Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica
Author: Forster, Georg, 1754-1794
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



[Transcriber's Note: Typographic errors have been preserved as printed.
Some of these errors are noted in the original erratum at the end of
the book. Sigmoidal s's have been converted to ordinary s's but no
attempt has been made to alter the original use of u or v. This text
contains some non-ASCII Unicode characters.]

{1}                            GEORGII FORSTER,
                                 MEDIC. DOCT.

                  SERENISS. POLONIAE REGI A CONSILIIS
                                INTIMIS, ETC.

                                    DE
                              PLANTIS ESCVLENTIS
                       INSVLARVM OCEANI AVSTRALIS
                            COMMENTATIO BOTANICA.

 Sed primum positum sit, nosmet ipsos commendatos esse nobis, primamque
 ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos.
                                   CIC. _de finib. bon. et mal._ L. IV.

                                  BEROLINI,
                             APVD HAVDE et SPENER,
                                 MDCCLXXXVI.

{2} [blank]
{3}                               VIRO
                          ILLVSTRI ET GENEROSO
                             IOANNI ANDREAE
                                MVRRAY,
                 EQVITI ORDINIS DE WASA, CONSILIARIO REGIAE
                 AVLAE, PROFESSORI MEDICINAE ET BOTANICES
                   IN ACADEMIA REGIA GOETTINGENSI, REL.
                                BOTANICO
                          NOSTRI AEVI PRIMARIO

                                  HVNC
                      DELECTVM FLORVLAE AVSTRALIS

                         PIENTISSIME CONSECRAT
                           GEORGIVS FORSTER.

{4} [blank]
{5}                             PRAEFATIO.

Asiam inter orientalem et Americam zephyrinam late extenditur Oceanus
australis, omnium vastissimus, nullis extra zonam torridam, praeter
unicam fere novam Zeelandiam, terris interceptus; intra tropicos autem
plurimis insulis, veluti punctis conspersus, quarum aliae in congeries
aliquot collectae, aliae majori spatio disjunctae jacent. Versus
occidentem inde a decimo quem vocant latitudinis australis gradu usque
ad quadragesimum quartum, idem oceanus novam Hollandiam, Europa
maiorem, alluit.

Incolae harum terrarum alii candidiores sunt, alii nigricantes. Priores
numero reliquis praestant, uno eodemque sermone utuntur, morumque
similitudine, quantum pro climatum diversitate licuit, inter se
conveniunt. Ex Indiae regionibus orientalibus per archipelagum
moluccanum atque philippinas insulas in oceanum australem eosdem
migrasse, propter analogiam linguae eorum vernaculae cum malaica, {6}
certissimum est. Oceani huius partem borealem, tropico tamen inclusam,
tres insularum congeries occupant, Latronum quae et Marianae dicuntur,
Carolinae, et novissimo Cookii itinere detectae Sandvigiae. In ea parte
quae trans aequatorem ad austrum sita est, totidem archipelagis,
Amicorum scilicet, Societatis et Marchionis Mendozae, sedem figerunt;
quibus adnumerari debent insulae illae, hinc atque illinc in oceano
dispersae, cuius superficiem vix superant, stupendis lithophytorum
habitaculis inaedificatae, nobis _demersae_ (Low Islands ) dicendae.
Eiusdem stirpis porro ramentum extra tropicum australem, versus
americae littora in paschali insula reperitur (Ostereiland), aliud
deinceps ex opposito novae hollandiae nova Zeelandia est, inde a
tricesimo quinto ad quadragesimum septimum latitudinis gradum protensa.

Nigrae gentis longe alia est ratio; nam in Indiae archipelagis
orientalibus, et praesertim in montuosis sylvaticisque insularum
latibulis agrestium hominum familiae reperiuntur, quae forte cum hisce
australioribus nigritis ex eadem stirpe prognatae sunt. Eiusdem gentis
praecipua sedes est illa insularum congeries, quae aequatori et
moluccanis insulis proxima, Papuae sive novae Guineae, Britanniae,
Hiberniaeque nominibus in tabulis geographicis designari solet. Inde
per insulas Charlottae, novasque Hebrides ad novam Caledoniam usque
haecce nigritarum proles videtur penetrasse, brevissimo certe, si cum
eo conferatur, quo candidiores illi homines novam Zeelandiam et
extremam {7} paschatis insulam petierunt, itinere, et a primis sedibus
minus remoto. Nigri huius populi forte soboles, etiam novam Hollandiam
occupavit, licet hoc certo affirmare non ausim; quod si vastissimae
istius regionis incolae re vera originem trahunt a Papuanis, dandum id
quoque est, eos a climate et carnium esu aliquanto immutatos fuisse.
Verum enim vero nigrorum hominum in hisce terris in primis ea est
singularitas, ut fere in qualibet insula, licet proxima vicinitate cum
reliquis coniuncta sit, proprio diversissimoque sermone utantur; totque
paene sint idiomata, quot sunt insulae ab iisdem habitatae. Quo quidem
argumento nullum exquisitius immanitatem maiorum, a quibus ortum
trahunt comprobare videtur; et enim quis est, qui indomitam feritatem
simul et inscitiam climatis ubertate altam in eo potissimum non
agnoscat, quod praeter victus parandi rationem, nihil a parentibus
didicerint, desertisque laribus etiam patrii sermonis obliti sint?

Singularem hanc diversitatem inter Austrasiae vel Polynesiae populos,
cum iam neque aëris, qui omnibus idem propemodum est, neque
alimentorum, quibus omnes fere iisdem vescuntur, diversae qualitati
tribuenda sit, originem ducere a primitiva autochthonum varietate
arbitror. Indelebilis enim et tanquam inusta species, diversis hominum
familiis inhaeret, plurimis notis characteristicis insignis, quae et
climati omnimodo resistit, et ciborum commutatione non frangitur, nec
non perpetua successione, nisi contaminatae fuerint generationes {8}
aliqua mixtela, a parentibus ad ultimam prolem integra meracissimaque
descendit. Cui assertioni ne testimonia desint ex aliis regionibus
deprompta, verbo saltem tetigisse sufficiet aethiopum sive nigritarum e
propriis sedibus africanis in peregrina climata translatorum
generationes, atro colore, crispa in capite lana, porrectis maxillis,
naso simo, labis tumidis, ceterisque indiciis ab optimo Soemmerringio,
summo incisore, mihi [*] nuper enumeratis, atavis semper simillimas.
Attamen de origine harum in genere humano varietatum aliquid certi vel
ea ratione constitui nequit, quod in universum historica traditione
antiquiores sint, et Iudaeorum oracula, quibus Europaei e consuetudine
pie assentiuntur, de iisdem sileant. Cum autem Iudaeos semel in scenam
evocaverim, eosdem non dimittendos judico, priusquam eorum exemplo
varietatum humanarum persistentiam firmaverim. Plurima enim secula non
suffecerunt ad abluendam istam notam vultui horum hominum adeo profunde
insculptam, qua vel a primo intuitu asiaticam eorundem originem,
meridie clarius perspectam habemus.

Quod ad climatis temperiem attinet, illud nimirum in novae Hollandiae
desertis siticulosis, inter calidissima jure referri potest, neque
huius parti boreali, aequatori vicinae, ipsam africam aequinoctialem
aestuosiorem existimarem. Insulas vero, per oceanum dispersas,

[*] Ueber die körperliche Verschiedenheit des Negers vom Europäer.
Frankf. u. Mainz 8. 1785.

{9} ventorumque intra tropicos perennium halitu perflatas, saluberrima
et amoenissima coeli temperie gaudere, navigatores quotquot ad easdem
appulerunt omnes une ore pronunciant. Novae Zeelandiae, licet
frequentibus procellis exagitetur alpesque suas perenninive obrutas in
altum adtollat, nihilo tamen secius leniores sunt brumae, cum in eius
parte extrema ad quadragesimum quintum usque gradum latitudinis in
austrum conversa, sub ipso fine autumni herbas et frutices florentes
legissem.

Qui Carolinas, Marianas, Sandvigias, Mendocinas, Societatis et Amicorum
insulas tenent, primae gentis homines, elegantioris sunt formae,
colorisque purissimi castanei absque ullo nigredinis inquinamento.
Statura eorum mediocris est, ad proceritatem accedens; capilli longi,
densi, cincinnati, nigri; barba maribus crebra, prolixa; oculi ampli,
iride nigrofusca; nasus latiusculus, nec simus; labia crassciuscula,
dentes pulcherrimi. Magnates colore saepius lucidiore dignoscuntur,
corpore proceriore, robusto, obeso, abdomine amplissimo. Sed
exceptionem habent insulae aquae penuria laborantes E-uwa, Tonga,
Namoka, Paschatos, quarum incolae, etiam natu principes, plerique
gracilioris sunt formae.

Ingenium horum hominum mite, morum comitate quadam et mansuetudine
coniunctum, at in bellas in saevam ferocitatem degenerat. Respublica
omnibus feudalis est, regis moderamini subiecta, cuius in amicorum
insulis nullo limite circumscriptam potestatem, in societatis {10}
archipelago potentiores vasalli coërcent. Vulgus hominum clientibus
constat, et mancipiis glebae adscriptis, regiturque polytheismi
superstitione, quae in Sandvigiis praesertim insulis profundiores
videtur radices egisse, veruna etiam apud Taheitenses interdum humanas
victimas erogat. Iis in universum monogamiae consuetudo, vix a
nobilibus, militibusve spreta. Vestimentorum genus laxum, leve, climati
accomodatum; balneum frigidum bis de die, matutinum et vespertinum;
unguentorum usus inprimis inter magnates frequens; moderata in
laboribus domesticis exercitatio; nocturni aëris intemperies sedulo
evitatur; mollis denique libido, risus, joci, fabulae, cantilenae et
saltationes ad tuendam sanitatem vitamque ad ultimum terminum
protrahendam conferre videntur.

Victus ratio, apud hancce gentem quam sit congrua valetudini robustae
et integrae, videndum est. Artocarpi fructus farinaceo-pulposi ab
Otaheitensibus, insularumque Societatis, Mendocinarum, Sandvigiarum,
Carolinarum et Latronum indigenis loco panis adhibentur, primis octo
mensibus in anno maturescentes, sed tamen ante maturitatem perfectam in
cibum cedunt. Hi decorticati, foliisque obvoluti, in fornace
subterranea per horulam assati, comeduntur. Reliquis quatuor mensibus
musae inprimis fructus, radicesque ari, dioscoreae, dracontii, taccae,
convolvuli, hominibus cibum suppeditant; quem ter singulis diebus
capiunt, plerumque refrigeratum, interdum tepidum, nunquam vero
ferventem. Artocarpi fructum, {11} quem blando alimentorum vegetabilium
generi adnumerari non dubitem,variis modis praeparatum, sive acidulatum
fermentatione, sive cum oleo et nucleis cocos nuciferae commixtum
frixumque magnates quidem in deliciis habent, sed eidem lautiores
quoque epulas adjiciunt; pisces enim sapidissimos, pullos gallinaceos,
porcinas, caninasque carnes in conviviis magna quantitate ingurgitant.
Horaeis porro fructibus Spondiae, Musae, Eugeniae crudis subinde
vescuntur.

Sale marino in littore radiorum solarium ope concreto in Sandvigiis
insulis ad cibos saliendos utuntur. Societatis insulae sale concreto
carent quidem, sed eius loco aqua oceanica pro embammate adhibetur; in
paschatis demum insula, nimis arida et aqua pura omnino destituta, non
raro salsam pro potu ordinario hauriunt. In Marchionis, Societatis,
Sandvigiisque insulis scaturigines aquae frigidulae, purissimae,
levissimae abundant, communique usui inserviunt. Qui delicatius vivunt,
lympham nucibus cocos inclusam sorbillant. Sacerdotum autem turba et
magnates extractum radicis piperis methystici potant, quod non solum
toxicis viribus eosdem inebriat, somnoque gravi opprimit, sed etiam
corpus lente emaciat, et leprae obnoxium reddit. Abominandum hocce
temetum in amicorum insulis praesertim usitatissimum est. Ibidem
plurium causarum juncta operatione plane efficitur, ut homines, ex
eadem stirpe cum Taheitensibus et Sandvigianis prognati in universum
tamen minus robusti evadant, eorumque proceres non adeo {12}
pinguescant, sanguinis autem acrimonia maiore laborare videantur; unde
vel elephantiasin, vel totius corporis squalidissimam purulentamque
exulcerationem non raro generatam fuisse novimus. Quum enim huius
archipelagi australiores insulae, fontibus et rivulis aquae purioris
penitus careant, incolis suis non solum potum salubrem, sed etiam
balnea in climate aestuoso maxime salutaria denegant. Deinde, quod
forte maximi momenti est, blandissimi artocarpi fructus ibidem rarius
occurrunt, atque radices jam commemoratae ari, dioscoreae, taccae,
huius alimenti saluberrimi vices agunt, quae licet coctura vel tostione
a volatili et fere deleteria causticitate liberentur, tamen
adstringentium et acrium indolem non ita plane exuunt, ut suspicionem
movere omnino non valerent, apud homines iisdem perpetuo altos tandem
massam sanguinis et humorum exacerbari, nimiaque acredine accendi
posse. E contra vero blandiori diaeta, horaeisque fructibus aquosis usi
taheitenses, aquae potatores, quorum corpora crebris ablutionibus
humectantur et emolliuntur, non possunt non obesiores reddi, cum revera
succi corporis humani tot diluentium juncta actione nimis
debilitarentur, nisi transpiratio in regionibus calidioribus
abundantior, phlegma superfluum tolleret.

Sunt qui climatis influxum in res humanas pertinaciter negant; ii Novam
Zeelandiam vellem adeant, cuius regionis incolae cum Taheitensibus et
indigenis archipelagi Amicorum sermone conveniunt, cum quibus etiam
fabulae {13} religiosae, et traditiones, nec non ipse vultus et color
communem iisdem originem fuisse testantur. At profecto maximam inter
hasce gentes ortam a climatis necessitate morum diversitatem
mirarentur. Primi enim novae Zeelandiae coloni, qui ad huius regionis
oras boreales appulerunt, saccharatum licet convolvulum chrysorrhizum,
radicesque ari et dioscoreae secum attulissent, piscaturae tamen, quae
facilem commodamque victus rationem iisdem pollicebatur, sese
addixerunt; horticulturam, prout operosior erat, sensim versus
australiorem extremitatem terrarum errabundi prorsus deseruerunt. Quare
singulis familiis insulam pervagantibus et ab invicem segregatis, cum
jam nullo societatis vinculo amplius compescerentur, ad libidinosam
ferocitatem patebat reditus. Incertus enim piscaturae proventus eas
frequenter loco migrare coëgit, ut victui prospicerent; hinc inter
diversas familias, quotiescunque fame perductae in idem littus piscosum
escendissent, de Littorum dominio acerrime dimicatum est. Apud victos
inde pariter ac victores irata fames aluit inimicitiam, animosque sibi
invicem infensiores reddidit. Eo usque tandem vindictae cupiditas apud
irritabile illud et iracundum genus hominum invaluit, ut etiam in
occisos hostes dentibus saevire assueverint. Cum igitur bellicam
virtutem et fortitudinem maximi faciant, neque cuiquam honorem habeant,
nisi corporis viribus plurimum polleat, hinc iniquam et vere tyrannicam
in sexum sequiorem potestatem exercent; quin spretas ac despectas
uxores non solum ad vilissima, eaque molestiora officia adigunt, {14}
sed et matrem septennes pueri impune conviciantur aut scelesta manu
feriunt.

