Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Punicorum Libri Septemdecim
Author: Silius Italicus, Tiberius Catius
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Punicorum Libri Septemdecim" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)



[Transcriber’s Note:

This text is based on the 1823 Lemaire (Paris) edition, in turn based on
the 1792 Ruperti (Göttingen) edition. The “Ed.” of the Notes is Lemaire.
The poem alone, without notes and commentary, is available separately as
e-text 27219.

This e-text contains characters that require Unicode (UTF-8) file
encoding, including accented Greek and a few words of Hebrew:

  Œ œ (oe, always printed as a ligature)
  αἴ κέ ποθι Ζεὺς δῷσι πόλιν ἐξαλαπάξαι
  [Hebrew] ברק

If any of these characters do not display properly, or if the
apostrophes and quotation marks in this paragraph appear as garbage,
make sure your text reader’s “character set” or “file encoding” is set
to Unicode (UTF-8). You may also need to change the default font.
As a last resort, use the Latin-1 version of the file instead.

In the original book, each page of the poem had three sections: the
poem itself; the Variae Lectiones; and the commentary. For this e-text
the last two items have been reversed, with the commentary placed
immediately after each short section of text, followed by the Variae
Lectiones.

In the Notes and Variae, line numbers in brackets were added by the
transcriber for consistency with the HTML version, where explicit
numbers were needed for linking. Duplicate numbers in the original are
unchanged. Known errors in cross-references are noted in brackets
immediately after each entry. _Not all errors were found._

In the Notes, Variae and Index, punctuation errors such as comma for
period have been silently corrected. Other errors are listed at the end
of each Book.]


       *       *       *       *       *

                  BIBLIOTHECA

                CLASSICA LATINA

                      sive

                   COLLECTIO

         AUCTORUM CLASSICORUM LATINORUM

             cum Notis et Indicibus

       *       *       *       *       *


_On souscrit, à Paris,_

  Chez N. E. LEMAIRE, Éditeur, boulevard Italien, nº 22, en face des
       Bains Chinois.
     BARROIS l’aîné, libraire, rue de Seine, nº 10, Faub. St.-Germ.
     DEBURE frères, libraires du Roi, rue Serpente, nº 7.
     J. DIDOT, l’aîné, Imprimeur du Roi, rue du Pont-de-Lodi, nº 6.
     F. DIDOT, Imprimeur du Roi et de l’Institut, rue Jacob, nº 24.
     TREUTTEL et WURTZ, libraires, rue de Bourbon, nº 17.
     Aug. RENOUARD, libraire, rue de Tournon, nº 6.
     MONGIE aîné, libraire, boulevard Poissonnière, nº 18.
     BOSSANGE père, libraire, rue de Richelieu, nº 60.
     BRUNOT-LABBE, libraire, quai des Augustins, nº 33.
     H. VERDIÈRE, libraire, quai des Augustins, nº 25.
     ARTHUS-BERTRAND, libraire, rue Haute-Feuille, nº 23.

Et chez tous les libraires de France et des pays étrangers.


       *       *       *       *       *


             CAIUS SILIUS ITALICUS


       *       *       *       *       *


             EXCUDEBAT JULIUS DIDOT

         Natu Major, Regis Typographus.



                 CAIUS SILIUS
                   ITALICUS.

                   PUNICORUM
               LIBRI SEPTEMDECIM

          ad Optimas Editiones Collati
            cum Varietate Lectionum
            Perpetuis Commentariis
     Præfationibus Argumentis et Indicibus

                    Curante

                 N. E. LEMAIRE


                 Volumen Prius

          Volumen Secundum et Ultimum.

        [Decoration: publisher’s device]

                   PARISIIS

      Colligebat Nicolaus Eligius Lemaire
            Poeseos Latinæ Professor

                  MDCCCXXIII



TABULA

Rerum Quæ in hoc Priori Volumine Continentur.

                                                           Pag.

  Eruditissimo Lectori s.p.d. N. E. Lemaire.                ix
  Compendia scripturæ quæ sæpissime occurrunt              xiv
  C. SILII ITALICI PUNICORUM lib. I.     _Argumentum._       1
                             lib. II.    _Argumentum._      84
                             lib. III.   _Argumentum._     151
                             lib. IV.    _Argumentum._     222
                             lib. V.     _Argumentum._     288
                             lib. VI.    _Argumentum._     343
                             lib. VII.   _Argumentum._     404
                             lib. VIII.  _Argumentum._     467
                             lib. IX.    _Argumentum._     547
                             lib. X.     _Argumentum._     592
                             lib. XI.    _Argumentum._     640

TABULA

Rerum Quæ in hoc Posteriori et Ultimo Volumine Continentur.

  C. SILII ITALICI PUNICORUM lib. XII.     _Argumentum._     1
                             lib. XIII.    _Argumentum._    70
                             lib. XIV.     _Argumentum._   144
                             lib. XV.      _Argumentum._   215
                             lib. XVI.     _Argumentum._   283
                             lib. XVII.    _Argumentum._   339

  Ad Lectorem Præmonitio.                                  397

  COMMENTATIO DE SILII VITA ET CARMINE.                    399

    SECTIO PRIMA. _De genere, studiis, honoribus, vita
        et morte C. Silii Italici._                        399
    SECTIO SECUNDA. _De Carminis indole, de argumenti
        tam delectu, quam tractatione; et de auctoribus,
        quos poeta secutus sit._                           410
    SECTIO TERTIA. _De præstantia carminis Siliani,
        et de utilitate ex eo capienda._                   428
    SECTIO QUARTA. _Historia literaria carminis Siliani,
        et recensus Codicum MSS._                          432
      Præfatio Drakenborchii.                              432
    SECTIO QUINTA. _Catalogus editionum C. Silii
        Italici._                                          446
    SECTIO SEXTA. _De hujus editionis ratione
        et consilio._                                      463

  C. SILII ITALICI VITA, auctore CRINITO.                  473
  TESTIMONIA VETERUM DE SILIO EJUSQUE CARMINE.             475
  TESTIMONIA ET JUDICIA RECENTIORUM.                       478
  ARGUMENTA XVII LIBRORUM SILII ITALICI, auctore
      Hermanno Buschio Pasiphilo.                          487
  Ambrosii Nicandri Toletani in singulos libros
      SILII catalepses.                                    494
  Præfatio Heynii.                                         497

  INDEX universus rerum et verborum in SILIUM ITALICUM.    505

  ADPENDIX, sive Diatribe de stylo poetico,
      et potissimum SILIANO.                               660



ERUDITISSIMO LECTORI

S.P.D.

N. E. LEMAIRE.


Ut in Editione nostra _Livii_ publicanda antesignanum et ducem secutus
sum _Cl. Ruperti_, ita in edendo atque illustrando C. Silii Italici
poemate ad ejusdem auspicia et vexilla volui me convertere, quia, ut
aiebat Heynius in præfatione (quam ad calcem operis rejiciam), ille
in Silio interpretando operam posuit tam doctam et accuratam, ut æqui
judices inter meliores eum habituri sint interpretes, qui criticam
sollertiam cum interpretandi subtilitate præclare conjunxerit.

Mens quidem aliquando mihi fuerat, quum de Silio Italico bene mereri
vellem, in hac editione novum de integro laborem exantlare, perpetuasque
adnotationes proferre, quas ideo ad concinnandas adjutorem quærebam, et
jam virum omni doctrinarum supellectile adornatum, ut in id opus se
accingeret, invitaveram.

Antiquorum enim poetarum, viri docti nullum fere magis, quam Silium,
neglexere, et, qui optime etiam de eo meriti sunt, ad interpretationem
tamen carminis parum contulere, omnemque pæne operam in critica ejus
tractatione posuerunt. Quicumque igitur editionem, Silio dignam,
meditatur, ei nova adeoque lubrica via ingredienda; et non contextus
tantum, quam et accuratissimo et modestissimo potissimum judicio fieri
potest, constituendus, sed poeta etiam perpetuo inprimis commentario
illustrandus est.

Ea sunt quæ Cl. _Ruperti_ sibi proposuit et perfecit: cujus operam quo
attentius legi ac perpendi, eo magis visum est, frustra me operam
impensamque consumpturum, quum tales forent in manibus opes. Sagacissimi
enim ingenii vir, ipsum poetam perpetuis commentariis illustrare, et
lectionem carminis, cujus omnem varietatem enotavit, ad fidem codd.
accuratius constituere, et vulgarem atque antiquam vel revocare et
tueri, vel emendare conatus est. Var. lect. ab interpretatione seposuit,
et inde duplicem commentarii sui partem fecit, ut major lux eniteret,
faciliorque foret alterutrum quærentibus labor.

Hunc itaque optimum ducem existimavi et secutus sum, adjectis quibusdam,
quæ aut necessaria, aut certe bona viderentur: nam præcipua hæc cura
fuit, ut quicumque mea editione uteretur, reliquis omnibus carere
posset, et in ea reperiret, quidquid boni atque utilis ad Silii carmen
explicandum emendandumque alii contulissent. Sæpius quoque loca similia
e gallicis scriptoribus transcripsi, quique easdem res aut tractassent,
aut memorassent, verbi causa, _Bossuet_, _Montesquieu_, eos contuli;
quod præsertim in posterioribus libris deprehendes, quum hic plura sint
Silio et Nostris communia.

Quæ autem Cl. _Ruperti_ ad calcem operis addenda aut corrigenda
subjunxerat, sive ex interpretatione Ernesti et Lenzii, sive ex notis
criticis Withofii excerpta, hæc ego in suum quæque locum retuli,
composui, concinnavi.

Eæ quidem fuerunt causæ, cur paulo fortasse longius excreverit labor;
sed hæc si culpa est, ingenue fateor volens peccasse, et cum ipso
Goettingensi editore sic excusatum habeas velim:

  Non defuere, qui nimiam reprehenderent copiam tam exemplorum dictionis
  alicujus aut elegantiæ, quam veterum recentiorumque scriptorum, in
  rebus historicis, geographicis ac mythicis a me laudatorum. Id tamen
  ex vano eruditionis ostentandæ studio profectum existimari nolim, et
  res justam excusationem habere videtur. Primum enim haud dissimulo, me
  omnem dedisse operam, ut quam plurimis satisfacerem; neque vero
  ignorabam, permultos etiam hodie esse viros doctissimos, quibus hæc
  rerum verborumque illustrandorum ratio adrideat, quæ olim Nic.
  Heinsio, Burmanno, Broekhusio, Drakenborchio aliisque magni nominis
  hominibus probabatur: quorum tamen vestigia non ita sequutus sum, ut
  exempla tantum exquisitioris loquendi formæ cumularem, nulla habita
  ratione originis ejus vel causæ, indolis ac significatus, nec admonito
  de iis lectore; nisi forte illa vel ex locis adscriptis satis
  intelligi et legentibus jam hac compendiaria via, qua chartæ parcitur,
  in memoriam revocari possent, vel ibi ab aliis, quorum editiones ac
  libri omnium fere manibus teruntur, jam explicata essent. Deinde in
  doctissimo poeta interpretando versabar, in quo adhibendæ talis
  eruditionis facultas et major erat, et aptior atque utilior. Denique
  id egi, ut non tirones modo, sed eruditos quoque homines et juventutis
  potissimum magistros meam Silii editionem consuluisse haud omnino
  pœniteret, atque iis, qui longiores disputationes de tot exquisitis
  dicendi formulis, rebusque historicis, mythicis ac geographicis,
  ubivis in doctissimo poeta obviis desiderarent, (quales passim
  inveniuntur) uberiores, unde eas peterent, fontes in promtu essent,
  et quidem plerique vel adeo omnes, ut, si hunc vel illum adire non
  possent, (quæ tristis multorum sors est) ad alios confugerent.

Commentationem vero de Silii vita et carmine in alterum volumen rejeci:
ibi vir doctiss. de ejus genere, nominibus, studiis, honoribus, vita
ac morte disputat; deinde in carminis indolem, consilium ac fontes, e
quibus poeta hausisse videatur, inquirit; tum de præstantia illius, et
de utilitate quæ percipi possit ex ejus lectione, disserit; quo facto,
codices MSS. et editiones Silii recenset; in fine denique, quale
consilium post virorum doctorum conatus in molienda editione secutus
sit, declarat.

Tum subjungentur testimonia ac judicia; et Catalogus editionum ex
integro concinnatus.

Accedet _Index rerum verborumque_, in quo potissimum desudavit auctor,
et quem pro desperato centies abjectum, reputata tamen utilitate rei, in
poeta potissimum tam docto conspicua, repetiit, et telam, impatientia
toties abruptam, diligenter retexuit. Non defuere quidem editores
poetæ, qui ante ipsum tales conficere indices laboraverint: sed
Drakenborchianus non nisi ad criticas virorum doctorum observationes,
Schmidianus ad notas Drakenb. et Heinsiorum, Ernestinus, qui omnium
uberrimus est, ad sola verba spectat. Dausqueianus, Cellarianus et
Bipontinus tam latinitatis, quam rerum rationem habent, at nimis
manci sunt. Is, vero quem, diligenter toto carmine iterum perlecto,
concinnavit, memorabiles res, voces ac dictiones continet omnes, et
præterea, quidquid vel in notis vel in Var. Lect. illustratur, adpositis
literis _n._ et _V.L._ indicat. Maluit quoque nimiam sibi copiam, quam
brevitatem exprobrari posse, et quædam tenuia nec adeo necessaria
irrepere, quam quidquam prætermitti, quod si non omnibus, certe
nonnullis notatu dignum videri posset.

Indicem excipit _Appendicula_, in juventutis potissimum gratiam adnexa,
quam tamen, nisi lectores passim ad eam auctor remisisset, brevitatis
studio omisissem, quanquam ex ea non minimus fructus percipi potest.

Ea sunt quæ monitum te, lector optime, volui: felix, si mea tibi
adriserit opera, quam foveas et adjuves, precor. Vive, et vale.

    N. E. LEMAIRE.



COMPENDIA SCRIPTURÆ

Quæ Sæpissime Occurrunt.


  _C. Col._ vel simpl. _Col._ hoc est, codex Coloniensis.
  _Oxon._ vel _Ox._ codex Oxonius.
  _Tell._ vel _c. T._ vel _T._ codex Tellerianus.
  _Put._ vel _c. P._ vel _P._ codex Puteanus.
  _R._ 1, vel _Rom. pr._ editio romana princeps.
  _Rom._ 2, vel _R._ 2, editio romana secunda vel Pomponii Læti.
  _Rom._ 3, vel _R._ 3, editio romana tertia a N. Heinsio collata
      et excussa.
  _Parm._ editio Parmensis.
  _Med._ editio Mediolanensis.
  _Ben._ vel _Benes._ editio Benessæ.
  _Ind._ vide in _Indice_.
  _App._ vel _Adp._ Adpendix, sive diatribe de stylo et idiotismis
      Silii.


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


C. SILII ITALICI

PUNICORUM


LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

Exposito totius operis argumento; 1-20.

Carthaginis origo describitur, ubi Juno inprimis colebatur; 21-28.

Quæ prospiciens, Romanos, Trojana stirpe oriundos, et plurimum jam
opibus, armis, et potentia valentes, Carthaginem, Romæ æmulam,
aliquando eversuros esse, Pœnis et potissimum Hannibali, quem natura
crudelem, perfidum, fortem, laudis, vindictæ, præliorumque avidum et
sine ulla religione finxerat, ad bellum cum hoc populo gerendum,
animum incendit; 29-69.

Ad idem bellum, ineunte etiam ætate, Hannibal a patre suo Hamilcare,
altaribus admotus, in Didonis templo, coramque sacerdote, quæ ex
victimæ immolatæ extis futura ejus fata et res gestas auguratur,
solenni jurejurando adigitur; 70-139.

Hamilcare mortuo, summa imperii committitur Hasdrubali, ejus genero,
viro crudeli et ad iram proclivi, qui Tagum, Hispaniæ regulum, cruci
subfigit; 140-164.

Famulus autem Tagi cæde Hasdrubalis dominum ulciscitur, et inter
tormenta risu serenaque lætitia exsultat; 165-181.

Quo facto, Hannibal admodum adolescens, a toto exercitu, qui ex Pœnis et
Hispanis constat, imperator salutatur; 182-238.

Iste fortis, animosus, gloriæque cupidus, omni militiæ labore se
exercet, et sæpius ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi
reservat; 239-267.

Quam primum autem militum animos sibi conciliavit, nullam interponit
moram, quin Saguntum, Hispaniæ Tarraconensis urbem, obpugnet, et hanc
causam belli cum Romanis, Saguntinorum sociis, gerendi adripiat;
268-295.

Castra extemplo urbi admovet, et milites suos ad vallum invadendum
murosque superandos hortatu et exemplo incitat; 296-349.

Saguntini oppidum aliquandiu phalarica tuentur, sed testudine hostium
facta, moenia procumbunt, et porta urbis recluditur; 350-375.

Tum Murrus Pœnos subeuntes fortiter et ingenti cæde repellit, donec
tandem ab Hannibale, qui non minorem hostium numerum prostraverat,
confossus perit; 376-517.

Victor autem, dum ad corpus Murri spoliandum adproperat, magna hostium
multitudine circumventus et mortifero vulnere ictus, ex maximo, in quo
versatur, vitæ discrimine Junonis interventu eripitur, et ægre se ad
vulnus sanandum ex acie recipit; 518-555.

Quum itaque, duce Pœnorum sauciato et præterea imminente jam nocte,
prælium dirimeretur, obsessi, ne tam exoptatam rei bene gerendæ
occasionem amitterent, majore animo vires reparant, concilio convocato
de summa belli deliberant, legatosque Romam mittendos decernunt;
556-573.

Isti navibus prospere in Tiberim transvehuntur; 574-607.

Et Senatum populi Rom. in templo, spoliis belli Punici primi ornato,
adeunt; 608-629.

Sicoris adversam suorum fortunam exponit, et Romanos tam fœderis cum
Saguntinis icti religione, quam originis similitudine et communis
periculi metu, ad ineundam belli societatem et Sagunti libertatem
dignitatemque tuendam movere conatur; 630-671.

Oratione ejus finita, legati, scissis vestibus, corpora humo adfligunt,
et patres aliquandiu animi pendent. Cn. Corn. Lentulus auctor est, ut
Hannibal ad meritam pœnam poscatur, Carthaginique, si eum Romanis
dedere recusaret, bellum extemplo indicatur: at Q. Fabius Maximus
Cunctator suadet, ut consideratius rebus suis consulant, et legati
prius mittantur, qui renuntient, utrum dux Pœnorum sua sponte, an
Senatus auctoritate bellum Saguntinis intulerit? Postremo dolor ira
mixtus patres ad consilium Lentuli præferendum impellit; 672-694.


  Ordior arma, quibus cælo se gloria tollit
  Æneadum, patiturque ferox Œnotria jura
  Carthago. Da, Musa, decus memorare laborum
  Antiquæ Hesperiæ, quantosque ad bella crearit,
  Et quot Roma viros, sacri quum perfida pacti                       5
  Gens Cadmea super regno certamina movit;

    1. _Ordior arma_ ut ap. Grat. Cyneg. 24, et Auson. Protrept. v. 62,
    Drak. _Ordior_, incipio, scil. canere _arma_, h. bella, ut in princ.
    Æneidos. De elegantia locutionis _ordior arma_, vid. quos Withof.
    laudat, Hoogstrat. ad Corn. Nep. Alcib. II extr. et Toll. ad Auson.
    Profess. c. 3, p. 151. Cf. Cic. ad Div. V, 12.
    --_cælo_, ad, seu in cælum. V. App.
    2. _Æneadum_, Romanorum, ab Ænea et Trojanis oriundorum.
    --_ferox_, fortis et bellicosa, vel potens. Sic et _sævus_,
    _asper_,
    _acer_, _atrox_, _dirus_, _horridus_, _insanus_, _improbus_, et
    Græcorum θρασὺς, ὀξὺς, δριμὺς, αἰνὸς, τραχὺς, δεινὸς, οὖλος, aliaque
    ejusmodi epitheta, ab ira ejusque attributis desumta, quod semel
    monuisse sufficiat, vel ad virtutem, vel ad vim et potestatem, vel
    denique ad ventos et mare transferuntur, et sæpius tum sive simpl.
    ornant, sive per _magnus_, _fortis_, _potens_ exponi possunt, qua
    ratione jamdudum Nonius et Serv. ad Virg. Æ. I, 4, voc. _saevum_
    explicarunt, quos immerito vanitatis incusabat Gesner. in Thes. vid.
    App. et ad v. 58, 101, 251; it. Cel. Heyne ad Virg. Æ. I, 14 et 99.
    --_patitur Œnotria jura_, h. in potestatem Romanorum redacta est.
    Cf. XV, 5 et 383. _Œnotria_ vetus nomen Italiæ, ab Œnotris,
    Pelasgis, priscis ejus incolis, sic dictæ.
    --Vide in nostra editione Virg. vol. II, p. 136 et 209, notas et
    Exc. XXI ad Æn. I; et in Guthriani operis recensione T. IV, p. 75
    sq. _Ed._
    3. _Musa_, vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 8; VII, 37, 641; IX, 525; et
    Kœppen ad Hom. Iliad. α, 1, et β, 484 seq.--_da memorare_, fac ut
    memorem, ut αἲ κέ ποθι Ζεὺς δωσι πόλιν ἐξαλαπάξαι ap. Hom. Iliad.
    α, 129. Cf. Virg. Æ. VI, 66; XII, 97.
    --_decus_, κλέος, _laborum_, gloriam rerum gestarum, multis curis
    ærumnisque partam; vel gloriosissimum celeberrimumque omnium, quæ
    unquam gesta sunt, bellorum.
    --_Labor_, ut πόνος et μόχθος, passim pro pugna.
    4. _Hesperiæ_, terræ occidentalis; nomen Italiæ ob situm a Græcis
    impositum.
    --_Antiquæ_, h. post hominum memoriam jam habitatæ, adeoque nobilis
    et fama nominis sui notissimaæ. Quemadmodum enim hominum, quæ vulgo
    dicitur, nobilitas ex antiquitate generis fere æstimatur; ita et
    antiqua origo sæpe a poetis in magna vel urbium vel terrarum laude
    ponitur. Vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 12, 375, 531.
    5. _perfida pacti_, in pacto servando, h. fœdifraga: græca loquendi
    forma, poetis Rom. sed præ ceteris Silio familiaris. Vid. App.
    _Perfidia Punica_ tam nota est, ut vel in proverbium abierit eique
    _Græca fides_ obposita sit, etsi scriptores Rom. ipsi testantur,
    Pœnos causa, fide, religione ac moderatione superiores, nec nisi
    fortuna inferiores fuisse.
    6. _Gens Cadmea_, Carthaginienses, coloni Tyriorum e Phœnicia, unde
    Cadmus originem habuit. Silius urbium populorumque nomina variare,
    et hinc passim paulo longius repetere solet. Sic Romani _Dardanii_
    et _Rhœtei_, Puteolani _Pherecyadæ_, (XII, 159) Tarentini _Œbalii
    nepotes_, Pœni _Agenorides_, Lacones _Tyndarii_ vocantur.

      3. _Karthago_ Drak. ubivis, auctore N. Heinsio, edidit. Sed in
      numis, inscriptt. et marmoribus orthographia variat, neque
      auctoritas eorum tanta est, ut certa inde scribendi regula repeti,
      literaque _K_, quæ solis Græcis relinquenda videtur, Romanis
      obtrudi possit. Præterea in iisdem non passim modo _Kanna_,
      _kastitas_, _kaput_, _kalumnia_, _karina_, _arka_, _evokatus_,
      _Volkanus_, _Parkarum_, _merkator_ et _dedikaverunt_, sed
      sæpissime etiam _karus_, _karissimus_, _Kalendæ_ et _Kæso_ vel
      _K_ legimus, quam tamen scribendi rationem, si duo posteriora
      exceperis verba, nemo facile imitandam putet. Alii _Kartago_ vel
      _Cartago_ sine adspiratione, ut in quibusdam inscriptt. reperitur,
      scribendum præcipiunt. Vera autem veterum pronunciatio parum nobis
      nota est; quocirca nihil certi et in quibus tuto adquiescere
      possis, statuere licet, semperque lubricum in talibus judicium
      esse debet. Vid. tamen Cic. Orat. c. 48.

  Quæsitumque diu, qua tandem poneret arce
  Terrarum Fortuna caput. Ter Marte sinistro
  Juratumque Jovi fœdus conventaque patrum
  Sidonii fregere duces; atque impius ensis                         10
  Ter placitam suasit temerando rumpere pacem.

    7. Pœni de principatu contenderunt, diuque dubium fuit, in _qua
    arce_ h. urbe, Romæ an Carthagine, _Fortuna caput_ imperii
    _terrarum_ constitueret.
    7. _Arx_, ut Gr. ἄκρα et ἄκρον, poetis proprie, quidquid altum est,
    adeoque montes, vertex montis, (ut XV, 480, et ἄκρα τῶν ὀρῶν vel
    ἄκρον Ἴδης ὑψηλῆς, Hom.) colles et promontoria, ut Il. ξ, 36,
    deinde quod in colle et editis locis positum est, inprimis
    ἀκρόπολις, et quoniam hæc reliquæ civitatis initium et origo esse
    solebat, simpl. etiam _urbs_ dicitur, ut Ἰλίου ἄκραι. Vid. Ind.
    8. Ter Pœni, fœdere rupto, bellum Romanis intulerunt.
    9. _Juratum Jovi_, jurejurando confirmatum per Jovem, fœderis
    testem et perjurii vindicem, unde ὅρκιος et ὅρκων ταμίας dicitur,
    v.c. Eurip. Med. 170, et Hippol. 1025. Conf. inf. v. 482; VI, 693;
    et Schol. Eurip. ad Hecub. 336.
    10. _Sidonii_. Pœni, a Phœnicibus oriundi.
    11. _ensis suasit rumpere pacem_, pro vulgari, ipsi in animum
    induxere, rumpere pacem ense. Nam, quod Perill. Heyne literis,
    humaniter ad me datis, monet, a belli cupiditate ductum, quod
    arma ipsa stimulare, movere, suadere dicuntur; et egregie gladio
    tribuitur, quod eo potius factum est.
    --_temerando rumpere_, temere violare: nam _temerare_ est temere
    aliquid moliri et agere, vel novi quid tentare; deinde violare,
    inprimis res sacras, et usui humano non destinatas, quas _temerare_
    dicuntur, qui inrumpunt, quo ire nefas est, vel qui vident, tangunt,
    comedunt, faciunt, quæ non licet. Vid. Heins. ad Ovid. Fast. I,
    630; ad Ep. ex Ponto II, ii, 27, et ad Amor. I, viii, 19; Burm. ad
    Val. Fl. I, 627, 800; et Broukh. ad Tibull. III, v, 7. Conf. ad
    II, 472.

      9. _patrum_ potius scribendum videtur, ut pacta majorum, non
      Senatus, intelligantur.
      11. _placitam_, h. quæ tam Pœnis quam Romanis placuit, et de cujus
      conditionibus inter utramque partem convenit, ex libris scriptis
      restituere Modius et N. Heins. cf. Intpp. ad Virg. Æn. IV, 38 et
      inpr. X, 15. Gronov. Gust. ad Stat. Th. VII, 190. Heins. ad Ovid.
      Epist. XIX, 208 et Æn. I, 37. Vulgo _placidam_ editur, prob.
      Dausq.; sed _placidam pacem_ propr. _turbari_, _placitam_ autem,
      h. pactam, sancitam, conventam, _rumpi_ monet Drak. cf. III, 416.

  Sed medio finem bello excidiumque vicissim
  Molitæ gentes; propiusque fuere periclo,
  Quîs superare datum. Reseravit Dardanus arces
  Ductor Agenoreas: obsessa Palatia vallo                           15
  Pœnorum, ac muris defendit Roma salutem.

    12. _medio_, secundo, _bello_ Punico.
    13. Hæc sunt Liviana XXI, 1: «Adeo varia belli fortuna ancepsque
    Mars fuit, ut propius periculum fuerint, qui vicere.» Cf. Flor.
    II, 6, pr.
    --_datum_, a fatis concessum.
    14. _Reseravit_, intravit, cepit; et actus pro conatu. Cf. App.
    --_arces Agenoreas_, Phœnicias, ut VII, 642, h. Carthaginem, a
    Phœnicibus conditam, quorum rex et auctor, in Græcorum mythis,
    Agenor, Beli f. et Cadmi pater, fuisse dicitur: unde et Pœni
    _Agenoridæ_ passim vocantur. Vid. Ind. et ad v. 6, 7 et 88.
    15. _Dardanus ductor_, Scipio, dux Romanorum, qui a Trojanis, quorum
    regem Samothracum fabulæ Dardanum faciunt, orti dicuntur: nisi ipsam
    Dardani originem, quæ ad Arcadiam, et, quoniam inde Pelasgi Italiam
    venerunt, ad Italiam quoque refertur, respici malis. De Dardano vid.
    Heyne Excurs. VI, ad Virg. Æ. III, 167 sq. _Dardanus_ pro
    _Dardanius_, ut ap. Virg. Æn. IV, 662, et XI, 287, ubi vid. Heyne.
    Sic et Κελτὸς Ἄρης, Θεσσαλὸς λεὼς, Δελφὶς ἄκρα vel πέτρα et alia
    vid. Spanhem. ad Callim. H. in Del. v. 173 et 177. Cf. ad v. 252,
    V.L.
    --_Palatia_, collem Palatinum, h. Romam, a Pœnis obsessam, de
    quo v. XII, 510 sqq. _Palatia_, ut apud Virg. Georg. lib. I, v. 499.

      13. _periclum_ suspicabatur N. Heins., motus auctoritate Mureti et
      Gron., qui in optimis membrr. Livii XXI, 1 (vid. not.), _propius
      periculum_, non _periculo_, ut vulgo editur, invenerunt. Vulgaris
      quoque lectio ex ant. scriptura _periclô_ vel _periclom_ facile
      nasci potuit. Sed quoniam _propior_ et _proximus_ apud Silium
      plerumque tertio, non, ut ap. alios (vid Manut. ad Sallust. B. C.
      11, et Gron. ad Liv. XXII, 40), quarto casui junguntur, nihil
      mutandum censet Drak. Huc adcedit, quod poeta orationem non
      variare tantum potuisse, sed, quia mox _datum_ sequitur, ut
      κακοφωνίαν vitaret, etiam debuisse videtur. Cave tamen provoces
      ad auctoritatem Virg. Æn. VIII, 556, ubi vid. Heyne.
      14. _Quîs_, pro _queis_, Col. et Ox. cum priscis edd. unde ubivis
      illud revocavit Drak., qui laudat Broukh. ad Prop. II, 10, 47, et
      Intpp. ad Virg. Æn. I, 95.


    Tantarum causas irarum odiumque perenni
  Servatum studio, et mandata nepotibus arma
  Fas aperire mihi, superasque recludere mentes.
  Jamque adeo magni repetam primordia motus.                        20

    18. _arma_, bella, _nepotibus_, posteris et quasi Epigonis Pœnorum
    Romanorumque a majoribus suis _mandata_, tradita et tanquam
    hereditate ad eos translata. Cf. Virg. Æ. IV, 622 sqq. ubi tamen
    _nepotes_ non proprio sensu intelligendos monet Heyne.
    19. _aperire_, explicare, ut _ape. notitiam_ dixit Cic. Orat. 33, et
    _causas_ Prop. IV, x, 1.
    --_superasque mentes_, consilia deorum, maxime Junonis, _recludere_,
    prodere, ut _reserare_, VII, 436.
    20. _repetam primordia motus_, ab initio magnum et memorabile
    bellum.
    --_adeo_, itaque; vel παρέλκει. Vid. Ind.

      19. _superumque_ tacite et invitis libris edidit Cl. Lefeb. Male!


    Pygmalioneis quondam per caerula terris
  Pollutum fugiens fraterno crimine regnum
  Fatali Dido Libyes adpellitur oræ:
  Tum pretio mercata locos, nova mœnia ponit,
  Cingere qua secto permissum litora tauro.                         25

    21. Cf Virg. Æ. I, 338... 368, ubi Venus originem Carthaginis, a
    Didone conditæ, fusius exponit, in quam tamen adcuratius inquirit
    Heyne Exc. I ad Virg. Æn. IV.
    --_terris Pygmalioneis_, e Phœnicia, seu Tyro. Cf. Æ. I, 346 sq.
    --_cærula_ sc. æquora, seu maria, κυάνεα κατὰ νῶτα, simpl. pro
    mari, ob colorem, ut κύανος, et ap. Virg. Æ. III, 208; IV, 583;
    VIII, 672.
    22. _crimen_, τὸ ἄγος, _fraternum_, Pygmalionis fratris, qui
    Sychæum, Didonis maritum, occiderat regnumque vi occupaverat. Fabula
    satis nota et græcæ originis narratur auspiciis et ductu Maronis Æn.
    I, 365 sq.; IV, 211.
    24. _pretio mercata locos_, quocirca Pœnos longo tempore post
    tributum quotannis pependisse memorat Justin. IX, 2.
    --_mœnia ponere_, ut τιθέναι et _statuere_, ἱδρύειν, ἱστάναι, στῆσαι
    πόλιν, ἐστήξειν τεῖχος, Callim. H. in Apoll. 14 al. Cf. Burm. ad
    Virg. Æn. II, 295. _mœnia_ Byrsam arcem, in media urbe et arduo loco
    sitam, ea parte, _qua permissum_ ei erat _cingere litora_, agrum in
    terra mari propinqua, _secto tauro_, corio tauri, in minutissimas
    partes dissecto.
    25. Hanc fraudem illustravere, a Drak. laudati, Heindreich. reipubl.
    Carthag. I, 1, p. 21; et Themist. Orat. XXI, p. 261, ed. Harduini,
    similemque narrat Saxo Gramm. hist. Dan. IX, p. 176.

      24. _solum_ pro _locos_ Nicander, quem Asulanus aliique secuti
      sunt, primus refinxit, haud dubie, quod jam Drak. monnit, ex Virg.
      Æn. I, 367, quasi poetam dedeceret orationem variare.
      25. _litora_ ubivis pro _littora_, auctoribus N. Heins. et Drak.,
      edendum curavi, etsi origo hujus voc. prorsus ignota est, quod
      tironum causa moneo, ne fidem habeant Lipsio, qui a _litando_,
      vel, quod magis dissuadeo, Lefeb. ad h.l. qui λίτος, _litus_, a
      λειόω, vel potius, quam nusquam reperire memini, ant. forma λίω,
      _lævigo_, _complano_, _pavio_, descendere putat. De origine ac
      propria vi voc. _litus_ vid. Ernesti ad Sueton. Tiber. c. 40.

  Hic Juno, ante Argos (sic credidit alta vetustas)
  Ante Agamemnoniam gratissima tecta Mycenen
  Optavit profugis æternam condere gentem.

    26. Hæc adumbrata ex Virg. Æ. I, 15 sqq. _Argos_ et _Mycene_,
    Μυκήνη, urbes perantiquæ Argolidis, ubi Juno, quæ a priore sæpius
    Ἀργεία et _Argiva_ dicitur, in primis colebatur: unde _gratissima
    tecta_, oppida, πολὺ φίλταται πόληες, Hom. Il. Δ, 51. Nam Dii, ex
    antiqui sermonis genio, illas terras amare et incolere, vel certe
    frequentare dicuntur, quæ iis sacræ sunt, et ubi sacrificiis
    templisque coluntur.
    [27.] _Mycenen Agamemnoniam_ Silius a Marone mutuatus est, Æn. VI,
    839.
    28. _profugis_ Tyriis, Didoni ejusque comitibus, _condere gentem_ ut
    IV, 767, et ap. Justin. II, 6 et 10; XXII, 5; Virg. Æ. I, 33; Tac.
    Germ. 2; Curt. VI, 2; VIII, 10, quæ loca excitarunt Heins. Drak. et
    Lef. Sic et κτιστὴς, κτίζειν ἔθνη, νῆσον cet. vid. Cuper. Obss. III,
    9, Ernesti et Burm. ad Suet. Aug. 98.

      27. _Mycenen_, non _Mycenem_, Oxon. et priscæ edd.
      28. _sedem_ pro _gentem_ primus edidit Nicander, et post cum Aldus
      aliique. Male!

  Verum ubi magnanimis Romam caput urbibus alte
  Exserere, ac missas etiam trans æquora classes                    30
  Totum signa videt victricia ferre per orbem,
  Jam propius metuens, bellandi corda furore
  Phœnicum exstimulat. Sed enim conamine primæ
  Contuso pugnæ, fractisque in gurgite cœptis
  Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens                      35
  Arma remolitur. Dux agmina subficit unus
  Turbanti terras pontumque movere paranti.

    29. Ingeniose Juno, Trojanis et hinc quoque Romanis, qui ab illis
    originem ducunt, ob causas vel ex Virg. Æ. I, 25 sq. notas,
    inimicissima, Pœnos ad bellum ipsa impulisse dicitur. _Sed poeta et_
    h.l. expressit Virg. Æ. I, 19 sq. et Ecl. I, 25.
    --_Magnanimus_, vox Maroni familiaris, bellicam virtutem exprimit,
    ut μεγαλόψυχος, μεγαλήτωρ, μεγάθυμος, μεγαλόθυμος, μεγαλόνοος,
    μεγαλόφρῶν, μεγάφρων.
    [30.] _caput exserere_ ut _caput efferre_, VIII, 251. Cf. Ovid.
    Fast. I, 300.
    32. _propius_, præsentius adeoque majus periculum.
    --_furor_, ut semel moneam, omnes animi motus vehementiores,
    inprimis furiosam, insanam, acerrimam cupiditatem amoremque
    designat, ut _f. decoris_, II, 324; _f. laudum_, III, 146; _furiæ
    auri_, II, 500; _furere_, X, 27, quod de militibus propr. adhiberi
    monent Burm. ad Petron. 122, et Broukh. ad Prop. IV, vi, 56. Sic et
    _insania_, _insanire_, μανία et μαίνεσθαι. Cf. VII, 253, 497; VIII,
    26. Intpp. ad Hor. Od. I, 15, 27. Kœppen ad Hom. Il. γ, 39; ζ, 160.
    Ill. Beck ad Aristophan. Aves 1096; Schwebel ad Mosch. VII, 2;
    Spanh. ad Callim. H. in Cer. 30, et Burm. ad Val. Fl. V, 521.
    33. _Sed enim_ ut ap. Virg. Æ. I, 19, al. pro at vero, ut _enim_ pro
    _vero_ dixit Virg. Æ. V, 580; VI, 52; VIII, 84; X, 874, ad quæ loca
    vid. Heyne. Vel τὸ _enim_ παρέλκει et transitioni servit, ut _at
    enim_, _verum enim_, _immo enim_, _enim vero_, etc. _Sed vero_,
    _sed enim_, XII, 332.
    34. _Contuso_ ut _retuso_, fracto et represso. Vid. Ind. et Jani ad
    Hor. Od. IV, iii, 8. Heins. ad Claud. Cons. Hon. IV, 627; VI, 302.
    --_pugnæ primæ_, belli Punici I.
    --_cœptis Libycis_, Pœnorum.
    --_in gurgite Sicanio_, mari Siculo, in quo C. Lutatius Catulus,
    A.U. 512, tam splendidam de classe Pœnorum ad Ægates ins., inter
    Siciliam et Africam sitas, victoriam reportavit, ut b. Punicum I
    finiret. Cf. v. 61, 102; IV, 80; VI, 684 sq.; XI, 530; XIII, 731.
    Polyb. I, 60 sq. Flor. II, 2.
    36. _Arma_, bellum, _remolitur_, instaurat, renovat.
    --_Dux unus_, Hannibal, _subficit_, subpeditat, subministrat,
    _agmina_ Junoni, _turbanti_ cet., motus in mari et terra excitanti.
    --_Subficit_, ut ap. Virg. Æ. II, 618; IX, 803; et Ge. II, 424,
    436.
    Withof. interpretatur: unus præstat et quasi repræsentat agmina;
    unus instar multorum agminum est. Cf. inf. v. 498, et Eumen. Paneg.
    ad Constant. c. 13.

      36. _agmine_ Parm. _magnæ_ Col.
      37. _terra_ Put. quod N. Heinsio adridebat et receptum est a
      Lefeb. coll. XIII, 865, XVI, 50, in fragm. restit. et Virg. Ecl.
      I, 12. Drak. vulgatum firmat ex III, 174, et XVII, 357.


    Jamque Deæ cunctas sibi belliger induit iras
  Hannibal: hunc audet solum componere fatis.
  Sanguineo tum læta viro, atque in regna Latini                    40
  Turbine mox sævo venientum haud inscia cladum,
  «Intulerit Latio, spreta me, Troius, inquit,
  Exsul Dardaniam, et bis numina capta Penates,
  Sceptraque fundarit victor Lavinia Teucris;

    38. _sibi induit iras_, eleganter pro, iram mente concipit. Drak.
    laudat XV, 739. Stat. Th. VIII, 392. Senec. Epist. 47, et Petron.
    c. 4, ubi vid. Burm.
    39. Poeta ἐναργῶς exprimit summam audaciam animumque invictum,
    Hannibalis, qui ipsis fatis, quibus victoria Romanorum fixa erat et
    quorum vi etiam Dii cedunt (vid. ad V, 76), obponitur, cf. IX, 543;
    X, 54, 67, 68; XVII, 318.
    --_componere_ ut _comparare_, voc. propr. de gladiatoribus, quum
    par pari componitur, ut invicem pugnent. Vid. Ind. «Ecce par Deo
    dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus,» etc. dixit Senec.
    Prov. c. 2. Cf. Lucan. III, 195.
    40. _Tum_ Juno _læta viro... inquit_, _Intulerit_, etc.
    --_Sanguineus_, ut _cruentus_ et αἱματώδης, est sanguinolentus,
    cruoris cupidus, αἱμοχαρὴς, φιλαίματος (conf. v. 60); nisi poeta ad
    Hannibalem transtulit formam Martis, qui μιαιφόνος dicitur Hom.
    Iliad. ε, 844; φ, 402; et sanguineus, Ovid. Rem. Am. 153, et Virg.
    Æn. XII, 332, ubi Cel. Heyne illam verbi notionem in dubium fere
    vocasse videri potest.
    41. _Turbine_ δεινῶς pro impetu, motu.
    --_sævo_, vid. ad v. 2.
    --_clades_, calamitates, ut _exitia_, _damnum_, _noxa_, πῆμα,
    λύμη, ἄτη, λοιγὸς, βλάβη, ἧσσα.
    42. Per me, inquit, Æneas Lavinium condiderit, sedemque ibi regni
    fixerit, dummodo Romanos, a Trojanis oriundos, per Hannibalem ad
    Ticinum, Trebiam, Trasymenum lacum et Cannas ingentibus prosternere
    possim cladibus. Hæc magno verborum ornatu et dilectu, si singula
    excusseris, expressa videbis: sed poeta vestigia Maronis persecutus
    est, Æ. I, 37 sq. Cf. et Æ. VII, 292 sq., 313 sq. Ita jam _Ernesti_:
    per me, inquit Juno, Æneas imperium in Italia fundaverit; per me
    vincant in fine Romani, dummodo interea sanguinem profundant:
    consentanea vox Junonis iratæ, at victoriam Romanorum, ut Dea est,
    prævidentis.
    43. _Exsul Troius_, Τρώϊος, Æneas, a Troja profugus.
    --_Latio_, in Latium.
    --_Dardaniam_, Trojam, h. Trojanos eorumque leges et instituta,
    ut v. 668 et ap. Ovid. Met. III, 539; Epist. VII, 151; et Fast.
    IV, 251.
    --_Penates_, sacra et religionem, ut VII, 475. Hæc adumbrata ex
    Virg. Æ. I, 6, 68; III, 12; ubi vid. Heyne et in Exc. IX ad Æn.
    II, 293.
    --_numina_ et religio.
    --_bis capta_, h. Trojanorum bis captorum, ab Hercule et
    Agamemnone, unde _bis capti Phryges_ et _gens bis victa_ Maroni
    dicuntur: quam interpretationem cur tanquam nimis argutam damnaverit
    Heyne ad Æ. IX, 599, eo minus adsequor, quum eamdem Vir summus ad
    Æ. XI, 402, adsensu suo comprobaverit. Alii, v.c. Theocritus,
    Τευκρίδα τρίπορθον, Trojam ter eversam, et quidem tertium ab
    Amazonibus, memorant. V. Heyne ad Virg. Æ. I, 490, et ad Apollod.
    p. 373, ut de _Lavinio_ Exc. III ad Æ. VII.

      39. Voces Punicas, _Hannibal_, _Hamilcar_, _Hasdrubal_, _Hannon_,
      _Hammon_, cum adspirat. scribere jubent, auctoritate c. Col. et
      numorum moti, N. Heins. et Drak. probb. Cellar. Orthogr. lat.
      p. 109 sqq. ed. Ill. Harles., Corte ad Sallust. B. Jug. 5, p. 431
      et Cl. Heusing. ad Corn. Nep. Hamilc. c. 1, quos secutus sum, etsi
      auctoritas fere par est, et Græci adspirat. respuere solent, ut in
      vocc. Ἀδρίακος, Ἀδρίας et Ἰβηρία, in quibus nihilo secius eam
      retinui, præeunte Drak., qui tamen _harena_ quoque et _harundo_
      scribendum esse, minus mihi persuasit. Vid. ad v. 54, 145, et
      VIII, 440.  [recte VIII, 438]
      40. _tum_ e scriptis recte, puto, restituere Heinsii, quoniam
      sententia sic melius procedit: _quæ_ pro _tum_ ex Rom. 2, in
      contextum recepit Lefeb. Vulgo _cum_.
      41. _haud inscia_ Col. et Ox. cum priscis edd. _haud nescia_
      Gryph., Ascens. al. _aut inscia_ Put. _venientum nescia_ Mars.
      Nut. al.
      43. Interrogationis notam, vulgo post _Dardaniam_, et in sqq.
      verss. positam, recte delevit N. Heins.

  Dum Romana tuæ, Ticine, cadavera ripæ                             45
  Non capiant, similisque mihi per Celtica rura
  Sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis
  Corporibusque virum retro fluat, ac sua largo
  Stagna reformidet Trasymenus turbida tabo;

    [45.] _Ticinus_ (_il Tessino_) et _Trebia_ (_Trebbia_) fluvii Galliæ
    Cisalp., clade Romanorum inclyti. Vid. IV, 81 sqq., 485 sq.
    46. _similis_, similiter, _Trebia mihi_ (vid. var. lect.)
    _retrofluat_, summa cum vi dictum, pro repleatur. Conf. XIII, 743
    --_Celtica rura_, Gallorum agros.
    --47. _Sanguine Pergameo_, Trojano, h. Romano.
    --_stipantibus_ se, stipatis, densis, cumulatis. Vid. App. et ad
    v. 539.
    Versus 48 et 49 pulcherrimi dilectu verborum et idearum. Cf. Virg.
    Æ. XI, 405, ibique Heyne.
    49. _reformidet_, cum horrore videat. Terror Romanorum ad fluvium
    translatus, ut III, 463; IV, 445, 602. Vid. ad V, 542.
    --_Trasymenus_ lacus Etruriæ (Tusciæ) in agro Perusino, hod. _il
    Lago di Perugia_, sen _di Passignano_ et _di Castiglione_;
    nobilitatus clade Flaminii, unde ipse prœlii locus _Ossariæ_ nomen
    accepit. Vid. V, 1 sqq.

      46. _capient_. Tel. _tibi_, scil. Ticino, corrig. Grot. et Gronov.
      Obss. II, 9, ed. prior. Nam in poster. sententiam mutavit et jam
      ante in gustu ad Stat. Th. V, 579 monuerat, τὸ _mihi_ h.l.
      eleganter παρέλκειν. Sic et _tibi_, _nobis_, _vobis_ in omnibus
      fere linguis orationi inseruntur, ut plus ei vitæ vigorisque
      concilient. Drak. laudat Virg. Æ. V, 391; Liv. præf. med.; Stat.
      Th. VIII, 671; Claud. Cons. Hon. VI, 470; Serv. ad Virg. Ge. I,
      45; Manut. ad Cic. Ep. ad fam. IX, 2; Heins. ad Claud. bell. Gild.
      47; Broukh. ad Tibull. I, 4, 47; Burm. ad Petron. cap. CI, et
      Vechner. Hellenol. I, 6; cf. App. Sed præferenda videtur ratio
      N. Heins., qui τὸ _mihi_ ad _retrofluat_ refert, ut sit dat.
      comm., quia Romanis infesta Juno.
      49. _Thrasymenus_ ubivis scripsit Drak. et eo duce Lefeb. Alii
      _Thrasumenus_, _Trasimenus_, _Trasumenus_, Romani et Græci in hac
      voce scribenda parum sibi constant. Ταρσιμένην, non Θρασιμένην
      λίμνην exhibent omnes antt. libri Polyb. III, 82, teste Cl.
      Schweigh. Τρασυμένη dicitur Strab. V, p. 157, quem secutus sum.

  Dum Cannas tumulum Hesperiæ, campumque cruore                     50
  Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam,
  Teque vadi dubium coeuntibus, Aufide, ripis
  Per clipeos, galeasque virum, cæsosque per artus
  Vix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.»
  Hæc ait, ac juvenem facta ad Mavortia flammat.                    55

    50. _Cannae_ (_Canna Distrutta_), olim urbs, postea ignobilis vicus
    Apuliæ (vid. ad VIII, 624), ad _Aufidum_ fluv. (_Ofanto_) qui in
    mare Hadriat. exoneratur.
    --_tumulum Hesperiæ_, sepulcrum Italiæ, præclare, quoniam
    quadraginta, vel, teste Polyb. III, 117, septuaginta Romanorum
    millia ibi perierunt. Bene comparant Catull. ad Manl. LXVIII, 89:
    «Troja, nefas, commune sepulcrum Asiæ Europæque;» Propert. II, I,
    27: «Civilia busta Philippi;» Claud. bell. Get. 637: «Pollentia,
    bustum Barbariæ;» Liv. XXXI, 29: «Capua, sepulcrum ac monumentum
    Campani populi.
    51. _Ausonio_, Romano.
    --_mersum_ ut IX, 189.
    --_sublimis_, de cælo.
    --_Iapyx_, campus Iapygius, h. Apulus, seu Cannensis: nam Iapygiæ
    nomen apud poetas etiam Apuliam, Calabriam et Messapiam
    complectitur. Vid. Ind. Silio præivit Virg. Æn. XI, 247, 678; ubi
    vid. Heyne.
    52. _Aufide_, etc. Conf. VIII, 671; X, 320.
    --_vadum_ non modo locus est in aqua, per quem _vadere_ licet, quum
    parum sit profundus; sed etiam fontis, lacus, maris, fluvii fundus
    vel alveus, per quem aqua _vadit_ vel in quo continetur, etiam in
    locis præaltis; et hinc denique aquæ et flumen vel mare ipsum. Vid.
    Gronov. Obss. I, 19.
    --_vadi dubium_, cujus alveus est dubius.
    54. Cf. Virg. Æ. V, 806 sq.
    --_Rumpere iter_ pro perrumpere, sibi iter facere, seu viam aperire,
    ut _r. cursum_ et _aditus_. Vid. Ind. et Virg. Æ. II, 494. Heins. et
    Burm. ad Val. Flacc. I, 3, et ad Ovid. Epist. XVIII, 43.
    55. _flammare_, ut _adcendere_ et _incendere_.

      54. _Hadriaci_, non _Adriaci_, Col. et lapp. prob. Drak. v. ad v.
      39. Broukh. ad Prop. I, 6, 1. Cellar. Geogr. T. I, L. II, 9, et
      Intpp. ad Hor. Od. I, 3, 15, 16, 4.


    Ingenio motus avidus fideique sinister
  Is fuit; exsuperans astu; sed devius æqui.
  Armato nullus Divum pudor; improba virtus,
  Et pacis despectus honos; penitusque medullis
  Sanguinis humani flagrat sitis: his super, ævi                    60
  Flore virens, avet Ægates abolere, parentum
  Dedecus, ac Siculo demergere fœdera ponto.

    56. Bene fecit poeta, quod statim initio carminis egregiam veramque
    herois sui imaginem intexuit lectorumque oculis subjecit. Cf. v. 239
    sqq., et Liv. XXI, 4.
    --_motus_, turbarum et bellorum.
    --_fidei sinister_, sinistræ, malæ; perfidus.
    58. _Armato nullus divum pudor_, metus et religio. Finge tibi virum.
    qui hæc dicere possit, «Dextra mihi Deus, et telum, quod missile
    libro, nunc adsint;» vel «virtus mihi numen et ensis;» et «adsis
    mihi dextera tantum, Tu præsens bellis et inevitabile numen, Te
    voco, te solam superum contemtor adoro:» quæ ap. Virg. Æ. X, 773;
    Stat. Th. II et XII leguntur. Drak. laudat. v. 117; II, 309; XII,
    634; XVII, 318, et Liv. XXI, 4. Add. inf. XI, 183, 4.
    --_virtus improba_, h. magna, vel etiam constans, invicta, quæ nulla
    fortuna frangitur. Vid. Ind. et ad v. 2; Heyne ad Virg. Ge. I, 146;
    Æ. II, 356; IX, 62, et XII, 687. Sic et _virtus horrida_, XI, 205,
    421; et atrox, XIII, 369; _fides atrox_, VI, 378; ubi vid. not.
      [“XI... 421” recte XI... 419]
    59. _pacis despectus honos_, contemtus odiumque pacis, quæ colenda
    erat et amanda. Cf. III, 123, et ad IV, 607.
    60. _ævi Flore virens_, ut ἄκμη et ἀκμάζουσα ἡλικία, vel ἄνθος ἥβας
    ἄρτι κυμαίνει, ap. Pind. Pyth. IV, 281. Cf. ad v. 376, et VII, 691.
    61. _abolere Ægates_, h. maculam et memoriam cladis, ad Æ. insulas
    Hannoni a Lutatio inlatæ; ut _abo. Sychæum_ dixit Virg. Æn. I, 720.
    Cf. ad v. 34, et VI, 684.
    62. _Siculo demergere fœdera ponto_, egregie pro delere, et hoc pro
    violare, rumpere _fœdus_ in hoc mari ictum. Nam _tradere ventis_,
    _flammæ_, _aquæ_ poetis pro delere et irritum facere dicitur.
    Καταβρέχειν σιγᾷ, Pind. Isthm. V, 65. Vid. Intpp. ad Tibull. I, ix,
    49 sq., et Hor. Od. I, xvi, 3, 4; xxvi, 2, 3.

      56. _sinistræ_ primæ edd.
      57. _exsuperans_ Ox. et Put. cum Med. Vulgo _exuberans_, perperam
      et adversante metro. Cf. Virg. Æ. XII, 19. Ovid. Trist. IV, 4, 2.
      Exsuperabat astu et Pœnos et hostes. Cf. v. 188, et Polyb. X, 30,
      Drak. _æquis_ R. 2.
      59. _penitisque_ conj. Voss. in marg. libri sui.
      60. _his super_, h. insuper, præterea, ἐπὶ τούτοις, scripti cum
      edd. Marsi, Junt. Ald. Nut. Gryph. et Ascens. Conf. VIII, 21, 652;
      XI, 142; XII, 407; XIV, 333; Virg. Æn. I, 29; IX, 274; XI, 685;
      _insuper_ ed. Ven. an. 1504 et aliæ, prob. Dausq. _hic super_
      R. 2, Parm. et Med.
      61. _paternum_ malebat N. Heins. refrag. Drak., qui monet,
      Hannonem, non Hamilcarem, ad Ægates ins. superatum esse. _Ægades_,
      seu _Ægadas_ scribendum esse putabat Cluver. Sicil. ant. II, 15,
      p. 419, repugn. metro et melioribus libris.
      62. _detergere_, h. detrahere, abolere ignominiam fœderis, ut ap.
      Claud. Eutrop. II, 10, et Gunther Ligur. I, 123 (ubi vid.
      Rittershus.); VII, 380, olim conj. N. Heins. sed postea damnavit.

  Dat mentem Juno, ac laudum spe corda fatigat.
  Jamque aut nocturno penetrat Capitolia visu,
  Aut rapidis fertur per summas passibus Alpes.                     65

    63. _Dat mentem_, θυμὸν, μένος ἔμπνευσε, animum vel iram quoque et
    desiderium, hanc ignominiam delendi, in eo excitat. Cf. Virg. Ge.
    III, 267, et inf. ad v. 80, et VI, 609.
    --_fatigare_, propr. _fatim_, adfatim, frequenter _agere_; hinc
    precibus, hortatu, spe, etc. sæpius et vehementer movere, agitare,
    vexare. V. Heyne ad Virg. Æn. I, 280; IV, 572; VII, 582; VIII, 94.
    64. Egregie sic adumbratur summa, qua Hannibal flagrat, cupiditas,
    Romanis bellum inferendi, quibuscum jam in somnis quoque armis
    contendit. Nam quæ interdiu cura singulari agimus vel cogitamus,
    eorum species nos per somnum agitare solent. Cf. simil. loc. VII,
    325 sq. Drak. laudat Accium ap. Cic. Divin. I, 22. Auctor, Octaviæ
    v. 740. Petron. Sat. CIV, ubi vid. Gonsal., Aristoph. Nub. I, 1, et
    Macrob. Somn. Scip. I, 3.

      63. _et cladum_, duo vett. libri, nescio qui, prob. et recip.
      Lefeb. coll. v. 41, et VIII, 26. Sed non opus est, vulgatam
      sollicitare, quæ potius exquisitior est.
      64. _nocturno nisu_. h. ὁρμῇ, quæ in somnis a dormientibus fit,
      et Virg. Æn. XII, 910 _conatus_ dicitur, h.l. et II, 621, emend.
      D. Heins. ingeniose; sed frustra in contextum recepit Cell.

  Sæpe etiam famuli turbato ad limina somno
  Expavere trucem per vasta silentia vocem,
  Ac largo sudore virum invenere futuras
  Miscentem pugnas, et inania bella gerentem.

    66. _famuli ad limina_, servi, ut ap. Plin. Ep. VI, 16, 13, _ii
    limini obversabantur_; Withof. sed _Lefebvre de Villebrune_ alio
    sensu: sunt stipatores, armigeri. Ex Hom. quidem notissimi sunt
    θεράποντες et ἑταῖροι heroum, verb. c. Patroclus Achillis, Meriones
    Idomenei, Thrasymedes Sarpedonis tam amicus et comes, quam famulus:
    quin et heroinis δμωΐδες famulæ, comites tribuuntur, ut Penthesileæ
    a Qu. Calab. I, 33. Sed _famuli ad limina_ ab his prorsus diversi
    et servili potius conditione sunt, qui ad fores cubiculi excubant,
    θυρωροὶ, ἀμφίπολοι, ut in gloss. vett. et ap. Hom. Odyss. ζ, 18,
    quod jam monuit Drak. Cf. Lips. ad Tac. Ann. XIV, 44. Si tamen
    Silius eos confudisse censendus est, fecit hoc Maronis exemplo Æ.
    IX, 648.
    67. _vasta_, magna, alta _silentia_ noctis, quæ terrorem augent.
    Vid. Virg. Æ. II, 755.
    69. _Miscere pugnas_, μιγνύναι ὑσμίνην, pro miscere, conferre manus,
    congredi, pugnare. De auctore pugnæ occurrit II, 528 et ap. Tibull.
    I, 3, 64.
    --_inania bella_ bene dicit, ut σκιαμαχοῦντος, Ern.

      66. _ad limina_ scripti, quibus favent Gloss. vett., Virg. Æn. IX,
      648, et Appul. Met. II, p. 241, ed Basil. in-8 ubi vid. Beroald.
      Vulgo _ad lumina_, h. de nocte, adcensis et inlatis luminibus, ut
      ita famuli, clamore Hannibalis territi, lumina intulisse dicantur,
      monente Drak. coll. Hor. Ep. II, 2, 97. Prop. III, 6, 1, et Burm.
      ad Petron. CIII. Dausq. perperam λυχνούχους s. λυχνάπτας
      intelligit.

  Hanc rabiem in fines Italum Saturniaque arva                      70
  Addiderat quondam puero patrius furor: ortus
  Sarrana prisci Barcæ de gente, vetustos
  A Belo numerabat avos: namque orba marito
  Quum fugeret Dido famulam Tyron, impia diri
  Belides juvenis vitaverat arma tyranni,                           75
  Et se participem casus sociarat in omnes.

    70. _Saturnia arva_, vid. Virg. Æ. I, 569.
    --_Addiderat_, dederat, inspiraverat. Vid. Ind.
    71. _patrius furor_, pater furens, iratus: abstr. pro concr. vid.
    App.
    72. _Sarrana gens_, Tyria, a prisco Tyri nomine _Sarra_, ציר.
    V. Gell. XIV, 6.
    --_Barcas_, nomen Punicum, quod vulgo ab hebr. ברק, _fulguravit_,
    deducitur. Ab hoc gentis auctore et Hamilcar _Barcas_ et factio
    Barcina dicta.
    73. _Belus_, nomen ab hebr. בעל _dominus_ formatum, priscis et diis
    et regibus Assyriæ, Ægypti, Babyloniæ et Phœnices proprium. Cf. ad
    v. 87.
    74. _Tyrum famulam_, servientem Pygmalioni, tyranno. Cf. Heins. ad
    Ovid. Fast. I, 286.
    75. _Belides juvenis_, Barcas.

      71. Hunc versum a Silii elegantia abhorrere gravique
      interpolationis suspicione laborare censebat N. Heins. Sed vellem
      rationes hujus judicii adjecisset. Vid. not. _tandem_ Ox. et Put.
      cum Parm. et Med. quod recep. Lefeb. cui vox emphatica videtur.
      74. _famulis_ Nut. _famulum_ Asc.
      75. _Belidæ_ quidam libri impressi.

  Nobilis hoc ortu, et dextra spectatus Hamilcar,
  Ut fari primamque datum distinguere lingua
  Hannibali vocem, sollers nutrire furores,
  Romanum sevit puerili in pectore bellum.                          80

    77. _spectatus dextra_, ut _ferro_, VIII, 263, δόκιμος τὰ πολέμια,
    _Spectata_, h. certis experimentis, an proba sint, nec ne, explorata
    et cognita, dicuntur propr. metalla, numi, histriones et
    gladiatores: unde _spectaculum_, VIII, 556, _spectatio_ et
    _spectamen_, pro specimine, experimento. Cf. Ern. Clav. in hh. vv.
    et Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 100, ad Ovid. Pont. II, 7, 82, et in
    Anthol. lat. poet. ad Lucret. I, 141.
    78. _distinguere vocem_, verba distincte enunciare, articulatim
    loqui.
    --Hæc verba non nimis urgenda, et ad pueritiam immaturamque ætatem
    Hannibalis significandam generatim ac paulo licentius dicta
    existimari debent; Ern. Cf. ad II, 349 sq.
    79. _sollers nutrire_, græca formula, satis nota. Vid. App. et
    Bentl. ad Hor. Od. I, i, 6.
    --_furores_ bellandi, ut v. 32.
    80. _bellum_, cupiditatem, cum Romanis bellandi, _sevit_, insevit,
    indidit, inspiravit, movit, ἔν φρεσὶν ἐνέφυσεν, Hom. Od. χ, 348,
    ἐνῆκε, ἐνέθηκε, ἔμπνευσε μένος; Iliad. ο, 262; τ, 37, 159;
    υ, 80, 110; φ, 145.

      78. _primaque_ Put. non male: _primas voces_, teste Lefeb., vetus
      unus, nescio quis.
      80. _sevit_ Ox. Vulgo, _sævit_.


    Urbe fuit media sacrum genetricis Elissæ
  Manibus, et patria Tyriis formidine cultum,
  Quod taxi circum et piceæ squalentibus umbris
  Abdiderant, cælique arcebant lumine, templum.

    81. Silii oculis et animo observabantur loca Virg. Æ. IV, 457 sq.,
    et 494 sq. ad quæ vid. Heyne. Egregie autem fingit, Hannibalem non
    in templo Jovis, quod Polyb. III, 11, et Corn. Nep. c. 2 tradunt,
    sed Didonis, Trojanis, Romanorum majoribus, infensissimæ, jurasse.
    --_sacrum_, sacratum, dedicatum.
    --_genetricis_, conditricis urbis.
    --_Elissæ_, Didonis unde Pœni _Elissæi_ dicuntur II, 239 al.
    82. _patrius_, πάτριος, πατρώϊος, γενναῖος. Vid. Heins. et Burm. ad
    Val. Fl. II, 156.
    --_formido_ deorum, δεισιδαιμονία, religio, ut _metus_, _timor_,
    _horror_, _pavor_ et similia, in omnibus fere linguis obvia. Dausq.
    hæc intelligebat de metu paterno, ne filii sorte ducti immolentur,
    coll. IV, 767 sq. inpr. 821, 2.
    [83.] _squalentibus_, pro squalentes. Cf. ad v. 211.
    --_umbris squalentibus_, atris, quales fieri solent ex densis et
    nigricantibus frondibus picearum; Ern.
    84. _cæli arcebant lumine_, pro cæli lumen, solis radios. a templo
    arcebant.

      81. Vulgo _Elysæ_, et pessime _Elisæ_. Sed Ἔλισσα dicitur, cf.
      Heins. ad Virg. Æ. IV, 335; ad Ovid. Ep. VII, 1, et Claud. laud.
      Seren. v. 147.
      84. _cælique arcebant lucida templa_, formula Lucret. II, 1037,
      conj. P. Scriverius, a Vossio ad marg. libri sui laudatus. Male:
      nisi _sacrum_ v. 81, cum Dausq. per _templum_, ἱερὸν, exponendum
      statuas, quod tamen non magis probandum videtur.

  Hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim                     85
  Exuerat Regina loco. Stant marmore mœsto
  Effigies, Belusque parens, omnisque nepotum
  A Belo series: stat gloria gentis Agenor,
  Et qui longa dedit terris cognomina Phœnix.

    86. Silio præivit Virg. Æn. I, 453 sq.; VII, 177; et Ge. III, 34 sq.
    87. _Effigies_, signa et statuæ. Vid. ad III, 32. Verba _marmore
    mœsto_ de colore nigro et ob vetustatem sordido, qui tristem
    adspectum præbeat, accipienda esse, per literas mihi humaniter
    significavit Cel. Heyne. Sed, nisi me omnia fallunt, poetæ animo
    inhærebant potius verba Virg. Ge. I, 480: «Et mœstum illacrimat
    templis ebur, æraque sudant:» ubi vid. Heyne. Cf. var. lect. et
    v. 98, et ad VIII, 647, 8. Exemplo Virg: Æ. I, 729, et poetarum
    Græcorum stirps regum Tyriorum a Belo _parente_, h. auctore ejus
    deducitur. De Belo, Agenore et Phœnice vid. Heyne ad Virg, Æ. I,
    338. Exc. XXIII, ad Æ. I, 619; et ad Apollod. p. 259 sq., 525 sq.
    88. _Stat Agenor_, h. ejus statua, ut ap. Ovid. Epist. II, 67, et ex
    Ponto IV, 9, 107. Vid. Burm. ad Anthol. I, 63, 10.
    --_gloria gentis_ ut ap. Virg. Æn. VI, 767.
    89. _cognomina longa_, cognomen diuturnum, diu usitatum.

      85. _curis mortalibus_, h. vita misera, qualis solet esse hominum,
      qui inde _ægri_ et _miseri_ Maroni, δειλοὶ et ὀϊζυροὶ βροτοὶ Hom.
      Od. δ, 197; λ, 19, Il. ν, 566 dicuntur. Sed suspicor fere poetam
      scripsisse _curis mordacibus_, ab amore scil. profectis, quæ
      Græcis θυμοβόροι, θυμοδακεῖς, ἀνίαι θυμοφθόροι, Callim. Fragm.
      131, coll. Bentl., et γυιοκόροι, vel potius ex emendat. Cel.
      Ruhnken. γυωβόροι μελεδῶνες Hesiodo Ἔργ. 66, vocantur. cf. ad
      VII, 271. Quidquid tamen legas, sensus est, se tristi vita hic
      liberaverat, morte sibi conscita; non vero, in secretum hujus
      sacelli _olim_, h. nonnunquam secesserat, ut a curis humanis,
      imperii inprimis, animum abduceret, ut interpretatur vir doctus in
      Annal. liter. senens. (_All. Lit. Zeit._ 1789, N. 262, p. 551.)
      Nam poeta addit, _ut perhibent_, et respexit ad Virg. Æn. IV, 529
      sq. inpr. 652, conf. inf. VIII, 128 sq. _Curas_ Didoni amor Æneæ
      injecerat.  [“ad VII, 271”: in Not.]
      86. _mœsto_ non _mœstæ_, omnes scripti, prob. N. Heins. ad h.l.,
      ad Claud. Cons. Hon. VI, 379 et Val. Fl. II, 466 ubi inpr. conf.
      Burm. Uterque multis exemplis docet, statuas et imagines, summa
      arte elaboratas, sæpe a poetis ita laudari, ut eas quasi vivere ac
      spirare, et tam lætitiæ, quam mœroris indicia prodere dicant. Id
      vero alienum ab h.l., ubi nulla tristitiæ causa est. Vid. not.

  Ipsa sedet tandem æternum conjuncta Sychæo:                       90
  Ante pedes ensis Phrygius jacet: ordine centum
  Stant aræ cælique Deis Ereboque potenti.
  Hic, crine effuso, atque Hennææ numina divæ,
  Atque Acheronta vocat Stygia cum veste sacerdos.

    91. _ensis Phrygius_, Trojanus, donum Æneæ. Conf. VIII, 150 sq.
    Virg. Æ. IV, 495, 507, 646, 663 sq. Et hæc adumbrata ad exemplum
    Virg. Æ. IV, 509 sq.
    --_centum_ poetice positum puta, ut ap. Virg. Ge. III, 18; Æ.
    I, 416; IV, 199. Argutatur D. Heins., qui numerum centenarium
    infernis sacrum, ἑκατὸν τῆς Ἑκάτης, numerum esse monet: præterea et
    de cæli diis agitur.
    92. _Erebo_, diis inferis.
    93. _atque_ geminatur, ut ap. Virg. Ecl. V, 23.
    --_numina_ pro numen, et _numen dei_ pro ipso deo poni, nota res
    est. Vid. mox v. 118. Virg. Æ. I, 666; III, 359, 543; VII, 310.
    --_Henneæ divæ_, Proserpinæ, a Plutone raptæ, in nemore juxta
    _Hennam_, urbem, in media Sicilia (unde et ὀμφαλὸς Σικελίας,
    _Umbilicus Siciliæ_, dicitur), loco edito et undique præcipiti
    sitam, temploque Cereris (quæ inde _Hennæa_ vocatur v. 214 al.) et
    Proserpinæ nobilitatam. Confer. Liv. XXIV, 39: Cic. Verr. IV, 106;
    V, 187: Heins. et Burmann. ad Ovid. Met. V, 385; et Spanh. ad
    Callim. Cer. 15 et 31. 94. _Acheronta_ ut ap. Virg. Æn. VII, 91,
    id. quod _Erebus_, v. 92.
    --_vocat_, invocat, ut Æ. III, 264; VI, 247. Ibid. IV, 510, gravius
    dicitur _tonat_: cave tamen id propterea h.l. substituendum judices.
    --_Stygia_, nigra (vid. ad v. 119) vel potius magica, ut apud Val.
    Fl. VI, 155; Lucan. VI, 766, et Senec. Œd. 621.

      90. Vulgg. _Sichæo_. Sed vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 343. 93.
      _crinem effusa_, ut ap. Virg. Æ. IV, 509, refingerem, si ubivis
      elegantias venari mihi placeret.
      --_Æthnææ_ Ox. prob. Barth. Adv. VII, 15; XXI, 8. Alii _Etneæ_,
      et, non male, _Ætnææ_ h. Siculæ. _Ætneæ_ Med. et Antw. a. 1566.
      _Ennææ_ Asc. Dausq. Cell. al. prob. Gron. Diatr. Stat. c. 59. Gr.
      Ἔννα. Sed _Hennææ_ auctoritate numorum et prisc. membrr. defendunt
      Drak. ad h.l., Heins. ad Claud. R. Pros. I, 121; Salmas. ad Solin.
      p. 77; Spanhem. de V. et P. N. p. 906 et ad Callim. in Cer. 15;
      Jac. Gronov. Diss. Epist. in Liv. p. 31. _Henneæ_ scribit Lefeb
      cui vox Punica videtur: _nomina_ suspic. D. Heins. ut ad
      πολυωνυμίαν deorum referatur, refragg. Dausq. et Drak. Huic
      conjecturæ, quæ et nobis in mentem venit, favet locus Virg. Æn.
      IV, 508 sq. vid. ibi Heyne et ad Æn. VII, 337; it. Spanhem. ad
      Callim. in Dian. v. 7. Sed ex vulgata lectione eadem exsculpi
      potest sententia, si meminerimus, _numen_ poetis primum voluntatem
      ejusque indicium, monitum et oraculum, deinde potentiam ac
      majestatem, vel opem et tutelam Dei, hinc vero ipsum deum, et
      denique ejus vel naturam, vel _nomen_ quoque ac titulum dici. Vid.
      Heyne ad Virg. Æn. I, 8, 133, 666; II, 123; III, 372; IV, 611; V,
      56; VII, 119; VIII, 78; IX, 661; XI, 232.

  Immugit tellus, rumpitque horrenda per umbras                     95
  Sibila; inadcensi flagrant altaribus ignes.
  Tum magico volitant cantu per inania manes
  Exciti, vultusque in marmore sudat Elissæ.

    95. Manifesta Maronis vestigia Æ. IV, 490, et VI, 255 sq.
    --_per umbras_: nam sacra magica noctu fiunt.
    --_rumpere Sibila_, ἐναργῶς, pro sonum edere, emittere, cum vi et
    impetu, ut _rum. vocem_, VIII, 301; _querelas_, III, 558; _gemitum
    ad sidera_, IV, 458. Cf. Virg. Æ. II, 129; III, 246; IV, 553. Sic et
    Gr. ῥηγνύναι φωνὴν, δάκρυα, seu ῥήξαι κλαυθμὸν, Plutarch. in
    Pericl. p. 172; ῥήξαι οἰμωγὴν, Philostr. Icon. II, 9. Hebræi Esai.
    LIV, 1 (ubi v. LXX), al. et nos, _in Gesang, Geschrey ausbrechen_.
      [“VIII, 301” recte VIII, 299]
    96. _inadcensi ignes_, non nisi carmine magico adcensi. Sic v. 103
    _flammæ surgentes audito carmine_, ad cantum magicum, quem audire
    quasi videbantur; v. 430 _ignis cantatus_, magicus; VIII, 503,
    _vocatis silvis_; XI, 447, _aggeribus vocatis_, et XI, 448,
    _cantatas turres_, h. muros Thebanos, Amphionis lyra cantuque
    exstructos et sponte surgentes: quæ omnia nihil aliud quam summam
    carminum vim et præstantiam exprimunt, unde et Orphei cautum saxa
    et arbores secutæ dicuntur. Conf. var. lect. et inpr. a D. Heins.
    laudatum Pausan. Ἡλιακῶν, lib. V, cap. ult. 97. Cf. Virg. Æ.
    VII, 89; Ge. I, 477.  [“XI, 447 ... 448” recte XI, 444 ... 445]
    97. _per inania_, ut plene _per vacuum aera_, et ἐρήμας δι᾽ αἰθέρος
    ap. Pind. Ol. I, 10. Tironibus nota esse debet vis et consuetudo
    magorum, præstigiis, herbis, φαρμάκοις, formulis et carminibus,
    ἐπῳδαις, inprimis vero lacte, vino et sanguine victimarum in specum
    defuso, animas defunctorum ex inferis _exciendi_, ψυχαγωγεῖν, vel
    cadavera rogo inposita in vitam revocandi, et tum ab iis responsa de
    rebus quæsitis postulandi. Mens enim hominum, futura sciendi cupida,
    facile sibi persuadere poterat, ψυχὴν, sc. animam animalem, quæ non,
    ut φρὴν, rationalis et divinior hominis pars, in cælum venire, sed
    ad inferos descendere credebatur, et pro aere halituque haberi,
    indeque _umbra_, _imago_, _simulacrum_, εἴδωλον, et voce Eurip. Hec.
    389, φάντασμα dici solebat, victima in scrobem, sc. fossam, sub qua
    inferi sunt, cæsa, ad sanguinem ebibendum invitari, eo autem hausto
    vocis usum recipere et tum denique, quum animus e corporis
    compagibus ac vinculis exemtus acrius eo, qui illis adhuc
    includitur, videat et plura cognoscat, de rebus futuris consuli
    posse. Tota hæc manium evocandorum superstitio, νεκυομαντεία, seu
    νεκρομαντεία et ψυχαγωγία, e somniis forte orta, in quibus imago
    defunctorum nonnunquam cernitur; quod deinde homines arte quoque et
    mediis quibusdam adhibitis efficere posse sibi videbantur. Nota est
    vel ex 1 Sam. 28, 11 sq. et inpr. ex Hom. Odyss. lib. XI, quem inde
    νεκυίαν adpellarunt, et Silius imitatus est XIII, 400... 895. Fuere
    et olim loca manibus evocandis destinata, ut ψυχοπομπεῖον prope
    Heracleam, et Νεκυμάντιον apud Thesprotos. Conf. Orph. Argon. 569
    sq. Cuper. Obss. I, 12. Broukh. ad Prop. I, 19, 11; idem et Heyne
    ad Tibull. I, ii, 48; IV, i, 68.
    98. _marmore_, statua marmorea.
    --_sudat_, vid. ad v. 86.

      96. _inaccensi_ Ox. Parm. Med. al. conf. Heins. ad Claud. R. Pros.
      I, 225. Intpp. ad Sueton. Tib. 14, et Burm. de Jove Fulgerat. c.
      9. Vulgo _in accensis_, vel _et accensi_.

  Hannibal hæc patrio jussu ad penetralia fertur,
  Ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.                 100
  Non ille evantis Massylæ palluit iras,
  Non diros templi ritus, adspersaque tabo
  Limina, et audito surgentes carmine flammas.
  Olli permulcens genitor caput, oscula libat,
  Adtollitque animos hortando, et talibus implet:                  105

    99. Cf. XIII, 744 seq. _penetrale_ propr. locus secretus, interior
    et sanctus in templo, ubi numen ejus præcipua cum vi commoratur, et
    sacerdotes, præter quos nemini intrare licet, ab ipso in furorem
    aguntur, θεοφορουνται, ἐνθουσιάζουσι, ut _adytum_ Sibyllæ Æ. VI, 98.
    Sed forte simpl. Didonis templum innuitur. V. Heyne ad Virg. Æ.
    IV, 494.
    101. _Massylæ evantis_, Libycæ vatis. Cf. Æ. IV, 483, et ibi Heyne.
    --_Evans_ propr. Baccha, seu Mænas, a verbo εὐάζειν, _evare_, seu
    _evari_, orgia celebrare, et hoc a voce bacchantium εὐαν, seu εὐοῖ,
    pro εὖ οἱ, lat. _evoe_, unde ipse Bacchus Gr. Εὔαν et ὁ Εὔιος,
    Romanis _Evan_ et _Evius_ dicitur. Hinc ad quamcunque vatem ἔνθεον,
    seu ἐνθουσιάζουσαν transfertur.
    --_palluit_ propter _iras_, ut ap. Horat. Od. III, 27, 28. Pers. I,
    124.
    --_Ira_, ut _furor_, _rabies_, _insania_, ὀργὴ, θυμὸς, etc.
    quemvis vehementiorem animi, imbris, cæli, maris, fluvii, venti
    motum exprimunt, et sæpius tribuuntur poetis ac vatibus, quorum mens
    a corpore abstracta, divino quodam instinctu et vi ita concitatur,
    ut iratis furentibusque similes videantur. Hinc et Aristoteles
    ὀργιαστικὰ μέλη καὶ ὀργιαστικὴν ἁρμονίαν adpellat, quæ ἐνθουσιασμὸν
    ἐμβάλλει τῇ ψυχῇ, καὶ ἡ παρίστησι τὴν ποιητικὴν δύναμιν.
    102. _diros ritus_, vid. ad II, 427.
    103. _surgentes_ ut VII, 352; XI, 219. Cf. ad v. 96.
    104. Silio observabatur imago Jovis placidi, _oscula libantis natæ_
    ap. Virg. Æn. I, 254, 256, ubi vid. Heyne.
    105. _implet talibus_ vocibus, ut ap. Val. Fl. II, 126, h. hortatur.
    Vid. Heins. ad Ovid. Met. VII, 120.

      101. _expalluit_ Gryph. _aras_ conj. D. Heins. quoniam ad aras hæc
      gesta sunt vid. II, 425 sq. et Liv. XXI, 1. Sed vulgatam, tam
      venustam lectionem, a librariis profectam esse, quis sibi
      persuadebit?
      102. _exspersaque_ suspic. N. Heins. coll. Virg. Æn. III, 625. Sed
      ita ipsos auctores vett., non librarios corrigere videbimur.
      103. _carmine_ Ox. Vulgo _cardine_.


    «Gens recidiva Phrygum Cadmeæ stirpis alumnos
  Fœderibus non æqua premit: si fata negarint
  Dedecus id patriæ nostra depellere dextra,
  Hæc tua sit laus, nate, velis! age, concipe bella
  Latura exitium Laurentibus! horreat ortus                        110
  Jam pubes Tyrrhena tuos; partusque recusent,
  Te surgente, puer, Latiæ producere matres.»

    106. _recidiva_, quæ post interitum quasi resurgit, restituitur,
    viresque amissas recuperat, ut ap. Virg. Æn. IV, 344; VII, 322;
    X, 58. Vox vel a _cadendo_ et a seminibus, quæ, etsi temere
    cecidisse, et vel penitus adeo interiisse videntur, tamen resurgunt
    plantamque instaurant; vel a _cædendo_ et surculis, seu arboribus,
    quæ recidendo renascuntur et repullulant, repetita; sed prius ob
    brevitatem syllabæ sec. præferendum videtur. Vid. Gesner. Thes.,
    Gron. ad Sen. Troad. 472. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 45, et ad Claud.
    Phœn. 66.
    --_Gens recidiva Phrygum_, Trojanorum, h. Romani, quibus quasi
    restituta est.
    --_Cadmeæ stirpis alumnos_, vid. ad v. 5.
    107. _Fœderibus_, finito primo bello junctis. Vid. Polyb. I, 62 sq.
    --_non æqua_, pro inique vel iniquis. Romani cum Pœnis injusta
    fœdera pepigerunt: quam sententiam vide quam invidiose et infeste
    extulerit Hamilcar; Ern. qui etiam monet, in voce _premere_ notionem
    latere dedecoris, quod Pœnis ex illa pace et fœderibus adhæreat.
    109. _concipe_ animo _bella_, bellicam virtutem, bellandi
    cupiditatem. Malim tamen interpretari: _conceptis_ verbis jura
    bellum. Conf. XIII, 746, et Varr. L. L. IV, 15. Sic _concipere
    fœdus_ (Virg. Æ. XII, 13), _vadimonium_, _jusjurandum_, etc. Cf.
    Ern. ad Tac. Hist. IV, 31.
    110. _Laurentibus_, Latinis, seu Romanis. _Laurentium_ urbs
    Latii, non longe a Tiberi eo loco sita, qui nunc non _S. Lorenzo_,
    sed _Paterno_, seu _Torre di Paterno_ dicitur. Sed a poetis toti
    Latio designando adhibetur. Vid. Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VII,
    v. 108.
    110. Sententiarum verborumque vim et ἐνέργειαν quilibet facile, vel
    me non monente, sentiet. Cf. III, 73; IV, 731. Horat. Epod. XVI, 8.
    112. _Te surgente_, crescente, ut Æn. IV, 274; VI, 364.
    --_producere_, edere, vel educare.

      106. _recidiva_, ut ap. Virg., Ox. Put. Parm. Med. Junt. Ald.
      Gryph. Nut. _rediviva_, Bas. Ascens. al. prob. Dausq. _redeviva_
      R. 2, conf. ad X, 257.
      108. _patriâ_ Put. Sed reliqui libri vulgatam tuentur, et sic
      aurium quoque fastidio occurritur.
      109. _Hæc tua laus, si, nate, velis_, conj. D. Heins. _velim_
      malebat N. Heins. cui adstipulatur Drak. ut sit hiatus et
      cæsura, propter quam litera _m_ producatur, si non absorbeatur.
      Vid. Brouch. ad Tibull. I, 5, 33, et ad Prop. II, 12, 1, 23, 101.
      Sed vulgata loco non movenda et poetico etiam sermone dignior
      videtur, modo ita exponatur: Si mihi forsan ipsi hanc patriæ
      ignominiam ulcisci per ætatem non licuerit; utinam _velis_,
      cupias, optes, postules, nate, ut hæc gloria tibi sit propria,
      tibi soli reservetur! Præter Heins. Drak. et Broukhus. etiam
      Oudend. ad Lucan. V, 526, putabat, ecthlipsi neglecta, literam _m_
      nonnunquam propter cæsuram produci, non elidi. Sed Schrader in
      emendatt. libro p. 136, 137 docet nihil simile Grammaticos,
      præstantiores quidem, tradere, atque adeo loca, quibus viri docti
      se tueantur, aut suspecta esse, aut perspicue mendosa.


    His acuit stimulis; subicitque haud mollia dictu:
  «Romanos terra atque undis, ubi competet ætas,
  Ferro ignique sequar, Rhœteaque fata revolvam.                   115
  Non Superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
  Non celsæ obstiterint Alpes, Tarpeiaque saxa.

    113. _acuit_, θήγει, ὀξύνει, h. hortatur, excitat, παροξύνει, ὦρσεν,
    ὤτρυνεν, ut ap. Virg. Æ. VII, 330, 406.
    --_acuit stimulis_, stimulat, incitat ad bellum, ut _fodere_,
    V, 159; VII, 512. Formulæ a stimulo, κέντρῳ, seu σαυρωτῆρι, petitæ,
    quo equi, seu boves aratores pungi et incitari solebant, unde
    proverb. πρὸς κέντρα λακτίζειν. Vid. Æschyl. Prom. 322. Pind. Pyth.
    II, 173, et in N. T. Act. IX, 5. Cf. ad VII, 702.
    --_Subicit_, ὑποβάλλει, respondet, sc. Hannibal, ut Æn. III, 314.
    _Subicit_ ἀρχαϊκῶς, ut XIII, 298; _inicit_, X, 571; _adicere_,
    _proicere_, _obicere_, _obices_, etc. Vid. Munker. ad Fulgent. II,
    4, p. 71; III, 6, p. 117. Intpp. ad loc. class. Gell. IV, 17.
    Broukh. et Heyne ad Tibull. I, viii (ix), 54. Semper hæsi in h.l. et
    offendi: nunc nullus dubito, quin verba _acuit_ et _subicit_ ad idem
    subjectum, ad Hamilcarem, filio verba diri jurisjurandi præeuntem,
    referenda sint. Dele itaque majorem distinct. ac lege: _His acuit
    stimulis_ (sc. Hamilcar filium), _subicitque haud mollia dictu_, et
    hanc diram jurisjurandi formulam adjecit, etc. _haud mollia dictu_,
    ut _haud mollia fatu_ ap. Virg. Æn. XII, 25.
    115. _sequar_, persequar, ut Æn. XI, 674. Ovid. Met. II, 498
    --_revolvere_, vel iterum pati et subire, ut ap. Virg. Æ. X, 61,
    quem locum male comparat Drak., vel, ut h.l. reducere, denuo moliri.
    Nam _volvere_ poetis est, magna cum molestia et difficultate aliquid
    vel tolerare, vel perficere, expedire, moliri.
    --_fata Rhœtea_, Trojana: nam _Rhœteum_, τὸ Ῥοίτειον, Troadis opp.
    et promont. Hinc sensus est: exitium Trojano simile Romanis, Trojana
    stirpe oriundis, parabo. Cf. XVII, 230. _Rhœtei_ Silio et Romani,
    a Trojanis oriundi, dicuntur: unde Dausq. interpretatur: Romanorum
    fata, quæ æternum illis imperium promittunt, retexam, retraham,
    h. irrita faciam. Nam _revolvere_ voc. propr. de stamine, ut II,
    181, et de filis Parcarum; unde fata mutare significat ap. Stat. Th.
    VII, 774. Sen. Herc. fur. 181. Cf. Heins. ad Ovid. Met. II, 654, et
    Intpp. ad Prop. IV, vii (viii), 51.
    116. Idem orationis color ap. Stat. Th. II, 453 seq. Nulla religio,
    nulla fides, nullus labor impediet, vel coercebit; Ern.
    117. _Tarpeia saxa_, colles Romæ, quorum præcipuus, Capitolinus,
    Jovis sedes, memoratur.

      113. _haud mollia dicta_, h. dura, irata, minacia, conj. Burm. et
      e R. 1, recepit Lefeb. coll. Virg. Ge. III, 41, et. Æn. IX, 804.
      Sed vulgata exquisitior. conf. v. 175. Sic et _seria dictu_ ap.
      Horat. Art. P. 107.
      --_mirabile dictu_ etc.
      114. _competat_ et _conferet_ in antt. edd.
      117. _Non c. abstulerint Alp., T. s. Hanc mentem: juro_ etc.
      refinxit Nicander in Junt. ed., unde Ald. Gryph. aliasque
      occupavit.

  Hanc mentem juro nostri per numina Martis;
  Per Manes, Regina, tuos.» Tum nigra triformi
  Hostia mactatur Divæ, raptimque recludit                         120
  Spirantis artus poscens responsa sacerdos,
  Ac fugientem animam properatis consulit extis.

    118. _per numina_ (vid. ad v. 93) _mentem nostri_, h. per Martem
    meum, summum hoc, quod veneror, numen; vel _nostri_ est, mihi
    faventis, ut _nostro omine_ dixit Plaut. Casin. II, viii, 74; _meos
    deos_, Ovid. Epist. XII, 84; αὕτη ὑμῶν ἔστιν ἡ ὥρα, Luc. XXII, 53;
    _suos Consules_, Cic. Mil. 33; _ventus suos_, Sen. Agam. 91; quæ
    loca laudat Drak. ad XII, 193. Add. inf. v. 480; IV, 650; VI, 707.
    Liv. IX, 19 extr. _nostris locis_, Cic. Verr. III, 19, _horis tuis_,
    Mart. X, 58, 7, _dies meus_, Polyb. XVII, 18, Σὺ νῦν ἡμέρα, σὸς ὁ
    καιρὸς et alia ap. Gron. Obss. I, 2, et ad Liv. 35, 12.
    119. Silius more suo legit vestigia Virg. Æn. VI, 242 sq. ubi vid.
    Heyne.
    --_nigra_, quoniam omnia, quæ ad inferos spectant, vel ibi sunt,
    _nigra_, _atra_, _furva_ dici solent. Cf. VIII, 116, 119; XIII, 405,
    429. Magis hæc ὁρκωμοσία est et juramentum ἐπὶ τομίων, quam θυσία;
    et hic, ut ap. Hom. Iliad. τ, 266 et al., victima juramentum
    sequitur; D. Heins.
    --_diva triformis_, ut triceps, triplex, _tergemina_, τρίμορφος,
    τριπρόσωπος, τρισσοκάρηνος, Hecate, quæ triplicem personam, Lunæ,
    Dianæ et Proserpinæ, gerere credebatur, unde hæc nomina in rebus
    inferis promiscue usurpantur.
    121. Silius habuit, quem sequeretur, Virg. Æn. IV, 63 seq.
    --_Spirantes_, ἀσπαίροντας, palpitantes.

      121. _Spirantis_, non _spirantes_, Col. ἀρχαϊκῶς, unde recepi.
      122. Hunc versum præcedentis glossam esse, ingeniose suspicatur
      vir doctus, ad v. 85 laudatus. Sed poeta forte ne quidquam, ut
      solet, intactum relinqueret, etiam τὸ _consulit_ ex Virg. Æn. IV,
      64, petiit et amplificavit, ut sensus sit: animam victimæ, quum
      jam in eo esset, ut aufugeret, extis raptim inspectis, vel
      properanter in extis, consulit. Hæc quidem verba salvo sensu
      abesse poterant: sed ejusmodi loca in luxuriantis, nec satis
      castigati ingenii poeta, qualis Silius est, ubivis occurrunt.


    Ast ubi quæsitas artis de more vetustæ
  Intravit mentes Superum, sic deinde profatur:
  «Ætolos late consterni milite campos,                            125
  Idæoque lacus flagrantes sanguine cerno.
  Quanta procul moles scopulis ad sidera tendit,
  Cujus in aerio pendent tua vertice castra!

    123. _vetustæ_, nam haruspicina jam Pelasgis in usu fuit et ab
    Etruscis, qui maxime eam excoluerunt, ad Romanos pervenit.
    124. _Intravit_ sacerdos _mentes Superum_, ut _i. in sensum, mentem,
    rerum naturam, terram_, etc. ap. Cic. Or. II, 25; Fin. V, 16; Flacc.
    10; Academ. IV, 39; h. exploravit, cognovit fata et consilia, νοῦν
    deorum, per extispicii ritus. Drak. laudat Stat. Achill. I, 507,
    _irrumpere deos_, et ej. Theb. III, 549, 633. Alio sensu deus vatem
    _intrat_. Vid. ad III, 697.
    125. Frequens est in poetico sermone usus vaticiniorum, quæ tam per
    se, quam propterea quod grandiorem orationem admittunt, multum
    habent gravitatis, et quod Gallis _intéressant_ dicitur. Cf. III,
    570 sq.; VI, 613 sq.; VII, 435 sq.; XII, 320 sq. Virg. Ecl. IV; Æn.
    I, 254; III, 458; VI, 756, et inpr. VI, 86 sq., ubi similiter vates
    non modo futura prædicit, sed et omnia ut jam præsentia cernit.
    Conf. Jani ad Hor. Od. I, xv, 9.
    --_campos Ætolos_, h. Apulos, Cannenses, ut c. _Diomedis_, et
    _Graium æquor_, vid. Ind. Nam Diomedes, Tydei, _Ætoliæ_ regis,
    filius, redux a Troja, in Daunia, Apuliæ parte, consedisse traditur.
    Vid. Heyne Exc. I ad Virg. Æ. XI, 243.
    126. _lacus_, lacum Trasymenum.
    --_Idæo_, Trojano, h. Romano.
    --_flagrantes_ Lefeb. exponit tepentes; melius Burmann. rubentes.
    Purpura certe _ardens_ dicitur (vid. ad IV, 270), et genæ, vultus,
    oculi _flagrantes_, _ardentes_, _ignei_, _flammei_, αἴθωνες,
    φλέγοντες, μαρμαίροντες. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 216. Sed propr.
    tum coloris potius fulgor, splendorque (german. _brennende helle
    Farbe_, _feurige, glühende Augen_), non rubor innuitur, nisi forte
    ad fulgentem ruborem transferri possit. Conf. VII, 486, _fulgebit
    strage Metaurus_, quibus verbis vulgata lectio h.l. firmatur.
    127. _moles_, Alpes.
    128. _pendent_ ob altitudinem, pro vulg. posita sunt. Cf. III, 556;
    XII, 531. Heinsii conject. _crepitantia_ improbat etiam Withof. quia
    crepitent incendio virgulta aliaque, non mœnia, et sacerdos se
    futura cernere fingat, non etiam audire sonos in extis.

      123. _vetustæ_ scripti cum R. 3. Parm. Med. Vulgatum _vetusto_
      exquisitius videri potest. Sed poetæ epitheta a substant.
      sejungere, et librarii ea proximo voc. adcommodare solent.
      126. _fragrantes_ Oxon. manifestus error librarr., judicio Drak.,
      non nostro. Sic _agros olentes cædem_ dixit Lucan. VII, 821, τοῦ
      φόνου ὄζοντας Theophr. H. P. III, c. ult. _stagnantes_ conj.
      N. Heins. Possis et _fumantes_, vel cum Drak. ex Virg. Æn. VI, 87,
      _spumantes_, et quot non alia? tentare.
      128. _Calpes_ R. 1.

  Jamque jugis agmen rapitur; trepidantia fumant
  Mœnia, et Hesperio tellus porrecta sub axe                       130
  Sidoniis lucet flammis: fluit ecce cruentus
  Eridanus: jacet ore truci super arma virosque,
  Tertia qui tulerat sublimis opima Tonanti.
  Heu! quænam subitis horrescit turbida nimbis
  Tempestas, ruptoque polo micat igneus æther?                     135

    130. _axe Hesperio_, plaga occidentali.
    --_tellus_, Italia.
    132. _Eridanus_, Padus, _cruentus_, quia Ticinus et Trebia, sanguine
    Romanorum infecti, eo miscentur.
    133. Cf. Virg. Æn. VI, 856 sq. et ibi Heyne. Flor, II, 4. Propert.
    IV, ii, 39 sq. Res a Marcello in b. Punico II, gestæ satis notæ sunt
    ex Liv. inpr. XXIII, 16, 46; XXIV, 35 sq.; XXV, 23 sq., 31, 40, 41;
    XXVII, 12, 14, ut ejus mors ex Liv. XXVII, 26 sq. Conf. inf. XII,
    278 seq.; XIV, 639 seq.; XV, 390 sq.
    --_Tertia opima_ sc. spolia, ut III, 587; VIII, 256; XII, 280.
    --_sublimis_, ut ap. Virg. l.c. v. 856, 857, vel in sublimis, in
    altum, h. in Capitolium.
    --_Tonanti_, ad Jovem Feretrium. Cf. V, 167, 168.
    135. _Tempestas_, quæ Pœnum a mœnibus Romæ repulit. Cf. XII, 612 sq.
    Liv. XXVI, II.
    --_rupto polo_, cælo, _micat ignibus æther_, cf. Virg. Æn. I, 90.
    Nubes et cælum fulmine _rumpuntur_, _abrumpuntur_, _scinduntur_.
    Vid. Ind. et Heyne ad Virg. Æn. III, 199; XII, 451. Ἀιθέρος
    ἀμφιραγέντος ὑπαὶ νεφέων ἐπιδούπων dixit Q. Calab. et οὐρανόθεν
    ὑπεῤῥαγη ἄσπετος αἰθὴρ, Hom. Il. θ, 554; π, 300.

      129. _crepitantia_ suspic. N. Heins. ut sonus incendii adumbretur.
      Ita legi posse concedimus: sed poetam quoque sic revera
      scripsisse, quo pignore contendas? Verendum potius, ne Silio
      elegantia aliqua, quam aut repudiavit, aut non recordatus est,
      obtrudatur: quod si satis secum reputassent Heinsii, Bentleii,
      Scaligeri aliique, quorum acumen ingenii admiramur, cautius
      criticam exercuissent.
      133. _tulerat_ R. 3. Parm. Med. Junt. Ald. Gryph. al. _tulerit_
      aliæ.
      134. _quianam_ conj. N. Heins. coll. Virg. Æn. V, 13; X, 6, non
      improb. Drak. unde recepit Lefeb. Sed vid. ad v. 129.
      135. _ignibus_ malebat Drak. ex Virg. Æn. I, 90. Sed cur Silium in
      imitatores servum pecus reponere lubet?

  Magna parant Superi: tonat alti regia cæli;
  Bellantemque Jovem cerno.» Venientia fata
  Scire ultra vetuit Juno, fibræque repente
  Conticuere: latent casus longique labores.

    136. _parant Superi_, ut XII, 555.
    --_tonat alti regia cæli_, h. cælum altum. Vid. Heyne ad Virg. Ge.
    I, 503; III, 261.
    137. _Jovem_, cui proprium est, tempestates ciere et inmittere,
    ingeniose poeta pro Romanis pugnantem inducit. Juno autem hisce
    Trojanorum posteris inimicissima, ne Hannibalis animus in ipso rerum
    gerendarum principio frangatur, _venientia_, μέλλοντα, futura et
    novissima ejus fata adversa ex victimæ extis cognosci prohibet. Hinc
    _fibræ repente conticuere_, h. exta nihil amplius signi, sc. augurii
    exhibuere, non pluribus signis voluntatem deorum declararunt. Sic
    _vocem moribundo in corpore quærit_ augur, dixit Lucan., _fibra
    locuta deos_, Prop. IV, i, 104; _viscera loquebantur_, Martian.
    cap. I, p. 5; et Festus, «Muta exta adpellabant, ex quibus nihil
    divinationis animadvertebant;» quæ loca jam excitarunt D. Heins. et
    Drak.


  Sic clausum linquens arcano pectore bellum,                      140
  Atque hominum finem Gades Calpenque secutus,
  Dum fert Herculeis Garamantica signa columnis,
  Occubuit sævo Tyrius certamine ductor.

    141. Hamilcar Hispaniam petit ibique perit.
    --_Gades_ (_Cadiz_) _hominum finem_, extremam Europæ ins. et opp.
    versus occidentem, ἐσχατόωντα Γάδειρα, Dionys. Per. Cf. XVII, 642,
    et Horat. Od. II, ii, 10.
    --_sequi_, petere, adire locum, ut II, 87. Virg. Æn. IV, 361;
    V, 629.
    142. _fert columnis Herculeis_, ad columnas Herculeas, τὰς
    Ἡρακλείους στήλας, _Calpen_ (_Gibraltar_) Europæ et Abylam
    (_Ceutam_) Africæ montem, laborum H. metas et monumenta, ut στῆλαι
    Διονύσου in extremis Indiæ montibus, ap. Dionys. per 1164. Montes
    illos dirimit fretum Gaditanum, seu Herculeum. (_die Strasse_).
    --_signa_, arma, agmina, _Garam._, Libyca, Punica. Vid. ad v. 414.
    143. _sævo certamine_, in prælio adversus Vettones. Vid. Polyb.
    II, 1. Appian. b. Hannib. c. 2, et b. Hisp. c. 5; Corn. Nep. c. 4;
    Frontin. Strateg. II, 4, 17; Zonaras, Ann. VIII, 19. _Castrum altum_
    (forte _Cuença_ in Castilla nova) locum ejus cæde insignem fuisse
    docet Liv. XXIV, 41. Sed teste Diodor. XXV, 2, cum Helicen
    obpugnaret, ab Orisone (al. Orisso) rege Hisp., socio suo, inproviso
    obpressus et fluvio, quem equo trajecturus erat, submersus interiit;
    unde Dausq. exponit: _sævo_, in undis, quod viris detestabile. Male!

      140. _arcano in pectore_ R. 1.
      141. _Calpenque_, Parm. non _Calpemque_.
      143. _Occubuit_ Put. R. 3. Parm. Sed vulgatum _occumbit_ forte non
      deserendum erat, quoniam _fert_ præcedit; nisi id ipsum corrigendi
      occasionem præbuit.

  Interea rerum Hasdrubali traduntur habenæ,
  Occidui qui solis opes, et vulgus Hiberum,                       145
  Bæticolasque viros furiis agitabat iniquis.

    144. _rerum habenæ_, ut alibi _rerum freni_, summa imperii.
    --_Hasdrubal_, Magonis f., Hamilcaris gener et successor, diversus
    ab Hasdrubale, Hamilcaris f., Hannibalis et Magonis fratre, cui
    bello in Italia orto, Hispania decreta provincia, et ab Hasdrubale,
    Gisgonis f., alio Poenorum duce in Hispania.
    145. Hispania tribus modis designatur.
    --_vulgus Hiberum_, populum Hisp., propr. incolas ejus partis, quæ
    intra Iberum (_Ebro_) continetur.
    146. _Bæticolasque viros_, adcolas Bætis fl. (_Guadalquivir_,
    corrupto nomine Arab. _Wadi al Kabir_, h. fluvius magnus) qui
    Hispaniæ Bæticæ nomen dedit. Cf. IX, 234.
    --Hispanos acerbe et crudeliter _agitabat_, h. vexabat, ut II, 530;
    III, 700; XVI, 683. Silium, communi Romanorum de Poenis judicio, de
    Hasdrubale nimis inique existimare, et ab aliis ejus comitatem
    humanitatemque, qua Hispanos magis, quam bello et armis, sibi
    conciliaverit, laudari, jam alii observarunt. Vid. Liv. XXI, 2;
    Polyb. II, 36; Appian. rer. Hisp. c. 4 et 6. Silio tamen Fabius ap.
    Polyb. III, 8, pr. adstipulatur, de cujus fide adversus Polybium
    disputavit Ernesti Opusc. philol. pag. 64 sq.

      145. _Hiberus_ et _Hiberia_, ut in monum. antt., ubivis scripsit
      Drak. Gr. Ἰβηρία.
      146. _furiis_ Col. _fatis_ Ox. Put. et antt. edd. quod minus
      poeticam dignitatem spirat. _spatiis_ Dausq. Cell. al.

  Tristia corda ducis, simul immedicabilis ira,
  Et fructus regni feritas erat: asper amore
  Sanguinis, et metui demens credebat honorem;
  Nec nota docilis poena satiare furores.                          150

    147. _Tristia corda_, severa, inexorabilis, crudelis, sæva mens. Sic
    _tristia jussa_, h. dura, acerba, II, 2; _dicta_, VII, 548; XI, 84.
    Cf. Broukh. et Heyne ad Tibull. III, iii, 35.
    148. _fructus regni feritas_, insolentia ejus et crudelitas, imperii
    summa ipsi tradita, crevit et effrenata esse cœpit.
    --_asper_, flagrans, vel sævus. Vid. Heyne ad Virg. Æ. I, 14.
    149. Demeos honorem esse credebat, si metueretur. An _metui_ est
    substant., ut sensus sit, honorem metui committebat, firmabat?
    150. _Nec nota_, nova, insolita, inaudita. Ingenio valebat ad
    insolitas poenas et exquisita supplicia invenienda.

      147. _duci_ recte, opinor, corrig. N. Heins. et ex duobus antt.
      libris (qui sint, nescio) recepit Lefeb. _iræ... feritas_, quum
      Silius secundos casus maxime amet, emend. N. Heins. qui et
      vulgatam distinct. _feritas, erat asper_ mutavit.
      149. _en! metui_ ex libro ant., nescio quo, recepit Lefeb.

  Ore excellentem et spectatum fortibus ausis
  Antiqua de stirpe Tagum, Superumque hominumque
  Immemor, erecto subfixum robore mœstis
  Ostentabat ovans populis sine funere regem.

    151. Argute exornantur Liviana XXI, 2. Silius, ut poeta, isque
    scenas tristiores gravioresque maxime amplectens, hoc sibi licentiæ
    sumsit, ut ex historia mallet ambigua vitiorum Hasdrubalis
    documenta, quæque in pejorem adcipi possent, conligere, qnam
    expressiora virtutum ejus testimonia sequi. Ern.
    153. _robore erecto_, cruce: quo supplicio Pœni non servos tantum,
    sed summos æque ac infimos adficere solebant. Drak. laudat. Polyb.
    I, 11; Justin. 18, 7; Liv. Epit. XVII. Add. Justin. XXII, 7.
    154. _sine funere_, insepultum.
    --_Ostentabat_, quod summum olim scelus erat et mos barbarorum, a
    quo eos legum latores et philosophi religione sepulturæ reducere et
    avocare studebant. Cf. ad IV, 671; V, 156. Heyne ad Virg. Æn. VI,
    325 sq.; IX, 485; et Obss. ad Tibull. III, ii, 15. Jani ad Horat.
    Od. I, xxviii, 23 sq.

      152. _Togum_ emend. Reines. Epist. 35 ad Rupert. et in Comm. ad
      Class. I. Inscr. 191. Sed vid. mox v. 155.
      153. _suffossum_ antt. edd. Sed conf. v. 165.

  Auriferi Tagus adscito cognomine fontis                          155
  Perque antra et ripas Nymphis ululatus Hiberis.
  Mæonium non ille vadum, non Lydia mallet
  Stagna sibi, nec qui riguo perfunditur auro
  Campum, atque inlatis Hermi flavescit arenis.

    155. _Auriferi_, χρυσοῤῥόου, _fontis_, Tagi fl. (_Taio_, seu
    _Teio_), in quo nunc quidem non arenæ, sed numi tamen et globuli
    aurei aliorumque metallorum partes reperiuntur.
    156. _ululatus_, deploratus: _ululare_ de quovis sono et cantu tam
    læto quam tristi, usurpatur, ut ὀλολύζειν et ὀλολυγὴ. Vid. Intpp. ad
    Callim. H. in Del. 258.
    157. _Mœonium vadum_, Pactolum, Lydiæ fl. auriferum.
    --_mallet_, magis optaret, seu permutaret, h. permutasset _ille_,
    Tagus rex, cum Tagi fl. auro et opibus: h.e. ditissimus rex erat
    idemque (v. 160 sq.) fortissimus. Ludit manifeste poeta in _Tago_;
    cui nomini quum duplex notio, hominis et fluvii auriferi, adhæreret,
    et nunc efferenda esset sententia hæc: «capturam et cædem Tagi
    reguli Hasdrubali gratam fuisse,» placuit eam ita enunciare: hic
    Tagus Hasdrubali gratior erat, quam Pactolus et Hermus cum toto
    eorum auro; Ernesti, et jam olim Marsus. Quia ratione nihil
    contortius vidi, _ille_ haud dubie est Tagus rex, ad quem et verba,
    quæ tam præcedunt, quam sequuntur, spectant; non Hasdrubal, neque
    etiam fluvius aurifer, quem, ut ceteris præstantem designari putat
    Lefeb.
    --_Stagna Lydiæ_, non Caici, Caystri et aliorum Lydiæ fluminum, sed,
    quoniam de auriferis fluviis sermo est, ejusdem Pactoli, qui nunc
    _Sarabat_ dicitur æque ac _Hermus_, qui cum eo in Ægæum mare eodem
    alveo profluit. Uterque campos Smyrnæ et Phocidis dirimunt et sic
    fecundos reddunt, unde forsan aureas arenas, quæ jam Strabonis ætate
    frustra quærebantur, traxisse feruntur.
    158. _nec qui_, etc., conf. Lucan. III, 210, et Virg. Ge. II, 137;
    ubi in nota Heynii pro _Drakenb._ leg. _Dausq._ Nam prior recte
    monet, Hermum poetis auriferum dici, et v. 159 _arenas_ in campum,
    non a Pactolo in Hermum _inlatas_ innui.
    --_auro riguo_, arenis aureis, quæ campum inrigant, vel fluvii,
    campum inrigantis. _Riguum_ dicitur, quod inrigatur, et quod rigat.
    Cf. Virg. Ge. II, 485.

      156. _ululatur_ invitis libris edidit Lefeb. Recte, puto; etsi
      vulgata ferri, et forte puncto post _Hiberis_ sublato adjuvari
      potest.

  Primus inire manu, postremus ponere Martem.                      160
  Quum rapidum effusis ageret sublimis habenis
  Quadrupedem, non ense virum, non eminus hasta
  Sistere erat: volitabat ovans, aciesque per ambas
  Jam Tagus auratis adgnoscebatur in armis.

    160. _Primus_, etc., cf. v. 242. Sic de Hannibale Liv. XXI, 4,
    «princeps in prælium ibat, ultimus conserto prælio excedebat.»
    161. _habenis effusis_, remissis, _sublimis_ eques magis stans quam
    sedens, in concitato equi cursu, Ern.
    163. _erat_, dabatur, licebat, ut _est_, _erit_, _fit_, _fuerit_,
    _aderit_, ἦν, ἔστι, ἔσται, ἔστω, γένοιτο, ἐνδέχοντο, πάρεσται,
    εἶναι, pro ἐξῆν, ἔξεστι vel ἐστι δύναμις, seu θέμις, etc. Vid.
    Gronov. Obss. IV, 8, et Heins. ad Ovid. A. A. II, 28.

      162. _Quadripedem_ e R. 2, recepit Lefeb. nec est, cur improbet
      aliquis. vid. Burm. et Heyne ad Virg. Æn. XI, 614 et 875.

  Quem postquam diro suspensum robore vidit                        165
  Deformem leti famulus, clam conripit ensem
  Dilectum domino, pernixque inrumpit in aulam,
  Atque inmite ferit geminato vulnere pectus.
  At Pœni succensi ira, turbataque luctu
  Et sævis gens læta, ruunt tormentaque portant.                   170

    165. Cf. Liv. XXI, 2 et 6. Justin. XLIV, 2 et 5. Val. Max. III, 3.
    166. Livius l.c. Hasdrubalem palam, Appian. de reb. Hisp. c. 8, et
    Hannib. c. 2, ex insidiis in venatione, sed Polybius, II, 36, ἐν
    τοῖς ἑαυτοῦ καταλύμασι νυκτὸς ὑπὸ τινὸς Κελτοῦ τὸ γένος,
    obtruncatum esse tradit.

      166. _Deformem leti_ in scriptis, h. deformatum et dehonestatum
      propter (ἕνεκα) fœdum et infame mortis genus. conf. Heins. ad Val.
      Fl. III, 342. Vulgg. _D. lateri_ etc. _D. lacerum_ Nut. _letho_
      R. 3. Parm. _lœto_ Med.
      167. _Dilectus_ quædam edd. Male! conf. XVI, 68. Virg. Æn. VII,
      640, et Val. Fl. III, 342. _pernixque_ scripti, R. 3. Parm. Med.
      _irrupit_ Ox. R. 3. Parm. Vulgo _pernix irrumpit_.
      170. _ruunt tormenta parare_ frustra emend. N. Heins. et pluribus
      illustrat ad Val. Fl. III, 133 et ad Claud. R. P. III, 387.

  Non ignes candensque chalybs, non verbera passim
  Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus,
  Carnificesve manus, penitusve infusa medullis
  Pestis, et in medio lucentes vulnere flammæ
  Cessavere: ferum visu dictuque, per artem                        175
  Sævitiæ extenti, quantum tormenta jubebant,
  Creverunt artus, atque, omni sanguine rapto,
  Ossa liquefactis fumarunt fervida membris.

    171. Candentes laminæ in quæstionibus et tormentis adhiberi
    solebant. Vid. Cic. Verr. V, 63.
    173. _Carnifices manus_, ut _vindices manus_, ap. Prudent. X, 447;
    _carnifices epulæ_ et _pedes_ ap. Claud. b. Gild. 179, et Martial.
    XII, 48; _virgulta valle_, h. virgultis obsita inf. XII, 354; _grex
    minister_, XI, 277; _jussum magistrum_, III, 387 et, quod ibi Drak.
    monet, _manus serva_, Ovid. Epist. X, 90; _torus maritus_, ib. II,
    41; _ventus pluvius_, Hor. Od. I, xvii, 4; _aræ dominæ_, Stat. Th.
    V, 588; _animi mares_, Appul. Met. III, p. 131; et Elmenh.
    _tempestas autumna_, Gell. XIX, 7; _genius maritus_, Ennod. Ticin.
    I, 4; _vitis autumna_, Tertull. judic. Dom. 4; _juvenca cornua_,
    Pith. Catal. p.m. 572. Cf. Gronov. Obss. III, 24; Heins. ad Ovid.
    Epist. II, 74; III, 100; IV, 12; IX, 86; XIV, 19 inpr.; XV, 83; ad
    ej. Met. III, 728; ad Claud. nupt. Hon. et Marc. 88; b. Gild.
    v. 407; laud. Stil. I, 121; et ad Petron. c. 35.
      [“XI, 277” recte XI, 274]
    [174.] _infusa medullis Pestis_, laminæ ardentes inustæ. _Pestis_,
    seu _lues_, quidquid noxium et exitiosum est, ὄλεθρος. Vid. Intpp.
    ad Val. Fl. II, 498; et Heins. ad Ovid. Met. IX, 197; h.l. ignis, ut
    passim. Vid. Ind. et Virg. Æn. V, 683; IX, 540 al.
    175. _ferum visu dictuque_, δεινὸν ἰδεὶν καὶ λέγειν. Cf. Heyne ad
    Virg. Æn. III, 621.
    176. _extenti_ equuleo. Comparant Senec. Epist. 67; Prudent. hymn.
    I, περὶ στεφ. v. 105, et in Romano v. 109.

      173. _Carnificæve_ Ox. eum priscis edd. quod voc. nusquam
      reperitur.
      174. _luctantes_, quæ invitæ quasi ad hunc usum adhibebantur,
      R. 3, et Med. probb. N. Heins. et Drak. nude tacite id recepit
      Lefeb.
      176. _sinebant_ et _videbant_ in aliis edd.
      177. _rapto_ scripti. Vulgatum _rupto_ retinuit Lefeb.
      178. _liquescentis_ non addicentbus libris emend. Lefeb., qui
      gravem hunc errorem a Drak. relictum miratur, quum sensus sit,
      ossa servi liquescentis vi tormentorum fumasse in ejus membris.
      Sed ex vulgata lectione _liquefactis_ h. consumtis igne et
      tormentis, eadem sententia exoritur, nec metrum repugnat: nam
      secunda syll. verbi _liquefacio_ non semper corripitur. vid. Ovid.
      Met. VII, 161; IX, 175; Catull. 88, 6. _fervida_ Col. cum R. 2.
      Bas. Asc. et al. _turbida_ edd. antt. et Gryph. Nut. al. _torrida_
      malebat N. Heins. _nervis_ Col. cum ed. Gryph. et al. Non male:
      nec tamen minus aptum τὸ _membris_, qua voce etiam caro et inpr.
      musculi innuuntur. conf. II, 468.

  Mens intacta manet; superat, ridetque dolores,
  Spectanti similis, fessosque labore ministros                    180
  Increpitat, dominique crucem clamore reposcit.

    179. _Mens intacta_ scil. doloribus, ut _tangi_ h.e. adfici
    _dolore_ dixit Prop. III, vii, 68 (al. III, vi, 34), et alii
    _tangi cupidine_, _religione_, etc. Withof. conj. _invicta_. Non
    male: sed illud exquisitius. Cf. Liv. XXI, 2.
    181. _Increpitat_, reprehendit et objurgat, nisi malis exhortatur,
    ut ap. Virg. Æn. I, 738, ubi vid. Heyne. En summa dolorum contemtio!
    --_reposcit_ pro simpl. poscit, vel sæpius poscit.


    Hæc inter spretæ miseranda piacula pœnæ,
  Erepto trepidus ductore exercitus, una
  Hannibalem voce atque alacri certamine poscit.
  Hinc studia adcendit patriæ virtutis imago,                      185
  Hinc fama in populos jurati didita belli,
  Hinc virides ausis anni fervorque decorus,
  Atque armata dolis mens et vis insita fandi.

    182. Inter funesta iræ piacula et pœnas, a Tagi famulo sumtas, qui
    eas spernebat, etc.
    184. Cf. Liv. XXI, 3; et Virg. Æ. VII, 472 sq.
    185. _studia adcendit_, favorem ei conciliat. Factiones, σπουδὰς,
    exponit Burm. ad Val. Fl. III, 628.
    186. _jurati_, quod adversus Romanos se gesturum esse patri
    jurasset.
    187. _virides ausis anni_, ætas ad audendum resque præclaras
    gerendas idonea, ob vigorem; unde _viridis_ plerumque juventus
    dicitur. Ἄνθος ἥβας ἄρτι κυμαίνει, dixit Pind. Pyth. IV, 281. Cf.
    III, 255; V, 570; et Virg. Æn. V, 295; _viridi juventa_.

      185. _Hinc_ ter continue in scriptis. Vulgg. _Huic studia_ militum
      _accendit_, conciliavit; prob. Dausq.
      186. _didita_ Col. et R. 3 in marg., h. passim vulgata vel sparsa,
      ut IV, 1, Virg. Æ. VII, 144; VIII, 132. Drak. laudat Gifan. Ind.
      Lucret., Rittershus. ad Gunth. Ligur. p. 144. Grot. ad Martian.
      Capell. p. 2, et Heins. ad Prudent. περὶ στεφ. hymn. II, 91.
      Vulgg. _dedita_, et _debita_ Med.
      187. _anni_, non _animi_, scripti, R. 3. Med. Gryph. Nut. probb.
      Modio et Drak., qui monent, _virides animos_ propriam senum laudem
      esse, qui plerumque _animis frigent_. conf. v. 60, 216; V, 414;
      XVI, 597.


    Primi ductorem Libyes clamore salutant;
  Mox et Pyrenes populi, et bellator Hiberus:                      190
  Continuoque ferox oritur fiducia menti,
  Cessisse imperio tantum terræque marisque.
  Æoliis candens austris et lampade Phœbi
  Æstifero Libye torquetur subdita Cancro,
  Aut ingens Asiæ latus, aut pars tertia terris.                   195

    189. Populi tam Africæ, quam Hispaniæ eum imperatorem salutant.
    Illorum terra describitur v. 193... 219, horum 220... 238. Ipsi
    autem nominatim recensentur III, 231 sqq.
    193. Non nisi fines imperii Carth. declarandi erant, quod ex v.
    191... 193, intelligitur. Hunc parum apte h.l. totius Lybiæ situs,
    termini, cæli solique diversitas, et variæ veterum sententiæ de
    terræ divisione memorantur, doctrinæ ostentandæ causa.
    195. Conf. Lucan. IX, 411 seq. Non defuisse inter veteres, qui
    Africam vel ad Europam, vel ad Asiam referrent, nota res est. Præter
    Lucan. l.c., vid. Agathem. II, 2. Sallust. Jug. 17. Varr. R. R. I,
    et L. L. IV, 2. Plin. III, 1 Eustath. ad Dionys. Per. 8; et Morus ad
    Isocrat. Paneg. cap. 48 pr.

      189. _Libyes_, non _Libyci_, scripti et Parm. _Libys_, Λίβυς, pro
      _Libycus_, h. Carthaginiensis. vid. Ind.
      194. _Pestifero_ Ox. cum priscis edd. _torretur_ Asc. probb.
      Dausq., N. Heins. et Drak. qui hoc in contextum recepit. Sed
      vulgata _torquetur_, si ex criticis præceptis arbitrium feras,
      tanquam difficilior et omnium fere librr. lectio, loco non movenda
      est, et poeta, propter conversionem terræ nostræ, _subdita
      torquetur_ exquisite pro _s. jacet_, vel _est_, dicere
      potuit: τὸ _torretur_ autem languet, quoniam cum _candens,
      æstifero s. C._ et _lampade P._ jungitur. Hinc vulgatum
      _torquetur_ servavi cum Lefeb., qui illud ex Virg. Æn. VI, 798
      (ubi tamen de cœlo agitur) et Cic. Ac. Qu. IV, 39 (_terra circum
      axem se torquet_) petitum putat.
      195. _mundi_ pro _terris_ quidam libri, teste Dausq. Sed libri
      scripti et editi, quos Drak. consuluit, nihil mutant.

  Terminus huic roseos amnis Lageus ad ortus
  Septeno inpellens tumefactum gurgite pontum:
  At qua diversas clementior adspicit Arctos,
  Herculeo dirimente freto, diducta propinquis
  Europes videt arva jugis: ultra obsidet æquor;                   200
  Nec patitur nomen proferri longius Atlas,
  Atlas subducto tracturus vertice cælum.

    196. Sic et Plin. III, 1, et alii. Nam veteres Geographi vel totam
    Ægyptum, vel ejus partem Asiæ partibus adjecerunt, excepto Strab. I,
    p. 60 sq. qui, Arabico sinu inter Asiam Africamque termino
    constituto, eam Africæ adjungit.
    --_roseos ad ortus_ sc. solis. ῥοδοδάκτυλος Ἠώς.
    --Nilus dicitur h.l. _amnis Lageus_, h. Ægyptius, a Ptolemæo Lagi
    f., clarissimo Ægypti rege. Cf. X, 322; XVII, 592, et Lucan. I, 684.
    197. _Septeno gurgite_ in mare fluit, h. septem ostiis, quæ adhuc
    supersunt, teste Pocockio Itin. T. I, p. 29 sq., 433 sq. vers.
    german.
    198. _At qua_ parte _clementior_, temperatior calore et frigore,
    _adspicit_, sita est versus _Arctos diversas_, Ursam majorem et
    minorem, Helicen et Cynosuram, h. septemtrionem.
    --_Arctos diversas_, ut _non æquas_, III, 192 ubi vid. not.
    199. _diducta_, diremta, divisa, _jugis_, montibus, Calpe et Abyla.
    Cf. ad v. 141, 142.
    200. _obsidet_, claudit, terminat.
    --_æquor_, mare Atlanticum.
    201. Atlas in occidentali Africæ ora ejus terminus est.
    --_nomen_ Libyæ, h. Libyam ipsam _proferri_, longius protendi.
    202. Manifesta imitatio ornatissimi loci Virg. Æ. IV, 246 sq., ubi
    vid. Heyne.
    --_tracturus_ secum, detracturus cælum, si caput oneri
    subtraheret.

      196. _roseus_ quædam edd.
      202. _tactior_ Tell. _tacturus_ Put. non improb. Lefeb., ut
      _subducto_ pro _sursum ducto_ positum sit.

  Sidera nubiferum fulcit caput, æthereasque
  Erigit æternum compages ardua cervix:
  Canet barba gelu, frontemque inmanibus umbris                    205
  Pinea silva premit; vastant cava tempora venti,
  Nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.
  Tum geminæ laterum cautes maria alta fatigant;
  Atque ubi fessus equos Titan inmersit anhelos,
  Flammiferum condunt fumanti gurgite currum.                      210

    203 sq. Hinc eum κίονα τοῦ οὐρανοῦ λέγουσι οἱ ἐπιχώριοι εἶναι, teste
    Herodoto IV, 184. Cf. Heyne l.c.
    204. _Erigit_, fert.
    206. _Pinea silva_ Atlantis, quem Pausan. Att. 53 dicit ἄβατον ὑπὸ
    ὕδατος καὶ δένδρων, ἃ διὰ παντὸς πέφυκε, Ern. Cf. Heyne ad Virg. Æ.
    IV, 249.
    207. _rictu Nimboso_, ore nimbis ventisque pulsato.
    208. _laterum cautes_, h. cautes, sc. brachia Atlantis, quæ ab
    utroque ejus latere in mare procurrunt.
    --_fatigant_, commovent, turbant. Vid. ad v. 63.
    --_cautes_, quod Drak. monet, _maria fatigant_, cum undis undique
    inpactis resistunt et impetum fluctuum frangunt, quo sensu _lassare_
    et _prædelassare_ dixerunt Ovid. Met. XI, 729, et Lucan. II, 618;
    VI, 265; IX, 453.
    --_maria alta_, mare Atlanticum, ut mox _gurges_.
    209. Cf. Virg. Æ. IX, 913.
    210. _fumanti gurgite_ ob. vapores, quos, si procul spectes, sol tum
    producere videtur.

      206. _quassant_ conj. N. Heins. ad h.l. et Ovid. Fast. V, 83. Non
      male; modo ita poetæ placuisse constaret. Conf. tamen Heyne ad
      Virg. Æn. IV, 249.
      208. _cautes_ Col. quod præter Drak. et Lefeb., olim etiam
      probavit N. Heins. ad Ovid. Fast. V, 83, qui tamen ad h.l. conj.
      _crates_, ut ap. Ovid. Met. VIII, 806; XII, 370, 396. Virg. Æ.
      XII, 508, forte quia imago tum continuatur. Vulgg. _fauces_.

  Sed qua se campis squalentibus Africa tendit,
  Serpentum largo coquitur fecunda veneno.
  Felix qua pingues mitis plaga temperat agros,
  Nec Cerere Hennæa, Phario nec victa colono.

