Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia
Author: Caius, John, 1510-1573
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



[Transcriber’s Note:

This text uses UTF-8 (unicode) file encoding, including a few words of
accented Greek:

  λοιμός, λιμός

If any of these characters do not display properly, or if the
apostrophes and quotation marks in this paragraph appear as garbage,
make sure your text reader’s “character set” or “file encoding” is set
to Unicode (UTF-8). You may also need to change the default font. As a
last resort, use the Latin-1 version of the file instead.

The text is taken from the 1912 Cambridge edition of Caius’s _Complete
Works_. The editor’s general introduction says:

  In this volume no attempt has been made to produce a facsimile
  reprint. Even if such a design had been entertained, the great
  variety of form in which the original editions were issued would
  have made it impossible to carry out the re-issue with any
  uniformity. Obvious misprints have been corrected, but where a
  difference in spelling in the same work or on the same page--_e.g._
  _baccalarius_, _baccalaureus_--is clearly due to the varying
  practice of the writer and not to the printer, the words have been
  left as they stood in the original. On the other hand the accents
  in the very numerous Greek quotations have been corrected.

Numbers in parentheses (2, 2b, 3...) were printed in the gutter; they
probably represent leaves of the 1570 original. Sidenotes are shown
in brackets.]


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


  IOANNIS CAII
  BRITANNI

  De
  RARIORUM ANIMALIUM
  Atque
  STIRPIUM HISTORIA,

  LIBER UNUS.



  IOANNIS CAII
  BRITANNI

  De

  _Rariorum animalium atque stirpium historia, libellus_.


_Ad Gesnerum._

Aristotelem, virum omnium sæculorum laude celebratum, cum
animalium historiam scriberet, & principis ope & multorum
opera usum esse, monumentis traditur, quòd nec omnibus
cognoscendis sufficere, nec omnibus locis esse, nec omnium
operas præstare unus ille potuisset. Idem cum scirem tibi
usu venire potuisse honesto opere occupato (Conrade Gesnere
doctissime) adhibebamus diligentiam nostram partim sponte
naturæ nostræ, partim honestissimis literis tuis excitati,
ut quæ istic in nostra Britannia occurrerent, honestum
conatum tuum in utilitatem communem inclinatum promoverent.
Misimus igitur quædam per intervalla temporum, prout se
fortuna nobis obtulerunt. Ea in unum veluti fascem
collegimus, & in ordinem revocavimus: tum quòd universam
rerum naturam ut nos expressimus tu (1b) non prodidisti, sed
detruncatam pro usu tuo: tum quòd quædam intercidisse tibi
(ut Brendini anseris descriptionem) in scriptis tuis
confiteris. Hæc quòd rarioris generis atque argumenti sunt,
tuaque causa scripta, de rariorum animalium atque stirpium
historia ad te inscripsimus. Continet enim quadrupedes
omnes, volucres, pisces, atque stirpes, quæ aliàs ad te
conscripsimus & transmisimus, quæque apud nos in scriptis
asservavimus, & aliquot præter ea alia, in quæ vel ex eo
tempore incidimus, vel quæ ad te non ante misimus. Ex quibus
ea solum prodidimus, quæ rara, & magna ex parte a communi
usu sensuque hominum nostri orbis remota nobis videbantur,
ab omnibus notis & vulgaribus temperantes. Et quoniam de
Britannicis tantum canibus scribere instituimus in libello
nostro de canibus Britannicis ad te, externos canes quos ego
miserim, tanquam alienos ab illo instituto, in hunc libellum
relegavimus. Is, quòd unus solus & Getulus fuit, de eo solo
jam dicemus, exordiumque ab eo capiemus, cætera suo ordine
prosequentes: sic ut primo de quadrupedibus; mox de avibus;
tertio de piscibus; ultimo de stirpibus verba faciamus.


_De Cane Getulo._

[_De quadrupedibus._] Canis Getulus jam anno domini, 1554.
apud nos est in Britannia: corpore coacto, curto & recurvo
naturaliter, etiam cum ingrediatur, pariter & collo brevi
aut nullo; cruribus (2) longioribus quam pro corporis
proportione, cauda brevissima & pene nulla; facie (ut
herinaceo terrestri) acuta atque nigra; oculo item nigro,
dente canino, ex altera oris parte infra supraque geminato,
ex altera simplici; voce canis, gressu simiæ, pilo per
faciem & anteriores partes crurum levi, per reliquum corpus
hirto. Idem per totum corpus intimus seu ad profundum ruffus
est, per tergus extimus & per superficiem Lupinus. Longitudo
illi a capite ad caudam, pedis unius tantum est, & pal.
unius Ro. dempto uno digito. Altitudo, pedis unius & pal.
unius est.


_De Uncia._

Uncia fera est sævissima, canis villatici magnitudine, facie
& aure leonina; corpore, latere promisso, cauda, pede &
ungue felis, aspectu truci; oculo splendore radiante, dente
tam robusto & acuto, ut vel ligna findat; ungue ita pollet,
ut eodem contra nitentes in adversum retineat: colore per
summa corporis pallescentis ochræ, per ima cineris, asperso
undique macula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore
aliquanto obscuriori & grandiori macula; quam extremam
movet, ut felis, cum lubet, reliqua immota. Auris intus
pallet sine nigro, foris nigricat sine pallore, si unam
flavam & obscuram maculam è medio eximas. Ea e duplici pelle
(ea videlicet quæ e regione exteriori maxillæ assurgit, &
quæ a (2b) summo capite convenit) in summa aure coeunte
constituta est, facileque in sicco capite (quale domi meæ
habeo) & videri & separari eædem possunt. Reliquum caput
totum est maculosum frequentissima macula nigra (ut est
reliquum corpus) nisi ea parte quæ inter nasum & oculum est,
qua nullæ sunt, nisi utrinque duæ, & eæ parvæ: quemadmodum &
cæteræ omnes in extremis & imis partibus reliquis sunt
minores. Maculæ in summis quidem crurum partibus & in cauda
nigriores sunt & singulares, per latera vero compositæ,
quasi singulæ maculæ ex quatuor fierent. Ordo nullus est in
maculis, nisi in labro superiori, ubi ordines quinque sunt.
In primo & superiori duæ discretæ: in secundo sex conjunctæ,
ut linea esse videantur. Hi duo ordines liberi sunt, nec
inter se commisti. In tertio ordine octo conjunctæ sunt, sed
cum quarto, ubi finit, commiscentur. Quartus & quintus in
suo principio (quod ad nasum habent) tenui admodum
discrimine separati, statim se committunt, & una decurrunt
per totum superius labrum, faciuntque non maculam per totum
id, sed latam lineam. In mortuo animali ita se habent
maculæ, propter cutis (puto) contractionem. In vivo, maculæ
istæ in suis quæque ordinibus videntur separatæ. In ipso
medio inter hos utrinque ordines aliæ minores sunt, exactè
per quincuncem dispositæ. Sed in imo labro maculæ, etsi
magnitudinem, non tamen ordinem servant. Nasus nigrescit,
linea per longitudinem perque summam tantum superficiem
inducta (3) leniter. Oculi glauci sunt. Dentes illi
anteriores hinc inde sex sunt, humanis non absimiles, nisi
quòd ex his qui in medio collocantur, minores: qui per
extrema, majores sunt, ut & superiores imis. His, utrinque
dens grandis, acutus, atque longus est, in ima maxilla
cæteris junctus, in superiori tanto spatio disjunctus,
quanto dens inferior capi possit. Hi labris velantur in vivo
animali, sed in mortuo non item, reductis præ siccitate
labris. Grandis ille dens longus est digitos Rom. duos, in
ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse
comprehensus. Denti inest cavitas quædam exilis per totam
longitudinem, quæ tamen non apparet nisi rumpatur dens.
Inferior maxilla durum os est & rigidum, tres dentes habens
magnitudine inæquales, ut & superior quatuor. Cava etiam ea
est intus per longitudinem. Inter magnum dentem &
maxillarium primum inferioris maxillæ, spatium est unius
digiti vacuum, a quo positus statim est primus, cæteris
duobus minor. Huic contiguus alius est grandior: & post hunc
tertius etiam, secundo major. In summa maxilla, in medio
illo spatio (quod digiti unius Rom. esse dixi) inter dentem
grandem & primum maxillarem, dens est exiguus admodum &
informis, demittens se tantum leniter è maxilla, nullo in
inferiore, qui illi respondeat, existente. Dimidiati digiti
post eum spatio, secundus est, cui junctus tertius est, &
post hunc quartus. Inter se ita superiores & (3b) inferiores
maxillares morsu committuntur, ut pectinatim coeant. Duo
priores in inferiori, & secundus & tertius in superiori
maxilla dentes, ejus sunt figuræ, cujus est iris in summo
diademate coronatorum aureorum Regis Angliæ atque Franciæ.
Ejus etiam figuræ tertius est in inferiori, & quartus in
superiori, nisi quòd interior utriusque ala, quæ gulæ
propior est, natura demitur. His conjuncti nulli erant alii
in utraque maxilla. An post intervallum unius digiti, finita
dentium serie, relictum integrum alii erant inserti, nescio.
Illud scio, non nisi post id spatii amputatas maxillas,
quasi studio monstrandi dentes id esset factum, indicioque
nullos superfuisse. Pudendum iis est felis. Mari statim sub
meatu, quo alvi excrementum redditur, positi testiculi duo
sunt parvi, quibus ab ima parte junctus caulis est, non
propendens, sed in suo præputio extuberans tantum leniter.
Vivit ex carne. Fœmina mare crudelior est & minor. Utriusque
sexus una ad nos ex Mauritania est advecta nave. Nascuntur
in Libya. Si quod illis coeundi statum tempus est, hic
mensis Junius est. Nam hoc mas fœminam supervenit: si id
natura fecit ac non lascivia. Leones cicurari possunt, id
quod ex hoc intelligo, quòd in urbe Londino, & in arce
Londinensi leones custodum suorum oscula excipiunt,
contactum admittunt & colludunt. Ipse vidi. Ista animalia
tam ferocia sunt, ut custos, cum primò vellet de loco in
locum movere, cogebatur fuste in caput (4) acto (ut aiunt)
semimortua reddere, atque ita in capsam ligneam ad hoc
factam, & respirationis gratia perforatam reponere, atque
ita de loco in locum tuto transportare. Post horam
reviviscebant tamen hæc, ut cati, non nisi extremis injuriis
obnoxia morti. Itidem fecit custos cum è capsa exemit. Jam
vero novas rationes invenerunt reponendi & eximendi,
trahendo ea in capsam fune, & capsam eis admovendo conto.
Fœminam jamdudum ira sustulit: parvi canis consuetudine
mansuescit mas, adeo ut resupinatus complectatur canem
pedibus & colludat, ita ut nec dente lædat nec ungue.
Vestigia habet Leoninis prorsus similia. Eodem enim die &
unciæ & Leonis vestigia vidi, hujus cum homine, illius cum
parvo cane ludentis. Ungues habet validos, uncos & acutos,
falculosque aversos, quorum mucrones condit in corporis
vaginas ut leo & felis, nec nisi appetendo prætendit. Aiunt
hæc animalia sæpe cum leone contendere. Parvum canem non
lædunt, nisi fames urgeat: magnum vel satiati lacerant.
Iratus, vocem edit irati canis, r. literam geminantis, sed
quàm quivis canis majorem, ex amplo pectore & arteria seu
curculione ductam; qualemque canis villaticus redderet, si
in cupa grandiori inclusus ad iram stimularetur. Quòd
scribunt esse cane longius, id mihi non videtur. Nam sunt
apud nos multi canes villatici, qui longitudine æquent.
Pecuario tamen & major est & longior, ut & villatico
humilior. (4b) Vanum est, quem Uncia vulneravit, eum murium
concursu permictum interire. Nam nos vidimus duos custodes
ab una Uncia vulneratos, nec tamen mures accurrerunt, nec
perminxerunt, neque ex vulnere gravius quid est insecutum,
quam si ex sano cane, aut incisione levi vulnus esset. Quem
ferit, caput petit si possit, idque aut ex insidiis, si
imparem se putet: aut simulata benevolentia, si insidiis non
possit. Ita enim canem villaticum (sic M. Varro & Columella
eum nominant, quem hodie Molossum vocant; cujus generis
præcipui pugnacesque apud nos sunt in Britannia, ut si
uspiam terrarum, adeo ut ne cum urso quidem certare
singulari certamine vereantur; uti in libro nostro de
canibus Britannicis diximus) dudum interfecit intromissum.
Primo enim conspectu, caudæ motu applaudebat: mox se
prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat velut
ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere
gestiunt. Tandem ubi securum putabat canem, ac de vita parum
sollicitum, nacta opportunitatem, impetu insultabat, ac
morsu jugulum petiit, nec nisi mortuum dimisit. A morte,
ungue lacerando pectus aperuit, & cor eduxit, primumque
voravit, crudeli more. Dentes non denudat nisi irata.
[_Pantheræ._] Non absimiles istis mores Pantheris sunt.
Etenim tradunt odore earum & contemplatione armenta mire
affici, atque ubi eas persentiscant, properatò convenire,
nec terreri nisi sola oris torvitate. Quam ob causam
Pantheræ statione absconditis capitibus, quæ corporis
reliqua sunt (5) spectanda præbent, ut pecuarios greges
stupidos in obtutu populentur secura vastatione.