Corpus a frigoris iniuria pannis e phormio textis, plumisque avium aut
pelle canina munitis tuentur. Sed igni circumiacentibus intra fumosa
tuguria munditiae nulla cura est, cum ab omni lavatione squalidi atque
pediculosi abhorreant, nec non pigmento rubro et oleo rancido vultum
foedare consueverint, ut hostibus terrorem injiciant. Victus,
quemadmodum superius monui, praecipuus pisculentus est, piscibus enim
et recenter captis, et ad solem exsiccatis vescuntur. Docuit tamen
etiam dira necessitas ad sylvas confugere, filicumque radices medulla
farctas effodere, dum vexatum procellis

                                 atrum
          defendens pisces hiemat mare.

Harum filicum in borealiori insula, quae populosior est, cum ingentes
acervos collectos vidisset Cl. Crozet, simulque comperuisset radicum
Convolvuli, ari et dioscoreae culturam ibidem non plane negligi,
hominibus Novae Zeelandiae victum vegetabilem esse nimis festinanter
inde collegit. Idem navarchus experientissimus apud incolas istius
regionis frequentem gummi cuiusdam calefacientis comissationem
observavit. Neque iam recuso, in calidiore Novae Zeelandiae parte,
advenas e Zona torrida homines consuetudinem vegetabilis alimenti
conservasse; quin potius libenter concedam hoc stabili et minus
erratico vitae genere effectum fuisse, ut numerus eorum magis {15}
accresceret, civitatisque et regiae potestatis primordia ibidem una
progerminarent. Verum ex autoptarum consensu facile colligitur,
barbaros in boreali Novae Zeelandiae parte horrido carnium humanarum
adpetitu, ferocissimo in hostes animo, ad vindictam iramque
proclivitate non solum australiores familias, mereque ichthyophagas
aequare, sed et tanto iisdem praestare, quanto in universum viribus
corporis membrorumque immanitate eas antecellant. Qui ciborum ad animi
adfectus excitandos potentiam agnoscunt huius tantae ferocitatis
stimulos forte ab alkalescente piscium substantia petant, cum etiam in
temperatiore insula, pisces saltim ex parte, hominum nutrimento
inservire noverint.

Similem huic differentiam, quae inter diversas nigrae gentis colonias
intercedit, brevissimis verbis expediam. Ex his, qui Novae Caledoniae
insulam aridam et montuosam incolunt homines reliquos mansuetudine
pacisque studio superare videntur, Statura iis aliquanto procerior,
color fuscus quidem, sed ad castaneum vergens: capilli torti, nec tamen
plane ut in aethiope lanati. Eorum arva plantationi radicum ari et
dioscoreaa idonea, in regione littorali, aquis marinis stagnantibus
subinundata et rhizophorae, ficuumque radicantium denso frutice
intercepta, ligonibus sedulo confodiuntur. Soli sterilitas autem
improbum incolarum laborem parce nimis remuneratur; quare et piscatu
vitam sustentant, et ad sylvestria succedanea e regno vegetabili
recurrunt, corticesque insipidos hibisci tiliacei exsugunt. {16}

Novarum Hebridum contra foecundissima tellus est, quas scilicet calor
intestinus vulcani non solum refocillet, sed et late dispersus
laetificet cinis. Ibidem hortuli, quos indigenarum industria plantavit,
intra spissum undique nemus absconditi latent, Musae inprimis
fructibus, citro, ficubus edulibus, nucum vario genere, tum etiam ari
et dioscoreae radicibus divites. Ipsa hinc inde farinosis onusta
fructibus artocarpus, licet minus frequens, conspicitur; domesticae
porro volucres suumque greges circa domicilia vagantur. Succurreret
cuiquam forte illam naturae altricis ubertatem intuenti, ut in hisce
insulis hominum stirpem bene saginatam, corpulentam, segniorem,
imbellem, pacisque et veneris, otio quae maxime aluntur, artibus
deditam exspectaret. Enimvero miraretur quod citra spem illi obviam
fierent (praeprimis in Malicollo insula) nigerrimi homunciones, naso
simo, angulo Camperi acutiore [*], capillitio crispo et lanato, exiles,
macilenti, deformes, nudi, cingulo armillisque strictissimis coarctati,
garruli, ingeniosi, astuti, histriones, agilissimi, irrequieti,
suspiciosi, trepidi, sagittis clavisque perpetuo armati, mulierum
osores, anthropophagi! Quod vero insulae Tannae indigenis contigerit,
mallicollensibus ingenio magis mitescere, eosque proceritate corporis
artuumque masculo vigore superare, id procul omni dubitatione,
familiari quam habent cum quadam albidae gentis colonia consuetudini

[*] Ex occursu linearum, alterius ab osse frontali, alterius a meatu
auditorio, ad dentes incisores superiores, ductarum.

{17} tribuendum est. Nam praeter vernaculam suam, intelligebant etiam
linguam societatis et amicorum insulis communem, eamque ultra proximam
insulam Irronan, in alia, cui nomen Itonga, in usu esse nobis
referebant.

Haec praemittenda mihi videbantur, cum adumbrationem plantarum molitus
essem, quae ad rem cibariam in terris australibus pertinent; neque
iniucundum hunc introitum, nec prorsus inutilem ratus, qui etsi nova et
inaudita non proferat, certis tamen et fide dignis observationibus
doctrinae utiliori ministret. Equidem mihi videor illorum opinionem
recte amplexum esse, qui maximam inter hominum familias diversitatem
organicam, ab ipso generationis typo derivandam, morumque notas
characteristicas, et consuetudinum perpetuitatem imitatione maiorum
oriundam existimant; climati tamen aliquid virium inesse ad
inflectendos animos non omnino recusant. Sed etiam in cibi potusque
diversis generibus, non solum corporis humani fabricam singulariter
renovandi immutandique, verum ipsiusmet animi energiam excitandi aut
demulcendi vim sane maximam delitescere, celeberrimi nominis viri
strenuis argumentis demonstrare conati sunt. Famis enim sitisque dolore
sollicitatos homines, ut detritas de corpore particulas novis
supplementis restituant, diluantque sanguinem motu naturali spissatum,
alkalescentem edulcorando restaurent, ex deglutitis et in ventriculo
solutis corporibus organicis paratum succum tubulis villosae tunicae
susceptum, et in glandularum plexibus demum assimilatum, venis haurire
{18} quidem, eoque machinam animalem perpetuo resarcire, sed pro
diversa principiorum in alimentis miscela diversissimum profecto
habitum nancisci asseruerunt, cuius etiam in sensus internos reactionem
manifestam simili ratione contingere arbitrati sunt, qua mutato
instrumentorum mechanismo, effectuum discrimina in operibus humano
artificio elaboratis plane deprehenduntur. Adduxerunt in huius
doctrinae defensionem exempla morborum varii generis, quorum fons et
origo sublato elementorum nostri corporis aequilibrio debetur,
sanandorum autem ratio in eodem mutata diaeta adhibitisque remediis
efficacibus restituendo consistit. Tum in medium porro protulerunt
animi affectus hoc vel illo cibo potuve interdum sopitos aut
exsuscitatos; nec non denique inter tot gentium diversissima ingenia,
mitissimum phytiphagis, atrox et bellicosum sola carne vescentibus
tribuerunt. Cum autem singula, quibus haec opinio fulciri solet
argumenta, post Hallerum denuo recensere [*] supervacaneum et citra
huius opellae propositum foret, id unum, missis coniecturis fallacibus
adiiciam, ad immutandum typum varietatum humanarum, ex observationibus
superius enumeratis, non adeo notabilem esse in terris australibus
ciborum efficaciam.

Plantae in oceani australis insulis esculentae quinquaginta quatuor in
universum mihi innotuerunt, quarum viginti sex ante nostrum iter
botanicis incognitae erant. Harum universalissimae

[*] Physiolog. Tom. VI. Lib. IX. Sect. 3.

{19} sunt, (cum etiam extra tropicos reperiantur,) Convolvulus
chrysorrhizus, Dioscorea alata, Arum macrorhizon et esculentum; his
proxime accedunt, tropico tamen inclusae: Musa paradisiaca, Cocos
nucifera et Artocarpus incisa; reliquae omnes in una alterave insularum
congerie desiderantur, aut minus frequentes sunt. Numeravi porro in
Societatis insulis species esculentas viginti sex; in amicorum insulis
totidem; sed nonnullas diversas; in novis Hebridibus circiter viginti;
in nova Zeelandia sedecim, quibus comprehenduntur antiscorbuticae
septem Europaeis quidem pretiosissimae, sed quarum apud incolas ad rem
cibariam nullus est usus.

Erunt forte, qui in tenui laborem me collocasse existiment. Attamen non
defuit, qui ex hac tenuitate oriundam gloriolam legitimis dominis
praeriperet, et alienae messi immiteret falcem [*]. Taceam rerum
naturalium

[*] Dederat in pater optimus, flagitanti amico, ut aliquot centurias
plantarum ex Itinere relatarum, magni nominis Viro et modo non montes
auri pollicenti, ea tamen lege atque omine, dono concederet, ne iis
quisquam uteretur, ad descriptiones ex siccis speciminibus parandas;
quum scilicet easdem Pater et Ego juncta opera evulgare nobis
proposuissemus. Verum in _Supplemento Plantarum Systematis Vegetabilium
a_ CAROLO _a_ LINNE Filio Brunsvigae 1781. edito, in qualibet pagina
plantis Oceani Pacifici, Botanophili mirantur iam nunc nomen Equitis
BAECK, adscriptum; qui nunquam hoc mare adiit.

        Sic Vos non Vobis
        Hos ego versiculos feci, tulit alter honores!

{20} cognitionem, usu semper esse anteriorem; et earum quae nostro
itinere innotuerunt ad hominum necessitates adplicationem, etiamsi
parte faltem aequalibus nostris contingat, posteritati tamen clarissime
perspiciendam demum reservari.

Quod reliquum est, quemadmodum adversaria mea rursus evolventi grata
mihi erat absoluti peripli commemoratio, ita spero, mi lector,
descriptiones sequentes botanicas et tibi aliquam voluptatem allaturas,
qua mecum gaudeas fruarisque.

                              Datum Vilnae Lithuanicae, anno MDCCLXXXVI.
                                                    D. GEORGIVS FORSTER.

{21}

                               CATALOGVS
                         PLANTARVM ESCVLENTARVM
                              AUSTRASIAE.

                       1. Fructus.
     Nomina                         Classes
  1. Artocarpus incisa              Monoecia Monandria.
  2. Musa paradisiaca               Polygamia Monoecia.
  3. Spondias dulcis †              Decandria Pentagynia.
  4. Citrus Aurantium.              Polyadelphia Icosandria.
  5. Citrus decumana                Polyadelphia Icosandria.
  6. Eugenia malaccensis            Icosandria Monogynia.
  7. Ficus aspera †                 Polygamia Trioecia.
  8. Ficus granatum †               Polygamia Trioecia.
  9. Ficus indica                   Polygamia Trioecia.
  10. Pandanus odoratissima         Dioecia Monandria.
  11. Morinda citrifolia            Pentandria Monoginia.
  12. Solanum aviculare †           Pentandria Monoginia.
  13. Achras dissecta               Hexandria Monogynia.
  14. Crataeva religiosa †          Dodecandria Monogynia.
  15. Coriaria sarmentosa †         Dioecia Decandria.
                      2. Nuces.
  16. Cocos nucifera                Appendix Palmae.
  17. Corypha umbraculifera.        Appendix Palmae.
  18. Inocarpus edulis              Decandria Monogynia.
  19. Terminalia Catappa            Polygamia Monoecia.
  20. Terminalia glabrata †         Polygamia Monoecia.
  21. Maba major †                  Dioecia Triandria.
  22. Sterculia Balanghas.          Monoecia Monadelphia.
  23. Sterculia foetida             Monoecia Monadelphia.
                      3. Radices.
  24. Convolvulus chrysorrhizus †   Pentandria Monogynia.
{22} 25 Dioscorea alata             Dioecia Hexandria.
   26. Arum esculentum              Gynandria Polyandria.
   27. Arum macrorhizon             Gynandria Polyandria.
   28. Tacca pinnatifida            Dodecandria Trigynia.
   29. Dracontium polyphyllum       Gynandria Polyandria.
   30. Dgidgi                       radices
   31. Mawhaha                      radices
   32. Dracaena terminalis.         Hexandria Monogynia.
                      4. Olera.
   33. Dracaena indivisa †          Hexandria Monogynia.
   34. Areca oleracea?              Appendix Palmae.
   35. Areca sapida †               Appendix Palmae.
   36. Apium graveolens             Pentandria Digynia.
   37. Tetragonia halimifolia †     Icosandria Pentagynia.
   38. Lepidium oleraceum †         Tetradynamia Siliculosa.
   39 Lepidium Piscidium †          Tetradynamia Siliculosa.
   40. Sonchus oleraceus            Syngenesia P. aequalis.
   41. Boerhaavia erecta            Monandria Monogynia.
   42. Solanum viride †             Pentandria Monogynia
   43. Portulaca lutea †            Dodecandria Monogynia.
                     5. Succedanea.
   44. Avicennia resinifera †       Didynamia Angiospermia.
   45. Hibiscus tiliaceus           Monadelphia Polyandria
   46. Coix Lacryma                 Monoecia Triandria.
   47. Pteris esculenta †           Cryptogamia Filices.
   48 Polypodium medullare †        Cryptogamia Filices.
   49. Polypodium dichotomum        Cryptogamia Filices.
                     6. Potulenta.
   50. Piper methysticum †          Diandria Trigynia.
   51 Saccharum officinarum         Triandria Digynia.
   52. Convolvulus Turpethum        Pentandria Monogynia.
   53 Melaleuca scoparia            Icosandria Monogynia.
   54 Dacrydium cupressinum †       Dioecia.

Signo † notatae in editione XIV. Systematis Vegetabilium Linnaei, quae
cura Cel. Io. Andr. Murrayi prodiit, non reperiuntur.


{23}

                           Plantae Esculentae
                      Insularum Oceani Australis.


                                   I.
                                FRVCTVS.

1. ARTOCARPVS INCISA. F.

A foliis incisis. _M. S. V._ p. 838. (Monogr. mea: _vom Brodbaum_ 4to
1784).

Arbor crassitie hominis, altitudine quadraginta pedum et ultra, trunco
erecto, ligno molliori, levi, flavicante; libro efibrillis
rigidiusculis reticulato, albo; cortice laevi, rimoso, pallide cinereo
tuberculis exiguis raris asperso. Arboris partes laesae omnes liquorem
fundunt glutinosum lacteum.

Rami in comam amplam subglobosam fastigiati, inferiores longiores,
distantia decem sive duodecim {24} pedum supra terram e trunco
prodeunt, fere horizontaliter patentes, sparsi, subverticillati. Ramuli
adscendentes, apice floriferi, fructiferique.

Folia alterna, petiolata, ovata, supra medium in lobos septem novemve
lanceolatos acutos profunde dissecta, sinubus rotundatis; caeterum
integerrima, utrinque glabra, laevia, patentia, laete virentia, subtus
pallidiora, membranacea, sesquipedalia, undecim pollices lata, venosa,
nervis crassis, numero loborum e rachi communi excurrentium. Folia
juniora sicut partes omnes teneriores arboris tactu glutinosa sunt.

