerat). Sepulcrum eius
  faciendum curaverunt filius et Θεόδωρος ἀρχιατρός propinquus.


  72. G. Lefebure, BCH. XXVII (1903), p. 375 nr. 115. In loco Aegyptio
  _Tehneh_, ubi fortasse fuit oppidum vetus "Acoris". Stela sepulcr.
  reperta in christianorum coemeterio saec. V. vel VI.: Πρώτερις |
  ἀρχιατρὸς | ἐκοιμήδη | ἐν Κ(υρί)ῳ | Παχὼν κ̅α̅.


  73. IG. XII, 2, 484. In insula Lesbo a Conze olim reperta "Hierae".
  Basis statuae a senatu populoque Mytilenorum, ut verisimile est,
  constitutae: [Ἡ β]όλλα καὶ ὁ δᾶμος Βρῆσον Βρῆσω ἀρχιατρὸν
  ἀλιτού[ρ]γατον, ζὰ τῶν παίδων δὲ καὶ ἐκγόνων ἀρχὰς καὶ ἄλλας καὶ
  κισσοφορίας καὶ ἀγορανομίας ἐπιτετελέκοντα, quae munera multa alia
  praecipue sacerdotalia archiatri ipsius sequuntur, inter quae
  ζάκορος Σαώτηρος Ἀσκληπίω (v. 21 sq.). II. ut videtur saec.

  74. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 282. "Co". Tit. sepulcr.: -- --
  -- Κ̣ο̣σ̣[σεινι]|ου Βασσου ἀ̣[ρ]|χιατρου ἐτω[ν] | κ̅α̅. II. saec.?

  75. R. Herzog, Koische Funde u. Forsch. p. 92 nr. 115. "Co". Tit.
  sepulcr.: Γά. Ἰούλιος | Πρωτόκ(τ)ητος | [ἀ]ρχιατρός. I. saec.

  76. IG. XII, 3 259. "Anaphes". Basis statuae: Εὐγνώμων Εὐγνώμωνος |
  ἀρχιατρὸς Ἀπόλλωνι | Ἀιγλήτηι εὐχήν. Litterae apicibus longis et
  multis ornatae. I. saec.?

  77. CIG. 1407. "Spartae". Fragmentum basis statuae: -- -- [σω]τῆρος
  τῆς πόλεως | καὶ ἀρχιατροῦ | ψ. [β.]. II. fere saec.

  78. IG. IV 723. "Hermiones". Basis statuae Aureliae filiae mortuae
  Λεοντίδα [τοῦ πε]ρι[η]γητοῦ καὶ ἀρχιατροῦ. Nomen [Α]ΥΡ[ΗΛ]ΙΑΝ (vs. 1)
  ex ΥΡΝΑΙΑΝ K. Keil emendavit (Jahrb. für kl. Phil. II. Suppl.-Bd.
  1856/57, p. 386) quod fugit editorem Corporis, qui cum Boeckhio
  (CIG. 1227) [Σμ]υρναίαν dedit. Nomine Aureliae agnito titulus ad
  aetatem Antoninorum vocatur.

  79. IG. VII 2688. "Thebis". Tit. sepulcr.: Ἐπὶ | Χαρέᾳ ἀρχια|τρῷ
  ἥρωι. Litterae multis apicibus ornatae. Fortasse saec. I. potius
  quam II.


  80. IG. XIV 852. CIL. X, 2858. "Puteolis". Tit. sepulcr. bilinguis
  cum nomine Latine scripto Q. Passeni archiatri (ARCHIA|T). II. fere
  saeculi (Kaibel, EG. 677: I. fere saec.).

  81. G. I. Ascoli, _Iscrizione etc. di antichi sepolcri Giudaici del
  Napolitano_ p. 55 nr. 10 (cf. p. 54, 7). CIL. IX 6213 (cf. 6211 et
  12). Lenormant, Gazette archéol. VIII (1883), p. 42. "Venosae". Tit.
  sepulcr.: ὧδε κῖτε Φλ. | Φαυστῖνος γερουσι|άρχον ἀρχιατρός | υἱὸς
  τοῦ Ἰσᾶς ἐτῶν .. Saec. IV vel V. potius.[34]

    [Adnotatio 34: Rangabé, (Ant. Hell. 426) suspicatus est in Archippi
    duobus decretis honorum IG. II 230a vs. 9: ΝΑΡΧΙΠΠΟΝΤΟΝΑΡΧΙ legendum
    esse ..]ν Ἄρχιππον τὸν ἀρχι[ατρόν]. Sed haec coniectura multis
    de causis reicienda est (cf. Wescher, Rev. arch. 1863 (VIII),
    d. 481{1}).]

Quos titulos si contuemur mirum est Asiam Minorem adeo praevalere.
Viginti et unus enim sunt tituli Asiae Minoris, octo tantum Graeciae et
insularum, duo Italiae, unus Aegypti. Sequitur, ut quodam tempore in
Asia Minore titulo archiatri praecipue faveretur. Quod quo tempore
factum sit, ex nomine Aurelii, quod saepe in inscriptionibus illis
extat, facile coniicitur. Quod nomen cum demum aetate Aureliorum
Antoninorum apud Graecos pervulgatum sit, inscriptiones illas ante
M. Aurelii tempora incisas non esse intelligitur, inde a quibus illud
nomen per saeculum II. et III. audiebatur, sicut etiam inter titulos
supra collatos M. Aurelii Valentis Politae (nr. 60) concepta est anno
251.

Neque casu factum esse, ut aetate Antoninorum titulus archiatri in Asia
Minore effloresceret, ex alio sumi potest. Iulius Caesar olim medicis
civitatem dederat quippe Romae artem exercentibus. Testatur Suetonius,
Div. Iul. 42: _Omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium
doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent,
civitate donavit._ Tum Augustus immunitatem addidit, sed etiam Romae
tantum, ut videtur, factitantibus: Cassius Dio LIII, 30: τὴν τε ἀτέλειαν
καὶ ἑαυτῷ καὶ τοῖς ὁμοτέχνοις, οὐχ ὅτι τοῖς τότε οὖσιν ἀλλὰ καὶ τοῖς
ἔπειτα ἐσομένοις, ἔλαβεν (sc. Antonius Musa, postquam Augustum valde
aegrotantem sanavit.--cf. Sueton. Div. Aug. 42). Denique munera
municipalia omnibus medicis "in patria sua" factitantibus ab Hadriano
condonata sunt, id est honores (gymnasiarchia, agoranomia, officia
sacerdotalia), munera patrimonii (ad se milites recipiendi), munera
personarum (iudicandi, obeundi legationem, conscribendi milites,
comparandi frumentum et oleum, alia.--cf. E. Kuhn, _Die städt. u.
bürgerl. Verf. d. röm. Reichs_ I, 118). Leguntur haec in Digestis XXVII,
1 l. 6, 8: Ἔστιν δὲ καὶ ἐν ταῖς τοῦ βασιλέως Κομμόδου διατάξεσιν
ἐγγεγραμμένον κεφάλαιον ἐξ ἐπιστολῆς Ἀντωνίνου τοῦ Εὐσεβοῦς: ...
»ὁ θειότατος πατήρ μου (Hadrianus igitur) γράψας φιλοσόφους ῥήτορας
γραμματικοὺς "ἰατροὺς" ἀτελεῖς εἶναι γυμνασιαρχῶν ἀγορανομιῶν ἱερωσυνῶν
ἐπισταθμιῶν σιτωνίας ἐλαιωνίας καὶ μήτε κρίνειν μήτε πρεσβεύειν μήτε εἰς
στρατεῖαν καταλέγεσθαι ἄκοντας μήτε εἰς ἄλλην αὐτοὺς ὑπηρεσίαν ἐθνικὴν ἥ
τινα ἄλλην ἀναγκάζεσθαι. Quibus omnibus antea concessis libertatibus cum
in Asia Minore multi essent medici aut qui medicinae peritiam sibi
adsciscebant civitatesque immunitate eorum onerarentur, Antoninus Pius
civitatibus Asiae Minoris lege praescripsit, ut certus tantum numerus
medicorum muneribus liberandus esset. Quae lex Antonini Pii ex Modestini
libro secundo excusationum in Digesta recepta est: l. 6 §2 libri Dig. de
excusationibus XXVII, 1: -- -- -- δηλοῦται ἐξ ἐπιστολῆς Ἀντωνίνου τοῦ
Εὐσεβοῦς γραφείσης μὲν τῷ κοινῷ τῆς Ἀσίας, παντὶ δὲ τῷ κόσμῳ
διαφερούσης, ἧς ἐστιν τὸ κεφάλαιον τοῦτο ὑποτεταγμένον‧ »Αἱ μὲν ἐλάττους
πόλεις δύνανται πέντε ἰατροὺς ἀτελεῖς ἔχειν καὶ τρεῖς σοφιστὰς καὶ
γραμματικοὺς τοὺς ἴσους, αἱ δὲ μείζους πόλεις ἑπτὰ τοὺς θεραπεύοντας
.... αἱ δὲ μέγισται πόλεις δέκα ἰατρούς .... ὑπὲρ δὲ τοῦτον τὸν ἀριθμὸν
οὐδὲ ἡ μεγίστη πόλις τὴν ἀτέλειαν παρέχει«.[35]

    [Adnotatio 35: Additque Modestinus ipse: εἰκὸς δὲ τῷ μὲν μεγίστῳ
    ἀριθμῷ χρήσασθαι τὰς μητροπόλεις τῶν ἐθνῶν, τῷ δὲ δευτέρῳ τὰς
    ἐχούσας ἀγορὰς δικῶν, τῷ δὲ τρίτῳ τὰς λοιπάς. τοῦτον τὸν ἀριθμὸν
    ὑπερβαίνειν μὲν οὐκ ἔξεστιν οὔτε ψηφίσματι βουλῆς οὔτε ἄλλῃ τινὶ
    παρευρέσει, ἐλαττοῦν δὲ ἔξεστιν. Immunitates autem medicos adipisci
    non posse nisi in patria sua artem exercerent ut edixerat Hadrianus
    Antoninus asseveraverat. Tamen τοὺς ἄγαν ἐπιστήμονας καὶ ὑπὲρ τὸν
    ἀριθμὸν καὶ ἐν ἀλλοτρίᾳ πατρίδι atque omnes professores Romae
    habitantes (quod Augustus iam praescripserat) muneribus liberos
    fuisse ex Dig. I. 6 §8 I. XXVII, 1 apparet.]

Quae verba primo obtutu ad medicos publicos pertinere non videntur;
tamen hos intelligendos esse facile perspicies, si epistulas imperatorum
posteriorum ad archiatros missas spectaveris, in quibus veterum
principum leges confirmantur et medici publici »archiatri« vocantur.

Nomen archiatrorum ipsum in libris Romanis primum in epistula
Constantini imperatoris extat, quae in Codice legitur Theodosiano XIII,
III, 2 (a. 326). Imperator ille alio in rescripto »"medicis"« iterum
_beneficia divorum retro principum_ confirmaverat (C. Theod. XIII,
III, 3), et sicut ante Constantinum a (Septimio) Severo (Dig. 6 §8
l. XXVII, 1) sancta erant, ita privilegia _vetustis sanctionibus
adtributa_ ab imperatoribus tum medicis tum archiatris confirmabantur
(v. C. Theod. XIII, III, 15. cf. ibid. §3, 4, 17, 18. Cod. Iust. X, 53,
6 et 11; X, 66, 1. Instit. I, 25, 15. Fragm. Vat. 149).

Archiatros nominatos in his imperatorum epistulis medicos esse publicos
apparet ex Constantini ad populum epistula anni 333 (C. Iust. X, 53, 6),
in qua, postquam _medicis et maxime archiatris vel ex-archiatris_
aliisque liberalium artium professoribus libertates confirmatae sunt,
hoc dicitur: _Mercedes etiam eorum et "salaria" reddi iubemus, quo
facilius liberalibus studiis et memoratis artibus multos instituant_
(cf. Th. XIII, 3, 1. Diog. 16 §1, XXXIV, 1). In quibus mercedes pecunias
a privatis datas esse putamus, salaria autem annua a re publica accepta.
Quae disertius etiam Lampridius memoriae tradit, cum dicit Severum
Alexandrum "medicos" Romae instituisse _usque ad sex, qui annonas binas
aut ternas accipiebant_ (Alex. Sev. 42). Ex quibus sex Severi Alexandri
medicis publicis quattuordecim urbis Romae archiatri prodierunt. Ita
enim in Cod. Iust. (X, 53, 9) et Theod. (XIII, 3, 8) de archiatris
quattuordecim regionum constitutum est: _archiatri scientes "annonaria"
sibi "commoda a populi commodis" ministrari_ eqs. et de eisdem C. Th.
XIII, 3, 9 ex.: _hisque "annonarum compendia" quae eorum sunt meritis
dignitatique praestanda tua sinceritas_ (Olybrius _p.u._) _iuxta
dispositionem prius habitam fiat ministrari_. Romae igitur medici
publici erant saeculo III. ineunte, qui IV. saeculo archiatri
nominabantur, ita ut apte intelligatur, cum medici publici ex urbibus
Graecis Romam profluxerint, qui ibi inveniuntur ἀρχιατροί, medicos
publicos fuisse.

Tituli quidem archiatrorum cum plurimi breves sint et longiores etiam
plerumque nihil nisi multa munerum nomina exhibeant, levia tantum
praebent momenta, ut natura archiatrorum Graecorum cognoscatur. Tamen ex
eo, quod munus archiatri una cum aliis muneribus publicis nominatur,
munus archiatri publicum fuisse apparere videtur. Exempli causa
Heracleae-Salbacae M. Aurelius Charmides πρύτανις καὶ στεφανηφόρος καὶ
ἀρχιατρός nominatur (nr. 58 cf. 57), Cerami M. Aur. Valens Polites
nominatur ὁ ἀρχιατρός (nr. 60) et eodem modo Aur. Artemidorus Coloae
(nr. 67) et alii (nr. 53, 69). Iam vero si Attalus Asclepiades Priscus
Ephesi ἀρχιατρὸς διὰ γενους est (nr. 65), cum hunc titulum ei aut alicui
maiorum a populo datum esse necesse sit, munus archiatri publicum munus
fuisse manifestum fit. Sed Galeni etiam locus (K. XVIII, 2, 678)
demonstrat civitates saec. II medicinis (ἰατρείοις) quidem constituendis
publice consuluisse, quem locum infra, ubi de medicina agemus,
tractabimus (c. II §4).

Adsunt autem illi ἀρχιατροὶ τῆς πόλεως, quos a populo conductos muneri
medico praefectos esse ex titulo certe apparet. Verum cum etiam
Charmidae illi, Politae, alii, quos supra contulimus, medici a populo
instituti esse videantur, nihil iam inter utrumque titulum interest et
ὁ ἀρχιατρός vel ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως medicus publicus tum vocabatur.
Nam ne leve quidem indicium exstat saec. iam II. vocabulum archiatri
eandem habuisse vim ac simplex medici, cum praesertim multi medicorum
tituli eiusdem temporis in Asia Minore reperti sint, in quibus medici
ἰατροί simpliciter vocantur.[36] Contra archiatri sunt »médecins
fonctionnaires«.

    [Adnotatio 36: CIG. 4249, 3872b. AM. XXIV, p. 211, 34; XXIX, p. 169,
    12. IoHSt. X, p. 72, 24; XI, p. 251, 27; XXIV, p. 287, 33. BCH. VII
    p. 452 II vs. 12; XVIII, p. 160, 4; XXIV, p. 403, 79. Americ. Journ.
    IV, p. 13, 13. Papers of the Am. Sch. III, p. 27, 29 (= BCH. X 510).
    Lebas 1663b. Wood, _Disc. at Eph._ App. 7, 7. Heberdey u. Wilhelm,
    _Reisen in Kil._ p. 69, 179. aliae.]

Quae cum ita sint, cum Antoninus Pius immunitatem medicorum in numerum
definitum concluderet, medicis publicis a civitatibus Asiae Minoris, ut
in numero illo clauso inessent, concessum esse videtur. Quare factum
est, cum antea numerus publicorum vaccillaret, ut tum in oppidis,
quo erant ampliora, quinque vel septem vel decem medici publici
instituerentur. Simulque epistula illa efficiebatur, ut nomen archiatri,
quo usque ad id non omnes usi erant, ad totum illum certum numerum
medicorum publicorum transmitteretur et maxime per urbes Asiae Minoris
dilataretur.

Haec non omnino nos comminisci testes habemus archiatros duos, qui sibi
immunitatem praebitam esse praedicant: Μ. Αὐρήλιος Πτολεμαῖος κτα.
ἀρχιατρὸς "τετειμημένος ὑπὸ τῶν Σεβαστῶν καὶ τῆ[ς] πατρίδος ἀλιτουργίᾳ"
κτλ. (Sidymae, nr. 55), Βρήσος Βρήσω "ἀρχιατρὸς ἀλιτούργατος" (Lesbi,
nr. 73).

Sed tamen tenendum est vocem iam antea usitatam fuisse, atque tum
etiam qui ea significabantur medici publici fuerint. Sunt enim inter
inscriptiones archiatrorum nonnullae, quae non ad saec. II, sed ad
primum aut saltem ad primam partem saeculi secundi pertinere videntur.
Quae saepius, ut videtur, in Graecia ipsa inventae sunt. Quod quidem
nullo idoneo argumento certius statuere possumus, cum plerumque aetas
titulorum illorum non nisi ex litterarum formis agnoscatur. Quae quam
incerta praebeant iudicia, inter omnes constat.[37]

    [Adnotatio 37: cf. O. Kern, _Inschriften von Magnesia_,
    p. XXIX-XXXVII: »Die Geschichte der Steinschrift in Magnesia.«]

Tamen Coorum archiatri (nr. 74 et imprimis 75, ubi nomina Γα. Ἰούλιος
respicienda sunt) haud scio an saeculi primi sint, cum praesertim eodem
saeculo C. Stertinius Xenophon ibi iam ita vocatus sit (v. p. 33). Immo
fortasse ab Cois, quippe apud quos medici multi et publici et alii
fuissent, titulus archiatri ex aulis regum Orientis Graeci acceptus est
et ab his paullatim ad alias urbes permanavit.

Quae utut se habent, saec. II. medici publici archiatri vocati in
urbibus Graecis ubique exstant, atque ex his et institutum et nomen in
alias provincias imperii Romani transiit praeter Aegyptum, quae ipsa
antiquitus plurimos habebat medicos publicos. Nam per totum aevum
Romanum medici ubique fere terrarum Graeci erant et sua verba et
vocabula secum ferebant. Itaque saeculo altero in Italia etiam archiatri
in municipiis inveniuntur (nr. 51, 80).

In Asia Minore primus etiam archiater imperatorius exstat, si
Xenophontem non curamus. Inscriptionem eius in loco _Makuf_
(Heraclea-Salbacae) inventam ediderunt olim Henzen Ann. d. Inst. 1852
p. 154 et Lebas-Waddington III, 1695. Legitur in basi: [Σ]τατειλίαν
Ἀμ|μι[αν]ὴν Στ(ατείλιος) Ἄττα|λος "ἀρχιατρὸς | Σεβαστῶν" | τὴν ἑαυτοῦ
μη|τέ[ρ]α. Qui Attalus quo tempore vixerit, ex nummis tribus eodem loco
inventis cognoscitur. Qui in parte adversa capita Antonini Pii et Marci
Aureli atque nomina eorum monstrant, in aversa autem inscriptionem: Στ.
Ἄτταλος ἀρχιατρὸς Ἡρακλεωτῶν νέοις, quorum verborum duo extrema semel in
parte adversa leguntur (v. _Cat. of Greek Coins, Caria_ p. LVII et
p. 120). Eodem igitur tempore, quo in Asia Minore ἀρχιατροὶ (τῆς πόλεως)
saepissime inveniuntur, etiam ἀρχιατρὸς Σεβαστῶν hic exstitit. Qui si
Romae quondam in aula imperatoria militavit, tamen in patriam demum
reversus titulum ibi florentem sibi indidisse videtur, cum voce ampliore
tum usurpata carere non posset. Nam Romae, ut iam vidimus, Alexander
Severus etiam »medico Palatino« munus medicum mandaverat, et quarto
demum saeculo medici imperatorii in epistulis Caesarum archiatri
vocantur. Quo tempore nomina inveniuntur haec: »archiatri sacri Palatii«
(C. Th. XIII, 3, 14 et 19), »qui in sacro Palatio inter archiatros
militarunt« (C. Iust. X, 53, II = Th. XIII, 3, 16), »archiatri inter
Palatium militantes« (C. Iust. XII, 13, 1 = Th. VI, 16, 1), »archiatri,
qui intra penetralia regalis aulae« (C. Th. XIII, 3, 12).