    211. Sub zona torrida.
    --_campis squalentibus_, ut III, 655; IV, 375; XII, 373; XIV, 591,
    qui nimio solis et cancri ardore exusti, sordido colore ac nitore
    pulverulento obducti, tristes adspectu, inornati, vel inculti et
    steriles sunt, ut _horrens_ campus ap. Virg. Ge. III, 161, et
    στυφελὴ χθῶν ap. Apoll. II, 1007; III, 411; quam Schol. exponit
    τραχεῖαν καὶ σκληράν: nisi poeta simul ad serpentes respexit, quorum
    mentio fit v. sq. nam Libyæ _humus serpentibus atris squalet_, ut
    utar verbis Ovid. Met. XIV, 410, et Lucan. IX, 384, et _squalere_
    est voc. propr. de serpentibus v.c. II, 547, 585; III, 209; XIII,
    643; XV, 139. Vid. de hoc verbo Heyne ad Virg. Ge. IV, 91; Æn. X,
    314, et XII, 87. Alii, v.c. D. Heins. ad III, 655. Drak. ad XII,
    373, et Ern. ad Tac. Ann. XV, 42, _squalentem campum_ interpretantur
    τὸ ἄνομβρον πεδίον, ut _squalens_ significet siccum, aridum,
    quemadmodum τὸ αὐχμηρὸν sit id. qd. τὸ ῥυπαρὸν vel τὸ ἄνομβρον.
    212. _coquitur_ pro tingitur, inficitur; sed vi caloris, quo id
    efficitur, simul expressa.
    213. _Felix_, fertilis, εὐδαίμων. Strab. II, eadem regio. Cf. ad
    IV, 359.  [recte IV, 357]
    214. Nec Siciliæ, nec Ægypto fertilitate cedit.
    --_Cerere Hennæa_, vid. ad v. 93.
    --_Pharos_, parva Ægypti ins., cum Alexandria aggere (heptastadio)
    et ponte olim juncta, et notissima vel ob turrim excelsam et
    marmoream ejusdem nominis, a Ptolemæo Philadelpho per Sostratum
    Cnidium exstructam, in qua ignes nocturni erant et speculum arte
    elaboratum. Totam Ægyptum designat ap. Lucan. VIII, 433. Stat. Silv.
    III, ii, 22 al.

  Hic passim exsultant Nomades, gens inscia freni;                 215
  Quîs inter geminas per ludum mobilis aures
  Quadrupedem flectit non cedens virga lupatis.
  Altrix bellorum bellatorumque virorum
  Tellus, nec fidens nudo sine fraudibus ensi.

    215. _exsultant_ equis, ut apud Virg. Æn. XI, 648, 663, exquisite de
    gente vaga et feroci.
    --_gens inscia freni_, quæ equos sine frenis, virga regit, ut hodie
    Mauri in Africa. Cf. II, 64; III, 293; XVI, 200. Intpp. ad Virg. Æn.
    IV, 41. Lucan. IV, 682. Herodian. VII, 9.
    217. _lupata_, seu _lupi_, λύκοι, frena asperrima, aculeis ferreis
    et inæqualibus, instar dentium lupinorum, quibus Galli utebantur ad
    equos feroces domandos, ut ap. Virg. Ge. III, 208. Horat. Od. I,
    viii, 6 al.
    218. _Altrix tellus_, θρέπτειρα, μήτηρ, patria: quæ multa concitavit
    bella virosque fortes, Masinissam, Syphacem, Micipsam, Jugurtham et
    alios, genuit.
    219. _nudo ensi_, μόνῳ τῷ ξίφει, ut γυμνὸς pro μόνος, D. Heins. et
    Drak. coll. XIII, 161, 198; Ovid. Met. XIII, 159. Lucan. III, 481;
    IX, 593 al. Cf. Burm. ad Petron. cap. 88.
    --_fraudes_ de dolis adcipit D. Heins., ut VI, 307; XII, 52. Dausq.
    de veneno, quo barbari gladios et tela inficere solent, quod de
    Dacis et Getis ex pluribus Ovidii locis notum est. Cf. v. 322, 326,
    et Heyne ad Virg. Æn. IX, 773, et X, 140. Drak. comparat Lucan.
    VIII, 303, 304.

      215. _Nomades_, non _Numidæ_, Col. more Græcorum.


    Altera complebant Hispanæ castra cohortes,                     220
  Auxilia Europa genitoris parta tropæis.
  Martius hinc sonipes campos hinnitibus inplet,
  Hinc juga cornipedes erecti bellica raptant:
  Non Eleus eat campo ferventior axis.

    220. Altera, et quidem præstantissima exercitus pars erant Hispani.
    Cf. Liv. XXVII, 14.
    221. _Europa_, in E.
    --_genitoris_, Hamilcaris. _tropæis_, victoriis.
    222. Hispania præstantissimos equites et equos præbuit. Hæc quam
    ornate splendideque expressit!
    --_campos hinnitibus inplet_, ut ap. Virg. Ge. III, 94.
    223. _juga bellica_, currum bellicum, cui agitando generosiores equi
    olim adhibebantur.
    224. _axis Eleus_, currus in Olympiis, quæ Elide, prope Alpheum
    agebantur.
    --_ferventior_, celerius.

      221. _Europa_ scripti et priscæ edd. probb. N. Heins., Drak. et
      Lefeb., qui posterior _Europa_ pro _ex E._ positum putat, ut
      _prole_ VIII, 535, quem elegantem idiotismum adseruerint Jan.
      Gruter. in Criticis et Scalig. Lect. Anson. II, 12, p. 118, ed.
      Gryph. Aptius laudasset Virg. Æn. I, 167, V, 663. Propert. I, 2,
      2, 4, 13; II, 31, 11; III, 17, 37, τεύχεα χαλκῷ Hom. Il. ζ, 504.
      Vulgg. _Europæ_, quo aures minus offenduntur. _Europeis_ Tell.
      _Europe_ conj. N. Heins.
      222. _hinc s._ et _Hinc juga_ scripti. Vulgo _huic_. Sed _hic
      campos sonipes_ et _Hinc juga_ Med.

  Prodiga gens animæ, et properare facillima mortem.               225
  Namque ubi transcendit florentes viribus annos,
  Inpatiens ævi spernit novisse senectam,
  Et fati modus in dextra est. Hic omne metallum:

    225. Hispanos olim ad αὐτοχειρίαν admodum proclives fuisse, more
    eorum, qui, quum natura timidi sint et melancholici, facile malis
    adflicti animum despondent, plures testantur v.c. Liv. XXXIV, 17, et
    Justin. XLIV, 2.
    --_prodiga animæ_, vitam spernens et profundens, tanquam rem vilem.
    conf. Hor. Od. I, xii, 38, et quæ loca Drak. laudat, Ovid. Am. III,
    ix, 64. Stat. Th. III, lxix, 602 (_largus animæ_). Claud. in Rufin.
    II, 183, et Prudent. περὶ στεφ. hymn. II, 17. Sic et _projicere
    animam_, _vitam_, etc. Vid. ad V, 226. Sic _saxo_, h.e. præcipitio
    mortem adcelerant Cantabri inf. III, 328 sq. Vel alio modo teste
    Strab. I. c. et gladio Iazyges, de quibus vid. Val. Fl. VI, 123 sq.
    227. _Inpatiens ævi_, vitæ pertæsus, _spernit_, non vult, recusat,
    ut ap. Ovid. Met. IX, 117, et Hor. Od. I, i, 21.
    228. _Fati modus_, vitæ, fato adsignatæ, finis et terminus,
    _in dextra est_, dextra vitæ finem imponit; h. ipsa necem sibi
    consciscit. Cf. III, 328. Strab. III, p. 156, 249. Montes Hispaniæ,
    quos veteres auctt. miris laudibus prædicant, nunc quoque omnibus
    metallis abundant, sed inpr. ferrum effoditur, et aurum argentumque
    eorum, quamdiu America utrumque copiose suppeditat, in futura fere
    tempora reservatur. De copia et celebritate auri Fodinarum in terris
    Callaicorum, Asturum et Cantabrorum, quibuscum Hannibali multæ
    gravesque fuerunt pugnæ, (unde _debellata procul_, etc. inf. IV, 59)
    Cf. Hens. ad Claud. Cons. Prob. v. 49; et Laud. Seren. v. 75.
    Withof.

  Electri gemino pallent de semine venæ,
  Atque atros chalybis fetus humus horrida nutrit.                 230
  Sed scelerum causas operit Deus. Astur avarus
  Visceribus laceræ telluris mergitur imis,
  Et redit infelix effosso concolor auro.

    229. _Electrum_, ἤλεκτρον, h.l. non succinum, gemma illa ex resina,
    quam nos _Bernstein_, seu _Agtstein_, vocamus, sed nobilius metalli
    genus, cujus quatuor partes auro constant et quinta argento, ut ap.
    Hom. Od. δ, 73; ο, 459; ς, 295. Ovid. Met. XV, 319, al. Vid. loc.
    class. Plin. XXXIII, 4, s. 23, et Intpp. ad Virg. Ge. III, 522, et
    Æn. VIII, 402, 624.
    --_gemino de semine_, h. auro et argento.
    231. Conf. egregius Ovidii locus, Met. I, 137 sqq.
    --_Astur_, etc. Comparant verba Plin. XXXIII, 4, «Plurimum _auri_
    Asturia gignit; neque in alia parte terrarum tot sæculis hæc
    fertilitas.»
    233. Silius hunc versum, quod alios jam monuisse video, debet Statio
    Silv. IV, 7, 15, 16. Cf. Barth. et Gesn. ad Claud. in Cons. Mall.
    Theod. 41.

  Hinc certant, Pactole, tibi Duriusque, Tagusque,
  Quique super Gravios lucentes volvit arenas,                     235
  Infernæ populis referens oblivia Lethes.
  Nec Cereri terra indocilis, nec inhospita Baccho,
  Nullaque Palladia sese magis arbore tollit.

    234. _certant tibi_, ut _pugnare_, _contendere_, _bellare_, _luctari
    alicui_. Vid. hæc verba in Ind. Id potissimum moneo, ne quis cum
    Drak. ad IV, 592 _luctari_ pro _obluctari_ positum, vel cum
    N. Heins. ad XIV, 454, _obluctari_ legendum censeat. Est potius
    græca loquendi forma, pro _certare_, etc. cum aliquo, ut μάχεσθαι,
    vel ἐρίζειν τινὶ h. σύν τινί.
    --In _Durio_ (_Duero_) olim aurum, quod nunc frustra in eo, æque ac
    in Lethe, quæritur, repertum aureumque inde sceptrum Joannis III,
    confectum dicitur.
    235. _Gravii_, populus Hispaniæ Tarrac., inter Lethen et Durium.
    Conf. V.L. et III, 366. Ubi Silius _Gravios violato_, h. corrupto
    _nomine Graium_, adeoque quasi Graios dici, et Græcorum coloniam
    esse memorat; captus forte perverso Romanorum studio et more, urbium
    populorumque nomina et origines a Græcis repetendi, de. quo vid.
    Heyne Exc. IV, ad Virg. Æn. VII, p. 118 sq. ed. prior. Sed vera
    quoque historia subesse potest: nam Diomedem certe, priusquam in
    Italia consideret, in Hispaniam venisse, testatur Dionys. Per. v.
    483 sqq. quem Silii narrationi III, 366 sq. favere jam monuit Drak.
    ad XVI, 368: Nollem itaque Cellario miram oscitantiam, et poetæ
    turpem errorem exprobrasset Lefeb., qui non minus turpiter errat,
    putans, veteres _Grabios_ esse Sarmatas, seu Scythas, quorum nomen
    hodie supersit in Polonia et Germania, ubi plura loca nomine
    _Grabow_, et Sarmatas in Hispania memorari III, 384. Ab iisdem nomen
    _Graviscæ_, seu Grabiscæ VIII, 475, deducendum putat, ut alia
    passim. --_lucentes_, aureas. Terra tam agri, quam vini culturæ
    idonea.
    236. _Lethes_, ὁ Λήθης (vel ὁ τῆς Λήθης Strab., _Oblivionis
    fluvius_ Plin.), qui et _Limæas_, _Limæa_, _Limeas_, _Limia_ et
    _Limius_, nunc _Lima_ vocatur, Hispaniæ citerioris, seu Tarrac. fl.,
    inter Durium et Minium, diversus ab inferorum fluvio, qui _Lethe_,
    Λήθη, femin. genere, ἀπὸ τῆς λήθης, h. ab oblivione, dicitur.
    Lusitani Celtici, Guadianam s. Anam fl. adcolentes, illum cum
    Turdulis, bell; sociis, olim trajecisse, deinde, orta ibi seditione,
    ducem communem amisisse, et tandem offensionum oblitos terræque
    amœnitate captos, sedem eo loco communem stabilemque fixisse
    perhibentur: unde fluvius ille, æque ac Lethe apud inferos, (unde
    _referens obliv. I. L._) vi aquis propria, patriæ rerumque
    præteritarum oblivionem inducere credebatur et _Oblivio_ nominari
    solebat. Quam diuturna et constans hæc fama fuerit, vel ex eo patet,
    quod D. Junius Brutus, A.U. DCXVII pro consule huc missus, milites
    nec precibus nec minis ad flumen illud transmittendum inpellere
    potuit. Vid. Flor. II, 17. Liv. Epit. LV. Mel. III, 1. Ptol. II, 6.
    Plin. IV, 22 s. 35. Plutarch. Qu. Rom. p. 272. Strab. III,
    p. 153, C; et Appian. de reb. Hispan. c. 71 sqq. ubi vid. Cl.
    Schweighæus. T. III, p. 295 sq.
    237. _Cereri indocilis_, ut XI, 11.
    238. _Palladia arbore_, Palladi sacra, oliva. Conf. III, 324, 405,
    ubi vid. not.
    --_Olea non alia major in Bætica arbor_, Plin. XVII, 12.

      234. _Hic_ recte, opinor, emend. Dausq. et N. Heins.
      235. _Gromos_ vel _Grumos_ e c. Ox. (cujus alia excerpta, quæ
      Drak. possidebat, et _Groinos_ habebant) et _Gronios_ ex Put.,
      quocum ed. Med. congruit, ad marg. Silii notavit N. Heins. Vossius
      ad Mel. III, 1, p. 228, monet, h.l. in melioribus Silii libris,
      quos vellem nominasset, _Grovios_ inveniri, quam lectionem, in
      MSS. quoque Melæ, Plin. IV, 20 s. 34, et Ptolem. III, 6 (ubi
      Γρούϊοι) expressam, non improbat N. Heins. ad III, 366, ubi tamen
      omnes libri constanter vulgatam tuentur, excepta ed. Veneta, quæ
      _Gravidos_ habet, manifesto operarum errore: nam h.l. _Gravios_
      exhibet.


    Hæ postquam Tyrio gentes cessere tyranno,
  Utque dati rerum freni, nunc arte paterna                        240
  Conciliare viros; armis consulta Senatus
  Vertere, nunc donis: primus sumsisse laborem,
  Primus iter carpsisse pedes, partemque subire,
  Si valli festinet opus: nec cetera segnis,
  Quæcumque ad laudem stimulant: somnumque negabat                 245
  Naturæ, noctemque vigil ducebat in armis;

    239. _Tyrio tyranno_. Hannibali, cujus indolem et naturam iisdem
    fere coloribus adumbrat Liv. XXI, 4
    240. _arte paterna_; πολλὰς πόλεις τῇ πειθῷ προσηγάγετο, de
    Hamilcare Diodor. XXV, 2.
    --_partem_ laboris, operis.

      240. _Atque_ frustra emend. Lef.
      241. Non deserenda videtur vulgaris distinctio, _Conciliare viros
      armis, c. S. V. n. donis_, h. nunc populos ad belli societatem
      sollicitare, nunc, etc. _nunc scita_ pro _consulta_ conj. Dausq.
      Sed vid. Gron. ad Liv. III, 37.
      246. _Alternum_ pro _Naturæ_ malebat N. Heins.

  Interdum projectus humi: turbæque Libyssæ
  Insignis sagulo duris certare maniplis:
  Celsus et in magno præcedens agmine ductor
  Imperium perferre suum: tum vertice nudo                         250
  Excipere insanos imbres cælique ruinam.

    247. _turbæ Libyss_., militum gregariorum. «Multi sæpe militari
    sagulo opertum, humi jacentem inter custodias stationesque militum
    conspexerunt», Liv. XXI, 4.
    248. _duris certare maniplis_, patientia et laboribus certabat cum
    milite, molestiis ærumnisque adsueto et ad bellum indurato.
    251. _insana_ dicuntur magna, vel quæ modum excedunt, ut ap. Virg.
    Æn. II, 776; VI, 135 al. cf. ad v. 2, 58 et 101. Burm. ad Val. Fl.
    I, 605; II, 525; IV, 641, et, quos Drak. laudat, Barth. ad Stat. Th.
    I, 367, et Intpp. ad Plaut. Trin. III, 2, 47. Valetudinis προξένους,
    insalubres imbres intelligit Dausq., eodemque sensu Sardiniæ montes
    insanos (Liv. XXX, 39 et Flor. II, 6, 35), dictos putat.
    --_cœli ruinam_, ut XII, 630, ventum ac procellam, vel tonitru: nam,
    quod Drak. monet, quum tonat, Jupiter, vel cælum et æther _ruere_
    dicitur. Vid. Cerda et Heyne ad Virg. Ge. I, 324, et Æn. I, 129.
    Heins. et Burm. ad Val. Fl. I, 663; VIII, 334. Broukh. ad Prop. I,
    viii, 7. Jani ad Horat. Od. I, xvi, 12. Burm. ad Phædr. IV, xvii,
    24. Possis etiam grandinem, vel pluviam, quæ de cœlo ruit, seu
    decidit, intelligere, ut VI, 322, et _ruina grandinis_ apud
    Lucretium, libro VI, versu 155.

      246, 247. Ita distinguit Drak., ut sensus sit, Hannibalem noctu
      interdum vigilasse, interdum in terra nuda cubasse, sed semper
      armatum. Vulgo post _armis_ colon, et post _humi_ comma ponunt:
      quod posterius certe non spernendum videtur. Vid. not.
      248. _Insigni_ quædam edd. _Incinctus sagulo_ corrig. N. Heins.,
      refrag. Drak., qui monet, Pœnis _sinus cingere_ inadsuetum fuisse
      ipsosque propterea passim _discinctos_ vocari (vid. ad II, 56),
      Silii vero mentem esse, Hannibalem hoc præter reliquos duces
      insigne habuisse, quod gregarii militis habitu semper usus fuerit,
      quod etiam memorant Liv. XXI, 4; Frontin. Strat. IV, 3, ex. 7; et
      Saresb. Polycr. V, 7.  [“ad II, 56”: in Not.]
      250. _par ferro_, tanquam dignius tanto duce, suspic. Barth. Adv.
      XLIII, 5.
      251. _ruinam_ scripti et primæ edd. Vulgo _ruinas_; non male,
      conf. Virg. Æn. III, 571 al.

  Spectarunt Pœni, tremuitque exercitus Astur,
  Torquentem quum tela Jovem, permixtaque nimbis
  Fulmina, et excussos ventorum flatibus ignes
  Turbato transiret equo: nec pulvere fessum                       255
  Agminis ardenti labefecit Sirius astro.

    252. Sæpe in ipsa tempestate equo vectus conspiciebatur.
    253. _Torquentem tela_, ut Διὸς βέλος dixit Pind. et βέλος ἐνέσκηψε
    θεὸς Herod.
    254. Cf. Lucan. I, 151. Sed poeta h.l. tumet.
    --Vulgari sententia, impulsu nubium a ventis, qui in tempestate
    dominantur, facto ignes elici putabantur, unde ap. Virg. Æn. II,
    648. --_venti Fulminis_, et ib. VI, 594 _turbo_ pro fulmine; ap.
    Claudian. Rufin. II, 222. _madidis elisa tonitrua Coris_; Ern.
    255. _Turbato equo_, consternato, ap. Virg. Æ. VII, 767.

      252. _exterritus Astur_ Ox. et Put. cum priscis editis, prob.
      Barth. Adv. VII, 15. Sed exquisitior est lectio Col., R. 2, et al.
      edd., _exercitus Astur_, pro Asturicus, h. Hispanicus, ἁπλοῦν et
      ἐθνικὸν ἀντὶ κτητικοῦ, simplex pro possessivo, ut _exercitus
      Scytha_ dixit Claud. Eutrop. I, 508. _Astur equus_ Martial XIV,
      197. Ἕλληνα πόλεμον Thucyd. ap. Thom. Mag. Ἕλληνα στρατὸν,
      Σκύθην οἶμον, Ἄραψ τέκτων, ἄνθρωπον ἦθος, Κυζικηνὸς, Τυρσηνοὶ
      et similia alii, ut monent D. Heins. et Drak. ad h.l. et XVI, 180,
      cf. not. ad v. 14. Bentl. ad Hor. Od. I, 22, 2; II, 13, 8. Broukh.
      ad Prop. I, 11, 30. Scalig. ad Virg. Culic. p. 5. Merul. ad Enn.
      Ann. 1, p. 42. Barth. ad Claud. Cons. Hon. IV, 310. Heins. ad
      Claud. R. Pros. I, 17, ad Ovid. Fast. IV, 362; V, 683, et inf.
      III, 339; XVII, 11, al. _exerritus_ Tell.
      254. _ventorum ex flatibus_ edd. recentt.

  Flammiferis tellus radiis quum exusta dehiscit,
  Candentique globo medius coquit æthera fervor,
  Femineum putat inventa jacuisse sub umbra:
  Exercetque sitim, et spectato fonte recedit.                     260

    258. _medius fervor_, m. dies, seu meridies, quo tempore sol medium
    cæli spatium tenet, μέσον οὐρανον ἀμφιβεβήκει, Il. θ, 68; π, 777.
    Vid. Burm. ad Val. Flacc. III, 482, et ad Phædr. III, xix, 8.
    --_Candenti globo_ solis, ut ap. Virg. Æ. VI, 725.
    260. Comparant Curt. VII, 5, 9 sq. et Lucan. IX, 591 sq.
    --_Exercet sitim_, h. exercet se in siti perferenda, tolerat sitim,
    ut _ex. curas_, XI, 374. Vid. ad v. 675.

      258. _æquora_ priscæ edd., h. campos, propr. apertos et æquabiles.
      ut passim; vid. Ind.
      259. _umenti j. s. umbra_ Col., unde _humenti_ edidit Drak. et
      _uventi_ conj. N. Heins., ut II, 469; III, 522; VII, 650; VIII,
      227, 451, 460; IX, 30; XI, 510. Non ignoro quidem, sæpius propter
      rorem _noctem humidam_ ejusque _umbram humentem_ dici v.c. II,
      469. Virg. Æn. II, 8; III, 589 (ubi vid. Cerda et Heyne) IV, 7,
      351; V, 738, 835. Id vero ab h.l. alienum est, et _horrenti_
      potius refingerem, nisi satis apta esset vulgaris lectio, _umbra_
      arboris _inventa_, h. casu oblata, obvia, ut monent Burm. et
      Lefeb.

  Idem conreptis sternacem ad prælia frenis
  Frangere equum, et famam letalis amare lacerti;
  Ignotique amnis tranare sonantia saxa,
  Atque e diversa socios arcessere ripa.

    261, 262. _equum sternacem_, ferocem qui facile equitem sternit,
    effundit: ut ap. Virg. Æn. XII, 364.
    --_Frangere equum_, ejus ferociam, h. domare, ut fr. _iram_, _vim_,
    _furorem_, _gentem_, _urbem_, etc., ἐπιγνάμπτειν κῆρ Hom. Il. α,
    569; ἐνικλᾷν νόημα Il. θ, 408; στρατηγοὺς κλαστήσεις Aristoph.
    Equit. p. 596. Drak. laudat Senec. Herc. fur. v. 31, et Gronov. ad
    Senec. Herc. Œt. v. 20.
    263. _lacerti letalis_, ut _fatiferæ juvenis dextræ_, v. 641.
    --_lacerti_, jactus eo inpulsi, ut XVI, 562.
    264. _tranare amnis saxa_, h. amnem, in quo sunt saxa _sonantia_,
    fluctibus adlisis, ut apud Virg. Æn. I, 200; VI, 551.

      262. _Fingere_ conj. Ulit. ad Grat. Cyneg., ut ap. Horat. Ep. I,
      2, 64, et Macrob. Sat. VI, 2, conf. Bentl. ad Horat. Od. III, 6,
      22, et Burm. ad Petron. c. 128. Sed vid. not. _flammam_ R. 3,
      _frameam_ conj. N. Heins. novandi prurigine.
      264. _Atque e diversa_ scripti cum Parm. Med. Bas. et al.,
      h. adversa, obposita, contraria, ut, monente Drak., VIII, 351;
      XIV, 77. Sallust. Cat. 5. Curt. IV, 4, et aliis locis, quæ
      excitavit Broukh. ad Prop. I, 3, 31 et ad Tibull. IV, i, 45. Vulgo
      _Gaudet et adversa_, verbis forte e v. 270 conflatis. _socios_,
      non _populos_, scripti cum Parm. et al. edd. _accersere_ Col. et
      omnes libri a Lefeb. consulti, ut XI, 204; XIII, 160 al. Tirones
      consulant Cl. Schelleri præc. stili bene lat. T. I, p. 38.
        [“XIV, 77” recte XIV, 76]

  Idem expugnati primus stetit aggere muri;                        265
  Et quoties campo rapidus fera prælia miscet,
  Qua sparsit ferrum, latus rubet æquore limes.

    265. _agger_, quidquid altum est (_Anhöhe_), v.c. vallum et murus,
    inf. v. 308, 368, 373, 418; VIII, 629. Virg. Æn. VII, 159 agger ex
    terra lignisque confectus, cui turris rotata imponebatur, v. 348.
    --_aggeres murorum_ Virg. Æn. X, 24, 144; XI, 381, _a. viæ_ ibid.
    V, 273; _a. fluminis_ h. ripa inf. X, 92; _a. æquoris_, h. fluctus,
    XVII, 275.
    267. _Sparsit ferrum_, huc illuc gladium movit; nisi malis, tela
    jecit, misit, ut XI, 390. Virg. Æn. XI, 650; XII, 50. Sic et
    _fundere_, II, 109; V, 655; VII, 647; βέλεα χέειν Hom. Ill. ο, 590.
      [“XI, 390” recte XI, 388]
    --_rubet_ sanguine effuso.
    --_limes_, conf. IV, 463, 464; IX, 378, 379; et, quem Silius his
    locis imitatus est, Virg. Æn. X, 513, _latumque per agmen ardens
    limitem agit ferro_, etc.

      267. _lato_ Nut. et al.


    Ergo instat fatis, et, rumpere fœdera certus,
  Quo datur, interea Romam comprendere bello
  Gaudet, et extremis pulsat Capitolia terris.                     270
  Prima Saguntinas turbarunt classica portas,
  Bellaque sumta viro belli majoris amore.

    268 seq. Poeta res prius ab Hann. gestas omittit, quia poeticam
    tractationem non admittebant.
    --_instat fatis_, ut _addere cursum fatis_, XII, 45, _fata
    irritare_, V, 234 et _fato urgenti incumbere_ ap. Virg. Æn. II, 653.
    Conf. ad II, 407.
    --_fœdera_ vid. ad v. 294
    270. _extremis terris_, in Hispania, obpugnatione Sagunti.
    --_pulsat Capitolia_, δεινῶς ut II, 303.
    272. _Bella sumta_, quæsita et adrepta, vel simpl. inchoata,
    suscepta ut XIV, 296. Conf. Burm. et Cuper. ad Petron. c. 89 et 122.
    Gron. ad Stat. Diatr. c. 57. Heins. ad Ovid. Epist. XVI, 371. _In
    causam belli Saguntus delecta est_, Flor. II, 6.

      268. _erumpere fœdera_ e R. 2 in contextum recepit Lefeb. coll.
      XIII, 865 et Virg. Æn. I, 580, ut sit, omnino et impune solvere.
      Verbum _erumpere_ non sexto, sed quarto casui nonnunquam jungi,
      nemo negabit. Sed quis umquam _erumpere fœdera_ dixit?
      269. Quo Col. Vulgg. _certus_. _Qua datur_ cet. _vallo_ mallebat
      N. Heins. pro _bello_, quod voc. mox bis sequitur.
      271. _Saguntinas_, non _Sagunthinas_, in priscis edd. et marmm.
      Σαγοῦντος Steph. Σαγοῦντον Ptol. Σάγουντον Strab. III, p. 159 et
      167. Sic et in optimis membrr. Livii aliorumque, refrag. Schotto
      ad Aurel. Vict de vir. illustr. c. 42.

  Haud procul Herculei tollunt se litore muri,
  Clementer crescente jugo, quîs nobile nomen
  Conditus excelso sacravit colle Zacynthos.                       275
  Hic comes Alcidæ remeabat in agmine Thebas
  Geryone exstincto, cæloque ea facta ferebat.

    273. Poeta egregie describit originem, situm et fata _Sagunti_,
    urbis Hispaniæ Tarrac., ubi nunc _Murviedro_ h. Muri veteres, in
    regno Valeniciæ. Conf. Liv. XXI, 6... 15, et Polyb. III, 17 seq.
    --_Haud procul litore_ maris mediterr. vel Balearici, a quo alii
    bis mille passibus, alii v.c. Liv. et Polyb. ll. cc. septem stadiis
    Saguntum distare memorant.
    --_muri Herculei_, h. Saguntini, quos ab Hercule exstructos esse
    (cf. v. 505; II, 507, 654) et ab ejus comite, Zacyntho, nomen
    adcepisse, poeta comminiscitur.
    274. _jugo crescente_, colle adsurgente.
    --_Clementer_ ut ap. Tac. Ann. XIII, 38, et Germ. I.
    275. _Conditus_, sepultus. Cf. II, 581 seqq.
    --_sacravit_ pro vulg. dedit, ut ap. Virg. Æn. XII, 141.
    --_Zacynthus_, Dardani f., a quo Zacynthus insula et urbs dicta,
    notus est ex Dionys. I, 50. Pausan. Arcad. c. 24, p. 491 et Steph.
    Byz. in Ζάκυνθος. Alii, v.c. Strab. III, p. 110, ducti eadem
    nominis similitudine et more, origines populorum urbiumque a Græcis
    repetendi (vid. ad v. 235), Saguntum a Zacynthiis conditam tradunt,
    a quibus Silius urbem potius auctam esse v. 288 sq. memorat.
    276. Alii Geryonis cædem Herculi Tyrio tribuunt. Sed poetæ omnes,
    quamvis diversissimæ indolis, fabulas in Herculem Thebanum
    transferunt. Vid. Heyne ad Apollod. p. 325 sq.
    --_Alcidæ_ v. Heyne ibid. p. 338 sq.
    --_remeabat Thebas_, ut _venere lacus_, IV, 763 et similia, quæ, ut
    semel tironum causa id moneam, respondent Gr. ἔρχεσθαι, ἀπάγεσθαι,
    οἴχεσθαι, πορεύεσθαι, παραγίνεσθαι, ἥκειν πόλιν, etc., omissa
    præpos. εἰς vel κατὰ et πρὸς. Conf. Heyne ad Virg. Æn. I, 2.
    Spanhem. ad Callim. in Pall. 18.
    277. _cælo ferebat_, ad cælum efferebat _facta_ Herculis. Vid.
    Heynium ad Virg. Æneid. lib. X, 548. _Dixerat ille aliquid magnum...
    cæloque animum fortasse ferebat_.

      275. _Zacynthos_, non _Zacynthus_, scripti et primæ edd. h.l. et
      v. 290, conf. Virg. Æn. III, 270. _Zazynthus_ Dausq. et al.
      perperam. Gr. Ζάκυνθος.
      277. _facta_, non _fata_, Colon. cum R. 3. Parm. Med. _gerebat_
      R. 1, male, quoniam mox sequitur.

  Tres animas namque id monstrum, tres corpore dextras
  Armarat, ternaque caput cervice gerebat.
  Haud alium vidit tellus, cui ponere finem                        280
  Non posset mors una viro, duræque Sorores
  Tertia bis rupto torquerent stamina filo.

    278. Hæc ad vim et magnitudinem Geryonis exprimendam valent; vid.
    Jani ad Horat. Od. II, xiv, 8, et Heyne ad Apollod. p. 385 sq. cf.
    inf. III, 422; VI, 629; XIII, 200 sq. Ceterum simile monstrum,
    Herilus, eodem fere orationis colore describitur a Virg. Æn. lib.
    VIII, v. 563 seq., _cui tres animas... mater... dederat, terna arma
    movenda_.
    --Paria quidem de Herilo refert Virgil. Sed _tellus_ h.l. sola
    Hispania esse videtur; Withof.
    281. _duræ sorores_, ut XIII, 74, et _tristes s._ ap. Tibull. III,
    3, 35 (ubi vid. Broukh. et Heyne) h. Parcæ severæ, inexorabiles.

      281. _virum_ malebat N. Heins. quod nollem tanto viro excidisset.
      Nam _haud alium... cui viro_ est exquisitior loquendi ratio pro,
      haud alium virum, cui; ut apud Horat. Sat. I, 10, 16, et alios
      passim.

  Hinc spolia ostentabat ovans, captivaque victor
  Armenta ad fontes medio fervore vocabat,
  Quum tumidas fauces adcensis sole venenis                        285
  Calcatus rupit letali vulnere serpens;
  Inachiumque virum terris prostravit Hiberis.

    284. _medio fervore_, die, ut _medio æstu_ dixit Virg. Ge. I, 297.
    --_Armenta... vocabat_; conf. Virg. Æn. VII, 663, et ibi Heyne.
    _vocabat_, ducebat.
    285. _fauces tumidas veneno_ refer ad serpentem, qui eas _rupit_
    (_immani fauces diduxit hiatu_ inf. III, 194) _letali vulnere_, ut
    vulnus letale infligeret Zacyntho, non ad Zacynthum; de quo
    dubitasse mireris virum doctum in _N. Allgem. deutsch. Biblioth._
    T. VIII, P. II, p. 418.
    --_letali vulnere_ ad vulnus letale infligendum.
    287. _Inachium virum_ Zacynthum, Græcum, ab Inacho, primo Argivorum
    rege.

      283. _Hinc_, non _Hic_, scripti, h. a quo sc. Geryone, et hoc pro
      cujus, ut _unde_ et Gr. ὅθεν pro ἐξ οὗ. Drak. laudat III, 106.
      Terent. Adelph. III, 3, 7, et Hecyr. II, 2, 4. Sallust. Jug.
      c. 14. Serv. ad Virg. Æn. I, 6; VIII, 71, et Bentl. ad Horat. Od.
      I, 12, 19.

  Mox profugi ducente Noto advertere coloni,
  Insula quos genuit Graio circumflua ponto,
  Atque auxit quondam Laertia regna Zacynthos.                     290

    288. _Noto_ pro quocumque vento: alioquin poeta Eurum potius
    nominasset.
    289, 290. _Insula Zacynthos_, ex adverso Elidis, in Ionio mari,
    inter Strophades et Cephaloniam sita, et olim etiam _Hyrie_ dicta,
    nunc vero _Zante_. cf. Plin. IV, 12, et Heyne ad Virg. Æ. III, 270,
    et ibid in Exc. I, p. 345 edit. prior. Ex eodem loco Virg. v. 272
    Silius.
    --_Laërtia regna_ petiit.

      288. _advenere_ emend. D. Heins. Male! _Advertere_ sc. se.
      h. advertebantur, (vid. not. ad v. 539) vel potius _advertere_
      sc. navem, proram, terræ, litori, ut _adpellere_ et Gr. ἀνάγειν,
      κατάγειν, ἐπανάγειν, ἐλαύνειν, προσβάλλειν, ἐμβάλλειν, εἰσβάλλειν
      scil. τὴν ναῦν ap. Luc. V, 3. Joh. VI, 19. Eurip. Cycl. 99, et
      Bacch. 1043. Thucyd. II, 47. Aristoph. Equ. 599 et Ran. 208.
      Polluc. I, 9, al. Sic et _advertere_ scil. mentem, προσέχειν,
      ἐπέχειν, προσποιεῖσθαι scil. τὸν νοῦν. Cf. Heyne ad Virg. Æn. VII,
      35; VIII, 101.
      290. _ausit_ Put. _hausit_ R. 3. _aluit_ Parth.

  Firmavit tenues ortus mox Daunia pubes,
  Sedis inops; misit largo quam dives alumno,
  Magnanimis regnata viris, nunc Ardea nomen.
  Libertas populis pacto servata decusque
  Majorum, et Pœnis urbi imperitare negatum.                       295

    291. Saguntum amplificavit colonia ab Ardea eo deducta. Conf. Liv.
    XXI, 7.
    --_Daunia pubes_, Rutuli, seu Ardeates, sic dicti a Dauno, Turni
    patre; a quo diversus est Daunus, priscus _Apuliæ Dauniæ_
    (_Capitanatæ_, seu _Luceræ_ provinciæ) rex, Diomedis socer (Strab.
    V, p. 283 seq. Plin. III, 11. Tzetz. ad Lycophr. p. 60), unde Apulia
    _Dauni arva_, IV, 556, _Daunia tellus_, VII, 157, et _Daunia regna_,
    IX, 499. Tota vero Italia passim _Daunia_ et Romani _Daunia pubes_,
    V, 631 et _Dauni nepotes_, IV, 504, dicuntur. Cf. Heyne Exc. VII,
    ad Virg. Æn. VII, et Cluver. Ital. ant. III, 5, p. 970 sq.
    292. _Sedis inops, misit_, etc. Conf. v. 667 et ad VIII, 361.
    --_Sedis inops_ hominum multitudine abundans, quam Ardea urbs non
    caperet; Ern. Pars Ardeatium, ob nimiam incolarum frequentiam, unde
    seditiones, potentiorum dominatus et factiones plerumque oriuntur,
    urbem patriamque deseruisse censenda est. Ver sacrum, ἔτος ἱερὸν, in
    causa fuisse suspicatur Lefeb. Cf. Heyne Op. acad. Vol. I, p. 296
    seq.
    293. _viris_, Dauno inpr. et Turno, ejus filio.
    --_nunc Ardea nomen_, nil præter nomen superest. Silius hæc
    mutuatus est a Virg. Æn. VII, 411, 413 ubi vid. Heyne in V.L. Quoad
    verba Drak. et alii cf. VI, 478; X, 583. Ovid. Met. XV, 430. Liv.
    V, 18; VII, 29. Catal. Pithœi, III, pr. Mel. II, 3. Cfr. Heins. ad
    Vellei. Pat. II, 30 et Liv. XXIX, 1.
    294. _Cum Hasdrubale_ (Hamilcaris in Hispania successore, XIII annis
    post finem b. Punici I, A.U.C. 526, a. Chr. 228) fœdus «renovaverat
    populus Rom., ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus,» Liv.
    XXI, 2. Conf. infr. v. 480, 643; II, 449 seq. Flor. II, 6, ubi vid.
    Duker. p. 288. Polyb. II, 13; III, 21, 27. Sagunto dein obpugnata,
    Romani, Pœnos perfidiæ arguentes, responsum ab his tulere,
    Hasdrubalis fœdus non ratum a Senatu Carthag. factum, nec in eo
    Saguntum, versus occidentem ab Ibero situm, exceptum fuisse, cum de
    sociis utriusque populi, qui cis Iberum habitarent et qui tum
    essent, non de iis, qui, ut Saguntini, post pacem futuri essent,
    cautum fuisset. Conf. Liv. XXI, 18. Polyb. III, 29. Appian. Hisp.
    c. 7. Hannib. c. 2, et Pun. c. 6 et 67, ubi vid. Cl. Schweigh. et
    Heyne in Commentatt. de fœderibus Carthagin. cum Romanis, in Opusc.
    Acad. T. III, inpr. p. 73 sq.

      294. _populi_ Put.
      295. _at Pœnis_ corrig. Modius et Dausq. _ubi imp._ Col. et Put.
      Hinc _postquam_ pro _ubi_ in contextum vulgg. edd. e glossa
      irrepsisse suspicor. Sed _urbi_ recte, puto, emendavit et post
      _negatum_ pro commate punctum posuit N. Heins.


    Admovet abrupto flagrantia fœdere ductor
  Sidonius castra, et latos quatit agmine campos.
  Ipse caput quassans circumlustravit anhelo
  Muros sævus equo, mensusque paventia tecta,
  Pandere jamdudum portas ac cedere vallo                          300
  Inperat, et longe clausis sua fœdera, longe
  Ausoniam fore, nec veniæ spem Marte subactis;

    296. _flagrantia_ cupiditate pugnandi.
    297. _castra_, copias.
    --Verba _latos quatit agmine campos_ refer simpl. ad incessum
    equorum et agmen in campos eductum, vel simul ad agrorum vastationem
    incolarumque perturbationem; (cf. Intp. ad Virg. Æn. VIII, 596 et
    XI, 513) nam Livius XXI, 7, _Hannibal_, ait, _infesto exercita
    ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito
    adgreditur_; Ern.
    298. _caput quassans_, iratus, ut ap. Virg. Æn. VII, 292.
    299. _mensus_ oculis.
    301. _longe esse_ eleganter pro, inutile esse, nihil juvare, ut
    contra _adesse aliqui_, παρεῖναι, pro opem ferre Drak. ad XVII, 80
    laudat Passerat. ad Prop. I, 7, 17. Burm. ad Petron. c. 58. Gronov.
    ad Senec. Hippol. v. 974. Heins. ad Ovid. Met. VIII, 435, et
    Freinshem. Ind. in Flor. Add. Heyne et Cerda ad Virg. Æ. XII, 52.
    Intpp. ad Flor. II, 6. Broukh. et Heyne ad Tibull. I, v, 2.
    302. _Ausoniam_, fœdus et auxilium Rom.

      297. _latos q. a. campos_ Col. et Oxon. cum ed. Ald. in marg.
      Proprie agmen vel equi potius campum quatiunt; quo spectant
      exempla a N. Heins. congesta. Vulgg. _lætas q. a. causas_, quæ
      Marsus interpretatur: quærebat, Dausq.: movebat causas belli
      Romanis inferendi. _Latias causas_ Parm.

  Scita Patrum, et leges, et jura, fidemque, Deosque
  In dextra nunc esse sua. Verba ocius acer
  Intorto sancit jaculo, figitque per arma                         305
  Stantem pro muro et minitantem vana Caicum.

    303. _fidem_, promissa, pacta, vel etiam auxilium.
    --_Deos_, fœderis testes, seu religionem et sanctitatem fœderis.
    304. _Verba_, quæ modo dixerat, _sancit_, confirmat, ut ap. Virg. Æ.
    XII, 200.
    305. _jaculo Intorto_, quo hostilitatis initium fecit. Conf. IV, 134
    et Virg. Æn. IX, 52, 53.
    306. _Stantem, pro muro_, h. in muro, ut ap. Virg. Æn. IX, 575.

      306. _minitantem vana Caicum_ Col. h. μάτην ἀπειλοῦντα, vel,
      monente D. Heins., μάτην πομπεύοντα καὶ λοιδοροῦντα, sine effectu
      ullo conviciis hostes proscindentem, et multa quidem jactantem,
      nihil vero præstantem, conf. XII, 662. Horat. Sat. II, 3, 9 et Ep.
      I, 8, 3. Ita nihil amplius est, quod in h.l. nos morari possit:
      sed magna hic est varietas lectionis, quæ quomodo ex his verbis
      orta videri queat, vix adparet. _monstrantem membra_ Bas. Gryph.
      al. _monstrantem tela_ Nut. _motantem membra_ quidam libri.
      _mutantem membra_ Put. R. 3. Asc. _nutantem membra_ Ox. Cell. al.
      _mutantem verba_, altercantem, convicia facientem, malebat
      Victorius ad Varr. R. R. II, extr. Melius _nudantem membra_ olim
      emend. Heins. ad Claud. bell. Gild. v. 281; ut XIII, 211; XVII,
      445, et ap. Virg. Æ. V, 586. Possis et refingere _sudantem
      membra_, vel _minitantem magna_, μεγάλα, ἔπος μέγα vel _turgentem
      vana_ et _muro atque tumentem vana_, ut XVII, 434, et ap. Virg.
      Æn. XI, 854. _Caicum_ Col. cum Med. et Parm. Recte: nam Silius,
      Maronis exemplo, nomina militum non modo ab insulis, populis et
      urbibus, sed etiam inpr. a fluviis, et plerumque ejus regionis,
      unde orti sunt, repetere solet. Sic _Tagus_, _Durius_, _Galæsus_,
      _Sicoris_, _Bagrada_, _Cydnus_, _Rhyndacus_, _Farfarus_,
      _Metaurus_, _Padus_, _Symæthus_, _Mincius_, ut alia omittam, sunt
      nomina fluviorum, quæ in virilia convertit. cf. Gronov. Obss. IV,
      18. _Caïcus_ vero, Κάϊκος, est Mysiæ Phrygiæque fl. satis notus
      vel ex Virg. Ge. IV, 370 et præterea militis nomen ap. Virg. Æn.
      I, 183; IX, 35, et Val. Fl. VI, 688. _Caycum_, _Naicum_ et
      _Vaicum_ alii.

  Concidit exacti medius per viscera teli;
  Effusisque simul prærupto ex aggere membris,
  Victori moriens tepefactam retulit hastam.

    307. _medius teli_, h. ita transfossus, ut æqua pars teli et a
    fronte et a tergo promineret, ut _medius alni_, XIV, 481, vid.
    Gronov. ad Liv. XXVIII, 6, ad Senec. Consol. ad Marc. c. 16. Heyne
    ad Virg. Æn. IV, 663 in V.L.
    --_exacti_, transacti, trajecti. Vid. Ind. et Gronov. ad Senec. l.c.
    et in gustu ad Stat. Th. VIII, 468.
    --_exacti teli medius_, exacto per media viscera telo, vel mediam
    partem teli corpore tenens, hinc mucrone, hinc capulo promiminente;
    Ern. coll. Ovid. Met. XII, 484.
    308. _aggere_, muro. Vid. ad v. 265.

      307. _exacti medius teli_ scripti et priscæ edd. ante Nycandrum,
      qui in Juntina primus edidit _injecto medius telo_.
      309. _retulit_, non _rettulit_, Col. ubivis, prob. Drak., qui
      monet, syllabam _re_ in verbis compositis, quæ a consona
      incipiunt, apud veteres ancipitem fuisse, ut contra brevem in iis,
      quæ hiatus vitandi causa literam inserebant, ut in _redeo_,
      _redoleo_, aliisque; cf. Broukh. ad Prop. IV, 8, 44. Heins. ad
      Ovid. Epist. XIV, 46. Doctrinam Drak. falsam esse h.l. monet
      Schrader in Emendatt. libro Præf. p. XLIII, ubi docet, ab optimis
      poetis primam syll. verborum _refero_, _reperio_, _repello_ semper
      produci in præs., et conripi in præter. temp.

  At multo ducis exemplum clamore secuti                           310
  Involvunt atra telorum mœnia nube.
  Clara nec in numero virtus latet: obvia quisque
  Ora duci portans, ceu solus bella capessit.

    311. _nubes_ poetis metaphor. dicitur multitudo, inpr. avium, quæ
    instar atræ nubis aerem secant et tenebris quasi involvunt, ut II,
    37; IV, 553; VI, 336. Virg. Ge. IV, 60. Æn. VII, 705; VIII, 637. Sic
    et _nimbus_ (vid. Ind.), _telorum tempestas ac ferreus imber_, Æn.
    XII, 284. _grando_ telorum et lapidum, tela _pluunt_, Gr. νέφος
    γεράνων Anthol. III, 25. Epigr. 60. ψαρῶν Hom. Il. ρ, 755. πεζῶν
    Il. δ, 274. Τρώων Il. π, 66, et doctius νέφος πολέμοιο Il. ρ, 243
    et Pind. Nem. X, 16, unde _nubes belli_, V, 379; XVI, 651, et ap.
    Virg. Æn. X, 809 (ubi vid. Cerda et Heyne), et _nubes_ simpl. pro
    bello inf. VII, 84. Cf. Weitz. ad Val. Fl. I, 396.
    312. Quisque ante ducis oculos tam fortia facta edit, tamquam solus
    pugnaret. Contra dixit Val. Fl. VI, 200, _mixta perit virtus_,
    h. in tanta militum multitudine facta singulorum dignosci non
    possunt.

      313. _capessit_ scripti et editi ante Martin Herbipol., quo
      præeunte editores recentt. _capessat_ substituerunt.

  Hic crebram fundit Baliari verbere glandem,
  Terque levi ducta circum caput altus habena                      315
  Permissum ventis abscondit in aere telum.
  Hic valido librat stridentia saxa lacerto:
  Huic inpulsa levi torquetur lancea nodo.

    314. _fundit_, χέει, jacit, emittit. Drak. monet, _fundere_ esse
    voc. propr., quoniam teste Isidoro Orig. XVIII, 10, «funda dicta eo,
    quod ex ea fundantur lapides, id est, emittantur.»
    --_Baliari_, conf. III, 365.
    --_verbere_ scil. fundæ, quæ verberatur, mittitur, ut ap. Virg. Ge.
    I, 309.
    315. Verba Maroniana; vid. ad Æn. IX, v. 587, vol. IV, nost. edit.
    _Ed._
    317. _Hic_, ille, _librat_, jacit, mittit. Proprie a fluctuante
    libræ motu sursum deorsum movere denotat, unde passim de avibus
    adhibetur, quæ alas ita movent. Vid. Ind.
    318. _nodo_, amento, loro hastarum et jaculorum, cujus ope fortius
    vibrantur. Vid. Ind., Eurip. Androm. v. 1132. Lips. Poliorc. IV, 5.
    Barth. ad Stat. Th. IV, 153. Drak. adscripsit verba Isid. Orig.
    XVIII, 7, «Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem
    lancea, quia æqua lance, id est, æquali amento, ponderata vibratur.»

      314. _Baliari_ pro _Baleari_ ubivis reposuerunt N. Heins. et
      Drak., quoniam _Baliaris_ III, 365 in Col., Βαλιαρίδες in Steph.
      Byz., Βαλλιαρίδες in Strab., et _Baliares_, teste Tenull., in
      plerisque MSS. Frontini II, 3, 16, reperiuntur. cf. Salmas. Exerc.
      Plin. p. 199. Plerumque tamen Græcis Βαλεαρεῖς dicuntur.
      316. _adscendit_ scripti, _accendit_ conj. N. Heins., quod impense
      arridebat Drak. coll. Virg. Æ. IX, 588. Stat. Th. X, 528. Ovid.
      Met. XIV, 825, et Lucan. VII, 512. Uterque tamen profitetur,
      vulgatam bene se habere, ut sensus sit, glandem funda emissam tam
      alte evolasse, ut aciem oculorum effugerit.

  Ante omnes ductor, patriis insignis in armis,
  Nunc picea jactat fumantem lampada flamma,                       320
  Nunc sude, nunc jaculo, nunc saxis inpiger instat:
  Aut hydro inbutas, bis noxia tela, sagittas
  Contendit nervo, atque insultat fraude pharetræ:

    320. Conf. Virg. Æn. IX, 535.
    322 sq. vid. ad v. 219.
    --_hydro_, serpentum veneno.
    --_bis noxia_, vulnere et veneno. Stat. Th. VIII, 418 _formidandæ
    non una morte sagittæ_.
    --_bis noxia_, cuspide et veneno. Drak. comparavit Ovid. ex Ponto,
    I, 2, 17. Claud. Laud. Stilic. I, 351. Sidon. Apoll. V, 407. Iscan.
    bell. Troj. VI, 233.
    323. _Contendit nervo_, arcu, quem nervo, νευρῇ,
    intenderat, emittit. conf. Heins. ad Virg. Æ. V, 520.
    --_fraude_ ut v. 219.

      323. _venenis_ pro _pharetræ_ Tell.

  Dacus ut armiferis Geticæ telluris in oris,
  Spicula quæ patrio gaudens acuisse veneno                        325
  Fundit apud ripas inopina binominis Histri.

    325. _acuere veneno_ imbuere, ut ap. Virg. Æn. IX, 773, _armare
    veneno ferrum_; Ern. _gaudent_ emend. Livin. _patrio veneno_, ut
    ap. Claudian. B. Get. 237. Colum. X, 406, et Virg. Æn. XII, 857, ex
    ingeniosa emendat. Schraderi in Observatt. p. 18, ubi conj. _Armatam
    sævo patrii quam felle veneni_, etc. Withof. h.l. emendat. _Spicula,
    quæ patrio gaudet tinxisse veneno, fundit_, etc. coll. II, 610, et
    Ovid. ex P. IV, 10, 31. Sed ita nodus ferro secatur.
    --_binominis Histri_, ut ap. Ovid. ex P. I, 8, 11, et Stat. Silv.
    V, 1, 90, nam idem fluvius veteribus a fonte usque ad Mœsiam, quod
    b. Kolerus putabat et forte Mela II, 3 extr.; vel, teste Plin. IV,
    24, ad Illyricum, vel denique, si fides habenda Agathem. Geogr.
    II, 4, Vindobonam usque _Danubius_, et inde, donec Pontum Euxinum
    influit, _Hister_ seu _Ister_ dicebatur.
    [326.] _Dacia_, in qua _Getæ_ habitabant, hod. Moldavia, Valachia et
    Transilvania.

      325. _qui_ pro _quæ_ vel invitis libris scribendum videtur, judice
      etiam N. Heins., nisi malis, _gaudet fucasse_, ut ap. Virg. Ge.
      II, 465.


    Cura subit, collem turrita cingere fronte,
  Castelloque urbem circumvallare frequenti.
  Heu priscis numen populis, at nomine solo
  In terris jam nota Fides! stat dura juventus:                    330
  Ereptamque fugam, et claudi videt aggere muros.

    327. _collem_ cf. v. 274.
    --_turrita fronte_, aggere, cui turres imponuntur. Cf. v. 331, et
    Lucan. III, 455, 456.
    329. ut ap. Virg. Æ. VI, 879. Nota autem est _Fides prisca_, _cana_,
    _antiqua_.
    330. _dura juventus_, infelix, dura patiens.

      329. _at_, non _ac_, Col.

  Sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto,
  Servata cecidisse fide. Jamque acrius omnes
  Intendunt vires; adductis stridula nervis
  Phocais effundit vastos ballista molares,                        335
  Atque eadem, ingentis mutato pondere teli,
  Ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.

    332. _Ausonia Saguntus_ Modio et Barth. est Romanis addicta eorumque
    partes secuta Conf. IV, 650, 703. Ab Ardeatibus exstructam
    interpretatur N. Heins. prob. Drak., qui monet, Saguntum duplicis
    originis, partim Græcæ, ab Hercule Thebano et Zacynthiis, partim
    Latinæ, ab Ardeatibus repetitæ, fuisse, et h.l. _Ausoniam_, Latinam,
    in laudem, sed III, 178, _Graiam_ per contemtum dici, ut Neapolin
    _Graia munimina_, XII, 41 et Græca seu _Græcula_ passim, de quo vide
    Burmann. ad Petronium, caput 46.
    333. _omnes_ Saguntini.
    334. _stridula_, ut λίγξε βιὸς, νευρὴ δὲ μέγ᾽ ἴαχεν Il. δ, 125.
    335. _Phocais_ forte Ionica, Græca, et hinc Saguntina: nam poeta
    epithetis paulo longius petitis uti solet, et Saguntus tam Græca,
    quam Latina urbs fuit. Vid. ad v. 6, et 332. An _Phocais_ dicta pro
    Massiliensis, ut sit epith. orn. (vid. Strab. IV, p. 171 sqq.) an
    pro Phocensis? quorum voc. discrimen ne veteres quidem satis
    observasse monet Spanhem. ad Callim. H. in Pall. 24. Hinc
    quodammodo defendi possit, quod Dausq. et alii monent, Saguntinos
    adpellari posse Phocenses propterea, quod Zacynthus, Thebanus, eorum
    urbem condiderit, et Phocis a quibusdam referatur ad Bœotiam, vel
    ager certe Thebanus Phocidem complectatur. Alioquin _Phocais_,
    Φωκαὶς, formatur a _Phocaia_, Φώκαια, Ioniæ seu Phrygiæ minoris
    urbe, a qua diversa est _Phocis_, Φωκὶς, parva Ἑλλάδος regio, unde
    _Phocenses_, Φωκεῖς, ut a Phocæa _Phocæenses_ vel _Phocæi_,
    Φωκαῖοι, vocantur. Marsus suspicabatur, non probabat, Saguntinos
    ballistarum usum a Massiliensibus, Phocæorum colonis (vid. ad IV,
    52) accepisse, qui Bellicarum machinarum fabricis inclaruerunt.
    --_molares_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 250. Ovid. Metam. III, 59, et
    Stat. Th. V, 561.
    337. _Ferratam ornum_, hastam ferro præfixam, ex orno, quæ et
    _fraxinus_, μελίη, poetis dicitur: nam orni sunt fraxini silvestres.

      332. _Sagunto_ scripti. Vulgo _Saguntum_ prob. Dausq., qui
      exponit: universum Saguntum putat, esse suam _mortem dignam
      Ausonia_, si ob fidem servatam interirent, quum contra Italiam
      violata fide prodituri sibi viderentur, si fœdera refringerent.
      _Sagunton_ vel _Ausoniæ... Servata fide_ etiam legi posse observat
      N. Heins.
      334. _Intendi_ (infin. hist.) corrig. idem. Non male; sed non
      necesse. conf. ad II, 333; IX, 645. _eductis_ Put. ut idem et Col.
      II, 127. Sed _adducere_ nervos, arcus, etc. (ut ap. Virg. Æn. V,
      507; IX, 632; Ovid. Met. I, 455 et aliis locis, a Drak. adductis)
      proprie dicitur, ut ἀνέλκεσθαι τόξον ap. Aratum. Qui tamen critica
      prurigine laborat, malit forte h.l. legere _ac_ vel _et ductis_,
      ut _ducti nervi arcus_, II, 127. _ducere cornua nervo_ Val. Fl.
      VI, 376, et Virg. Æn. XI, 860. _ducere remos_ Ovid. Met. I, 294:
      ἕλκειν νεῦρα et τόξον Hom. Il. δ, 122; λ, 582. conf. Gron. Obss.
      I, 13. Heins. ad Val. Fl. I, 122.
      335. Pro _Phocais_ vix temperare mihi possum, quo minus reponam
      _Phœnissa_, cujus. voc. syllaba posterior propter elisionem
      facile excidere poterat. Ballistæ et fundæ a Phœnicibus inventæ,
      si fides habenda Plinio VII, 56, et Strabo VIII, p. 357, Ætolis
      quidem fundæ inventionem tribuit, sed p. 167 Baliarium incolas
      optimorum funditorum famam tenuisse memorat, ex quo Phœnices hasce
      insulas occupaverint. Ab inventoribus autem epitheta rerum peti
      solent, unde _tuba Tyrrhena_ aliaque passim obvia.

  Alternus resonat clangor: certamine tanto
  Conseruere acies, veluti circumdata vallo
  Roma foret; clamatque super, «Tot millia, gentes                 340
  Inter tela satæ, jam capto stamus in hoste?
  Anne pudet cœpti? pudet ominis? en bona virtus,
  Primitiæque ducis! Taline inplere paramus
  Italiam fama? tales præmittere pugnas?»

    340. _super_, insuper, ut ap. Virg. Æn. II, 71; XI, 226, 685, vel
    desuper, ut ibid. IX, 168; X, 384, e loco altiore, ex aggere.
    341. _Inter tela_, arma, _satæ_, natæ, h. bellicosæ, armis
    tractandis bellisque gerendis adsuetæ.
    --_stamus_, segnes adstamus, hæremus, ut _sedere_.
    342. _ominis_, Ovid. Fast. I, 178, _omina principiis inesse solent_.
    343. _bonæ primitiæ ducis_, præclarum sane initium imperii, mihi
    delati! cf. Virg. Æn. XI, 156 sq. Vim sarcasmi facile senties.

      340. _fores_ conj. N. Heins., qui ejusmodi elegantias omnibus
      locis intrudere solet. _clamantque_ scripti, quod respuunt, quum
      Hannibalis verba sint, quæ sequuntur. Hujus tamen subjecti
      ellipsis non minus forte dura est, quam si exponas, Hannibal et
      principes Pœnorum undique milites increpant stimulantque: nisi
      legere malis, _clamorque_ sc. fuit, resonat. Emendatio, a
      N. Heins. proposita, _clamatque_ vel _clamansque super, Tot millia
      gentis_ tanto Critico indigna est. Exquisitiorem formulam Silius
      Maroni debet Æn. IX, 132, ubi τὸ _gentes_ ex nostro quoque loco
      firmari potest. Ceterum vulgo male interpungunt: _clamatque super
      tot millia: Gentes... hoste. Anne_, etc.
      342. _Nonne_ Col. recte, opinor. _ominis_, non _omnis_ vel
      _omneis_, Col cum Med. et al. edd.
      344. _promittere_ opinabatur N. Heinsi.


    Adcensæ exsultant mentes, haustusque medullis                  345
  Hannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.
  Invadunt manibus vallum, cæsasque relinquunt
  Dejecti muris dextras. Subit arduus agger,
  Inponitque globos pugnantum desuper urbi.

    345. _haustus medullis Hannibal_, egregie pro, animo concepta virtus
    et audacia H., qui nil nisi bella spirabat; vel pro, vox H. intima
    pectora et medullas penetrans; Ern. Cf. Gronov, ad Senec. Thyest. 53
    et 242. Intpp. ad Val. Flacc. I, 263. Barth. ad Stat. II, 417 et
    loca a Drak. et aliis ad h.l. et VIII, 318, congesta, Juven. Sat.
    VIII, 72. Claud. Cons. Mall. Theod. v. 196. Lucan. VIII, 285. Senec.
    Troad. 614 al.
    346. _sequentia bella_, Romana, cum hoc arte connexa.
    347. _cæsasque... dextras_, cf. XIV, 490, 491, Lucan. III, 610 sq.
    348. _Subit_, admovetur urbi, _arduus agger_, machina super muros
    urbis eminens, unde _globus_, turba militum inscendat, ut ap. Virg.
    Æn. II, 47, _machina inspectura domos venturaque desuper urbi_; Ern.

      346. _stimulantque_, non _stimulatque_, scripti cum R. 3. Parm.
      Med.

  Armavit clausos, ac portis arcuit hostem                         350
  Librari multa consueta falarica dextra,
  Horrendum visu robur, celsisque nivosæ
  Pyrenes trabs lecta jugis, cui plurima cuspis;
  Vix muris toleranda lues, sed cetera pingui
  Uncta pice, atque atro circumlita sulfure fumant.                355

    351. Similiter a Liv. XXI, 8, et XXXIV, 14, describitur _falarica_,
    seu _phalarica_, missile telum, a _falis_, sou _phalis_ sic dictum,
    h. turribus ligneis, e quibus catapulta, adeoque _multa dextra_,
    emitti solebat. Conf. VI, 214, 273; IX, 339. Festus h.v., Serv. ad
    Virgilium Æn. IX, 705, seq. (ubi eam sola Turni manu librari monet
    Drak.; sed vid. ibi Heyne) Stewech. ad Veget. IV, 18, p. 377. Lips.
    Poliorc. V, 5. Salmas. ad Solin. p. 640 seq. et Casaub. ad Æn. Tact.
    34.
    353. Telum illud erat hastili abiegno, et cetera tereti, præterquam
    ad extremum, unde ferrum quadratum, tres longum pedes, et stuppa
    circumligatum inlitumque pice, exstabat, Liv. l.c.
    --_cui plurima cuspis_ erat, v. Heyne ad Virg. Æn. I, 419, et
    Bentl. ad Hor. Od. IV, 2, 29.
    [354.] _lues_ vid. ad v. 174.
    355. vid. Liv. et Serv. ll. cc.

      351. _Vibrari_ conj. Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 342, frustra.
      353. _secta_ malebat N. Heins, coll. Virg. Æneid. II, 85; IV, 505;
      VI, 214. Idem v. 355 _fumat_ corrig., quod recepit Lefeb. Non
      male, ut sensus sit: falarica _fumat_ κατὰ _cetera_.

  Fulminis hæc ritu, summis e mœnibus arcis
  Incita, sulcatum tremula secat aera flamma.
  Qualis sanguineo præstringit lumina crine,
  Ad terram cælo decurrens ignea lampas.

    356. Conf. Virg. Æn. IX, 705, 706.
    357. _sulcatum aëra_, ut Οἷος δὲ οὐρανόθεν πυρόεις ἀναπάλλεται
    ἀστὴρ Ὁλκὸν ὑπαυγάζων dixit Apollon. III, 1376.
    358. Silius more poetarum sequitur vulgi opinionem de his ἀστέρων
    διαδρομαῖς et ἀποῤῥοίαις, stellis transcurrentibus seu διάττουσι.
    vid. Intpp. ad Virg. Ge. I, 365. Æn. II, 693 seq. V, 527, et
    Spanhem. ad Callim. in Del. 38.
    --_præstringere_ est vehementer stringere, et _stringere_ vel
    _destringere_, sive leviter adtingere (vid. ad IV, 119), sive arte
    et firmiter prehendere, manu premere eaque desuper mota ramos inpr.
    exterioribus asperisque partibus, foliis ac frondibus privare,
    _streinfein_, _abstreinfein_; (vid. Cuper. Obss. IV, 5.) et hinc vel
    _nudare re aliqua_ v.c. gladium vagina (vid. Drak. ad XVII, 164.
    Gronov. ad Liv. XXVII, 13. Heins. ad Ovid. Fastor. II, 99, 207.) et
    arbores fructibus, (ap. Virg. Ge. II, 368. Ecl. IX, 61.) vel
    _minuere_ v.c. rem familiarem ap. Hor. Sat. I, i, 8, et inpr. aciem
    oculorum et mentis hebetare, obtundere, ut h.l. et ap. Horat. Od.
    II, i, 18. Cic. Sen. 12. Phil. XII, 2, et ad Brut. ep. 18. Stat. Th.
    V, 666. Plin. II, 18; XV, 14 extr. Plaut. Mil. I, i, 4. Gell. XII,
    13 extr. Senec. ep. 71 extr. Liv. XL, 58, quibus locis in optimis
    edd. _præstringere_, non _perstringere_ legitur.
    [“ad IV, 199”: in V.L.]
    --_sanguineo_, rubente. Conf. v. 461, 462. Plin. II, 25.
    --_crine_, flamma ejusque radiis et longo tractu, ut v. 461; VIII,
    638. Virg. Ge. I, 367. Æn. V, 528, et Valer. Flacc. I, 205; II, 42.
    Sic et _coma_ ap. Senec. Œdip. 311 et Herc. Œt. 727. Catull. LX, 77,
    πυρὸς ἀμφήκης βόστρυχος apud Æschyl. in Prom. Conf. de stellarum
    comis _Dorville_ ad Charit. p. 746.
    --_crinis_ de face, quæ quum habet ignem solutiorem, aeris inpetu
    in caudæ criniumque passorum formam extendi solet; unde Artemidor.
    II, 28, ἀστέρας παγωνίους _barbatos_ adpellavit; Ern.

      358. _perstrinxit_ Put. _perstringit_ priscæ edd. vid not.
      _præstringit_ Col. et Oxon. quod multis exemplis Drak. defendit
      adversus Lambin. ad Hor. Epist. II, i, 14, ad Lucret. III, 1058,
      et ad Cic. pro Rabir. 16, ubi voc. _præstingere_ damnat, eique
      ubivis _præstringuere_ substituendum putat. conf. Gifan. Ind.
      Lucret., Heins. ad Prudent. περὶ στεφ. II, 86. Grutter. ad Cic. in
      Vatin. 10. Taubman. ad Plaut. Mil. pr. Heins. et Oudendorp. ad
      Lucan. I, 154, cujus verba, _obliqua præstringens lumina flamma_,
      simul docent, causam non esse, cur _nubila_ h.l. pro _lumina_,
      auctore N. Heins., reponamus.

  Hæc ictu rapido pugnantum sæpe per auras,                        360
  Adtonito ductore, tulit fumantia membra.
  Hæc vastæ lateri turris ceu turbine fixa,
  Dum penitus pluteis Vulcanum exercet adesis,
  Arma virosque simul pressit flagrante ruina.

    361. _tulit_ ut XIV, 491.
    362. Conf. Th. IX, 554 sq. Val. Fl. VI, 383, et Virg. Æn. IX, 535
    seq. 363. _Vulcanum exercet_, ut _Eurus ignem exercens_ dixit Ovid.
    Epist. XV, 9. Rem _exercere_, vel _fatigare_ dicimur, qua multum
    utimur, ut quasi lassetur. Vid. Burm. ad Val. Fl. III, 162 et ad
    Virg. Ge. III, 529.

      362. _quassæ_ pro _vastæ_ malebat N. Heins. _ceu_, non _cum_, Ox.
      cum Med. Ald. Junt. Gryph. al.
      363. _adustis_ quædam edd. Sed conf. Virg. Æn. IX, 537, et Heins.
      ad Ovid. Am. I, 15, 41.

  Tandem condensis actæ testudinis armis                           365
  Subducto Pœni vallo, cæcaque latebra,
  Pandunt prolapsam subfossis mœnibus urbem.

    365. _condensis_, condensatis. Conf. Virg. Æn. IX, 514.
    --_Testudinem_ scutorum, συνασπισμὸν, vulgo h.l.
    intelligunt, de qua vid. Liv. XLIV, 9. Sed in obpugnationibus magis
    in usu erat altera testudo, machina lignea, tabulis contexta et
    coriis vel centonibus obducta, quæ arietes, falces et musculos
    continebat, et tegebat eos, qui cuniculos agere murumque subruere
    conabantur. vid. Liv. X, 29; XXXIV, 29. Cæs. B. G. V, 42, 52.
    Vitruv. X, 19, 21. Lips. Poliorc. I, 8; V, 1.
    366. _Subducto vallo_, h. sursum ductis, eductis, evulsis vel
    ablatis vallis, aggeri infixis: mox v. 368 _aggere victo_. An
    _subducto_ est, simpl. convulso, proruto, ut forma loquendi petita
    sit a fundamento, quo subducto, ablato, totum ædificium corruit?
    --_cœca latebra_, testudine, ut _tecta acies_, _armorum tegmina_
    et _cœcus Mars_ ap. Virg. Æn. IX, 513, 517, 518. Vulgo male de
    cuniculis cogitant, quos non tam ad murum subruendum, quam ad urbem
    ingrediendam spectare, jam monuit Drak.

      365. _arctæ_ scripti et Parm. _apte_ Med. _aptæ_ R. 3. Sed testudo
      proprie _agi_ dicitur. vid. loca a N. Heins. et Drak. adscripta,
      Virg. Æn. II, 441 (ubi conf. Heyne) IX, 505. Cæs. B. G. V, 43, et
      Sallust. b. Jug. c. 94.

  Terribilem in sonitum procumbens aggere victo
  Herculeus labor, atque inmania saxa resolvens,
  Mugitum ingentem cælo dedit. Alpibus altis                       370
  Aeriæ rupes, scopulorum mole revulsa
  Haud aliter scindunt resonanti fragmine montem.

    368. Cf. Liv. XXI, 12.
    --_in sonitum_, cum sonitu.
    369. _Herculeus labor_; vid. ad v. 273.
    371. Rupes aeriæ, altæ, ut apud Virg. Ecl. VIII, 39. Georg. III,
    474; Æn. VIII, 221, _scindunt montem_, dum revulsæ chasma in monte
    faciunt; Ern.

      369. _resolvens_, non _revolvens_, scripti, ut III, 643.
      370. Male quidam, _cælo dedit Alpibus altis. Aëriæ_ etc.
      distinguunt: _cæli dedit_ Col. et Ox. _casu dedit_ Junt. Ald.
      Gryph. Male! cf. v. I, 277, 508; II, 353; XII, 410 al.

  Surgebat cumulo certatim prorutus agger,
  Obstabatque jacens vallum, ni protenus instent
  Hinc atque hinc acies media pugnare ruina.                       375

    373. _Surgebat agger_, e ruina murorum. Conf. Lucan. III, 508.
    374. _ni_ vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 686.
    --_protenus_ non confestim expono, sed porro tenus, porro, ut ap.
    Virg. Æn. V, 485; IX, 337 et Ecl. I, 13, ubi vid. Heyne.
    --_instent_, insistant, vel incipiant, de quo vid. Græv. ad Cic.
    Div. X, 16, et Drak. ad Liv. XXX, 12.
    375. _ruina_ valli _media_, quum in medio esset.

      373. _certatim_ Col. Vulgo _certantum_, non male. _certantem_
      Oxon. _prorutus_, non _protinus_, Col. Asc. Gryph. prob. etiam
      Dausq. Drak. laudat III, 642; IV, 602 al. conf. Gronov. ad Liv.
      IV, 29, et ad Tac. Ann. I, 68.
      374. _ni_ non _ne_, omnes scripti et R. 2, unde cum Lefeb.
      reposui: nec adsequor, cur N. Heins. et Drak., qui tamen
      archaismos, inter quos vulgo _ni_ refertur, sectari solent, id
      spreverint. cf. a Drak. jam laudati Intpp. ad Virg. Æn. III, 686.
      Broukh. ad Prop. II, 6, 3, et Noris. ad Cenotaph. Pis. IV, 5,
      p. 474.


    Emicat ante omnes primævo flore juventæ
  Insignis Rutulo Murrus de sanguine: at idem
  Matre Saguntina Graius, geminoque parente
  Dulichios Italis miscebat prole nepotes.

    376. _Emicat_ ut ap. Virg. Æn. V, 319.
    377. _Rutulo_ vid. ad v. 291.
    379. _Dulichios_, h. Zacynthios, Græcos, qui Saguntum auxerunt.
    Conf. v. 288 sq.; II, 603.
    --_Dulichium_, maris Ionii ins., prope Zacynthium et Cephaloniam.
    Vid. Heyne ad Virg. Æn. III, 271.

      376. _primævæ f. i._, ut XVI, 405, emend. N. Heins. cui Drak.
      obponit V, 18; VI, 65. Virg. Æn. VII, 162. Senec. Hippol. 620. Sed
      vid. ad v. 113.

  Hic magno socios Aradum clamore vocantem.                        380
  Qua corpus loricam inter galeamque patescit,
  Conantis motus speculatus, cuspide sistit,
  Prostratumque premens telo, voce insuper urguet:

    381. In ipsa cervicis vertebra. Cf. Virg. Æn. XI, 691, 692, (ubi
    vid. Heyne in V.L.) et XII, 381.
    382. _Conantis_ clamare, et hinc caput tollentis.
    --_sistit_, clamare, vel progredi prohibet, dum transfigit. Cf.
    II, 98.
    383. _premens telo_, ut apud Virg. Æneid. II, 530; VIII, 249; IX,
    330, 793; X, 347.
    --_voce urget_, maledictis insectatur. Conviciis acerbisque verbis,
    αἰσχροῖς et ὀνειδείοις ἐπέεσσι, vel χαλεπῷ μύθῳ, et provocare
    hostem, et victum inprimis, aut male jam tractatum adhuc incessere,
    non magis barbarorum populorum, quam heroum vitæ consentaneum. Conf.
    ad v. 398. Burm. ad Val. Fl. IV, 313. Cerda et Heyne ad Virg. Æn.
    II, 547; X, 737.

      380. _Aradum_ Col. et Ox. cum Med. _Arados_ (hod. _Laraca_)
      Phœniciæ, seu Syriæ ins. vel potius petra. vid. ad v. 306. Pœnos
      autem, ex quorum numero hic Aradus, ductu Didonis ex Phœnicia in
      Africam venisse, monet Drak.

  «Fallax Pœne, jaces: certe Capitolia primus
  Scandebas victor! quæ tanta licentia voti?                       385
  Nunc Stygio fer bella Jovi.» Tum fervidus hastam
  Adversi torquens defigit in inguine Hiberi;
  Oraque dum calcat jam singultantia leto;
  «Hac iter est, inquit, vobis ad mœnia Romæ,
  O metuenda manus! sic, quo properatis, eundum.»                  390
  Mox instaurantis pugnam circumsilit arma,
  Et rapto nudum clipeo latus haurit Hiberi.

    386. Quoniam Jovem Capitolinum bello quasi superare non potuisti,
    nunc Jovi Stygio, h. Plutoni, _bella fer_, infer. V. ad III, 365,
    in V.L.
    387. _in inguine_ v. Hom. Il. ν, 568, 569.
    --_Hiberi_, Hispani, ut vulgo putant. Sed nomen proprium est.
    388. _singultantia_ in _leto_, ἀποβλύζοντα, emittentia sanguinem
    cum singultu.
    392. _latus haurit_, ut, V, 524, ubi Drak. comparat Ovid. Met.
    V, 126. Senec. Agam. 890. Val. Fl. VI, 554. Stat. Th. VIII, 666;
    X, 308. Liv. VII, 10. Curt. VII, 2; IX, 5. Cf. Heyne ad Virg. Æn.
    II, 600; X, 314.

      387. _in inguen_ R. 3, in marg.
      388. _singultantia cæde_ h. sanguine, ut pro φόνος pro αἷμα,
      paulo calidior quis conjicere possit, coll. Virg. Æ. IX, 333.

  Dives agri, dives pecoris, famæque negatus
  Bella feris arcu jaculoque agitabat Hiberus.
  Felix heu! nemorum, et vitæ laudandus opacæ,                     395
  Si sua per patrios tenuisset spicula saltus!
  Hunc miseratus adest infesto vulnere Ladmus.

    393. _Dives agri_ ut ap. Virg. Æn. X, 563.
    --_famæ negatus_, famæ virtutis sibi comparandæ occasione, ob
    privatam, quam agebat, vitam, destitutus.
    394. _Bella feris agitabat_, venatui operam dabat, Draken. proprie
    de bello feris inferendo cogitabat, vel bella feris movebat,
    inferebat.
    395. _vitæ opacæ_, quæ in nemoribus et venando transigebatur, ut
    _quies o._ ap. Stat. Silv. III, 5, 17. Cellar. interpretatur
    privatam, a strepitu bellico remotam.
    397. _infesto vulnere_, telo, quo vulnus infligitur. ut II, 92;
    V, 251. Sed vid. Heyne ad Virg. Æneid lib. II, v. 529, p. 274, T. II
    nost. edit. _Ed._

      394. _Bella ferens_ scripti cum R. 3. Parm. Med. unde _serens_
      omnino legendum putabat N. Heins, qui hanc elegantiam et III, 365,
      VIII, 266, sæpiusque sectatur et male comparat sup. v. 80, et Liv.
      XXXI, 6, _bella ex bellis serere_. Aptiores sunt dictiones,
      _serere certamina_, _discordias_, _mentionem_, _lites_, etc. pro
      movere ap. Liv. II, 1; III, 40, 43; XXIV, 31, al. _prælia serere_,
      h. conserere, ap. Tac. Hist. V, 11. _vulnera serere_ V, 235, et
      ap. Lucret. V, 1292, ut alibi _spargere_ vulnera, tela, de quo
      vid. not. ad v. 267. Si quid tamen mutandum h.l., præstat forte,
      judice quoque Lefeb., lectio ed. R. 2. _famæque n._ κατὰ _Bella_,
      _feras_, etc. _agitabat_, olim, in patria; cujus verbi tempus
      imperf. cur plane alienum ab h.l. visum sit viro docto in N.
      _Allgem. deutsch. Bibl_. T. VIII, P. II, p. 418. haud adsequor.
      Idem v. 403. probat _vibrantem capillum_, ut respondent verbis
      _horrentes_ e.c.g.
      396. _tenuasset_, h. minuisset, consumsisset paulatim, aliquando
      malebat N. Heins. coll. Stat Achill. I, 644. Claud. Cons. Hon.
      VI, 128 al.
      397. _Lagmus_ et _Lagnus_ alii. _Laudus_ Oxon prob. Drak. quia
      _Laudia_ Ptolem. est opp. Mauritaniæ Cæsariensis, et _Laud_ Plinio
      Mauritaniæ Tingitanæ fl. Hinc tacite id in contextum recepit
      Lefeb. _Latmus_ conj. N. Heins. a Latmo ins., quam mihi ignotam
      esse fateor: fuit quidem hujus nominis Ciliciæ fl., et Cariæ, seu
      Ioniæ mons et urbs: sed h.l. Pœni mentio fit.

  Cui sævum adridens; «Narrabis Hamilcaris umbris
  Hanc, inquit, dextram, quæ jam post funera vulgi
  Hannibalem vobis comitem dabit:» et ferit alte                   400
  Insurgens gladio cristatæ cassidis æra,
  Perque ipsum tegimen crepitantia dissipat ossa.

    398. _sævum adridens_, δεινὸν ἐπιμειδήσας, vel μειδιόων, adject. pro
    adverbio. Vid. App. μειδιόων βλοσυροῖσι προσώπασι Hom. Il. η, 212,
    laudatus a D. Heins.
    --Idem victoris sarcasmus IV, 288 sq.; V, 561 sq.; XI, 258. Præter
    Homerum Silio præivit Virg. Æn. II, 547 sq.; IX, 742; X, 829 seq.;
    XI, 688 seq., ubi vid. Cerda. Conf. Zinzerl. ad Val. Fl. IV, 313 et
    sup. ad v. 383.  [“XI, 258” recte XI, 255]
    399. _post funera_, stragem, cædem, _vulgi_, militum gregariorum, ut
    IV, 266, 267. Sic λαὸς ap. Hom., et _populus_, II, 579.
    400, 401. _alte Insurgens_, ἐπερείδων Hom. vel ἀνασχόμενος sc. τὴν
    χεῖρα Il. γ, 362. Conf. Virg. Æn. XI, 697, et XII, 902.
    --_cassidis cristatæ_, Κόρυθος ἱπποδασείης. _tegimen_ capitis,
    galeam.
    402. _ossa crepitantia_, quæ _perfracta sonant_, IV, 380.

      399. _funera vulgi_ scripti, R. 3. Parm. Med. Paris. Vulgo
      _vulnera vulgi_, sono auribus ingrato.
      402. _tegimen_, non _tegmen_, in optimis membrr. ubique, prob.
      N. Heins., qui tamen ad Virg. Æ. III, 594 et VII, 666, utramque
      scripturam damnat, et _tegumen_ defendit.

  Tum frontem Chremes intonsam umbrante capillo
  Septus, et horrentes effingens crine galeros;
  Tum Masulus, crudaque virens ad bella senecta                    405
  Karthalo, non pavidus fetas mulcere leænas;

    404. _horrentes effingens crine galeros_, crines formans in speciem
    galeri, quum tot cincinnis implicati essent, ut galero similes
    viderentur. Male itaque Dausq. ex h.l. efficit, _galerum_ nativam
    quoque comam, non semper adscititiam esse, quod jam monuere Drak.,
    et Gronov. Obss. IV, 18.
    405. _cruda virens senecta_, ex Virg. Æ. VI, 304.
    --_crudus_, ὠμὸς, proprie, non coctus, mollitus, corruptos,
    fractus et debilitatus, vel annis, ut h.l. et III, 386; V, 569;
    XII, 348, vel voluptatibus, ut III, 303, hinc et rudis, durus, asper
    III, 514, crudelis, ut ὠμὸν πρᾶγμα seu βούλευμα, et terribilis
    VII, 113, fortis V, 423; X, 98; XIII, 224, et malis insuperabilis
    IV, 35.
    --Cf. II, 439; III, 289; XVI, 236.
    406. _mulcere_, domare.
    --_fetas_, non gravidas intelligo; sed enixas, quæ jam pepererunt
    (ut ap. Virg. Æn. VIII, 630. Ecl. I, 5 al.) et amori iterum
    indulgent: tum enim sævissimas esse eas, notum vel ex Virg. Ge. III,
    245 sq.

      403. _Chromis i. vibrante_ emend. N. Heins. quoniam vulgata in
      leges metricas peccat. Sed _Chromis_ mox v. 439. inter Saguntinos
      memoratur. _Chremetes_ corrig. Gronov. Obss. IV, 18, et
      _umbrante_, pro vulg. _vibrante_, ex Col. et Ox. recipiendum
      putabat, prob. Drak. _ubrante_ Put. Versus 403 et 404 in edd.
      Junt. Ald. et Nut. duobus sequentibus postponuntur.
      406. _Karthalo_ (pro quo rectius forte _Carthalo_ scripseris; vid.
      ad v. 3), Gr. Καρθάλων, non _Harcalo_, vel _Cartalo_, Colon.
      probb. N. Heins. et Drak. coll. XV, 453. Liv. XXII, 15, 58.
      Justin. XVIII, 7. Polyb. I, 53, et Appian. Hannib. c.49. Add. Liv.
      XXVII, 16, et Appian. Pun. c. 68 et 74.

  Flumineaque urna cælatus Bagrada parmam;
  Et vastæ Nasamon Syrtis populator Hyempsal,
  Audax in fluctu laceras raptare carinas;
  Una omnes dextraque cadunt iraque peremti.                       410

    407. Imitat. Virg. Æn. VII, 792. In Bagradæ clipeo expressus sui
    nominis fluvius (vel urna potius, ejus emblema), ubi forte patria
    ejus, vel unde originem duxit; ut in heroum scutis, eorum origo et
    imago, vel historia majorum rerumque ab his et a toto olim populo
    præclare gestarum, adumbrari solebat. Conf. II, 158; IV, 153; VIII,
    385 sq. (ubi Drak. hæc exempla jam excitavit), X, 175; XIV, 212;
    XVII, 397. De Bagrada fl. vid. ad VI, 140 seq.
    --_cœlatus parmam urna fluminea_, durior formula pro, parmam
    gerens, in qua urna, fluvii emblema, sculpta erat; Ern.
    408. _Nasamones_, adcolæ _Syrtis vastæ_ h. majoris, ex navium
    captarum spoliis ditescentes. Vid. Plin. V, 5; VII, 2; Lucan. IX,
    438 sq., 891; Herodot. II, 32; IV, 172, 183.
    409. _Audax raptare_, θρασὺς ἁρπάζειν.

      407. _Bagrada_, non _Bragrada_, Col. R. 3. Parm. Med. vid. ad VI,
      141.

  Nec non serpentem diro exarmare veneno
  Doctus Athyr, tactuque graves sopire chelydros,
  Ac dubiam admoto sobolem explorare ceraste.

    411. _exarmare veneno_, ut contra _armare v._ dixit Virg. Æn. IX,
    773.
    412. _chelydros graves_, h. gravi fœtore, ut ap. Virg. Ge. III, 415,
    ubi lectio vulgaris ex h.l. firmari potest. Vid. ibi Heyne.
    --_tactu sopire_; nam præter carmina, etiam manuum tactu serpentes
    domare et sopire solebant ἐπῳδοὶ, vel ἀσπιδοθῆραι et ὀφιοδιῶκται.
    Conf. III, 302; V, 354; VIII, 498 sq. Heyne ad Virg. Æn. VII, 753
    seq. et de utroque modo angues domandi, ut de arte ὀφιοδήκτοις
    medendi, Plin. VII, 2; Cels. XXVII, 5; Lucan. IX, 891 sq. 922 sq.
    (ubi de Marmaridarum Psyllis, ut inf. III, 302, agitur) Strab. XIII,
    p. 588; Gell. IX, 2; XVI, 11; Gronov. Obss. II, 1; Heins. ad Ovid.
    A. A. II, 102.
    413. Afri et inpr. Psylli, genuinam sobolem ab adulterina, admotis
    anguibus, dignoscere et _explorare_, δοκιμάζειν, solent. «Mos
    _Psyllis_ liberos genitos protinus objiciendi sævissimis
    serpentibus, eoque genere pudicitiam conjugum experiendi, non
    profugientibus adulterino sanguine natos serpentibus,» Plin. VII, 2.
    «Psylli quum arbitrantur, suppositum aliquem esse in stirpe, ei
    admovent, ut pungat, colubram. Quum pupugerit, si de genere sit,
    vivere: si non sit, mori.» Varro ap. Priscian. VII, 2; Cf. Lucan.
    IX, 891 sq. inpr. 906 sq. Solin. c. 27, p. 52; Tzetz. Chil. IV,
    hist. 135, v. 339; Ælian. Hist. Anim. I, 57, et Dio. LI, p. 453,
    qui posterior præter alia memorat, serpentes veste puerorum tacta
    continuo marcescere. Poetam h.l. agnoscas in variandis serpentum
    nominibus.

      411. _serpentem_, non _serpentes_, scripti.
      412. _Athyr_, non _Atyr_, Col.

  Tu quoque fatidicis Garamanticus adcola lucis,
  Insignis flexo galeam per tempora cornu,                         415
  Heu! frustra reditum sortes tibi sæpe locutas
  Mentitumque Jovem increpitans, occumbis, Iarbas.
  Et jam corporibus cumulatus creverat agger,
  Perfusæque atra fumabant cæde ruinæ.

    414. Ad Iarbam militem traducta, quæ de Iarba, rege Numidiæ, Jovis
    Hammonis f., nota sunt vel ex II, 59 sq. VIII, 54 sq.; Virg. Æ. IV,
    36, 196 seq.; Justin. XVIII, 6. al.
    --_fatidicis lucis_, in quibus oraculum Jovis Hammonis, de quo vid.
    III, 10, 673 sq.
    --_Garamanticus_, Libycus; vel Silio, ut aliis, laxior est
    geographia. Nam Garamantes longe ab hoc oraculo in Marmarica remoti
    erant, et vel inter Æthiopiam et Gætuliam, vel in extrema Africæ
    parte ultra Gætuliam, colebant. Septemtrionales autem diversi ab
    australibus, qui non nisi 20 dierum iter ab Ammoniis aberant. Vid.
    Plin. V, 4. Herodot. IV, 174, 183. Cl. Schlichthorst. Geogr. Afric.
    Herod. p. 7, 140, 155. _Garamanticus_ pro Garamantice, ut
    _ditissimus_ V, 260 al.
    415. Galeam cornibus arietinis, insigni Jovis Hammonis, ornatam
    habebat, ut ipse ille deus, IX, 298; et ap. Diod. III, 73; et Nabis,
    ejus sacerdos, inf. XV, 682; regesque Macedonum post Alexandrum M.,
    qui ejusdem dei filius haberi cupiebat, de quo vid. Spanhem. de Usu
    et P. Num. Diss. V, p. 346 sqq. Notus enim veterum mos, vel patriam
    et originem, vel illustria majorum facta exprimendi ejusmodi
    ornamentis, seu clipei, ut sup. v. 407 (ubi vid. not.), seu galeæ,
    ut II, 157; V, 79; Liv. XXVII, 33; Stat. Th. VII, 279; Herodian.
    I, 14, quæ loca Drak. ad XV, 682 excitavit. Nec minus nota res est,
    Jovi Hammoni, ut et Baccho, Pani aliisque, fluviorum inprimis,
    numinibus cornua, ad vim majestatemque declarandam apta, tribui:
    quæ idea priscis temporibus, quibus homines pelle serina vestium
    loco utebantur, orta et a Macedonum regibus renovata est. Vid.
    Lessing. Laoc. c. 8, p. 95, c. 9, p. 103; Broukh. ad Prop. III, 15,
    19, 30, ad Tibull. II, 1, 3; Jani ad Horat. Od. II, 19, 30.
    416. Oraculum mendax frustra incusabat.
    --_sortes_, κλῆρος, oraculum, quoniam oracula olim etiam per
    sortes, ψήφους, edebantur.
    419. Cædes δεινῶς, depingitur.
    --_cæde_, sanguine, ut φόνος pro αἷμα.
    --_Perfusæ cæde_, adspersæ sanguine. Ern., exponit, mixtæ et
    confusæ cadaveribus, quod usui loquendi minus convenit.

      417. _Iarba_, non _Hyarba_ Col. ut II, 58, al. vid. Intpp. ad
      Virg. Æn. IV, 36 et 196. _Hiarba_ cum adspirat. Cell. et more suo
      Drak.
      418. _En, jam_ tacite edidit Lefeb.
      419. _Confusæque_ ed. Junt. et inde expressæ Nut. al. prob. Dausq.
      Male! _fumabant_, non _fumabat_, vel _fervebat_, scripti et
      pleræque melioris notæ edd.

  Tum ductorem avido clamore in prælia poscit                      420
  Fulmineus ceu Spartanis latratibus actus,
  Quum silvam occursu venantum perdidit, hirto
  Horrescit sætis dorso, et postrema capessit
  Prælia, canentem mandens aper ore cruorem,
  Jamque gemit geminans contra venabula dentem.                    425

    420. _ductorem_ Hannibalem _poscit_ Murrus _in prælia_, ad singulare
    certamen provocat, more heroum.
    421. Splendida comparatio, concinnata ad exemplum Virg. Æ. X, 707,
    718, ubi vid. Heyne.
    --_Fulmineus_ solemne apri et inpr. ejus dentium epitheton, quod
    nonnulli ab exertis utrimque dentibus, fulminis cuspides
    referentibus, repetunt; alii, qui ad Ovid. Met. VIII, 289,
    provocant, ab ardente et calido oris adflatu; alii vero inde, quod,
    ut fulmina non in rectum, sed in obliquum feruntur, sic et aper
    _obliquo latrantes dissipat ictu_, ut utar verbis Ovid. Met. VIII,
    344; unde σῦς δοχμὸς et λικριφὸς αΐξας apud Hom. Il. μ, 148 et
    Odyss. τ, 451. Sed poetis _fulminea_ potius dicuntur, quæcumque
    instar fulminis cum impetu ruunt, et tam terrorem incutiunt, quam
    omnia contundunt et necant, v.c. _ira_, XI, 99; _juvenis_, IX, 393;
    _ductor_, XVII, 549; _Scipiadæ fulmina gentis_ et _belli_, VII, 106;
    Lucret. III, 1049; Virg. Æn. VI, 843; IX, 812; _fulmen Carthaginis
    Hannibal_, XV, 667; _fulmina belli_ milites Pœnorum, VII, 223;
    _patria fulmina_, XV, 408; _fulmen linguæ_, VIII, 412; _f. verborum_
    Cic. ad Div. IX, 21, quo teste Orat. c. 9, Periclem fulgere et
    tonare dixit Aristoph. Conf. Virg. Ge. IV, 561; ἀστεροπῇ ἐναλίγκιος
    Hom. Il. ν, 242; πρηστὴρ κεραύνιος al.  [“XV, 408” recte XV, 404]
    --_Spartani canes_ præstantius genus. Conf. II, 689; III, 295, et
    Heyne ad Virg. Ge. III, 345 et 405.
    422. _perdidit silvam_, h. securitatem et latebras in silva,
    spemque in ea positam; vel viam et reditum in silvam. Sic _perdere
    terga_, XIII, 171; _p. fugam_, viam fugæ amittere Martial. de Spect.
    XI, 2. 423. _Horrescit sætis dorso_; nam aprorum sætæ erigi solent,
    si ad pugnam se expediunt. Φρίξας εὖ λοφίην Hom. Od. τ, 446. Conf.
    Stat. Th. II, 129, XI, 531; Virg. Æn. X, 711, ubi vid. Heyne.
    _Horrere_ autem, ut semel moneamus, poetis dicuntur, quæ erecta
    sunt, seu eminent v.c. segetes, arma, pili ac sætæ, (quæ in subito
    frigore et pavore, vel in ira vehementiore eriguntur) omniaque ea,
    quibus aspera est et squalida superficies, non lævor ac nitor. Sic
    et φρίσσειν, v.c. κάπρος φρίσσει τρίχας, seu ἐθείραις, λήϊον, vel
    ἄρουρα φρίσσει σταχύεσσιν, μάχη ἐγχείῃσι, etc. ap. Hesiod. Scut.
    171, 391; Hom. Il. ν, 339, 473, ψ, 599 al. Conf. Heyne ad Virg. Æn.
    X, 237; nostræ Collect. Vol. IV, p. 122. et VII, 86. _Ed._

      421. _latrantibus_ etiam legi posse monet N. Heins. Sed vulgata
      exquisitior, quam Drak. ex Virg. Ge. III, 412. Ovid. Metam. XIII,
      806, et Fast. II, 231 firmat.
      423. _sætis_, non _sævus_, Col. prob. N. Heins. nisi quod _sætas_
      maluerit.
      424. _canentem_ Col., h. spuma _cana_ mixtum et mandendo in eam
      mutatum, ut _cana aqua_, πολιὴ ἅλς, seu θάλασσα. _Spumas
      cruentas_ inversa loquendi forma dixit Virg. Ge. III, 203. Drak.
      conf. IV, 252, et Claud. laud. Stil. II, 350, ubi vid. Heins.
      _spumantem_ R. 3. Parm. Med. ex interpr. _tenentem_ Ox. et Put.
      Vulgg. _candentem_, et quidam _ferventem_.
      425. _Jamque gemet geminum c. ven. dentem_ Col. Sic et Oxon. nisi
      quod vitiose in eo _decem_ pro _dentem_. Vulgg. _J. gemens geminum
      c. v. torquet_; sed τὸ _torquet_, quod nec scripti, nec meliores
      editi agnoscunt, grammatici potius acumen sapit, quam _dentem_,
      cujus ellipsis dura est. _J. gemens geminum v. c. fertur_ Put. et
      R. 3. quam lectionem ex verbis Virg. Æ. IX, 553 margini adscriptis
      ortam suspicor. Ad hæc corrigenda viri docti certatim operam suam
      contulere. _J. acuens geminum c. v. torquet_ conj. Barth. Adv.
      VII, 15. _J. ciet geminum c. v. dentem_, vel _J. fremens genuino
      intra v. fertur_, vel _J. fremens genuinum intra v. torquet_, vel
      denique, quod ipsi et Drak. præ reliquis placebat, _J. fremens
      genuino intrat v. dente_, tentabat N. Heins. _Fremere_ voc. propr.
      de feris iratis; _dentes_ vero _genuini_ sunt posteriores et
      novissimi in extrema gena, seu gingiva, κραντῆρες et
      σωφρονιστῆρες. conf. X, 298 et vid. Fest. h.v., Cic. N. D. II,
      54; Plin. XI, 37. _J. gemens gemituque intra v. fertur_, vel
      _geminum cornu in. v. torquet_, vel _gemino cornu in v. fertur_
      invita Minerva emend. Ulit. ad Grat. 109. _J. gemens genuinum
      intra v. torquet_ Scalig. in marg. libri sui. Mea qualicumque
      sententia, quam tamen ex VV. DD. judicio, vel stare jubebo, vel
      cadere patiar levissima, quam propterea in textum recepi,
      mutatione lectionis vetustiss. codd. Col. et Ox. locus haud dubie
      corruptus, optime ita reconcinnari potest: _J. gemit geminans_, ut
      _capessit mandens_ vs. sup. _gemit_ propter vulnera a venatoribus
      canibusque inflicta, ut ap. Hom. in simili loco de leone saucio
      Il. υ, 169, ἐν δὲ τέ οἱ κραδίῃ στένει ἄλκιμον ἦτορ, et Il. π, 489,
      ὤλετο στενάχων taurus. cf. Avien. fab. 17, et Virg. Ge. III, 226;
      ex quibus locis patet, hoc verbum immerito a Scalig. Poetic. V, 15
      carpi, quod gemitus non sit iracundi et rabidi, sed mœrentis; quod
      Drak. etiam refellit coll. Virg. Æn. VII, 15. Lucan. VI, 688.
      Petron. Sat. 115, al. conf. Heins. ad Val. Fl. I, 768, qui tamen
      h.l. in Scalig. sementiam discedit. Taceo, cujuscumque generis
      sonum et strepitum verbo _gemere_ exprimi, (ut ap. Virg. Ge. III,
      133, 183; IV, 173. Æn. V, 806; VI, 413; XI, 138, et Hor. Od. I,
      14, 6) quia non video, cur gemitus a feris sauciis alienus sit.
      _geminans dentem_, h. dentium ictus, ut ap. Virg. Æ. V, 434, 457;
      XI, 698; XII, 714. Hor. Od. I, 16, 8. Hæc scripseram, quum deinde
      animadverterem, in eandem fere conject. incidisse Cl. Lefeb., qui
      coll. v. 168, 537; Virg. Æ. XI, 698, et Val. Fl. VI, 379, edidit.
      _J. gemens geminat c. v. dentem_, quæ lectio probatur in Annal.
      liter. Gœttingue., Additam. XVII, p. 262, a. 1782. Et sensu quidem
      a nostra non differt, sed ab ea, quam antiquiss. MSS. exhibent,
      paulo longius recedit, et perperam certe gall. vertitur, _de ses
      broches il déchire à coups redoublés les filets des chasseurs_.
      Cæterum non magnopere intercedo, quo minus tota cod. Col. lectio
      servetur, excepto verbo _gemet_, in cujus locum varia substituere
      possis, quæ tamen nemo præstare ausit, v.c. _terit_, aut _acuit_,
      ut ap. Hor. Od. III, 20, 10. Virg. Ge. III, 255, et σῦς seu
      Κάπριος θήγει ὀδόντας ap. Hom. Il. λ, 416; ν, 475, et ὑπαὶ δέ τε
      κόμπος ὀδόντων Γίγνεται, Il. λ, 417; μ, 149, vel _premit_, ut
      _dentes_ in vite premere dixit Ovid. Fast. I, 355, nisi malis
      _fremit_, vel, ut ap. Virg. Æn. IX, 552, _furit contra v._ κατὰ
      _geminum dentem_, qui in ore apri utrinque prominent, ut ap. Ovid.
      Metam. VIII, 400.


    At parte ex alia qua se insperata juventus
  Extulerat portis, ceu spicula nulla manusque
  Vim ferre exitiumve queant, permixtus utrisque
  Hannibal agminibus passim furit et quatit ensem,
  Cantato nuper senior quem fecerat igni                           430
  Litore ab Hesperidum Temisus; qui carmine pollens
  Fidebat magica ferrum crudescere lingua:

    426. _insperata_, ex insperato, contra spem et opinionem.
    430. _Cantato_, incantato, carmine incenso, magico, vid. ad v. 96,
    et VIII, 497; conf. Prop. IV, 5, 13; Ovid. Am. II, 5, 38 et Met.
    VII, 98.
    431. _Litore ab Hesperidum_, ut sacerdos illa magici sacri, sup. v.
    101, et ap. Virg. Æn. IV, 484. De Hesperidum hortis vid. Heyne ad
    Virg. l.c. ad Apollod. p. 406 seq. et Comm. de Theog. Hes. in Cer.
    v. 11, et Cl. Hermann. Mythol. T. I, p. 402. Conf. III, 282 sq. IV,
    638, VI, 184.
    432. _crudescere_, crudius, sævius, et hinc nocentius et efficacius
    fieri.

      427. _Expulerat_ Asc. et Nut.
      431. _Temisus_ Col. _Remsus_ Parm. _Rhemisus_ Med. Ald. Gryph. al.
      Hinc librariorum stupore in c. Oxon. irrepsit _remissus_, quod
      quum in versus legem peccaret, plerique editores _missus_
      reposuerunt, forte etiam obfensi locutione nostra, _Temisus ab
      litore A._, quæ tamen passim obvia. cf. Liv. I, 50, pr. Virg. Ge.
      III, 2, et, quæ loca Drak. ad V, 271, excitavit, inf. VI, 42; X,
      174. Prop. IV, 6, 37, Val. Fl. I, 365, Liv. XXXI, 23. Plura
      exempla desideranti satisfacient Intpp. ad Petron. c. 38, et
      Heins. ad Ovid. Amor. II, 6, 1. ubi eodem modo etiam mox v. 433
      _ab oris_ legendum putabat. Sed cave quidquam mutes.

  Quantus Bistoniis late Gradivus in oris
  Belligero rapitur curru, telumque coruscans,
  Titanum quo pulsa cohors, flagrantia bella                       435
  Cornipedum adflatu tonat, et stridoribus axis.

    433. Comparatio desumta a Virg. Æn. XII, 331 seq. ubi vid. Heyne.
    --_Quantus_, h. tantum furit H., quantum.
    --_Bistoniis oris_, Thracia, (vid. Plin. IV, 11) propria sede
    Martis. Conf. IV, 433; Hom. Od. θ, 361; Virg. Æn. III, 13, 35.
    Claud. in Rufin. I, 334 sq. De _curru_ Martis conf. IV, 432 sq. et
    Heyne ad Virg. Æn. VIII, 433.
    434. _telum coruscans_, vibrans, πάλλων δοῦρα Hom. Il. γ, 19,
    ε, 495. Ἄρης στιβαρὸν δόρυ κραδαίνων Anacr. XLV, 9.
    [435.] _Titanum_ pro Gigantum, quos seriores inpr. poetæ confundere
    solent. Conf. Claud. Gigantom. 75 sq.
    --_bella flagrantia_, vehementia et acria, vel ardentia quæ cum
    ardore geruntur, ut _flag. comitia_ dixit Plin. H. N. Præf.
    436. _adflatu_, anhelitu.

      436. _tonat_ R. 3. Parm. Med., h. tonare facit, cum strepitu edit.
      cf. Martial. VIII, 2, 14, et Heins. ad Claud. in Cons. Olybr. et
      Prob. v. 208. _Prospera vibrati tonuerunt omina nimbi_. Proprie
      arma et _belli tonant_, ut XII, 300, vel heros _tonat armis_,
      _tonat et fulminat bello_, ut IV, 254; XIV, 299. Virg. Ge. IV,
      561. Justin. XXXII, 4. Vulgg. _domat_, quod Lef. cum aliis damnat,
      cui tamen Scalig., qui idem fecerat, ineptire videtur. _donat_
      Junt.

  Jamque Hostum, Rutulumque Pholum, ingentemque Metiscum,
  Jam Lygdum, Duriumque simul, flavumque Galæsum,
  Et geminos, Chromin atque Gyan, demiserat umbris;

    437. Notus est poetarum mos, non numerum, sed nomina occisorum
    hostium recensendi, quod ad vim ornatumque narrationis, et ad animum
    lectoris in eam intendendum plurimum facit.
    [438.] _Flavus_, ut ξανθὸς, solenne epitheton virorum fortium et
    heroum, quos et pulchritudo decebat, unde iis ξανθὸς τρίχας, seu
    ξανθὴν κόμην tribui notum vel ex Hom. Il. α, 197; β, 642; γ, 284;
    Od. ν, 399. _flavus Achilles_ dicitur Claud. Paneg. VIII, 556. Hinc
    forte et _flaua coma Bellonæ_ inf. V, 220, ut ξανθὰ Γλαυκῶπις Pind.
    Nem. X, 13. _Flavi_ autem _crines_ veteribus non minus ac nobis
    placebant, unde _flava Phyllis et Chloe_, _flavus Ganymedes_ etc.
    ap. Horat. Od. II, 4, 14; III, 9, 19; IV, 4, 4, ξανθὰς μὲν ἀνήψατο
    χερσὶν ἐθείρας Medea ap. Apollon. VIII, 828. Conf. inf. III, 402,
    IV, 200.
    439. _demittere umbris_, _Orco_, et hinc doctius _neci_, vel _leto_,
    ut X, 137; XI, 142; XII, 468; XIII, 459; poetis dicitur pro _d. ad
    umbras_, vel _manes_, ut IV, 342; XV, 470, ψυχὰς ἄϊδι πρόϊαψεν Hom.
    Il. α, 3, h. εἰς ἄϊδα, vel Ἄϊδος, Ἅδου δῶμα, οἶκον ἴαψε, seu
    ἔπεμψε ut Il. φ, 48, h. ἐφόνευσε. Conf. Intpp. ad Virg. Æn. II, 85,
    398; IX, 527; XII, 884.

      437. _Ostum_ Col. unde _Oscum_ conj. N. Heins. ab Osca, colonia
      Rom. in Hispania. Vulgg. _Hoscum_. Sed Hostum ex Oxon. Parm. et
      Med. recepit Drak. propterea, quod _Hostus_, et inde _Hostius_ ac
      _Hostilius_ nomina fuerint Romanis notissima, (prius avo et patri
      Tulli Hostilii, aliisque fuisse, tradunt Macrob. I, 6, Liv. I, 12,
      IV, 30) et _Hostus_, Hampsagoræ f., memoretur XII, 347, 403, 413,
      qui _Hiostus_, Hampsicoræ f., dicitur Liv. XXIII, 40, conf.
      Salmas. ad Solin. p. 24. _Rutilumque_ Dausq. Pessime _rutilumque_
      Cell. conf. v. 261 sq. _Metiscum_ vid. Heins. et Heyne ad Virg.
      Æn. XII, 469.
      438. _Durium_, non _Dyrium_ vel _Dirium_, Col. Ox. Parm. Med.
      conf. V, 323, et sup. ad v. 306. _Galæsum_ pro vulg. _Galesum_
      reposuit N. Heins. Γαλαῖσος, hod. _Galaso_, Calabriæ fl. juxta
      Tarentum. vid. Intpp. ad Virg. Ge. IV, 126. Æn. VII, 535, 575, et
      Hor. Od. II, 6, 10.
      439. _Chromin_ Col. _Chromim_ Put. _Chronim_ Oxon. Vulgo
      _Chronum_. cf. Virg. Ecl. VI, 13, et Æn. XI, 675 ubi Heinsius non
      _Chromin_, ut h.l., sed _Chromim_ scribendum putabat. Tantum
      itaque abest, ut viri docti in ejusmodi nominibus inter se
      consentiant, ut ne ipsi quidem satis sibi constent. _Gyan_, non
      _Gyam_, Col. Put. et priscæ edd. conf. Intpp. ad Virg. Æn. I, 222,
      612; V, 118, 152; X, 318. _dimiserat_ Put. et Med. quod, nescio
      quare, concinnius videbatur N. Heins. ad XI, 142; qui tamen aliis
      locis (vid. not.) recte damnavit.

  Daunum etiam, grata quo non spectatior alter                     440
  Voce movere fora, atque orando fingere mentes,
  Nec legum custos sollertior, aspera telis
  Dicta admiscentem: «Quænam te, Pœne, paternæ
  Huc adigunt Furiæ? non hæc Sidonia tecta
  Feminea fabricata manu, pretiove parata,                         445
  Exsulibusve datum dimensis litus arenis;
  Fundamenta Deum Romanaque fœdera cernis.»

    441. _movere fora_, judices.
    --_orando_ causas, agendo, dicendo.
    --_fingere_ ut πλάσσειν, propr. ex luto, vel cera aliquid formare;
    hinc id. qd. _formare_, docere, et h.l. flectere, movere _mentes_,
    ut ap. Cic. Brut. 38 et inpr. Legg. III, 40. Cf. Burm. ad Petron.
    117, et, quos N. Heins. et Drak. laudarunt, Virg. Æn. VI, 80; Grat.
    105; Stat. Silv. V, 3, 192, et Val. Fl. V, 534 ubi Burm. hærebat.
    Sic et _formare_, XI, 452, ubi Drak. contulit Hor. Od. I, 10, 3, ej.
    Sat. I, 4, 122, et Epist. II, i, 128 al. Vid. Græv. ad Justin.
    XX, 4.  [“XI, 452” recte XI, 449]
    443. Imitat. Virg. Æn. IX, 601 sq.
    444. _non hæc Sidonia tecta_, etc., hæc urbs, quam obpugnas, non est
    Carthago, a femina, Didone, condita. Conf. sup. v. 24 sq.
    445. _pretio parata_, conf. I, 24.
    447. _Fundamenta Deum_, urbem, cujus fundam. Deus, Hercules, jecit.
    Vid ad v. 273.
    --_Romana fœdera_ urbem fœderatam Romanorum.

      441. _figere_ malebat Modius. Male!
      443. _Quænam_, non _quonam_, scripti, R. 3. Parm. Med. Forte
      _quianam_, h. cur, præstiterit h.l. et II, 645; IV, 647 al.
      444. _furiæ_, h. furor, insania, non _Furiæ_ cum Drak. scribendum
      videtur, ne de Furiis propr. sic dictis h.l. cogitetur. _Quæ vos
      dementia adegit_ ap. Virg. Æn. IX, 601. conf. inf. II, 645; IV,
      648; X, 117.
      446. _dimensæ litus arenæ_ malebat N. Heins.

  Ast illum, toto jactantem talia campo,
  Ingenti raptum nisu, medioque virorum
  Avulsum inter tela globo, et post terga revinctum,               450
  Hannibal ad pœnam lentæ mandaverat iræ.
  Increpitansque suos inferri signa jubebat;
  Perque ipsos cædis cumulos, stragemque jacentum
  Monstrabat furibundus iter, cunctosque ciebat
  Nomine, et in prædas stantem dabat inprobus urbem.               455

    451. _lentæ iræ mandaverat_, ut _lonqa morte necabat_ ap. Virg. Æn.
    VIII, 488.
    452. _Increpitans_ vid. ad v. 181.
    453. _cædis_, occisorum, ut VI, 603; VII, 614.
    454, 455. _cunctos ciebat nomine_, nam quod Drak. jam monuit, magnum
    habet momentum ad animos militum duci conciliandos eosque ad
    virtutem incitandos, si quisque se duci, qui pro meritis omnes, vel
    præmiis, vel pœnis adficere potest, notum videt et ab eo nominatim
    adpellatur. Conf. IX, 245 seq. Lucan. VII, 286 sq. Heyne et Cerda ad
    Virg. Æn. XI, 731; XII, 758. Heins. ad Claud. Cons. Hon. VI, 255, et
    Burm. ad Val. Fl. IV, 649.
    455. _stantem_, adhuc salvam, _urbem_ militibus ad prædam proposuit.
    Conf. Liv. XXI, 11.

      454. _cuneosque_ emend. idem h.l. cf. ad IV, 144. Sed vid. not.
      455. _prædam_ Tell. a m. pr. quod recepit Lefeb., qui verba nostra
      e Cic. Phil. IV, 9, c. 4, petita putat. Sed vulgata doctior.


    Sed postquam a trepidis adlatum, fervere partem
  Diversam Marte infausto, Murroque secundos
  Hunc Superos tribuisse diem, ruit ocius amens
  Lymphato cursu, atque ingentes deserit actus.

    456. Similis locus est Virg, Æn. IX, 691 sq.
    --_adlatum_, nuncius adlatus, nunciatum, ut, XII, 338.
    --_a trepidis_, ab iis, qui formidinis pleni festinabant.
    --_fervere Marte_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 676.
    457, 458. _secundos_, faventes.
    459. _ruit ocius amens Lymphato cursu_, oratio turget. Conf. VII,
    357; VIII, 153; XII, 545; Virg. Æn. VII, 377.
    --_Lymphatus_, νυμφόληπτος, h. ὁ τῇ Νύμφῃ λαμβάνεται, qui ob
    Nympham et quodcumque aliud numen, sive conspectum, sive iratum,
    furore conripitur; hinc terrore aliquo divinitus
    injecto perturbatus, vel simpl. perterritus, et, ut h.l., insanus.
    Cf. Cuper. Obss. III, 12, et Burm. ad Val. Fl. III, 46.
    459. _ingentes actus_, res alia parte gestas et v. 426, 455
    memoratas.

  Letiferum nutant fulgentes vertice cristæ:                       460
  Crine ut flammifero terret fera regna cometes,
  Sanguineum spargens ignem; vomit atra rubentes
  Fax cælo radios, ac sæva luce coruscum
  Scintillat sidus, terrisque extrema minatur.

    460. Δεινὸν δὲ λόφος καθύπερθεν ἔνευεν, Hom. Il. γ, 337 et al.
    --_Letiferum_ conf. ad v. 398.
    --Vim comparationis, quam Silius sublegit Maroni, Æn. X, 270, 275,
    nonnulli in cursu, propensione, aut prolapsione, alii vero (quibus
    favet locus Virg. ubi vid. Heyne) in fulgore cristarum ac cometæ,
    et Drak. denique in eo positam putat, quod, quemadmodum cometæ
    adparitio pestem, famem aliaque mala humano generi portendere atque
    inmittere credebatur, ita quoque terribilis adspectus Hannibalis
    cristarumque in capite ejus nutantium, quæ ipso motu impetum ejus
    iramque declarabant, letiferum Saguntinis terrorem incuteret. Confer
    VIII, 636; Virg. Ge. I, 488; Plin. II, 25; Sueton. Ner. c. 36, et
    Claud. 46; Tibull. II, 5, 71; Cic. de N. D. II, 5; Lucan. I, 526 sq.
    Tac. Ann. XIV, 22; XV, 47; Val. Fl. V, 370 sq. ubi vid. Burm.
    [461.] _Crine_, vid. sup. ad v. 358.
    --_fera regna_, h. barbaros incultosque populos, physicæ rationis
    ignaros.
    462. _vomit_, emittit.
    --_atra_, tristis, perniciosa, terribilis, ut mox _sæva luce_ et
    _dirum lumen_.
    463. _Fax_ poetis dicitur ignis, inpr. cometæ et stellarum, v.c.
    Virg. Æn. II, 694; Val. Fl. l.c. Sen. Octav. 232.
    464. _extrema_ sc. mala.

      460. _Letiferum nutant_ Col. probb. N. Heins. et Drak. coll. v.
      501, 524; II, 399; IV, 353; XVII, 397. Stat. Th. VII, 528; XII,
      410. Claud. Cons. Olyb. et Prob. 4, 119 (ubi vid. Heins.) et in
      Rufin. II, 355. Hom. Il. ν, 115; ο, 481; π, 138. Vulgg.
      _Letiferumque micant_; sed sane satis erat, _fulgentes cristas_
      dixisse, monente N. Heins. _Letiferumque nutant_ tacite et vitiose
      edidit Lefeb. _Letifero nutant surgentes_ Parm. _Letiferæ_ alii.
      463. _læva luce_ suspicari possis, coll. Virg. Æn. X, 275.

  Præcipiti dant tela viam, dant signa, virique;                   465
  Atque ambæ trepidant acies: jacit igneus hastæ
  Dirum lumen apex, ac late fulgurat umbo.
  Talis ubi Ægæo surgente ad sidera ponto
  Per longum vasto Cori cum murmure fluctus
  Suspensum in terras portat mare, frigida nautis                  470
  Corda tremunt: sonat ille procul, flatuque tumescens
  Curvatis pavidas transmittit Cycladas undis.

    467. _apex_, eminentia, summa pars v.c. galeæ, λοφός, conus ap.
    Virg. Æn. X, 270; XII, 492, h.l. hastæ, h. cuspis, αἰχμὴ,
    ἐπιδορατὶς, ἀκωκή.
    468. Quemadmodum fluctus, _per longum_, in alto, procul a litore,
    ubi frangitur, vento tumescens (qui nautis _Hulle_ vel _Surf._
    dicitur), ingenti cura impetu sonituque in litus fertur; sic
    Hannibal magno armorum strepitu, procul audito, præceps in hostes
    ruit. Conf. Lichtenberg. V. Cl. _Magasin für d. physik_ T. II,
    P. III, p. 38. Egregia comparatio, repetita inf. IV, 243 seqq. et
    VIII, 428, 429, quam tamen Silius non minus debet Virg. Ge. III, 236
    seqq. coll. Æn. VII, 528 sq. XII, 365 sqq. hic autem Hom. Il. δ, 422
    seqq. (ubi vid. Koppen) coll. ν, 795, 799. Possis etiam vim ejus in
    terrore militum et nautarum quærere; sed ornatus tum minus placet.
    --_Ægæum mare_ cum dilectu positum, quoniam tam propter insulas,
    _Cycladas_ inprimis, et interjecta vada, scopulos ac promontoria
    periculosissimum, quam ob aquilones, vehementer in eo spirantes,
    procellosissimum est. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XII, 366.
    469. _Corus_, seu caurus, ἀργέστης, _Nordwest_, ventus vehementior.
    vid. Heyne ad Virg. Ge. III, 278; Plin. XVIII, 34.
    470. _Suspensum mare_ id. qd. mox _unda curvata_, alias _sinuata_,
    h. tumida, in altum sublata, ut XV, 154, κῦμα κυρτωθὲν Hom. Od. λ,
    243, vel κυρτὸν Il. δ, 426, et ν, 799. Conf. VV. DD. ad Virg. Ge.
    IV, 361, et Æn. III, 564; Burm. ad Val. Fl. I, 615, et Drak. ad h.l.
    ubi laudat Nonn. Dion. VI, 127 (Βορείοθεν ἀγκύλον ὕδωρ); Ovid. Met.
    XI, 505; XV, 508; Stat. Th. V, 384; XI, 437, et Avien. Descr. Orb.
    v. 296.
    471. _sonat ille procul_, sæpe si plura milliara abest.
    --_flatuque tumescens_, nonnunquam ad altitudinem XX pedum.
    472. _pavidas_, quarum incolæ pavidi sunt ob æstum maris.
    --_transmittit_, transit, ut IV, 345; VIII, 551 al. Conf. Virg. Æn.
    IV, 154.

      466. _Æque ambæ_ R. 3, et Parm. Non male.
      468. _Talis_, non _Qualis_, scripti. _Egeo_ Dausq. Male! Est
      Ἀιγαῖον, cui αἶγες h. τὰ κύματα, fluctus et procellæ nomen
      dederunt, monente D. Heins.
      472. _Turbatis gravidas_ emend. D. Heins. coll. XIII, 494. Male!

  Non cuncta e muris unum incessentia tela,
  Fumantesque ante ora faces, non saxa per artem
  Tormentis excussa tenent: ut tegmina primum                      475
  Fulgentis galeæ conspexit, et arma cruento
  Inter solem auro rutilantia, turbidus infit:

    475. _tenent_, retinent.
    --_tegmina galeæ_, propr. capitis, ipsa Murri galea.
    476. _cruento_, cruore adsperso, vel rubro, ut ap. Virg. Ge. I, 306.
    477. _turbidus infit_, verba Maroniana Æn. XII, 10.
    --_turbidus_, ταραχθεὶς, seu τεταραγμένος, turbatus, commotus, ira
    furens. Conf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 57; X, 648, 763; XI, 742, et
    inf. II, 529.

  «En, qui res Libycas, inceptaque tanta retardet,
  Romani Murrus belli mora! Fœdera, faxo,
  Jam noscas, quid vana queant, et vester Iberus.                  480

    478. Amara irrisio Murri et fœderis, a Romanis cum Hasdrubale
    renovati, quo libertas Saguntinorum pacta, et _Iberus_ finis
    utriusque imperii constitutus. Vid. Duker. ad Flor. II, 6, et sup.
    ad v. 294.
    479. _belli mora_ (quæ verba vs. præc. explicantur) ut ap. Virg. Æn.
    X, 428, ubi vid. Heyne. _Mora_, is qui moratur, ut _principium_,
    princeps, vel is, unde quid principium ducit; _spes_ is, qui sperat;
    _palma_ is, de quo victoria restat reportanda; _imperium_ imperator,
    quæ comparavit Drak. ad VIII, 33; XV, 749; XVI, 504, 507. Conf.
    Intpp. ad Val. Fl. I, 23.
    480. _quid queant_, quantum apud me valeant, quam vim habeant.
    --_vester Iberus_, qui vobis favet, quoniam nobis per pacta non
    licet, eum transire. Conf. ad I, 118 et IV, 648; Barthius Adv. VII,
    15, hæc notat: «Quomodo _vester_, qui ab iis contemnebatur? an
    _Iberum_ dicit modo a Murro in pugna occisum, ut _vester_ sit, quem
    ad urbem vestrum concidi posse speratis?» Sed vid. Gronov. Obss.
    IV, 18.

  Fer tecum castamque fidem servataque jura:
  Deceptos mihi linque Deos.» Cui talia Murrus:
  «Exoptatus ades! mens olim prælia poscit,
  Speque tui flagrat capitis: fer debita fraudum
  Præmia, et Italiam tellure inquire sub ima.                      485
  Longum in Dardanios fines iter, atque nivalem
  Pyrenen, Alpesque tibi mea dextera donat.»

    481. _Castus_, purus a vitiis, sanctus, inviolabilis, ut ἁγνὸς pro
    ὅσιος, unde _fides casta_, quæ _sancta_ dicitur, II, 479; _sacra_,
    XIII, 281, et _alma_, h. venerabilis, Cic. Off. III, 29. Hinc
    _castus_ etiam est fidus, qui fidem servat, III, 1, et XVII, 131 ubi
    Drak. monet, _castum_ obponi perfido, vel perjuro, v.c. apud Cic.
    pro Rosc. Com. c. 7. Conf. Ernesti Clav. Cic. et ad Tac. Germ.
    c. 40.
    --_Fer tecum_, tibi habe.
    --_servata jura_, religionem in pacis legibus servandis. Inpia
    verba, sed ab heroum et Hannibalis animo (vid. sup. v. 56, 58) non
    aliena.
    482. _Deceptos Deos_, per quos pejeravimus, ut VI, 693, unde mox
    _fraudum_ pro perjurio.
    483. _olim_, jamdudum.
    484. _Spe tui capitis_, h. te occidendi.
    485. Conf. Virg. Æneid. lib. X, v. 650, p. 164, T. IV, nost. edit.
    _Ed._
    486. Similis sarcasmus in Homero et Marone passim obvius. Conf. II,
    325.
    487. _donat_, h. condonat, remittit, (_erspart_) laborem hos montes
    transeundi, et per eos in _fines Dardanios_, h. Italiæ contendendi.
    Vid. Ind. et cfr. II, 325; Gronov. Obss. III, 23; Jani ad Horat. Od.
    III, 3, 33; Heins. ad Ovid. A. A. III, 85; Burm. ad Val. Flacc. I,
    473; quosque Drak. ad h.l. et ad XV, 603, citavit; Sen. Œd. 1001;
    Lucan. IV, 764; VI, 58; IX, 1091. Val. Flacc. II, 473; Stat. Th.
    VII, 557; Ovid. ex Ponto II, 7, 51; Liv. VIII, 35; Græv. ad Cic. Ep.
    ad Div. V, 4; Gronov. ad Sen. Med. 1015, et Phœniss. 235, 456.

      481. _Fert equum_ scripti, unde _Fer tecum_ ingeniose reposuit
      D. Heins. Cf. loca a N. Heins. et Drak. adscripta, Avien. fab.
      XLII. Senec. Med. 270. Juven. Sat. III, 276. Quintil. Declam. III,
      p. 38. Vulgg. _Ferto equum_, et _Fer æquum_ Parm. _cassamque_,
      h. inanem, nil profuturam Saguntinis, ut III, 17; X, 116, malebat
      N. Heins.


    Hæc inter cernens subeuntem comminus hostem,
  Præruptumque loci fidum sibi, conripit ingens
  Aggere convulso saxum, et nitentis in ora                        490
  Devolvit, pronoque silex ruit incitus ictu.
  Subsedit duro concussus fragmine muri.
  Tum pudor adcendit mentem, nec conscia fallit
  Virtus pressa loco; frendens luctatur, et ægro
  Scandit in adversam per saxa vetantia nisu.                      495

    488. _subeuntem_ ex loco inferiori.
    489. _fidum_ v. ad IV, 24.
    490. _nitentis_, enitentis Hannibalis, conantis adscendere.
    491. _prono ictu_, ex loco superiore.
    492. _Subsedit_, ὑφιζάνει, delitui sub clipeo; vel potius decidit,
    delapsus est. Id non memorant historici.
    493. Sunt fere verba Virg. Æn. V, 455, et XII, 666 seqq.
    --_conscia Virtus_, conscientia virtutis.
    --_fallit_, destituit eum.
    494. _pressa loco_, obpressa, victa iniquitate loci.
    --_ægro_, ob vulnus
    495. _vetantia_, obstantia, adscensu difficilia.