Petioli teretiusculi, laeves, adscendentes, bipollicares. Stipulae
binae, folia juniora involventes, lanceolatae, acuminatae, concavae,
integrae, intus laeves, extrorsum pilosae, deciduae, tripollicares.

Pedunculi in apice ramulorum, et axillis foliorum summorum solitarii,
teretes, pilis raris conspersi, erecti, bipollicares.

  ♂ _Flores Masculi_ ad folia summa:

CAL. Spathae nullae. _Amentum_ subcylindricum, clavatum, carnosum,
erectum, spithameum, flosculis fessilibus, exiguis innumeris, tectum,
caducum. _Perianthium_ proprium minimum, bivalve, valvulis aequalibus,
oblongis, obtusis, concavis, arcte cohaerentibus, clausis, luteo fuscis.

COR. nulla.

{25}

STAM. _Filamentum_ unicum brevissimum in fundo perianthii. _Anthera_
erecta, oblonga, simplex, longitudine filamenti.

  ♀ _Flores Feminei_ in apice ramulorum.

CAL. _Spathae_ bivalves, ovato-lanceolatae, compressae, acuminatae,
erectae, apice inflexae, molle, spithameae, primum clausae, deinde
deciduae, in apice pedunculi. _Spadix? globosus_, germinibus plurimis
connatis tectus. Perianthium nullum.

COR.   nulla

STAM.  nulla

PIST. _Germina_ numerosa, obverse conica, connata, receptaculo innata,
apice convexiuscula, singula superficie subhexagona. _Styli_ vix ulli,
brevissimi simplices, numero germinum, solitarii. _Stigmata_, puncta,
prominula, marcescentia, (in aliis varietatibus, bifida; Thunberg).

PER. _Bacca_ globosa, glabriuscula superficie hexagonis conscripta,
pallide virens; maxima dodrantalis; pulpa farinacea, alba, subfibrosa,
maturitate succosa, flava; receptaculo clavato, carnoso,
longitudinaliter fibroso, palmari, adnata.

SEM. (in hac varietate). Rudimenta sterilia, minuta, oblongiuscula,
emarcida, fusca, apice pilo decies longiore coronata, pulpae immersa.

Varietates praecipuae huius arboris duae sunt α) _Fructu apyreno_; haec
iterum in quinque ordines dispescitur quarum nomina lingua,
taheitensium vernacula sunt sequentia:

{26} a) _Uru_, fructu apyreno globoso, laevi, mutico, vulgatissimae,
quam modo adumbravimus, varietati proprius.
 b) _Maira_ fructu apyreno ovali, mutico, foliis profundius dissectis.
 c) _Patea_, fructu apyreno, oblongo scabro, quasi squamoso.
 d) _Tatarra_, fructu apyreno, ovali, germinibus verrucoso-
mamillaribus stylo persistente muricatis; his accedit
 e) _Soccus lanosus_ Rumph. herb. amboin. I. tab. 32. fructu apyreno
muricato, intus lanato-fibroso.

β) _Fructu seminifero_, cuius descriptionem dederunt Rumphius et
Sonnerat. Haec olim in Taheiti insula cum praecedente reperiebatur, sed
progressu temporis neglecta periit, quum apyrenae varietatis ad rem
cibariam praestantior sit usus. Semina magnitudine fere castaneas
exaequant, oblonga, subangulosa, utrinque in acumen produira, tunicis
propriis, brunnea et alba, corticata, singula interstincta membranulis
sive tunicis pluribus (e germinum abortu) et carne minus abundante
succosa. Haecce semina in primis Celebae insulae hominibus pro alimento
praecipuo inserviunt, qui eadem cinere fervido tosta, vel in aqua
cocta, vorant.

Apyrena artocarpi varietas conjunctim cum seminifera adhuc in marianis
insulis reperitur; in novis porro Hebridibus ac in amicorum
archipelago, {27} licet rarior, occurrit; copiosissima autem omnium in
societatis et marchionis mendozae insulis, atque satis abunde in
Sandvigiis nonnullis colitur. Vidi etiam semel artocarpi stirpem
juniorem in arboreto quodam novae Caledoniae, ubi inter rarissimas
procul dubio recenseri debet.

Fructus hicce apyrenus perfecte maturus, pulposus, dulcescens, facile
putrescit, atque tum alvum fertur nimis laxare; immaturus vero
farinaceus est, et in fornace subterranea, vel etiam super igne tostus,
saluberrimum et gratissimum nutrimentum praebet, sapore panis triticei
non adeo dissimile, tametsi cum radicibus helianthi tuberosi sive etiam
solani tuberosi quandam similitudinem habeat. Octo continuis mensibus
taheitenses et adiacentium insularum marchionis incolae hocce inprimis
cibo vescuntur, neque per reliquos quatuor menses, a Septembre in finem
Decembris, sub ipso inflorescentiae et grossificationis tempore eodem
prorsus carent, cum loco recentis fructus massam pulpae, fermentatione
acidulatam, in panis speciem coquere probe norint, eamque in deliciis
habeant. Liber arboris ad rem vestiariam pari modo, quo mori
papyriferae liber, adhibetur; lignum pro cymbis, domibusque
exstruendis; amenta mascula pro fomite igniario; folia pro cibis
involvendis manibusque abstergendis inserviunt. Succus lactescens
glutinosus coquendo inspissatur, et in viscum avibus capiendis idoneum
convertitur; idem admistum aliis ingredientibus gluten praebet, quod
hydriarum fissuris illini solet. Trium arborum annona ad alendum unum
hominem sufficit.

{28}

2. MVSA PARADISIACA. Linn.

M.(_Paradisiaca_) spadice nutante, floribus masculis persistentibus.
_M. S. V._ p. 902. n. 1.

M. (_Sapientum_) spadice nutante, floribus masculis deciduis _M. S. V._
p. 902. n. 2.

Planta culta per totius orbis regiones calidas, in america ante
hispanorum ad ventum ignota, e guinea ad americae insulas
aequinoctiales primum allata, in oceanum pacificum una cum hominibus ex
orientali India migrasse videtur, ibidem enim in omnibus insulis,
praeter demersas et desertas, passim colitur, et in varietates
praesertim in archipelagis amicorum et societatis numerosas
degeneravit. Propagatur e radice et stolonibus, foveae immissis, cum
cinere herbisque concrematis, quibus calcis e conchis interdum
pauxilium adjici solet, ut fructus cito progerminent, hae praecociores
varietates mense sexto, immo quarto nonnunquam fructus proferunt,
reliquae racemo nonnisi post decimum octavum mensem onustae ccrnuntur.
Fructificatione peracta, tota stirps, excepta tamen radice novos agente
surculos, emoritur.

Fructus, prout diversa est varietatum indoles, alii crudi alii nonnisi
tosti sive assati comeduntur; horum priores hortorum taheitensium
praecipuum ornamentum constituunt; posteriores vero, utpote frigori
magis assuefacti, in montuosis insularum tractibus, locos nemoribus
undiquaque clausos occupant. In moluccano archipelago, pulpam tostam
horum fructuum masticando in pultem reducunt matres, quam infantibus
etiam nolentibus in {29} os ingerunt, eosque ut offam deglutiant variis
artibus cogunt. Cibus est facilis digestionis, iis qui e onginquo
itinere maritimo adpel unt maxime salutaris et delicatus; mihi tamen,
propter nauseosam glutinosamque dulcedinem semper iniucundus. Viscida
haecce qualitas videtur stomacho debiliori infensa, constipat alvum,
flatusque gignit. Rumphius etiam maturos crudosque musaefructus, cum
facile putrescant, in dysenteria epidemica, malignitatem humorum
adaugere credidit. Idem indefessus naturae observator, in moluccano
archipelago sedecim musae varietates enumerat, quarum plurimae etiam in
austrasiae insulis reperiuntur: eas vero verbis exprimere, vel
differentiam specificam veram qua Musam paradisiacam a Musa sapientum
dignoscere liceret, me nondum reperire potuisse, lubenter fateor.
Figuras enim Ehretianas a Rheedianis (Trew. t. 21. 22. 23 et Hort.
Malab. p. I. t.12. 13. 14). nihil discrepare quis non videt, licet b.
Linnaeus illas Musae sapientum, has vero paradisiacae tribuerit ?

I. _Musa corniculuta_, (Pisang Tando) cornu bovis figura et magnitudine
fructuum aemulat; variat fructibus mollibus flauis, quos femineos
vocant, et masculis dictis, duris, viridibus, longioribus, austeris, ut
nonnisi tosti aut cocti mensae apponi queant. Singula bacca saepe
duodecim pollices longitudine exaequat, brachii fere crassitiem
adtingit; quare racemus suffulciri solet, ne pondere suo abrumpatur.

II. _Musa exsucca_ (Pisang Gabba Gabba) parum a praecedente differt,
nisi fructu tenuiore, ex albido flavescente, substantia siccissima,
austera, donec sub cineribus fervidis torreatur.

{30} III. _Musa tetragona_ (Pisang Cro) fructus gerit spithameos,
angulosos, plerumque tetragonos, extus virentes, intus albos, acidulos,
duriusculos.

IV. _Musa acicularis_ (Pisang Dsiernang). Fructus palmares, trigoni,
acuminati, acumine longo filiformi, styli persistentis vestigio.
Racemus septem pedes nonnumquam longus est, ducentos et quinquaginta
fructus in septemdecim verticillis non raro adnectens. Cortex, medullae
rufescenti et sacchari instar micanti, fortius quam in congeneribus
adhaeret.

V. _Musa coriacea_ (Pisang Culit-Tabal). Cortex crassissimus fructus,
recondit pulpam mollem, pallide rufam, pentagonam, ora interiore
angustissima. Haec quoque frixa aut tosta solet mensis apponi, licet
etiam cruda eadem in cibum cedat modo bene matura sit. Ad hasce quinque
varietates, quibus etiam decima adnumeranda, taheitensium varietates
sylvaticae et montanae, quas Febhs vocant, mihi spectare videntur;
harum maxima, maturitate extus et intus intense fulvo colore gaudet.

VI. _Musa mensaria_ (Pisang Medji). Hujus fructus palmaris sive
spithameus, teretiusculus, striis notatur quinque elevatioribus,
obliteratis, inaequaliter dispositis, vt fere trigonus appareat.
Maturus e sulphureo colore flavescit, facillime decorticandus, pulpa
albida, fractura micante, sapida- dulci, ac si aliquid aquae rosarum
esset admistum. Ad torrendum, nisi immaturus, non valet, sed crudus
comeditur; facile putrescit, cum et cito ad maturitatem perficiatur.
Stipes altior quam in pluribus varietatibus; folia fusco maculata. Haec
{31} imprimis et proxima sequens, apud taheitenses Meiya vocatur,
vocabulo quod a voce malaica Medji parum absonum videtur.

VII. _Musa regia_, (Pisang Radja) gaudet fructu praecedenti affini, sed
multo breviore, vix digiti longitudine, pollicem crasso, glabro,
aequali, cortice tenuiore, sapore dulci et grato; quare a bataviae
urbis incolis, maxime appetitur & reliquis musae varietatibus palmam
praeripit, mensisque crudus apponitur.

VII. _Musa purpurascens_ (Pisang Mera) forma fructuum cum M. regia
convenit, colore differt; cum enim progerminent fructus externe
purpureo fusci sunt, croceo intermixto. Caro alba, acidula, edulis
tamen sine praeparatione. Stipites, folia et racemi colore purpureo
virenti infecti sunt.

IX. _Musa punctata_ (Pisang Salpicado). Fructus brevis, teretiusculus,
flavus, minute nigro punctatus: cetera cum M. mensaria conveniunt.

X. _Musa dorsata_ (Pisang Swangi). Fructus crassus, sex pollicaris,
protuberantiis longitudinalibus inaequaliter angulosus lateribus
irregularibus. Pulpa intense lutea seu rufa, duriuscula mucosa,
acidula, subaustera; qua nec frixa, nec cruda vescuntur homines, ad
pultem tamen pro infantibus usurpatur, et omnium vilissima habetur.
Stirps reliquis altior.

XI. _Musa granulosa_ (Pisang Batu sive Bidji); figura praecedentis,
teres, tenuior, virens, pulpa mucosa, molli tamen et dulcescente,
repleta seminibus duris, nigricantibus instar paeoniae seminum. Stipes
altus, per surculos adeo multiplicatur ut brevi tempore magnum spatium
occupet. Linnaeus hanc varietatem Musae Troglodytarum adnumerat.

{32} XII. _Musa fatua_ (Pisang Alpnuru) fructus geri paruos, crassos,
tereti compressiusculos, cinerascentes, viscosos, saporis fatui, tostos
tamen bonos.

XIII. _Musa coarctata_ (Pisang Bombor) est fructu breuissimo, ovi
gallinacei magnitudine, glabro, tetragono, apice obtuso, crudo eduli.

XIV. _Musa papillosa_, (Pisang Sussu). Minores quam M. mensaria fructis
gerit, pollicem crassos, angulosos, apice papillaeformi, flavescentes,
pulpa duriuscula, acidula, vili, quae torreri potius debet, quam cruda
comedi. Folia huius varietatis tenella, farina quasi conspersa sunt,
qua abrasa, color fuscus adparet, qualis et deglupta extima membrana in
stipite conspicitur.

XV. _Musa pumila_ (Pisang Kitsil) Stirps humilis, cum foliis humanam
altitudinem non excedit. Fructus rotundi, digiti longitudine, sed
crassiores, extus lutei, glabri, cortice tenui fragili. Pulpa dura,
acidula, tamen ut fertur, grata, et ficuum saporem suscipiens si fuerit
in aqua cocta. Racemus licet humilis tamen usque ad ducentos fructus
non raro profert. Haec varietas gaudet solo pingui, terraque daedalaea,
lapillis mixta, atque hortos montanos amat in syluis absconditos. Musae
reigae degenerem filiam putat Rumphius.

XVI. _Musa lunaris_ (Pisang Bulang-trang). Huius racemus, stipes, folia
flaua sunt, fructusque albidi, ita ut noctu lunae radiis illuminata,
tota stirps similem colorem reflectat, unde nomen malaicum nacta est.

{33}

3. SPONDIAS DULCIS. F.

S. petiolis teretibus sexjugis: foliolis serratis, costatisque F.

Arbor procera, umbrosa, coma pulcra, late diffusa. Truncus crassitie,
corpus humanum superat, erectus, ramosus, quinquaginta pedum
altitudine, quotannis ante nouam foliationem florens, mense septembri.

Rami diffusi, patentes, teretes, cortice brunneo, scabro. Folia sparsa,
conferta, petiolata, pinnata, sexjuga cum impari; foliola
oblongo-lanceolata, acuminata, subtilissime serrata, glabra, patentia,
costata neruo marginali, venis plurimis simplicibus parallelis rectis,
a rachi media in costas ad angulum rectum excurrentibus, saturate
viridia, palmaria. Petioli communes, teretes, laeues, patentes,
pedales; proprii suboppositi compressiusculi, semipollicares.

Pedunculus in apice ramulorum uniuersalis, terminalis, teres, laeuis,
erectiusculus, longitudine petioli communis. Racemus magnus compositus.
Pedunculi partiales alterni teretes, glabri, horizontales, superiores
sensim minores adscendentes palmares; pedicelli vniflori, sparsi
breuissimi. Flores parui, flavo-virentes.

CAL. _Perianthum inferum_, minimum, quinquepartitum laciniis
aequalibus, acutis pallide viridibus.

COR. _Petala_ quinque lanceolata, patentissima, calycis laciniis
interjecta, infera. _Nectarium?_ Annulus carnosus, torulosus, germen
cingens, flauus.