_De Lynce seu Leuncia._

Est in arce Londinensi animal carnivorum, agni bimestris
magnitudine, corpore toto, capite, ore, pede, & ungue felis;
sed sua barba atque cauda; illa utrinque dependente, ex
dimidio anteriori nigra, posteriori alba; hac, brevi atque
crassa, ex dimidio superiori ruffa, inferiori nigra. Oculo
flavescente, cilio obscurè albicante. Aure, ut cati, erecta,
pilo intus albo & tenui repleta, foris albo & nigro vestita,
sed ita ut summa pars nigro, media, triangulari fere modo,
candido, & ima nigro vestiatur. Nec est ea contenta suo orbe
finiri, nisi etiam & anterior ejus pars seu extrema margo &
posterior etiam eo modo recurvetur in aversum, quo modo
margines galeri sacerdotis Græcæ apud Venetos ecclesiæ
utrinque ad superiora replicantur. Summis auribus insident
pili aliquot nigri, veluti cristæ. Color animali est in
extima parte ruffus, in intima albus, sed respersus hic
fuscis & fere per quincuncem dispositis, illic sui coloris
obscurioribus maculis, singulari pilo candido & item
frequenti per universum corpus præter cætera conspicuus, ut
est in quibusdam cuniculorum nigris pellibus. Ex utraque
nasi parte maculæ quatuor sunt, ordine recto positæ, in
utroque labro, ut nunc dicemus. In superiori labro, quinque
sunt macularum ordines æquidistantes. In primo (5b) ordine &
summo, quatuor; in secundo, quinque; in tertio, octo; in
quarto, quinque; in quinto, quatuor sunt, & hæ etiam in suo
quæque ordine æquidistantes. In imo labro, septem sunt
tantum insigniores, duobus ordinibus collocatæ. In primo,
quatuor, ad ipsam labri oram; in secundo post eas, tres
aliæ; post has, aliæ minores, sed non ita certa lege
dispositæ ut superiores. In superiori labro, utrinque extant
pili quidam rigidiores atque albi, ut in catis & leonibus.
Nasus illi ruffescit pallide, distinctus a cætera facie
undequaque linea nigra. Extremum nasum per longitudinem alia
linea (ut in Uncia) dividit, sed per summa tantum leviter
ducta, non per ima altius impressa. Pes illi callosus est, &
unguis, ut Feli & Unciæ, in pede abditus, nec nisi appetendo
prætendit ut illæ. Scandit mirum in modum, ita ut ea in re
quid possit, ipsa natura vel in cavea docet. Mobile animal
est, & loco stare nescit, adeo ut nisi fortè fortuna Pici
martii vox ex corbe cujusdam rustici (qui tum leones videndi
causa venerat) quietum reddidisset & attentum, nulla fuisset
spes exquisitioris delineamenti. Eo præsente, quietissimum
erat; illo discedente, nusquam consistebat. Quamobrem
coactus eram, misso post rusticum famulo, vocalem illum
emere, quo præsente, mirabundum tantisper constitit, dum
confecto negotio atque absoluto opere discedendum fuit.
Luzarne nostri vocant, Leunciam ne an Lyncem ex vocum
symphonia dicturi, (6) ambiguum est. Pellis in usu est
magnatum, & pretiis venditur amplioribus. Non excandescit
nisi in injuriosos. Vocem reddit qualem felis, cum succenset
socio cibum prærepturo. Custodi blandum est & mite, nec in
quenquam sævum.


_De Zibetto._

Nuper fortuna mihi Zibettum animal ex Africa obtulit. Id
curiosius ad vivum atque diligentius depictum ad te mitto,
ut non sit ovum ovo similius. Id fele quovis majus est, &
taxo paulo minus, facie acuta ut taxi aut martis, aure
brevi, obtusa, & orbiculari, intus pallida, foris nigra,
nisi in marginibus ubi pallescit. Oculo cœruleo & cœlesti,
crure & pede nigro, explanatoque magis quam feli: ungue item
nigro, nec in pede abdito, nec ita adunco ut feli, dente
magis quàm ungue timendum. Totum est maculosum. Etenim nasus
illi niger est, ima pars maxillæ superioris pallescit, media
nigrescit: inde ad verticem, melino colore est. Inferior
maxilla nigra est tota. Setæ in labro superiori albæ sunt in
pallida cute, ut & paulo supra oculum duæ alias albæ in cute
nigra. Guttur nigrescit. Paulo infra supraque aurem lineæ
tres nigræ oriuntur, quarum prima recta descendit ad guttur:
secunda obliquè defertur ad mediam colli longitudinem:
tertia obliquè item ad armum fere pertinet. Paulo infra id
loci, contrario ductu, aliæ lineæ exorsæ, semicirculari pene
modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum
regionem. Nam cæterum corpus macularum lineas (seu (6b)
ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem
dispositas, aut productas habet. Etenim quæ per spinam
tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens;
secunda una item, sed abrupta, ut & tertia. Quarta & quæ
deinceps sunt, maculæ discretæ sunt, sed ita ut in
longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio
priori maculata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per
faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis; per
reliquum corpus, profundus, rigidus & erectus. Maculæ
penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua
non scabra, sed lævis est. Sub cauda meatus est, ut cæteris
animalibus, per quem alvi excrementum egerit. Paulo
inferius, civettæ receptaculum est. Pari post spatio
pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum vocem
edit irati canis, r. literam geminantis. Aliter affectum,
felis, cum adhuc sit juvenis, sed submissam. Longum est
Zibettum à capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, &
digitum unum Rom. Crassum sub ventre maxime, qua maximum
est, pedem unum, palmos duos & digitos tres Rom. Mansuetum
animal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo
nostratibus, hoc est, coronatis Gallicis viginti quatuor,
aut florenis Rhenensibus quadraginta octo.


_De Strepsicerote._

Strepsicerotis cornua tam graphicè descripsit Plinius, (7)
atque lyris tam appositè comparavit, ut longiore verborum
ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus
cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu
metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros.
Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres
cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus &
dimidio eo ipso in loco. In summo, lævore quodam nigrescunt,
cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu
sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una
cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias
3. & semissem. Facies, quæ adhuc superest juncta cornibus, &
frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal
esse magnitudine ferè cervina, & pilo ruffo ad instar
cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie
nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu
detritæ sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra
sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius
accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas
adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes
Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, quàm pro
faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars
colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem
esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu
Judæa, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram,
eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter
versuram erecti fibri, (7b) sed flexuram indirecti cornu
vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum
curvaturæ faciant imaginem lyræ, ut rectè scripsit Plinius.
Quamobrem lyræ imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem &
ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint
dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim &
ex hac cornuum curvatura, & ex cœlesti lyra scire licet
(etsi in chartis astronomicis aliter depingatur) si dempto
manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite,
spatium inter cornua corpus esse lyræ animo conceperis.


_De cornibus Cervi Palmati._

Caput hoc videtur mihi ejus animalis esse, quod Julius
Capitolinus in historia sua de tribus Gordianis Cervum
Palmatum ex argumento vocat. Ejus si non est, alicujus ex
genere Platycerotôn fuerit. Verum quòd cornua hæc aut æquant
aut superant & longitudine & crassitudine cervina, &
latitudine excedunt Platycerotis cornua, consonum est corpus
animalis Cervi potius quam Platycerotis simile esse. Vidimus
in cœnobio Killyngworthensi, in Anglia nostra in comitatu
Warwicensi, unde depinximus.