Sed de his nunc accuratius non agemus. Nobis nunc quidem explicuisse
satis esto per totum aevum Romanum medicos publicos inter Graecos non
periisse, sed nomine mutato archiatros vocatos munere esse functos; hoc
nomine institutum, quod Graeci suo ingenio perfecerant, ab imperatoribus
Romanis iam antea affirmatum tum legibus eorum per totum imperium
diffusum esse.



CAPUT ALTERUM.

DE RATIONE ET CONSUETUDINE MEDICORUM PUBLICORUM.


§1.

DE VOCABULIS USURPATIS DE MEDICIS PUBLICIS.

Antequam archiatri nomen percrebesceret, medicus publicus nominabatur
ὁ δημόσιος ἰατρός vel ὁ δημοσιεύων ἰατρός. Sic legis in titulis Cois:
καὶ τῶν ἰατρῶν τῶν [δαμ]ος[ιευόν]των ἐν τᾶι πὸλει κτλ. (nr. 7 vs. 7)
et ἰατρὸν δαμοσιεύοντα (nr. 13 vs. 10) sic tradit Plato: εἴ τῷ τις τῶν
δημοσιευόντων ἰατρῶν κτλ. (Politic. 259a). In Aegypto autem, ubi haec
designatio diu vigebat, nunc δημόσιος ἰατρός dicitur (OP. I, 51), nunc
ἰατρὸς δημοσιεύων (OP. I, 40). Sed vocabulo ἰατροῦ omisso saepe etiam
ὁ δημοσιεύων tantum medicus publicus vocabatur. Quod optime demonstrat
versus Aristophanis: ἀλλ᾽, ὦ πονήρ᾽, οὐ δημοσιεύων τυγχάνω (Ach. 1030).

At tamen omnes hae designationes non loco firmi tituli ut postea titulus
archiatri habebantur. Saepe enim medici, quos muneri publico praefuisse
certe constat, simpliciter ἰατρὸς vel ὁ ἰατρός appellabantur. Athenis
ipsis inscriptio publici inventa est, in qua nominatur medicus publicus
ὁ ἰατρός (nr. 2). Ut autem decretum novissimum proferamus, in titulo
nuper Teni reperto Απολλώνιος Ἱερόκλέους Μιλήσιος ἰατρὸς ὑπάρχων bis
legitur (nr. 11), etiamsi Apollonius cum in urbibus aliis medicus
publicus erat (vs. 7)[38] tum Teni munere publico fungebatur (vs. 15).

    [Adnotatio 38: Neque enim in hoc versu (7) mihi comprobatur
    coniectura Demulini: ἔτη πολλὰ δωρεάν. Cum antea "ἀποδημῶν" legatur
    atque hoc verbo dicatur Apollonium, ut saepissime fecerunt medici
    publici, Tenum reliquisse, postquam laude, corona, honoribus aliis
    affectus est (vs. 6 et 37), sic fere versum septimum explendum esse
    puto: ἀποδημῶν τε καὶ δημοσιεύων [ἐν ἄλλαις πόλεσι], ad quae apte
    conveniunt, quae continue insequuntur: ἐκτενῆ καὶ πρόθυμον ὁμοίως
    (atque apud Tenios) ἑαυτὸν παρείχετο [κατὰ τε τὴν τέχνην] καὶ κατὰ
    τὴν λοιπὴν εὔνοιαν πᾶσι τοῖς ἐντυγχ[άνουσιν αὐτῶι]. Ut perspiciatur
    quod tum deest quo modo supplendum sit, ab decreto concilii
    insulanorum, quod in hac prima parte integrius conservatum est,
    proficiscamur oportet. Facile partes tres in hoc decreto
    intelliguntur: prima vss. 34-38 in., in qua honores antea iam
    decreti commemorantur (cui parti vss. 3-7 in. psephismatis Teniorum
    respondent), altera vs. 38/39 nihil accuratius exhibens: ἔν τε τοῖς
    μετὰ ταῦτα χρόνοις διατετέλεκεν ἀκόλουθο[ν ἑαυ]τὸν παρεχόμενος τεῖ
    ἐξ ἀρχῆς αἱρέσει, tertia denique rem ipsam continens, propter quam
    insulani quoque Apollonium honoraverunt, vs. 39 sqq.: περιστάντων δὲ
    [λοιμῶν ἐπὶ]δήμων ([παθῶν ἐν]δήμων Dem.) κατὰ κοινὸν τοὺς νησιώτας
    κτλ. (usque ad vs. 46). Consentaneum est in decreto insulanorum,
    quod eorum ipsorum maxime interest, pluribus verbis explicatum esse
    quam in Teniorum, quippe qui quae ad se pertinerent accuratius
    exposuerint. Itaque parti tertiae illi in decreto Teniorum
    respondent vs. 15-19 (vel tantum 16 et 17). Quos ita supplere
    fortasse licet: vs. 15: νῦν τε λαμβάνων τὸ δημόσιον [ἔργον παρὰ τῆς
    πόλεως φιλάνθρωπος ἦν καὶ | λοιμ]οῦ περιεστηκότος ἐπικινδύνου
    ἅπ[αντας τοὺς] νης[ιώτας ἔσωι|σε ὡς πλείστους] κ[αὶ κα]τ[ὰ] τ[ὰ
    ἄ]λλ[α] πρό[νοιαν ἀποδεικνὺς ἰάτρευσε δη]μοσίαι κτλ., quorum
    complura iam Demoulin explevit. Quae autem in altera parte decreti
    insulanorum paucis transacta sunt, eis respondent versus 7-14
    decreti Teniorum, in quibus quae insunt ad solos Tenios spectare
    debent, cum insulani nihil nisi verba inania faciant (vs. 38/39.
    vid. supra). Sed versus 7-9 ne ad Tenios quidem attinere supra
    demonstravimus, tamen potius in decreto Teniorum quam in insulanorum
    locum habent. Tum vs. 10-14 de Apollonio bene merito de Teniis
    narrant. Quos versus non omnes satis explere potui, fortasse autem
    vs. 11/12 ita percipiendi sunt: ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν [αὐτοῦ ἐλθόν]τος
    σωτηρ[ίαν ὑπέσχετο καὶ λει]|τουργήσειν τὴν ἐξάμηνον τ[ὴν ἐπιοῦσαν τὸ
    ἰατρικὸν ἔργον] | καὶ τοῦτο ποιήσαντος αὐτοῦ φιλοτίμως καὶ ἐκτε[νῶς
    καὶ πολλοῦς] σώισαντος ἐγ(sic) μεγάλων ἀρρωστιῶν κτλ.

    De Apollonio igitur haec fere ex lapide Tenio plus minusve certe
    cognoscimus: Apollonius Milesius medicus cum apud Tenios aliquamdiu
    artem medicam factitavisset (vs. 4), Tenum reliquit (vs. 7)
    honoribus ab Teniis decretis (vs. 6 et 21 sq.--decretum hoc Fr.
    Hiller de Gaertringen ex titulo Tenio Demulini nr. 23 (BCH. 1902,
    429) restiturus esse videtur: Demoulin p. 236{4}). Tum in urbibus
    compluribus insularum maris Aegaei (cf. vs. 35/36) medicus publicus
    factus (vs. 7 sqq.) et ibi sicut Teni laudatus honoratusque est
    (vs. 37). Sed pestilentia Teni exorta sua sponte eo revertit et per
    sex menses gratis aegrotos curabat (vs. 10-14). Tum autem Tenii
    officium publicum ei tradebant (vs. 15), et medicus publicus cum
    de Teniis bene meritus est (vs. 15 et 17 sq.), tum de insulanis
    pestilentia vexatis (vs. 19 et 39 sqq.). Qua pestilentia exstincta
    ab Teniis novis honoribus affectus (vs. 22 sq. et 36) itemque ab
    insulanis honoratus est. Quorum honorum lapis hic exstat.]

Similia habes in decreto Amphissiorum: ἐπειδὴ Μηνόφαντος Ἀρτεμι[δώρου]
Μακεδὸν Ὑρκάνιος ἰατρὸς κτλ. (nr. 9 vs. 7 sq. cf. vs. 5), quem tamen
publicum fuisse verba versuum 8 et 9: μεταπεμφθεὶς ὑπὸ τὰς πόλιο[ς καὶ]
ἐπ[ιδαμήσ]α[ς] καὶ ἐργολαβήσας μόνος τὸ ἰατρικὸν ἔργον ostendunt.
Damiades Lacedaemonius autem, qui certe publicus fuit (nr. 12 vs. 28
sqq.), tamen ἰατρὸς solum vocatur (vs. 9) et alio loco Ἀσκλαπιοῦ
ὑπουργός (vs. 7). Postremum de veterinario publico Lamiensium nihil nisi
ὑ[πά]ρχῶν ἱππιατρός dicitur (nr. 10 vs. 5).

Sed dixerit quispiam hos omnes, cum ἰατροί nominarentur, nondum publicos
fuisse, quia in titulis postea demum referretur eos factos esse
publicos: "καὶ νῦν λαμβάνων" τὸ δημόσιον vel "καὶ ἐργολαβήσας" τὸ
ἰατρικὸν ἐργον vel "παρακληθείς" τε ἐπὶ τὸ ἔργον. At tamen, si ὁ
δημόσιος vel ὁ δημοσιεύων ἰατρὸς titulus firmus fuisset, iam antea
initio decreti ita dicendum fuisset, cum ibi nomen quoque totum cum
patris patriaeque nomine exacte proferatur. Sequitur, ut quidem medici
publici voce ὁ δημοσιεύων vel δημόσιος ab aliis medicis distinguerentur;
at tamen his vocibus titulo firmo non utebantur. Quod ne Athenis quidem
neque Co factum est, licet in his urbibus saepius et ratione certiore
vocabula illa usitata fuerint. Sed poterat una voce ἰατροῦ et praecipue
articulo apposito medicus publicus significari.

Quoniam medicus publicus ὁ δημοσιεύων vocabatur, verbum δημοσιεύειν
munus eius significat. Sub hac enim voce lexica vetera quod de medicis
publicis sciunt reservarunt. Hesychius quidem tradit s.v. δημοσιεύειν:
δημοσίᾳ ὑπηρετεῖν ἐπὶ μισθῷ, exemplum medicorum non laudans, eademque
tantum inter cetera E. M. s.v. δημόσιος profert. Suidas autem »δωρεὰν
ἐργάζομαι« verbum δημοσιεύειν interpretatur et tum Aristophanis locum
(Ach. 1030) et quae scholia tradunt (οἱ δημοσίᾳ χειροτονούμενοι ἰατροὶ
καὶ δημόσιοι προῖκα ἐθεράπευον) affert. Sed Athenis vox valde usitata
fuit, cum Plato ea saepe utatur (Gorg. 514d., al.) eamque tituli
exhibeant: καὶ νῦν ἐπιδέδω[κε]ν ἑαυτὸν δημοσιεύειν δωρε[ά]ν (nr. 2
vs. 17 sq.), τοῖς ἰατροῖς ὅσοι δημοσιεύουσιν (nr. 3 vs. 11 sq.); et in
aliarum quoque urbium titulis verbum id exstat (Brycuntis: 4 vs. 1;
Teni: 11 vs. 7).

Sicut autem δημοσιεύειν non solum de medicis usurpatur, sed etiam de
omnibus demiurgis aliis, ita verbum ἰατρεύειν, quod ad medicos omnes
attinet, de publicis dicitur addita voce δημοσίᾳ. Nam in titulo Tlo
reperto ἰατρεύσαντι δημοσίᾳ legitur (nr. 14 vs. 5), et idem verbum in
inscriptione Tenia restituendum esse puto: [ἰάτρευσε δη]μοσίαι (nr. 11
vs. 17.--cf. adn. 38).


§2.

DE RATIONE ELIGENDI MEDICOS PUBLICOS.

Medicos claros ab urbibus invitari, ut munus publicum susciperent, et
consentaneum est et diserte enuntiant tituli. In decreto Gytheatarum,
quamquam titulus gravissimus valde mutilus est et lacunae nondum satis
sunt expletae, tamen ex verbis quae in lapide extant elucere videtur
Gytheatas cum munus publicum vacaret et audivissent Damiadam medicum
optimum esse, in contione populi archontibus ferentibus decrevisse illum
advocare eumque per litteras invitatum munus accepisse (nr. 12 vs.
9-15). Bonae famae causa Menophantus etiam ab Amphissiensibus accitus
esse videtur: ἐπειδὴ Μηόφαντος Ἀρτεμι[δώρου] Μακεδὼν Ὑρκάνιος ἰατρὸς
"μεταπεμφθεὶς ὑπὸ τὰς πόλιο[ς]" καὶ ἐπ[ιδαμής]α[ς] καὶ ἐργολαβήσας μόνος
τὸ ἰατρικὸν ἔργον κτλ. (nr. 9 vs. 7 sqq.). Ac saepe ita factum sit:
civitas medicum clarum quendam invitabat, ut munus certum subiret aut in
urbe consideret, sive per litteras eum advocabat sive ut ex decretis
Cnossiorum et Apteriorum apparet (nr. 18 et 27) per legatos impetrabat
ut ab alia urbe (et maxime ab urbe medicorum Co) medicus dimitteretur.

Tamen urbes non semper in angusto versabantur, sed medici ipsi munus
publicum petebant. Quod eo faciebant, quod valetudinem civium urbis
eius, quae ut munus sibi traderet efficere volebant, gratis curarent, si
illi in suum oppidum venerant, aut eo, quod in urbe quadam sua sponte
considebant et benevolentiam populi gratuito sanando et aliis rebus
aucupabantur. Demonstratur res decreto Lamiensium (nr. 10 vs. 5 sqq.):
ἐπει Μητρόδωρος κτλ. ὑ[πά]ρχων ἱππιατρὸς καὶ "ἀνεστραμμένος ἐν τᾶι
ἡμετέραι πόλει χρόνον πλείω" κτλ. διὰ τε οὗ μετεχειρίζετο
ἐπὶ[τ]αδεύματος "ὠφέλει τῶν πολιτᾶν τοὺς ἐτυγχάνοντας αὐτῶι ἄνευ
μισθοῦ", σπουδᾶς καὶ φιλοτιμίας οὐδὲν ἐνλείπων, "παρακληθείς τε ἐπὶ τὸ
ἔργον" ἐπεδέξατο ἐπὶ τῶι συμφέροντι τᾶι πόλει κτλ. Apollonius etiam
Milesius, priusquam publicus factus sit, cum pestilentiam Teni exortam
esse audiret, ultro eo profectus est et per sex menses mercedem non
accepit, si modo recta sunt quae supra coniecimus (adn. 38). Brycuntii
autem Menocrito laudi verterunt, quod "πρὸ τοῦ τε μισθωθήμειν διατρίβων
ἐν [Ῥ]ό[δωι] πολλοὺς τῶν δαμετᾶν" (sc. Brycuntiorum) ἐν ἐπικινδύνο[ις
δ]ιαθέσεσι γενομένους "ἔσωσε [μι]σθὸν ὀ[υ δεξάμε]νος" (nr. 4 vs. 12
sqq.).

At tamen hos omnes sive advocabantur sive ipsi munus publicum petebant
non antea publicos factos esse consentaneum est quam a re publica electi
essent. Medicos ita institutos esse ex Xenophonte iam apparet: περὶ δὲ
ὑγιείας ἀκούων καὶ ὁρῶν ὅτι καὶ πόλεις αἱ χρῄζουσαι ὑγιαίνειν ἰατροὺς
"αἱροῦνται" κτλ. (Inst. Cyr. I 6, 15). Similia Plato affert (Gorg.
455b): ὅταν "περὶ ἰατρῶν αἱρέσεως" ᾗ τῇ πόλει ξύλλογος ἢ περὶ ναυπηγῶν ἢ
περὶ ἄλλου τινὸς δημιουργικοῦ ἔθνους κτλ. Sed qua in contione medici
Athenis electi sint, Plato non addit neque ex verbis mox insequentibus
(466b) elucet, cum contio incerta relinquatur et res ipsa ficta esse
videatur.[39] Tamen aliis in urbibus medici publici in comitiis populi
instituebantur: Gythei (nr. 12 vs. 10, 16; cf. p. 48), Co. Qua in urbe
contionem populi medico cuidam munus publicum tradidisse R. Herzog ex
inscriptione nondum edita enuntiavit (nr. 5). Cum autem Athenis
architecti, quibus multa cum medicis communia sunt, quoniam et
architecti et medici sunt demiurgi, in comitiis populi eligerentur,[40]
de medicis idem statuendum est. Ita res ex Teletis verbis (ap. Stob. 40,
8 p. 232) etiam apparet: οὐ σόν γε, ἀλλὰ "τῶν τούτους χειροτονούντων καὶ
ψηφοφορούντων"‧ ὥσπερ εἰ "τὸν ἄριστον ἰατρὸν" ἀφέντες φαρμακοπώλην
"εἵλοντο" καὶ τούτῳ "τὸ δημόσιον ἐνεχείρισαν", πότερ᾽ ἀν τοῦ ἰατροῦ
εἶπας ἂν ὄνειδος καὶ ἀκλήρημα τοῦτο ἢ τῶν ἑλομένων;[41] --Quae verba ad
Athenas quoque pertinere verisimile est, cum Teles (circa annum a. Chr.
250) maximam partem Athenis scripserit et res Atheniensium saepe spectet
(cf. de Wilamowitz, _Antigonos_ p. 300 et adn. 11).

    [Adnotatio 39: Plato Gorg. 456b: Φημὶ δὲ καὶ εἰς πόλιν ὅπῃ βούλει
    ἐλθόντα ῥητορικὸν ἄνδρα καὶ ἰατρόν, εἰ "δέοι" λόγῳ διαγωνίζεσθαι "ἐν
    ἐκκλησίᾳ" ἢ ἐν ἄλλῳ τινὶ συλλόγῳ ὁπότερον δεῖ "αἱρεθῆναι ἰατρόν",
    οὐδαμοῦ ἂν φανῆναι τὸν ἰατρόν, ἀλλ᾽ αἱρεθῆναι ἂν τὸν εἰπεῖν δυνατόν,
    εἰ βούλοιτο.]

    [Adnotatio 40: IG. II, 167 vs. 6/7 (cf. vs. 2): [νεῖμαι--τὸν
    ἀρχιτέκτ]ονα τὸν κεχειρο[τ]ονημένο[ν] ὑπ[ὸ το]ῦ δ[ήμου τῶν τειχῶν
    τοῦ ἄστεως καὶ τοῦ Πειραιέως καὶ τῶν μα]κρῶν τε[ιχ]ῶν κτλ.]

    [Adnotatio 41: Grammatici etiam similia exhibent: "οἱ δημοσίᾳ
    χειροτονούμενοι ἰατροὶ" καὶ δημόσιοι προῖκα ἐθεράπευον: schol. ad
    Arist. Ach. 1030, unde habet Suidas (s.v. δημοσιεύω) vel potius
    Hesychius Milesius. (cf. schol. ad Arist. Eq. 650 = Suidas s.v.
    δημιουργοί).]