{34}

STAM. _Filamenta_ decem subulata, petalis breuiora patentia. _Antherae_
ouatae, erecto-incumbentes.

PIST. _Germina_ quinque minuta, globosa, basi coalita. _Styli_ quinque
cylindrici, basi approximati, apice recurvi, longitudine staminum.
_Stigmata_ obtusa.

PER. _Drupa_ oualis, obtusa, magna, glaberrima, aurea, odore sub
nauseoso foetida; putamine exteriore tenuissimo, punctato, acri, dentes
arrodente, amaricante, pulpa carnosa, succulenta, dulci, acidulata,
aromatica, fragrante. _Nux_ in medio dura, lignosa, ouata, fibrillis
duris pungentibus undiquaque echinata, quinquelocularis, dissepimentis
membranaceis.

SEM. Nuclei solitarii, ouati, compressi, quamplurimum abortini.

Haec spondiae species per societatis et Amicorum insulas colitur,
inprimis in Taheiti frequentissima. Eius fructis siue vere aurea poma
in racemulis nutantibus proueniunt, et sapidissimis saluberrimisque
jure adnumerantur, ejusdem fere ac Bromeliae Ananae fructus saporis,
sitim non solum facile tollunt sedantque, sed etiam aegris, licet
biliosis affectionibus et obstructionibus laborantibus, sine discrimine
conceduntur; aluum leniter reserantes, antiseptici, et inter horaeos
fructus dignissimi qui principem locum occupent. Nomen taheitensium
_e-Vi_. Determinent alii, an haec nostra species cum spondia Myrobalano
Linnaei, M. S. V. p. 428. n. 2. siue Celeberr. Jacquini spondia Mombin
conjungenda sit, nec ne. Si rectius segregavi, {35} Linnaeanae species
novis differentiis specificis donandae sunt.

4. CITRUS AURANTIUM. Linn.

C. petiolis alatis, foliis acuminatis. _M. S. V._ p. 697. n. 2.

Aurantia mala in novis Hebridibus reperiri auctor erat Petrus Fernandez
de Quiros, primus harum insularum inventor, qui eadem terrae Manicolae,
sive Mallicollo tribuit. In hortis harum regionum littori vicinis tamen
hanc arborem nusquam vidimus, neque forsan testimonio nauarchi hispani
fidem adhibuissemus, nisi tandem in extrema huius archipelagi versus
austrum porrecta Tanna insula, fructus aliquot immaturos incolae semel
venum obtulissent, quos pro veris aurantiis agnouimus. Non igitur
dubitandum est, quin haecce hesperidum poma ab indigenis culta, rei
cibariae harum insularum adnumeranda veniant.

5. CITRUS DECUMANA. Linn.

C. petiolis alatis: foliis obtusis emarginatis. _M. S. V._ p. 697. n. 3.

Frequentissima est in amicorum insulis arbor procera, umbrosa, pulchre
comata, floribus fragrantissimis, fructibus maximis sapidissimis
superbiens, qui belgice _Pompelmoesen_ audiunt et inter congeneres
omnium saluberrimi habentur. Hi fructus toti constant paruis
folliculis, facile et quidem sine diruptione pelliculae separabilibus.
Apud incolas insularum Euwa siue Medioburgi, Namoka siue Rotterodami et
Tongatabu siue Amstelodami, nomine _Moliya_ distinguuntur.

{36}

6. EUGENIA MALACCENSIS. Linn.

E. foliis integerrimis, pedunculis ramosis lateralibus. _M. S. V._ p.
461.

Haec arbor plurimis insulis oceani australis intra tropicos communis
est, et praesertim colitur in Taheiti, congeriebus insularum
Societatis, Marchionis, Sandvigii, nouarumque Hebridum. Fructus
albicans est, roseo tinctus, pyriformis, interdum pugni fere
magnitudine, sed pierumque multo minor, ex acidulo saccharatus, aqueus
et succosus; salubris itaque et etiam aegros morbo inflammatorio
decumbentes refrigeratione confortans. Corticem tritum et in lacte
acido epotum Rheedius inter antidysenterica laudat. (Hort. Malab. I. p.
30.) Nucleus in centro drupae solitarius est; perperam Parkinsonius
(Journal p. 40) pericarpium seminibus farctum dixit. Arbor magna et
procera, foliis maximis umbrosa, taheitensibus _Heiya_ vocatur. Dubito
an praeter hancce speciem etiam Eugenia Jambos inter plantas insularum
australium ciuitate donanda sit.

7. FICUS ASPERA. F.

F. foliis oblique cordatis, sinuato-dentatis, vtrinque asperis:
fructibus turbinatis, calycis margine obsoleto adnato. F.

Arbor quatuor siue quinque orgyarum altitudine, foliosa, ramis
articulatis.

Folia alterna subpetiolata, ouato-cordata, acuminata, sinuato-dentata,
disco interiore angustiore, vtrinque aspera, pilosa, patentia,
spithamea. Petioli breuissimi, alterni, sparsi, teretes, superius sulco
exarati.

{37} _Receptacula_ axillaria, gemina, sessilia, turbinato-globosa,
extus sericeo-tomentosa, alba, magnitudine Ficus Caricae Linnaei,
carnosa, succosa, sapida. Calyx communis nullus; sed margo obsoletus
integer vix bi seu tridentatus, receptaculum in ea regione cingit, vbi
magis dilatari incipit.

Colitur in hortis et arboretis Tannae insulae. Fructus dulces, grati,
crudi comeduntur. Folia juniora cocta indigenis sapidum olus praebent.

Confer: _Rheed. Hort. Mal._ p.III. t. 62.

8. FICUS GRANATUM. F.

F. foliis ouatis integerrimis: pedunculis terminalibus, geminis
horizontaliter divergentibus, fructibus calyculatis, globosis. F.

Habitat cum praecedente in Tanna, similiter culta, propter fructum
edulem, dulcescentem, aquosum, subinsipidum.

Arbo procera vmbrosa, caudice multangulo toroso. Rami omnes
adscendentes, longi, teretiusculi, subarticulati, cinereofusci,
inaequales, ramulis teretibus articulatis, apice tantum foliosis.

Folia conferta alterna, petiolata, ouata, integerrima, glabra, venis
raris flauis, supra intense viridia, inferne lucidiora, spithamea et
vltra, patentia. Petioli teretiusculi, glabri, patentes, longitudine
quadrantis foliorum. Gemmae terminales arctiores spiniformes, totae
pilis badiis vestitae.

Pedunculi axillares folii supremi et proximi, gemini, crassi,
breuissimi, teretes, horizontaliter diuergentes.

{38} Receptacula globosa, magnitudine Ficus Caricas superant,
subpubescentia, rosea, maculis flauis conspersa, intus purpurea,
pulposa, mollia.

Calyx communis triphyllus, foliolis ouato subrotundis paruis.

9. FICUS INDICA? Linn.

F. foliis lanceolatis, integerrimis petiolatis, pedunculis aggregatis,
ramis radicantibus. _M. S. V._ p. 922. n. 7.

Arbor in Tanna, nouarum Hebridum insula, umbrosa, excelsa propter
fructas parvulos et insipidos tolebatur. Hi ex eodem puncto sen
cicatricula caudicis plures aggregati proueniebant, ita vt totus
truncus iisdem consitus esset. Descriptionem huius speciei ex meis
Schedis deperdidi; an cum Ficu indica Linnaei merito conjungenda sit,
etiamnum dubito. Eiusdem forte speciei est Ficus in Tongatabu sponte
nascens, cuius fructibus Cerasi minoris magnitudine incolae
vescebantur, et iisdem nomen _Matte_ imponebant, quod in o-Taheiti
diuersae prorsus speciei, nempe F. _tinctoriae_ proprium. Cook. it.
nouiss. Vol. 1. pag. 332.

10. PANDANUS ODORATISSIMA. Linn. _M. S. V._ p. 878.

Athrodactylis spinosa _Forst. Charact. gen._ 75.

Radix. Caudices plures descendentes, divergentes, altitudine
semiorgyali supra terram elevati, simplices, teretes, glabri brachii
crassitie, apice, vbi terram intrant, fibris aliquot praediti.

{39} Truncus arboreus bi seu triorgyalis, crassitie femoris, teres
laeuis, annulis eleuatis approximatis notatus, erectus, interdum
ramosus, cortice tenui cinereo, ligno spongioso. Rami subdichotomi,
erecto patentes, saepe diuaricati, teretes, e casu foliorum annulati,
apice foliosi.

Folia terminalia confertissima tristicha vel tetrasticha, sessilia,
ensata, longissima, acuta, extus carinata, aculeis antrorsum versis
confertis in margine et carina vndique spinosa, venis transuersis
rectis carinae perpendicularibus notata, glauca, tripedalia, basi binos
pollices lata.

Pedunculus terminalis, nutans, teres, glaber, bipedalis, Thyrso
decomposito, candido, pedunculis partialibus palmaribus, teretibus
varie ramosis glabris, pedicellis pollicaribus, teretibus,
erectopatentibus, staminibus consitis.

  ♂. Flores masculi. Bracteae alternae, lanceolatae, tenerae,
  erectae, margine serratospinosae, candidae, sesquipedales, florum
  thyrsos colligentes, loco spathae.

CAL.   nulla.
COR.   nulla.

STAM. _Filamenta_ plurima (duodecim ad triginta) pedicellis sparsim
insidentia brevissima. Antherae oblongae, acutiusculae, erectae,
filamentis multo longiores.

  ♀ Flores feminei in diversa arbore. Folia terminalia quatuor
  ensata, dorso et margine serrato spinosa, pedalia, conniventia,
  spatharum vices agunt.

{40}

CAL. _Spadix_ terminalis subglobosus fructificationibus numerosis
tectus, viridis, spathis non inclusus. Perianthium nullum.

COR. nulla.

PIST. _Germina_ numerosa, cuneiformia, apice convexa, interdum
tuberculata, receptaculo conico sive globoso insidentia.

_Styli?_ rudimenta aliquot brevissima, in apice cuiusvis germinis vel e
centro prodeuntia vel etiam in quolibet tuberculo germinis, solitarie
dispersa.

PER. Fructis subglobosus, maximus compositus. _Drupae_ numerosae,
cuneate, apice convexae, lateribus angulosae; farinaceae, monospermae.

SEM. Solitarium, ovale, laeve, magnitudine nuclei olivae, in centro
cuiusvis drupae.

Varietates:
α) fructibus tuberculatis discretis. _Hort. Mal_ p. jj. t. 6.
β) fructibus convexis apice discretis, H. M. p. jj. t. 7.
γ) fructibus convexis, trisulcis connatis. H. M. p. jj. t. 5.
δ) fructibus convexis spinosis umbilicatis congestis. H. M. p. jj. t.
8.

Arbor littorea, sabulosa amans, sponte crescit in oris maritimis
insularum fere omnium intra tropicos, etiam demersarum; fructu et
foliis Bromeliae quodammodo similitudinem prae se fert; caudice
singulari, apice tantum frondoso, palmis affinitate jungitur eodem ac
forte maiori jure quam Stratiotes et Vallisneria. Flores masculi
pollent odore fragrantissimo, {41} sed dantur etiam varietates
inodorae. Arabes et Zeylonenses propter hunc odorem Pandanos masculas
colunt; Indorum mulieres, praesertim insulas orientales in habitantium
capillos polline antherarum odoratissimo conspergunt; folia floralia
autem et thyrsi racemulos in cistis inter vestes reponunt. Ternatenses
eosdem flores nondum apertos cum carne et piscibus oleris loco coquunt.
Bandanenses folia vulneribus imponunt, in australis autem oceani
insulis storeae inde fiunt. Fructus in India ab Elephantibus vorantur;
in o-Taheiti et circumjacentibus insulis a pueris exsugillari solent;
si Artocarpus defecerit, etiam adulti iisdem vescuntur. Sunt colore
extrorsum toti aurantii, intus flavi, odorem gratissimum et aromaticum
fragorum vel Bromeliae Ananae spargunt, substantiam pulposo-farinaceam,
saporis primum dulcescentis deinde adstringentis austeri: vires
stypticas iis inesse docuit Rheede in Hort Malab. Fructus taheitensibus
_e-Vara_; flores masculi _Hinanno_.

11. MORINDA CITRIFOLIA Linn.

M arborea, pedunculis solitariis. _M. S. V._ p. 217.

Inter fructus edules insularum australis oceani succedanei locum
occupant huius arbusculae baccae, quae Taheitensibus _Nono_ vocantur,
et pro cibo vsurpantur deficiente artocarpi annona. Ex Cookii novissimo
itinere cognovimus hosce fructus, qui crudi viridi-flavescentes, aquosi
et insulsi sunt, coctos, sive in fornace subterranea assatos, saporem
gratum acquirere. Haec Morindae species in hisce regionibus spontanea
est, cum passim et quidem in desertis etiam insulis reperiatur.
Baccarum vires anodynas laudat Rumphius in Herb. amb. jjj p. 159.

{42}

12. SOLANUM AVICULARE. F.

S. caule inermi fruticoso, foliis sinuato-pinnatifidis; corymbis
terminalibus. F.

Huius baccae fulvae, pruni majoris magnitudine, acidae, parum
dulcescentes subnauseosae, ab incolis Novae Zeelandiae avide vorantur,
aviculis etiam gratissimae neque nostratibus omnino rejiciendae.
Habitat sponte in Novae Zeelandiae dumetis ruderatisque.

Caulis fruticosus, erectis inermis ramosus, semiorgyalis. Rami
herbacei, laeves, subteretes, crassitie fere digiti, breves.

Folia alterna, petiolata, sinuato-pinnatifida, inferius acuminata,
pedalia, laciniis lanceolatis oppositis, trium parium cum impari,
laevibus integris, saturate viridibus, palmaribus. Petioli semiteretes,
laeves, patentes, sparsi.

Corymbi terminales duo sive tres, pauci-flori. Pedunculus vniversalis
teretiusculus erectus, palmaris; partiales sex seu septem, sparsi
uniflori, teretes, laeves, patentes, elevatione proportionali,
pedunculo universali quasi per articulationem impositi. Flores
violacei, pollicares, staminibus flavis.

CAL. _Perianthium_ turbinatum quinquefidum, laciniis brevibus acutis.

COR. monopetala plicato-rotata, tubo brevissimo, laciniis quinque
margine plica auctis.

STAM. _Filamenta_ quinque corolla breviora. _Antherae_ in tubum
conniventes.

PIST. _Germen_ oblongum. _Stylus_ longitudine staminum. _Stigma_ breve
bilabiatum.

{43}

PER. _Bacca_ ovalis, aurea, bilocularis.

SEM. plurima nidulantia.

13. ACHRAS DISSECTA F.

A. floribus confertis, corollis octodecimfidis: foliis obovatis
emarginato-retusis. F.
A. dissecta. _M. S. V._ p. 342, _Linn. Suppl._ pl. p. 210.
Manyl-kara. _Rheed. Hort. Mal._ part jjj. p. 53. t. 25.