_De Tragelapho seu Hircocervo._

Est in Britannia nostra hoc anno 1561. peregrinum animal &
bisulcum, ex rupibus montanisque locis Mauritaniæ
adventitium, (8) media magnitudine inter Cervum &
Platycerotem: corpore quidem cervi, sed latere firmiori &
promissiori, crureque breviori & crassiori: colore item &
pilo cervi, quo est hibernis horis, ruffo & nigro promiscuè
positis: arunco capri, sed diviso, sed in adversum recurvo;
collo mediocriter quidem longo, sed crasso. Sub eo multus &
longus villus, per omnem penè ejus longitudinem productus,
ad genua ferè pendulus: juba setosa per totam cervicis
longitudinem exporrecta, sed præcipuè per summos armos
tuberis instar longi erecta, colore quàm est reliqui
corporis aliquanto obscuriori: genibus longo & denso pilo ad
posteriora reflexo per transversum, sed callo nullo
contectis, credo ut fallentis saltus, casusve injurias
arceat; ungula priorum pedum exteriori, majori & longiori;
interiore, minori & breviori. Posteriorum contra, interiori
ungula majori & longiori; exteriori, minori & breviori,
quasi utrobique unam capri, alteram cervi diceres: sed
omnibus cavis, & solea seu vestigio carentibus, hoc forsan
naturæ consilio, ut per asperitates locorum, quibus
naturaliter delectetur, firmius figat pedem, dum asperitas
loci ungulam subintret. Fœminarum ungulæ duas aut tres
impressiones habent, per summa læves diligentius contuenti,
quæ maribus desunt, quasi fœminis natura aliquid ad delicias
atque ornamentum adderet. In utroque sexu ungulæ quotannis
decidunt, ut in cervis cornua; volente natura in ungulis
cervum monstrare, (8b) cum in cornibus, quæ caprina magis
sunt, non posset. Aure breviori, quasi capri; oculo,
pudendo, testiculo, & cauda cervi, nisi quòd hæc momenta
longior est. Cornibus arietis sed nigris, sed suo modo in
aversum reflexis. Per eorum longitudinem mediam producitur
linea, duos distinguens rugarum utrinque recurvarum ordines.
A summa sui parte, gibba sunt, ab ima, cava, seu resima,
angulis utrinque obtusis. Longa sunt pedes Rom. duos &
digitum unum; distantia qua latissimè patent, pes unus,
palmi tres, digitus unus, & semis; qua minimè, vix digiti
unius latitudo est. Crassa verò ad radices in ambitu, pes
unus, pal. semis. A digitalis enim, (ut dixi) latitudinis
distantia in principio, sensim se expandunt in latus &
aversum ad pedem unum, pal. 3. digitum unum & semissem. Dein
se revocant introrsum, ita ut summa fastigia non distent
nisi pede uno & palmo uno. Cornuum situm atque flexum
naturalem contemplare in capite absoluto a corpore; figuram
gibbam & resimam in adnato. Longitudo faciei a vertice ad
nares extremos pedis est unius & digit. 3. latitudo ad
frontem, qua parte latissima est facies, palmos duos, &
digitum unum est. Altitudo totius animantis est, pedum trium
& semiss. excepta juba; longitudo totius a vertice ad
caudam, pedum 4. est & dimidii, ac digitorum duorum. Dentes
habet tantum inferiores, & eos sex, nec defectum dentibus
puto. Ruminat ut cætera bisulca. Nares nigri sunt,
(9) a quibus labrum superius dividitur linea nigra
perpendiculari. Mite animal est, petulans & lascivum,
moribusque reliquis similius hirco quàm cervo: præruptis
editisque locis atque tectis gaudens & insultans, unde se
præcipitare in cornua aiunt naturaliter, ut iis fracto prius
casus aut saltus impetu, anteriora genua corpus postea
excipiant. Cursu valet, sed saltu magis. Memoratæ enim
altitudinis loca saltu scandit. Fœminæ maribus multo sunt
minores, cornutæ etiam & villosæ gutture atque collo, sed
non ita magno, longo, & reflexo cornu, nec ita denso & longo
villo, ut mares. Vescitur fœno, pane, furfure triticeo,
avena, & herba. Ego Tragelaphum puto. Vulgus & qui ex
Mauritania advexerunt, ovem Barbaricam vocant, cum tamen
nihil habet commune cum ove. Quidam rursum cervum
Barbaricum, qui rectius sentire mihi videntur, cum ex
dimidio posteriori, similior cervo sit; ex anteriori, magis
capro. Fœtus pariunt singulos.


_De Bucula Cervina._

Ex Mauritaniæ desertis locis advectum ad nos est animal
bisulco vestigio, magnitudine cervæ, forma & aspectu inter
cervam & juvencam: unde ex argumento voco Moschelaphum, seu
Buculam cervinam. Capite & aure longa atque tenui, tibia &
ungula gracili ut cervæ, ita ut ad celeritatem videatur
factum animal. Cauda pedali longitudine & paulo amplius,
(9b) forma, vaccinæ caudæ quàm simillima; sed brevitate
accedens propius ad cervinam, quasi natura ambigente cervæ
ne esset an vaccæ; per superiora ruffa & lævis, per ima
nigra & hirta. Colore corporis fulvo, seu ruffo undique,
pilo sessili cutique æquato, in fronte stellatim posito, at
sub cornibus per ambitum erecto. Cornibus nigris, in summo
lævibus, cætera rugosis, rugis ex adversa parte, sibi
vicinioribus; ex aversa, ad duplam aut triplam latitudinem a
se diductis. Ea cornua primo suo ortu digitali tantum
latitudine distantia, paulatim se dilatant ad mediam usque
sui longitudinem & paulo ultra, qua parte distant pal. 3.
Rom. & semissem. Tum se reducunt leviter, & recedunt rursus
in aversum, ita ut extrema cornua non distent nisi pal. 2.
digit. 3. & semissis intervallo. Longa quidem sunt ped. 1. &
pal. 1. crassa vero in ambitu ad radices, pal. 3. Caput a
vertice, qua parte linea nigra inter cornua dividitur, ad
extremos nares, longum est ped. 1. pal. 2. & digit. 1.
latum, qua est latissimum, in fronte videlicet paulo supra
oculorum regionem, digit. 7. crassum in ambitu, qua maximum
est, ped. 1. & pal. 3. Dentes habet octonos, ordine caret
superiori, & ruminat. Ubera sunt duo, corpori æquata, quo
constat juvencam esse, nec dum fœtam. Placidissimum animal
est & tractabile, ludibundumque, saltu valens atque cursu.
Quibusvis per famem vescitur, pane, foragine, carne salita,
fœno, herba, & quovis oblato. Usus ejus est in (10)
venatione, caroque dulcis. Contemplare imaginem accuratè
factam, ita ut vivam diceres si spiritus adesset, sed per
maciem depictam triduo ante mortem. Ex quo scire licet
habitiorem fuisse per valetudinem buculam hanc cervinam.


_De Hippelapho, seu Equicervo._

Norvegia in nostram Britanniam animal quoddam transmisit,
sui quidem generis, sed mixtæ formæ. Nam corpore compacto,
crure longo atque gracili, ungula bifida, cauda brevi,
cervum esse diceres; capite & aure Mulum, cornu Dorcadem,
labro superiori propenso alcem ferè, juba equum, nisi quòd
tenuior & erectior ea est quàm equi. Peculiariter habet ab
armis ad caudam per omnem spinæ longitudinem pilum elevatum
leviter, aruncum sub fauce promissum, & in eo palear
pendulum, pilum per armos longiusculum obliquo ascensu,
collum brevius quàm pro corporis modo. Eam ob rem cum vel
herbam carpit, vel panem projectum tollit, vel potum ex vase
aut vado sumit, in genua procumbit. Cornua in hoc genere
mari tantum, non e summo capite erecta, sed e medio ferè
capite ex utroque latere paulo supra oculum enata, & in
latus exporrecta, aspera & tuberosa ut cervis, nusquam
lævia, nisi in summis processuum fastigiis, & qua decurrunt
venæ, ad tegumentum villosum per teneritudinem nutriendum in
longitudinem productæ. Minus tamen aspera sunt a primo
processu ad secundum in anteriori parte, & rugis (10b)
potius quàm tuberculis conspicua. Eadem ad dimidiam sui
longitudinem recta tendunt, inde in sublime sensim
recurvantur. Utrumque processus tantum tres facit, quorum
humiliores bini in adversum spectant, sublimiores singuli
cœlum. Evenire tamen solet, ut vel inopia pabuli, vel
morbo, (ut custodes retulerunt & ipse vidi) sinistrum cornu
duos tantum exigat processus. Longa ea sunt pedem Romanum
unum cum semisse, & digitum unum cum semisse. Crassa ad
radicem palmos Romanes duos integros. Summus unius cornu
processus distat a summo alterius, pedibus Rom. tribus, &
digitis tribus: ut & infimus ab infimo, pedibus duobus.
Metior a fastigiis. Colore sunt & densitate substantiæ
cervinis quàm simillima. Pendunt una cum sicca, dimidiata,
rupta, & spongiosa fronte, libras quinque cum semisse &
unciæ dimidio. Cum libram dico, uncias sedecim intelligo.
Decidunt quotannis ut cervis Aprili mense. Cava enim non
sunt. Frontis spacium inter cornua palmorum duorum Rom.
cum semisse est. Eminens calvæ pars, quæ inter cornua est,
a posteriori parte cava est In ea cavitate cerebrum erat
positum, discenditque ad mediam oculorum regionem. Eam
in sceleto a. & b. literæ indicant. Dens ut cervis, sed
equino major, & in maxillaribus per interiores sulcos, sed
summa sua parte, denticulus acutus assurgit, ne quid eo
cibi inconfectum delabatur. Colore id animal est per
adolescentiam murino aut asinino: per provectam ætatem
fusco, sed magis per (11) extremas totius corporis margines;
pilo lævissimo, cruris maximè, nisi sub ventre, in intimo &
summo crure, imo & supremo collo, pectore, armo atque spina.
Proceritate est duodeviginti palmorum vulgarium & digitorum
trium. Multo velocius equo est. Fœmina singulos peperit in
Britannia; aiunt tamen geminos parere. Caro illi nigra est,
& fibra crassa atque longa uti bubus; præparata tamen ut
cervina, atque in furno cocta, in cibo cervina est suavior.
Vescitur herba, sed rarius apud nos, eo credo ingenio quo
equi, qui cum panem possunt, fœnum nolunt: Folio, cortice ex
arbore, pane & avena lubentius. Priora vel ad triginta pal.
vulgares excelsa, naturali corporis positura carpit. Si quid
sit eo excelsius quod affectat, erigit se in posteriores
pedes, & prioribus in arborem aut maceriem innixum, ut
solent capræ, vel supra fidem extento ore detruncat; tanta
est animalis proceritas & altitudo. Bibit aquam, bibit &
alam seu beram avidissime pariter & copiosissimè, idque sine
ebrietate. Sunt qui vinum dedere, sed id si prolixius
hauserit, imitatur vitium ebrietatis. Placidissimum animal
est, si cicuretur; alioqui ferox admodum, & humanum genus
persequens, si non aspectu, at odore, quo maximè pollet, &
cane certius. Quamobrem qui per vivaria regia illi
præficiebatur, singulis annis serra dissecabat cornua. Quem
comprehendit, calcibus deturbat, & si eques est, etiam
equum. Quem non ante conspectum odore præsenserit, (11b)
voce prodit propemodum clarè grunnientis suis. Orbum sua
fœmina mulieres valde affectat, & quasi sexum nosset
pudendum denudat. Id habet instar cervini. Ungulam ejus
adversus morbum caducum valere creditur. Hoc animal Norvegia
Elend & Elke nominat, si bene externa vocabula nostri
sonant. Equidem Hippelaphum seu Equicervum cum Aristotele &
Alberto Magno dicerem. Hic enim Muli caput, atque aures
habere dicit equicervum. Ille jubam tenuem a capite ad armos
protensam, aruncum peculiarem a gutture pendulum, & Dorcadis
cornua gestare scribit Hippelaphum. Alcem esse non putem;
cùm Alci nec crura flexa sed rigida, nec cornua his similia,
nec in armis juba sit apud veteres, si bene memini. Minus
Hippardium crediderim, cum præsertim fœmina cornibus careat,
& mari aruncus sit; quæ in Hippardium non cadunt.
Tragelaphum esse dicere vetant & Dorcadis cornua, & Muli
caput. Adjungam veram imaginem, & seorsum capitis Sceleton
unà cum suturis ut erant naturaliter, quo certius, quæ ad
capita pertinent, cernantur omnia.


_De dama Plinii._

Damam Plinii ex caprarum genere esse indicat pilus, aruncus,
figura corporis, atque cornua; nisi quòd his in adversum
adunca, cum cæteris in aversum acta sint. Capræ magnitudine
est, & colore Dorcadis. Plinii & Romanorum (12) esse,
indicio est, quòd Romæ in columna quadam marmorea &
triumphali superstite adhuc, cum anno domini 1543. essemus
Romæ, insculpatur, & cum Pliniana descriptione conveniat.