      489. Vulgo post _loci_ distinguunt; sed sensus verborum est:
      altitudinem loci sibi favere. _Per prærupta loci_ et v. 491,
      _actu_ conj. N. Heins.
      495. _vetantia_ Col. quod coll. IX, 262. Claud. in Ruffin. II, 184
      et Gronov. Diatr. Stat. c. 45, tuetur N. Heins. etsi _negantia_
      quoque scribi posse monet. Vulgg. _minantia_; alii _mutantia_,
      _micantia_, _nutantia_. _nisu_, non _nixu_, Col. Parm. Med., ut
      ubivis scribendum præcipiunt N. Heins. et Drak.

  Sed postquam propior vicino lumine fulsit,
  Et tota se mole tulit, velut incita clausum
  Agmina Pœnorum cingant, et cuncta paventem
  Castra premant, lato Murrus caligat in hoste.

    496. Subita animi perturbatio ingensque terror, propiore hostis
    adcessu, Murro injectus omnia in Hannibale augent, ut fortior subito
    majorque adpareat, et Murrus caligat, ἀμβλυώττει, occæcatur, tantam
    repente oculis caliginem pavore obfusum sentit, ut universo Pænorum
    exercitu cinctus sibi videatur. _Caligant_ oculi _vicini luminis_
    fulgore. Conf. XIV, 89, et ad II, 299.
    --_lumine_, splendore armorum. Sed cf. Virg. Æn. I, 588.
    497. _tota se mole tulit_, ut ap. Virg. Æn. III, 655; V, 373 et
    inpr. VIII, 199 ad quæ loca vid. Heyne, et Burm. ad Val. Flacc. VI,
    104.
    499. _hostis latus_, πλατύνωτος, ευρύνωτος, cujus humeri sunt lati,
    ὤμοι εὐρέες, quales decent heroem, qui ἀνὴρ πελώριος ἠΰς τε μέγας
    τε esse solet. Vid. Ind. v. _latus_ et _ingens_, Intpp. ad Virg. Æn.
    I, 589; VI, 413; Clark. ad Hom. Il. γ, 226 et Drak. ad h.l. Sed h.l.
    potest etiam _hostis latus_ esse, qui Murro paventi geminatus quasi
    videbatur. Conf. Virg. Æn. IV, 470, ibique Heyne. Quod proprie ad
    insaniam spectat, poeta ad terrorem transtulit.

      496. _propior_, non _propius_, scripti R. 3. Parm. Med.
      499. _læto_ corrig. Dausq. Male!

  Mille simul dextræ, densusque micare videtur                     500
  Ensis, et innumeræ nutare in casside cristæ.
  Conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos
  Igne micet: trahit instanti languentia leto
  Membra pavens Murrus, supremaque vota capessit:
  «Conditor Alcide, cujus vestigia sacra                           505
  Incolimus, terræ minitantem averte procellam,
  Si tua non segni defenso mœnia dextra.»

    503. Conf. Virg. Æn. III, 140.
    505. _Conditor_ Sagunti. Vid. sup. ad v. 273.
    --_vestigia_, locum, in quo ejus vestigia sunt.
    --_sacra_, divina, Dei. Cf. ad VII, 9.
    506. _terræ minitantem averte procellam_, ut ap. Virg. Æn. III, 620.

      501. _innumera_ conj. N. Heins.
      503. _ingenti_ pro _instanti_ Tell. unde _urgenti_ reposuit Lefeb.
      coll. Virg. Æn. II, 653. Non male, sed frustra.
      506. _sacra terra_, vel _terræ huic_ suspic. N. Heins.
      507. _defendo_ Col.


    Dumque orat cæloque adtollit lumina supplex;
  «Cerne, ait, an nostris longe Tirynthius ausis
  Justius adfuerit: ni displicet æmula virtus,                     510
  Haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis
  Agnosces, invicte, tuis: fer numen amicum;
  Et, Trojæ quondam primis memorate ruinis,
  Dexter ades Phrygiæ delenti stirpis alumnos.»

    509. _ait_ scil. Hannibal, per ludibrium ejusdem Herculis auxilium
    implorans, cui se comparare solebat. Vid. Liv. XXI, 41, inf. II,
    356; IV, 4 al.
    512. _fer numen_, h. auxilium, ut ap. Virg. Æn. I, 666 (conf. V.L.
    ad v. 93.), vel præsta te mihi propitium.
    --_amicum_, benignum, ut contra _male amicum_ ap. Virg. Æn. II,
    735.
    513. _Trojæ quondam primis memorate ruinis_. Res satis nota, vel ex
    Hom. Il. ε, 638 seqq. Ovid. Met. XI, 194 sq. et Apollod. II, 6, iv.
    Conf. sup. ad v. 43.
    514. _Dexter_, propitius, _ades_, fer opem mihi, populum Romanum
    Trojana stirpe oriundum _delenti_, evertere conanti. Conf. ad v. 14.

  Sic Pœnus, pressumque ira simul exigit ensem,                    515
  Qua capuli statuere moræ; teloque relato
  Horrida labentis perfunditur arma cruore.

    [515.] _pressum_, _inpressum_, _exigit_, pro simpl. transadigit, sc.
    in Murri corpus. Conf. ad v. 307 et 383.
    516. _Qua_, quatenus, quousque, _moræ capuli_, (ut _m. loricæ_, et
    _clipei_ ap. Virg. Æn. X, 485 et XII, 541)
    --_statuere_, voluere, jussere, permisere. Conf. Burm. ad Grat.
    110.
    --_relato_, extracto ex vulnere.

      515. _utero_, vel _humero_, pro _ira_, suspic. N. Heins., qui
      tamen vulgatam lect. quodammodo ferri posse fatetur, coll. IX,
      382.
      516. _mora_ Parm. _Qua c. stant ære moræ_ conj. Livineius, et _Qua
      capulus dat in ære moras_ N. Heins. coll. Stat. Th. IX, 104 et
      327. Lenior forte medicina. _Qua c. voluere moræ_, vel _Qua
      c. datur ob moras_.
      517. _labentis_ sc. Murri, scripti et priscæ edd. Vulgo _labenti_,
      probb. Barth. et Dausq.


  Ilicet ingenti casu turbata juventus
  Procurrit: nota arma viri corpusque superbo
  Victori spoliare negant: coit aucta vicissim                     520
  Hortando manus, et glomerata mole feruntur.

    518. Si quem splendor quidam orationis et audacior spiritus
    delectat, eum hic locus inprimis tenebit, quo singula instar
    miraculorum aucta verbis, inpr. Junonis adparentis machinatio, quæ
    in Hannibalis favorem facta est. Ern.
    --_ingenti casu_, gravi malo, vel morte ingentis, magni viri.
    520. _negant_, vetant, inpediunt.
    521. _feruntur_, φέρονται, inruunt.
    --_mole_, multitudine.

  Hinc saxis galea, hinc clipeus sonat æreus hastis;
  Incessunt sudibus, librataque pondera plumbi
  Certatim jaciunt: decisæ vertice cristæ,
  Dereptumque decus nutantum in cæde jubarum:                      525
  Jamque agitur largus per membra fluentia sudor,
  Et stant loricæ squamis horrentia tela;
  Nec requies, tegimenve datur mutare sub ictu.
  Genua labant, fessique humeri gestamina laxant.

    522. Hæc adumbrata ex Marone, qui Turnum simili periculo exponit,
    Æn. IX, 806 sqq. ubi vid. Heyne.
    525. _cæde_, sanguine, ut φόνος.
    [526.] _fluentia_, pro fluens. Cf. Virg. Æn. III, 626.
    527. _horrentia_ vid. ad v. 422.  [recte 423]
    528. _tegimen_ pectoris, h. loricam, telis ubique transfixam.
    --_mutare_ cum alia adhuc integra, non _datur_, conceditur.
    529. _gestamina_, θώρηκα, ὃν φορέεσκε. Conf. Virg. Æn. III, 286.

      524. _decisæ vertice_ Col. Parm. Med. prob. N. Heins. qui tamen et
      _decussæ_, vel _detersæ_, vel _præcisæ_ scribi posse observat. _et
      dempsæ vertice_ Put. _et densæ v._ Ox. et R. 3. Vulgg. _decisæ in
      v._
      525. _Dereptumque_, pro _direptumque_, reposui cum Lefeb., qui id
      in veteribus quibusdam, quos vellem nominasset, reperiri testatur.
      _Deripere_ est deorsum rapere, detrahere sc. auferre per vim;
      _diripere_ vero in partes et loca diversa rapere, distrahere,
      discindere: cujus differentiæ N. Heins., quem h.l. vulgata lect.
      non obfendisse videtur, rationem habuit ad IX, 29; X, 319, 599;
      XI, 377; XII, 309; ad Virg. Æn. I, 211; X, 475; XI, 743, ad Ovid.
      Amor. I, 5, 13, 14, 12, et Mett. III, 52; VI, 566; XI, 29.
      527. _Extant_ corrig. N. Heins. Sed τὸ _stant_, h. hærent in
      squamis, iis infixa, firmat Drak. ex. IV, 142. conf. ad II, 639.

  Tum creber, penitusque trahens suspiria, sicco                   530
  Fumat ab ore vapor, nisuque elisus anhelo
  Auditur gemitus, fractumque in casside murmur.
  Mente adversa domat, gaudetque nitescere duris
  Virtutem, et decoris pretio discrimina pensat.

    530. Non muliebriter suspirat et gemit Hannibal, quod putat Ern.,
    sed immani labore, cui fortiter omnibusque animi viribus resistit,
    obpressus, suspiria, anhelitum gemitumque de alto pectore ducit,
    quod ab herois dignitate animique magnitudine non abhorret. Neque
    tamen diffiteor hanc displicere mihi orationis luxuriem, qua Silius
    exornavit verba Virg. Æn. IX, 812, 814.
    --_creber_, crebro.
    531. _ab ore sicco_, sitiente, ἀφ᾽ αὑαλέων στομάτων ap. Callim.
    H. in Cer. v. 6. Conf. Virg. Æn. V, 199; IX, 812 sq.
    --_nisu elisus anhelo_, vix et difficulter editus.
    532. _fractum in casside murmur_, sonus cassidis fractæ, vel potius
    sonitus non continuus, modo fortior, modo remissior. Conf. Heyne ad
    Virg. Ge. IV, 72, et Stat. Theb. X, 323.
    533. _domat_, superat, fortiter ferendo.
    --_gaudet_, animum recipit reputans etc.
    534. _decoris pretio discrimina pensat_, ex gloriæ magnitudine
    pericula æstimat; pericula laude, quæ inde redundare possit,
    ponderat, et cum ea confert, ut _adversa secundis_, et _nova
    maleficia veteribus pensare_ dixit Liv. XXVII, 40; et XXXVII, 1.
    Huic mentis constantiæ et herois dignitati _gemitus_ male convenire
    videtur. Sed cf. Hom. φ, 272 sqq. Val. Fl. V, 311 al.

      533. _gaudetque_ scripti et R. 3. Parm. Med. _suadetque_ primus
      edidit Marsus, qui exponit, suadetque sibi. Dausq. militibus,
      inquit, exemplo suo suadet, et facit, ut duris enitescere ament,
      quoniam efficacius res gestæ, quam verba suadent.


    Hic subitus scisso densa inter nubila cælo                     535
  Erupit quatiens terram fragor; et super ipsas
  Bis Pater intonuit geminato fulmine pugnas.

    535. Jupiter, fœderis rupti vindex, triste Pœnis dat augurium, et
    _lanceam_, (_tragulam_ apud Liv. XXI, 7.) quasi de cælo missam, ita
    dirigit, ut Hannibal ea saucietur. Egregium phantasma et commentum
    poetæ, quod ad nobilitandum vulnus Hannibali inflictum, magnumque
    hujus rei momentum declarandum, et hinc ad animos legentium
    excitandos permultum valet. Conf. Liv. l.c.
    --_scisso_ vid. ad I, 135. Sic _findi_ ap. Liv. XXI, 1, et in
    sacris quoque libris σχιζόμενοι οὐρανοὶ Marc. I, 10, οὐρανοὶ
    ἀνεῴχθησαν Matth. III, 26. Conf. Hard. ad Plin. lib. II, 26, et
    Heins. ad Ovid. Fast. III, 371.
    --_densa inter nubila_, triste augurium, ut lætum, cælo sereno.
    Cf. Virg. Æn. VII, 141. Αἴσιον δ᾽ ἐπί οἱ Κρονίων Ζεὺς πατὴρ ἔκλαγξε
    βροντὰν; Pind. Pyth. IV, 40 sqq. 343 sq.

  Inde inter nubes ventorum turbine cœco
  Ultrix injusti vibravit lancea belli,
  Ac femine adverso librata cuspide sedit.                         540

    538. _turbine cœco_ Conf. V, 401, et Virg. Æn. XII, 320.
    [539.] _lancea vibravit_ scil. se, h. vibrata est, passive, absolute
    et intransit. ut passim. vid. Ind. Sic et _advertere_ sup. v. 288,
    ubi vid. V.L. _convertit_, IX, 645, ubi Drak. monet, similiter dici
    _vertit_ Liv. II, 62; V, 18, 49. Claud. in Eutrop. I, 251:
    _præcipitavere_ Liv. V, 18: _mutans_ Tac. Ann. XII, 29: _effringet_
    inf. I, 647. Ita quoque μεταβάλλειν ap. Aristot. παρακινήσαντα ap.
    Aristoph. in Βατραχ. et κεύθει ap. Sophocl. in Œd: Tyr. quos
    laudavit D. Heins. ad h.l. ut ναίω, ναιετάω aliaque omittam. Conf.
    Duker. ad Liv. III, 6. Cortii Exc. VI, ad Sallust. b. Jug. c. 85;
    Ernesti clav. Cic. vid. _vibrare_ et _convertere_, Heins. et Heyne
    ad Virg. Æn. I, 104; II, 208; X, 857. VV. DD. ad Hor. Od. IV, 10, 5,
    et Burm. ad Petron. c. 47.
    540. _sedit_ hasta, vulnus, etc. vid. Ind. et Heins. ad Ovid. Met.
    lib. XV, vers. 162. Burman. ad Lucanum lib. I, vers. 31.

      540. _femine_, non _femore_, Col. vid. Heins. ad Virg. Æ. X, 788,
      et, quos Drak. laudat, Gell. VII, 12. Plaut. Mil. II, 2, 48. Varr.
      R. R. III, 9. Plin. XXVIII, 2. Gron. ad Liv. XXX, 18. Broukh. ad
      Tibull. I, 9, 26 al.


    Tarpeiæ rupes, Superisque habitabile saxum;
  Et vos, virginea lucentes semper in ara,
  Laomedonteæ Trojana altaria flammæ;
  Heu! quantum vobis fallacis imagine teli
  Promisere Dei? propius si pressa furenti                         545
  Hasta foret, clausæ starent mortalibus Alpes,
  Nec, Trasymene, tuis nunc Allia cederet undis.

    541. Vobis, o Romani, quanta nunc spes adfulgebat, evitandi clades,
    a Pœno olim adcipiendas?
    541. _Tarpeiæ rupes_, plur. pro sing. ut II, 33; VII, 56; VIII, 341;
    XI, 267.
    --_Superis_, a Jove, Junone et Minerva, _habitabile_, dignum quod
    habitetur, vel habitatum: _saxum_ Tarpeium, scilicet mons
    Capitolinus.
    542. _ara virginea_, virginis, Vestæ.
    543. _flammæ Laomedonteæ_, Trojanæ, ignis et sacra Vestæ, quæ Æneas,
    capta Troja, secum in Italiam abduxisse credebatur. Cf. V, 82; XIII,
    620, et Heyne Exc. IX, Virg. Æn. II.
    --En insignem tautologiam luxuriamque poetæ, qui _Laomedonteæ_ et
    _Trojana_, _aram_ et _altaria_ jungit.
    544. _fallacis_, quod Saguntinorum spes fefellit, quia Pœnum non
    necavit.
    545. _propius_, altius; _pressa_, inpressa, infixa.
    546. _starent_, essent, seu forent.
    --_Alpes_, via per A., quam post Herculem primus hominum munivit.
    547. Nec Trasymenus lacus nobilior clade Romanorum factus esset,
    quam _Allia_, parvus fl. de quo vid. Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æ.
    VII, 717. Clades Alliensis satis nota vel ex Liv. V, 37 sq.


    Sed Juno, adspectans Pyrenes vertice celsæ
  Nava rudimenta, et primos in Marte calores,
  Ut videt impressum conjecta cuspide vulnus,                      550
  Advolat, obscura circumdata nube, per auras,
  Et validam duris evellit ab ossibus hastam.

    548. In hunc locum omnino transferri possunt, quæ disputavit Heyne
    ad Virg. Æn. IX, 802; XII, 134, et inpr. in Exc. ad Æn. IX, 638,
    unde adparebit, Silium etiam vitia Maronis imitari.
    549. _calores_, ardorem bellandi, primos conatus juvenis ferventis
    animo.

      549. _Nava_, h. strenua (unde _navare_), fortia, Col. cf. ad v.
      560, IV, 485; V, 412; VII, 350; XVII, 126. Heins. ad Ovid. ex
      P. I, 10, 12, et Trist. V, 3, 37. Vulgg. _Vana_, prob. Dausq.,
      qui primos inritosque conatus Hannib. in Sagunto expugnanda
      intelligit.  [“v. 560 ... XVII, 126” recte v. 561 ... XVII, 125]
      550, 551. Hos versus, vulgo omissos, e c. Coll. restituit Modius,
      qui recte monet, a Junone, quæ in vertice Pyrenes stare fingitur,
      hastam ex H. corpore non potuisse evelli. Præterea v. 552. _Et
      validam_ in omnibus scriptis et edd. Med. Marsi et Martini
      Herbipol. legitur, unde nonnulla hic excidisse adparet. Hinc
      Nicander primus in Juntina _Invalidam hastam_ dedit, quam nonnulli
      explicant valde validam, ut _incana menta_ ap. Virg. Ge. III,
      311, Dausq. autem, quæ, licet duris ossibus inpacta, tamen Pœnum
      non necare valuerit, ut _fallax telum_ v. 544. _Evalidam_ R. 3, et
      Parm. prob. Gesnero in Thes. philol. qui non satis validam
      exponit, ut _edurus_, _egelidus_, _exalbidus_. _Et calidam_,
      sanguine tepefactam, malebat Burm.

  Ille tegit clipeo fusum per membra cruorem,
  Tardaque paulatim et dubio vestigia nisu
  Alternata trahens, aversus ab aggere cedit.                      555

    554. _vestigia_, pedem, _Alternata trahens_, ὀλίγον γόνυ γουνὸς
    ἀμείβων, Hom. Il. Λ, 546. Conf. Virg. Æn. IX, 797, XII, 386 et Val.
    Fl. II, 93 ubi vid. Burm.
    --_nisu_, vi. Cf. Ind.

      555. _aversus_, Col. et Ox. cum plerisque editis. _adversus_ Put.
      et priscæ edd.


    Nox tandem optatis terras pontumque tenebris
  Condidit, et pugnas erepta luce diremit.
  At duræ invigilant mentes, molemque reponunt
  Noctis opus: clausos acuunt extrema pericli,
  Et fractis rebus violentior ultima virtus.                       560

    558. Saguntinos per noctem urbem, quantum potuerint, muniisse
    murosque refecisse, apte ad miserationem singulatim tradit poeta;
    Livius vero XXI, 8 et 11, per aliquot dies quietem Saguntinis ab
    certaminibus datam esse, quam sententiam Silius inf. v. 581, 583,
    expressit. Ern.
    --_mentes duræ_ sunt, vel obduratæ, pertinaces, obfirmatæ, quæ
    flecti non poterant, et in fide erga Romanos obstinate manebant (ut
    ap. Val. Fl. IV, 175, ubi Burm.), vel induratæ ad bellum, laborem et
    quævis mala ferenda, ut III, 161; VIII, 516, 608, et ap. Virg. Ge.
    II, 170 et Æ. III, 94, V, 730; Liv. XXVII, 48 (_Ligures durum in
    armis genus_); Hor. Od. II, 12, 11; Ovid. Trist. V, 5, 51. Conf.
    inf. ad VI, 308.
    --_molem_, muros, et aggerem, ut v. 579.
    --_reponunt_, reficiunt, iterum exstruunt; nam _ponere_ est
    condere.
    Vid. sup. ad v. 24, et Heins. ad Ovid. Fast. II, 63.
    559. Vis desperationis exprimitur, ut X, 218 sq. et ap. Stat. Th.
    VII, 699.
    --_acuunt_, ad virtutem strenuamque urbis defensionem adcendunt.
    Cf. ad v. 113.

  Hinc puer, invalidique senes, hinc femina ferre
  Certat opem in dubiis miserando nava labori,
  Saxaque mananti subvectat vulnere miles.

    561. Verba Maroniana, Æn. XII, 131 seq. quem locum ex Hom. Il. Σ
    514, 515, adumbratum suspicor. Ceterum singula h.l. ad miserationem
    faciendam apta sunt.
    562. _in dubiis_ rebus, in ancipiti fortuna belli et ambiguo rerum
    exitu.

      561. _puer_ et mox _nava_, non _pueri_ et _vana_, Col.

  Jam Patribus clarisque senum sua munia curæ:
  Concurrunt, lectosque viros hortantur, et orant,                 565
  Defessis subeant rebus, revocentque salutem,
  Et Latia extremis inplorent casibus arma.

    564. _clari senum_, gr. pro _clari senes_, h. γέροντες ἀριστῆες,
    Hom. Il. β, 404.
    565. Amplificavit brevem narrationem Liv. XXI, 6 et 7. Proprie
    homines sunt _defessi_, seu _fessi rebus_ adversis, vel simpl.
    _fessi_ (cf. Ind. et Virg. Æn. II, 285; Horat. Od. II, 4, 11) qui
    malis, longaque inprimis obpugnatione et diuturno bello premuntur,
    viribusque exhauriuntur, ut ap. Virg. Æn. I, 157, 178; II, 109.
    Deinde ipsæ calamitates poetis _res fessæ_ dicuntur v.c. II, 492;
    X, 275, et Virg. Æn. III, 145. Nam _rebus_ h.l. sexto casu positum
    putare, paulo durius videtur.  [“X, 275” recte X, 274]
    566. _subeant defessis rebus_, auxilio, ut ap. Plin. II, 7.
    _Vespasianus fessis rebus subveniens._
    567. _Latia arma_, auxilium Romanorum.

      564. _carisque_ Put.
      566, 568. Ita hunc locum e c. Col. restituit Modius. In Oxon. et
      Put. non nisi verba _Defessis s. r., revocentque_ leguntur. Quæ in
      vulgg. edd. adduntur, _revocentque Sagunto Sidonias flammas, nunc
      ite, impellite puppim_, a manu Pomponii Læti esse, in Vatic.
      quodam cod. adnotatum vidit N. Heins. Sed in edit. Pomponii vacuum
      relinqui locum, adeoque famam ejus inmerito ab Heins. lacessi
      monet Lefeb.


    «Ite citi, remis velisque inpellite puppim,
  Saucia dum castris clausa est fera: tempore Martis
  Utendum est rapto, et grassandum ad clara periclis.              570
  Ite citi, deflete fidem murosque ruentes,
  Antiquaque domo meliora arcessite fata.
  Mandati summa est: dum stat, remeate, Saguntos.»

    569. _fera_ δεινῶς Hannibal dicitur, ut _Libycus leo_, VII, 401, ubi
    vid. not. Conf. v. 638.
    --_tempore rapto_, quod properanter præterit, vel simpliciter
    raptim, festinanter _utendum_, vel denique, quæ ratio ceteris
    præstat, commodum tempus adripiendum, occasio amplectenda est, ut
    contra _tempus amittere_. Cf. VII, 531, et Virg. Æn. XI, 459.
    _Rapere_, seu _corripere_ et _carpere_, Græce ἁρπάζειν, viam, iter,
    fugam, gradum, gressus, urbem, castra, letum, dies, tempus, campum,
    pugnam, poetis est raptim facere, seu perficere, et adcelerare, vel
    celeriter occupare et in usum suum convertere. Vid. Ind. et quæ loca
    adposuit Drak. Jos. Iscan. b. Troj. V, 358, _cum tempore rapto
    Imperiale tonans_, etc. (ubi v. Dresem.) et Lucan. X, 507, «Cæsar
    semper feliciter usus præcipiti cursu bellorum et tempore rapto.»
    Conf. Heins. et Burm. ad Val. Flacc. II, 252, et ad Ovid. Epist.
    XIX, 74; Gronov. ad Liv. VI, 23.
    570. _ad clara_, ἔνδοξα, claritatem nominis, ad gloriam,
    _grassandum_, omni studio contendendum est: ut _ire periclis ad
    decus_, IV, 36, at _ad gloriam virtutis via grassari_ ap. Sallust.
    b. Jug. c. I.
    571. _deflete_, etc. tristem eorum sortem exponite.
    572. _Antiqua domo_, Roma, vel ex Latio, unde Rutuli Ardeates
    coloniam Saguntum deduxere. Vid. ad v. 291, _domus_, patria, ut II,
    75, et X, 95, ubi Drak. laudat Cerdam ad Virg. Æ. VIII, 114.

      569. _sacris_ pro _castris_ Parm. _clathris_ conj. N. Heins.,
      qui hac voce, qua lignum, seu ferrum innuitur, quo transverso
      cancellorum instar caveæ, januæ et fenestræ muniuntur
      sepiunturque, gr. κλεῖθρον, magnopere delectatur. vid. eum ad
      Claud. de laud. Stilic. III, 272. _tempore M. rapto_ Col. et
      plerique editi, _rupto_, h. interrupto, propter vulnus H. et
      noctis tenebras (vid. Liv. XXI, 8) Ox. R. 3. Parm. Med. et al.
      _tempore Marti rapto_, h. quod veluti rapitur Marti, dum quiescit
      H., satis confidenter edidit Lefeb. male provocans ad verba Stat,
      Th. VII, 611, _præceps tempore Tydeus utitur_, quæ vulgatæ potius
      lectioni favent.
      572. _accersite_, quædam edd. vid. ad v. 264.

  Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum,
  Et fugiunt tumido per spumea cærula velo.                        575
  Pellebat somnos Tithoni roscida conjux,
  Ac rutilus primis sonipes hinnitibus altos
  Adflarat montes, roseasque movebat habenas.

    577. _rutilus sonipes_, equi Auroræ, cui non minus ac soli noctique
    equi et currus tribuuntur.
    578. _Adflarat montes_, locutio Virg. Ge. I, 250, ubi vid. Heyne.
    --_roseas habenas_. Nota est Ἠὼς ῥοδοδάκτυλος, seu ῥοδόπηχυς
    (Hom. Il. α, 477. Theocrit. II, 148) h. pulchra, pulchritudine,
    more poetarum, per aliquam ejus partem, colorem roseum, expressa.
    Vid. ad VII, 448.

  Jam celsa e muris exstructa mole juventus
  Clausam nocturnis ostentat turribus urbem.                       580
  Rerum omnes pendent actus, et milite mæsto
  Laxata obsidio, ac pugnandi substitit ardor,
  Inque ducem versæ tanto discrimine curæ.

    580. _nocturnis_, noctu exstructis.
    581. _Pendere_, ut _hærere_, intermitti, desinere, differri, v.c.
    ap. Virg. Æn. IV, 88.
    --_Rerum actus_, obsidio. Poeta ante oculos habuit Liv. XXI, 8, sed
    eamdem sententiam triplici modo expressit.

      579. _et structa_ Tel.
      583. _tanto d. c._, non _tanto in d. c._, libri veteres.


    Interea Rutulis longinqua per æquora vectis
  Herculei ponto cœpere exsistere colles,                          585
  Et nebulosa jugis adtollere saxa Monœci.

    584. _Rutulis_, Saguntinis. Cf. ad v. 291 sq.
    585. Rupes et promont. cum portu et templo _Herculis Monœci_,
    Μονοίκου λιμὴν, in Liguria erat, prope mare mediterr., ubi nunc
    Monaco est, inter Nicæam (_Nizzam_) et Genuam vid. Strab. IV,
    p. 139, 140, et VV. DD. ad Virg. Æn. VI, 831. Plin. III, 5, et
    Lucan. I, 405 sqq.
    585. _exsistere_, emergere, in conspectum repente venire, et hinc
    eminere, conspici, ut _exstare_, _surgere_, _exsurgere_, _erigi_, et
    h.l. _adtollere_ se, de montibus, etc. Conf. Heins. et Burm. ad
    Ovid. Met. II, 264. Drak. ad Liv. XXV, 21, et, a quo hos jam
    laudatos video, Ernesti clav. Cic.
    [586.] _Nebulosus_, νεφώδης, altus.

      586. _Menœci_ quidam vitiose.

  Thracius hos Boreas scopulos inmitia regna
  Solus habet, semperque rigens nunc litora pulsat,
  Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes;
  Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto,                    590
  Haud ulli contra fiducia surgere vento.

    587. Egregia aquilonis pictura, in cujus singulis partibus summum
    πάθος et exquisitiores imagines effulgent, quæ tamen in vss. 593,
    594, nimis audaces videri possunt.
    --_Boreas_ h.l. _Thracius_, ut VII, 570, _Odrysius_, X, 11,
    _Hæmonius_, (quæ vox tam ad Thraciam, quam ad Thessaliam spectat,
    quoniam Hæmus mons utramque dividit) et Virg. Æ. XII, 365, _Edonus_
    dicitur exemplo Græcorum; quibus _Thracia_, ἀνέμων οἰκητήριον, a
    septemtrione est. Cf. VV. DD. ad Hesiod. Ἔργα v. 507; Hom. Il. Ι, 5;
    Hor. Od. I, 25, 11; IV, 12, 11, Epod. XIII, 3. Burm. ad Val. I, 611;
    VI, 340, et inpr. Spanhem. ad Callim. H. in Dian. v. 114, et in
    Del. v. 26 et 65.
    588. _Solus regna habet_, non solus ibi flat, sed regnat, h. quam
    maxime sævit. cf. Lucan. I, 406 sqq.
    589. _Alas_, velocitatis exprimendæ causa, ventis, ut VIII, 478
    fulmini, a poetis adsignari, nota res est.
    591. Nullus ventorum audet, cum eo pugnare. Conf. VII, 556 sq.

      589. _plangit_ Col., h. tundit, percutit, πλήσσει, κόπτει, quod
      proprium est alarum. conf. Heins. ad Ovid. Metam. V, 675.
      _tangit_ Ox. et Put. cum priscis edd. Vulgg. _frangit_; non male,
      et majore cum vi, de conatu conf. Virg. Ge. II, 441.

  Vorticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant
  Æquora, et injecto conduntur gurgite montes:
  Jamque volans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.
  Hunc postquam Boreæ dirum evasere furorem,                       595
  Alternos mæsti casus bellique marisque,
  Et dubium rerum eventum sermone volutant.

    592. _anhelant_ exquisite pro sonant. Conf. ad III, 471.
    --_fracta æquora_, ad scopulos adlisa et repercussa.
    594. _Rhenum Rhodanumque_, fluctus in iis. Nomina fluviorum ad
    ornatum spectant.
    595. Disserunt inter se de discrimine urbis et eventu belli; quæ
    apte inventa est oratio hominum, patriam urbem desperatam et
    obsidione pressam relinquentium; Ern.
    596. _Alternos_, alterne, ἀμοιβαίως.
    597. Verba Virg. Æn. VI, 157.

  «O patria! o Fidei domus inclyta, quo tua nunc sunt
  Fata loco? sacræne manent in collibus arces?
  An cinis, heu Superi! tanto de nomine restat?                    600
  Ferte leves auras, flatusque ciete secundos,
  Si nondum insultat templorum Pœnicus ignis
  Culminibus, Latiæque valent subcurrere classes.»

    598. _Fides_ a Saguntinis præ reliquis diis culta. Nam, ut Livii
    verbis utar, fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt; et
    Florus II, 6, eorum urbem fidei erga Romanos magnum quidem, sed
    triste monumentum adpellat. Conf. ad II, 479.
    --_quo sunt Fata loco_, ut ap. Virg. Æn. II, 322; IX, 723.
    599. _arces_ vid. ad v. 7.
    --_sacræ_ conf. ad v. 505.
    601. Conf. Virg. Æn. III, 529, ibique Heyne.

      602. _Pœnicus_ Col., antiqua forma, ut ap. Gruter. in fastis
      triumphal. p. 297. col. 2. Sic et _mœnera_, _mœrus_, etc. vid.
      quos Drak. laudat, Gifan. Ind. Lucret. vid. _pœniceus_ et _mœrus_,
      Lambin. ad Lucret. I, 30. Heins. ad Ovid. Am. III, 7, 29, et Met.
      XII, 104. Add. Heins. et Heyne ad Virg. Æ. X, 24, 144; XI, 382.
      _penitus_ Ox. proxime verum. Vulgo _protinus_ prob. Dausq. qui
      explicat continue, jugiter, ut ap. Virg. Æn. III, 416.

  Talibus inlacrimant noctemque diemque querelis,
  Donec Laurentes puppis defertur ad oras,                         605
  Qua pater, adceptis Anienis ditior undis,
  In pontum flavo descendit gurgite Thybris.

    605. _Laurentes_, Italiæ, vel Laurenti, urbis Latii, haud procul ab
    Ostia, ubi Tiberis in mare Inferum, seu Tyrrhenum influit. Vid. ad
    v. 110.
    606. _patres_, quod prisco sermone honoris, reverentiæ, amoris
    religionisque vocabulum fuit, dicuntur Dii, reges et fluvii majores.
    Cf. V.L. ad III, 126, et VV. DD. ad Virg. Æn. I, 155. Val. Fl.
    I, 11, et Petron. c. 41.
    --_Anio_, seu _Anien_, hod. _Teverone_, _ditior u._ V. Burm. ad
    Val. Fl. IV, 720.
    607. _flavo_ v. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 447, et Jani ad Hor. Od.
    I, 2, 13.

      607. Alii _Tybris_ et _Tibris_, conf. Virg. Æn. VIII, 330 sqq.


    Hinc consanguineæ subeunt jam mœnia Romæ.
  Concilium vocat augustum, castaque beatos
  Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis                     610
  Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.

    608. _consanguineæ_, ob communem originem. Cf. v. 655 et 671.
    609. Præclara priscæ Romanorum simplicitatis, frugalitatis
    virtutisque descriptio, cui comparentur suavissima loca Hor. Od. I,
    12, 33 seqq. II, 5, 10, 20. Juven. XIV, 160 seq. Ovid. Fast I, 197
    sq. et Propert. IV, 1, quibus locis vetus simplicitas potissimum nos
    delectat eo, quod cum magnificentia elegantiaque serioris ævi
    comparatur.
    --Admodum languere hunc locum censet vir doctus in N. _Allgem.
    deutsch. Bibl._ T. VIII, P. II, p. 418. Suffecisset sane simpl.
    memorasse, senatum a consulibus coactum esse. Sed quis ita poetam
    quasi in ordinem coget, et quis obfendetur imagine, in quam ille
    facile incidere poterat, quæque lectores tam jucundis adficit
    sensibus?
    --_casta beatos Paupertate Patres_ cf. VI, 633, et Virg. Æn. VIII,
    105.
    --_beatos_, felices, vel etiam divites et contentos re modica, non
    lauta, ut μάκαρες ap. Hesiod. Ἐργ. 549, vel μακάριοι et εὐδαίμονες.
    Conf. mox v. 615. Cuper. Obss. III, 1; Heins. ad Ovid. Amor. I, 15,
    34, et, quos Drak. citavit, Varr. L. L. V, p. 24 et Claud. Cons.
    Olyb. et Prob. v. 46.
    --_casta_, integra et pura a scelere, paucis juste paratis
    contenta, nec divitiis per malas artes inhians.
    610. _Paupertas_ h. loco, non inopia est, sed fortuna mediocris,
    quæ nec lauta, nec tenuis et despecta est, vita simplex sine quæstus
    opumque cupiditate, Sen. Ep. 87 «Paupertas est, non quæ pauca
    possidet, sed quæ multa non possidet.» Conf. Jani ad Hor. Od. I, 1,
    18, et, quos Drak. laudat, Lucan. X, 151; Hor. Serm. VI, 71; Val.
    Max. IV, 8, 2. (_Fabius paupertatem inopia mutavit_) et Broukh. ad
    Tibull. I, i, 3, et 5.
    --_nomina parta triumphis_, viros triumphis claros, abstr. pro
    concr. vid. App. Capitolinos, Torquatos, Corvinos, Coriolanos,
    Fidenatas, Messalas, qui tum temporis cognominibus inclaruerant,
    indicari observant Dausq. et Drak.

  Facta animosa viros, et recti sacra cupido
  Adtollunt, hirtæque togæ, neglectaque mensa,
  Dexteraque a curvis capulo non segnis aratris;
  Exiguo faciles, et opum non indiga corda,                        615
  Ad parvos curru remeabant sæpe penates.

    613. _Adtollunt_, claros et venerabiles reddunt.
    --_hirtæ togæ_, v. V.L.
    --_neglecta mensa_, frugalis, qualis M. Curii Dentati, Q. Ælii
    Tuberonis et aliorum fuit, de quibus vid. Juven XI, 78 seqq. Val.
    Max. IV, 3, et Aurel. Vict. de vir. ill. c. 33.
    614. _Dextera_ per aratrum non segnis, inutilis facta _capulo_, ad
    gladii usum, ad bellum. Conf. loc. sim. VIII, 398, et Claud. in
    Eutrop. II, 395.
    --Exemplo sunt C. Atilius Serranus et L. Quinctius Cincinnatus, de
    quibus vid. Virg. Æn. VI, 845; Liv. III, 26; Plin. XVIII, 3 seu 4.
    Alios laudat Sen. Ep. 86, et Flor, I, 11.
    615. _Exiguo faciles_, qui tenuem victum, facilem paratu, parabilem
    habent, qui facile inveniunt pauca, quæ ad vitam sustentandam
    necessaria sunt, ut fere _priscis introitu facilis_, V, 52, et
    _victu facilem_ ap. Virg. Æn. I, 445, ubi vid. Heyne in Var. Lect.
    et in Exc. XIV. Possint etiam _faciles_ esse contenti: nam _facilis_
    dicitur argilla, seu cera, quæ fingi et tractari potest; (v.c.
    Tibull. I, 1, 40, ubi vid. Heyne) unde ad hominem transfertur, qui
    facile flectitur, qui εὐκίνητος est, commodus, comis, humanus, et
    hinc contentus, αὐτάρκης, ut _difficilis_ est inexorabilis, durus,
    pertinax, morosus; ἀργαλέος, δύσκολος, δυσχερὴς, χαλεπός. Sic fere
    εὔκολοι ταῖς διαίταις ap. Plut. et _contentus vivere parvo_ ap.
    Tibull. I, 1, 25. Nisi malis accipere, ut _facilis soli_ XV, 718;
    _periculis_, XII, 464; _morti_ ap. Lucan. IV, 506; _injuriæ_ ap.
    Quintil. Decl. I, 16, et _inanibus_ ap. Tac. Ann. II, 27, ut
    innuantur ad fortunam mediocrem, cui adsueti sunt, perferendam
    idonei.
    --_Exiguum_ et _parvum_ dicitur res modica, fortuna mediocris, v.c.
    Virg. Ge. II, 472 (_exiguo adsueta juventus_) et Æn. VI, 844; IX,
    607. Tibull. l.c. et Horat. Od. II, 16, xiii.
    616. _parvos penates_, humiles ædiculas, casas, in quibus et parva
    Penatium signa: Cf. VII, 173; Heins. ad Ovid. Metam. VIII, 637;
    Bentl. ad Hor. Ep. I, 7, 58, et VV.DD. ad Virg. Æn. VIII, 543.
    --_curru_ sc. triumphali, sententia Marsi, Cell. et N. Heins. vid.
    ad III, 614; Drak. convenientius esse videtur, currus intelligere,
    quibus senatores, rure evocati, in curiam venerint, et inde domum
    redierint, unde sellæ curules ortæ. Sed poeta expressit Liv. III,
    68; «præda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriæque
    simul publicæ, simul privatæ, triumphantes domum ad Penates
    redibatis.» Præclare autem _parvos penates_ obposuit _currui_.

      613. _hirtæque togæ_ (vestitus incomtus) e Col. recepi cum Modio
      et Lefeb. qui bene laudant Tac. Dial. de Orat. c. 26, pr., inpr.
      Lucan. II, 386 ubi Cato dicitur _Hirtam membra super romani more
      Quiritis Induxisse togam_, et Propert. IV, i, 11. _Curia,
      prætexto quæ nunc nitet alta senatu, Pellitos_ (pellibus vestitos)
      _habuit rustica corda patres_. Add. Theogn. Sent. v. 55. Prudent.
      Psychom. 226, et Ernesti clav. Cic. vid. _pellitus_. Nec tamen
      spernenda est vulgata lectio, _hirtæque comæ_. Priscis enim
      temporibus Romani crinem et barbam alere solebant, nec seriori ævo
      deerant, qui hunc morem servarent, et tam intonsi quam barbati
      essent, v.c. Regulus, VI, 426 seq. Pompeius M. XIII, 861 seq. et
      ap. Lucan. VIII, 679 sq. Cato ap. Horat. Od. II, 15, 11, et Lucan.
      II, 372 seq. Curius ap. Horat. Od. I, 12, 41. Hinc _imagines
      hirsutas_, h. vetustas, dixit Martial. IX, 48, 2. cf. Ovid. Fast.
      II, 30; VI, 264, et Intpp. ad Tibull. II, i, 34, et Plin. VII, 59.
      614. _ad curvi capulos non segnis aratri_, vel _a curvi capulo non
      segnis aratri_, conj. N. Heins. Idem v. 618 _Captivæ exuviæ_
      scribendum putabat, ne _currus_ bis repeteretur. Sed quot poetarum
      loca sollicitanda essent, si ad hanc normam ea exigere liceret!
      v. a Drak. laudatus Barth. ad Stat. Th. X, 449.


    In foribus sacris, primoque in limine templi
  Captivi currus, belli decus, armaque rapta
  Pugnantum ducibus, sævæque in Marte secures,
  Perfossi clipei, et servantia tela cruorem,                      620
  Claustraque portarum pendent: hic Punica bella,
  Ægates cernas, fusaque per æquora classe
  Exactam ponto Libyen testantia rostra:

    617. In templis olim senatus haberi, legatique excipi solebant. Cf.
    Intpp. Virg. Æn. I, 505 sq. et VII, 192 seq. inf. VI, 454; XI, 72;
    Cic. Cat. I, 13; II, 6; III, 9. Legatis plerumque extra urbem, in
    æde Martis, seu Bellonæ, seu Apollinis senatus dabatur.
    --_templum_ etiam dicitur omnis locus inauguratus et sanctus, et
    proprio is, quem augures certo ritu capiunt: hinc tribunal, rostra
    et curia. Cf. Liv. I, 30; XXXVII, 52, 53; XLI, 15, et Ernesti clav.
    Cicer. voc. _templum_. Ceterum Silius h.l. ante oculos habuit Virg.
    Æn. VII, 170 sq. inpr. v. 183, 186, ubi vid. Cerda et Heyne. Conf.
    etiam Perizon. Anim. hist. c. 7.
    621. _Punica bella, Ægates_, spolia ex b. Punico I, pugna ad Ægates
    insulas finito; Cell. _Ægates Punica bella_ Drak. putabat esse
    _prœlium_ cum Pœnis ad Ægates commissum, cujus pictura in foribus
    templi dedicata fuerit. Sic _bellum_ et Gr. πόλεμος passim
    occurrunt. Vid. Ill. Harles. ad Ovid. Trist. V, 10, 26. Cort. ad
    Sallust. b. Cat. c. 9, et Casaub. ad Polyb. p. 147, ed. Gronov. Sed
    _bella_ etiam pro _bellum_, et hoc proprie adcipi potest, more
    poetarum, qui generali notione præmissa, specialem, quæ illam
    explicet, adjiciunt.
    --Verba _Punica bella_ et _Ægates_ non de pictura intellexerim,
    sed de tropæis et rostris navium, quorum adspectus victoriæ illius
    memoriam instauraverit; Ern. Recte opinor.
    623. _Exactam ponto Libyen_, Pœnos in mari profligatos, et omnibus
    insulis, quotquot inter Italiam et Siciliam sunt, excedere jussos.
    Conf. Polyb. I, 62 et 63, 624, 626. Historia notissima vel ex Liv.
    V, 34, 49, et Flor. I, 13; cf. IV, 150 sq.

      621. _vela_ pro _bella_ malebat N. Heins., h. vexilla navalia,
      quibus non minus, ac rostris, inter tropæa erat locus.

  Hic galeæ Senonum, pensatique inprobus auri
  Arbiter ensis inest, Gallisque ex arce fugatis                   625
  Arma revertentis pompa gestata Camilli:
  Hic spolia Æacidæ, hic Epirotica signa,
  Et Ligurum horrentes coni, parmæque relatæ
  Hispana de gente rudes, Alpinaque gæsa.

    624. _pensati inprobus Arbiter_, iniquo ponderi explendo adjectus.
    Conf. Liv. V, 48 ext.
    626. _pompa_, triumpho. Vid. Liv. V, 49.
    627. Hic versus ad _Pyrrhum_, Epiri regem, a Pyrrho, seu Neoptolemo,
    Achillis filio, _Æaci_ pronepote, et regni Epirotici conditore,
    genus paternum, ab Hercule maternum ducentem, (unde _Æacides_,
    dicitur Cic. de Div. II, 56; Off. I, 13. Ep. ad Div. IX, 25.)
    referendus videtur. Sed _Æacides_ etiam esse possit _Perses_, seu
    _Perseus_, ultimus Macedoniæ rex, a L. Æmilio Paulo, qui LXX urbes
    Epiri una die solo æquavit, in triumpho ductus, et ab eodem Achille,
    Æaci nepote, oriundus. Conf. ad XV, 291 seq. Prop. IV, II, 39, et
    inpr. Heyne ad Virg. Æn. VI, 840.
    628. _Liguria_ (nunc Genua et Lucca) varia cum Romanis bella, quæ
    Livius pluribus locis et Noris. Cenot. Pis. Diss. I, 1, copiose
    descripserunt, gessit, ut et _Hispania_; sed neutra ante b. Punici
    II tempora: unde Silius tempora turbasse, et forte Ligures cum
    Gallis Insubribus confudisse censendus est, æque ac Florus II, 3;
    cujus historia de rebus bellisque adversus Ligures non multo post
    belli Punici I finem gestis impeditissima est, et ad seriora tempora
    spectare videtur, quibus Fulvium, Bæbium et Postumium, quibus Floro,
    Livio aliisque testibus Ligures vicere, Consules fuisse constat.
    --_parmæ rudes_, informes, vel nulla pictura et cælatura ornatæ, ut
    _p. alba_ et _pura_, ap. Virg. Æn. IX, 548, et XI, 711, ad quæ loca
    vid. Heyne. An sunt scuta, ex coriis tantum, sine ferro, confecta,
    ut minoris essent ponderis, qualibus Numidæ utebantur? Vid. Sallust.
    b. Jug. c. 94 pr. et Suid. πάρμαι, δερμάτινοι θυρεοὶ παρά
    Καρχηδονίοις. Utrumque infra ad III, 234, jam laudavit Dausq. qui
    h.l. verba Strab. III, p. 106 (ubi ἀσπίδιον Lusitanorum, quod sine
    fibulis, aut ansis erat, describitur) adposuit et hæc notavit: «Ubi
    Romani hactenus Hispanos debellarunt? Suspicio est, Hispanos fuisse
    in auxiliis Pænorum b. Punico I, devictosque in Sicilia. Sed quomodo
    _rudes parmæ_? Suspicio est fuisse tectas corio ἀδεψήτω: nisi iis
    carere subsidiis est, parmam esse rudem, et erudito expertove
    bellatori sat commodam, quo inclino.»
    629. _Alpina gæsa_ sumsit ex Virg. Æn. VIII, 661, 662, ubi v. Intpp.
    _Alpina_ Cell. putabat esse, ex arboribus Alpinis, ut durioribus,
    confecta; Dausq. erepta Senonibus in obsidione Capitolii, aut
    Celtis, quos b. Punico I, in Pœnorum castris stipendia fecisse,
    Appianus in Libycis tradit; Drak. erepta Gallis Insubribus, Alpium
    adcolis, et a Romanis tempore inter b. Punicum I, et II, devictis.
    Vid. Flor. II, 3 et 4.
    --_gæsa_ etiam Afris tribuuntur ap. Liv. XXVI, 6, et inf. II, 444
    (ubi Drak. notat, his locis vulgatam lect. Polluc. VII, 156,
    vindicari posse) sed plerumque Gallis, vel Hispanis. V. Barth. ad
    Stat. Th. IV, 64.

      628. _horrentes coni._ Col., h. galeæ, ut _cristæ capitum_ apud
      Virg. Æn. VII, 185. et _galeæ Senonum_ sup. v. 624. _horrentes
      tonsæ_, h. remi, Oxon. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons.
      Honor. VI, 48, cui Drak. obponit, Romanos nunquam captarum navium
      remos in templis suspendisse, neque in toto bello Ligustico vel
      semel pugnam navalem commisisse. Vulgata lectio _horrentesque
      comæ_ ab h.l., ubi de spoliis et tropæis agitur, abhorret, nec
      juvatur Dausq. distinctione, _hic E. signa, Et Liguram_, (signa)
      _horrentesque comæ_.


    Sed postquam clades patefecit et horrida bella                 630
  Orantum squalor, præsens adstare Sagunti
  Ante oculos visa est extrema precantis imago.
  Tum senior mæsto Sicoris sic incipit ore:
  «Sacrata gens clara fide, quam rite fatentur
  Marte satam populi ferro parere subacti,                         635
  Ne crede emensos levia ob discrimina pontum.

    631. _Orantum squalor_, h. legati squalentes, seu squalidi.
    Squalorem et sordes tam reorum, quam lugentium et supplicantium, ad
    miserationem movendam pertinere, vel tironibus nota res est. Cf. v.
    673, 674.
    632. _extrema_, humillimis verbis, vel opem in extremis suis rebus.
    634. Oratio gravissima, et ad vim malorum declarandam mentesque
    miseratione permovendas aptissima.
    --_fide sacrata_, sacra et inviolata; vel templo Fidei publice
    sacrato.

      635. _subacti_, non _coacti_, Col. Put. Parm. Med. quod Drak.
      firmat ex XIII, 709; XVII, 576. Virg. Æn. III, 257; VII, 214, al.
      conf. Heins. ad Virg. Ge. IV, 85, ad Claud. in Rufin. II, 314, et
      Ovid. Met. VI, 497.
      636. _emensum_ Ox. Put. Parm. Med. passivo sensu, ut III, 648.
      Virg. Æ. II, 181. Appul. Met. VI, pr. Ita Drak. conf. Heins. ad
      Ovid. Met. XV, 226. Lefeb. id recepit, nec male, quoniam doctius
      est.

  Vidimus obsessam patriam, murosque trementes:
  Et, quem insana freta, aut cœtus genuere ferarum,
  Vidimus Hannibalem: procul his a mœnibus, oro,
  Arcete, o Superi, nostroque in Marte tenete                      640
  Fatiferæ juvenem dextræ: qua mole sonantes
  Exigit ille trabes? et quantus crescit in armis?

    638. Similiter Dido de Ænea ap. Virg. Æn. IV, 366 sq. Cf. sup.
    v. 569.
    --_insana_ vid. ad v. 101 et 252.
    640. Verba generosa, et ad benevolentiam adliciendam idonea!
    --_tenete_, h. detinete, ut XI, 450, ubi plura exempla congessit
    Drak.
    641. _Fatiferæ_, ut II, 116, et _fatalis_ II, 400, θανατηφόρου.
    Conveniunt fere verba Virg. Æn. XI, 283, 284.
    --_mole_, vi; vel quam magnas.
    642. _quantus crescit_ ut XII, 719.
    --_crescit in armis_, semper majora audet, Schmid. Sed poeta ad ea,
    quæ sup. v. 496 sqq. dixerat, respexit, vel sensus est: quanto major
    videtur in armis, si arma cepit, seu in bello. Cf. V.L.

      642. _Exigit_, h. jacit, emittit, Ox. Parm. et Med., quod multis
      exemplis illustrant N. Heins. et Drak. conf. not. ad v. 307.
      _Erigit_ Put. _Exycit_ Col. Vulgg. _Conjicit_, ex glossa, _in
      arma_ suspicari quis possit, ut _quantus In clypeum adsurgat_ ap.
      Virg. Æn. XI, 284 ubi v. Heyne.

  Trans juga Pyrenes, medium indignatus Hiberum,
  Excivit Calpen, et mersos Syrtis arenis
  Molitur populos, majoraque mœnia quærit.                         645
  Spumeus hic, medio qui surgit ab æquore, fluctus,
  Si prohibere piget, vestras effringet in urbes.

    643. Ferocissimas gentes sibi conciliavit: quod sortem nostram
    adgravat.
    --Iberum superavit, et extra terminos egressus est, _indignatus_,
    fluvium esse _medium_ inter Pœnorum et Rom. imperium, et utriusque
    finem. Conf. ad v. 294.
    [644.] _Excivit_ in bellum adversus Romanos _Calpen_, Hispanos,
    fretum Herculeum adcolentes.
    --_mersos_, obrutos, fortius quam habitantes.
    645. _Molitur_, parat, movet, excitat ad bellum. Nam _moliri_ de
    omni motu, opere, aut conatu usurpatur. Vid. Ind. et ad VII, 264.
    --_majora_, quam Saguntina, _mœnia quærit_, ad spem Romæ expugnandæ
    adspirat, et hujus rei occasionem quærit.
    646. Conf. Senec. Med. v. 393 sq.
    --_medio qui surgit ab æquore_, qualem poeta descripsit sup. v. 468
    sq.
    647. _effringet_ vid. ad v. 539. Æstuantis instar fluctus in Italiam
    inruet, nisi mature cœptis ejus obviam iveritis.

      647. _nostras_ Ox. _vestra se franget in urbe_ emend. et recepit
      Lefeb. forma loquendi vulgari, quam Ciceronianam vocat, poeticæ
      substituta. _vestras se franget in urbes_ malebat Barth. Adv. VII,
      15. _vestras se inpinget in u._ N. Heins.

  An tanti pretium motus, ruptique per enses
  Fœderis, hoc juveni, jurata in bella ruenti,
  Creditis, ut statuat superatæ jura Sagunto?                      650
  Ocius ite, viri, et nascentem exstinguite flammam,
  Ne seræ redeant post aucta pericula curæ.

    649. _jurata bella_ conf. sup. v. 118.
    650. _statuat jura_, leges det.
    652. Ne sero et frustra ad propulsandum periculum adnitamini, si
    nimis creverit.

      650. _superatæ_ Col. Vulgo _superata_, quod fraudi fuit Cellar.,
      hanc ex verbis, _ut jura statuat_, sententiam exsculpenti: ut quæ
      dudum rupit fœdera, deleta Sagunto, vobis custodiat sanctius et
      finem ponat potentiæ?

  Quamquam o! si nullus terror, non obruta jam nunc
  Semina fumarent belli: vestræne Sagunto
  Spernendum consanguineam protendere dextram?                     655
  Omnis Hiber, omnis rapidis fera Gallia turmis,
  Omnis ab æstifero sitiens Libys inminet axe.

    653. Quod si vobis quoque nihil metuendum esset, et si belli, vobis
    inminentis, flamma non jam erumpere quasi e cineribus inciperet:
    nonne fœderis religio originisque similitudo vos ad opem nobis
    ferendam incitare debet?
    --_Quamquam o!_ ut ap. Virg. Æn. V, 195, et XI, 415.
    656. Tota nunc Hispania, Gallia et Africa vestro imperio exitioque
    inminet.
    657. _sitiens_, commune epitheton populorum _æstifero axi_,
    h. calidiori cælo subjectorum: v.c. ap. Virg. Ecl. I, 65; et Ge. IV,
    425.

      656. Ita veteres scripti editique, prob. N. Heins., quoniam Ἰβὴρ
      posteriorem producit: præterea h.l. est cæsura. Plures, versui
      metuentes, ordinem verborum mutarunt: _Omnis H. rapidis, omnis
      f. G. t._

  Per vos culta diu Rutulæ primordia gentis,
  Laurentemque Larem, et genetricis pignora Trojæ,
  Conservate pios, qui permutare coacti                            660
  Acrisioneis Tirynthia culmina muris.

    658. _vos_ scil. oramus (quod in hac precum formula sæpius omitti,
    docent exempla, in V.L. laudata) per sacra communia, quæ diu
    coluistis, et nos Saguntum ex Italia nobiscum deduximus. Conf. mox
    v. 666 sqq.
    --_primordia_, communem originem, a Rutulis ductam.
    --_culta diu_, quæ diu vobis quasi sacra fuit et venerabilis. An
    _primordia_ sunt sacra arcana et antiqua, ut _initia_ et μυστήρια?
    Cf. Tac. German. c. 39.
    --_Rutulæ gentis_, cf. sup. v. 291 sq. Dausq. nota est hæc:
    «_culta_ sc. ab Ardeatibus, Saguntinorum patribus, qui templo
    Veneris, quod erat Latio commune, præfuerunt, teste Strab. V,
    p. 160.»
    --_Primordia gentis Rutulæ_ de primis conditoribus, Ænea inprimis,
    unde et Rutuli, Ardeates, et ipsi Saguntini coloni; Ern. Sed quomodo
    Rutuli ab Ænea oriundi?
    659. Hæc ad Penates et Palladium, quæ Æneas Troja abstulisse
    credebatur, spectare videntur; nisi _pignora Trojæ_ æternum forte
    ignem Vestæ innuunt. Cf. Heyne Exc. IX ad Virg. Æn. II.
    --_Laurentemque_, Italum, _larem_, ut _Pergameum larem_ dixit Virg.
    Æ. V, 744, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad v. 110.
    --_pignora_ imperii æterni.
    --_genetricis_, unde originem ducitis.
    660. _Conservate_, adjuvate _pios_ et fideles socios vestros.
    --_qui permutare coacti_, etc. Cf. mox v. 667 et sup. ad v. 291 sq.
    661. _Acrisionei muri_, Ardea, Sagunti μητρόπολις (v. 291 sq.), quæ
    a Danae, Acrisii, regis Argivorum, filia vulgo condita putabatur.
    Vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 409-412 in V.L. et ibid. in Exc. VII.
    --_Tirynthia culmina_, mœnia Saguntina, ab Hercule exstructa.

      658. _Per vos culta_, non _Vos per culta_, scripti editique
      antiquiores, quod concinnius est et in obtestationibus usitatum.
      cf. V, 82; XII, 79, 80. Virg. Æn. IV, 314; V, 597. Lucan. X, 370.
      Plaut. Rud. III, 2, 13, et Bacchid. IV, 8, 64. Tibull. I, 5, 7,
      III, 1, 15; Ovid. Met. X, 29, et Epist. X, 73. Senec. Herc. fur.
      1183 in Medea 285 et Agam. 929. Val. Fl. VIII, 266. Stat. Th. VI,
      170. Liv. XXIII, 9. Curt. V, 8. Appul. Met. IV, p. 156. Præter hæc
      exempla, a N. Heins. ad h.l. et Drak. ad V, 82, congesta, vid.
      alia ap. Scalig. Catal. p. 71. Gronov. ad Liv. XXIX, 18, et Intpp.
      ad Virg. Æn. X, 369 et 903.

  Vos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni
  Juvisse egregium; vos et Campana tueri
  Mœnia, depulso Samnitum robore, dignum
  Sigeis duxistis avis. Vetus incola Dauni,                        665
  Testor vos, fontes et stagna arcana Numici,
  Quum felix nimium dimitteret Ardea pubem,
  Sacra domumque ferens, et avi penetralia Turni,
  Ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.
  Cur, ut decisa atque avulsa a corpore membra,                    670
  Despiciar, vesterque luat cur fœdera sanguis?»

    662. _Zancle_, vetustissimum Siciliæ opp. (Herodot. VII, 164) a
    Messeniis ex Peloponneso, teste Strab. VI, p. 178 et 185 sqq.
    conditum, vel certe amplificatum, et ab Anaxila, Rheginorum tyranno,
    ex Messene oriundo, nova colonia auctum (Thucyd. VI, 1); unde
    _Messanæ_, hod. _Messinæ_, nomen adcepit. Seriori ævo Mamertini,
    populus Campaniæ, quam olim Opici, Opsci, seu Osci, vetus Ausonum
    gens, incoluere (de quo vid. Heyne in Exc. VIII ad Virg. Æn. VII,
    732), Messanam occuparunt, quocirca _civitas Mamertina_ vocatur Cic.
    Verr. II, 5. Conf. inf. XIV, 194 sqq. Priscum nomen a situ loci et
    curvitate litoris, seu portus, falcis formam referentis, (nam
    ζάγκλη, seu ζάγκλον, in lingua Siculorum τὸ δρέπανον, falcem
    significat) Thuc. VI, p. 413; Ovid. Fast. IV, 474, et alii repetunt,
    sed Silius XIV, 48 sq. inde, quod falx Saturni, qua Cæli patris
    pudenda amputasse fingitur, ibi abjecta et inventa fuerit. Cf.
    Macrob. Sat. I, 8, extr. Prior ratio hunc mythum peperisse videtur,
    qui propter Siciliæ fertilitatem facile priscorum hominum animis
    subnasci potuit. Saturnus enim, quem fabulæ antiquissimum Latii
    regem faciunt, ab initio nihil aliud, quam almæ naturæ vitæque
    mitioris, cujus initia agriculturæ, sationi messique debentur,
    symbolum fuit. Ceterum hæc urbs belli Punici I causa fuit, ope
    Romanorum a Mamertinis adversus Hieronem, _Siculum tyrannum_,
    et Pœnos, inplorata ac præstita. Vid. Polyb. I, 8-11.
    663. _egregium duxistis_; non tam egregium, quam utile potius et
    necessarium; de quo vid. Polyb. I, 10 sq.
    --_Campana mœnia_, h. Capuam, a _Samnitibus_ dolo occupatam. Vid.
    Liv. IV, 37; VII, 38 sqq.; Flor. I, 16.
    664, 665. _dignum Sigeis avis_, communi origine, a Trojanis ducta:
    nam Sigeum, Σίγειον, promont. Trojæ; unde Romanus etiam IX, 203,
    _Sigeus_ dicitur.
    665. Ego et ipse non peregrinus, sed, ut Mamertini et Campani,
    Italus origine, vel Rutulus, _vetus incola Dauni_, ab Ardea
    oriundus. Vid. ad v. 291. Sicoris, princeps legatorum, personam
    Saguntinorum sustinet, unde v. 669 non ita intelligendus est, quasi
    ipse coloniam Ardeatium Saguntum deduxerit. Cf. v. 671. Testatur
    _Numicum_, seu _Numicium_, Latii fl. inter Lavinium et Laurentum,
    quia in finibus _Rutulorum_ defluit, ejusque nomini religio aliqua
    inest.
    666. _fontes et stagna arcana Numici_, h. _sancta_, sacra ἱερὰ,
    quoniam Anna Perenna et Æneas in eo interiisse, et tanquam
    numina, habitare credebantur. Cf. ad VIII, 28 sqq. et inpr. Heyne in
    Exe. III, et in not. ad Virg. Æn. VII, 150, 242, 797, et ad Tibull.
    II, v, 43.
    667. Cf. sup. v. 291 sq.
    668. _Sacra_ videtur genus esse, cui, ut ap. Virg. Æn. II, 293 et
    320, species subjunguntur, _domus_ et _avi penetralia Turni_,
    h. sacra domestica et publica, Penates privati et publici. _Sacra
    ferens_, cf. II, 604, et Heyne ad Virg. Æn. VI, 810.
    --_avi_, prisci.
    --_Turni_, pro Ardea, ut _Dauni_, v. 665.
    --_penetralia_ signa, ut XIII, 62, h. penates, ut _dii penetrales_
    ap. Senec. Œd. 265, et Phœniss. 340.
    669. _Laurentia nomina_, Latinos.
    671. _vester sanguis_, Saguntini, consanguinei vestri (cf. v. 608 et
    655), vobis cognati et ejusdem originis, ut III, 97; VIII, 405; et
    XI, 177; ubi plura exempla desideranti suppeditabit Drak.
    --_luat fœdera_ ut ap. Virg. Æ. XII, 695... _me verius unum Pro
    vobis fœdus luere_, etc.
    --Sensus h.l. est: cur Saguntini (_vester sanguis_, v. not.), pœnas
    dent Pœnis, et deleantur propter fœdus vobiscum ictum? et cur id tam
    patienter feretis?
    --_vestrique tuam cur fœdera sanguis_, emend. vir doctus in
    N. Allgem. deutsch. Bibl. T. VIII, P. II, pag. 418. Sed quo sensu
    hæc ab eo capta sint verba, vel capi queant, vix habeo dicere.

      662. _Zanclen_, non _tandem_. Col. _Vos etiam tandem Siculos_
      emend. Scaliger ad oram libri sui. _Vos_ et _Mamertem_ conj.
      Baptista Pius.
      665. _Sigæis_ scripsere Drak. et Lefeb. Sed est Σιγείοις.
      667. _nimiam_ emend. N. Heins. ad h.l. et ad Val. Fl. VII, 21,
      idque recepit Lefeb. Parum interest. _Numidum_ Put.
      669. _nomina_ scripti. Vulgg. _numina_; non male. _duxi_ Col. et
      Ox. nam legatus in persona quasi urbis loquitur. _duxit_ Put.
      Vulgo _vexit_.
      670. _a corpore_, non _e c._, scripti.
      [671.] _Despiciat_ quidam libri. _vesterque luam_ corrig.
      N. Heins., quoniam ipsa urbs ore legatorum loquitur. _nosterque
      luat_ e libris quibusdam vett. recepit Lefeb. et _luat sua_ e
      R. 2. Sed vulgata ponderosior, et _cur_ ἐναργῶς repetitur; nec
      fœdus a Saguntinis, sed a Romanis ictum.


    Tandem, ut finitæ voces, miserabile visu!
  Submissi palmas, lacerato tegmine vestis,
  Adfigunt proni squalentia corpora terræ.
  Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant.                 675

    673. _Submittere_, ut ἀνιέναι et ἀναπέμπειν, sursum mittere,
    emittere, tollere. Vid. Ind. et Burm. ad Petron. c. 127; et ad Val.
    Fl. III, 528; Passerat. ad Prop. I, ii, 9.
    --_Submissi palmas_, græce pro palmis submissis, h. sublatis.
    674. _squalentia corpora_, cf. ad v. 211 et 631.
    675. _curas fatigant_, h. _fatim_, crebro, _agunt_, agitant; ut
    μοχθεῖν ὕπνον, δεσμὸν, κήδεσι, etc. ap. Hom. Il. κ, 106, et al. cf.
    ad v. 63. Proprie curæ nos fatigant et vexant, vel curis nos
    fatigamus. Sed exquisitius nos curas fatigare dicimur, ut _exercere
    curas_, XI, 374, et _sitim_ supra 260.

      673. Hunc versum, a Marso aliisque, cum secutis, omissum agnoscunt
      Col. et Put. cum edd. Parm. Med. et aliis. _Submissis palmis_ Col.
      Vulgata doctior.
      674. _Adfligunt_ conj. Gifan. in Ind. Lucret. vid _adfigere_. Non
      male. Hæc verba a librarr. centies confusa esse, docent Gronov.
      Obss. IV, 8. Broukh. ad Prop. III, 5, 15. Bentl. ad Hor. Serm. I,
      i, 81, et Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 171, et ad Ovid. Metam.
      XII, 139, ubi Gifanii emendat. probat, quam in not. ad h.l.
      damnavit, coll. Corippo Africano III, 259. _Adfigere corpora
      terræ_ est humi procumbere, eumque habitum aliquamdiu retinere:
      sed _adfligere c. t._ s. ad terram, cum vi et impetu
      humi prosternere, terræ adlidere, προσουδίζειν, vel οὔδει
      ἐρείδειν. Utrumque huic loco convenit, sed posterius forte
      nervosius, et propter verba, _miserabile visu et lacerato t. v._,
      aptius: nam in magno luctu, et vestes scindi, et terræ corpora
      adfligi, solumque capite et pectoribus tundi solet. Vide a Drak.
      cum reliquis jam laudatum Bentl. ad Hor. Sat. II, 2, 79, et cf.
      VII, 613; IX, 631; X, 181, 208; XI, 83. Lucan. II, 31, et Appian.
      de reb. Pun. c. 81, ubi legati Pœnorum ἔς τε γῆν σφῆς ἐῤῥίπτουν,
      καὶ χερσὶ καὶ κεφαλαῖς αὐτὴν ἔτυπτον.

  Lentulus, ut cernens adcensæ tecta Sagunti,
  Poscendum pœnæ juvenem, celerique negantis
  Exuri bello Carthaginis arva jubebat.

    676. Cf. Liv. XXI, 6. Nomina Patrum, qui diversarum sententiarum
    auctores fuerant, poeta addidit, et cum delectu posuit.
    --_ut cernens_, etc., præclare de ferventis animi viro.
    677. _Poscendum pœnæ_, ad pœnam, ut _petere pœnæ Hann._ II, 29, et
    alibi simpliciter _poscere_, _deposcere_, _exposcere_.
    --_negantis_, recusantis eum tradere.

  At Fabius, cauta speculator mente futuri,
  Nec lætus dubiis, parcusque lacessere Martem,                    680
  Et melior clauso bellum producere ferro,
  Prima super tantis rebus pensanda: ducisne
  Ceperit arma foror, Patres an signa moveri
  Censuerint; mittique viros, qui exacta reportent.

    679. Q. Fabii Maximi artem bellandi et cognomen Cunctatoris poeta
    variis modis expressit.
    680. _Non lætus dubiis_, periculo inminente.
    --_lacessere Martem_, ut _pugnam et bella_ ap. Virg. Æn. V, 429;
    X, 10, (ubi vid. Heyne) et XI, 254,
    681. _melior_, peritior belli caute gerendi.
    684. _Censuerint_ voc. propr. de Patribus, ut II, 375; VII, 513;
    XI, 565.
    --_exacta reportent_, ut _exacta referre_ apud Virgilium Æn.
    I, 309.

      679. _At_, non _Ast_, omnes scripti.
      680. _parcusque_, non _parvisque_ sc. ex causis, Col. conf. VIII,
      462. _pernixque_, repetita negatione, nec pernix, etc., conj.
      Dausq. coll. Hor. A. P. 165, quia vitiosum _pervisque_ in ed. Nut.
      invenerat.

  Providus hæc, ritu vatis, fundebat ab alto                       685
  Pectore præmeditans Fabius surgentia bella.
  Ut sæpe, e celsa grandævus puppe magister,
  Prospiciens signis venturum in carbasa Corum,
  Summo jamdudum substringit lintea malo.

    685. _ritu vatis_, Conferunt Liv. XXX, 28, ubi pariter de Fabio,
    «Locum nimirum, non periculum, mutatum, cujus tantæ dimicationis
    vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium haud frustra canere solitum,
    graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem, quam in alia
    fuisset.»
    687 sqq. Fabius ingeniose cum perito et cauto navis gubernatore
    comparatur, ut Flaminius cum inperito inf. IV, 713 seq. Conf. II,
    289 seqq.
    --_grandævus_, adeoque usu peritus; epith. cum delectu positum.
    Hanc venustam comparationem infra etiam invenies lib. II, vers. 289:
    «Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo, Venturam pelagi rabiem,
    Corique futura Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.» Cf.
    etiam Quintil. Instit. Orat. lib. XII, c. XI, «Hos ille formabit
    tanquam eloquentiæ parens, et ut vetus gubernator litora et portus,
    et quæ tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis
    ratis poscat, docebit.»
    688. _Corum_, vid. ad vers. 469.
    689. _substringit lintea malo_, ut ap. Martial. XII, 29, quo sensu
    _stricta carbasa deducere_ dixit Lucan. II, 697, et _contrahere
    vela_ Hor. Od. II, x, 23. Conf. supra ad vers. 358.

  Sed lacrimæ, atque ira mixtus dolor inpulit omnes                690
  Præcipitare latens fatum: lectique Senatu,
  Qui ductorem adeant: si perstet surdus in armis
  Pactorum, vertant inde ad Carthaginis arces;
  Nec Divum oblitis indicere bella morentur.

    691. _Præcipitare fatum_, vid. ad IV, 731.
    692. _ductorem_ Pœnum.
    --_surdus pactorum_, ad pacta, fœdus nil curans, pro nihilo ducens,
    ut _s. votorum_, X, 554.
    693. _vertant_ se, vel iter. Cf. ad v. 539.
    --_arces_ ut sup. v. 7.
    694. _oblitis Divum_, quos scil. fœderis testes fecerint, adeoque
    Pœnis perjuris.

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *

Errata: Liber I

  7n. Pœni de principatu...  [6.]
  54v. _Hadriaci_, non _Adriaci_, Col. et lapp.  [_sic scriptum_]
  -- Hor. Od. I, 3, 15, 16, 4  [i.e. I, iii, 15 et I, xvi, 4]
  109v. Vid Broukh. ad Tibull. I, 5, 33  [Brouch]
  129v. quod si satis secum reputassent Heinsii  [Heiusii]
  133n. Propert. IV, ii, 39 sq.
    [_incertum vel undecim (11) vel duo (ii)_]
  173n. Claud. nupt. Hon. et Marc. 88
    [_sic scriptum: “Marcia” pro “Maria”?_]
  185n. _studia adcendit_, favorem ei conciliat.  [couciliat]
  214n. Stat. Silv. III, ii, 22  [III, ii 202]
  225n. Stat. Th. III, lxix, 602 (_largus animæ_)
    [_sic scriptum: recte III, 603_]
  248v. Pœnis _sinus cingere_ inadsuetum fuisse
    [_“inadsuetum” italice scriptum_]
  252v. Prop. I, 11, 30.
    [_incertum vel undecim (11) vel duo (ii)_]
  267n. Hom. Il. ο, 590.  [Ill.]
  334n. λίγξε βιὸς, νευρὴ δὲ μέγ᾽ ἴαχεν  [νευρὴ δη]
  357n. _streinfein_, _abstreinfein_
    [_sic scriptum: pro “streifen, abstreifen”?_]
  383n. Virg. Æneid. ... IX, 330, 793 ...  [IX, 330, 793, 793]
  425v. Annal. liter. Gœttingen.  [Gœttingue.]
  477n.  [377]
  484n.  [384]
  499n. Sed h.l. potest etiam _hostis latus_
    [“Sed h.l. Sed h.l. Sed h.l. potest etiam _hostis latus_”]
  505. «Conditor Alcide ...  [_« incertum_]
  569n.  [469]


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


C. SILII ITALICI

PUNICORUM


LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

Q. Fabius Maximus et L. Valerius Flaccus, legati Romanorum, in Sagunti
portum invehuntur, et inde ab Hannibale repulsi Carthaginem petunt;
1-24.

Hac occasione usus, dux Pœnorum milites ad periculum sibi inminens
propulsandum, urbem totis viribus obpugnandam, et bellum ipsis deinde
Romanis inferendum exstimulat; 25-55.

Asbyte, Iarbæ, Gætulorum regis, filia, virgo fortissima venatuique
adsueta, cum grege mulierum Pœnis auxilio venit; 56-88.

Hujus impetum fortiter reprimit Mopsus, Cretensis, sagittandi
peritissimus, qui, magna prius edita hostium strage, in ipsam virginem
inruit, et Harpen, ejus comitem, occidit; sed propter necem Dorylæ et
Icari, filiorum suorum, animum despondet, dolorisque inpatientia e
muro se præcipitat; 89-147.

Tum Theron, Herculis sacerdos, pugnæ succedens, clava sua magnam
hostium multitudinem prosternit, ipsamque Asbyten, curru excussam,
interficit, et caput, hastæ adfixum, ostentat; 148-205.

Cujus rei dolore et ira percitus Hannibal, virginis cædem vindicare
parat, et Saguntini, ejus adspectu consternati, fugam capessunt;
Theron autem, dum suos revocare et mœnibus hostem prohibere conatur,
gladio per pectus adacto perit, ejusque corpus ter circa rogum Asbytes
raptatur; 206-269.

Interim Senatus Carthaginiensium, adventu legatorum Rom. perculsus,
frequens in curiam venit, et de responso iis reddendo consilia capit.
Ibi Hannon et Gestar mutuis se verborum contumeliis lacerant. Ille,
inveterato Hannibalis odio incensus, auctor est, ut superbia
temeritasque juvenis merito castigetur; nec Romani, qui tantum virtute
valeant, novo injustoque bello lacessantur; 270-326.

Hic vero, factioni Barcinæ, quæ apud milites plebemque plurimum gratia
valebat, addictus, Hannonis oratioriem refellit, et ad bellum Romanis,
duce Hannibale, fortissimo reique militaris peritissimo juvene,
inferendum, Patribus animum incendit; 327-375.

Quibus orationibus habitis, Hannon res Saguntinis reddendas et
Hannibalem Romanis dedendum censet: quæ sententia omnium fere, qui
adsunt, indignationem movet. Fabius itaque, sinu effuso, bellum Pœnis
indicit, et cum reliquis legatis Romam redit; 376-390.

Hæc dum Carthagine geruntur, Hannibal, aliquot populis, qui
defecerant, repente obpressis, omnibus copiis Saguntum obpugnare
perseverat, et lætus adcipit clipeum, aliaque arma, ab Hispanis sibi
dono missa, in quibus præter alia origines et fata Carthaginis,
singulari opera et artificio expressa, miratur; 391-456.

Saguntini jam unicam spem, in adventu classis Romanorum, qui tam
procul erant, positam abjiciunt; et longa obsidione inopia omnium ita
crescit, ut corticibus et frondibus arborum coriisque aqua mollitis
famem tolerare cogantur; 457-474.

Hanc urbis fortunam commiseratur Hercules, ejus conditor, et clam
Junone, noverca sua, Fidei auxilium inplorat, quæ, ejus precibus mota,
fractum Saguntinorum animum adeo erigit, ut vel ultima experiri non
recusent; 475-525.

Sed conatus Fidei non fugit Junonem, quæ præter opinionem prope urbem
est, et extemplo Tisiphonen ab inferis evocat; 526-542.

Hæc Furia formam adspectu terribilem exuit, et in Tiburinæ, morte
Murri viduatæ, speciem conversa, Saguntinos hortatur, ut, quum nihil
jam spei reliquum sit, morte voluntaria æternum servitium effugiant;
543-579.

Tum petit tumulum, ex quo serpens prorepit, et ad mare contendit;
580-591.

Hoc prodigio perterriti Saguntini, Genios jam urbe excedere sibi
persuadent, et Tisiphones ope ex desperatione in rabiem vertuntur; qua
instincti, arma, vestes, aurum, et quidquid publicarum, vel privatarum
rerum superest, in rogum ingentem, ad id raptim exstructum,
conjiciunt; et deinde parentes seque invicem jugulant: quo facto,
Hannibal urbem capit; et Furia ad inferos revertitur; 592-707.


  Cæruleis provecta vadis jam Dardana puppis
  Tristia magnanimi portabat jussa Senatus,
  Primoresque Patrum. Fabius, Tirynthia proles,
  Ter centum memorabat avos, quos turbine Martis
  Abstulit una dies, quum Fors non æqua labori                       5
  Patricio Cremeræ maculavit sanguine ripas.

    1. _vadis_, mari. Vid. ad I, 52.
    --_Dardana_ ut I, 14.
    2. _Tristia_ cf. ad I, 147.
    3. _Primores Patrum_, Fabium et Poplicolam. Priorem nominat etiam
    Flor. II, 6, 7, ubi vid. Duk. Sed Q. Bæbium Tampilum et P. Valerium
    Flaccum, qui a nostro Poplicola non diversus est, missos tradunt
    Cic. Phil. V, 10, et Liv. XXI, 6, qui c. 18 novæ legationis, cui
    Fabius interest, mentionem facit.
    --_Tirynthia proles_. Nam Fabius, auctor gentis Fabiæ, ex Herculis
    cum Vinduna, Evandri filia, concubitu natus dicitur. Conf. Vaill.
    Numism. Cons. Gent. Tab. VIII, et inf. VI, 627, 636; VII, 36, 44;
    VIII, 217; Plut. vit. Fab. M., Juven. VIII, 14; Ovid. Fast. II, 237,
    375 sq. et ex Ponto III, 3, 99; Prop. IV, i, 26; ubi v. Intpp.
    4. Conf. VI, 637 sq.; VII, 40 sq. et Perizon. Animadv. hist. c. 5,
    p. 194 sqq. Res vel tironibus nota ex Liv. II, 48 sq.; Dionys.
    IX, 22; Flor. I, 12; Ovid. Fast. II, 193 seq.
    --_Ter centum_, numero rotundo et poet. pro CCCVI, quot periisse
    omnes fere memorant.
    --_turbine Martis_, infelici pugna, ut passim. Vid. Ind. _vortex
    pugnæ_ IV, 230.
    5. _Fors non æqua_, iniqua, adversa, _labori_, conatui et virtuti.
    Conf. ad v. 364, et III, 2.

      1. _Cæruleis_, quod usitatum maris epitheton est, Col. et omnes
      edd. teste Drak. Sed, si Lefeb. fides potius habenda est, in
      quibusdam edd. _æruleis_, et in R. 2, _hæruleis_ exstat.
      _Herculeis_ Ox. et Put. Non male, si non, ut I, 199, fretum
      Gaditanum, quo legati, Romam petentes, non transmittebantur, sed
      mare Sagunto, vel Monœco proximum intellexeris. Conf. I, 273, 585;
      _porrecta_ R. 2.
      4. _numerabat_ Tell. quod arridebat Cell. et arridere potest,
      coll. I, 72, 364, et Virg. Ge. IV, 209. Sed _memorare_ idem fere
      esse, quod numerare, recensere, jam monuit Drak.
      5. _atra dies_ quosdam legere, ad oram Silii notavit N. Heins.
      conf. Virg. Æn. VI, 429; XI, 28. Sed poetam h.l. in oppositione
      vocum _ter centum avos_ et _una dies_ ludere, observat Drak., ut
      Ovid. ex P. I, 2, 4, et Fast. II, 236.

  Huic comes æquato sociavit munere curas
  Poplicola, ingentis Volesi Spartana propago.

    8. _Poplicola_, seu _Publicola_ (v. V.L.) notum cognomen, quod
    P. Valerius, L. Bruti collega, in locum Tarquinii Collatini, primi
    Cos., subfectus, _a populo colendo_ primus adceperat, quum fasces
    populo in concione submisisset, secures teste Plut. ab iis
    sustulisset, legemque de provocatione a Consulibus ad populum
    dedisset. Cf. Liv. II, 7 et 8; Flor. I, 9 (ubi vid. Duker. p. 80.);
    Dionys. L. V. _Valerius_ noster, vir consularis, legatus ad Pœnum
    missus, propr. cognomen _Flacci_ habuit, sed poeta ei longe nobilius
    majorum cognomen tribuit, ut inf. VI, 62, Atilius, M. Reguli filius,
    _Sarranus_ dicitur, etsi idem, quod pater, nomen habuit: quod recte
    jam monuit Periz. Anidmadv. hist. c. 1, p. 24. Valerium _Volesum_,
    seu Volusum, P. Valerii Poplicolæ, prisci Cos., patrem, ex Sabinis
    oriundum, cum Tatio, Sabinorum rege, Romam venisse, refert Dionys.
    Halic. II, 46. Inde h.l. _Spartana propago_, quia Sabini originem
    ducunt a Spartanis, e quibus quosdam acerbis Lycurgi legibus ad
    patriam deserendam commotos, et cum Sabinis permixtos fuisse, idem
    Dionys. II, 49, 51, et Plut. Qu. Rom. 15, tradit; quod jam
    animadvertit Drak., qui etiam comparavit inf. XV, 546 _Amyclæum
    nepotem_, h. Claudium Neronem, quod Claudia quoque gens a Sabinis
    Romam translata, unde idem Nero VIII, 412; similiter Therapnæo
    (Spartano) _a sanguine Clausi_ ortus dicitur.

      8. _Poplicola_ ex fide marmm. (v.c. ap. Gruter. p. 150, inscr. 7
      et bis p. 296.) et auctorum Græcorum, Dionysii, Plut. et Dionis,
      scribendum putabant N. Heins., Drak., Sigon. ad Liv. II, 8, et
      Schott. ad Auctor. de Vir. Illustr. c. 15. Omnes tamen libri h.l.
      habent _Publicola_, vel _Poblicola_, ut in numo ap. Mediobarb.
      p. 31. et in Fastis Capitol. ap. Gruter. p. 289. Præterea a
      _populus_ formatur _populicus_ et _populicola_, (h. populum
      colens, δημοκηδὴς ap. Dionys. L. V. et Plut.) pro quo olim non
      modo _poplicus_ et _Poplicola_, sed et molliore forma _publicus_
      et _Publicola_ dicebatur. Conf. Vorst. ad Val. Max. IV, i, ex. 1.
      _Folci_ Col. _Volesi_ nomen legitur etiam inf. XIII, 244, et ap.
      Liv. I, 58; II, 30; Juven. VIII, 182. Dionys. Halic. II, 46.
      Plutarch. et Gruter. p. 6 et 460. _Volusus_ est ap. Rutil. Itin.
      I, 169, in Inscript. Aræ Terentinæ, in Fastis Capitol. et in numo
      gentis Valeriæ ap. Patin. Zosimus, a Cell. laudatus, lib. II, pr.
      Valeriorum originem a _Valeso_ quodam Sabino repetit; unde
      _Valesius_, et postea _Valerius_, judice Pompon. Leg. II, D. de
      orig. jur. n. 36. Conf. Spanhem. de U. et P. N. p. 60 et Heins. ad
      Ovid. ex P. III, 2, 105.

  Is, cultam referens insigni nomine plebem,
  Ausonios atavo ducebat consule fastus.                            10

    9. Versus, qui nimio doctrinæ ostentandæ studio debetur.
    10. Sensum huj. vers. non percepit Ern. qui eum ita interpretatur
    «in fastis Rom. post avum consul inscriptus, seu in annalibus Rom.
    illius nepos denominatus; quam formulam luculentius elatam vid. ap.
    Hor. Od. III, 4, 5.» _atavo consule_, uno ex majoribus, Valerio
    Publicola; Volesi f. et Bruti collega; _atav._ non propr. dicitur:
    nam Valerius noster non quinto, sed nono gradu primi Publicolæ domum
    contingebat.
    --_fastus Ausonios_, annales Rom.
    --_ducebat_, incipiebat, h. ejus nomen in principio fastorum inter
    primos Consules legebatur. Sic fere _ducere orationem_, _causam_,
    etc. dicitur. Durior videtur Schmid. explicatio «longam seriem
    majorum habebat, qui fuerant Consules.»

      9. _Insculptum_ Ox.
      10. _fastus_, non _fasces_, Ox. Put. et a m. pr. Tell. _Fastus_ et
      _fastos_ recte dici monent Bentl. et Jani ad Horat. Od. III, 17,
      iv; IV, 14, iv, et, quos Drak. laudat, Heins. ad Ovid. Fast.
      I, 11, ad Claud. Cons. Honor. IV, 155, et Cons. Mall. Theod. v. 2;
      Gronov. ad Senec. Consol. ad Polib. c. 33; Scalig. Emend. Temp.
      p. 501; Priscian. Gramm. VI, p.m. 197 al.

  Hos ut depositis portum contingere velis
  Adlatum Hannibali, consultaque ferre Senatus,
  Jam medio seram bello poscentia pacem,
  Ductorisque simul conceptas fœdere pœnas;
  Ocius armatas passim per litora turmas                            15
  Ostentare jubet minitantia signa, recensque
  Perfusos clipeos, et tela rubentia cæde.
  «Haud dictis nunc esse locum; strepere omnia, clamat,
  Tyrrhenæ clangore tubæ, gemituque cadentum.

    11. Conf. Liv. XXI, 9.
    --_depositis_, deductis, contractis, _velis_, ἱστία στείλαντες, ut
    remis in portum ageretur navis.
    14. _conceptas_, verbis conceptis inter pacis conditiones relatas.
    18. _strepere omnia clangore tubæ_ pro, clangorem tubæ ubivis
    strepere, resonare, ut ap. Virg. Æn. VI, 709.
    19. _tuba Tyrrhena_, σάλπιγξ Τυῤῥηνὴ pro Τυῤῥηνικὴ, a Tyrrhenis,
    h. Tuscis, seu Etruscis, inventa. Conf. ad V, 12 sq., VIII, 488;
    Cerda ad Virg. Æn. VIII, 526; et Diodor. V, 40.

      17. _Perfossos_ malebat D. Heins. _Pertusos_ N. Heins., refragg.
      Dausq. et Drak., qui voc. _cæde_ tam ad _perfusos_, quam ad
      _rubentia_ referunt.
      19. _Tyrrheno c. t._, ut ap. Virg. Æn. VIII, 526, et Stat. Th.
      III, 650, suspicari possis, quia et doctius est, et aures minus
      obfendit. Sed vid. ad I, 123.

  Dum detur, relegant pontum, neu se addere clausis                 20
  Festinent: notum, quid cæde calentibus armis,
  Quantum iræ liceat, motusve quid audeat ensis.»
  Sic ducis adfatu per inhospita litora pulsi,
  Converso Tyrios petierunt remige Patres.

    20. _relegant pontum_, ut simpl. _legere æquora_, etc. v. Bentl. ad
    Hor. Od. I, xxxiv, 5.
    23. _inhospita litora_, quia ab iis _repellebantur_ legati.
    24. _Converso petierunt remige_, h. navi Carthaginem. Male πρύμναν
    κρουσάμενοι explicabat Scalig. ad Manil. V, 38; ut nautæ mutato
    situ, navem aversam in puppim inpulerint, non, ut antea, in proram.
    Hæc refutarunt a Drak. laudati Gronov. Obss. IV, 26; Scheffer. Mil.
    Nav. III, 4, et Salmas. Ep. 113 et 114.
    --Eodem modo Virg. Æn. XI, 713 _conversas habenas_ pro equo dixit;
    Ern.

    Hic alto Pœnus fundentem vela carinam                           25
  Incessens dextra; «Nostrum, pro Jupiter! inquit,
  Nostrum ferre caput parat illa per æquora puppis.
  Heu! cæcæ mentes, tumefactaque corda secundis!
  Armatum Hannibalem pœnæ petit inpia tellus.

    25. Egregia et adfectus plena oratio viri irati, suæque virtutis
    sibi conscii.
    --_fundentem_, solventem, expandentem.
    26. _Incessens dextra_, persequens, h. dextram intendens ad navem,
    ut milites in eam oculos converterent; qui minantis et irati gestus
    est.
    27. _Nostrum_ ἐναργῶς repetitur, ut passim alia verba. Drak. laudat
    inf. v. 302, 531; XV, 362; Virg. Æn. VIII, 84; Lucan. I, 203; Stat.
    Th. III, 62; Heins. ad Claud. in Rufin. II, 402; Bentl. ad Horat.
    Od. III, xxiv, 25; et Gronov. Diatr. Stat. cap. 20.
    29. _pœnæ petit_, ut mox _deposce_ sc. in pœnam. Conf. ad I, 677.
    --_Hannibalem_ δεινῶς pro _me_. Drakenb. comparat XII, 198; Virg.
    Æn. V, 194; Ovid. Met. VII, 11; Lucan. I, 202; Senec. Thyest. 180;
    ubi vid. Gronov.

      26. Hunc versum e c. Col. restituere Carrio et Modius, extruso
      alio, _Insequitur, verbis amens trepidantia castra_, quem Nicander
      in ejus locum substituerat, ut loco mutilo mederetur: nam priscæ
      edd. neutrum agnoscunt.

  Ne deposce, adero: dabitur tibi copia nostri                      30
  Ante exspectatum; portisque focisque timebis,
  Quæ nunc externos defendis, Roma, Penates.
  Tarpeios iterum scopulos præruptaque saxa
  Scandatis licet, et celsam migretis in arcem,
  Nullo jam capti vitam pensabitis auro.»                           35

    31. _Ante exspectatum_, ut ap. Virg. Georg. III, 348 (ubi vid.
    Intpp.) et Ovid. Met. IV, 789; VIII, 5; Drak.
    --_portisque_, etc. Tuæ urbi timebis, o Roma, quæ nunc peregrinam
    Saguntum defendis.
    33. Licet iterum in Capitolium, confugiatis, ut olim, quum Galli
    Senones in urbe essent; nullo tamen captivi _auro vitam pensabitis_,
    h. auro penso, ut tum temporis, redimetis, ut XII, 428; Confer ad
    lib. I, vers. 624.

      29. _petis_ malebat N. Heins. cui sequentia favent.

    Incensi dictis animi, et furor additus armis;
  Conditur extemplo telorum nubibus æther,
  Et densa resonant saxorum grandine turres.
  Ardor agit, provecta queat dum cernere muros,
  Inque oculis profugæ Martem exercere carinæ.                      40

    36. _furor additus_, verba Virg. Æn. II, 355.
    --_armis_, armatis.
    37. _telorum nubibus_, vid. ad I, 311.
    39. _Ardor agit_, (ut ap. Virg. Æn. VII, 293.) incitat Pœnos,
    _exercere M._, ad obpugnationem strenue continuandam.
    --_provecta_ sc. carina: quod verbum ex vers. seq. repetendum
    monent
    Drakenborch ad h.l. et Gronovius in Gustu ad Stat. Thebaid. lib. I,
    vers. 112.

      39, 40. Hi versus transponendi, auctore N. Heins. Post _muros_
      hunc versum, _Navis: festinantque ruuntque ante ora suorum_, aut
      alium ejusmodi excidisse putabat Dausq. Sed vid. not.

  Ipse autem incensas promissa piacula turmas
  Flagitat, insignis nudato vulnere, ductor,
  Ac repetens questus furibundo personat ore:
  «Poscimur, o socii! Fabiusque e puppe catenas
  Ostentat, dominique vocat nos ira Senatus.                        45

    41. Ipse Hannibal ab incensis militibus promissam flagitat ultionem,
    et vulnus, adverso femori in obpugnatione urbis inflictum, nudat, ut
    animi eorum benevolentiæ misericordiæque sensu adficiantur.
    --_piacula_, ultionem ducis sui pœnasque a Romanis petendas.
    --_promissa_, quod v. 36 satis innuitur. Et quis poetam ad
    annalium
    formulam et subtilitatem exiget?
    --Ernesti V. Cl. non persuasit mihi hanc explicationem: «Oratio
    Hannibalis, callida quadam ironia se ipsum fœderis rupti _piaculum_
    Romanis obferentis, atque ita, nudato insuper vulnere, quod nuper
    adceperat, milites ad odium Rom. suique commiserationem incitaturi,
    a Silio ficta est et nititur ipsis H. verbis v. 29, 31. Ergo
    _promissa piacula_, h.e. pœnam Romanis a se ipso promissam, _milites
    flagitat_, dum postulat ab iis, ut id promissum ipsi exsequantur,
    seque Romanis, ut hi volebant, tradant, quo pertinent verba seq.
    vss. 47, 48. Ut igitur milites acrius sentiant iniquitatem
    Hannibalis hostibus tradendi, irasque majores adversus Romanos
    concipiant (v. 54, 55.), his veluti τέχναις utitur, vulnus
    ostentans, virtutis suæ documentum, et Romanos victores adpellans.»
    44. Orationem gravissimis adfectibus insurgere, ecquis est qui non
    sentiat?
    --_Poscimur_, poscor ad pœnam, ut _flagitor_.
    --_catenas_ quasi _ostentat_, præclare, quoniam ducem ipsum in
    pœnam
    fœderis rupti deposcebat.
    45. _domini_, dominici, dominantis, superbi, ut nostrum _herrisch_,
    _gebieterisch_, et κύριος pro κυριακός. Sic hasta, manus, mensa,
    terra _domina_, quibus obponuntur _famulæ_ aquæ, manus etc. Confer
    ad I, 173; Heins. ad Ovid. Epist. II, 74; III, 100, et Fastor.
    I, 286. --_vocat_ in jus, et ad rationem reddendam.

  Si tædet cœpti, culpandave movimus arma,
  Ausoniam ponto propere revocate carinam;
  Nil moror: evincta lacerandum tradite dextra.
  Nam cur, Eoi deductus origine Beli,
  Tot Libyæ populis, tot circumfusus Hiberis,                       50
  Servitium perferre negem? Rhœteius imo
  Inperet æternum, et populis seclisque propaget
  Regna ferox: nos jussa virum nutusque tremamus.»

    49. _Eoi_, orientalis regis, _Beli_. Conf. I, 73 et 87.
    51. _Rhœteius_, Romanus. Vid. ad I, 115.
    53. _tremere_ aliquid, ut VIII, 60; XVI, 666. V. Burm. ad Val. Fl.
    V, 520; Heins. ad Claud. in Rufin. II, 125.

      48. _evincta_ Col. ut inf. v. 341, et ap. Virg. Æ. V, 269, 365,
      494, 774; VIII, 286; Tibull. I, 7, vi; Vulgg. _en vincta_; alii
      _et vincta_, _victa_, _vita_.
      51. _præferre_ R. 3; Parm. Marsi Veneta, Junt et al.
      52. _æternum Imperet_, _et_ Col. et Ox., unde _Æternum imperitet
      populis_ recte, opinor, emend. N. Heins., quod et probavit Drak.,
      et recepit Lefeb. _seclisque_ Col. Ox. R. 3; Parm. quod ad
      diuturnitatem, ut τὸ _populis_ ad magnitudinem imperii
      spectat. Vulgo _sedisque_, solemni librarr. incuria, qua, literas
      _cl_ sæpius in _d_ coaluisse, et contra literam _d_ in _cl_
      divisam esse, exemplis docet Drak.
      53. _Regna_ e c. Col. restituere Modius, N. Heins. et Drak., non
      improbb. Dausq. Cell. et Lefeb., qui vulgatam lect. _Signa_
      servarunt, h. exercitum victorem, arma victricia late proferat.

  Effundunt gemitus, atque omina tristia vertunt
  In stirpem Æneadum, ac stimulant clamoribus iras.                 55

    54. Nota est superstitio veterum, qui, quum aliquid mali omnis
    adcidisset, aut dictum esset, ejus eventum hostibus inprecari, et
    formula, _omen Dii auertant_, uti solebant. Cf. ad v. 377. Casaub.
    ad Theophr. περὶ δεισιδαιμ. p.m. 212; Heyne ad Tibull. III, iv, 1;
    ad Virg. Georg. III, 513, et, quos Drak. citavit, Daniel. proph.
    IV, 16, Ovid. Amor. III, ii, 16; Art. Am. III, 247; Met. VI, 212;
    Fast. III, 494; Broukh. ad Prop. III, vi, 20.
    [“v. 377” recte v. 380]

      54. _omina_, non _omnia_, scripti et priscæ quædam edd.


    Discinctos inter Libyas populosque bilingues,
  Marmaricis audax in bella Œnotria signis
  Venerat Asbyte, proles Garamantis Iarbæ.

    56. Ad Asbyten Silius transtulit multa ex iis, quæ de Camilla
    memorat Virg. Æn. VII, 803 sqq. et XI, 552 sqq.
    --_Discincti_ propr. dicuntur, qui veste laxiore, aut fluente
    utuntur, et hinc, qui negligenter, molliter et luxuriose vivunt.
    Silio h.l. præivit Virgilius Æneid. VIII, 724; ubi Cel. Heyne
    dubitat, an is proprius Afrorum habitus fuerit. Sed inf. certe
    III, 236, Afris, etiam pugnantibus, _sinus cingere inadsuetum_
    fuisse, poeta memorat, et Liv. XXXIV, 11, _Nomadum discinctus
    eques_, ut Auson. Grat. Act. c. 14, _discincta Carthago_ dicitur.
    --_bilingues_, ut ap. Virg. Æn. I, 661; δίγλωσσος, vel δίπτυχος
    γλῶσσα ap. Eurip. Troad. v. 286; german. _zweyzüngig_. _Pœnus
    bisulcilingua_ ap. Plaut. Pœn. V, 2, 74. Alia exempla vid. ap. Drak.
    ad XVI, 157.
    57. _Marmarica_, inter Cyrenaicam et Ægyptum, contra Cretam, hodie
    _Barca_.
    58. _Garamantis Iarbæ_ conf. ad I, 414 et seqq. et Virgilii Æneid.
    lib. IV. vers. 198 et seqq. quem locum Silius hic ante oculos
    habuit.

      56. _Libyas_ Col. _Libyes_ Ox. _Libycas_ Put. Vulgo _Libycos_.
      Vid. ad I, 189.
      58. _Hasbytæ_, _Hasbitæ_ aberrat. Nomen illud Drak. deductum putat
      ab _Asbytis_, Libyæ populo, qui Ἀσβύται dicuntur Ptol. IV, 4, sed
      Ἀσβύσται Herodot. IV, 170. Steph., Prisciano in Perieg. v. 195;
      Dionys. v. 211; ap. Tzetz. in Lycophr. p. 122; et Plin. V, 5; ed.
      Hard. cf. Intpp. ad Virg. Æn. XII, 362, et Salmas. Exerc. Plin.
      p. 270. _Iarbæ_ Col. vid. ad I, 417, Vulgg. _Hyarbæ_, et Drak.
      _Hiarbæ_.

  Hammone hic genitus, Phorcynidos antra Medusæ,
  Cinyphiumque Macen, et iniquo e sole calentes                     60
  Battiadas late imperio sceptrisque regebat;

    59. _Medusæ_ pater erat Φόρκυν, al. Φόρκος et Φόρκυς, unde ipsa
    _Phorcynis_ dicitur. Poeta autem, quod alii jam observarunt, h.l.
    expressit Lucan. IX, 624 seqq. quem vide, ut de Phorcydum et
    Gorgonum genere, nominibus et sede, quam poetæ antiquiores in
    extrema Occidente marisque Atlantici insula, seriores vero in terra
    continente Libyæ iis adsignant, Heyne ad Apollod. I, 2, p. 24 sq.;
    II, 4, p. 295, 305; et Comment. de Theog. Hesiodi, p. 142 sq. it.
    Cl. Hermanni Mythol. Hom. et Hes. p. 38 et 401.
    --_antra Medusæ_ conf. X, 174; et Ovid. Met. IV, 771 sqq.
    60. _Macæ_, οἱ Μάκαι, populus Syrticus. Conf. III, 275; IX, 11;
    Plin. V, 5.
    --_Cinyphius_, al. _Cinyps_, Κίνυφος et Κίνυψ, Libyæ fl.,
    fertilibus, qui adjacent, agris celebratus, inter duas Syrtes per
    Macas in majorem _Syrtin_ (_il Golfo di Sidra_) influit, et nunc
    _Wadi-Quaham_ dicitur. Conf. III, 275: _d’Anville Geogr. Anc. III_,
    p. 71; _Mémoires de l’Acad. des Inscr._, T. XXVI, p. 78; Herodot.
    IV, 175 et 198. 61. _Battiadas_, Cyrenæos, ut III, 253, et Βαττιάδαι
    ap. Pind. Pyth. V, 73, et Callim. H. in Apoll. v. 96. Hinc et
    Callimachus passim _Battiades_ dicitur, vel quia a Batto originem
    ducebat. V. Burm. ad Ovid. Amor. I, xv, 13.
    --_iniquo sole_, nimio æstu, ut ap. Virg. Æn. VII, 227. _iniqua_
    dicuntur ea omnia, quæ nimis, vel parva, vel magna sunt. Ager autem
    Cyrenarum, etsi in desertioribus Libyæ locis situs, propter
    fertilitatem, quam potissimum fontibus debet, prædicatur. Vid.
    Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 65. Ceterum _Cyrene_ et mox
    _Barce_ per πρόληψιν h.l. sed exemplo Virg. Æ. IV, 43 (ubi vid.
    Heyne) nominantur; nam Battus ejusque nepotes, harum urbium
    conditores, longo tempore post Iarbam vixere. Conf. ad I, 628, et
    VV. DD. ad Herodot. IV, 160.

      59. _arva Medusæ_ suspicari possis coll. Lucan. IX, 626. Sed et
      vulgata bene se habet. Vid. not. _arva Medusæ_ pro _antra_ etiam
      conj. Schrader in observatt. p. 26, 27, quoniam voces illæ passim
      confundantur, (vid. Burm. ad Lucan. VI, 408) et sic Hammonis filio
      præclarius imperium reddatur.
      60. _iniquo sole_ Junt. Ald. Gryph. Antwerp. al. _i. a sole_ Med.
      Vulgatam lect. tuetur Drak. coll. Terent. Andr. I, 5, 33, et Cic.
      pro Cluent. c. ult. ubi vid. VV. DD.

  Cui patrius Nasamon, æternumque arida Barce,
  Cui nemora Autololum, atque infidæ litora Syrtis
  Parebant, nullaque levis Gætulus habena.

    62. _Nasamon_ vid. ad I, 408.
    --_patrius_, ejusdem patriæ, circa lucos Hammanis in Marmarica,
    quem vulgarem errorem geograph. notat Cellar. ad Curt. lib. IV,
    7, 19.
    --_Barce_ urbs mediterr. Cyrenaicæ, et etiamnunc caput regni
    Barcani, inde denominati, quod inter Ægyptum regnumque Tunetanum
    litori prætenditur.
    --_arida_ cf. III, 251; Virg. Æ. IV, 42; Claud. bell. Gild.
    v. 160. Tota regio Barcana soli asperitate et siccitate sterilis,
    latrociniisque infesta est.
    63. _Autololes_, populus Mauritaniæ Tingitanæ et Gætuliæ ad montem
    Atlantem oramque maris Atlantici. Cf. III, 306 seq., XI, 192, Plin.
    V, 1, 2.
    --_infidæ_, latrociniis et naufragiis infestæ.
    64. _Gætulus levis_, agilis ad cursum et ad equos regendos _nulla
    habena_. Vid. ad I, 215. An _levis_ est vagus et palans, more
    Nomadum, et _habena_ h.l. imperium? Gætuli certe, ut verbis Sallust.
    Bell. Jug. c. 18 utar, neque moribus, neque lege aut imperio
    cujusquam regebantur: vagi, palantes, etc. Sed alterum magis h.l.
    convenit.

      64. _Getulus_ quidam. Male! Gr. Γαιτούλοι.

  Atque is fundarat thalamos Tritonide nympha,                      65
  Unde genus, proavumque Jovem regina ferebat,
  Et sua fatidico repetebat nomina luco.

    65. _is_, Iarbas, et mox _regina_ Asbyte.
    --_fundari_ et _fulciri_ familia dicitur, uxore ducta liberisque
    ex ea susceptis, quibus mortuis δόμος ἡμιτελὴς Il. β, 701. Filii
    patrum σθένος, vel στύλοι οἴκων ap. Eurip. in Taur. v. 57; Troad.
    570; al. conf. Burm. et Weitz. ad Val. Fl. I, 721; VI, 689; et quos
    Drak. laudat, Stat. Silv. IV, vii, 30; Auct. Octaviæ v. 532; Prop.
    IV, ii, 69; Appul. Met. VII, p. 136; ubi v. Pric. (et p. 350); Virg.
    Æn. XII, 59.
    --_nympha Tritonide_, h. Tritonidis paludis et fl. prope Syrtim
    minorem. Conf. Virg. Æn. IV, 198. Cellarius suspicabatur, Silium
    adlusisse ad Amazonidas Afras, quas circa hunc lacum habitasse
    tradit Diodor. III, 53.
    66. _proavum_ si proprie dixit poeta, vel _proles_ v. 58 non filia,
    sed neptis est, vel avi materni pater innuitur, ut Asbyte tam
    paternum, quam maternum genus a Jove fingatur duxisse, quod ad
    summam ejus nobilitatem valeret.

      67. Vereor, ut hic versus sit a Silii manu; languet certe et
      versus præc. sententiam repetit.

  Hæc ignara viri, vacuoque adsueta cubili,
  Venatu et silvis primos defenderat annos:
  Non calathis mollita manus, operatave fuso,                       70
  Dictynnam, et saltus, et anhelum inpellere planta
  Cornipedem, ac stravisse feras inmitis amabat.

    68. Conf. Virg. Æn. VII, 805 sq. Pind. Pyth. IX, 33 seq.
    --_ignara_, expers, _viri_, ut ap. Hor. Epist. II, i, 132; ἄνδρα
    οὐ γινώσκω Luc. I, 34. Musæi locutionem γάμων ἀδίδακτος cf.
    D. Heins.
    70. _mollita_, mollis facta, vel effeminata _calathis_ flectendis,
    vel lana trahenda et facienda. Conf. Virg. l.c.
    --_operari_, operam dare, v.c. textis, Musis, sacris, etc. Cf.
    v. 674; Heyne ad Tibull. II, i, 65; iii, 36; Bentl. ad Horat. Od.
    III, xiv, 6.
    71. _Dictynna_ prop. Britomartis, Nympha et Dianæ socia, h.l. ipsa
    Diana. Vid. Heyne Exc. ad Virg. Cir. v. 200, et Spanhem. ad Callim.
    H. in Dian. v. 190, 197, 205.
    --_planta_, calcaribus, _inpellere_, ut _p. fodere_ VI, 212;
    VII, 67; VIII, 556; Virg. Æn. VI, 882.
    72. _stravisse_, ἀορίστως.

      69. Vulgg. _assueverat_, quod primus Nicand. ap. Junt. dedit,
      verbo perperam ex v. præc. repetito: _defenderat_ scripti et
      priscæ edd. quod Cellar. exponit, quasi transmittendo et
      transigendo arcuerat; et Drak., venatu defenderat virginitatem ab
      illecebris procorum. Sed _defendere_ vitam est forte id. qd.
      tueri, h. servare, tolerare eam. N. Heins. conf. v. 673 hujus
      libri qui tamen ad sententiam h.l. expediendam nihil omnino valet.
      Idem conji. _exegerat_. Propius ad literarum ductum accedit
      emendatio Burm. _impenderat_; proxime vero, quod reposuit Lefeb.
      _dependerat_, h. impenderat, ut ap. Lucan. X, 80: Conf. idem
      VIII, 100, et Colum. IV, vii, 22; X, i, 20. Sed utrumque cum
      tertio casu jungi solet. Fortassis _deferverat_ κατὰ
      _annos_, vel _duraverat_, vel _diffuderat_, et, nescio quid,
      scripsit poeta: _extenderat_ suspic. Schmid. coll. v. 103. Sed ibi
      est longius tolerare, ut v. 524; III, 96 et al.
      70. _molita_ Tell. R. 3. Ben. Ald., non improb. Lefeb. si legatur,
      _non calathos molita manu_.

  Quales Threiciæ Rhodopen Pangæaque lustrant
  Saxosis nemora alta jugis, cursuque fatigant
  Hebrum innupta manus: spreti Ciconesque, Getæque,                 75
  Et Rhesi domus, et lunatis Bistones armis.

    73. Comparatio petita ex Virg. Æn. I, 316 sq. et XI, 659 sq. ipsa
    autem Thraciæ, cujus montes populique h.l. recensentur, descriptio
    ex ejusd. Georg. IV, 461 seqq. conf. inf. VIII, 428 seq.
    --_Threiciæ_ (Θρηΐκιαι, ex forma Ion. Θρήϊξ pro Θρᾶξ) sc.
    virgines, vel Amazones, quæ cur _Thraciæ_ dicantur, docet Heyne ad
    Virg. Æ. XI, 659.
    74. _cursuque fatigant_ v. Heyne ad Virg. Æn. VII, 807: _fatigare_,
    fatim agere, sæpius tractare, exercere, frequentare (vid. ad I, 63
    et 675.) v.c. _amnem remis_, h. crebro movere _silvas venatu_,
    sæpius pererrare, ap. Virg. Æn. VIII, 94, et IX, 605; ad quæ loca
    vid. Heyne. Sic _cursu Hebrum_, maximum Thræciæ, quæ hiemis sedes
    est, flumen, glacie scil. adstrictum, _fatigare_ significat, cursu
    eum frequenter transmittere. Conf. Hor. Epist. I, iii, 3, et, quos
    Lefeb. jam laudavit, Virg. Æn. XI, 660, _Amazones flumina
    Thermodontis pulsant_, et Martial. VII, 6, _Et ungularum pulsibus
    calens Ister_. Hæc ratio linguæ convenientior videtur, quam si
    _cursu fatigare_ simpl. pro cursu vincere, superare, accipias.
    Conf. tamen Virg. Æn. V, 253, et inpr. Æn. I, 317 _volucrem fuga
    prævertitur Hebrum_, quæ lectio nostro forte loco firmari potest.
    Vid. ibi Heyne.
    75. _Hebrum... fatigant_, Schmid. interpretatur campos Hebro
    adjacentes ut _arare fluvium_, et similia, quæ illustrat Burmannus
    ad Grat. Cyn. 314
    --_innupta manus_: «Amazones cum contemtu virorum se tuentur.»
    Justin. loco class. II, 4. Ἀμαζόνας ἀντιανείρας Hom. Il. γ, 189; ζ,
    186; Ernesti: sed Homerus alio sensu eas ita dicit; eo, quo Virg.
    Æneid. lib. I, 493, _audetque viris concurrere virgo_.
    --_Spreti Ciconesque_, etc. pro, quæ spernunt connubia et
    consuetudinem Thracum.
    --_Cicones_, Thraciæ populus prope _Hebrum_ fl., qui nunc
    _Marizza_ dicitur.
    --_Getæ_ Thracibus adnumerantur exemplo Virg. Ge. III, 462 et
    IV, 463; ad quæ loca vid. Heyne et Voss.
    76. _domus_ conf. ad I, 572.
    --_Rhesi domus_ v. Heyne ad Virg. Ge. IV, 461 et Æn. I, 469.
    --_lunatis armis_, h. peltis, scutis parvis, Amazonum inprimis,
    quæ formam mediæ, vel corniculatæ lunæ referebant. Cf. Virg. Æn.
    I, 490; XI, 663; Senec. Hippol. v. 400; Lips. Mil. Rom. III, 1 et 2,
    et loc. class., a Drak. adpositum, Quint. Cal. I, 146 sq.

      75. _Hæmum_, Thraciæ montem, pro _Hebrum_, substituendum censebant
      Burm. et Drak. coll. Claud. de laud. Stilic. III, 307, 308, quia
      nemo per flumina currit. Non male: sed vulgata quoque lectio
      defendi potest. Si quid tamen mutandum, scriberem _cursuque
      fatigant Eurum_ (vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 317.), vel _pulsuque
      fatigant_. Vid. not. _Geræque_ quidam codd., teste et prob.
      Dausq., qui Geras sibi non nescios dicit, sed forte cum _Gerrhis_
      eos confudit, quod et suspicatur Drak.


    Ergo habitu insignis patrio, religata fluentem
  Hesperidum dono crinem, dextrumque feroci
  Nuda latus Marti, ac fulgentem tegmine lævam
  Thermodontiaca munita in prælia pelta,                            80
  Fumantem rapidis quatiebat cursibus axem.

    78. De _Hesperidibus_ vid. ad I, 431.
    --_donum Hesperidibus_ est aurea fascia, seu reticulum, ab Hesp.
    adceptum: poetam autem puto cogitasse de aureis pomis in hortis
    Hesperidum crescentibus, qui quum siti essent in finibus Mauretaniæ,
    obvia fictionis illius occasio fuit, inpr. Silio, qui his
    adlusionibus e longinquo repetitis delectatur; Ern. _nodo_ omnino
    legendum putabat etiam Withof.
    --_dextrum_ κατὰ _latus_, mammam, _nuda Marti_, ad pugnam, ut eo
    expeditius pugnaret. Cf. VV. DD. ad Virg. Æ. I, 492, et Heyne ad Æ.
    XI, 649; cujus explicatio nostro quoque loco comprobatur.
    79. _tegmine_, pelta, quæ lævum latus tegebat.
    80. _Thermodontiaca_, Amazonia. Vid. ll. cc. in var. lect.
    81. _Fumantem_, ut VIII, 282. Cf. Virg. Ge. III, 107 et Hor. Od. I,
    i, 4.

      78. _dono crinem_, non _crinem dono_, Col. _nodo_ conji. D. Heins.
      probb. N. Heins. Drak. (qui speciem Amazonæ, crinibus nodatis
      ornatæ, ex Gronov. Thes. Antt. Gr. T. I, exibuit) et Lefeb. qui τὸ
      _nodo_ recepit, coll. Virg. Æn. IV, 138, et Senec. Hipp. v. 399,
      ut adeo Hasbyte eodem, quo Hesperides, modo crines _nodo_, h. in
      nodum _religaverit_, retro collegerit; vel religaverit nodo,
      h. retiolo aureo, κρωβύλῳ Hesperidum, quem fortasse ab ipsis dono
      acceperit. Si posterius verum est, non est quod vulgatam lect.
      sollicitemus; si prius, vox _Hesperidum_ importuna est, et
      crediderim fere, poetam _H. modo_, vel, præeunte Virg. Æn. I, 320,
      _Harpalyces modoque_, vel _nodoque sinum_ scripsisse: etsi ad
      morem Hesperidum, crines in nodum cogendi, Silius etiam inf.
      III, 284 respexisse videtur, et, si vel maxime ignotus est, locus
      tamen noster non majore interpolationis suspicione laborat, quam
      similis Horat. Od. II, 11, extr. ubi vid. Bentl. et Jani.
      79. _fulgentem_, non _fulgenti_, Col. et Ox. _lævam_, non _lævum_
      Col.
      80. _Thermodontiaca_, non _Thermodoontiaca_, Put. Θερμώδων, οντος,
      dicitur Ponti fl. qui Ponto Euxino miscetur. Conf. VIII, 433, et,
      quos Drak. laudat, Stat. Silv. I, 6, 56. Intpp. ad Virg. Æn.
      XI, 659; ad Prop. III, 12, (al. 13) 16; Heins. ad Claud. de R. P.
      II, 66; ad Ovid. Met. II, 249. Add. Intpp. ad Val. Fl. IV, 601 et
      al.

  Pars comitum bijugo curru, pars cætera dorso
  Fertur equi; nec non Veneris jam fœdera passæ
  Reginam cingunt: sed virgine densior ala est.
  Ipsa autem gregibus per longa mapalia lectos                      85
  Ante aciem ostentabat equos, tumuloque propinquo,
  Dum sequitur gyris campum, vibrata per auras
  Spicula contorquens summa ponebat in arce.

    84. _virgine densior ala est_, quædam mulieres, quæ Asbyten
    comitabantur, etiam nuptæ erant, sed major pars virgines. Male intp.
    quidam «major pars virginum equo merebat.»
    85. _mapalia_ h.l. sunt forte vici et pagi, qui ex mapalibus
    constant, ut ap. Sallust. b. Jug. c. 18 et 46. De _mapalibus_,
    tuguriis Nomadum, Hamaxobiorum, quæ plaustris inponunt, v. Heyne ad
    Virg. Ge. III, 340, et Æn. I, 421.
    --_longa_, longinqua, remota.
    87. _Dum tumulum propinquum_ arci Sagunt. circumequitat, unde _gyri_
    efficiuntur: nam _campum sequitur_ (ut apud Virg. Æn. II, 737,
    v. 629), qui in ipso campo progreditur eumque emetitur; Ern. Vid.
    var. lect.

      86. _tumuloque propinquum_ conj. Best, et recepit Lefeb. prob.
      Drak., ut sensus sit: dum, equos in gyrum flectens, _sequitur_,
      h. petit (ut I, 141; Virg. Æn. V, 629; Ovid. Epist. VII, 10, et
      Fast. VI, 109; Cic. ad Att. X, 18 ubi vid. Græv.) campos colli, in
      quo Saguntus condita, propinquos. Non male: at, qui in campo sunt,
      tela in urbem alte sitam frustra mittere videntur. _Dum secat in
      gyros campum_ emend. N. Heins. coll. inf. v. 171. Sed vulgatam
      forte lectionem non male ita expedias: Electissimum
      pulcherrimumque equitatum Asbyte ipsa ante prima signa ducit, et,
      dum in campo circa urbem longius procedit, (vel in campo _viam_,
      seu _iter sequitur_, ut ap. Ovid. Pont. I, 4, 38; II, 10, 18;
      Virg. Æn. II, 737) collem, vel tumulum, (τύμβον, ut ap. Virg. Æn.
      XI, 849 sq.) urbi propinquum, conspicit et occupat, unde jacula in
      superiores urbis, celli inpositæ, partes mittit.


    Hanc, hasta toties intrantem mœnia, Mopsus
  Non tulit, et celsis senior Gortynia muris                        90
  Tela sonante fugat nervo, liquidasque per auras
  Dirigit aligero letalia vulnera ferro.

    90. _Gortinia Tela_, h. Cretica: nam Gortyna, seu Gortynæ (nunc
    _Gurtina_) urbs Cretæ (_Candiæ_) ex qua insula Mopsus Saguntum
    venerat. Conf. mox v. 101. Epitheton simpl. ornat, ut _harundo
    Cydonea_ X, 261, et _Dictæa_ XIII, 184; XV, 634. Cydon, vel Cydonia
    (hod. Canea) urbs, et Dicte mons Cretæ. Λύκτιον, seu Λύττιον ἀεμμα
    ap. Callim. H. in Apoll. v. 33; ubi vid. Spanhem. Poetæ a
    præstantiore aliquo genere epitheta repetere solent: Cretenses autem
    nobilissimi olim sagittarii fuere, quorum hinc ope Romani sæpius usi
    sunt, Cretaque abundabat canna, sagittis aptissima.
    91. _fugat_, jacit, _sonante nervo_. λίγξε βιὸς, νευρὴ δὲ μέγ᾽
    ἴαχεν, Hom. Il. δ, 125.
    92. _Dirigit vulnera_, h. sagittam, vulneris infligendi causa, ut
    ap. Sen. Herc. Œt. v. 159; Virg. Æn. X, 140; XI, 654; XII, 490.
    Conf. ad I, 397.
    --_aligero ferro_, ut πτερόεντες ὀϊστοὶ, ἰὰ πτερόεντα. Conf.
    v. 95.

      92. _Deligit_ Col. unde _Derigit_ suspic. Drak., quod Lef. edidit,
      ut sit pro, mittit e muris, non id. qd. _dirigit_, quæ verba
      communiter olim usurpata putabat Drak. ad IV, 676. Ego potius
      crediderim, verbum _derigere_ soli librarr. fraudi et incuriæ
      deberi. Conf. ad IV, 540; VI, 228; IX, 583; Virg. Ge. II, 281; Æn,
      I, 401, et loca in notis laudata.

  Cres erat, ærisonis Curetum advectus ab antris,
  Dictæos agitare puer levioribus annis
  Pennata saltus adsuetus arundine Mopsus.                          95

    93. _Curetum_, de quibus vid. loc. class. Strab. X, p. 310, 326, al.
    p. 465 seq. Conf. Heyne ad Apollod. p. 15, 16. Spanhem ad Callim.
    H. in Jov. v. 52, 53.
    --_antris_, antro Dictæo.
    --_ærisonis_, χαλκοφώνοις, χαλκοκτύποις, propter Κνώσσια ὀρχήματα,
    vel πυῤῥίχην et ἐνόπλιον, quam saltationem armatam invenisse, et
    nato quoque Jove instituisse feruntur. Vid. Spanhem. l.c.
    94. _agitare saltus_ (propr. feras in iis v.c. ap. Virg. Æn.
    IX, 686) ut _fatigare_ dixit Virg. Æn. IX, 605.

      94. _armis_ malebat N. Heins. suffrag. Drak. Non male: certe
      vulgata friget.

  Ille vagam cælo demisit sæpe volucrem,
  Ille procul campo linquentem retia cervum
  Vulnere sistebat; rueretque inopina sub ictu
  Ante fera incauto, quam sibila poneret arcus.
  Nec se tum pharetra jactavit justius ulla,                       100
  Eois quamquam certet Gortyna sagittis.

    96. Innuitur dexteritas et impetus, quo telum emittitur. Gron.
    Diatr. Stat. c. 16, v. 98 per hypallagen interpretatur: ante rueret
    fera incauta sub inopino ictu. Sed _incautum_ h.l. et ap. Lucan.
    IV, 719 non modo eum dici, qui sibi non caveat, sed etiam, qui non
    caveatur, putant Barth. Adv. XXXV, 3, et Drak. ad h.l. ubi multis
    exemplis probat, plura adjectiva, quæ vim activam habeant, v.c.
    _nescius_, _ignarus_, _dubius_, _incredulus_, _surdus_, _cæcus_,
    _infestus_, passive, et contra _ignotus_, _notus_, _suspectus_,
    _innocuus_ et alia active sumi. Conf. quos laudat VV. DD. ad Phædr.
    I, 11, et ad Gell. IX, 12; Gronov. ad Sen. Œd. v. 1; Boxhorn. ad
    Plaut. Rud. I, v, 17; Heins. ad Ovid. Met. VII, 672; Hottom. ad Cic.
    Verr. I, 7; Pric. ad Appul. Med. IX, p. 190; Æmil. Port. in Lex.
    Ion. Vid. Ἄκριτος et al. Add. Intpp. Tac. Ann. I, 50, et Cort. ad
    Sallust. b. Jug. c. 49, 5.
    [99.] _poneret_, deponeret, finiret.
    100. Nec ullus Cretensium Mopso tum arte jaculandi antecellebat.
    101. _Eois certet sagittis_, de arte sagittandi contendat cum
    Orientalibus, forte Parthis. Cf. Virg. Æn. XII, 858, et Lucan.
    VIII, 300, 311.

      96. _dimisit_ Put. et Parm. _divisit_ (h. jaculo transfixit, ut
      ἐδάϊξε Hom. Il. φ, 147, et βάλε μέσσην Il. ψ, 875) R. 3, et Med.
      quod probavit N. Heins. ad Claud. in Rufin. II, 25, et recepere
      Cell. et Drak. qui posterior _demittere_ de eo tantum dici posse
      existimabat, qui in loco superiori ipse est et in inferiorem
      mittit; quo sensu _fundæ_ VIII, 526, vel tela aliaque avem cælo
      demittere dicantur, non autem homo, qui tela jaculatur. Sed vid.
      Val. Fl. I, 94. Similiter _dejicere_ dixit Virg. Æn. V, 542 et
      XI, 580, unde _dejecit_ h.l. emend. N. Heins., quod ne ipsi quidem
      Drak. displicuit, cui nec Burm. conj. _defixit_ spernenda
      videbatur. Nos vulgatam lectionem servavimus cum Lefeb. et
      Schmidio, qui posterior monet, fundam et tela non semper ave esse
      superiora, et hominem semper aliquo instrumento uti, quo quid
      dejiciat, adeoque funda, seu telis avem demittere posse.
      98. _rueratque_, vel _ruere atque_, h. ruebat, maluerit N. Heins.
      99. _in cantu_ R. 2, unde _fera, incautus... arcus_, h. a quo non
      cavebatur, reposuit Lefeb. Non male, si _inopina s. i._ pro
      _inopino s. i._ dictum acceperis.