Advena in hortis Malabaroram colitur nomine _Manylkara_, sive Karae
manilensis, cum ex insulis philippinis allatam adseverent. Fructus
huius arboris est pomum, forma et magnitudine olivae, oblongum,
viridinitens, viscido et lacteo succo refertum, maturius purpureum,
intus rufum, succulentum, carne acido-dulci, semen unum alterumve
continens (reliquis loculamentis abortientibus), nucleo albo
amariusculo. Hi fructus ibidem inter bellaria comeduntur. Folia cum
curcumae radice et zinziberis foliis cocta et contusa ad cataplasma
contra tumores adhibentur, Brachmanis _Manil-gale_ (sed in tabula aenea
nomen adscriptum Vanvalli), Lusitanis _Fruita Manilha_, Belgis _Loe-
bessen_ sive _chineesche pruynen_ vocantur; quod etiam apud Sinas
crescant. Arborem proceram, caudice crasso, ramis longe lateque comatam
dixit Rheede. Mihi semel visa est in Tongatabu insula, mense Septembri
florens; fructus autem tunc temporis nullos perficiebat. E specimine
sicco, quod pater optimus nobilissimo D. Baeck, Regis Sueciae Archiatro
cum plurimis aliis dono miserat, Linnaeus, filius, descriptionem,
quamvis imperfectam collegit, {44} simul et nomen rescivit, quod huic
plantae imposueram; inventorem invide sedulo reticuit.

Caulis arboreus, erectus, cortice cinereo-rufescente, tuberculato
tectus. Rami lignosi, horizontali-adscendentes, teretes, tuberculati,
cubitales (in nostro specimine). Ramuli erecto-adscendentes, secundi,
teretes, tuberculati, apice foliosi, spithamei,

Folia sparsa, conferta, petiolata, oblongo-obovata, apice
subemarginata, integerrima, erecto-patentia, glabra, coriacea, supra
dilucide viridia, subtus pallidiora, bipollicaria. Petioli teretes,
tenues, erecto-patentes laeves, fere pollicares.

Pedunculi uniflori conferti, vndique e ramulis inter folia prodeuntes,
filiformes, patentes, saepe horizontaliter- dependentes, numerosi,
longitudine petiolorum. Flores albidi diametro semipollicari.

CAL. _Perianthium_ hexaphyllum, patens; foliolis ovatis obtusis, tribus
exterioribus viridibus, interioribus tenerioribus albis.

COR. monopetala, octodecimfida. Laciniae sex majores lineares erectae,
lateribus involutae, calyce longiores, stamina ante eruptionem
foventes; duodecim dimidio minores, per paria inter majores positae,
lineares, acuminatae, extrorsum revolutae. _Nectaria_ e foliolis sex
ovatis acuminatis inter lacinias majores corollae ad basin minorum
positis, erectis.

STAM. _Filamenta_ sex, subulata, erecta, ante apicem parum inflexa,
longitudine calycis. _Antherae_ incumbentes, lineares, acutae, basi
bipartitae.

PIST. _Germen_ superum, exiguum, multiloculare. _Stylus_ corolla
longior, filiformis, parum curvatus. _Stigma_ capitatum.

{45}

PER., SEM. non vidi, sed baccam sive pomum e germine fieri ut in
congeneribus, ex descriptione Rheedii constat.

Partes herbaceae huius arboris omnes lactescunt. Inter spontaneas harum
insularum retuli, inscius, an fructus ab incolis pro cibo usurpentur.

14. CRATAEVA RELIGIOSA. F.

C. inermis, foliolis aequalibus F.

Reperitur ad Coemeteria insularum o-Taheiti et Societatis, culta et
deorum numini sacra. Fructus profert minus sapidos, edules tamen,
quales Crataeva Tapia Linnaei, teste Rheedio; huic speciei etiam nimis
affinis est; an cum eadem vltro conjungenda sit, dijudicent qui Tapiam
observarunt. Nostra apud taheitenses _e-Pura-au_, sive _Purataruru_
vocatur.

Truncus arboreus, mediocris altitudinis, erectus, ramosus. Rami
patentes, teretes, adscendentes, lignosi, cortice oliuaceo, punctis
elevatis albidis asperso.

Folia sparsa, petiolata, ternata: foliola ovato-lanceolata, acuta,
acuminata, integerrima, glabra, tenera nervis venisque plurimis
reticulata, spithamea; lateralia parum minora margine antico angustiore
(sed non breviore) horizontaliter patentia. Petioli communes sparsi,
patentes semiteretes, laeves, palmares; partiales brevissimi.

Cyma terminalis subcorymbosa, semipalmaris; interdum flores solitarii
ex axillis foliorum summorum. Pedunculi vniflori teretes, laeves, laxi,
palmares, patentes, basi crassiusculi: Flores sesquiunciales, exalbido
virentes, staminibus rubicundis.

{46}

CAL. _Perianthium_ margine inflexo receptaculum basi umbilicans,
quadrifidum, laciniis lineari-oblongis, acutis, longitudinaliter
rugosis.

COR. _Petala_ quatuor (demto colore folia perfecte mentiuntur) erecta,
ovato lanceolata, integerrima rachi dorsali venisque reticulata, laxa,
tenera, candida, bipollicaria; unguibus calyce vix brevioribus,
virentibus intus canaliculatis, extus convexis.

STAM. _Filamenta_ sedecim, filiformia receptaculo inserta (nec
gynandra) erecto patentia, petalis paullo longiora. _Antherae_
oblongae, versatiles, inclinatae, e flavo rubicundae.

PER. _Germen_ oblongum, pedicello longitudine staminum filiformi
elevatum. _Stylus_ nullus. _Stigma_ sessile, plenum, obtusum.

PER. Bacca? oblonga, bivalvis? unilocularis, pedicello ad palmarem
longitudinem elongato insidens.

SEM. oblongo-ovata, parieti valvularum affixa. ----

15. CORIARIA SARMENTOSA. F.

C. procumbens diffusa, foliis cordato-ovatis acuminatis integerrimis
quinquenerviis, subpetiolatis: racemis axillaribus elongatis
nutantibus. F.

Habitat sponte in fruticetis et dumetis Novae Zeelandiae. Barbari huius
regionis incolae, inprimis ii, qui portum obscurum (Dusky bay)
accolunt, baccatos fructus huius fruticis colligunt, et iisdem
vescuntur.

{47} Caulis fruticosus, vix arborescens, diffusus ramosissimus,
sarmentis elongatis decumbentibus, tetragonis, laevibus, virescentibus,
foliatis.

Folia opposita subcordato-ovata, subpetiolata, inferiora subsessilia,
omnia integra acuminata acuta, horizontalia, laevia, quinque-nervia,
palmaria. Petioli teretiusculi brevissimi.

Pedunculi axillares foliorum superiorum, solitarii, reclinati,
spithamei; racemus simplicissimus longus cylindraceus nutans,
pedicellis unifloris sparsis, teretibus, filiformibus, laevibus,
erectis, semipollicaribus, bracteatis.

Bracteae brevissimae minimae ad basin pedicellorum extrorsum positae
solitariae. Flores minuti virides, hermaphroditi.

CAL. _Perianthium_ inferum, persistens breve, quinquepartitum, foliolis
subrotundis concavis adpressis.

COR. _Petala_ quinque viridia, ovata, patentia, calycem longitudine
aequantia.

STAM. _Filamenta_ decem capillaria corolla longiora. _Antherae_
ovato-erectae, longitudine calycis.

PIST. _Germina_ quinque depresso-coalita. _Styli_ quinque filiformes
acuti, patentes reflexi decidui, longitudine staminum. _Stigmata_
simplicia.

PER. Bacca globoso-depressa, quinquepartita atro-purpurea, e petalis
carnosis, conniventibus, semina tegentibus.

SEM. quinque reniformia, striata, glabra.

{48} Nobis haecce species semper floribus hermaphroditis visa est,
nusquam vero masculi aut feminei seorsim reperiebantur.

                               II. NUCES.

16. COCOS NUCIFERA Linn.

C. inermis, frondibus pinnatis: foliolis replicatis ensiformibus. _M.
S. V._ p. 985. n 1.

Insulae oceani australis quae intra tropicos sitae sunt, fere omnes
hanc utilissimam palmam ferunt, humiles etiam illae, quae vix
superficiem sali supereminent et lithophytorum aedificiis superfructae
sunt, ut plurimum harum arborum altissimarum coma condecorantur.
Spontaneis igitur harum regionum vegetabilibus easdem adnumerare non
dubitamus, licet etiam cultae ibidem dentur varietates, quas ut exempla
in novis hebridibus docent, hominum cura nobilitavit, et praesertim ad
rem cibariam meliores reddidit. Hasce varietates, notis exterioribus
tamen minus ab invicem dignoscendas, disertis verbis enarravit
Clarissimus Rumphius, qui simul de usu harum arborum multifario fusius
disseruit. Heic loci meminisle sat erit, nucibus Cocos triplex inesse
alimentum, nempe junioribus lympham saccharatam, maturo fructu in
materiam spongiosam cotyledonis novi surculi coagulabilem; in
adultioribus autem nucleum candidissimum dulcissimum fragrantem,
amygdalos longe praecellentem, primum mollem gelatinosum lacteum,
deinde perfecta maturitate duriusculum, oleosum, ultimo deinceps loco
ipsum huius nuclei {49} oleum, blandum, purum, dulce, variis ferculis
admiscendum, nec non ad usus medicos cunctos idoneum, ubi oleum
amygdalorum adhiberi solet. Incolae praeprimis insulae Taheiti et
adjacentium insularum Societatis hocce oleum imbutum odoribus variis,
quorum pretiosissimus, et fragrantissimus e ligno Santali extrahitur,
pro unguento caesariei sive etiam totius corporis usurpant, eodemque
omnia membra crebro perfricare solent. Ipsum nucis putamen, durissimum
in adulta, in juniore tamen ante nuclei formationem molle, instar
caulium brassicae edule est. Omnium porro palmarum cor sive caput ut
vocant, ad trunci summitatem, pedes binos vel tres longum, rudimenta
frondium et fructificationum anni insequentis laminis tenuissimis
convolutis fovens, itaque pro gemma vere habendum, optimum alimentum
praebet, nuci coryli avellanae et pedunculo brassicae cauliflorae
palmam eripiens; sed hoc sine arboris destructione obtineri non potest.
De vino palmarum quod colligitur e spadicis nedum erupti vulnere, cum
id hominibus austrasiae haud innotuerit, ut et de multiplici materiei,
frondium, foliolorum, fibrarum, nucumque ad rem familiarem et
mechanicam usu quaecunque disseri possent, utpore citra nostrum
propositum praetermittenda sunt. Taheitensibus _Ari_, nuces juniores
_Nia_.

17. CORYPHA VMBRACVLIFERA _Linn._

C. frondibus pinnato-palmatis, plicatis filoque interjectis, stipitibus
ciliato-spinosis. _M. S. V._ p. 984.

Huius folium semel vidi in Waitahu, sive Christinae insula archipelagi
marchionis mendozae; palmam ipsam deinde, sed minus frequentem in
Tongatabu, {50} amicorum insula reperit Cookius (vide Itin. noviss.
Vol. 1. p. 332.) incolis _Biu_ dictam, qui nuces eius globosas parvulas
inter edulis habent.

18. INOCARPVS EDVLIS. F. _M. S. V._ p. 408.

Taheitenses huius arboris fructum _Rattá_ vocant, ipsam arborem _Hi_
appellant, quod a voce _If_ apud Papuanos in Nova Guinea usitata non
admodum differt; nuces _E-ifi_, quas Cookius in novissimo itinere Tom.
1. p. 393. commemorat, ad Inocarpum quoque procul dubio referri debent.
Earum nucleus reniformis, compressus, pollicaris circiter diametri,
assatus et decorticatus ab insularum Societatis, Amicorum, marchionis,
novarum Hebridum, novae Guineae et moluccarum incolis comeditur.
Nostrates hanc nucem castanearum loco habebant; sapor tamen minus
gratus est, licet dulcescens; substantia durior, minus farinosa,
ventriculo debiliori non conducit. Vires plantae et praesertim corticis
adstringentes, alvum obstipant, et dysenteriam sistunt; quare etiam ad
hunc scopum in nosocomio amboinensi decoctum aquosum corticis crebro
adhibetur, teste Rumphio; licet hoc medicamine aegrorum vita
periclitari potius quam sanitas restaurari videatur. Papuani succo
expresso glutinoso, resinoso telorum apices obliniunt, hoc autem gluten
exsiccatione nigrum colorem induit. Forte et resinosum illud, quo
sagittas Mallicollensium obductas vidimus et quod illorum astutia pro
veneno nobis venditabat, ex Inocarpi succo pariter praeparatum erat.
Nomen arboris apud Mallicollenses _Nias_ audit, apud insulae Tannae
indigenas _Emmer_. Inocarpum arboribus cultis in hisce regionibus vix
adnumerarem, etsi in societatis insulis forte colitur.

{51} Arbor excelsa, crassitie corporis humani, cortice fusco rimoso.
Rami liguosi tereres, patentes, varie divisi, fusci, rimosi.

Folia alterna subdisticha, petiolata, ovato-oblonga, vix cordata,
obtusa, retusaque, rarius acuta, integerrima laevia, patentia, venis
plurimis reticulata, spithamea, (juniorum arboram pedalia). Petioli
teretiusculi patentes, laeves, transversim striati, semipollicares.

Pedunculi universales axillares, subsolitarii, teretes, patentes pube
nigra tecti, palmares. Racemus filiformis simplicissimus. Pedicelli
brevissimi, sparsi, conferti. Flores obscure albidi, vix semunciales.
NB. Racemus in Linn. Suppl. pl. p. 239. perperam Spica vocatur.

CAL. _Perianthium_ monophyllum bifidum, laciniis subaequalibus,
rotundatis, pube nigra vestitis.

COR. monopetala tubulosa. _Tubus_ cylindricus longitudine calycis.
_Limbus_ quinque vel sexpartitus calyce longior, laciniis linearibus
undulatis patentireflexis.

STAM. _Filamenta_ decem vel duodecim brevissima, tubo duplici serie
inserta, ordine superiore in ipsa fauce, cum inferiore alternante.
_Antherae_ parvae, ovatae, erectae.

PIST. _Germen_ oblongum villosum. _Stylus_ nullus. _Stigma?_ punctum
exiguum excavatum.

PER. _Drupa_ magna, reniformis vel ovata, compressa viridis,
monosperma, pulpa carnosa tenui.

{52}

SEM. _Nux_ solitaria, ovata, constans e fibris lignosis, crassioribus
intertextis: nucleo ovali, compresso, albo.

OBS. Pili in germine, an stylorum vices agunt?

19. TERMINALIA CATAPPA. Linn.

T. Foliis obovatis, subtus tomentosis. _M. S. V._ p. 910.

In hortis insulae Tannae semel hanc arborem vidimus, mense Augusto sive
sub finem brumae foliis orbam, fructu maturo in ramulis haerente. Arbor
erat vasta, et excelsa. Drupa tripollicaris, ovata, sulcata, nucleo
oblongo, avellanae nucis sapore, quare etiam in Banda et Batavia inter
obsonia cum aliis fructibus mensae apponitur, ab Europaeis enim pluris
existimatur, quam ab indigenis, quippe qui vilipendunt quicquid ventrem
non adeo implet. Apti sunt hi nuclei, qui amygdalorum loco adhibeantur,
sed oleo tam copioso non pollent. Plantari solent huius generis arbores
circa aedes in areis amplis, ubi sedilia eollocantur, propter densam
lateque extensam quam praebent umbram. Materies exstruendis navigiis
idonea, levis enim est et in aqua marina per multos annos perdurat.
Cortex et folia nigrum pigmentum praebent, quo dentes Indorum
insiciuntur, nec non atramentum Indicum inde componitur. Hanc arborem
ter singulis annis maturos fructus perferre auctor est Rheede.