_De ove Arabica μακροκέρκῳ._

Ovis Arabica paulo major nostra est vulgari, eodem tamen quo
nostra vellere & figura corporis, sed colore paulo
obscuriori. Tantum tibiæ & prima facies ruffescunt modicè.
Cauda longa est cubitos tres. Hinc μακρόκερκον voco. Hanc
naturaliter per terram trahit ovis. At ne attracta teratur
in terram & exulceretur, excogitarunt pastores, caudæ
postellum (ἁμαξίδα Græci dicunt) subdere, & illi caudam
alligare. Vescitur herba, carne, pisce, pane, caseo, &
quibusvis, id docente fame in navi, cum advecta ad nos est
ex Africa in Britanniam. Herodotus in Thalia scribit, non
alibi visum hoc aliudque genus πλατύκερκον (quod hic
subjiciam) quàm in Arabia. Sunt in Arabia (inquit) duo ovium
genera, admiratione digna, neque alibi usquam visa: Alterum,
caudam gerit tricubitali longitudine; alterum, cubitali
latitudine. Eam ob rem πλατύκερκον Arabicam istam nominare
libuit. Aristoteles tamen in Syria progigni scribit hoc
genus ovium latæ caudæ lib. de historia animalium octavo, in
hæc verba: ἐν δὲ τῇ Συρίᾳ τὰ πρόβατα τὰς οὐρὰς ἔχει τὸ
πλάτος πήχεως: & Plinius (12b) Aristotelem imitatus lib.
item octavo, cap. 48. Syriæ cubitales ovium caudæ (inquit)
plurimumque in ea parte lanitii. Mores habet cæterarum
ovium.


_De Ove Arabica πλατυκέρκῳ._

Ex Arabicarum genere ovis hæc est Tartarica, vulgaris quidem
suo orbe atque loco, sed nostro incognita & inusitata,
vulgari nostro arieti, non testiculis & repandis cornibus
solum, sed totius corporis forma quàm simillima, nisi quòd
duplo ferè major nostro est, naresque habeat aquilinas,
posteriorum item pedum ungulas exteriores interioribus multo
longiores, & caudam sine osse, cubitali latitudine, ad
gravitatem (puto) duodecim librarum & amplius, paulo ultra
clunes prominentem, cujus extremæ latitudinis partes ita
attenuantur, ut clunibus ab utroque latere affixæ,
accommodatius adæquentur. Natibus hæc insternitur, nusquam a
corpore absoluta, nisi in ima sua parte, qua excrementum
animalis redditum decidit. Qui locus pugni seu manus
contractæ amplitudinis est, & veluti meatus excrementi
vestibulum. Ita ea cauda facta est, ut natura videatur
reliqui corporis cutem paulo ultra clunes produxisse, ut,
involuta prius illa cute pinguitudine, reducat eam postea ad
nates reliquaque femora contegenda. In summo tegitur illa
vellere piloso, multo, atque denso, ita ut cauda non esse
videatur, nisi contrectes manibus & subleves. Tamen (13)
quicquid prominet ultra regionem clunium, cauda est. Ea
subtus glabra est, & lana omni nuda, nisi quòd in ejus
extremo & medio margine interiori nevus quidam cutaneus, seu
acrochordon lanuginosus, digitali ferè crassitudine sed non
longitudine propendeat, sub aspectum non cadens nisi caudam
latam eleves. Eum custodes caudam putant. Caudæ substantiam
quidam pinguitudinem, quidam carnem glandulosam, ut est
vaccarum huberum, esse autumant. Discrimen discam in morte
animalis. Ovis mas est seu aries, vellere tectus multo,
piloso, profundo & denso, ad genua fere promisso. In colore
per omnia melino obscurè ruffescit, nisi media facie qua
albescit, & utroque corporis latere, media sua parte, qua
grisea est, & in imo ventre, quo pallet. Altitudo animalis
duorum pedum Romanorum est, palmorum trium, & digitorum
duorum; longitudo a vertice ad extremam caudam ped. 4. &
digit. 5. crassitudo per ambitum velleris ped. 5. & palmi
unius est. Facies a vertice ad extremas nares pedis est
unius & digiti unius. Cornuum radices junctæ sunt, positæque
medio loco inter verticem & oculos. Eo sunt colore cornua,
quo cæteris ovibus, per convexum magis quàm cauum rugosa;
longa ped. 1. dim. & digit. 1. Aures fulvescunt ut & tibiæ,
antrorsumque per medium cornuum flexum prospectant. Ruminat,
caretque dentium ordine superiori, ut cæteræ oves,
inferioribus quinque tantum existentibus. Vox item ovis est,
(13b) sed grandior, ut ex amplo pectore. Mansuetum animal
est & tractabile, eisdemque moribus quibus cæteræ oves.
Equidem, ex vero illo ovium Arabicarum genere puto, quod
πλατύκερκον Herodotus dixit, quòd latitudo caudæ tantum sit
sine longitudine, etsi ex Tartaria productum sit.


_De Bonasi cornibus._

Incidi in caput vasti cujusdam animalis (mi Gesnere) cui
nudum os capitis unà cum ossibus, quæ cornua sustinebant,
gravissimi ponderis erant, & justum ferè attollentis onus.
Quorum curvatura ita se promittit, ut non recta deorsum
vergat, sed obliquè antrorsum. Quod quia videri nequit in
facie prospiciente, curavi ut appareret in avertente in
latus. Spacium frontis inter cornua palmorum Romanorum trium
est cum semisse. Longitudo ossium cornuum pedum duorum,
palmorum trium, & digiti semissis est. In ambitu, ubi capiti
junguntur, pedis unius & pal. semissis sunt. Hujus generis
caput aliud Warvici in castello vidi anno domini 1552. quo
loco magni & robusti Guidonis, comitis olim Warvicensis,
arma sunt. Cujus cornuum ossibus si ipsa cornua, quæ dempta
erant, addas, multo fierent longiora, & alia figura atque
curvatura. Eo in loco etiam vertebra colli ejusdem animalis
est, tanta magnitudine, ut non nisi longitudine trium pedum
Romanorum & duorum palmorum cum semisse (14) circundari
possit. Æquè & ad id animal pertinere existimo omoplatam
illam quæ visitur catenis suspensa e porta septentrionali
Coventriæ, cui ut nulla spina est, (si bene memini) ita lata
est ima sua parte pedes tres, digitos duos; longa ped. 4.
palm. 2. Ambitus acetabuli, quod armum excepit, pedum trium
est, & palmi unius. Circundat os integrum, non nisi pedum
undecim, palmi unius longitudo & semissis. In sacello magni
Guidonis comitis Warvicensis, quod positum est non amplius
mille pass. Warvico oppido, suspenditur costa hujus item
animalis (ut ego quidem reor) cujus ambitus, quo loco minima
est, palmorum trium est: Longitudo, sex pedum cum dimidio.
Sicca ea est, & in extima superficie cariosa, pendit tamen
lib. 9. cum semisse. Ex vulgo pars apri esse costam putat,
a Guidone occisi: pars vaccæ, quæ propè Coventriam in fossa
quadam commorabatur, multis infesta. Quam posteriorem
opinionem ad verum propius accedere puto, cum Bonasi forsan
esse possit, aut uri. Multa hujus generis animalia olim
fuisse in nostra Anglia (silvestri olim & nemorosa Insula)
verisimile est, quòd nobis adhuc pueris multus usus erat
hujusmodi animalium cornuum in mensa solennioribus epulis
loco poculorum, ut olim uri cornuum in Germania ad eum usum,
referente Cæsare in commentariis de bello Gallico libro
sexto. Sustinebantur pedibus ex argento tribus, & ab oris
item argento concludebantur, ut ibi. Sic quoque olim qui
cultui studebant, dentibus (14b) marinantium belluarum
insigniebant ensium capulos. Candicabant enim ad eburneam
claritatem. Nam præcipua viris gloria semper fuit in armorum
nitela. Jam vero non nisi auro & argento fulgent hæc.


_De Sciuro Getulo._

Sciurus Getulus coloris est mixti ex rufo & nigro. Eum ab
armis ad caudam per latera & dorsum albæ fuscæque lineæ,
alternatim certis distinctæ intervallis, decentissimè
depingunt. Idem aliquibus fit in colore ex albo & nigro,
respondentibus etiam in cauda lineis; nisi si quando expansa
cauda propter pilorum raritatem eædem dispareant. Venter
illi cœruleum colorem imitatur in albo positum. Paulo minor
is est vulgari Sciuro. Nec aures extantes habet, ut ille;
sed depressas magis & ferè capiti æquas, orbiculares, & per
cutis superficiem deductas in longum. Caput Ranæ ferè est.
Cætera similis vulgari Sciuro. Nam figura corporis eadem,
eadem natura pili, mos idem & vivendi ratio. Cauda se
contegit more cæterorum Sciurorum. Cujus imago ad vivum
depicta est & expressa. Nam e Getulia (quam hodie vocant
Barbariam) a mercatore quodam aliquot vivi ad nos allati
sunt, utriusque quem dixi coloris. Eos ad delicias alimus, &
extra omnem controversiam Sciuri sunt. Nam (ut dixi) &
mores, & magnitudo, & vivendi genus, & vox, & usus caudæ,
(15) & erecta insessio quando est, & cætera respondent.
Tantum socordia differt. Est enim tardum & pigrum animal,
meticulosumque, neque ea vivacitate & agilitate qua nostri
valet aut saltu, vix ausum de mensa aut scamno humili
desilire. Frigoris quoque impatiens est. Quo fit ut sole
locisque gaudeat calidis. Vescitur nucibus, amygdalis, pane
& ficu, ut & carnibus quoque avidissimè. Ego depingendum
curavi extenta cauda, ne corpus adumbraretur, caudaque,
qualis ea esset & colore & figura, ostenderetur.


_De Saguina._

Saguina animal est parvum, soricis magnitudine, aut non
multum supra modum pusilli cuniculi, aut arctomyos junioris
(utriusque magnitudinis unum vidi) colore griseo, barba
fulta & obscurè cinerea, cauda soricis operta pilo, pedibus
Sciuri, facie cephi seu satyri penè, aure orbiculari,
patente & humili, vestita pilo intus nigro, foris candido, &
moribus caudatæ simiæ. Mulieribus nostris in delitiis est.
Vivit uvis passis, pane, ficubus, pomis atque pyris.


_De Cercopitheco vario._

Habemus istic apud nos ex Mauritania Cercopithecum quendam,
quem vocamus Barbaricum, seu mamonetum varium, colore dorsi
& lateris viridi, frequenti hinc inde inserto pilo griseo
seu melino. Ventre, mento & barba (quam habet (15b) lunatam)
candidis, facie & tibiis nigris, naso albo: cætera, aliis
Cercopithecis similem. Ex minore genere Cercopithecorum est,
magnitudine videlicet cuniculi minoris. Descripsisse satis
est, cum figura corporis cæteraque lineamenta cæteris
Cercopithecis nulla in re differant.