  Verum ut opum levior venatu extendere vitam
  Abnuit, atque artæ res exegere per æquor,
  Conjuge cum Meroe natisque inglorius hospes
  Intrarat miseram fato ducente Saguntum.                          105
  Coryti fratrum ex humeris calamique paterni
  Pendebant, volucerque chalybs, Minoia tela.

    102. _levior opum_, ut contra _largus opum_.
    103. _artæ res_, ut _angustæ_ ap. Hor. Od. II, x, 21.
    104. _inglorius_ ut ap. Virg. Æn. XI, 793 ubi v. Heyne.
    106. _Cozytus_ in Gloss. ap. Reines. Inscr. p. 106; θήκη δερματινὴ
    βέλων, adeoque pharetra, ut ubivis fere ap. poetas, etsi propr.
    arcuum, non sagittarum theca est, si fides habenda Schol. ad Hom.
    Od. φ, 54; Lutat. ad Stat. Th. IX, 730, et Serv. ad Virg. Æ. X, 169;
    ubi vid. Heyne in V.L.
    --_fratrum_, Dorylæ et Icari, filiorum Mopsi. Cf. v. 126 et 133
    sq.
    107. _tela_, arma, _Minoia_, Cretensia.

      103. _artæ_, non _arctæ_, semper in Col. et optimis quibusque
      codd. occurrit teste Drak. ad VII, 280, ubi laudat Pier. ad Virg.
      Æ. I, 293; II, 146; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20; Lambin. ad
      Lucret. I, 71; Gronov. ad Senec. Œd. 277, et Broukh. ad Tibull.
      I, 5, 53; Add. Stœber. ad Manil. p. 525, et Ill. Harles. ad
      Cellar. Orthogr. p. 180.
      104. _Merone_ ed. Lefeb. vitiose. Nomen ab ius. Nili in Æthiopia
      ejusque urbe ductum.
      107. _chalybs_ et _calami_ sunt synonima, unde hic versus languet,
      et vel plane ejiciendus videtur, vel _validusqae chalybs_, aut
      simile quid legendum est, ut _chalybs_ sit ensis.

  Hic medius juvenum Massylæ gentis in agmen
  Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu.
  Jam Garamum, audacemque Thyrum, pariterque ruentes               110
  Gisgonem, levemque Bagam, indignumque sagittæ,
  Inpubem malas, tam certæ obcurrere Lyxum
  Fuderat, et plena tractabat bella pharetra.

    108. _medius juvenum_, inter filios.
    --_Massylæ gentis_ conf. ad I, 101.
    [109.] _Cydoneo_ vid. ad v. 90, et conf. Virg. Ecl. X, 59, et Æ.,
    XII 858 ubi vid. Heyne.
    111. _levis_ penult. longa, propr. politus, λεῖος,
    non asper tactu; hinc mollis, tener, inberbis, inpubes. Cf. Tibull,
    I, viii, 31, et Hor. Od. II, ii, 6, ubi vid. Jani. Drak. putat,
    Bagam fingi inpilem, qui barbam sibi vellat exemplo mollium virorum,
    quod et Cæsarem aliosque fecisse constat.
    112. _et Lyxum_, _inpubem_ κατὰ malas, ideoque
    _indignum occurrere_ (græce pro, ut, vel qui occurreret) _sagittæ
    tam certæ_, cujus ictus tam certus erat, quæ non fallebat et
    aberrabat, adeoque digna erat, quæ virum fortiorem majoremque natu
    interimeret. Cf. Virg. Æn. XI, 767; Hor. Od. I, xii, 23 al. ἰοὺς
    ἀφύκτους adpellat Sophocl. Phil. 105. Vid. Valcknar. ad Eurip. Hipp.
    p. 317.
    113. _Fuderat_ humi, pro straverat, ut ap. Virg. Æ. I, 193, κέχυνται
    Hom. Il. ε, 141.

      109. Vulgg. _Cydonæo_.
      110. _Garamum_ scripti et Med., a Garamantibus sic dictum. Vulgo
      _Gravium_, prob. Dausq. Sed reliqua Afrorum nomina, Gravios vero
      Hispaniæ populum esse (vid. I, 235.), monet Drak. _Granium_ Parm.
      _Thyrum_, non _Tyrum_, scripti et priscæ edd.
      111. _Gisgonem_, non _Gisconem_, Put. et Med. _levemque_ a Gr.
      λεῖος, non _lævemque_, recte scribitur, judice Drak. _lævumque_
      scripti et Med. aliæque antt. edd., quæ lectio forte non
      deserenda, nec cum N. Heins. in _sævumque_ mutanda. _Lævus_ et Gr.
      σκαιὸς propr. est sinister, et deinde, vel tardus, inperitus,
      stupidus, ἀμαθὴς, vel infelix, ut III, 94, ubi vid. not. forte et
      perversus, pravus, et hinc malus, inprobus, ut σκαιὸς, et
      _sinister_.
      112. _Lyxum_ scripti et priscæ edd. Vulgg. _Lixum_, forte rectius
      a Lixo, Africæ urbe. Vid. III, 258; V, 401.

  Tum, vultum intendens telumque in virginis ora,
  Desertum non grata Jovem per vota vocabat.                       115
  Namque ut fatiferos converti prospicit arcus,
  Obposito procul insidiis Nasamonias Harpe
  Corpore præripuit letum, calamumque volantem,
  Dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu,
  Et primæ ferrum a tergo videre sorores.                          120

    114. _vultum intendens_, τιτυσκόμενος D. Heins.
    --_vultum intendens telumque_ ut ap. Virg. Æn. V, 508.
    115. _per vota vocabat_ ut _votis_, et _in vota_ ap. Virg. Ge.
    I, 42. et Æ. V, 234, ubi v. Heyne. Frustra invocabat opem Jovis, ab
    ipso contemti, quoniam Cretam, natale hujus Dei solum, deseruerat.
    Conf. v. 141. Ita Cell. et Dausq. quem... nescio quare... nihil h.l.
    vidisse pulabat N. Heins. ad Ov. Met. XIII, 707. Nil potius vidit
    Barth. Adv. VI, 25, ubi intelligit Jovem desertum Hannibali ejusque
    militiæ, ut sæpe _temeratus_ dicitur violato foedere; _per vota non
    grata_, quia puella erat Asbyte, et Jupiter magnus mulierum amator.
    116. _converti_ scil. in Asbyten.
    117. Cf. XIII, 657.
    --_insidiis_, ictui clandestino Mopsi.
    --_Nasamontas_, vid. V.L. et ad I, 408.
    118. _letum_ reginæ intentatum _præripuit_, telum suo corpore
    recipiens.

      117. _Nasamonias Harpe_ Col. et Parm. ne improb. quidem Dausq. Est
      græca forma, qua ab adjectivis gentilibus, in _ius_ desinentibus,
      alia et quidem feminina, in _ias_ exeuntia, deducuntur. Vid.
      exempla, a Drak. adlegata, inf. XIII, 494; XIV, 253, 270; Virg.
      Ge. IV, 463; Ovid. A. A. I, 556; II, 382; Senec. Herc. Œt. 192, et
      alia ap. Jani ad Horat. Od. I, 22, xiv, et Heins. ad Ovid. Epist.
      XV, 164, ubi _Arpe_ hic legendum monet, refrag. Drak. ob consensum
      codd. et quia _Harpe_ nomen virginis bellatricis est ap. Val. Fl.
      VI, 375, et equæ inf. XVI, 365. _Nasamonius Harpe_ Ox. Put. Med.
      proxime verum. Vulgg. _Nasamonia Serpe_.
      119. _hiatu. En_ tacite reposuit Lefeb. ut passim.

  At comitis frendens casu labentia virgo
  Membra levat, parvaque oculos jam luce natantes
  Inrorat lacrimis, totisque adnisa doloris
  Viribus intorquet letalem in mœnia cornum.
  Illa volans humerum rapido transverberat ictu                    125
  Conantis Dorylæ, junctis jam cornibus arcus,
  Et ducti spatium nervi complente sagitta,
  Excutere in ventos resoluto pollice ferrum.

    121. _virgo_, Asbyte.
    122. _oculos natantes_, dubio motu fluctuantes, modo labentes, modo
    iterum se aperientes, ut dormitantium ebriorum et moribundorum oculi
    esse solent. Cf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 496, et Æn. IV, 691
    (_oculis errantibus Quæsivit lucem_); V, 856; Ov. Met. V, 71, et
    Fast. VI, 673; Stat. Th. II, 638.
    123. _totisque adnisa_, etc. Drak. Conf. inf. v. 627; V, 325; Virg.
    Æ. IX, 744, et Ovid. Met. V, 32, 33.
    124. _cornus_, hasta, ut alia quoque belli instrumenta ex corno, quæ
    arbor _bellis adcommoda_ dicitur: Claud. R. P. II, 107. Vid. Virg.
    Ge. II, 447.
    126. Conf. Virg. Æ. IX, 622 sq. et inpr. XI, 859 seq. Hom. Il. δ,
    122 seq.
    --_Conantis excutere in ventos_, h. qui in eo jam erat, ut
    sagittam emitteret. Similiter intento jam arcu occiditur Cleades
    VII, 659.
    127. _complere_ et _implere_ artis sagittatoriæ vocabula esse docent
    a Drak. laudati Savar. ad Sidon. Apollin. I, 2, eoque præeunte Cerda
    ad Virg. Æn. XI, 860.
    --_ducti_ vid. V.L.
    128. _resoluto_, sublato, _pollice_ relaxante nervum, quem
    adstrinxerat.

      121. _At c. f. casu_ e Col. Put. et R. 3, recepit Drak. Vulgo _At
      c. casum frendens_, quod exquisitius est. _Ad c. casum_ conjectura
      Scalig., quam amplexus est Cell.
      123. _annisa_, non _annixa_, Col. ut v. 629; IV, 290, 586; IX,
      379; X, 197, 257; XV, 578, probb. N. Heins. et Drak. conf. Serv.
      ad Virg. Æn. I, 144, 506. Intpp. ad Val. Fl. III, 193. Cel.
      Harles. ad Cellar. Orthogr. p. 298.
      125. _umerum_, ut _umens_, _umidus_, _umectare_, semper in c. Col.
      scribi monet Drak. qui laudat Quintil. Inst. Orat. I, 5, et
      Broukh. ad Tibull. I, 4, 44.
      127. _Educti_ Col. Put. Med. prob. Modio. _Adducti_ conj.
      N. Heins. qui tamen nec vulgatam lect. damnat, quam servavi, quia
      et doctior est, et verba sine particula et minus cohærent. Conf.
      ad I, 334.

  Tum subitum in vulnus præceps devolvitur altis
  Aggeribus muri, juxtaque cadentia membra                         130
  Effusi versa calami fluxere pharetra.
  Exclamat paribus frater vicinus in armis
  Icarus, ulciscique parat lacrimabile fatum:
  Atque illum, raptim promentem in prælia telum,
  Hannibal excussi prævertit turbine saxi.                         135
  Labuntur gelido torpentia frigore membra,
  Deficiensque manus pharetræ sua tela remisit.

    129. _in vulnus devolvitur_ conf. Virg. Æn. X, 488, ubi vid. Heyne.
    131. Sagittæ ex pharetra, quum de muro decideret, versa effluxere.
    --_fluere_ et _defluere_, decidere. Vid. si tanti est, N. Heins.
    et Ind.
    132. _paribus in armis_, pariter armatus, ut _in ferro_, _in
    Tyriis_, _in Cois_, _in hasta_, vel _in toga laxa esse_; Drak.
    laudat IV, 380; Virg. Æ. V, 550, Appul. Met, III, p. 46; Val. Flacc.
    I, 641; V, 463; Stat. Th. IV, 221; Salmas. ad Pollion. Tyrann.
    XXX, 32; Gronov. in Gustu ad Stat. Achill. I, 558; Broukh. ad Prop.
    IV, ii, 28, et ad Tibull. I, ix, 70, et II, iii, 78; ubi cf. Heyne.
    134. _Atque_ pro _atqui_ positum videtur, ut in periodorum initiis
    et transitionibus, ap. Cic. Arch. 7; Phil. III, 9, et Catil. III, 2;
    ap. Terent. Andr. I, iii, 20; v, 65; IV, i, 16, et ap. Plaut. Cas.
    II, vi, 12, et Bacch. I, i, 53; V, ii, 68; nisi potius his locis cum
    Cl. Schellero in Lex. _atqui_ legendum censeas, ut et ap. Virg. Æ.
    VI, 162.
    --_promentem_ ex pharetra.
    135. _turbine saxi_, ut ap. Virg. Æn. XII, 531. Vid. Heyne.
    137. _remisit_, reddidit _tela_, nondum depromta.

      131. _fluxere_ scripti et antt. edd. nisi quod _flexere_ exhibet
      Med. Vulgata lectio _fulsere_ debetur Marso, et, quum _fluendi_
      notio jam verbo _effusi_ expressa sit, præferenda videbatur
      Dausq., cui Drak. similia loca Senec. Herc. Œt. 1228 et Furii ap.
      Macrob. VI, 4, obponit.


    At pater in gemino natorum funere Mopsus
  Conreptos arcus ter moesta movit ab ira:
  Ter cecidit dextra, et notas dolor abstulit artes.               140
  Pœnitet heu! sero, dulces liquisse penates,
  Adreptoque avide, quo concidis, Icare, saxo,
  Postquam ævum senior percussaque pectora frustra
  Sentit, et, ut tantos compescat morte dolores,
  Nil opis in dextra, vastæ se culmine turris                      145
  Præcipitem jacit, et delapsus pondere prono
  Membra super nati moribundos explicat artus.

    138. Eximia suavitas et δεινότης horum versuum, qui summum amoris
    paterni adfectum animique perturbationem spirant. Sed præivit Virg.
    Æn. VI, 32 seq. ubi vid. Heyne.
    139. _ab ira_, ira motus. Vid. Ind. et si tanti est, Drak. ad
    XI, 246; ubi præter alios laudat Gronov. ad Liv. XXIV, 30; XXVI, 1.
      [“XI, 246” recte XI, 244]
    140. _notas artes_ v. sup. v. 96 sq.
    141. _penates_, patriam, Cretam.
    --Apta nunc patriæ cogitatio: si in patria mansissem, filios non
    perdidissem; sed absonum videtur, quemquam, ut sibi ipse mortem
    consciscat, saxum adhibere: ergo ad doloris perturbationem, et
    mortis adcelerandæ cupiditatem Mopsi consilium referendum est; Ern.
    147. _explicat_, extendit, in longum porrigit.

      138. _in g._ scripti cum R. 2, Ald. Junt. Nut. in deest in R. 1,
      aliisque antt. edd. Hinc, ut metro consuleret, _e_ inseruit
      Martinus Herbipol., quem secuti sunt alii.


    Dum cadit externo Gortynius advena bello,
  Jam nova molitus stimulato milite Theron,
  Alcidæ templi custos aræque sacerdos,                            150
  Non exspectatum Tyriis effuderat agmen,
  Et fera miscebat reserata prælia porta.

    148. Cf. Virg. Æn. X, 317 seq. (ubi vid. Heyne) et Hom. Il. η, 136
    sq. _Gortynius advena_ Mopsus Cretensis vid. ad v. 90.
    150. Sacerdotes pugnantibus quoque intersunt, ut V, 175 sq. et ap.
    Virg. Æn. X, 637, et XI, 768, ubi vid. Heyne.
    --_custos_, minister, antistes, sacra curans, ut v. 237, et ap.
    Virg. Æ. VIII, 270; coll. Macrob. Sat. III, 6.
    151. _Non exspectatum Tyriis_, (h. Pœnis) junge et conf. X, 301.
    --_effuderat_, catervatim emiserat, ut ap. Virg. Æn. VII, 522.
    Proprie agmina effundunt se, vel effunduntur, ἐκχύονται, ἐκχέονται,
    seu ἐπιχύονται Hom. Il. θ, 158; ubi v. Schol. π, 295; Od. θ, 515,
    al. h. instar fluvii et torrentis cum impetu ruunt, ut IV, 520 sq.
    et XII, 185. Conf. Ind. et loca a Drak. congesta. Sic et simpliciter
    _fundi_, seu _fundere se_ VI, 572, 648; Val. Fl. I, 610; II, 662.

      149. _Theron_ pro _Teron_ reposuere Dausq. Drak. et Villebr.,
      quoniam idem nomen ap. Virg. Æn. X, 312; Stat. Th. II, 304, 572,
      et alios occurrit. Sic et in c. Col. scribi infra sæpius testatur
      N. Heins. qui h.l. silet. _Thero_ Ox. inf. v. 192, et XVI, 501,
      quod pluribus exemplis defendit Gronov. ad Senec. Agam. v. 514, et
      ad Plin. XX, 21. Conf. a Drak. ad v. 192, et XVI, 335, citati
      Quintil. Inst. Orat. I, 5, et. Pier. ad Virg. Æn. X, 322.
      151. _Ante exspectatum_ forte præstiterit, ut et inf. X, 301. Vid.
      not. ad v. 31. _offuderat_ conj. N. Heins. Male!
       [“X, 300” recte X, 300]

  Atque illi non hasta manu, non vertice cassis,
  Sed fisus latis humeris et mole juventæ
  Agmina vastabat clava, nihil indigus ensis.                      155
  Exuviæ capiti inpositæ tegimenque leonis
  Terribilem adtollunt excelso vertice rictum.

    153. Imitat. Hom. Il. η, 140.
    154. _mole juventæ_, h. corporis juvenilis. Cf. Virg. Æ. V, 430 sq.
    155. Theron, qui Herculis sacerdos est, ejus quoque arma gerit, ut
    Aventinus, Herculis filius, ap. Virg. Æn. VII, 655 sqq. quem locum
    Silius imitatione expressit.
    155. _clava_ etiam omnino heroes utuntur, quibus poeta insignes et
    Herculeas vires tribuunt. Comparant Hom. Il. η, 141;
    Virg. Æ. X, 318; Stat. Th. XI, 45.
    156. Utebatur rictu leonis pro galea, ut alii aliarum ferarum
    exuviis. Cf. IV, 559; V, 132; VIII, 493; Stat. Th. VII., 276, et
    Virg. Æ. VII, 666 sq. ubi vid. Heyne. Pelle autem ferina cingebatur,
    more barbarorum et heroum. Conf. VII, 288; VIII, 523, 570; Virg. Æn.
    II, 722; V, 37; VIII, 553; Hom. Il. κ, 23, 29, 326, al. vid. ad
    I, 415, et Burm. ad Val. Fl. I, 34.
    --_tegimen leonis_ nihil differt ab exuviis. Conf. VV. DD. ad
    Virg. Æ. I, 275, 323; VII, 666.

      155. _nil_ Dausq. forte operarum errore.
      156. Vulgg. _tegmenque_. Vid. ad I, 402.

  Centum angues idem Lernæaque monstra gerebat
  In clipeo, et sectis geminam serpentibus Hydram.
  Ille Jubam, Thapsumque patrem, clarumque Micipsam                160
  Nomine avi, Maurumque Sacen, a mœnibus actos
  Palantesque fuga præceps ad litora cursu
  Egerat, atque una spumabant æquora dextra.

    158. Verba Virg. Æn. VII, 657, 658. De forma clipei v. ad I, 407. In
    numero autem anguium capitumque quæ tribuuntur hydræ L., quam Silius
    tribus loquendi formis designat, veteres variare, satis notum est.
    Vid. Heyne ad Virg. l.c. et ad Apoll. II, v, 2, p. 345; Heins. ad
    Ovid. Met. IX, 70; Schol. et VV. ad Hesiod. Theog. v. 312, et quos
    Drak. laudat, Tristan. Comment. hist. T. II, p. 301, et Spanhem. de
    V, et P. N. Diss. III, p. 233 sq.
    159. _geminam_, quia uno capite reciso duo renascebantur.
    162. _Palantes fuga Egerat_, ut IV, 571, et ap. Virg. Æ. V, 265;
    XI, 734.
    163. _æquora_, h.l. vel campus, vel mare.

      158. Ita scripti et Parm. Vulgo _idem cælatum insigne gerebat_. In
      ed. Med. totus deest versus. _Lerneia monstra_, per adpositionem,
      suspic. N. Heins., cui certe locus Virg. Æn. VII, 658, magis
      favet, quam., quod Drak. putat, adversatur. Vid. ibi Heyne.
      159. _exsectis_ Benessa, quem frustra secutus est Lefeb. coll.
      III, 32.
      160. Vulgg. _Tapsum_. Sed Θάψος est Africæ urbs,
      III, 261. Plin. V, 4. _patris_ sc. nomine clarum, non male conj.
      N. Heins., quod tacite recepit Lefeb.
      161. _Macen_, a Macis populo Africæ, (vid. sup. v. 60) suspic.
      Dausq. quum Saces in Asia sint. Sed _Sacen_ esse nomen propr.
      militis, ut ap. Virg. Æ. XII, 651, monet Drak. Miror tamen,
      neminem obfensum voce _actos_, quæ cum _egerat_ jungenda est.
      Forte leg. _altis_, vel _arctos_.
      163. _fumabant_ malebat N. Heins. Sed vid. ad I, 126, 129, et
      conf. VI, 12, 705; Virg. Æn. VI, 87, al.

  Nec contentus Idi leto, letoque Cothonis,
  Marmaridæ nec cæde Rothi, nec cæde Jugurthæ,                     165
  Asbytes currum et radiantis tegmina lænæ
  Poscebat votis, gemmataque lumina peltæ,
  Atque in belligera versabat virgine mentem.

    166. _læva radians_ est splendens auro intertexto, ut sup. v. 79
    _fulgens tegmine læva_, et ap. Val. Fl. III, 98 _stellantia
    tegmina_; Ern.
    --_lænæ_, χλαίνης, _radiantis_, purpureæ, ut _Tyrio ardebat murice
    læna_ ap. Virg. Æn. IV, 262.
    167. _lumina_, pulchritudinem et splendorem v.c. clipei ut mox
    v. 211 et ap. Claud. Cons. Prob. el Ol. v. 95; vel ferri ap. Val.
    Fl. III, 100; ubi vid. Burm.
    --_lumina peltæ_, splendidam, fulgentem peltam.
    --_gemmata lumina peltæ_, peltam gemmis fulgentem, in margine vel
    ὀμφαλῷ, umbilico.

      166. _lænæ_, scripti et Med. conf. ad XV, 424. Vulgg. t. _lævæ_,
     h. clipeum, seu peltam, gemmis ornatam, quam læva manu gerebat, ut
      sup. v. 79, unde retinerem, nisi mox peltæ mentio fieret. _lene_,
      et v. 167, _geminata_ quidam vett.  [“XV, 424” recte XV, 421]

  Quem ruere ut telo vidit regina cruento,
  Obliquos detorquet equos, lævumque per orbem                     170
  Fallaci gyro campum secat, ac, velut ales,
  Adverso rapitur sinuata per æquora curru.
  Dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro,
  Incita pulveream campo trahit ungula nubem,
  Adversum late stridens rota prolerit agmen,                      175
  Ingerit et crebras virgo trepidantibus hastas.

    170. Lævam in partem equos flectit, ut hoc _fallaci gyro_ ictum
    Theronis effugeret, simulque lævam pelta tectam, et dextram ad tela
    in hostem conjicienda expeditam haberet. Conf. Virg. Æn. X, 885
    ibique Heyne.
    171. _secare campum_, æthera, viam, τέμνειν ὁδὸν, τρίβον, κέλευθον,
    ἀέρα, θάλασσαν, formæ loquendi a sulcis agrorum petitæ.
    --_velut ales_, celeriter, _rapitur per æquora sinuata_, per
    campum, quem sinuosis flexibus percurrit. Ita _campus sinuatur_ ap.
    Tac. Ann. II, 16.
    174. _pulveream nubem_, ut et νέφος et ὁμίχλη κονίης ap. Hom. Conf.
    ad I, 311.

      173. Vulgo _ocius Euro_. Sed _ocior E._ scripti, quod doctius est,
      et ex I, 496; XIII, 242; XVI, 191; Virg. Æn. VIII, 2, 3; XII, 733,
      et Stat. Th. VI, 521, a Drak. firmatur.

  Hic cecidere Lycus, Thamyrisque, et nobile nomen
  Eurydamas, clari deductum stirpe parentis,
  Qui thalamos ausus quondam sperare superbos,
  Heu demens! Ithacique torum, sed enim arte pudica                180
  Fallacis toties revoluto stamine telæ
  Deceptus, mersum pelago jactarat Ulixem:

    178. _Eurydamas_ ille, a quo noster originem ducit, unus ex procis
    Penelopes erat, quorum principes Antinous et Eurymachus notiores
    sunt: unde Dausq. hunc Eurydamanta ex stirpe Eurymachi fuisse
    suspicatur. Sed Eurydamantis quoque mentionem facit Hom. Od. ς, 296
    et, quem locum a Drak. jam notatum video, Od. χ, 283; ubi Ulyssis
    manu periisse traditur.
    --_parentis_, cujusdam ex majoribus.
    180. _Ithaci_, Ithacii Ulyssis, ut ap. Virg. Æ. II, 104 et 128. Cf.
    ad I, 14, et App.
    --_arte_, quæ notissima est ex Hom. Od. β, 93 seqq. et
    τ, 149.
    --_pudica_, pudicæ Penelopes.
    181. _Fallacis toties telæ_, quæ toties procorum spes fallebat.
    --_revoluto_, retexto. Cf. ad I, 115; Heins. ad Ovid. Metam.
    II, 654, et VV. DD. ad Prop. IV, vii (al. 8.), 51.
    182. Id tamen non nisi de Eurymacho memoratur Homer. Od. β, 182 sqq.
    --Quum non sit credibile, lectionem bis depravatam fuisse,
    existimo Silium memoria lapsum Eurydamantem pro Eurymacho, de cuius
    cæde vid. Odyss. χ, 81 seqq., posuisse; Ern.

      178. _Eurymachus_ corrig. N. Heins., quum inter sponsos Penelopes
      nullus fuerit _Eurydamas_, et hic paulo post denuo interficiatur.
      Sed vid. not. ad h.l. et v. 185, ubi idem Heins. frustra conj.
      _Gens e. feri_, vel _austri_, vel etiam _G. e. virum c. delentur
      I. Eurydamæ Nomados dextra_.

  Ast Ithacus vero ficta pro morte loquacem
  Adfecit leto, tædæque ad funera versæ.
  Gens extrema viri campis deletur Iberis                          185
  Eurydamas Nomados dextra; superinstrepit ater,
  Et servat cursum perfractis ossibus axis.

    184. _tædæque ad funeta versæ_, faces nuptiales in sepulcrales
    mutatæ, h. in ipso nuptiarum adparatu occisus est. Conf. XIII, 547.
    185. _Gens extrema_, h. ultima proles, soboles, progenies, γένος
    (ut ap. Virg. Æn. X, 228; XI, 305 et aliis locis, quæ tam in Ind.
    quam a Drak. ad h.l. et a Gronov. ad Sen. Hippol. 900 laudantur)
    adeoque ultimus ex posteris _viri_, Eurydamantis illius, ab Ulysse
    interemti, _campis Iberis_, in Hispania.
    186. _Nomados_, Asbytes, Afræ.

      186. Post _Eurydamas_ quidam distinguunt. _Nomades_ Col. _ater_,
      h. atro sanguine infectus, scripti et R. 2. Conf. ad III, 463;
      V, 154, 619; VI, 107; IX, 365; XIII, 429. Vulgo _acer_, h.
      δεινὸς, vehemens, incitatus, celer; quod forte non spernendum.
      Conf. Virg. Ge. III, 141.


    Jamque aderat remeans virgo, inter prælia postquam
  Distringi Therona videt, sævamque bipennem
  Perlibrans mediæ fronti, spolium inde superbum                   190
  Herculeasque tibi exuvias, Dictynna, vovebat.
  Nec segnis Theron tantæ spe laudis in ipsos
  Adversus consurgit equos, villosaque fulvi
  Ingerit objectans trepidantibus ora leonis.

    189. _bipennem_, quam Camillæ etiam tribuit Virg. Æn. XI, 651.
    191. _Herculeasque exuvias_, h. leonis, quales gerebat Hercules.
    Conf. v. 150 et 156.
    --_Dictynna_ vid. ad v. 71.
    193. Conf. ad v. 157.  [recte 156]

      189. _Destringi_ reposuit Lefeb., ut sit artissime stringi, premi,
      quemadmodum _depugnare_, _devincere_, _decertare_, _depræliari_
      pro acerrime pugnare, etc. passim occurrunt. Sed cur pessime et
      sine ullo sensu _distringi_ legatur, non adsequor. Significat enim
      vel in diversas partes distrahi, ex utraque parte lacessi, ut ap.
      Liv. XXXV, 18; XLIV, 35; vel impediri, occupatum esse, premi v.c.
      _bellis_ ap. Nep. Hannib. 13, et _circa mala_ ap. Flor. IV, 12.
      Neutrum vero ab h.l. abhorret.
      190. _Prælibrans_ conj. N. Heins.

  Adtoniti terrore novo rictuque minaci                            195
  Quadrupedes jactant resupino pondere currum.
  Tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas
  Occupat, incussa gemina inter tempora clava,
  Ferventesque rotas turbataque frena pavore
  Disjecto spargit conlisa per ossa cerebro,                       200
  Ac rapta properans cædem ostentare bipenni,
  Amputat e curru revolutæ virginis ora.
  Necdum iræ positæ: celsa nam figitur hasta
  Spectandum caput; id gestent ante agmina Pœnum
  Inperat, et propere currus ad mœnia vertant,                     205
  Hæc cæcus fati, divumque abeunte favore,
  Vicino Theron edebat prælia leto.

    198. _Occupat_, prævenit, antevertit, vel obprimit.
    199. _turbata frena_, frena equorum turbatorum, adtonitorum.
    206. _cæcus_, ignarus, _fati_, mortis sibi imminentis.
    --_divumque abeunte favore_: Comparant Virg. Æn. VII, 584, et
    Stat. Th. II, 540.
    207. _Vicino_, ipsi instante.

      192. _Thero_ Oxon. vid. ad v. 149.
      200. _spargit_, et mox _Ac rapta_ Col. et Ox. Vulgg. _sparsit_ et
      _At rapta_.
      205. _Temperat_ Oxon.
      206. _serus fati_ R. 2, ut _seri studiorum_ ap. Horat. Sat. I, 10,
      21, prop. Lefeb. qui et _serus voti_ tentat. Sed cave quidquam
      mutes. _Cæcus fati_ græce dicitur pro nescius f., ut ap. Lucan.
      II, 14, et _c. futuri_ ap. Claud. de R. P. I, 138; _cæcus fato_
      Tell. _adeunte_ quidam codd. teste Barth. ad Claud. Cons. Hon.
      IV, 166, et sic Cellar.

  Namque aderat toto ore ferens iramque minasque
  Hannibal, et cæsam Asbyten, fixique tropæum
  Infandum capitis furiata mente dolebat.                          210
  Ac simul ærati radiavit luminis umbo,
  Et concussa procul membris velocibus arma
  Letiferum intonuere, fugam perculsa repente
  Ad muros trepido convertunt agmina cursu:

    210. _furiata mente_, ut ap. Virg. Æ. II, 407.
    211. _umbo ærati luminis_, h. clipeus, bractea ærea inductus et
    fulgurans. Conf. ad v. 167.
    214. _agmina_ Saguntinorum, qui cum Therone eruperant.

      208. _Jamque_ conj. N. Heins. ad marg. Silii, coll. Virg. Æn.
      II, 662. Mox _iramque_ Col. et Ox. Vulgatum _irasque_ Lefeb.
      firmat ex I, 38, monetque in R. 2, esse _ira_, et _a_ in codd. pro
      _as_, _am_, _an_, _ar_ occurrere.
      213. _perculsa_, non _percussa_, scripti. Recte; nam _concussa_
      modo præcessit, et verbum _percelli_ de graviore re et adfectu, de
      torpore, terrore, metu, stupore, clade, ruina, _percuti_ vero de
      admiratione, probabilitate, inani cogitatione et leviore omnino
      adfectu adhiberi solet: etsi hoc discrimen, culpa forte
      librariorum, sæpe negligitur, et Gr. ἐκπλήσσεσθαι utroque certe
      sensu usurpatur. Grammaticis autem, qui _percuti_ ad corpus,
      _percelli_ ad animum referunt, fides non habenda. Vid. quos Drak.
      laudat, Lambin. ad Lucret. I, 13. Id. et Bentl. ad Horat. Epod.
      XI, 2; Heins. ad Ovid. Met. IV, 138. Id. et Pier. ad Virg. Ge.
      IV, 357, et Æn. I, 513; V, 372; VI, 475; IX, 292; Burm. ad Petron.
      c. cxi, p. 516; Græv. ad Cic. pro Dejot. c. 6. Conf. inf. ad
      VIII, 388.

  Sicut agit levibus per sera crepuscula pennis                    215
  E pastu volucres ad nota cubilia Vesper;
  Aut, ubi Cecropius formidine nubis aquosæ
  Sparsa super flores examina tollit Hymettos,
  Ad dulces ceras, et odori corticis antra
  Mellis apes gravidæ properant, densoque volatu                   220
  Raucum connexæ glomerant ad limina murmur.

    215. Conf. Virg. Ge. IV, 434.
    217. Comparant Hom. Il. β, 87 sqq. π, 259
    seq. Add. Virg. Æn. I, 430 sq. VI, 707 sq. et Apollon. I, 879 sq.
    --_Cecropius_, mons Atticæ, qui cum dilectu ponitur.
    217. _formidine nubis aquosæ_ conf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 166 et
    191 seqq.
    218. _tollit_, propr. aves se tollunt ex monte.
    219. _corticis_ vid. Intpp. Virg. Ge. II, 453, et IV, 33.
    --_antra_, alvearia, caveas.
    221. Conf. Virg. Ge. IV, 257.

      216. Pro _vesper_ scripsi _Vesper_.
      221. _convexæ_ scripti. Sed innuuntur apes βοτρυδὸν, instar uvæ,
      conglobatæ, unde _apum nubes_ VII, 635, et _uva_ ap. Juven.
      XIII, 68, et Plin. XI, 17. Conf. Hom. Il. β, 89, et, quos
      N. Heins. et Drak. excitarunt, Senec. Œd. 602; Lucan. IX, 286;
      inpr. Virg. Ge. IV, 257, 558, et Æn. VII, 64 sqq.

  Præcipitat metus adtonitos, cæcique feruntur.
  Heu blandum cæli lumen! tantone cavetur
  Mors reditura metu, nascentique addita fata?

    222. _feruntur_, φέρονται, fugiunt.
    223. Poeta h.l. ex Stoicorum disciplina, qua imbutus mortem sibi
    ipse tædio vitæ adceleravit, de stulto vitæ amore et fato
    philosophatur. Cf. XIII, 883 seq. et Virg. Æn. XII, 646.
    --_Heu blandum cæli lumen_ ut XVI, 73, conf. Virg. Æn. III, 600;
    VI, 363.
    224. _reditura_, συνθετὸν ἀντὶ ἁπλοῦ, pro ventura, (quam metus et
    fuga non remorantur) D. Heins. refrag. Dausq. qui hæc habet: «Mors
    fugacium istarum oculis obversabatur, advenerat, jam fugitant: verum
    (certior paratiorque per fugam et metum) reventura est.»
    --_fata_, fatum, μοῖρα, mors _addita nascenti_, cuivis homini, dum
    nascitur, jam destinata, ut III, 134, 135, et ap. Manil. IV, 16, a
    Barth. Adv. VI, 25 citatum: _Nascentes morimur, finisque ab origine
    pendet_. Conf. Clark. ad Hom. Odyss. δ, 208, et Spanhem. ad Callim.
    H. in Lav. Pall. v. 104.

      224. _Mors, reditura, metu, n. a. fato_, h. homini a fato
      destinata, emend. et edidit Lefeb. Non male, etsi vulgatum quoque
      ferri potest.

  Consilium damnant, portaque atque aggere tuto                    225
  Erupisse gemunt: retinet vix agmina Theron,
  Interdumque manu, interdum clamore minisque,
  «State, viri: meus ille hostis: mihi gloria magnæ,
  State, venit pugnæ! muro tectisque Sagunti
  Hac abigam Pœnos dextra: spectacula tantum                       230
  Ferte, viri: vel, si cunctos metas acer in urbem,
  Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas.»

    228. Cum ipso animi fervore incalescit oratio, et homini conturbato
    auxiliumque præsentissimum efflagitanti egregie convenit. Cf. Val.
    Fl. VI, 29, et inf. V, 636 sq.

      225. _Consilium damnant_ Col. C. _clamant_ Ox. et Put. _portisque_
      Col. _portaque_ Ox. Put. et Med. Vulgo _Auxilium clamant, portis
      atque_, quod perperam tuetur Dausq. Conf. sup. v. 152, et ad
      v. 52.
      231. _Ferte_ Col. h. perferte, ut simili loco XI, 324; ad pugnam
      certe spectandam sufficite. Vulgo _spectacula t. Este_, h.
      spectatores. Vide not. ad III, 383, et conf. IV, 407, 408: _tanta_
      Ox. _spect. tanta Ferte_ conj. Barth.


    At Pœnus rapido præceps ad mœnia cursu,
  Dum pavitant trepidi rerum fessique salutis,
  Tendebat: stat primam urbem murosque patentes                    235
  Postposita cæde et dilata invadere pugna.
  Id postquam Herculeæ custos videt inpiger aræ,
  Emicat, et velox formidine prævenit hostem.
  Gliscit Elissæo violentior ira tyranno.

    234. _trepidi rerum_, ut ap. Liv. XXXVI, 31, et Virg. Æ. XII, 589;
    ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 178, 462, conf. inf. XII, 13. Similiter
    _fessi salutis_ sc. defendendæ causa.
    --_fessi rerum_ ap. Virg. Æ. I, 178.
    --_fessi bellique viæque_ ap. Stat. Th. III, 398.
    235. _stat_ scil. consilium, seu sententia, ut III, 68; VI, 510, et
    ap. Virg. Æn., II, 750; XII, 678.
    237. _Herculeæ custos aræ_, Theron. cf. v. 150.
    238. _Emicat_, prosilit, et subito se ostentat.
    239. _Gliscit_, crescit, augetur, _ira_, ut ap. Virg. Æn. XII, 9;
    ubi vid. Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 278.
    --_Elissæo tyranno_ Hannibali, Pœnorum duci vid. ad I, 81.

      234. _fessi rerum trepidique salutis_ suspicari possis. Vid. not.
      235. Vulgg. _primum_. Sed _primam urbem_ scripti, R. 3. Parm.
      Med., h. non προάστειον, sed primum, præcipue, ante omnia, ut
      passim adjectiva, vel adverbiorum vicem explent, vel κατ᾽ ἔννοιαν
      ad aliud substant. sunt referenda. Vid. App. et Heins. ad Virg.
      Æn. VI, 811; XII, 103, ad Val. Fl. III, 257, et ad Claud. in
      Ruffin. I, 302; Gronov. Obss. I, 7; Heyne ad Virg. Æn. IV, 3.
      237. _aras_ Col. _arcis_ conj. N. Heins. Male! conf. sup. v. 150.
      239. Vulgg. _Elisæo_, vel _Eliseo_. Sed vid. ad I, 81.

  «Tu solve interea nobis, bone janitor urbis,                     240
  Supplicium, ut pandas, inquit, tua mœnia leto.»
  Nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum
  Mucronem: sed contortum prior impete vasto
  Daunius huic robur juvenis jacit; arma fragore
  Icta gravi raucum gemuere, alteque resultant                     245
  Ære inlisa cavo nodosæ pondera clavæ.

    240. _bone janitor_ ironice, ut ap. comicos _bone vir_, _bone
    custos_, _bona libertas_, Drak. qui conf. I, 342; VIII, 269;
    XI, 570; Stat. Th. II, 460; Add. Ter. Andr. III, v, 10; Cic. Rosc.
    Am. 2, et Verr. V, 6; Virg. Æn. XI, 344. Theron autem ad portam
    urbis stabat.  [“XI, 570” recte XI, 567]
    244. _Daunius juvenis_, Theron: nam Saguntini ab Ardeatibus, quorum
    rex olim Daunus fuisse dicitur, originem trahunt. Vid. ad I, 291
    seq.
    --_huic_, in hunc Hannibalem.
    --_robur_, clavam. conf. v. 155 et mox 246; Virg. Æn. VIII, 220.
    245. _alteque resultant_, etc. pro vulgari, clava resilit ab _ære
    cavo_, hoc est, clipeo, ut ap. Virgilium Æneid. lib. III, vers. 286.

      246. _pondera clavæ_ scripti et Med. Ald. Gryph. Nut., h. clava
      ponderosa, gravis, ut _p. conti_ VI, 277; XV, 687; _p. plumbi_
      I, 523; _p. pili_ IX, 335; _p. baltei_ ap. Virg. Æn. X, 496. Vulgo
      _pondere clavæ_.  [“XV, 687” recte XV, 684]

  At viduus teli, et frustrato proditus ictu,
  Pernici velox cursu rapit incita membra,
  Et celeri fugiens perlustrat mœnia planta.
  Instat atrox terga increpitans fugientia victor.                 250
  Conclamant matres, celsoque e culmine muri
  Lamentis vox mixta sonat: nunc nomine noto

    247. _viduus teli_ ut III, 601; XII, 370, et Lucret. V, 841.
    --_prodere_, decipere, deserere, rem sibi creditam destituere;
    unde _ictus prodit_, quum non perficit, quod intendebat is, qui
    inferebat. Ita N. Heins. et Drak. ad XVI, 621; ubi id firmant ex
    V, 571; XV, 712; XVI, 433; XVII, 138, 450; Virg. Æn. XII, 42, et al.
    conf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 113; IV, 715, et. Met. XII, 596;
    Gronov. Obss. III, 20; Muncker ad Hygin. fab. CCL. et Gesner in
    Thess.  [“XV, 712” recte XV, 709]
    248. Luxuriantis ingenii verba.
    251. Cf. Virgilium Æneid. lib. XI, v. 877 sqq. 891 sq. Feminæ viros
    pugnantes e muris prospectant, prisco more, satis noto vel ex Homero
    Il. γ, 141 seq. 383. Confer Burmannum ad Valerium
    Flaccum, lib. VI, vers. 484.

      247. _et_, quod in Col. Ox. et R. 2 exstat, vulgo omittitur, prob.
      Lefeb., ut citatiore cursu feratur oratio.
      249. _ter lustrat_ conj. N. Heins. coll. v. 266. Sed simili loco
      III, 160 vulgatam tuetur Drak.

  Adpellant, seras fesso nunc pandere portas
  Posse volunt: quatit hortantum præcordia terror,
  Ne simul adcipiant ingentem mœnibus hostem.                      255
  Incutit umbonem fesso, adsultatque ruenti
  Pœnus, et ostentans spectantem e mœnibus urbem,
  «I, miseram Asbyten leto solare propinquo.»
  Hæc dicens, jugulo optantis dimittere vitam
  Infestum condit mucronem, ac regia lætus                         260
  Quadrupedes spolia abreptos a mœnibus ipsis,
  Quîs aditum portæ trepidantum sepserat agmen,
  Victor agit, curruque volat per ovantia castra.

    256. _umbo_, ὀμφαλὸς ἀσπίδος, quo hostes propellebantur.
    257. _urbem_, cives, ut πόλις, Ἄργος, Ἑλλὰς, etc. Conf. Cl. Facius
    ad Eurip. Orest. v. 46.
    258. _solare_, ejus cædem expia; vel eo, quod te tam cito visura sit
    in locis inferis.
    260. _regia Quadrupedes spolia_, equos currumque Asbytes, quos
    Theron ad urbem duci jusserat sup. v. 205.

      255. _urguentem_ malebat N. Heinsius. Sed vid. not. ad lib. I,
      vers. 499.
      257. _ostentans_, non _obtestens_, scripti et priscæ edd.


    At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi
  Deproperat munus, tumulique adjungit honorem,                    265
  Et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
  Hinc letale viri robur tegimenque tremendum
  In flammas jaciunt, ambustoque ore, genisque,
  Deforme alitibus liquere cadaver Iberis.

    264. _Nomadum_, Afrarum, cohors, exercitus Asbytes.
    265. _Deproperat_, σπεύδει, properanter perficit.
    --_honorem tumulique_ ut ap Virg. Æ. V, 58; X, 493.
    266. _rapto corpore_ Theronis _circum cineres_ Asbytes _ter_, ut ap.
    Hom. Iliad. ω, 14 sqq. et Virg. Æn. I, 483.
    --_lustrat_, circumit, ut in lustratione fieri solebat.
    267. De Theronis clava et exuviis leonis cf. v. 150, 155, 244.

      266. _lustrant_ Tell. R. 3; Parm. Med. Beness. probb. N. Heins. et
      Lefeb.


    Pœnorum interea quîs rerum summa potestas,                     270
  Consultant bello super, et quæ dicta ferantur
  Ausoniæ a populis, oratorumque minaci
  Adventu trepidant: movet hinc fœdusque, fidesque,
  Et testes Superi, jurataque pacta parentum;
  Hinc popularis amor cœptantis magna juventæ;                     275
  Et sperare juvat belli meliora: sed olim
  Ductorem infestans odiis gentilibus Hannon,
  Sic adeo increpitat studia incautumque favorem:

    270. Confer Liv. XXI, 18.
    275. _juventæ_, Hannibalis.
    276. Hanno, qui jam _olim_ censuerat, Hannibalem militari disciplina
    non imbuendum, nedum in Hispaniam mittendum esse, nunc auctor est,
    ut Romanis dedatur. cf. Liv. XXI, 3 et 9 sqq. Idem odium in H.
    expromit inf. IV, 770 seqq. et XI, 542 sq. Duæ factiones, in quas
    senatus Carthag. divisus erat, Barcina et Hannonis, satis notæ sunt
    vel ex Livio, XXI, 2 sqq.
    278. Juvenes comparent Liv. XXI, 10, ut intelligant, quantum poeta
    ab historico scriptore differat.
    --_studia et favorem_, quo Barcina factio Hannibalem
    amplectebatur, ut v. 275 _amor c. m. j._

      272. _a_ in Col. A reliquis libris abest.
      273. _Movet_ Col. Ox. Put. et Med. _Monet_ Tell. et edd. vulgg.
      275. _cœptantis_, non _captantis_, Col. et Ox. ut IX, 320;
      X, 254, 259.
      276. _bello_, vel _bellis meliora_, sc. quam pace, conj. Burm.,
      non improb. Drak. qui tamen _meliora belli_ pro bellum felicius,
      ut _dura rerum_, _iniqua viarum_ et similia, dici posse monet.
      _Dapis meliora_ dixit Hor. Sat. II, 6, 89.
      277. _Hannon_, non _Anno_, vel _Hanno_, Col. ubivis et XVI, 675
      Put.
      278. _furorem_ duo scripti, teste Lefeb.

  «Cuncta quidem, Patres, (neque enim cohibere minantum
  Iræ se valuere) premunt formidine vocem.                         280
  Haud tamen abstiterim, mortem licet arma propinquent.
  Testabor Superos, et cælo nota relinquam,
  Quæ postrema salus rerum patriæque reposcit.
  Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  Hæc serus vates Hannon canit: anxia rupi                         285
  Pectora; ne castris innutriretur et armis
  Exitiale caput, monui, et, dum vita, monebo,
  Ingenitum noscens virus, flatusque paternos;

    279 sqq. Recte conferunt Virg. Æ. XI, 344, 350.
    281. _propinquent_ ut ap. Virg. Æn. X, 254; ubi vid. Heyne.
    282. _cælo_, diis, _nota reliniquam_, silentio prætermittam (ut ap.
    Cic. Verr. III, 44, et Provinc. 3.)
    283. _Quæ_, etc. Silius expressit Maroniana Æn. XI, 343 seq. «Rem
    nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem... Quid fortuna ferat
    populi», etc.
    284. Cf. Liv. XXI, 3 et 10.
    288. _virus_, propr. vis odoris, seu saporis et vini, h.l. animi
    vis, æstus, vehementia. Conf. IX, 476 et XI, 560.
    --_flatus_, arrogantiam, elatos spiritus, ut _tumor_, (vid. Ind.
    hh. vv.) et φύσημα, φυσίωσις, (2 Cor. XII, 20; ubi vid. Intpp.)
    ὄγκος, οἴδημα, οἰδαίνειν, Apollon. III, 383; πνοαὶ Euripid. Phœniss.
    457. Conf. Burm. ad Val. Fl. III, 631, et Intpp. ad Virg. Æn.
    XI, 346.

      279. _Cuncti equidem_ non male corrig. Dausq. et N. Heins. ad
      marg. Silii, quod recepit Lefeb. ut sensus sit: omnes præ timore
      silent., ut ap. Virg. Æn. XI, 344 sq. Sed vulgatum quoque non
      spernendum videbatur Drak.
      282. _nota_, non _vota_, Col. et Nutii ed. Antwerp.

  Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo,
  Venturam pelagi rabiem, Caurique futura                          290
  Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.
  Consedit solio, rerumque invasit habenas.
  Ergo armis fœdus, fasque omne abrumpitur armis:
  Oppida quassantur, longeque in mœnia nostra
  Æneadum adrectæ mentes, disjectaque pax est.                     295
  Exagitant Manes juvenem furiæque paternæ,
  Ac funesta sacra, et conversi fœdere rupto
  In caput infidum Superi, Massylaque vates.

    289. Præclara comparatio, cui fere similem legimus I, 687 sq. Sed
    ab adfectu et indole æstuantis animi, qui impetum suum sequi, neque
    ornatum sectari solet, aliena videri potest.
    292. Invidiam Hannibali conciliaturus, regiam dicit potestatem
    adfectare; Cellar.
    293. _fasque omne abrumpitur armis_ ut ap. Virg. Æ. III, 55; ubi
    vid. Heyne.
    296 sq. Furorem Hannibali et insanam cæcamque bellandi cupiditatem
    injiciunt Manes, etc. Cf. I, 78 sq., 101 et 119 sq.
    296. _furiæ_, bellandi furor, vel ira in Romanos. Cf. ad I, 32.

      289. _speculatur_, non _speculantur_, scripti: _speculatus_
      opinabatur N. Heins.

  An nunc ille, novi cæcus caligine regni,
  Externas arces quatit? haud Tirynthia tecta,                     300
  (Sic propria luat hoc pœna, nec misceat urbis
  Fata suis) nunc hoc, inquam, hoc in tempore muros
  Obpugnat, Carthago, tuos, teque obsidet armis.

    299. _novi cæcus caligine regni_, ut XIV, 89.
    --Vir doctus in _Algem. litt. Zeit. a._ 1796, n. 139, p. 276,
    emend. _Heu, nunc ille, novi cæcus c. regni_, E. a. _quatiens,
    Tirynthia tecta_, etc. ut congruant verba Liv. XXI, 10. «Juvenem,
    flagrantem cupidine regni ad exercitus misistis... Saguntum vestri
    circumsident exercitus, unde arcentur fœdere: mox Carthaginem
    circumsidebunt Romanæ legiones.» Withof. conj. «Haud nunc ille, novi
    c. c. regni, E. a. quatit, haud T. tecta, sed (propria luat... Fata
    suis) nunc hoc, hoc inquam t. m., etc.» Ernesti tuetur vulgatam
    lect. «Exagitant manes Massylaque vates. Annuit. Ille novi c. c. r.
    E. a. q. ut T. tecta, sic propria... Fata suis: nunc hoc, etc.» hoc
    sensu: _adnuit_, sequitur Hannibal furorem, quo manes paterni,
    funesta sacra, et ira Deorum eum exagitant: sed quemadmodum propria
    novi regni libidine motus Saguntum vexat, ita etiam fas est, ut eam
    libidinem propria pœna luat; iniquum autem, ut pœnam, quam ipse
    meruit, in Carthaginem convertat. At quis poetæ tam scabram obtrudet
    orationem?
    [302.] _hoc in tempore_ N. Heins. adcipit, ut _in tempore tali_ VII,
    228, et XII, 311.
    303. Ut sup. I, 270.

      299... 303. Silius expressit Liviana XXI, 10; _Carthagini nunc
      Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis mœnia quatit
      ariete. Sagunti ruinæ (utinam falsus vates sim!) nostris capitibus
      incident_. Sed vulgo male legitur, _Massylaque_, vel vitiose
      _Massillaque vates Annuit. ille novi ... quatit ut T. tecta, Sic
      propria luat hæc pœna, n. m. u. F. suis: inquam hoc, inquam, nunc
      tempore_, etc. Drak., qui h.l. prorsus silet, a vulgg. lect. in
      v. 299 et 300 non discessit, nisi quod στιγμην τελειαν post
      _vates_ posuit, et v. 299 asterisco notavit. Prius et Dausq.
      placuisse videtur, qui certe exponit: _Adnuit_ Hannon, motu
      capitis indicat, se vera loqui; gestu fidem facit, more oratorum.
      _Adnuite_ quidam, et vel _ac T. tecta_ malebat Dausq. _aut T.
      tecta_ Ox. et R. 2. Vulgatum _ut_ genuinum et transpositum
      putabant Barth. et Cell. hoc sensu: _ut externas a. q. T. tecta_,
      sicut Hannibal Saguntum, ab Hercule conditam (vid. I, 273, 509),
      ut externas arces quatit; sic luat hæc, etc. Mox _nunc hoc,
      inquam, hoc tempore_ Ox. et Put. cum priscis edd. _inquam_, _hoc
      nunc_, _inquam_, _tempore_ alii. _nunc hoc_, _hoc_, _inquam_,
      _tempore_ ex emendat. Modii recepit Cell. Ipse reduxi lectionem
      cod. Colon., quæ nulla mutatione indigere videtur, modo ea, qua
      feci, ratione interpungatur; nisi forte v. 299 _En nunc_ refingere
      malis. Nec tamen multum abest, quin præferam emendationem
      N. Heinsii, _Haud nunc ille, novi c. c. r., E. a. quatit, haud T.
      tecta: (Sic ... Fata suis) nunc hoc_, etc., quam recepit Lefeb. et
      adsensu suo comprobavit Ill. Heyne, qui literis ad me datis
      significavit, olim in libris _haut nunc_, et per compend. _at ne_
      scriptum fuisse, et verbis poetæ magnam inesse vim: Hannibal non
      Saguntum, sed ipsam Carthaginem obpugnat, vel obpugnare putandus;
      quod utinam ipsi male vertat! conf. I, 270, et Liv. l.l. Tum _sic_
      ut in diris et precibus, de quo vid. Lambin et Jani ad Horat. Od.
      I, 3, 1; Heyne ad Tibull. I, 4, 1; II, 5, extr., inf. V, 179 seq.
      Ovid. Epist. IV, 167 seq. XX, 3; Hor. Sat. II, 3, 300. Sed primum
      ex lectione cod. Col. eadem sententia erui, et deinde ex _an nunc_
      facilius vulgatum _annuit_ ortum videri potest: præterea _sic_ in
      obtestatione adhibetur _vel_ ita, ut ab altero quid petamus, et,
      quo facilius id consequamur, ea illi adprecemur, quæ optatissima
      ei esse novimus, ut adeo significet hac lege et conditione, _vel_
      ut _ita_, seq. _ut_, v. c. ap. Ovid. Met. VIII, 866, unde fere
      suspicari possis, h.l. legendum esse, _Haud nunc ... quatit, haud
      T. tecta. Sic propria ... Fata suis, nunc hoc, inquam, hoc ut.
      t._, etc., nisi forte præstiterit, _At nunc ille ... E. arces
      quatiat T. tecta, Si propria_, etc.

  Lavimus Hennæas animoso sanguine valles,
  Et vix conducto produximus arma Lacone.                          305
  Nos ratibus laceris Scyllæa replevimus antra,
  Classibus et refluo spectavimus æquore raptis
  Contorta e fundo revomentem transtra Charybdin.

    304. Campos Siciliæ (ubi princeps b. Punici I, theatrum fuit)
    milites nostri animosi sanguine suo inbuerunt. Hæc cladium olim
    adceptarum commemoratio spectat ad Pœnos a novo bello absterrendos.
    --_Hennæas_ vid. ad I, 93.
    305. _produximus arma_, bellum duximus, traximus.
    --_Lacone_, Xanthippo. Cf. VI, 301 sq.
    306. Hæc spectant ad pugnas navales, quibus victi sunt Pœni in freto
    Siculo, in quo _Scylla_ et contra eam Charybdis, quæ naves _refluo
    æquore raptas_ suisque vorticibus in gyrum tractas absorbet, et
    fractas earum partes ad litus Tauromenitanum, quod inde _Copria_,
    Κοπρια, dicebatur, evomit. cf. inf. ad XIV, 254 sqq. Lucan. IV, 455,
    et Hom. Od. μ, 73 seqq. de Scylla et Charybdi Heyne ad Virg. Æ.
    III, 420 sq. et Hermanni Mythol. Hom. et Hes. p. 373 sq. de ipsa
    vero re Polyb. I, 21, 23, 24, 25, 28, 60, 61, et Flor. II, 2, 36.
    --_antra_, κοῖλον σπέος, ἐνθα δ᾽ ἐνὶ Σκύλλη ναίει, etc. Hom. Od.
    μ, 84 sq. 93 sq.
    --_spelunca_ ap. Virg. Æn. III, 424.
    307. _spectavimus_ tantum, non malum etiam depulimus, Dausq.
    perperam. Ipsum potius Hannonem his præliis interfuisse putabat
    Drak. coll. V, 322 sq. Ne hoc quidem necessarium existimem, quia
    Hannon oratoris partes agit, et fortunæ civium suorum particeps est.
    Sed conf. v. 322. Verba _classibus raptis_ ad ferreas manus et
    corvos, quibus classis Pœnorum a Romanis, Duillio duce, tam dilata,
    quam dilacerata sit, male refert Dausq. cui Charybdis indoles parum
    nota fuisse videtur, quam multis poetarum locis citra necessitatem
    declarat Drak.

      304. _Hennœas_ Col. Vulgo _Ætnæas_. Vid. ad I, 93. _Henneas_
      Lefeb. _Ætneas_ alii.
      307. _satiavimus_, vel simile quid suspic. Heins. frustra.

  Respice, pro demens! pro pectus inane Deorum!
  Ægates, Libyæque procul fluitantia membra.                       310
  Quo ruis? et patriæ exitio tibi nomina quæris?
  Scilicet immensæ, visis juvenalibus armis,
  Subsident Alpes! subsidet mole nivali
  Alpibus æquatum adtollens caput Apenninus!

    309. Æstuantis animi adfectu abreptus ipsum Hannibalem, tanquam
    præsentem, adloquitur.
    --_pectus inane Deorum_, religionis fœderumque contemtor.
    310. _Ægates_, h. cladem, ad has insulas adceptam. conf. I, 34.
    --_membra Libyæ_, corpora Pœnorum e Libya. Sed. vid. V.L. _Membra
    Libyæ_ egregie classem adpellat, in qua Carthaginis vis omnis et
    robur consistebat, N. Heins. Ita vocat Pœnos, in classe militantes,
    Drak. qui male provocat ad I, 670; nam cives reipubl. quidem,
    tanquam corporis, non terræ membra dici solent.
    312. Acerba irrisione perstringit audax juvenis consilium, Alpes et
    Apenninum transeundi.
    --_Scilicet_, num utique _subsident Alpes_? Sed præstat, puto,
    ironice et cum vi dictum adcipere, ut ap. Virg. Æn. IV, 379; Hor.
    Od. III, v, 25; Cic. Sull. 24; _freylich, es versteht sich_! Hinc
    notas exclam., non interrog. posui.
    [313.] _mole niuali_, etc. ut ap. Virg. Æn. XII, 703.
    --_subsidet_, decrescet quasi, et se submittet, ut expeditius sit
    iter tuum.

      310. _Libyaque procul_ quin poeta scripserit vix est quod
      dubitemus.
      311. _mœnia_ alii, inepte; _nomina_, ut III, 71, et al. eleganter
      pro gloria, fama, ut gr. ὄνομα.
      312. Hunc versum Carrion et Modius restituerunt e membrr. Col., in
      quibus et _juvenalibus_, non _juvenilibus_, legi testatur et
      probat N. Heins. Id recepi, quia et rarior vox poetam decet, et
      Maro eadem uti solet. Vid. Æneid. II, 518; V, 475; VIII, 163 et
      Intpp. ad hh.ll.

  Sed campos fac, vane, dari; num gentibus istis                   315
  Mortales animi? aut ferro flammave fatiscunt?
  Haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
  Pubescit castris miles, galeaque teruntur
  Nondum signatæ flava lanugine malæ.
  Nec requies ævi nota, exsanguesque merendo                       320
  Stant prima inter signa senes, letumque lacessunt.

    315. Sed fac, _campos_ et in iis pugnandi facultatem tibi _dari_,
    montibus superatis, num Romanos timidi humilisque animi esse putas?
    316. _Mortalis_, oppos. τοῦ _divinus_, egregius; vel,
    qualis mortalium esse solet; vel ejus, qui vinci potest. conf. mox
    v. 338.
    --_fatiscere_, lassescere, fatigari, hinc debilitari, vi, cui
    impar sis, cedere.
    317. Cernes tibi non cum Saguntinis rem esse.
    --_Neritia proles_, Saguntini, coloni a Zacyntho aliisque insulis,
    quibus Ulysses imperabat, deducti. Cf. I, 290 seq. _Neritos_, Ithacæ
    mons et vicina maris Ionii insula. Vid. VV.DD. ad Virg. Æn.
    III, 271; Strab. X, p. 312 seq. Hom. Il. β, 632; Ovid.
    Metam. XIII, 712, 318, 319; Comparant IV, 425 seq. X, 64 seq. Virg.
    Æn. X, 324.
    320. _ævi_, senectutis, _requies_ et otium a bello ac negotiis _non
    nota_ Romanis res est.
    --_exsangues merendo_, militiæ laboribus fracti et debilitati.
    321. _letum lacessunt_, mortem ultro adeunt, se ei obferunt. Vid.
    Heyne ad Virg. Æn. X, 10.

      317. _Naritia_ Put. Parm. Med., quod a Dorico Νάριτος pro Νήριτος
      deduci posse monet Drak. Cf. omnino Heins. ad Ovid. Rem. Am.
      v. 264.
      318. _cristis_ Put. non improb. Lefeb.

  Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
  Tela intorquentes conrepta e vulnere vidi;
  Vidi animos mortesque virum, decorisque furorem.
  Si bello absistis, nec te victoribus obfers,                     325
  Quantum, heu Carthago! donat tibi sanguinis Hannon?»

    322. _Ipse ego vidi_, cum emphasi, ut v. 340, et ap. Stat. Silv. V,
    ii, 113; Drak.
    323. _Tela_ e corpore suo tracta, quum alia deficerent, in hostem
    mittentes vidi.
    324. _decoris_, του κλέους, gloriæ _furorem_.
    Vid. ad I, 32.
    326. _donat_ conf. ad I, 487.

      323. _retorquentes_, ut _remissurus_ ap. Ovid. Met. V, 95, emend.
      Burm. prob. Drak.
      325. _obsistis_ scripti præter Tell., et priscæ edd., nisi quod in
      R. 3 _abistis_.

  Gestar ad hæc: namque inpatiens asperque coquebat
  Jamdudum inmites iras, mediamque loquentis
  Bis conatus erat turbando abrumpere vocem:

    327. Turni exemplum Drancem refutantis ap. Virg. Æn. XI, 376 seqq.
    sequutus est poeta: Livius XXI, 11; aliique historici non definiunt,
    quinam Hannoni nominatim contradixerint; Ern.
    --_Gestar_, aliquis ex Barcina factione, quæ apud milites
    plebemque plurimum valebat. Ipsum nomen a poeta effictum.
    --_asper_, τραχὺς, iratus.
    --_coquere iram_ eleganter pro lente parare eam, ut v. 540;
    VII, 404; πέπτειν, seu πέσσειν χόλον Hom. Il. δ, 513; πέσσειν κήδεα
    μυρία Il. ω, 639. Contra dolor, vel ira _decoqui_, h. defervescere,
    deflagrare dicitur ut χόλον καταπέπτειν Hom. Il. α, 81; ubi v.
    Schol. et Kœppen Drak. laudat Claud. in Eutrop. II, 350; Isean.
    bell. Troj. III, 131, et Gronov. Diatr. Stat. c. 14. Hinc etiam
    _coquere consilia_, _bellum_, _extrema cœpta_, pro parare X, 430;
    XVI, 3; et ap. Liv. et clam moliri, inf. III, 36; VIII, 3; XL, 11.
    Exquisitius vero ipsa _ira_ nos _coquere_, h. vexare dicitur, ut
    IV, 538; XIV, 103, et Virg. Æ. VII, 345; ubi vid. Heyne. Ratio harum
    locutionum in eo quærenda, quod gravis ira acerrimum motum
    ebullientis sanguinis, et in primis oleosarum ejus partium, a quibus
    bilis in jecore secernitur, excitat, quo fit, ut bilis largius ex
    jecinore effluat. Vid. inf. ad v. 626; in V.L., _Platner’s Briefe
    ein. Arztes über d. menschl. Körper_, T. II, p. 460. et Jani ad Hor.
    I, xiii, 4.

  «Concilione, inquit, Libyæ, Tyrioque Senatu,                     330
  Pro Superi! Ausonius miles sedet? armaque tantum
  Haud dum sumta viro? nam cetera non latet hostis.
  Nunc geminas Alpes, Apenninumque minatur,
  Nunc freta Sicaniæ, et Scyllæi litoris undas;
  Nec procul est, quin jam Manes umbrasque pavescat                335
  Dardanias: tanta adcumulat præconia leto

    330. Num concilio nostro Romanus interest, qui tantum non arma
    cepit? nam quoad ceterea, alioquin hostis speciem satis manifestam
    præbet Hannon. τά γὰρ ἄλλα ἐχθρός οὐ λανθάνει ὤν; quæ solemnis
    Græcorum locutio. D. Heins.
    333. _geminas Alpes_ Dausq. perperam exponit _fissas_ ab Hannibale,
    quasi duas ex unis factas: sed melius N. Heins. et Drak. Alpes ipsas
    et Pyrenen, ut ap. Sidon. Apoll. V, 593, et _binæ A._ ap. Prudent.
    Pass. Laurent. v. 438.
    335. Nec multum abest, quin Romanos etiam occisos pertimescat.
    336. _adcumulat præconia leto_, ut ap. Ovid. Fast. II, 122.

      330. _Concilio, en_, sublata interrogat. nota, et mox _arma
      Quiritum_, malebat N. Heins.
      332. Vulgo _nam cætera (non latet) hostis_.
      333. _minati_ Oxon. _minaci_ Put. unde _minari_ conj. N. Heins.
      vid. ad lib. I, vers. 334. Non male!

  Vulneribusque virum, ac tollit sub sidera gentem.
  Mortalem, mihi crede, licet formidine turpi
  Frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem.
  Vidi ego, quum, geminas artis post terga catenis                 340
  Evinctus palmas, vulgo traheretur ovante,
  Carceris in tenebras, spes et fiducia gentis
  Regulus Hectoreæ: vidi, quum robore pendens,
  Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta.

    338. _Mortalem... hostem_: cf. sup. v. 316; Virg. Æn. X, 375; Hom.
    Il. π, 622; φ, 568, 569. Gestar oratoria arte singula fere Hannonis
    argumenta adsertaque refellit, et iisdem sæpe verbis utitur.
    340 seq. Hæc obponit iis, quæ Hannon v. 322 seq. dixerat, et vim
    virtutemque hostium non magnopere extimescendam esse, probat ex eo,
    quod Pœni Regulum, summum Romanorum ducem, captivum duxerint.
    [342.] _gentis Hectoreæ_, Trojanæ, et hinc Romanæ, ab illa oriundæ.
    343, 344. Vide notas Argum. Lib. VI, subnexas.

      337. _ac tollit sub sidera gentem_, Col., quod Draken. firmat
      coll. Virg. Æneid. III, 422, 576; IV, 504. Vulgg. _tollitque ad s.
      g._ Post _gentem_ distinguitur in ed. Parm., probb. N. Heins. et
      Drak., ut vox _mortalem_ cum emphasi repetatur. Vulgo _gentem
      Mortalem: mihi_, etc.
      341. _Evinctus_ ex Col. recepi cum Lefeb. vid. sup. ad v. 48.
      Vulgo _Succinctus_.
      344. _spectabat_ Put. et priscæ edd.

  Nec vero terrent puerilia protenus ora                           345
  Sub galea et pressæ properata casside malæ.
  Indole non adeo segni sumus! adspice; turmæ
  Quot Libycæ certant annos anteire labore,
  Et nudis bellantur equis! ipse, adspice, ductor,
  Quum primam tenero vocem proferret ab ore,                       350
  Jam bella et lituos, ac flammis urere gentem
  Jurabat Phrygiam, atque animo patria arma movebat.

    345. Refutat et irridet verba Hannonis sup. v. 318 seq.
    346. _properata_, ante justam militaremque ætatem sumta.
    348. _annos anteire labore_ plus laboris et ante, quam ætas
    patiatur, suscipere. Drak. conf. IV, 426; Stat. Theb. XI, 34, et
    Silv. V, ii, 13 seq.
    349. _nudis_, infrenatis, _equis_. Vid. ad I, 215.
    --forte etiam, sine stragulis. Conf. inf. XVII, 64, 65.
    --Conf. I, 78 sq. et XIII, 744 seq. ubi tamen decimo ætatis anno
    Hannibal jurasse dicitur, ut nono Liv. XXI, 1; Polyb. II, 1;
    III, 11 al.
    350. _primo ab ævo_ inf. v. 428.
    [352.] _patria arma_, bellum adversus Romanos, quod pater jam
    meditabatur, _animo movebat_. Conf. ad VII, 586.

      345. _Nec nõ_ Tell. et R. 2, vitiose pro _võ_, h. vero.
      352. _animo patrio_, qualem pater habebat, Ox. et Put. quod non
      displicet N. Heins. coll. sup. v. 288, et Ovid. A. am. I, 191.
      Post hunc versum in editis, non scriptis, exemplaribus legitur
      alius, inepti versificatoris manu adsutus, _ultor erit cædis jam
      te spectante propinquæ_, quem jam Carrion et Modius obelo
      transfixerunt, quibus nec ipse Dausq., ut solet, obstrepit.

  Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos
  Apenninus agat scopulos; per saxa nivesque,
  (Dicam etenim, ut stimulent atram vel inania mentem)             355
  Per cælum est qui pandat iter: pudet Hercule tritas
  Desperare vias, laudemque timere secundam.

    353. Hæc spectant ad verba Hannonis v. 312 sq.
    --_Proinde_, ut ap. Virg. Æ. XI, 383; ubi vid. Heyne.
    --_coruscos_, quia Apenninus est ὄρος νιφόεν, vel ei inminent
    silvæ, seu arbores _coruscæ_, de quibus vid. Heyne ad Virg. Æn.
    I, 164 et XII, 701.
    355. _stimulent_ ad virtutem, reficiant, confirment, _mentem atram_
   h. tristem et timidam, ut _nigram_; (vid. Cerda ad Virg. Æn.
    IX, 719; et Burm. ad Petron. c. 82.) nisi malis, _stimulent_, ad
    iram, vel vexent, crucient, _mentem atram_, invidam, malam, gloriæ
    virtutique Hannibalis obtrectantem, ut ap. Hor. Epod. VI, 15;
    VIII, 3; Epist. I, xix, 30, et Sat. I, iv, 85.
    --Ernesti maluerit, _ut stimulent_, sic paulisper adtollant,
    _artam_, timidam, _vel inania_, aucta in miraculum et hyperbolica,
    _mentem_.
    356. _Hercule_, qui primus Alpes transiit, unde et ara ei sacra in
    ipsarum valle erat. Conf. Ind. it. Barth. Adv. VI, 15; Liv. V, 34;
    Plin. III, 17; Diodor. IV, 19 sq. et al.
    357. _timere_, non sperare, ad eam non adspirare.

      353. _Propinquæque_, vel, teste Lefeb., _Pro quinque que polo_
      Put. _Proinde paulo_ Dausq. et al., utrumque contra metri leges.
      _Satque polo_ R. 2. _Proinde_ duabus syllabis efferendum, ut ap.
      Lucret. III, 1049, 1066; IV, 652, 998; Virg. Æn. XI, 383. Conf. ad
      III, 16: _accrescant_ corrig. N. Heins. Sed vulgatum doctius, ut
      mox _astris agat_. Conf. App. _astrisqe_, non _altusque_, Col et
      Ox.
      357. _Despectare_ R. 3.

  Sed Libyæ clades, et primi incendia belli
  Adgerat, atque iterum pro libertate labores
  Hannon ferre vetat: ponat formidinis æstus,                      360
  Parietibusque domus inbellis femina servet
  Singultantem animam: nos, nos contra ibimus hostem,
  Quîs procul a Tyria dominos depellere Byrsa,
  Vel Jove non æquo, fixum est: sin fata repugnant,

    358. _incendia belli_ ut ap. Virg. Æ. I, 566.
    359. _Aggerat_ conf. v. 304 sqq.
    361. _inbellis femina_ Hannon dicitur, sarcasmo satis noto, ut adeo
    non opus sit tot exemplis, quot laudarunt Dausq. et Drak.
    362. _Singulantem animam_ D. Heins. docte magis, ut solebat, quam
    vere explicabat cessantem, otioque torpentem, ut in lacrimantibus
    fieri soleat, quibus a singultu subinde vox inhibeatur, ἀμβλήδην
    σχολάζουσαν καὶ ἀργοῦσαν cum adverb. Hom. Innuit potius summam
    tristiam mortisque timorem: singultant enim vel lacrimantes vel
    morientes.
    363. _Tyria Byrsa_, ut ap. Virg. Æn. I, 367; ubi vid. Intpp.
    --_dominos_ ut sup. v. 45. Summa vis et πάθος in
    his, et qui sequuntur, versibus, ut in tota oratione!
    364. _Jove non æquo_, iniquo, irato, invito et non favente, ut
    contra _æquus_ est propitius. Cf. Ind. et ad III, 2; Virg. Æ.
    I, 479; VI, 129. Jovis autem ira metuenda, quoniam ὅρκιος est. Vid.
    ad I, 9.

      362. _nostros_ pro _nos, nos_ Put. Male, etsi _hostes_ refingas.
      364. _repugnant_, non _repugnent_, scripti et antt. edd.

  Et jam damnata cessit Carthagine Mavors,                         365
  Obcumbam potius; nec te, patria inclita, dedam
  Æternum famulam; liberque Acheronta videbo.

    365. Hæc Dausq. ad h.l. et Drak. ad XII, 517 referunt ad vulgarem
    veterum opinionem, Deos tutelares geniosque locorum expugnanda et
    expugnata urbe excedere vel omnino rebus adversis suos deserere, et
    ad hostes transire; unde ab his evocari, (Liv. V, 21; Plin.
    XXVIII, 2.) sed ab oppidi incolis in tuto arcanoque loco recondi, et
    catenis etiam constringi solebant. Conf. v. 590 seq. Tac. Hist.
    V, 13; Plut. Alex. c. 41; Curt. IV, iii, 21; Drak. l.c. et Intp. ad
    Virg. Æ. II, 351 seq. Sic contra Dii _præsentes esse_, vel _adesse_,
    quibus favent, et _redire_ dicuntur, (v.c. VIII, 235, et Val. Fl.
    II, 485) fortuna mutata, cœptisque nostris iterum adspirante. Sed hæ
    loquendi formulæ etiam sensu forensi et poetico adcipi possunt; ut
    h.l.
    365. _Mavors_ de belli fortuna. Altera interpretatio præferenda, si
    Carthago Martem præ ceteris diis coluit; quod poeta etiam I, 118,
    innuisse videri potest. Idem Marsus colligebat ex portento capitis
    equini, inter fundamenta urbis inventi. Sed vid. Heynii Exc. XIV, ad
    Virg. Æn. I, et conf. sup. I, 26 sqq.
    367. _liberque Acheronta videbo_ ut ap. Ovid. Met. XIII, 465; Senec.
    Troad. v. 144 seq. et Lucan. VII, 612; Drak.

      366. _dedam_ Col. Vulgo _dudum_, prob. Dausq., qui in verbis
      _patria inclita dudum_ et _æternum famulam_ elegantem antithesin
      inesse putabat, quæ potius in verbis _famulam_ et _liber_
      quærenda. Pessime tamen Barth. jungebat, _dudum famulam non videbo
      æternum_.
      367. _subibo_ maluerit N. Heins. poeticæ dictioni substituens
      vulgarem. Drak. confert VII, 739; XIII, 709, Hom. Il. ο, 252; Hor.
      Od. II, 13, 22, xiv, xvii et al.

  Nam quæ, pro Superi! Fabius jubet? ocius arma
  Exuite, et capta descendite ab arce Sagunti;
  Tum delecta manus scutorum incendat acervos,                     370
  Uranturque rates, ac toto absistite ponto.
  Dî procul, o! merita est numquam si talia plecti
  Carthago, prohibete nefas; nostrique solutas
  Ductoris servate manus!» Ut deinde resedit,
  Factaque censendi, Patrum de more, potestas;                     375
  Hic Hannon reddi propere certamine rapta
  Instat, et auctorem violati fœderis addit.

    373. _prohibete nefas_, ut ap. Virg. Æn. V, 197; ubi vid. Intpp.
    --_solutas manus_, libertatem.
    376, 377. Cf. Liv. XXI, 10, extr.

      368. Post _jubet_ pro commate interrog. notam posuit N. Heins.
      372. _nunquam si_ scripti. Vulgo _si nunquam_ et _nusquam_ Tell.
      _si numquam in talia plecti_ emend. Barth. Adv. VI, 25. Male!
      _Talia_ ut gr. τοιαῦτα, vel ταῦτα pro οὕτω, κατὰ ταῦτα in hunc
      modum, taliter. Marsus per talia, et Cell. ob talia, διὰ ταῦτα,
      interpretatur. Pro _plecti_ poetam _felix_, vel simile scripsisse
      suspicabatur Withof.
      374. _ut_ scripti et primæ edd. Vulgatum _tum_ servavit Lefeb. Sed
      _tum deinde_ vix quisquam dixerit, et _tum_ mox sequitur.
      375, 377. Hi tres versus desunt cod. Col. et inducendi videbantur,
      ut inepti et adulterini, Modio et D. Heins. dissentt. Dausq.,
      N. Heins. et Lefeb. quibus ea, quæ sequuntur, favent. _Patribus_
      corrig. Burm. et mox _addi_ N. Heins. Illud recepit Lefeb., hoc
      Drak.


    Tum vero adtoniti, ceu templo inrumperet hostis,
  Exsiluere Patres, Latioque id verteret omen
  Oravere Deum. At postquam discordia sentit                       380
  Pectora, et infidas ad Martem vergere mentes;

    378. _Templo_ vid. ad I, 617.
    380. _Oravere Deum_, in cujus templo erant, ut omen in Latium
    converteret. Conf. Virg. Æn II, 190, et sup. ad v. 54. Conf. omnino
    Liv. XXI, 18, extr. Flor. II, 6; ubi vid. Salmas. Appian. Hisp. c.
    13, et Polyb. III, 33.

      378. _templa irrumperet_, ut II, 692, V, 450; XIII, 79, etiam legi
      posse monent N. Heins. et Drak. qui tamen _irrumpere_ et cum
      tertio casu IX, 365; X, 368; XII, 490; XIII, 176 et al. jungi
      docent. Sic et _intrare_, de quo vid. ad VI, 498. Conf. Burm. et
      Heyne ad Virg. Æn. VI, 528.
      380. _sensit_ e Col. recepit Drak. Vulgatam retinui, quia
      _exposcit_, _imperat_, etc. sequuntur.

  Non ultra patiens Fabius rexisse dolorem,
  Concilium exposcit propere, Patribusque vocatis
  Bellum se gestare sinu pacemque profatus,
  Quod sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis                  385
  Inperat, ac, sævo neutrum renuente Senatu,
  Ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
  «Adcipite infaustum Libyæ, eventuque priori
  Par, inquit, bellum:» et laxos effundit amictus.
  Tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.                      390

    382. _Non patiens_, μή δυνάμενος.
    385. _sedeat_, ut _stat_ II, 235; pro _sedeat animo_, h. statutum
    cum animo ac deliberatum habeant, certum sit ac decretum. Nam
    _sedere_ est firmum et inmobile esse, v.c. VIII, 648. Cf. Ind. et
    Virg. Æn. II, 660; IV, 15; V, 418; XI, 551.
    390. Poeta omittit, quæ Livius libro XXI, 19; tradit.

      382. _rexisse_ scripti et antt. edd. ante Juntinam, in qua
      _texisse_ primus dedit Nicander, sensu parum diverso.
      383. Hunc versum ingenio inepti hominis procusum et adsutum esse
      arbitror. Nam primum languet; deinde eo extruso sententia bene
      procedit; denique non adsequor, cur Fabius, qui et iræ impatiens
      est, et senatui interest, novum exposcat concilium, neque extemplo
      pacis conditiones ferat, quod teste Livio XXI, 18 fecit.
      387. Etiam hic versus ejiciendus videtur tamquam insititius. Non
      minus certe languet, et verbum _effundere_ mox repetitur.
      389. _effundit_, non _effudit_, scripti et primæ edd.


    Atque ea dum profugæ regnis agitantur Elissæ,
  Adcisis velox populis, quîs ægra lababat
  Ambiguo sub Marte fides, prædaque gravatus
  Ad muros Pœnus revocaverat arma Sagunti.

    392. _Adcisis_, obpressis, _populis_, Olcadibus, Oretanis
    Carpetanisque, qui delectus acerbitate consternati metum defectionis
    præbuerant. Vid. Liv. XXI, 11, et Polyb. III, 13, 15.
    --_Adflictis_, h.e. male mulctatis, emend. Withof. quia Livius
    illos populos tantum obpressos dicat celeritate Hannibalis. At vid.
    var. lect.
    --_labare_, ut Drak. verbis utar, est deficere, labefactari,
    minari ruinam, nutare, propemodum labi, nondum tamen labi, ut
    egregie notavit Gronovius a Livii Præfationem, et ejus librum XXII,
    cap. 61.
    --_ægra_, infirma.

      391. Vulgo _Elisæ_. Sed vid. ad I, 81.
      392. Vulgatam lect. _Accitis_ ab h.l. alienam esse, et alii jam
      dudum monuere, et ex notis adparet. _Adscitis_ conj. Dausq., quo
      tamen difficultas non tollitur. Melius _Attritis_ N. Heins. ad
      h.l. et ad Claud. Epithal. Honor. v. 179, coll. inf. VI, 301;
      VII, 247; XII, 83; XV, 3; XVI, 454. Proxime tamen ad vulgatam
      adcedit emendatio Barth. Adv. VI, 25 _Adcisis_, quam et Heins. non
      improbavit, et nos cum Lefeb. recipere non dubitavimus. _Adcisæ_
      propr. dicuntur _res_ tenues, extenuatæ, inminutæ, consumtæ,
      debilitatæ, adflictæ, inpr. malis et calamitatibus; unde _populi
      adcisi_ sunt virium exhausti, adflicti et obpressi, vel quorum
      res, opes et vires adcisæ, seu fractæ sunt et infirmatæ. Prior
      dictio in deliciis potissimum est Livio, v.c. III, 10 (ubi vid.
      Intpp.); VI, 5; VII, 29; VIII, 29 al. Burmanno neque τὸ
      _Adtritis_, neque τὸ _Adcisis_ placebat, quia illud de lento
      bello, non de subito impetu, qualis Hannibilis fuerit; hoc autem
      de rebus quidem et _robore_, non vero de populis dicatur. Quod ad
      posterius adtinet, primum analogia nobis favet, et deinde
      contrarium patet ex Silii VIII, 588, et Liv. VIII, 11. Conf. Heyne
      Obss. in Tibul. IV, i, 189.


    Ecce autem clipeum, sævo fulgore micantem,                     395
  Oceani gentes ductori dona ferebant,
  Callaicæ telluris opus, galeamque coruscis
  Subnixam cristis, vibrant cui vertice coni
  Albentis, niveæ tremulo nutamine pennæ;

    395. Splendidum hunc locum de Hann. clipeo Silius tractavit ad
    exemplum Virg. Æ. VIII, 626 sqq. Varia de hoc episodio dicenda
    essent, nisi otium nobis fecissent Ill. Heyne in Exc. IV, ad Virg.
    Æn. VIII, et Cl. _Schlichtegroll über den Schild des Herc._ quorum
    observationes ad h.l. transferre magni nec negotii nec ingenii est.
    Conf. ad VI, 653 sq.
    --_sævo_, δεινῷ summo. Conf. ad I, 2, et Perizon. ad Ælian. V. H.
    I, 1.
    397. _Callaicæ telluris_ dona sunt, quoniam ea metallis, maxime
    auro, abundabat. vid. Martial. X, 16; XIV, 95, et 139, extr.
    _Callaici_, Καλλαϊκοὶ ap. Ptol. et Strab., vulgo Καλλαίκοι,
    _Callæci_, populus Hispaniæ Tarrac. inter Durium et Minium fluvios,
    versus _Oceanum_, ubi nunc fere Gallæcia, seu Gallicia est, et
    superior Portugaliæ pars. Nomen adcepisse dicitur ab ant. urbe
    _Calle_, cujus portus adhuc nomine _Puerto_, vel _Port a Port_
    insignis est, unde Portugalia denominata. Hinc minus recte _Gallæci_
    et _Gallœci_ adpellantur.
    398. _Subnixam_, conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 217; Heins. ad Ovid.
    Met. VI, 715, et Gronov. Diatr. in Stat. c. 55.
    399. _Albentis coni_, propr. clari, vel splendidi, λευκοὶ, et hinc,
    vel ænei, vel aurei, ut _fulva cassis_ V, 78; VII, 637, _aurea
    galea_, Virg. Æn. IX, 50: κόρυθες λαμπροῖσι φάλοισι Hom. Il. ν, 132.

      399. _Albentis_ ἀρχαϊκῶς, non _Albentes_, Col. _coni Flaventis_,
      hoc aurati, conjectura N. Heinsius audacter et frustra: _tutamine_
      Oxon. vitiose. Vid. ad lib. I, 460.

  Ensem unum, ac multis fatalem millibus hastam;                   400
  Præterea textam nodis, auroque trilicem
  Loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
  Hæc, ære et duri chalybis perfecta metallo,
  Atque opibus perfusa Tagi, per singula lætis
  Lustrat ovans oculis, et gaudet origine regni.                   405

    400. _multis fatalem_: elegantissime: πολλοὺς ἀναιρησομένη;
    D. Heins.
    401. _Lorica texta_, contexta, _nodis_, χιτὼν λεπιδωτος, vel
    στρεπτος Hom. Il. ε, 113, φ, 31, et _conserta hamis_ ap. Virg. Æn.
    III, 467; ubi vid. Heyne. Nam _nodi_ dicuntur quæcumque vincula, et
    h.l. catenulæ, (conf. Virg. Æ. I, 296.) annuli, seu circuli, inter
    se inplexi, quibus squamæ junguntur, quique Maroni et inf. V, 140,
    _hami_ vocantur; _bilicem Loricam_ (ut θώρηξ διπλόος ap. Hom. Il. δ,
    133.) memorat Virg. Æ. IX, 707, et XII, 375; sed _trilicem_, Æn.
    III, 467; V, 259, et VII, 639; ad quæ ll. vid. Heyne.
    404. _opibus Tagi_, auro vid. ad I, 155, 234.
    --_per singula lustrat_, pro, perlustrat singula, Draken.
    --Conf. Virg. Æn. VIII, 617 seq. et 730.
    405. _gaudet origine regni_ h. cælatura armorum, clipei in primis,
    originem Carthaginis adumbrante. Male Schmid. dona illa futuri regni
    putat indicia.

      400. _unam_ Col. et Oxon. _una_, hoc simul donum ferebant, recte,
      puto, emend. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins.
      401. _texam_ Col. _intextam_ conj. N. Heins. Præstiterit forte
      _nexam_, vel _lectam_, hoc conlectam, ut apud Virg. Æneid. lib. I,
      v. 320. Sed vid. not.
      402. _Loricam_, _nulli_, non _l. et nulli_, Col. Recte; nam
      _tegimen_ de ipsa lorica intelligendum.
      405. _et gaudet o. r._ Col. _gaudetque et_ Put. Vulgo _gaudetque
      in o. r._


    Condebat primæ Dido Carthaginis arces,
  Instabatque operi subducta classe juventus.
  Molibus hi claudunt portus, his tecta domusque
  Partiris, justæ Bitia venerande senectæ.
  Ostentant caput effossa tellure repertum                         410
  Bellatoris equi, atque omen clamore salutant.

    406. Argumentum clipei exponit poeta, et vv. 406, 425; in epitomen
    redegit, quæ Maro de Ænea et Didone pluribus verbis refert.
    _Condebat_, _Instabat_, _claudunt_, etc. eleganter pro, in clipeo
    videbat imaginem Didonis arcem C. condentis, etc.
    --_primæ_, vel ut _primam_ sup. v. 235, ubi vid. V.L., vel
    antiquioris C. Nam est quoque _Carthago Nova_ in Hispania, de qua
    vid. ad III, 368.
    407. _Instabat operi_ ut ap. Virg. Æ. I, 423 et 504.
    --_subducta classe_ in litus, ut contra _deducere_, more veterum
    satis noto. Conf. Heyne ad Virg. Æn. I, 551.
    408. _Molibus_ lapidum _claudunt portus_ vid. Heyne ad Virg. Æn.
    I, 427; nostræ ed. vol. I, p. 122. _Ed._
    409. _Bitias_ nomen Punicum: teste Serv. ad Virg. Æn. I, 738:
    _classis Punicæ fuit præfectus, ut docet Livius_. Βιθύας memoratur
    Appian. Pun. c. 111, 114, 120; Draken.
    410. Conf. Virg. Æn. I, 441 sq. ubi vid. Heyne in Not. et Exc. XIV.
    Hinc Carthago etiam Κακκάβη olim dicta. Vid. quos Drak. laudat,
    Berkel. ad Steph. Byz. Vid. Καρχηδὼν, Bochart. Geogr. S. II, I, 24,
    et Patin. num. ær. Imper. p. 12.
    411. _omen clamore salutant_ ut XV, 146, et ap. Virg. Æn. III, 524,
    et XII, 257; ubi vid. Heyne.

      409. _justæ B. v. senectæ_ scripti plerique et primæ edd.,
      Græcorum loquendi forma. Vid. App. _juste B. v. senecta_ Wolfius
      Basil. 1522 primus edidit.

  Has inter species orbatum classe, suisque,
  Ænean pulsum pelago, dextraque precantem
  Cernere erat: fronte hunc avide regina serena.
  Infelix, ac jam vultu spectabat amico.                           415

    413. _dextra_ porrecta _precantem_, qui dextram precantem, supplicem
    protendebat. Cf. V.L. Poeta respexit Virg. Æn. I, 519, 525, 597
    seqq. ut in vss. 414, 415; Virg. Æ. I, 575 sq. 613 sq. IV, 1 sqq.

      413. _Ænean_ Græco more pro _Æneam_ cum Drak. scripsi, suadente
      N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. VII, 26: _pulsum p. terraque,
      precantem_ volebat D. Heins. refragg. Dausq. et Drak., cum dextram
      protendere perpetuus sit supplicantium mos, unde frequenter
      _dextra precans_ et _supplex_ dicatur v. c. Virg. Æ. XII, 930.
      Vid. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. III, 721.

  Hinc et speluncam, furtivaque fœdera amantum
  Callaicæ fecere manus: it clamor ad auras,
  Latratusque canum; subitoque exterrita nimbo
  Occultant alæ venantum corpora silvis.

    416. Conf. Virg. Æn. IV, 124 sq. 165 seq.
    417. _manus Callaicæ_, Callaicorum. Conf. v. 397.
    --Conf. Virg. Æn. IV, 129 seqq. Hæc sunt verba Virg. Æn. V, 257
    ubi vid. Heyne. Ernesti nota hæc est: «quæri non debebat, quomodo
    hæc arte effingi potuerint. In his, si cum poeta res est, non est
    argutandum. Possunt sane figuræ ita effingi, ut, qui spectet, sciat,
    utrum clament, nec ne, an aliud quid agant. Sed habet etiam hoc præ
    artifice præcipuum poeta, quod actiones continuare dicendo, et vitæ
    documenta dilucidius exprimere orationis ornatu potest, quam
    artifex, qui unum tantum actionis momentum et veluti punctum figere
    valet. Sic ap. Stat. Theb. I, 550 sq. et Val. Flac. II, 410 sqq. ubi
    in multis frustra argutati sunt intpp.»
    --_it clamor ad auras_, h. putes ire clamorem ad auras, videtur ire
    clamor ad auras. Ita N. Heins. ab acerba censura Barth. Adv. VI, 25
    vindicat poetam. Vid. Gronov. Diatr. Stat. c. 4, et Drak. ad h.l.
    ubi conf. inf. 429, 430, Anacr. XXVIII, 6 seq., Ovid. Met. XIII,
    689, Stat. Th. I, 525 sq. et alia loca, ubi poetæ, incredibilia
    narraturi, ea additis vocc. _pæne_, _credas_, _ putes_, _videntur_
    aliisve mollire solent. Cf. Virg. Æn. VIII, 646, 656, 717, et alia,
    quæ magis ad præstantiam artis, qua in ære expressa sunt, et ad
    ornatum poetæ pertinent, quam ad præcepta artis exigenda sunt. Vid.
    Heyne in Exc. IV, ad Virg. Æn. VIII, p. 229 sq. edit. prior. et
    Lessing Laocoon.
    419. _Occultant alæ_, etc., venantes latebant post alas indaginum,
    pinnas in formidine; ut interpretatur Heyne ad Virg. Æn. IV, 121.
    Marsus et alii _alas_, turbam, _venantum_ intelligunt.

  Nec procul Æneadum vacuo jam litore classis,                     420
  Æquora nequidquam revocante petebat Elissa.

    420, 421. Confer, quæ sint ibi var. lect., et vide Virg. Æ. IV, 393
    sq. 571 sq.

      421. _nequiquam_ scribendum putabant præter Festum Broukh. et alii
      ad Propert. II, 4, 5: _petebat_ Col. et omnes post Marsum edd.,
      quod, ut ap. Senec. Troad. v. 165, pro repetebat positum, at, quum
      classis _vacuo litore_ non _petierit_ mare, sed jam in eo fuerit,
      ab h.l. alienum videbatur Drak. Mens vero poetæ etiam hæc esse
      potest: classis litus, in quod subducta erat, deserebat et jam
      æquora petebat. Ex _petebat_ stupore librarii ortum videtur
      _peribat_ in c. Put., et hinc _preibat_, _præibat_ in Oxon. R. 3.
      Parm. _redibat_ conj. Barth. Adv. VI, 25: _iterabat_ N. Heins.
      coll. Hor. Od. I, 7, 32, cui tamen magis arrisit _operibat_, cum
      classis sæpe poetis _tegere_ et _abscondere mare_, _æquor_ vero
      _sub classibus latere_ dicatur. Hoc non inprobabat Drak., qui
      tamen præferendam censebat emendat. Burm. _tenebat_ coll. Virg.
      Æn. V, 1, 8: _premebat_ edidit Lefeb. Possis et _secabat_ aliaque
      tentare. Sed omnibus his non est opus. Cl. Hæufft in Periculis
      poet. a. 1788 editis et ab Ern. laudatis defendit vulg. _petebat_
      coll. simili loco Val. Fl. I, 136: _operibat_, vel _secabat_ conj.
      etiam Withoff.

  Ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido
  Mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
  Ardentemque rogum media spectabat ab unda
  Dardanus, et magnis pandebat carbasa fatis.                      425

    422. Conf. Æn. IV, 504 seq.
    --_saucia_ vel gravi cura, ut ap. Virg. Æ. IV, 1; vel ense, ut ib.
    v. 646, 663.
    423. Cf. Virg. Æn. IV, 584 sq. inpr. 622, 629.
    424. Vid. Virg. Æ. V, 1 sq.
    425. _Dardanus_, h. Dardanius, Trojanus Æneas. Vid. ad I, 14.
    [recte I, 15]
    --_magnis pandebat carbasa fatis_, ut _fatis vela dare_ dixit
    Virg. Æn. III, 9.
    --_fatis_ per oracula et prodigia monstratis, vel bonis ominibus
    et spe magnæ felicitatis, ad quam eum fata sua ducebant, vel, quod
    malim, mandato magni Jovis, ut ap. Virg. Æn. IV, 614.

  Parte alia, supplex infernis Hannibal aris,
  Arcanum Stygia libat cum vate cruorem,
  Et primo bella Æneadum jurabat ab ævo.
  At senior Siculis exsultat Hamilcar in arvis;
  Spirantem credas certamina anhela movere:                        430
  Ardor inest oculis, torvumque minatur imago.

    426. Conf. I, 93 seq. 119 seqq.
    --_infernis aris_, h. deorum infernorum, τῶν καταχθονίων.
    427. _cruor Arcanus_, quod D. Heins. observavit, potest esse, qui
    Apollonio μυδάλεος et Virg. Æn. IV, 455: _obscænus_ dicitur, vel
    potius, in fossam magicam fusus. In sacris enim, præcipue magicis
    omnia, quibus vis quædam occulta et divina inesse putabatur, quia in
    vulgus nota non sunt, arcana, ἀπόῤῥητα, κρυπτα _seclusa_, _sacra_
    vocantur. Conf. Burm. ad Val. Fl. IV, 15; VI, 477. Cellar. et alii
    existimant, poetam h.l. respexisse ad ritum illum, quo juramenta
    olim, in conjurationibus inprimis, potione sanguinis horrenda et
    sancta facere solebant; v.c. Lydi et Medi Herodot. I, 74. Catilina
    Sallust. b. Cat. c. 22; insulani Atlantici Plat. in Crit. extr.
    reges Asiatici Tae. Ann. XII, 47; (ubi memorat, id fœdus _arcanum_
    haberi, quasi mutuo cruore sacratum) Scythæ Lucian. in Toxari, seu
    de Amicitia c. 37, T. V, p. 273; ed. Schmid. et Mel. II, 1, 7;
    Armenii Val. Max. IX, 11; ext. 3, et alii. Conf. Lips. ad Tac. l.c.
    et Michaelis Colleg. crit. ad Psalm. XVI, 4, p. 107 sqq. et ejusd.
    Jur. Mos. §. 70, et 206; Hinc Sil. sup. I, 102: _diros templi
    ritus_, et inf. III, 140 _sacra horrida_ dixisse videri potest.

    429. _exsultat_ ut VIII, 413 et ap. Virg. Æn. XI, 648, quia dux
    erat, vel ob equum ferociorem.
    430. Viventi similis bella gerere videbatur. Sic _spirantia signa et
    vivos vultus_ dixit Virg. Ge. III, 34; et Æn. VI, 848; _animosa
    signa_ Prop. III, 7, (al. 9) 9.
    --Spirare, ut πνεῖν Il. ρ, 447; al. pro vivere. Cf. Drak.
    431. _torvum minatur_, ὑπόδρα ἰδῶν.


    Nec non et lævum clipei latus aspera signis
  Inplebat Spartana cohors: hanc ducit ovantem
  Ledæis veniens victor Xanthippus Amyclis.
  Juxta triste decus pendet sub imagine pœnæ                       435
  Regulus, et fidei dat magna exempla Sagunto.
  Lætior at circa facies, agitata ferarum
  Agmina venatu, et cælata mapalia fulgent.
  Nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri
  Adsuetas patrio mulcet sermone leænas.                           440

    432. _aspera signis_, ut V, 141, et XI, 279; locutio Virg. Æn.
    V, 267; ubi vid. Heyne. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIII, 235, et
    XII, 700. Propr. clipei latus _asperum signis_ erat.
      [“I, 279” recte XI, 277]
    433. Conf. loc. class. Polyb. I, 32, et inf. VI, 301 seq.
    434. _Ledæis Amyclis_ ubi Leda habitasse dicitur. Conf. IV, 356.
    435. _pendet sub imagine pœnæ_ cf. Gronov. Obss. II, 15, p. 335, et
    sup. v. 343.
    440. Cf. ad I, 406.
    --_Adsuetas_ hominibus.

      436. _magnæ_ conj. Huetius, quod prosaicum est.
      437. _contra_ pro _circa_ Puteol.

  It liber campi pastor, cui fine sine ullo
  Invetitum saltus penetrat pecus: omnia Pœnum
  Armenti vigilem patrio de more sequuntur,
  Gæsaque, latratorque Cydon, tectumque, focique
  In silicis venis, et fistula nota juvencis.                      445
  Eminet excelso consurgens colle Saguntos,
  Quam circum inmensi populi condensaque cingunt
  Agmina certantum, pulsantque trementibus hastis.

    441. Conf. III, 290 sq. et, cujus vestigia Silius pressit, Virg. Ge.
    III, 339 seq. ubi vid. Heyne.
    --_It liber campi_, etc., h. sine ullis terminis et quousque
    libet, pecus libere in saltibus pascitur.
    444. _Gæsa_ vid. ad I, 629.
    --_latratorque Cydon_, canis Cydonius, Cretensis: epitheton ornat.
    Conf. ad v. 689, et sup. ad v. 90.
    --_tectum_, mapalia.
    --_foci_ h. ignis, _in silicis venis_, ut ap. Virg. Ge. I, 135, et
    Æn. I, 174 sq. et VI, vi, 7.

      441. _liber campi_ Col. et Oxon., hoc liberum campi spatium
      habens, cui non peculiaris campus est adsignatus, sed qui modo
      hunc, modo illum occupat, et libere vagatur. Confer inpr. Stat.
      Silv. IV, 2, 24, et Ovid. Ep. Her. I, 80. Vulgatum _campis_ tuetur
      Schmid., putans, verba _liber campi_ non commodum habere sensum,
      et prius sæpe quidem cum genit. jungi, sed semper, ubi liberatio a
      re molesta, invidiosa et ingrata innuatur, quo utique spectant
      V, 212; Lucan. lib. IV, v. 384; VII, 818, et Senec. Hippol. 492,
      quæ loca Drak., et alia, quæ Heins. ad Virg. Æneid. X, 154, ad
      Claud. Laud. Stil. I, 151, et Gronov. Diatr. Stat. c. 2
      congesserunt.
      445. _juvencis_ Col. Parm. Med. _juventis_ Ox. _juventis_ Put.
      _viventis_ quædam edd. _jumentis_ Martin. Herbipol., et post eum
      alii, contra metri leges.
      447. _circa_ R.2.

  Extrema clipei stagnabat Iberus in ora,
  Curvatis claudens ingentem flexibus orbem.                       450
  Hannibal, abrupto transgressus fœdere ripas,
  Pœnorum populos Romana in bella vocabat.
  Tali sublimis dono, nova tegmina latis
  Aptat concutiens humeris, celsusque profatur:
  «Heu quantum Ausonio sudabitis, arma, cruore!                    455
  Quas, belli judex, pœnas mihi, Curia, pendes!»

    449. Iberus extremam clipei oram obit, ut Oceanus ap. Hom. Il. ς,
    607, et Hesiod. Sc. Herc. v. 314; quorum rationem secutus est
    Silius, rejecta ea, quæ perperam placuit Virg. Æn. VIII, 671 sq. ubi
    mare inter terram, quæ in medio clipei est, et infera loca ponitur.
    Sed incidit in Scyllam, dum voluit vitare Charybdim. Subtile certe
    artis judicium non magis in eo, quod fluvius orbem clipei ambit,
    quam quod ibi trajicitur, declarasse videtur.
    451, 452. Vid. ad I, 294.
    453. _sublimis_, superbus, elatus.
    454. _celsus_, capite erecto et obstipo, h. in tergum nimis
    reclinato, cervice rigida, qui habitus est hominis superbi et sibi
    admodum confidentis. Sic «celsus hæc corpore, vultuque ita læto, ut
    vicisse jam crederes, dicebat» ap. Liv. XXX, 32; ubi vid. Duker.
    Conf. Cic. Tusc. V, 14, et Or. I, 40.
    455, 456. Imitat. Virg. Æ. II, 582, et VIII, 537 sqq. ad quæ loca
    vid. Heyne et Cerda.

      449. _pugnabat_ Put.
      456. _judex_, non _vindex_, Col. Ox. R. 2: quod præter Barth.
      defendit N. Heins. coll. Lucan. I, 227; VII, 263 al. ut in
      invidiam Senatus Rom. dicatur, eum sibi arbitrium belli Saguntini
      arrogasse, quod ipse Hannibal ei exprobrat ap. Liv. XXI, 44.
      Adstipulatur ei Drak., qui tamen _judicem_ a _vindice_ nonnunquam
      parum differre monet, præsertim quum _judicis_ sit, ea, quæ contra
      legem fiunt, _vindicare_, unde _belli vindex_ possit esse curia,
      quæ puniendos belli, adversus fœdera inlati, auctores censeat.


    Jamque senescebat vallatis mœnibus hostis,
  Carpebatque dies urbem, dum signa manusque
  Exspectant fessi socias: tandem æquore vano
  Avertunt oculos, frustrataque litora ponunt,                     460

    457 sq. Poeta illuc, unde v. 395 abierat, redit.
    --_senescere_, debilitari, fame, vigiliis aliisque malis consumi,
    ut γηράσκειν ap. Theocr. XII, 2, et Hom. Il. θ, 360; _vallatis_,
    vallo Pœnorum cinctis.
    --_hostis_, Saguntini.
    458. _dies_, tempus, temporis spatium.
    --_Carpere_, ut φθίνειν et φθινύθειν, adtenuare, adterere,
    consumere paulatim et minuere. Cf. Drak. ad h.l. et Gronov. ad Sen.
    Herc. Fur. 874.
    --_signa manusque socias_, auxilia Romanorum.
    459. _fessi_ v. ad I, 566.
    --_æquore vano_, quod vana et inania promittebat, quod frustra
    pollicebatur, classem Romanorum mox adventuram esse. Cf. Heyne ad
    Virg. Æn. I, 392. Sic et _frustrata litora_, quæ frustrabantur spem
    Saguntinorum; vel passive, quæ decepta sunt frustra exspectando
    classem Romanorum, ut litoribus tribuatur, quod ad ipsos Saguntinos
    spectat, et illa quasi frustra sperasse fingantur. Ita per
    prosopopœiam dici, monet Lefeb. coll. Ovid. Met. VIII, 293.
    460. _litora ponunt_ h.c. cogitationes de litore; Withof. coll.
    Valer. Fl. I, 632 _seponite fluctus_. Exempla ibi ab intpp. et h.l.
    ab Heins. laudata parum convenire, idem recte monuit.
    --_ponunt_, pro certo, tamquam exploratum et verum sumunt, vel, si
    malis, putant, existimant, ut passim, et ap. Græcos τιθέναι
    N. Heinsius conferebat inf. IV, 397; VIII, 95; XI, 157, et
    XIII, 473, adeoque adcepisse videtur pro deponunt spem in litoribus,
   h. in adventu classis Rom. frustra positam, vel, ut Schmid.
    explicat, omittunt spectare litora, unde auxilium Rom. speraverant.
    Sed hæc ratio durior videtur iis, quas proposui, etsi nec in his
    satis adquiesco. Conf. V.L.

      457. _vallatus_ ex Col. reponendum putabat Modius, refragg.
      Dausq., N. Heins. et Lefeb.
      458. _quies_, h. belli immunitas, conj. D. Heins. quod recte
      damnant Dausq. et Drak.
      459. _vani_ ex conj. edidit Lefeb., h. qui in rebus vanis spem
      ponunt, qui inania sibi persuadent. Vid. Heyne ad Virg. Æn.
      X, 631. Sed conf. not. _æquore vanos A. o., f. lumina p._ emend.
      Burm. suffrag. Drak. Pro _ponunt_ forte leg. _plorant_, vel simile
      quid.

  Et propius suprema vident: sedet acta medullis
  Jamdudum, atque inopes penitus coquit intima pestis.

    461. Egregia et ornata descriptio urbis, fame et inopia in summas
    angustias detrusæ. Sed poeta nimium fere diu tristibus inmoratur
    phantasmatibus, ad quæ horremus. Juvenes harum deliciarum studiosi
    comparent Ovid. Met. VIII, 799 seq., 824 seq. Claud. b. Gildon. Vid.
    21 seq. et Juven. Sat. XV, 98 seq.
    --_acta medullis_, per medullas, ut _fusa medullis_ inf. v. 515 et
    _sitis acta omnibus venis_ ap. Virg. Ge. III, 483.
    462. _inopes_ victus.
    --_pestis_, h. fames. Conf. ad I, 174.
    --_coquit_, vexat, lente consumit. Vid. ad v. 327. Sic et mox
    _exurit fames_, ut ap. Quintil. XII, 9; ubi c. 8 _ignea f._ dicitur,
    ut λιμὸς αἴθον Callim. H. in Cer. v. 67; ubi vid. Spanh. 463.
    463. _Est_, ἐσθίει, _viscera durantia_, h. obdurantia, seu
    perferentia malum, ut ap. Virg. Æn. VIII, 577. Conf. Ind. et quos
    N. Heins. laudat, Stat. Silv. I, ii, 91; II, i, 141; V, ii, 153;
    Val. Flacc. I, 237; (ubi vid. Burm.) VII, 338; Lucan. II, 256;
    IV, 52, 519; VI, 93; Hor. Od. I, xiv, 7. Drak. interpretatur: fames
    diu celata consumebat viscera, quæ tamen durabant, quoniam non
    repentino, sed lento malo exedebantur.
    --_tabum_ et _tabes_ dicitur lenta corruptio et consumtio cujusvis
    rei et corporis, cujus causa est fames, vel morbus, venenum,
    putredo, pestis, liquatio, etc.

      461. _En_ reposuit Lefeb. sine auctoritate. _Ut_ suspic. N. Heins.

  Est furtim lento misere durantia tabo
  Viscera, et exurit siccatas sanguine venas
  Per longum celata fames: jam lumina retro                        465
  Exesis fugere genis; jam lurida sola
  Tecta cute, et venis male juncta trementibus ossa
  Exstant, consumtis visu deformia membris.

    466 sq. _Exesis_ conf. Bentl. ad Hor. Epod. V, 37.
    --_lurida sola Tecta cute ossa_; conf. Horat. Epod. XVII, 22,
    ibique Bentl. Conf. Theocrit. II, 88 sq. Callim. Hymn. in Cer.
    v. 93, 94, ubi vid. Spanh. Drak. comparavit Senec. Controv. I, 1.
    Quintil. Declam. XII, p. 210, et Claud. bell. Gild. v. 21 seq. 471.
    Conf. Sen. de Ira III, 20; Liv. XXIII, 19 et 30; Cic. Verr. V, 33,
    38.
    --_frustra_ cum _casso labore_, et verba _rores noctis_ cum _terra
    madentem_ juncta languent. Nugatur D. Heins. cujus hæc nota est:
    «Mirum, siccitatem fami opponi. Ita tamen, ut hæc omnia magis
    loquendi genera esse, quam ad historiam pertinere, cognoscas: Græci
    certe insigni elegantia ξηροφαγεῖν de homine egeno dicunt et
    famelico, et ἀναξηραίνειν Callim. H. in Cer. 114, et ἐπὶ ξηροῖσι
    καθιξεῖν Theocr. I, 50.»

      463. _misere_, non _miseris_, Col. _rurantia_, h. rorantia, conj.
      N. Heins. coll. Stat. Th. I, 618 ubi _liquentia viscera tabo_
      legendum docet.
      467. _nervis_ scripsit Lefeb. libris non addicentibus, hoc est,
      tendinibus, musculis, ligamentis, quæ a Græcis, in quibus rudis
      sit Drakenborch., qui absurde _venis_ ediderit, τένοντας et νεῦρα
      vocari nos docet. Sed vir doctus ignorare videtur, _venas_ poetis
      v.c. Virg. Georg. IV, 238, et aliis etiam cutem totumque adeo
      corpus dici, et verba _venis exstant_ jungi posse.
      468. _membris_, non _nervis_, scripti. Vid. ad I, 177.
      [recte I, 178]

  Humentis rores noctis terramque madentem
  Solamen fecere mali, cassoque labore                             470
  E sicco frustra presserunt robore succos.
  Nil temerare piget: rabidi jejunia ventris
  Insolitis adigunt vesci, resolutaque, nudos
  Linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt.

    472. _Nil temerare piget_, non piget, omnia, corium, etc. temerare,
   h. edere, vel, ut N. Heins. exponit, violare morsu res eas, quæ
    victui humano non sunt destinatæ, quod Drak. confirmat loco Ovid.
    Met. XV, 75. Nam _temerare_ est aliquid facere, quo nobis
    interdictum est, vel esse videtur. Conf. ad I, 11, et III, 501.
    --_rabidi jejunia ventris_ ut fere ap. Virg. Æn. II, 356;
    Ἀτέλεστον λύσσαν ἀεὶ βούβρωστιν ἀναιδέϊ γαστρὶ φυλάσσει dixit
    Oppian. Ἁλιευτ. II, 207.
    473, 474. Pelles, vel coria _resoluta_ h. clipeis detracta,
    comedebant, relictis nudis clipeorum cratibus: ut Drak. jam
    exposuisse video. Sed malim fere _resoluta_ adcipere de liquefactis,
    vel aqua mollitis pellibus, ut «Casilinates obsidione Hannibalis
    clausos, lora, necessariis vinculorum usibus subducta, eque scutis
    detractas pelles, ferventi _resolutas_ aqua, mandere» coactos
    fuisse, tradit Val. Max. VII, 6, 2. Eosdem «lora detractasque scutis
    pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandisse» memorat Liv.
    XXIII, 19.

      469. _Umentis_ Col. vid. ad v. 125. _Viventis_ Ox. unde _Uventis_
      conj. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins. qui id passim poetis
      obtrudit. Sed ut taceam, quod Drak. monet, τὸ
      _viventis_ propius ad _umentis_, quam ad _uventis_ adcedere, quum
      literæ _iu_ et _m_ in Longobard. scriptura vix discerni possint,
      quid quæso vulgatum mutare nos cogit? vid. ad I, 259.
      472. _tentare_ volebat Barth. l.c. Male!
      473, 474. Vulgata lectio plane inepta videbatur N. Heins., qui
      varia proponebat, _r. nudo Liquantes_ (h. liquefacientes, seu aqua
      mollientes) _clipeo taurorum tegmina_ (coria) _mandunt_, vel _r.
      nudo Ingentum clipeo taurorum t. m._, vel denique, quod ceteris
      præferebat, _r. nudo Liquentum_ (h. aqua fervida liquefactorum)
      _clipeo taurorum t. m._ Sed vid. not.


    Desuper hæc cælo spectans Tirynthius alto                      475
  Inlacrimat fractæ nequidquam casibus urbis.
  Namque metus magnique tenent præcepta parentis,
  Ne sævæ tendat contra decreta novercæ.
  Sic igitur, cœpta occultans, ad limina sanctæ
  Contendit Fidei, secretaque pectora tentat.                      480

    475. Hercules deus tutelaris Sagunti. Conf. I, 273 seq.
    476. _Inlacrimat_, quod nec diis, nec heroibus indignum est. Vid.
    Köppen ad Hom. Il. α, 349; Riccii Diss. Hom. XIII. Lessing. in Laoc.
    p. 6, et Ill. Harles. ad Val. Flacc. IV, 42; ubi idem Hercules
    lacrimas fundit, ut ap. Virg. Æn. X, 465; ubi vid. Heyne. Conf.
    inf. V, 204, 205.
    477. _tenent_ retinent, impediunt quo minus ipse Saguntinis opem
    ferat.
    478. _novercæ_, Junonis.
    479. Etiam hæc ingeniose fingit poeta. Cf. ad I, 598, et quem
    N. Heins. jam laudavit, Val. Max. VI, ext. 1. «Crediderim tum ipsam
    Fidem, humana negotia speculantem, mæstum gessisse vultum;
    perseverantissimum sui cultum, iniquæ fortunæ judicio, tam acerbo
    exitu damnatum cernentem.»
    480. _secretaque pectora tentat_, secreto ejus animum tentat.

      479. _sacræ_ Med. ut XIII, 282. Vulgatum Drak. tuetur loco Virg.
      Æn. VII, 365; conf. not. ad I, 481.

  Arcanis Dea læta, polo tum forte remoto
  Cælicolum magnas volvebat conscia curas,
  Quam tali adloquitur Nemeæ pacator honore:

    481. _Arcanis læta_, forte solitudinem pro solatio petens. Tum
    _remoto_ dictum pro remota a diis. Sed malim ita explicare:
    _arcanis_ deorum consiliis delectabatur, _polo remoto_, ἐν ἀκροτάτῃ
    κορυφῇ τοῦ Ὀλύμπου, ubi concilia deorum haberi solent; v.c. ap.
    Hom. Il. θ, pr. An _polus remotus_ est simpl. μακρὸς, αἰπὺς, ἀκρος
    Ὀλυμπος? et _arcanis læta_, cui arcana credi solent?
    483. _tali honore_, ut X, 572, et apud Virgil. Æneid. III, 474.
    «multo compellat honore.»
    --_Nemeæ pacator_, ut contra leo _vastator Nemeæ_ dicitur Stat.
    Silv. IV, vi, 40. Ita N. Heins. quem vid. ad Virg. Æ. VI, 804, et ad
    Claud. laud. Stil. III, 284. Cfr. quæ Drak. notavit loca, inf.
    XVI, 246; Stat. Th. IV, 250; Ovid. Epist. IX, 15; Sen. Herc. Œt.
    v. 282; inpr. 1990, et de Benef. c. 13; ubi _orbis terrarum marisque
    pacator_ vocatur Hercules, ut _pacifer_ in numis ap. Beger. Thes.
    Brand. T. II, p. 779, 780, et in marm. ap. Gruter. p. 49, 1, et
    1113, 4.

      481. _solo t. f. remota_ conj. El. Putschius, prob. D. Heins.
      coll. v. 496 seq. Verum non _tum forte_, sed jam diu ante, Fidem
      terra relicta in cælum aufugisse, monent Dausq. et Drak. _sorte_
      contra omnium librr. consensum reposuit Lefeb., quoniam olim nil
      sine sorte actum, unde _sortiri_ etiam sit obtinere, licet sine
      sorte. Quæ recondita doctrina vereor ut sint, quibus adsensum
      extorqueat.
      483. Ita Col. et Oxon. Recte, judice etiam Dausq. qui tamen, ne
      Modio concederet, commodum quoque sensum, quem vellem declarasset,
      inesse contendebat vulgatæ lect., _Quam tamen alloquitur veniæ
      pacator honoræ_, in qua interpretanda nugabatur Marsus, si quis
      unquam. _Neme_ Tell. propius verum.

  «Ante Jovem generata, decus Divumque hominumque,
  Qua sine non tellus pacem, non æquora norunt,                    485
  Justitiæ consors, tacitumque in pectore numen,
  Exitiumne tuæ dirum spectare Sagunti,
  Et tot pendentem pro te, Dea, cernere pœnas
  Urbem lenta potes? moritur tibi vulgus, et unam
  Te matres, vincente fame, te mœsta virorum                       490
  Ora vocant, primaque sonant te voce minores.
  Fer cælo auxilium, et fessis da surgere rebus.»

    [484.] Verbis _ante Jovem generata_, Silius _canam, priscam,
    antiquam Fidem_ declarare voluisse videtur, quibus tamen epithetis
    prisca potius religio innuitur, quam quod ante Jovem nata sit, quo
    sensu Vesta _cana_ dicitur. Ex theogoniis certe id non constat, nisi
    poeta forte Fidem cum Themide confudit, quæ fœderibus et feriendis,
    et religiose _servandis præfice solet_. Cf. Heyne ad Virg. Æ.
    V, 744, et mox v. 494.
    486. _Justitiæ consors_; vid. Jani ad Hor. Od. I, xxiv, 6.
    489. _lenta_ in ope ferenda, secura et parum sollicita; ut VII, 440;
    et XII, 567. Cf. Heins. ad Ovid. Trist. II, 514, et inpr. ad ej.
    Epist. XV, 169, et XIX, 81.
    491. _minores_, ut _parvi_, infantes.
    --_vocant_ et _sonant_, h. invocant, tuum auxilium inplorant et
    præstolantur.
    492. _cælo_, de cælo.
    --_fessis rebus_ vid. ad I, 566.

      485. _norint_, et mox, _tacitoque_, volebat N. Heins.
      489. _unam_, non _una_, scripti.


    Hæc satus Alcmena, contra cui talia virgo:
  «Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi fœdera rumpi,
  Statque dies, ausis olim tam tristibus ultor.                    495
  Sed me pollutas properantem linquere terras
  Sedibus his, tectisque novis succedere adegit
  Fecundum in fraudes hominum genus: inpia liqui
  Et, quantum terrent, tantum metuentia regna,
  Ac furias auri, nec vilia præmia fraudum,                        500
  Et super hæc ritu horrificos ac more ferarum
  Viventes rapto populos, luxuque solutum
  Omne decus, multaque obpressum nocte pudorem.

    495. _Stat_, constituta est.
    --_tristibus_, horrendis, nefariis.
    496. Dii, ætate aurea inter homines commorati, postea inpietate
    eorum commoti terram cum cælo commutarunt: quæ prisca fabula ex
    Hesiod. Ἐργ. v. 174, 201, et Ovid. Met. I, 125, 150,
    nota est.
    497. _Sedibus his_ δεικτικῶς.
    [498.] _Fecundum in fraudes hominum genus_, ut _fecunda culpæ
    secula_ dixit Horat. Od. III, vi, 17.
    499. _Qui terret, plus ipse timet_, Claud. Cons. Honor. IV, 289.
    Cell. Plures ejusmodi sententias congessit Barth. Adv. XLVIII, 11.
    500. _furias auri_ vid. ad I, 32.
    --_liqui furias auri_, etc. h. populos, vel homines cupidos auri,
    et malis artibus felices.
    502. _luxu solutum_, sublatum, _Omne decus_, decorum et honestum.
    503. _nocte_, concubitu, ut III, 429; vel propr. etsi sensus idem
    est. Vitiorum caligine, Mars. 504. Cf. XI, 183; ubi Drak. comparavit
    Lucan. I, 175; Sen. Herc. fur. v. 253; et in Hippol. v. 543.

      497. _novis_, scil. superis, non _Jovis_, scripti, Parm. Med.
      502. _luxoque_ Mars. vitiose in textu, non in comment.

  Vis colitur, jurisque locum sibi vindicat ensis;
  Et probris cessit virtus: en, adspice gentes:                    505
  Nemo insons; pacem servant commercia culpæ.
  Sed secura tua fundata ut mœnia dextra
  Dignum te servent memorando fine vigorem,
  Dedita nec fessi transmittant corpora Pœno,
  Quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri;                    510
  Extendam leti decus, atque in secula mittam,
  Ipsaque laudatas ad Manes prosequar umbras.»

    506. _commercia_, societas, _culpæ_ h. socii sceleris. His solis
    invicem pax est.
    511. _Extendam leti decus_, efficiam, ut eorum interitus memorabilis
    et gloriosus sit.
    --_mittere_, ut _dimittere_, _tollere_, _diffundere_, _efferre_,
    _aperire in sæcula_ (IX, 341) _vulgus_, _ævum_, _populos_, _ora_,
    _diem_, etc., ἱέναι φωνὴν, ἐκφέρειν ἐς ἀνθρώπους, vel φανερὰ
    καταστήσειν ἐς ἀνθρώπους τὰ ἔργα, (ap. Arrian. expedit. Alex. I, 12)
    pro, in cognitionem omnis ævi, omnium populorum et hominum adducere,
    efficere ut semper prædicetur aliquid, vel omnibus innotescat, palam
    facere, divulgare. Similiter _ire_, _abire_, _volare_, _volitare_,
    _ferri_, _venire_, _nasci_ (h. crescere, VIII, 371) _in sæcula_, _in
    ora_, et _per ora hominum_, vel _in ore omnium esse_ de eo, qui tam
    notus fit, vel est, ut omnes et omni tempore de eo loquantur. Conf.
    Drak. ad III, 135; VI, 711; XII, 312; Gronov. Obss. I, 15; Heins. et
    Burm. ad Val. Fl. II, 439. VV. DD. ad Virg. Ge. III, 9, et Æn.
    IV, 195; XII, 235; Broukh. ad Prop. II, 1, 2; Heyne Obss. ad Tibull.
    IV, 1, 200.

      505. _cessat_ R. 2, non inprob. Lefeb.
      507. _Sed si cura_, h. si tibi curæ est, ex emend. N. Heins.
      recepit Lefeb. Totus versus ob ὁμοιόπτωτα auribus est ingratus.
      510. Vulgo parenthesis post _sinunt_ clauditur.


    Inde severa levi decurrens æthere virgo
  Luctantem fatis petit inflammata Saguntum;
  Invadit mentes, et pectora nota pererrat,                        515
  Inmittitque animis numen: tum fusa medullis
  Inplicat, atque sui flagrantem inspirat amorem.
  Arma volunt, tentantque ægros ad prælia nisus.
  Insperatus adest vigor, interiusque recursat
  Dulcis honos Divæ, et sacrum pro virgine letum.                  520

    512. Eleganter pro, faciam, ut Saguntini etiam post mortem
    celebrentur. Cf. Ovid. Epist. XI, 119; ubi vid. Heins.
    --_prosequi_ est voc. exsequiale.
    513. _severa_, irata.
    514. _Luctantem fatis_, δεινῶς, ut _componere fatis_
    I, 39.
    516. _numen_ pro se.
    --_fusa medullis_ vid. ad v. 461.
    --_medullis inplicat amorem_, ut _ossibus inplicet ignem_ ap.
    Virg. Æn. I, 660; ubi vid. Heyne.
    518. _Arma volunt_, moræ inpatientes, prœliique cupidissimi, ut
    IX, 7; ubi Drak. Conf. XIII, 318; Virg. Æ. VII, 340; IX, 539; Stat.
    Th. III, 664, et Val. Fl. I, 67; ubi vid. Burm.
    --_ægros nisus_, vires tenues.
    519. _interius recursat_, ut _animo recursat_ dixit Virg. Æ. I, 662,
    et IV, 3.
    520. _sacrum pro virgine letum_, mors egregia, laudabilis et honesta
    (v. ad VII, 9) pro fide servanda.

      513. _levi_ Col. recte, ut ap. Virg. Ge. I, 489. Vulgg. _severa
      Jovi_, h. irata J., ob cladem Saguntinis inminentem, quos præmio,
      non pœna adficere, Jovis erat, fœderum præsidis. Ita Barth. Adv.
      VI, 25. Male Marsus, quæ etiam ipsum Jovem ad fidem servandam
      coegit, quod tamen contra Modium defendit Dausq., cui nec
      displicet Gossuini conj. _Jovis d. a. v._, quia Jupiter præses
      istius regionis.