Quibus Teletis verbis simul demonstratur ad optimum quemque medicum
officium publicum deferri. Atque id spectabatur, quid polleret medicus
in arte sua et a quo disciplinam didicisset. Ita enim Socrates apud
Xenophontem (Mem. IV 2, 5) ironice fingit: ἁρμόσειε δ᾽ ἂν οὕτω
προοιμιάζεσθαι καὶ "τοῖς βουλομένοις παρὰ τῆς πόλεως ἰατρικὸν ἔργον
λαβεῖν"‧ ἐπιτήδειον γὰρ αὐτοῖς εἴη τοῦ λόγου ἄρχεσθαι ἐντεῦθεν‧ παρ᾽
οὐδενὸς μὲν πώποτε, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, "τὴν ἰατρικὴν τέχνην ἔμαθον" οὐδ᾽
ἐζήτησα διδάσκαλον ἐμαυτῷ γενέσθαι τῶν ἰατρῶν οὐδένα‧ διατετέλεκα γὰρ
φυλαττόμενος οὐ μόνον "τὸ μαθεῖν τε παρὰ τῶν ἰατρῶν", ἀλλὰ καὶ "τὸ δόξαι
μεμαθηκέναι τὴν τέχνην" ταύτην‧ ὅμως δέ μοι τὸ ἰατρικὸν ἔργον δότε‧
πειράσομαι γὰρ ἐν ὑμῖν ἀποκινδυνεύων μανθάνειν. Utrumque Plato (Gorg.
514a) etiam demonstrat: πότερον ἔδει ἂν ἡμᾶς σκέψασθαι ἠμᾶς αὐτοὺς καὶ
ἐξετάσαι πρῶτον μὲν "εἰ ἐπιστάμεθα τὴν τέχνην" ἢ οὐκ ἐπιστάμεθα.... "καὶ
παρὰ τοῦ ἐμάθομεν"; quae verba, quae hoc loco ad architectum pertinent,
ad medicum referuntur 514d addito tertio medicum aegrotos, si quos bene
sanaverit, citasse.[42] Ars igitur et fama medici intuebantur, et
peregrino non minus quam civi, si ars optima erat, munus medicum
deferebatur. Quod enim solum decretum Atheniensium in honorem medici
certe publici conservatum est, Rhodii cuiusdam est (nr. 2). Euenor autem
Acarnan, quem publicum fuisse ex decreti IG. II 186 (nr. 15) versu 24
sq. certe colligi non potest: καὶ ἅπαντα ὅσα προσέταξεν αὐτῶι ὁ δῆμος ὁ
᾽Αθηναίων καὶ ἰδίαι καὶ "κοινεῖ" ἐπιμέλεται, diu Athenis versabatur, dum
civitate donatus est (IG. II 187 vs. 14.--nr. 16), sicut etiam
Metrodoros veterinarius a Lamiensibus inter alia civitatem adeptus est
(nr. 10 vs. 12), postquam multum tempus in urbe eorum artem exercuit.
Medicus quidam Casius ab Oluntiis civitatem est nanctus, quia non
deseruit eos in summo periculo (nr. 21 vs. 6 sqq., 41). Iam in promptu
est, quod aliis rebus quoque demonstrari posset, nullo modo medicus
publicus civis sit necesse fuisse.

    [Adnotatio 42: Plato Gorg. 514d: ΣΩ. οὐκοῦν οὕτω πάντα, τά τε ἄλλα
    κἂν εἰ ἐπιχειρήσαντες δημοσιεύειν παρεκαλοῦμεν ἀλλήλους ὡς ἱκανοὶ
    ἰατροὶ ὄντες, ἐπεσκεψάμεθα δήπου ἂν ἐγώ τε σὲ καὶ σὺ ἐμέ, Φερε πρὸς
    θεῶν, αὐτὸς δὲ ὁ Σωκράτης, πῶς ἔχει τὸ σῶμα πρὸς ὑγίειαν? "ἢ ἤδη τις
    ἄλλος διὰ Σωκράτην ἀπηλλάγη νόσου", ἢ δοῦλος ἢ ἐλεύθερος;]

Aevo Romano, quamquam tum etiam urbes ipsae medicum publicum
instituebant, is tamen a praefecto vel alio magistratu Romano sanciendus
erat. Quod ex papyro Aegyptia quidem annorum p. Chr. 140--143
intelligitur (_Fayûm towns and their papyri_ by Grenfell, Hunt, Hogarth
nr. CVI). In qua medicus quidam παρὰ τὰ ἀπηγορευμένα ἀχθ[είς] (vs.
8--cf. legem Hadriani p. 40) ut onere liberetur petit, eodemque tempore
in universum impetrare studet, ut praefectus edicat ὅπως τελεον
ἀπολύωνται τῶν [λειτουρ]γιῶν οἱ τὴν ἰατρικὴν ἐπιστή[μην]
μεταχειριζόμενοι, "μάλ[ι]στα [δὲ οἱ δε]δοκιμασμένοι ὥσπερ κἀγ[ώ]"
(vs. 20 sqq.). Cum satis mihi constare videatur numquam per totam
antiquitatem medicos, ut nunc est, a re publica approbandos fuisse,
sed omnibus qui volebant medicinam exercere licuisse et cum οἱ
δεδοκιμασμένοι verbis μάλιστα δέ medicis aliis opponantur, sequitur,
ut οἱ δεδοκιμασμένοι in papyro illa medici publici sint, qui a civitate
quidem declarabantur, ab praefecto autem confirmandi erant. Itaque in
versu 7 papyri illius eo loco mutilae post παρὰ Μάρ(κου) Οὐαλερ[ί]ου
Γεμέλλου verba δημοσίου ἰατροῦ tota vel non perscripta supplenda sunt.

Saeculo autem II. et III. medicos publicos in Asia Minore a civitatibus
institutos esse apparet ex Ulpiani _libra tertio opinionum_ (Dig. L,
9, 1): _Medicorum intra numerum praefinitum_ (sc. ab Antonino Pio)
_constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed
ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum
et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine
corporum committant._ Tamen medici probandi erant probatisque detrahi
poterat officium, si eo indignos sese praebuerant: Modestinus _libro
undecimo pandectarum_ (Dig. L, 4, l. 11, 3): _Reprobari posse medicum a
re publica, quamvis semel probatus sit, divus Magnus Antoninus cum patre
rescripsit_; Ulpianus _libro quarto "de officio proconsulis"_ (Dig.
XXVII, i, l. 6, 6): _sed et reprobari medicum posse a re publica,
quamvis semel probatus sit, imperator noster cum patre_ (Septimius
Severus et Caracalla) _Laelio Basso rescripsit_. Ex his locis sumas
Hadriani iam temporibus medicos publicos a proconsule vel praefecto
approbandos fuisse; initio autem imperii Antonini papyrus, quam modo
laudavimus, certus testis exstat. Sed inde a temporibus Diocletiani,
ut id addamus, medici non iam a civitatibus, quae libertates omnes
amiserant, instituebantur, sed Romae quidem, de qua urbe sola nota sunt
certiora, archiatri ipsi se reficiebant, assumpti autem ab imperatore
probandi erant (Cod. Iust. X 53, 10 et Theod. XIII 3, 8).

Sed ad priora saecula revertamur. Athenis cum magistratus in annos
singulos constituerentur, labores quoque publicos constantes in
singulos annos delatos esse verisimile est, quamquam hoc modo non omnes
deferebantur velut metalla rei publicae Atheniensis in tres annos
conducebantur (Ἀθ. πολ. 47, 2). Sed de medicis publicis Atheniensium
nullum certum testimonium superest.[43] Damiadas autem Lacedaemonius
per annos duos Gythei permansit: καὶ ἐργολαβήσας κα[ιρίως ἐπε]κλήθη ὑπὸ
τοῦ δάμου καὶ "διετῆ χρόνον ἀ[ναστρεφό]μενος παρ᾽ ἀμέ" κτλ. [ἀ]ναστροφᾷ
δὲ καὶ "παρεπιδαμίᾷ ᾇ πεποί[ηται ἀκα]κόφ(ρ)ονα" [ἀέ]ς αὑτὸν διατετήρηχε
κτλ. (nr. 12 vs. 15 sqq.), atque tum illam urbem eum reliquisse et ex
hoc loco apparet et ex toto inscriptions tenore et ex versu 21 sq.: Sed
non constat Damiadam in unum annum munus suscepisse et tum recreatum
esse aut a primo in utrumque annum se obligasse. Unum autem et tum
alterum quoque annum munus obiisse Artemidorus medicus videtur in titulo
Andrio (nr. 28). Quae enim exscriptae sunt litterae in versu altero:
......ΑΙΕ..ΤΩΙΕΤΕΙΟΝΔΕΕΝΙΑΥΤΩΙ, B. Keil [ἐν] τῶι ἔτειον δὲ ἐνιαυτῶι
legere propouit, [ἐν] τῶι ἐ[φ]έ[τ]ο[ς] δὲ ἐνιαυτῶι A. Wilhelm (cf. etiam
»Ἔτος und ἐνιαυτός« Wiener Sitz.-Ber. 1900, IV), quem Fridericus Hiller
de Gaertringen dubitans quidem in Corpore secutus est. Sed fortasse
simplex vocabulum ἐπιόντι in litteris ΕΤΕΙΟΝΔΕ inest. Cum autem deinceps
in illo titulo legatur: [βου]λόμενος "ἀκόλουθος γ[ενέ]σθαι τῇ [ἀπ]ὸ
τῆς ἀρχῆς κτλ. καλοκὰγαθ[ί]α̣ι", consequens est, quoquomodo litterae
ΕΤΕΙΟΝΔΕ restituuntur, ut Artemidorus iam antea tempus quoddam (et
fortasse unum annum) medicus Andri fuerit et tum assenserit, ut per
annum insequentem apud Andrios medicus esse pergeret. Itaque publicum
fuisse Artemidorum consectarium est, id quod, etsi in ipso titulo
Artemidorus publicus non appellatur, tamen versibus 2-10 fulcitur et eo,
quod vs. 15/16 legitur ἐπαινέσαι Ἀρτεμίδωρον Μηνοδότου "τὸν" ἰατρόν.

    [Adnotatio 43: Coniecerit quispiam ex verbis Aristotelis Polit.
    p. 1281b vs. 38 sqq., cum ibi legatur medicis rationem reddendam
    fuisse, quotannis ita factum esse et locum ad medicos publicos
    spectare. At totum exemplum fictum est, et medicus pro certae rei
    perito aliquo adhibetur.]

Sed multum etiam tempus uno loco commoratos esse medicos publicos ex
titulo comperis Anaxippi, medici publici pagi Coi Αἰγηλίων, quem
»jahrelang« civibus operas praebuisse R. Herzog denuntiat (nr. 5). Idem
Menocriti titulus inventus Carpathi demonstrat, in quo ita legis initio:
ἐπειδὴ [Μ]η[νόκρ]ιτος Μητροδώρου Σάμιος "δεδαμοσιευ[κὼ]ς ἔτη ὑπὲρ τὰ
εἴκοσι" κτλ. (nr. 4).

Etenim haec maxime fuit causa, cur novus medicus esset admovendus,
medicum publicum saepe non multo postquam consedit urbem iterum
reliquisse, ut novas regiones peteret. Nam multa honorum decreta, nisi
forte est pestilentia, in qua medicus de civibus sanatis bene meritus
est, hunc decessurum esse habebant ansam, ut decernerentur: Damiadae
(v. p. 52), Artemidori (ibid.), Metrodori veterinarii (nr. 10 vs. 11:
ἐπαινέσαι κτα. "ἐπὶ τᾶι ἀναστροφᾶι--"), Menophanti (nr. 9 vs. 14 sq.:
διαφυλάξας τάν τε κατὰ τὸν βίον ἀναστροφὰν ["τὸν πάντα"] "κατὰ ταύτας
(τᾶς) ἐπιδαμίας χρόνον", vs. 18: "[ἀπε]ρ[χ]όμενος ἐκ τᾶς πόλιος ἁμῶν").
Qua de causa fortasse etiam in decreto invento Elateae (nr. 24) civitas
et alii honores medico dati sunt; in quo versus primi haud scio an sic
restituendi sint: ἐπειδὴ Ἀσκ[λαπιόδωρος vel ὁδοτος vel simile
.............. παραγενόμενος | ἐν τὰν πόλι]ν ἁμῶν καὶ τὰν ἀναστροφὰν
ποιησάμεν[ος καλῶς ἐν τῷ χρόνῳ, ᾧ ἔλαβε τὸ ἔργον, καὶ ἐπιμε|λούμενος
πολλὰς] ἁμέρας πλείονας περί τῶν κατὰ τὸ ἐπιτάδευμ[α ἔργων κτλ. (in
quibus [παραγενόμενος ἐν τὰν πόλι]ν suppl. Ditt.). Quae si veri similia
sunt, hic quoque medicus fuit publicus, id quod etiam ex versibus 4 et 5
elucere videtur: [οὐ λαμβάν]ω(ν) "παρὰ τὰς πόλιος" τὰ τῷ ἐπιταδεύματι
καθήκοντα (i.e. mercedem) [...... καὶ πᾶσαν κακοπαθίαν παρέσχη|ται
"ποιήσας τὰν] ἐνδεχομέναν φροντίδα" τᾶς τῶν ἐν ἀρρωστίᾳ ἐό[ντων σωτηρίας
κτλ. (..... πε|ποιήαι τὰν] ἐνδεχ. φροντ. et ἐό[ντῶν σωτηρίας suppl.
Ditt.).

Sed accidit, ut medicus non sua sponte aliquam urbem relinqueret, sed a
patria cogeretur. Itaque Coi, ut urbibus petentibus medicos mittebant,
hos quoque ex illis, si res postulabat, revocaverint. Quod Casii
fecerunt, qui medicum civem suum Olunte revocabant, hac in causa quidem
frustra: "μεταπέμπτου δὲ αὐτοῦ γενομένου ἐς οἶκον" (Casum, ut apparet ex
vss. 62 sqq.) καὶ ὄντος περὶ τὸ ἀποτράχεν, ἐμπεπτωκότος ἁμῖν καιροῦ
σκληροῦ κτα. ἐπείσαμες αὐτὸν ἀξιώσαντες παραμεῖναι καὶ μὴ καταλιπὲν ἁμὲ
ἐν τῷ ἀναγκαιοτάτω[ι] καιρῶι κτλ. (nr. 21 vs. 3 sqq.).

Romanis autem temporibus non ita medici urbem mutabant, sed saepe, ut
ita dicam, διὰ βίου instituebantur. Quod quidem non nisi medico gymnasii
confirmare possum, qui in titulo Attico inter magistratus διὰ βίου
exstat (IG. III 1202 Col. I vs. 38). Sed habemus Ephesi archiatrum, qui
διὰ γένους etiam institutus erat (nr. 65). Quarto tum saeculo Romae
saltem medici, cum publici facti sint, vitam in hac conditione degere
soliti esse videntur, quia, cum de archiatris supplendis agitur, id
quoque sumitur morte alicuius locum archiatri vacuum esse factum (Cod.
Theod. XIII, III, 8 et 9). Id igitur in universo interest inter Graeca
et Romana tempora his medicos publicos saepe in totam vitam vel etiam
διὰ γένους institutes esse, illis autem munus in annum vel biennium
iniunctum, saepe etiam continuatum esse, sed raro medicos uno loco
tantum tempus versatos esse quantum Menocritum Brycunte.


§3.

DE NUMERO MEDICORUM PUBLICORUM.

Certos numeros medicorum, qui in aliqua urbe munere medico eodem tempore
fungebantur, afferre non possumus, nisi tempora Romana intuemur. Quot
enim archiatri quarto saeculo Romae fuerint, certe constat: Cod. Theod.
XIII, III, 8: _Exceptis Portus Xysti[44] virginumque Vestalium_ (quibus
igitur proprius archiater erat) _quot regiones urbis sunt totidem
constituantur archiatri._ Itaque cum quattuordecim regiones fuerint,
quattuordecim archiatri illo tempore Romae fuerunt. Quem numerum saeculo
tertio nondum tantum fuisse Lampridius narrat (A.S. c. 42), cum Severus
Alexander _usque ad sex_ medicis _annonas binas aut ternas_ concederet.
In urbibus autem Asiae Minoris saeculo p. Chr. altero licuisse quinque
vel septem vel decem medicos publicos prout urbes magnae erant
instituere iam supra testes citantes explanavimus (p. 43).

    [Adnotatio 44: i.e. athletorum in porticu Xysto. cf. Marquardt,
    _Privatleben_ p. 756 cum adn. _2._]

Saeculis Christum natum antecedentibus Athenis plures fuisse medicos
publicos consentaneum est. Quod testimonia certa affirmant, et tituli:
ἐπειδὴ πάτριόν ἐστι "τοῖς ἰατροῖς, ὅσοι δημοσιεύουσιν", θύειν τῶι
Ἀσκληπιῶι (nr. 3 vs. 9 sq.) et scriptores (Plato, Polit. 259a). At
certus numerus non indicatur. Sed in anaglypho marmoreo primae partis
saeculi quarti reperto in clivo meridionali arcis Athenarum anno 1876,
quod Proserpinam Cererem Aesculapium repraesentat quibus in altera parte
sex viri adorantes oppositi sunt, mihi quidem viri hi sex medici publici
esse videntur.[45] Nam inter nomina adscripta duo medicorum Atheniensium
sunt, Mnesithei scilicet et Dieuchis (cuius quidem filii Epeuches et
Diacritus nominantur). Qui medici ab Galeno (K. XI 795; XV 136) in
numero παλαιῶν et ἀρχαίων habentur et saepe ab scriptoribus aliis
commemorantur (de Mnesitheo vid. Knaack, Hermes 1883, 148, Girard BCH.
II 89 et eundem de Dieuche). Cum autem Epeuches et Diacritus Dieuchis
medici filii sint, utrumque medicum fuisse verisimile est, ita ut tria
medicorum nomina legantur et inde colligi possit homines sex adorantes
omnes fuisse medicos. Quoniam medici sex una a populo honorati sunt
(quod coronae demonstrant, intra quas nomina quinque incisa sunt), ii
quasi collegium medicorum fuerunt. Collegium autem sex medicorum apte
medici publici sunt. Sed quaerendum est, qua de causa medici publici
coronis θαλλοῦ honorati sint et cur ea de causa anaglyphum illud non
Aesculapio soli, sed omnibus deis in Aesculapio aram habentibus (Cereri,
Proserpinae)[46] dono dederint. De Epidauriis, quae pars Eleusiniorum
esset et quibus Cereri et Proserpinae propter templa finitima et sacra
in idem tempus incidentia (cf. Rubensohn AM. XX 365) in Aesculapio etiam
immolaretur, medicos dedicantes meritos esse Udalricus Koehler olim
suspicatus est (l.l.), et fortasse res ita expedienda est medicos
publicos, cum maxima hominum turba tempore Eleusiniorum Magnorum et
Epidauriorum Athenas confluxisset, in aegris et vulneratis curandis
omne genus diligentiae adhibuisse et propterea laudatos esse, sicut
agoranomus quidam Parianus, qui inter cetera ad panegyrin Minervae
Iliadis [παρέσχεν ἰατ]ρὸν τὸν θεραπεύσοντ[α τοὺς ἀσθε]νοῦντας ἐν τῇ
παν[ηγύρει] (nr. 22 vs. 16 sqq.).

    [Adnotatio 45: Anaglyphum edidit U. Koehler, AM. II, 243 et tab.
    XVIII; idem rectius interpretatus IG. II, 1449; cum multis aliis
    anaglyphis ibidem repertis descripsit v. Duhn, Arch. Zeit. 1877,
    153, nr. 41; descripsit P. Girard, BCH. I, p. 163, nr. 32 et idem
    primus donum ab medicis dedicatum esse agnovit BCH. II, 88, sed ipse
    iterum an non recte coniectatum sit dubitavit _L’Asclépieion d’
    Athènes_, p. 48, cum antea id probavisset Udalrico Koehler (IG. II,
    1449), Ernesto Curtius (_Stadtgesch._ 211), aliis. Sed coniecturam
    eius tum etiam continuit A. Körte, AM. XVIII, 237{1}.]

    [Adnotatio 46: Deest autem Hygiea, quippe cui in eadem ara atque
    Aesculapio et una cum »patre« immolaretur. In anaglypho alio autem
    Atheniensi Aesculapius et Hygiea una cum Cerere adorantur: H. L.
    Urlichs, Bonner Jahrb. LXXXVII p. 1 sqq., tab. I.]