_De Chamæleonte._

Chamæleon animal est quadrupes, macrum & gibbosum, capite
galeato, corpore & cauda lacertæ majoris, cervice penè
nulla, costis plus minus sedecim, obliquo ductu ventri
junctis ut piscibus; prioribus cruribus brachiis humanis,
posterioribus cruribus hominis parum lacertosi & figura &
flexu quam simillimis; pedibus manus hominis ad carpum usque
divisas singulariter imitantibus; sed ita, ut in prioribus
pedibus, auricularem & medicum digitum a cæteris dividi, in
posterioribus, auricularem medicum & medium ab aliis
separari intelligas. Cum enim digiti tantum 5. sunt, in
prioribus pedibus interius digit. 3. sunt, exterius 2. In
posterioribus contra, interius 2, exterius 3. existunt. Os
illi hiatus est magnus, ab acuto in latum se diffundens,
dentium locis osse perpetuo, & eo leviter serrato, tantaque
labra, quantis possit illud contegi. In ore lingua est
acuta, cujus ima pars os est, summa laxum & apertum
marsupium primo aspectu. At si educas, corpus longum esse
videtur ad instar pyramidis, palmi unius Romani longitudine.
Ea jaculata, & magna celeritate (16) vibrata, ad muscas
capiendas utitur: cumque reducit, ita in se redit ea, ut
latior ejus pars angustiorem perpetuò excipiat, & præter
basim (in qua reliquum jam ejus corpus totum veluti in
patente marsupio recumbit) nihil conspiciatur. Intestina
habet piscium more in spiras simplices convoluta, &
excrementum in eis molle atque nigrum. Unde scire licet non
rore, non aere solum vivere. Meatus excrementi eo loci
corporis positus est, quo clunibus cauda jungitur. Ventri
hepar inest, crocei plane coloris. In summo pectore duo
erant corpuscula carnea colore sanguineo, sed exigua, ut
tubercula. Eorum alterum cordis figuram repræsentabat:
alterum pulmones esse non videbantur nec substantiæ ratione
nec figura. Quid autem essent, non intelligo. Oculorum loci
cavi sunt, & per summa atque extima veluti suggrundiis per
oras serratis defensi. In eis oculi eadem cute contecti
sunt, qua reliquum corpus: nec divisa ea parte cutis est in
palpebras, ut in aliis animantibus, sed circumducta totis
penè, ut palla gemmis, nisi qua per exiguum foramen e medio
prospiciunt. Id autem officii præstat illis cutis, quod in
aliis animantibus musculi. Ea enim ducit ac reducit in hanc
aut illam partem quo velit aspectu internum oculum. Neque
enim ut alia animalia motu musculorum immotis palpebris
oculum movent, ita & hoc immoto illo tegumento. Per ejus
foramen pupilla nigra cernitur, & circa eam aureus circulus
resplendens penitius (16b) conspicitur, maximè cum cœlum
suspicit. Ab extremo oculi tegumenti orbe ad pupillæ
foramen, sex lineæ croceæ æquis intervallis in ortu
distinctæ ita ducuntur & coarctantur sensim, ut meridianæ
illæ lineæ ab æquatore ad polum alterum ductæ. Galeam spinæ
jungit assurgens cuticula, & ex utroque galeæ latere cutanea
duo corpora brevem cervicem contegunt. Cutis aspera est, &
veluti minimis unionibus undique consita, maximè per summam
spinam & imum ventrem. Utrobique enim veluti filum quoddam
unionum per mediam corporis longitudinem, quàm cæteris
partibus majorum, ducitur; per summa, a capite ad caudam;
per ventrem imum, ab extrema maxilla inferiori ad caudam.
Cauda teres est, a summo gracilescens ad extremum, æqua cum
toto corpore longitudine, si caput demas, tota veluti ex
unionum circulis constituta. Longitudo universi nostri
Chamæleontis erat justi pedis Romani. Latitudo, a summa
spina ad imum mediumque ventrem, duorum digitorum Romanorum
& unius quarti. Recentis adhuc atque vivi animalis corpus
succulentum est & æquabile, nisi costarum regione, & galeata
parte, quæ leviter extuberant, e contra quàm in siccis
sceletis, ubi omnia inæqualia sunt. Color vivis est, qui rei
cui est proximus, in quem se novit naturaliter commutare.
Hinc proverbium Chamæleonte mutabilior. Etsi sunt qui dicant
se observasse duos tantum referre colores, alio lucente
sole, alio per opacum. (17) At mortui jam color totus
pallidus est, sed magis per ima & intima, conspersus per
summa & extima (maxime in spina & cauda) aureis maculis,
crebris & majoribus seu oblongis orbiculis, ita spinæ
incumbentibus, ut sacci asinis, sed per intervalla: per ima
& intima, cœruleis magis & minoribus veluti punctis, sub
faucibus quàm alibi crebrioribus, & veluti per quincuncem
dispositis. Innocens animal est & tardum, placidum &
tractabile. Tarditatem gressus celeritate vibratæ linguæ
pensavit in vitam. Hoc præ cæteris habet proprium, ut cum
sole occidat atque oriatur, ita ut quam corporis posituram
occidens sol reliquerit, eandem oriens excipiat, sive de
ramo, altero tantum pede, pendeat, aut in ventrem humi
pronus incumbat, aut alicui rei duobus pedibus, reliquis
sublatis, innitatur, aut alia quacunque forma. Interea
temporis mortuus planè videtur omnibus. Hiatus illi æternus,
sine ullius usus ministerio. Hæc nos observavimus in vivo &
mortuo, quem domi nostræ diu aluimus.

Hactenus de quadrupedibus: nunc de avibus pauca illa
proferemus, quæ ad te (Gesnere) dedimus.


_De Haliaeto._

[_De avibus._] Haliaetos id genus aquilæ est, quod ex mari
lacubusque prædam quærit, unde nomen invenit. Is magnitudine
Milvi est, capite albis & fuscis distincto lineis, ut
melino: rostro aquilino; oculis in medio nigris, in ambitu
aureis: lingua ferè (17b) humana, nisi quòd ad radicem
utrinque habet appendicem: colore per summa asturis, per ima
albo: gutture maculis notato ruffis ut & ventre, pectore
medio pure candido: crure crasso & squamoso: pede uncungui &
cœruleo: digitis quatuor, per superna ad dimidiam
longitudinem etiam squamosis, ad reliquam incisis, per
inferna asperis & aculeatis tenacitatis causa; & his tam
validis, ut flexos vix ulla vi extendas. Prædator is est
piscium, discussis decidentis corporis impetu aquis, ex
eisque vivit. Et quamvis ex pisce vivat, fidipes tamen est
utroque pede, non altero palmipes, ut vulgus putat. Giraldus
Cambrensis libro de Topographia Hiberniæ, ubi de avibus
biformibus agit, hunc Aurifrisium vocat; & altero pede
aperto & unguibus armato esse, altero clauso cum vulgo
scribit. Supra magnitudinem corporis alæ longitudo est, quæ
ad pedes Romanes duos & digitos undecim extenditur. Inolevit
opinio istic apud nostrum vulgus in Britannia, eam inesse
vim naturalem huic avi, ut quem conspexerit piscem, eum se
quàm mox resupinare & convertere, atque ad summam aquam
ascendere, in eaque fluitare ut sopitum, quo facilior præda
sit volanti. Ideoque ejus adeps studiosius asservatur a
nostris piscatoribus, quòd eandem vim habere creditur.
Frequentes sunt apud nos in maritimis locis & Vecti insula.
Nostri an Osprey vocant. Moribus placidus est & tractabilis,
& famis patientissimus. Vixit enim septem dies apud me (18)
sine cibo, & in alta quiete; nisi si hoc non mos fecit sed
fames, quæ omnia domat. Carnem oblatam recusavit: piscem non
obtuli, quòd eum ex hoc vivere didici. Caro illi nigra est.


_De ansere Brendino._

Anser Brendinus avis est marina, palmipes, figura anseris,
sed magnitudine paulo infra, capite albo exiguo & curto, sed
rostro nigro, a quo linea nigra ad oculum utrumque ducitur,
collo fusco, a pectore ad caudam ex dimidio corpore
inferiori albo, coxendice murino (ut est Columbæ vulgaris
color aut gruis) ex superiori, ad collum fusco, ut & ad
caudam medio inter utrumque murino: alis item murinis, cum
cauda longitudine paribus, sed pennis ad extremum
obfuscatis. Cauda nigra est ex albo enata, pede nigro &
palmato. Gregalis avis est & garrula. Ex pisce vivit,
frequens apud nos per littora in Britannia. Vulgus
Britannorum quod ad littus habitat a coloris varietate a
Brendgose nominat. Ornithopolæ Londinenses Bernaclum vocant,
cum dicendum putem Berndclacum seu Brendclacum; quòd antiqui
Britanni, atque item Scoti, anseres marinos, palustres, &
lacustres omnes Clakes dicebant, cum tamen hodie corruptè
dicimus Fenlakes & Fenlagges, cum dicendum fuit Fenclakes.
Varium item colorem, Brend, seu per metathesim Bernd iidem
appellabant. Unde bernded seu brended id animal dicitur,
quod in colore murino variegatum (18b) est albo, ut est hic
anser. [_Anser Bassanus._] Non est ergo Scotorum Bassanus
anser, qui in Basse Scotorum Insula nidum ponit atque ova,
a qua nomen habet. In hanc insulam rupem existentem, nec in
summo quantam Milvus oberret (ut Poëta dixit) sed exiguam,
venturi stato anni tempore anseres, quo prius speculatu, qua
observatione præmissis nunciis utantur quàm ingrediuntur;
quo anni tempore hoc faciant, qua solitudine insulæ,
concludentibus se incolis ad aliquot dies, donec se
firmaverint anseres, ne abigant, quanta multitudine atque
densitate involent, sic ut in serenitate solem adimant, quot
pisces afferant, quot ova pariant, & quantos fructus in
annos ex eis anserumque plumis atque oleo percipiant
insulani (nam Pupinorum pinguedinem habent atque gustum)
longum esset recensere.


_De Anate Indica._

Est apud nos ex India anas, eadem planè corporis figura,
eodem rostro & pede quo vulgaris, sed ex dimidio major ea &
gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars
conjuncti colli a posteriore parte. Id totum callosa caro
est, & incisuris distincta; quaque ad nares finit,
carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis
cygnis est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea
quoque colli pars quæ rubescit, nisi quòd in summo capite
crista est plumea atque Candida, per totam capitis
longitudinem protensa: quam, cum excandescit, erigit. Sub
oculis ad rostri (19) initium per inferna inordinatæ maculæ
nigræ carni sunt inductæ: & una atque altera a summo oculo
ad superna elevatæ. Oculus flavescit, separatus a reliquo
capite circulo nigro. Sub extreme oculo in aversum macula
est singularis, separata a cæteris. Rostrum totum est
cœruleum, nisi quòd in extreme macula nigrescit una. Pluma
illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori
collum jungitur circulus est plumeus niger, rara pluma alba,
maculosus & inæqualis, per ima angustior, per summa latior.
Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum
corpus fusca, sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo
divisa. Extremæ alæ atque cauda cum splendore virescunt, ut
Cantharides. Tibiarum cutis fusca est, incisuris levibus per
circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis
pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca,
incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis,
ubi sex per digiti extremi longitudinem disponuntur. Tardo
gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non
qualis cæteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis
catarrho obsessis. Mas major est quàm fœmina. Ea similis
mari est, nisi quòd non ita variegato corporis colore est.
Vivit ex cœnosis aquis, & aliis quibus cætera vulgaris anas
gaudet.


_De Anate Turcica sive Indica altera._ (19b)

Anati quidem similis est quæ Turcica sive Indica dicitur,
sed quantitate & magnitudine corporis anserem ferè diceres.
Tota est Candida, nisi quòd rostrum, tibiæ, atque pedes
rubent, genæque item callosa carne, & rostri tuber supra
nares. Caro illi dulcis est, & vox sibilus. Sunt ejus
generis quædam colore albo & nigro variegatæ. In aqua vivit,
locisque gaudet cœnosis ut cæteræ anates.