20. TERMINALIA GLABRATA F.

T. foliis obovatis, utriusque glabris. F.

Differt a Terminalia Catappa, foliis in pagina inferiore pube
destitutis, duplo minoribus, nuce triplo {53} minori glabra, ovali,
minime sulcata, neque marginata, sed apice acuto, compresso et
membranaceo quasi appendiculata: differentias essentiales curatior
instituta comparatio forte suppeditaret; sed T. Catappam, ut supra
monui, nonnisi foliorum et florescentiae ornatu spoliatam vidimus.

Haec nostra species autem colitur ad tuguria et coemeteria insularum
societatis; in amicorum insulis mihi sponte provenire videbatur.
Taheitensium lingua vocatur _Auwiri_, sive etiam _e-Tara-iri_ et
_e-Tara-heiriri_, diisque sacra habetur. Materies pro exstruendis
cymbis, tympanis, scamnisque usurpatur. Nuclei edules sunt et instar
amygdalarum gratum saporem habent. Arbor excelsa, ramosa, diffusa,
ramis suboppositis, teretibus, patentibus, laeviusculis, cortice
cinereo rimoso.

Folia terminalia, conferta, petiolata, ovata, obovataque, obtusiuscula,
integerrima, patentia, glabra, laevia, spithamea; petioli teretes,
patentes, villo brevi rufescente vestiti, vix unciales.

Pedunculi axillares foliorum summorum, simplices, teretes, filiformes,
erecti, apice deflexi, glabri, spithamei. Racemus simplicissimus,
floribus sparsis albidis: masculis in parte suprema pedicellatis;
hermaphroditis in parte infima simillimis sed revera sessilibus, cum
ipsum germen inferum vices pedicelli agat, reliquas partes
fructificationis elevantis.

   ♂. Flores Masculi.

CAL. _Perianthium_ campanulatum, quinquefidum laciniis ovatis, acutis,
aequalibus, erectis.

COR. nulla.

{54}

_Nectarium_ urceolatum in fundo calycis, constans corpusculis quinque
minutis brevibus, duriusculis, pilis crebris longioribus vestitis,
calyce dimidio brevioribus.

STAM. _Filamenta_ decem subulata, erecto patentia, fundo calycis
inserta, horam quinque exteriora longitudine calycis, interiora minora.
_Antherae_ ovatae, didymae, erectae.

  ☿. Flores Hermaphroditi numerosi usque ad dimidium racemum.

CAL. omnino ut in flore masculo.
COR. omnino ut in flore masculo.
Nect.omnino ut in flore masculo.
STAM.omnino ut in flore masculo.

PIST. _Germen_ inferum, sessile, ovato-oblongum, basi incrassatum.
_Stylus_ superus, e fundo calycis, villo nectarii cinctus, filiformis,
erectus, longitudine staminum. _Stigma_ simplex.

PER. _Drupa_ ovalis, sessilis, acuminata, apice marcescente, compressa,
viridis, monosperma.

SEM. Nux ossea, ovalis, nucleo solitario, oblongo, albo.

21. MABA MAIOR. F.

M. --------

Huius fructus cum illo Mabae ellipticae nostrae in omnibus convenit,
praeterquam quod triplo major sit, bipollicaris scilicet, in
loculamentis fovens nucleos triquetros, tenaces et insipidos, tamen
inter edulia ab incolis usurpatos. Incolae insularum Tongatabu, {55}
Namoka, E-uwa, Hapa-i, et ceterarum quae ad archipelagum amicorum
pertinent, hanc arborem teste Cookio in noviss. itin. tom. I. p. 393.
circa tuguria plantare solent. Nobis non nisi drupa ab incolis iisdem
venum asportata innotuit, cui nomen _Maba_ imposuerant.

22. STERCVLIA BALANGHAS. Linn.

S. foliis ovatis integerrimis petiolatis, floribus paniculatis _M. S.
V._ p. 866. n. 1.

In Tanna insula, e novarum Hebridum congerie, hanc arborem hinc inde in
nemoribus reperi, exeunte hyeme florum paniculas et foliorum novam
progeniem e gemmis exserentem, fructibus praeteriti anni adhuc in
ramulis persistentibus Cultis forte adnumerari debet cum eius nuclei,
iuxta Rumphii testimonium non solum assati edules sint, et ab
Amboinensibus in hunc usum adhibeantur; sed et capsulae combustae
pigmentum _Cassomba_ dictum praebeant, cuius frequens est usus apud
hosce populos.

23. STERCVLIA FOETIDA. Linn.

S. foliis digitatis. _M. S. V._ p. 866.

Huius cum praecedente eadem est ratio, et usus idem. Semel visa est, et
quidem culta, in Tanna insula.

                            III. RADICES.

24. CONVOLVVLVS CHRYSORRHIZVS. _Solandr._

C. --------

{56} Convolvuli species radice magna, tuberosa, farinacea, intense
fulva, nauseoso-dulcis, in oceani pacifici, insulis intra tropicos
sitis non solum, sed etiam extra tropicum in Paschatis insula (
Ostereiland ) et in Novae Zeelandiae regionibus borealioribus passim
inter plantas cultas reperitur. Hanc pro varietate Convolvuli Batatae
habui, b. Solander autem qui etiam herbara et florescentiam vidit, ad
novam speciem retulit, cui nomen Convolvuli chrysorrhizi imposuit,
teste Parkinsonio (Journal, p. 37.). Quod si cum Rumphio credimus
Convolvulum Batatam Linnaei ante adventum Hispanorum ex America
meridionali, in Philippinis et Moluccanis insulis prorsus ignotum
incognitumque fuisse; inde novo argumento Illustris Solandri sententiam
confirmari intelligimus. C. Batatas enim apud incolas insularum
Amboina, Banda, Ternate, Baly, cognomine adiecto _Castela_
distinguitur, quo eundem ab hispanis (castilianis) acceptum indigitant.
Taheitensibus autem et reliquis oceani australis gentibus illa species,
quae harum insularum propria videtur, _Umara_ audit, vel cum
adspiratione _Gumarra_ aut _Gumalla_.

25. DIOSCOREA ALATA. Linn.

D. foliis cordatis (oppositis) caule alato bulbifero. _M. S. V._ p.
888. n.
_Ubi_ vulgare, digitatum, anguinum, anniversarium, ovale. _Rumph.
amboin._ V. t. 120. 121. 122. 123. 125.

Synonyma omnia heic enumerata utique referri debent ad D. alatam, cui
nomen _sativae_ meliori iure competit, quam illae speciei foliis
alternis, quam b. Linneus, nescio qua inductus ratione sativam
denominavit.

{57} Haec enim D. alata Linnei tam in India orientali, quam
occidentali, nec non in Africa aequinoctiali et etiam passim in oceani
australis insulis intra Zonam torridam, immo usque ad Novam Zeelandiam,
ab incolis colitur ob sapidissimas saluberrimasque radices, quae tostae
aut simpliciter coctae panis loco adhiberi possunt.

Ubi vulgare Rumphii (t. 120.) quod Linneus inter synonyma D.
oppositifoliae retulit, certo certius ad D. alatam pertinet, et enim
folia cordata et caulem alatum et bulbos in caule (p. 347.) gerit.

Radix saepe tripedalis est, et triginta librarum ponderis, crassitie
femoris, cortice nigro, carne alba seu purpurascente, viscida, post
coctionem farinacea. Succus radicum recens acris est, et in cute
pruritum excitat. Nucleus Cocos raspatus cum Musae pulpa et Dioscoreae
radice commixtus, frixusque in formam pultis, Taheitensibus in deliciis
habetur. Varietas radicibus subdigitatis, Rumph. t. 121. frequens
occurrit in Amicorum insulis, ubi etiam anguinam istam Rumph. t. 122.
vidimus, et aliam, cuius radices minusculae pondus unius librae vix
superabant, cortice cinereo-albido (Cook. it. noviss. l.c.). In omnibus
hisce insulis malaico vocabulo _Ufi_ sive _Ubi_ notissima est.

26. ARUM ESCULENTUM. Linn.

A acaule, foliis peltatis ovatis integerrimis: basi emarginatis. _M. S.
V._ p. 827. n. 7.

Indigenae insularum australium in huius radicis operosa cultura magnos
labores subeunt; gaudet enim folo inundalo primis mensibus, deinde in
sicco {58} collocanda est, ope fossae circa campos ductae. Radix magna,
tuberosa, nutrimentum commune horum hominum, acerrima est, crudaque
oris pruritum et excoriationem causatur; in cinere autem fervido tosta,
acrem hanc qualitatem amittit, fitque blandior et sapida, gravat tamen
stomachum debiliorem, alvumque constipat. Folia disci vel orbis loco,
quo cibi imponendi sunt, in India usurpantur, suntque superne glauca et
instar serici tomento imperceptibili mollissima. Javanice baec species
vocatur _Tallas_, taheitensibus et novae Zeelandiae incolis _Tallo_
sive _Tarro_. Reperitur passim in omnibus insulis oceani australis,
intra tropicos, exceptis desertis et demersis; colitur etiam in nouae
Zeelandiae extremitate boreali. Kelady sativum Rumph. herb. amb. tom.
V. p. 313. t. 109. ad hanc speciem potius quam ad A. Colocasiam
pertinere videtur.

27. ARUM MACRORHIZON Linn.

A. acaule, foliis peltatis cordatis repandis: basi bipartitis. _M. S.
V._ p. 827 n. 8.
Arum sativum _Rumph amb._ V. t. 106.

Colitur passim cum praecedente. Radicem seu potius stipitem habet
maximum, brachii crassitie et longitudine, quo elixo et a volatili
acredine liberato indigenae vescuntur. Folia maxima amplissima,
utrinque nitida, glabra, laete virentia. Fructificatio a charactere
generico aliquanto recedit, flosculis in spadice omnibus et singulis
hermaphroditis.

COR. nulla.

{59}

STAM. _Filamenta_ nulla. _Antherae_ sex, spadici adnatae, didymae,
singulos stylos cingunt.

PIST. _Germen_ subrotundum. _Stylus_ solitarius, brevis, crassiusculus,
apice depressus. _Stigma_, macula orbiculata in apice styli.

PER. --------
SEM. --------

Taheitensibus vocatur _Apè_; ceylanensibus _Habara_; incolis insularum
Amicorum et Sandvigiarum _Kappe_.


28. TACCA PINNATIFIDA. F. _M. S. V._ p. 455. n. 1.

Tacca sativa, et sylvatica. _Rumph. amb. tom._ V. tab. 112. 114.

Radix tuberosa, tuberibus pluribus congestis, fibrillas hinc inde
emittentibus.

Folium radicale subsolitarium, petiolatum, ternatum biternatumve,
foliolis laciniato-pinnatifidis, acutis, laevibus, patentibus ad latera
petiolorum subdecurrentibus, dodrantalibus pedalibusve. Petiolus teres,
fistulosus, sulcatus, (in varietate domestica laevis, maculis sordidis
variegatus) basi infima scapum vaginans, patens, laevis.

Scapus semiorgyalis, herbaceus, fistulosus, versus apicem sulcatus,
erectus. Vmbella terminalis sessilis simplicissima. Inuolucrum circiter
heptaphyllum, foliolis bipollicaribus, duobus exterioribus sessilibus,
pinnatifidis, caeteris spatulatis laevibus, lamina subrotunda, apice
acumine brevissimo. Pedunculi {60} quatuor ad octo vsque, fere
longitudine involucri, simplicissimi, subangulati, vniflori, patentes.
Fila octo seu duodecim longissima involucro pluries longiora patentia,
exta umbellam dependentia, intorta, pedunculis interjecta, bractearum
loco adsunt.

CAL. Perianthium superum, hexaphillum, persistens, foliolis ovatis,
acutis, erecto-conniventibus receptaculo insertis, tribus interioribus
latioribus.

COR. _Petala_ sex aequalia, calyce tecta, eoque dimidio breuiora,
fornicata, medio seu collo angustiora.

STAM. _Filamenta_ duodecim brevissima seu vix ulla, petalorum cucullis,
per paria inserta. Antherae oblongae, retrorsum arcuatae, unisulcae in
medio dorsi parieti fornicis petalorum per paria affixae, et ita arcte
approximatae ut binae unicam referant.

PIST. _Germina_ tria conniventia? vel saltim unum trilobum exiguum,
_Styli_ tres brevissimi. _Stigmata_ obcordata biloba.

PER. _Bacca_ sicca, nigra, ovata, rugosa, obsolete angulata, calyce
coronata, trilocularis polysperma, dissepimentis exsiccatis: immatura
hexangularis, carnosa, diametro bipollicari.

SEM. plurima, ovata, compressa, striata, brunnea, pulpa exsiccata
cohaerentia.

Radix Taccae cruda inter amarissimas acerrimasque jure habetur, tametsi
cultura hanc proprietatem aliquanto mitigavit. Rasura radicis crudae,
aqua subigitur, quae continuo abiecta et lotione reiterata, farina
tandem in fundo vasis dejicitur candidissima, amylo simillima, iterum
bis terve abluenda, donec in {61} aqua nulla degustari possiit
acrimonia. Farina ad solem exsiccatur. Prima lixivia sive infusa
sollicite abjiciuntur, cum e radice noxias, immo lethiferas adeo
qualitates in se susceperint. In Taheiti adjacentibusque Societatis
insulis ex hac farina placentam gelatinosam praeparant, sapidam, et
instar Salep, quod ex Orchide Morione (nec non O. militari et mascula)
paratur, bene nutrientem. In Banda, moluccani archipelagi insula ubi
panis e medulla Sagueri arboris factus non abundat, farinam Taccae in
plagulis lapideis prius calefactis compingunt, pinsuntque placentam
sive panem quadratum ipso Sagu meliorem. Vsus medicus huius radices
apud eosdem homines viget, qui eandem emplastri forma vulneribus
profundis, telo vel tribulo inflictis imponunt. Sylvestris varietas
Taccae, phalli speciem parasiticam e radice prodeuntem sustinet, a
Rumphio delineatam, nobis autem non visam. Varietas sativa
taheitensibus _Pia_, sylvestris _e-Vé_ dicitur.

29. DRACONTIUM POLYPHYLLUM. Linn.

D. scapo brevissimo, petiolo radicato lacero, foliolis tripartitis,
laciniis pinnatifidis. _M. S. V._ p. 829. n.

Colitur in locis umbraticis nemorosis insulariun Societatis;
taheitensibus _Teweh_ dictum; quod tamen nimis nomini Taccae silvestris
consonum esse videtur.

Radix acris, sicut omnes huius ordinis (piperitarum); ab incolis
comeditur, deficiente artocarpi annona. An iisdem quoque vires huius
radicis medicae, quibus Japonenses, teste Thunbergio (Fl. Jap. p. 234.)
abutuntur, innotuerunt? Gravis quidem, sed vix injuriosa suspicio, si
ad milites istarum insularum Errioy dictos, respicimus, qui etiam
recens enixos partus {62} amicarum iugulant, vt barbarae legi
satisfaciant, de non suscipiendis liberis.

30. DGIDGI, radix. (Jeejee)

31. MAWHAHA, radix.

Hae radices reperiuntur in amicorum insulis, atque cultura conveniunt
cum Musa et Aro. Mawhaha sapore radicibus solani tuberosi similis esse
dicitur. Mentionem harum primus injecit Cook in noviss. itin. Vol. I.
p. 332. 393.