  It tacitus fessis per ovantia pectora sensus,
  Vel leto graviora pati, sævasque ferarum
  Adtentare dapes, et mensis addere crimen.
  Sed prohibet culpa pollutam extendere lucem
  Casta Fides, paribusque famem compescere membris.                525

    521. _fessis_ vid. ad I, 566.
    522. _Vel leto graviora pati_; quum quis non capit generosæ virtutis
    stimulos, mortem ipsam contemnit, Barth. Adv. X, 24. Sed verba hæc
    spectant potius ad _sævas ferarum dapes_, quas propter ea, quæ poeta
    v. 523 et 525 adjecit, recte exponunt, carnes humanas, quas feræ
    invadant, quasque Euripidi Hecub. v. 1072: θοίναν ἀγρίαν θηρῶν,
    Senec. Thyest. 150 _dapes feras_, Minuc. Fel. in Octav. c. 8
    _inhumanos cibos_, et Tertull. Apolog. c. 9 _feram libidinem_, dici
    monent D. Heins. et Drak. Rem ipsam permultis obsessarum urbium
    exemplis illustrarunt Dausq. et Drak.
    525. _Casta Fides_ vid. ad I, 481.
    --_paribus_, humanis: unde _crimen et culpa_. Conf. vid. 635.

      521. _It_, non _Et_, Col. ut III, 215; XII, 244; Virg. Æn.
      II, 173; Stat. Th. I, 494; V, 239, et aliis locis, quæ excitarunt
      N. Heins., Drak. et Gronov. Obss. IV, 18.
      522. _fœdasque_ conj. Burm.


    Quam simul invisæ gentis conspexit in arce
  Forte ferens sese Libycis Saturnia castris,
  Virgineum increpitat miscentem bella furorem,
  Atque, ira turbata gradum, ciet ocius atram
  Tisiphonen, imos agitantem verbere manes,                        530

    526 seq. Facile adnoscas imitatorem Virg. Æn. VII, 323 sqq. ubi vid.
    omnino Heyne, et conf. Æn. XII, 845 seq.
    528. _miscentem bella_ vid. ad I, 69.
    529. _ira turbata_, commota, incitata, κατὰ _gradum_,
    irate gradum adcelerans. Conf. V.L. et ad I, 477.
    --_ciet_, ut ap. Virg. Æ. VII, 325; ubi vid. Heyne.
    530. _agitantem_ vid. ad I, 146.
    --_imos agitantem verbere manes_ conf. Virg. Æn. VI, 555 sq. inpr.
    v. 570, 571.

      526. _conspexit_, non _prospexit_, Col.
      528. _miscentis_, vel _miscenti_ malebat N. Heins.
      529. _ira_ Colon. et Put. ut v. 617, 642, et IX, 23, Drak. _ita_
      antt. edd.  [“v. 617” recte v. 619]

  Et palmas tendens; «Hos, inquit, Noctis alumna,
  Hos muros inpelle manu, populumque ferocem,

    531. Cerda ad Virg. Æn. VII, 330, Silium reprehendit, quod præter
    decorum neglexerit majestatem regiam Junonis, quam Furiis
    supplicasse, seu palmas tetendisse fingat. Contra poetam consulto
    potius ad tam indignas preces demisisse Junonem, ut eo magis
    elucesceret acerrimum ejus in Romanos odium, coll. Ovid. Met.
    IV, 444, 445 et 471, suspicabatur Drak. Mihi potius viri docti
    argutari, nec preces, modo nimis supplices non fingantur, vel, ut
    in simili loco Ovid. Met. IV, 471, et mox v. 533, cum mandatis
    misceantur, dignitatem Junonis dedecere videntur. Conf. Hom. Il.
    ξ, 232 seq. Virg. Æn. I, 64 seq. et al. Forte etiam Juno h.l. manus
    non tetendisse censenda est, ut supplicaret, sed ut urbem Furiæ
    ostenderet, quod ex verbis ejus, δεικτικῶς pronuntiatis, _hos
    muros_, etc. probabile fit. Si vero jure vituperatur poeta, cur id
    non feramus in Silio, quum et bonus quandoque dormitet Homerus? vid.
    V.L.
    --_Noctis alumna_ Conf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 250; VII, 331;
    XII, 846, 860.
    532. _muros inpelle_ prorue, _manu_, magnifice, ut _montem Inpulit
    in latus_ Æolus ap. Virg. Æn. I, 82, ubi vid. Heyne.

      531. _Et palma ostendens_ corrig. N. Heins., quod nimis forte
      cupide adripuit Drak., ut Juno non supplicet, sed Saguntum digito
      monstrans satis dictarorie eam protinus exscindere jubeat; quasi
      non codem modo explicari possit vulgata. Antiquitas autem _palm’
      ostendens_, vel _palmostendens_ scriptum putabat, refrag. Lefeb.,
      qui in priscis libris _palma tendens_ se reperisse testatur, et
      hinc _palmam tendens_ edidit.

  Dextris sterne suis; Juno jubet: ipsa propinqua
  Effectus studiumque tuum de nube videbo.
  Illa Deos summumque Jovem turbantia tela,                        535
  Quîs Acheronta moves, flammam inmanesque chelydros
  Stridoremque tuum, quo territa comprimit ora
  Cerberus, ac, mixto quæ spumant felle, venena,
  Et quidquid scelerum, pœnarum quidquid et iræ
  Pectore fecundo coquitur tibi, congere præceps                   540
  In Rutulos, totamque Erebo demitte Saguntum.
  Hac mercede Fides constet delapsa per auras.»

    535. Omnia graviter horrendisque imaginibus expressa, nec minus
    præclare ad animi æstum, cui ipse quoque verborum sonus respondet.
    --_tela_, arma, quæ mox nominantur.
    536. _Acheronta_, ut ap. Virg. Æn. VII, 91, 312.
    --_moves_, concutis, vel terres, vel vexas.
    --_flammam_, faces.
    537. _Stridorem tuum_, sibilum serpentum tuorum, vel serpentes tuos
    sibilantes. Eumenides ὀφιοπλόκαμοι, de quo vid. Cl. Hermanni Mythol.
    T. II, p. 488. Serpentes autem ac flammæ proprie _stridere_,
   h. argutum sonum edere dicuntur. Vid. Ind. et Heyne ad Virg. Æ.
    VI, 288; Broukh. ad Tibull. I, iii, 72.
    540. _Pectore fecundo_, ut ap. Virg. Æn. VII, 338.
    --_coquitur tibi_, a te. Conf. ad v. 327.
    541. _Rutulos_ ut I, 584.
    --_Erebo demitte_, vid. ad I, 439.
    542. _Hac mercede constet_, hanc m. habeat.
    --_Fides delapsa per auras_, h. Fidei descensus. Conf. v. 513 sq.
    ἀνεμώλιος, vana, D. Heins. Male!

      533. _suis_, non _tuis_, Col.
      534. Vulgo perperam legitur, _ipsa propinqua Effectus: studiumque
      tuum quo comprimit ora Cerberus_, etc., prob. Dausq., ut
      _propinqua_ sit verbum, pro depropera, ut v. 281. et Virg. Æn.
      X, 254. Sed tres versus, tamquam avulsa a corpore membra, recte
      VV. DD. ex membrr. Colon. restituere.
      537. _Stridoremque jubæ_, h. comæ, frustra emend. N. Heins.


    Sic voce instimulans, dextra Dea concita sævam
  Eumenida incussit muris, tremuitque repente
  Mons circum, et gravior sonuit per litora fluctus.               545
  Sibilat insurgens capiti, et turgentia circum
  Multus colla micat squalenti tergore serpens.

    543. Magnifica hæc, et ad potentiam Junonis declarandam adcommodata.
    Præterea poetam decet, non verba Furiæ, sed ipsam extemplo rem
    memorare. Confer lib. IV, 430 seq. Heyne et Cerda ad Virgilium,
    Æneid. lib. VII, 341, et Burmann ad Valerium Flaccum, IV, 80. Nec
    Juno Furiam mittit, vel immittit urbi, sed _dextra incutit muris_.
    His et seqq. verbis multum lyrici spiritus inest. Splendide
    adumbratur vis Junonis, et celeritas Eumenidum, quæ ὠκύδρομοι ὥς τε
    νόημα dicuntur Orph. H. LXVIII, 9; de quo vid. Hermann. l.c.
    --_concita_ ira, irata, vel potius celeriter, repente.
    546. _Sibilat insurgens capiti_, ut ap. Virg. Æ. XI, 754, 755, et
    Ge. III, 553.
    547. _squalenti_ vid. V.L.

      546. _circa_ Col. Oxon. R. 3. Parm. Med. unde vel recipiendum, vel
      ex _circu_ ortum videtur.
      547. _squamoso_ Junt. et Ald. quod glossam redolet. Nam _squalens_
      vulgo putant esse squamosum. Sed vid. Heyne ad Virg. Æneid. lib.
      X, vers. 314. _tergore_, non _pectore_, scripti.

  Mors graditur, vasto pandens cava guttura rictu,
  Casuroque inhiat populo: tunc Luctus, et atri
  Pectora circumstant Planctus, Mœrorque, Dolorque,                550
  Atque omnes adsunt Pœnæ, formaque trifauci
  Personat insomnis lacrimosæ Janitor aulæ.

    548. Similis Tisiphones comitatus ap. Ovid. Met. IV, 483 seqq. quem
    locum Silius ante oculos habuisse videtur, ut Virg. Ge. III, 552.
    Singulæ, quas poeta duxit, lineæ horrorem nobis incutiunt, maxime
    imago _mortis_, ingluviem suam dilatantis, rictum in immensum
    diducentis, et insatiabili cupiditate omnia devorantis. Ipsam
    gradientem, faucesque ejus quasi apertas cernimus. Eadem imago
    poetis Orientalium familiaris est. Conf. v.c. Habac. II, 5, et Esai.
    V, 14; ubi vid. Lowth.
    551. _Pœnæ_, Ποιναὶ Deæ ultrices, quæ prop. τοὺς φονεῖς sequuntur et
    puniunt, unde ἐμποίνιμοι dicuntur Sophocli in Ajace; D. Heins.
    Quidam eas a Furiis distinguunt. Vid. Burm. ad Val. Fl. VII, 147;
    Barnes. ad Eurip. Suppl. 490; Ernesti Clav. Cic. Markland. Epist.
    crit. p. 125, et, quos Draken. laudat, Scalig. ad Virg. Culic.
    v. 218; Delr. ad Sen. Med. v. 13; Barth. Adv. XXI, 9, et 20, et ad
    Stat. Th. VIII, 25. Vulgarem tamen vocis vim non spernendam putabat
    Drak.
    --_formaque trifauci Personat_; doctius _latratu trifauci
    personat_ dixit Virg. Æn. VI, 417.
    552. _Janitor aulæ_ ut ap. Hor. Od. III, ii, 16.

      548. _cava pandens guttura_ Col. quod forte non spernendum.
      549. Hunc versum VV. DD. e MSS. Col. et Ox. revocarunt. Voces
      autem _luctus_, _planctus_, _mœror_, _dolor_ et _pœnæ_ majoribus
      literis scripsi, quoniam pictura efficitur vividior et magis
      poetica, si abstracta cogitentur personata. Cf. Virg. Ge.
      III, 552, ubi vid. Heyne et Voss.
      550. _circumstant_, non _circumdant_, scripti et R. 2.

  Protinus adsimilat faciem mutabile monstrum
  Tiburnæ, gressumque simul, sonitumque loquentis.
  Hæc bello vacuos et sævi turbine Martis                          555
  Lugebat thalamos, Murro spoliata marito;
  Clara genus, Daunique trahens a sanguine nomen.

    553. Tisiphone formam mutat, ut Alecto ap. Virg. Æn. VII, 415 seqq.
    ubi vid. Heyne ad v. 328, et de vulgari poetarum ratione, qua Deos,
    humana forma indutos, noti fere alicujus et familiaris, ad mortales
    adcedere fingunt, ej. Exc. XIII, ad Æn. I. Ipsa specie divina ac
    terribili videndam se præbet Tisiphone ap. Ovid. Met. IV, 485 sqq.
    554. _Tiburnæ_, viduæ Murri, de quo cf. I, 376 sqq.
    555. _turbine Martis_ cf. ad II, 4.
    [557.] _Dauni_ cf. ad I, 291.  [556]

      553. _adsimilat_ pro _adsimulat_ edidi, usu quidem invito, sed
      etymologia ac vi verbi id postulante, et faventibus libris,
      nonnunquam omnibus v.c. Tac. Germ. c. 9. Adsentiuntur nobis Heins.
      et Heyne ad Virg. Æn. XII, 224; Scheller. in Lex. et præceptis
      styli; Barth. ad Claud. Ruf. II, 81, ad Stat. Th. IV, 261; et
      alii. Sed refragantur inpr. Gron. Diatr. Stat. c. 6, et Ernesti ad
      Cic. Invent. I, 28, ad Tac. Germ. 9, et vit. Agric. c. 10.
      557. _Daunique_, non _clarumque_, Col. et Ox. _Daunique t. ab
      origine n._ ad oram Aldini cod. ex ant. exemplari notatum vidit
      N. Heins. Idem v. 558 _cultus_ malebat, quoniam vultus jam antea
      mentio facta. Sed Drak. recte jam monuit, orationem ita procedere:
      Huic itaque Tiburnæ pares vultus quum induisset Tisiphone,
      dispersis crinibus sectisque genis, etc. _inducta_ Put.

  Cui vultus induta pares disjectaque crinem
  Eumenis in medios inrumpit turbida cœtus,
  Et mœstas lacerata genas; «Quis terminus, inquit?                560
  Sat Fidei proavisque datum! vidi ipsa cruentum,
  Ipsa meum vidi lacerato vulnere nostras
  Terrentem Murrum noctes et dira sonantem:
  Eripe te, conjux, miserandæ casibus urbis,
  Et fuge, si terras adimit victoria Pœni,                         565
  Ad manes, Tiburna, meos: cecidere Penates,
  Occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis.
  Mens horret, nec adhuc oculis absistit imago.
  Nullane jam posthac tua tecta, Sagunte, videbo?

    559. _turbida_, perturbata mente, vel acriter, inpetuose, violenter.
    560. _Quis terminus_ calamitatis vestræ erit? quando miseram
    finietis vitam?
    561. _Sat Fidei proavisque datum_, jam omnia præstitistis, quæ ad
    fidem socialem gloriamque majorum tuendam a vobis fieri exigique
    poterant. Vid. V. L.
    562. _meum Murrum_, suaviter et ad amoris adfectum apte. Conf. ad
    VIII, 122.
    563. _noctes_, somnum, proprie me noctu. Conf. III, 216; ubi Drak.
    laudat X, 348, Virg. Æn. IV, 530; Stat. Th. IX, 600. Contra _somnus_
    pro nocte ponitur. Vid. ad III, 200.
    564 sqq. Confer Virgilium, Æneid. II, 289, sq.
    568. _imago_, εἴδωλον.

      561. _Sat F. p. datum_ Col. quod firmatur verbis Virg. Æn. II,
      291; IX, 135, et Val. Fl. III, 688. _Sat datum_ etiam Oxon. si
      fides habenda Barth. Adv. VI, 25, sed _Stat datum_, teste
      N. Heins. Vulgo _Stat F. p. datus_, et _Stat datur_ R. 3.
      562. _funere_ ingeniose conj. Lefeb. coll. Virg. Æn. IX, 492 ubi
      _lacerum funus_ dicitur cadaver dilaniatum. Vid. not. ad v. 647.
      Mihi vero ipsa quoque vox _lacerato_ suspecta videtur, quia modo
      præcessit. Forte poeta scripsit _laniato funere_, vel _laniatum_
      (_laniatu_) _vulnere_.

  Felix, Murre, necis, patriaque superstite felix.                 570
  At nos, Sidoniis famulatum matribus actas,
  Post belli casus vastique pericula ponti,
  Carthago adspiciet victrix, tandemque supremum
  Nocte obita Libyæ gremio captiva jacebo.

    570. Imitat. Virg. Æ. XI, 158 sq.
    574. _Nocte obita_, ut _morte obita_ ap. Virg. Æ. X, 641.
    --_Libyæ gremio_, in Libya (ut III, 878; IV, 786; XII, 203)
    adeoque in terra peregrina et hostili, procul a patria, ut _captiva
    jacebo_, moriar et sepeliar: quod non minus fere miserum veteribus
    videbatur, quam sepulcro prorsus carere; quod vel ex Ovidio
    tironibus notum. Cf. X, 547; XIII, 875, et Drak. ad IV, 77.
    [“III, 878 ... XII, 203” recte III, 678 ... XII, 204]
    --_jacere_, ut κεῖσθαι, de mortuis et sepultis centies obvium:
    quod multis exemplis probant Drak. inf. ad v. 594; Passerat. et
    Broukh. ad Prop. I, vii, 24; Heins. ad Ovid. Trist. III, i, 50;
    Burm. ad Phædr. I, 24, et ad Petron. III, p. 666.

      574. _Nocte_ Col. Ox. R. 2. Vulgo _Morte_, quod nec ipsum
      elegantia sua carere judicabat Drak. coll. Virg. Æ. X, 641; Lucr.
      I, 135 al. Sed haud dubie glossema sapit: nam ut _vita_ passim
      _lux_, ita _mors_ poetis, vulgari euphemismo, _nox_, _somnus_,
      _sopor_, _tenebræ_ dicitur, κελαινὴ νὺξ et σκότος Hom. Il. δ, 461;
      ε, 310; ὕπνος χάλκεος, νήδυμος, νήγρετος, vel τανηλεγὴς θάνατος
      Il. θ, 70; χ, 210. Hinc et somnus θανάτοιο συνέμπορος, et mors
      παλαιότερος κασίγνητος ap. Coluth. rapt. Hel. v. 357, 359. ὕπνος
      γείτων et κασίγνητος θανάτοιο Hom. Il. ξ, 231; Virg. Æ. VI, 278,
      et Hesiod. Theog. 755, ubi uterque Νυκτὸς quoque παῖδες vocantur.
      Sexcenta poetarum exempla congesserunt et librarior. fraudem
      notarunt Drak. ad V, 526, X, 173; XIII, 129, 708. Cerda ad Virg.
      Æn. X, 745; Ill. Harles. ad Coluth. l.c. Broukh. ad Prop. II, 13,
      17, et 15, 24; Lambin. et Jani ad Horat. Od. I, 4, 24; 24, 5; 28,
      15; III, 11, 38.

  Sed vos, o juvenes, vetuit quos conscia virtus                   575
  Posse capi, quîs telum ingens contra aspera mors est,
  Vestris servitio manibus subducite matres.
  Ardua virtutem profert via: pergite primi
  Nec facilem populis, nec notam invadere laudem.»

    575. _vetuit_, prohibuit.
    --_conscia virtus_ ut ap. Virgilium, Æneid. lib. V, 455; X, 872;
    XII, 668.
    576. Stoice disputat, ut XI, 186 seqq. ubi Drak. laudat verba Sen.
    Herc. Œt. 111, _miser non est, qui mori potest_.
    --_telum_ dicitur quodcumque instrumentum, quo nos defendimus:
    hinc remedium, tutela, præsidium, vel adjumentum, ut VI, 359;
    XVI, 62; Cic. Læl. c. 17, et ad Div. VII, 16; Liv. III, 55, 69;
    IV, 28; VI, 35. Similiter ἀσπὶς ap. Æschyl. Agam. 1446; ἕρκος,
    ἐρεισμα, πύργος, κίων, ἕρμα ap. Hom. Il. α, 284; δ, 117, 137; π,
    549, al. _murus_ inf. XVI, 68; ubi. Drak. monet, sic et _murum_ dici
    Ovid. Met. XIII, 281; Claud. Cons. Hon. IV, 109; _pericli turrim
    clipeumque_ Claud. in Rufin. I, 267; _clipeum_ eid. laud. Stilic.
    II, 62; et Cons. Hon. IV, 433.
    578. _via Ardua_, difficilis, δυσχερὴς, _virtutem profert_, palam
    facit, ad eam ducit. Conf. ad IV, 603.
    579. _populis_, vili humilique turbæ. Vid. ad I, 399, et Burm. ad
    Val. Fl. I, 10.
    --_laudem invadere_, ad eam adspirare, occasionem ejus comparandæ
    cupide amplecti, ut IX, 12, et ap. Virg. Æn. IX, 186.
    --_nec notam laudem_, insolita virtutis documenta.

      578. _præfert_ conj. N. Heins.


    His ubi turbatas hortatibus inpulit aures,                     580
  Inde petit tumulum, summo quem vertice montis
  Amphitryoniades spectandum ex æquore nautis
  Struxerat, et grato cineres decorarat honore.

    580. _inpulit aures_ ut ap. Virg. Æn. XII, 618, et Ge. IV, 349.
    --_Inpellere_, ut _pellere_, _quatere_, _ferire_, _pulsare_,
    _percutere_, _verberare_ aures, vel oculos: de quo v. Drak. ad
    III, 694, et IV, 7; Burm. ad Quintil. Declam. 301, p. 584, et ad
    Val. Fl. I, 743.
    581. _tumulum_, sepulcrum, quod Hercules Zacyntho, socio et comiti
    suo, exstruxerat. Conf. I, 274 sqq.

  Excitus sede (horrendum) prorumpit ab ima
  Cæruleus maculis auro squalentibus anguis.                       585

    584. Serpentis portentum, et ipsa quoque verba petita sunt ex Virg.
    Æn. V, 84. sqq. coll. II, 203 seq. ad quæ loca vid. Heyne. Ab
    omnibus fere antiquis populis, et primum quidem, ut videtur, a
    Phœnicibus et Ægyptiis, (de quibus vid. Philo apud Euseb. Præp.
    Evang. I, 10, p. 40 seq. ed. Vales., Bochart. Hieroz. P. II, p. 429;
    Ælian. H. Æn. XI, 17; Herodot. II, 72; Barth. ad St. Th. V, 460)
    serpentibus aliquid divini tribui, ipsique ἀγαθοὶ δαίμονες et Dii
    quoque haberi solebant. Eorum symbolis genios inprimis hominum et
    locorum adumbratos fuisse, docent præter Heyn. l.c. et D. Heins. ac
    Drak. ad h.l., Seguin. Diss. de Agathodæm. et in Select. Numism.
    p. 85. Gorius ad Donii Incr. antt. p. 44; Meurs. ad Lycophr.
    Cassandr. v. 1473; Spanh. de Usu et Pr. N. Diss. III, p. 173, 192.
    Acta Erudit. A. 1723, p. 84 seq. Conf. inf. ad VI, 283 seq. Nec
    cuiquam id mirum videbitur, qui meminerit, serpentes olim τὸ
    ἐγχώριον, ubertatem, potentiam, felicitatem, (vid. Seguin. et Spanh.
    ll.cc.) sapientiam, (unde Apollonium, quamvis, ut Pythagoræus, a
    comedendis carnibus abstinuerit, δρακόντων καρδίας δήπου καὶ ἥπατος
    ἀπογεύσασθαι, ὡς ἂν καὶ τῆς παρὰ τούτοις κοινωνήσοι σοφίας, tradit
    Philost. in ej. vita I, 14, et III, 3) immortalitatem denique et
    æternitatem, propter orbem suum, innuisse: ut taceam, veteres ipsis
    vim sanandi, (quocirca Æsculapio sacri fuere, de quo vid. Ælian. H.
    Æn. XI, 2; Macrob. I, 20, et Festus voc. _dracones_) et vaticinandi
    incantandique adsignasse, maxime in Oriente, ubi augures propterea
    magicis eos carminibus fascinabant. De hac ὀφιομαντείᾳ et ὀφιολατρε
    vid. præter laudatos VV. DD. Hermann. de mythis Lyricorum, not. 900;
    Bochart. Hieroz. I, i, 3, p. 21 et II, iii, 6 et 14; Zornii Bibl.
    Antiq. T. II, p. 679 seqq. Selden. de diis Syris II, 17; Voss.
    Theol. gent. IV, c. 63. Nieubov. Itiner. Sinens. p. 56, 61, 92; al.
    Kircher. China Illustr. p. 25, 32, 41. --_ab sede_, tumuli parte,
    _ima_, ut _ab imis adytis_ ap. Virg. Æn. V, 84.
    585. _auro squalentibus_ v. ad I, 211, et Heyne ad Virg. Æn. X, 314.

      584. _prorumpit_, non _prorupit_, scripti.

  Ignea sanguinea radiabant lumina flamma,
  Oraque vibranti stridebant sibila lingua:
  Isque inter trepidos cœtus mediamque per urbem
  Volvitur, et muris propere delabitur altis,
  Ac similis profugo vicina ad litora tendit,                      590
  Spumantisque freti præceps inmergitur undis.

    587. _lingua vibrans_ se, celeriter huc illuc se movens, adeo ut
    triplex esse videatur, quod notat Serv. ad Virg. Æn. II, 211; unde
    _trifida_ et _trifulca_ poetis dicitur. Conf. ad I, 539, et VI, 222;
    Heins. ad Ovid. Met. III, 34.
    --_stridebant_ v. ad v. 537.

      587. _Oreque, vibranti_, etc. edidit Lef., operarum forte incuria,
      lectore certe ne admonito quidem.


    Tum vero excussæ mentes, ceu prodita tecta
  Expulsi fugiant Manes, umbræque recusent
  Captivo jacuisse solo: sperare saluti
  Pertæsum, damnantque cibos; agit addita Erinnys.                 595

    592. Conf. sup. ad v. 365.
    593. _Manes_ tectorum præsides poeta facit: Lares enim et Manes pro
    iisdem ab antiquis colebantur, quod vel ex Festo voc. _Pilæ_ patet;
    unde et _Maniam Deam_ matrem Larum colebant (v. Macrob. Sat. I, 4),
    et primo omnium in urbium obsidionibus manes excantabant, cantuque
    eliciebant, D. Heins. Conf. Macrob. Sat. I, 7; Apul. de Deo Socr.
    p. 50, et Martian. Cap. II, p. 40; ubi docet, _Manes_ ac _Lemures_,
    si vitæ prioris adjuti fuerint honestate, in _Lares_ domorum
    urbiumque verti: si autem depraventur ex corpore, _Larvas_ vocari ac
    _Manias_. Plura vid. ap. Guther. de jure Manium, et Noris. Cenot.
    Pis. Sed possis etiam _tecta_ de tumulo Zacynthi (v. 581), vel de
    aliorum mortuorum cæsorumque tumulis, vel de tota urbe, et _Manes
    umbrasque_ de animabus, circa tumulos suos vagantibus, adcipere.
    Vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, ii, 15.
    594. _Sperare saluti_, ut X, 630 _desperaverit urbi_, et ap. Thucyd.
    ἐλπίζειν τῇ τύχῃ Lefeb.
    595. _damnant_, recusant, spernunt, ut III, 331; VII, 105. Cf.
    V, 60.
    --_agere_ et _agitare_, h. stimulare, incitare, vel angere,
    vexare, Furiæ passim dicuntur. Ernesti monet, voce _addita_ etiam
    simpl. vim adverbii _insuper_ exprimi posse, hoc sensu: non satis
    est, Saguntinos de salute desperare, et damnare cibos, sed agit eos
    _insuper_ Erinnys, furore et amentia inbuens, ut eo alacrius mortis
    consilium capiant. Cf. inf. XIII, 291 sqq.

      592. _excussæ mentes_ probb. Modio et Heinsiis, coll. Stat. Th.
      III, 93; Lucan. IV, 536; Plin. Ep. I, 18. _Excuti_, pro percuti.
      concuti, percelli, terreri, ut ἐκπλήσσεσθαι ap. Hom. Il. ς, 225;
      Od. ς, 230: _excussi_ (κατὰ) _mentes_ (ut ἐκπλήσσεσθαι φρένας
      dixit Hom. Il. ν, 394, et π, 403), emend. Gron. Diatr. Stat. c.
      43, et ad Senec. de ira I, 7, quod doctius est et V, 54; IX, 644,
      alibique occurrit, sed N. Heins. minus placet, quia τὸ _expulsi_
      mox sequitur: _excussi mentem_ reposuit Lefeb. Pro vulgata
      _excussi amentes_, quæ glossema videtur Drak., quum _amens_ sit,
      cui _mens excutitur_, perperam stat Dausq., qui cum Cell.
      interpretatur: _excussi_, prolapsi domo in publicum, compita,
      forum, rogum, quasi extra mentem terrore positi.
      594. _jacuisse_ Colon. ut v. 574. Vulgo _latuisse_. Utrumque bene
      et ἀοριστῶς dicitur.
      595. _damnantque cibos_ Col. et Parm. _clamantque c._ Put. vid. ad
      v. 52; _damnatque c._ Mart. Herbipol. _damnare cibos agit_ Gryph.
      et Nut. non improb. N. Heins. Vulgo _damnant cibos_, contra metri
      leges: _addita_ (h. infesta, non, ad cetera mala accedens, ut vult
      Schmid.) Put. cui favet auctoritas Virg. Æn. VI, 90, ubi vid.
      Heyne. Cf. etiam Burm. ibid. et ad Val. Fl. V, 286; Gronov. ad
      Senec. Herc. F. 1237. Vulgg. _abdita_, quod accipiunt pro,
      occultata in Tiburnæ specie.

  Haud gravior duris Divum inclementia rebus,
  Quam leti proferre moras: abrumpere vitam
  Ocius adtoniti quærunt, lucemque gravantur.
  Certatim structus subrectæ molis ad astra
  In media stetit urbe rogus; portantque trahuntque                600
  Longæ pacis opes quæsitaque præmia dextris,
  Callaico vestes distinctas matribus auro,
  Armaque Dulichia proavis portata Zacyntho,
  Et prisca advectos Rutulorum ex urbe Penates.

    597. _moras proferre_, ut _moras trahere_ dixit Virg. Æ. X, 888, et
    _moras producere_ Terent. And. III, v, 9.
    --_moræ_ propr. non proferuntur, sed meta, finis, Schmid.
    --_abrumpere vitam quærunt_ ut ap. Virg. Æ. IV, 631, _invisam
    quærens abrumpere lucem_. Locutio a Parcarum filo petita. Conf. ad
    VII, 33.
    598. _gravantur lucem_ tolerare, vel propter lucem; βαρύνονται τὸν
    βίον, ægre ferunt vitam, ipsis gravem et molestam. _Gravamur re_,
    quam quum maxime sustinemus et utcumque ægre ferimus; at _gravamur
    rem_, quam, si jam ferimus, tentamus excutere, vel nondum susceptam
    recusamus ac procul habemus: quod pluribus docent, a Drak. laudati,
    Gronov. ad Sen. Thyest. v. 106, ad Liv. XXI, 23, et in Diatr. Stat.
    c. 24, et Græv. ad Justin. XX, 2.
    599. Conf. Liv. XXI, 14 et Appian. Hisp. c. 12.
    --_struere_ voc. propr. de acervo et rogo: unde _strues_.
    600. _stetit_ ut ap. Virg. Æ. III, 63, et Val. Flacc. I, 98.
    601. _Longæ pacis opes_, longa pace quæsitas, quæ eleganter _mites
    opes_ vocantur XIV, 653; Draken.
    602. _Callaico_ conf. ad v. 397.
    603. _Dulichia Zacyntho_ vid. ad I, 289 et 379.
    604. _Rutulorum_ conf. I, 291 seq.

      597. _perferre_ Put. et R. 2.
      598. _luceque_ Put.
      601. _Longæ_ Col. Vulgo _Longas_ prob. Dausq., ut longa series
      comportantium opes fuerit, aut longo tempore comportarint. Male!


  Huc quidquid superest captis, clipeosque, simulque               605
  Infaustos jaciunt enses, et condita bello
  Effodiunt penitus terra, gaudentque superbi
  Victoris prædam flammis donare supremis.

    605. _captis_, mox capiendis, vel qui sibi jam capti videbantur. Qui
    brevi in hostium potestate erant futuri, Schmid. Conf. V.L.
    606. _condita_ aurum argentumque _bello_, in belli usum, et belli
    tempore.
    608. _flammis supremis_, rogo, ut _ignis supremis_ ap. Ovid. Am. I,
    xv, 41.

      605. _raptis_ quidam antt. _superest parti_, h. rerum partarum,
      vel _gazæ_ conj. N. Heins. _carptim_ refinxit Lefeb. Propius ad
      literarum ductum accederet _raptim_, et ita Liv. XXI, 14, _in
      ignem ad id raptim factum conjicientes_, etc.
      607. _penitis terræ_ conj. nescio quis, a Drak. refutatus.
      _terra_, non _terræ_, Col. quod et conj. Dausq.
      608. _damnare_ tanquam efficacius malebat N. Heins.


    Quæ postquam congesta videt feralis Erinnys,
  Lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis               610
  Quassat, et inferna superos caligine condit.
  Inde opus adgressi, toto quod nobile mundo
  Æternum invictis infelix gloria servat.

    610. Loca simil. infra XII, 714; et Claud. in Rufin. I, 121, 122.
    Drak. qui etiam _lampada_ proprium Furiarum gestamen esse notavit
    coll. Prop. I, iii, 70 (ubi v. Broukh.); Sen. Thyest. 251, et Med.
    15, al.
    611. _superos_, homines, vel locos, ut contra _inferi_.
    612. Ornatissima urbis fame confectæ, hominumque a desperatione
    omnium rerum ad rabiem versorum, imago, lineis quasi et coloribus
    variis, iisque fortissimis, distincta: et hanc animus magis
    abhorret, quam justo miserationis sensu contemplatur, ita nihil fere
    eorum, quæ ad fœditatem rei facinorumque atrocitatem declarandam
    augendamque valere possint, poeta prætermisit. Ipsa Tisiphone,
    adscititia specie abjecta, horrendam Furiæ formam resumit,
    miserosque homines, in furorem conjectos, ad cædes cognatorum
    perpetrandas concitat. Si Appiano b. Hisp. c. 12, fides habenda,
    Saguntini, noctu eruptione in Pœnorum stationes facta, omnes occisi
    sunt, et tum mulieres, obtruncatis prius liberis, vel suspendio
    vitam amiserunt, vel ex tectis se præcipitarunt.
    --_opus_, suicidium et combustionem.
    --_nobile_, memorabile, clarum.
    613. _invictis_, quorum mens et fides erga Romanos invicta fuit.

      610. _tinctam_, hoc accensam, _Phlegethontis in undis_ scripti.
      _tractam Phlegethontis ab undis_ editi.
      613. _in victis_ libri antt. teste Lefeb. _Æternum victis infelix
      g. servet_ frustra conj. N. Heins.

  Princeps Tisiphone, lentum indignata parentem,
  Pressit ovans capulum, cunctantemque inpulit ensem,              615
  Et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.
  Invitas maculant cognato sanguine dextras,
  Miranturque nefas aversa mente peractum,
  Et facto sceleri inlacrimant: hic, turbidus ira,
  Et rabie cladum, perpessæque ultima vitæ,                        620
  Obliquos versat materna per ubera visus:

    614. Furiæ tribuitur, quod insania et furor efficit:
    --_lentum_ et _cunctantem_, quia debilis senum manus, ipsique a
    tam diro facinore abhorrent.
    615. _Pressit_, inpressit, infixit altius, adjuvit manum in gladio
    alte, capulo tenus, infigendo. Conf. VI, 703.
    616. Cf. Virg. Æn. VI, 570 sq.

      614. _parentem_ Col. et Oxon. Vulgo _parentum... capulum_ probb.
      Dausq. Cell. Lefeb. Nihil fere interesse videtur. _parente_ Parm.
      _parentẽ_ R. 2. _letum indignata parentem_ corrig. D. Heins.
      _lentum i. pavere capulum_, vel _paventum_, vel _letum, ind.
      paventes_ tentabat N. Heins.
      618. _aversa mente_, Col., h. alio versa, alienata, judice Modio;
      vel aversa a scelere, abhorrente ab eo, repugnante, _invita_.
      Vulgo _adversa_, quam renitentem, cum fatali Tisiphones impulsu
      pugnantem interpretatur Dausq. qui male provocat ad Plaut. Pseud.
      I, iii, 8; ubi non _animo adverso_, sed _re adversa_ legendum.
      620. _perpessusque_ emend. et recepit Lefeb.
      621. _nisus_ malebat D. Heins. cf. I, 64. Dausq. contra monet,
      aciem oculorum ab iratis obliquari, eosque limis intueri. Sed
      melius forte vulgata lectio vindicari potest, coll. Ovid. Met.
      VII, 340 _haud tamen ictus Ulla suos spectare potest, oculosque
      reflectunt; Cœcaque dant sævis aversæ vulnera dextris_.

  Hic, raptam librans dilectæ in colla securim
  Conjugis, increpitat sese, mediumque furorem
  Projecta damnat stupefactus membra bipenni.
  Nec tamen evasisse datur: nam verbera Erinnys                    625
  Incutit, atque atros insibilat ore tumores.

    623. _increpitat sese_, damnat et abominatur facinus peractum, _et
    damnat medium furorem_, in medio actu crimen suum adnoscit; Ern.
    --_medium furorem damnat_, h. cædem semiperfectam. A contextu et
    usu loquendi abhorret Schmidii explicatio: summum f. priusquam
    incipiat decrescere.
    624. _stupefactus_, torpens, κατὰ _membra_.
    625. _Nec tamen evasisse_, effugere cædem, ea abstinere, _datur_
    marito: nisi malis _evasisse_ mortem _datur_ conjugi.
    --_verbera Incutit_, ut ap. Virg. Æn. VII, 336 et 451. Furia
    acrius urgebat, et furorem ardoremque, qui resederat, rursus
    excitabat ad cædem perficiendam.
    626. _insibilat ore_, præclare pro vulg. inspirat, anguium quasi
    sibilo inmittit. Cf. v. 546 sq.

      626. _tumores_, ed. Parm. egregie, h. iram et furorem. Nam _rabie
      fera corda tument_ Virg. Æn. VI, 49: οἰδάνεται κραδίη χόλῳ et
      _fervens difficili bile tumet jecur_. Vid. not. ad v. 327. Jani ad
      Horat. Od. I, xiii, 4. Heins. ad Claud. Ep. ad Hadrian. v. 7.
      Gronov. ad Liv. XXXIII, 11. Bentl. ad Horat. A. P. 197. Burm. ad
      Virg. Æn. VIII, 40, et ad Lucan. V, 53; ubi monet, _tumere_ de
      omni graviore animi motu, inpr. de ira usurpari, metaphora ab
      irato mari ducta, quod _tumere_ dicatur, Vulgo _atros ...
      timores_, quibus μελαγχολίαν, furorem et insaniam, innui putabat
      D. Heins. quod tamen locus Hor. Od. II, xix, 5, mihi certe non
      persuasit.

  Sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito
  Effluxere tori, et subiere oblivia tædæ.
  Ille jacit, totis connisus viribus, ægrum
  In flammas corpus, densum qua turbine nigro                      630
  Exundat fumum piceus caligine vertex.

    628. _Effluere_ ex animo, vel _excidere_ et _decidere pectore_
    dicuntur, quæ obliviscimur. Vid. Broukh. ad Tibull. III, i, 20.
    631. Cf. v. 659. _Exundat_ κατὰ _fumum vertex piceus
    caligine_, h. atra fumi nubes simul cum flamma emergit: nam flamma
    et fumus undæ modo, seu fluctuatim exsurgunt: unde poetis _undæ_ et
    _undare_, seu _exundare_, ac _fluere_ dicuntur. Vid. Ind. et cf.
    Virg. Ge. I, 472, et Æn. II, 609; VIII, 257; inpr. XII, 673. Plura
    exempla desideranti suppeditabunt N. Heins. ad VII, 355; et Burm. ad
    Val. Fl. II, 196.
    --_vertex_ flammæ ut IV, 306; VII, 355; VIII, 655. Sic et _apex_,
    X, 558; et ap. Virg. Æn. II, 683, ubi vid. Heyne. _Sordidum flammæ
    trepidant rotantes Vertice fumum_, Hor. Od. IV, xi, 11, ubi vid.
    Jani.

      629. _connisum_, non _connixum_, Col. Hoc Dausq., illud N. Heins.
      et Drak. tuentur. Vid. ad v. 123.
      631. _fumum_ Col. _sumas_, vel _summa_ vett. libri, unde _fumans_
      recentt. quod perperam servavit Lefeb. _vortex_ forte leg., ut ap.
      Virg. Æ. XII, 673, si verum est, quod vulgo putant, _verticem_ de
      cujusvis rei summitate, κορυφῇ, _vorticem_ de fluvio et omni alia
      re in orbem acta, ut δίνη, seu δῖνος proprie dici. Sed vid. not.
      ad III, 475; _picea caligine torrens_ emend. Ill. Herd. in literis
      ad me missis. Non male, opinor, si v. 630 _flammans_ reponatur.
      Sed vulgata lectio exquisitior videtur.


    At medios inter cœtus pietate sinistra,
  Infelix Tymbrene, furis; Pœnoque parentis
  Dum properas auferre necem, reddentia formam
  Ora tuam laceras, temerasque simillima membra.                   635
  Vos etiam primo gemini cecidistis in ævo,

    632. _pietate sinistra_, perversa. Conf. Ovid. Met. VII, 339 sq., et
    VIII, 477. Patrem ipse interimit, ne ab hoste occidatur.
    633. _parentis necem_, ejus occidendi potestatem.
    634. _reddentia formam_, etc. Cf. Jani ad Hor. Od. IV, v, 23.
    635. _temerasque_, vid. ad I, 11.
    636. Poeta more suo legit vestigia Virg. Æn. X, 390 sqq. ubi vid.
    Heyne. Sed vss. 640... 649 luxuriantis sunt ingenii, et magis
    Ovidii lusibus, quam epicæ gravitati congruunt. Conf. tamen Bulæus
    et Burm. ad Val. Fl. I, 368. Barth. ad Stat. Theb. IX, 295, et, quos
    Drak. laudat, Plaut. Prolog. Menæchm. v. 18 sq. Quint. Declam. VIII,
    p. 129 et 138; Gronov. Diatr. Stat. c. 9; et Iscan. bell. Troj.
    II, 176, ubi vid. Dresem.

      634. _reddentia_ Col. et Ox. ut _referre_ vultum, faciem, etc.
      Recte, nec opus est tot exemplis, quot congessere Heins. et Drak.
      Vulgg. _redolentia_, inepte; etsi non prorsus male olere videbatur
      Dausq.

  Eurymedon fratrem, et fratrem mentite Lycorma,
  Cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis
  Reddere, et in vultu genetrici stare suorum.
  Jam fixus jugulo culpa te solverat ensis,                        640
  Eurymedon, inter miseræ lamenta senectæ:
  Dumque malis turbata parens, deceptaque visis,
  Quo ruis? huc ferrum, clamat, converte, Lycorma;
  Ecce simul jugulum perfoderat ense Lycormas.

    637. _mentitus_, referens speciem, similis, ψευδαλέος, μιμηλὸς,
    ἐεισάμενος, ἀποματτόμενος, ut ap. Val. Fl. VII, 155, 211. D. Heins.
    Add. quos Drak. laudat, Claud. in Rufin. 136; Cons. Hon. III, 141;
    de laud. Stil. II, 249; bell. Get. v. 320; de rapt. Pros. I, 255;
    Erhard. ad Petron. c. 100 al.
    638. _dulcis labor_, ut _gratus parentibus error_ apud Virg. l.c.
    639. _in vultu suorum stare_, hærere, eum continuo observare, ut
    filios certis signis dignoscere disceret.
    --_stare_ Marsus exponit, non dubitare.
    640. Gemini necem sibi ipsi consciscunt, quo facto mater super
    filiorum corpora concidit, quorum nomina etiam post mortem commutat.
    --_culpa_, ne matrem occideres, ut patrem Tymbrenus. Cell.
    641. _senectæ_, matris senectute jam confectæ.
    643. _huc_, in me.
    644. _jugulum_ suum.

      639. _stare_ libri scripti et editi ante Nicandrum, qui in Junt.
      primus edidit _hærere_, quod interpretat. τοῦ _stare_, esse,
      N. Heins. et Drak. ad h.l. et ad VII, 398 permultis poett. locis
      evincunt, quibus tamen _stare_, ut ἱστάναι, plerumque simpl.
      _esse_ significat. Confer Heyne ad Virg. Æn. I, 646; VII, 553,
      et Burm. de Jove Fulgerat. c. 14, p. 322 sq.
      642. _mali turbata_ Put. prob. N. Heins. quasi ubique inculcanda
      sit hæc elegantia, quam poeta passim respuit. Idem conj. _visu_,
      vel græce, _visus_.

  Sed magno, quinam, Eurymedon, furor iste? sonabat                645
  Cum planctu, geminæque nota decepta figuræ,
  Funera mutato revocabat nomine mater;
  Donec, transacto tremebunda per ubera ferro,
  Tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos.

    647. _Funera_, cadavera, mortuos filios, ut ap. Virg. Æn. VI, 510;
    IX, 492; cf. Burm. ad Val. Flacc. VII, 643, et ad Quintil. Declam.
    XII, 26.
    --_revocabat_ ad vitam, more veterum, quo mortui conclamantur et
    _vocantur_. Conf. Lucret. III, 470; et Heyne ad Virg. Æn. II, 644;
    et ad Tibull. III, 2, 15.

      645. _Quinam_ Col., h. quisnam, qualis, ut _qui_ mollius pro
      _quis_. Conf. Drak. ad VII, 538, et IX, 651, ubi laudat X, 117;
      XIII, 450; XV, 668; Heins. ad Virg. Ecl. II, 19; ad Ovid. Met.
      XIV, 162, et ad Prudent. Apotheos. v. 418; Bent. ad Horat. Serm.
      I, iv, 41; v, 79; Gronov. Obss. ad script. eccles. c. 21.
      _Quianam_ reposuit Lefeb. vid. ad I, 134. Vulgo _Quonam_. Quidam
      _quoniam_ et _quam_. Scaliger ad marg. Silii emend. _Sed, Mago,
      quonam_. Male!  [“XV, 668” recte XV, 665]
      646. _nota_ Col. Vulgatum _notis_ ad aurem suavius.
      647. Sic scripti et Parm. Vulgo _Nomine m. r. funera_. Proxime
      verum _Funere m. r. nomina_ Med. _revocabat_, scil. et spectaculum
      et dolorem funeris, perperam edidit Lefeb. coll. Virg. Æ. II, 3,
      vid. not.
      649. _Tunc etiam a._ Col., h. quos ne moriens quidem dignoscere
      potuit propter formæ similitudinem. Vulgo _Cessit et ambiguos_.


    Quis diros urbis casus, laudandaque monstra,                   650
  Et fidei pœnas, et tristia fata piorum
  Inperet evolvens lacrimis? vix Punica fletu
  Cessassent castra, ac miserescere nescius hostis.

    650. Silio ante oculos observabantur duo Maronis loci, Æn. II,
    6... 8, et v. 361 sqq. Conf. inf. V, 420 sqq.
    --_monstra_ dicuntur omnes res insolitæ et portentosæ, vel quæ
    præter naturam fiunt, v.c. monstrosa phænomena ap. Virg. Æn.
    III, 583, ostenta et prodigia, τέρατα, ibid. II, 172; III, 59;
    V, 659; _monstra pœnae_, h. pœnæ insolitæ et inmanes, infra VI, 583;
    _monstra_, ἄτοπα, indigna, ingloria, X, 61. Hinc _monstra_ h.l.
    possunt esse insolita facinora et atrocia, cædes cognatorum,
    _laudanda_, quia ex fidei constantia manarunt: nisi malis jungere
    _monstra fidei_, h. rara et insolita fidei specimina, δείγματα, ut
    _virtutum monstra_ dixit Flor. I, x, 8, et _miraculum audaciæ_, Liv.
    II, 10; cf. Grut. ad Hist. Aug. p. 4. Cell. _laudanda_ putat esse ex
    disciplina Stoicorum, qui talia facinora laudabant. Dausq. exponit
    memorabilia, quale memoret Plin. VII, 3, extr. «in uterum protinus
    reversus infans Sagunti, quo anno ab Hannibale deleta est.»
    652. _Evolvere_, ab initio repetere, et hinc exponere, narrare, ut
    apud Virg. Ge. IV, 509; Æn. IX, 528; Stat. Th. I, 2; cf. Ind.
    --_vix Punica ... hostis_. Cf. Virg. Æ. II, 6, 7; XI, 259 (ubi
    vid. Cerda et Heyne), et, quos Draken. laudat, Ovid. in Ibin. v. 207
    seq., et Trist. III, ix, 59; Sen. Agam. v. 521.
    653. _miserescere nescius hostis_, ut X, 491, qui locus ad verbum
    expressus ex Virg. Ge. IV, 470.

      651. _fata_, non _facta_, Col. Neutrum ab h.l. alienum.
      652. _Imperet_ scripti cum R. 2 et 3; ut _imperare amori_,
      _menti_, _iræ_, _libidini_. Vid. si tanti est, Drak. _imperare
      velit_ glossa in c. Tell. Vulgo _Temperet_, quod ex Virg. Æ.
      II, 8, margini adscriptum irrepsisse videtur.

  Urbs, habitata diu Fidei, cæloque parentem
  Murorum repetens, ruit inter perfida gentis                      655
  Sidoniæ tela, atque inmania facta suorum,
  Injustis neglecta Deis: furit ensis et ignis;
  Quique caret flamma, scelerum est locus! Erigit atro
  Nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem.
  Ardet in excelso proceri vertice montis                          660
  Arx, intacta prius bellis: hinc Punica castra,
  Litoraque, et totam soliti spectare Saguntum:
  Ardent tecta Deum; resplendet imagine flammæ
  Æquor, et in tremulo vibrant incendia ponto.

    654. Bene transtulit locum Virg. Æn. II, 363 sqq.
    655. _Murorum parentem_, conditorem, auctorem (de quo, si tanti est,
    vid. Drak. ad h.l. et Bentl. ad Hor. Od. III, iii, 65, qui ad
    fastidium docti sunt) scil. Herculem. Cf. I, 273 sqq.
    657. _neglecta Deis_ ut ap. Hor. Od. I, ii, 35.
    658. _scelerum est locus_, cædibus polluitur.
    663. Cf. XII, 732, et Heyne ad Virg. Ge. II, 281; Æn. II, 312, inpr.
    VII, 9 (ubi cf. Cerda); VIII, 22 sq., et Burm. ad Val. Flacc.
    III, 558, et ad Petron. 127.
    664. _vibrant_, vid. ad v. 587, et ad I, 539.

      656. _fata_ Col. ut v. 651, prob. N. Heins. Vulgatum præferebat
      Drak.
      662. _solita hinc spectare_ (scil. arx, hinc castra P. et litus,
      hinc Saguntum) emend. N. Heins. _solita inspectare_ scripsit
      Lefeb., qui posterius voc. in antiquis deprehendit. Sed nihil
      forte est, quod in vulgata sperni et displicere possit, si verba,
      _hinc_ (h. inde, ex hac arce), _Punica... Saguntum_, parenthesi
      includantur et voc. _soliti_ ad Saguntinos referatur.
      663. _resplendet_ Col. et Ox. cum priscis edd. vid. not. Marsus
      primum edidit _respondet_, in quo nescio quid occultioris
      philosophiæ inesse putabat Dausq.


    Ecce inter medios cædum Tiburna furores,                       665
  Fulgenti dextram mucrone armata mariti,
  Et læva infelix ardentem lampada quassans,
  Squalentemque erecta comam, ac liventia planctu
  Pectora nudatis ostendens sæva lacertis,
  Ad tumulum Murri super ipsa cadavera fertur.                     670

    665. Scena postrema, non minus ornate, et ad mœroris furorisque vim
    apte expressa. Tiburna iterum in conspectum prodit, sed sup. v. 614
    seq. ipsa Tisiphone. quæ itaque denuo formam mutasse videtur.
    668. _erecta comam_, furentis habitus. Cf. Heyne ad Virg. Æn.
    VI, 48, et Burm. ad Val. Fl. II, 213.
    --_Squalentem_ cruore, vel quia squalor sordesque lugentibus
    tribuuntur.

      668. _arrecta_ Tell. quod recepit Lefeb. et ad exemplum Virg. Æ.
      IV, 280, tam h.l., quam VII, 686; IX, 595; alibique passim
      legendum censebat N. Heins. nescio cui bono? Vulgatam exemplis
      tuentur Drak. ad hh.ll. et Burm. ad Val. Fl. II, 213.

  Qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis,
  Iraque turbatos exercet regia Manes,
  Alecto, solium ante Dei sedemque tremendam,
  Tartareo est operata Jovi, pœnasque ministrat.

    671. Cf. Virg. Æn. VI, 555 seq., 570 seq.; Hom. Il. ι,
    565 sq.
    672. _Ira regia_, regis, h. iratus rex inferorum.
    --_exercet_, vexat.
    674. _Jovi Tartareo_, ut _Jovi Stygio_, I, 386; _nigro_, VIII, 116,
    ubi vid. Drak. Ζεὺς χθόνιος et καταχθόνιος ap. Orph. H. XVII, 1, et
    Hom. Il. ι, 457.
    --_operata est_ ἀορίστως pro operatur, h. operam dat, vel operari
    solet. Vid. ad v. 70.

      674. _pœnisque m._ suspic. N. Heins. ut _ministrare velis_ dixit
      Virg. Æ. VI, 302; X, 218; _telis et habenis_ Stat. Th. VII, 752;
      _vitiis_ Grat. Cyneg. 314. Non male: sed nec vulgata spernenda.
      Conf. XIII, 295, et Virg. Æ. I, 213, ubi vid. Burm. et Heyne.

  Arma viri, multo nuper defensa cruore,                           675
  Inponit tumulo inlacrimans; Manesque precata,
  Adciperent sese, flagrantem lampada subdit.
  Tunc rapiens letum, «Tibi ego hæc, ait, optime conjux,
  Ad Manes, en, ipsa fero.» Sic ense recepto
  Arma super ruit, et flammas invadit hiatu.                       680

    675. _Arma nuper defensa_, cf. I, 519 sqq.
    678. _rapiens letum_, vid. ad I, 569.
    --_hæc_ arma, δεικτικῶς.
    679. _ense recepto_ sc. in viscera, vel corpore, ut X, 7, et ap.
    Cic. Rosc. Am. 12.
    680. _hiatu_, patulo quasi ore, cupide haustura. Cf. IV, 336.


    Semiambusta jacet nullo discrimine passim
  Infelix obitus, permixto funere, turba.
  Ceu, stimulante fame, quum victor ovilia tandem
  Faucibus invasit siccis leo, mandit hianti
  Ore fremens inbelle pecus, patuloque redundat                    685
  Gutture ructatus large cruor: incubat atris
  Semesæ stragis cumulis; aut, murmure anhelo
  Infrendens, laceros inter spatiatur acervos.

    681. Non penitus cinefieri dedecorosum et inominale, Dausq.
    682. _Infelix obitus_, ut v. 570.
    --_funere_, ut v. 647.
    683. Ornatissima comparatio, quam Silius, ut multi alii, mutuatus
    est a Virg. Æ. IX, 339 sqq., et X, 723 sq. Conf. etiam Æn. IX, 59
    sqq., et Burm. ad Val. Fl. VI, 613 sq. Sed h.l. ad confusam
    semiambustorum mortuorumque stragem spectat. Utraque scena non magis
    fœda, quam miserabilis.
    686. _atris_, infelicibus; vel ob atrum cruorem. Vid. ad V, 165.
    688. _laceros_, lacerarum ovium.

      684. _invasit_, non _invadit_, scripti cum Parm. et Med.
      688. _interspatiatur_ una voce legendum videbatur Dausq.

  Late fusa jacent pecudes, custosque Molossus,
  Pastorumque cohors, stabulique gregisque magister;               690
  Totaque vastatis disjecta mapalia tectis.
  Inrumpunt vacuam Pœni tot cladibus arcem.
  Tum demum ad Manes, perfecto munere, Erinnys
  Junoni laudata redit, magnamque superba
  Exsultat rapiens secum sub Tartara turbam.                       695

    689. Canes Molossi, ex Epiro, robore insignes, et non minus ad
    custodiam gregis, quam ad venationem idonei erant. Poetæ autem
    epitheta a præstantiori aliquo genere repetere solent. Vid. ad
    I, 421.
    692. Cf. Liv. XXI, 24, 25.
    694. _superba_, læta prospero rei eventu. De Furiæ reditu ad Orcum
    pauca dixit, non ausus in certamen descendere cum Virg. Æneid. lib.
    VII, vers. 540 seq.

      691. _septis_ pro _tectis_ volebat N. Heins. quia ovile ac bovile
      poetis passim _septa ovium_ et _boum_ dicuntur. Vulgatum defendit
      Drak. coll. sup. v. 444.


    At vos, sidereæ, quas nulla æquaverit ætas,
  Ite, decus terrarum, animæ, venerabile vulgus,
  Elysium et castas sedes decorate piorum.

    696. Eximium epiphonema, quod ad sensum commiserationis, cui ipsum
    poetam indulgere videmus, augendum, et, inde a v. 699, ad invidiam
    Hannibali faciendam, permultum valet. Cf. IV, 396, et Virg. Æn.
    IX, 446 sqq.
    --_sidereæ_, divinæ, eximiæ.
    --_quas nulla æquaverit ætas_, quibus nulli unquam mortales æqui,
    æquales, pares fuerint scil. fide et constantia, adeoque gloria.
    697. _Ite, decorate_, sine copula media, ut sæpe fit, Drak. qui
    laudat Heins. ad Claud. de R. P. I, 92.
    698. De _Elysio_, v. Herman. Mythol. Lyric. p. 473 sqq. Heyne ad
    Virg. Æn. VI, 637 sqq., et ibid. Exc. VIII; it. Opusc. Academ. T. I,
    p. 395. sqq.
    --_castas sedes_, ubi sunt animæ _castæ_ a vitiis et peccatis,
    adeoque piæ, sanctæ, ut _castum agmen_ ap. Claud. de Rapt. Pr.
    II, 322; cf. ad I, 481.

      697. _venerabile vulgus Elysio_ conj. N. Heins. Sed Draken. solam
      distinctionem mutavit, commate post _vulgus_ posito. Conf. Virg.
      Æn. V, 734, 735.

  Cui vero non æqua dedit victoria nomen,
  (Audite; o gentes, neu rumpite fœdera pacis,                     700
  Nec regnis postferte fidem!) vagus exsul in orbe
  Errabit toto, patriis projectus ab oris;
  Tergaque vertentem trepidans Carthago videbit.
  Sæpe Saguntinis somnos exterritus umbris
  Optabit cecidisse manu; ferroque negato,                         705
  Invictus quondam Stygias bellator ad undas
  Deformata feret liventi membra veneno.

    699. Poeta eodem artificio usus est, quo Maro Æn. X, 501 sq. ubi
    vid. Heyne. Cf. inf. XIII, 874 sqq.
    --_non æqua_, injusta.
    701. _exsul_ Hannibal in Syria, Creta et Bithynia, quod vel ex Liv.
    XXXIII, 47, 49; XXXIV, 60; XXXVII, 23, 24, et XXXIX, 51, notum.
    704. Olim credebant, interfectorum animas eos, quorum scelere
    perierant, hostiliter persequi, Drak. qui laudat XVII, 161 sqq.
    Claud. in Rufin. II, 324 sq., et Broukh. ad Tibull. I, vi, 15. Add.
    Virg. Æ. IV, 385 sq.
    705 sqq. Optabit in pugna, ut virum fortem decet, cecidisse, et, hac
    morte negata, indigno modo necem sibi veneno consciscet. Illud optat
    ipse infra XVII, 265 sq. Cf. XIII, 892, et Liv. XXXIX, 51.
    --_manu_, non sua, sed hostium, ut ap. Virg. Æn. II, 645 (ubi vid.
    Burm. et Heyne), vel in pugna, ut ap. Virg. Æn. II, 434 et passim,
    etiam in prosa. De manu viri fortis, qua cecidisse heroibus maximum
    mortis solatium fuerit, præter Dausq. accipit Drak. ad IV, 672, ubi
    V, 561 sq.; IX, 426; X, 303; Virg. Æn. X, 829; et alia loca confert,
    ut ad hoc loco verba Sen. Agam. v. 515. _Felix vocatur, cadere qui
    meruit manu_, unde ap. Virg. Æn. II, 434, verba _ut caderem manu_
    jungenda putat.

      699. _Cui_ Col. prob. N. Heins. ut ad Hannibalem referatur. Vulgo
      _Quis_, vel _Queis_.
      700. _ne_ Lefeb. vitiose.

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *

Errata: Liber II

  85n. quæ plaustris inponunt  [inponnunt]
  99v. si _inopina s. i._ pro _inopino s. i._ dictum acceperis.
    [_“pro, inopino s. i.,” scriptum_]
  107v. vel _validusque chalybs_  [validusqae]
  112n. Vid. Valcknar. ad Eurip. Hipp. p. 317.  [_sic scriptum_]
  299... 303v.  [299, 303]
  327n. Kœppen  [Cœppen]
  364n. quoniam ὅρκιος est.  [ὄρκιος]
  367v. Hor. Od. II, 13, 22, xiv, xvii et al.
    [i.e. II, xiii, 22 et II, xiv, 17]
  421v. etiam Withoff.  [_sic scriptum_]
  525n. Conf. vid. 635.  [_sic scriptum_]



C. SILII ITALICI

PUNICORUM


LIBER TERTIUS.

ARGUMENTUM.

Sagunto diruta, Bostar in Libyam mittitur, ut de eventu belli Romanis
inlati oraculum Jovis Hammonis in Marmarica consulat; 1-13.

Hannibal ipse Gades petit, ubi in templo Herculis, cujus labores in
foribus sculptos contemplatur, donaria Deo vota suspendit; 14-44.

Et recessum adcessumque maris admiratur; 45-60.

Inde Himilcen, uxorem suam, quamvis invitam cum filiolo lactente in
Africam amandat; 61-157.

Curis vero et laboribus fessus, nocte adpetente, somno altiore
obprimitur, in quo ei obfertur species Mercurii, qui ipsius
cunctationem increpat, seque ab Jove ducem in Italiam ei missum
memorat; 158-213.

Hoc visu lætus extemplo copias ex hibernis educit, quæ sigillatim
recensentur; 214-405.

Has per Pyrenæum saltum Bebrycumque fines traducit, et ex Volcarum agro
Rhodanum ac deinde Druentiam, qui et ipse Alpinus amnis longe omnium
Galliæ fluviorum difficillimus transitu est, trajicit; 406-476.

Tum per Gallias, fusis, qui iter morari atque impedire conabantur, ad
Alpes contendit, in quarum jugum milites, pugnando et tædio laborum
malorumque fessi, sed promissis et oratione ducis confirmati,
duodecimo demum die evadunt; 477-556.

Gravissimo labore jam præter omnium opinionem exantlato, Venus de
periculo, Romanis inminente, cum patre conqueritur; 557-569.

Jupiter contra, spe belli fortiter a Romanis gerendi feliciterque olim
finiendi, filiæ dolorem levat, et futuram Romæ fortunam splendidumque
Flaviæ gentis imperium, vaticinantis in modum, exponit; 570-629.

Interea Hannibal, Alpibus per varios casus et tot discrimina rerum
superatis, in Italiam degreditur, et in Taurinis, quæ Gallis proxima
gens est, castra ponit; 630-646.

Eodem Bostar, ex Africa reversus, pervenit, et oraculo Jovis Hammonis,
cujus situm et originem describit, prosperum futuri belli eventum
portendi nuntiat, quo militi ad dimicandum animus incenditur; 647-714.


  Postquam rupta fides Tyriis, et mœnia castæ,
  Non æquo Superum genitore, eversa Sagunti;
  Extemplo positos finiti cardine mundi
  Victor adit populos, cognataque limina Gades.

    1. Conf. Liv. XXI, 21.
    --_castæ_, vid. ad I, 481.
    2. _Non æquo_, quod Drak. monet, vel cum Marso exponi potest,
    injusto Jove, qui ejus eversionem permisit (cf. II, 657 et 699); vel
    præter fas et æquum, quemadmodum _æquo Jove_ fieri dicitur, quidquid
    recte et ordine fit (v.c. Horat. Ep. II, i, 68); vel denique, cum
    Cell., invito, irato, quæ ratio ceteris præstare videtur: nam
    Jupiter ὅρκιος est. Vid. ad I, 9; et II, 364. Sic _Jove non
    probante_ dixit Hor. Od. I, ii, 19, ubi vid. Intpp.
    --_eversa_ post octo, vel novem menses Vid. Polyb. III, 17; Liv.
    XXI, 15; Flor. II, 6.
    3. _Extemplo adit Gades_, sed, teste Liv. XXI, 21, 22, primum
    Carthaginem novam. Cf. ad v. 159.
    --_cardine_, termino, vel extrema parte mundi, tunc temporis
    cogniti. Cf. ad I, 141.
    --_positos_, κειμένους. Vid. Heins. ad Ovid. ex Ponto I, v, 78.
    4. _limina_, aedes, urbes.
    --_cognata_ Carthagini: nam Phœnices, et quidem Tyrii, a Rubro mari
    profecti, utramque urbem condidere. Vid. Strab. III, p. 116, al.
    221; Curt. IV, 4; Vellei. I, 2; Diodor. V, 20; Isidor. Orig. XV, 1;
    Plin. IV, 22; et V, 19; ubi vid. Hard. Fest. Avien. Descr. Orb. v.
    611 sq. et alii, qui tradunt, insulam, prius Κοτινοῦσαν dictam, a
    Phœnicibus Ἐρυθίαν (quam Strabo l.c. et p. 257. C. aliique a Gadibus
    distinguunt), et a Pœnis Γάδειρα, גדר h. sepem, marinis objectam
    fluctibus, vocatam esse. De Carthaginis originibus vid. ad I, 21
    sqq.

      4. _litora_ Put. solemni varietate.

  Nec vatum mentes agitare et præscia corda                          5
  Cessatum super imperio: citus æquore Bostar
  Vela dare, et rerum prænoscere fata jubetur.
  Prisca fides adytis longo servatur ab ævo,
  Qua sublime sedens, Cirrhæis æmulus antris,
  Inter anhelantes Garamantas corniger Hammon,                      10
  Fatidico pandit venientia secula luco.
  Hinc omen cœptis, et casus scire futuros
  Ante diem, bellique vices novisse petebat.

    5. _agitare_, explorare.
    6. _imperio_ orbis terrarum.
    8. Oraculum Hammonis (de quo vid. ad I, 414, et inf. v. 666 sqq.)
    _æmulum_ Delphico, h. tam antiquum et celebre, ut cum Delphico de
    principatu quasi contendat.
    9. _sublime sedens_, vid. Heins. ad Ovid. Ep. IX, 129, et Burm. de
    Jove Fulgerat, p. 322 sqq. Dausq. hæc verba eo spectare putabat,
    quod Hammonis simulacrum, quum responsum petitur, navigio aurato
    gestant sacerdotes, si fides habenda Curt. IV, 7, et Diodor.
    XVII, 50.
    --_Cirrha_, Phocidis urbs et navale Delphorum, unde pro ipsis
    Delphis, et _antra Cirrhæa_ pro oraculo Delphico, quod ex specu edi
    solebat, ponuntur.
    10. _anhelantes_ ob sitim, qui æstu solis torrentur.
    13. _Ante diem_, ut ap. Virg. Æn. IV, 620, et Ovid. Met. I, 148.
    --_novisse petebat_, quærebat, optabat, ut ap. Horat. Ep. I, xi, 29,
    et Martial. V, 51.

      8. _adyti_ reposuit Lefeb. quasi poetæ non centies numero plur.
      pro sing. utantur. Idem mox _Cyrrhæis_ scripsit, et _Cyrrheis_
      Dausq. Sed Κίῤῥαν quis nescit?


    Exin clavigeri veneratus numinis aras
  Captivis onerat donis, quæ nuper ab arce                          15
  Victor fumantis rapuit semiusta Sagunti.

    14. Hannibal Gades petit, et adcedit templum Herculis Gaditani, ut
    apud Liv. XXI, 21. Locus noster class. est de hujus dei sacris, de
    quibus aliunde parum nobis constat, et de templo, quod ultra XII
    M.P. a Gadibus aberat teste Strab. III, p. 117, al. 169, et summæ
    semper religionis fuit, unde Romani etiam, aliique populi sæpe illud
    voti causa adiere; de quo vid. Diodor. V, 20. Opes ejus et ornamenta
    magno sibi usui fuisse memorat Cæsar b. Civ. II, 18. Illud duæ
    inprimis columnæ quadratæ ex auro argentoque conflatæ (sed si Strab.
    fides habenda, χαλκαὶ ὀκτοπήχεις, ἐν αἷς ἀναγέγραπται τὸ ἀνάλαμα τῆς
    κατασκευῆς τοῦ ἱεροῦ), cum scriptura Phœnicia ornasse, et fabulæ
    etiam de duabus Herculis columnis locum dedisse dicuntur. Conf.
    Arrian. de Expedit. Alex. M. II, 16; Appian. Hisp. c. 2 (qui in hoc
    templo, a Phœnicibus condito, horum ritu Herculem Tyrium, non
    Ægyptium, vel Thebanum, sua etiamnum ætate cultum fuisse tradunt),
    Mela III, 6; Diodor. V, 20; Macrob. Sat. I, 20; Eustath. ad Dionys.
    Perieg. v. 65; inpr. Philostr. vit. Apollon. V, 5, p. 190, 191;
    Bochart. Chan. I, 34, p. 675 sq.; Gyrald. Synt. X, 333; Tristan.
    Comm. hist. p. 378, 382 sq., et 486. Ceterum Silius ad sacra
    Herculis Gaditani nonnulla, quæ proprie ad sacra hujus dei apud
    Ægyptios et in Italia pertinent, transtulisse, et v. 32 sqq. ubi res
    ab eo gestas recenset, Herculem Gaditanum cum Thebano confudisse
    videtur.
    --_aras onerat_ (scil. Hannibal, non Bostar, quod Barth. putabat)
    _donis_, ut ap. Virg. Æn. V, 101; et X, 620.

      14. _cornigeri_ emend. Modius. Male! Poeta enim non amplius de
      Jove Hammone, sed de Hercule Gadit. agit, et voce _Exin_ sermonis
      seriem abrupit. Numum Hadriani, qui Herculem Gadit. _clavigerum_,
      κορυνηφόρον, exhibet, ex Tristani Comm. histor. T. I, p. 486,
      exprimendum curavit Drak.
      16. _semusta_, et IX, 123, _semanimi_, auctore N. Heins. scripsere
      Drak. et Lefeb. Sed vid. Pier. Heins. et Heyne ad Virg. Æn.
      III, 578; V, 697; X, 396. _Semiambusta_ sup. II, 681. Conf. inf.
      ad v. 495, et ad II, 353. Vel pueris nota est συνίζησις.

  Vulgatum, nec cassa fides, ab origine fani
  Inpositas durare trabes, solasque per ævum
  Condentum novisse manus: hinc credere gaudent
  Consedisse Deum, seniumque repellere templis.                     20

    17. Vulgaris, nec vana quoque fama est, templum non saxo, sed
    trabibus asseribusque exstructum esse, nec unquam refectionem
    desiderasse. Πετρῶδες δὲ αὐτῆς οὐδὲν, ἀλλὰ βαλβῖδι ξεστῇ εἴκασται.
    Ceterum Marsus monet, poetam ad hoc templum traduxisse, quod de
    templo Apollinis Uticensi et Dianæ Saguntino memoret Plin. XVI, 40,
    eorum scil. «trabes etiam nunc durare, ita ut positæ fuerint prima
    urbium origine.»
    19. _gaudent_, solent, ut _amant_, φιλοῦσι.
    20. _Consedisse_, sedem ibi ac domicilium constituisse, vid. V.L.
    21, 22. Sacerdotes a sacris et ara H. feminas arcent, ut in
    Italia, vid. Macrob. Sat. I, 12. Gell. II, 6; et Prop. IV, iv, (al.
    ix), 21... 70.

      19. _Hinc_, non _hic_, Col. et Put. cum Ven. Marsi et all. edd.
      prob. N. Heins. Tum suppl. hic, sc. hoc in templo, quod durum est.
      Ego potius crediderim legendum esse, _Hic c. g. Concessisse_ sc.
      vita, seu fato et naturæ. h. mortuum esse, ut ap. Tac. Ann.
      IV, 38; XIII, 30. Nam teste Mela III, 6, _ut sanctum sit templum,
      ossa Herculis ibi sita efficiunt_.

  Tum, quîs fas et honos adyti penetralia nosse,
  Femineos prohibent gressus, ac limine curant
  Sætigeros arcere sues: nec discolor ulli
  Ante aras cultus; velantur corpora lino,
  Et Pelusiaco præfulget stamine vertex.                            25

    23. Id Herculi Ægyptio proprium fuisse notat Dausq. et ab Ægyptiis
    ortum, qui sues et subulcos aversabantur ut inpuros, quod vel ex
    Herodoto II, 47, notum. Sed aliis locis porcos Herculi inmolatos
    esse, patet ex Sext. Empyr. Pyrrh. hypotyp. III, 24, p. 155; et
    Phædr. Fab. V, 4, quos citavit Drak.
    --_curant arcere_, pro arcent, Drak. qui laudat Barth. ad Stat. Th.
    II, 360, cf. Virg. Æn. IX, 518.
    --_nec discolor_, unus idemque.
    24. _velantur lino_, h. vestibus lineis, quarum usus sacris Isidis
    proprius. Vid. Broukh. ad Tibull. I, iii, 30. Cave tamen existimes,
    his verbis, lectionem vulg. loci Virg. Æ. XII, 120. confirmari.
    25. _Pelusiaco stamine_, Ægyptio lino: nam _Pelusium_ urbs Ægypti,
    nunc _Tineh_, non _Damiata_. Epitheton ornat et cum dilectu positum
    est: de hujus enim lini candore et mollitia vid. inf. v. 374; Plin.
    XIX, 1, et Grat. Cyneg. v. 41 sq. _Stamen_ vero h.l. est vitta, seu
    infula, ut ap. Prop. IV, ix, 52. Frontes sacerdotum Ægypt. vitta
    forte linea, non, ut vulgo, lanea, cingebantur. Vide Heyne ad
    Virgilium, loco citato.

      25. _Et_, non _Ex_, scripti et priscæ edd.

  Discinctis mos tura dare, atque e lege parentum
  Sacrificam lato vestem distinguere clavo.
  Pes nudus, tonsæque comæ, castumque cubile:
  Inrestincta focis servant altaria flammæ.
  Sed nulla effigies, simulacrave nota Deorum                       30
  Majestate locum, et sacro inplevere timore.

    26, 27. Poeta ad Herculem traduxisse videtur, quæ solis cultui
    apud Phœnices propria erant. Heliogabalus certe, Bassianus olim
    dictus, et Emesæ in Phœnicia natus, ibi ut solis sacerdos προῃει
    σχήματι βαρβάρῳ, χιτῶνας χρυσοϋφεῖς καὶ ἁλουργεῖς χειριδωτοὺς καὶ
    ποδήρεις ἀνεζωσμένος, τά τε σκέλη σκέπων πάντα ἀπ᾽ ὀνύχων ἐς μήρους,
    ἐσθῆσιν ὁμοίως χρυσῷ καὶ πορφύρᾳ πεποικιλμέναις, et, quum Imperator
    esset ac Nicomediæ hiemaret, τὴν ἱερωσύνην τοῦ ἐπιχωρίου θεοῦ, ᾗ
    ἐντέθραπτο, περιεργότερον ἐξώρχητο· σχήμασί τε ἐσθῆτος
    πολυτελεστάτης χρώμενος, διά τε πορφύρας χρυσοῦ ὑφάσμασι,
    περιδεραίοις τε καὶ ψελλίοις κοσμομένος·-- ἦν τε αὐτῷ τὸ σχῆμα
    μεταξὺ Φοινίσσης ἱερᾶς στολῆς καὶ χλιδῆς Μηδικῆς: unde et principes
    Romanorum Heliogabalo et Soli sacra faciebant, ἀνεζωσμένοι χιτῶνας
    ποδήρεις καὶ χειριδωτοὺς, νόμῳ Φοινίκων (ut fere h.l. _e lege
    parentum_) ἐν μέσῳ φέροντες μίαν πορφυραν ὑποδήμασι τε λίνου
    πεποιημένοις ἐχρῶντο, ὥσπερ οἱ κατ᾽ ἐκεῖνα τὰ χωρία προφητεύοντες.
    Vid. Herodian. V, 3 et 5. Non ad manum mihi est, quem ex eodem
    Herod. docte h.l. illustrasse N. Heins. notavit, Rubenius rei
    vestiar. I, 17.
    27. _latus_ itaque _clavus_ etiam sacerdotum insigne fuit, et
    Baliares, Gaditanis vicini, πλατυσήμους χιτῶνας invenere. Vide quos
    Dausq. laudavit, Strab. III, p. 116, al. 169; et Eustath. ad Dionys.
    Per. Vid. 65.
    28. Ἀνυποδησία in sacris plurium populorum usitata erat. Vid. Spanh.
    ad Callim. H. in Cer. vers. 125, et Sagittar. de Nudipedal. vett.
    29. Hercules ut in Græcia roboris, sic in Oriente et inpr. Phœnicia,
    ubi origo totius fabulæ et ideæ, quam veteres sibi de hoc deo
    informarunt, quærenda est, Solis symbolum fuit: unde ignis æternus,
    ut in templo Vestæ. Vide Selden. de Molocho in Synt. I. de Diis
    Syris c. 6. Cl. Herman. Mythol. Lyricor. pag. 293 seqq.; Voss.
    Theol. Gent. II, 15; et quos Drak. laudat, Tristan. Comm. hist.
    T. I, p. 494; T. II. p. 165; et Beger. Thes. Brand. T. III, p. 46.
    30. Comparant Philostr. vit. Apoll. V, 5, ubi refert, in hoc templo
    Herculi Ægyptio et Thebano aras esse, ἀγάλματα δέ αὐτοῖν οὐκ εἶναι·
    βωμοὺς δὲ τοῦ μὲν Αἰγυπτίου δύο χαλκοῦς καὶ ἀσήμους, ἕνα δὲ τοῦ
    Θηβαίου. Huic loco alium, non minus aptum et memorabilem adjicio ex
    Herodiano V, 3, ubi de Phœnicio Solis templo agitur: ἄγαλμα μὲν οὖν,
    ὥσπερ παρ᾽ Ἑλλησιν ἢ Ῥωμαίοις (ut h.l. _simulacra nota_ sc. Romanis
    atque recepta) οὐδὲν ἐστηκε χειροποιητὸν θεοῦ φέρον εἰκόνα· λίθος δὲ
    τίς ἐστι μέγιστος, κάτωθεν περιφερὴς, λήγων εἰς ὀξύτητα. Κωνοειδὲς
    αὐτῷ σχῆμα, μέλαινά τε ἡ χροιὰ. διοπετῆτε αὐτὸν εἶναι σεμνολογοῦσιν,
    ἐξοχὰς δὲ τινας βραχείας καὶ τύπους δεικνύουσιν· εἰκόνα τε Ἡλίου
    ἀνέργαστον εἶναι θέλουσιν, οὕτω βλέποντες. Herculem sub symbolo
    ignis inrestincti, non arboris, quod ex v. 691, perperam Dausq.
    colligebat, cultum fuisse suspicabatur Drak.
    31. _timore_, vide ad I, 82.

      26. Non _thura_, a θύω, sed _tura_, a voc. Celt. _tyr_, resina,
      recte scribi notat Lefeb. male rem, ex Arabia adlatam, a Celtis
      repetens. Servius ad Virg. Ge. I, 57; a _glebis tunsis_, quibuscum
      tus de arboribus fluens coalescat, sed melius alii a _tusis_
      granis tus dictum putant.
      30. _nullæ e. s. vota D._ utique corrigendum censebat N. Heins.
      contra sentiente Drak. quo judice mens poetæ est, in hoc templo
      simulacrum Herc. non nosci ejusque effigiem non exstare. Vid. not.


    In foribus labor Alcidæ Lernæa recisis
  Anguibus hydra jacet, nexuque elisa leonis
  Ora Cleonæi patulo cælantur hiatu.
  Ast Stygius, sævis terrens latratibus umbras,                     35
  Janitor, æterno tum primum tractus ab antro,
  Vincla indignatur, metuitque Megæra catenas.

    32. In foribus templi labores Herculis (Thebani) expressi, non vero
    pictis tabulis, ut VI, 653 sqq. sed _cælatura_, vel sculptorio et
    anaglypho opere (_en bas relief_) quod ex v. 34 intelligitur, et ex
    Philostr. l.c. nisi quod hic in ara et columnis τὰ δώδεκα Ἡρακλέους
    ἐργα ἐκτετυπῶσθαι λίθου ὄντα, memorat: quæ Silius, Maronis vestigia
    premens, ad fores templi transtulit, quæ ita olim ornari solebant.
    Drakenb. laudat Cic. Verr. IV, 56; Val. Fl. V, 417; Claud. Cons.
    Hon. VI, 44; Ovid. Met. II, 4; Prop. II, xxiii, 2. Cf. Heyne Exc.
    XV, ad Virg. Æn. I, 453 sq.; et Not. ad Ge. III, 26 sq; et Æn. VI,
    20 sq. Posteriorem locum poeta noster etiam in eo expressit, quod
    otium fecit Hannibali ad argumentum sculpturæ perlustrandum, misso
    Bostare, qui oraculum consuleret, quemadmodum Æneas interea Achaten
    ablegaverat ad Sibyllam adducendam. Qua occasione utitur ad
    narrationem de sacris Herculis rebusque ab eo gestis, quæ alioquin
    ab h.l. aliena videri possit, carmini suo intexendam. Præterea ad
    Virgilii ductum sculpturæ argumentum divisisse videtur. Nam in unis
    forium valvis expressa, puto, hydra Lernæa, leo Nemeæus et Cerberus,
    v. 32... 37. _Juxta_ vero, h. in alteris valvis (_contra_ ap. Virg.
    Æn. VI, 23; et Val. Fl. I, 137), reliqua v. 38... 44. Facile autem
    adparet, Silium non nisi sex Herculis _labores_, ἄθλους,
    recensuisse, et pugnas cum Antæo, Centauris et Acheloo ad alias res
    ab eo gestas spectare. Quis vero poetam ad ejusmodi subtilitatem
    exiget?
    32. Cf. ad II, 158; et de ipso mytho Cl. Herman. Mythol. Homeri et
    Hes. p 75.
    33. _leo Cleonæus_, vulgo Νέμεος, vel Νεμεαῖος: nam _Cleone_, seu
    _Cleonæ_, Κλεωναὶ, op. Argol. non longe a silva Nemea aberat.
    34. _hiatus_, χάσμα ὀδόντων Anacr. II, 4. --_patulus_, ut _Nemeæus
    magnus hiatus_ ap. Lucret. V, 24: cf. Burm. ad Val. Fl. I, 34; et
    Drak. ad h.l. qui _patulum_ dici monet ob guttur elisum, non ob
    malas divulsas, quod Marsus putabat. 35. De Cerbero, et descensu H.
    ad inferos vid. Heyne ad Apollod. II, 5, 12. p. 428 sqq.; et Herman.
    Mythol. Homeri et Hes. p. 147 et 404. Ipsa verba Silius mutuatus est
    a Virg. Æn. VI, 395, 400, 401; et VIII, 296, quod a lectione
    sollicitanda VV. DD. revocare debebat. Sed vid. V.L.
    37. _Megæra_ pro Furiis.
    --_metuit catenas_ præclare ad vim Herculis declarandam.

      33. _nixuque_ h.c. magno conamine, Nut. et al. Male! _Ora nexu_,
      ἅμμασι, _elisa_, more Herculis, cujus præcipua vis in brachiis
      erat, quibus arte adductis leonem ab eo _elisum_ fuisse
      (ἀγχθῆναι), omnes fere numi et poetæ declarant. Conf. Drak. ad
      h.l. et Heyne ad Apollod. p. 342; sed de vi et usu verbi _elidere_
      Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 60, et voc. _nexus_ Gronov. Diatr.
      Stat. c. 25; Gesn. et Burm. ad Quintil. II, viii, 13, et c. 12 pr.
      34. _cælantur_ pro _celantur_ recte emend. Bentl. et N. Heins.
      35. _Ast, Stygias_, etc. conj. Burm. et mox _inferno tum primum
      abstractus_ N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. VII, 413. Sed
      _æternum antrum_ est, quod jam Drak. col. IX, 118; XIII, 611, et
      XVII, 471, docuit, unde numquam abstrahendus erat, ubi æternum
      manere debebat.

  Juxta Thraces equi, pestisque Erymanthia, et altos
  Æripedis ramos superantia cornua cervi.
  Nec levior vinci Libycæ telluris alumnus                          40
  Matre super, stratique genus deforme bimembres
  Centauri, frontemque minor nunc amnis Acarnan.
  Inter quæ fulget sacratis ignibus Œte,
  Ingentemque animam rapiunt ad sidera flammæ.

    38. _Equi Thraces_, h.e. Diomedis, Thraciæ regis, ἀνδροφάγοι. Vid.
    Heyne ad Apollod. II, 5, 8, p. 370 sqq.
    --_pestis E._ aper in Erymantho, monte Arcadiæ. Vid. Heyne l.c. p.
    350; _pestis_, ut _p. Lernæa, Nemeæa_, πῆμ᾽ ἀνθρώποις ap. Hesiod.
    Theog. v. 329. cf. ad I, 174.  [“ad I, 174”: in Not.]
    39. _cervus_, vel _cerva Cerynitis_ a poetis fingitur χρυσόκερως,
    vel quia Dianæ sacra fuit et omnia divina sunt aurea, vel propter
    summam cornuum pulchritudinem; eadem _æripes_, χαλκόπους, ob
    præcipuum robur et velocitatem pedum. Vid. Diodor. IV, 13; Qu.
    Calab. VI, 223; Heyne ad Virg. Æn. VI, 803; et ad Apollod. II, 5, 3,
    p. 348 sqq.
    40. Intell. _Antæus_, cujus regia Irasa ad Tritonidem paludem in
    Cyrenaica fuit, quique hospites ad luctam provocasse, et tactu
    terræ, matris suæ, novas vires collegisse dicitur. Vid. Heyne ad
    Apollod. II, v, 11, p. 417 seq.; et ad Pind. Pyth. IX, 185.
    41. De Centauris, qui poetis _bimembres_, _biformes_, _semiferi_,
    _semihomines_, διφυεῖς, vocantur, et de Herculis pugna cum iis, res
    nota vel ex Ovid. Met. XII, 198 sq. vid. Heyne ad Virg. Æn. VII,
    674; VIII, 293; ad Apollod. p. 351... 9; et ad Pind. Pyth. II, 41.
    42. _amnis Acarnan_, Achelous, fl. Acarnaniæ, quam ab Ætolia
    dividit. De ejus lucta cum Hercule vid. Ovid. Met. IX, 8 sq. Herman.
    Myth. Lyricor. p. 288 sqq. Heyne ad Apollod., p. 461; et
    _Antiquarische Aufsätze_ P. I. De cornibus fluviorum, quæ originem
    locumque huic fabulæ dederunt vide ad I, 415.
    --_frontem minor_ græce dicitur, qui alterum cornu amisit et frontem
    habet truncam. N. Heins. et Drak. contulere Juven. Sat. VIII, 4,
    _Curios jam dimidios, numerosque minorem Corvinum_, et Lucan. II,
    717, _Rapta puppe minor subducta est montibus Argo_. Add. Val. Fl.
    I, 582, _Nec scopulos, aut antra minor tellus_.
    --_nunc_, post Herculis luctam, quum antea, ut taurus et ut deus
    fluvii, duo cornua haberet. Sic de eadem re Val. Fl. I, 36, _ambobus
    jam cornua fracta juvencis_.
    43. _Œte_, Οἴτη, mons Thessaliæ, Herculis rogo nobilitatus. Vid.
    Heyne ad Apollod. II, 7, 7, p. 480... 6.
    --_sacratis ignibus_, fulmine, quo Hercules raptus et inter Deos
    relatus est. (Nam in inferis est ejus Εἴδωλον, αὐτὸς δὲ μετ᾽
    ἀθανάτοισι θεοῖσι Τέρπεται ἐν θαλίῃς, ut utar verbis Homer. Od. λ,
    601.) Cf. Soph. Philoct. 1427. Apollod. l.c. et Diodor. IV, 38 et
    39, ubi vid. Wessel.

      39. _cervi_ Col. Ox. R. 2, 3; Parm. Med. unde cum Lefeb. recepi.
      Sic et ap. Hygin. Fab. 30; Plaut. in Persa I, i, 3; Martial.
      IX, 101, et alios, quos laudat Drak., qui tamen vulgatum _cervæ_
      retinuit, cui favent Virg. Æ. VI, 803, et quos excitavit Muncker.
      ad Hygin. l.c. Nec negari potest, verba ἡ ἔλαφος, ἡ ἵππος, ἡ
      πάρδαλις, τίγρις, κύων, ἄρκτος, ut _cerva_, _bos_, _canis_,
      _equa_, _panthera_, _tigris_, _leo_, promiscue de utroque sexu
      usurpari, et Græcos certe sæpius femin. genere uti. Vid. Muncker.
      l.c. Heyne ad Virg. Ge. I, 59; Burm. ad Val. Fl. VI, 70, 71, 347;
      Græv. et Spanh. ad Callim. H. in Dian. 102; Ernesti ad Hom. Il. υ,
      221 et ad Callim. in Lav. Pall. v. 2; Spanh. de V. et P. N. p. 163
      seq. et Drak. ad h.l. qui posterior ita quoque factum monet, ut
      alii Herculem Geryonis boves masculos, alii feminas ex Hispania
      abduxisse, (vid. ad VI, 629, et Cerda ad Virg. Æ. VIII, 203) et
      alii eum equis, alii equabus suis Diomeden objecisse tradiderint.
      Vid. Heins. ad Ovid. Epist. IX, 68, et Met. IX, 194. Hinc et
      _cornua cervæ_ facile defendi possunt, etsi cornigeras cervas
      inveniri negarunt jam olim Aristot. hist. anim. IV, extr. et alii,
      quibus suffragantur Swart. Analect. I, 2; Bochart. Hieroz.
      III, 17, et Salmas. Exerc. Plin. p. 157; sed reclamant Græv. et
      Spanhem. l.c. Schol. ad Eurip. Herc. fur. 375; Scalig. de re poet.
      III, 4 et 9; Wessel. ad Diodor. p. 258, 72; conf. Heyne ad
      Apollod. p. 349. Omnino in talibus non argutandum, neque poeta ad
      physicorum subtilitatem exigendus est.
      42. Vulgo male legitur, _frontemque timet minor omnis A._, quæ
      verba Cell. ad Acheloum cujus frontem parvuli Acarnanum timuerint,
      referebat: Dausq. autem. cujus nugis Barth. temere subscribit, ad
      Abantas ὀπισθοκόπους, qui postea in Ætoliam translati et Acarnanes
      dicti fuerint. Vid. Hom. Il. β, 542; Plut. Thes. p. 2; Strab. X,
      p. 714, A. _frontemque minor nunc omnis A._ Col. _f. timet nunc
      omnis A._ Oxon. _f. illinc_ (ab altera parte) _minor amnis A._
      conj. Bentl. non improb. Drak. _f. minor truncam amnis A._
      indubitate scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Sabini
      Epist. III, 91; quod recepere Drak. et Lefeb. Nec dissimulo,
      literas _am_ in _truncam_ facile excidere potuisse, quia et
      eliduntur, et in initio sq. voc. repetuntur. Sed non adsequor, cur
      respuamus τὸ _nunc_, quod non modo optimorum libb. auctoritate
      firmatur, sed minus quoque languet, quam _truncam_, cujus vis et
      notio voce _minor_ satis declaratur. Itaque revocavi lectionem c.
      Col., nisi quod pro _omnis_ reposui _amnis_, cui medelæ, per se
     satis obviæ, boni etiam libri favent.


    Postquam oculos varia inplevit virtutis imago,                  45
  Mira dehinc cernit: surgentis mole profundi
  Injectum terris subitum mare, nullaque circa
  Litora, et infuso stagnantes æquore campos.
  Nam qua cæruleis Nereus evolvitur antris,
  Atque imo freta contorquet Neptunia fundo,                        50
  Proruptum exundat pelagus, cæcosque relaxans
  Oceanus fontes torrentibus ingruit undis.

    45. Vide, quo studio poeta ornatum sectetur. Postquam Hannibal res
    præclaras, ab Hercule gestas, in foribus templi expressas viderat,
    æstus marinos contemplabatur, et miraculo rei stupebat; ut Syphax
    inf. XVI, 195 seqq. Vss. 46... 54 adcessus, et v. 55 sq. recessus
    sc. defluxus maris describitur.
    --_inplevit_, ad satietatem delectavit.
    46. _molem profundi_ (τοῦ βάθους) pro aquarum inmani copia nova
    phrasi dictum videbatur Barth. Adv. XXI, 15. Sed quamvis non modo
    magnitudinem et difficultatem, sed copiam quoque poetis _molem_
    dici, vel tironibus nota res est. Vid. Ind.
    49... 50. Cfr. Virg. Æn. II, 419.
    49. _cæruleis antris_, ut mox _imo fundo et cæcos_ (reconditos,
    profundos) _fontes_.
    51. _Proruptum pelagus_, vide Heinsium ad Claudian. de laud.
    Stiliconis, II, 462; Heyne ad Virgilium, Æneid. I, 246, in V.L.; et
    Exc. VII; Burmann. ad Valerium Flaccum, IV, 507.

      45. _variæ_ malebat N. Heins. frustra.
      47. _Injectum_ Col. Tell. et omnes fere edd. _Inventum_ Put.
      _Innectum_ Parm. _Invectum_ Ox. quod præter Barth. prob.
      N. Heins., qui et _Ingestum_ legi posse monet.
      51. _Proruptum_, non _Præruptum_. Col.
      52. _Oceanus_ scripti et editi ante Marsum, qui primus dedit
      _Oceani_, in quo adquiescit Lefeb.

  Tum vada, ceu sævo penitus permota tridenti,
  Luctantur terris tumefactum inponere pontum.
  Mox remeat gurges, tractoque relabitur æstu,                      55
  Ac ratis erepto campis deserta profundo,
  Et fusi transtris exspectant æquora nautæ.

    53. _sævo tridenti_, ut ap. Virg. Æn. I, 138, ubi vid. Heyne.
    --_tridenti_ sc. Neptuni, quamvis et Nereo tribuitur a Virg. Æn.
    II, 418.
    55. _æstu_, fluctibus.
    --_tracto_, retracto, rejecto. Virg. Æn. X, 307, _retrahitque pedem
    simul unda relabens_.
    56. _ratis_ et _nautæ exspectant æquora_, æstum maris, quo a terra
    continente repellantur.
    --_deserta_, relicta in _campis_, litore, terra _erepto p._ recessu
    maris.

      55. _fractoque_ corrig. N. Heins. ad h.l. ad Val. Fl. VII, 583, et
      ad Ovid. Met. XI, 729. Tacite id receptum a Lefeb., nec
      displicuisse videtur Draken. qui multis certe exemplis ostendit,
      undam, fluctus, æstum, mare _frangi_, quum impetus eorum litore,
      scopulis, aliove impedimento retundatur. Plura qui desiderat,
      consulat Burm. ad Val. Fl. III, 36, ad Ovid. Epist. VII, 69, et ad
      Petron. c. 123. Enimvero mare non ad scopulos, vel litora frangi
      solet, quum sponte in recessu post æstum relabitur et residet, sed
      quum intumescit. Quare si quid mutandum, _stratoque_ potius
      legerem. _Sterni_, ut στορεῖσθαι et καταστορεῖσται, dicitur mare
      planum et tranquillum, quod prius intumuerat. Vid. Heyne ad Virg.
      Ecl. IX, 57, et Æn. V, 763. Possis etiam _tractutque r. æstus_
      refingere, ut _tractus_ undarum ap. Lucan. III, 551; V, 565;
      X, 257; et flammarum ap. Virg. Ge. I, 367; Lucret. II, 207, al.
      Sed vid. not.
      56. _Stat ratis_ conj. N. Heins. et Gron. Obss. IV, 17. quod
      iterum, lectore non admonito. recepit Lefeb. nec intercederem,
      nisi a vulg. lect. nimis recederet et hæc utique ferri posset.
      57. _Et fusi_, quod Dausq. jam divinaverat. Col. et Ox. Vulgo
      _Effusi_. Sed _Et fusis in transtris_, h. sedentes, seu jacentes,
      a manu ipsius Silii fuisse putabat N. Heins., quod impense
      adridebat Drak. coll. VII, 303, et Virg. Æn. I, 214. Plura exempla
      vid. ap. Heins. ad Claud. bell. Gild. 327; Burm. ad Val. Fl.
      I, 252, et ad Petron. c. 130. Sed nostra forte lectio eodem modo
      explicari potest.

  Cymothoes ea regna vagæ, pelagique labores
  Luna movet: Luna, inmissis per cærula bigis,
  Fertque refertque fretum, sequitarque reciproca Tethys.           60

    58. Causam æstus, vel fluxus et refluxus maris, jam olim ante
    Cartesium quidam, v.c. Pytheas Massiliensis ap. Plut. de plac.
    philos. III, 17, a sole, sed plerique rectius a luna repetebant;
    quorum sententiam firmarunt potissimum Newton. philos. nat. princip.
    mathem. quique hunc excerpsit Edm. Halley _in the true theory of the
    tides, in the philos. Transact. N. 226, art. 2_. Cf. _Recueil des
    pièces qui ont remporté le prix à l’Acad. roy. des Sciences_, T. IV;
    VV. DD. ad Virg. Georg. II, 479; Strab. III, p. 117 sq. loc. class.
    Plin. II, 97 (ubi vid. Intpp.), et, quos Drak. laudat, Mand. II, 90;
    Claud. Cons. Hon. VI, 499; in Paneg. Mall. Theod. v. 107; Sidon.
    Apoll. XXII, 107; et, qui plures causas jungunt, Lucan. I, 412 sq.,
    et Mela III, 1.
    --_Cymothoes_ (Nereidis ap. Virg. Æn. I, 144. al.), _regna_, h.e.
    mare.
    --_vagæ_ vid. Broukh., et Heyne ad Tibull. I, 3, 39; et II, 6, 38.
    --_labores pelagi_, eleganter pro æstu et recessu maris.
    59. _bigis_, vid. Heyne Exe. II, ad Virg. Æn. II.
    60. _reciproca T._ ut _revoluta_ ap. Claud. in Ruf. I, 132.

      60. _Tethys_, Τηθὺς, priscæ edd. Vulgo _Thetis_, et Lefeb.
      _Thetys_, claudicante versu. Draken. laudat Bentl. et Davis. ad
      Cæs. b. G. III, 12, et Richter. Specim. Obss. Crit. p. 74.
      _Tethys_ ut XVII, 244 et al. pro mari, ut _Thetis_, etsi Deæ sunt
      diversæ.


    Hæc propere spectata duci: nam multa fatigant.
  Curarum prima exercet, subducere bello
  Consortem thalami, parvumque sub ubere natum.
  Virgineis juvenem tædis, primoque Hymenæo
  Inbuerat conjux, memorique tenebat amore.                         65
  At puer, obsessæ generatus in ore Sagunti,
  Bissenos lunæ nondum compleverat orbes.

    [61.] _fatigant_ vid. ad I, 63 et V.L.
    62. Dulcissimi versus, qui amorem conjugalem et parentis adfectum
    spirant. Juvenes harum deliciarum studiosi comparent Hom. Il. ζ, 394
    sq. inpr. v. 440 sq., et 474 sq. Lucan. V, 722 sq. Virg. Æn. XII,
    435 sq. ubi vid. Heyne. Scalig. Poet. V, 16.
    63. _parvum sub ubere natum_, ὑπομάζιον, ut IX, 71. Virg. Æn. V,
    285. Stat. Th. III, 683; al. Drak.
    64. Conf. XVII, 73, ubi Drak. monet, amorem primum majorem
    acrioremque putari secundo.
    65. _memori amore_, ut _memori ira_ XIII, 71, ubi Drak. laudat Ovid.
    Epist. XXI, 9; et Met. XII, 583; Liv. IX, 29; et Virg. Æn. I, 4, ubi
    vid. Heyne.

      61, 62. Ita scripti et editi ante Nicandrum, qui in. Junt. primum
      vulg. lect. protulit, _nam multa fatigant Pondera curarum, primum
      subducere bello_, quæ et ipsa suas veneres habet, et latini
      leporis gustum præ se fert. Sed alteram præferunt Mod. Barth.
      N. Heins. et Drak. (qui conf. IX, 134; XI, 379; XIII, 468;
      XVII, 76) quidquid obloquatur Dausq.
      66. _in ore_ scripti et editi ante Marsum, qui dedit _in ora_,
      idque exposuit, in regione Saguntina. Quod quum metri legibus
      repugnare videret Nicander, reposuit _ad ora_, ut vulgo legitur.
      Male! _In ore_ est coram, prope, in conspectu, v.c. _urbis_ ap.
      Flor. II, xv, 7; Drak. laudat X, 464, et Senec. de Ben. VII, 19;
      conf. Heins. ad Claud. Honor. IV, 270, et ad Ovid. Epist. X, 126:
      _more_ R. 2.

  Quos, ut seponi stetit et secernere ab armis,
  Adfatur ductor: «Spes o Carthaginis altæ,
  Nate, nec Æneadum levior metus, amplior, oro,                     70
  Sis patrio decore, et factis tibi nomina condas,
  Quîs superes bellator avum, jamque ægra timoris
  Roma tuos numeret lacrimandos matribus annos.
  Ni præsaga meos ludunt præcordia sensus,
  Ingens hic terris crescit labor: ora parentis                     75
  Agnosco, torvaque oculos sub fronte minaces,
  Vagitumque gravem, atque irarum elementa mearum.

    69 sqq. Cf. Val. Fl. I, 267 sq. _amplior sis patrio decore_, major
    patre tuo claro: πατρὸς πολλὸν ἀμείνων Hom. l.c. v. 479.
      [“Hom. l.c.” i.e. Il. ζ: vid. ad 62 supra]
    71. _nomina condas_, famam pares, ut IV, 37.
    73. Cf. I, 110 sq., et IV, 729.
    --_numeret_, augurans et timens futura pericula.
    75. _crescit_ ut ap. Flor. II, 6. «Scipio, qui in exitium Africæ
    crescit» Drak.
    --_labor_, calamitas, ut πόνος, μόχθος, κόπος: vel qui Romanis
    multorum laborum et exitii causa, erit ut _metus Æneadum_, et contra
    _spes Carth._ Cf. IV, 815, 816, et ad I, 479.
    77. _Vagitum gravem_, signum futuræ fortitudinis, iracundiæ et
    fervidi ingenii, unde _Felix_ (terra) _quæ tantis sonuit vagitibus_
    dixit Martial. IX, 21, adulator Domitiani.
    --_elementa irarum mearum_, prima indicia indolis bellicæ et
    virtutis paternæ.

      72. _Quîs_ scripti et editi ante Marsum, qui primum _Qui_ male
      intulit: _jam gesta timoris_ Oxon. unde _jam justa timoris_, h.
      quæ jam timendi causam habeat, suspic. Barth. Adv. VI, 15, et _jam
      certa t._, h. quæ jam noverat, olim sibi timendum esse, N. Heins.
      qui tamen vulgatum exemplis, a se congestis ad XV, 135, et ad Val.
      Fl. III, 737, defendi posse recte monet.
      75. _Ingens hic malis_ Oxon. teste Barth. l.c. qui inde non male
      conj. _Italis_. Nullam in cod. suo discrepantiam scripturæ ex
      Oxon. notatam vidit N. Heins., qui quidem _Ingens Hesperiæ_, vel
      _I. hic Teucris_ legi posse, sed vulgatam quoque bene se habere
      fatetur, adsent. Draken., qui monet, _terras_ IX, 59; XIII, 790,
      893; Val. Fl. I, 631 (ubi vid. Intpp.); Virg. Æ. VI, 870; Sen.
      Herc. fur. 250, et al. homines dici, in terra viventes, et
      Hannibalem sperasse, Carthaginem non modo Italiæ, sed et totius
      terrarum orbis caput a se relictum iri.

  Si quis forte Deum tantos inciderit actus,
  Ut nostro abrumpat leto primordia rerum;
  Hoc pignus belli, conjux, servare labora!                         80
  Quumque datum fari, duc per cunabula nostra;
  Tangat Elissæas palmis puerilibus aras,
  Et cineri juret patrio Laurentia bella.

    78. Drak. laudat Lucan. V, 659, _licet ingentes abruperit actus_ (ut
    et inf. X, 136) _Festinata dies fatis_.
    --_Incidere_, abscindere, præcidere, impedire, tollere, id. quod
    _abrumpere_ vs. seq. quo eadem sententia exprimitur.
    80. _pignus belli_, puerum, qui bellum a me inchoatum continuet;
    Ern.
    81. Cf. I, 78 sqq.
    --_duc per cunabula nostra_, eum puerum sic forma et institue, ut
    ego in pueritia institutus sum.
    82. _Tangat aras_, ritu eorum, qui precantur et jurant, ut ap. Virg.
    Æ. IV, 219; XII, 201; Hor. Od. III, xxiii, 17; Prop. III, xx, 25.

      78. _tantis inviderit actis_ conj. Bentl. non improb. Drak. quia
      Dii VI, 84, 340; VII, 61; XV, 514, et al. nimium felicibus hominum
      rebus invidere, eorumque fortunam omni conatu abrumpere dicantur.
      79. _Et_ non male corrig. Bentl., quod prob. Drak. et tacite
      recepit Lefeb. _nostra_ maluerit N. Heins. et v. 80 _bellis_, non
      male, judice etiam Schmidio, cui tamen _pignus belli_ videtur
      esse, qui magnorum bellorum futurus est administrator.
      82. Vulgo _Elisæas_, vel _Eliseas_. Vid. ad I, 81.

  Inde, ubi flore novo pubescet firmior ætas,
  Emicet in Martem, et calcato fœdere victor                        85
  In Capitolina tumulum mihi vindicet arce.

    84. _flore novo_, κουριδίῳ ἄνθει, D. Heins. πρὶν σφῶϊν ὑπὸ
    κροτάφοισιν ἰούλους Ἀνθῆσαι, πυκάσαι τε γένυν εὐανθέϊ λάχνῃ Hom.
    Od. λ, 318; conf. ad I, 61.
    85. _Emicet_, inruat, _in Martem_, ut XV, 158; XVI, 524.
    --_calcato fœdere_ ut ap. Stat. Th. III, 208. _Calcare_, ut πατεῖν
    pro ὑπερβαίνειν. D. Heins. Tum _calcare fœdus_, ut ὑπερβασίῃ ὅρκια
    δηλειν dixit Hom. Il. γ, 107; et, κατὰ δ᾽ ὅρκια πιστὰ πάτησαν, Il.
    δ, 157. Sed verbum _calcare_ notionem potius spernendi exprimit, et
    nostra dictio petita est a victoris more, quo contemtus et
    insultationis causa collum, vel pectus et caput devictorum olim
    calcabat, λὰξ ἐν στήθεσι βαίνων Il. ν, 618; de quo copiose
    disputavit Barth. ad Stat. Th. II, 713. Ἐχθροῖσιν αὐτοῦ ζῶντ᾽
    ἐπεμβῆναι ποδὶ, et οὐ γὰρ θανόντι και προσεμβῆναι σε χρὴ dixit
    Sophocl. in Electra et Ajace. Hinc πατεῖν pro καταφρονεῖν v.c. ap.
    Anacr. XLVI, 6, Σοφίη, Τρόπος πατεῖται, et ap. Aristophan. Equit.,
    p. 596, Βουλὴν πατήσεις καὶ στρατηγοὺς κλαστήσεις, cf. ad VI, 414
    et 550.
    86. _tumulum_ inanem sc. honararium, cenotaphium, ut ap. Tac. Ann.
    II, 7; Virg. Æn. VI, 380, 506; et Suet. Claud. I; conf. XV, 807.

      86. _dedicet_ omnino scribendum censebat N. Heins. coll. vet
      epigr. ap. Trebell. Pollion. in vita Aureoli (_pontem Aureoli
      dedicat et tumulum_) et Gruter. Inscr. p. 931. Sed Drak. putat,
      vulgata lect. non male exprimi jactantiam Hannibalis, qui in
      Capitolio locum, quasi ad se pertineat et injuste a Romanis
      possideatur, sibi _vindicari_ velit, ut in eo sepeliatur: proprie
      enim _vindicari_ a nobis ea, quæ nostra sint, sed quorum
      possessione exciderimus.

  Tu vero, tanti felix quam gloria partus
  Exspectat, veneranda fide, discede periclis
  Incerti Martis, durosque relinque labores:
  Nos clausæ nivibus rupes, subpostaque cælo                        90
  Saxa manent, nos, Alcidæ mirante noverca,
  Sudatus labor, et, bellis labor acrior, Alpes.
  Quod si promissum vertat Fortuna favorem,
  Lævaque sit cœptis, te longa stare senecta
  Ævumque extendisse velim: tua justior ætas,                       95
  Ultra me inproperæ ducant cui fila Sorores.»

    88. _fide_ Drak. et Lefeb. non male adcipiunt pro _fidei_, ut
    _segnitie_ IX, 6; cf. II, 409, IV, 574, XVI, 249, et de ipso
    archaismo VV. DD. ad Hor. Od. III, 7, 4; et Sat. I, 3, 95, ad Virg.
    Ge. I, 208; Gell. IX, 14; Heins. et Burm. ad Ovid. Met. III, 341.
    90. _subposta cælo Saxa_; Alpes tam altæ, ut cælum ferre videantur.
    Cf. I, 202; XI, 136, 217; XII, 73.
    91. _Alcidæ noverca_, Junone, conf. ad II, 356.
    93. Similis color orationis ap. Virg. Æn. IX, 211 sq.
    94. _Lævus_, ut _sinister_ et σκαιὸς, adversus; cf. VV. DD. ad Virg.
    Ge. IV, 7; Burm. et Heins. ad Val. Fl. I, 370, IV, 540.
    --_stare_ vid. ad II, 639, in V.L.
    95. _justior_, ut δίκαιος pro ἄξιος, D. Heins, _tua vita dignior
    ætas_, Virg. Æn. IX, 212.
    96. _cui fila ducant Ultra me_, longiora meis, h.e. cui longiorem,
    quam mihi, vitam dent.
    --_Sorores_, Parcæ, _inproperæ_, tardæ in filo rumpendo, ut _Sorores
    pigræ_ ap. Stat. Silv. II, 3, 21; ex emendat. Heinsii, quem vid. ad
    Ovid. Met. IV, 470, Drak.

      94. _longæ instare senectæ_ conj. N. Heins.


    Sic ille: at contra Cirrhæi sanguis Imilce
  Castalii, cui materno de nomine dicta
  Castulo Phœbei servat cognomina vatis,
  Atque ex sacrata repetebat stirpe parentes:                      100

    97 sqq. Imilce nata _Castulone_, (Liv. XXIV, 41), urbe Punico bello
    clarissima, (vid. Liv. XXIII, 19, 20), in finibus Hispaniæ Bæt. et
    Tarrac. ad ripas Bætis sita, hod. forte _Cazlona_, vel _Cazorla_.
    Poeta in gratiam uxoris tanti viri, vel veterem aliquam famam
    secutus, vel sola nominum similitudine ductus, tradit, Castalium
    quemdam Cirrhæum h. ex Phocide (ubi _Cirrha_ urbs Delphis vicina, et
    _Castalius_ fons, Musis sacer in Parnassi radicibus, est) vel, si
    Marianæ II, 9, fides habenda, Cirrhæum Castalium, h.e. Phocensem,
    oppidum illud condidisse, et Castulone matris nomine _Castulonem_
    (quæ inde inf. v. 391 _Parnassia_ vocatur) adpellasse, ibique
    Milichum, Satyri et Myrices Nymphæ filium, unum ex Imilces
    majoribus, regnasse: quod etiam a Dausq. laudatus Mariana I, 12,
    memorat. Cellarius Geogr. ant. II, 1, p. 124, hæc notat: «Castulo
    sive vera Phocensium colonia fuit, sive fictum ita est a poetis;
    quod tamen non ratione caret. Nam ut Lud. Nonius c. 64 tradit, mons
    urbis bivertex est, ut Parnassus: ab uno latere tenuis scaturigo,
    non impar Castalio fonti: etiam numismata ibi reperta, quæ alatum
    Pegasum referebant. Sed lusum ita esse, vera nominis origo, a
    Bocharto tradita, ostendit, quippe a crepidine fluvii (Arab. קשטלת)
    derivat, et ex Strab. confirmat, qui Bætim ad hanc urbem propter
    ῥάχεις ὀρῶν rupes amni imminentes, negat esse navigabilem.»

      99. Pro _vatis_ forte leg. _fontis_, vel _nati_, ut intelligatur
      Castalius fons, vel, unde huic nomen inditum tradunt Probus ad
      Virg. Ge. III, 293 et alii, Castalius, Apollonis f.

  Tempore quo Bacchus populos domitabat Iberos,
  Concutiens thyrso atque armata Mænade Calpen,
  Lascivo genitus Satyro nymphaque Myrice,
  Milichus indigenis late regnarat in oris,
  Cornigeram adtollens genitoris imagine frontem.                  105
  Hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,
  Barbarica paulum vitiato nomine lingua.

    101. Bacchum in expeditionibus suis in Hispaniam quoque venisse,
    ibique a Luso, comite ejus, Lusitaniam, ut a Pane Hispaniam, nomen
    adcepisse, memorant Marian. VI, p. 203; Sosthenes ap. Plut. de
    flumin. p. 1159; et Varro ap. Plin. III, 1; cf. Diodor. III, 62; et
    Voss. Theol. gent. I, 33.
    102. _armata_ thyrso et hasta, conf. Ovid. Met. VI, 592 sqq.
    105. Vid. ad I, 407 et 415.
    106. _Hinc._ ὅθεν, h.e. ἀφ᾽ οὗ, vid. ad I, 283, in Var. Lect.
    107. _vitiato nomine_, ut infra, v. 366 _violato_.

      103. Leg. f. _Lascivo et genitus_.
      104. _Milichus_ scripti, prob. etiam Dausq. quoniam idem nomen ap.
      Tac. Ann. XV, 54, 55, 71, et Martial. II, 63 occurrat, idemque
      vocis origo (Μείλιχος) prope flagitet. Vulgo _Milicus_, ut ap.
      Marian. I, 12.


    Quæ tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:
  «Mene, oblite tua nostram pendere salute,
  Abnuis inceptis comitem? sic fœdera nota                         110
  Primitiæque tori, gelidos ut scandere tecum
  Deficiam montes conjux tua? crede vigori
  Femineo: castum haud superat labor ullus amorem.
  Sin solo adspicimur sexu, fixumque relinqui,
  Cedo equidem, nec fata moror: Deus adnuat, oro.                  115

    109. Suavissima contentio, cujus exemplum poeta petiit a Virg. Æn.
    IX, 199 sqq. conf. etiam Lucan. V, 739 sq., 761 sq. Hom. Il. ζ, 407
    seq. et inf. VI, 500 sq.
    110. _Sic fœdera nota Primitiæque tori_, sic me ab initio conjugii
    nostri expertus es, ut credas, me a latere tuo discessuram, utque
    justa tibi causa sit, cur me deseras? cf. Virgilium, Æn. II, 44,
    _sic notus Ulysses_; et Lucan. V, 767 seq.
    112. _crede vigori_, confide audaciæ et viribus meis.
    114. Si solam sexus imbecillitatem, non amorem conjugalem et, quos
    hic dat atque habet, vires respicis.
    --_adspicimur_, dijudicor.
    115. _adnuat_, faveat cœptis tuis.

      109. _salute_ Col. et Vulgg. _salutem_. Nihil interest.
      111. _gelidos ut scandere_ Col. Ox. Parm. probb. Barth. N. Heins.
      et Drak. _sic scandere_ Med. et al. Vulgatum _gelidosne scandere_,
      Nicandri ingenio procusum, more suo tuetur Dausq. nec deseruit
      Lefeb. Metri tamen leges ei non adversantur: (vid. ad VII, 618)
      unde frustra _gelidosne escendere_ conj. Davis. ad Cæs. B. G.
      VII, 27, prob. Richter. Spec. Obss. crit. p. 74: _gelidos ut s. t.
      Deficiar_ emend. N. Heins. ad h.l. et _gelidos nec s. t. Deficior_
      idem ad Ovid. Epist. V, 150; ubi usum verbi pass. _defici_ pro
      _deficere_ multis quidem exemplis confirmat, sed _defici_ simpl.
      sic poni non probavit.
      114. _fixumque relinqui_ scripti et editi ante Nicandrum, qui in
      Junt. perperam edidit _sexumque relinquis_, quod ipsi Dausq.
      displicuit.

  I felix, i numinibus votisque secundis,
  Atque acies inter flagrantiaque arma, relictæ
  Conjugis et nati curam servare memento.
  Quippe nec Ausonios tantum, nec tela, nec ignes,
  Quantum te, metuo: ruis ipsos acer in enses,                     120
  Objectasque caput telis, nec te ulla secundo
  Eventu satiat virtus: tibi gloria soli
  Fine caret, credisque viris ignobile letum
  Belligeris in pace mori: tremor inplicat artus,
  Nec quemquam horresco, qui se tibi conferat unus.                125
  Sed tu, bellorum genitor, miserere, nefasque
  Averte, et serva caput inviolabile Teucris.»

    116. Cf. Virg. Æn. VI, 546.
    118. _memento_, μέμνησο, _servare_ pro serva, sed majore cum vi, ut
    passim ap. Horat. _curam servare memento_, ita scil. ut non tui
    tantum, sed nostri quoque causa vitæ tuæ parcas, nec temere periculo
    te obferas.
    120. Quantum tibi metuo, ne quid gravius tibi adcidat, Cell. Male.
    _te_ scil. tam audacem gloriæque cupidum; nimiam audaciam tuam
    mentisque fervorem. Conf. v. 146; Δαιμόνιε, φθίσει σε τὸ σὸν μένος,
    Hom. Il. ζ, 407.
    122. _gloria_, gloriæ cupiditas, conf. Ern. clav. Cic.
    123 sq. Cf. I, 59, et XIV, 630 sq., et inf. ad v. 145; _ignobile
    letum_, ut _mors inhonorata_, _inhonesta_, _ingloria_, _turpis_,
    _ignava_, cujus contr. _pulchra_, _honesta_, _honora_, _egregia_,
    _speciosa_, quæ manu viri fortis infertur; vid. Ind. et Drak. ad
    IV, 607. Sic et _ignobilis_, _inglorius_, δυσκλεὴς dicitur, qui
    ruri, vel in otio et pace vitam agit, Homer. Il. ι, 22. Virg. Ge.
    II, 486; IV, 564, et Æn. X, 52. Ὁ μέγας δὲ κίνδυνος ἄναλκιν οὐ φῶτα
    λαμβάνει. Θανεῖν δ᾽ οἷσιν ἀνάγκα, τί κέ τις ἀνώνυμον γῆρας ἐν σκότῳ
    Καθήμενος ἕψοι μάταν, ἁπάντων καλῶν ἄμμορος; Pind. Olympic. I,
    129 sq.
    125. _se tibi_, suam virtutem tuæ, _conferat_, vel, ut _componat_,
    tecum pugnet, ut ap. Virg. Æn. X, 735.
    126. _nefas_ ἐναργῶς pro opprobrio, ut _prohibete nefas_ ap. Virg.
    Æn. 197.
    127. _inviolabile Teucris_ (h. Romanis) junge et cf. ad V, 602.

      121. _nec ulla_ R. 3; Parm. Med. _non ulla_ Put.
      125. _conferet_ Ox. et. Put.
      126. _Sed tu, Bele, oro, genitor, miserere_ coll. I, 73; III, 650;
      VIII, 31, et Virg. Æn. I, 626 corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, xxxv,
      29; ubi vulgatam lect. inter meras nugas refert, quærens, ex qua
      uxore, vel amica Mars bella genuerit? Sed _genitor_, vel _pater_
      sæpius etiam dicitur vel _auctor_, vel _præses_ alicujus rei, quam
      amore et cura quasi paterna complectitur, unde patris instar
      colendus est. Sic Jupiter _deorum hominumque pater_, Augustus
      _pater patriæ_, Romulus _Romanæ pater urbis_, Ovid. Fast. III, 72;
      _Æolus ventorum pater_ Hor. Od. I, iii, 3; Neptunus _genitor
      profundi_ Ovid. Metam. XI, 202; Mars νίκης εὐπολέμοιο πατὴρ Hom.
      η, in Mart. v. 4. Ita et _genitor fraudum_ inf. XIII, 738: _g.
      vitiorum_ Plin. XV, 4; conf. ad I, 606, et Burm. ad Virg. Æn,
      I, 155. Schmidio _bellorum genitor_ est, qui bella ex bellis
      serit, hisque solis delectatur.


    Jamque adeo egressi steterant in litore primo,
  Et promota ratis, pendentibus arbore nautis,
  Aptabat sensim pulsanti carbasa vento;                           130
  Quum, lenire metus properans, ægramque levare
  Adtonitis mentem curis, sic Hannibal orsus:
  «Ominibus parce et lacrimis, fidissima conjux!
  Et pace et bello cunctis stat terminus ævi,
  Extremumque diem primus tulit: ire per ora                       135
  Nomen in æternum paucis mens ignea donat,
  Quos Pater æthereis Cælestum destinat oris.

    129. _ratis_ (proprie nautæ) pandebat vela vento inflanda.
    132. _Adtonitis_, quæ mentem uxoris adtonitam, sollicitam faciebant,
    ut apud Virg. Æn. VI, 53, _Adtonitæ magna ora domus_, ubi vid.
    Heyne. Sic _sollicito labori_ inf. v. 161, ubi vid. not. Quoad
    sensum, ad _mentem_ quoque referri potest.
    133. Hæc expressa ex Hom. Il. ζ, 486, sq. et Virg. Æn. XII, 72 sq.,
    ubi vid. Heyne.
    134. Silius variavit Maroniana Æn. VI, 128 sq. et V, 467 sqq.
    --_stat_ pro _est_. Vid. ad v. 94.
    135. _Extremumque diem primus tulit_, ut _Primus dies dedit
    extremum_ ap. Sen. Œd. v. 988. Drak. Cf. ad II, 224. Schmidius male
    exponit: extremus dies sc. finis belli qualis sit futurus, primo die
    est significatum. Hannibal potius h.l. propositum consiliumque suum
    tuetur brevitate vitæ, qua ad materiam gloriæ mature quærendam
    incitemur.
    --_ire per ora_ v. ad II, 511.
    136. _mens ignea_, ut _ardens virtus_ ap. Virg. Æ. VI, 130; et
    _ignea virtus_ ap. Lucan. IX, 7. Conf. VI, 209, _donat_, al. _dat_,
    ut v. 597.

      129. _pandentibus_, vel _tendentibus_, sc. carbasa, in mentem
      veniebat. N. Heins. quod languet, quoniam hæc idea jam verbis
      _aptabat c._ exprimitur. Idem tamen monebat, vulgatam _pendentibus
      arbore_, h. a malo, loco Lucani II, 697, firmari.
      134. _æque_ pro _ævi_ suspicit N. Heinsius.
      135. _ille per ora_ duo codd. teste Dausq. _ire per auras_ corrig.
      Modius. Male.

  An Romana juga, et famulas Carthaginis arces
  Perpetiar? Stimulant manes, noctisque per umbras
  Increpitans genitor: stant aræ atque horrida sacra               140
  Ante oculos, brevitasque vetat mutabilis horæ
  Prolatare diem: sedeamne, ut noverit una
  Me tantum Carthago? et, qui sim, nesciat omnis
  Gens hominum? letique metu decora alta relinquam?

    138. _juga_, jugum servitutis, a Romanis nobis inpositum.
    --_famulas_ cf. ad I, 74.
    139. _manes et genitor_, h. manes genitoris mei.
    140. _aræ atque horrida sacra_ cf. I, 81 seqq., et ad II, 426 sqq.
    141. «Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam,» Horat. Od.
    I, 4, 22.
    --_mutabilis horæ_, temporis modo felicis, modo infausti.
    142. _Prolatare diem_ ut ap. Sallust. Cat. 43 ubi vid. Corte.
    --_Sedere_ ut καθῆσθαι ap. Hom. Il. ω, 403; et al. pro negligentem,
    ignavum, otiosum esse, obscuram agere vitam. Vid. Ind. et Ern. clav.
    Cic.
    144. _decora alta_, gloriam magnam et præclaram, ut ap. Virg. Æn. X,
    737, 875.

      143. _sum_ R. 2, non improb. Lefeb. _ut, qui sim, ne sciat omnis_
      conj. N. Heins. Tum _ut ne_ pro _ut non_, vel simpl. _ne_, ut
      passim ap. Cic. et alios. Vid. Gronov. a Draken. laud. ad Cic. Ep.
      ad Qu. fratrem I, 1.

  Quantum etenim distant a morte silentia vitæ?                    145
  Nec tamen incautos laudum exhorresce furores:
  Et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
  Gloria, quum longo titulis celebratur in ævo.
  Te quoque magna manent suscepti præmia belli:
  Dent modo se Superi, Thybris tibi serviet omnis,                 150
  Iliacæque nurus, et dives Dardanus auri.»

    145. _silentia vitæ_, ut _mutum ævum_ v. 579, vita obscura et
    ignobilis, vel hominis otiosi, qui latet et nihil memorabile agit,
    qui _vitam silentio peragit_ (Sallust. Cat. pr.), vel _in tenebris
    trahit_ (Virg. Æn. II, 92); ut. _vitæ tenebræ_ inf. XV, 70.
    Comparant Hor. ad Od. IV, 9, 29. «Paullum sepultæ distat inertiæ
    Celata virtus,» et Claud. Cons. Hon. IV, 222. «Vile latens virtus:
    quid enim submersa tenebris Proderit obscuro?» cf. ad v. 123.
    146. _laudum furores_ vid. ad I, 32.
    147. _Et nobis est lucis honos_, τιμη etiam ego non vile vitæ
    pretium statuo, non sperno eam. Refellit verba uxoris v. 119 sq.
    149 sqq. Nihil aptius dici poterat ad animum muliebrem movendum,
    ejusque dolorem mitigandum. Nec tamen minus placent verba Hectoris
    apud Homerum, Il. ζ, 454 sq. ubi metu captivitatis uxorem flectere
    studet.
    150. _Dare se alicui_, sc. faciles dicuntur, qui ad ejus voluntatem
    se adcommodant, eique vel omni officiorum genere grati esse student,
    vel favent. Cf. Heins. ad Ov. Epist XVI, 161; et Gronov. Diatr.
    Stat. c. 20.
    --Italia triplici modo designatur, respectu ad Trojanam Romanorum
    originem habito.

      146. _Nec tamen_, non _Ne tamen_, Col. et Oxon.
      147. _Est nobis, est lucis honos_, tamquam ἐνεργητικώτερον,
      malebat Dausq.


    Dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
  Confisus pelago celsa de puppe magister
  Cunctantem ciet: abripitur divulsa marito.
  Hærent intenti vultus, et litora servant,                        155
  Donec, iter liquidum volucri rapiente carina,
  Consumsit visus pontus, tellusque recessit.

    156. _iter liquidum_, ὑγρὰ κέλευθα θαλάσσης.
    --_rapiente_ vid. ad I, 569.
    157. _Consumsit pontus visus_, forte ademit adspectum; _consumere_
    vocem dixit Tac. Hist. I, 42; vel finiit conspectum amantium, ut IX,
    47; et XV, 411. Sed vid. V.L.