_De Pica marina._

Pica marina (ut nostrum vulgus nominat) paulo major est
terrestri, coloris quidem varietate in corpore similis, sed
colore pedis, digitorum numero, incisuris, cauda atque
rostro admodum dissimilis. Nam pes rubet, & digito
posteriori destituitur, nec incisuras habet is & tibia, sed
impressiones quasdam, piscium squamis quàm simillimas.
Fissus est, sed ita in digitis utrinque luxuriat cutis,
quemadmodum in fulicis penè, ut ad natandum quoque pes
factus videatur. Avis est Amphibios. Caudam curtam habet,
rostrum longum atque tenue, perpendiculariter latum, non
teres, colore in summo ad caput rubrum, per reliquum
pallidum, nec est in fine acutum, sed obtusum id. In mensa
grata avis est.


_De gallina Getula domestica._

Gallina Getula domestica, paulo minor nostra est, colore
(20) in supernis obscurè ruffa, in infernis pallida, pluma
capitis incomposita & erecta, crista serrata, humili,
simplici, carnea; gutturosa magis perpetuò, quàm nostræ cum
glociunt; tibiis pedibusque plumosis, maximè per exteriora &
posteriora ut columbis, ne per interiores plumas gressus
impedirentur: cætera ut vulgaris.


_De Meleagride._

Meleagris pulcherrima avis est, magnitudine corporis,
figura, rostro, & pede Phasiano similis: vertice corneo, in
apicem corneum a posteriori parte præcipitem, in anteriori
leniter acclivem elevate, armatus. Eum natura voluisse
videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se
promittentibus committere atque deligare; inter oculum &
aurem utrinque una, & in fronte media item una; omnibus
ejusdem cum vertice coloris; ita ut insideat capiti eo modo,
quo ducalis pileus illustrissimo duci Veneto, si quod jam
adversum est aversum fieret. Rugosus is est: inferius, per
circuitum: qua se attollit, in directum. In summo collo ad
occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili (non
plumæ) in contrarium versi. Oculi toti nigri, æquè & in
orbem palpebræ atque cilia, si maculam in summa & posteriori
parte supercilii utriusque demas. Imum caput per
longitudinem utrinque caro quædam callosa colore sanguineo
occupat, quæ ne propendeat veluti Galli gallinacei palea, ut
replicaretur natura voluit, & averso ductu in duos processus
acutos a capite (20b) liberos finiret. Ex hac carne
attollunt se utrinque carunculæ, quibus nares in ambitu
vestiuntur, & caput in anteriori parte a cætero rostro
pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores
replicantur etiam leviter sub utroque nare. Quod inter
verticem & carnem est a dextra & sinistra parte, album
deplume est, levi cœruleo mixtum. Color verticis atque
apicis idem prorsus est cum colore dactyli. Tibiæ nigræ
sunt, & in anteriori parte squamosa incisura duplici notatæ:
in posteriori nulla, sed leves, & veluti punctis quibusdam
sui coloris respersæ. Color illi sub faucibus exquisitè est
purpureus: in collo obscurè purpureus: in cætero corpore per
summa contuenti, qualis consurgit si album & nigrum pollinem
utcunque tenuiter tritum colori fusco rarius aspergas, nec
tamen commisceas. Tali colori maculæ albæ ovales aut rotundæ
per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima
majores, comprehensæ intervallis linearum (ut apparet in
plumarum compositione naturali) quæ se mutuo intersecant
obliquo hinc inde ductu, per summa tantum corporis, non item
per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex
singulis avulsis plumis. Superiores enim, obliquis lineis se
mutuo intersecantibus, aut, si mavis, orbiculis quibusdam ex
albo & nigro (ut dixi) polline confectis, & per extremitates
conjunctis, ut in favis aut retibus, maculas ovales aut
rotundas (21) albas in spaciis fuscis comprehendunt:
inferiores non item. Utræque tamen simili lege positæ sunt.
Nam in aliis plumis ordine ita junctæ sunt, ut ferè
triangulos acutos faciant: in aliis, ut ovalem figuram
repræsentent. Hujus generis ordines tres aut quatuor in
singulis suis plumis sunt, ita ut minores in majorum
complexu reponantur. In extremis aliis & in cauda rectis
lineis æquidistantibus procedunt per longitudinem maculæ.
Inter gallum & gallinam vix discernes, tanta est similitudo,
nisi quòd gallinæ caput totum nigrum est. Vox illi est
divisus sibilus, non sonorior, non major voce coturnicis,
sed similior voci perdicis, nisi quòd submissior ea est, nec
ita clara. Cursu velox est.


_De Morinello._

Morinellus, avis nobis cum Morinis communis, stulta admodum
est, sed in cibis delicata, eoque apud nos in summis
deliciis atque pretio est. Imitatrix avis est. Ideo, ut
Scops & Otis saltandi imitatione, ita hæc noctu ad lumen
candelæ pro capientis gestu capitur. Nam si is expandit
brachium, extendit & illa alam; si is tibiam, & illa itidem.
Breviter quicquid gerit auceps, idem facit & ales. Ita
humanis gestibus intenta avis, ab aucupe decipitur, & rete
obvelatur. Avis parva est, magnitudine Sturni, tribus tantum
digitis anterioribus, posteriori nullo, vertice nigro, genis
candidis, coturnicis ferè colore, si cinericei parum
admisceas, potissimùm circa (21b) collum. Morinellum
voco duplici de causa, & quòd avis est apud Morinos
frequentissima, & quòd avis stolida est, quæ stultitia
græcis μωρότης dicitur. Eam ob rem nostri etiam Doterellum
vocant, quasi stultitia delirantem dicant.


_De Puphino sive Pupino._

Est avis quædam marina nostras, parvi anatis (quam βοσκάδα
Græci vocant) magnitudine & figura corporis, pedibus
palmatis & rubescentibus, ad posteriora magis positis quàm
cæteris palmipedibus exceptis pygoscelibus; rostro tenuiore
magis latitudine se demittente quam longiore processu se
extendente, quatuor incisuris rubris a summa, duabus ab ima
parte sulcato, in colore pallentis ochræ. Quod inter has &
caput est, subcœruleum est, & ea figura qua luna est, cum
exacti dies decem sunt a coitu. Per summa corporis totius
nigrescit, nisi qua oculi sunt, qui in albo constituti sunt:
per ima exalbescit tota, nisi summo pectore, qua nigricat.
Vivit ex mari. Hunc nostri Puphinum dicunt, nos Pupinum a
naturali voce pupin. Latitat in cavernis, ut Charadrius. Eam
ob rem educta e cuniculi cavea avis hæc est, loco non procul
a mari posito, a venatore quodam immissa viverra. In piscis
usu apud nos est in solenni jejunio per quadragesimam: carne
& gustu Phocæ marinæ haud dissimilis. Gregale (22) animal
est, & sua habet latitandi tempora, ut Cuculus & Hyrundo.
Ova parit in terræ cuniculis bina magna ex parte. Alis non
confidit nisi conspecto mari. Pigrum videtur animal, sed
injuriæ patiens. Vescitur carne lubentius quàm pisce, &
cuniculi quàm alterius animalis, sed utroque crudo: cocta &
assa respuit. Cætera non attingit humana ædulia. Æstate se
lavat, sed nunquam, quod observatione deprehendi potest,
bibit: an quòd aqua marina carebat, nescio. Excrementum alvi
illi est quale accipitri. Cum non esset quod ederet, cibum
voce naturali geminata & summissa, pupin, pupin clamitando,
implorabat. Alebam domi meæ ad menses octo. Mordebat
lubenter ministrantes cibum, aut attingentes, sed benignius
atque innocentius. Exiguo cibo satiatur. [_Corvorans seu
Mergus._] Non enim vorax avis est ut Coruorans noster, quem
tu (Gesnere charissime) corvum aquaticum & mergum recte
nominas, nostri Cormorantem corruptè dicunt, nescientes ex
vocis etymo coruum vorantem appellari debere. Quod
naturaliter facit, cum illi a natura unicum tantum
intestinum sine elice (ut aiunt) rectum sit concessum,
propter vehementiam caloris naturalis citissimè absumentis
quæ assumuntur omnia.


_De Spermologo seu Frugilega._

Spermologus noster a cornice nigra nulla in re differt, nisi
morum innocentia, προλόβῳ seu ingluvie, qua granum (22b)
legendo continet, ut ad suos referat: est enim gutturosus:
albo callo, qui in summo rostro est ad caput: & voce, quam
habet gutturalem & raucam. Unde forsan nostris, quibus
nomina rerum multa Latina sunt & Græca, (uti libro nostro de
symphonia vocum Britannicarum diximus) rouce dicitur, quasi
rauce Anglis, raucus Latinis sit dicendus: victu quoque a
corvo differt, quòd frumento, hordeo, & cætero semine (unde
nomen σπερμολόγου invenit apud Græcos) vescitur. Vescitur &
vermibus, ubi frugis frumentique copia non est. Hinc rustici
nostri dubitant major ne sit ex eis utilitas agris dum
legunt vermes, frugis & sementis pestem, an inutilitas
hominibus dum vorant granum, hominis nutrimentum. Tanta
tamen multitudo est, ut legibus condemnentur: innocens
alioqui avis atque utilis. Agricolis enim teneri adhuc ex
nido in cibo sunt. Non nisi excelsis arboribus, idque
societate quadam numeroque nidificant, cohabitant, &
considunt.


_De Sacropsittaco._

Psittacorum plura esse genera observavi. Quidam enim
pusilli, magnitudine videlicet turdi, toto quidem corpore
virides sunt, sed caudam longam atque gracilem, & eam aut
flavam, viridem, aut puniceam habent. Quidam rursum grandes
sunt admodum, cornicis magnitudine, ex toto punicei seu
rubri, nisi sub imo ventre, extremis alis, & extima cauda,
(23) quibus partibus cum cœruleo virescunt. His rostrum est
magnum, cavum, pellucidum, & aduncum, medio tantum sui
pallidum, utroque extremo ex parte nigrum, ut & inferior
maxilla tota nigra, cujus cavitatem lingua dura & nigra
cæterorum Psittacorum modo & forma occupat. Utrinque genæ,
in cute rugosa, figura ferè triangulari obtusa, candicant,
rubris mollium pennarum ordinibus æquidistanti parallelo
inductis, & alicubi etiam sine ordine. Oculus parvus, & in
albo cilio cuticulari constitutus, pupillam habet nigram,
quam circundat aureus circulus. Digitos habet quatuor ita
efformatos, ut videatur natura voluisse omnes anteriores
fecisse, retorsisse tamen duos in aversum firmandi corporis
causa. Hos Brasilia mittit, quos propter insignem
magnitudinem Sacropsittacos nominamus. [_Sacrum._] Veteres
enim, quod præclarum magnumque erat, sacrum dicebant. Ut
sacrum os, sacram anchoram, sacrum falconem, quem
hierofalconem dicunt, sacrum piscem, ἱερὸν μένος, sacram
famem, & sacrum morbum. Hujus generis imaginem, quam a nobis
accepisti, subjunge. Cæteros inter hos magnitudine medios
aliæ regiones, ut insula Hispania, Ægyptus, & India ferunt,
sed colore vario. Alii enim toto corpore cinereo caudas
habent fultas, breviores & puniceas, in extremoque lunares.
Alii ex toto virides sunt. Alii cum corpore vireant, cauda
longa flavescunt. Mores habent omnes similes, & victum
communem, nisi quòd (23b) Sacropsittacus pane bera macerato,
carne, & pisce etiam vescatur.