32. DRACAENA TERMINALIS. Linn.

D. herbacea, caulescens, foliis lanceolatis. _M. S. V._ p. 334. n. 4.

Radix cylindrica, praemorsa, brevis, fibrillas raras emitit. Caulis
frutescenti-herbaceus, teres, erectus, e cicatricibus foliorum
emortuorum quasi squamatus, fere orgyalis, saepe ramosus, ramis erecto
patentibus, adscendentibusque, saepe etiam nullus vel brevissimus,
apice foliosus.

Folia petiolata, terminalia, conferta, ovato-lanceolata, acuta,
acuminata, integerrima, laevia, multiplinervia erecta, glabra, bi seu
tripedalia; petioli pedales sive bipedales pollicem crassi, erecti,
canaliculati, equitanti-imbricati, caudicis apicem vestientes.

Pedunculus semiorgyalis teres, laevis, erectisculus, crassitie digiti.
Racemus decompositus, spicatus, foliatus. Pedunculus vniversalis
erecto-patens teres, laevis, sulcatus; partiales alterni, teretes,
laeves, sulcati, patentissimi, pedales et ultra, partialiores ejusdem
situs et figurae supremi sensim minores, omnes spicati. Flores sparsi,
sessiles, confertiusculi, albi aut in varietate β purpurei
semipollicares. Stipulae? foliis {63} similimae, oblongo lanceolatae,
sessiles, integerrimae extus ad basin pedunculorum solitariae,
inferiores magis acuminatae. Bracteae tres subrotundae albido-hyalinae,
concavae, quarum extima major, floris basin vestiunt calycis loco.

CAL. nullus.

COR. Monopetala, basi cylindrica, profunde sexpartita, laciniis
oblongis, obtusis, revolutis.

STAM. _Filamenta_ sex subulata, petali laciniis fere breviora.
_Antherae_ sagittatae, basi bipartitae.

PIST. _Germen_ superum, conico-ovatum, glabrum, apice poris tribus
perforatum. _Stylus_ subtrigonus corolla paullo brevior. _Stigma_
trigonum simplex.

PER. _Bacca_ irrgulariter globosa, trilocularis polysperma, nigra.

SEM. aliquot, arillo pulposo involuta, vt quasi vnum videantur, in
quovis loculamento,

Varietas β _purpurea_ foliorum venas, petiolos, pedunculos et flores
purpureos habet. Terminalis domestica alba et purpurea, nec non
angustifolia Rumph. Amb. IV. p. 79. 81. tab. 34. 35. omnes hunc
spectant. Idem celeberrimus auctor radicem huius Dracaenae contra
Diarrhaeas et Dysenteriam praestantissimam laudat, quum vires potius in
edulcorando et obtundendo quam in constringendo exserat. Incolis
insulae o-Taheiti cibum praebet. Folia apud incolas insulae Ternate
_Ngassi_ i.e. mendacia vocantur, quia binos colores, viridem nempe et
purpureum exhibent; eadem si alicui mittuntur, illum pro mendaci
declarant. Apud indigenas autem insularum in oceano pacifico huius
plantae folia passim amicitiae et pacis signa ac pignora sunt. Diis
ibidem sacra habetur, et {64} inprimis ad coemeteria et aras colitur.
Taheitice _Ti_, sive _Tibi_ i.e anima.

                              IV. OLERA.

33. DRACAENA INDIVISA. F.

D. arborea, foliis ensiformibus auctis, racemo (laterali?) composito. F.

Haecce arbor, cum proxime sequentibus, Areca oleracea et sapida, Apio
graveolente, Tetragonia halimifolia, Lepidio oleraceo et piscidio,
atque Soncho oleraceo inter praestantissimas plantas esculentas in
terris austrasiae merito recenseri debet; licet eaedem vix ab incolis
et indigenis vsurpentur; sed Europaeis, maxime post longinquum iter
maritimum Scorbuto laborantibus, saluberrima olera praebeant.

Haec Dracaenae species nascitur in sylvis ad portum Novae Zeelandiae,
australioris, cui nomen obscuri (Duskybay) Cookius dedit, in scopulis
mari saepe proximis. Ejus baccae ni fallor ab incolis comeduntur: folia
autem tenella convoluta, seu potius hybernaculum arboris ex apice
trunci prodiens, pedale, inter folia reconditum, albo flavescens,
blandum, medullosum, cum oleo et aceto inter optima acetaria jure
habetur. Baccae mense maio sive hyeme ineunte maturescunt. In
temperatioribus Novae Zeelandiae regionibus circa aestuarium Reginae
Charlottae, altera Dracaenae species reperitur, quam heic praetermitto,
eum eius in re cibaria vsus nobis non innotuerit.

{65} Caulis arboreus, teres, rimulosus, simplicissimus, indivisus,
virens versus apicem foliis vestitus, bi seu tri-orgyalis.

Folia terminalia sessilia, semiamplexicaulia, basi imbricata, late
ensiformia, membranacea, acuta, integerrima, patentia, longidinaliter
striata, laete virentia bipedalia, palmum lata.

Racemus compositus, lateralis ex alis foliorum (sed forsan folia jam
seriora, seu secundi anni, prodierant), ovatus, nutans, racemis
partialibus in formam cylindricam thyrsoideam digestis. Pedunculus
universalis bi- seu tripedalis, teres, laevis, herbaceus, diametro
sesquipollicari: partiales spithamei approximati, erecto-patentes,
teretes, laeves, basi instructi foliolo lanceolato, pedunculi
longitudine; undique sparsim e pedunculo universali prodeuntes.
Pedicelli uniflori, brevissimi, horizontales, Bracteae ad basin
pedicelli duae, minimae, lanceolatae, acutae, concavae.

CAL. nullus.

COR. _Petala_ sex oblonga, subreflexa, aequalia, basi cohaerentia.

STAM. _Filamenta_ sex, subulata, fere longitudine petalorum, eorumque
basi inserta. _Antherae_ oblongae, incumbentes.

PIST. _Germen_ superum. _Stylus_ filiformis breuis. _Stigma._ --------

PER. _Bacca_ globosa, caerulea, supra punctis tribus excavatis notata,
stylo persistente mucronata, trilocularis, polisperma.

{66}

SEM. in singulo loculamento circiter septem, arillo seu membranula
involuta, ut unicum crederes, atra, glabra, semilunaria, triquetra.

OBS. Character genericus Dracaenae in hasce duas species D. terminalem
Linn et D. indivisam nostram non perfecte quadrat, quum harum baccae
plane polyspermae sint, quas tamen trispermas charactter genericus
iuxta novissimam Systematis Linneani Editionem XIVtam p. 311. 333.
requirit. Forte haec nota D Draconi soli competit; vel etiam pro unico
semine habebatur arillus seminibus farctus. Anne essentialis
differentia inter Asparagi, Dracaenaeque genera in hocce arillo
consistit?

34. ARECA OLERACEA. Linn.

A. foliolis integerrimis. _M. S. V._ p. 986. n. 2.

Hanc arborem semel vidimus in hortis insulae Tannae, sed tum temporis
neque florentem, neque fructus proferentem. Veri tamen simillimum est,
eandem propter fructuum ad rem cibariam usum ab incolis cultam fuisse.
Eius gemma sicut praecedentis Dracaenae et omnium palmarum, edulis est,
dulcis et delicatula, tanquam brassicae caules teneriores, aut Cynarae
receptaculum. Ob defectum florescentiae eandem ulterius examinare non
potuimus; ad hanc speciem amandandam esse, ex Cel. Iacquini
descriptione conclusimus.

35. ARECA SAPIDA, Solander.

A. --------

Reperitur spontanea in nova Zeelandia usque ad aestuarium Charlottae
reginae et frequens in Norfolciae insula deserta. Huius praecipue Cor
sive Caput {67} in deliciis est apud nautas Europaeos, et cum oleo et
aceto parari solet. Nomen a b. Solandro mutuati sumus, cum neque
fructum neque florescentiam huius palmae examini nostro subiicere nobis
datum esset. Huius forte generis est _Niu-gula_, (Cocos rubra), Palma,
cuius _Cookius_ meminit in Tonga insula, _itineris novissimi_ tomo I.
p. 332.

36. APIUM GRAVEOLENS. Linn.

A foliis caulinis cuneiformibus. _M. S. V._ p. 292.

Abundat in novae Zeelandiae littoribus; legitur etiam in Paschatis
insula, nec non intra tropicos in insulis demersis, sponte proveniens,
incolis quantum scio, inusitatum, nautis vero scorbuticis gratissimum
et maxime salutare.

37. TETRAGONIA HALIMIFOLIA. F.

T. herbacea, papulosa, foliis elliptico-rhombeis petiolatis, pedunculis
axillaribus unifloris subsolitariis, fructu cornuto. F.

Habitat in Nova Zeelandia ad oras sylvarum in plagis senticosis et
arenosis, nec non intra tropicos in littore insulae Tongatabu. Incolis
inusitata, sed inter olera praestantissima collocanda. Iussu enim
immortalis Cookii dum in portu moraremur, quotidie pro ientaculo et
prandio cocta nautis apponebatur. Tota planta conspersa est punctis
minutissimis crystallinis, quales in Atriplice, Chenopodiis,
Mesembryanthemisque nonnullis observantur, unde papulosa vel etiam
rorida dici posset. Descriptionem in solo natali conscriptam non
prorsus supervacaneam fore {68} arbitror, licet hanc nostram cum _T
expansa_ M. S. V. p. 467. n. 6. pro eadem specie declarare vix dubitem.

Caulis herbaceus, laevis, procumbens, ramosus, strii elevatis e
marginibus petiolorum decurrentibus subangulatus, penna anserina parum
crassior, debilis. Rami plures elongati, teretes, patentes.

Folia alterna subpetiolata, ovato-rhombea, obtusiuscula, integerrima,
horizontalia, internodiis breviora, sesqui-pollicaria. Petioli tenues
supra planiusculi, pollicares.

Pedunculi subsolitarii axillares uniflori brevissimi. Flores flavi.

CAL. _Perianthium_ quadri-rarius quinque partitum, laciniis
subaequalibus ovatis, subacutis, intus coloratis, una reliquis latiore
magis rotundata.

COR. nulla.

STAM. _Filamenta_ sedecim vel duodecim subulato-capillaria, calyce
breviora. _Antherae_ subrotundae didymae, erecto incumbentes.

PIST. _Germen_ minimum. _Styli_ sex, rarius quinque, filiformes,
decidui, subreflexi, longitudine staminum. _Stigmata_ simplicia.

PER. Drupa rudis, turbinata, sive obverse conica, carnosa, versus
apicem tetragona sive pentagona, angulis productioribus acutis cornuta.

SEM. _Nux_ offea, loculamentis numero stylorum respondentibus
monospermis. _Nuclei_ solitarii, ovati, albi.

{69}

38. LEPIDIUM OLERACEUM F.

L. foliis elliptico-oblongis acutis serratis, floribus tetrandris. F.

Habitat in Novae Zeelandiae littori arenoso inprimis ad aestuarium
Charlottae, locis dumosis subumbraticis. Cum Apio et Tetragonia
halimifolia quotidianum olus nautarum erat, dum in hoc portu commorati
sumus. Inter alimenta antiscorbutica nunquam satis laudandum, saporis
blandi, paullulum acris, ad spinachiae vel etiam lactucae saporem
accedentis, paullo flatulentum, alvum modice aperiens.

Caulis perennis, herbaceus, teres, laevis, erecto-adscendens, ramosus,
ramis paniculatis, a pedali saepe in semorgyalem altitudinem excrescens.

_Folia_ sparsa, alterna, elliptico-oblonga, utrinque attenuata,
profunde serrata, patentia, glabra, palmaria; superiora minora, apice
tantum serrata. Petioli (si hoc nomine malis vocare folii partem
inferiorem angustiorem) foliis dimidio brevioris, plani extrorsum
carinati, caulem excipientes.

Pedunculi universales terminales, teretes, laeves, aphylli; Racemi
simplices, sub inflorescentia coarctati, corymbosi, fructiferi
palmares, cylindrici. Pedicelli plurimi, sparsi, filiformes, teretes,
patentes, semipollicares, uniflori. Flores albi, bilineares.

CAL. _Perianthium_ tetraphyllum deciduum, foliolis subrotundis
concavis, patulis, extus subpubescentibus.

COR. _Petala_ quatuor subrotunda integra, concava, calyce duplo maiora,
ungue lineari lamina dimidio breviore.

{70}

STAM. _Filamenta_ quatuor, aequalia, subuata erecta, longitudine fere
corollae. Antherae subglobosae flavae.

PIST. _Germen_ ovatum. _Stylus_ cylindricus brevissimus, persistens.
_Stigma_ obtusum.

PER. _Silicula_ ovato-cordata, compressa, bilocularis, bivalvis,
valvulis navicularibus, monospermis, dissepimento lanceolato.

SEM. solitaria, ovata, acuta, flavorubentia.

39. LEPIDIUM PISCIDIUM. F.

L. foliis elliptico-oblongis, acutis integerrimis: floribus
tetradynamis F.

Habitat intra tropicos in insulis demersis, etiam in Huaheine et in
Botanices insula ad novam Caledoniam adjacente. Incolis usui venit ad
pisces inebriandos et capiendos; nobis tamen inter acetaria apponi
solebat, acerrimumm. Simile praecedenti, sed multis notis essentialiter
distinctum.

Caulis herbaceus bipedalis, ramis patenti adscendentibus, teretibus,
laevibus.

Folia alterna, elliptico-oblonga, acuta, integerrima, patentia, laxa,
bipollicaria, inferiora caulis basi attenuata, elongata fere petiolata.

Racemi terminales, solitarii, simplices. Pedunculus universalis teres,
laevis, erectiusculus, bipalmaris. Pedicelli sparsi, filiformes,
patentes, corymbosi, laeves, uniflori, bilineares. Flores parvi.

CAL. _Perianthium_ tetraphyllum, foliolis concavis, ovalibus,
erectiusculis, intus albicantibus.

{71}

COR. _Petala_, quatuor aequalia, alba, spatulata, calyce longiora,
angustiora, cum eius foliolis alternantia.

_Nectarium_ e glandulis sex minutis compressis viridibus, staminibus
interjectis.

STAM. _Filamenta_ sex subulata longitudine calycis, horum duo, carinis
germinis opoposita paullo minora. _Antherae_ minutae.

PIST. _Germen_ oblongum, compressum, utrinque carinatum. _Stylus_
cylindricus brevissimus. _Stigma_ simplex excavatum.

PER. Silicula ovalis, compressa, apice emarginata, bilocularis,
valvulis navicularibus compressis, carinatis.

SEM. subsolitaria, ovata, apice attenuata, pedicello minimo valvularum
apici adfixa.

40. SONCHUS OLERACEUS. Linn.

S. pedunculis tomentosis, calycibus glabris. _M. S. V._ p. 712. n. 5.

Reperitur in Nova Zeelandia et in amicorum insulis, satis frequens.
Ejus caules tenelli et folia juniora pro acetariis a nostratibus
usurpari solebant.

41. BOERHAAVIA ERECTA. Linn.

B. Caule erecto glabro, floribus diandris.  _M. S. V._ p. 52.

Caules plerumque procumbentes et in hac specie, usurpantur ab incolis
insularum o-Taheiti et Societatis, si carior fuerit annona, et oleris
loco comeduntur, licet vix aliquid saporis habeant. Planta sylvatica,
sponte proveniens. Taheitensibus _Nuna-nuna_.