      157. Ita scripti, quorum lectionem tuentur N. Heins., Gronov.
      Diatr. Stat. c. 40, et Draken. cujus verba sunt: _Pontus visum
      consumit_, quum in medium mare provecti nautæ nil nisi undas
      undique cernunt, postquam terra jam ex oculis evanuit: (conf. not.
      ad v. 538) _recedere_ autem _terra_ dicitur, a qua recedimus, ut
      ap. Virg. Æn. III, 72; Ovid. Metam. XI, 466; Val. Fl. II, 8; Stat.
      Th. I, 550. Sic et _diffugere et discedere maria_ dixit Val. Fl.
      IV, 655: _tellus transit_, quam nos transimus, id. II, 431;
      V, 121; conf. Gronov. ad Senec. Med. 164. Ita Drak. qui ad
      XV, 215, observat, eodem modo passim dici _rem adtolli et
      crescere_, quo propius eam accedamus, et _decrescere_ (v.c. ap.
      Claud. R. Pros. I, 190) quo quis longius decedat. Vulgo male h.l.
      legitur, _C. visus, tellus pontusque r._ quod misere torsit Barth.
      Adv. VI, 15; ubi postremo ad conj. _tellus pone usque recessit_,
      confugit.


    At Pœnus belli curis avertere amorem
  Adparat, et repetit properato mœnia gressu.
  Quæ dum perlustrat, crebroque obit omnia visu,                   160
  Tandem sollicito cessit vis dura labori,
  Belligeramque datur somno componere mentem.

    159. _mœnia_ putant esse Carthaginem Novam; nec ignoro, eo
    Hannibalem, Sagunto capta, in hiberna concessisse, et, quum Gades
    profectus Herculi vota exsolvisset, rediisse, teste Liv. XXI, 21 et
    22. Sed quoniam nulla hujus urbis ante mentio facta est, crediderim
    potius, eum a litore post discessum conjugis, mœnia Gadium
    repetiisse; cf. ad v. 3.
    161. _vis dura cessit labori_, ab eo victa et fatigata est; Withof.
    coll. v. 549.

      161. Sensum h.l. non perspexere N. Heins. et Drak. Itaque ille
      emend. _solliciti cessit vix cura laboris_; hic vero _solliciti c.
      vis dura laboris_, h.e. durus labor, qui sollicitudinem ei
      creabat, vel etiam _solliciti c. vix cura sopori_, ut ap. Stat.
      Th. VI, 237, _seris vix cessit cura tenebris_. Sed nulla mutatione
      opus. Sententia h.l. est: Hannibal (cujus singularis constantia in
      laboribus cujuscumque generis ferendis sup. I, 242, et al.
      laudatur) tandem curis ærumnisque belli defessus, somno
      obprimebatur. _Vis dura_, pertinax et indurata ad laborem (vid.
      not. ad I, 558) _labori cessit_, succubuit, ut εἴκειν μαργοσύνῃ
      dixit Apollon. III, 795: εἴκειν κακοῖς Æschyl. Prom. 320; _cedere
      malis_ Virg. Æn. VI, 95, et alia, quæ vid. ap. Burm. ad Quintil.
      Declam. VI, 16; _labori sollicito_, curis belli, quæ animum ejus
      sollicitum, inquietum reddebant, eum vexabant, cruciabant, ut
      _sollicitus metus_ dicitur Ovid. Trist. III, 11, 10; _amor_ Virg.
      Ecl. X, 6 (ubi vid. Heyne); _dolor_ Ovid. Fast. V, 372; _opes_
      Hor. Serm. II, vi, 79; _curæ_ Stat. Th. IX, 603: Gr. μέρμερα ἔργα,
      μέρμερον κακὸν, vel ἔθνος, etc. conf. ad v. 132. Dura est et ab
      h.l. aliena Marsi ratio: _vis dura_, vehemens amoris affectus
      cessit post longam belli cogitationem et studium. Lefeb. hæc
      adnotat: _durus_, ut in Virg., h. _infatigable_, _opiniâtre_.
      165. Vulgo inepte distinguunt _labores Præcipitat, consulta viri,
      segnemque_, etc.


    Tum pater omnipotens gentem exercere periclis
  Dardaniam, et fama sævorum tollere ad astra
  Bellorum meditans, priscosque referre labores,                   165
  Præcipitat consulta viri; segnemque quietem
  Terret, et inmissa rumpit formidine somnos.
  Jamque per humentem noctis Cyllenius umbram
  Aligero lapsu portabat jussa parentis.

    163. Hoc H. somnium memorant etiam Liv. XXI, 22; Cic. de Div. I, 24;
    Val. Max. I, 7, ext. 1, et Zonaras: sed partes, quas omnes isti
    juveni cuidam divina specie tribuunt, Silius sapienter ad Mercurium,
    Jovis nuntium somniorumque præsidem, transtulit. Videtur etiam ante
    oculos habuisse Virg. Æn. IV, 222 sq., 258 sq. Conf. tamen Polyb.
    III, 48, ubi hanc aliasque fabulas, de Hannibalis itinere ejusque
    difficultate fictas ridet.
    --Drak. monet, ingeniose a poeta causam reddi, cur Romani, quibus
    imperium in Pœnos fatis deberetur, initio hujus belli adversissimam
    experti sint fortunam. Conf. v. 576; et IX, 348.
    165. _priscos referre labores_, bellum Punicum reducere. Ita malim
    adcipere, quam cum Drak. de calamitate Gallica.
    166. _Præcipitat consulta viri_, stimulat eum ad consilia belli
    gerendi et incepta strenue exsequenda.
    167. _formidine_, nocturno visu, qui formidinem ei injiciebat.
    168. Verba Jovis, quibus Mercurio hoc negotium ab eo injunctum,
    omittuntur, quæ narrandi brevitas poetam decet.
    --_humentem noctis umbram_ cf. ad II, 469, in V.L.

  Nec mora: mulcentem securo membra sopore                         170
  Adgreditur juvenem, ac monitis incessit amaris:
  «Turpe duci totam somno consumere noctem,
  O rector Libyæ; vigili stant bella magistro.
  Jam maria effusas cernes turbare carinas,
  Et Latiam toto pubem volitare profundo,                          175
  Dum lentus cœpti terra cunctaris Ibera.

    170. _mulcentem sopore_, θελγοντα ὑπνῳ.
    172. Comparant Hom. Il. β, 24 et 61, Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν
    βουληφόρον ἄνδρα.
    173. _stant_, constant, vel nituntur, ut _fama bella stant_ dixit
    Curt. III, viii, 7; regnum, vel resp. _stat concordia_, _virtute_,
    _disciplina_, etc. Liv. IV, 40; VIII, 7; XV, 19, al. conf. VII, 743;
    XVII, 401; Virg. Æn. II, 163; Valer. Flacc. III, 673.
    --_stare_ omnino dicitur, quidquid durat, vel firmum, stabile,
    immobile, (ut VIII, 649), constans ac certum est, adeoque
    observatur, ut _cadere_, quod infirmum est et violatur v.c. _fides_
    VI, 472; Val. Fl. VIII, 249; _vultus stans_, h.e. constans et
    immotus, XV, 29; et Lucan. V, 214; _voluptas stans_ (stabilis) _et
    movens_ Cic. Fin. II, 10, coll. 23; _pax_ Val. Fl. II, 84; ubi vid.
    Burm. et ad Petron. 3; et Quinctil. Decl. III, 13. Possis etiam
    τὸ _stant_ exponere, dignitatem et auctoritatem obtinent, rebus
    prosperis opibusque florent, _vigent_, ut _socio stant castra
    labore_ inf. v. 377; conf. Virg. Æn. I, 268; et II, 88; ubi vid.
    Heyne.
    --_magistro_, duce, imperatore, ut _magister equitum_ etc. Cf.
    N. Heins. et Drak. ad h.l. ad VII, 47; et VIII, 389.
    174. _maria turbare_ ut ap. Virg. Æn. IV, 566.
    176. _lentus cœpti_ conf. Bentl. ad Horat. A. P. v. 172.

      171. _ac monitis_, non _monitisque_, scripti cum Parm. ac Med.

  Scilicet, id satis est decoris, memorandaque virtus,
  Quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
  En age, si quid inest animo par fortibus ausis,
  Fer gressus agiles mecum, et comitare vocantem:                  180
  Respexisse veto; monet hoc pater ille Deorum:
  Victorem ante altæ statuam te mœnia Romæ.»

    178. _Saguntos_, una urbs.
    --_Graia_ epithet. ornans, vid. ad I, 332. Drak. contra notat,
    _Græca_ et _Græcula_ Romanis plerumque per contemtum dici, ut XII,
    41; et Petron. Sat. c. 46; (ubi vid. Burm.) unde sensus h.l. fit,
    nullum adhuc decus partum expugnatione Sagunti, urbis Græcæ et
    inbellis, sed id omne in obsidione Romæ positum esse.
    181. Hæc de non respiciendo superstitio in sacris mortuorum
    inferorumque non ignota est, ut ἀμεταστρεπτεὶ aliquid fieri jubeant,
    et ad eam adludunt Hom. Od. κ, 527, 528; Virg. Ecl. VIII, 102 (ubi
    vid. Cerda); Theocr. XXIV, 91 sq. (unde Maronis locus originem
    cepit) Æschyl. Χοηφόροις v. 97; aptissime autem a Mercurio, qui
    νεκροπομπὸς est, hæc præsertim in somnis dicuntur; D. Heins. qui
    plura docte, sed intempestive, ut solebat, et parum apte disputavit.
    Ceterum idem memorant historici ad v. 163, laudati. _ille_ cum
    emphasi hic et alibi poni monent Drak. ad. h.l. et ad Liv. I, 24;
    Heins. ad Virg. Æ. VII, 110; et ad Claud. Cons. Hon. IV, 284;
    Broukh. ad Tibull. I, 4, 23; ubi tamen vid. Heyne in Obss.
    --_pater ipse Deorum_ non male conji. Livin. ad verba _respexisse
    veto_ cf. etiam Ovid. Met. X, 51; et quæ de Loti uxore tradunt libri
    sacri; Ern.
    [182.] _altæ mœnia Romæ_ ut ap. Virg. Æn. I, 7.

      179. _En age, si quid inest animi, par fortibus ausis Fer gressus_
      corrig. Burm. Non male.


    Jamque videbatur dextram injectare, graduque
  Lætantem trahere in Saturnia regna citato;
  Quum subitus circa fragor, et vibrata per auras                  185
  Exterrent sævis a tergo sibila linguis;
  Ingentique metu Divum præcepta paventi
  Effluxere viro, et turbatus lumina flectit.
  Ecce jugis rapiens silvas, ac robora vasto
  Contorta amplexu, tractasque per invia rupes,                    190
  Ater letifero stridebat turbine serpens.

    183. _dextram injectare, et trahere_ modo accusatoris, qui reum in
    jus rapit; quo Silius respexisse videtur.
    184. _Saturnia regna_ ut I, 70; _fragor_ cæli. Conf. v. 196, 197; et
    Liv. XXI, 22.
    188. _Effluxere_, vid. II, 628.
    189. _rapiens_ sc. evellens, evertens arbores.
    191. Pulcher versus dilectu verborum. _Alter_ cf. Bentl. ad Hor.
    Serm. II, 8; extr. _stridere_ vid. ad II, 53; _turbine_, gyro, vel
    sonitu.

  Quantus non æquas perlustrat flexibus Arctos,
  Et geminum lapsu sidus circumligat anguis:
  Inmani tantus fauces diducit hiatu,
  Adtollensque caput nimbosis montibus æquat.                      195

    192 sqq. Eadem comparatione ingentis serpentis cum cœlesti angue sc.
    dracone utuntur etiam, ab aliis jam laudati, Stat. Th. V., 529
    seqq.; et Ovid. Met. III, 46 sq.
    --_Arcti non æquæ_, h. inæquales magnitudine, ut _Arcti diversæ_ I,
    198. Ursa major et minor, inter quas Serpens volvitur; cf. Virg. Ge.
    I, 244 sq.
    --_perlustrat_, vid. ad II, 266.
    193. _circumligat_, alteram Arcton capite, alteram cauda
    amplectitur: quem poetarum errorem notat Drak. nam propr. non nisi
    Helices caput cauda tangit, et circa Cynosuram vertitur.
    --Rationem illam multi poetæ sequuti, v.c. Virg. Ge. I, 124; Ovid.
    Met. III, 45; et Manil. I, 305; qui adcommodate ad veritatem
    astronomicam utrasque Arctos a Dracone potius divisas et sejunctas
    retulerunt; Ern. coll. Ernesti ad Hom. Il. ς, 488.
    194, 195. Quam ornate pro, tantus erat hic serpens!

      192. _non æquis_ malebat N. Heins. vel _non siccas_, ut hic
      serpens cælestem illum magnitudine etiam superare dicatur. Sed
      vid. not.

  Congeminat sonitus rupti violentia cæli,
  Imbriferamque hiemem permixta grandine torquet.
  Hoc trepidus monstro, (neque enim sopor ille, nec altæ
  Vis aderat noctis, virgaque fugante tenebras
  Miscuerat lucem somno Deus) ardua quæ sit,                       200
  Scitatur, pestis; terrasque urgentia membra
  Quo ferat, et quosnam populos deposcat hiatu.

    196. _sonitus_, tonitru, (sonitus ex adtritu orbium cælestium ortus)
    Drak. coll. Prop. II, xiii (al. xvi), 49; ubi vid. Broukh. Sed malim
    fere interpretari: auget sonitum, a serpente excitatum.
    --_rupti_ vid. ad I, 135.
    197. _hiems_, ut χειμὼν, tempestas. Cf. Noris. Cenot. Pis. Diss. II,
    p. 136.
    --_torquet hiemem_, ut ap. Virg. Æn. IX, 671; ubi vid. Heyne.
    199. Virga, ῥάβδος, Mercurii satis nota vel ex Virg. Æn. IV, 242 sq.
    Cf. Cl. Hermann. Mythol. Hom. et Hes., p. 128; et Lyricorum, pag.
    180.
    200. _somno_, nocte, ut _nox_ pro _somno_ v. 216, et II, 563; ita D.
    Heins. et Drak. qui præterea monent, hæc verba ad fidem visis et
    prædictioni adstruendam pertinere, quum somnia matutina vulgo
    veriora crederentur vespertinis, quorum suspecta fides esset. Vid.
    quos Drak. laudat, Cic. de Div. I, 28; Horat. Sat. I, x, 33; Ovid.
    Epist. XIX, 196; Stat. Th. II, 120; et Quint. Cal. I, 133 sq. Adde
    Broukh. ad Tibull. III, iv, 1... 7; et Eustath. ad Homer. Od. δ,
    841. Sed Mercurius _soporem_ potius discussit et _lucem somno
    miscuit_, ita ut H. somniantium more cuncta cernere sibi videretur:
    nam _alta nocte_, h.e. alto somno obpressi nil vident.
    --Marsus bene: «quoniam videbat, quamvis esset nox.» Ernesti: «non
    crepusculum matutinum describitur, verum mihi parenthesis omnis huc
    redit, non verum et profundum soporem fuisse, in quo omnia obscura
    sint, sed Deum _miscuisse lucem somno_, h.e. effecisse, ut, quamvis
    oculis clausis, lucida omnia adparerent Hannibali, ut fit in
    somniis.»
    201. _urgentia_, vexantia, infestantia.

      196. _rupti_ Col. Vulgo perperam _rapti_ legitur et comma ponitur
      post _æquat_.
      197. _permixtam_ Col. et Tell. non improb. Drak. Sed _permixta_
      Ox. et Put. cum R. 3; Parm. Med. quod exquisitius est, et firmatur
      locis Virg. Æ. IV, 120, 161; cf. Bentl. ad Hor. Od. IV, i, 24, et
      Epod. IX, 5.
      202. _depascat_ conj. N. Heins. quem vid. ad Claud. Laud. Stil.
      II, 115. Vulgatum defendit Draken. coll. I, 677; II, 30, 44;
      confer ad XVI, 681.  [“XVI, 681” recte 680]

  Cui gelidis almæ Cyllenes editus antris:
  «Bella vides optata tibi: te maxima bella,
  Te strages nemorum, te moto turbida cælo                         205
  Tempestas, cædesque virum, magnæque ruinæ
  Idæi generis, lacrimosaque fata sequuntur.
  Quantus per campos populatis montibus actas
  Contorquet silvas squalenti tergore serpens,
  Et late humectat terras spumante veneno:                         210
  Tantus, perdomitis decurrens Alpibus, atro
  Involves bello Italiam, tantoque fragore
  Eruta convulsis prosternes oppida muris.»

    203. Cf Virg. Æn. VIII, 138, 139.
    --_Almum_ dicitur, quidquid vel _alit_, vel recreat, adeoque gratum,
    beneficum, bonum, sanctum et venerabile est. Conf. Heyne ad Virg.
    Æn. I, 306; et Tibull. I, x, 67.
    207. _Idæi generis_, cf. ad I, 126.
    211. _Bellum atrum_ est horridum (vid. ad IV, 431), vel triste
    potius et infaustum, ut _ater dies_, _atra cura_, _formido_ etc.
    _niger metus_ Val. Fl. III, 404; ubi vid. Weitz. Cf. Burm. ad
    Petron. c. 82 et 89. Cerda ad Virg. Æn. IX, 719.
    --_perdomitis_, superatis.

      205. _moto_, non _toto_, scripti et R. 2, ut XV, 145; conf. Heins.
      ad Ovid. Fast. III, 347.
      211. _decurrens... Involves_, non _decurres Involvens_, Col.
      et Ox.


    His ægrum stimulis liquere Deusque soporque:
  It membris gelidus sudor; lætoque pavore                         215
  Promissa evolvit somni, noctemque retractat.
  Jamque Deum regi Martique sub omine fausto
  Instauratus honos; niveoque ante omnia tauro
  Placatus meritis monitor Cyllenius aris.
  Extemplo edicit convellere signa, repensque                      220
  Castra quatit clamor permixtis dissona linguis.

    214. _ægrum_ animo, anxium et sollicitum.
    --_stimulis_, visis nocturnis, quibus ad bellum stimulabatur.
    215. _It membris_, per membra, ut _per artus_ ap. Virg. Æ. II, 173.
    --_pavore_, δεισιδαιμονίᾳ D. Heins. Sed. conf. Ovid. Metam. X, 287;
    inf. VI, 572; inpr. XVI, 432; ubi N. Heins. hæc notat: «Videtur
    _pavor_ esse aliquid medium inter spem metumque: _lætum horrorem_
    dixit Stat. Th. I, 493; et _lætum pudorem_ id. Silv. V, iii, 218;
    qui locus huic illustrando egregie facit: elegans autem descriptio
    læti hujus pavoris ap. Stat. Th. VI, 392 sq., 802 sq.» _Pavebat_
    adhuc propter horrendum visum (v. 198), et _lætus erat_, quoniam
    læta omnia eo portendi Deus dixerat.
    217. _omine_, ostento, prodigio.
    218. _Instaurare honorem_ ut ap. Virg. Æ. V, 94, cf. Æ. III, 62; IV,
    63; VII, 146.
    --_honos_, ut τιμὴ dicitur omne id, quo Dii placantur et quod in
    eorum honorem fit, sacrificium, libatio, etc. conf. Drak. ad VII,
    90. Burm. ad Grat. v. 458; ad Petron. Fragm., p. 636; et ad Anthol.
    vet. lat. T. I, lib. I, Ep. lxiii, 8; Cuper. Obss. II, 3; Broukh. ad
    Tibull. IV, vi, 1.
    221. _permixtis dissona linguis_ propter variarum gentium copias,
    non quia Pœni _bilingues_ et _Migdilibyes_, quod Dausq. in mentem
    venit.

      218. _Instauratus_, non _Instauratur_, Ox. R. 2, 3; Parm. Med.
      Ald.
      219. _Placatus_, non _Placatur_, scripti cum R. 3; Parm. Med.


    Prodite, Calliope, famæ, quos horrida cœpta
  Excierint populos, tulerintque in regna Latini;
  Et quas indomitis urbes armarit Iberis,
  Quasque Parætonio glomerarit litore turmas                       225
  Ausa sibi Libye rerum deposcere frenos,
  Et terris mutare jugum: non ulla, nec unquam
  Sævior it trucibus tempestas acta procellis;
  Nec bellum raptis tam dirum mille carinis
  Acrius infremuit, trepidumque exterruit orbem.                   230

    222. Catalogus copiarum Hannibalis manifestam prodit imitationem
    Virg. Æn. VII, 641 sqq.; ubi vid. not. ill. Heynii, quæ paucis
    mutatis ad h.l. transferri potest. Conf. Liv. XXI, 21 et 22.
    --_Calliope_ princeps Musarum.
    223. _Prodere famæ_, ut _prodere memoriæ_.
    224. _Iberis_ pro Iberorum, ut mox _terris_ pro terrarum.
    225. _Parætonius_, Παραιτόνιος ap. Strab. lib. ult. sed Παραιτόνιον
    apud Ptol. IV, 5; Plin. V, 6; al. Libyci Nomi urbs, Hammonia, inter
    Cyrenaicam et Ægyptum, cum magno portu: unde _Parætonius_ est vel
    Ægyptius, ut ap. Lucan. X, 9; vel Lybicus, ut h.l. XVII, 450; et V,
    356; ubi Syrtis major ita dicitur, etsi inter eam et Parætonium tota
    Cyrenaica jacet.
    226. _rerum freni_ vid. ad I, 144.
    227. Conf. Virg. Æn. VII, 222 sqq., et inf. VIII, 618 sqq.
    --_terris mutare jugum_, imperium populorum, vel orbis terrarum;
    Romanis eripere et ad se transferre.
    229. _raptis_ in hostem, sc. Trojam, vel raptim collectis, vel
    denique raptim remorum ventorumque vi actis.
    --_mille carinis_ ut VIII, 628; XV, 277; et ap. Virg. Æn. II, 198;
    (ubi vid. Cerda et Heyne), Ovid. Epist. VIII, 26; XIII, 97; et
    Metam. XII, 6; XIII, 93; Sen. Troad. 27; et Agam. 40; Petron. c.,
    89; Liv. XLV, 27; Drak.  [“VIII, 628” recte VIII, 621]

      222. Vulgg. _Prodito_, quod præter Dausq. tuetur Cell., qui forte
      non ita sensisset, nisi a Modio _prodita_ præferri falso putasset.
      _Prodite_ Col. et Ox. cum Med. et Junt., ad exemplum Virg. Æ.
      IX, 525. Nam poetæ aliique scriptores, quum verba ad collegium,
      aut plures conjunctos faciunt, unum adloqui, et addito plur.
      numero reliquos simul innuere et respicere solent: quæ vulgo
      enallage, vel syllepsis et synthesis numeri dicitur. Vid. Cerda ad
      Virg. l.c. Burm. ad Val. Fl. VIII, 178; Heins. ad Ovid. Rem. Am.
      v. 164, et ad h.l. ubi conf. inf. v. 288, 369; XII, 390 (_Sed vos,
      Calliope_, etc.); XVI, 212; quibus locis add. VI, 292, 562.
      224. _Hiberas_ Col. non improb. N. Heins. qui tamen malebat _in
      domitis Hiberis_, quod R. 2, exhibet. Idem tamen fatetur, pro
      vulgata facere v. 327; conf. etiam Horat. Od. IV, v, 27; 14, 50.
      226. _Libyæ_ Dausq. et alii.
      228. _Sævior hac_ volebat N. Heins. Sed vulgata doctior, et Silius
      tam imaginem, quam ipsa verba debet Maroni Æn. VII, 222 seqq.
      229. _ruptis_ Col. et Oxon. _rapidis_ conj. D. Heins. _raptis in
      Trojam mille e._ Salmas. Epist. 85; _raptis in Pergama mille c._
      N. Heins. ad marg. Silii. Mitior forte medicina: _raptis Graiorum
      mille c._ nisi malis _Argivum_, vel _Actiacum_ refingere pro
      _Acrius_, ut verba _tam dirum infremuit_ jungantur. Vulgatam
      defendit Drak. putans, non necessariam esse h.l. _Trojæ_
      mentionem, quum _mille carinæ_ Trojanum bellum intelligi satis
      declarent; _tam dirum_ autem _bellum_ esse maximopere dirum,
      dirissimum: quod tamen loca Terent. Andr. III, v, 2; et Adelph.
      II, iv, 10; mihi certe non persuasere.


    Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
  Membra levis, celsique decus fraudata superbum
  Corporis; at docilis fallendi, et nectere tectos
  Nunquam tarda dolos: rudis his tunc parma; brevique
  Bellabant ense; at vestigia nuda, sinusque                       235
  Cingere inadsuetum; et rubræ velamine vestis
  Ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem.

    Vss. 231 sqq. recensentur Libyæ, et 325... 405 Hispaniæ populi et
    civitates, ex quibus Hannibal exercitum conscripserat: sed de
    ordine, quo geographi progrediuntur, parum sollicitus est poeta.
    232. Conf. VI, 304 sq. _Numquam tarda nectere dolos_, πλέκειν
    μηχανὰς, παλάμας, λόγους, προφάσεις, etc. h. δολοπλόκος.
    234. _Rudis parma_ vid. ad I, 629.
    235. _vestigia nuda_, pedes non ocreati, ut ap. Virg. Æn. VII, 689.
    236. _sinus cingere inadsuetum_ vid. ad II, 56.
    --_rubræ... cruorem_, ob quam causam et terribilem præterea
    adspectam, puniceis quoque vestibus utebantur Iberes, teste Polyb.
    III, et Spartani, de quibus vid. Ælian. V. H. VI, 6; et Val. Max.
    ii, 2, ubi Vorstius idem de Persis notat. Conf. a Drak. laudati
    Cragius de republ. Laced. L. III, tab. 6, c. 6; et Meurs. Misc.
    Lacon. II, 19.

      233. _at_, non _ac_, Col. et ed. Rapheleng.
      234. _his tum_ Put. vid. ad VI, 299; _radiis tum_ R. 3; _rude
      sutum parma_, h.e. rudi opere suta, conj. N. Heins. quem vid. ad
      Virg. Æn. X, 313.
      235. _at_, non _ac_, Col.

  His rector fulgens ostro super altior omnes
  Germanus nitet Hannibalis, gratoque tumultu
  Mago quatit currus, et fratrem spirat in armis.                  240

    239. _Grato_ Magoni _tumultu_, ut ἵππων καὶ σακέων ἁδομένα πατάγῳ
    ap. Callim. H. in Lav. Pall. v. 44, de Pallade; Drak.
    240. _fratrem spirat_, ejus virtutem adfectat et præ se fert. Sic
    πνείειν μένεα dixit Hom. Il. β, 536; γ, 8; πνέειν Ἄρη Æschyl. Agam.
    387; ἐμπνέειν ἀπειλῆς καὶ φόνου Act. XI, 1; φυσᾷν πόλεμον, πνεῖν
    δόρυ καὶ λόγχας (Aristoph. in Ran.), πνεῖν θυμὸν, seu φόνον,
    (Theocr. Id. XXII, 82.) πνεῖν et φυσᾷν μέγα, vel μεγάλα pro μέγα
    φρονεῖν etc., conf. Heins. ad Ovid. Met. V, 348; et Vulp. ad Prop.
    II, xv, 53.

      238. _Hos_ malebat N. Heins. et mox _patrioque tumultu_. Neutrum
      vulgatæ lect. præferendum: nam _his nitet_ exquisite pro, his est,
      dicitur, et _gratus tumultus_, quod jam Drak. monuisse video, est
      strepitus Magoni gratus, quo delectabatur; quod viri fortis et
      bellicosi indicium est.


    Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplis,
  Prisca situ, veterisque ante arces condita Byrsæ.
  Tum, quæ Sicanio præcinxit litora muro,
  In clipei speciem curvatis turribus, Aspis.
  Sed dux in sese converterat ora Sychæus,                         245
  Hasdrubalis proles, cui vano corda tumore
  Maternum inplebat genus, et resonare superbo
  Hannibal haud unquam cessabat avunculus ore.

    241. _Utica est effusa maniplis_ h. copiæ ejus effunduntur,
    effundunt se, vid. II, 151.
    --_Sidonios manipulos_ Dausq. ad Uticenses refert, propter originem:
    nam Utica fuit colonia Tyria. Sed Drak. rectius connectit verba
    _proxima Sidoniis maniplis_ h.e. Carthaginiensibus, ut voc.
    _proxima_ (quod absolute etiam pro _proxime_ positum videri potest)
    more Silii tertio casui jungatur. Secundæ post Carthaginem partes
    merito Uticæ tribuuntur, quia hæc urbs et dignitate et magnitudine
    secunda a Carthagine, et hac diruta caput totius Africæ,
    Romanorumque receptaculum et statio ad res Libyæ componendas fuit.
    242. _situ_, vetustate, ut ap. Ovid. Met. VII, 303.
    --_Byrsæ_ vid. ad I, 24. Utica a Tyriis (Plin. V, 9, Mel. I, 7.
    Justin. XVIII, 4); paucis post Gades annis, Codri, adeoque Saulli
    temporibus; teste Velleio I, ii, 9; et, si Aristot. de Mirabil.
    fides habenda, 287 annis ante Carthaginem condita est.
    243. _Sicanio muro_, structo ab Agathocle, Siciliæ rege καθ᾽ ὃν
    καιρὸν ἐπέπλευσε τοῖς Καρχηδονίοις, Strab. XVII, p. 1191; Diodor. et
    Oros. monente Dausq.
    244. _Clupea_, seu _Clypea_, Κλυπέα, Græcis Ἀσπὶς dicta, urbs
    maritima Africæ, in promont. Mercurii (nunc _Cabo di Bona_ in regno
    Tunitano) sita, quæ a clipei forma numen adcepisse dicitur, et prima
    fuit ex urbibus Libyæ, quam romani b. Punico I, expugnarunt. Polyb.
    I, 29; Fl. II, 2. Κλυπέαν et Ἀσπίδα distinguit Ptol. IV, 3, quem
    errorem jam notavit a Drak. laudatus Salmas. Exerc. Plin., p. 227.
    --_Turres_ pro ædificiis, et urbe in universum: collem etiam nomine
    Aspis ibidem situm Strabo XVII, p. 1191, docet; Ern.
    246. Similis orationis color XIV, 94 sq.; et XV, 291 sq.
    --_tumore_ vid. ad II, 288.
    247. _Maternum genus_: nam ejus mater Hannibalis soror fuit.

      243. _Tunc_ Cell. Lefeb. et alii.
      248. _usquam_ alii.


    Adfuit undosa cretus Berenicide miles,
  Nec tereti dextras in pugnam armata dolone                       250
  Destituit Barce sitientibus arida venis.
  Nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis
  Battiadas pravos fidei stimulavit in arma.
  Quos trahit antiquo laudatus Hamilcare quondam,
  Consilio viridis, sed belli serus, Ilertes.                      255

    249. _Berenice_, urbs Pentapoleos, seu Cyrenaicæ, unde _Berenicis_
    scil. regio, ut ap. Lucan. IX, 524; tractus Cyrenaicæ prope et circa
    eam, juxta mare mediterr., et Syrtim majorem; hinc _Undosa_, de quo
    voc. vid. Heyne ad Virg. Æ. III, 693.
    250. _dolon_ Dausq. Cell. et aliis est pugio, quibus favent Plut. in
    Graccho (ξιφίδιον λῃστρικὸν, ὁ δόλωνα καλοῦσιν), Hesychius (δόλωνες
    ξιφίδια ἐν ξύλοις ἀποκεκρυμμένα) et Serv. ad Virg. Æn. VII, 664, ubi
    vid. tamen Heyne.
    [251.] _Barce arida_ vid. ad II, 62.
    252. _Cyrene_, seu _Cyrenæ_, caput Cyrenaicæ et urbs quondam
    Carthaginis æmula, cujus conditor Aristoteles, seu _Battus_ Theræus
    III, ortus ex posteris Theræ, quo duce colonia Spartanorum ex
    Peloponneso (unde h.l. _Pelopei stirpe nepotis_), deducta in Theram,
    Ægæi maris insulam, a Cadmo primum et Phœnicibus inhabitatam. vid.
    Herodot. IV, 150, 170; Pindar. Pyth. IV et V; Apollon. IV, 1750 seq.
    inpr. Spanh. ad Callim. Cyrenæi vatis H. in Apoll. v. 65... 75, 83
    sq., et quos Cl. Schlichthorst, Collega conjunctiss., Geogr. Africæ
    Herodot., p. 139 seq. laudavit, _Hardion_, _Mém. de l’Acad. des
    Inscrip._, T. IV; et _Bouhier_, _Recherches et Diss. sur Hérodote_,
    c. 12 pag. 134 sq. Conf. inf. IV, 628; et VIII, 57 sq.
    253. _Battiadus_ vid. ad II, 61.
    --_pravos fidei_, perfidos vid. V.L.
    --De _Cyrenes_ origine, de Theræis et Batto vid. Strab. XVII, p.
    1194; valde durum et fere absurdum foret, si poeta perfidiæ notam,
    quæ ex Drakenb. rationibus ad solum Battum pertinebat, ad Cyrenaicos
    ideo transferre voluerit, quod ab illo Battiadæ dicti fuerint; Ern.
    254. _trahit_, ducit.
    255. _consilio viridis_, cui _serus_ obponitur, est promtus ad
    consilia capienda, conf. ad I, 187.
    --_serus belli_, quia senex erat.
    --_seri studiorum_ apud Hor. Sat. I, x, 20. _Ed._

      252. Vocis _Cyrene_ prima syllaba producitur, ut IV, 628, et
      VIII, 57, alias corripitur. Vid. Spanhem. ad Callim. H. in
      Apoll. 73.
      253. _parvas fidei_ Put. _parvos f._ Parm. et Med. _Battiadæ
      proavos_ conj. D. Heins. _gnavos fidei_ Barth. Adv. VI, 15; coll.
      VIII, 57 seqq. Drak. nihil mutandum censebat et suspicabatur,
      Silium his verbis vel ad perfidiam Batti, qui Annam, Didonis
      sororem, cui dextram, fidei signum, tetenderit, audito fratris
      ejus, Pygmalionis, adventu ejecerit (v. VIII, 62 seq.),
      respexisse; vel ad historiam, nunc nobis ignotam, adlusisse; vel
      denique duos Battos, alterum Laconem, Cyrenarum conditorem,
      alterum pastorem, quem ob perfidiam a Mercurio in lapidem indicem
      mutatum esse copiose memoret Ovid. Metam. II, 676 seq. confudisse,
      quales poetarum errores notaverint Heins. ad Sabin. Epist. I, 33;
      Broukh. ad Prop. III, xviii, 25; Gronov. Diatr. Stat. c. 55. Per
      eundem lapsus videtur poeta inf. VIII, 57; ubi multo juniorem
      Cyrenarum conditorem confundit cum Batto, Melites rege, cujus in
      eadem historia mentionem facit Ovid. Fastor. III, 567 sq. ubi vid.
      Burm. et Neapol. Conf. ad v. 423. Sed in illis Drak. conjecturis
      non facile adquiescas.  [“ad v. 423”: in Not.]
      255. _belli_ non _bello_, scripti, prob. N. Heins. cui non
      _Consilii_ quoque in mentem venisse mireris. _Ilerces_ Col.


    Sabratha tum Tyrium vulgus, Sarranaque Leptis,
  Œaque Trinacrios Afris permixta colonos,
  Et Tingin rapido mittebat ab æquore Lixus.

    256. _Sabratha_, _Œa_ et _Leptis_ magna, urbes Africæ propr. sic
    dictæ, ex quibus conflata Tripolis illa Africana, vel vetus, hod.
    _Tripoli vecchio_; vid. Solin. c. 27 et 40. Posterior propius Syrtim
    majorem, priores ad Syrtim minorem sitæ.
    --_Sabratha_ (nunc _Sabart_) dicitur _Sabrata_ Plin. IV, 3, Antonin.
    Itiner., p. 227, et aliis; sed Σαβάθρα Ptol. IV, 3; qui ab ea urbem
    mediterran. Σαβράταν distinguit.
    --_Tyrium vulgus Sarranaque Leptis_, nam Sabratha et Leptis Tyriorum
    coloniæ; vid. Sallust. b. Jug. c. 19 et 77. Cf. ad I, 72. _Leptis_
    magna, Phœnicibus _Leptis_ h.e. statio dicta, (Lucan. IX, 948)
    Romanis vero _Neapolis_ (Ptolem. IV, 3; Strab. XVII, p. 835); et
    hod. _Lebeda_. A Neapoli diversam putant Plin. V, 4; et Mela I, 7.
    Cave tamen eam confundas cum altera Neapoli in Zeugitana (Plin.
    V, 3), vel cum Lepti parva juxta Adrumetum et Syrtim minorem, nunc
    _Lemta_, vel, ut alii putant, _Susa_ in regno Tunitano, de qua vid.
    Ptol. IV, 3; Plin. V, 4.
    257. _Œa_, Ωἴα, aliis _Œea_ Ωἴεα, hod. _Tripoli_; vide Wesseling. ad
    Antonin. Itin., p. 63; et VV. DD. ad Tac. Hist. IV, 50.
    --_Œa_ colonia jam a veteribus dicta; unde _Trinacrios colonos_, ex
    Sicilia eo delatos; Ern.
    258. _Tingis_ et _Lixus_, nunc _Tinja_ et _l’Arais_, vulgo _Tanger_
    et _Larache_, urbes Mauretaniæ, non Cæsariensis, sed Tingitanæ
    (_Fez_ et _Marocco_), et coloniæ Romanorum, a Claudio Cæsare
    deductæ, quarum prior Traducta Julia est dicta, et parti Mauretaniæ
    cognomen dedit. Vid. Plin. V, 1, et ibi Harduin.
    --_Lixus_, aliis _Lixum_, _Tinga_, _Linga_, _Linx_, Λὶγξ, Strab. II,
    p. 68; XVII, p. 825; et Λίξα, Ptolem. IV, 1, dicitur.
    --_rapido ab æquore_ quia oram Oceani adjacet.
    --_mittebat Tingin_, ejus forte imperio olim subjectam. Non
    defuerunt certe inter Romanarum rerum scriptores, qui Lixum
    prævalidam urbem ipsaque Carthagine majorem fuisse traderent, quos
    merito vituperat Plin. V, 1.

      256. _Sabratha_ scripti, probb. N. Heins. et Drak. quum vicina
      oppida sint Œa et Leptis magna. Rectius forte _Sabrata_ Marsi
      Ven., Junt. et al. Vid. not. _Sabraca_ Med. In ed. Basil. primum
      Drak. invenit vulgatam _Tabraca_, quæ est urbs maritima Numidiæ,
      et Ptol. IV, 3: Θάβρακα, Plin. V, 3, _Tabracha_ dicitur.
      257. _Œaque_ Col. _Oraque_, _Æaque_, _Eaque_ aberratt.

  Tum Vaga, et antiquis dilectus regibus Hippo,
  Quæque procul cavit non æquos Ruspina fluctus,                   260
  Et Zama, et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus.
  Ducit tot populos ingens et corpore et armis,
  Herculeam factis servans ac nomine famam,
  Antæus, celsumque caput super agmina tollit.

    259. _Vaga_, Οὐάγα, Ptol. IV, 3; aliis _Vacca_, hod. _Vegja_, opp.
    Numidiæ prope Cirtam, notissimum ex Sallust. bell. Jug. c. 29, 47,
    66 sq., ubi vid. Cort. et Cell. Aliam hujus nominis urbem in Byzacio
    memorat Plin. V, 4.
    --_antiquis dilectus regibus Hippo_, h.e. Hippo regius, nunc _Bona_,
    urbs Numidiæ, sedes olim regni (Strab. XVII, p. 832), et postea D.
    Augustini episcopi; a qua differt Hippo Zarytos, vel propr.
    διάῤῥυτος, h.e. irriguus, hod. _Ben Zert_, in Zeugitana, prope
    Uticam.
    260. _Ruspina_, urbs Byzacii, inter Adrumetum et Leptin parvam, nunc
    forte _Susa_ in regno Tunitano.
    --_non æquos_, exundatione noxios, ut ap. Virg. Ge. II, 225; III,
    546; et inf. V, 477. Conf. ad I, 101; et II, 364.
    --_procul_, nam a portu II M.P. abest, Cell. coll. Hirt. bell.
    Afric. c. 10.
    261. _Zama_, hod. _Zamora_, urbs Numidiæ mediterr., Jubæ regia,
    satis nota ex Liv. XXX, 29; Sallust. b. Jug. 57; Flor. III, 1; et
    Strab. XVII, p. 831.
    --_Thapsus_, nunc _Demsas_, oppid. marit. Byzacii, non procul a
    Syrti minore et Lepti parva. Dion. I, 43; Liv. XXIX, 30 al.
    --_Rutulo_, Romano, _nunc sanguine uberior_, h. pinguior et
    fecundior. Cf. XIV, 130; et Virg. Ge. I, 491. Non multo post pugnam
    Pharsalicam, Cæsar ibi copias Scipionis, Afranii et Jubæ, qui
    Pompeii partibus studebant, ingenti clade prostravit. Vid. Flor. IV,
    2; et Hirt. b. Afric. c. 28, 44, et 79.
    262, 264. _Antæum_ ex posteris gigantis illius, de quo vid. ad v.
    40, fuisse fingit.

      259. _Tam vaga_ Col. _Tinuaga_ Put. et Med.
      260. _cavit_, non _cernit_, Col. et Ox. _spernit_ conj. N. Heins.
      261. _Rama_ R. 3; _Rutulo nunc s._ Col. _Rutulamine s._ Ox. et
      Put. _Rutulonun_ Put. in marg. _Rutulo de s._ priscæ edd., Vulgg.
      _Rutulorum s._, quod per πρόληψιν intell. _Dapsus_ Col. Vulgo
      _Tapsus_. Sed _Thapsus_ recte emend. N. Heins. Θάψος dicitur
      Ptol. IV, 3; Strab. XVII, p. 572; al. 834; Plin. V, 4, et Liv.
      XXIX, 30; ubi vid. Sigon.
      263. _ac_, non _a_, scripti.


    Venere Æthiopes, gens haud incognita Nilo,                     265
  Qui magneta secant: solis honor ille metalli,
  Intactum chalybem vicino ducere saxo.

    265. _Æthiopes_ sunt vel occidentales et Hesperii, in Africa
    interiore et ad mare Atlanticum, vel orientales, supra Ægyptum,
    usque ad sinum Arabicum, habitantes: sed Æthiopia veteribus passim
    tota interior Libya dicitur.
    --_Nilo_, cujus fontes Mela, III, 9, in Æthiopia occident., Ptol.
    IV, 9, et alii in Æthiopia orient. et quidem in Lunæ montibus, alii
    vero alibi quæ rendos putarunt, quosque nuper Cl. _Bruce_ invenisse
    creditur.
    266. Vid. V.L.
    --_metalli_, lapidis.
    267. _chalybem ducere saxo_, ex montium visceribus proferre, Schmid.
    Sed _ducere_ est adtrahere, ut _ducere ferrum_ apud Lucret. VI, 907,
    ubi plura de magnete disputat, ut de ejus vi v. 1098 sq. Cf. Plin.
    XXXIV, 14; XXXVI, 16; Claud. Epigr. XIV, de magnete, ubi vid. Barth.
    p. 998 sq.

      266. In hoc versu, de quo Intpp. tacent, semper hæreo. Putaveritne
      poeta, _solis_ Æthiopibus magneta esse? An potius legendum, _soli
      est honor_ (vis) _ille metallo_ (magneti), vel _solis metallis_
      scil. his, pro huic metallo soli? Hunc certe lapidem etiam in
      Magnesia, Thessaliæ parte, (quæ Plinio, Lucretio et aliis magnetis
      patria dicitur, unde nomen quoque adceperit) in Cantabria, India
      (vid. Ptol. VII, 2) alibique reperiri, docent Barth. et vett.
      auctt. quos in not. laudavi.

  His simul, inmitem testantes corpore solem,
  Exusti venere Nubæ: non ærea cassis,
  Nec lorica riget ferro, non tenditur arcus;                      270
  Tempora multiplici mos est defendere lino,
  Et lino munire latus, scelerataque succis
  Spicula dirigere, et ferrum infamare veneno.

    268. _simul_ pro cum, ut _una_, _pariter_, ὁμῶς, ὁμοῦ, et ἅμα, ap.
    Hom. Iliad. α, 226; Odyss. α, 331 al. Cf. Drak. ad VIII, 395; Burm.
    et Heins. ad Ovid. Fast. I, 567; et ad Val. Fl. IV, 88.
    269. _Nubæ_ populus Libyæ interioris, vel, teste Strab. XVII, p.
    786. Æthiopiæ ad sinistrum, seu occident. flexum Nili. Contra Nubæ
    Plinii VI, 30, Agathem. et Ptol. IV, 8, non longe absunt ab Arabiæ
    latere, Nili ripa orient. et mari Rubro.
    270. Galeæ et loricæ Nubarum non aheneæ, sed linteæ. Milites
    λινοθώρακες noti vel ex Corn. Nep. Iphicr. 1; Hom. Iliad. β, 529,
    830; Plin. XXIX, 1; Xenoph. Cyrop. VI, iv, 2; Liv. IV, 20 et al.,
    quos laudavit Dausq. Cf. IV, 291; et IX, 587, quibus tamen locis
    _multiplex linum_ non galeam, ut h.l. sed, quod Drak. jam notavit,
    thoracem, ex variis linis invicem inpositis compactum, significat.
    Cf. Cuper. Obss. II, 12; Casaub. ad Sueton. Galb. c. 19; Lips. Mil.
    Rom. III, 6; Ferrar. rei vestiar. II, iv, 11; et inpr. Nicet.
    Choniat. hist. p. 247; in Script. Byzant. ed. Paris. 1647.
    --_riget_ exquisite pro, est illis.
    272, 273. _Spicula scelerata_, noxia, _succis_ herbarum
    venenatarum, h.e. veneno imbuta. Cf. 219, 324. Sic _sceleratum
    frigus_, Virg. Ge. II, 256; _sinapis_, Plaut. Pseud. III, ii, 28;
    _herba_, Apul. de herbis, c. 8.

      269. _Exusti v. Nubæ_ Col. et Put. quod etiam conj. Ortel. et
      Dausq. _Nube_ Oxon. _Mibe_ plures antt. Vulgg. _Exusto Mibæ_.
      Pessime _Mybæ_ R. 2.
      270. _non tenditur_ Col. unde recepi. Vulgo _nec t._
      273. _inflammare_ ingeniose corrig. N. Heins. ad h.l. et ad Val.
      Fl. I, 108; idque recepit Lefeb.

  Tum primum castris Phœnicum tendere ritu
  Cinyphii didicere Macæ: squalentia barba                         275
  Ora viris, humerosque tegunt velamine capri
  Sætigero; panda manus est armata cateia.

    274. Imitat. Virg. Ge. III, 311 sq., ubi vid. Heyne.
    --_tendere_, scil. tentoria, ut ap. Virg. Æ. II, 29 al.
    275. _Cinyphii Macæ_, vid. ad II, 60.
    276. Pro _velamine capri_ pellem struthionum Macis tribuit Herodot.
    IV, 157, Drak.
    277. _cateia_, ut ap. Virg. Æn. VII, 741, ubi vid. Heyne, et Lips.
    Poliorc. IV, 4.
    --_panda_, incurva, inflexa, ob longitudinem; vel cujus lignum est
    lentum.

      276. _velamine Sætigero_ scripti et priscæ edd. Vulgatum _velamina
      Sætigeri_ in ed. Marsi, qui in Comment. _velamine_ agnoscit, culpa
      typogr. irrepsisse, et hinc ad reliquas promanasse monet Drak.

  Versicolor contra cætra, et falcatus ab arte
  Ensis Adyrmachidis, ac lævo tegmina crure.
  Sed mensis asper populus, victuque maligno:                      280
  Nam calida tristes epulæ torrentur arena.

    278. Etiam hæc petita ex Virg. Æn. VII, 732, ubi Servius monet,
    _cætram_ esse scutum loreum, quo utantur Afri et Hispani.
    279. Ἀδυρμαχίδαι, Ægyptiis confines, oram totius Nomi Libyci in
    Marmarica obtinebant. De eorum sedibus moribusque conf. IX, 223 sq.;
    Herod. IV, 168 seq., et Schlichth. Geogr. Afric. Herod. p. 119 sq.
    --_tegmina_, ocreæ, in sinistro pede. Conf. VIII, 419; et Heyne Exc.
    VIII ad Virg. Æn. VII, 689, p. 135, ed. pr.
    280. _asper mensis_, ut _asper victu_, ap. Virg. Æn. VIII, 318; et
    contra _facilis victu_, Æn. I, 442, ubi vid. Heyne in V.L. et Exc.
    XIV.
    --_victum_ proprie dici parva aridaque que alimenta, observat Burm.
    ad Val. Fl. IV, 459.
    --_maligno_, cui _benignus_ obponitur, exili, parco, tenui, ut
    _malignus aditus, ignis, lux_, etc., apud Virg. Æ. VI, 270; XI, 525;
    Martial. X, 96.

      278. _cætra_ Col. h.l. et v. 548. Conf. Intpp. ad Virg. Æn.
      VII, 732, et Drak. ad Liv. XXI, 21; XXVIII, 5. Vulgo _cetra_, quod
      defendit Pier. ad Virg. l.c. et h.l. Lefeb., cui voc. Punicum, et,
      si ad originem spectes, _cethra_ potius scribendum videtur.
      _falcatus in harpen_ emend. N. Heins. quod prob. Drak. et recepit
      Lefeb. qui verbis _ab arte_ vix sensum inesse putat. Sed hæc
      lectio a vulgata nimis recedit et mihi potius languere videtur:
      nam inter ἅρπην et falcatum ensem nihil differt. _Ab arte_ autem
      est artificiose, vel pro simpl. arte, ut ap. Tibull. I, v, 4 et
      ix, 66; ubi vid. Heyne.
      279. _Adyrmachidis_ Col. et Ox. quod et conj. Dausq.
      _Achimaridis_, vel _Achimaradis_ in reliquis membrr. et priscis
      edd. Vulgo _Adyrmachidæ_.

  Quin et Massyli fulgentia signa tulere,
  Hesperidum veniens lucis domus ultima terræ.
  Præfuit intortos demissus vertice crines
  Bocchus atrox, qui sacratas in litore silvas,                    285
  Atque inter frondes revirescere viderat aurum.

    282. _Massyli_, vid. ad I, 101.
    283. De _Hesperidibus_ earumque hortis ac pomis cf. IV, 636 sq.; VI,
    184; Spanh. ad Callim. H. in Cer. v. 11; Hermann, Mythol. Hom. p.
    402; Heyne ad Virg. Æ. IV, 480 sq.; ad Apollod. p. 406 sq.; et Comm.
    de Theog. Hes. pag. 141.
    --_domus_, alias stirps, familia, h.l. totus populus; quo sensu vix
    alibi reperitur.
    --_ultima terræ_, in extremo occidentali Africæ litore.
    --Bocchus Hesperidum hortos viderat, h. ex Mauretania advenerat.
    Conf. IV, 636 sq.
    284. _intortos_, crispatos, ut apud Martial. VIII, xxxiii, 9.
    --_demissus crines_, comis promissis.
    285. _atrox_, fortis (vid. ad I, 2); nisi forte poeta respexit ad
    Bocchum, Mauretaniæ regem, et vel generum, vel socerum Jugurthæ,
    quem L. Sullæ vivum tradidit.
    --_sacratas_, vid. Heyne ad Virg. Æ. IV, 485.

      283. _Vicini Hesperidum lucis_, vel _Hesperidum venam_ (argenti et
      auri) e _lucis_ conj. N. Heins. forsan quia Hesperidum horti h.l.
      in Mauretania collocantur. Sed vid. Heyne ad Virg. Æ. IV, 484, et
      ad Apollod. p. 408 sq. Ego potius _gens ultima terræ_ legendum
      crediderim.


    Vos quoque desertis in castra mapalibus itis,
  Misceri gregibus Gætulia sueta ferarum,
  Indomitisque loqui, et sedare leonibus iras.
  Nulla domus; plaustris habitant: migrare per arva                290
  Mos, atque errantes circumvectare penates.
  Hinc mille alipedes turmæ, velocior Euris
  Et doctus virgæ sonipes, in castra ruebant.

    287 sq. Vid. ad II, 85, et 441 sq.; Sallust. b. Jug. c. 18 et inpr.
    Jani ad Horat. Od. III, xxiv, 9 sq.
    289. Vid. ad I, 406.
    293. _doctus virgæ sonipes_, conf. ad I, 215.

      288. _Gætulia sueta_ Col. Conf. V, 217; sup. ad v. 222, Heins. ad
      Ovid. Rem. Am. 164, et Fast. I, 393; _Gætule adsuete f._ emend.
      Gronov. de pecun. vet. II, 4, quod recepit Cell. Sic sup. v. 222,
      _Gætuli adsueti gregibus miscere ferarum_ conj. Dausq. _Gætula
      sueta_ Ox. et Put. cum R. 3; quod proxime ad veram lectionem
      accedit; _Gætula adsueta_ Med. In vulgata _gregibus, Gætuli,
      adsueta f._ adquiescit Barth. Adv. VI, 15; ubi _adsueta_ ad
      _castra_ refert, quo non omnis difficultas removetur.
      292. _Hinc_ Col. et Ox. Vulgo _His_.
      293. _ruebant_, non _ruebat_, scripti.

  Ceu pernix quum densa vagis latratibus inplet
  Venator dumeta Lacon, aut exigit Umber                           295
  Nare sagax e calle feras, perterrita late
  Agmina præcipitant volucres formidine cervi.
  Hos agit haud læto vultu, nec fronte serena,
  Asbytes nuper cæsæ germanus, Acherras.

    294. _vagi_ proprie sunt ipsi canes.
    295. _Lacon_ et _Umber_, vid. ad I, 421; et II, 689.
    [296.] Spartanæ canes non minus erant _nare sagaces_, εὔρινες (vid.
    Sophocl. Ajac. v. 8; Grat. Cyneg. v. 171 sq.; et Voss. ad Val. Fl.
    VI, 420), quam _pernices_, θάσσονες αὐράων, Callim. H. in Dian. v.
    94, ubi vid. Spanh.
    297. _formidine_, ut ap. Virg. Ge. III, 372; et Æ. XII, 750, ad quæ
    II. vid. Cerda et Heyne.
    298. _haud læto_, etc., ob mortem Asbytes, de qua vid. II, 56 sq.,
    et 197, ut de morte Acherræ, X, 76, et Iarbæ, qui utriusque pater
    fuit, I, 414, Drak.

      299. _Acherras_ Colon. ut VII, 338, in omnibus libris. Vulgg.
      _Acheras_, ut in Col. inf. X, 76; ubi _Acerram_ vulgo legitur et
      _Acherram_ scribendum suspic. Drak. quia _Acherres_ notus Ægypti
      rex.


    Marmaridæ, medicum vulgus, strepuere catervis;                 300
  Ad quorum cantus serpens oblita veneni,
  Ad quorum tactum mites jacuere cerastæ.
  Tum, chalybis pauper, Banjuræ cruda juventus,
  Contenti parca durasse hastilia flamma,
  Miscebant avidi trucibus fera murmura linguis.                   305

    300... 302. _Marmaridæ_, vid. ad II, 57.
    --_medicum vulgus_, qui ὀφιοδήκτοις medentur. Vid. de toto h.l. ad
    I, 412.
    303. _Banjuræ_, Βανίουραι, populus Mauretaniæ Cæsar., ap. Ptol. IV,
    1, et Plin. V, 2, ubi vid. Hard.
    --_Bajuræ_ dicuntur Ammian. Marcell. XXIX, 5, aliis Βανιουροι et
    Βανιουρβαι.
    --_cruda_, vid. ad I, 405.

      302. _tactum_ revocavit N. Heins. e cod. Col., in quo tamen
      _tactus_ invenere Modius Novant. Lect. Ep. 98, et Gronov. Obss.
      II, 1; _tactū_ R. 2; _tactus_ Put. Vulgatum _cantus_ defendit
      Dausq. qui vel silices, opinor, concoquere maluisset, quam Modio
      suffragari. Cf. ad I, 412.  [“ad I, 412”: in Not.]
      303. _Banjuræ_ Colon. _Bamuræ_, _Bamure_, _Bamurre_ aberratt.
      _Banjuræ et cruda j._ corrig. N. Heins.

  Nec non Autololes, levibus gens ignea plantis,
  Cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis;
  Tanta fuga est! certant pennæ, campumque volatu
  Quum rapuere, pedum frustra vestigia quæras.
  Spectati castris, quos succo nobilis arbor                       310
  Et dulci pascit lotos nimis hospita bacca.

    306. _Autololes_, vid. ad II, 63; _vagi_, dicuntur Lucan. IV, 677.
    --_ignea_, ut VI, 209; et ap. Virg. Æn. XI, 718, ubi vid. Heyne.
    308. _certant pennæ_, vid. ad I, 234.
    --_pennæ_, cum avibus, ut v. 344.
    --_campum rapuere_, vid. ad I, 569.
    --_volatu_, cursu.
    309. _pedum_, etc., ut ap. Virg. Æ. VII, 808 sq. Plura exempla
    desideranti suppeditabit Drak. ad IV, 147.
    310. Intell. _Lotophagi_, non longe a Syrti minore et Meninge ins.
    quæ inde Λωτοφαγῖτις dicitur Ptol. IV, 3; Strab. I, p. 25, al. 44;
    III, p. 157, al. 233; XVII, p. 834, al. 1191; Plin. V, 7; et ἡ τῶν
    Λωτοφάγων νῆσος, Polyb. I, 39.
    311. _lotos nimis hospita_, tam dulcis, ut vescentes non nisi inviti
    discedant et patriæ obliviscantur. Cf. Virg. Culic. v. 123 sq.
    (_Impia lotos... quæ hospita nimis tenuit dulcedine captos_); et
    Plin. XIII, 17. Loca class. Hom. Odyss. ι, 84 seq.; et Herodot. IV,
    177, 178. Conf. et Athenæus XIV, 18; et de loto, quæ Arab. _Seedra_
    vocatur et in Barbaria abundat, vid. Salmas. Exerc. Plin. p. 728
    sq.; Riccii Diss. Hom. T. III, p. 74. sq.; Spanh. de U. et P. N. VI,
    p. 301 sq.; Wesseling ad Diodor. T. I, p. 40; et _Shaw Voyages_, T.
    I, p. 292 seq., et n. 270 coll. _Travels of M. Bruce_ in Præf.

      310. _quos_ scripti et antt. edd. _quo_ ed. Junt. et quæ inde
      fluxerunt.

  Quique atro rabidas effervescente veneno
  Dipsadas inmensis horrent Garamantes arenis.
  Fama docet, cæsæ rapuit quum Gorgonis ora
  Perseus, in Libyam dirum fluxisse cruorem;                       315
  Inde Medusæis terram exundasse chelydris.
  Millibus his ductor spectatus Marte Choaspes,
  Neritia Meninge satus, cui tragula semper
  Fulmineam armabat, celebratum missile, dextram.

    313. _Dipsas_, serpens, διψὰς, vel πρηστὴρ et καῦσος dicta, quoniam
    ejus morsu oritur tumor quidam solutus sitisque inexplebilis, unde
    indesinenter bibentes mox dissiliunt. Vid. Dioscor. VIII, 119; Cæl.
    XXV, c. ult. Ælian. H. A. VI, 51; Lucan. IX, 610, 718, 738 seq.;
    Plin. XXIII, 8; XXXV, 5.
    314 sq. Fabula satis nota vel ex Ovid. Met. IV, 616 sq., et, quos
    alii laudant, Lucan. IX, 619 sq.; et Apollon. IV, 1513 sq.
    318. _Meninx_, ins. maris mediterr. postea _Girba_, nunc _Zerbi_
    dicta. Cf. ad v. 310.
    --_Neritia_, Ulyssis ara et adventu inclita. Vid. Strabo XVII,
    p. 834; Eustath. ad Hom. Iliad. β, 632; et Odyss. ρ, 217; cf. ad
    II, 317.

      312. _rabidas_, non _rapidas_, scripti et R. 2, quod et conj.
      Dausq.
      315. _Libyam_, non _Libya_, Col.
      317. _Coaspes_ alii. Sed a Persiæ vel Indiæ fl. nomen ductum
      videtur.
      319. _libratum_ emend. N. Heins. _liberandum_ c. Tell., unde
      _librandum_ reposuit Lefeb. Vulgatum tuetur Drak. ut sit telum
      celebre, satis notum, propter ingentia, quæ inferebat, vulnera.
      Vid. Lips. Poliorc. IV, 4.

  Hinc coit æquoreus Nasamon, invadere fluctu                      320
  Audax naufragia, et prædas avellere ponto:
  Hinc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,
  Qua virgo, ut fama est, bellatrix edita lympha
  Invento primam Libyen perfudit olivo.

    320. Cf. I, 408 seq.
    321. _naufragia_, naufragas naves.
    323. Vid. Heyne ad Virg. Æn. II, 171; et ad Apollod. p. 40 et 747.
    Cf. inf. IX, 297; et ad II, 65.
    324. De _olivo_ a Minerva _invento_, vid. Bentl. et Jani ad Hor. Od.
    I, vii, 7; et Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 26. Confusæ h.l.
    vulgari poetarum errore Pallas Libyca et Ἀθήνη Atheniensium.

      320. _Huic_ Col. in quo v. 322; _Huc_, quod bis scribendum putabat
      N. Heins. et recepit Lefeb. _æquoreo fluctu_ malebat N. Heins. et
      N. Heins. et recepit Lefeb.
      --_æquoreo fluctu_ malebat N. Heins. et vs. sq. _averrere_, coll.
      Horat. Sat. II, iv, 37; (ubi vid. Bend.), vel etiam _avertere_,
      coll. Virg. Æn. X, 78. Illud significat ita auferre, ut nihil
      relinquatur; hoc abigere, per fraudem inpr. auferre et in rem
      suam convertere, νοσφίζεσθαι. Posteris recte, puto, præferendum
      videtur Drak., qui laudat Gronov. Obss. IV, 5; Lindenbr. ad
      Ammian. Marcell. XIV, 2, et Muret. ad Catull. nupt. Pel. et Thet.
      v. 5. Add. Burm. ad Virg. Æn. I, 472.


    Nec non totus adest vesper, populique reposti.                 325
  Cantaber ante omnes, hiemisque æstusque famisque
  Invictus, palmamque ex omni ferre labore.
  Mirus amor populo, quum pigra incanuit ætas,
  Inbelles jam dudum annos prævertere saxo,
  Nec vitam sine Marte pati: quippe omnis in armis                 330
  Lucis causa sita, et damnatum vivere paci.

    325. Recensentur populi Hispaniæ, et quidem 325... 377, Hisp.
    Tarrac., seu citerioris (mentione simul insularum v. 362... 365
    inserta); 378... 383, Lusitaniæ; et 384... 405, Hisp. Bæticæ, vel
    hodiernæ Andalusiæ et Granadæ.
    --_vesper_ populus Hesperiæ, h.e. Hispaniæ.
    326. _Cantaber invictus_, cf. V, 195 sq.; et Jani ad Hor. Od. II,
    vi, 2; III, viii, 22.
    328 seq. Cf. I, 225 sq.; et Lucan. II, 105.
    329. _prævertere_, vid. ad IV, 804, in V.L.  [recte 802]
    331. _damnatum vivere paci_, dedecori est et contemtui, in pace
    vivere, ut VI, 448; vel nolunt, recusant, ut V, 60; vel inprobant,
    ut XI, 285.
    --_vivere paci_ (dat comm.), ut pacis artes exerceant.

      325. _motus_ placebat N. Heins.
      329. Forte leg. _taxo_, h.e. veneno. Taxi baccis in Hispania
      præcipue venenum letale inesse testatur Plin. XVI, 10.


    Venit et Auroræ lacrimis perfusus in orbem
  Diversum, patrias fugit quum devius oras,
  Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.
  His parvus sonipes, nec Marti notus: at idem,                    335
  Aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
  Aut molli pacata celer rapit esseda collo.
  Cydnus agit, juga Pyrenes venatibus acer
  Metiri, jaculove extendere prælia Mauro.

    332. Venerunt et Astures, oriundi ab _Astyre_, Memnonis armigero,
    post domini mortem ex Oriente in Hispaniam profecto: quod poeta
    propter nominis similitudinem, ut solet, comminiscitur.
    334. _lacrimis_, cf. Ovid. Met. XIII, 621, 622.
    --_Auroræ lacrimis perfusus_, vivens in extremis orientis partibus.
    --De _Memnone_, Tithoni et Auroræ f. Æthiopum duce, vid. Quint. Cal.
    lib. II; et Heyne ad Apollod. p. 756; et Exc. XIX, ad Virg. Æn.
    I, 489.
    335. Plinius VIII, 42: «In Hispania, inquit, Gallaica gens et
    Asturica equini generis, quos Thieldones vocamus, minori forma
    adpellatos Asturcones, gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus,
    sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio: unde equis tolutim
    (h.e. volutim, volubiliter, si fides habenda Nonio I, 12, nec potius
    _volutim_ substituendum) carpere incursus traditur arte.» Ejusmodi
    Asturco, gradarius, seu tolutarius equus, βαδιστὴς, Gallis dicitur
    _guilledin_, vel _haquenée_, _qui va l’amble_, nobis _Passgänger_,
    _Zelter_. Cf. XVI, 349 sq., et 584; Martial. XIV, ep. 199, et, quos
    Drak. laudat, Ulit. ad Grat. v. 514; Gron. et Burm. ad Petron.
    c. 86.
    336. _inconcusso dorso_, molli lenique incessu.
    --_glomerat vestigia_, ut ap. Plin. l.c., et Virg. Ge. III, 117, ubi
    vid. Intpp.
    --_glomerat vestigia_ equus, quum passibus brevioribus incedit, ut
    faciunt parvi equi; Ern.
    337. Conferenda et ex h.l. explicanda sunt verba Virg. Ge. III, 204.
    --_pacatum_, pacis usui inserviens, _essedum_, cujus contr. currus
    bellicus.
    338. _Cydnus_ Asturas _agit_, h.e. ducit, ut mox v. 354.
    --_acer metiri_, δεινὸς διοδεύειν, ut ap. Lucan. I, 146.
    --_metiri juga_, ut _metiri æquor_, Virg. Ge. IV, 389; et μετρεῖν
    πέλαγος, Hom. Odyss. γ, 179, dixit.
    339. _jaculo Mauro_, vid. Heins. ad Ovid. Fast. V, 580; Bentl. et
    Jani ad Hor. Od. I, xxii, 2.
    --_extendere prælia_, eminus pugnare; Schmid.

      334. _Astur_ R. 3. Sed _Astyres_ quoque in antt. marmorr. reperiri
      monet N. Heins.
      335. _natus_ ex ingeniosa emend. N. Heins. recepit Lefeb. Sic gr.
      πεφυκὼς. Drak. laudat VI, 341; XV, 464; Intpp. ad Hor. Od. I,
      xxvii, 1; Broukh. ad Prop. II, ii, 93; Gronov. Obss. IV, 17;
      Heins. ad Ovid. Rem. Am. 220.
      337. _rapit_, non _trahit_, Col. et Ox.
      338. _Cydnus_ Col. Κύδνος Ciliciæ fl. vid. ad I, 306; _Erdnus_ Ox.
      _Ervus_ Put. _Erdus_ e R. 2 et 3 recepit Lefeb. quod plures hujus
      nominis fluvii olim apud Celtas fuerint, et hodie prope Nannetes
      sit fl. _Erde_. Alii _Ardus_, _Arvus_, _Ergus_, _Herdus_.


    Venere et Celtæ sociati nomen Iberis.                          340
  His pugna cecidisse decus, corpusque cremari
  Tale nefas: cælo credunt Superisque referri,
  Inpastus carpat si membra jacentia vultur.

    340. Celtiberos in parte australi Hispaniæ Tarrac., qui a _Celtis_,
    dextram _Iberi_ fl. ripam occupantibus, nomen originemque habent,
    περιφράζει, ut Lucan. IV, 9, nam versus natura ipsum nomen non
    admittit. Celtas autem et Iberos, seu Hispanos post multas pugnas
    postremo in unum nomen populumque coaluisse, nota res est. V. quos
    laudant Appian. Hisp. c. 2 (ubi vid. Schweigh. V. Cl.); Strab. I, p.
    33; Diodor. V, pag. 309.
    341. Nefas iis videtur, _corpus tale_, h.e. ejus, qui pugna cecidit,
    cremari, Drak. coll. XIII, 471 seq.
    342. _cælo credunt referri_, etc., in cælum redire putant animam,
    si, etc. Quare? forte quia aves cælo diisque adeo propiores esse
    fingebantur, ex qua rudi notione auguria quoque orta, et quod in
    apotheosi Cæsarum aquila animam defuncti in cælum portare
    credebatur. Caspii, teste Strab. XI, si mortuos ab avibus dilaniari
    viderent, prædicabant beatos, sin a feris aut canibus, non item.
    Stob. Ecl. 122, Diogenem dixisse testatur, si canes cadaver suum
    dilacerarent, Hyrcanam fore sepulturam; si vultures, Iberam. Barcæi
    Iberi, seu Hispani eos, qui in prælio ceciderant, ut summa virtute
    ornatos, vulturibus objiciebant, quod eas aves sacras putabant, de
    quo vid. Ælianus H. A. X, 22. Conf. Kirchman. de funer. Rom. Append.
    c. 2, p. 595 sq.

      341. Vulgo post _cremari_ διαστίζεται, ut sensus sit: cremant
      cadavera cæsorum, quia piaculum putant, a feris ea lacerari. Male,
      et repugnante usu loquendi.
      342. _Tabe nefas_ emend. N. Heins. quo indice excidit versus, qui
      innuerit _corpus resolvi Tabe nefas_. _Vile_ pro _Tale_ legendum
      esse non male opinabatur Withof. quem vide in Spec. ad Guntheri
      Ligurinum, p. 60 et 61. N. Heins. mox _In pastus_ conj. Sed conf.
      VII, 129; Virg. Æn. IX, 339; X, 560.


    Fibrarum, et pennæ, divinarumque sagacem
  Flammarum misit dives Callæcia pubem,                            345
  Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
  Nunc, pedis alterno percussa verbere terra,
  Ad numerum resonas gaudentem plaudere cætras.

    344. _pennæ_, aves, ut ἀγαθαὶ πτέρυγες, ap. Callim. H. in Lav. Pall.
    v. 124.
    345. _dives Callæcia_, vid. ad II, 397. Triplex divinandi genus
    jungitur, extispicium, vel haruspicina, augurium ex volatu, cantu ac
    tripudio avium, et auspicium ex tonitru et _divinis flammis_, h.
    fulmine. Drak. jam comparavit Virg. Æ. X, 179 sq.; Lucan. I, 587
    sq.; Val. Fl. I, 231 sq., ubi vid. Burm. et Tibull. I, viii, 3, ubi
    vid. Broukh. Strabo, III, p. 232, de Lusitanis in genere similia
    habet; Ern.
    346. Hæc, quod jam Drak. monuisse video, spectant ad morem
    barbarorum, quo saltantes et cætras percutientes virorum fortium,
    seu heroum laudes canunt, quum prælium ineunt, vel eo finito
    quiescunt et Diis sacra faciunt, vel _sacras_ epulas festis diebus
    celebrant. Conf. VIII, 420 seq.; Liv. XXXVIII, 17; et Virg. Æn. VII,
    698, ubi vid. Heyne. Drak. ad X, 230, comparat Liv. XXI, 28; Val.
    Fl. VI, 92 sq.; Lucan. I, 447 sq.; Tac. Ann. II, 88, et Mor. Germ.
    2; Ammian. Marcell. XV, 9. Observa autem h.l. dilectum verborum.
    346. Cf. Lips. analect. ad mil. rom. III, 1; Opp. T. III, p. 430;
    ubi etiam similis Diodori locus de Hispanis laudatur: Ἐν δὲ τοῖς
    πολέμοις πρὸς ῥυθμοὺς ἐμβαίνουσι, καὶ παιᾶνας ᾄδουσιν, ὅταν ἐπίωσι
    τοῖς ἀντιτεταγμένοις.
    --_carmina barbara_, more barbarorum incondita ad celebrandum
    auctorem stirpis.
    347. _pedis alterno verbere_, pede in numerum, alterne posito.
    348. _Ad numerum_, πρὸς ῥυθμὸν, ut VI, 363; et ap. Virg. Ecl. VI,
    27; et Ge. IV, 175: ἀμβολαδὶς τετύποντες, Cyclopes ferrum cudentes
    ap. Callim. H. in Dian. v. 61, ubi vid. Spanh.
    --_cætras plaudere_, saltare Pyrrhichen, τὴν ἐνόπλιον χορείαν, de
    qua vid. D. Heins. ad h.l. Ern. et Spanh. ad Callim. H. in Jov. v.
    52, 53; in Dian. v. 241, 242; et in Del. v. 136, 137; Cf. inf. X,
    230 sq.; et Lucret. II, 635 sq. _Armati in numerum pulsarent æribus
    æra_, etc.

      345. _Callæcia_ antt. membrr. Alii _Gallæcia_ et _Gallecia_, vid.
      ad II, 397.  [“ad II, 397”: in Not.]

  Hæc requies ludusque viris, ea sacra voluptas.
  Cetera femineus peragit labor: addere sulco                      350
  Semina, et inpresso tellurem vertere aratro
  Segne viris: quidquid duro sine Marte gerendum,
  Callaici conjux obit inrequieta mariti.
  Hos Viriathus agit, Lusitanumque remotis
  Extractum lustris; primo Viriathus in ævo,                       355
  Nomen Romanis factum mox nobile damnis.

    349. _ludus_, παιδιὰ, animi relaxatio.
    --_sacra_, in sacris epulis et festis diebus.
    350 sq. Idem de Scythis, Celtis, Thracibus et Artabris memorant
    Strab. III, p. 250, et alii quos laudat Dausq. 356.
    354. _Viriathus_ Lusitanus, qui serius cum Romanis bellum gessit,
    notus ex Liv. Epit. 52; Flor. II, 17; Cic. Off. II, 11 al. Vid. V.L.
    356. Silius forte eo respexit, quod Viriathi nomen ignobile antea
    fuit, quia ex pastore venator, ex venatore latro, et mox justi
    exercitus dux factus est; Ern. Cf. X, 220 sq.

      349. _cara voluptas_, vel _sera_, post bellum, maluerit N. Heins.
      Vid. not.
      350. _abdere_ Put. Sed _addere_ pro simpl. dare, vel tradere
      centies occurrit. Vid. Ind.
      352. _gerendum_, non _gerendum est_, scripti.
      354. _Viriathus_ Col. h.l. et X, 220; ubi Drak. monet, ita etiam
      esse in ant. marm. ap. Gruter. p. 871, n. 2, (quod tamen Scaligero
      spurium videbatur) et Οὐιρίαθος in excerptis Dion. p. 614; ed.
      Vales. probb. Fabric. ad Cic. Off. II, 11, et Schott. ad Aurel.
      Vict. de viris ill.c. 71. Vulgo _Viriatus_ forte rectius ut ap.
      Gruter. p. IX, 4; XII, 11; et Gr. Οὐϊρίατος. _Viriatthus_ quædam
      edd., ut Οὐρίατθος et Οὐιρίατθος apud Appian. Hisp. c. 60, 74; ed.
      Schweigh. (nam in aliis Οὐριάθος) et ap. Diodor., v.c. in
      excerptis p. 346, ed. Vales. et al. conf. Drak. ad Liv. Epit. 52;
      et quos Reimar. ad Dion. T. I, p. 32 sq. laudavit.
      356. _Omen_ R. 2.


    Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra,
  Aut Vasco, insuetus galeæ, ferre arma morati.
  Non, quæ Dardanios post vidit, Ilerda, furores,
  Nec, qui Massageten monstrans feritate parentem,                 360
  Cornipedis fusa satiaris, Concane, vena.

    357. _Cerretani_ et _Vascones_, populi Hisp. Tarrac. in hodierna
    Catalonia et Navarræo regno, ad Pyrenæi radices habitantes. Plin.
    III, 3.
    --_Tirynthia castra_, quod Hercules tradebatur per Cerretanos ad
    Pyrenæos versus iter fecisse; Ern. Coll. v. 421 sq.
    358. _insuetus galeæ Vasco_, cf. V, 197; IX, 232.
    359. _Ilerda_, urbs Hispaniæ Tarrac., hod. _Lerida_, ad Sicorim fl.
    (_Segre_) quæ mala belli civilis, a Cæsare et Pompeio gesti, experta
    est. Vid. Cæs. b. Civ. I, 43... 59; Lucan. IV, 11 sq.; Flor. IV, 2.
    360, 361. Concani (vid. V.L.) imitantur morem Massagetarum vel
    Scytharum, qui sanguinem equinum bibunt, de quo vid. Dausq. ad h.l.
    VV. DD. ad Martial. spect. 3, 4; Barth. ad Claud. in Rufin. I, 311,
    et Stat. Achill. I, 307; Cerda ad Virg. Ge. III, 463, et Burm. ad
    Val. Fl. II, 157. _Lætum equino sanguine Concanum_, dixit Hor. Od.
    III, iv, 34, ubi vid. Jani.
    --_parentem_, conditores urbis, teste Tarapha, Dausq.
    --_Massagetæ_, inclita Scythiæ orientalis gens, Parthis vicina.
    Plin. VI, 19; Herodot. II, 201.

      357. _Cerretani_ Col. Κεῤῥητανοὶ Strab. III, p. 111, al. 162;
      Martial. XIII, 54, et Plin. III, 3; _Terretani_ Ox. Put. R. 3;
      Vulgo _Ceretani_, ut in vet. marm. Κερήτανοι ap. Dion. l. 48;
      p. 382. Sed Κεῤῥοιτανοὶ Ptol. II, 6.
      359. _Non_ Col. Vulgo _Nec_.
      361. _Concane_, non _Concave_, scripti. Κόγκανα Ptol. II, 6; (in
      cod. Palat. pro Κούκανα) urbs mediterr. Cantabrorum, hod. _Cangas
      de Onis_, Κωγκανοὶ ap. Strab. III, p. 107, al. 159, ubi ita pro
      Κωνιακοὶ legendum putabat a Drak. laudatus, Delrius ad Senec.
      Hippol. 110; cf. Jani ad Hor. Od. III, iv, 34.

  Jamque Ebusus Phœnissa movet, movet Arbacus arma,
  Aclyde, vel tenui pugnax instare veruto:
  Jam cui Tlepolemus sator, et cui Lindus origo,
  Funda bella ferens Baliaris et alite plumbo;                     365
  Et quos nunc Gravios violato nomine Graium
  Œneæ misere domus Ætolaque Tyde.

    362. Pityusæ, Πιτυοῦσαι, insulæ maris Balearici prope Hispaniam, a
    piceis, quibus abundant, sic dictæ (nam πίτυς est pinus) quarum
    major _Ebusus_, minor Ὀφιοῦσα, hodie _Iviça_ et _Formentara_.
    Posterior tam parva est, ut a quibusdam nulla ejus ratio habeatur.
    Livius XXVIII, 37, _Pityusam_ sing. num. dixit, et Plin. III, 5,
    extr. _Pityusæ a Græcis dictæ: nunc Ebusus vocatur utraque.
    Phœnissa_, Phœnicum, vel Pœnorum colonia, quibus יבושה _Jebuso_, a
    _siccatis ficubus_, dictam suspicabatur Bochartus.
    --_Ebusus_ Diodoro V, 16, Ἔρεσος, et Dioni Cass. XLIII, p. 258,
    Ἔβεσος dicitur; Ern. Ἄρταβροι, seu Ἄρταβραι, memorantur etiam
    Eunap. p. 99. Cf. _d’Orville_ ad Chariton VI, 7, p. 549; ed. Lips.
    363. _Verutum_, jaculi genus, de quo vid. Lips. Pol. IV, 4; Heyne ad
    Virg. Ge. II, 168; Æ. VII, 665.
    364, 365. Moverunt arma Baliares, qui a Rhodiis originem ducunt.
    Nam τινὲς μετὰ τὴν ἐκ Τροίας ἔφοδον τὰς Γυμνησίας νήσους (h.
    _Baliares_, hod. _Majorca_ et _Minorca_) ὑπὸ τῶν Ῥοδίων κτισθῆναι
    λέγουσιν, teste Strab. XIV, quocum consentiunt Timæus et alii.
    --_Tlepolemus_, Herculis f. qui, Licymnio Argis occiso, exsul venit
    Rhodum ins. ibique _Lindum_, Jalyssum et Camirum condidit, quæ loca
    in unam postea urbem, Rhodum, coaluere, vid. Hom. Iliad. β, 653...
    671; Pind. Ol. VII, 49 sq.; Strab. XIV, p. 655, al. 749 sq.;
    Diodor. IV, 58... 60; V, 19, et Heyne ad Apollod. II, vii, 6, et
    II, viii, 2. Verba _cui Tlepol. s._ Dausq. et Cell. ad _Rhodam_,
    Ῥόδην, (nunc _Roses_) Hisp. Tarrac. urbem, ad Pyrenæum sitam,
    referunt; paulo durius, opinor, etsi hoc oppidum a Rhodiis conditum,
    et postea a Massiliensibus restitutum tradit Strabo l.c.
    366, 367. _Gravios_ dicit nomen et originem habere a _Graiis_ s.
    Græcis, quorum dux Diomedes, _Ætoliæ_ rex, _Tydei_ f. et _Œnei_
    nepos, Hispaniam quoque adiit (cf. Dionys. Perieg. v. 483 sq.),
    _Tydenque_, Graviorum urbem, condidit et ex patris nomine vocavit;
    vid. ad I, 235, et cf. XVI, 369, ubi _Tinde_, quæ Diomedis Thracis
    regia fuit, pro _Tyde_ reponebant Salmas. ad Solin. p.m. 631, al.
    898, et Gronov. Diatr. Stat. c. 55, p. 364, ut Sil. Diomedem Ætolum
    cum Thracio confuderit. Refragantur Drak. et N. Heins. ad l.c. et
    Voss. ad Mel. p. 133. Cf. de Diomede Heyne ad Apollod. I, viii, 4...
    6, et Exc. I, ad Virg. Æn. XI. Τοῦδαι urbs Γρουΐων in Hispania ap.
    Ptol. III, 6; _Tyde_ eorum castellum Plin. IV, 20. _Tude_ Antonin.
    hodie _Tuy_ in Gallicia.

      362. _Ebosos_, secunda correpta, malebat N. Heins. ut Ἐβοῦσος,
      Ἔβοσος et _Ebosia_ ap. Stat. Silv. I, vi, 15. Vid. quos Drak.
      citavit, Gevart. Lectt. Papin. I, 41, et Gronov. Diatr. Stat. c.
      14. Sed _Ebusus_ dicitur Plin. III, 5, extr. Mel. II, 7; Livius
      XXII, 20, et, producta media, Avien. descr. orbis 621; Gr.
      Ἔβουσος, Ἔβυσος (Strab. III, p. 240 et 254) et Ptol. Ἔβυσσος.
      Mox _Arbacus_ Col. prob. N. Heins. quoniam Ἀρβάκη ap. Steph. Byz.
      urbs Celtiberiæ, _Arbachi_, vel _Arbaci_ ap. Aurel. Vict. de viris
      illustr. c. 61, et _Arrebaci_ ap. Plin. III, 3; ubi tamen Harduin.
      recte edidit _Arevaci_, quibus _Arevam_ fl. nunc _Arlanzo_ nomen
      dedisse, Plinius ibid. extr. tradit. Ἀρεουάκοι Strab. III, p. 112
      al. 162 et 246. Ἀρεουάκαι Ptol. II, 6; _Arbatus_ Put. R. 3; Parm.
      _Arbutus_ Ox. Vulgatum _Artabrus_ respuit N. Heins. quoniam gentem
      Artabrum nullam esse manifeste prodat Plin. IV, 22, quem tamen
      refellit Resendius Antiq. Lusit. I, 22; _Artabrus_ certe Lusitan.
      prom. (nunc _Cap de Fineterre_) memoratur Plin. II, 108; IV, 21,
      et _Arrotrebæ_ atque _Arrotrebarum_ vel Celticum prom. IV, 20, et
      bis c. 22. Hoc Strab. III, p. 106, al. 154 et Ptol. II, 6: Νέριον
      ἄκρον dicitur: sed ille adcolas ejus Ἀρτάβρους et Ἀροτρέβας (al.
      Ἀρετρέβας) sua ætate adpellatos tradit, hic juxta illud Ἀρταβρῶν
      λιμένα ponit. Præterea uterque cum Plin. IV, 22; consentiunt in
      eo, quod e regione hujus promont. fuerint insulæ, Græcis a stanno,
      κασσιτέρω, _Cassiterides_ dictæ, ad quas Silius forte h.l.
      respexit, ubi de insulis Hispaniæ agit, quamvis eæ nusquam fuisse
      videntur. Conf. et Mela III, 1.
      363. _Aclyde_, non _Aclide_, Col. ut VIII, 550; vid. Intpp. ad
      Virg. Æn. VII, 730, et ad Val. Fl. VI, 99; Lips. Poliorc. IV, 4,
      et Salmas. ad Trebell. Claudium c. 14; _tereti veruto_ emend.
      Cerda ad Virg. Æ. VII, 665. Sed differentiam forte inter _veru
      Sabellum_ Maronis et _verutum Arbacorum_ Silii fuisse, idemque
      _tenue_ simul et _teres_ esse posse, monet Drak.
      364. _Lyndus_ alii, etiam Drak. et Lefeb. Sed est Λίνδος;
      vid. not.
      365. _Funda_, non _Fervida_, scripti; prob. etiam Dausq. propter
      copulum _et_; _ferens_, h.e. inferens, movens, ex c. Col. et
      priscis edd. restitui, idque non spernendum videbatur Drak., qui
      conf. I, 386; X, 68; Stat. Th. III, 665; VIII, 76; add. Ovid.
      Epist. VIII, 26. Sic et _ferre tela_ IX, 545; _vulnera_ forte
      V, 235; certe ap. Virg. Æn. XI, 749; _f. plagam_ Æn. X, 797;
      XII, 299: φέρειν πόλεμον, φόνον, θάνατον, ἄρεα, πῆμα, etc. Vulgo
      _gerens_. Sed _serens_ ex emendat. N. Heins. recepere Drak. et
      Lefeb. vid. ad I, 394; 235. _Baliaris_, non _Balearis_, Col.
      Βαλλιαρίδες certe Straboni esse et Βαλιαρίδες Steph. Byz. monet
      N. Heins. et Drak. laudat Tenull. ad Frontin. III, iii, 16, et
      Salmas. exerc. Plin. p. 199.
      366. _Gravidos_ ed. Ven. vid. ad I, 235.

  Dat Carthago viros, Teucro fundata vetusto,
  Phocaicæ dant Emporiæ, dat Tarraco pubem
  Vitifera, et Latio tantum cessura Lyæo.                          370

    368. _Carthago_ Nova, quæ, Polybio Καινόπολις Polyæno _Phœnissa_, et
    a sparti copia in vicinis campis _Spartaria_ et ἡ Σπαρταγενὴς Plin.
    XXXI, 8; Anton. Itin. p. 396, ed. Wess. et Appian. Hisp. c. 12,
    nobis vero _Cartagena_ dicitur, ab Hasdrubale paulo ante b. Punicum
    II condita; vid. Polyb. II, 13; Strab. III, p. 157 sq., Bochart.
    Chan. I, 35; Hard. ad Plin. XIX, 2, et Schweigh. V. Cl. ad Appian.
    t. III, p. 218 sq.; Silius vero h.l. et XV, 192, Teucrum urbis
    conditorem facit, ut Justin. XLIV, 3. Quosdam Teucri comites, non
    ipsum huc venisse tradit Strabo l.c. De Teucro ejusque exsilio vid.
    Heynii Exc. XXIII, ad Virg. Æn. I, et Jani ad Hor. Od. I, vii, 21.
    De situ, dignitate, et interitu urbis vid. Livius XXVI, 42.
    369. _Emporiæ_, Ἐμπορίαι Ptol. II, 6, nunc _Ampurias_, urbs Hisp.
    Tarrac. prope Pyrenæos et mare mediterr. sita.
    --_Phocaicæ_; cf. Liv. XXVI, 19. A Massiliensibus eam conditam
    memorant Strab. III, p. 110, al. 159; Scylax in Periplo p. 2; Steph.
    Byz. et alii: nam Massilia etiam Phocæensium colonia fuit. Cf.
    omnino Liv. XXXIV, 9, et Plin. III, 3, seu 4, ex quibus etiam
    intelligitur, cur _Emporiæ_ in plur. dicantur et Ἐμπορεῖον Δίπολις
    Strab. l.c.
    --_Tarraco_, hod. _Tarragona_, in ora Cataloniæ, unde pars Hispaniæ
    olim Tarraconensis dicta: nam fuit quondam urbs in his oris
    maritimarum opulentissima, teste Mela II, 6, ævoque Strabonis numero
    civium ne ipsi quidem Carthagini cessit.
    370. Cf. Plin. XIV, 6.
    --_Tarraco Campano tantum cessura Lyæo_ iisdem fere verbis dixit
    Martial. XIII, 118. _Lyæo Latio_, vinis Latii, quæ olim generosa
    fuere, ut Falerna, Massica, etc.

      369. _dant T._ R. 3, et Med. quod arridebat N. Heins. vid. ad v.
      222 et 288.
      370. _Lyeo_ quidam. Sed est Λυαϊος, quoniam vinum λύει, solvit
      curas.

  Hos inter clara thoracis luce nitebat
  Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis
  Atque altrix celsa mittebat Sætabis arce,
  Sætabis et telas Arabum sprevisse superba,
  Et Pelusiaco filum componere lino.                               375
  Mandonius populis, domitorque insignis equorum
  Inperitat Cæso, et socio stant castra labore.

    371. _Thoracis_ linei, Drak. ad IX, 587; cf. ad v. 270.
    372. _Sedetani_ prope Celtiberiam, cujus gentis caput Cæsaraugusta,
    nunc _Saragossa_. Plin. II, 3; Ptol. II, 6.
    --_Sucro_ oppidum apud Antonin. et Liv. XXVIII, 24 (hod. _Alzira_),
    sed fluvius inter Saguntum et Carthaginem, nunc _Xucar_, ap. Plin.
    III, 3; Ptol. II, 6, et Strab. III, p. 159.
    --_rigentibus undis_, ut v. 671.
    373. _Sætabis_, hod. forsan _Xativa_ in regno Valentiæ, ad fluvium
    ejusdem nominis, qui in Sucronem influit.
    --_altrix_, vid. ad I, 218.
    --_celsa arce_, quia in colle sita.
    374. _A Sætabi tertia in Europa lino palma_, etc. Plin. XIX, 1. Hinc
    _sudaria Sætaba_, ap. Catull. epigr. XXV, cf. Casaub. ad Strab. III,
    p. 99.
    --Cf. ad v. 24, 25, et Plin. l.c.
    375. _filum componere_, vid. ad I, 39.
    376. _domitor equorum_, ut apud Virg. Æ. VII, 651 et 691, ubi vid.
    Heyne.
    377. _socio stant castra labore_, vid. ad v. 173.

      372. _Sedetana_ Col. et Put. probb. N. Heins. et Draken.
      _Hedetana_ emend. Modius. Veteres auctt. admodum variant.
      _Sedetani_ memorantur Livio XXVIII, 24; XXIX, 1, 2; XXXI, 49;
      XXXIV, 20: Σηδητανία Appian. Hisp. c. 77; _Edetani_, seu
      _Hedetani_, Ἠδητανοὶ Ptolem. II, 6, et Plin. III, 3; Σιδητανοὶ
      Strab. III, p. 112; _Editani_ Gruter. p. 481. Vulgatum _Sedentana_
      tuentur J. Marca in Marc. Hispan. II, 6, et Dausq. Sed nemo
      Sedentanorum mentionem facit.
      373. _Sætabis_ Col. ut in marmorr., in numo ant. ap. Anton.
      Augustin. Dial. VII, et in vetustis codd. Grat. Cyneg. 41;
      Σαιταβὶς etiam Ptol. II, 6. Ita N. Heins. et Drak. Conf. Inscript.
      ap. Murator. p. 1077, n. 4. Vulgo _Setabis_, ut et XVI, 475;
      Σέταβις Strab. III, pag. 110 al. 160. Sic et ap. Plin. Præf. pr.
      et III, 3; XIX, 1; _arte_, pro _arce_, quidam.
      374. _sprevisse_ (ἀοριστῶς pro spernere) _superba_, scripti cum
      R. 3; Parm. Med. quod et Dausq. amplectabatur. Vulgo _superbas_.
      375. _linum c. lino_, vel _filum c. filo_ malebat Vlit. ad Grat.
      Cyn. 41.


    At Vettonum alas Balarus probat æquore aperto.
  Hic adeo, quum ver placidum flatusque tepescit,
  Concubitus servans tacitos, grex perstat equarum,                380
  Et Venerem occultam genitali concipit aura.
  Sed non multa dies generi, properatque senectus,
  Septimaque his stabulis longissima ducitur æstas.

    378. _Vettones_ populus Lusitaniæ circa Tagum, inter Durium et Anam.
    --_probat_, pro ducit, ut sup. _agit_, _rapit_, _raptat_, _trahit_;
    (nam poeta variat) propr. forte lustrat. _Probare_ certe est
    examinare, inspicere v.c. opus, athletas, hostias apud Cic. Agr. II,
    34; Verr. I, 54; Off. I, 40; _p. villam publicam_, ap. Liv. IV, 22,
    ubi vid. Drak. Schmidius interpretatur: re ipsa demonstrat, egregios
    esse in planis campis milites.
    379. Cf. XVI, 365, 366. Constat, in Lusitania, circa Olisiponem opp.
    (_Lisbonam_) et Tagum amnem, equas _Favonio flante_ obversas
    animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni
    pernicissimum ita: sed _triennium vitæ_ non excedere. Ita Plin.
    VIII, 42; cf. Varr. R. R. II, i, 9; Colum. VI, xxvii, 3 sq., et
    Solin. c. 23. Silius pro triennio septem annos habet exemplo Virg.
    Ge. III, 271 sqq., ubi vid. Cerda et Heyne. Verba Justini XLIV, 3,
    hæc sunt: «Fabula ex equarum fecunditate et gregum multitudine nata,
    qui tanti in Gallæcia et Lusitania, ac tam pernices visuntur, ut non
    immerito vento ipso concepti videantur.»
    380. _servans_, observans, ut VI, 384... 563; VII, 442... 522; VIII,
    351; N. Heins. Add. V, 45; XV, 217; XVI, 317.
    383. _stabulis_, h. equis stabulantibus, vel qui stabulis quam bello
    aptiores sunt, ut _naufragia_, _servitia_, _aucupia_, etc. Ita
    Dausq. cujus altera ratio: _his_ equis in _stabulis_, minus
    probanda.

      378. _Vectonum_ Col. h.l. et XVI, 366, ut in antt. exempl.
      Cæsaris; Livii et Plinii. Sed _Vettonum_ reposui, quam scripturam
      etiam defendit N. Heins. ad h.l. et ad Prudent. περὶ στεφ.
      III, 187, etsi inf. XVI, 366, Dausq. carpit, qui idem sentiebat.
      Gr. Οὐέττονες, et sic quoque ap. Gruter. p. 383, n. 7, et p. 591;
      _Vasconum_ Parm. Vulgo _Vetonum. præit æquore_ conj. N. Heins. non
      invito metro. Præstiterit _alis volat_, vel potius _alas rapit_,
      ut ap. Virg. Æ. VII, 725; X, 178. Sed vid. not.
      380. _perstat_ (h.e. stat, ut ap. Virg. Ge. III, 273.) Col. prob.
      N. Heins. qui conf. v. 686, et VI, 385; sed ante hunc versum
      nonnihil excidisse putabat; _præstat_ Ox. et Put. Vulgo _prostat_,
      quod retinuit Lefeb. _prostrat_ quidam.
      383. _Tertiaque_ nonnulli, quos Modius refutat ad Justin. XLIV, 3;
      vid. not. _in stabulis_ corrig. D. Heins. _æstas_, non _ætas_,
      Col. ut ap. Virg. Georg. III, 190; IV, 207; unde ne Dausq. quidem
      displicebat.


    At non Sarmaticos adtollens Uxama muros
  Tam levibus persultat equis: hinc venit in arma                  385
  Haud ævi fragilis sonipes, crudoque vigore
  Asper frena pati, aut jussis parere magistris.
  Rhyndacus his ductor; telum sparus: ore ferarum
  Et rictu horrificant galeas; venatibus ævum
  Transigitur, vel, more patrum, vis raptaque pascunt.             390

    384. Quæ de vitæ genere et armis notantur, Sarmatica sunt; Ern.
    coll. Strab. VII, p. 480; ubi et equi Scythici ὀξεῖς καὶ δυσπειθεῖς
    adpellantur, unde h.l. _crudus vigor_, ferocitas et contumacia
    nondum arte domita.
    385. _Tam levibus_, ad cursum agilibus; nam equi Ἴβηρες ἔασι θοοὶ
    πόδας ἠνεμόεντας teste Oppiano, quem laudat Dausq. cf. ad v. 379.
    --_persultant_ proprie equi.
    386. _crudo_, vid. ad I, 405.
    387. Cf. Virg. Ge. III, 208.
    --_jussis magistris_, vid. ad I, 173, et Heins. ad Ovid. Epist.
    XV, 83.
    388. _sparus_, ut VIII, 521, εἶδος ἀκοντιοῦ in Gloss. Labb. Drak.,
    qui laudat Donat. ad Liv. XXXIV, 15, et Pontan. in Gloss. prisco
    Gall. h.v. cf. Heyne ad Virg. Æ. XI, 682.
    --_ore ferarum_, etc.; cf. II, 156.
    390. _rapta pascunt_ Sarmatas et Iberos, Dausq.

      384. _Suvana_ Put. _Saunia_ Parm. Vulgo _Susana_, cujus nemo
      meminit. _Suxama_ Col. unde _Uxama_ emend. N. Heins. quod recepi
      cum Drak. et Lefeb. qui posterior _Sarmaticam_ urbis originem,
      Heinsio ignotam, a _Jaxamatis_, gente Sarmatica, repetit. _Uxama_
      memoratur Plin. III, 3; duplex Οὔξαμα ἀργέλλαι, et Οὔξαμα Βάρκα
      Ptol. II, in Gallæciæ litore Marianæ III, 18, et Antonino in
      itinere ab Asturica Cæsaraugustam; nunc forte _Osma_ ad Durium, in
      vet. Castilia. Sed si poeta non omnem prorsus ordinem neglexit,
      quod in urbibus quidem, non vero in partibus Hispaniæ describendis
      fecit, h.l. vel Lusitaniæ, vel Hisp. Bæt. urbem designare debebat.
      Forsan itaque leg. _Sucrana_, de qua v. Plin. III, 1; vel
      _Cartama_, cujus opp. pulcherrima monumenta præclare exposuit
      Carter. _Reise von Gibraltar nach Malaga_ p. 204 sqq.
      387. _jussis magistri_ emend. Dausq. et recepit Cell.
      388. _Rhyndacus_; non _Rindacus_, in priscis libris. Ῥύνδακος
      Mysiæ fl.


    Fulgent præcipuis Parnasia Castulo signis,
  Et celebre Oceano atque alternis æstibus Hispal,
  Ac Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,
  Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra
  Nebride, et arcano Mænas nocturna Lyæo.                          395

    391. _Parnasia Castulo_, vid. sup. ad v. 97.
    392. _Hispal_, seu _Hispalis_, nunc _Sevilla_, Andalusiæ caput, urbs
    Hisp. Bæticæ, ad dextram ripam Bætis, qui non procul ab ea in sinum
    Gaditanum fluit, et hinc æstum marinum statis vicibus adcipit.
    --_Hispalis_ ad Bætin fl. ubi sunt æstuaria ex oceano Gaditano
    confluentia, de quibus, vid. Strab. III, p. 206 sq., et Plin. II,
    97; Ern.
    --_celebre Oceano_, h. magna, quam faciebat, mercatura.
    --_alternis æstibus_, ἀψοῤῥόῳ ὕδατι, ut ap. Prop. II, xxvi, 54; cf.
    XV, 226... 237.
    393. _Nebrissa_, hodie _Lebrixa_, inter Hispalin et mare sita. Quæ
    de sacris, vel orgiis Bacchi, ibi agitatis, memorantur, ad lusum
    ingenii, ex similitudine voce. _Nebrissa_ et _nebris_ ortum,
    referenda videntur. cf. tamen ad v. 101 sq., et ad VII, 171. Res,
    vel loca _conscia_ dicuntur eorum, quæ in ipsis fiunt, vel quæ in se
    continent. cf. mox v. 399; (ubi vid. Drak.) V, 23; VIII, 531; Heyne
    ad Tibull. I, vii, 48, et Burm. ad Val. Fl. I, 5.
    394. _Satyri leves_, agiles et veloces, vel leviter saltantes ac
    salientes, ἐλαφροὶ, κοῦφοι, vel etiam hilares, læti, jocosi,
    φιλοπαίγμονες, quibus _graves_, βαρεῖς, obponuntur. cf. Jani ad Hor.
    Od. I, i, 31; II, xi, 6, et Burm. ad Val. Fl. I, 389.
    395. _Nebris_, νεβρίς, pellis hinnuli, νεβρου, quam Bacchus et
    Bacchæ gestabant, unde ille βασσαρεὺς, νεβρώδης, νεβριδόστολος, seu
    νεβριδόπεπλος, hæ βασσαρίδες dicuntur. vid. Cl. Hermann. Mythol.
    Lyricorum p. 261, 262, et Jani ad Hor. Od. I, xviii, 11.
    --_Mænas nocturna Lyæo_, sacra nocturna celebrans, νυκτελοῦσα τὰ
    Ὄργια, in honorem Bacchi, qui inde Νυκτέλιος, νύκτερος Orph. H.
    LI, 4, et Virg. Georg. IV, 521, _nocturnus_ vocatur. Sed vid. V.L.
    --_Lyæo arcano_, ut ἄῤῥητος et κρύφιος apud Orph. H. XXIX, 3, cujus
    τελετὰς effari nefas est, vel cujus sacra secreto et noctu aguntur,
    cujusque orgiis et mysteriis secessus, a profanis remoti et
    phantasiæ incendendæ apti, conveniunt. Forte et poeta respexit ad
    λικνοφόρους, vel κανηφόρους, quæ vannum mysticam Iacchi pluresque
    cistas (λίκνα, seu κανᾶ) ferebant, in quibus τὰ μυστικα Bacchi, vel
    Cereris erant recondita, de quibus vid. Spanh. ad Callim. H. in Cer.
    v. 127.

      391. _Fulgent_ ex. Put. recepi cum Drak. auctore N. Heins. Vulgo
      _Fulget_, quod non minus probum. _Parsania_ Col.
      393. _Dei Nysæis conscia_, vel etiam _concita_ pro _conscia_, quod
      voc. mox sequitur, conj. N. Heins., quoniam secunda syll. in
      _Dionysius_ corripi solet. Bacchus vero non tantum Διόνυσος, sed
      etiam Διώνυσος et Διώνυσσος poetis dicitur v.c. Hom. Il. η, 132,
      135; Odyss. ω, 74, et H. in Bacch. I, pr. Hesiod. Theog. vss. 940,
      946. Callim. II. in Cer. v. 71, et Fragm. 171.
      395. _arcano_ Col. et quidam alii, quod recepit Drak. non repugn.
      N. Heins. Quos secutus sum, etsi tertium casum cum _nocturna_
      junctum vix alibi reperias, unde non levis me suspicio tenet, pro
      _arcano_ poetam _acclan̅s_, h.e. _acclamans Lyæo_, (clamans, io
      Bacche! Evoe!) vel _orgia agens_, vel simile quid scripsisse, et
      compendium scripturæ fraudi fuisse librariis; _hortando_ R. 3, et
      Parm. Vulgatam lect. _Hortano_ ab Horta urbe, prope Nebrissam
      sita, cujus tamen nemo mentionem facit, repetebat Marsus.
      _Ortano_, h.e. _Oretano_, conj. Rosweidus, laudatus a Dausq., qui
      ipse _hortanti_ proponebat; _Orthano_, vel rectius _Orthanæ_ h.e.
      Baccho, ingeniose tentabat N. Heins. et prius valde arridebat
      Drak. Ὀρθανὴς deus Atheniens. Priapo similis, et ab erecta, ὀρθῆ,
      ut putant, virilitate dictus: Priapus vero Bacchi comes, (_B.
      rustica proles_ Tibull. I, iv, 7) qui cum eo a quibusdam
      confunditur. Vid. Meurs. Ath. Act. II, 14; quosque Heins. et Drak.
      citarunt. Strab. XIII, p. 404, al. 587; Hesych. v. Ὀρθανὴς (non
      Ὀρηθανὴς) Plat. in Phaone ap. Athen. Deipn. X, p. 441; Tzetz. ad
      Lycophr. Alex. v. 538 (ubi Ὀρθανὴν leg. pro Ὀρθάγην) Palmer.
      Exerc. in auctt. Gr. p. 783; Athen. I, 23, p. 30, et Voss. ad Mel.
      II, 11, p. 133. Sed non ipse Bacchus Ὀρθανὴς dicitur, et tum duo
      certe h.l. sum Bacchi nomina: _Lyæus_ enim, etsi propr. adject.
      est, semper simpl. Bacchus vocatur. _Orthana_ tamen exhibet ed.
      Genev. quod perperam ab editorr. Amstelod. in _Hortano_ mutatum
      monebat Salvinius, a Drak. in fine Præfat. laudatus. _Orthane_,
      græca forma, scripsit Lefeb. qui male interpretatur: redimita s.
      n. et in O. Lyæo, h.e. cum orthane, phallo Ebræorum, quem gestat
      in extremo thyrso. _Menas_ Dausq. Lefeb. et alii. Sed est Μαινὰς.
      398. _Ter quinos decies_ conj. Mariang. Accurs. ad Auson. Epist.
      X, 5, non improb. Lef.

  Arganthoniacos armat Carteia nepotes.
  Rex proavis fuit humani ditissimus ævi,
  Ter denos decies emensus belliger annos.
  Armat Tartessos, stabulanti conscia Phœbo,
  Et Munda, Emathios Italis paritura labores:                      400
  Nec decus auriferæ cessavit Corduba terræ.

    396. _Carteia_, ad Calpen promont. in ora oceani Gaditani (Liv.
    XXVIII, 30), urbs olim inclita, metallis abundans (Diodor. VI, 9),
    et primum a Phœnicibus inhabitata, deinde a Pœnis capta, quæ Græcis
    quondam _Tartessos_ dicta, si fides habenda Plin. III, 1; Mell. II,
    6; Pausan. Hellad. VI, p. 378, et Strab. III, p. 148, C, et 151, B;
    quia forte post Tartessi excidium ejus mereatura et nomen Carteiam
    translatum, quod suspicatur _P. Flores in Espanna Sagrada P. IX_.
    Silius omnino utramque urbem distinguit, et Arganthonium Carteiæ
    regem facit, non, ut alii, Gaditanum, et, ut plerique, Tartessiorum
    regem: nam Carteiæ, Tartessi et Gadium nomina a veteribus permisceri
    solent. Wessel. ad Antonin. Itin. p. 407, Carteiam putat esse, quæ
    nunc _Rocadillo_ adpellatur. Carteiam vero Calpen esse, et,
    Tartessus quæ fuerit, non constare, monet Vales. ad Exc. Peiresc.
    pag. 72. Confer Schweigh. V.C. ad Appian. Hisp. c. 2, et inpr.
    Carteri Itin. (_Reise von Gibraltar nach Malaga_), pag. 30... 69,
    ubi copiose de fatis et situ Carteiæ disputat.
    396... 398. _Arganthonium_ CL annos vixisse tradunt Anacr. ap. Plin.
    VII, 48; Strab. III, p. 225; Phlegont. de longævis c. 4 (ubi vid.
    Meurs.), Censorin. et Lucian. in Macrobiis; sed CXX annos memorant
    Herodot. I, 163 (ubi vid. Wessel.); Lycophr. Schol. p. 94; Cic. de
    Sen. c. 19, et Asin. Pollio ap. Val. Max. VIII, 13, ext. 4.
    399. _Tartessus_, portos Hispaniæ, Phœnicum navigationibus
    celeberrimus, inter duo Bætis ostia, cujus ne vestigium quidem ullum
    Strabonis ætate reliquum fuit. Sed jam Salomonis ævo hæc urbs, vel,
    quod Carter l.c. probabilius fecit, Carteia, tum תרשׁישׁ dicta,
    mercatura inclaruit; vid. Bochart. Geogr. S. III, 7, p. 160... 165;
    et Michaelis Spicileg. Georg. ext. hebr. post Bochartum P. I. p.
    82 sq.
    --_stabulanti conscia Phœbo_, ubi sol equorum stabula habet, et ad
    hæc eos disjunctos ducit, h.e. occidit. Cf. VI, pr. X, 538, et Ovid.
    Met. XIV, 416.
    --_conscia stabulanti Phœbo_, quia ad Oceanum occiduum ultra
    Hispaniam sita est; Ern. coll. v. 411, et Virgil. Æneid. lib. XI,
    v. 913.
    --_conscia_, vid. ad vers. 393.
    400. _Munda_ ab hodierna ejusdem nominis urbe tertio Hispanorum
    milliario aberat. De priscis ejus monumm. vid. Carter. l.c. p. 190
    sqq. Prope eam Cæsar atroci prœlio cum Pompeii M. filiis conflixit,
    vid. Strab. III; Dion. XLIII, p. 233; Liv. Epit. CXV; Flor. IV, 2;
    Hirt. b. Hisp. c. 29 seqq.
    --_labores Emathios_, calamitatem, qualem experti sunt in Emathia,
    h.e. Macedonia, ad Philippos et Pharsalum, vid. Heyne ad Virg. Ge.
    I, 489 sqq.
    401. _Corduba_, nunc _Cordova_, Lucani et utriusque Senecæ patria.
    --_auriferæ terræ_, Hispaniæ. Cf. I, 155... 228 sqq., et inpr. a
    Drak. laud. Martial. IX, 61.

      400. _Hemathios_ scripsere Drak. et Lef.
      401. _æriferæ_ ex Plin. XXXVIII, 2, adfectate corrigi posse
      notabat Dausq.

  Hos duxere viros flaventi vertice Phorcys,
  Spiciferisque gravis bellator Arauricus oris,
  Æquales ævi; genuit quos ubere ripa
  Palladio Bætis umbratus cornua ramo.                             405

    402. _flaventi vertice_, juvenis, vel pulcher. vid. ad I, 438.
    403. _Spiciferis oris_, cultis terris agrisque, quibus Hispania
    maxime Bætica excelluit, _gravis_, noxius et timendus, ut I, 412;
    _aves cultis graves_ dixit Ovid. Fast. I, 683; de Bæticæ regionis
    fertilitate vid. Plin. III, 1; ibid. XVII, 12, _olea non alia major
    in Bætica arbor_. Ern.
    405. _Palladio ramo_, oliva (vid. ad v. 324, et I, 238.) qua utraque
    Bætis ripa consita est. Bene comparant Martial. XII, 100.
    --_cornua_, vid. ad I, 415.

      402. _Phorcys_ Col. nomen a Deo marino desumtum, qui Φόρκυς, seu
      Φόρκυν, sed et Φόρκος (ut _Phorcus_ inf. X, 174) dicitur. Vulgo
      _Phorcis_.
      403. _Arauricus_ Col. ut V, 557. Ab _Araurio_, Galliæ Narbon. fl.,
      qui aliis Rauraris vocatur, nomen deductum suspicabatur N. Heins.
      _Aranticus_, _Aranthicus_, _Avaricus_ in reliquis libris.
      405. _Bætis_, Βαῖτις, in membranis. Vulgg. _Bethis_, vel _Bætes_.


    Talia Sidonius per campos agmina ductor
  Pulvere nigrantes raptat, lustransque sub armis,
  Qua visu comprendere erat, fulgentia signa,
  Ibat ovans, longaque umbram tellure trahebat.
  Non aliter, quoties perlabitur æquora curru,                     410
  Extremamque petit, Phœbea cubilia, Tethyn
  Frenatis Neptunus equis; fluit omnis ab antris
  Nereidum chorus, et sueto certamine nandi
  Candida perspicuo connectunt brachia ponto.

    407. _raptat_, raptim ducit, ut _rapit_ ap. Virg. Æn. VII, 725,
    et X, 178.
    408. _erat_, ἐξῆν.
    409. Longe _umbram_, h.e. densam pulveris nubem excitat, exercitu
    iter faciente.
    410. Comparatio ad ducem, et, quæ eum sequuntur, copias spectat.
    Conf. Virg. Æn. V, 816 sqq.
    --_perlabitur æquora curru_, ut ibid. I, 147, 155, 156.
    411. _Extremam Tethyn_, occident. Oceanum, cf. v. 60.
    --_Phœbea cubilia_, cf. Ovid. Met. II, 68 seq.
    412. _antris_, ut v. 49.

      407. _lustransque_ scripti; _lustrasque_ R. 2. Vulgo _lustratque_.
      410. _curru_ Colon. et Ox. Vulgatum _cursu_ male defendit Dausq.
      414. _connectunt_ e Col. restituendum censebat N. Heins. ad h.l.
      et ad Ovid. Epist. V, 48. Sed vulgata _convertunt_ loco forte non
      movenda erat, judice etiam Drak., quia magis natantium, ut
      _nectere_, vel _jungere brachia_ saltantium gestus exprimit.


    At Pyrenæi frondosa cacumina montis                            415
  Turbata Pœnus terrarum pace petebat.
  Pyrene celsa nimbosi verticis arce
  Divisos Celtis late prospectat Iberos,
  Atque æterna tenet magnis divortia terris.

    415 sq. De transitu H. per Pyrenæum saltum cf. Polyb. III, 35, 40,
    et Liv. XXI, 22.
    418. _Prospectare_ et _spectare_ de situ urbium montiumque; vid.
    Burmann. ad Phædr. II, 5.
    --Montes Pyrenæi Hispaniam a Gallia dirimunt.
    419. _æterna divortia_, δεινῶς de tantis montibus.

      418. _late_ scripti. Vulgatum _alte_ tuetur Dausq., ut sit ὑψόθεν,
      ex alto.

  Nomen Bebrycia duxere a virgine colles,                          420
  Hospitis Alcidæ crimen; qui, sorte laborum
  Geryonæ peteret quum longa tricorporis arva,
  Possessus Baccho, sæva Bebrycis in aula
  Lugendam formæ sine virginitate reliquit
  Pyrenen, letique Deus, si credere fas est,                       425
  Causa fuit leti miseræ Deus: edidit alvo
  Namque ut serpentem, patriasque exhorruit iras,
  Confestim dulces liquit turbata penates.

    420. Pyrenæi montes, quos Strabo III, fulminum ictu, et Diodor. V,
    35 (ubi vid. Wessel.), ab igne pastorum, quo combusti sint, dictos
    tradit, nomen h.l. adcepisse finguntur a Pyrene, Bebrycis, in his
    montibus regnantis, filia, ab Hercule compressa, et a feris
    discerpta. «Quæ de Hercule ac Pyrene traduntur, fabulosa in primis
    arbitror,» Plin. III, 1.
    422. Cf. I, 277 sq.
    --_longa_, longinqua, longo spatio remota, vid. Drak. ad IV, 374; V,
    9; VI, 628, et ad Liv. IV, 18; Heins. ad Ovid. Rem. Am. vers. 595,
    et Broukh. ad Tibull. I, iv, 18.
    423. Aula Bebrycis ultra Hispaniæ limitem in finibus Volcarum
    quærenda, cf. v. 443 sq., et XV, 497. Bebryces postea Narbonenses
    dicti, et diversi ab Asiaticis in Mysia. vid. Tzetz. ad Lycophr.
    Cassandr. v. 516, et 1305.
    --_Possessus Baccho_ ebrius. Vox _sæva_ vulgo refertur ad
    crudelitatem Amyci, Bebrycum ad Pontum Euxinum regis, de quo vid.
    Heyne ad Apollod. I, ix, 20, et II, v, 9. Tum poeta nomina
    fabulasque confudit, ut sup. v. 253, et forte mox v. 427.
    424. _formæ_, ἕνεκα.

      422. _Geryonæ_, ut XIII, 201, scripti cum priscis edd. _Gerionis_
      primus edidit Buschius in ed. Wolfii Basil. Gr. Γηρυόνης et
      Γηρυὼν. Vid. Heyne ad Apollod. p. 386, et, quos Drak. laudat,
      Heins. ad Virg. Æn. VIII, 202; ad Ovid. Epist. VIII, 9; ad Vellei.
      Pat. I, 1; Gronov. ad Senec. Herc. fur. v. 1170, et Agamemn.
      v. 841; Serv. ad Virg. Æn. VII, 662.
      426. Vulgatam distinct. _miseræ, Deus edidit alvo. Namque_, etc.
      mutavit N. Heins., qui et τὸ _patriasque_ pro _patrias_ ex
      scriptis et editis ante Marsum libris restituit. Tum Pyrene
      serpentem peperisse dicitur: quod quia offendit VV. DD., quum
      tamen hæc narratio, teste, quem Drak. excitavit, Plin. III, 1, et
      ipso quoque Silio v. 425, fabulosa inprimis fuerit; ex ingenio
      hunc locum sanare conati sunt. Davis. ad Cæs. b. G. III, 20,
      tentabat _edit ut alvo_, et Barth. _miseræ Deus: edita ut alvus
      (Namque, ut serpentem, patrias e. i.) Confestim_, etc. Dausq.
      _Deus: edidit_, vel _dumque edidit alvo_; (scil. Galaten f., ab
      Hercule ex Celtici regis filia genitum, teste Diodor. V, 25,
      p. 210) _Confestim dulces l. t. penates: Namque, ut serpentem, p.
      e. i._, ut alias, _cane pejus et angue_. Docte Salmas. Epist. 85,
      conj. _edidit alvo Namque ut Cenchream_; ut librarius _serpentem_,
      cujus genus quoddam, maculis sparsum, instar milii granorum,
      Κεγχρίης, Κεγχρίνης, seu Κεγχρίτης dicatur, ad oram notaverit,
      idque postea in contextum irrepserit. Quod si verum est, vel poeta
      Πυρήνην, Bebrycis regis f., ab Hercule compressam, cum Πειρηνῃ
      Acheloi quæ ex Neptuno Κεγχρείαν peperit, confudisse, vel Salmas.
      hunc errorem ei obtrudisse censendus est. Illud Lefeb., hoc
      Draken. nobisque probabilius videtur.

  Tum noctem Alcidæ solis plangebat in antris,
  Et promissa viri silvis narrabat opacis;                         430
  Donec mœrentem ingratos raptoris amores,
  Tendentemque manus, atque hospitis arma vocantem
  Diripuere feræ: laceros Tirynthius artus,
  Dum remeat victor, lacrimis perfudit, et amens
  Palluit invento dilectæ virginis ore.                            435

    429. _noctem_, concubitiun, ut II, 503; _solis_ pro sola; nisi malis
    antra deserta ab incolis, ut _desolata_ XII, 12, et οἰοπόλος passim
    ap. Hom. interpretari cum Drak. qui laudat. IV, 560; Ovid. Epist. X,
    129; XI, 84; ej. Am. III, vi, 50, et Rem. Am. 579; Val. Fl. IV, 5;
    Sen. Hippol. 66, et Agam. 436; Gifan. Ind. Lucret. et VV. DD. ad
    Tibull. I, ii, 35, et ad Prop. I, ii, 11; II, xv, 7.
    430. Cf. Virg. Ecl. II, 5.
    434. _Dum remeat victor_, occiso Geryone. Cf. I, 276, 283.
    435. virgo, ut _puella_ et Gr. παρθένος, quæcumque in flore ætatis
    est, etsi vel nupta est, vel jam peperit. vid. Gesner in Thes. hh.
    vv. Jani ad Hor. Od. II, viii, 23; III, xi, 35, et xxii, 2; quique a
    Drak. laudatur Serv. ad Virg. Ecl. VI, 47, et Æn. XI, 687. Sic et
    νύμφη pro nupta. vid. Cl. Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 130, et Heyne
    Obss. ad Tibull. III, i, 21.

      429. _in auris_ R. 3, et Med. _arvis_ quædam edd. antt. prob.
      N. Heins.

  At voce Herculea percussa cacumina montis
  Intremuere jugis: mœsto clamore ciebat
  Pyrenen; scopulique omnes ac lustra ferarum
  Pyrenen resonant: tumulo tum membra reponit,
  Supremum inlacrimans; nec honos intercidit aevo,                 440
  Defletumque tenent montes per secula nomen.

    436. _percuti_, _feriri_, _quati_, _ici_, _pulsari_, _verberari_
    dicuntur montes, vel loca clamore, voce, rumoribus, etc., vid. Drak.
    ad IV, 7, Burm. ad Val. Fl. I, 743; II, 91; V, 273, et ad Ovid.
    Fast. III, 741.

      436. _At_, non _Ac_, Col. et Put. _motis_ malebat N. Heins.
      _summis_ Burm. ad Val. Fl. II, 91.
      439. _resonant_ scripti, et R. 2. Sed teste Lefeb. non nisi duo
      MSS. id exhibent, et duo alii (qui sint, ut solet, tacuit)
      _reboant_, quæ vulgata lectio tum omnino præferenda est, et
      placuit etiam Drak. ut firma et stentoria Herculis vox declaretur;
      _memorant_ Parm. et Med.
      440. _intercidet_ duo scripti et R. 2; teste Lefeb. qui id
      recepit.


    Jamque per et colles, et densos abjete lucos
  Bebryciæ Pœnus fines transcenderat aulæ.
  Inde ferox quæsitum armis per inhospita rura
  Volcarum populatur iter, tumidique minaces                       445
  Adcedit Rhodani festino milite ripas.
  Aggeribus caput Alpinis, et rupe nivali
  Proserit in Celtas, ingentemque extrahit amnem
  Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos,
  Ac propere in pontum lato ruit incitus alveo.                    450

    444. Hannibal, peragrato Volcarum agro, Rhodanum trajicit, cf.
    Polyb. III, 41... 43, et Liv. XXI, 26... 28. _Volcæ_ in Gallia
    Narbonensi sunt vel Tectosages, vel Aricomici, qui posteriores ad
    Rhodanum usque, teste Strab. IV, p. 129, vel ad utramque ejus ripam
    habitarunt, si fides habenda Liv. l.c.
    445. _iter populatur_, hoc est, facit cum vastatione agrorum, ut
    apud Virg. Æn. XII, 525. Lenz.
    447. Ex Alpibus _caput proserit_, oritur, ut _extrahit amnem_. Cf.
    Virg. Æn. VI, 831, et V.L.

      448. _Proserit_ Col. ut ap. Lucan. IV, 412; Plaut. Asin. IV, i,
      50; Avien. descr. orb. 342; 702; _exserere_ sup. I, 30; Sen. Herc.
      fur. 594, et Œdip. 532. Ita N. Heins. et Drak. _Procidit_ Put.
      Vulgo _Prosilit_.
      449. _vortice_ coll. Virg. Ge. I, 481, conj. Lefeb. pro _gurgite_,
      quod voc. mox vss. 452 et 457, repetitur. Drak. v. 452, commendat
      Burm. emendat. _vorticibus anhelis_ coll. Claud. R. P. I, 25, ubi
      tamen Heinsius ex MSS. et nostro loco _gurgitibus anhelis_
      reposuit.

  Auget opes stanti similis, tacitoque liquore
  Mixtus Arar; quem gurgitibus complexus anhelis
  Cunctantem inmergit pelago, raptumque per arva
  Ferre vetat patrium vicina ad litora nomen.
  Invadunt alacres inimicum pontibus amnem:                        455
  Nunc celso capite et cervicibus arma tuentur,
  Nunc validis gurges certatim frangitur ulnis.

    451. Rhodanus præter alios fluvios _Ararim_ ad Lugdunum, (vid. Liv.
    XXI, 31; Polyb. III, 49) et, propior ostiis, _Druentiam_ (v. 468
    sq.) excipit.
    --_Auget opes_, confer ad I, 606.
    452. _Arar_, vel _Araris_, (nunc _Saone_) ex Vogeso monte ortus,
    tanta lenitate, ut cernere non possis, in utram partem labatur,
    (vid. Cæs. b. Gall. I, 12.) Rhodanus vero rapido cursu fluit. Cf.
    XV, 504; Plin. III, 4; Claud. Cons. Mall. Theod. vers. 53, in Rufin.
    II, 111, et in Eutrop. II, 267; Lucan. I, 433; VI, 475.
    454. Arar Rhodani nomen adcipit.
    455. Conf. Polyb. et Liv. II. cc.
    --_inimicum pontibus_, inpatientem pontis.

      456. _arma tuentur_ scilicet ab aquæ injuria, scripti et editi
      ante Nicandrum, qui primus _tenentur_ edidit; quod servavit Lefeb.
      457. _undis_ Oxon. et Puteol. cum R. 3; Parm. Med.

  Fluminea sonipes religatus ducitur alno,
  Bellua nec retinet tardante Libyssa timore:
  Nam trabibus vada, et injecta tellure repertum                   460
  Connexas operire trabes, ac ducere in altum
  Paulatim ripæ resolutis aggere vinclis.

    458. _Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur_,
    Liv. l.l.
    --_alno_, scapha, ex trunco alni excavatæ, ut IV, 491, et XII, 522,
    ubi vid. Drak.
    459. _Bellua Libyssa_, elephanti.
    --_retinet_, remoratur transitum.
    460. _vada_, flumen, vid. ad I, 52.
    461. _trabes_, naves, pontis in modum junctas, cf. Polyb. III, 46,
    et Liv. XXI, 28.
    --_ducere in altum_, alveum fluminis, _aggere ripæ_, ab rate, a
    terra in amnem porrecta, et parte superiore ripæ religata,
    _resolutis vinculis_, quibus altera ratis huic erat copulata; ita
    Liv. loc. laud. _gregis fremebundo_, fremebundi, _inlapsu_ in
    fluvium (ut apud Liv. _excidere sævientes quidam in flumen_), vel
    potius in ratem, _territus Rhodanus, stagnisque_, etc., aquis e
    fundo fluvii erutis torquendo et agitando undas murmur emisit. Lenz.

      460. _ratibus vada_ edd. Paris. prob. Dausq.
      461. _operire rates_, quod et nobis in mentem venit, emend.
      N. Heinsius qui et vers. 462, _revolutis_ malebat. Sed conf. Liv.
      XXI, 28.

  At gregis inlapsu fremebundo territus acris
  Expavit moles Rhodanus, stagnisque refusis
  Torsit arenoso minitantia murmura fundo.                         465

    463. Terror egregie ipsi fluvio tribuitur, cf. ad I, 48, et Virg.
    Æn. VIII, 240, et IX, 125.
    --_gregis_, ut _gregem elephantorum_ dixit Plin. V, 1; _equorum_,
    Cic. Verr. II, 7; _asinorum_, Varr. R. R. II, 6; _armentorum_, Cic.
    Phil. III, 12; _ducem gregis_, taurum, Ovid. A. A. I, 326. Conf.
    Cerda ad Virg. Æn. I, 185.
    --_acris Rhodanus_, ut _ferox_ IV, 61.
    --Tum _acris_ est masc. gen. ut _somnus acris_ dicitur Ennio ap.
    Priscian. Sed præstiterit jungere _gregis acris_, vel _acris_, h.e.
    acres, _moles_, fortes et magnos elephantos.
    464. _stagnis refusis_, vid. N. Heins. ad XIV, 349; Burm. ad Val.
    Fl. V, 255; Heyne ad Virg. Georg. II, 163, et Æneid. I, 126.
    465. _murmura_, fluctus sonantes.