Quae utut se habent, si medici illi sex publici sunt, tamen anaglypho
hoc certo argumento uti non possumus, cum nesciamus an non omnes medici
publici honorati sint. Sed tantum fere numerum medicorum publicorum
Athenis saeculo quarto fuisse et urbem et tempus decet atque per se
sumendum est, si numeros medicorum aevo Romano institutorum spectamus.

Ut Athenis ita Co complures medicos publicos eodem tempore conductos
fuisse titulo Xenotimi (nr. 7) perspicies. Qui medicus privatus ab Cois
laudatus et honoratus est, quod morbis gravissimis affectis civibus ipse
medicum se praebuit "τῶν ἰατρῶν τῶν [δαμ]ος[ιευόν]των ἐν τᾶι πόλει"
ἀρρωστησάντων [διὰ] τὰς [κ]α[κο]παθίας τὰς γενομένας περὶ αὐτοὺς δ[ιά]
τὴν ἐπιμέλειαν ἂν [ἐ]ποιεῦ[ντο] τῶν καμνό[ντων] (nr. 7 vs. 7 sqq.).
Itaque nihil impedit ne sumamus in aliis quoque urbibus maioribus
medicos fuisse publicos complures.

Minora autem oppida unum medicum publice conducebant. Brycunte,
Amphissae, Teni, Gythei medicum unum tantum fuisse ex toto titulorum
tenore pellucet (nr. 4, 9, 11, 12). Ac maxime fiebat, si unus omnino in
urbe erat medicus, ut hic unus publicus esset, cum medici alii in urbe
minima non considerent, ne minus quam par esset pecuniae caperent
timentes, sicut hodie etiam medici in oppidum minimum saepe non
proficiscuntur, nisi pecunia a communi adiuvantur. Olunte autem unum et
eum publicum fuisse medicum ex contextu verborum et ex eo apparere
videtur, quod Oluntii in summo erant timore, cum in eo esset, ut medicus
ille morbis saevientibus Oluntem relinqueret (nr. 21). Idem de
Gortyniorum medico sumendum est, quem per legatos Gortynii ipsi Co
arcessiverant: ἐπειδὴ πρεσβευσάντων Γορτυνίων πρὸς ὑμὲ ὑπὲρ ἰατροῦ καὶ
ὑμῶν φιλοτίμως σπευσάντων καὶ ἀποστειλάντων αὐτοῖς Ἑρμίαν ἰατρὸν κτλ.
(nr. 18 vs. 2 sqq.).

Itaque in oppidis quamvis parvis, nisi forte male administrata aut nimis
paupera erant, medici publici instituebantur. Sin autem in regione
maiore una tantum urbs erat, multi autem vici, in his quoque medici
publici erant. Mirum quidem est de pagis Atticis nullum testimonium
exstare. Sed de pagis Coi insulae magnae, quae synoecismo in novam urbem
Coum anno 366 peracto unam iam urbem habebat, res accuratius demonstrari
potest. Nam repperit in Coorum Aesculapio R. Herzog titulos medicorum
pagi alicuius saeculo III. a. Chr. exaratos: medici ignoti ab ignoto
pago conducti (nr. 6), Anaxippi medici publici, qui in pago Αἰγηλίων per
multos annos aegrotos curavit (nr. 5). Iam vero in titulo Coo aevi
Romani, qui Isidorum medicum publicum corona aurea honorabant, sunt τοὶ
κατοικεῦντες ἐν τῶι δάμωι τῶν Ἁλεντίων καὶ το[ὶ] ἐνεκτημένοι καὶ τοὶ
γεωργεῦντε[ς] ἐν Ἅλεντι καὶ Πέληι τῶν τε πολειτᾶν καὶ Ῥωμαίων καὶ
μετοίκων (nr. 13 vs. 4 sqq.).

In Aegypto autem, ubi plurimi erant vici et omnia plena medicis iam
Herodoti temporibus fuerant (Her. II 84), res erat similis. Exemplum
unum afferi etiam potest, aevi quidem Romani demum: in papyro
Berolinensi (BGU 647, cf. p. 24) legitur: Γάιος Μενήκιος Οὐαλεριανὸς
ἔχων ἰατρεῖον ἐπὶ κώμην Καρανίδι vel melius (vs. 21) ἔχων τὸ ἰατρεῖον
"ἐν κώμῃ" Καρανίδι, sita in Ἀρσινοΐτου Ἡρακλείδου μερίδι (vs. 2).


§4.

DE MUNERE ATQUE OFFICIO MEDICORUM PUBLICORUM.

Nunc alia atque graviora disceptanda sunt. Ὁι δημοσίᾳ χειροτονούμενοι
ἰατροὶ καὶ δημόσιοι "προῖκα ἐθεράπευον": haec verba scholiasta ad
Acharnensium Aristophanis versum 1030 adnotavit. Gratis igitur medici
publici aegrotos curare debebant, et ii, ut videtur, omnes cives,
quicumque volebant, et peregrinos et qui in itinere urbem visitantes
auxilium ab illis petebant. Ita apud Aegyptios veteres fuisse tradit
Diodorus (I 82). Graeci quoque et pauperes et divites medicum publicum
consultabant. Namque in Acharnensibus agricola ille pauper ad Pittalum
mittitur, sed etiam Lamachus miles superbissimus Pittalo se committit
(vs. 1222). Sed haec ficta esse possunt, tamen tituli idem demonstrant.
In titulo enim Gytheato de medico certe publico mercedem a re publica
accipiente sic legis: σπουδᾶς καὶ φιλο[στοργίας οὐ]θὲν ἐλλείπων εἰς τὸ
πᾶσιν ἴσος εἶναι κα[ὶ πένησι καὶ] πλουσίοις καὶ δούλοις καὶ ἐλευθέροις
[καὶ ξένοις] (nr. 12 vs. 18 sqq.). His quidem verbis opus non fuit,
si medicus ab divitibus, si dare volebant, mercedem propriam accipere
vetitus esset, tamen etiam demonstrare videntur omnibus a re publica
medicum publicum promptum lege esse praebitum. Athenis metoecos etiam
medico publico usos esse titulus Euenoris, si publici est, demonstrat:
καὶ [χρήσιμον ἑαυτὸν πα]ρέσχηκεν κατὰ τὴν τέχ[νην τοῖς δεομένοις] τῶμ
πολιτῶν καὶ τῶν ἄλ[λων τῶν οἰκούντων ἐ]ν τῆι πόλει (nr. 16 vs. 5 sqq.).
Saepe autem publici longius etiam in aliis curandis progressi sunt et
aegrotos etiam extra urbem habitantes visitabant (Brycunte, nr. 4 vs.
15 sqq.) vel advenas aegrotos comiter ac humane sanabant (nr. 18, 29).

Ut tradit Herodotus (III 131), Democedes Aeginae munus publicum suscepit
ἀσκευής περ ἐὼν [καὶ ἔχων οὐδὲν] τῶν ὅσα περὶ τὴν τέχνην ἐστὶ ἐργαλήια
(St.). Medicus igitur publicus aetate superiore quibus ad artem
exercendam opus erat sibi ipse praestitisse videtur. Itaque ipse etiam
medicinam (τὸ ἰατρεῖον vel ἐργαστήριον) sibi instruxit. Fuit autem to τὸ
ἰατρεῖον[47] habitatio medici, cuius unum aut complura membra arti
factitandae destinata et reservata erant (cf. Littré V 25 sq.). Aetate
inferiore proprium adeo aedificium instruebatur, sicut ἐργαστήρια
Tyranni Magnetis medici instructa in vico Cadyia (nr. 40 vs. 21 sqq.):
δεδόσθαι δὲ αὐτῷ ἀτέλειαν πάντων <δὲ> τῶν τελῶν ὧν κατεσκεύακε
ἐργαστηρίων ἐπὶ τῆς χώρας ἧς κώμη Καδυίη (cf. Pollux IV 177: καὶ τὸ
ἐργαστήριον ἰατρεῖον). Quam in medici officinam aegroti si poterant
veniebant, ut medicum consulerent, hic tractabantur, cum omnia adessent
instrumenta, hic ab medico remedia parata accipiebant (cf. Plato Leg. I
646c: τοὺς εἰς τὰ ἰατρεῖα αὐτοὺς βαδίζοντας "ἐπὶ φαρμακοποσίαν"
κτλ.). Sed qui affecti erant morbis tam gravibus, ut ire non possent,
in medicina remanebant, donec refecti sunt, ita ut τὸ ἰατρεῖον--fortasse
inde a quarto vel tertio a. Chr. saeculo--esset etiam
νοσοκομεῖον. Quod inter alia declarare videtur Plaut. Men. V 5 vs. 43
sqq.; ubi dicit medicus: _ad me face uti deferatur_ (sc. aegrotus.--vs.
45), _elleborum potabis faxo aliquos viginti dies_ (vs. 47), _imo ego
ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est_.[48] Sed quae in
medicina facienda erant, medicus non solus exsequebatur, sed discipuli
atque medici servi adiuvabant eorumque optimi negotia eius procurabant,
cum domum visitatu aegrotos reliquisset. De discipulis autem testimonium
legitur apud Aeschin. in Timarch. §40: οὗτος γὰρ πρῶτος πάντων μέν,
ἐπειδὴ ἀπηλλάγη ἐκ παίδων, ἐκάθητο ἐν Πειραιεῖ ἐπὶ τοῦ Εὐθυδίκου
ἰατρεῖου, προφάσει μὲν τῆς τέχνης μαθητής. [49]

    [Adnotatio 47: De medicina non ut est sed ut esse debet Hippocrates
    ipse, ut videtur (cf. R. Fuchs ap. Neuburger-Pagel, _Handb. d.
    Gesch. d. Med._ I, p. 231), descriptiones reliquit, quas in scholis
    habuerat pro fundamento: κατ᾽ ἰητρεῖον vel περὶ τῶν κατ᾽ ἰητρεῖον
    Littré III, p. 272 sqq. Ad quas ut adumbratas tantum ab auctore
    Galenus perlongum commentarium scripsit, K. XVIII, 2, p. 629 sqq.,
    et aliud quod non exstat Asclepiades (Erot. 116, 11; Gal. XVIII, 2,
    660, 666).]

    [Adnotatio 48: Alios autem locos protulit Vercoutre l.l., p. 232
    (332) sqq., qui quam improbabiles sint demonstrat A. Dechambre l.l.,
    p. 53.]

    [Adnotatio 49: Citat hunc locum Becker, Charikles (ed. Göll) III,
    p. 62, qui composuit ibi locos de medicorum discipulis et servis.
    De quibus nunc nobis agendum non est, si recte existimamus nihil
    aut paene nihil interesse inter medicos publicos et privatos, si
    discipuli erudiendi aut servi adiuvantes spectantur. Sed videas
    A. Vercoutre l.l., p. 309 sqq., quae quamvis nobis non probentur
    disserere longum est.]

Sed si medicos publicos spectamus--de medicina in universum quaerere
nunc non licet, quamvis multa nondum aperta sint--medicina Pittali in
Acharnensibus commemoratur, in quam aegroti eunt, Lamachus vulneratus
transportatur. Alii etiam testes adhibendi sunt, sed multis saeculis
inferiores. Nam quae in inscriptione Cea valde mutilata III. a. Chr.
saec. H. Schoene supplevit: τὴν [δὲ μεγίστην ὠφέ]|λειαν τῆς θεραπείας
τῆς κ[ατὰ τὸ ἰατρεῖον προῖκα] | ποιησάμενος φιλοτίμως, ὥ[στε πλείστοις
αἴτιον εἶ|ν]αι μετὰ τῶν θεῶν τῆς οἴκαδ[ε ἐπανόδου]|leian tês therapeias
tês k[ata to iatreion proika] | poiêsamenos philotimôs, hô[ste pleistois
aition ei|n]ai meta tôn theôn tês oikad[e epanodou]] (nr. 19 vs. 20
sqq.), cum res incertissimae sint, nec probare nec reprobare nunc
audemus.[50] Sed Galenus in commentario ad scriptum Hippocratis κατ᾽
ἰητρεῖον, cum de duplici luce et natura et arte effecta ab Hippocrate
explicata verba faciat, haec addit: τὸ μὲν (sc. φῶς) οὖν κοινόν ἐστιν, ᾧ
πάντες ἀνθρώποι χρώμεθα, μάλιστα μὲν ἐν ὑπαίθρῳ, δεύτερον δὲ ἐν "οἴκοις
μεγάλοις" θύρας μεγάλας φωτὸς πλήρεις ἔχουσιν, "οἷοι καὶ νῦν κατὰ πολλὰς
τῶν πόλεων δίδονται ἰωμένοῖς τοῖς ἰατροῖς", οὓς παρωνύμως αὐτῶν
"ἰατρεῖα" προσαγορεύουσι. Ergo saeculis p. Chr. n. ἰατρεῖα, aedificia
magna, publice instruebantur et medicis profecto publicis praestabantur.
Et certae medicinae monstrari possunt: ἐργαστήρια Tyranni Magnetis
medici (p. 58), τὸ ἰατρεῖον, quod in Aegypto habebat C. Minicius (p. 24,
57).[51] Magna igitur valetudinaria publica aevo demum Romano certis
testimoniis adstruuntur. Quo tempore officinae sacrae Aesculapii quoque
ἰατρεῖα nominari poterant, quo nomine Aristides utebatur. Sed nullo modo
probari potest, quod contendit R. Herzog (l.l. p. 204 et 206) longius
quam par est quae a Vercutrio[52] ficta sunt secutus fuisse Hippocratis
iam aetate in insula Co magnam medicinam publicam et aliam sacram, quas
ille vir doctus τὸ δημόσιον ἰατρεῖον et τὸ ἱερὸν ἰατρεῖον vocat.

    [Adnotatio 50: Id unum obiter adnotemus προῖκα in versu 21 potius
    delendum esse, cum φιλοτίμως iam legatur et προῖκα in toto illo
    contextu minus aptum sit et cum, si adest προῖκα, litterae 40 sint
    in versu 21, 30 autem et 34 litterae tantum sint in versibus 27 et
    28 recte totis expletis.]

    [Adnotatio 51: In insula quadam Hecatonnesorum, quae hodie
    _Daskalió_ vocatur, longa moles marmorea (1,81 m. l., 0,37 m. alt.)
    inventa est, in qua editor legit ΙΧΙ ΙΑΤΡΟΙ ΤΩΝ ΠΑΘΩΝ ΠΡΕΣΒΕΥΣΑΤΕ
    (AM. XXV, 1900, 119). Verba ἰατροὶ τῶν παθῶν πρεσβεύσατε ad
    trimetrum iambicum pertinere U. de Wilamowitz animadverterat. Nuper
    titulum cum aliis, qui omnes in epistylii fragmentis nunc in oppido
    _Aiwaly_ conservatis leguntur, ita edidit Th. Wiegand (AM. XXIX
    (1904) p. 259): Χ(ρηστο)ῦ ἰατροὶ τῶν παθῶν πρεσβεύσατε [ὑπὲρ ἡμῶν]
    (sed ὑπὲρ ἡμῶν vix supplenda sunt, cf. supra). Sumit Th. Wiegand
    lapides esse monasterii, cuius patroni Cosmas et Damianus medici
    essent. Fortasse autem nosocomium erat, ut multa tum cbristiani
    instituerant (cf. p. 61). Certe in inonasterium Cosmae et Damiani
    aegroti migrabant.]

    [Adnotatio 52: Qui l.l. p. 237 coniecit in unoquoque oppido inde a
    temporibus Charondae medicinam fuisse sustentam a re publica et
    quibusvis rebus instructam: _en un mot, chaque ville possédait un
    iatrium public, pourvu non seulement de medicaments, mais encore
    d’instruments, de lits, de meubles etc. et d’un personnel esclave
    pour les besoins du service; le médecin public, une fois élu,
    s’installait dans cet iatrium; son successeur en prenait possession
    de même, et par là tout s’explique, tout se comprend sans la moindre
    difficulté._ Quae nullo modo nobis probantur, cum nihil afferatur
    quo nitamur cumque quae alia Hippocratis temporibus fuerint, alia
    Galeni confundantur. Sed medicamenta a re publica medicis publicis
    tradita esse ex intolerabili Rangabis coniectura sumpsit non solum
    Vercoutre, sed multi alii (Becker l.l., p, 57; Wescher, Rev. arch.
    1863, VIII, 481) et novissimi etiam (R. Fuchs apud Neuburger et
    Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 181: S. Reinach l.l., p. 1692,
    cf. 1698). Ille enim in titulo Euenoris, qui nunc IG. II 187
    legitur, in versu 8 sqq. coniecerat (Ant. Hell. II, 35): καὶ νῦν
    ἐπ[ὶ τ|ῶν φαρμάκων αἱρεθε]ὶς τὴν παρασκευὴν τάλ[α]|ντον
    ἀνήλωσεν-- Sed Graeca non sunt, et in extremis versibus 8 et 9
    littera una excedit, id quod pacto nullo tolerari potest, cum
    titulus accurate στοιχηδόν incisus sit. U. Koehler sic partem
    maiorem lacunarum restituit: καὶ νῦν ἐπι|[δέδωκε......... ἐ]ὶς τὴν
    παρασκευὴν τάλ|[αντον ἀργυρίου]-- In quibus perfectum ἐπιδέδωκε
    rectum videtur, cum perfecta ἀποδέδεικται, παρέσχηκεν antecedant,
    atque alia etiam probabilia sunt. Neque tamen mihi contigit, ut quae
    superest lacuna novem ipsarum litterarum explerem.]

Cum saeculis p. Chr. tertio et quarto iatria vetera dilabi coepta
essent, ab christianis mox recreata sunt (cf. Vercoutre l.l. p. 360),
cum praesertim haec per saecula christiani in corporibus hominum
sanandis cum paganis maxime concertarent (cf. Harnack, _Medizinisches
aus d. ält. Kirchengesch._ p. 89 sqq.; idem, _Die Mission und
Ausbreitung des Christentums in den ersten drei Jahrh._ p. 79 sqq.).
Itaque ut initio Jesum Christum ipsum instituebant pro Aesculapio
corporum etiam verum medicum (v. Harnack l.l. c.c.), tum autem Cosmam et
Damianum medicos illos, qui eodem fere modo atque Aesculapius aegros in
aedibus sacris incubantes sanabant (cf. Deubner, _de incubatione_ p. 68
sqq., p. 75), ita etiam medicinas veterum nosocomiis propriis
compensabant. His in nosocomiis medici publice instituisse videntur.
Nam exstat titulus Christianus in Galatia inventus, in quo legitur:
Θέσις Θεοδώρου "ἰητροῦ" ξάνθ[ο]υ(?) "τοῦ νοσοκ[ομεί]ου" κτλ. (CIG.
9256).

Medici publici autem saepe ab magistratibus aut iudicibus, si viro artis
medicinae perito opus erat, de arbitrio suo interrogati sint et causae
multae medicis publicis advocatis disceptate sint.[53] Vero certa
monumenta aevi demum Romani exstant: OP. I 51 (a. 173), OP. I 52 (a.
325), BGU. 647 (a. 130). Quae monumenta supra iam commemorata (p. 23
sq.) relationes sunt medicorum publicorum inspexisse se homines
vulneratos vel corpora eorum, qui ipsi necem sibi consciverant (OP. I
51). In papyro Oxyrh. I 51 medicus ipse renuntiat (vs. 6 sqq.):
ἐπετρατόμην ὑπὸ σοῦ (Κλαυδιανοῦ στρατηγοῦ) διὰ Ἡρακλείδου ὑπηρέτου,
ἐφιδεῖν σῶμα νεκρὸν ἀπηρτημένον Ἱέρακος καὶ προσφονῆσαί σοι ἣν ἐὰν
καταλάβωμαι περὶ αὐτὸ διάθεσιν, et tum quid viderit ita tantum refert
(vs. 15): εὗρον αὐτὸ ἀπηρτημένον βρόχῳ‧ διὸ προσφωνῶ. In secunda papyro
(OP. 152) pater quidam filiam violatam esse domo dilapsa questus est et
postulasse videtur, ut noxia ab domino domus compensaretur. Quam ob rem
medici duo ab curatore (λογιστῇ) causam quaerente vulnera inspectum
missi sunt. Qui renuntiant (vs. 14 sqq.): παραγενόμενοι ἐ̣π̣ὶ̣ τὴν
τοῦτου οἰκίαν ε̣ἴδαμεν τὴν παῖδα ἔχουσαν κατὰ τῶν εἰσχίων ἀμυχὰς
(leviora pellis vulnera) μετὰ περὶωμάτων[54] κα[ὶ τ]οῦ δεξιοῦ γονατίου
τραύματος. Postremum in papyro tertia (BGU. 647) C. Minicius initio et
in fine iusiurandum per vitam (τύχην) Traiani iurat verum se retulisse
τῇ πεμπταίᾳ ἡμέρᾳ τοῦ πεπλῆχθ(αι) τὸν Μυσθαρίωνα τραυμαραπευκέναι
(τετραυματοθεραπευκέναι vel similia: Wilcken) ὑπὲρ τὸν ἀριστερὸν
κρόταφον τῆς κεφαλῆς τραῦμα κατέαγμα ἐπὶ βάθους, ἐν ᾧ εὗρον μικρὰ
κατεάγματα λίθων (vs. 10 sqq., vs. 22 sqq.). Quae papyri forte
conservatae in clara luce reponunt fuisse medicorum publicorum facere
arbitrium, si ab magistratibus admonebantur.