_De Corvis albis._

Anno Domini 1548. Augusto mense, corvos duos candidos ex
eodem nido vidi & contrectavi istic in Cumbria nostræ
Britanniæ, apud ejusdem provinciæ comitem nativos, atque ita
ad aucupium factos ut accipitres. Nam & brachio falconarii
quietè insidere, & soluti ad ejus vocem atque signum vel e
longinquo quàm celerrimè advolare docti erant. Hos nihil est
infaustum consequutum, ut albas illas hirundines, de quibus
Alexander Myndius apud Ælianum. Nam qui corvum album notat,
colorem notat; [_Ursus albus._] ut qui ursum album & vulpem
nigram; quorum utrumque vidimus ex Moscovia istic in
Britannia. [_Vulpes nigra._] Quanquam vulpem nigram non queo
dicere, etsi vulgus nigram vocet; sed potius fuscam, aut
obscurè griseam reliquo corpore. Nam genas atque tibias
tantum fuscas habet, clunes atque caudam.

Expletis jam quæ de volatilibus ad te scripsi, mi Gesnere,
suo ordine pisces consequuntur.


_De Xiphia seu Gladio._

[_De piscibus._] Xiphiæ igitur piscis summam rostri partem
tantum, quæ gladio seu ensi militari similis est, ad
naturale rostrum tibi depinximus. Ima enim rostri pars,
oculus, & reliquum caput, vetustate absumpta sunt. Pars illa
rostri superior tota ossea (24) est & dura, reliquoque
corpori longitudine par, ut Aristoteles tradidit. Sicca
etiam illa nostra est. Superficie sua summa & extima leviter
aspera est: intima & prona, lævior. Componitur ex duobus
ossibus, quæ ab ultimo suo fine mucronato ad caput usque ita
conjuncta sunt, ut unum quid esse toto processu videantur.
Ubi ad caput perventum est, paulatim se dividunt & diducunt,
ita ut superior pars ad cranium conficiendum latius
assurgat; altera palati os facit, rectoque ductu à lato in
acutum tendit, pari cum superiore longitudine. Medium rictum
& hiatum inter utrumque os bona sua parte occuparunt
cerebrum atque oculi, quæ jam vetustate deleta & consumpta
sunt. Reliquum adhuc occupat in modum cunei materia quædam
ruffa, cariosa, pinguitudine quadam unctuosa, etiam in tanta
vetustate, medio modo se habens inter durum & molle,
friabilis, ita ut digitis facile deteratur, materiei illi
cariosæ, quæ in salicum putredine visitur, non absimilis,
intertextis quibusdam membranulis continentiæ causa. Æque &
ea parte qua se findere occipiunt, ossi superiori incumbit
media sua parte alterum os tenue & mucronatum, eo modo quo
vaginis gladiorum incumbit altera ad cultrum excipiendum
vaginula. Ab eo mucrone ad extremum rostrum, in medio
latitudinis suæ spacio, sulculus quidam est, uti in multis
ensibus ferreis videre est. Utrinque ejus sulci, leviter in
summo decurrit ad ultimum ferè mucronem alter sulculus,
(24b) sed non ita altè impressus aut excavatus, ut est
medius ille. In intima seu prona sua parte suturam quandam
habet in media latitudine, per omnem longitudinem leviter se
attollentem. Conspicua tamen hæc non ita sunt, nisi in sicco
rostro, propter περιόστεον & cutem, quibus obducuntur adhuc
recentia, ut in hoc nostro quantumvis sicco quibusdam in
locis, maximè ubi se dividit, apertum est. Gladius ipse sine
pelliculis colore est obscurè pallido. Unde tamen divisio
illa incipit, semper est nigrior unctuositate materiæ, quæ
in ipso rictu inter os utrumque continetur. Longum est os
illud nostrum (quod parvi Xiphiæ rostrum videtur esse)
a fine ad summum capitis, pedes Romanes tres & semissem. Sed
ad hiatum (quo tenus gladii militaris figuram refert) pedes
duos, palmos tres. Pendit libras tres, uncias duas, annosum
jam & siccum.


_De Maculone._

Anno 1555. Lynni, Norfolciæ oppidi in Anglia portuosi, quod
Antoninus in itinerario portum Lemanis nominat, in siccum a
piscatoribus eductus fuit piscis hic maculosus, rudi figura
depictus, & chartis impressis per omnem Angliam divulgatus,
longusque amplius pedes 60. carne pingui, clara, &
candicante, gustus suavitate cervinam referente. Nomen
nostrates nescivere piscatores, nos Maculonem a notis
vocitemus.


_De Aspredine._ (25)

Aspredo fluvialis piscis est, toto corpora asper, pinnis
spinosus, Percæ forma & magnitudine, colore per summa
fuscus, per ima cum pallore flavus; duplici per maxillas
semicirculorum ordine notatus, oculo ex dimidio superiori
fuscus, ex inferiori subaureus, pupilla niger: linea per
dorsi longitudinem exporrecta, & veluti filo transverso
corpori affixa singularis: notis per caudam atque pinnas
nigris maculosus, quæ pinnæ, cum ira subest, inhorrescunt:
cum animi conquiescunt, residunt. Caro Aspredini quæ Percæ,
& friabilitate & salubritate laudata. Locis gaudet arenosis:
& cum alibi in Britannia, tum præcipue in Hiero flumine
[_Hiermouth._] (quod nostrum Nordovicum alluens in Baradenum
æstuarium ad Hieri ostium, oppidum tum piscatu tum portu
celebre, illabitur) frequens est. Nostri Ruffum vocant; quod
cum Latinis asperum significet, Aspredinem piscem
nominavimus.


_De Variata._

Variata piscis est marinus, illustris, aureus & resplendens
magis, versicolor tamen, ut si multo colori aureo &
splendescenti exiguum purpureum admisceas. Is color prout ad
solem in hanc aut illam partem verses piscem, ita alius
atque alius est, ut in collo Columbino; unde pisci Variatæ
nomen dedimus, ea analogia, qua aurata dicimus. Magnitudine
& forma est (25b) alburni, cute & carne Percæ. In Australi
nostræ Britanniæ mari plurimus, inter scopulos atque saxa
frequens. Ipse mense Julio anni 1555. captum vidi in nassa,
& contrectavi, per serenitatem & tranquillitatem animi
gratia exspatiatus in mare in scapha piscatoria ad mille
passus, videndi causa urbis reliquias quam mare in insula
Selsey absorpserat, & ludentem colore naturam suspexi.
Mortuo marcescit color, & ad pallorem degenerat.


_De Trachuro._

Trachurus figura corporis scombro est simillimus, ut vix
internoscas, nisi ad caudam uncinis (unde Trachuri nomen
habet) & linea ab uncinis ad summas costas, atque inde ad
caput, producta. Nostri an Horsefish, quasi caballinum
piscem dicas, nominant. Sed unde, aut qua ratione, nondum
video, cum nihil cum equo habeat commune; neque in numero
magnorum piscium est, quos Horsefishes subinde nominamus,
sumpta ex Græcis ratione, qui ut grandia in compositione
Hippos vocant (ut Hipposelinon, Hippomalachen, &
Hippomarathron) ita nostri in compositione Horse vocitamus,
ut Horseminte, Horsemuscelles, hoc est mentastrum, seu
mentham caballinam, & mytulos caballinos, seu hippomytulos:
uti latius in libello nostro de symphonia vocum
Britannicarum explicuimus. Cor illi triquetrum est, &
caryophyllo aromatico simile, injecta vesicula. Non vulgaris
apud nos est piscis, (26) pretiive vilioris.


_De Acu._

Acus item apud nos non vulgaris piscis est, nisi circa
phanum Botulphi, quod nostri Boston, quasi Botolphes Toune
diceres, nominarunt, ubi veneunt seni in denarios. Cor habet
ut Trachurus, & ei incumbentem ampullæ seu phialæ modo
erectam vesiculam, orificio cordis fundo suo insidentem.
Siccus piscis est & vescus, sed carne dura siccaque ut
scombri. Hornebeke nostri dicunt, a corneo quod habet
rostro.


_De Cerco._

Appulit littori nostro Britannico piscis grandis inter
Caletum & Dovarium rete piscatorio captus decimo sexto die
Junii, anno 1569. quem ego Londini vidi 22. die ejusdem
mensis & anni. Magnitudinis Delphini erat, corpore tereti ut
Delphino per omnem longitudinem, sed cauda ex toto lata, &
quibusdam impressionibus exornata, colore universo obscurè
murino, nisi quòd in imo ventre candicabat. Britanni &
Hispani Cherke appellant, a caudæ (reor) longitudine &
miraculo. Nam κέρκος Græcis, cauda est Latinis. Idcirco
latinè Cercus recte dici potest. Verum quemadmodum Delphinis
lævis cutis, sic Cercis aspera est, ut est hominis mentum
rasum: Corium undique diceres, ut est Delphinis. Pinnæ
quoque fuscæ & coriaceæ, duræque ut Delphinis, & eæ ex (26b)
utroque latere binæ: in dorso duæ, anterior major: posterior
multo minor: & in extremo ventre paulo ante caudam una
parva. Costas nullas habet; spinam tantum (sed non osseam)
universum corpus perreptantem. Intestina pro magnitudine
exigua, & ferè jejuna, hepar grande. Anteriores dentes habet
duplices; maxillares utrinque alternatim duplices atque
triplices, ex quibus intimus recurvatur in adversum
tenacitatis causa. Longitudo corporis a nare (quæ ultra os
se profert obtusius) ad caudam, pedes Romani septem sunt;
longitudo caudæ, septem cum semisse. Ambitus corporis, qua
majus est, pedum quatuor, & palmorum trium. Caudam falcem
esse diceres; cujus falcatæ pars inferior tenuis est ut
acies; superior crassior, ut falcis spina seu dorsum. Tota
lata est ut falx. Ubi corpori committitur, lata pinna est.
Inde cauda incipit, & falcis similitudinem accipit. Est enim
velut falcis calcaneus. Hinc cauda in processu ad extremum
sui coacta in angustius est. Recurvatur ad inferna non
superna. Corpori caro est, qualis Salmoni, & vesca, sed non
usquequaque grata palato. Parit animal.


_De Chrysophry._

Chrysophrys etsi rarus est in aliis Angliæ partibus, in
aliis tamen circumflui maris nostri rarus non est, maximè
occiduis. Id quo tibi innotescat, quòd Gillius tradat in
mari nostro eos non esse, ex nostris vivam unius imaginem,
graphice depictam, (27) atque ad naturam exornatam misimus,
quem nostri ab aureo colore superciliorum, Dory, quasi
auratam diceres, appellant. Vocant etiam Bramam marinam ob
similitudinem corporis quam habet cum Cyprino lato. Misimus
etiam ejus piscis dentes & maxillas, raras certè & spectatu
dignas. Addidimus & descriptionem ejus, quam mihi ipsi non
asservavi, quòd semper causas tuas præferebam, ut nec multa
alia quæ ad te misi. Tu si habeas adjunge, una cum icone &
dentibus penicillo expressis. [_Lupus marinus._] Lupi quoque
marini caput, quod ad te dedimus, propter dentium ordinem,
figuram atque numerum in summo palato & imo ore, [_Conchæ._]
& conchas striatas nostræ Britanniæ, quas misimus cum
conchis seu margaritis fœtu suo, etiam excudito & publicas
facito, mi Gesnere.