      463. _inlapsu_ Col. et Ox. _et lapsu_ Put. Vulgo _allapsu_. Mox
      _atras Exp. moles_ conj. N. Heins. quod summopere blandiebatur
      Drak. qui conf. Sidon. Apollin. XXII, 58, _nigrantes elephanti_;
      Claud. laud. Stil. III, 351, _nigra cervice_; Lucan. VI, 208,
      _squalenti tergo_; Avien. descr. orb. v. 777, _tætros elephantos_;
      et Græv. ad Flor. II, 6; Add. inf. IV, 618, et IX, 240. Sed vid.
      not.


    Jamque Tricastinis intendit finibus agmen,
  Jam faciles campos, jam rura Vocuntia carpit.
  Turbidus hic truncis saxisque Druentia lætum
  Ductoris vastavit iter: namque Alpibus ortus,
  Avulsas ornos, et adesi fragmina montis                          470
  Cum sonitu volvens, fertur latrantibus undis,
  Ac vada translato mutat fallacia cursu,
  Non pediti fidus, patulis non puppibus æquus:
  Et tunc, imbre recens fuso, conrepta sub armis
  Corpora multa virum spumanti vertice torquens,                   475
  Inmersit fundo laceris deformia membris.

    466. Imitat. Liv. XXI, 31.
    --_Tricastini_ et _Vocontii_ inter Rhodanum et Druentiam, in
    Delphinatu, habitabant.
    467. _faciles campos_, ubi iter facile est, nec montibus impeditur,
    ut _facilem adiri planitiem_ XII, 163. _Haud usquam impedita via,
    priusquam ad Druentiam fl. pervenit_, Liv. l.c.
    --_carpit_, vid. ad I, 569.
    468. _Druentia_ (hod. _Durance_, cujus fons in _Mont Genevre_) non
    nisi ad _Cabellionem_ (_Cavaillon_) navium patiens est.
    --_Druentia_ hoc loco masculini generis, ut apud Strabonem ὁ
    Δρουεντίας.
    --_lætum_, hucusque prosperum et jucundum, _iter vastavit_, vastum,
    h.e. asperum et durum fecit, vel vexavit, turbavit, ut _mentem
    vastare_ dixit Sallust. Cat. 15, ubi vid. Corte. Sed cf. V.L.
    471. Fluctus et venti _latrare_, _clamare_, _plangere_, _anhelare_,
    _gemitum edere_ dicuntur: κῦμα βοάα dixit Hom. Iliad. ξ, 394; μεγάλα
    βρέμει, Iliad. δ, 425; μεγάλ᾽ ἴαχε, Iliad. α, 482; Odyss. β, 428;
    στόνῳ βρέμουσιν ἀντιπλῆγες ἀκταὶ Sophocl. Antig. v. 603, cf. I, 592;
    V, 397, 398, IX, 516; Drak. ad hunc locum, et IV, 524; Burmann. ad
    Valer. Flacc. lib. I, vers. 590; Virgil. Georg. lib. III, vers. 261,
    et Æneid. lib. VII, vers. 588.
    473. _æquus_, ut apud Virg. Georg. lib. III, v. 546.
    474. Verba petita e Virg. Æn. I, 100 sq., et 116 sq.
    --_sub armis_, armata.
    475. _vertice_, id. qd. _vortice_, quæ antiqua scriptura est, ut
    _vorsus_, _vortere_, etc. Drak. adscripsit verba Quintil. Inst. Or.
    VIII, ii, 7: «Vertex est contorta in se aqua, vel quidquid aliud
    similiter vertitur: inde propter flexum capillorum pars est summa
    capitis; et ex hoc, quod est in montibus eminentissimum.» Cf. eund.
    I, vii, 25; Var. L. ad II, 631; IV, 230; V, 513; VV. DD. ad Virg.
    Æn. I, 117; VII, 31; Cellar. Orthogr. lat. T. II, p. 85; ed. III.
    Harles. Drak. ad. h.l. et Heins. ad Val. Flacc. VIII, 332.

      466. _intendit_ Put. h.e. tendit, contendit, ut in eadem
      narratione _tetendit_ ap. Liv. XXI, 31, vel _intendit_ se, seu
      iter, ut ap. Liv. IV, 19; X, 43; XXI, 29, 30; Cic. Mur. 9; extr.
      Terent. And. II, ii, 6, et al. Conf. Heins. et Burm. ad Val. Fl.
      VI, 540, 600; VII, 114; _incendit_ Ox. Vulgo _incedit_.
      467. _Vocontia_ alii. Οὐοκόντιοι dicuntur Strab. IV, p. 128, sed
      Οὐοκούντιοι p. 140.
      469. _tardavit_ conj. N. Heins. _vexavit_, h.e. impedivit, Burm.
      ut ap. XXXVI, 30; XLIII, 21. Id recepit Lefeb. coll. Gell. II, 6.
      Withof. conj. _ductoris tristavit_, vel _lassavit_, ut apud Ovid.
      Met. XI, 730; vel _stitit acris iter_.


    Sed jam præteritos ultra meminisse labores
  Conspectæ propius demsere paventibus Alpes.
  Cuncta gelu canaque æternum grandine tecta
  Atque ævi glaciem cohibent: riget ardua montis                   480
  Ætherei facies, surgentique obvia Phœbo,
  Duratas nescit flammis mollire pruinas.
  Quantum Tartareus regni pallentis hiatus
  Ad manes imos atque atræ stagna paludis
  A supera tellure patet: tam longa per auras                      485
  Erigitur tellus, et cælum intercipit umbra.

    477. Memoriam priorum calamitatum delevit majus periculum novusque
    terror, conspectis Alpibus incussus, de quarum transitu cf. Liv.
    XXI, 32... 38, et Polyb. III, 49... 56.
    479 sqq. Imago Alpium earumque altitudinis, quam pluribus, et
    nimiis fere passimque obviis, coloribus poeticis exornavit, commode
    præmittitur descriptioni periculosissimi et memoria dignissimi
    itineris, quod Hann. primus hominum ingressus est.
    480. _glaciem ævi_, æternam, perpetuam.
    481. _surgenti obvia Phœbo_, præclare ad summam altitudinem
    declarandam. Sol quam primum exoritur, et antequam adscendit,
    adspicit jam Alpes occidentales, nec tamen radiis suis, qui montem
    per totum diem feriunt, æternam glaciem liquefacit. Lenz.
    483. Cf. Hom. Iliad. θ, 13 seq. Virg. Ge. II, 291, et Æn. VI, 577
    seq.
    486. _cælum_, lucis radios.

      480. _Æquam ævi glaciem_ tentabat Barth. Adv. VI, 15; et _Æquævam
      g._, scil. cum grandine, Dausq. et, qui præterea _tectæ_, ut
      græcismus esset, malebat N. Heins. _Atque cui_ Ox. _Pæne ævi
      glaciem_ conj. Withof.
      481. _Ætheriæ_ in ed. Paris. 1531, irrepsit errore typogr. quem
      D. Heins., Dausq., Cell. et alii temere descripserunt.

  Nullum ver usquam, nullique æstatis honores:
  Sola jugis habitat diris, sedesque tuetur
  Perpetuas deformis hiems: illa undique nubes
  Huc atras agit, et mixtos cum grandine nimbos.                   490
  Jam cuncti flatus ventique furentia regna
  Alpina posuere domo: caligat in altis
  Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.

    487. _honores_, munera, fruges ac proventus, ut ap. Virg. Ge. II,
    404; Cf. Burm. ad Grat. 376; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xvii,
    16. Τῶν Ἄλπεων τὰ μὲν ἄκρα καὶ τὰ πρὸς τὰς ὑπερβολὰς ἀνήκοντα,
    τελέως ἄδενδρα καὶ ψιλὰ πάντ᾽ ἐστὶ, διὰ τὸ συνεχῶς ἐπιμένειν τὴν
    χιόνα καὶ θέρους καὶ χειμῶνος· τὰ δ᾽ ὑπὸ μέσην τὴν παρώρειαν ἐξ
    ἀμφοῖν τοῖν μεροῖν, ὑλοφόρα καὶ δενδροφόρα, καὶ τὸ ὅλον οἰκήσιμά
    ἐστιν. Polyb. III, 55 extr.
    492. Iterum poeta in altitudine Alpium exprimenda ingenio suo
    indulget.
    --_caligat obtutus_, ut fere _caligans fenestra_, quæ tam alta est,
    ut despici vix sine oculorum vertigine possit, ap. Juvenal. VI, 31.

  Mixtus Athos Tauro, Rhodopeque adjuncta Mimanti,
  Ossaque cum Pelio, cumque Hæmo cesserit Othrys.                  495
  Primus inexpertas adiit Tirynthius arces:
  Scindentem nubes, frangentemque ardua montis
  Spectarunt Superi, longisque ab origine seclis
  Intemerata gradu magna vi saxa domantem.

    494. _Mimas_ altissimus Ioniæ mons, prope Chium ins. vid. Hom.
    Odyss. γ, 172; Strab. XIII, pag. 645; Plin. V, 29; Ptol. V, 2, et
    inpr. Spanh. ad Callim. H. in Del. v. 67.
    495. _cesserit_ Alpibus altitudine.
    496. Vid. ad II, 356. Verba _scindentem_, _frangentem_ et _domantem_
    ad operosum ornatum spectant.
    499. _Intemerata gradu_, nullis vestigiis humanis profanata, Drak.
    coll. XV, 532, et XVII, 501 seq. _Perseus temeravit nubila volatu_
    dixit Stat. Th. III, 463, et _oculis temerare profanis_ Claud. b.
    Get. v. 102; _temerato litore_ Lucan. III, 194; conf. ad I, 11, et
    II, 472. _Intemerata_, quoniam _sacri_ sunt _fines_, v. 501. _Sacra_
    autem dicuntur maria, fontes, fluvii, arbores, et inpr. montes alti
    cæloque propiores, propter numina, quæ in iis habitare credebantur:
    homines enim, subtiliore quadam naturæ scientia destituti, totum hoc
    universum, sidera, aerem, flumina, etc. dæmonibus, seu numinibus,
    tanquam motus et agitationis auctoribus, plenum putant, cf. Spanh.
    ad Callim. H. in Apoll. v. 112, et inf. IV, 70.

      494. _Mimanti_ pro _Minanti_ e Col. revocavit N. Heins. coll.
      Ovid. Met. II, 222, et Lucan. VII, 450; v. not.
      495. _Phlegeo_ e Col. recepit Lef. et. ad gallicum edit. suæ
      indicem, qui mihi ad manus non est, provocat. _Pholoe_ conj.
      N. Heins. coll. Stat. Achill. I, 238, et al. Add. inpr. Lucan.
      VII, 449. _Pindo_ volebat Dausq. ex Ovid. Met. II, 225, et Plin.
      IV, 8; quod recepit Cell. putans vulgatam lect. _Pelio_ legibus
      metricis repugnare. Vocatur quidem Πήλιον, sc. ὄρος; sed
      δισσύλλαβος vox per συνίζησιν occurrit ap. Catull. a Dausq. laud.
      et Virg. Ge. I, 281; Conf. Bentl. ad Hor. Serm. II, viii, 1; et
      Gronov. ad Senec. Thyest. v. 233. Similiter _sinuatis_ inf.
      VI, 226; VII, 503; X, 182. Conf. sup. ad v. 16. An leg. _Phiceo_,
      vel _Phicio_? Τὸ Φίκειον, vel Φίκιον ὄρος in Bœotia, sedes
      Sphingis; vid. Heyne ad Apollod. p. 601; _Æmo_ pro _Hæmo_
      substituebat Spanhem. ad Callim. H. in Cer. 87.


    At miles dubio tardat vestigia gressu,                         500
  Inpia ceu sacros in fines arma per orbem,
  Natura prohibente, ferant, Divisque repugnent.
  Contra quæ ductor (non Alpibus ille, nec ullo
  Turbatus terrore loci; sed languida monstris
  Corda virum fovet hortando, revocatque vigorem):                 505

    501. _Sacros fines_ Barth. Adv. X, 24, exponit, remotos ab usu
    hominum; Cell. in quos non liceat hominibus penetrare. Sic _vetitas
    vias_ adcipio IV, 788, et _inlicitas tentare vias_, ap. Val. Fl. I,
    197; vel _inlicitas temerare undas_, ib. v. 627, ubi vid. Intpp.
    502. _Natura prohibente_, ipsa invita, quse hanc ob causam arduos
    montes esse jussit, ne pedibus humanis calcarentur. Lenz.
    505. _fovet_, incendit, excitat, ut θάλπειν ἔρωτα, etc.

  «Non pudet, obsequio Superum fessosque secundis,
  Post belli decus atque acies, dare terga nivosis
  Montibus, et segnes submittere rupibus arma?
  Nunc, o! nunc, socii, dominantis mœnia Romæ
  Credite vos, summumque Jovis conscendere culmen.                 510
  Hic labor Ausoniam, dabit hic in vincula Thybrim.»

    506 sq. Cf. Liv. XXI, 30.
    --_obsequio Superum_, etc., favore deorum perpetuaque rerum fortuna
    _fessos_, emollitos, ut _f. luxu_ XII, 83.
    507. _dare terga_, ut XII, 329, et ap. Prop. III, ix, 6, forma
    loquendi, a bellica re petita, ut mox _submittere arma_.
    509 sq. Cf. Liv. XXI, 35; Polyb. III, 54, et inf. IX, 213 sqq.
    510. _Jovis culmen_, arcem, Capitolium.
    --_mœnia Romæ summumque Jovis culmen_ etiam ipsas Alpes dici posse
    existimat Lenz. coll. Polyb. III, 54, ἀκροπόλεως φαίνεσθαι διάθεσιν
    ἔχειν τὰς Ἄλπεις τῆς ὅλης Ἰταλίας. Sed _Jovis culmen_ non bene Alpes
    dixeris, et sublimior est sensus ille, quem et Liv. XXI, 35,
    similiter expressit: _mœnia eos jam_ (ita pro _tum_ legendum
    crediderim) _transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis romanæ:
    uno, aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac
    potestate habituros_.

      504. _mæstus_ e scriptis recepit Drak. Sed tum H. simul mœstus et
      nullo terrore turbatus fingitur, et vulgatum _monstris_, quod
      multo aptius et concinnius est, indoctis librariis deberi, quis
      sibi persuadeat? conf. Virg Æn. III, 307; V, 659; VII, 376, et
      Heyne ad h.l. Hinc illud servavi ei parenthesin induxi; quod et
      tacite Lefeb. fecisse video.
      511. _et dabit hic_ Colon.

  Nec mora: commotum promissis ditibus agmen
  Erigit in collem, et vestigia linquere nota
  Herculis edicit magni, crudisque locorum
  Ferre pedem, ac proprio turmas evadere calle.                    515
  Rumpit inadcessos aditus, atque ardua primus
  Exsuperat, summaque vocat de rupe cohortes.

    514. Adroganter jubet, asperis locis inferri pedem, et propriam a
    quovis sibi viam muniri.
    --_crudis locorum_ græce pro, cr. locis, h. non perviis, seu nondum
    calcatis, cf. ad I, 405: _cruda loca_, nondum trita, ut _rudis
    Amphitrite_ Catullo LXIII, 11, mare navibus intactum.
    515. _proprio_, quem primus ipse aperuit; N. Heins.
    516. _Rumpit aditus_, vid. ad I, 54. Graviter ita et prima et
    difficilis rei molitio exprimitur.
    517. _Summa rupes_, non summum cacumen Alpium, sed primum, quod
    Hannibal adscenderat, montis jugum. Lenz.

      512. _quum motum_ emend. N. Heins. et vers. 515, _prono calle_,
      quia agmen jam in collem erectum. Sed in Alpium cacumen nondum
      evasisse, monet Draken.

  Tum, qua durati concreto frigore collis
  Lubrica frustratur canenti semita clivo,
  Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu                     520
  Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps
  Humenti turmas operit delapsa ruina.

    518 seq. Bene comparant Petron. 123. «Sed postquam turmæ nimbos
    fregere ligatos, Et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
    Incaluere nives; mox flumina montibus altis Undabant modo nata; sed
    hæc quoque justa putares. Tum vero malefida prius vestigia lusit,
    Decepitque pedes: passim turmæque virique Armaque congesta strue
    deplorata jacebant.» Cf. et Liv. XXI, 35 et 36.
    --_concreto frigore_, ut ap. Virg. Ge. II, 376.
    --_qua lubrica semita frustratur_ sc. pedem (nisi malis Hannibalem),
    certum vestigium terræ imponere non sinebat _canens clivus_, nive
    obductus, Hannibal _premit glaciem_ sc. pedibus, incedit cum
    exercitu super glaciem, _luctantem ferro_, quæ armis et militibus
    resistebat, eos quasi subplantabat et prosternebat, etc., quas
    ærumnas Pœni in descensu potius passi sunt teste Liv. XXI, 36. Lenz.

      521. _e culmine_, non _a c._ scripti.
      522. _Umenti_ Col. vid. ad II, 125. _Viventi_ Oxon. _Viventis_
      Put. Hinc _Uventi_ legendum putabant N. Heins. ad h.l. et ad Ovid.
      Amor. III, v, 6, et Gronov. Diatr. Stat. c. 24. Sed vid. ad
      II, 469. _Undanti_ audacter reposuit Lefeb. qui male provocat ad
      Petron. v. 122. Vulgatum _Viventes turmas_ mordicus tenebat Dausq.
      quia viventes efficacius, quam si mortuos operiri dicas.

  Interdum adverso glomeratas turbine Corus
  In media ora nives fuscis agit horridus alis:
  Aut rursum inmani stridens avulsa procella                       525
  Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem
  Contorto rotat in nubes sublimia flatu.

    524. _fuscis alis_, ut XII, 617, quæ atras nubes adducunt, unde et
    venti dicuntur _nigri_, _picei_, etc. Cf. Val. Fl. VI, 494, et quos
    ibi Ill. Harles. laudat, Broukh. ad Tibull. II, i, 89, et Stanley ad
    Æschyli Prom. v. 88.
    525. Invertit Maroniana Æn. I, 102.
    527. _Contorta flatu_, turbine.

      523. _glomeratas_, non _glomeratus_, Colon.
      525. _sursum rapit_ conj. N. Heins.
      526. _Nudatis viris_, non _Audacis viri_, Col.

  Quoque magis subiere jugo, atque, evadere nisi,
  Erexere gradum, crescit labor: ardua supra
  Sese aperit fessis, et nascitur altera moles,                    530
  Unde nec edomitos exsudatosque labores
  Respexisse libet; tanta formidine plana
  Exterrent repetita oculis, atque una pruinæ
  Canentis, quacumque datur permittere visus,
  Ingeritur facies. Medio sic navita ponto,                        535
  Quum dulces liquit terras, et inania nullos
  Inveniunt ventos securo carbasa malo,
  Inmensas prospectat aquas, ac victa profundis
  Æquoribus fessus renovat sua lumina cælo.

    530. _altera moles_, laboris species et molestia, _nascitur_,
    oritur, adparet.
    531. _Unde_, ex qua altitudine; quæ tanta erat, ut vix sine quadam
    oculorum animique vertigine despicere possent.
    --_altera moles_, novus collis, _unde_, de quo. Lenz.
    533. _pruinæ_, gelu, seu nivis, ut IV, 744, et ap. Virg. Ge. II,
    376; III, 368; IV, 518.
    534. _permittere_, mittere. Ubivis nil nisi nivem conspiciunt, qua
    totus mons obrutus est, et acies oculorum obtunditur: quod egregia
    comparatione illustratur.
    536. _inania_, vento non inflata.
    537. _securo_, a vi ventorum, quoniam hi quiescunt.
    538, 539. Oculos _lassare_, _vincere_ et _consumere_ dicuntur
    æquora omniaque ea, quibus videndis diu intenti sunt, quia tum eadem
    semper rerum facies redit, nec quidquam novi et jucundi obfertur,
    cujus varietate oculi reficiantur quasi et recreentur: παπταίνων
    ἐμόγησα dixit Musæus Amor. Leandr. et Herus v. 78. Cf. v. 157, ad
    VII, 470; Burm. ad Val. Fl. III, 661, et VI, 174. --ἔκαμον δὲ μοι
    ὄσσε Πάντη παπταίνοντε πρὸς ἠεροειδέα πέτρην, dixit Homerus, Odyss.
    μ, 232. Lenz.
    538. _victa_, fessa.
    539. _renovat_, recreat.
    --_cælo_, ejus adspectu.

      529. _Erepsere gradus_, h.e. lento gradu et quasi repentes montem
      transcenderunt, suspic. N. Heins. et _Erepsere gradu_ edidit
      Lefeb. Cf. XIII, 332; XV, 617; Hor. Sat. I, v, 79, Stat. Th.
      VII, 451. Enimvero Pœni nondum superaverant Alpes, sed _evadere
      nituntur_ et in adscendendo clivo _gradum erigunt_, h.e. altius
      tollunt: ut taceam, nos _gradu_ non repere.
      532. _plana_, quæ arduis et præruptis obponuntur, non _plena_,
      Col. et Ox. idemque jam conj. Dausq. conf. Heins. ad Ovid. A. A.
      II, 243.
      534. _promittere_ Col. quod prob. N. Heins. et recepit Lefeb. ut
      sit, extendere oculos, ut _p. capillum ac barbam_ ap. Liv. VI, 16;
      _p. tela_ in veterr. ed. Rom. Hirt. B. G. VIII, 9; _p. ramos_ ap.
      Colum. V, 6, et ibid. VII, 8; _trans maria promitti_ ex emendat.
      N. Heins. quam et adhibet ap. Lucret. IV, 687, 694.


    Jamque, super clades atque inportuna locorum,                  540
  Inluvie rigidæque comæ squalore perenni
  Horrida semiferi promunt e rupibus ora;
  Atque effusa cavis exesi pumicis antris
  Alpina invadit manus, adsuetoque vigore
  Per dumos, notasque nives, atque invia pernix                    545
  Clausum montivagis infestat cursibus hostem.
  Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo
  Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci,
  Paulatim glacies sedit tepefacta cruore;
  Dumque premit sonipes duro vestigia cornu,                       550
  Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.

    540 seq. Cf. Liv. XXI, 33; Polyb. III, 51... 53.
    542. _semiferi_, barbari homines montani.
    547. _sanguine multo_ ob stragem Pœnorum Alpinorumque.
    550 seq. Cf. Polyb. III, 55, et Liv. XXI, 36, extr.
    --_premit vestigia_, ut ap. Virg. Æn. XI, 788.

      540. _super cautes_, vel _calles_ scribendum videbatur N. Heinsio.
      Sed _super clades_ est, præter stragem, vel ærumnas et
      calamitates; vid. ad lib. I, v. 40.
      543. _effusa_ scripti; vid. not. ad II, 151. Vulgatum _evulsa_
      perperam præferebat Dausq. ut sit emphasis eos notans, qui vi
      quadam de novo adsumta, vel expromta se alicunde agunt; quum
      potius invitum ac difficilem motum innuat.
      549. _cruori_ malebat N. Heins.
      551. Vulgg. _compressa_. Sed _comprensa_, vel _deprensa_ corrig.
      N. Heins. et prius cum Lefeb. recepi, quia _premit_ proxime
      præcessit.

  Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt
  Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
  Bis senos soles, totidem per vulnera sævas
  Emensi noctes, optato vertice sidunt,                            555
  Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.

    552, 553. Nec jumentorum lapsus unica calamitas fuit, sed adcessit
    etiam hæc, ut pedes, in acuta et rigida glacie hærentes,
    frangerentur.
    554. Nono id die factum, Polyb. III, 53, et Liv. XXI, 35, tradunt,
    et forma orationis ut ap. Virg. Æn. III, 203. Drak.
    --_per_, inter, _vulnera_, quæ ad membra fracta et vulnerata,
    pugnasque cum montanis initas spectant.
    555. _optato vertice sidunt_, ut ap. Virg. Æn. VI, 203.
    556. _suspendunt_, vid. ad I, 128.

      552. _lapsu_ ex emend. N. Heins. tacite recepit Lefeb. _abscisa_,
      non _abscissa_, scripti, ut X, 52, 148. _Abscidere_, vel
      _abcidere_ (unde _abscisus_, vel _abcisus_ et _abscidit_, seu
      _abcidit_, media producta), ex _abs_, vel _ab_ et _cædere_;
      _abscindere_ vero (unde _abscissus_ et _abscidit_, media correpta)
      ex _ab_ et _scindere_ compositum est; vid. quos Drak. ad XV, 473,
      laudat, Heins. ad Val. Fl. I, 837; ad Prudent. Apotheos. v. 945;
      Gronov. ad Liv. XLIV, 5; ad Sen. Phœniss. 194, et Muncker. ad
      Fulgent. I, 2; Add. Heins. ad Virg. Ge. II, 23; Æ. IV, 590, et
      conf. inf. ad VII, 643.
      554. _per scrupea_, vel _lubrica_ conj. N. Heins.
      556. _proruptis_ ed. Lefeb. qui id in quibusdam libris antt.
      reperiri testatur; _ostendunt_ Med.


    At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
  Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas:
  «Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro,
  Æneadis erit? et quando terrasque fretumque                      560
  Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
  A te concessa Pœnus parat urbe nepotes?
  Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur
  Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.

    557 sqq. Similis oratio Veneris ap. Virg. Æn. I, 229 sq., et inpr.
    X, 16 sqq. Dea Romanis suis timet et de periculo ipsis inminente
    queritur, quasi hostis jam ad mœnia urbis esset.
    --_mentem labefacta_, ut ap. Virg. Æn. IV, 395.
    558. _rumpit querelas_, vid. ad I, 95.
    561. _sedisse_ h.e. fixas sedes et pacem.
    563. _Libyen_, παθητικῶς, pro exercitu Pœnorum, ut II, 311, et ap.
    Virg. Æn. I, 68. Auget rem, ut magis moveat Jovem; Mars.

      560. _ecquando_ non male conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Cf.
      Intpp. ad Virg. Æn. III, 341. Val. Fl. II, 395.

  Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam,                    565
  Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus,
  Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est,
  Exsilia errantes totum quæsîsse per orbem?
  Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?»

    565, 566. Hæc quoque δεινῶς et cum mœroris sensu dicta. Cf. Heyne
    ad Virg. Æn. V, 787; IX, 259, et Exc. IX, ad Æn. II.
    --_sacra ruina_, ut _Trojæ cineres_, vel potius Palladium διϊπετὲς,
    quod cum Penatibus et igne sacro etiam conjunxit Lucan. IX, 990 sq.
    Cf. ad I, 251.
    568. Cf. Æn. III, 4.
    569. Possis hæc ita explicare: An fata Trojæ bis captæ (vid. ad I,
    43.) repetentur, Roma bis capta, quam primum Galli expugnarunt? an
    Romanis eadem, quæ Trojanis, obtingent? vel: an, Roma iterum capta,
    Troja restaurabitur et Pergama recidiva erunt? vel etiam: _an iterum
    repetentur Pergama_, h.e. an iterum Romani, a Trojanis oriundi,
    Trojam revertentur, Roma capta.

      569. _repetuntur_ R. 2.


    His Venus; et contra genitor sic deinde profatur:              570
  «Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis
  Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit
  Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis
  Mole viros spectare paro, atque expendere bello.

    570. Manifesta imitatio Maronis Æn. I, 254 sqq., ubi vid. Heyne, et
    Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI, p. 669. Silium tamen cum eo et novis
    sententiis imaginibusque, et verborum ornatu contendisse videbis.
    Forte et respexit Æ. VI, 766... 888. Conf. ad I, 125.
    573, 574. Hoc tam gravi bello Romanorum virtutem exercere et
    explorare, vel ex ejus eventu æstimare constitui. Causam vid. inf.
    IV, 603, 604, et cf. sup. v. 163 sq., et Flor. I, 13.

      570. _Sic Venus_ malebat Withof. _at contra_ ex emend. N. Heins.
      reposuit Lefeb. coll. Virg. Æn. I, 325; X, 16.
      571. _ne_ refinxit Lefeb. pro _neu_, quod non nisi pro _neve_ et
      post _ne_ poni putat. Sed _neu_, seu _neve_, μήτε, vel _ne_ et
      _aut ne_, præmisso _ne_, sive _ut_; vel, quod non minus usitatum
      est, _nec_, _neque_, _et non_ significare, quodvis lexicon eum
      docere poterat.

  Gens ferri patiens, ac læta domare labores,                      575
  Paulatim antiquo patrum desuescit honori;
  Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris,
  Et semper famæ sitiens, obscura sedendo
  Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum,
  Sanguine de nostro populus, blandoque veneno                     580
  Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.

    575 seqq. Romani ab antiqua virtute et severiore majorum
    disciplina paulatim desciscunt. Conf. præclara loca Hor. Od. II, 15,
    tota, et Juven. XIV, 160 seq.
    --_ferri_, belli ejusque ærumnarum.
    --_læta domare labores_, φιλόπονος, φιλοκίνδυνος, φιλοπόλεμος.
    578. _sedendo_, vid. ad v. 142.
    579. Verba Maroniana, ex h.l. explicanda, Æn. XII, 397, ubi vid.
    Heyne in Exc. IV. Conf. sup. ad v. 123 et 145.
    --_mutum_, ut _surdum_ et _cæcum_. Cf. ad VI, 75, et Ernesti clav.
    Cic.
    --_volvens_, doctius quam agens, ut apud Virgil. Georgic. lib. II,
    vers. 295. Proprie anni se volvere, seu volvi dicuntur v.c. Æneid.
    lib. I, v. 234, 269; et lib. IX, v. 7; περιτελλομένων ἐνιαυτῶν, Hom.
    Iliad. β, 551; θ, 404.
    580. _Blandum venenum_ præclare tribuitur _desidiæ_, quæ in mentes
    hominum, illecebris ipsius inretitas delinitasque, sensim, instar
    veneni, se insinuat. Cf. VII, 260; XI, 550; XIII, 536.
    581. _senescit_, conf. ad II, 457.

      581. _effeta_ in mentem veniebat N. Heins. Nihil mutat Drak., qui
      monet, _evicta_ esse penitus victa. Conf. Broukh. ad Prop. IV,
      vii, 2; Intpp. ad Hor. Od. I, v, 8 al. Nec tamen hæc emphasis, ut
      vulgo fit, nimis sectanda est.

  Magnæ molis opus, multoque labore parandum,
  Tot populos inter, soli sibi poscere regna.
  Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum
  Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro                      585
  Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus,
  Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.

    584. Ad consilium Silii sufficiebat, non nisi viros bell. Pun. II
    claros, gentemque Flaviam, poetæ temporibus regnantem, laudasse.
    --_maxima rerum_, ut ap. Virg. Ge. II, 534, ubi vid. Burm. et Heyne.
    585. _Nobilior sit Roma malis_, ipsis malis cladibusque animosior,
    major et illustrior. Drak. laudat Sidon. Apoll. V, 65; VII, 6 (ubi
    vid. Savar.), et verba Liv. XXVI, 41: «Ea fato quodam data nobis
    sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.» Add. Liv. XXII,
    37, pr. XXVII, 14, et inpr. splendid. loc. Hor. Od. IV, 53... 68,
    ubi vid. Jani.
    586. _Paulus_, L. Æmilius Paulus, Macedonici pater, _animæ magnæ
    prodigus, superante Pœno_, Hor. Od. I, xii, 37.
    587. _gratusque mihi Marcellus opimis_, vid. ad I, 133.

      585. _huic_ R. 3.
      587. _gratisque_ malebat N. Heins.

  Hi tantum parient Latio per vulnera regnum,
  Quod luxu, et multum mutata mente nepotes
  Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus,                 590
  Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum
  Ante suæ muros Carthaginis exuat armis.
  Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.

    590 sq. Jam natus est P. Scipio Africanus; cf. var. lect. et VII,
    487 sq.
    593. Postea Imperatores, seu Augusti diu summæ rerum præerunt.

      591. _revulsum_ conj. Drak. et recepit Lefeb. coll. VII, 489, et
      XVI, 636; quum Scipio, bellum in Africam transferendo, Hannibalem
      ab Italia invitum abstraxerit (_extorserit_ Flor. II, 6, extr.),
      non vero repulerit, numquam in Italia cum eo congressus. Sed
      quoties _repellere_ δεινῶς pro arcere, avertere, dicitur?

  Exin se Curibus virtus cælestis ad astra
  Efferet, et sacris augebit nomen Iulis                           595
  Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.

    594. Sequitur nunc Flaviæ gentis elogium, splendidissimo verborum
    ornatu expressum, et v. 607 sqq. ubi de Domitiano agitur, quo
    regnante poeta carmen hoc composuit, in summam turpemque adulationem
    compositum, quæ eo magis displicet, quod Jupiter loquitur.
    Quodammodo tamen, si non defendi, certe excusari potest, si miseram
    illorum temporum hominumque doctorum conditionem reputaveris. Hinc
    similia poetarum loca v.c. Val. Fl. I, 7 sq., et inpr. Statii passim
    obvia. Huc adcedit, quod Silius h.l. res Romanas vaticinio exponit,
    unde facile ad graviorem spiritum adsurgere, resque amplificare et
    ad miraculum evehere poterat.
    --Tum regnabit «gens Flavia, obscura illa quidem, ac sine ullis
    majorum imaginibus, sed tamen reipubl. nequaquam pœnitenda,» ex
    Sabinis orta, quorum princeps urbs Cures, vid. Sueton. Vesp. c. 1, 2
    et 12.
    595. Augebit numerum _sacrorum_ h.e. Divorum, consecratorum Cæsarum;
    nisi malis _sacris_ pro substant. et _Iulis_ pro Iuliis, seu Iuleis
    adcipere, ut sensus sit: augebit numerum sacrorum imperialium (ut
    _Iuleæ olivæ_ et _habenæ_, ap. Martial. IX, xxxvi, 9, et civ, 15),
    vel flaminum, quales primum D. Julius Cæsar, et deinde Cæsares Juliæ
    gentis habuerunt, addito Flavialium collegio, quod una cum templo
    splendidissimo patri fratrique sacravit Domitianus. De utroque vid.
    Suet. Domit. 4, 15 et 17. VV. DD. ad Val. Fl. I, 15; Panuin. Civ.
    Rom. c. 27; Reines. Inscr. 49; et Spanh. de V. et P. N. p. 611 (T.
    II, p. 276).
    596. _Sabino_ agro _baccifero_, olivis abundante; cf. Martial. IV,
    iv, 10; Virg. Æn. VII, 711; Juven. III, 85.
    --_Sabinum_ de Vespasiano, et mox _patrem_ de Marte, vel Romulo
    adcipit Lefeb. Male!

      595. Versus hic in edd. Marsi operarum errore, (nam in Comment.
      eum illustravit) et hinc temere in aliis prorsus omittitur, in
      Parm. autem et Med. sequenti postponitur. _Exseret_ Col. et R. 3;
      quod respuit N. Heins. sed restituit Lefeb. et placere potest,
      quia ignobilitatem gentis Flaviæ, nunc primum in lucem quasi
      protractæ, vividius exprimit; vid. not. et ad I, 30. Forma tamen
      orationis paullo insolentior est et durior; _sacris Iülis_ Parm.
      vid. Heins. ad Val. Flacc. I, 9; _Iulus_ scripti, R. 3. Med. Vulgo
      _Iuli_.  [“ad I, 30”: in Not.]
      596. _bacifero_ quidam, prob. N. Heins. ad VIII, 134, et XV, 535;
      quibus locis Drak. monet, utroque modo scribi posse, etsi non
      desint, qui ita distinguant, ut _bacca_ sit fructus arboris,
      _baca_ vero gemma, unio. Utrumque tamen in optimis MSS. plerumque
      _baca_ dicitur; _pacifero_ edidit D. Heins. et conj. Voss. ad
      marg. ed. Junt. Male!  [“XV, 535” recte XV, 532]

  Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen,
  Inque Caledonios primus trahet agmina lucos:
  Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros,
  Palmiferamque senex bello domitabit Idumen.                      600

    597. _pater_, Vespasianus, vincet _Caledonios_ (in Britannia
    barbara, nunc Scotia), h.e. Britannos. Vid. Sueton. Vespasian. cap.
    4; Tacit. vit. Agricol. cap. 13 et 17; Valer. Flacc. lib. I, 7 seq.
    --_donabit vincere_, al. _dabit_, δώσει, Hom. Conf. supra vers. 136.
    --_Thule_ extremi septemtrionis insula, veteribus _ignota_, quorum
    alii Schetlandiam, alii Islandiam, alii denique Scandinaviæ penins.
    (Sueciam et Norwegiam) intellexisse putantur. Cf. Ill. Voss. ad
    Virg. Ge. I, 30; Dietz. ad Mel. III, 6, p. 57, _Schwedische
    Bibliotek_, P. I, §. 12, p. 22 seq.; Cel. Schlözer. _Allgem. Nord.
    Gesch._ (_Allgem. Welthistorie_, T. XXXI), p. 14... 20, 62, 70, 160
    seq., 201 sq. «Insulam Vecten, Britanniæ proximam, in ditionem
    redegit,» teste Suet. c. 4. Pro ea _Thulen_ posuit poeta.
    598. _lucos_, silvam Caledoniam, notam ex Ptol. Flor. I, 17; Plin.
    IV, 16; Cæs. b. Gall. III, 10.
    599. «Legatus legionis in Germaniam missus est, et sortitus Africam
    integerrime, nec sine magna dignatione, administravit,» Sueton.
    c. 4.
    --_Rhenum_, ejus adcolas.
    600. Senex Judæam in provinciæ formam rediget. Vid. Suet. c. 4; Tac.
    Hist. I, 10; III, 4; V, 10.
    --_Palmiferam Idumen_, cf. VII, 456; et Virg. Ge. III, 12, ubi vid.
    Heyne.

      597. _Hinc_, non _Huic_, scripti et edd. antt.

  Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna,
  Sed Superum sedes, nostrosque tenebit honores.
  Tum juvenis, magno præcellens robore mentis,
  Excipiet patriam molem, celsusque feretur,
  Æquatum imperio tollens caput: hic fera gentis                   605
  Bella Palæstinæ primo delebit in ævo.
  At tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
  Jam puer auricomo præformidate Batavo.

    601, 602. Cf. Virg. Ge. I, 503; Æn. I, 289, 290; et Hor. Od. I, ii,
    45 sq.
    --_viduata lumine regna_, ut ap. Virg. Cul. v. 372, ubi vid. Intpp.
    603. _juvenis_, Titus.
    --_præcellens robore mentis_, cf. Suet. Tit. c. 3; Tac. Hist. II, 1.
    604. _molem patriam_, paterni imperii; vel majestatem et potentiam
    patris. Vide Gronovii Observat. I, 21 extr.
    606. Confer Sueton. ibid. cap. 5; Tacit. Histor. lib. V, i, 10 seq.;
    et Joseph. de b. Jud.
    607. Laudes Domitiani, ut XIV, 687 sq.
    --Vers. 607, quod jam Drak. monuit, spectat ad expeditionem, quam
    anno Chr. LXX et ætatis circiter XIX, in Germanos suscepit, et ad
    duplicem de iis triumphum cognomenque _Germanici_ propter victoriam
    imaginariam a. Chr. LXXXI, ab ipso sumtum. Vid. Dodwell. Annal.
    Stat. §. 8; Suet. Dom. 2, 6, 13; Tac. Agr. 39 sq.; et Hist. IV, 85
    sq.; Martial. II, 2; VIII, 26 al.; Stat. Silv. I, 1; IV, 1 al.
    --_transcendes_, ut apud Sen. Troad. 702, et Thyest. 912.
    608. _puer_ ex usu Romanorum dicitur. Cf. IV, 130, 454; Duker. ad
    Flor. II, 6, p. 296, et simil. loc. Martial. II, 2.
    --_auricomo Batavo_, Germanis, quibus, æque ac Gallis, crinis tam a
    natura, quam ab arte rutilus est; cf. IV, 202, et Tac. Germ. c. 4,
    ubi vid. Lips.

      602. _sedem_ scripti; _superam sedem_, et v. 604, _celsoque_
      malebat N. Heins.
      607. _transcendes_ Oxon. Vulgo _transcendens_.
      608. _præformidate_, non _performidate_, scripti. _Britanno_
      scripti et priscæ edd. Tum sensus h.l. est, Britannos, quibus
      _rutilæ comæ_ a Tac. Agric. c. 11, tribuuntur, timuisse, ne
      Domitianus olim, patris exemplo, (de quo vid. not. ad v. 598)
      bellum ipsis inferret. Sed vulgata aptior, judice etiam Drak.
      _Batano_ R. 2.

  Nec te terruerint Tarpeii culminis ignes:
  Sacrilegas inter flammas servabere terris;                       610
  Nam te longa manent nostri consortia mundi.
  Huic laxos arcus olim Gangetica pubes
  Submittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.

    609. Cf. Suet. Dom. 1, ubi vid. Ern. et Tac. Hist. III, 69... 74.
    --_culminis_, templi, ut ap. Stat. Silv. III, 202; Claud. R. P. I,
    68, et laud. Stil. II, 401.
    610. _Sacrilegas flammas_, vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, v, 11.
    611. _Mundus_, totius universi compages, hic pro terra adcipitur,
    unde _nostri mundi_, Drak. Sed hanc ipsam ob causam præstiterit,
    cælum interpretari et _longa_, longinqua, sera, remota. Cf. mox v.
    626, 627.
    --_mundum_ pro cælo dici, observant Drak. ad XII, 336; Broukh. Vulp.
    et Heyne ad Tibull. III, iv, 18; Ill. Harles. ad Val. Fl. I, 246
    (_ipse suo voluit commercia mundo Jupiter_, etc.), 563, et in
    Anthol. lat. poet. p. 9 et 164.
    612, 613. Silius imitatur morem poetarum seculi Augustei, qui in
    Augusti gratiam de rebus ejus _Parthicis Indicisque_ magnifice
    loquuntur; quorum tamen adulatio honestior est, quoniam Augustus
    arma certe contra Parthos paravit, eoque tantum iis metum incussit,
    ut signa militaria restituerent. De Domitiano ne hoc quidem constat.
    Cf. tamen Dio. Fragm. 49; Stat. Silv. IV, iii, 154 al. Dausq.
    mentionem facit nummi ap. Occonem, quo Domitianus Cos. V, et Parthus
    signa reddens cusus est.

      613. _obtendent_ ingeniose emend. N. Heins. prob. Drak. Cf.
      XIII, 69, 341; Virg. Æn. VIII, 116, 128; Ovid. Trist. II, 227.
      Vulgatum defendit Schmid. et interpretatur: ostendent Parthi
      pharetras suas vere vacuas, et sine fraude se agere.

  Hic et ab Arctoo currus aget axe per Urbem,
  Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos.                        615
  Idem, indignantem transmittere Dardana signa,
  Sarmaticis victor compescet sedibus Istrum.

    614. Innuitur duplex triumphus de Cattis Dacisque, vid. Suet. c. 6;
    Stat. Silv. I, i, 7; ii, 180; iv, 89 sq.; Martial. VIII, 65.
    --_currus_ triumphales, ut I, 616; VI, 546 (ubi vid. Heins. et
    Drak.); VII, 558; IX, 635.
    615. _Eoos_ de Indis et Parthis.
    --_Baccho cedente_, cf. XVII, 648; Herman. Mythol. Lyricorum, p.
    262; et Virg. Æn. VI, 805.
    616, 617. De Sarmatico bello vid. Suet. c. 6; Stat. Th. I, 19 al.
    Cf. var. lect.

      617. _cætibus_ Put. _sectibus_ Oxon. _legibus_, vel _cædibus_
      conj. Dausq. et posterius quoque N. Heins. repug. Gronov. Diatr.
      Stat. c. 2; ubi hanc docet esse poetæ mentem: _perdomabit Istrum
      sedibus S._, h.e. Sarmatas in sua ripa, transgressus Istrum
      indignantem, non illos transgressos in ripa Romana.

  Quin et Romuleos superabit voce nepotes,
  Quîs erit eloquio partum decus: huic sua Musæ
  Sacra ferent; meliorque lyra, cui substitit Hebrus,              620
  Et venit Rhodope, Phœbo miranda loquetur.

    618. Eloquentia iis quoque Romanis antecellet, qui ea maxime
    inclaruere, cf. Suet. c. 20. Minervæ filium se jactabat, teste
    Philostr. vit. Apoll. VII, 12; VIII, 10. Sapientia Palladi Jovique
    par dicitur Stat. Silv. I, i, 37 sq.; et Martial. VI, 10.
    619. Studium ejus poeticum turpiter laudant multi v.c. Quintil.
    Inst. Or. IV; Proœm. et X, i, 91; Val. Fl. I, 12 sq. (ubi vid.
    Heins.); Tac. Hist. IV, extr. Plin. in Præf. Stat. Ach. I, 14.
    --_huic sua Musæ Sacra ferent_, poetæ in ejus honorem carmina
    scribent, vel tanquam fautor et princeps poetarum coletur. Sed
    proprie hæc intelligere, a reliqua adulatione vix abhorret.
    620. _melior lyra_, etc., vincet ipsam Orphei Thracii lyram, quæ
    tamen fluviorum retardavit cursum, et montes silvasque secum duxit;
    cf. Hor. Od. I, xii, 7 sq., et a Drak. laudatum Occonis numisma
    XVII, cum duabus lyris.

      619. _Qui ferit_ Col. _Qui serit e. patrum decus_ Put. _Bisque
      erit_ corrig. N. Heins.

  Ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis,
  Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe,
  Et junget nostro templorum culmina cælo.
  Tunc, o nate Deum, Divosque dature, beatas                       625
  Imperio terras patrio rege. Tarda senectam
  Hospitia excipient cæli, solioque Quirinus
  Concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
  Siderei juxta radiabunt tempora nati.»

    622. Capitolium, incendio absumtum (v. 609), et a Vespasiano jam
    instauratum, (Suet. Vesp. 8; Tac. Hist. IV, 53) sed de cælo tactum
    iterum restituit. Vid. Suet. c. 5; Stat. Silv. I, 6, extr. IV,
    iii, 16.
    623. _Aurea Capitolia_ dixit exemplo Virg. Æn. VIII, 348, ubi vid.
    Heyne.
    624. Hæc inprimis spectant ad splendida ingentiaque templa, quæ
    Flaviæ genti Jovique Custodi, in Capitolio, sacravit, vid. ad v.
    595; Suet. c. 5; Tac. Hist. III, 74; Martial. IX, 4 (_Addita quid
    Latio Flavia templa polo_, etc.) et 35, ubi aliarum quoque ædium
    mentio fit. Cf. Virg. Æn. VIII, 99.
    625. Comparant Virg. Æn. IX, 642, et Stat. Silv. I, i, 76. Statio et
    Martiali passim _Deus_, _Jupiter_, _Tonans_, dicitur. Vota Jovis
    personam dedecent.
    --_dature_, geniture, ut VII, 492.
    626. _Tarda senectam Hospitia excipient cæli_, sero Dii senem in
    consortium recipient. Cf. Hor. Od. I, ii, 45 seq. Sed poeta iterum
    personæ, quam loquentem ipse induxit, inmemor fuisse videtur.
    Jupiter certe falsus fuit vates: nam Domitianus anno ætatis XLV
    occisus est. Nec _Divos_ quoque _dedit_; sed unicum habuit filium.
    627. _Hospitia_, ut XIII, 278.
    --_solioque Q. Concedet_, cedet, vel decedet, adsurget, honoris
    causa.
    629. Post apotheosin, Cæsares eorumque liberi sidera nova fieri
    putabantur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 19, et Ovid. Trist. V, ii, 52.
    Corona autem, vel caput radiatum divinitatis, sive consecrationis
    signum. Vid. Suet. Aug. 94; Flor. IV, 2; Plin. Paneg. c. 52, ubi
    vid. Schwarz. Lucan. VII, 458. Cf. Stat. Theb. I, 27 sq.
    --_tempora_, caput, _nati_, qui inmatura morte defunctus et
    consecratus est. Vid. Græv. et Ern. ad Suet. c. 3. Vocem _nati_
    pluraliter capiebat Dausq. qui Domitiano quoque filiam fuisse,
    Domitiam Longinam, cum Cell. et aliis putabat. Sed hanc potius
    uxorem ejus, ex Suet. Dom. c. 1 notam, fuisse, nec aliorum Domitiani
    liberorum mentionem facere Stat. Silv. I, i, 99 sq. aliosque, sed
    tantum patrem, filium, fratrem ac sororem memorare, jam monuit Drak.
    qui etiam h.l. exprimendum curavit nummum Domitiani, a Tristan.
    Comment. Hist. T. I, p. 348, illustratum, in quo filius stellatus
    conspicitur, orbique insidet, ut pater ap. Occonem, quem laudavit
    Dausq.

      622. _Ille_ Med., ut conj. N. Heins. et Scalig. _vides_ Col. et
      Ox. Vulgatam lect. _Illa etiam q. p. Fides_, etc. propugnat
      Dausq., quia _Fides_ passim _prisca_ dicitur et in Capitolio
      colebatur. Male! Cf. quos Drak. et Heins. citarunt, Noster inf.
      IV, 425, 665; IX, 528; XII, 708, XIII, 733, 825; Virg. Æ. VI, 760,
      Gron. Obss. IV, 17.
      625. _Tuque o n. Deum_, vel _Dei_ malebat N. Heins.


    Dum pandit seriem venturi Juppiter ævi,                        630
  Ductor Agenoreus, tumulis delatus iniquis,
  Lapsantem dubio devexa per invia nisu
  Firmabat gressum, atque humentia saxa premebat.
  Non acies, hostisve tenet; sed prona minaci
  Prærupto turbant, et cautibus obvia rupes.                       635
  Stant clausi, mœrentque moras et dura viarum;
  Nec refovere datur torpentia membra quiete.
  Noctem operi jungunt, et robora ferre coactis
  Adproperant humeris, ac raptas collibus ornos.

    630. Cf. Liv. XXI, 36, 37, qui copiosius planiusque eadem memorat.
    --_seriem_ al. ordinem. Vid. Burm. ad Val. Fl. II, 218; IV, 449.
    633. _humentia_ nive.
    635. _obvia_ forte contraria, adversa, _cautibus_, propter saxa
    aspera et abrupta; cf. VV. DD. ad Virg. Æ. III, 499.
    --_rupes obvia_ cum _cautibus_, ad perpendiculum fere declivis;
    Lenz. Sed vid. var. lect.
    638. _Noctem operi jungunt_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 411, ne noctu
    quidem ab opere cessant.
    --_coactis_, densis, pluribus oneri submissis; vel incurvis, ut
    _vertice coacto pinus_, ap. Sen. Hippol. 1223.

      635. _turbant_, non _turbat_, Col. et Oxon. _ovia_ Puteol. _abvia_
      Tell. _obsita_ conj. N. Heins. _invia_ Burm. _avia_ reposuit
      Lefeb. Quæ omnia et mihi in mentem venerunt. _Cautes Alpium inviæ_
      dicuntur Plin. XXXVII, 2, _et cursibus_, vel potius _et cuntibus
      obvia rupes_ emend. Withof. coll. sup. v. 481, 530 sq.; IV, 518,
      651; VII, 147, 307; IX, 272; Ovid. Met. III, 91, 568; VIII, 548;
      XI, 138; quibus locis _obvium_ dicitur, quod conatui alicujus
      obstat.

  Jamque ubi nudarunt silva densissima montis,                     640
  Adgessere trabes; rapidisque adcensus in orbem
  Excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro
  Dat gemitum putris resoluto pondere moles,
  Atque aperit fessis antiqui regna Latini.
  His tandem ignotas transgressus casibus Alpes,                   645
  Taurinis ductor statuit tentoria campis.

    640 sq. Montes _nudari_, _exui_, _spoliari_ arboribus, ut contra
    _amiciri_ iis et _vestiri_ dicuntur. Vid. Burm. ad Val. Fl.
    III, 332.
    --Mireris Silium non fecisse mentionem rei multo mirabilioris,
    aceti, quo infuso ardens rupes refrixerit, et magis putrefacta sit:
    tota quoque hæc historia, propter silentium Polybii, difficultatem
    adgerendarum arborum, quæ in superioribus Alpium jugis frustra
    quæruntur, aliasque rationes, in dubium vocata est nuper a Matthiæ
    in Obss. ad Liv. lib. XXI, p. 40 sq. sed defensa a Boettigero in
    Ephemerid. Brunsvic. Lenz.
    643. _pondere_, saxo, _resoluto_, diviso, vel putrefacto igni et
    infuso aceto; unde _putris moles_, montes igne exesi, πέτρα ψαφαρὰ,
    ap. Appian. b. Hannib. c. 4, quem vide et Liv. XXI, 37.
    644. _aperit regna Latini_, ostendit Latium, et viam in hanc terram
    pandit.
    646. Cf. Polyb. III, 60; et Liv. XXI, 38, 39.
    --_Taurini_ in Italia Transpadana ad Alpium radices habitabant,
    eorumque urbs, _Augusta Taurinorum_, nunc _Turinum_ vocatur et
    Pedemontii caput est. Plin. III, 17.
    --_statuit tentoria_, quinto vel sexto mense, postquam ex Hispania
    moverat, Alpibus die XV superatis. Vid. Appian. l.c. et Liv. XXI, 38
    pr. Quanam parte Hannibal Alpes transierit, ne inter antiquos quidem
    scriptores constitit. Vide Liv. XXI, 38; Lips. Epist. ad Belgas
    Cent. I, Ep. 93; Opp. T. II, pag. 826 sqq., et _Folard_ ad Polyb.

      643. _putris_ Col. Vulgo _patiens moles_, quod Dausq. venuste
      dictum putabat pro rupes reluctari nescia, cedens et cædua, quum
      antea esset incædua et non nisi Herculi pervia. Male!


    Interea, voces Jovis atque oracula portans,
  Emensis aderat Garamantum lætus arenis
  Bostar, et ut viso stimulabat corda Tonante:
  «Maxime Belide, patriis qui mœnibus arces                        650
  Servitium dextra, Libycas penetravimus aras.
  Nos tulit ad Superos perfundens sidera Syrtis:
  Nos pæne æquoribus tellus violentior hausit.

    647 sqq. Cf. sup. v. 6... 13, et ad I, 414.
    650. _Belides_, Hannibal, cf. II, 49.
    652. Cf. Lucan. IX, 447... 497, et de campis Bactrianis Curt. IV, 7,
    et VII, 4.
    --Cf. Virg. Æn. III, 564 sq. ubi vid. Heyne.
    653. _violentior_, ob arenas et ardorem solis.

      650. Ita scripti et priscæ edd. Vulgo _Belidæ, patriis qui a m.
      a._ Sed _Belida_ edidit Lef. quæ forma græca et N. Heinsio in
      mentem venerat. Cf. ad XII, 258; XIII, 71, 796; XVI, 192; Heins.
      ad Ovid. Epist. III, 87, et ad Virg. Æ. III, 475; VI, 126.
      [“XVI, 192” recte XVI, 191]
      651. _aras_, h.e. templum Hammonis, non _oras_, Col. et Ox.

  Ad finem cæli medio tenduntur ab orbe
  Squalentes campi: tumulum natura negavit                         655
  Inmensis spatiis, nisi quem cava nubila torquens
  Construxit turbo, inpacta glomeratus arena:
  Vel si, perfracto populatus carcere terras,
  Africus, aut, pontum spargens super aera, Corus
  Invasere truces capientem prælia campum,                         660
  Inque vicem ingesto cumularunt pulvere montes.

    654. Ad occasum a meridie porriguntur. Cf. Cellar. Geogr. I, 1, 2,
    p. 7, 8; Lucan. IX, 351, 496.
    655. _Squalentes_, cf. ad I, 211.
    656. Ut ap. Hom. Iliad. μ, 157.
    658. Conf. VII, 569 sq.
    --_carcere_, cf. Virg. Æn. I, 54; et Burm. ad Val. Fl. I, 584.
    659. _Africus_ et _Corus_ venti contrarii.
    660. _capientem prælia_, iis aptum, patentem.

      654. _panduntur_ conj. Burm. _orbe_ scripti, R. 3; Med. Vulgatum
      _ore_ ortum ex errore typogr. in ed. Marsi, qui in Comment.
      nostram lect. illustravit.
      657. _Constrinxit_ Put.
      659. _surgens_ Oxon. non improb. N. Heins. ut sit pro surrigens,
      ut _porgens_ pro porrigens; _aera_, non _æthera_, scripti; _aut_
      (populatus) _pontum, surgens super æquora, Corus_ perperam
      reposuit Lefeb., quo judice absurdam huic loco medicinam facit
      N. Heins., nec altius sapit Drak. quod nollem ei excidisset!
      661. _montes_ Colon. Vulgata _montis_ non spernenda tamen, si
      ἀρχαϊκῶς scripta censeatur.

  Has observatis valles enavimus astris:
  Namque dies confundit iter; peditemque profundo
  Errantem campo, et semper media arva videntem,
  Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis.                        665

    662. Commentarii loco sint verba Lucan. IX, 493 sqq.; Curt. VII, 4,
    §. 28, 29; Plin. IV, 5; Arrian. III, 1; VI, 5.
    --_enare_ pro evadere, transire, quoniam via per hos campos, ut in
    mari, ad astra dirigitur, quod jam monuit Drak. coll. XV, 375, et
    XVI, 335; Add. XVII, 370, et vid. inf. ad v. 682.
    663. _dies confundit iter_, incertum reddit, quoniam astra non
    conspiciuntur.
    665. _Cynosura_, h.l. pro quovis sidere, et reliqua ad ornatum
    spectant. Nam _Cynosura_ proprie est ἄρκτος, vel Ursa minor, quæ
    Phœnicum, ut major, vel Helice Græcorum navigationem dirigebat, cf.
    Ovid. Fast. III, 107; Epist. XVIII, 149; et Trist. IV, iii, 1; Val.
    Fl. I, 17; Manil. I, 299 seq.; Strab. I, p. 3; Schwarz. ad German.
    Arat. v. 40, et Scheffer. milit. nav. vet. IV, 6.

  Verum ubi defessi lucos nemorosaque regna
  Cornigeri Jovis, et fulgentia templa subimus,
  Exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
  Stat fano vicina (novum et memorabile!) lympha,
  Quæ nascente die, quæ deficiente tepescit,                       670
  Quæque riget, medius quum sol adcendit Olympum,
  Atque eadem rursum nocturnis fervet in umbris.

    666 sq. De templo Jovis Hammonis cf. Curt. IV, 7. Lucan. IX, 511
    sqq.; Diodor. I, 13; XVII, 50; Herodot. II, 42; IV, 181. De
    vestigiis ejus etiamnum reliquis, vid. _Grammaye_ Afric. illustr.
    p. 10.
    669 sq. De _Solis fonte_, vid. Curt. l.c. Ovid. Met. XV, 309 sq.;
    Plin. II, 103; V, 5, ubi vid. Hard. Mel. I, 8; Diodor. XVII, 50,
    pag. 528, al. 589, B; Herodot. IV, 181; Arrian. III, 4, et inpr.
    Lucret. VI, 848 sq., ubi in causas hujus miraculi inquirit, Silioque
    præivisse putatur.
    671. Cf. Virg. Ge. IV, 401. Sed _adcendit_ h.l. est, illustrat; Cf.
    XV, 681; Claud. Cons. Mall. Theod. 78, et Burm. ad Val. Fl. III,
    411, et V, 370.
    --_medius sol_, vid. ad I, 258.

      667, 668. Ita Col. et Oxon. Vulgo novus versus, ab infaceto
      versificatore procusus, inseritur: _fulgentia t. columnis
      Advenimus_ (_Advehimur_ ant. ed. Ven. quod reponere præstat, quam
      _attigimus_, vel _adpulimus_, similiusve cum Dausq.) _magnis, quam
      læta fronte_ (_mente_ Put.) _sacerdos Exceptos, hospes_, etc. Hunc
      versum vel propterea delendum monet Drak., quod Arisbas hospes
      est, non sacerdos, a quo v. 694, distinguitur.
      671. _medius... accendit_ Col. et Put. Vulgo _medium_: Non male,
      et ne opus quidem videtur, ut tum, vel _adscendit_ coll. Hom.
      Iliad. θ, 68, et Virg. Æn. VIII, 97; corrigas cum N. Heins., vel
      _adcedit_ cum Drak. qui et _medius sol adscendit O._ ex Val. Fl.
      II, 444; defendi posse notat, licet ei lectio c. Col. propter
      antithesin, quam Silius hoc et seq. vs. captaverit, præferenda
      videtur.

  Tum loca plena Deo, dites sine vomere glebas
  Ostentat senior, lætaque ita mente profatur:
  «Has umbras nemorum, et connexa cacumina cælo,                   675
  «Calcatosque Jovi lucos prece, Bostar, adora.
  «Nam cui dona Jovis non divulgata per orbem,
  «In gremio Thebes geminas sedisse columbas?
  «Quarum, Chaonias pennis quæ contigit oras,
  «Inplet fatidico Dodonida murmure quercum.                       680

    673. _loca plena Deo_, sc. silvas, in quibus oraculum erat. Cf.
    Lucan. IX, 522.
    --_dites sine vomere glebas_, sponte frugiferas, cf. Lucan. IX, 420
    seq.; Curt. IV, 7, §. 16.
    675. _cacumina_ nemorum.
    676. _Calcatos_, sæpius visitatos, quia locus ipsi sacer; vel, quod
    D. Heins. jam monuit, habitatos, ut χορεύων ap. Musæum, v. 48, pro
    ναίων.
    677. De origine oraculi cf. Herodot. II, 54... 57, Jac. Gronov. ad
    Steph. Byzant. Fragm. de Dodone, Strab. VII, p. 329, al. 506.
    Triglandi Conjectan. in Thes. Antiq. Gr. T. VII; Parrhas. ad Claud.
    de R. P. I, 31; Serv. ad Virg. Ecl. IX, 13, et D. Heins. ad h.l. qui
    omnes fere fabulam inde ortam putant, quod πελειάδες et columbæ et
    mulieres fatidicæ dicuntur, et columbæ fuerunt subjectum τῶν ἐνταῦθα
    μαντευομένων, singularisque earum in vaticiniis usus, vid. et Tiraq.
    ad Alex. ab Alex. VI, 2, et Aristoph. in Avib. 720 sq.
    678. _In gremio Thebes_, ἐν Θήβῃσι, sed ταῖς Αἰγυπτίῃσι, ut κόλπους
    λειμώνων ap. Aristoph. in Ranis, D. Heins. Cf. Drak. et ad II, 574.
    Sunt vero etiam, qui fabulentur, has columbas e gremio Thebes,
    virginis, evolasse. Lefeb. hæc notat: «An hæc ficta e _Theba_ q.d.
    arca Noachi, qui columbas emisit? Valde suspicor.» Sed veremur, ut
    multis id adrideat.
    679. _Chaonias oras_, Epirum. cf. Intp. ad Virg. Ecl. IX, 13; Ge. I,
    8, et Prop. I, ix, 5.

      680. _Dodonida_ R. 2; prob. Lefeb. _murmure_, non _munere_,
      scripti et editi ante Marsum, ne improb. quidem Dausq. Conf.
      v. 698. _Chaonis quercus loquax_ Sen. Herc. Œt. 1623, de silva
      Dodonæa, in qua columbæ oracula reddunt, quod vel ex Hom. Odyss.
      ξ, 328; π, 233, notum.

  «At quæ, Carpathium super æquor vecta, per auras
  «In Libyen niveis tranavit concolor alis,
  «Hanc sedem templo Cythereia condidit ales:
  «Hic ubi nunc aram lucosque videtis opacos,
  «Ductore electo gregis, (admirabile dictu!)                      685
  «Lanigeri capitis media inter cornua perstans
  «Marmaricis ales populis responsa canebat.

    681. Mare _Carparthium_ pars maris Ægæi, a Carpatho ins. (hod.
    _Scarpanto_) inter Cretam et Rhodum sic dicta. Sed quare columba tam
    late vagatur? Poeta forte v. 678, Thebas Bœotiæ perperam innuit, non
    Ægypti urbem, a qua Hammonii non nisi decem dierum iter aberant,
    teste Herodoto IV, 181.
    682. _niveis_, vid. V.L. Nota D. Heins. hæc est: «Nigræ πελειάδες
    sunt: πέλον enim τὸ μελανίζον χρῶμα, nigricans color; unde et bovem
    nigram πέλλην dicunt, et πελίωμα τὸ μέλαν.»
    --_concolor_ Afris fuscis, sed Lefeb. judice, quia voc. _Libye_, ab
    orientali _Lub_, significat _nigrum_, _ustum_.
    --_tranare_, ut _nare_, seu _enare_, pro volare. Cf. XII, 95; XIII,
    185, 238. Hinc _pennarum_ et _alarum remi_ XII, 98; Ovid. Met. V,
    558; _remigium alarum_ Lucret. VI, 743; Virg. Æn. I, 301, et VI, 19,
    ubi vid. Heyne. εἰρεσία πτερῶν Lucian. in Timone, T. I, p. 183,
    edit. Schmid. (Chrestom. Gr. Stroth. p. 166.) Cf. ad v. 662; Cerda
    ad Virg. Ge. IV, 59, et Æn. IV, 245; VI, 16; Heins. ad Ovid. A. A.
    II, 47, et Drak. inf. ad XII, 98, ubi verba Aristophan. in Avib. τὼ
    πτέρυγε ναυστολεῖν et Nonn. Dionys. XXXI, 15: νηχόμενος πτερύγεσσι
    excitat, et contra _volare_ de navi monet dici, ut διαπτᾶσθαι Eurip.
    Med. 1, unde ἐρετμὰ, τάτε πτερὰ νηυσὶ πέλονται ap. Hom. Odyss. λ,
    124; de quo vid. Cerda ad Virg. Æn. III, 520, et Barth. ad Claud.
    Cons. Hon. VI, 38.
    683. _Cythereia ales_, columba, Veneri sacra.
    685... 687. De columba, quæ medio arietis capiti insidens oracula
    ediderit, vid. Turneb. Advers. XIV, 18; Dempster. paralip. ad Rosini
    Antt. Rom. II, 5, et inpr. Beger. Thes. Brandenb. T. III, p. 221
    sq., unde Drak. gemmam h.l. exprimendam curavit.

      682. Vox _niveis_ et contextui et fabulæ adversatur; vid. Herodot.
      II, 57 al. Hinc _furvis_ conj. N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met.
      III, 273; _piceis_ Burm. _nigris_ Drak. et Beger. Thes. Brandenb.
      T. III, p. 222, quod et mihi in mentem venit et a Lefeb. receptum
      video; _liveis_ Dausq. voce inaudita et metro contraria.
      683. _templo_, non _primo_, Col. et Oxon. non repug. Dausq.
      684. _nunc arma_ scripti constanter, unde _aram_ cum Drak. dedi,
      suadente N. Heins. Vulgo _aras_.
      685. _Ductori_ non male emend. N. Heins.
      Idem v. 690, malebat _tenuere_ scil. æthera. Sed vid. not. Ibid.
      _pavore_ in scriptis, suffrag. Dausq. vid. ad v. 31, et ad I, 82.
      Vulgo _favore_, quod operarum errore in ed. Lefeb. relictum.
      [“ad v. 31, et ad I, 82”: in Nott.]

  «Mox subitum nemus atque annoso robore lucus
  «Exsiluit, qualesque premunt nunc sidera quercus,
  «A prima venere die: prisco inde pavore                          690
  «Arbor numen habet, coliturque tepentibus aris.»

    688. _subitum_, subito enatum, unde _exsiluit_.
    689. _premunt_, alias feriunt, vel tangunt vertice.
    690. _venere_, provenere, crevere, ut ap. Virg. Ge. I, 54, et
    II, 11.
    --_pavore_, vid. ad I, 82.
    691. _Arbor numen habet_, vid. ad v. 499, 673, et cf. X, 167;
    Gronov. Obss. I, 13, pag. 111, et Intpp. ad Virg. Ge. II, 16.

  Dumque ea miramur, subito stridore tremendum
  Inpulsæ patuere fores, majorque repente
  Lux oculos ferit: ante aras stat veste sacerdos
  Effulgens nivea, et populi concurrere certant.                   695
  Inde ubi mandatas effudi pectore voces,
  Ecce intrat subitus vatem Deus: alta sonoro
  Conlisis trabibus volvuntur murmura luco,
  Ac major nota jam vox prorumpit in auras:

    694. _ferit_, vid. ad II, 580, et Drak. ad h.l.
    697. Cf. Virg. Æn. VI, 45 sq., 77 sq. Deus dicitur _intrare_ (Stat.
    Achill. I, 514.) ut _insidere_, _inrumpere_ (Lucan. V, 167; Stat.
    Th. X, 341), _possidere_, _inplere_, _inhabitare_, _incolere_ vatem,
    qui ita _plenus_ et _totus Dei_, ὅλος τοῦ θεοῦ, vel κάτοχος ἐκ τοῦ
    θεοῦ et ἔνθεος fit, (_Phœbo intrata sacerdos_ XII, 323.) et _deum
    pectore adcipit_, _tenet_, vel _suspirat_ (IV, 777), ut contra,
    furore cessante, _excutit_. Cf. ad I, 124; Burm. ad Val. Fl. I, 207;
    IV, 445; VI, 673; Heyne ad Virg. Æn. V, 679.
    --_alta murmura_, ut _alta vox_.
    698. _Conlisis trabibus_, arboribus sono quasi percussis et
    repercussis.
    699. _major nota vox_, ut ap. Val. Fl. II, 226.

  «Tenditis in Latium, belloque agitare paratis                    700
  «Assaraci prolem, Libyes: cœpta aspera cerno,
  «Gradivumque trucem currus jam scandere, et atram
  «In latus Hesperium flammam exspirare furentes
  «Cornipedes, multoque fluentia sanguine lora.

    700. Cf. ad I, 125, et Virg. Æn. VI, 83 seqq.
    --_agitare_, cf. ad I, 146.
    701. _Assaraci prolem_, cf. v. 566, et Virg. Æn. I, 284. _Libyes_,
    o Pœni, vid. ad I, 189.
    702, 703. _flammam atram_, atri belli, et æstum furoris.

      701. Vulgarem distinctionem, _prolem: Libyes cœpta_, etc. sustulit
      N. Heins.

  «Tu, qui pugnarum eventus, extremaque fati                       705
  «Deposcis, claroque ferox das vela labori,
  «Invade Ætoli ductoris Iapyga campum:
  «Sidonios augebis avos, nullique relinques,
  «Altius Ausoniæ penetrare in viscera gentis;
  «Donec victa tibi trepidabunt Dardana regna.                     710
  «Nec ponet pubes unquam Saturnia curam,
  «Dum carpet superas in terris Hannibal auras.»»

    705. _extrema_, finem, eventum.
    706. _Deposcis_, scire cupis.
    --_dare vela labori_, ut famæ ap. Martial. VIII, 70; pro studere,
    operam dare; vel summo studio ad laborem perficiendum
    adcelerandumque ferri, quo forte sensu _vela dare fatis_, h.e.
    mandatis consiliisque deorum, dixit Virg. Æn. III, 9, et contra
    _vela contrahere_ Hor. Od. II, 10, extr.
    707. Pete Cannas, vid. ad I, 51 et 125.
    708. _augebis avos_, h.e. majorum gloriam, ut αὔξειν, ὀφέλλειν.
    --_nulli relinques_, sc. gloriam et famam, h.e. permittes, concedes,
    adeoque nemo poterit.
    711. Romani non sine timore et bello erunt.
    712. Cf. Virg. Æn. I, 387, 388.
    --In hoc Hammonis oraculo, sicut in toto Silii poemate, continuam
    Virgilii imitationem deprehendere est, quæ, licet aliquando
    felicior, sæpius tamen ibique præsertim pallet, et quasi Maroniani
    solis radios caliganti orbe jam debiles remittit. Non ita profecto
    vaticinatur Cumæa illa sacerdos, quum, vere Deo præsente plena, nec
    jam _mortale sonans_, divina voce, _Horrendas canit ambages,
    antroque remugit_. _Ed._


    Talia portabat lætis oracula Bostar,
  Inplebatque viros pugnæ propioris amore.

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *

Errata: Liber III

  26-27n. ἱερᾶς στολῆς καὶ χλιδῆς  [κα]
  42n. _Antiquarische Aufsätze_  [Auffätze]
  97 sqq. n.  [97 solum]
  176n.  [175]
  222n.  [122]
  236n. Val. Max. ii, 2  [sic scriptum: vel pro II. vi. 2?
    Val. Max. II. vi. 2 “punicis in proelio tunicis utebantur”]
  239n. Callim. H. in Lav. Pall.  [h. in ...]
  278v. _falcatus in harpen_ emend. N. Heins. quod prob. Drak.  [qnod]
  362n. colonia, quibus יבושה, _Jebuso_  [יכושה]
  374v. ἀοριστῶς  [ἀοριςτῶς]
  380v.  [330]
  395v. Voss. ad Mel. II, 11, p. 133
    [incertum vel II.ii vel II.11]
  396n. Pausan. Hellad. VI, p. 378  [Pausan. Eliac.]
  479n. periculosissimi  [periculossimi]
  712. ... in terris Hannibal auras.»»  [auras.»]


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


C. SILII ITALICI

PUNICORUM


LIBER QUARTUS.

ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus
effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et
agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque animo
bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem
sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis
consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens
ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium se
expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem
augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui
magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter
propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum
provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus, equites
Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque eventu
pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum
cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas
acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt;
355-400.

Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes
inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove
missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante,
per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem,
gravi vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii
spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio
tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti
inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul,
compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra communit;
et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam pugnam,
elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non
detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt,
ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter
cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive,
nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident,
quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis
necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet vulnere,
ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio venit, et
Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas
effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris
motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis
undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius, vir
temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad
intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa,
ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire
conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta,
altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra
locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et
sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt;
sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio
permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem deprecatur,
se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse vovet, et,
exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit; 808-829.


  Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes,
  Nubiferos montes, et saxa minantia cælo
  Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos;
  Æmulaque Herculei jactantem facta laboris
  Descendisse ducem: diros canit inproba motus,                      5
  Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro
  Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.

    2. _saxa minantia cælo_, ut ap. Virg. Æn. I, 162; cf. Burm. ad Val.
    Fl. IV, 178.
    3. _Adcepisse jugum_, h.e. superata esse.
    4. Cf. I, 510; II, 356; III, 91, et Liv. XXI, 41.
    --_jactantem_, v.c. II, 356; XI, 136, ap. Liv. XXI, 41 et 48, quæ
    loca jam laudavit N. Heins.
    --_Herculei labores_, ut ap. Horat. Od. I, iii, 36, vid. inf. ad
    v. 599.
    [5.] _inproba_ fama, quæ mala et tristia vulgat.
    6. Hæc petita e Virg. Æ. IV, 173 sq.
    7. _arces_, vid. ad I, 7.

      4. Ita in c. Col. legitur; _Herculeo labori_ in mentem veniebat
      N. Heins. _jactatum fama_ Put. _jactantem fama_ ed. Lefeb.
      operarum haud dubie incuria. Vulgo _jactatur fama_.
      5. _diro c. i. motu_ malebat N. Heins.
      7. _aures_ ant. ed. Veneta, prob. N. Heins. Cf. ad II, 580.
      Vulgatum confirmat Drak. similibus locis Val. Fl. I, 743; II, 122;
      V, 273; et inpr. Virg. Æ. IV, 187. Cf. not. ad III, 436. Schmidio
      videtur elegans esse traductio ab ariete, qui propr. quatit muros.
        [“ad II, 580”: in Not.]

  Adstruit auditis, docilis per inania rerum
  Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres
  Bellorum raptim curas; subitusque per omnem                       10
  Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.

    8. Subitus belli adparatus, metusque Hannibalis adventu incussus,
    magno orationis ornatu et copia adumbratur. Silio autem ante oculos
    fuit Virg. Æn. VII, 623... 640.
    --_Adstruit_ ut _adnectit_ XI, 604; XV, 808, pro adfingit, plura
    addit, ut metus solet. Drak. cf. VI, 557; Claud. b. Get. v. 227, et
    verba Liv. XXIX, 3, _Omnia in majus metu augente_, etc.

      8. _verum rumorem_ placebat aliquando N. Heins. coll. Claud.
      Eutrop. II, 470.

  Pila novant, ac detersa rubigine sævus
  Induitur ferro splendor; niveumque repostæ
  Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur
  Amento; revocantque nova fornace bipennes.                        15

    13. _ferro_, gladio, cujus splendida acies terrorem incutit
    mortemque minatur, unde _sævus_.
    14. _hasta juvatur Amento_, hastis amentum addebatur, ut eo fortius
    et majori cum impetu adigi possent, Drak. Conf. ad I, 318.

      13. _niveumque... coni_ (φάλου) _decus_, Colon. et Tell., h.
      cristas, seu jubas, λόφον, ut _gloria coni_ ap. Stat. Th. VIII,
      706, et inf. X, 400. Vulgatam lect. _juvenumque_, quæ errore
      typogr. in ed. Lefeb. remansit, prob. Dausq. (qui tamen
      _juvenesque_ malebat) et Barth. quod juvenes armorum ornatu maxime
      (an vero et soli?) capiantur, nec omnes cristæ nivei coloris
      fuerint. Neuter vidit, _niveum_ esse epith. ornans, ut II, 399;
      ap. Stat. Th. IV, 130, al. _reposti_ frustra volebat N. Heins,
      quum conus, non galea reponatur.
      15. _revocantque_ Col. Ox. R. 2, h.e. reficiunt; vid. Gronov.
      Obss. II, 19; _recoquuntque_ ingeniose corrig. Bentl. ad Hor. Od.
      I, 35, 38; prob. Drak. cui nostra lectio inaudita et ex antiqua
      scribendi ratione _recocunt_ orta videbatur, quod firmari potest
      loco Virg. Æ. VII, 636. Vulgo _renovantque_; in quo Dausq.
      adquiescit, quum tamen _novant_ modo præcesserit; _recoquuntque
      novas_ conj. Lefeb. Male!

  Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas
  Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.
  Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum
  Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.
  Nec vero muris, quibus est luctata vetustas,                      20
  Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque
  Retractant turres, edit quas longior ætas.

    16. _Conseritur_, ut ap. Virg. Æn. III, 467.
    17. _dextras_ et _vulnera_ h.e. ictus.
    18. _arcu invigilant_, arcubus fabricandis operam dant. Cf. Virg.
    Ge. IV, 158, et Æn. IX, 605.
    --_domitat in gyros_, cf. Heyne ad Tibull. IV, i, 94, et Virg. Ge.
    III, 191.
    19. _exasperat_, acuit, ut _asperare saxo pugionem_, et _ossibus
    sagittas_ dixit Tac. Ann. XV, 54, et Germ. 46; Drak. comparat Lucan.
    VII, 139 sq.

      16. _inultas_ emend. N. Heins. quia _irrita vulnera_ subsequuntur.
      Sed ita ταυτολογίαν poetæ obtrudi monet Drak.

  Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis
  Et fidos certant obices arcessere silva:
  Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister                    25
  Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.
  Deseruere larem: portant cervicibus ægras
  Adtoniti matres, ducentesque ultima fila
  Grandævos rapuere senes: tum crine soluto
  Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur                      30
  Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.
  Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.

    23. _robora_, obices ligneos, ut _ferratæ robora portæ_ dixit Stat.
    Th. X, 505.
    [24.] _fidos obices_, ut _fidus ensis, fidelis lorica_, ap. Virg.
    Æn. VII, 640; IX, 707, et _firma objice_, ap. Ovid. Metam. XIV, 780;
    cf. I, 489, XIII, 252.
    25. ut VII, 349 seq. Comparant verba Ciceronis Philipp. II, 36,
    _timor non diuturnus magister officii_; et Plinii Epistol. VII, 17,
    _timor est emendator acerrimus_.
    --Confer Lucan. lib. I, v. 484 sq., et Valer. Flacc. lib. II, v. 163
    sq.
    28. _ducentes ultima fila_, quæ propr. Parcæ ducunt. Conf. Virg. Æn.
    X, 815.
    30, 31. Cf. Virg. Æn. II, 723, 724.
    32. Sic vulgus metu fugaque sua timorem injicit aliis, nec quæritur,
    quisnam sit auctor rumoris. Cf. Lucan. l.c. Possis etiam _tradunt
    metus_ interpretari, narrant metuenda. Cf. Val. Fl. II, 166, ubi
    vid. Burm.

      23. _ast_ contra omnes libros scripsit Lefeb. ne admonito quidem
      lectore.
      26. _agris_ Col. _armis_ Ox.
      32. _Sic vulgus_ (sc. facit); _traduntque metus_, vel _Dira
      serunt, creduntque metu_, vel _Sic vulgus; crescuntque metus_
      conj. Withof.


    At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta,
  Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa
  Decepere, tamen crudam contra aspera mentem                       35
  Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis
  Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,
  Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.

    34. _In sinu_, in intima Italia, ut VI, 652; Tac. Hist. III, 38;
    Sallust. Catil. 52 (al. 56), §. 35, et Claud. Eutrop. II, 575.
    35. _crudam_, vid. ad I, 405.
    [36.] _juvat ire_, etc. Cf. I, 570.
    37. _condere_, vid. ad III, 71.

      34. _nec pervia_, vel _impervia saxu_ emend. Schmid. quum Alpes ut
      non perviæ semper jactentur, et, si perviæ sint, in iis non poni
      possit spes, Pœnum eas non transcensurum. Sed Alpes, quas Hannibal
      primus præter omnium opinionem _pervias_ fecerat, _decepere_, quia
      eas hominibus impervias esse putaverant.
      35. _Decepere_ scripti et editi ante Martin. Herbipol., qui primum
      _Accepere_ dedit. Conf. Gronov. Obss. III, 20.


    Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,
  Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos;                     40
  Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem
  Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.
  At non et rerum curas, consultaque belli
  Stare probat, solusque nequit perferre quietem.

    39. _fovet_ Liv. XXI, 37, _quies fessis data triduo_.
    41. Cf. Liv. XXI, 35.
    --_Solandique genus_, ut fere ap. Virg. Æn. VIII, 487, et Val. Fl.
    II, 195.
    42. _Per campos_, patentem et expeditam.
    --_sub ictu_, in præsentissimo periculo et tam propinquam, ut fere
    sub ictum quasi detur. Cf. I, 528; V, 46, 549; VIII, 309. Similiter
    _sub cuspide_ XII, 277.
    43. _At non et_, ut _sed non et_, ac contra _sed tamen et_, de quo
    vid. Heins. ad Ovid. Metam. IV, 273, et ej. Epist. III, 4; ad Claud.
    Cons. Hon. IV, 500.
    44. _Stare_, quiescere, cessare, ut I, 341; XII, 41; XIII, 37.

      40. _gradu_ e Col. recepit Lefeb. et exponit _erependo gradu_,
      _gravissant sur les roches_; respiciens forte ad III, 529. Sed
      olim potius _gradu_ scriptum, vel ultima litera voc. _gradum_ a
      prima vocis seq. absorpta, judice Drak.

  Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes                      45
  Ausonium invasere latus, sedesque beatas,
  Et metui peperere manu: mox inpia bella
  Tarpeius pater et capti sensere Quirites.

    45 sq. _Armiferæ gentes_, ut XV, 172, sunt Galli, qui _priscis
    temporibus_ Tarquinii Prisci Italiæ partem, quæ postea Gallia
    Cisalpina dicta est, occuparunt, ac fortitudine sua circumjacentibus
    populis terrorem injecerunt, mox et Romanos adgressi ipsam Romam
    expugnarunt, Drak. Mireris, Dausq. de Siculis, Aboriginibus,
    Pelasgis, Lydis, Tyrrhenis cogitasse. Hannibal quietem, quam
    exercitui dederat, ipse non capit; sed hoc temporis spatio utitur ad
    Gallos sibi jungendos, et junxisset, ni subito eos adventus Consulis
    obpressisset. Liv. XXI, 39.
    [47.] _metui_, metum, _peperere manu_, perfecere ut metuerentur, ut
    fere XVI, 15.
    48. _Tarpeius pater_, Jupiter Capitolinus, pro ipso Capitolio, quod
    a Gallis obsidebatur.

  Hic dum sollicitat donis, et inania corda
  Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit;                     50
  Jam consul, volucri pervectus litora classe,
  Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;
  Ingentesque duces, pelagi terræque laborem
  Diversum emensos, propiora pericula vallo
  Jungebant, magnæque aderant primordia cladis.                     55

    49, 50. Similiter Galli dicuntur _corde leves_ inf. v. 708, _ingenio
    fluxi, vaniloquum genus ac mutabile mentis_, VIII, 16, 17. Cf. Liv.
    XXI, 39, 52; XXII, 1.
    [50.] _fluxam_, nimis mutabilem, parum firmam et constantem, ut
    _f. fides, res_, etc.
    51. Cf. Liv. XXI, 26, 32, 39; Polyb. III, 41, 49, 56, 61. Poeta
    nimis abrupte in hæc incidit, neque certiorem fecit lectorem, cur
    Scipio, cujus nomen hoc loco primum legitur, Massiliæ fuerit.
    52. _Phocaicis ab oris_, a Massilia (_Marseille_), urbe Galliæ
    Narbonensis, condita a Phocæis, seu Phocæensibus, incolis Phocææ,
    urbis Ioniæ (conf. XV, 168, 172 seq.; Plin. III, 4; Mel. II, 5;
    Strab. IV, p. 125; Tacit. vit. Agricol. cap. 4; Liv. V, 34;
    XXXIV, 9), non a Phocensibus, quos Justin. XXXVII, 1; XLIII, 1; et
    Lucan. III, 340; IV, 256, cum Phocæis confudisse videntur, errore
    antiquo et vulgari, de quo cf. ad I, 335.
    53. _labores pelagi_, ad Scipionem, et _terræ_ ad Hannibalem
    spectant.

      49. _Sic_ conj. Dausq. Male!
      51. _prævectus_ corrig. N. Heins. ut et VIII, 126: non male; etsi
      vulgata quoque ferri potest, si suppl. _ad_, ut V, 204; XVI, 519
      al.

  Namque ut, conlatis admoto consule castris,
  Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris
  Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;
  Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis,
  Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor                         60
  Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem
  Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,
  Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum
  Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis
  Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum                       65
  Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.

    57. _signum furoris_, furiosi impetus, pugnæ, h.e. classicum.
    59. Longior est H. oratio apud Polyb. III, 63, et Liv. XXI, 43, 44.
    Hispaniam debellatam esse jactat.
    63. _Raptum iter_, vid. ad I, 569.
    64. Cf. III, 513, 514, et ad II, 356.
    66. _Insultasse jugo_, ut ap. Virg. Ge. III, 117.
    --_fremuisse hinnitibus Alpes_, ut ap. Virg. Æn. IV, 668, et XII,
    922.

      56. _Namque en_ tacite refinxit Lef. puncto post _cohortes_
      posito.
      57. _furore Adcensæ_ conj. Schmid. quod et nobis in mentem venit.
      Sed vid. not.
      59. _coluntur_ volebat N. Heins. _habitantur_ Drak. _quacumque
      vagantur Iberi_ Livineius. Contra _vocari_, _audire_, _cluere_ pro
      _esse_, XII, 709 et al. poni, monet Lef. At _vocari alicui_ simpl.
      pro _ei esse_ nemo facile dixerit, sed potius pro _vocari ab
      aliquo_. Præterea non omittendum est, quid et quomodo hoc, vel
      illud vocetur, seu audiat. Vulgata itaque lectio omnino suspecta
      videtur. Withof. varia tentabat: _locantur Iberis_, vel _vocantur
      Ibera I. T. n. tot agmina_, vel _morantur Iberi_, seu _Iberos_,
      (h.e. Pyrenen aliaque, quæ ipsi superare timent) vel _lavantur
      Ibero_ (ut V, 161, 271; IX, 185, 195), vel _armantur Iberis_ (ut
      III, 224; XI, 144), vel _occantur Iberis_, vel denique _cavantur
      Iberis_, ut adludatur ad auri fodinas Hispaniæ.
      60. _numerosa_, non _nemorosa_, Col. Ox. Parm. _memor ausa per a._
      frustra conj. Barth. Adv. VI, 3; quum meminerit Hannibal, quid
      quisque et quovis tempore gesserit.
      61. _ferocem_ Col. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons.
      Mall. Theod. v. 53. Vulgo _furentem_, non minus recte.
      62. Alii _rutulam_, vel _rutilam_. Conf. I, 291, 584.


    Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:
  «Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis
  Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.

    67. Conf. Polyb. III, 64, et Liv. XXI, 40, 41. Sed ibi castris jam
    ad Ticinum positis loquitur.
    --_pulchra_ gloriosa; quia certam victoriæ spem ostendit.
    [68.] _amburi_, _uri_, καίεσθαι, ἀποκαίεσθαι, _frigore_, nota
    phrasis, vid. Drak. ad h.l. et Cerda ad Virg. Ge. I, 93. _Præusti
    artus_, _membra torrida gelu_, etc., ap. Liv. l.c.

  En age, qui sacros montes, rupesque profundas                     70
  Transiluit, discat, quanto stat celsius arce
  Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,
  An vestros rupisse globos: det inania famæ,
  Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,
  Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum                 75
  Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines
  Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.

    70. _sacros montes_, vid. ad III, 501.
    71. _arce Herculea_, Sagunto. cf. I, 273, vel Alpibus; vid. III,
    496.
    --_celsius_, expugnatu difficilius, _stat_, est.
    72. _colles_ contemtim dicit Alpes.
    73. _det inania famæ_, vanas res a se gestas laudibus efferat et
    celebret, Drak. qui confert VII, 217; XI, 140; XVI, 44, et monet,
    alio sensu ita dixisse Hor. Sat. II, 2, 95, ubi vid. Bentl.
    75 sq. Hæc δεινῶς dicta.
    77. Cf. ad II, 574.

      71. _Transiliunt, discant_ Put. _stet_, vel mox _et majus si
      scandere_ corrig. N. Heins. reclam. Lefeb., quia mutatio modorum
      passim sit obvia.
      73. _vestros_, non _nostros_, Col. et R. 2.
      74. _fusa_ ed. Paris. Colinæi, errore typogr., quem D. Heins. et
      Dausq. fideliter descripsere.

  Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum
  Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,
  Ægates inter vasto jacet obruta ponto.»                           80

    78 sq. Liviana verba c. 41, _Experiri juvat, utrum_, etc.

      78. _nova num_ corrig. N. Heins. citra necessitatem. Conf. v. 72,
      806, et quos Drak. laudat Perizon. Diss. de Dict. Cret. §. 40, et
      Bentl. ad Hor. Serm. II, iii, 166; _vobis_ R. 2.


    Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas.
  Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso
  Perspicuus servat turbari nescia fundo,
  Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.
  Vix credas labi; ripis tam mitis opacis                           85
  Argutos inter volucrum certamine cantus,
  Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.

    81. Amplificavit narrationem Liv. XXI, 45 sq., et Polyb. III, 65.
    82... 84. Notio aquæ liquidæ variis modis exornatur more Silii.
    85. _ripis_, inter ripas.
    --_mitis_, lenis, placide manans, ut VIII, 537; XVI, 642, et ap.
    Virg. Æn. VIII, 88.
    86. _Cantus arguti_ dicuntur _volucrum certamine_, h.e. certatim,
    vel magno concentu canentium volucrum: quo sensu voces _agmen_ et
    _certamen_ a poetis usurpari, nota res est; Ern. Præstiterit,
    opinor, vulgata lectio _Argutos inter, volucrum certamina, cantus_,
    ut _cantus_ per adpositionem dicantur _volucrum certamina_, quatenus
    hæ certatim canant.
    87. _Somniferam lucenti_, propter cantum avium et lene murmur aquæ,
    Drak. Conf. Horat. Epod. II, 28, al.

      86. _certamine_ Col. Put. Parm. Vulgatum _certamina_ servavit
      Lefeb. Recte opinor.


    Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris
  Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
  Explorare locos consul, collisque propinqui                       90
  Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat.
  Par studium Pœno, similesque in pectore curæ.
  Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.

    89. _suas_, justas.
    91. _Ingenium_, ut _natura_, indoles, situs, φύσις, ut XIV, 284.
    Plura exempla dabit Drak. ad h.l. et ad XVI, 46, it. Duker. et
    Freinsh. ad Flor. II, 6, n. 6.

      88. _fugientibus_ prisci tantum non omnes; nec opus tot exemplis,
      quot congessit Drak. _fulgentibus_ R. 3, et alii recentt. probb.
      Barth. et Dausq. quia abeunte nocte splendor auroræ umbris
      intermicet.
      89. _duas horas_ conj. uterque Heins., h.e. vigilias. Sed hanc
      notionem incertam esse, et noctem apud Romanos quatuor vigiliarum
      fuisse, nec minus æstate quam hieme duodecim horas habuisse, docet
      Drak. conf. not. ad VII, 154 sqq.
      91. _campi_ frustra emend. Burm. ob præc. _collis_: quasi poetam
      non deceret orationem variare.


    Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes,
  Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro                 95
  Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer
  Vincentum lituos hinnitus sævit equorum:
  Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque.
  Ambobus velox virtus, geminusque cupido
  Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors.                  100

    94. Cf. Liv. XXI, 46; et similia loca Virg. Aen. IX, 33... 39; XI,
    597... 607, et 908 seq.
    95. _ferre_, inferre, _gradum_, adcedere.
    97. _sævit_, ut XIII, 600, et ap. Virg. Æn. V, 257; cf. Heins. ad
    Val. Fl. IV, 455.
    98. Cf. XII, 169; N. Heins. ad XI, 133, vel, ubi eadem exempla
    congessit, ad Ovid. Met. XI, 377, et Cerda ad Virg. Æn. VII, 460.
    99. _velox virtus_, alibi _ignea_ et _vivida_.
    --_geminus_, similis, par, ut passim ap. Cic. Sic et mox _concors_.
    Ter eadem sententia exprimitur.

      98. _capite_ Col. ut VIII, 275; XII, 169. Sed τὸ _rapite_, ut VI.
      210, efficacius esse, monet N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. II,
      603.
      100. _consors_ conj. N. Heins. et v. 101: _dirimebat, adacto
      Quantum inp. valet deprendere_, ut ap. Cæs. B. Civ. III, 51. Sed
      telum tormentumve, non nodum adigi, a Schmid. jam notatum video:
      _et prendere_ Put.


    Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu,
  Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo;
  Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra
  Augurium mentes oculosque ad sidera vertit.
  Accipiter, medio tendens a limite solis,                         105
  Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones,
  Turbabat violentus aves; atque unguibus idem,
  Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ,
  Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.

    101. Cf. XII, 651; Virg. Æn. XI, 608 seq., et loca Hom. Iliad.
    ο, 357; π, 589; φ, 251, quæ jam comparavit Drak. qui docet, hoc
    spatium δουρηνεκές dici Iliad. κ, 357, ut, quod longius sit,
    μεταίχμιον, de quo vid. Schol. Eurip. ad Alcest. 91, et Phœniss.
    1246.
    102. _nodo_, vid. ad I, 318.
    103. sq. Variavit et in usum suum convertit locum Virg. Æn. XII, 244
    sq. Alia prodigia, quæ Romanis terrorem injecerint, memorat Liv.
    XXI, 46.
    105. _medio a limite solis_, a m. spatio, seu via, quæ soli
    conficienda est, adeoque a medio cælo, seu meridie.
    106. _Dione_, mater Veneris, et ipsa quoque Venus, vid. Barth. ad
    Stat. Silv. III, 5, 79; et Schwebel. ad Bion. I, 93.

      105. _limine_ R. 3; Parm. Med. non improb. N. Heins. Cf. eum et
      Burm. ad Virg. Æ. VI, 255. Sed quis unquam dixit, a _medio_ limine
      solis venire?
      106. _ab honore_ scripti et editi ante Nicandrum, qui primus _in
      h._ dedit.

  Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor                    110
  Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum,
  Incertamque fugæ, pluma labente, columbam;
  Donec Phœbeo veniens Jovis ales ab ortu
  In tenues tandem nubes dare terga coegit.
  Tum victrix lætos signa ad Romana volatus                        115
  Convertit; prolesque ducis qua parte decora
  Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
  Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ
  Perstringens conum galeæ, se reddidit astris.

    115. _lætos_, Romanis fausta portendentes.
    116, 117. Ornate pro, ubi Consulis filius armatus stabat. Confer
    infra ad vers. 456 seq.

      110. _satiasve_ corrig. Dausq. quod prob. N. Heins. et recepere
      Drak. ac Lefeb. Recte, puto, quia _saties_, si dubiam lectionem
      loci Plin. VIII, 51, exceperis, non nisi ap. Juvenc. I, 637; III,
      216, occurrit.
      115. _jactos volatus_ R. 3; _lævos_ conj. N. Heins. h.e.
      a sinistra conspectos, quod felix augurium videbatur Romanis, ut a
      dextra Græcis. At _lætum_, seu faustum omen erat potius fuga
      accipitris, non aquilæ volatus; quod Drak. jam adnotasse video.
      119. _Præstringens_ ex Oxon. recepit Drak. auctore N. Heins. qui
      ubivis hanc scripturam intrudunt; vid. ad I, 358, et conf. v. 352;
      V, 24, 274; Virg. Æn. X, 344 al.


    Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes                  120
  Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra):
  «Pœne, bis octonos Italis in finibus annos,
  Audaci similis volucri, sectabere pubem
  Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam:
  Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna                     125
  Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum:
  Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen.
  Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu
  Mentitur superos præpes, postrema subactæ
  Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.»                   130

    120. Liger (quod nomen, a Galliæ fluvio ductum, occurrit etiam ap.
    Virg. Æn. X, 596), ex numero columbarum, ab accipitre occisarum,
    auguratur æque ac Calchas ap. Hom. Iliad. Β, 321 sq., et Ovid. Met.
    XII, 13 sq., quod Drak. jam observasse video.
    --_Superos sentire_, voluntatem deorum cognoscere.
    --_monere et monita_ vocabb. propria de vatibus, oraculis et diis,
    qui vel somniis, vel prodigiis aliisque signis futura significant,
    vid. Ind. et Drak. ad V, 117, et X, 373; quibus locis laudat Heins.
    ad Ovid. Met. XIII, 216; Gronov. Diatr. Stat. c. 56, et Broukh. ad
    Tibull. I, vi, 50; III, iv, 2; Add. Burm. ad Val. Fl. I, 29, 231, et
    ad Ovid. Met. II, 639.  [“X, 373” recte X, 372]
    121. _penna magistra_, ut _natura magistra ac duce_, et alia.
    --_penna_ pro avibus earumque volatu, vid. ad III, 344.
    125. Aquila innuit, Jovem tibi imperium Italiæ recusare.
    126. _Nosco te_, ut ap. Virg. Æn. XII, 260.
    127. Hæc desumta ex Virg. Æn. VIII, 78; Drak. lectores remittit ad
    Turneb. Adv. XIII, 16, et Burm. Jov. καταιβ. c. 9.
    130. _puer_, cf. ad v. 454.
    --_majus Carthagine nomen_, cognomen Africani, quod Africam, non
    solam Carthaginem, armis subactam declarabat. Cf. Bentl. ad Hor.
    Epod. IX, 25.


    Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi,
  Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres
  Æneadis cladem et Veneris portendere genti.
  Tum dictis comitem contorquet primus in hostes,
  Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam.                   135

    133. _Veneris genti_, Romanis, qui in Veneris tutela sunt, ut
    columbæ.
    134. Cf. Virg. Æn. IX, 52, et XII, 266 sq.
    --_dictis comitem_, ἐμμαπέως, ut I, 304, et IX, 569; Drak. Cf.
    Burm. ad Val. Fl. V, 601.

      131. _omina_ R. 3; Parm., Veneta tam Marsi quam Martini Herbipol.,
      et Junt. probb. Heinsiis, Draken. et Lefeb. Vulgo _læta omnia_ ut
      ap. Liv. XXXI, 7, et _fœda omnia_ ibid. c. 12.

  Illa volans patuli longe per inania campi
  Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas,
  Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ,
  Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.

    137. _Ictum perdiderat_, h.e. perdidisset hasta, ut, ἅλιον βέλος
    ἔκφυγε Iliad. Λ, 376.
    --_Perdere_ dicimur, quæ inrita sunt et fine suo excidunt, vel quæ
    sine utilitate profundimus, nec in rem nostram convertimus,
    quorumque eventus et spes nos frustratur, v.c. _vulnera_, Stat. Th.
    VIII, 415; _lacrimas_, _ævum_, _jactus_, ibid. II, 656; V, 136; X,
    393; _ictus_ Lucan. VI, 197; _mortem p._ (h.e. inultum mori, ut nec
    amicis id expediat, nec hostibus noceat), inf. v. 605, ubi N. Heins.
    et Drak. laudant Senec. Agam. 519; Lucan. III, 706; Stat. Th. IX,
    58; Auct. ad Herenn. IV, 44 (_Decius amisit vitam, at non
    perdidit_), et Burm. ad Petron. 82.
    --_fusus habenas_, pro _fusis habenis_, ut XIII, 172; sic _fusa
    comas_ XIV, 570; Val. Fl. III, 315; _f. barbam_, Virg. Æn. X, 838.
    138. _decerpere decus_, ut δρέπειν τιμὴν ap. Pind. Pyth. I, 95.

      137. _Ictum_ Col. Vulgo _Letum_; quod non minus probum. Dausq.
      interpretatur: vires _leti_ inferendi perdiderat, ut contra
      dicitur hasta _letum ferre_, προπέμπειν φόνον; vid. not.

  Sic elanguescens, ac jam casura, petitum                         140
  Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste
  Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis.
  Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor
  Suspendunt cuncti frenis sublime reductos
  Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras                    145
  It sonipes, rapidaque volans per aperta procella
  Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.

    141. _adcepit cædem_, vulnerandi et occidendi occasionem, _ab
    hoste_, qui sagittæ occurrebat.
    144. _cuncti_ equites _suspendunt_ equos, h.e. habenas ita
    adducebant, ut equi in priores pedes se elevarent et quasi
    penderent. Drak. citat Stat. Th. VI, 504.
    146. _procella_, impetu.
    147. Drak. comparat III, 308; XIII, 327; XIV, 508; Hom. Iliad. Υ,
    226; Virg. Æn. VII, 808 sq.; Stat. Th. VI, 638 sq.; Ovid. Met. X,
    654; Claud. Cons. Hon. III, 197, et al.
    --_summo vestigia pulvere signat_, verba Maroniana, Ge. III, 171;
    cf. inf. XVI, 485.

      141. _accepit_ Col. Vulgo _recepit_, quod Cell. exponit: hasta,
      jam invalidior spatio facta, non tam intulit cædem, quam recepit
      et admisit ex occursu Cati.
      144. _cunei_ opinabatur N. Heins. ut v. 516; I, 454; XV, 739; quum
      de equitatu etiam et copiis navalibus hæc vox adhibeatur a Claud.
      in Rufin. II, 352, et Cons. Hon. IV, 625; Stat. Th. V, 426, et
      inf. XIV, 540. Nihil muto cum Drak.
      145. _ultroque ruunt_ conj. N. Heins. Vulgatum contra eleganter
      dictum videbatur Barth. Adv. VI, 3, quasi ferentes ipsi ultro
      denuo ferant.

  Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala
  Arietat in primos, obicitque inmania membra.
  Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat                    150
  Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;

    148. _Boios_ in Gallia olim Celtica, seu Lugdunensi, et quidem in
    Burbonio potissimum agro habitasse, eorumque alios Sigoveso duce
    Boiohemum et, a Marcomannis inde pulsos, Vindeliciæ ac Norici
    partem, quæ ab illis Boioaria, seu Bavaria dicitur, expugnasse;
    alios vero, de quibus h.l. agitur, partem Galliæ Cisalpinæ, inter
    Padum et Apenninum sitam occupasse, et in partibus Pœnorum stetisse,
    ex Livio aliisque nota res est.
    --_Boios_ a Romanis ad Pœnos defecisse, eorumque regulum _Magilum_,
    vel _Magalum_ fœdus cum Hannibale junxisse, memorant Polyb. III, 40,
    44, et Liv. XXI, 29; eos vero in prælio ad Ticinum (de quo vid.
    _Guischard, Mém. milit._ T. I, c. 5) adfuisse, nemo memoriæ prodidit
    præter Silium, qui vel alios, quorum scripta interciderunt, vel suum
    quoque ingenium sequutus est, quo spectant etiam ea, quæ de Cryxo,
    ejus nomine, habitu et certamine cum Scipione tradit, quæ ex
    historia pugnæ Virdomari, Gallorum regis, cum Marcello (vid. Plut.
    Marcell. p. 300. sq.) hausisse videtur; Lenz.
    149. _Arietat_, inruit, ut ap. Virg. Æn. XI, 890.
    --_in primos_, Romanorum προμάχους.
    --_inmania membra_, conf. ad V, 110 sq.
    150. Historia notissima (cf. ad I, 624 sq.) et insculpta clipeo, in
    Britannia reperto, quem Drak. delineandum curavit.
    --_Brenni_, Gallorum Senonum ducis.
    151. _in titulos trahebat_, sibi gloriæ ducebat.
    --_Capitolia capta_, de conatu et jactanter pro, obpugnata, ut
    _tenebant_ ap. Virg. Æn. VIII, 657.

      148. _Cryxo_ ex emend. N. Heins. recepit Drak. _Crixo_ scripti et
      edd. antt. In recent. _Chrixo_ et _Chryxo_. Forte leg. _Brixo_, a
      _Brixello_, Boiorum opp. in Gallia Cispad.
      150. Vulgatam distinct. _membra Ipse tumens, atavi B._ mutavit
      N. Heins. qui et _atavis_ pro _atavi_, et mox _in titulis_
      legendum monuit. Prius recepit Draken. quem secutus sum; _tumens
      satavi_ Med.

  Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro
  Pensantes aurum Celtas umbone gerebat.
  Colla viri fulvo radiabant lactea torque,
  Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant                          155
  Ex auro, et simili vibrabat crista metallo.

    153. Vid. ad I, 407.
    --_umbone_, clipeo, qui Gallis oblongus est.
    --_gerebat_ insculptos.
    154. Hæc sublecta Virg. Æn. VIII, 659 sqq., ubi vid. Heyne.
    Comparant etiam Æn. IV, 138 sq.; VI, 144.
    --_Colla lactea_, ut XVI, 520 et ap. Virg. Æn. VIII, 660; X, 137,
    alias _nivea_, _marmorea_, _eburnea_, etc.; conf. N. Heins. et Drak.
    ad XII, 245, 246; Jani et Bentl. ad Hor. Od. I, xiii, 2.
    --_fulvo_, aureo.
    [155.] De _vestibus virgatis_, ῥαβδωτοὶς (nobis _gestreifte
    Gewänder_), cf. Diodor. V, 30; XII, 21; Burm. ad Val. Fl. II, 159,
    et, quos Drak. laudat, VV. DD. ad Virg. Æn. VIII, 660; Scalig. ad
    Varr. L. L. p. 67; Salmas. ad Vopisc. Carin. c. 20; Spanh. ad
    Callim. H. in Dian. v. 12; Jungerm. ad Polluc. VII, §, 53. Perperam
    Lefeb. exponit gall. _galonnées_, a _virga_, _galon_, germ. _Band_,
    _Borte_.
    156. _crista_ non λοφος, sed κόρυς, quod inutili eruditionis
    adparatu probat Daniel Heinsius.
    --_vibrabat_, vid. ad I, 539. 157. _Camertes_, seu _Camerini_,
    Umbri, quorum urbs Camers, seu Camerinum (hod. _Camerino_) in
    montibus qui Picenum ab Umbria dirimunt.

      153. _gerebat_, non _ferebat_, Col. et Put.
      156. _rubrabat_ Ox. _rutilabat_ ed. Nutii Antwerp.


    Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum
  Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma
  Undæ Boiorum: sociata examina densent
  Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum                       160
  Pectoribus toto volvuntur corpora campo.

    159. _Undæ_ ut ap. Virg. Ge. II, 462; Juv. III, 244; Stat. Th. II,
    224, et aliis locis, a Drak. cit. Sic quoque _torrens_ XIII, 760, et
    _undans vulnus, unda sanguinis_, etc.; X, 240, 245.
    160. _Infandi Senones_, cf. I, 624 sq.

      159. _et sociata_ conj. N. Heins.
      --_densent_ scripti et priscæ edd. vid. Intpp. ad Virg. Georg. I,
      248, 419; Æn. VII, 794; X, 432; XI, 650; XII, 264; Bentl. et Jani
      ad Horat. Od. I, xxviii, 19; Creech. ad Lucret. I, 393, et, quos
      Draken. laudat, Gifan. Ind. Lucret., Prisc. Gramm. VIII, p.m.
      336; Heins. ad Ovid. Met. XIV, 369; et Fast. III, 820; ad Val. Fl.
      III, 207; VII, 629; ad Claud. Cons. Hon. IV, 325; et ad Prudent.
      Cathemer. hymn. V, 53. Vulgatum _densant_ primus Wolf. Basileæ
      edidit.

  Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum
  Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ.
  Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu,
  Et circumvolitans tetros a sanguine rores                        165
  Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore.
  Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori
  Purpureo moriens victricia sanguine tingis.

    162. Deformitas rei nimis fere ad vivum resecatur.
    --_natant_, cruore submersa sunt, Drak.
    163. _sorbet_, abscondit, ita replet, ut conspici et cognosci
    nequeant. Propr. vestigia sorbent cruorem. Durior, judice Drak.
    locutio, quam alibi non notavit. Cf. tamen Lucan. III, 261; IV, 100.
    164. _letum peragit_, eos prorsus necat.
    165. Verba Maroniana Æn. XII, 339.
    167, 168. Sensus est, quod Drak. jam monuisse video, Tyrrhenum
    tubicinem, adhuc _puerum_, h.e. juvenem (vid. ad III, 608), occisum
    esse a Peloro juvene, qui nunc _prima spicula_ miserit, vel primum
    ad bellum venerit. Barth. Cell. et alii _puerum_ male exponunt
    filium Pelori: tum _spicula prima_ essent, quæ primum in hoc bello
    conjecta sunt. Sed vid. v. 134.
    --_tumidi_ tibicinis, buccas inflantis, Cell. Sed est potius,
    superbi: nam tibicen h.l. Tyrrhenus esse fingitur, cujus nomen, æque
    ac Miseni ap. Virg. more poetarum (vid. ad I, 306, in V.L.)
    effictum, et quidem exquisite, quia Tyrrheni tubam invenere.

      166. _arma_ Put. Vulgo _ora_, et quidam _ore_.
      167. _dumidi_ Colon. _Numidæ_ emend. N. Heins. non improb. Drak.
      _Tyrrhena_ R. 2; _Tirena_ Put. _Thyrrhene_ ed. Lefeb.

  Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes
  Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu,                   170
  Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum,
  Et clausit raucum letali vulnere murmur.
  At sonus, extremo morientis fusus ab ore,
  Flexa pererravit mutis jam cornua labris.

    169 seq. Comparant Virg. Æn. VI, 165; et cum v. 171, Æn. VII, 533.
    Sed observa h.l. operosum ornatum.
    173, 174. «Quumque caput caderet, carmen tuba sola peregit, Et,
    pereunte viro, raucum sonus ære cucurrit,» verba Ennii, ex quibus
    hunc locum, et Stat. Th. XI, 55 (ubi vid. Barth.), desumtum notat
    Drak. qui etiam inf. XV, 473, ibique Sen. Thyest. 728 sq., et Iscan.
    b. Troj. V, 253 sq., comparat.

      169. _dum_, non _quum_, scripti et priscæ edd.
      174. _Flexa_ scripti, ut ap. Ovid. Met. I, 98, et Fast. IV, 181;
      Virg. Æ. VII, 513; Sen. Œd. 733; Draken. Vulgo _Fessa_, prob.
      Dausq. ut sit viribus destituta, flatore ipso conatum destituente.
      Male!

  Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo;                      175
  Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,
  Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque
  Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro,
  Hasta viri femur et pariter per anhela volantis
  Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem.                180

    176. _rasilis_, polita, ξεστὸς.
    178. Cf. Virg. Æn. X, 885.

      175. _ambos_ corrig. Barth. Adv. VI, 3. Sed _ambo_ est ant. accus.
      ut XVII, 427, ubi Draken. laudat Serv. (add. Pier. et Heins.) ad
      Virg. Ecl. VI, 18; Ge. IV, 88; Æn. XII, 342; Gronov. ad Liv. VIII,
      3; XXXV, 21.
      176. _Dat gladio Laurum_ conj. Barth. _Sed gladius Lauro_
      N. Heins. At nihil h.l. deest, modo subintell. ἀπὸ κοινοῦ
      _occidit_, vel simile verbum; vid. Gronov. l.c.
      179. _femore_ coll. I, 540, suspic. N. Heins. qui plura exempla
      congessit ad Ovid. Met. XV, 162. Sed τὸ _per_ ad utrumque
      substant. referri potest; _per nuda_ Col. et R. 2; quod recepit
      Lefeb. non improb. N. Heins.
      180. _et_, quod in Put. est, vulgo omittitur.

  Idem, sanguinea Venuli cervice revellens,
  Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo;
  Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,
  Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen,
  Si dent fata moras, aut servent fœdera Pœni.                     185

    182. _Farfare_, a Farfaro, seu Fabari (hod. _Farsa_), Sabinorum fl.
    vid. ad I, 306, in V.L.
    183. _Velinus_ amnis et lacus in Sabinis, nunc _Lago di Rieti_, quia
    Reate urbs adjacet; _gelido_, quoniam inter montium juga est. Cf.
    Heyne ad Virg. Æn. VII, 517, et ibid. Exc. VIII, ad v. 712.
    185. _dent_ et _servent_, pro dedissent et servassent.

      182. _tepido_ Col. et Ox. Vulgo _trepido_, vulgari variatione.

  Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello
  Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,
  Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.

    187. Cf. V.L.
    --_Hispellum_, urbs Umbriæ, in qua etiam _Metaurus_ fl. unde
    _Metauri_ nomen ductum, cf. ad VII, 486, et VIII, 457.
    188. _cuspis dubia_, quod Drak. recte contra Barth. Adv. VI, 3,
    monet, non est utrimque acuta, ut _anceps ferrum_ et _securis_, quæ
    ἀμφίτυπος Q. Calabr. I, 158, dicitur, sed, quam manu tenet homo
    dubitans et secum deliberans, quem primum inpetat, ut _dubia cœna,
    fames, ala, arcus_ ap. Terent. Phorm. II, ii, 28; Hor. Serm. II, ii,
    77; Sen. Thyest. v. 715; Val. Fl. I, 401; IV, 527, ubi vid. Burm.
    Ernesti emend. _haud dubia meditatus c. v._ Nec tamen damnat
    vulgatam lectionem, quam ita interpretatur: Cryxus collimans, et
    cuspidem studiose dirigens; nam qui collimat, is meditatur veluti
    vulnus, et adhuc dubius est, feriat scopum, nec ne. Rationem Drak.
    quam nos sequuti sumus, improbat V. Cl. quod hic sensus in Cryxum
    non cadat, qui non unum præcipue, sed omnes trucidasse dicatur. Enim
    vero verba nostra commode referri possunt ad magnam hostium
    multitudinem; quam qui adgreditur, ambigere solet, quem primum armis
    petat. Malim tamen _meditatum_ legere, de quo vid. Varias lectiones.

      182. _tepido_ Col. et Ox. Vulgo _trepido_, vulgari variatione.
      186. _Remulum_ Parm. Junt. Ald. Gryph. Nut., ut apud Virg. Æn.
      lib. IX, v. 360, 593, 633; XI, 636. Vulgo _Romulum_.
      187. _Tyburtes_ Dausq. Lefeb. et alii. _Magios_ e scriptis, R. 3,
      et Parm. revocavit N. Heins. Vulgo _Tiburtes magnos_. Poeta autem,
      ut v. 184, gentem Tulliam. ita h.l. fratres Tiburtes respexit,
      Tiburnum, seu Tiburtum, Coram et Catillum, seu Catilum, Amphiarai
      filios, olim _bello_ Æneæ _claros_, et _Tiburis_ (_Tivoli_) prope
      Anienem conditores, de quo conf. v. 224, 225; VIII, 364; Heyne
      Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 670 sqq. Cluver. Ital. ant. p. 958;
      Solin. c. 2; Jani ad Horat. Od. I, vii, 13; xviii, 2; II, vi, 5;
      _Hispellatesque M. Et Clanium_ conj. N. Heins. et recepit Lefeb.
      _Metaurum_ Colon. _Mataurumque_ Put. vid. ad VII, 486. Vulgo
      _Metaurumque_. Tum versus est hypermetros, ut XVII, 400, et passim
      ap. Virg. Ovid. aliosque.
      188. _Clanium_ Col. vid. not. ad VIII, 535. _Davium_ R. 3; Parm.
      Med. Vulgata lectio _Damum_ debetur Marso; _meditatum_ emend.
      Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. ut non ad Cryxum, sed ad
      Clanium referatur, qui, dum ferire dubitat, ipse ictum recipit.
      Non male, judice etiam Drak.


    Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem
  Celticus inplevit campum furor: inrita nulli                     190
  Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.
  Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,
  Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat
  Rebus in adversis exceptum pectore letum,
  Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto;                195
  Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro
  Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,
  Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso
  Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.

    190, 191. Drak. bene comparat Stat. Th. VIII, 419.
    194. Conf. ad V, 594.
    195. _Cuspide flammat_, calcaribus incitat; _gæsa_, ut I, 629.
    196. _rumpere iter_, cf. ad I, 54.
    --_regem_, Cryxum, ducem Boiorum, ut _tyranno_, v. 709, et βασιλῆα
    Iliad. π, 660. _Reges_, βασιλεῖς, ἄνακτες, dicuntur omnino potentes
    et divites, deinde duces et heroes, regio inprimis sanguine orti, ut
    rex _Æneas_, etc., etiam Dii, ut ἄναξ Ἀπόλλων.
    198. _decus_ occisi Cryxi, _quod_, cujus fructus, _nequeat sentire_,
    percipere, quia _certus necis_ erat.

      191. _omni_ volebat Modius.
      198. _sancire_ conj. N. Heins.

  Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor                       200
  Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat
  Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.
  Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem
  Ad Manes traxere coma: per candida membra
  It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit.                     205

    200 sq. Sarmenti Gallo apte adfingitur votum Germanis usitatum, de
    quo vid. Cluver. ant. Germ. et Lips. ad Tac. Hist. IV, 61, et Germ.
    c. 31, _victor_ si foret.
    --_ponere_, ἀνατιθέναι, consecrare. D. Heins. et Lefeb. male
    exponunt, suspendere in arbore, quæ inde _capillata_, vel
    _capillaris_ dicta, teste Festo. Ad eam non nisi Vestalium virginum
    capillus deferebatur, vid. Plin. XVI, 44, seu 85.
    202. _Nodus_ κορώνη γένος ἐμπλοκῆς. D. Heins.
    --_nodum rutilum_, rutili crinis, (qualis Gallis est, de quo vid.
    Liv. XXXVIII, 17, et sup. ad III, 608) nisi malis de _aureo nodo et
    circulo_ adcipere, de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 138, et IV,
    138; conf. ad II, 78, in V.L.
    --_sub vertice_, posteriore, circa occiput. Commentarii loco sint
    verba Tac. Germ. c. 38. «Insigne gentis, obliquare crinem, nodoque
    substringere... horrentem capillum retro sequuntur, ac sæpe in ipso
    solo vertice religant,» vid. ibi Intpp.
    203. _non exaudita_ a Marte _voventem_, vanum irritumque votum
    nuncupantem.
    205. _It cruor per membra_, ut VIII, 186; XII, 243, et ap. Virg. Æn.
    IX, 434. Confer Draken. ad XI, 396; Heins. et Burmann. ad Valer.
    Flacc. II, iii, 233; IV, 217; VI, 724.

  At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus
  Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,
  Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti
  Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva
  Laxatis paulum moribunda pependit habenis;                       210

    206. Ligaunus Quirinii manum, Vosegus collum amputat.
    207. _adversum ensem_, ut IX, 626, vid. Burmann. ad Valer. Flacc.
    lib. VI, v. 256.
    208. _insurgens_, vid. ad v. 610.
    209. _vulnere_, ictu.
    210. Conf. Virg. Æn. X, 341.

      206. _Ligaunus_ scripti. _Licaunus_ et _Lycaunus_ in editis.
      _Lygaunus_ ed. Lefeb. qui Celticam putat esse vocem, quæ _nigrum_
      et _corvum_ significet.
      209. _dextra_ scripti, R. 3; Parm. Med. Sed _læva_ frenum regi
      monet Drak. coll. v. 416; Sen. Hippol. 1259, et Barth. ad Stat.
      Silv. I, i, 37. Has autem voces sæpius a librariis permutari docet
      Gron. ad Sen. l.c. et ad Liv. XXXIII, 9. At manus quoque
      simpliciter _dextra_ dicitur.

  Dumque micans tremulo conatu lora retentat,
  Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.
  Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque
  Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti
  Ora viri, patrio Divos clamore salutat.                          215

    211. Ludit exemplo Virg. Æn. X, 396 (ubi vid. Intpp.), ut alii, v.c.
    Ovid. Met. V, 117; VI, 558 seq. quem contulit Drak.
    --_micans_, ut V, 285, et Virg. Æn. X, 398, tremens, palpitans.
    --_retentat_, retinet, vel potius iterum tentat, ut in simili loco
    Ovid. Met. V, 117; cf. Burm. ad Val. Fl. III, 97.
    213. _Demetit_, ut ἔκειρε dixit Sophocl. Ajac. 55, et Apollon. III,
    415; ἤμησε Hesiod. Theog. 181; ἐθέρισε et ἀπέθρισε Anthol. L. III,
    et alibi. Cf. Drak. ad X, 147; (ubi ex Hom. Iliad. λ, 67, hujus
    locutionis colorem ductum putat) Cerda ad Virg. Æn. X, 513; Heins.
    ad Ovid. Met. V, 104; Burm. ad Val. Fl. III, 670.
      [“X, 147” recte X, 146]
    215. Victor exsultabundus exclamat in ipso prælio et ἐπινίκιον, vel
    pæana et hymnum canit, more heroum. Cf. v. 262; X, 231, XV, 691;
    Virg. Æn. X, 738, ubi vid. Heyne.  [“XV, 691” recte 688]

      213. _Vesegus_ Ox. et Put. _Vesogus_ Parm. Vulgo _Vesagus_, et
      _Vosegus_ Colon., quem secutus sum, etsi admodum probabilis est
      emend. N. Heins. _Vogesus_, quam Drakenb. et Lefeb. recepere.
      Corruptela forte inde orta, quod Vogesus Galliæ mons, unde nomen
      ductum videtur, scriptoribus medii ævi, v.c. Venant. Fort. VII, 4,
      et Gregor. Turon. _Vosagus_ et _Vosacus_ dicebatur. Apud Cæs.
      B. G. IV, 10, _Vosego_ exstat in ed. Junt. et Oudend.


    Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,
  Adcitas propere castris in prælia consul
  Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,
  Candenti sublimis equo: trahit undique lectum
  Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque,                    220
  Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum,
  Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,
  Indutosque simul gentilia lina Faliscos;

    218. _Raptabat_, ut _rapere_ passim, vid. Ind. et Virg. Æn. VII,
    725; X, 178.
    220. _Divitis Ausoniæ_, vid. Virg. Georg. II, 136... 166.
    --_Cora_, hod. _Core_, Latii opp. in Volscis, vid. Heyne ad Virg.
    Æn. VI, 776, et Cluver. Ital. ant. pag. 1017.
    221. _Laurentum_, vid. ad I, 110.
    --_decus_, electos juvenes.
    --_jaculatorem Sabellum_, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 665.
    222. _Tuder_, seu _Tudertum_ (nunc _Todi_) opp. Umbriæ, in colle
    situm, cf. VI, 645; Plin. III, 14.
    --_Gradivicolam_, cf. VIII, 462, et, quem Drak. laudat, Gruter.
    p. 423, n. 1.
    223. _Faliscos_ in Etruria, qui _Æqui_ dicuntur VIII, 488, exemplo
    Virg. Æn. VII, 695, ubi vid. Heyne, et in Exc. VIII, ad Æn. VII, 722
    sq. _Faliscos_ populum, et _Falerios_ oppidum adpellant Livius et
    alii, sed urbem memorat Eutrop. I, 18, quæ hodie _Falari_ dicitur,
    vel potius _Civita Castellana_, vid. Fontanin. Antiq. Hortæ colon.
    Etrusc. pag. 80 (in Graev. Thes. Ant. Ital. T. VIII). De _linis
    Faliscis_ auctore Drak. consule Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 40.

      220. _Coræque... decus_ malebat N. Heins.; et v. 223, _Indutosque
      humeris_; audacter et frustra; nam _simul_ pendet a verbo
      _trahis_.

  Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris
  Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli;                         225
  Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis
  Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.

    224. Intell. Tibur, de quo vit. ad v. 187, in V.L.
    --_taciturno flumine_, Aniene, ut ap. Horat. Od. I, xxxi, 8. Cf.
    V.L.
    --_Herculeis muris_, ob cultum templumque Herculis, τὸ Ἡράκλειον,
    unde _Hercules Tiburtinus_ in marmorr. priscis memoratur; vid. quos
    Drak. laudat, Gruter. p. 49, n. 6; p. 1013, n. 3, et Rader. ad
    Martial. I, 13. Cf. etiam Strab. V, p. 164; Prop. II, xxxii, 5; IV,
    vii, 82.
    225. De _pomiferis arvis_ Tiburis, vid. Bentl. et Jani ad Horat. Od.
    I, vii, 14, et Sat. II, iv, 70, quosque Drak. jam citavit, Heins. ad
    Ovid. Amor. III, 6, 46, et Broukh. ad Prop. IV, vii, 81.
    226. _Hernica saxa_, cf. VIII, 391; Cluver. Ital. ant. p. 979, et
    Heyne ad Virg. Æn. VII, 684.
    --_duratos in rivis_, cf. Virg. Æ. IX, 603 sq.
    227. _Casinum_, seu _Cassinum_, Latii municipium (vid. Gruter. Insc.
    p. 351 et 431) in Volscis, trans Lirim.
    --_nebulosi_, in alto monte siti; Mars. ob viciniam Simbruinorum
    stagnorum; Dausq. Sed ea nimis distant. _Sub Casinum stativa
    habita_, Liv. XXVI, 9, non longe ab hodierno _Monte Cassino_.