    [Adnotatio 53: cf. Plato Leg. XI, 916: διαδικαζέσθω δὲ ἔν τισι τῶν
    ἰατρῶν, οὓς ἂν κοινῇ προβαλὸμενοι ἕλωνται. Sed non sunt publici, cum
    Plato nullo loco in Legibus praescripserit, ut medici publici a re
    publica instituerentur.]

    [Adnotatio 54: Falso verbum περιώματα editores interpretati sunt,
    falso Herwerden _Lex. suppl._ s.v. περίωμα. Adnotat U. de Wilamowitz
    περίωμα Aegyptiace esse pro πελίωμα (GGA. 1898, 680{4}). Sunt igitur
    περιώματα livores, partes pellis, quae livore sffusae sunt.]

Supra medicos privatos fuisse publicos non puto. Neque ullo verbo in
testimoniis, quae exstant de medicis publicis, talia commemorantur, sed
omnia consentiunt medicos publicos privatos eo praecessisse, quod
tamquam optimi a re publica electi et pecunia conducti res medicas
mandatas a re publica, quippe a qua solverentur, exsequebantur. Sed
tradit Galenus Andromacho archiatro, Neronis medico, negotium esse
datum, ut imperaret medicis: τὸ γοῦν ἄρχειν ἡμῶν διὰ τὴν ἐν τούτοις (οὐ
μόνον τῇ πείρᾳ τῶν ἔργων ἀλλὰ καὶ τοῖς λόγοις) ὑπεροχὴν ὑπὸ τῶν κατ᾽
ἐκεῖνον καιρὸν βασιλέων ἧν πεπιστευμένος (K. XIV 2, 211). Haec an non ad
omnes medicos Romae considentes referanda sint (ut sumit Friedlaender,
SG. I{6} 338), valde dubito. Sed ita ea mihi explicari posse videntur
Andromachum medicis multis aulae imperatoriae praefuisse, non servis
solum, quibus praeterea proprius erat dominus, sed medicis etiam aliis
domus Augustae, qui multi illo tempore fuerunt. Cum Galenus autem ἄρχειν
"ἡμῶν" dicat, ipsum se medicum imperatorium fuisse indicat, ut aliunde
constat. Quare Andromachus non »medicus Augusti«, sed fere »praefectus
medicorum« fuisse videtur. Quae utut se habent, negandum est aut Romae
saeculo I. et II. quosvis medicos aut in urbibus Graecis saeculo II. et
III. archiatros ullam in medicos privates potestatem habuisse. Collegio
autem archiatrorum ipsorum in extrema antiquitate unus ex eis
praepositus erat, qui vocabatur »comes archiatrorum« (cf. Cassiod. var.
l. 6, 19.--Meibomius, _Comment. in Cassiodori formula archiatr._
Helmstaedt. 1668). Sed collegium archiatrorum quattuordecim ipsum illis
etiam temporibus medicis reliquis, ita ut veram potestatem in eos
haberet, praefectus non erat. Nam altum est silentium in libris iuris
Romani.[55]

    [Adnotatio 55: Quare Perrot vel qui scripsit brevia atque optima
    illa de archiatris (_Exploration de la Galatie et la Bithynie_
    I, 50), haec tamen ex inanibus finxisse videtur, cum scribit:
    _L’ordo archiatrorum exerçait une surveillance légale sur les autres
    médecins, et ceux-ci étaient forces de lui rendre compte de leur
    pratique et d’accepter son contrôle; c’était lui aussi, qui devait
    distribuer l’instruction professionelle aux jeunes gens qui se
    destinaient à la médecine et qui tenait sans doute ces scholae
    medicorum_ (citat Orelli 4226 [sic], ubi autem _tabularium scholae
    medicorum_ Ligorius interpolatus est: CIL. VI, 988*).]


§5.

DE MEDICIS AD CERTAM CAUSAM A RE PUBLICA ET DE MEDICIS A COLLEGIIS
CONDUCTIS.

Teneamus esse inter titulos medicorum publicorum veterinarii etiam
publici (nr. 10). In terra propter equos famosa, Lamiae, ἵππων ἰατρὸς
ille altero a. Chr. saeculo publice conduc-tus est.[56] Ad bella etiam
medicos proprios a Graecis conductos esse et ex titulo Idaliensi
apparuit (cf. p. 18) et ex testibus nonnullis aliis intelligitur, [57]
quamquam saepe etiam medicis publicis, si in urbe instituti erant, bello
exorto milites, quippe qui cives essent, curandi erant (cf. tit. 18;
Xen. rep. Lac. 13, 7).

    [Adnotatio 56: Alii in inscriptionibus et papyris etiam exstant
    ἱππιατροί, sed omnes aevi Romani: CIG. 1953 (= Lebas II, 1321, Dii
    in Macedonia: Οὐαλεριανὸς ἱπποϊατρὸς ὑὸς ἱπποϊατροῦ); J.H.
    Mordtmann, AM. XVIII (1893), 417, nr. 4 (Edessae, sed infimae
    aetatis, titulus christianus: Ἰόρδανος Ἰπποϊατρός); Eph. arch. 1841,
    nr. 602, K. Keil, Philologus XVI (1860), p. 10 (Deli: Εὔτυχος
    Καίσαρος ἱπποϊατρός); CIG. 5117 (in porta templi Isidis et Sarapidis
    in finibus imperii Romani ad Nubiam versis: Γ[ά]ιος Αὐφίδιος
    [ἱ]ππωϊατρός); etiam CIG. 4716d{57} (in valle _Foaekhir_ in Aegypto)
    mihi legendum esse videtur: τὸ προσκύνημα Λονγίνου ἱππέος καὶ τοῦ
    ἱππ[ο]ιατ[ροῦ] (Franz: ΙΠΠ.ΙΑΤ... τοῦ ἱππ(ικοῦ) ἰατ[ροῦ]:
    _intellige_ ἰατροῦ τοῦ ἱππικοῦ _medicus alae equitum_); Oxyrh. Pap.
    I, 92 (a. p. Chr. n. 335(?), Ἀμεσύστῳ ἱπποϊατρῷ). Inest etiam in
    Anthol. Planud. 271 ἀδέσποτον εἰς Σώσανδρον ἱπποϊατρόν, qui cum
    Hippocrate comparatur.]

    [Adnotatio 57: v. Xen. Iust. Cyr. I, 6, 15: οἱ στρατηγοὶ τῶν
    στρατιωτῶν ἕνεκεν ἰατροὺς ἐξάγουσιν. cf. Anab. III, 4, 30: ἰατροὺς
    κατέστησαν ὀκτώ, non veros autem medicos, sed qui idonei videbantur
    e militibus. Coi navibus longis etiam singulis, si solvebantur,
    medicum addebant. Quod demonstratur titulo Byzantii invento
    (Jahresh. des oesterr. Inst. I, 31 et Beibl. p. 92) in quo inter
    praepositos navis ultimo loco legitur ἰατρὸς.......γος Θευγένο[υ].]

Nonnumquam ad dies festos et ludos medici conducebantur, ut e
spectatorum coetu si quis aegrotaret statim et gratis curarent. Quod
testatur inscriptio Iliensis supra iam laudata (nr. 22--cf. p. 56), in
qua dicitur agoranomum quendam per dies festos Athenae Iliadis medicum
praebuisse, qui aegrotantes sanaret. Similiter interpretandus est
Olympiae titulus (_Inschr. v. Olymp._ 62). Qua in inscriptione, quae
inter annos 36 et 24 a. Chr. cadit, omnes enarrantur, qui munus aliquod
in statis sacrificiis a re publica Eleorum Olympiae factis exercebant
(cf. _Inschr. v. Olymp._ 138). Sed una cum eis, qui sacris ipsis
operabantur, sacrificibus, haruspicibus, tibicini, multis aliis,
nominantur, qui in sacrificando ipso operam non consumebant: γραμματεύς,
ἀρχιτέκτων, ἰατρός (Σωτίων Σωτίωνος vs. 13). Architectus autem est
publicorum illorum, qui multis locis et maxime apud templa magna
instituebantur, ut aedificia sarta et tecta conservarent, et quorum non
pauci in inscriptionibus extant (v. Lebas-Foucart 194a, comm. ad vs. 17;
Th. Homolle BCH. XIV, 477). Item medicus videtur publicus fuisse, qui
peregrinorum causa ad dies festos confluentium versatus est Olympiae.
Qui officiales rei publicae Eleorum, quamquam aliis de causis Olympiae
essent, tamen collegio illo sacrificum publico adscribebantur. Quod
quidem non semper ita fuit, quia in omnibus aliis huiusmodi catalogis
medicum et architectum non invenis.

Sed a collegiis ipsis etiam medici conducebantur vel instituebantur,
a gymnasiis, gerusiis, magnis privatorum sodaliciis. In gymnasiis
praeter iatroliptas, paedotribas, gymnastas, quos medicinae studuisse
Hippocrates tradit (cf. Krause, _Gymn. u. Agonistik der Hellenen_ p. 218
sqq.), Romanis temporibus medicos veros etiam fuisse tituli docent.
In catalogo Tegeatico anni p. Chr. 168 vel 171 post gymnasiarchum,
hypogymnasiarchum, archephebum nomina epheborum enumerantur et tum
cetera gymnasii officia: ἐλαιοτέθης, γραμματεύς, "ἰατρός" (Ἐπίκτητος
Ἀλεξάνδρου), κουρεύς, παιδοτρίβης, καμινίων, σπαδεικοφόρος (V. Bérard,
BCH. XVII, 20). Duo gymnasii medici in titulis Spartanis aevi Romani
CIG. 1275 et 1279 extare videntur (cf. Boeckh l.l.), quamquam non satis
constat titulos ad gymnasia pertinere. Athenis autem iatroliptae,
paedotribae, gymnastae aevo Romano esse non desinunt, tamen tertio
p. Chr. saeculo in epheborum Atticorum catalogis (annorum 230-260
p. Chr.) inter alios gymnasii magistratus veri quoque medici nominantur:
IG. III 1193 col. I vs. 32: [ἰατ]ρός: Ἀρτεμείσιος. IG. III 1199 col. I
vs. 36: ἰατρός | Αὐρ. Ἀρτεμείσιος. IG. III 1202 col. I inter multos
alios magistratus διὰ βίου vs. 38: ἰατρός: Ἑρμογ[έ]νης. (cf. Grasberger,
_Erz u. Unterr._ III, 477. A. Dumont, _Essai sur l’ephébie attique_
I, 199).

Medici publici aevo Romano gymnasiis veterum quoque virorum defuisse
non videntur. Ad hanc rem quod certe pertinet exemplum, proferri quidem
non potest. Sed ipsae gerusiae [58] habebant medicos publicos, ut
inscriptiones demonstrant. Qui quidem medici aliqua tantum ex parte
publici erant, eo usque enim, ut a collegiis ipsis mercedem muneris
acciperent et singulos collegii socios gratuito curarent. Praeterea
privatim eos artem suam exercere potuisse consentaneum est. Invenitur
autem gerusiae ipsius medicus in catalogo sacrificulorum, qui est in
_Inschr. v. Magnesia_ 119 vs. 19: Μ. Αὐρ. Ἑρμῆς "ἰατρὸς γερουσίας", cum
multis aliis Aureliis, unde tempus tituli sumas. Alius extare videtur in
titulo in urbe Phrygiae Sebaste reperto (P. Paris, BCH. VII 452 II), in
quo [ο]ἱ ε̣ἰσελθόντες [ε]ἰς τὴν γε inde ab anno p. Chr. 99 inscripti
sunt. Inter quos col. I vs. 12 Θεογένης Θεογένους ἰατρὸς nominatur et
nomine officii apposito ab omnibus aliis distinguitur.[59]

    [Adnotatio 58: Gerusias, quae in omnibus fere Asiae Minoris urbibus
    aevo Romano erant, publicas esse institutiones, sed in rebus
    publicis gerendis et administrandis nullam fere habere potestatem
    contra Waddingtonem (Lebas III ad inscr. 53) et Mommsenum (RG. V 326
    adn.), qui privata ea esse sodalicia volebant, nuno viri docti
    consentiunt: J. Lévy, _Études sur la vie municipale de l’Asie
    Mineure_ REG. VIII (1895), 231 sqq. cf. Hicks, Inscr. in the Brit.
    Mus. III, 74 (_The Ephesian Gerusia_); Benndorf und Niemann, _Reisen
    in Lykien and Karien_ I, 72. Inter medicorum etiam titulos unus est,
    quo gerusiam institutionem publicam fuisse demonstratur (nr. 42):
    Ῥοδιαπολειτῶν "ἡ βουλὴ καὶ ὁ δῆμος καὶ ἡ γερουσία ἐτείμησαν" -- --
    -- Ἡράκλειτον Ἡρακλείτου Ὀρείου.]

    [Adnotatio 59: Cyro archiatro filio Apollonii "gerusia"
    Lampsacenorum statuam erigendam curavit (nr. 70), quia praeter
    multa alia beneficia gerusiae oleum in gymnasio praebuerat
    (ἀλείψαντα λαμπρῶς καὶ πολυδαπάνως καὶ ἀσυγκρίτως, cf. Boeckh ad
    CIG. 3643) et mille donaverat Atticas. Sed nullo verbo dicitur Cyrum
    medicum gerusiae illius fuisse.]

Qui saeculo quarto apud Romanos ipsos inveniuntur archiatri _portus
Xysti_ et archiatri _Vestalium_ (cf. p. 54), illos gymnasiorum et
gerusiarum medicos excipiunt. Quamquam saeculo iam p. Chr. I. Romae
medici quasi collegiorum fuisse videntur, quoniam extat titulus ibi
repertus: _Ti. Claudius Aug. l. Hymenaeus medicus a bibliothecis_ eqs.
(CIL. VI 8907). Sed libertus est et medicus in domo patroni
collibertorum et servorum quasi collegio additus.

Sin autem medici publici urbium sunt, pagorum, vicorum, si medici ad
bella, ad dies festos instituebantur, si exstant medici conducti ab
gymnasiis et gerusiis, nihil obstat, quin etiam a collegiis vere
privatis, si satis magna erant, medici proprii conducerentur. Quid enim
multum interest inter medicum quem constituebant τοὶ κατοικεῦντες ἐν τῶι
δάμωι τῶν Ἁλεντίων καὶ τοὶ ἐνεκτημένοι καὶ τοὶ γεωργεῦντες ἐν Ἅλεντι καὶ
Πέληι τῶν τε πολειτᾶν καὶ Ῥωμαίων καὶ μετοίκων (cf. p. 57), et medicum a
magno collegio private conductum? Talem demonstrare videtur titulus CIG.
II add. 2339b, Teni inventus, aevi Romani. Quo in titulo praesides
sodalicii nautarum[60] quod συμβίωσις vocabatur, enarrantur; inter quos
praeter nauarchum eponymum, scribam, hierodulum medicus quoque fuit
(ἰατροῦ Ἱέρακος vs. 7.--cf. Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_, p. 16 et
206 sq.). Alium collegii medicum agnoscendum esse in titulo IG. IV 365
(Kaibel, EG. 885) Corinthi reperto voluit L. Liebenam (_Röm.
Vereinswesen_, p. 123), qui θηρεύτορας ἄνδρας, qui medico cuidam statua
gratiam referentes ibi extant, collegium venatorum fuisse existimabat.
Sed sunt venatores amphitheatri Corinthii, quos firmum collegium
habuisse opus non est. Medicus autem circensis fuisse videtur.

    [Adnotatio 60: Quod titulo eponymi demonstratur: ἐπὶ ναυάρχου
    Ἀπόλλωνίδου τοῦ Ἀνγέλου Πρωτίωνος. Nam cum magistratum eponymum rei
    publicae Teniorum nauarchum nominatum esse nullo testimonio
    affirmetur (sunt autem ἄρχοντες CJG. 2329, vs. 27; 2332, 14; ἄρχων
    2338, 1; ἀρχῶν ἐπώνυμος 2339, 1; στρατηγοί 2330, 16), nihil impedit,
    quominus nauarchus ille ad sodalicium ipsum referalur. Vocabantur
    autem interdum sodalicia negotiatorum vel fabrorum συμβιώσεις, de
    qua re conferas Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_, p. 102, ubi
    citatur CJG. 3639: ἡ συμβίωσις τῶν χαλκέων.]


§6.

DE MERCEDE ET PRAEMIIS MEDICORUM PUBLICORUM.

Quaerentibus, quantam mercedem medici public! acceperint, prima se
offerunt Herodoti verba de Democede (III 131): καί μιν δευτέρω ἔτεϊ
"ταλάντου" Ἀιγινῆται δημοσίᾳ "μισθοῦνται", τρίτῳ δὲ ἔτεϊ Ἀθηναῖοι
"ἑκατὸν μνέων", τετάρτω δὲ ἔτεϊ Πολυκράτης "δυῶν ταλάντων". Quae summae,
etiamsi saepe a viris doctis in dubium vocatae sunt (cf. praecipue adn.
Valckenarii ap. Herod, ed. Gaisford III p. 277), tamen mihi ab omni veri
similitudine abhorrere non videntur. Etenim tempora remotiora sunt,
quibus non tot medici quot saeculo IV. vel insequentibus novam aegris
promittebant valetudinem; medicus ille celeber autem est et artis
peritissimus (ὑπερεβάλλετο τοὺς ἄλλους ἰητρούς c. 131), quem Aeginetae,
quamvis nulla artis instrumenta secum ferret, conducebant et mercedem
tam insolitam reddebant, ut Herodotus, quantam dedissent, sibi
adnotandum esse putaret. Vero quas pecuniae summas Athenienses et
Polycrates Democedi expendebant, eae in tantam altitudinem propterea
sunt expressae, quod alter alterum licendo superare studebat.