_De Delphino._

Delphinum, Shorhami in Sussexia Britanniæ captum, vidimus
integrum Londini mense Decembri 1569. Curru enim advectus
fuit ad Thomam Norfolciæ ducem, qui divisit, & amicis
distribuit. Longè gratior ejus caro fuit veru assa, quam
furno cocta. Maximè, si ex condimento phocænæ carni
accommodato, ex aceto, micis panis similaginei, atque
saccharo composito, comedatur. Id usu deprehendi. Caro ejus,
phocænæ carni est simillima, nisi quod clarior & gustui
gratior est. Cor habet Porcino simile, ut & hepar &
pulmones, (27b) nisi quòd triplo grandiores sunt. Incurvum
animal non est, uti a multis pingitur, sed rectissimum &
teres, a capite utrinque sensim gracilescens ad extrema.
Niger piscis est, nisi in ventre quo candicat. Cutem corium
esse dixeris lævissimum, & corpus universum contegens, &
pinnas obvelans. Bellonius ejus iconem rectius expressit
penicillo, quàm alius quivis qui piscium historiam scripsit.
Cæterorum figuris ita species inter se conveniunt, ut hyæna
lupo, quæ ut lupo non absimilis, ita nec omnino similis est.
Phocæna non erat, quam nostri Porpose nominant, dicturi
Porcpoise & contracte Porpoise, a porco pisce, ut in libro
nostro de symphonia vocum Britannicarum dicemus. Nam licet
eam Delphino similem scribat Aristoteles, & Delphini esse
speciem, tamen minorem dicit, & colore magis cœruleo, &
ampliori dorso. At hujus Delphini longitudinem decem fuisse
pedum constat, & colore nigro. [_Rubicon._] Alterum ejus
generis in Rubicone Italiæ vidi trajiciens flumen, anno
Domini 1543. Cujus tanta erat natandi sub aqua celeritas, ut
si jam prope esset, mox quàm longissimè abesset. Id quod ex
eo deprehendebamus, quòd respirationis gratia subinde ex
aquis prosilire cogebatur. Ad eum modum eundo ac redeundo
tanquam ludibundum ad naucleri sibilum (nam musica delectari
creduntur) diu contemplati sumus qui trajiciebamur.


_De Cerucho._ (28)

Ceruchus piscis grandis est, Cerci aut Phocænæ ferè
magnitudine, ore pro quantitate corporis, dentium ordine
triplici munito. In ipsis faucibus penitius etiam dentes
sunt acuti & frequentes; & tubera utrinque tria, dura, &
dentata, separata quidem, sed juxta se ordine tamen posita;
oculi pupillam circundat lacteus circulus. Color universo
corpori, qui asino nostro, quem coddum nostri vocant, ut &
caro similis. Utramque maxillam duæ cartilagines faciunt,
quarum utræque alteris, qua coeunt, committuntur, ut
coalescant per symphysim & in ipso mento, & in maxillæ
superioris medio. Ex his inferior barbulis quibusdam foris
per oras undique pendulis duplici ordine per intervalla
ornatur. Superior tuberibus atque spiculis inæqualis
conspicitur. Etenim quæ eam constituunt cartilagines duæ, in
summo labro qua coeunt recurvatæ, duo sustinent tubercula
obtusa, non multum prominentia, digitali ferè crassitudine.
A quibus unciali latitudine cum semisse è genis prosiliunt
spicula utrinque duo, non multum extantia, sed humilia.
Inter hæc e medio capite assurgit corniculum, longitudinis
palmi unius & semissis, crassitudinis pollicis majoris. Post
id non magno intervallo prominent cornua duo majora, dura,
nigra, erecta, & acuminata, sesquipedali quidem longitudine,
sed brachii septennis pueri crassitudine: a quibus nomen
Ceruchi dedimus animali, alioqui (28b) incognito. Ab his
alia cornicula seu spinæ per omnem dorsi longitudinem certis
intervallis disponuntur ad caudam, eo minora, quo longius
absunt a capite: eoque majora, quo propius accedunt. Caudam
habet cutaneam, non absimilem alæ Vespertilionis, sed
crassam: ut & pinnas duas anteriores, quæ e scapulis
pronascentes ut brachia curta, in extremis dilatantur in
membranam crassam, costis quibusdam osseis numero viginti
tribus e brachio enatis & per oras acutis instratam, ut fit
in alis vespertilionum. Statim a capite, utrinque branchias
faciunt exiles costæ quinque ad pinnas ferè productas.
E ventre enatas tibias videbis, & inde pedes duos cutaneos,
crassos, & in digitos quinque divisos, sed unguibus orbatos,
membranisque crassis per intervalla digitorum repletos, per
summa læves, per ima hirtos. Cauda & pinnas expansæ formam
habent ferè semilunarem, in extremis aculeatæ. Ceruchus sevo
& pice nuper uncti Carbasi seu naviculæ delectatus secutus
eam est ad littus Britannicum inter Lestofte & Pakefeld in
Suffolcia, & destitutus recedentis maris unda in sicco
relictus est, & a Lestoftensibus anno Domini 1570. mense
Februario interfectus. Cujus caput aqua madidum, ne in rugas
præ siccitate contrahatur, ad nos allatum est Londinum, una
cum figura piscem referente naturaliter, mense Maio ejusdem
anni. Vidimus & contrectavimus, depingique curavimus, addito
reliquo corpore ex figura ad vivum efformata. Moribus esse
implacidis retulit (29) is qui spectandum proposuit, & sine
intestinis, natura uno contenta stomacho, sineque excrementi
foramine; quod rarum est, si verum est.

Atque hæc quidem de piscibus; jam ad stirpes transibo. Quæ
quia paucæ sunt, longum negotium non facessent. Neque enim
de omnibus, sed de iis quas ad te (mi Gesnere) dedimus,
scribere proposuimus.


_De Scapo granorum paradysi._

[_De stirpibus._] Scapus granorum paradysi instar scapi est
papaveris, nisi quòd in summo conclusus est, quòdque major
eo est, Pyri videlicet mediocris magnitudine, colore
dactyli, apice a cætero corpore circulo quodam diviso. In eo
scapo magna granorum copia est, ut in papavere, aut malo
Granato.


_De Palmite._

Palmites planta est radice lignosa, multo singulari surculo,
& eo lignoso, absectoque in hac figura Palmitis; sed cui
tamen singulo folia virescunt plura, gladiolo non absimilia,
ordine propter se posita. Summa radix, cum se e terra
effert, varia veluti carice, intus pallida, per extremitates
ruffa vestitur, in coni formam. Omnem caricem filamenta
quædam instar retis contexta ambitu suo comprehendunt. Inter
carices cavus quidam ac pallidus gladiolus hinc inde latet.
In eo (29b) Palmitis semen continetur. Id arboris densi
figuram refert, ramis undique milio vestitis. In Hispania
nascitur, Hispanis, tenero adhuc asparago, in cibis utilis.
Venerem excitare creditur, palmitesque nominatur. Apud divum
Paulum Londini hujus Plantæ ramos, seu virgultas siccas, ut
palmas gestant sacerdotes in festo palmarum, palmas
Hierosolymitanas, seu Arabiæ desertæ appellantes.


_De Pisis sponte nascentibus._

Pisa in littore nostro Britannico quod orientem solem
spectat, certo quodam in loco Suffolciæ, inter Alburnum &
Ortfordum oppida, saxis incidentia (mirabile dictu) nulla
terra circumfusa, autumnali tempore anni 1555. sponte sua
nata sunt, adeo magna copia, ut suffecerint vel millibus
hominum.


_De Ilice._

Ilex grandis arbor est & patula, quanta Pyrus, foliis planè
Agrifolii, mari aculeatis, fœminæ sine aculeis. Glandem
fert, ut quercus, fœmina. Utriusque generis unam vidimus in
Britannia, marem in horto Parysino in ripa Transthamesina,
fœminam in horto Regio Westmonasterii. Folium ei pingue est:
Ideo semper viret. Quam ob rem Greine tre verbo Germanico
nomen invenit apud nos, qui alienis quàm nostris magis
delectamur. Alioqui Grene tre diceremus, quòd grene (30)
apud nos idem est quod viride apud Latinos, & greine apud
Germanos. Plantam ad te, Gesnere, misimus, ut inter tua de
stirpibus exprimas.

Sed hæc abunde de animalibus atque stirpibus raris ad
Gesnerum cum suis iconibus, quas omnes ille expressit in
libro suo de iconibus cum descriptionibus nostris nostro
nomine, præterquam Tragelaphi, Buculæ cervinæ, ovis latæ
caudæ, Saguinæ nostræ, Cercopitheci varii, Picæ marinæ,
scapi granorum paradysi, Palmitis & Ilicis, quæ ab ædito
libro de historia animalium, & libro de iconibus seu figuris
misimus. Cercum, Delphinum, & Ceruchum, a morte ejus inter
raros pisces retulimus, quòd non nisi postremis annis in
nostram potestatem inciderint: alia addituri prout se nobis
efferent, una cum figuris. Hæc interim.


  _Ioannis Caii de rariorum animalium atque stirpium
  historia libelli finis._



  CATALOGVS EORVM
  QVAE IN HOC LIBEL-
  lo continentur.


  _Quadrupedum._

  Canis Getulus.                             Fol.  1
  Vncia.                                           2
  Lynx seu Leuncia.                                5
  Zibettum.                                        6
  Strepsiceros.                                    6
  Cervus Palmatus.                                 7
  Tragelaphus, seu Hircocervus.                    7
  Bucula cervina, seu Moschelaphos.                9
  Hippelaphus, seu Equicervus.                    10
  Dama Plinij.                                    11
  Ovis Arabica Macrocercos.                       12
  Ovis Arabica Platycercos.                       12
  Bonasus.                                        13
  Sciurus Getulus.                                14
  Saguina.                                        15
  Cercopithecus varius.                           15
  Chamæleon.                                      15


  _Avium._

  Haliætos.                                       17
  Anser Brendinus.                                18
  Anser Bassanus.                                 18
  Anas Indica.                                    18
  Anas Turcica.                                   19
  Pica marina.                                    19
  Gallina Getula.                                 19
  Meleagris.                                      20
  Morinellus.                                     21
  Puphinus. 21. Vbi de Corvorante seu Mergo.
  Spermologus.                                    22
  Sacer Psittacus.                                22
  Corvus albus. 23. Vbi de urso albo
    & vulpe nigra leges obiter.


  _Piscium._

  Xiphias seu Gladius.                            23
  Maculo.                                         24
  Aspredo.                                        25
  Variata.                                        25
  Trachurus.                                      25
  Acus.                                           26
  Cercus.                                         26
  Chrisophrys. 26. Vbi de Lupo marino,
    & concharum fœtu margaritis, quas
    alio nomine conchos Latini vocant.
  Delphinus. 27. In quo de Phocæna quam
    nostri Porpose nominant, & de Rubicone
    nobili Italiæ flumine scripsimus. De
    Phoca, quam nostri contracte Seele vocant,
    explicatè See Vele dicturi, hoc est
    Vitulum marinum, in libro nostro
    de canibus Britannicis diximus, ubi
    de Cane piscatore ægimus. Eam à nostris
    etiam Dogge fishe, id est Canem marinum
    appellari, eodem in loco scripsimus.
  Ceruchus.                                       28


  _Stirpium._

  Scapus granorum paradysi.                       29
  Palmites.                                       29
  Pisum spontaneum.                               29
  Ilex.                                           29


  _FINIS._

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *

Errors and Anomalies noted by transcriber:

  _De Hippelapho, seu Equicervo._
  Colore sunt & densitate  [_“n” in “sunt” invisible_]





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home