{72}

42. SOLANUM VIRIDE. _Solander_.

S. --------

Huius speciei mentionum injecit _Parkinson_ ( _Journ._ p. 38). Folia
inter olera cocta sive assata comeduntur. Planta sponte proveniens,
apud incolas vocatur _Puraheiti_.

43. PORTULACA LUTEA. S.

P. --------

Herba simillima P. oleraceae, distinguenda tamen si Parkinsonio credas,
quinomen a b. Solandro huic speciei impositum, tradidit in Journ. l-c.
Mihi semel, at sine florescentia in Huaheine occurrit. Crescit in
littore insularum Societatis et demersarum, quae lithophytorum fabricae
incumbunt. Cocta ab incolis oleris loco comeditur, et apud Taheitenses
nomine _Aturi_ distinguitur.

                           V. SVCCEDANEA.

44. AVICENNIA RESINIFERA. F.

A foliis lato-lanceolatis, subtus tomentosis. F.

Arbor. Specimina nostra ante florum eruptionem lecta, cum A. resinifera
Solandri in herbario Banksiano contuli, et eiusdem speciei esse rescivi.

Folia opposita, petiolata, lanceolata, coriacea, integra, acuta,
superius nitida, subtus tomento brevissimo, flavicante incano,
bipollicaria. Petioli brevissimi semiteretes, extrorsum rugosi,
erectopatentes.

{73} Pedunculi terminales subtrifidi, capitulo florum onusti. Gummi ex
hac arbore exsudans forte idem est, quo barbari novae Zeelandiae
homines vescuntur, ut patet e diario navarchi gallici Crozet, p. 67.

"Je leur ai vu manger une espèce de gomme de couleur verte, dont ils
paroissent faire grand cas. Je n'ai pu savoir, de quel arbre ils la
tiennent. Quelquesuns de nous en ont mangé, en la faisant fondre dans
la bouche; nous l'avons tous également trouvée d'une qualité
très-échauffante."

45. HIBISCVS TILIACEVS. Linn.

H. foliis cordatis subrotundis indivisis acuminatis crenatis, caule
arboreo, calyce exteriore decemdentato _M. S. V._ p. 629. n. 11.

Calycis nota ad dignoscendam hanc speciem praestantissima est. Folia
enim variant, aut simpliciter cordata fere orbiculata; aut in tres,
quinosve angulos acutos excurrentia; pubescentia vel nuda; profunde
crenata vel integerrima; majora, vel minuscula. Flores sulphurei,
ampli, basi saturate purpurei, petalis subrotundis, unguibus oblongis.

Reperitur passim intra tropicos in littore insularum Societatis,
Marchionis, Amicorum, novarum Hebridum et novae Caledoniae. Cum
artocarpi messis deficiat, Taheitenses huius Hibisci corticem exsugunt:
novae Caledoniae autem homines saepius hoc alimento insulso ac minime
nutriente vescebantur.

{74}

46. COIX LACRYMA. Linn. _M. S. V._ p. 842.

Semina huius graminis dulcia sunt et edulia. Reperta a nobis est in
Tongatabu et E-uwa, Amicorum insulis: nescio an cultis ibidem
adnumeretur.

47. PTERIS ESCULENTA. F.

P. frondibus supradecompositis sulcatis, foliolis pinnatis, pinnis
linearibus decurrentibus, summis brevioribus. F.

Reperitur in sylvis insularum Societatis. Radices ab incolis inopibus
et famelicis exsuguntur, insipidae, param nutrientes lignoso-fibrosae.

Frondes supradecompositae, triplicato-pinnatae, maximae, radicales,
glabrae, stipite superne sulco exarato, divisuris omnibus alternis,
universalioribus interdum oppositis.

Foliola pinnata, circiter bipollicaria, pinnis linearibus integerrimis
obtusis, margine revolutis, coriaceis, approximatis, decurrentibus,
inferioribus discretis, hinc inde dentatis, seu pinnatifidis, extimis
sensim brevioribus.

Fructificationis lineae marginales fere totum discum occupant,
membranula tenui semina vix obtegente.

Taheitensibus _e-Narré_.

48. POLYPODIUM MEDULLARE. F.

P. frondibus bipinnatis: foliolis pinnatis acuminatissimis: pinnis
oblongis subfalcatis acutis, crenatis, stipite aspero, caudice arboreo.
F.

Haec filicis species in sylvis Novae Zeelandiae frequens est, et apud
incolas _Mamagu_ dicitur; hi radicem {75} et caudicis inferioris
medullam tostam comedunt; huius enim substantiae mollis et pulposae
sapor quandam similitudinem cum rapae sapore habet, et quidem huic
praestat, ita ut ad medullam Saguari arboris accedat. In medullari
substantia huius polypodii succus glutinosus, rubescens abundat.

Caudex orgyalis, spongiosus, substantia medullari farctus, extrorsum
hispidus, nigricans, e casu stipitum, apice frondibus maximis
horizontaliter fere patentibus coronatus. Frons decomposita, orgyalis
et ultra, stipite tuberculis seu punctis callosis exiguis, rubicundis
undique aspero. Foliola conferta, pinnata, inferiora bipollicaria,
angusta, acuminatissima. Pinnulae omnes sessiles, oblongo-lunatae,
acutae, infimae discretae, crenatae, superiores sensim breviores
connexae, ut apex folii plane serratus sit, serraturis profundis acutis.

Fructificationes globosae, maiusculae, in disco, simplici serie.

40. POLYPODIUM DICHOTOMUM.

P. frondibus dichotomis bipinnatis: pinnulis linearibus integris,
parallelis. _Thunb. fl. jap._ p. 338. t. 37. _M. S. V._ p.938. n. 66.

Sponte crescit in montibus aridis Novae Zeelandiae, nec non intra
Tropicos, in collibus aridissimis insularum Societatis. Radice super
igne torrefacta et lapide vel fuste conquassata vescuntur novae
Zeelandiae homines, exsugendo partem farinosam, dulcescentem.
Descriptio Cl. Thunbergii, qui eandem plantam in Iaponia legit, optime
quadrat.

{76}

                           VI. POTULENTA.

50. PIPER METHYSTICUM. F.

P. foliis cordatis acuminatis multinerviis: spicis axillaribus
solitariis brevissimis, pedunculatis, patentissimis. F.

Species caute distinguenda a _Pipere latifolio_ quod in Supplem.
plantar. p. 91. nescio quo casu Piper methysticum vocatur. Etenim non
solum notis botanicis plurimis a vero Pipere methystico, latifolium
illud discrepat, sed etiam toxica qualitate caret, neque in nunc usum
ab incolis unquam adhibetor, sponteque nascit per omnes fere insulas
oceani australis intra tropicos sitas.

Piper methysticum verum inter plantas cultas earundem insularum passim
reperitur, iis tamen exceptis, quae nigrae gentis sedes sunt, novis
Hebridibus et Caledonia nova. Inter plantas autem cultas harum regionum
non alia maiori cura et sollertia, neque tam adsiduis laboribus
colitur, quam haec ipsa piperis perniciosissima species; nam et solum
huic culturae idoneum ligonibus crebro subvertitur, et a herbis sponte
nascentibus liberatur, simulque calce e coralliis et conchis marinis
fatiscentibus, stercoris loco fecundatur. Radix contusa vel potius
manducata, et cum saliva humectata, succum praebet nauseoso fervidum,
cui affunditur liquor e nucibus Cocos, vel etiam aqua pura. Liquorem
sic paratum acrem, nauseosum, virescentem harum insularum proceres et
sacrificuli in deliciis habent; quo minore aquae portione commiscentur
pocula, eo pluris existimantur, citius enim inebriant et in somnum
resolvunt; nimis frequenter autem repetitum temetum totum corpus sicco
{77} ardore quasi accendit. Tum oculi rubere, cutis exarescere et in
squamulas exfoliari, quae tandem in ulcera leprosa degenerant, vel
universam corporis maciem tabemque praesagiunt. Sapor huius liquoris
omnium maxime ingratus, ipsis pertinacissimis potatoribus ora
distorquet atque membra quatit horore. (Cook in itin. noviss. Vol. 1.
p.318.). Vires videntur inesse etiam narcoticae. Nomen apud
Taheitenses: _Ava_, apud incolas insularum Amicorum et Sandvigiarum cum
aspiratione dura praefixa: _Kava_. Caulis plerumque orgyalem
altitudinem attingit dichotomus, maculosus. Folia oblongo-cordata, nec
ut in P. latifolio subrotundo cordata. Spicae rectae breves solitariae,
nec aggregatae, longae, nutantes. Perfectam florescentiam non vidimus.

51. SACCHARUM OFFICINARUM. Linn.

S. floribus paniculatis, foliis planis, (lanugine flosculis longiore
F.) _M.S.V._ p. 103. n. 2.

Huius graminis magna copia plantatur in campis aridis insulae
Paschatos, cuius incolae ob aquae penuriam, eiusdem culmos dulci succo
plenos exsugunt. In O-Taheiti, Societatis, Marchiorum, Amicorum,
Sandvigii insulis minus frequens, cultum tamen nec sponte proveniens,
infantibus et pueris relinquitur. Taheitensium _To_.

52. CONVOLVULUS TURPETHUM. Linn.

C. foliis cordatis, angularis caule membranaceo quadrangulari,
pedunculis multifloris. _M. S. V._ p. 201. n. 22.

Sponte in insulis Societatis, Amicorum, Novarumque Hebridum nascit.
Caules succo dulcescente abundant, taheitensium pueris grato. Apud
Parkinsonum {78} (Journ. p. 37) vocatur Convolvulus _alatus_; Anne
jure, a C. Turpetho separetur, videant illi quibus sequentem
descriptionem cum vero C. Turpetho Linnaei comparare licebit.

Radix brevis, digiti crassitie, emittens fibras spithamea longitudine,
fibrillis paucis.

Caules tetragoni, membranulis alati.

Folia cordata, obtusiuscula, interdum angulata, palmaria Petioli
semiteretes, folio dimidio breviores.

Pedunculi teretiusculi, palmares, trifidi, pedicellis subunifloris.
Flores albi, corollis calyce vix duplo longioribus, campanulatis,
plicatisque, quinquefidis.

Calycis foliola duo exteriora ovata villosa, reliquis duplo majora,
(Hinc forte _Linnaeus_ in _Flora Zeylanica_, p. 31. singulo flori
involucrum diphyllum tribuit,) tria interiora ovata glabra.

Antherae spirales! Stigma globoso bilobum. Capsula membranacea,
globoso-depressa, bilocularis, loculamentis 1. s. 2. spermis. Semina
subrotunda, hinc angulata, atra, obscura.

Nomen Taheitense _Taudihau_.

53. MELALEUCA SCOPARIA. F.

M. foliis alternis ovatis acutis subtrinerviis floribus terminalibus
solitariis sessilibus. F.

Melaleuca scoparia _M. S. V._ p. 699. n. 4. Leptospermum scoparium.
_Forst. Charact. gen._ 36.

Haec arbuscula Novae Zeelandiae vix locum heic meruisset, nisi eius
flores et ramuli floriferi recentes, {79} foliis tenellis onusti ab
Europaeis Cookium comitantibus in itineribus suis circa globum
terraqueum et ad australes insulas, pro infuso, in Theae locum,
adhibitaefuissent. Potus hicce suaviter aromaticus, fragrans, brevi
tamen nimium amarorem contrahebat, scorbuticis ad instaurandam
valetudinem non nihil forte proderat.

Caulis arboreus, ramosissimus, erectiusculus, rimosus, cinereus, ramis
diffusis, obliquis, subfastigiatis, teretibus, aphyllis, summis
virgatis foliolis, apice herbaceis, villoso-sericeis.

Folia alterna sparsa, subsessilia, ovato-lanceolata, acuta integerrima,
trinervia, patentia, plana, laevia, punctata, supra intense viridia,
subtus pallida, bilinearia. Petioli vix ulli, planiulculi.

Flores solitarii terminales, sessiles in apice ramulorum, albi,
magnitudine florum cerasi. Bracteae subrotundae, imbricatae, concavae,
deciduae calycem usque ad medium cingentes, obtegentes.

CAL. _Perianthium_, hemisphaericum, germini adnatum, idque umbilicans,
margine integerrimo elevato. Limbus e foliolis quinque parvis, ovatis,
concavis, cum petalis alternantibus, albis, extus rubicundis, deciduis.

COR. _Petala_ quinque orbiculata, patentissima, planiuscula, ungue
minimo calycis margini interiori inserta, ejus foliolis triplo longiora.

STAM. _Filamenta_ vigintiquatuor, erecta, subulata, petalis dimidio
breviora, calycis margini simplici ordine inserta. _Antherae_ didymae,
subrotundae.

PIST. _Germen_ hemisphaericum, calyce umbilicatum, inferiusque
vestitum, supra convexiusculum. _Stylus_ filiformis, longitudine et
directione staminum deciduus. _Stigma_ capitatum.

{80}

PER. _Capsula_ haemisphaerica, calyce umbilicata, supra planoconvexa,
apice puncto excavata, quinque striata, quinquelocularis, quinquevalis,
apice dehiscens, polysperma.

SEM. plurima, minima, linearia, cylindrica, tenuissima.

OBS. Haec species a Charactere generico Melaleucae aliquanto recedit,
sed tamen eidem generi adnectitur per speciem intermediam, nempe M.
virgatam.

54. DACRYDIUM CUPRESSINUM. Solander.

Pulcherrimum hocce Taxoque affine genus, cuius florescentiam non
vidimus, ab Illustri Solandro nomen Dacrydii accepit. Reperitur in Nova
Zeelandia, vbi Cookius, e junioribus ramusculis, foliis tenellis
onustis, et resinosa materia amaricante scatentibus, potum, cerevisiae
quodammodo similem, parari jubebat, cuius praestantiam in malo
scorbutico disertis verbis extollit in hodoeporico & succedaneum
potumcereuisiae e taleis Pini canadensis confecti, inque America
septentrionali & inter nautas notissimi, vulgo _Spruce-beer_ esse
voluit. Non tamen negandum est, hunc e Dacrydio cupressino paratum
potum, jejunis nauseam et vertiginem nduxisse, parvo temporis spatio
interjecto transeuntem.

  * * * * *

Benevole lector, Pauca sphalmata, quae lectim difficilem redere possent
sic corrigere velis.

Pag. 8 Lin. 8 pro labis lege labiis. p. 9. l. 21 p. crassciuscula l.
crassiuscula. p 15. l. 26. p. dioscoreaa l. dioscoreae. p. 19. Not. 1.
p. in l. id p 20. l. 13. p. granatum l. Granatum. p. 23 l. 10 p.
efibrillis l. e fibrillis. p. 28. l. 21. p. ccrnuntur. l. cernuntur. P.
29. l. 3. p. onginquo l. longinquo. p 32. l. 1. p. geri l. gerit. p.
32. l. 24. p. reigae l. regiae. p 37. l. 19 p. Arbo l Arbor. p. 40. l.
12. p. cuneate l. cuneatae. p. 41. p. in habitantium l. inhabitantium
p. 52. l. 20. p. eollocantur l. collocantur. p. 58. l. 35. p. singnlis.
l. singulis. p. 60. l. 6. p. hexaphillum l. hexaphyllum p. 61 l. 1. p.
possiit l. possit. p. 61. l. 13. p. radices l. radicis. p. 62. l. 14.
p. emitit l. emittit. p. 63. l. 1. p. similimae l. simillimae. p. 63.
l. 16. p. irrgulariter l. irregulariter.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home