Et tantas pecunias illis temporibus medicis interdum praebitas esse
certo testimonio alio affirmatur. Ex Onasili enim inscriptione Cypria
(cf. p. 18), quae praemia illi et fratribus data sint, cum verbis ipsis
pactionis tum factae dici potest, si quae in tabula exstant recte sunt
lecta. Legunt autem viri doctissimi constituisse regem urbemque
Idaliorum Onasilo una cum fratribus ἀ(ν)τὶ τῶ μισθῶν κὰ ἀ(ν)τὶ τὰ ὑχήρων
(i.e. ἐπιχείρου) unum talentum argenti aut si mallent agrum quendam cum
plantis et fructibus, ut ipsi et posteri semper eum haberent; Onasilo
autem soli illi addiderunt quattuor secures argenteas et duo didrachma
Idalia aut agrum hortumque huic pecuniae pares (vs. 23 sqq.: ἢ κέ σις
Ὀνάσιλον ἢ τὼς παῖδας τὼς Ὀνασίλων ἐξ τᾶι ζᾶι τᾶιδε ἲ ἐξ τῶι κάπωι τῶιδε
ἐξορύξη, ἰδὲ, ὃ ἐξορύξη, πείσει Ὀνασίλωι ἢ τοῖς παῖσι τὸν ἄργυρον
τὸ(ν)δε‧ ἀργύρων πε(λέκεϝας) δ’ πε(λέκεϝας) β’ δί(δραλμα) Ἠ(δάλια).).
Sed Onasilus et fratres agros et hortos pecuniae antetulerunt, ut ex
appendice inscriptioni posterius addita apparet (vs. 29-31). Hi autem
valebant unum talentum, eandem igitur summam, quae Democedi ab Aeginetis
praebita est, si modo talentum idem est. Duo autem didrachma Idalia et
quattuor secures argenteae, pro quibus praeterea Onasilus solus agrum et
hortum accepit, e tribus duas fere partes talenti valebant.[61] Quae
omnes mercedes non totum in annum, sed in tempus obsessionis, quae quam
longa fuerit non constat, constitutae erant, et perspicuum est eas modum
usitatum mercedis valde excessisse. Nam res insolita et insueta erat,
cum urbs in summo periculo fuerit, atque medico illo fratribusque summi
labores obeundi erant, alii autem medici cogi non potuerant.

    [Adnotatio 61: De didrachmis argenteis vid. supra p. 18{15}. Secures
    argenteae pars talenti et ea Cypri decem minae fuisse videntur:
    Hesych. s.v. πέλεκυς‧ ἀξίνη δίστομος. ἢ "σταθμίον ἐξαμνιαῖον
    ἀρχαῖον‧ οἱ δὲ δεκάμνιαιον". idem s.v. ἡμιπέλεκον‧ τριμναῖον ἢ
    τετραμναῖον ἢ πεντάμνουν. "τὸ γὰρ δεκάμνουν πέλεκυ καλεῖται παρὰ
    Παφίοις". Eustath. 1878, 57: δηλοῖ γὰρ ἡ λέξις ὁμωνυμίας λόγῳ κατὰ
    τοὺς παλαιοὺς καὶ "σταθμὸν ἐν Κρήτῃ ἐξάμνουν ἢ δεκάμνουν". cf. _A
    catalogue of the greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_ (G. Fr.
    Hill) p. XXII.]

Quanta merces medicis publicis vulgo soluta sit, his non docemur. Neque
alios certos testes habemus, cum libri immemores eorum, quae vulgo in
urbibus antiquis instituta erant, nihil tradant, monumenta autem,
inscriptiones, papyri, quae magis ad usum consuetudinemque cotidianam
pertinent atque accuratiora interdum tradunt, nunc etiam satis non
exstent. Sunt quidem, quae summam pecuniae referant, quae medico private
est data in re certa atque definita.[62] Sed ex his nullo modo, si mere
opinari nolis, merces annua medicorum publicorum colligenda est.

    [Adnotatio 62: v. Papyr. Londin. 131r. col. 8, vs. 179; Tebtunis
    Pap. 112 passim; Amherst Pap. 128 v., vs. 120. cf. fragm. Cratetis
    ap. Diog. Laert. VI, 5, 86; Vercoutre l.l. p. 242 sqq.; Becker l.l.
    p. 57 sqq.]

At res fortasse apertior fit, si meminimus Teios paedotribis mercedem
annuam 500 drachmarum dedisse, grammaticis 600, 550, 500, citharistae
700 drachmarum (v. Ditt.{2} 523a, vs. 10 sqq.). Architecti autem templi
Apollinis Delii 720 drachmas accipere soliti esse videntur (v. Th.
Homolle BCH. XIV (1890), 478). Nam haec summa vel partes eius saepius in
rationibus templi illius leguntur, e.c. BCH. XIV 396 (I vs. 82): καὶ
τάδε ἄλλα ἐδώκαμεν‧ Ἀρχιτέκτονι μισθὸς--𐅅 Η Η Δ Δ {D C C X X}.
Athenienses architectis interdum mercedem non altiorem praestabant quam
aliis opificibus et artificibus, unam pro die drachmam; hac enim mercede
muneris architecti Erechthei Atheniensis fruebantur, cum 37 drachmas in
prytania acceperint (JG. I 324a vs. 56; c col. II vs. 8. cf. Gregor
Huch, _Organisation der oeffentl. Arbeit im griech. Altertum_ I (Diss.
Lips. 1903) p. 51 sq.).

Quas summas si respicio, eis mercedem annuam medicorum non maiorem
fuisse et vulgo quarto saeculo et insequentibus in urbibus Graecis
500-700 drachmas medicis fere datas esse puto. Consentaneum est prout
urbes res tempora erant mercedes quoque impares fuisse. Athenis bello
Peloponnesiaco confecto pecuniae publicae erant consumptae et exhaustae.
Quamobrem medici etiam mercedem minorem accipiebant, et quo minor merces
erat, eo peiores medici munus publicum suscepisse videntur. Ad quod mihi
cum Welckero (l.l. p. 230) Pluti Aristophanei versus 407 eqs. spectare
videntur:

  --τίς δῆτ᾽ ἰατρός ἐστι νῦν ἐν τῇ πόλει;
    οὔτε γὰρ ὁ μισθὸς οὐδέν ἐστ᾽, οὔθ᾽ ἡ τέχνη.
  --σκοπῶμεν. --ἀλλ᾽ οὐκ ἔστιν. --οὐδ᾽ ἐμοῖ δοκεῖ.

Unus inscriptionis cuiusdam locus nobis etiam disceptandus est. In magna
ratione et catalogo hieropoearum templi Apollinis Delii exarato Demare
archonte (circa annum a. Chr. 180), cum pecuniae ab decessoribus ἐν τῇ
δημοσίᾳ κιβώτῳ acceptae describantur, haec leguntur vs. 82 sqq. (BCH.
VI 13.--nr. 23): ἄλλος στάμνος ἐπιγραφὴν ἔχων‧ ἀπὸ τῆς Ἕλληνος καὶ
Μαντινέως, ἐπὶ Δημητρίου Ποσιδεῶνος, ἔθεσαν εἰς τὸ ἱερὸν Φωκίων
Κλεοκρίτου ταμίας καὶ Παρμενίων ὁ Πολυβούλου κληρονόμος [ὧν] ([ᾧ]
edit.) ἔλαττον ἔλαβεν ὁ ἰατρὸς (ὁ ἰατρὸς supra lineam, _en surcharge_)
Η Η 𐅄 {C C L} καὶ τοῦ ἐνοικίου ὡσαύτως Δ Δ 𐅃 {X X V}. Quae verba
inscripta in urna demonstrant Demetrio archonte, mense Posideone,
quaestorem et hominem privatum duas summas tradidisse, quae pecuniae
publicae sunt et auxilio Hellenis et Mantinei, de quibus qui sint nihil
constat (cf. Homolle l.l. p. 71), aerario publico tradebantur. Quas
summas medicus quidam non sibi habuerat, alteram 250 drachmarum de
mercede sua, ut consentaneum est, alteram viginti quinque drachmarum de
pensione aedium. In antecessum igitur res publica huic medico praeter
mercedem etiam pensionem aedium dederat, ut ipse habitaret et medicinam
instrueret; sed mortuus esse Polybulus medicus videtur, et moriens
Parmenionem heredem suum summas illas rei publicae reddere iusserat,
quia nondum tempus totum circumactum erat, in quod iam antea mercedem
et pensionem acceperat. Cum autem ducentae quinquaginta drachmae
summa solida sint, veri simillimum est totam mercedem annuam ex
multiplicatione simplici effectum iri. Sed quae multiplicatio facienda
sit, incertum est, fortasse simplicissima, ita ut 500 drachmae merces
annua medici publici illius essent et quinquaginta pro habitatione
additae essent. Quod in ea quadret, quae supra in universum
explanavimus, sed incertius est, quam ut firmum quicquam ex eo colligi
possit.

De mercedibus aevo Romano archiatris datis, exempli causa in urbibus
Asiae Minoris, nihil memoriae proditum est. Ad publicorum autem sicut ad
privatorum medicorum mercedes referenda sint, quae Ulpianus _libra
octavo de omnibus tribunalibus_ scripserat (Dig. L, XIII 1): _praeses
provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum
studiorum liberalium ... Medicorum quoque eadem causa quae professorum,
nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant:
et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet._[63] Sed de summis
nihil aperitur. Romae medicis publicis annonae praestabantur, saeculo
tertio binae aut ternae (Lamprid. Alex. Sev. 42), quot quarto
archiatris, non dicitur (Cod. Iust. X 53, 9; Theod. XIII 3, 9.--cf.
p. 42), et quantum annona medicorum valuerit, quot quisque modios
tritici assecutus sit, ignoramus. Sed mercedes publicae expendebantur
usque ad lustiniani tempora, quem mercedem munerum publicorum abolevisse
ex Procopio (hist. arc. 26) intellegitur (quem laudat Perrot,
_Exploration de la Galatie_ I, 50{3}).

    [Adnotatio 63: Adiungamus, quae continuo sequuntur: _Sed et
    obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur. Medicos
    fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel
    certi doloris sanitatem pollicentur; ut puta si auricularius, si
    fistulae vel dentium, non tamen si incantavit, si inprecatus est,
    si, at vulgari verbo impostorum utar, si exorcisavit: non sunt ita
    medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum
    praedicatione adfirment._ Sunt autem qui _exorcizaverunt_
    christianorum medici: cf. Harnack, _Med. aus der ält.
    Kirchengesch._, p. 68 sqq.]

Hippocrates vel potius qui scripsit librum παραγγελιῶν medicis suadet ut
medeantur ὅτε δὲ προῖκα ἀναφέρων μνήμην εὐχαριστίης προτέρην ἢ παρεοῦσαν
εὐδοκίην‧ ἢν δὲ καιρὸς εἴη χορηγίης ξένῳ τε ἐόντι καὶ ἀπορέοντι, μάλιστα
ἐπαρκέειν τοῖς τοιούτοις. ἢν γὰρ παρῇ φιλανθρωπίη, πάρεστι καὶ
φιλοτεχνίη (Littré IX 258). Quod consilium amplius secutos medicos
gratuito interdum sanavisse tituli docent: καὶ προσανέθετο τὰς χρείας
τοῖς ἐν ἀρρωστίαν ἐμπεσοῦσιν ἄνευ μισθοῦ (nr. 36 vs. 7 sq.), ἰατρεύσαντα
προῖκα (de Heraclito Rhodiopolita nr. 42 vs. 17). Sed multos medicos,
quo facilius munus publicum sibi traderetur, gratis sanando gratiam
populi petivisse supra iam vidimus (p. 48 sq.). Tamen non desunt, qui
commodo suo non servientes etiam postquam medici publici facti sunt
aliquamdiu mercede sua destiterint. Nam de Damiada Lacedaemonio decretum
Gytheatarum haec refert: [ἐ]πὶ Βιάδα δὲ Λαφρίωι θεωρῶν τὰν π[όλιν
ἐξαπορου]μέναν ἐν ταῖς εἰσφοραῖς ἐπαγγ[είλατο τῶι δά]μωι "δωρεὰν
ἰατρεύσειν" παρ᾽ ἁμε[τέραν πόλιν αὐτόν (nr. 12 vs. 28 sqq.). Damiadas
igitur alterius quem publicus erat anni (cf. vs. 45) mense Laphrio, cum
oppidum tributo ab Romanis imposito valde premeretur,[64] de mercede
muneris destitit, sed unum tantum mensem hoc fecit, cum certus mensis
anno additus sit. Sequitur, ut merces singulis mensibus Gythei medicis
publicis expenderetur, id quod Athenis aliis locatione non constitutis
prytaniis singulis saepe fiebat (cf. Boeckh, _Staatshaushalt_ I{3} 308).
Sed habemus alium etiam titulum et eum Atheniensem, qui medicum publicum
munus gratis suscipientem affert. Ibi Phidias homo Rhodius, qui Athenis
medicus privatus erat, tum "ἐπιδέδω[κε]ν ἑαυτὸν δημοσιεύειν δωρε[ὰ]ν"
ἐνδεικνύμενος τὴν εὔνοιαν ἥν ἔχει πρὸς τὴν πόλιν (nr. 2 vs. 17 sqq.).
Qua de causa ille omni mercede destiterit, non declaratur. Sed fortasse
ita conicere licet. Medici publici qui a civitate mercedem accipiebant
et propterea aegrotos gratis curabant, tamen a quovis cive, si modo
dabat, pecuniam accipere vetiti non erant. In maioribus autem urbibus et
maxime Athenis factum sit, ut qui hoc modo redibant reditus mercedem
publicam multo superarent, cum divites quoque medicos publicos, qui
saepe medicorum optimi erant, consultarent. Quare efficiebatur, ut
medici munus publicum valde appeterent, praesertim cum eo medici quasi
approbati fierent, et ut eo facilius crearentur civitati pollicerentur
se gratuito munus suscepturos esse. Immo Ioh. Toepffer (AM. XVI 429)
usque eo progressus est, ut oppida et tempora fuerint, quibus munus
publicum eis medicis traderetur, qui a civitate magno id fortasse pretio
conduxissent sicut temporibus quibusdam sacerdotia ad licitationem
deducerentur.

    [Adnotatio 64: cf. Lebas-Foucart 242a, vs. 15 sqq.: ἐπὶ Βιάδα δὲ
    ἐνιαυτῶι ὅτε ἰδίαν χάριν ἐξαιτησάμενοι Πόπλιόν τε Αὐτρώνιον‧ καὶ
    Λεύκιον Μαρκίλιον ὄντας αὐτοῖς ξένους, οὓς καὶ ὑπεδέξαντο τοῖς
    ἰδίοις δαπανήμασιν καὶ παρα[ι]τήσαντο τοὺς τε στρατιώτας καὶ τὰ
    λοιπὰ τὰ ἐπιτασσόμενα ὑπ᾽ αὐτῶν, ὄντα ἰκανά, δι᾽ ὧν ἐκούφισαν τὴν
    πόλιν, ὁλοσχερῶς χαρισαμένων αὐτοῖς τῶν προγεγραμμένων ἀνδρῶν
    -- -- --]

Tamen medicos publicos a privatis etiam mercedem accepisse certis quidem
testimoniis affirmari non potest. Diserte autem archiatris Romanis
permittebatur, ut pecuniam a privatis acciperent, si ab sanatis
voluntarie oblata sit: _archiatri scientes annonaria sibi commoda a
populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam
turpiter servire divitibus. Quos etiam ea patimur accipere, quae sani
offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute
promittunt_ (Cod. Iust. X 53, 9 = Theod. XIII 3, 8).[65] Quae
Valentiani, Valentis, Gratiani imperatorum epistula anni 370, cum ad
Praetextatum praefectum urbis missa sit, ad archiatros quattuordecim
Romae urbis maxime pertinet.

    [Adnotatio 65: Quae verba secutus esse videtur Dionysius medicus
    Antiochenus, de quo scripsit Libanius ad Tatianum (ep. 911 extr. ed.
    Wolf): καὶ τοιοῦτος μὲν ὢν τὴν τέχνην, τοιοῦτος δὲ τὸν τρόπον τῶν
    πενεστέρων ἐστίν, οὐ κατὰ τὸ μὴ εἶναι τοὺς διδόντας, "εἰσὶ γὰρ οἱ
    σεσωσμένοι", ἀλλὰ νῦν μικρῷ τινι τὴν χεῖρα ὐπεῖχεν αἰδούμενος, νῦν
    δὲ τὸ πᾶν διεώσατο.. Qui cum nihil nisi ea acciperet, _quae sani
    offerunt pro obsequiis_, publicus esse videtur.]

Merces, quae a re publica medicis expendebatur, multis locis non ex
aerario emanabat, sed tributo ad hanc ipsam causam civibus imposito
cogebatur. Quod tributum inscriptiones et papyri quadraginta fere
proximis annis aperuerunt, vocabatur autem ἰατρικόν.[66] Repetemus
breviter res notas. Prima Delphis inscriptio reperta est (nr. 8) annorum
a. Chr. 230-200 (H. Pomtow Rh. M. XLIX 582). In qua Philistioni cuidam
damnum quod fecerat, cum ab creditoribus quibusdam Delphorum pecuniam,
quam hi debebant illis, solvere coactus erat, ita resarciebatur, ut ei
et posteris ἀτέλεια χοραγίας καὶ τοῦ ἰατρικοῦ daretur (cf. Ditt.{2} 466
adn.). Deinceps cum quarto saeculo inter Teum et aliud oppidum, cuius
nomen non exstat, synoecismus conveniret (cuius foederis fragmentum
lapidi incisum a. 1891 repertum est), civibus novis, qui Teum
transmigrabant, in decem annos immunitas praeter iatrici praebita est:
εἶναι δὲ αὐτοὺς κα[ὶ τῶν ἄλλων εἰσφορ]ῶν ἀτελεῖς πλὴν ἰατρικοῦ (nr. 1
vs. 10 sqq.). Eodem anno Coorum lex sacrificiorum in medium prolata
est.[67] Qua in tabula inter eos, qui diebus festis quibusdam sacrificia
faciant et »casam constituant«, multi sunt vectigalium redemptores, et
vs. 15 sq. legitur: [θυέτω]<ι> δὲ κατὰ ταῦτα καὶ σκανοπαγείσθω<ι> καὶ
ὁ ἔχων τάν ὠνὰν τοῦ λατρικοῦ. Cum autem τοῦ λατρικοῦ enucleare non
possent, erratum esse a lapicida et legendum esse τοῦ ἰατρικοῦ viri
docti existimabant.[68] Sed Udalricus Wilcken, cum multa in papyris
ostracisque Aegyptiis tributa ignota enodavisset, quid λατρικὸν esset,
etsi dicere non potuit, tamen verbum ita tenendum esse arbitratus
est.[69] Nobis igitur ab hoc incerto titulo abstinendum est, quamvis
multum inter-esset in urbe Co ipsa tributum medicum inveniri.

    [Adnotatio 66: cf. A. Toepffer, AM. XVI 430 (= _Beiträge zur
    griechischen Altertumswissewchaft_ p. 221); U. Wilcken, _Griech.
    Ostraka_ I, 375 sqq.; R. Herzog l.l. p. 204{3}.]

    [Adnotatio 67: edd. Α. Κοντολέων, AM. XVI (1891), 406; Th. Reinach,
    REG. IV, 357 sqq. Ingeniose interpretatus est A. Toepffer, AM. XVI
    (1891), 411 sqq. = _Beiträge zur griech. Altertumswissensch_. 204
    sqq. cf. BCH. XVI, 162.]

    [Adnotatio 68: Sed cum Th. Reinach scripsis-set (REG. IV 371):
    _On serait tenté de corriger_ λατρικοῦ _en_ ἰατρικοῦ, posteri iam
    certius affirmabant et pro certo habebant, quae mera coniectura
    est.]

    [Adnotatio 69: _Griech. Ostr._ I, 375{1}: _Da der Stein nach der
    Publikation ein deutliches_ Λ _zeigt, wird man an_ λατρικοῦ
    _festzuhalten haben._]

In duobus autem aliis oppidis, Delphis, in media parte Graeciae, et Tei,
in urbe Ionia Asiae Minoris, τὸ ἰατρικὸν adhuc certe exstat. Ubi
accuratiora ignoramus, nisi id intelligimus Tei iatricum tam necessarium
esse existimatum, ut civibus novis, qui omnibus aliis oneribus
liberarentur, tributum medicum tamen pendendum esset. Quod tributum
etiam sua sponte homines aliqui constituebant. Nam consentaneum est, si
pagani pagi Halentis una cum eis, qui in hoc pago agros possidebant et
qui ibi et in agris Pelae pagi laborabant, medicum proprium conducebant
(v. p. 57, 66), illos omnes voluntariam stipem contulisse, ut medico
mercedem darent.

Quantum quisque pecuniae dederit, cum in Graecia ignoremus, papyri
Aegyptiae demonstrant. Nam in papyris alterius fere a. Chr. saeculi:
_Flinders Petrie Papyri_ (ed. Mahaffy) II nr. XXXVIIIa (p. 36) semel,
nr. XXXIXe (p. 129) passim "ἰατρικὸν β’" legitur, ex quo apparet binas
frumenti artabas a quibusdam pro tributo medico annuo pensitatas esse.
Qui tributum solvebant, in utraque papyro coloni Graeci veterani sunt,
ita ut dici non possit omnesne cives tributum idem pependerint an
fuerint qui plus debuerint (cf. U. Wilcken l.l. 375). Sed tributum
duarum artabarum[70] parvum est, quoniam to τὸ φυλακιτικόν, quo tributo
custodes alebantur, ternas artabas pro capite et anno faciebat atque
multa tributa alia muneribus multo maioribus explebantur. Si igitur τὸ
ἰατρικόν comparamus cum custodum tribute, merces muneris medicorum minor
fuisse videtur quam custodum publicorum, nisi eorum plures in unoquoque
loco quam medici publici fuerant. Medicis autem pro mercede non pecunia,
sed frumentum ipsum datum esse videtur sicut archiatris urbis Romae
annonae vel _annonaria commoda_.

    [Adnotatio 70: Valebat autem artaba aetate Ptolemaeorum 39, 39l.
    (Hultsch, _Metrologie{2}_ 625) vel 39, 39-23, 62l. (Wilcken, _Ostr._
    I, 747).]

De mercede pars aliqua medico publico in medicinam consumenda fuerit
aut alia summa ei praeter mercedem ex iatrico data sit, ut medicinam
sustentaret, sicut medico illo Delio (v. p. 69). Apud Graecos ita fuisse
E. Curtius iam suspicatus est, cum primo iatrici titulo Delphis invento
existimaverit iatricum esse exactum _zur Besoldung von Aerzten und
Erhaltung ärstlicher Anstalten_ (GGA. 1864, 1227). Tum multa verba et
plures etiam coniecturas de hac re incerta fecit A. Vercoutre.[71]

    [Adnotatio 71: Qui iatricum a Charonda inventum esse contendit (l.l.
    241 sqq.). Coniecerit autem quispiam, cum leges Charondae in urbe Co
    receptae essent (anno 366: U. v. Wilamowitz, _Arist. u. Athen._ I,
    65{36}; aliud tempus proposuit Crusius, _Untersuch. zu Herondas_
    36), iatricum etiam ibi constitutum esse (testari autem ibi hoc
    tributum titulum AM. 1891, 406, vid. p. 73) et inde per alias urbes
    Graeciae divulgatum esse. Sed sunt vanae suspiciones. De Charonda
    nihil fere scimus, et titulus ille, cum λατρικοῦ legatur, adhiberi
    non potest. Equidem puto tributum illud tam vetustum non esse, sed
    saeculo quarto demum inventum.]

Mercede et publica et privata accepta medico publico alio etiam modo pro
laboribus praemia data sunt. Populus enim medicos bonos laudabat,
coronas eis dedicabat, hospites publicos (προξένους) eos faciebat, in
civitatem ascribebat. Cum medicus urbem relinqueret, ut novam sedem
appeteret, rebus bene gestis saepissime ei honores tales decreti sunt.
Horum decretorum paullatim numerus maior in lucem prolatus est, cum nunc
habeamus triginta (p. 19 sqq.); baseon autem statuarum quibus aevo
Romano medici maxime honorati sunt publice constitutarum undecim
collectae sunt (p. 21 sq.). Itaque et aevo Romano et ante Romana tempora
et statuae et decreta plurima in urbibus collocata erant, atque spes est
excavationibus locis omnibus nunc florentibus plura etiam inventum iri,
quibus tota haec causa in quam inquirimus planior apertiorque fiet.

Quantopere autem mos honorandi medicos pervulgatum sit, inde facile
perspicias apud scriptores decreta talia ficta et vera imitantia
inveniri. In codicibus enim Hippocrateis cum aliis rhetorum inventis
decretum Atheniensium in honorem Hippocratis fictum exstat (Littré IX
400). Quod decretum est commixtum ex veris nonnullis apud scriptores
collectis,[72] ex verbis in decretis honorificis vulgo usurpatis, ex
multis omnino ementitis (cf. Littré IX 308; Herzog 215 sqq.). Ab
Atheniensi quodam illud factum esse Littré arbitratus est (I 430),
Herzog Petersenium (Philologus IV 251: _Zeit und Lebensverhältnisse des
Hippocrates_) secutus ludum scholae rhetorum Coorum esse dicit circa
annum a. Chr. n. trecentesimum factum. Id rectius coniectatum videtur,
cum Co decreti faciendi maius esset incitamentum et cotidie in
Aesculapio multa medicorum decreta spectarentur. Sed num trecentesimo
iam a. Chr. n. anno decretum factum sit, magnopere est dubitandum. Mihi
probatur primo demum a. Chr. n. saeculo (v. Kaibel GGA. 1900, 63) vel
postea etiam decretum illud commentitum esse.

    [Adnotatio 72: Conferas exempli causa initio: καὶ λοιμοῦ ἰόντος ἀπὸ
    τῆς βαρβάρων ἐπὶ τὴν Ἑλλάδα et Thucyd. II 48: ἤρξατο δὲ τὸ μὲν
    πρῶτον, ὡς λέγεται, ἐξ Ἀιθιοπίας τῆς ὑπὲρ Ἀιγύπτου, ἔπειτα δὲ καὶ ἐς
    Αἴγυπτον καὶ Λιβύην κατέβη καὶ ἐς τὴν βασιλέως γῆν τὴν πολλήν. ἐς δὲ
    τὴν Ἀθηναίων πόλιν ἐξαπιναίως ἐνέπεσε κτλ.]

Aliud tale decretum apud Diodorum legitur (IV 71). Ubi fictum est
Graecos Troiam oppugnantes Machaoni atque Podalirio immunitatem
decrevisse Aesculapii filiis, qui homines sunt ut alii, at non dei,
atque vulneratos multos medici quasi publici sanaverant: κατὰ δὲ τὸν
πόλεμον μεγάλας χρείας αὐτοὺς παρασχέσθαι τοῖς Ἕλλησιν, θεραπεύοντας
ἐμπειρότατα τοὺς τιτρωσκομένους, καὶ διὰ τὰς εὐεργεσίας ταύτας ὑπὸ τῶν
᾽Ἑλλήνων μεγάλης τυχεῖν δόξης‧ ἀτελεῖς δ᾽ αὐτοὺς ἀφεῖναι τῶν κατὰ τὰς
μάχας κινδύνων καὶ τῶν ἄλλων λειτουργιῶν διὰ τὴν ὑπερβολὴν τῆς ἐν τῷ
θεραπεύειν εὐχρησίας. Quae verba in memoriam redigunt, quae interdum in
veris medicorum decretis leguntur.[73]

    [Adnotatio 73: Adnotat U. de Wilamowitz (Isyllos 82{55}): _Diese
    Darstellung wird in den Jahrhunderten entworfen sein, aus denen wir
    so manche Ateliepsephismen für Ärzte haben_.]

Inter honores alios medicis immunitas etiam praebebatur, quamquam
ante Romana tempora non saepius ea in titulis extat, si generatim qui
dabantur honores intuemur (legitur nr. 21 vs. 50, nr. 24 vs. 9, nr. 32
vs. 6, nr. 36 vs. 13, nr. 40 vs. 21 sq.). Id eo explicatur, quod medici
his temporibus saepe urbem, in qua consederant, mox relinquebant, ita ut
laus atque hospitium publicum gravius eis esset quam cunctarum rerum
immunitas. Sed aevo Romano res valde exculta est et immunitas medicis
legibus praecipuis praestabatur (v. p. 40 sq.) Quod primo tamquam
gratia et favor a medicis adsumptum est, cum diserte rem in titulis
adnotaverint (v. p. 43; praeter archiatros duos ibi citatos Heraclitus
Rhodiopolites immunitatem se adeptum esse praedicat: nr. 42 vs. 16:
ἀλιτουργησίᾳ "τιμηθέντα", ita ut titulus vix ante Hadriani aetatem
exaratus sit). Cum autem archiatri in urbibus Asiae Minoris maxime in
hoc loco haberentur, medici Aegyptii idem sibi praeberi volebant. Nam
Antonini epistula ad urbes Asiae missa omnes alias quoque urbes spectare
videbatur: γραφείσης μὲν τῷ κοινῷ τῆς Ἀσίας, "παντὶ δὲ τῷ κόσμῷ
διαφερούσης" (Dig. XXVII 1, 6 §2.--cf. 40 sq.). Itaque in papyris medici
questi sunt, quod munera publica sibi imponerentur contra imperatorum
epistulas. Talem querimoniam M. Valerius Gemellus habuit (p. 51), et in
eadem papyro supra querella alius medici descripta esse videtur atque
responsio magistratus alicuius a praefecto ita confirmata: κέκρικε[ν -
- -] ἀπολύσας, quod videtur esse: κέκρικε[ν δικαίως ὁ δεῖνα] ἀπολύσας.
Unde apparet medicum questum confirmante praefecto muneribus liberatum
esse. Duorum aliorum medicorum querellae disceptantur in papyro
Oxyrhynchitana I 40, in qua multae huiusmodi causae una transcriptae
sunt. Quarum in una anni p. Chr. 138 medico alicui de immunitate
praestari referunt editores, qui hanc partem papyri nimis mutilatam non
ediderunt. Quae tum sequitur causa, iterum querimoniam medici publici
exhibet, sed qui cadaveribus arte medicabatur. Qui de liturgia imposita
sibi ab eis, apud quos munere fungebatur, questus est; sed ei responsum
est: τάχα κακῶς αὐτοὺς ἐθεράπευσας. δίδαξον τ[ὸ κατα]τῆκον (qua re
cadavera conserventur), εἰ ἰατρὸς εἶ δημοσ̣[ιεύ]ων ἐπὶ ταρι[χείᾳ], καὶ
ἕξεις τὴν ἀλειτουργησίαν. Tradebantur igitur apud Aegyptios mortuorum
corpora medicis publicis propriis conservanda, sicut medici in
unamquemque partem corporis erant (Herod. II 84). Qui ad se etiam
pertinere epistulas imperatorum, quae medicos muneribus liberaverant,
praedicabant.

Sunt tum libertates immunitatesque illae ad omnes medicos perlatae
et epistulis imperatorum saeculis insequentibus etiam atque etiam
affirmatae et auctae, ita ut mulieribus medicorum et filiis etiam
libertates summae praeberentur (Cod. Theod. XIII, 3 et Iust. X 53
passim). At tamen cum in titulis medicorum saeculi II. vel. III., quibus
immunitates iam datae erant, multa munera publica cum praedicatione
quadam descripta sint, apparet medicos munera publica, etsi liberi eis
erant, tamen si volebant suscipere potuisse. Et volebant multi, qui
favorem populi et honores appetebant. Quae cum ita essent, Constantinus
inter cetera anno 321 edixit: _quoniam gravissimis dignitatibus vel
parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus
volentes permittimus, invitos non cogimus_ (Cod. Theod. XIII 3, 1).

Et tituli multos demonstrant archiatros, qui in summis honoribus
versabantur: Μενεκράτης Μενεκράτους ὁ ἀρχιατρὸς τῆς πόλεως
"στεφανηφορῶν" κτλ. (Euromi, nr. 49); Μ. Αὐρήλιος Χαρμίδης "πρύτανις καὶ
στεφανηφόρος" καὶ ἀρχιατρός (Heracleae-Salbacae, nr. 57 et 58); Μ.
Αὐρήλιος Πολείτης β ὁ ἀρχιατρός "πρῶτος ἄρχων" τὸ β (Cerami, nr. 60);
"ἐπιμελουμένου τῶν Μυστηρίων" Σουλ. Δημητρίου τοῦ ἀξιολογωτάτου
ἀρχιατροῦ (Laginae, nr. 61); Αγασικλείδας Ἀγασικλείδα ὁ ἀρχιατρὸς τῆς
πόλεως "ἀγορανομῶν" κτλ. (Troezene, nr. 50); cf. nr. 73 (Lesbi) Bresum
archiatrum, qui plurima munera et publica et sacerdotalia administrabat.
Quorum ex titulis apparet cives hos fuisse et viros in sua urbe
illustrissimos, cum in summis urbium dignitatibus obveniant. Simul
intelligitur cum hi munus medicum publicum appeterent, id quoque ipsum
honoratum fuisse. Ut autem archiatri ex medicis optimis eligerentur,
praeceperunt etiam saeculo IV. imperatores Romani: _si quis in archiatri
defuncti est locum "promotionis meritis" adgregandus_ eqs. (Cod. Iust. X
53, 10 = Th. XIII 3, 9); _quod si huic archiatrorum numero_ (XIV)
_aliquem aut conditio fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius
locum, non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis, alius
subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque dilectu qui "et
ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio
dignus habeatur": de cuius nomine referri ad nos protinus oportebit_
(Cod. Th. XIII 3, 8).

Unus ex archiatris, qui munera publica obierunt pecuniasque civitati
dono dederunt, Attalus Priscus Ephesius Asclepiadis filius, ἀρχιατρὸς
διὰ γένους vocatur (nr. 65 vs. 3). Ut maxime aevo Romano sacerdotia
hereditaria fuerunt, ita huic quoque medico vel maiorum alicui munus
archiatri in omne tempus traditum est, cum per se sumi posset filium
semper officium patris secuturum esse.[74] Quod iure sumptum esse alius
titulus affirmat: praedicat Heracleae-Salbacae (in Phrygia maiore)
Pappias quidam maiores iam archiatros fuisse: [Το μνημεῖόν ἐστι Παππίου
- - -]ου "ἀρχιατροῦ ἀπογόνο[υ] ἀρχιατρῶν" κτλ. (nr. 59). Aliam familiam
quasi familiam archiatrorum fuisse demonstrat titulus Acilii Theodori
(nr. 71). Quem ipsum in titulo ἰατρῶν πρόμον vocatum tamen archiatrum
fuisse inde colligas, quod iambi vocabulum ἀρχιατρόν eo loco respuebant:

  Ἀκείλιον Θεόδωρον "ἰατρῶν πρόμον"
  σπουδαῖον εὐγενῆ τε καὶ εὐσχήμονα
  ὑὸς Θεόδωρος θάψεν, ἠδ᾽ ὁ<ς> συνγενής
  Θεόδωρος ἀρχιατρός κτλ.

Consentaneum est versus causa mollissimam hanc translationem usurpari
potuisse.[75] Archiater quoque fuit Theodorus Acilii propinquus (vs.
3/4). Cum autem filio Acilii nomen Theodori inditum sit, patrem Acilii
Theodorum quendam fuisse verisimile est, ita ut ὁ συνγενὴς Θεόδωρος
ἀρχιατρός Acilii mortui frater esset. Tum pater, qui duos filios
archiatros habuerat, ipse archiater fuerit. Ut igitur rem stemmate ante
oculos proponamus, sic existimamus:

                    (Theodorus archiater)
                               |
  Ἀκείλιος Θεόδωρος ἀρχιατρός        ὁ συνγενὴς
        (ἰατρῶν πρόμος)          Θεόδωρος ἀρχιατρὸς
               |
         ὑὸς Θεόδωρος.

Dubitandum non est, quin ὑὸς Θεόδωρος postea archiater factus sit.
Postremum familiam veterinariorum quoque ostentemus: Οὐαλεριάνος
ἰπποϊατρὸς ὑὸς ἱπποϊατροῦ (Αὐρηλίου Λύκου--CIG. 1953, Dii in Macedonia,
vs. 7).

    [Adnotatio 74: Qui mos Graecorum vetustissimus per totam
    antiquitatem usque ad imperii Romani tempora extrema duravit, ut
    demonstrat epistula Constantini in Cod. Iust. X 66, 1 (= Th. XIII
    4, 2) anni 337: _artifices artium -- -- -- ab universis muneribus
    vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit
    accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos
    filios erudire_. Nam filios in arte, quam pater ipse edidicit,
    erudiendos esse patet.]

    [Adnotatio 75: Ut id in praetereundo adnotem, nullo modo, opinor,
    dubitandum est, quin in epigrammate hermae Alcamenis nuper repertae
    vs. 2 Ἑρμᾶν τὸν πρὸ πυλῶν dictum sit pro Ἑρμᾶν προπύλαιον
    (v. Conze, Sitz.-Ber. d. Berl. A. d. W. 1904, 69. Sed cf. Altmann,
    AM. 1904, 180). Simillimae enim sunt translationes Ἀκείλιος ἰατρῶν
    πρόμος pro Ἀκείλιος ἀρχιατρός et Ἑρμῆς ὁ πρὸ πυλῶν pro Ἑρμῆς
    προπύλαιος.]

Rem igitur apud Graecos notissimam aevo Romano etiam pervulgatam fuisse
certis exemplis illustravimus et familias quasdam medicorum ostendimus,
quarum gentiles nominatim in titulis exstant. Medico autem magnae
commendationi et usui erat, quod ex antiqua medicorum familia ortus erat
aut ab vetusto aliquo medico incluto genus ducebat. Et saepe olim urbs
aliqua Graeca medicum quendam publicum libenter instituerit, si patrem
aut avum eius apud se munere iam functum esse audierit.


§7.

DE COLLEGIIS MEDICORUM.

Athenis medici publici, sive sex sive plures minoresve fuerunt, saeculo
III. et iam antea pro se et aegris, quibus quisque medicatus erat,
Aesculapio et Hygiae bis in anno sacrificium facere patrio more
solebant. Quod inscriptione in Aesculapio Atheniensi eruta manifestum
fit: ἐπειδὴ πάτριόν ἐστιν τοῖς ἰατροῖς, ὅσοι δημοσιεύουσιν, θύειν τῶι
Ἀσκληπιῶι καὶ τεῖ Ὑγιείαι δὶς τοῦ ἐνιαυτοῦ ὑπέρ τε αὑτῶν καὶ τῶν σωμάτων
ὧν ἕκαστοι ἰάσαντο ἀγαθεῖ τύχει δεδόχθαι τεῖ βουλεῖ κτλ. (nr. 3 vs. 9
sqq.--cf. P. Girard l.l. p. 85). Sed quid consilium quingentorum in hac
re rogaverit, lapide fracto non exstat, nisi forte sumis sacrificia,
quae antea medici publici sua sponte et more patrio fecerunt, aliquo
modo sancta esse a re publica. Constat autem medicos Atheniensium
publicos una omnes in publicum prodiisse et sacra pro salute sua et
eorum quibus medicabantur fecisse. At tamen proprium collegium medicorum
publicorum fuisse ex hoc titulo sumi non potest.

Fuisse autem apud Graecos collegia medicorum iam ex eo apparere
existimaverunt viri docti, quod nominibus medicorum vocabulum officii
ἰατρὸς in titulis additum sit; ordinem autem nomini adiunctum in titulis
Graecis ante Romana tempora eam habere vim, ut socius collegii alicuius
declaretur (U. Koehler AM. X 77; E. Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_ 96
sqq.). Sed res incertissima est, et tituli θίασον vel κοινόν aliquod τῶν
ἰατρῶν exhibentes nondum inventi sunt.

In urbe Co, cum multi fuerint medici, hos aliquo modo in collegii corpus
coaluisse putares. Quod tituli quodam modo demonstrare videntur. In
titulo Coo nuper reperto locus nominatur εἶ τοὶ ἰατροὶ τάσσονται (nr.
17). Quibus ex verbis locus elucet, quo medici vel publici vel omnes
coibant, ut res communes inter se expedirent. In alio titulo quarti a.
Chr. saeculi non multo post urbem traiectam, ut videtur, fasti sacri
Coorum leguntur (nr. 20): quibus diebus ad quas aras sacra facienda sint
et quo ritu, et quibus hominibus in quoque sacrificio caro et cetera
victimarum obtingant. Vicesimo autem die mensis Batromii Iovi Polieo bos
immolandus erat, cuius quae partes in ara non comburebantur imprimis
pontifici et sacricolis tradendae erant, tum aliis hominibus:
Νεστορίδαι[ς] ν[ώτ]ου δίκρεας‧ "ἰατροῖς κρέας"‧ αὐλητᾶι κρέας‧ χαλκέων
καὶ κερα[μέω]ν ἑκατέροις τὸ κεφάλαιο[ν‧ τὰ δὲ ἄλλα τὰ κρέα τᾶς πόλιος‧
ταῦτα δὲ πάντα] ἀπ[οφέρ]ετα[ι] ἐκτὸς το[ῦ τεμένευς] vs. 53-56, in quibus
extrema suppleta sunt ab Ioh. de Prott, _Fasti sacri_ p. 20. Illo igitur
die medicis portio simplex carnis hostiae obveniebat. Cum autem inter
ceteros gens una vocetur, qui nominantur ἰατροὶ, χαλκεῖς, κεραμεῖς
collegia esse videntur (cf. Ziebarth l.l. 97), quibus quod negotium cum
Iove Polieo fuerit apertum non est. Sed cum non intelligatur, cur
χαλκεῖς et κεραμεῖς a re publica conducti sint, collegia "omnium"
opificum aut artificum hic nominata esse verisimile est.

Hae res incertae, utut se habent, aevo quidem Romano certum collegium
medicorum nominatur (Wood, _Discov. at Ephesus_ App. 7, p. 8 nr. 7):
Ephesi enim M. Pomponius Boro medicus sarcophago, quem sibi et coniugi
vivus fecit, haec in fine inscribenda curavit: τῆς σοροῦ κήδονται τὸ
συνέδριον, οἱ ἐν Ἐφέσῳ ἀπὸ τοῦ Μουσεῖου ἰατροί, οἷς καθιερωσάτην (ipse
et coniunx) εἰς κλῆρον -- -- (sequitur summa quaedam). Qui medici
Ephesii firmum, ut patet, habebant collegium.[76]

    [Adnotatio 76: Hoc opusculo magna ex parte iam prelo mandate tituli
    medicorum autumno a. 1904 Ephesi eruti publici iuris facti sunt (J.
    Keil, Wiener Jahreshefte VIII (1905) p. 128 sqq.). Qui ad synhedrium
    supra laudatum (οἱ ἐν Ἐφέσῳ ἀπὸ τοῦ Μουσείου ἰατροὶ) pertinent (a
    vs. 9) et firmum id collegium fuisse in clara luce reponunt, cum
    magistrates eius commemorent (ἄρχων a vs. 2; γυμνασιαρχῶν τῶν ἰατρῶν
    ταῖς τοῦ ἀγῶνος δυσὶν ἡμέραις passim). Museum autem non Alexandrinum
    est, ut antea cum aliis existimavi, sed Ephesium esse alius titulus
    Ephesius ab Keilio editus demonstrat (p. 135: οἱ περὶ τὸ Μουσεῖον |
    παιδευταὶ Π. Οὐήδιον | Ἀντωνεῖνον ἀσιάρχην κτλ.). De re ipsa,
    certaminibus medicis ab collegio illo quotannis propositis, videas,
    quae exposuit Keil l.l. p. 133 sqq. Nos nonnullas nunc adnotamus
    res, quae eis, quae supra explanavimus, usui sunt. Commemoratur
    fragm. a vs. 4 aliquis ἀρχιατρὸς τὸ δ’. Qua re moderantur, quae
    supra p. 54 existimavimus, quamquam eodem fere tempore, quo hi
    tituli exarati sunt (altero p. Chr. n. saeculo), in ipsa urbe Epheso
    Attalus Priscus est ἀρχιατρὸς διὰ γένους (nr. 65). Medici publici
    Athenis saeculo a. Ch. n. tertio bis quotannis Aesculapio immolabant
    (v. p. 79), collegium medicorum Ephesiorum in Museo eruditorum
    quinque saeculis post diebus feriatis idem fecit (a vs. 9 sqq.). Tum
    p. 78 sq. familias nonnullas medicorum aevi Romani ostendimus.
    Quibus nunc familia P. Aelii Menandri archiatri adiungi potest, cum
    duo filii eius inter medicos praemio ornatos nominentur (d vs. 1
    sqq., e vs. 1) et alius fortasse propinquus (g vs. 3 sqq.). Denique
    quoniam in titulis illis archiatri multi praemium certaminis
    abstulerunt (a vs. 6, 7; b/c vs. 5; e vs. 2; f vs. 1; h passim),
    archiatros sive medicos publicos inter medicos optimos fuisse
    comprobatur (cf. p. 50, 77).]

Sed de collegiis medicorum publicorum nihil comperimus, neque quicquam
dici poterit, nisi novi tituli inventi erint.



INDEX TITULORUM ET PAPYRORUM.

                                                   pag.
CIG. 1275                                           64
 "   1279                                           64
 "   1407                                           39
 "   1953                                    63n56, 79
 "   add. 2339b                                     66
 "   2714                                       36, 77
 "   2847                                           37
 "   2987                        38, 42, 54, 78, 80n76
 "   3285                                           34
 "   3596                                           21
 "   3645                                           38
 "   3872b                                       42n36
 "   3943                                    38, 65n59
 "   3953h                                      37, 78
 "   4249                                        42n36
 "   4277                                           37
 "   4315n                          15, 16, 22, 70, 76
 "   4379c                                          22
 "   4716d{57}                                   63n56
 "   5117                                        63n56
 "   9256                                           61

IG. I 81                                            17
 "  I 422{14} (p. 185)                           17n14
 "  II 167 vs. 6/7                                  49
 "  II 186                                      20, 50
 "  II 187                           20, 50, 58, 60n52
 "  II 256b                  14n10, 19, 45, 47, 50, 71
 "  II 352b               14n10, 19, 47, 55, 79, 80n76
 "  II 433                                          21
 "  II 835/36                                       14
 "  II 1449                                         55
 "  III 780                                     15, 22
 "  III 780a                                    15, 22
 "  III 1193 col. I vs. 32                          65
 "  III 1199 col. I vs. 36                          65
 "  III 1202 col. I vs. 38                      54, 65
 "  IV 365                                          66
 "  IV 723                                          39
 "  IV 782                                      36, 77
 "  IV 951 sqq.                                     15
 "  IV 955                                          15
 "  VII 2688                                        39
 "  IX 1, 104                                   20, 53
 "  IX 1, 516                                   21, 70
 "  IX 2, 69                    19, 47, 48, 50, 53, 63
 "  XII 1, 1032          14n10, 19, 47, 48, 53, 56, 58
 "  XII 2, 484                      15, 38, 43, 76, 77
 "  XII 3, 259                                      39
 "  XII 5, 600                                  20, 59
 "  XII 5, 719                              21, 52, 53
 "  XIV 689                                     36, 44
 "  XIV 852                                     39, 44
 "  XIV 966                                         15
 "  XIV 1751                                        33
 "  XIV 1759                                        32

CIL. VI 3982                                     33n29
 "   VI 3984                                     33n29
 "   VI 3985 sqq.                                   34
 "   VI 8504                                     33n29
 "   VI 8646/47                                     34
 "   VI 8895                                    34, 35
 "   VI 8905                                        31
 "   VI 8907                                        66
 "   IX 6213                                        39
 "   X 2858                                     39, 44
 "   XIV 3641                                       34

Brit. Mus. 143      19, 47, 48, 49, 52, 53, 56, 57, 71
  "    "   258                                  21, 27
  "    "   260                               14n10, 21
  "    "   677                                      38
  "    "   799                                  22, 33
  "    "   838                                      22

Cauer, Delectus{2} 472                      18, 63, 67

Ditt{1} 157                                         21
  "     244                                         26

Ditt{2} 371                                 22, 58, 60
  "     466                                     19, 72
  "     489                  14n10, 19, 45, 47, 50, 71
  "     490                                 19, 45, 56
  "     491              14n10, 19, 47, 48, 53, 56, 58
  "     503                                 20, 56, 64
  "     616                                     20, 80

Ditt. Suppl. 104                                    27
  "     "    220                                    21
  "     "    224                                 29n25
  "     "    230                                 29n25
  "     "    256                                    26
  "     "    374                                    26

Inschr. v. Magn. 113                        22, 58, 60
  "     "    "   119 vs. 19                         65
  "     "  Olymp. 62                                64
  "     "  Perg. 264                                15

Kaibel EG 200                                       22
  "     " 352                                   38, 78
  "     " 677                                   39, 43

Lebas II 1321                                    63n56
      III 161                    38, 42, 54, 78, 80n76
  "   III 314-318                               36, 77
  "   III 568                                       37
  "   III 1523                                      38
  "   III 1663b                              16, 42n36
  "   III 1695                                      44

Loewy 294                                           26

Mich. 120                    14n10, 19, 45, 47, 50, 71
  "   268                                       19, 72
  "   297                       19, 47, 48, 50, 53, 63
  "   425                                   19, 45, 56
  "   436                14n10, 19, 47, 48, 53, 56, 58
  "   716                                       20, 80

Paton-Hicks 5                               19, 45, 56
  "     "   37 (40)                             20, 80
  "     "   92                                      15
  "     "  282                                  39, 43
  "     "  344                          19, 45, 57, 66
  "     "  345                                  15, 31
  "     "  409 et 418                               22

SGDI. 60                                    18, 63, 67
  "   1447                      19, 47, 48, 50, 53, 63
  "   2615                                      19, 72
  "   2632                                          21
  "   3557                                      21, 27
  "   3618                                  19, 45, 56
  "   3636                                      20, 80

Solmsen, Inscr. Gr. dial. 3                 18, 63, 67

AM. I 337 nr. 7a                                    21
 "  II 243                                          55
 "  VII 364                     19, 47, 48, 50, 53, 63
 "  XVI 292                                     19, 72
 "  XVI 406 vs. 16                           73, 74n71
 "  XVI 411 vs. 16                           73, 74n71
 "  XVIII 417 nr. 4                              63n56
 "  XXI 67                                          15
 "  XXIV 211 nr. 34                          15, 42n36
 "  XXV 119                                      60n51
 "  XXIX 169 nr. 12                              42n36
 "  XXIX 259                                     60n51

Americ. Journ. IV 13 nr. 13                      42n36

Ann. d. Inst. 1852, 154                             44

Arch. Anz. 1903, 10          14n10, 20, 48, 56, 58, 64
  "    "     "   193                            15, 32
  "    "     "   197                            20, 80
  "    "     "   198 nr. 1                      21, 48
  "    "     "   198 nr. 2                      21, 58
  "    "     "   198 nr. 3              19, 49, 53, 57
  "    "     "   198 nr. 4                      19, 57

Arch. Ztg. 1877, 154                                55

BCH. II 88                                          55
 "   III 470                                        27
 "   IV 217                                         26
 "   IV 348                                         21
 "   V 472                                          31
 "   VI p. 13 vs. 83                            20, 69
 "   VII 359                                        26
 "   VII 452 II col. I vs. 12                42n36, 65
 "   IX 336 nr. 19                              37, 77
 "   IX 337 nr. 20                          37, 42, 77
 "   X 60 nr. 1                                     22
 "   X 216                                          16
 "   X 510                                       42n36
 "   XVII 20                                        64
 "   XVII 550 nr. 48                        20, 56, 64
 "   XVIII 160 nr. 4                         15, 42n36
 "   XVIII 197                                      21
 "   XX 341 nr. 7                                   21
 "   XXI 66 nr. 3                                   33
 "   XXIV 225                    14n10, 20, 50, 53, 56
 "   XXIV 403 nr. 79                             42n36
 "   XXV 234                        19, 47, 48, 53, 56
 "   XXVI 269                                14n10, 21
 "   XXVI 420 nr. 2                 19, 45, 47, 48, 56
 "   XXVI 429                                       46
 "   XXVII 233                      19, 45, 47, 48, 56
 "   XXVII 317 nr. 6                            38, 78
 "   XXVII 375 nr. 115                          29, 38

Byzant. Zeitschr. XIV 20 nr. 5                      33

Eph. arch. 1841 nr. 602                          63n56

Gazette archeol. VIII 42                            39

Jahreshefte des oesterr. Inst. in Wien
  I 31                                           63n56
  VIII 128                                       80n76

IoHSt. X 72 nr. 24                               42n36
  "    XI 127 nr. II                        37, 42, 77
  "    XI 251 nr. 27                             42n36
  "    XVII 286 nr. 54                          38, 42
  "    XXIV 287 nr. 33                              42

Μους. κ. βιβλ. III 159 nr. τιθ’                 38, 42

Papers of the Amer. School
  II 21 nr. 17                                  37, 77

Papers of the Amer. School
  III 27 nr. 29                                  42n36

Papers of the Amer. School
  III 287 nr. 407/408                               22

Philologus XVI (1860) 10                         63n56

REG. IV 357 vs. 16                           73, 74n71
 "   VI 180 nr. 19                                  22
 "   IX 359                                 20, 56, 64
 "   XII 382 nr. 3                                  38

Rev. arch. 1897, I, 355                             33

Transactions of the Royal Soc. of Lit.,
  London, Ser. II.,
  I 245 nr. 2 et 304 nr. 2                          16

  Ser. II., X 126 nr. 25                    37, 42, 77

Wiener Jahreshefte I 31                          63n56
  "         "      VIII 128                      80n76


                                                                   pag.
Ascoli, _Iscrizione etc. di antichl sepolcri
    Giudaici del Napolitano_ 55 nr. 10                              39
Benndorf und Niemann, _Reisen in Lykien und Karien_
    63 nr. 30 et 64 nr. 32                                          33
    176 nr. 225                                             37, 42, 76
Heberdey und Kalinka, _Zwei Reisen im südwestl.
    Kleinasien_ 23 nr. 13                                       19, 48
Heberdey und Wilhelm, _Reisen in Kilikien_
    20 nr. 51                                                       37
    83 nr. 161                                                  37, 42
    96 nr. 179                                                   42n36
Herzog, _Koische Funde und Forsch._ 92 nr. 115                  39, 43
Newton, _Discoveries of Halicarn._ II 790 nr. 96                37, 77
Perrot, _Exploration de la Galatie et de la
    Bithynie_ 48 nr. 27                                         38, 78
Petersen und v. Luschan, _Reisen in Lykien_ 176
    nr. 225                                                         37
Wagener, _Inscriptions grecq. rec. en Asie Mineure_
    20 nr. 3                                                    38, 42
Wescher et Foucart, _Inscriptions rec. à Delphes_
    16                                                          19, 72
    462                                                             21
Wood, _Discoveries at Ephesus_ App. 7 p. 8 nr. 7.            42n36, 80

BGU. nr. 647                                        24, 57, 60, 61, 62
Grenfell, Hunt, Hogarth, _Fayûm towns and their
    papyri_ nr. 106                                             51, 76
Mahaffy, _Flinders Petrie papyri_
   II nr. 38a (p. 36)                                               73
   II nr. 39e (p. 129)                                              73
Oxyrh. Pap. I nr. 40                                        23, 45, 76
            I nr. 51                                        23, 45, 61
            I nr. 52                                            23, 61
            I nr. 92                                             63n56
            I nr. 126 vs. 23                                        29
Peyron, _Pap. Graec. Taurinensis musei Aegyptii_ I
    nr. 1 vs. 25                                                    28



VITA.


Natus sum RUDOLFUS POHL Berolini die XXIV. mensis Octobris a. 1879 patre
Augusto matre Augusta e gente Mahn. Fidei ascriptus sum evangelicae.
Adii novem per annos gymnasium Luisianum Berolinense et inde autumno a.
1897 testimonio maturitatis instructus Berolini inter cives academicos
Almae Litterarum Universitatis Fridericae Guilelmae receptus sum. Ibi
studiis me dedi philologicis archaeologicis epigraphicis historicis.
Examen rigorosum sustinui die II. mensis Februarii.

Docuerunt me viri clarissimi R. DELBRUECK, DIELS, DILTHEY, FREY, GRAEF,
GOLDSCHMIDT, HARNACK, HUEBNER †, KALKMANN †, KEKULE DE STRADONITZ,
KOSER, KUEBLER, MUENCH, E. PERNICE, PFLEIDERER, PAULSEN, ROLOFF,
E. SCHMIDT, H. A. SCHMIDT, J. SCHMIDT †, SIMMEL, STUMPF, TOBLER,
VAHLEN, DE WILAMOWITZ-MOELLENDORFF, WINNEFELD, WOELFFLIN.

Ad exercitationes me admiserunt philologicas proseminarii Berolinensis
DIELS, DE WILAMOWITZ-MOELLENDORFF, HEINZE, HELM, historicas et
historico-geographicas HIRSCHFELD, SIEGLIN, archaeologicas et historiae
artis KEKULE DE STRADONITZ, KALKMANN, GRAEF, WOELFFLIN, epigraphicas
DESSAU, WINNEFELD, palaeographicas H. SCHOENE, papyrologicas P. M.
MEYER, philosophicas PAULSEN, paedagogicas MUENCH.

Quibus omnibus viris plurimum me debere grato ac pio animo profiteor,
gratias autem quam maximas habeo et semper habebo RENARDO KEKULE DE
STRADONITZ, qui summa cum benevolentia et humanitate me amplexus est,
cum per septies sex menses exercitationibus eius interessem et ab eo per
idem tempus apparatui archaeologico praepositus essem, et UDALRICO DE
WILAMOWITZ-MOELLENDORFF, quo auctore et adiutore liberalissimo haec
studia confeci.

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *

{Errata:}

Littré = Œuvres complètes d’Hippocrate
  _legitur_ Œvres

[Adnotatio 6:]
    τὸν μὲν ἑταῖροι / ἔνεικαν
  _legitur_ τὸν μεκ

[Adnotatio 14:]
    μνεμα τόδ᾽ Ἀινέο σοφίας ἰατρο ἀρίστο
  _legitur_
    μνε̃μα τόδ᾽ Ἀινέο σοφίας ἰατρο̃ ἀρίστου

Ὀνάσιλον τὸν Ὀνασικύπρων τὸν ἰjατῆραν κάς τὼς κασιγνήτως ἰjᾶσθαι
τῶς ἀνθρῶπως
  _sic ‘j’_

[Adnotatio 15:]
    exstant (v. _Catalogue of the Greek coins in the Brit. Mus.,
    ...
    third quarter of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit, quod in
    ...
    (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium« (cf. l.l.
    ...
    medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).
  _legitur:_
    exstant (v. _Catalogue of the Greec coins in the Brit. Mus.,
    ...
    third quater of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit, quod in
    ...
    (425-400) reges nominantur «Citiensium et Idaliensium« (cf. l.l.
    ...
    medici cira annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).

[Ὁ ἱερε]ὺς Ἡλιάναξ
  _legitur_ [Ο ἱερε]ὺς

Adnotatio 25:
    in templis antiquis Aegyptiis
  _legitur_ Aegytiis

[Citatio 72:]
  In loco Aegyptio _Tehneh_
  _legitur_ Aepyptio

»ὁ θειότατος πατήρ μου... ἀναγκάζεσθαι.
  _deest «_

ἑπτὰ τοὺς θεραπεύοντας
  _legitur_ ἐπτὰ

Adnotatio 38:
    complura iam Demoulin explevit.
  _legitur_ explevit).

κα[ὶ πένησι καὶ] πλουσίοις
  _legitur_ κα]ὶ πένησι

τῶμ πολιτῶν καὶ τῶν ἄλ[λων
  _sic_

τὸ προσκύνημα Λονγίνου
  _sic ‘νγ’_

γραμματεύς, ἀρχιτέκτων, ἰατρός (Σωτίων Σωτίωνος vs. 13)
  _legitur_ ἰατρός [Σωτίων

[Adnotatio 60:]
    Ἀπόλλωνίδου τοῦ Ἀνγέλου Πρωτίωνος
  _sic ‘νγ’_

ὅτε δὲ προῖκα ἀναφέρων
  _legitur_ ὁτὲ δὲ

ὑὸς Θεόδωρος θάψεν, ἠδ᾽ ὁ<ς> συνγενής
  _sic ‘νγ’_

Ioh. de Prott, _Fasti sacri_ p. 20.
  _legitur_ p. 20).


{Numeri graeci:}

  X, C (drachmae): Δ, Η

     V            L            D
  --------     --------     --------
  |      |     |  /\  |     |      |
  |            | /__\       |   |--|
  |            |            |
  |            |            |





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Graecorum Medicis Publicis" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home