      224. _taciturno murmure_ Oxon. Put. R. 3; Parm. Med. prob. Barth.
      Adv. VI, 3. Id quominus in contextum reciperem, vix mihi temperare
      potui. Vulgatam quidem lect. firmat Draken. auctoritate c. Colon.
      et ipsius Silii, qui inf. XII, 539, _leniter sine murmure labi_
      Anienem memorat. Sed is locus, nisi argutari velis, cum nostro
      facile conciliari potest. Præterea idem fluvius variis sæpe locis
      sine et cum murmure labitur, et ipse _Anio_, seu Anien
      (_Teverone_), leniter alias fluens, prope _Tibur_ de scopulo cum
      murmure ruit, unde _præceps_ dicitur Hor. Od. I, vii, 13 (ubi vid.
      Jani), et _murmur tumidamque rabiem_ ipsi tribuunt Prop. IV, vii,
      4; et Stat. Silv. I, iii, 21, ut taceam, de fluminibus poetas sæpe
      diversa prodere. Conf. Burm. ad Val. Fl. V, 180; Heyne Obss. ad
      Tibull. I, vii, 14; et ad Virg. Æn. I, 317. _Taciturno_ autem
      _murmure_ dici potest, ut _tacito rumore Mosellæ_ ap. Auson.
      Mosell. v. 22, laudatum a Drak. qui ad XI, 421, in his verbis
      acumen quoddam captatum putat, ut in _concordia discors_ ap.
      Lucan. I, 98; _discordia concors_ ap. Manil. I, 42, et in aliis,
      quæ notaverint Ciofan. ad Ovid. Met. I, p. 19; Victor. Var. Lectt.
      X, 12; Lambin. ad Hor. Od. I, xxxiv, 2; Intpp. ad Cic. Phil. I, 2;
      et Martin. var. lect. III, c. 9, 11. Sed simpl. lene murmur innui
      crediderim.
      225. _Anienicolæ_, non _Antenicolæque_, scripti, prob. N. Heins.
      ad h.l. et ad Ovid. Epist. IX, 141; quia et Maro Æn. VII, 672, et
      Noster VIII, 366, primam in _Catillo_ syllabam produxere, etsi
      corripuit Stat. Silv. I, iii, 100.

  Ibant in Martem terræ dominantis alumni,
  Damnati Superis, nec jam reditura juventus.
  Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex,                    230
  Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum
  Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,
  Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum,
  Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.

    228. _terræ dominantis_, Italiæ, etsi tum hoste tenebatur, unde
    immerito lectio videbatur suspecta Barth. Adv. VI, 3. Nec est, quod
    poetam ad sua tempora respexisse cum Drak. censeas.
    230. _medius vertex pugnæ_, media acies, similis fluctuum rapido
    vertici, naves voranti. Conf. Virg. Æneid. lib. I, v. 117, et ad
    II, 555.
    232. Confer v. 261; XV, 823; Virg. Æneid. lib. X, v. 519 seq., ubi
    vid. Heyne.
    233. _fusum_, vid. ad II, 113.
    234. _Gorgoneo_ exquisite pro torvo, seu obliquo, ob iram et
    furorem. Cf. Virg. Æn. VIII, 438, ubi vid. Intpp.

      228. _mortem_ conj. Burm. quod arridet Drak., qui argutam tum et
      elegantem in hoc versu obpositionem inesse putabat.
      230. _notat_ Put. R. 3; Parm. Med. unde _rotat_ conj. N. Heins.
      Vulgatum confirmat Drak. locis Virg. Æn. I, 117. et Val. Fl. VIII,
      332; _vertex_, non _vortex_, scripti et priscæ edd. cf. ad III,
      475.  [“ad III, 475”: in Not.]
      233. _Caunum_, non _Camum_, Col. Caunus Hispaniæ mons ap. Liv. XI,
      50; _vix visum_ in mentem veniebat Burm. _Breucum_ Col. Vulgo
      _Brennum_, unde _Breunum_ conj. Lefeb., quia _Breuci_ in Pannonia
      fuere, _Breuni_ vero inter Alpinas gentes. Sed hi Alpium
      Rhæticarum incolæ varie scribuntur, _Brenni_, _Breuni_, _Brenci_,
      _Breuci_, _Breones_, _Briones_: vid. Casaub. ad Strab. IV, p. 142,
      et Intpp. ad Hor. Od. IV, xiv, 11; Plin. III, 25; Suet. Tib. 9;
      Flor. IV, 12, pr.

  Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato:                       235
  Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,
  Atque æquat celsus residentis consulis ora
  Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,
  Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens
  Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat,                   240
  Ictu quadrupedis fulva porrectus arena
  Elisa incussis amisit calcibus ora.

    239. _caput jacuit_ in _humeris_, ut ap. Virg. Æn. IX, 754, 755.
    242. _amisit ora calcibus_, h.e. calcibus equi Scipionis conculcatus
    adeo est, ut confusis lineamentis nosci non potuerit, quis foret,
    Drak. coll. IX, 397 sq., et Luc. II, 167.

      235. _Occidit, tristi pugnas L. f._ quidam Marsum secuti; _pugnax_
      scripti cum Parm. et Med. Vulgatum _pugnans_ debetur Martino
      Herbip. _Leopontice_ Nut. Sed Lepontii populus Alpinus in Rhætia;
      vid. Plin. III, 20.
      236. _prensat et æquat_ scripti cum R. 3, Parm. Med. Vulgo
      _prensas_ et _æquas_; non male.
      238. _occidit_ Put. Tell. R. 3; Parm. Hinc _accidit_ scribendum
      videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Fast. V, 360.
      239. _at Batus_ Col. _ad Batus_ R. 2; _Achbatus_ Put. _Achutus_
      Ox. _Acatus_ R. 3; _Arcatus_ Parm. Vulgo _Abbatus_. 240. _Ut
      luctatur_ malebat N. Heins.

  Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,
  Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo
  Icarium fundo victor mare; navita vasto                          245
  Jactatur sparsus lacerata classe profundo,
  Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.

    243 sqq. cf. ad I, 468 sq., ubi _Ægæum mare_ pro quovis mari
    procelloso; sed cum dilectu positum, ut h.l. _Icarium_, pars Ægæi,
    inter Samum et Myconum, ab Icaria ins. quam adluit, sic adpellata,
    ut _Myrthoum_, _Carpathium_, etc.
    247. _Cuncta Cyclas_, omnes Cyclades insulæ; cf. ad I, 472, et Hor.
    Od. I, i, 15; _Luctantem Icariis fluctibus Africum_, etc.

      244. Vulgg. _gelidus Boreas_, ut passim ap. poetas. Sed _Geticus
      Boreas_ Oxon. et Put. quod exquisitius est, ut _Sarmaticus_,
      _Edonus_, _Scythicus_, _Arctous_, _Hæmonius_, _Odrysius Boreas_.
      Cf. Gron. Obss. IV, 17.
      245. _Icaru_ Tell. _Irarum_ Ox. R. 3; Parm. Med. unde _Iratum
      mare_, h.e. turbatum conj. N. Heins. non improb. Drak. quia
      Africo, non Boreæ imperium in mare Icarium tribuunt Hor. Od. I, i,
      15, et alii. Sed vid. not. Si quid mutandam, legerem _rector_ pro
      _victor_; ut _arbiter_ et _dux Hadriæ_ ap. Horat. Od. I, iii, 15;
      III, iii, 5.


    Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis,
  Armat contemtu mentem necis: horrida barba
  Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis                      250
  Albet, et adfuso squalent a pulvere crines.
  Invadit Tarium, vicino consule pugnas
  Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.

    250, 251. Horrida facies hominis desperatis rebus sævientis. Cf.
    v. 277 seq., et V, 434 seq.
    --_Sanguinea spuma... Albet_, ut _canens cruor_ I, 424. Spumat
    furore, sed _spuma rutilat_ sanguine cæsorum, qui de sua quoque
    barba destillat. Lenz.

      248. Huic versui vulgo subjungitur alius, _Jam videt esse suæ
      mortemque adstare propinquam_, quem tamen non agnoscunt scripti et
      edd. ante Juntinam, quare tanquam a Nicandro procusum omisi cum
      Lefeb. Saltem _esse super_ Burm. et _instare_ N. Heins. scribendum
      videbatur.
      251. _adfuso_, non _effuso_, scripti, de quo verbo plura
      disputavit N. Heins. ad V, 66; VI, 572, 686; et ad Val. Fl. I,
      762.
      252. _Darium_, vel _Clarium_ Colon. _Tarrum_ quædam edd. _Marium_
      conj. N. Heins. ut sit Rom. nomen. _Dasium_ (vid. ad XIII, 32),
      vel _Clanium_ (quo tamen nomine Silius jam sup. v. 188, usus est)
      tentabat Drak. Sed idem _Tarium_ quoque notum in Italia nomen
      fuisse, ex Plin. XVIII, 6, et Sen. de Clem. I, 13, probat.

  Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos
  Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore                     255
  Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.
  Longa cruor sparso linquit vestigia campo,
  Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.

    255... 257. Tarius, Cryxi hasta equo dejectus, cingulo illius
    impeditur, et sic, membris ad connexa cingula vinctis, ab equo per
    terram trahitur, Drak. Male Barth. Adv. VI, 3, ex h.l. colligit,
    veteres, ut eo firmius equis hærerent, cingulis sese eorum
    adligasse.
    --_abies_, ut ἐλάτη ap. Hesiod. Scut. Herc. 188, 190. Sic et μελία,
    _fraxinus_ et _taxus_; vid. Ind.
    --_Fata ext. ferens_, ut _fatifera_, _letifera tela_.
    --_pavore equi_, ab equo consternato.
    258. _ductus signat_, sulcos facit; conf. Virg. Ge. III, 171, et Æn.
    I, 478.
    --_Tremula_ proprie est hasta. Lenz. comparat Stat. Theb. VII, 595,
    596; XI, 514.

      257. _linquit_, non _liquit_, Col.

  Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat
  Ulcisci consul manes, quum dira per auras                        260
  Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,
  Haud notum vultu: surgit violentior ira
  Comminus, atque oculos optato in corpore figit.

    259. _Laudabat leti_, ἐμακάρισε τοῦ θανάτου, D. Heins.
    261. _Vox dira_, magna, ingens. Cf. VIII, 384, et Heyne ad Virg. Æn.
    VIII, 350; IX, 185.
    --_ferri_, φέρεσθαι, se ferre, incedere, inruere, ut I, 65, 497,
    521; II, 527; inf. v. 519; V, 492; VIII, 72; XIV, 317. (cf. Burm. ad
    Virg. Æn. V, 373), vel ferri in cælum, tolli ad cælum, efferri,
    celebrari, _clamore_, adclamatione et plausu laudantium, vid. ad
    v. 215.
    --_dira vox_ clamantium, Cryxum adesse, et consul _clamore_ suorum
    _audit_, cognoscit, Cryxum _ferri_, inruere. Lenz.
    262. _surgit_ ei _violentior ira_, ut _sævæ jamque altius iræ
    Dardanio surgunt ductori_ ap. Virg. Æn. X, 813.

      260. _auris_ Ox. et R. 2, _aures_ Put. quod placet Lefeb. non
      mihi. Conf. X, 366, ubi Drak. conf. XIII, 283; XVII, 42; Virg. Æn.
      IX, 112.
      262. _iræ_ malebat N. Heins. quia Silius secundos casus amat. Sed
      vid. not.

  Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,
  Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem                 265
  Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne
  Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono
  Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,
  Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»

    264. Drak. comparat XVI, 357; Virg. Ge. III, 185 sq., et Æn. XII,
    85, 86 (quibus locis vid. Cerda); Nemesian. Cyneg. v. 296, et Auson.
    Lud. VII; Sapient. pr. Add. Ovid. Met. II, 867, ubi vid. Heins.
    265. Adloquitur _Garganum_, equum suum (cujus nomen a monte Apuliæ
    ductum), ut Iberus Panchaten XVI, 390; Hopleus Tydei equum ap. Stat.
    Th. IX, 211, et Mezentius Rhœbum suum ap. Virg. Æn. X, 860 seq., ubi
    vid. Heyne. Cf. ad V, 166.
    --_vulgum_, vid. ad I, 399. Lenz. vocem _vulgum_ e glossa inrepsisse
    suspicatur, et h.l. ita emend. _Cornipedem adloquitur: tu Martem
    linque minorem:_ (vel _tu mortes linque minores_, id est, desine
    stragem edere ignobilium). _Nos, Gargane, vocant Superi_ ad majora,
    h.e. ad Cryxum adgrediendum. Meo qualicumque judicio non
    sollicitanda est lectio, quæ auctoritate omnium librorum tam
    scriptorum quam editorum ante Nicandrum firmatur, et adfectui
    loquentis convenientior est.
    267. _eat_ pro sit, ut _incedo_ ap. Virg. Æn. I, 46, vel potius
    _quantus eat_ pro, quam superbe incedat.
    --_præmia pono_, propono, _tapeta_, ut XVI, 459, et apud Virgilium
    Georg. 268. Cf. Virg. Æn. VII, 277 sq.
    [268.] _ardore Sidonio_, purpura Tyria, II, 382, 530; Æneid. V, 292.
    --propr. ejus splendore. Nam _ardere_, φλέγειν, αἴθειν, αἴθεσθαι, de
    fulgore coloris et splendore purpurae, auri, armorum, etc.,
    usurpantur, vid. XI, 679; XVII, 396; Virg. Ge. IV, 99, et Æn. IV,
    262; XI, 602; Val. Fl. III, 340; VI, 526, ubi vid. Heins. Similiter
    _purpura mixto incenditur auro_ dixit Stat. Th. X, 60; _purpura
    flammatur_ id. Achill. I, 297; _igneus vibrat_, vel _micat auro et
    ostro, ignea purpura_ et _chlamys_, etc., id. Th. IV, 265; Val. Fl.
    I, 427; II, 342; VI, 708; _vestis candet cocco rubro tincta_ Hor.
    Serm. II, vi, 102; conf. sup. ad I, 126.
      [“XI, 679”: locus incertus; “XVII, 396” recte XVII, 395]
    269. _Barbaricum decus_, vid. VV. DD. ad Virg. Æ. II, 504, et
    XI, 777.
    --_fulvis_, aureis.

      265. Post hunc versum Nicander alium primus exhibuit in Juntina,
      _Hactenus, et leto dedimus sine nomine gentem_. Conf. ad VIII,
      508. Eum omnino barbarum et ταυτόλογον esse, sed, quum sensus eo
      omisso non constet, alium ejus loco excidisse putabant N. Heins.
      et Drak. dissent. Lefeb., qui male reposuit _vulgum, Martique
      minore Hactenus, et... gentem, Mox_, etc. coll. XVII, 511. Quis
      enim umquam _Marti_ pro _Marte_ dixit? Nos totum versum delevimus,
      quia omnibus scriptis et editis ante Nicandrum abest, nec abrupta
      ejusmodi oratio ab ardore impetuque animi abhorret. _Mox_, scil.
      adoriemur, vel occidemus, vel simile quid. Sed _Martem minorem_
      quomodo explicabimus? Forte viros minus fortes, ut sit id. qd.
      _vulgus. Minor_ quidem _Mavors_ dicitur, V, 457; ubi tamen _minor_
      est pro minus. Aliquando conjiciebam _partemque_, quod nunc minus
      mihi placet. Præstiterit _sordemque_, vel _fæcemque virorum_, ut
      _sordem urbis et fæcem_ dixit Cic. ad Att. I, 16, et similia alii.
      Sed vereor, ne sic poetam, non librarios, correxisse videar. _Nos_
      pro _Mox_ idem Nicander scripsit. _Nunc_ suspic. N. Heins. Sic
      _hactenus... nunc_ ap. Virg. Ge. II, i, 2; Ovid. A. A. I, 263;
      Plin. XXVIII, 8; XXXI, 6; quod moneo, quoniam _hactenus_ pro
      adhuc, ad hoc usque tempus, latine dici posse Drak. et alii
      dubitant: quod tamen ex his locis et inpr. ex Liv. VII, 26, et
      Tac. Agric. 10, intelligitur.  [“ad VIII, 508”: in Not.]

  Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat                           270
  In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.
  Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.
  Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt
  Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna:
  Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis                      275
  Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis;
  Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur
  Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.

    270. _ciebat_, vocabat, provocabat.
    271 et 273. Cf. Virg. Æ. X, 444; XII, 696.
    275. Similis locus de Mezentio Virg. Æ. X, 762 sq.
    276. _Mimas_ sup. III, 494, montis nomen, h.l. _telluris alumnus_,
    γηγενὴς (ut ap. Virg. Æn. VI, 595), unus gigantum, cui _Prochyte_
    insula (de qua vid. ad VIII, 542) inposita dicitur XII, 147. Conf.
    Sen. Herc. Fur. v. 981; Claud. R. P. III, 347, et Gigant. 85 sq.;
    Hor. Od. III, iv, 53.  [“ad VIII, 542” recte VIII, 540]
    --Campi _Phlegræi_, τὸ φλέγραιον, seu φλεγραῖον πεδίον, vel
    _Phlegra_, ἡ φλέγρα, contr. pro φλεγυρὰ, sc. γῆ (unde _Phlegræus_,
    φλεγραῖος, et φλέγυρος, igneus, VIII, 655), ubi sedes et pugna
    Gigantum cum Diis fuit. Hoc nomen a poetis ad varia loca, terræ
    motibus ignibusque cæcis obnoxia, in Thessalia, Thracia, Macedonia
    et Italia prope Cumas, traducitur; vid. Heyne ad Apollod. p. 69 sq.,
    et Gesner. ad Orph. v. 1123; cf. VIII, 540; IX, 305; XVII, 650.
    --_Movit signa_, ut ap. Virg. Ge. III, 236, et Æn. XII, 6.
    277. _Torquet murmur_, ut III, 465; X, 246, et _t. sibila_ VII, 424,
    ubi v. not., 279, 280. Cf. sup. v. 150, 151.

      274. _et_ Col. In vulgatis libris omittitur.
      276. _signa minax_ Ox. Put. Parm. Med. et al. Cf. ad III, 494.
      278. _exigit_ R. 3; _egerit_ conj. N. Heins. coll. Stat. Silv. IV,
      iv, 79; Ovid. Trist. IV, iii, 38; et Lucan. II, 64. Sed _erigit_
      est auget, excitat, liberius exerit, ὤρσεν, ὤτρυνεν: unde _ira
      surgere_ dicitur. Conf. Virg. Æn. II, 381 (ubi vid. Heyne), et
      quos Drak. laudat, Virg, Æ. XI, 452; Lucan. VII, 384, et Gronov.
      Obss. II, 21; Val. Fl. II, 165, et inf. V, 105.

  «Nemone incensæ captæque superfuit urbi,
  Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma,                   280
  Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una
  Contorquet nodis et obusto robore diram
  Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum,
  Ac nimio jactu servasse inprovida campi
  Distantis spatium, propiorem transvolat hostem.                  285
  Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento,
  Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
  Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»

    282. _nodis et obusto robore_, ut ap. Virg. Æn. XI, 553.
    --_diram quassare_, satis magnam (vid. ad v. 260), vel idoneam et
    satis validam ad quassandum. Græcis τὸ δεινὸν est ἱκανὸν καὶ
    δυνατὸν, D. Heins.
    283. _trabem_, ut _telum trabale_ ap. Virg. Æn. XII, 294.
    284, 285. Hasta ab inprovido Cryxo, qui non satis spatii modum
    observabat, nimia vi conjecta, Scipionem, propius adstantem,
    transvolabat, seu supervolabat, ὑπέρπτατο, ut apud Virg. Æn. X, 522,
    et Hom. Iliad. Ν, 408; Χ, 275.
    286 sq. Sarcasmus qualis I, 398 sqq.
    --_ferre umbris_, ad umbras, vel simpl. referre, dicere iis.
    --_ferre memento_, ut III, 118.
    --_proavo_ Brenno. Cf. v. 150.

      283. _quassare_ scripti. Vulgo _quassasse_; ἀοριστῶς. Non male!
      286. _hæc_, non _hoc_, libri vett., ut et mox _Tarpeia sede_, non
      _T. a sede_.

  Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,
  Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras                      290
  Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis,
  Atque altum tota metitur cuspide pectus.

    289. _nodo adjuvat hastam_, vid. ad I, 318.
    --_adjuvat_, Cf. V, 325, et, si tanti est, N. Heins. et Drak. ad
    VII, 354; XIV, 422, et Burm. ad Val. Flacc. II, 528.
    290. _Dignum mole viri nisus_, tantum adnisus, ut conatus ille
    dignus esset mole viri, quem hasta trajicere volebat, Drak. Idem
    comparat V, 521; Virgil. Æn. X, 588; XII, 924; Add. Æn. X, 476 sq.
    et 783.
    291. _Multiplicis lini_, vid. ad III, 272.
    --_subtextaquue tegmina nervis_, h.e. clipeum multiplici corio
    taurino compactum. Cf. V.L. et ad V, 318.
    292. _altum_, intimum _pectus_, vel alte, profunde, ut ap. Virg. Æn.
    IX, 699, al.
    --_metitur_, trajicit. vid. ad III, 339.

      290. _Dignum_ Col. Vulgo _Dignam_ prob. Dausq., qui exponit ἀξίαν,
      parem, quæ satis virium habet sternendæ tantæ moli; _nisus_, non
      _nixus_ Col. vid. ad II, 123; _oras_, non _ora_, scripti cum antt.
      edd.
      291. _subtextaque_ Col. _subjectaque_ Tell. Vulgo _subtectaque_.
      Pro _nervis_, vel _tergis_, vel _tauris_, h.e. _pelle taurina_,
      (quin etiam _aheno_, vel _ferro_), legendum putabat N. Heins. ut
      clipeus innuatur, ut ap. Virg. Æn. X, 784, 785; Stat. Th. III,
      592; VII, 310; Lucan. IV, 132, et aliis locis a Draken. laudatis,
      qui tamen _nervos_ a Tac. Ann. II, 14, eodem sensu adhiberi monet.

  Procumbit lata porrectus in arva ruina,
  Et percussa gemit tellus ingentibus armis.
  Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo,                    295
  Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,
  Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.

    293. _lata ruina_, ob magnam Cryxi molem.
    --_porrectus_, mortuus, τανυσθεὶς ap. Hom. Iliad. π, 485, al. Cf.
    Burm. et Voss. ad Val. Fl. VI, 553.
    294. Totus hic locus concinnatus ex Virg. Æn. IX, 708... 716, ubi
    vid. Heyne. Cf. etiam Jani ad Hor. Od. II, xviii, 20 sq. et III, i,
    33 sq.
    295. _Tyrrhena_, maris Tyrrheni, seu Inferi, cui Campania et
    Baianum, amœnissima ejus regio, adjacent.
    297. _inpingitur_, inmergitur, in altum demittitur.

      293. _arva_, non _arma_, scripti et R. 3, reclam. Dausq.

  Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu
  Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem.
  Ductore amisso pedibus se credere Celtæ:                         300
  Una spes anima, tantusque pependerat ardor.

    298. _Nereus_, mare, a saxi ruina æstuans.
    299. _irata æquora_, ut ap. Val. Fl. II, 63; VII, 582; Cf. ad I,
    101; VV. DD. ad Hor. Epod. II, 6, et Broukh. ad Tibull. II, iv, 10.
    300. Ut ap. Hom. Iliad. π, 659 Dausq. Celtæ, metu perterriti, fugere
    cœperunt, ut feræ et armenta, quæ incendio diffuso trepide monte
    decurrunt, et undique ad imas valles confluunt. Pulchra illa
    comparatio quam poeta, nescio cui, debet. Loca Virg. Æn. X, 405 sq.,
    et XII, 521 sq., 587 sq., non satis conveniunt.

      299. _mirata_ conj. N. Heins.
      301. _anima_, non _animæ_, scripti cum Parm. et Med., adsent.
      etiam Dausq., hoc est, ab, vel ex unius vita. Comparant VII, 743;
      XVI, 19 (ubi vid. not.); XVII, 405; Virg. Æneid. lib. X, vers.
      592; Curt. V, 4; Val. Flac. V, 20; _Celtusque p. a._ Oxon. quod
      Barthio Adv. VI, 3, placuisse mireris.

  Ac veluti summo venator densa Picano
  Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram
  Inmittit passim dumosa per invia pestem;
  Dum tacitas vires et flammam conligit ignis,                     305
  Nigranti piceus sensim caligine vertex
  Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo;
  Mox subita in tanto lucent incendia monte.
  Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres,
  Atque ima longe trepidant in valle juvencæ.                      310

    302. _Picanus_, mons Apuliæ, Mars. _nemorosi maxima cernes Culmina
    Picani_, Avien. Descript. Orb. v. 499, ubi mediam Picentinorum
    regionem designari suspicatur, et primam voc. _Picani_ syllabam
    produci monet Drak.
    303. _lustra exagitat_, ut VIII, 565, ubi vid. V.L.
    304. _pestem_, ignem, ut I, 174.
    In v. 305 Silio præivisse videtur Virg. Ge. II, 304... 309.
    306. _piceus vertex_, ut supra II, 631.
    308. _in monte tanto_, permagno, ut VI, 262; X, 234, ubi vid. Drak.
    Cf. Heins. ad Val. Fl. VII, 132.

      302. _Piceno_ emend. Scalig. vid. not.
      308. _tanto_, non _toto_, Col.
      310. _ima longe_ Col. et Oxon. _una longe_ conj. Dausq. Vulgo _una
      longæ_, inepte.


    At Mago, ut vertisse globos primumque laborem,
  Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum
  Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi
  Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.

    311. _Mago_, Hannibalis Hasdrubalisque frater.
    --_primumque laborem, Qui solus genti est_ Drak. comparat VIII, 16
    sq., et Liv. X, 28, ubi Gallos «dicit primo impetu feroces esse,
    quos sustineri sat sit... primaque eorum prælia plus quam virorum,
    postrema minus quam feminarum esse.» Add. quoque Liv. V, 44; «gens
    est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit: eo
    in certamen omne plus terroris, quam virium ferunt.» Ibid. libro
    XXXVIII, 17. «Jam usu hoc cognitum est; si primum impetum, quem
    fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et
    lassitudine membra, labant arma: mollia corpora, molles, ubi ira
    consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas,
    prosternunt.» Polyb. lib. II, 33, pr.: τοῖς τε θυμοῖς κατὰ τὴν
    πρώτην ἔφοδον, ἕως ἂν ἀκέραιον ᾖ, φοβερώτατόν ἐστι πᾶν τὸ Γαλατικὸν
    φῦλον. Cf. et Appian. T. I, p. 75, 81, 82, ed. Schweigh. et Flor.
    II, 4.
    313. _nudi frenis_, sine f., ut γυμνὸς, seu ψιλὸς ὅπλων, ἐσθῆτος,
    ἱππέων, σαρκῶν, σκεύους, etc., vid. Ind. it. Wesseling. Diss.
    Herodot. pag. 99, et Ill. Harles. Anthol. Gr. Poet. pag. 283.
    --_infrenati_, quod Intpp. jam observasse video, non modo dicuntur
    equi et equites infreni, vel qui frenos non habent, ut ap. Liv. XXI,
    44 (ubi Hannibal _frenatos et infrenatos equites pugnaturos_
    sperat), sed etiam frenati; nam _infrenare_ propr. est frena dare et
    inponere. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. XII, 287; Sigon. et Gron. ad Liv.
    XXXVII, 20 (ubi _infrenare_ et _infrenatus_ eo sensu occurrunt), et
    Burm. ad Quintil. Decl. XIII, 8, p. 281.
    314. _Adsiliunt_, advolant (vid. Heins. et Drak. ad XV, 695, et
    Ind.) equites Africani, tam _nudi frenis_ h.e. Numidæ (vid. ad I,
    215), quam _infrenati_ h.e. Carthaginienses.
    --_manipli_ de equitibus, ut ap. Apul. Met. IX, p. 221, ed. Elm.

      313. _patrium_, h.e. Libycum, Col. et Ox. Vulgatam lect. _primum_
      tuetur Dausq. tanquam consentaneam legi militaris disciplinæ, ex
      qua primum eques, tum pedes pugnet, ut ad Cannas ap. Liv. XXII,
      47. Sed, ut de hac lege taceam, _primum_ modo præcessit, et tota
      ad Ticinum pugna fuit equestris. Cf. sup. v. 93; _nudis_ Ox. et
      Put.
      314. _Adsiliunt frameis_, vel potius _phaleris_ corrig. N. Heins.
      qui _nudos frenis_ ab _infrenatis_ non differre putabat. Sed vid.
      not. _undique nudos Adsiliunt in equos infrenatosque manipli_,
      Benessa.

  Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis;                  315
  Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas;
  Aut illi dextros lunatis flexibus orbes,
  Aut illi lævos sinuant in cornua gyros:
  Texunt alterno glomerata volumina cursu,
  Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt.                      320

    315. Conf. VII, 644 seq. Virg. Æn. V, 583 sq.; XI, 618... 630.
    Luxurioso ornatu singula expressit poeta, et respexisse videtur
    locum Polyb. III, 72, ubi tradit, τοὺς Νομάδας ἀποχωρεῖν (Numidas
    terga vertere) μὲν εὐχερῶς καὶ σποράδην, ἐπικεῖσθαι δὲ (in hostem
    inruere) πάλιν ἐκ μεταβολῆς (fronte conversa) τολμηρῶς καὶ θρασέως·
    τὸ γὰρ τῆς Νομαδικῆς μάχης ἴδιόν ἐστι τοῦτο.
    --_in tergum referuntur habenis_, ut ap. Virg. Æn. XI, 623, h.e.
    tergum vertunt, seu dant, ut VII, 623; X, 17. Sic _in terga revolvi_
    et _redire_ dixit Stat. Th. IV, 460, et X, 194, quæ loca excitavit
    Drak. ad IX, 507; _in tergum recessit_ Virg. Æn. XI, 653.
    319, 320. Utrobique in cursu orbem faciunt, per orbem concurrunt; et
    eadem arte orbem resolvunt, h.e. refugiunt.

      316. _avehit_, non _advehit_, Col. et Ox.
      318. _Aut illi lævo sinuantes cornua gyro_, vel _Aut illi in lævos
      sinuatim cornua gyros Texunt_ suspic. N. Heins. frustra.
      320. _Atque eadem refuga_ Col. _Atque sedem refugam_ Ox. et Put.
      Pro vulgata _Ac cædem refugam_ stat Dausq.

  Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,
  Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi
  Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.

    321... 323. Drak. expressum putat locum Virg. Æn. XI, 623 sq., qui
    tamen nostro parum respondet. Paulo similior est Æn. II, 416 sq.,
    ubi vid. Heyne.


    Advolat aurato præfulgens murice ductor
  Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque.                   325
  Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem
  Extulit, et magno percussit lumine campos,
  Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit
  Vertere terga pudor: nec leti cura decori,
  Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus.                330

    324 sq. _aurato murice_, veste purpurea, cui fila auri intexta sunt,
    ut apud Stat. Theb. X, 60, _purpura mixto incenditur auro_; Lenz.
    Nihil sublimius et ad dignitatem Hannibalis adumbrandam aptius fingi
    potest hac ejus specie, qua instar Martis in aciem descendit,
    subitoque pavore Romanorum animos percellit. Δεῖμος, Φόβος, Ἔρις
    Martis comites ap. Homer. Iliad. δ, 440, ejusque filii et aurigæ
    Iliad. Ο, 119. Hesiod. Theog. v. 933, et Scut. Hercul. 195 et 463,
    quos exemplo Virg. Æn. XII, 335, poetæ variare solent: vid. Burm. ad
    Val. Fl. II, 204, et cf. inf. ad v. 438 sq.
    326. _Callaici tegminis_, clipei. Cf. II, 395 sq.
    [327.] _percussit_, vid. ad III, 436.
    330. _terræ optantur hiatus_, vulgare votum eorum, qui suæ saluti
    desperant. Drak. laudat Virg. Æn. XII, 883; Ovid. Her. VI, 144, et
    Fast. III, 609; Petron. c. 81; cf. Heyne ad Virg. Æ. IV, 24, et X,
    675.

  Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris,
  Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras
  Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat
  Desertas victrix valles, jamque ora reducto
  Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens                       335
  Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.

    331 sq. Præclara admodum comparatio, et v. 334 sq., eximia naturæ
    imitatio. Cf. Hom. Iliad. ο, 323 sq., ubi tamen vix tenuissimas
    lineas reperias. Forte ante oculos quoque habuit et variavit loca
    Virg. Æn. IX, 59 sq., et X, 723 seq.
    --_Caucasus_, notus Asiæ mons, pars Tauri ferisque frequens, unde τὸ
    _Caucasiis_ cum dilectu positum, ut apud Virg. Æn. IV, 367.
    334. _reducto_, diducto.
    335. _ut præsentia_, tanquam præsentia forent, _mandens Corpora_,
    pecora: venuste, ut passim ap. poetas. N. Heins. laudat Val. Fl. I,
    272; III, 589, ubi vid. Intpp.; VII, 197, 315, 466; Varium ap.
    Macrob. VI, 2; Lucan. V, 319; VII, 767; Petron. c. 123, ubi vid.
    Burm. Stat. Th. II, 133, 687; III, 569; V, 88; VI, 401. Claud. b.
    Gild. 351, et alios, quibus Drak. addit Virg. Æn. IX, 63 (ubi vid.
    VV. DD.); Sid. Apoll. XXIII, 334, et Gunther. Ligur. III, 124.

      333. _insano adsultu_ in mentem veniebat N. Heins.
      334. _Desertas_ Col. et R. 2, non improb. Dausq. qui tamen
      maluerit _Dejectas_, h.e. humiles et submissas. _Distectas_ Put.
      Vulgo _Disjectas_, prob. Barth. Adv. VI, 3; ubi interpretatur
      _disjectas_ cursu armentorum.
      335. _mandans_ Col. unde _mandens_ emend. Modius Nov. Lectt. Ep.
      88; quod cum Drak. et Lefeb. recepi. _mandet_ Ox. et Put. _mandat_
      editi tantum non omnes; _atque absentia mandit_ conj. N. Heins.
      Sed ex nostra lectione eundem sensum oriri monet Drak. vid. not.

  Non illum Metabus, non illum celsior Ufens
  Evasere tamen, quamvis hic alite planta,
  Hic ope cornipedis totis ferretur habenis.
  Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens                     340
  Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso
  Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit.
  Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque
  Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro
  Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando.                    345

    338. _alite planta_, πόδας ὠκὺς.
    341. _poplite cæso_, succiso, ut V, 347; X, 38, et aliis locis, quæ
    congessit Drak.
    344. _Fucinus_, lacus in Marsis (nunc _Lago di Celano_), quem Jul.
    Cæsar et Claudius in Tiberim emittere conabantur; vid. Ern. Excurs.
    ad Suet. Claud. c. 20.

      341. _cæso_, non _flexo_, Colon.
      343. _Sthenium_ Oxon. quod etiam conj. Dausq. et prob. N. Heins.
      coll. Virg. Æn. X, 388, ubi tamen olim _Sthenelum_ defenderat.
      _Sthenum_ Put. Vulgo _Stemium_.
      --_Larumque_ Col.
      344. _viridi_ ex. scriptis, R. 2, 3, aliisque edd. revocavit
      Lefeb. quem secutus sum, quia tanta auctoritate nititur, et
      commodum præbet sensum. Conf. V, 20. Vulgatum _vitreo antro_
      præferunt N. Heins. et Drak. coll. Ovid. Met. V, 48, et Stat.
      Silv. III, ii, 16, et arridere omnino potest. _Vitreus_, ut
      ὑάλινος, ὑαλόεις, viridis, color vitri antiqui et maris. Conf.
      Virg. Ge. IV, 350; Æ. VII, 759 (_vitrea Fucinus unda_); inf. VII,
      413; VIII, 191; Jani ad Hor. Od. I, xvii, 20; Heins. ad Ovid. Met.
      V, 48, et ad Claud. Fescenn. v. 75.

  Fit socius leti conjecta Massicus hasta,
  Vitiferi sacro generatus vertice montis,
  Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto
  Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri,
  Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas.                      350

    346. _Massicus_, mons Campaniæ, vini nobilioris ferax.
    [347.] _sacro_, vid. III, 501.
    348. _Liris_ fl. olim _Clanis_, seu _Glanis_, (Strab. V, p. 161,
    237; Plin. III, 5) nunc _Garigliano_ dictus: ex Apennino effusus,
    præter alia flumina prope Arpinum, ubi Ciceronis villa et patria
    erat, frigidum _Fibrenum_ recipit, (vid. VIII, 398) et Latium a
    Campania dirimit.
    --_fonte quieto_, etc. Conf. VIII, 396; Hor. Od. I, xxxi, 7; Cic.
    Leg. II, 1 et 3.
    350. _Perstringere ripas_, ut XVI, 478. Sic _stringere_ dixere Virg.
    Æn. VIII, 63, et Stat. Th. I, 39; _terere_ Claud. Cons. Olyb. 260,
    ubi vid Heins.; _radere_ Lucret. V, 257; Lucan. II, 425; VIII, 246;
    _lambere_ et _mordere_ Hor. Od. I, xxii, 7; xxxi, 8, ubi vid. Jani.
    Cf. ad I, 358; V, 24, 274; Heins. et Drak. ad XIII, 4, et Broukh. ad
    Tibull. IV, i, 142.
    --_tacitas_, κατ᾽ ἔννοιαν ad fluvium refer.

      350. _Præstringit_ conj. N. Heins. et Livin. Conf. ad I, 358, et
      IV, 119, in Var. Lect.

  Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori
  Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo,
  Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ
  Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.

    351. Poeta immemor esse videtur turpis fugæ a Romanis modo captæ,
    v. 328 sq. Lenz.
    352, 353. Drak. comparat V, 219; IX, 322 sq.; Virg. Æn. X, 361, ubi
    vid. Intpp. Ennii Fragm. pag. 303, ubi vid. Column. Ovid. Met. IX,
    44, 45, et al. Cf. et Clark. ad. Hom. Iliad. Ν, 130 sq.


    Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres                355
  Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce
  Xanthippo felix uteri inter bella crearat.
  Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ
  Nomen, et injectus Spartanis colla catenis
  Regulus, inflabant veteri præcordia fama.                        360

    355 sqq. Ejusmodi scenæ, quum varios ornatus admitterent, et
    misericordiæ admirationisque sensu animos movere possent, nullus
    fere poetarum Rom. exstitit, quin similibus carmen distingueret:
    geminos saltem fratres multi, ut Silius sup. II, 636 sq.; Virg. Æn.
    X, 390 sq.; Lucan. III, 603; Stat. Theb. VI, 340; IX, 292 sq., et
    Ovid. Metam. V, 107, produxerunt. Ern. Hanc vero pugnam trigeminorum
    Noster adumbravit fere ad certamen Horatiorum et Curiatiorum, ex
    Liv. I, 24 sq., notum.
    355. _Tergemini fratres_, ut _gemini f._ XVI, 534, ubi Drak.
    adposuit verba Quint. Inst. Or. IX, 4; _fratres addere non est
    necesse_.
    357. _felix uteri_, εὔτεκνος, fecunda, D. Heins. Sic _felix arbor_
    est frugifera, et _infelix_ sterilis, ut, monente Drak. apud Liv. V,
    24, et Apul. Apolog. p. 288, ed. Elm. Conf. V, 465, et Heyne ad
    Virg. Ge. I, 154, 345; II, 81.
    --_Barce_, Sychæi nutrix ap. Virg. Æn. IV, 632, h.l. _Sidonia_,
    Carthaginiensis, uxor _Ledæi_, Spartani, _Xanthippi_. Cf. II, 434;
    VI, 303 sq., 680 sq.
    358. _Res Graiæ_, h.e. a Spartanis gestæ, duce Xanthippo, Pœnorum
    socio, qui Regulum vivum cepit.
    --_Amyclæ_, Xanthippi patria.

      355. _sacra prælia_ Col. prob. Lef. ut sint _detestanda_, propter
      Regulum, quem corum pater captivum Pœnis tradiderit; _sata p._
      conj. N. Heins. ut _serere bellum_. Male!
      358. _Graias_ Col. _Amyclæ_ idem. Vulgo _Amycle_, ut _Mycene_ et
      alia, græce.
      359. _insertus colla c._ conj. Burm. qui tamen vulgatum quoque a
      Græcorum usu loquendi non abhorrere recte monuit.
      360. _inflabat_ Colon. et quædam edd.

  Marte probare genus, factisque Lacona parentem
  Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes
  Taygeta, et tandem bellis innare subactis
  Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.

    362. Cupiebant, finito bello in patriam suam redire: quod his vss.
    et v. 365, variis modis exprimitur.
    363. _Taygetus_ mons, a mari per totam Laconicam procurrens,
    notusque propter Orgia Bacchi et venationes. Ad ejus radices sita
    est Sparta, quam adluit Eurotas amnis, nobilitatus certaminibus et
    exercitat ad eum habitis. Cf. ad VI, 311 sq.; Cic. Tusc. V, 34;
    Propr. III, xiv, 15 sq., et Meurs. Miscell. Lacon. II, 9.
    --_Taygetus_ sc. mons, Ταΰγετος Straboni et aliis τὸ Ταΰγετον ὄρος
    dicitur, unde _Taygeta_ sc. juga, τὰ Ταΰγετα ὄρη; vid. Burm. ad Val.
    Fl. II, 359, et Intp. ad Virg. Ge. I, 103. Sic τὰ Δίνδυμα, Παγγαῖα,
    Ῥίπαια, Κεραύνια, Κύβελα, _Dindyma_, _Pangæa_, _Rhipæa_, _Ceraunia_,
    _Mænala_, _Gargara_, _Ismara_, etc.
    --_bellis subactis_, forte confectis, finitis, fere ut _exercere_ et
    _fatigare diem_, etc., de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 94, et
    XI, 808. Proprie homines dicuntur _subacti atque durati bellis_,
    v.c. Liv. XLII, 52, metaphora a farina et luto, vel a terra, quæ
    crebro aratur et colitur, petita, quæ ad ingenium quoque, usu sæpe
    exercitatum et excultum, transfertur.

      363. _Taygetæ_ Put. _bellis juvat ire_ Put. Tell. et priscæ edd.
      unde recepit Lefeb. Sed τὸ _innare_ exquisitius est, judice etiam
      Drak. _subacti_ (sc. _Ardebant_) forte legendum, vid. not.
      364. _Eurotan_, non _Eurotam_, scripti.

  Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt                  365
  Ausonii, totidem numero; quos miserat altis
  Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis,
  Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra
  Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.

    365. _fratres Ausonii_, alii tergemini ex Romanis.
    --Versus 367 et 369, cum nomine _Virbii_, v. 380, desumti e loco
    classico de _Aricia_ Virg. Æn. VII, 762 sq., ubi vid. Heyne in notis
    et Exc. VIII; conf. etiam Heins. ad Ovid. Met. XIV, 331.
    367. _Aricia_, nunc est _Nemi_, vicus a nemore Dianæ sic dictus; in
    quo nemore erat fons _Egeriæ_; Liv. I, 21, Ovid. Met. XV, 487 sq.,
    547 sq.
    --_inmitis_ ob cultum Scythicæ, vel Tauricæ Dianæ, cui homines
    mactabantur. Cf. VIII, 362; et Ovidius ex Ponto III, 2, 71.
    369. _lacus_ Triviæ ante Aricinum nemus et lucum Dianæ, τὸ
    Ἀρτεμίσιον, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 516, Strab. V, p. 165 et
    239 (366, ed. Alm.), VV. DD. ad Horat. A. P. 16; Ovid. Fast. III,
    263 sq.; Suet. Jul. 46; Plin. XXXV, 7; Casaub. ad Pers. Sat. VI,
    p. 501; Salmas. Exerc. Plin. p. 48.

      365. _Spartam remeare_ maluerit N. Heins. _negarunt_, non
      _negabant_, Col.
      369. _Cloto_ edidere multi, etiam Cell. et Drak. Sed est Κλωθὼ.

  Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ,                    370
  Eumachus et Critias, et lætus nomine patris
  Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones
  Inter se furibunda movent, et murmure anhelo
  Squalentes campos et longa mapalia complent:
  Omnis in occultas rupes atque avia pernix                        375
  Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso,
  Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos;
  Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento
  Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus.

    370. _inpacti_, inpulsi, acti, ut ap. Virg. Æn. V, 805; Tac. Hist.
    II, 41; III, 22; Lucan. VI, 406. Cf. Ind.
    372. _junxere gradus_ gradibus, congressi sunt; cf. Ill. Harles. ad
    Val. Fl. I, 198.
    372 sqq. Eximia comparatio, quam Silius, leonibus in taurorum locum
    substitutis, ni fallor, Virg. Æn. XII, 715 sq., sublegit. Nam locum
    Homeri, quem Dausq. et Cell. comparant, Iliad. π, 756 sqq., ubi
    leones, fame compulsi, de cerva occisa pugnant, poeta expressit
    potius inf. v. 563 sq. ubi nemo id observavit. Feras non nisi in
    diversa genera sævire, contendunt Horat. Epod. VII, 11, 12 (ubi vid.
    Bentl.); Juvenal. XV, 159 sq.; Plin. VII, 1, et alii. Sed cf. VV.
    DD. ad hh. ll. et Scaliger. Exercit. 240, adversus Cardanum p. 737.
    374. _Squalentes campos_ vid. ad I, 211.
    --_longa mapalia_ ut III, 422.
    376. _profuso ubere_, quod lacte manat et abundat.
    378. _dira fremunt_, ut δεινὸν pro δεινῶς, vide App. et ad lib. I,
    398; Clark. not. ad Homerum Iliad. β, 269, et viros doctos ad
    Virgil. Æneid. lib. IX, v. 791.
    379. _artus pugnant_, membra moventur ac resistunt.

      371. _Critias_, nomen græcum, quod ex scriptis et priscis edd.
      restituit N. Heins. In vulgatis libris _Clitias_ et _Clytias_.
      376. _profundo_ R. 3, prob. Lefeb. qui græcum βαθύκολπος ei
      respondere putat.
      378. _perfectaque_ Col. unde _præsectaque_ conj. N. Heins.
      379. _feri_ scripti cum R. 3, et Med. quod prob. N. Heins. et
      recepit Lef. cui substant. esse videtur; _ferri_ Put.

  Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer,                    380
  Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis.
  Subsidens paulum perfossa proruit alvo
  Albanum Critias (ast illi cuncta repente
  Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu);
  Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat                       385
  Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis
  Adnexam parmæ decidit vulnere lævam,
  Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu
  Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.

    381. _paribus in armis_, vid. ad II, 132.
    382. _Subsidens_, ὑφιζάνων, _proruit_, prosternit.
    386. _tegimen_, clipeum.
    387. _lævam Adnexam parmæ_, loro, seu ansæ, ὀχάνῳ, τελαμώνι,
    insertam. Nam veteres scutum ex sinistro humero suspendebant, et
    dextra hostem adoriebantur; unde ἐπ᾽ ἀσπίδα et ἐπὶ δόρυ, ad
    sinistram et dextram, se convertere dicebantur; cf. V, 319; Hom. Il.
    π, 106; Virg. Æn. II, 671; XI, 693; Ælian. V. H. XI, 9.
    --_vulnere_, ictu, ut ap. Virg. Æ. V, 433.
    388. In ipso nisu, dum niteretur parmam reddere, decisa est, Schmid.
    Imo h.l. sententia, luxuriose expressa, hæc est: manus amputata in
    nisu, quo lorum clipei tenebat, firmiter huic adhæsit, nec illud
    reddidit, non missum fecit.

      388. _prensa est_ recte, opinor, emend. N. Heins.

  Ultima restabat fusis jam palma duobus                           390
  Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus
  Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,
  Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ.
  Inde alterna viris transegit pectora mucro,
  Inque vicem erepta posuerunt prælia vita.                        395

    390. _fusis_, vid. ad II, 113.
    --_palma_, ut XVI, 504, 573, et ap. Virg. Æn. V, 339, vid. ad I,
    479.
    391. _huic_, hujus manu.
    --_trepidos ducere gressus_, timide et lento gressu fugere, ne tres
    victores simul inpetum facerent, ut _ducere lympham_ pro lente
    fluere sup. v. 87.
    394, 395. Critias et Virbius se invicem jugulant. Apud Liv. loc. l.
    unus Horatiorum, Curiatiis cæsis, superior discedit.

      391. _stimulanti_ in scriptis; _adducere_ malebat N. Heins. h.l.
      et X, 18, h.e. contrahere, ut _a. cutem_ dixit Ovid. Met. III,
      597; _a. artus_ Virg. Ge. III, 483, et _colligere gradum_ poeta
      noster VII, 695.
      393. _Ut tandem_ præstiterit, judice N. Heins.

  Felices leti, pietas quos addidit umbris!
  Optabunt similes venientia secula fratres,
  Æternumque decus memori celebrabitur ævo;
  Si modo ferre diem, serosque videre nepotes
  Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo.                 400

    396 sqq. Cf. Virg. Æn. IX, 446 sq., et sup. ad II, 696. Sed h.l. vix
    est, quod ad mentem miseratione adficiendam valeat.
    --_pietas_ in patriam.
    399, 400. Silius et Maro modestius, quam Horat. Od. III, ult. et
    Ovid. Met. XV, 871, de carminum suorum vita præsumsere, Drak.
    --_ferre diem_, ut _ferre annos_ dixit Ovid. ex Ponto IV, viii, 51,
    et _ferre vetustatem_, id. Trist. V, ix, 8, de scriptis, ut Cic.
    Amic. 19, de vino.

      396. _allicit_ Put. R. 3; Parm. Med. unde _adjicit_ emend.
      N. Heins. dissent. Drak.
      398. _Æternumque_, non _Extremumque_, scripti et R. 2.
      399. _serosque_ est ex emend. Dausq. N. Heins. et al. _vestrosque_
      Parm. In reliquis libris, tam scriptis quam editis, legitur
      _miserosque_, vulgari permutat.; _in serosque venire_ conj. Barth.
      Adv. VI, 3; coll. II, 511; VI, 711; XII, 312; Add. inpr. Val. Fl.
      VIII, 398. Sed nostra lectio præferenda, judice etiam N. Heins.


    At consul toto palantes æquore turmas
  Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis?
  Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi
  Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem;
  Post me state, viri, et pulsa formidine tantum                   405
  Adspicite! has dextras capti genuere parentes.

    403. _vos_ ἐναργῶς pro, animum et virtutem vestram; cf. Claud. Cons.
    Mall. Theod. 196; Stat. Th. II, 417, et Silv. I, ii, 168; Sen.
    Thyest. 53, et 242, ubi vid. Gronov.
    404. Si nimis timetis in prima acie pugnare. Cf. Virg. Æn. V, 429.
    406. _Adspicite_, vid. ad II, 230, in V.L.  [“II, 230” recte 231]
    --_dextras_, viros.
    --_capti_ primo bello Punico. Detrahit hostibus, ut magis impellat
    suos. Mars.

      402. Pro _dum_ in antt. libris reperitur _quam_, _qutū_, _quum_,
      teste Lefeb. qui propterea _quam_, h.e. quantum, reposuit.
      406. In vulgatis libris _Adspicite has dextras. Capti g. parentes
      Quos fugitis_ legitur. _Adspicite hanc dextram_ corrig. N. Heins.
      qui tamen malebat _Adspicite; has dextras c. g. p. Quas fugitis_.
      Idem non improb. τὸ _Quo_, quod ex ed. Parm. recepi cum Drak.
      _Qua_ scripti cum R. 3, et ed. Lefeb.

  Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus?
  Ipsam turrigero portantem vertice muros
  Credite submissas Romam nunc tendere palmas.
  Natorum passim raptus, cædemque parentum,                        410
  Vestalesque focos exstingui sanguine cerno.
  Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro
  Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces,
  Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma,
  Et latum objectat pectus, strictumque minatur                    415
  Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.

    408. Imitat. Lucan. I, 186 seq.
    409. _submissas palmas_, vid. ad I, 673. Sed huic rei ornata Romæ
    descriptio parum apta. Lucan. longe præstat, VII, 369. _Ed._
    410, 411. Romæ jam captæ imago ante oculos mihi obversatur. In copia
    et ornatu totius orationis summa vis et brevitas, ad animum
    percellendum aptissima.
    411. _sanguine_, cæde sacerdotum. Cf. simil. loc. Ovid. Met. XV,
    778. Graviter vero et præclare, ad augendam rei atrocitatem,
    Vestalium potius, quam aliarum virginum, mentio fit.

      409. _summissas_ omnino scribendum monet Lefeb. qui tamen sup. I,
      673; rectius _submissi_ edidit.
      410. _Natarum_, h.e. virginum, _raptus_ malebat Burm. Sed virginum
      potius in seq. vs. mentio fit, ut h.l. juvenum, qui in servitutem,
      vel ad mortem rapiuntur.


    Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,
  Consulis egregii movere pericula mentem.
  Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur:
  «Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis,                    420
  Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ
  Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum.
  Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno
  Consulis exitio, tota quam strage cadentum.

    417. Legentium sensus splendido commento et conversione ad Scipionem
    Africanum inclinatur, cujus primum virtutis documentum poeta
    præclare exornavit, ut Q. Fabii inf. VII, 710 sqq.; cf. Liv. XXI,
    46.
    419. _patrio ore_, quia Mars Jovis filius est, non, quod Dausq.
    putabat, quia Jupiter vulgo creditus Scipionis Africani pater, ut
    hac oratione filii honori consuleret; Drak.
    422. Cf. Virg. Æ. III, 629.
    423. _Siste_, reprime conatus Hannibalis, ut XII, 699.
    --_plus_ commodi _petit_, consequi studet et sperat; vel ad majora
    tendit et adspirat, si unum Scipionem occidere, quam si totum
    exercitum delere conatur.

      422. _oblitumve_ rectius videbatur N. Heins. Ego potius post
      _cædum_ semper putavi distinguendum esse, in quo Lefeb. nunc mecum
      consentire video. Vulgo ne comma quidem post _cædum_ ponitur. Sed
      _oblitus sui_ est Consul, dum nimio pugnæ ardore summo mortis
      periculo se committit.

  Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ                       425
  Jam credit puer, atque annos transcendere factis
  Molitur, longumque putat pubescere bello;
  Te duce primitias pugnæ, te magna magistro
  Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»

    426. _annos transcendere factis_, ut ap. Stat. Silv. V, i, 12 seq.;
    Cic. Phil. XIV, 10; Sen. Ben. III, 33; Drak.
    428. Imitat. Virg. Æn. VIII, 515 seq., ubi vid. Heyne.
    429. _primum_ (κατὰ) _hoc vincat_, hæc prima sit ejus victoria.
    Singula prorsus divina, sententiarum verborumque gravitate!


    Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus                    430
  Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri
  Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum
  Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum
  Sudatum thoraca capit, quassatque per auras
  Titanum bello satiatam sanguinis hastam,                         435
  Atque inplet curru campos: exercitus una
  Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti
  Innumeræ facies, frenisque operata regendis
  Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.

    430. Mars non respondet, sed extemplo mandata exsequitur; vid. ad
    II, 543, et de _curru Martis_ ad I, 434.
    431. _Odrysia tellus_, Thracia, Martis sedes (vid. ad I, 433), cujus
    potentiores olim populi post Edonas fuere Bessi et Odrysæ.
    --_fulminis atri_, terribilis, ut _atra formido_, _tigris_, _acies_,
    _ira_, _vipera_, etc., ap. Lucret. VI, 253; Virg. Ge. IV, 407, et
    Æn. VII, 525; Val. Fl. II, 205; Hor. Od. III, iv, 17; cf. ad III,
    211, et V, 165.
    432 sq. De armis et insignibus Martis in numis, vid. Spanh. ad
    Callim. in Del. v. 64 et 136.
    433. _Haud facilem_, non facile gestandum, propter pondus. Præclare
    ad vim et robur Martis declarandum. _Facilis_, ut _habilis_ v.c.
    ensis VIII, 374: εὐμεταχείριστος, qui facile regi, tractari, fingi
    potest, ut _coma_ VIII, 559, _cera_, _lutum_, etc. De utraque voce,
    vid. Heyne ad Tibull. I, i, 40; ix, 7, et ad Virg. Æn. I, 318; IX,
    365; XI, 555; XII, 431.
    --_Cyclopibus_ et Vulcano opera præclaræ artis, ἡφαιστότευκτα, ea in
    primis, quibus Dii utuntur, tribui, nota res est.
    434. _Sudatum_, multo sudore h.e. labore confectum, elaboratum,
    Drak. citat III, 92, 531; Liv. V, 5; Stat. Th. V, 189 (ubi vid.
    Barth.), et Jac. Gothofr. ad l. 7, Cod. Theod. de lustr. collat.
    --_quassat hastam_, cf. ad I, 434.
    435. _Titanes_, h.l. ut passim confusi videntur cum Gigantibus, in
    quorum pugna cum Diis præcipuæ Martis fuere partes; vid. Claud.
    Gigant. v. 75 sq.
    --_satiatam sanguinis_, sanguine; vid. ad V, 274.
    436. _implet campos curru_, h.e. strepitu currus, ut mox v. 444. Nam
    βρισάρματος Ἄρης κεκληγὼς ἐπόρουσεν ut utar verbis Hesiodi Scut. H.
    441, vel Homeri μέγα δ᾽ ἔβραχε φήγινος ἄξων Βριθοσύνῃ· δεινὸν γὰρ
    ἄγεν θεὸν, Iliad. Ε, 838.
    --Silius duo Maronis loca ante oculos habuit, Æn. VIII, 700 sq., et
    XII, 331 sqq.
    [437.] _Furor_, _Ira_, ac _Pavor_, ap. Stat. Th. III, 424, et
    _Bellona_, _Pavor_ atque _Formido_, ap. Claud. in Rufin. I, 344 sq.
    Martis sunt comites et aurigæ. Cf. ad v. 324. et _Bellona_ Hom.
    Iliad. Ε, 333, al. et inf. V, 220 sq.
    438. _operata_, vid. ad II, 674.
    [439.] _atro flagello_, sanguineo, quale ei tribuit Virg. Æn. VIII,
    703 (ubi vid. Cerda), et Lucan. VII, 568; cf. Broukh. ad Tibull.
    I, vi, 46; Heins. ad Ovid. Ibin, v. 159, et Burm. ad Val. Fl. VIII,
    20. Hastam ei pro stimulo dat Statius, Thebaid. lib. VII, vers. 73.

      433. Vulgata lectio _illi_ ex errore typogr. in Marsi ed. orta.
      436. _implet cursu_, h.e. emetitur, ed. Parm. quod recepit Drak.
      prob. N. Heins. quia _currus_ v. 430, præcessit. Sed tam levem ob
      causam nil mutandum.

  Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo,                        440
  Nigrantesque globos et turbida nubila torquens
  Involvit terras: quatitur Saturnia sedes
  Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit,
  Audito curru, fontique relabitur amnis.

    440 sqq. Numinis adventum, seu ἐπιφάνειαν et descensum in terram
    tempestate motuque inprimis terræ indicari, olim omnium fere
    populorum opinio fuit, iisque tam familiaris, ut ne a vulgari quidem
    prosæ orationis usu abhorreret, quod vel ex Act. Apost. XVI, 25,
    intelligitur; cf. Virg. Æn. III, 90 sq.; VI, 255 sq.; Apollon. II,
    681; Sophocl. Œd. Col. v. 95; Callim. H. in Apoll. 2 et 7, ubi vid.
    Spanh. Petron. c. 124, ubi vid. Intpp. Eodem spectant permulta
    sacrorum poetarum loca et imagines, quæ vulgo male ubivis a descensu
    Dei in montem Sinam et augusta illa latæ legis scena Exod. XIX,
    arcessuntur, unde et totam hanc ideam a gentilibus petitam esse,
    parum probabilis est conjectura; Drak. Ceterum Martis _currum_ non
    minus fere exornavit poeta, quam Miltonus currum tonantem, a Deo
    post rem ab angelis male gestam filio suo concessum, qui eo vectus
    summum repente hostibus terrorem incutit eorumque agmen prosternit.
    Forte et Martem h.l. κεραυνοβόλον finxit, ut Virg. Æn. I, 42,
    Minervam.
    442... 444. Summa δεινοτης et majestas in his vss. ut in toto loco a
    v. 430. Cf. magnifica loca Hom. Iliad. α, 530; θ, 199, 443; ξ, 285,
    inpr. ν, 18 sq. Hesiod. Scut. H. 437 sq. et Theog. 841 sq., inf.
    VII, 458 sq.; IX, 300; Virg. Æn. XII, 334; Miltonus: _under his
    burning wheels The stedfast Empyrean shook throughout, All but the
    throne itself of God_, etc.
    443, 444. Præclare terror etiam _amni_ (_Ticino_) tribuitur, isque
    strepitum currus _audire_ fingitur; vid. ad I, 49; III, 463; et cf.
    Virg. Æn. XI, 405.

      440. _incenso_ volebat Burm.


    Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes                      445
  Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat,
  Armorum spolium, et rorantia consulis ora.
  Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri
  Mole retorquebat crudescens cædibus hastas.
  Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore                        450
  Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem
  Artato, Garamas jaculis propioribus instat,
  Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.

    445. Scipionem cinxerant Pœni.
    447. _rorantia_ sanguine, roris instar guttatim destillante, ut ap.
    Virg. Æn. VIII, 645, et XI, 8; et inf. VII, 181, 324; X, 263.
    448. _acri mole_, vi, vel multitudine, vel etiam magnitudine, vid.
    Ind. et Gronov. Obss. I, 21.
    449. _crudescens_, crudior, h. crudelior, sævior factus,
    exacerbatus, ut XI, 89, et contra _molliri_, vel _mitescere_. Cf.
    Virg. Æn. VII, 788; XI, 833, et vid. sup. ad I, 405 et 432.
    451. _cecidere jubæ_, crista galeæ, vel galea ipsa capite delapsa,
    aut ab hoste dejecta est; Lenz, qui tamen id h.l. languere
    existimat, et ingeniose conj. _cecinere_ tubæ, ut Numidæ signo dato
    Scipionem undique jaculis petierint.
    --_gyroque per orbem Artato_, vid. Heyne ad Tibull. IV, i, 94.

      453. _trajectum_ Col. non improb. N. Heins. quem vid. ad Virg. Æn.
      X, 587. Hoc in contextum recepi cum Lefeb., qui vulgatum lect.
      _conjectum_ sine sensu, et mentem poetæ hanc esse putat: librat
      ferrum, quod trajicit sua cuspide.


    Hic puer ut patrio defixum corpore telum
  Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem                     455
  Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.
  Bis conatus erat præcurrere fata parentis,
  Conversa in semet dextra: bis transtulit iras
  In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes
  Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat.                     460

    454 seq. Similis locus Maronis de Lausi in Mezentium patrem pietate,
    Æn. X, 789 sq. Conf. etiam Æn. lib. X, 680, 686. Ipsa historia satis
    nota vel ex Liv. lib. XXI, 46; Flor. II, 6; Senec. de Ben. III, 33;
    et Polyb. X, 3, pag. 804, edition. Gronovii, ubi decimo septimo
    ætatis anno Scipio Africanus patrem servasse dicitur. Nam _puer_
    vers. 130 et 460; est juvenis; vid. ad III, 608.
    456. _gemitum rupit_ vid. ad I, 95.
    457. _Bis... bis_, ut ap. Virg. Æn. VI, 32. Alias _ter... ter_ ut
    VIII, 156; Æn. IV, 690; Τρὶς μὲν ἐπειρήθη, τρὶς δ᾽ ἔσχετο Apollon.
    III, 654.

  Continuo cessere globi, latusque repente
  Adparet campo limes: metit agmina tectus
  Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum
  Corporaque auctorem teli, multasque paternos
  Ante oculos animas, optata piacula, mactat.                    465

    461. _Latus limes_ sumtus e Virg; Æn. IX, 323, et X, 513; ubi vid.
    Heyne. Conf. inf. IX, 379, 610, et ad V, 269.
    462. _metit_ ut v. 213.
    463. _Cælesti_, Martis.
    464. _auctorem teli_, qui patrem vulneraverat; _piacula_, in
    ultionem patris vulnerati. Ern.

      464. Ita scripti cum Parm. et Med. nec est, quod _fertur super
      ipsa jacentum Corpora_ cum Livineio substituamus; _Corpora
      auctorem_ in ed. Marsi errore typogr. unde _Corpora et auctorem_
      emend. Martin. Herbip. quem reliqui editt. secuti sunt: quod jam
      monuit Drak.

  Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta,
  Innixum cervice ferens humeroque parentem,
  Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ
  Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis
  Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas                      470
  Belligeris fecit miranda silentia campis.
  Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces
  Exscindes, inquit, Tyriosque ad fœdera coges.

    466. Nemo facile erit, cujus animus dulcedine hujus loci non
    tangatur, eaque pietate percutiatur, qua h.l. et hostes percussos
    videmus. Poetæ autem animo et oculis obversabatur Lausus ap. Virg.
    Æn. X, 800, et Æneas Æn. II, 721 sq. quem similiter a Græcis,
    pietate ejus obstupefactis, incolumem esse dimissum memorant,
    a Drak. laudati, Auctor de Orig. Gent. Rom. c. 9, et poeta in
    Anthol. Gr. I, 87, Epigr. 2; Cf. IX, 432; Lycocophr. 1264 seq. et
    Sophocl. ap. Dionys. Hal. I, 48.
    467. _Emicat_, ex acie profugit. Conf. ad II, 238.
    471. _Belligeris campis_, passive, in quibus bellum geritur.
    472. seq. Ingeniose usus est loco Virg. Æn. IX, 638 sq. ubi Apollo
    minus opportune, quam h.l. Mars, juvenem laudat et adhortatur.

      467. _Innisum_ scripsit Lef. Vid. ad II, 123; _Innexum_ quædam
      exemplaria, teste Dausq.

  Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo
  Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra,               475
  Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt:
  Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors
  Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit,
  Et fessas acies castris clausere tenebræ.

    474. _tanta lux_, tam felix dies, qui tantæ tibi laudi esse possit,
    quam hic, quo patrem servasti.
    --_longo in ævo_; non constat, quonam ætatis anno mortuus sit Scipio
    Afric. v. Liv. XXXVIII, 56, et XXXIX, 52; anno LVI putabat Vellei.
    II, 4.
    475. _macte_, vid. Heyne ad Virg. Æ. IX, 641, et Burm. ad Val. Fl.
    VI, 547. Repetitio vocis adfectui egregie convenit.
    --_indole sacra, Vera Jovis proles_; nam Scipio Afric. ex Jove, in
    anguem mutato, et Pomponia natus vulgo credebatur; quam divinæ
    originis famam, quum tantus vir esset, consequebatur, et ipse,
    Alexandri exemplo, augebat. Cf. XV, 187; VII, 148; et inpr. XIII,
    615 sq. 642 sq. Liv. XXVI, 19; Gell. VII, 1; Plut. vit. Scip. et
    Plin. VII, 9; XXVI, 43.
    476. _majora_, virtutis documenta; _meliora dari nequeunt_,
    insignius generosæ indolis pietatisque exemplum a te edi, vel ejus
    declarandæ optatior occasio et facultas tibi dari non potest.

      474. _longe_ Put. quod non spernendum putat Lefeb.


    Condebat noctem devexo Cynthia curru,                          480
  Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo
  Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.
  At consul tristis, campos Pœnisque secundam
  Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.

    480. _Condebat noctem_, finiebat, _Cynthia_ h.e. Luna, _curru
    devexo_, cursu declivi, nocte jam exacta.
    481. _adflata rotis_, equis, et _roseæ flammæ_ vid. ad I, 578.
    --_Fraternis_ conf. VIII, 175; Virg. Ge. I, 396.
    483. _campos... metuens_, quia Pœnus equitatu melior erat, Drak.
    Conf. Liv. XXI, 47, pr. et 48; Polyb. III, 66, pr. et 67, extr.

      480. _cornu_ Parm. non improb. N. Heins.
      484. _evadens_, vel _vitans_, vel _evitans_, vel denique _campo P.
      secunda Planitie cedens_ frustra tentabat N. Heins.

  Jamque dies rapti cursu navoque labore,                          485
  Et medio abruptus fluitabat in amne solutis
  Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen,
  Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.

    485. A Scipione «castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est,
    ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, copias
    trajiceret... Hannibal transire non potuit pontem, ut extrema
    resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente», Liv. et Polyb.
    ll. cc.
    --_dies rapti_, quibus raptim iter fecerant. Conf. ad I, 569.
    488. _Eridani rapidas undas_ Conf. Virg. Ge. I, 481 sq.

      485. _raptus_, ut intercursantes acies diem sibi non senserint
      eripi, vel _actus_ conj. Dausq. Utrumque ab h.l. alienum;
      _vanoque_ Col. Put. R. 3; Parm. Med. unde _navo_ emend. N. Heins.
      quod cum Drak. et Lefeb. recipere non dubitavi; vid. ad I, 549.
      Vulgo _varioque_.
      487. _prævexerat_ Put. unde _travexerat_ suspic. N. Heins. prob.
      Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. XXXII, 6. Sic mox v. 492;
      _travehat_ in scriptis, _tramitto_ sup. v. 347; inf. VII, 383;
      VIII, 552; XII, 460.

  Dumque vada et molles aditus, per devia flexo
  Circuitu petit, et stagni languentia quærit,                     490
  Interdum rapta vicinis saltibus alno
  Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.

    489. _aditus molles_, vada, transitus faciles, ut _clemens clivus_
    I, 274; Drak. qui laudat Ovid. Fast. III, 13; Claud. in Rufin. II,
    102, et in Apono v. 12. Conf. Burm. ad. Val. Fl. VI, 239.
    490. _Circuitu_ vid. Liv. l.c.
    491. _Interdum_, interim, interea, ut contra hæc pro _interdum_
    ponuntur; Drak. ad VI, 30, et VII, 395.

  Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat
  Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,
  Gracchorum proles, consul: gens inclita magno                    495
  Atque animosa viro, multusque in imagine claris
  Præfulgebat avus titulis bellique domique.

    493 seq. Cf. Liv. XXI, 51, et Polyb. III, 68.
    494. _Peloro_ pro tota Sicilia, cujus res composuerat: nam proprie a
    Lilybæo promontorio Ariminum venerat, si Livio et Polyb. fides
    habenda.
    495. _Gracchus_ cognomen Semproniorum, _inclitæ gentis_, ex qua orti
    quatuor Consules, b. Punico II clari, Ti. Sempronii Longi, pater,
    A.U. 536 (de quo h.l. agitur), et filius, A.U. 559; P. Sempr.
    Tuditanus A.U., 549, et Ti. Sempr. Gracchus A.U. 538; cujus
    pronepotes fuere fratres nobilissimi, Caius et Tiberius Gracchi, qui
    propter leges nimium populares perierunt.
    496. _multus avus_, multi majores.
    497. _titulis_ magistratuum, triumphorum, rerumque gestarum, quibus
    imagines ornabantur.

      495. _Graccorum_ scribendum videbatur N. Heins. quia numi jubent.
      Sed adspiratio usu recepta; vid. quos Drak. citavit, Cic. Orat. c.
      48; Quintil. Instit. Orat. I, 5, et Charis. Instit. Gramm. I, p.m.
      78.


    Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris,
  Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,
  Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi                  500
  Jam superest consul? quænam altera restat in armis
  Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum
  Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum
  Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,
  At tu, donata tela inter Martia luce,                            505
  Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque
  Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi
  Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.

    499. _prospera rerum_, ut _subita_, vel _fortuita belli_ et similia.
    Conf. Heins. ad Claud. b. Gild. v. 103.
    500. _Quis tertius Urbi_, etc. bene comparant Liv. XXI, 53, et 57,
    etsi neutro loco Hannibal loquitur.
    501. _quænam altera Sicania_, unde Consul cum exercitu revocari
    possit?
    502. _Dauni nepotum_, Romanorum; vid. ad I, 291.
    505. Acerba orationis conversio ad Scipionem.
    506. _Infelix animæ_, qui vitam tuam filii, non tuæ virtuti debes.
    --_sic, sic_ δεινῶς, ut IX, 25; et XVI, 125.
    508. _Obpetere_ ut ap. Virg. Æ. I, 96; ubi v. Heyne.
    --_in bello_, quod virum fortem decet. Conf. ad II, 705.
    --_fata vocabunt_ te, h.e. tibi moriendum est, ut _vocat lux ultima
    victos_ ap. Virg. Æn. II, 668. Cf. inf. X, 523. Sic _bella_, _ira_,
    _præda vocant_, monente Drak. ad X, 112; in quibus tamen loquendi
    modis verbo _vocare_ invitandi potius notio inest, ut in his,
    _venti_ et _fluctus vocant vela_, καιρὸς καλεῖ πλοῦν, Sophocl.
    Philoct. 472.

  Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:
  Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis                       510
  Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.

    510. Conf. Liv. XXI, 54, et Polyb. III, 71, extr. Poeta omittit
    pugnam equestrem, in qua Sempronius superior fuerat, et hinc
    ferocior factus. Liv. XXI, 52, 53; Polyb. III, 69, 70.
    --_Massylum_; vid. ad I, 101.
    511. _Castra_ Romana.
    --_datis_, missis.

      511. _allicit_ quidam libri. Male!


    Nec Latius vallo miles debere salutem
  Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.
  Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto
  Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes               515
  Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget
  Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno
  Respectans clamore vocat, quaque obvia densos
  Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.

    512 sqq. Cf. omnino Liv. XXI, 53 et 55.
    515. _comantes cristæ_, ut XVI, 167.
    --_galea comans_, κόρυς, seu κυνέη ἵππουρις, ἱπποκόμος, ἱπποχαίτης,
    ἱπποδάσεια.
    517. _sagulum Sanguineum_, paludamentum purpureum, vestis
    imperatoria, _insigne velamen_ v. 536; _fulgens_ XVII, 529; _rubens_
    IX, 420; ubi tamen sagum, vestem militarem, intelligit Drak. et cum
    Gronov. ad Liv. XLI, 10; contra Lips. Mil. Rom. II, 12; et Abraham.
    ad Cic. Or. in Pis. p. 780; contendit, lictores, magistratuum ad
    bella proficiscentium comites, non in paludamentis, sed in sagis
    fuisse. Enim vero _paludatos lictores_ Liv. XLV, 39, et _milites_
    Sidon. Ep. V, 7, dixit: Αὐτοῦ δ᾽ ἠγοῦνται τοῦ στρατηγοῦ ῥαβδοῦχοι
    φοινικοῦς χιτῶνας ἐνδεδυκότες, Appian. de reb. Pun. c. 66; Conf.
    Liv. I, 26 (ubi paludamenti Curiatiorum mentio fit); Plin. IX, 36;
    Varr. L. L. VI, 3
    519. _rumpens iter_ vid. ad I, 54.

      514. _cuneisque prior_ conj. N. Heins.
      515. _Gracchis_, h.e. a G., non _Gracchus_, scripti.
      516. Vulgo _Cassidis auricomæ_, ingrata verborum repetitione;
      _aurivomæ_ corrig. D. Heins. sup. ad v. 156. Sed rectius _Auruncæ_
      Col. Put. R. 2, h.e. _Ausoniæ_, nisi forte ipsa hæc vox reponenda.
      Sic _cassis Sidonia_ XVI, 452; _c. Ætola_ ap. Stat. Th. VIII, 704;
      cf. ad VII, 295; XIV, 536; Heins. ad Virg. Æn. XII, 94.

  Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi                         520
  Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore
  Avulsum montis volvit latus; obvia passim
  Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;
  Spumea saxosis clamat convallibus unda.

    520. Comparatio passim obvia, Conf. XII, 184 sq. XVII, 122 seq. Hom.
    Iliad. ε, 87 seq. λ, 491 seq. Virg. Æn. X, 603; XII, 523 sq. et
    quoad ornatum Æ. II, 305 sq. Ovid. 496 sq. Fast. II, 219 sq. Alia
    exempla, a Dausq. et Drak. prolata, v.c. Virg. Æn. XII, 684; Hom.
    Iliad. ν, 137, al. cum h.l. minus congruunt.
    --_torrens_, χείμαῤῥος, χαράδρα.
    524. _unda clamat_, βοᾷ, v. ad III, 471.

      522. _monti_ malebat N. Heins.


    Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ,                      525
  Centenasque pater det Phœbus fundere voces,
  Tot cædes proferre queam, quot dextera magni
  Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.

    525 sqq. Poetæ, rem memorabilem relaturi, plura sibi ora pluresque
    linguas optare solent. Conf. IX, 340 sq. Silio præivit Virg. Ge. II,
    43, et Æn. VI, 625 sq. XII, 500 sq. ut huic Hom. Iliad. β, 488 sq.
    quibus locis Drak. addit Ovid. Trist. I, iv, 53 sq. Val. Fl. V, 218
    sq. VI, 36 sq. Claud. de laud. Stil. 185, et Cons. Hon. VI, 436, et
    Cons. Olybr. et Prob. v. 55 sq. ubi vid. Barth. De ipsa pugna cf.
    Liv. XXI, 55, 56, et Polyb. III, 71, 74; vide etiam _Guischard Mém.
    mil._ tom. I, ch. 6.
    --_Mæonius_, seu _Mæonides_ dicitur Homerus a Mæone patre, vel
    potius a patria Colophone, seu Smyrna, oppidis Mæoniæ h.e. Lydiæ,
    quæ olim Ioniam quoque, vel certe partem ejus complectebatur.
    528. _Tyriæ furor iræ_, h.e. iratus Hannibal. Cf. ad v. 601, et
    I, 71.

      526. _fundere_ scripti, probb. N. Heins. et Drak. Vulgatum
      _rumpere_, quod c. Tell. et antt. edd. habent, retinuit Lef. Cf.
      ad I, 95.  [“ad I, 95”: in Not.]

  Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum
  Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum,                      530
  Alter in alterius fuderunt comminus ore.
  Monte procelloso Murranum miserat Anxur,
  Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.

    530. _laborum veteres_, peritos, diu in iis versatos, qui longa
    experientia usuque labores belli et perficere et tolerare
    didicerant. Sic _vetus operis ac laboris, v. scientiæ
    cærimoniarumque, vetus regnandi_ ap. Tac. Ann. I, 20, extr. (ubi
    vid. Lips. et Ern.); VI, 12, et 44. Cf. inf. VI, 616; XI, 26; XVII,
    297, et ad VI, 254, in V.L.  [“XVII, 297” recte 292]
    531. _fuderunt_ vid. ad II, 113.
    --_in ore_, conspectu, ἐν ὄψει.
    532. _Anxur_ Volscum nomen urbis Latii ad mare, quæ postea Græcis ac
    Romanis _Tarracinæ_, seu _Tarracina_ et, ut nunc, _Terracina_
    dicebatur; (Plin. III, 5; Liv. IV, 59) quæque hodie quidem ad
    radices montis, sed olim in ipso ejus vertice sita erat, in quo
    etiamnum reliquiæ ædium et murorum reperiuntur. Hinc _monte
    procelloso_ dixit poeta. Cf. VIII, 390; Hor. Sat. I, v, 26; Lucan.
    III, 81; Stat. Silv. I, iii, 86; Cluver. Ital. ant. pag. 1009; Heyne
    ad Virg. Æ. VII, 799.
    533. _Tritonis_, palus Libyæ, _sacra_ Palladi, (vid. ad III, 322.)
    vel ut κρήνης ἱερὸν ῥόον ap. Apollon. I, 1208; Theocr. VIII, 33, et
    alia passim obvia. Vid. ad III, 501.

      532. _Monte salebroso_, vel _e præcelso_, conj. N. Heins. Sed
      _procellosus_ est epith. alti montis, ut _nubifer nivalis_, etc.
      _Axur_ emend. Lef. quia _atzur_ in lingua Punica _rupes_ dicatur;
      cf. ad VIII, 390.
      533. _Libyco_ pro _niveo_ malebat N. Heins. prob. Drak. coll. IX,
      297. Sed hoc nimis a literarum ductu recedit, et _nivea aqua_ est,
      quæ alias _nitida_, _lucida_, _argentea_ vocatur v.c. Martial.
      VII, xxxi, 11; Sen. Hippol. 504, et Œdip. 427; _Sarra_ pro
      _sacra_ R. 3; quod recepit Lefeb. quoniam _Pallas Libycis
      Tritonidos edita lymphis_ IX, 297, dicitur; _Sarrani_ autem sint
      _Libyes_. Sed _Sarra_ est priscum Tyri nomen (vid. ad I, 72),
      _Triton_ vero fluvius et _Tritonis_ palus Africæ, non Asiæ; cf.
      not.  [“ad I, 72”: in Not.]

  Ut primum insigni fulsit velamine consul,
  Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus                     535
  Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam,
  Et summæ figit tremebundam margine parmæ.
  Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid
  Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.»
  Sic ait, intorquens directo turbine robur,                       540
  Et dirum tota tramittit cuspide lumen.

    534. _insigni velamine_ cf. ad v. 517.
    535. _orbus partem visus_, μονόφθαλμος.
    536. _citat_, vibrat, movet, concitat, ut _gladium_ IX, 592; _arma_
    ap. Stat. Th. VIII, 144.
    538. _ira coquit_ vid. ad II, 327.
    --_inprobus_, audax, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.
    539. Observa variationem ejusdem sententiæ.
    --_quidquid Restat_, etc. h.e. alterum oculum.
    --_truncata_, vel _trunca frons_ IX, 400, in qua aliquid deest.
    540. _intorquens turbine_ ut ap. Virg. Æn. XI, 284. Cf. ad II, 135.

      535. _Cupencus_, non _Cupentus_, Col. vid. Intpp. ad Virg. Æn.
      XII, 539.
      536. _improbus_ mox repetitur. Vellem _impiger_, vel simile quid
      scripsisset poeta.
      537. _agit_ Put. unde _affigit_ conj. N. Heins.
      539. _feri_ malebat Livin. vel Corte: _reducet_ Ox. _reluce_ Parm.
      _relucta_ R. 3, unde _relictum est_ suspic. N. Heins. quod admodum
      languet.
      540. _derecto_ Col. ut et VI, 228, et IX, 583, quod prob. Drak. et
      recepit Lefeb. Conf. ad II, 92.

  Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit:
  Huic cadit infelix niveis Varenus in armis;
  Mevanas Varenus, arat cui divitis uber
  Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis                    545
  Candentes gelido perfundit flumine tauros.

    543. _niveis_, splendidis.
    544. _Mevania_, hodie _Bevagna_, Umbriæ Cisapenninæ urbs, prope quam
    _Tiniæ_ fl. qui nunc _Topino_ dicitur, miscetur _Clitumnus_,
    (_Timia_) cujus aqua pota olim putabatur _candidos boves_ facere,
    quorum in his locis magna copia erat, quique in _victimarum_
    inprimis usum alebantur. Conf. VIII, 450, 452; VV. DD. ad Virg. Ge.
    II, 146 sq. quem locum Silius ante oculos habuit, Claud. Cons. Hon.
    VI, 506 seq. Prop. II, xix, 25, 26, inpr. Plin. Ep. VIII, 8; Cluver.
    Ital. ant. II, 10, p. 701; Oberlin. V.C. ad Vib. Sequestr. p. 101
    sq. 211 sq. Keyssleri Itin. p. 887, ed. pr. et de Mevania inf. VI,
    645 sq. Cluv. l.c. p. 628.
    544. _divitis uber Campi_ ut tota Umbria, teste ejus alumno Prop. I,
    22, extr.
    545. _patulis_ ut _latis arvis campis_ VI, 645.
    --_Fulginia_, seu Fulginium, urbs vicina, ad Tiniam sita, hod.
    _Foligno_, seu _Fuligno_. Conf. VIII, 460, et Cluver. l.c. p. 628.
    546. _perfundit flumine_ ut VIII, 450, ex Virg. Ge. II, 147
    --_gelido_, nam _rigor aquæ certaverit nivibus_; _nec color cedit_,
    teste Plin. l.c.

      542. _levior dextræ_, ut _opum levior_ II, 102, volebat N. Heins.
      qui hanc loquendi formam pluribus exemplis illustravit ad V, 363;
      VIII, 515; et XII, 563. Sed ubivis vulgatam tuetur Drak. Junge
      h.l. _levior sævit_.
      543. _Hinc_ Rom. 3; _Huc_ Put. Male: ἀυτῷ πίπτει pro ἐπ᾽ αὐτοῦ, ut
      sup. v. 391 et al. passim. _Varenus_, non _Varrenus_, Col. et Ox.
      Nomen notum vel ex Cic. Or. pro Vareno.
      544. _Mevanas_ Col. ut _Hispellas_, _Privernas_, _Arpinas_,
      _Larinas_, _Aquinas_ et alia, quæ vid. in Ind. et ap. Heins. ad
      Claud. Eutrop. II, 248, et Salmas. ad Pollionis Gallien. c. 2,
      quos laud. Drak. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xvi, 14; _Mevano_ Ox.
      Put. R. 3; Parm. Vulgo _Mevanus_.
      546. _perfundit_ scripti et priscæ edd. vid. not. Vulgata
      _profundit_ ex Juntina in alias edd. venit et metro contraria est.

  Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura
  Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
  Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.
  Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus                  550
  Densa nube polum; quantumque interjacet æqui
  Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt
  Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.

    547. _tristes_, adversi, vel duri; vid. ad I, 147.
    --_maxima Victima_, taurus, ut ap. Virg. Ge. II, 146; ubi _gregibus_
    obponitur.
    550. _pila_ propria Romanorum tela, quæ vel majora, vel minora,
    (utrumque autem legionarius ferebat) et vel rotunda, ut plane manum
    inplerent, vel quadrata, ambitu quatuor digitorum, erant. Majoris
    pili lignum æque ac ferrum, quod hamatum et crassitie digiti unius
    ac dimidii esse solebat, tricubitale erat, ita tamen, ut dimidia
    ferri pars hastæ infixa esset; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 664;
    XII, 121; ad Tibull. IV, i, 90; Veget. II, 15; Plut. vit. Marii pag.
    419, D; de forma Lips. Mil. Rom. III, 4, et, qui eam ex numo
    exhibuit, Guther. de vet. jure Pontif. III, 16, p. 329. Cf. inf.
    v. 631 sq. (ubi locus class. Dionys. lib. V, a Dausq. laudatur) V,
    216; IX, 336.
    --_cornus_, vid. ad II, 124. Ipsam vocem, si arborem significet, et
    secundæ et quartæ declinationis esse, monet Drak. ad X, 132; coll.
    Stat. Th. VII, 647, et Ovid. Her. X, 107.
    --_subtexere nube polum_ ut ap. Virg. Æn. III, 582; ubi vid. Heyne.
    Cf. ad I, 311.
    552. _vibrantia_ v. ad I, 539.
    553. Comparant Lucan. II, 201 sq. et Stat. Th. VIII, 422.

      547. _ingratæ_ (quia inutilis est et nil proficit) _maxima curæ_
      corrig. N. Heins. Non male!


    Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis
  Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum                        555
  Persultabat equo, mediosque invectus in hostes
  Appula non vana torquebat spicula dextra.
  Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,
  Et galea annosi vallatur dentibus apri.

    554. _Argyripa_, Ἀργύριππα, seu Ἄργος ἵππιον, alias _Arpi_, urbs
    Apuliæ, a Diomede condita. Cf. XIII, 30; XVII, 326, et Heyne in not.
    et Exc. I ad Virg. Æn. XI, 246.
    --_Dauni_ vid. ad I, 291.
    555. _Iapyge_ conf. ad I, 51.
    556. _Persultabat_ ut ap. Virg. Ge. III, 117, et Æn. XI, 600.
    557. _non vana dextra_, certo ictu.
    558. Ad Allium bene transtulit habitum venatorium Ornyti ap. Virg.
    Æn. XI, 677 sq. ubi vid. Heyne. Cf. et Æn. V, 37; VII, 666 sq. Hom.
    Iliad. κ, 263 sq. et sup. ad II, 156.
    --_horret_ exquisite pro, est. Conf. ad I, 423.
    --_Samnitis ursæ_, ut _Sabellicus sus_ ap. Virg. Ge. III, 255.
    559. _vallatur_ ut ap. Sen. Herc. Œt. IV, 1935; Ovid. Her. IV, 159,
    et Fast. III, 449.

  Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret                    560
  In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,
  Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,
  Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi
  Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,
  Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer                  565
  Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.

    561. _Garganus_, Apuliæ mons, silvis abundans, nunc _Monte di S.
    Angelo_. Conf. Virg. Æn. XI, 247; Hor. Od. II, ix, 7.
    --_terga_, corpora, ut ap. Virg. Æn. VII, 20, «in vultus ac terga
    ferarum».
    562. _Mago_ in insidiis collocatus ap. Liv. XXI, 54, 55; Polyb. III,
    71.
    563 seq. Egregia comparatio, sed translata ex Hom. Iliad. π, 756 sq.
    nam in Marone eam legere non memini.
    565. _partem prædæ_ h.e. eam partiri, dividere.
    566. _devolvitur_ sc. ex equo.

  It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:
  Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,
  Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.
  Et jam, dispersis Romana per agmina signis,                      570
  Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus
  Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.

    567. _taxus_ v. ad v. 255.
    --_Maurusia_, Afra. Cf. tamen ad III, 339.
    --_stridens_ ut ap. Virg. Æ. IX, 419, 632 (ubi vid. Heyne); XI, 863.
    568. Comparant Lucan. III, 585, 589, qui nimis in hac re lusit.
    569. _letum cui_, etc. cuinam hastæ esset _letum_ h.e. honos quasi
    et gloria mortis inlatæ. Schmid. τὸ _cederet_ explicat traderet,
    permitteret.

      569. _crederet_ malebat idem, non improbante Drakenb. Sed vellem
      sensum quoque, qui tum verbis inest, simul nos docuissent, qui ex
      tot, quot adferunt, exemplis non satis perspicitur; vid. not.
      570. _En_ tacite dedit Lefeb. ut passim.


    Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis
  Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.
  Haurit subsidens fugientum corpora tellus,                       575
  Infidaque soli frustrata voragine sorbet;
  Nec niti, lentoque datur convellere limo
  Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci
  Hærent devincti gressus, resolutaque ripa
  Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis.                    580

    573 seq. Hic, non sine aliqua jucunditate, exornavit verba Liv. XXI,
    54, et 56, qui memorat, aquam Trebiæ nocturno imbri pectoribus tenus
    auctam fuisse, et, qui flumen petierint, aut inter cunctationem
    ingrediendi ab hostibus obpressos, aut gurgitibus haustos periisse,
    quum orti solis calore, liquescente nive, increvisset amnis, ut nec
    stare propter aquæ altitudinem, nec nare ob arma possent: præterea
    imbrem nive mixtum et intolerandam vim frigoris homines multos et
    jumenta absumsisse. Cf. Polyb. III, 72, et Appian. b. Hannib. c.
    6, 7.
    [574.] In verbis _precibus Junonis_ poetam agnosce.
    575. _tellus subsidens_, vestigiis cedens, mollis, propter _limum_
    et liquefactam nivem: hinc et frustrabatur _infida voragine soli_.
    Sic ap. Curt. VIII, 14, pr. «imber violentius quam alias fusus
    campos lubricos fecerat, gravesque currus inluvie et voraginibus
    hærebant... aliorum turbati equi in voragines lacunasque
    præcipitavere curricula, etc.» Schmid. jungit verba, _tellus soli
    frustrata_, quæ frustra credita est solum.
    577. _convellere_, evellere, extrahere.
    --_lento limo_ id. qd. mox _tenaci labe; lento_ Lefeb. explicat
    γλίσχρῳ, viscoso, unde _lentor_ de humoribus viscosis apud medicos,
    et eodem forte sensu _tabo lento acrique_ II, 463.
    578. _labe_, limo, vel quod facile laberentur, vel potius, quod
    esset causa perniciei; Schmid.
    579. _resoluta_ imbri _ripa_, propr. nix in ripa. Sic mox _putri
    cespite_.

      578. _Labes_, ut _pestis_, quævis res noxia et mala. Sed
      præstiterit, puto, _tabe tenaci_, hoc est humore fœdo et lutulento
      e nive liquefacta. Sic _fluentem tabem liquescentis nivis
      ingrediebantur... et in levi glacie tabidaque nive volutabantur_
      dixit Liv. XXI, 36; ubi vid. Gronov. _tabes nivis_ Lucan. lib. X,
      v. 225; _humor calore tabescit_, h.e. liquefit, Cic. Nat. D. II,
      10.

  Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,
  Dum sibi quisque viam per inextricabile litus
  Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi
  Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.
  Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta                    585
  Dum parat, et celso connisus corpore prensat
  Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,
  Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.
  Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,
  Luctantemque vado permixta morte coercet.                        590

    581. _super atque_, ἐπὶ καὶ, et insuper.
    583. _Præripit_, præoccupat.
    585. Conf. Virg. Æn. VI, 358.
    590. _Luctantem_, qui emergere conabatur.
    --_permixta morte_, promiscua; simul cum eo moriens.

      582. _inextricabile_ scripti et R. 3. Vulgatum _inexplicabile_
      metro adversatur.
      586. _connisus_, non _connixus_, Col. vid. ad II, 123. Forte leg.
      _pressat_, quoniam _adprendere_ modo præcessit.
      590. _Luctantemque_ duo scripti. Vulgo _Undantemque_ prob. Dausq.
      ut ἀντίθεσις sit, et alter _adfixus ripæ_ moriatur, alter _undans
      vado_, fluitans, jactatus, huc illuc pulsus.

  Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;
  Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora
  Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
  Enabat tandem medio vix gurgite pulcher
  Irpinus, sociumque manus clamore vocabat;                        595
  Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo
  Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.

    591. _facies_, spectacula, vel genera, ut ap. Virg. Ge. I, 506, et
    _formæ_ Æn. VI, 626; conf. Ind. et Drak. ad h.l. Burm. ad Val. Fl.
    VI, 279.
    593. _longis singultibus_ ut ap. Virg. Ge. III, 506, et Æn. IX, 505.
    --_Sanguineum amnem_, aquam sanguine mixtam.
    595. _socium_, sociorum, _manus vocabat_, non, quod Cell. putabat,
    _clamore manus_, gestu et indicio manu facto, Drak.
    597. _Inpulit_, ut mox v. 650, et ap. Virg. Æn. XII, 380.
    --_asper_, exasperatus, incensus.

      595. _Irpinus_, non _Hirpinus_, Col. _Pulcher_ (nom. propr.)
      _Hirpinus_ (a patria) conj. N. Heins.
      596. _Quem_ emend. Burm. ut v. 649, non improb. Drak. quos mireris
      omissione pronom. _eum_ offensos fuisse.
      597. _fessusque_ priscæ edd.


    Adcumulat clades subito conspecta per undas
  Vis elephantorum turrito concita dorso.
  Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes                 600
  Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem
  Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.

    598. Conf. Appian. b. Hannib. c. 7, et Liv. XXI, 55, 56, ubi tamen
    elephanti non in fluvio pereunt, et aversi inprimis sub caudis
    fodiuntur.
    599. _turrito dorso_, cf. IX, 239 sq.
    --_Vis elephantorum_, h.e. multitudo eorum, vel, ut abstractum pro
    concr. positum sit, multi, sive robusti elephanti, ut _vis canum_
    ap. Virg. Æn. IV, 132 (ubi vid. Heyne), βίη Ἑλένοιο, et doctius βίη
    Ἡρακληείη, ἱερὸν μένος Ἀτρείδαο, Ἄρηος, μένος ὀξὺ θυμοῦ, πυρὸς
    δεινὸν, et ἀνέμων, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο, ἴς ἀνέμοις, σθένος Ὠρίωνος
    ap. Hom. Iliad. β, 658 (ubi vid. Kœppen et ad v. 851); γ, 105; ξ,
    182; λ, 268; ν, 758; ς, 264, 485; Odyss. β, 409; ε, 478; ν, 276, al.
    Conf. App. et ad I, 71; VI, 338; VII, 523; Jani ad Hor. Od. I, iii,
    36; III, v, 13; xxi, 11, et id. in Arte poet. lat. p. 475; Weitz. ad
    Val. Fl. I, 561. Vulgo putant, substantiva _vim_, βίην, μένος et
    alia ejusmodi redundare, vel periphrasi cuidam servire. Sed vid. Cl.
    Schelleri præcept. stili bene lat. T. I, p. 304.
    600. Cf. Virg. Æn. XII, 684 sq. _insueta_, ut ap. Virg. Æn. VIII,
    248 (vid. ad v. 378), vel pro insuetos, nunquam antea visos
    elephantos.
    601. _timentem_, cf. ad I, 48.

      601. _timentem_ scripti. Vulgo _trementem_, vulgari, sed non
      infelici variatione.

  Explorant adversa viros, perque aspera duro
  Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
  Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem                       605
  Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,
  Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.

    603. _Explorant adversa viros_, ut _secunda felices, adversa magnos
    probant_ dixit Plin. Paneg. c. 31, ubi vid. Intpp. et ad Plin. Ep.
    IX, xxvi, 4; Lucret. III, 55; Sen. de Prov. 4, et. al. Cf. sup. ad
    III, 574.
    --_per aspera duro_, etc. Cf. II, 578; VI, 120, et ipsa Virtutis
    verba XV, 101 sqq., quæ ex pulcherrimo loco Hes. Ἔργ. 289 sq.,
    petita sunt. Add. Sen. de const. Sapientis c. 1; Xenoph. Memorab.
    Socr. II, §. 20 sq.; Stat. Achill. II, 376, ubi vid. Barth.
    604. _Nititur_, enititur, ut ap. Virg. Ge. II, 428, et Æn. II, 443.
    605. _perdere mortem_, vid. ad v. 137.
    --_inhonoratam mortem_, vid. ad III, 123.
    606. _Spectabimur_, spectata erit virtus nostra, vid. ad I, 77, et
    III, 574.
    607. _meum condes sub gurgite letum_, non perficies, ut obscuram et
    _inhonoratam mortem_ in undis inveniam, vid. ad III, 123, et inf. ad
    v. 671 sq.

      605. _perdere mortem_ scripti, (nisi quod in Puteol. _pendere_
      legitur) et editt. antt. ante Juntinam, in qua Nicander primus
      _cernere m._ dedit, quod putant dictum pro oppetere, vel propr.
      decernere mortem, seu moriendi certum esse.
      606. _famæ undam_ Col. et Ox. unde _nudam_ recte emend. Modius.
      Vulgg. _famæ mundam_, quod nemo facile cum Dausq. defendere ausit,
      quamvis formarum loquendi καθαρὸς ἀδικίας, καθαραὶ ψόφων ὁδοὶ,
      ἁγνὸς φόνου, γάμων, ἀφροδισίων, Δήμητρος _sceleris purus_, etc.
      memor sit. _Spectabitur_ Col. et R. 3; _Spectabimus_ in aliis.

  Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
  Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.»
  Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit                  610
  Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit.
  Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
  Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso
  Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.

    610. _adsurgens_ in hastam, ut in ensem et ictum, ap. Virg. Æn. V,
    443; X, 797; XI, 284, ubi vid. Heyne. Sic ἐρείδειν, ἐπερείδειν τὸ
    ἔγχος ap Hom. Iliad. γ, 358; ε, 856, al. cf. v. 208; I, 400.
    Similiter quoque _insurgere_ et _incumbere remis_ dixit Virg. Æn.
    III, 207, 560; V, 15, 189: ἐπεῤῥώοντ’ ἐλάτῃσι Apollon. II, 663;
    ἐμβαλεῖν κώπαισι Pind. Pyth. IV, 356.
    612. Junge _prosequitur ictum stridore_, percussa horrendum clamorem
    edidit: quem elephanti clamorem Florus quoque I, xviii, 12,
    _stridorem_ dixit.

      609. _Tyrrhenave permeet_ Col. _Tyrrhenave pervidet_ Put. Vulgo
      _Tyrrhenaque pernecet_. Citra necessitatem _perneget_, vel
      _Tyrrhena nec enecet_ conj. N. Heins.
      611. _in lumine_ Ox. et Put. cum plerisque edd. antt. quod non
      displicuit Drak. Equidem in Ovidio, qui in ejusmodi repetitt.
      ludere solet, ferrem, non in poeta epico; _linquit_, non _liquit_,
      Col. et Ox.

  Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta,                     615
  Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos
  Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.
  Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
  Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,
  Donec, consumtis longo certamine telis,                          620
  Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.

    617. _laterum extentus_, ut _laterum passus_ (qs. pansus,
    expansiones), et _tractus_ ap. Stat. Silv. I, i, 29, et Theb. IV,
    173.
    --poeta in mente habuit loca Virg. Æn. X, 892; XI, 638 sq., et
    _laterum extentus_ sunt latera vasta, extenta, ut _obtentus frondis_
    apud Virg. Æn. XI, 66, pro frondibus obtentis. Ern.
    618. _nigranti dorso_, vid. ad III, 463, in V.L.
    619. Drak. comparat Stat. Th. V, 533. Sed huic et nostro poetæ
    præivit Virg. Æn. X, 887.
    621. _vada_, Trebiam fl. vel ejus aquas (vid. ad I, 52) et quidem
    h.l. earum cursum mole sua _clausit_, præclusit, obstruxit, ut VI,
    708; XI, 138, et ap. Virg. Æn. XI, 298.
    --_pressa_, ut _corporibus premitur Peuce_ dixit Claud. Cons. Hon.
    IV, 630.

      617. _extentus_, non _extensus_, scripti et Parm.
      621. Ita Col. Vulgo _magna depressa ruina_ prob. Dausq. qui
      _clausit_ positum putat pro defecit, vel potius _clausa_, occœcata
      est bestia, coll. v. 612. Vide ad quam duras rationes more suo
      confugiat, ne Modio et veritati victas manus dare cogatur. Ceterum
      ὁμοιοτέλευτα auribus parum grata.


    Ecce per adversum, quanquam tardata morantur
  Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem
  Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.
  Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum                 625
  Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.
  Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;
  Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.
  Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum,
  Et, quantum longo ferri tenuata rigore                           630
  Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.

    622. Scipionem huic prælio interfuisse negat Liv. XXI, 52, 53 et 57;
    sed adfirmat Nepos Hannib. c. 4. quod jam alii monuere.
    623. _Vulnere_, ad Ticinum accepto.
    628. _Pelopeus avis_, h.e. propter majores, Cyrenarum conditores,
    vid. ad III, 252.
    629 seq. Cf. ad v. 550.
    630. _ferri rigore_, pro ferro rigido, et hoc simpl. pro ferro, ut
    ap. Virg. Ge. I, 143.
    631. _Procedit_, prominet.

      627. _Mazæus_, non _Mezeus_, scripti et priscæ edd. Μαζαῖοι, ἔθνος
      τῶν Παννονίων, ap. Strab. VII, p. 217.
      Versus 628, 669, in comment. quidem illustravit, sed in contextu
      prorsus omisit Dausq.
      629. _Huic_, non _Hinc_, scripti et R. 2. Idem conjecerat Dausq.
      _Intorquet_ olim in mentem veniebat N. Heins.

  Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.
  Nec leto quæsita quies: turgentia membra
  Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.
  Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato.               635
  Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,
  Fulvos aurifera servantes arbore ramos?

    633. Cf. V.L.
    --_turgentia_, aqua absorpta.
    [634.] _æquoris_ Hadriatici.
    636, 637. Cf. III, 283 sq. et de tota orationis forma Virg. Æn. X,
    319 sq., ubi vid. Heyne.

      633. _leto_ ex Col. bene restituit Modius, ut ne in morte quidem
      invenerit quietem, sed fluctibus jactatus sit; _jacta_ Ox. Vulgg.
      _jacto_, quod tuetur Dausq. ut sit projecto, vel jactato.
      635. _Thapse_ Col. vid. ad III, 261; _Tapse_ Ox. R. 3; Parm. Med.
      _Taxe_ Put. _Lanse_ ed. Martini Herbipol. _Lapse_ Mars. et post
      eum alii.
      637. _Sacros_ præstiterit, ut ap. Virg. Æn. IV, 485; _Fulvos_
      certe languet, quia cum _aurifera_ jungitur.


    Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis;
  Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,
  Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris                    640
  Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.

    638. Manifeste h.l., quod jam alii viderunt, imitatur Hom. Il. φ,
    136... 384, inpr. v. 234 seq., ubi Xanthus in Achillem insurgit.
    Silii figmentum inde ortum notat Drak. quod fluvius imbri
    increverit, de quo vid. ad v. 573. Similem locum Stat. Th. IX, 404
    sq., comparari jubet Lefeb.
    --_stagna_, maris, seu fluvii profunda, vid. Heyne ad Virg. Æn. I,
    126.
    640. _omnes torquet vires_, ut VII, 529, h.e. movet, vel effundit,
    ut _torquere bella_, _hastam_, _murmura_, _sibila_, quæ vid. in Ind.
    nisi malis cum Schmidio interpretari: intendit, quoniam contorta
    sunt validiora.
    641. _novus torrens_, quatenus ad fluctus inusitatos excreverat et
    ante non visos. Ern.

      638. _Intonuit_ Ox. et Put. quod, judice Drak., ex Hom. Iliad. φ,
      237, defendi quodammodo potest; conf. Burm. ad Ovid. ex. P. II,
      iii, 27, et Heins. ad Ovid. Met. I, 187.

  Sensit, et adcensa ductor violentius ira,
  «Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, pœnas
  Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis
  Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam,                   645
  Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,
  Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente
  Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»

    642 seqq. Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c.
      [“Hom. l.c.” = Iliad. φ 136-384]
    644 sq. Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap.
    Lucan. IV, 141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21.
    --_lacerum_, etc., in rivos diducam.
    646. _premam_, obturabo, fontes tuos obstruam; quod tamen ab his quæ
    Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere putat Lenz. Equidem non
    video, cur utrumque locum habere non possit; alioquin _quove_ pro
    _quoque_ substituerem.
    --_nec tangere ripas_, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi
    refert.
    648. _Sidonium_, Sidoniis h.e. Pœnis faventem, ut _undis socialibus_
    v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr. μηδίζειν,
    φιλιππίζειν.
    --_infelix_, vid. ad II, 667.

      642. _violentius_ Ox. et Put. cum priscis edd. _violentior_ R. 2,
      Basil., Colinæi et aliæ edd. quas secuti sunt D. Heins. Cell. et
      Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa videri potest, sed ad aures
      gratior est, et auctoritate MSS. nititur: nam de c. Col. nihil
      h.l. dixere Modius et N. Heins.
      643. _mi_ ex emendat. Scalig., et Voss. recepit Cell. ut suavius
      inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc. Propert. II, iv
      (al. 5), 3; _meritas in perfide_ Med. _meritas_, _imperfide_
      quidam alii.
      647. Forte leg. _quianam_; vid. ad I, 443.


    Talia jactantem consurgens agger aquarum
  Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit.                  650
  Arduus adversa mole incurrentibus undis
  Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem.
  Nec non a tergo fluctus stridente procella
  Spumeus inrorat summas adspergine cristas.

    649. _jactantem_, ut ap. Virg. Æ. I, 102.
    650. _Inpulit_, ὦσε ap. Hom. l.c. v. 235; conf. ad v. 597.
    --_curvato gurgite_, vid. ad I, 472.
    651. _Arduus adversa mole stat_, elegantius quam στῆναι ἐναντίβιον
    ap. Hom. l.c. v. 266; cf. Virg. Æn. X, 771.
    --_adversa undis_, quam undis obponit.
    653. _stridente procella_, ut ap. Virg. Æn I, 102.
    654. _inrorat_, adspergit, aqua roris instar guttatim destillante.

      649. _agger_, non _aggere_, scripti.
      651. _incurrentibus_, non _irrumpentibus_, Col. _adverso cumulo_
      aliquando tentabat N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod
      vel sinc lect. mutatione licet. Sed vid. not.
      652. _sustulit_ scripti et R. 3. Sed recte præferunt vulg. lect.
      _sustinet_; ut _retinere amnem manibus et clipeis_ dixit Flor.
      III, 3.

  Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum                    655
  Subducta tellure Deus; percussaque longe
  Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis
  Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.

    655. _stabilemque vetat defigere gressum_, ὀυδε πόδεσσιν εἶχε
    στηρίξασθαι ap. Hom. v. 241, et _Suducta tellure_, κονίην δ᾽
    ὑπέρεπτε ποδοῖϊν, v. 271.
    656. _Deus_, Trebia, ut Xanthus μέγας θεὸς ap. Hom. v. 248.
    657, 658. _ad bella parentis Excitæ_, a parente ad auxilium sibi
    præstandum advocatæ.
    --_ripas perdidit amnis_, exspatiatus est supra ripas; Lenz.
    --_parentis_, Trebiæ, non Eridani, quod Dausq. putabat; vid. ad
    I, 606.

      655. _Nare vadis_ corrig. N. Heins. Sed nare quidem poterat,
      subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum defigere: quod
      jam monuit Draken.
      657. _parentis_, non _patentes_, Col. Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron.
      Obss. IV, 17.

  Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum
  Adtollit cum voce caput: «Pœnasne superbas                       660
  Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris,
  O regnis inimice meis? quot corpora porto
  Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,
  Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
  Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur.              665
  Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.»

    659. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq.; X, 205, et inf. v. 726.
    660. _cum voce_, ut X, 432, et ap. Virg. Æn. X, 667, «cum voce manus
    ad sidera tendit.»
    662. _regnis_, v. Burm. ad Val. Fl. II, 621.
    663. _fusa_, vid. ad II, 113.
    --Cf. Hom. l.c. 217 sq. Virg. Æn. V, 806 sq.
    664. _Adde modum_, fac finem, _dextræ_, cædibus.
    666. _incumbe_, ut ap. Virg. Georg. II, 311, et Æn. I, 84, ubi
    videndus Heyne.

      760. _Pœnosne superbos_ conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645:
      _superbus_ emend. N. Heins. quod merito placet Draken.
      662. _quot_, non _tot_, Col. et Ox.
      666. _aut_, non _et_. Put. et prisci libri ante Marsum editi.
      Sensus verborum est: fac modum, seu finem cædibus, aut, si pugnare
      cupis, non in alveo meo pugna, sed in campis.


    Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto
  Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis.
  Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis:
  «Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma,                  670
  Talin’ me leto tanta inter prælia nuper
  Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra
  Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;

    667, 668. Conf. Hom. Iliad. φ, 328 sq. Junonis partes Silius detulit
    Veneri, Romanis faventi.
    669. Similes preces ac vota Achillis ap. Hom. l.c. v. 272 sq., et
    Ulyssis Odyss. ε, 298 sq., ex quo loco desumta est oratio Æneæ ap.
    Virg. Æn. I, 93 sq., ut ex hac Hannibalis verba inf. XVII, 260 seq.,
    ubi Drak. monet, veteres vehementer mortem in undis exhorruisse, tum
    quod animam igne constare (vid. Virg. Æn. VI, 130 sq.), adeoque aqua
    exstingui putarent; tum quod naufragio absumtis raro sepultura
    obtingere posset. Cf. ad I, 154; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 23;
    viros doctos ad Valerium Flaccum, I, 633; Burm. ad Petron. c. 103 et
    114; Cuper. Obss. I, 8; Guther. de jure man. I, 10.
    --_Ingravat_, ut ap. Virg. Æn. XI, 220, eodemque sensu _asperare_
    inf. v. 774, et _acerbare_ VI, 116; Drak.
    670. _Dardana_, vid. ad lib. I, 14.
    671. _Taline leto_, tam fœdæ morti in undis; λευγαλέῳ θανάτῳ dixit
    Homerus Iliad. φ, 281; Odyss. ε, 312.
    672. _fortine_, etc., cf. ad II, 705.
    673. _redde_, etc., ut apud Virg. Æn. II, 669; X, 61.
    --_nate_, qui me ad Ticinum servasti.

      672. _fortine_, non _fortunæ_, Col. et Mars.

  Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem,
  Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis                675
  Ingemuit Venus, et rapidas direxit in amnem
  Conjugis invicti vires: agit undique flammas
  Dispersus ripis ignis, multosque per annos
  Nutritas fluvio populatur fervidus umbras.

    675. _fratrique_, Cn. Corn. Scipioni Calvo, qui notus est ex Liv.
    XXI, 32, 60.
    --Conf. Hom. Il. φ, 328... 384.
    676 sq. _Ingemuit_, gravius μέγ᾽ ἄϋσε Hom.
    679. _umbras_, arbores, Trebiæ ripam obumbrantes, ut ap. Virg. Ecl.
    V, 40; Ge. I, 157; IV, 511, al. cf. Ind.

      676. _direxit_ Col. ἐς ποταμὸν τρέψε φλόγα παμφανόωσαν dixit
      Hom. Iliad. φ, 349; _detexit_ Ox. et Put. unde _derexit_ olim
      scriptum fuisse suspicabatur Drak. quod tacite edidit Lefeb. conf.
      ad II, 92. Vulgg. _detrusit_.
      677. _inviti_ malebat N. Heins. quia Vulcanus semper Trojanis ac
      proinde Romanis infensus fuerit. Sed ut alias Junoni, matri suæ,
      sic nunc uxori obsequi potuit, et Silius, puto, expressit τὸ
      ἀκάματον πῦρ Hom. Iliad. ς, 225, et φ, 341, unde et Virg. Æn. V,
      680, _vires indomitas flammarum_ hausit, ut Noster VII, 370,
      _indomitos ignes_: Ἥφαιστ᾽, οὔτις σοί γε θεῶν δύνατ᾽ ἀντιφερίζειν,
      etc. dixit Hom. Iliad. φ, 357; conf. mox v. 681; Burm. vulgatam
      lect. præferebat, quia Vulcanus ipse lampadem jacit v. 693 seq.
      _flammas_, non _flammam_, Col. et Oxon. quos secutus sum.
      679. _umbras_, non _undas_, iidem scripti cum priscis edd.

  Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos                     680
  Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis.
  Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni;
  Jam, solo restans trunco, dimisit in altum
  Populus adsuetas ramis habitare volucres.
  Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos                      685
  Absorbet latices, sævoque urgente vapore
  Siccus inarescit ripis cruor: horrida late
  Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit
  Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ.

    681. Conf. Virg. Æn. V, 662, et Georg. II, 307; inf. XVII, 96, et ad
    VI, 556.
    --_crepitat_, vid. Bentl. ad Hor. Od. IV, xi, 11.
    682 sq. Imitat. Hom. Iliad. φ, 350 seq.
    --_comas_, frondes, vel folia, ut χαίτη ap. Anacr. XXII, 3, et
    Callim. H. in Del. v. 81: κόμη, τρίχες, τριχῶδες, seu τριχομανὲς de
    arboribus et plantis, ὄρος κεκομημένον ὕλῃ, ap. Callim. H. in Dian.
    v. 41, ubi vid. Spanh.
    684. _Populus_, definite pro quav. arbore.
    685. Conf. Ovid. Met. II, 211, et ad vss. 691... 695, ibid. v. 264
    sqq., quem locum Silius expressit; Lenz.
    --_imo de gurgite_, fundo, βυσσόθεν, absorbet, ἀναῤῥοιβδεῖ. Reliqua
    minus ornata, quam ap. Hom. l.c. v. 361 sq. ubi Xanthus aheno, igne
    ebullienti, comparatur.
    686. _vapore_, ut ap. Virg. Æn. V, 683; τεῖρε δ᾽ ἀϋτμὴ Hom. l.l.
    366.
    [687.] _horrida_, squalida.

      686. _sævumque_ conj. N. Heins. Non male.


    Miratur pater æternos cessare repente                          690
  Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus
  Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra.
  Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta
  Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis:
  Ter conrepta Dei crines nudavit arundo.                          695

    690. Ipse Padus, in quem Trebia influit, magnam incendii, quo hic
    ardebat, vim sensit: quod præclare poeta expressit.
    --_pater_, vid. ad I, 606, et cf. IX, 187, et Virg. Ge. I, 482.
    --_cursus æternos_, ut ἀΰπνους Sophocl. de fontibus; D. Heins.
    691. _Nympharum_, Nereidum.
    695. _Arundo_, sertum ex ea, tegens caput Dei fluvialis, _nudavit
    crines Dei_, quia _conrepta_ est flammis, vel combusta. Conf.
    v. 659.

      693. _jactu_ Put. In aliis _tacta_.

  Tum demum admissæ voces et vota precantis,
  Orantique datum ripas servare priores;
  Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas
  Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.

    698, 699. Cf. ad v. 483, et Liv. XXI, 56.

      696. Cum Lefeb., qui Virg. Æn. IV, 460, comparat, in contextum
      recepi ingeniosam emendat. Gronov. ad Liv. XXXI, 5, quæ etiam a
      N. Heins. et Drak. probatur, nititurque auctoritate c. Oxon., nisi
      quod in eo _voce_ pro _vota_ legitur. _admissæ_ Col. Ox. R. 2,
      h.e. exauditæ, ab effectu, quod jam notavit Drak. coll. Senec.
      Consol. ad Marc. c. 2; _voces_ Ox. et Put. Vulgaris lectio _amissæ
      vires et voce precantis_ idoneo sensu destituitur, quanquam τὸ
      _vires_ sive ad Vulcanum, sive ad Trebiam (ut Ξάνθοιο δάμη μένος
      ap Hom. Iliad. φ, 383) retuleris, vel _admissæ vires_ cum Drak.
      reposueris: nec difficultates tollit conj. Barthii _devota
      precanti_; vel Cell. _et voce precanti_.
      698. _Sic tandem_ omnino legendum videbatur Withofio.

  At Pœnus, multo fluvium veneratus honore,                        700
  Gramineas undis statuit socialibus aras,
  Nescius heu! quanto Superi majora moverent,
  Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares.

    700. _honore_, vid. ad III, 218.
    701. _Gramineas aras_, e cespite, βωμοὺς ἀυτοσχεδίους, ut ap. Virg.
    Æn. XII, 118; Ovid. Met. VII, 240, al. cf. Ind.
    --_undis socialibus_ cf. ad v. 648.
    703. Silius silentio prætermittit prælia, hiberno tempore prope
    Placentiam commissa, de quibus vid. Liv. XXI, 57 et 59.

      701. _statuit_ Col. trahit Put. Vulgo _stravit_.


    Boiorum nuper populos turbaverat armis
  Flaminius, facilisque viro tum gloria belli,                     705
  Corde levem atque astus inopem contundere gentem.
  Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
  Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna
  Ominibus, parat imperio Saturnia fesso
  Ductorem, dignumque virum veniente ruina.                        710

    704 sq. C. Quinctius Flaminius Nepos Cos. A.U. DXXX, adeoque sex
    annis ante alterum consulatum, in quo ad Trasymenum lacum, quod nunc
    poeta memorabit, periit, victoriam de _Boiis_ reportaverat, quam
    tamen tribunis suis debebat temerarius imperator, qui imperitia sua
    eam pæne prodiderat. Eam ob causam, et quoniam auspicia, prodigia ac
    literas, quibus Romam revocabatur, spreverat, non nisi privatus et
    plebe indignante triumphabat. Cf. V, 107 sqq., 646 sq.; Liv. XXI,
    63; XXII, 6; Oros. IV, 13; Flor. II, 4; inpr. Polyb. II, 31... 34,
    et Plut. in Marcell. p.m. 299, et in Flamin.
    706. _Corde levem_, v. ad v. 50.
    --_contundere_ gravius quam vincere, domare, ut ap. Virg. Æn. I,
    264, «populosque feroces Contundet, etc.» cf. Broukh, ad Tib. III,
    vi, 14.
    708. _lævis Ominibus_, adversis fatis: vel _omina_ ad Flaminii
    genesin, seu horoscopum spectant.
    709. _Saturnia_, cui poeta omnium, quæ Romanis contingunt, malorum
    causam adtribuere solet.
    --_fesso_, malis, cladibus, bello; conf. ad I, 566.
    710. _ruina_, insigni clade.

      705. _dum_ Col. _data gloria_, vel _facilisque v. tum gloria,
      bellis_, etc. emend. N. Heins. _facilique bello_, ut ap. Justin.
      VII, 3, conj. Burm. ut _tum_ facili bello hostes contundere ei
      gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect.
      tuetur Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello,
      contundere, etc.

  Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ
  Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere;
  Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem
  Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ,
  Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis                  715
  Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis
  Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.

    711. _prima dies juris_, calendæ Januariæ, quibus consulatum iniit.
    713... 717. Cf. ad I, 687 sq.
    --_artem_ κατ᾽ ἐξ. esse peritiam navis gubernandæ, monent Barth. ad
    Stat. Th. III, 29, et Drak. ad h.l. et ad XIV, 454.
    714. _jura carinæ_, ut _regna_ et _imperium navis_, ap. Val. Fl. I,
    418 (ubi vid. Burm.), et V, 14.
    715. _Ventorum tenet vicem_, est loco ventorum, et imperitia sua
    facit, quod venti solent.
    716. _Dat jactare_, cf. ad V, 324; Virg. Æn. I, 319. «dederatque
    comas diffundere ventis.»
    717. _magistri_, gubernatoris navis, inter quos Liv. quidem XXIX,
    25, et XLV, 42, non vero poetas distinguere, monet Drak.

      712. _ac_, non _et_, Col. Quinque, qui sequuntur, versus turbati
      sunt in c. Puteol.
      714. _miser ut si_ corrig. Barth. Adv. X, 24. Sed _misera_ est
      navis, quia tali committitur gubernatori.

  Ergo agitur raptis præceps exercitus armis
  Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci
  Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum                   720
  Mæonios Italis permixta stirpe colonos.

    719 sq. Etruriam intellige, et de _Lydorum populo_, a quo, vulgari
    Romanorum a Græcis adscito errore, Etruscorum, seu Tyrrhenorum origo
    repetitur; vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 479; IX, 11, et Exc. III,
    ad Æn. VIII; Lips. et Ernesti ad Tac. Ann. IV, 55; de _Corytho_
    autem, Etruriæ principe ac conditore _Cortonæ_ urbis (unde montes
    _Cortonenses_, quos Trasymenus subit, mox v. 823.) Heyne ad Æn. III,
    170; IX, 10; X, 719, et Exc. VI, ad Æn. III; it. Cluver. Ital. ant.
    p. 590 sq. Cf. V, 9 sq., et ad VIII, 472.
    721. _Mæones_, prisci Lydiæ coloni, et hinc Etrusci; cf. Virg. Æn.
    VIII, 499; XI, 759; Herodot. I, 7, et Ind.

      720. _Corithi_ et _Coriti_ vulgo vitiose scribitur; vid. Heyne ad
      Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.


    Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta moratur
  Laude super tanta monitor Deus: omnia somni
  Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis,
  Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui,                   725
  Et madidæ frontis crines circumdata fronde
  Populea, stimulat subitis præcordia curis,
  Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem.

    722. vid. V.L.
    --_miscenda ad cœpta_, h.e. turbanda consulis consilia, suspicatur
    vir doctus in _Allg. Lit. Zeit._ 1796, _N._ 139.
    723. _Deus_, vel omnino est numen divinum, vel pro dea, ut ἡ θεὸς;
    cf. Virg. Æn. II, 632; VII, 498, et Vulp. ad Tibull. I, vi, 43.
    --In his poetæ animo oculisque obversabatur locus Virg. Æn. VIII,
    26... 67, ubi vid. Heyne, et ad Æn. II, 268 seq.
    724. _curis ægris_, quæ ægros, miseros faciunt homines, cf. ad I,
    85, in V.L.
    725. _stagni_, Trasymeni lacus.
    726. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq., et sup. v. 659.

      722. _nascenda_ scripti et priscæ edd. ante Basil., in qua primum
      _noscenda_ reperitur. Prius recepit Lefeb. et exponit, mox futura.
      Male! _pascenda_ conj. N. Heins. non improb. Drak. coll. sup.
      v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect. præferendum, cujus hæc,
      puto, sententia est: Juno Hannibalem non moratur, quominus, h.e.
      exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut consulis cœpta, seu
      conatus propius noscat, eumque in Etruriam subsequatur, _super
      T. laude_, propter tantam, quam sibi ita parare possit, gloriam:
      nisi verba _laude s. t. monitor_ jungere malis. Sed vix dubito,
      quin _molienda_ legendum sit, hoc sensu: Juno adhortatur H. ad
      præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro tanta, quæ
      inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit Virg.
      Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam
      corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut _Pelio_ sup. III,
      495, et alia.
      725. _numen_ Col. Pro vulgata _juvenem_ male pugnat Dausq.
      727. Vox _curis_ modo præcesserat. Forte poeta scripsit _jussis_,
      ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom.
      728. Hic versus merito ejiciendus videbatur N. Heins. qui bene
      monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti oblata esse, et
      frigere illud _haud spernenda voce_. Lente contra hunc versum, pro
      majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et interpretatur: Juno
      turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut
      _morum non spernendus_ ap. Tac. Ann. XIV, 40.

  «O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen,
  Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset,                        730
  Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus?
  Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.

    729. _Latio lacrimabile nomen_, cf. I, 110 sq., et III, 73.
    --_nomina_, ut ὀνόματα, pro hominibus ponuntur, ut VI, 298; XI, 513,
    al.; cf. Heyne ad Tibull. III, iv, 61, et Bentl. ad Hor. Od. III,
    xxvii, 34. Passim quoque _nomen_ redundat; v. ad V, 161.
      [“XI, 513” recte XI, 511]
    730. Qui Deus olim futurus esses, si in Italia nasci tibi
    contigisset, ubi tales viri, qualis tu es, in Deorum numero referri
    solent. Drak. comparat inf. VII, 36, 37, et Cic. pro Muræna c. 36,
    «gratias egit Diis... quod ille vir in hac republica potissimum
    natus esset;» add. inf. XVII, 403, 404.
    731. _cur fata tenemus_, retinemus, remoramur? ut _fatis currentibus
    obstare_ VII, 307, et contra _urgere fata_ VII, 224; _fata irritare_
    V, 234; _incumbere fortunæ_ VII, 241; _Præcipitare fatum_ I, 691;
    _lacessere fata_ XV, 36, vel _fato urgenti incumbere_ ap. Virg. Æn.
    II, 653.

      730. _Ausoniæ_; conj. Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken.
      _Ausonia_ etiam pro _in A._ dici posse monent; _fortuna favoris_,
      ut v. 732, Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII,
      468.
      731. _cur_ Col. et Put. _cui_ Ox. Vulgo _quum f. t._ quod Cell.
      exponit: dum per fata nobis licet nocere Romanis; _cur tanta_ Put.

  Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti
  Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum
  Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras.                   735
  Nobis persolves meritos securus honores.
  Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit
  Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.»

    734. _Jurares_, cf. I, 113 sq.
    735. _satiabis_, placabis, ut ap. Virg. Æn. II, 587.
    736. Imitat. Virg. Æn. VIII, 61 sq.
    738. _Tmolo_, ex Lydia, cujus mons est Tmolus.
    --_missa manus_, h.e. Etrusci, cf. ad v. 719, et VII, 210.

      736. _meritos_ scripti et editi ante Marsum, qui primus _merito_
      refinxit; _persolve emeritos_ in mentem veniebat N. Heins.
      738. _stagni opaci_ corrig. idem.


    His agitur monitis, et lætam numine pubem
  Protinus aerii præceps rapit aggere montis.                      740
  Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo
  Piniferum cælo miscens caput, Apenninus.
  Condiderat nix alta trabes, et vertice celso
  Canus apex structa surgebat ad astra pruina.
  Ire jubet: prior exstingui labique videtur                       745
  Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.

    739. _numine_, ejus monitis. Cf. ad I, 93, in V.L.
    741. Cf. omnino Liv. XXI, 58, cujus narrationem cur tam strictim
    adtigerit Silius mireris, quum tamen poeticum ornatum et res
    admittat, et ipse diligenter sectetur.
    --_Horrebat_, etc. Cf. Virg. Æn. IV, 249, 251; XII, 702 sq.
    744. _pruina_, vid. ad III, 533.
    746. Si, post Alpes superatas, aliis iisque minoribus montibus iter
    impediatur et obstruatur.

      739. _lætus_ edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus
      quoque hoc visu lætari possit.
      744. _structa_, non _stricta_. Colon. quod multis exemplis
      illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad Tertull. de Pall.
      p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49; Gonsal. ad Petron. c.
      CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90.
      745. _lubet_, vel _juvat_ malebat N. Heins.

  Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi,
  Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem.
  Plana natant, putrique gelu liquentibus undis
  Invia limosa restagnant arva palude.                             750

    748. _mulcet laborem_, minuit, ut XII, 220.
    --Delet hunc versum Col. Imo vero ex eo quodammodo pendent
    sequentia, cum quibus cohæret: dicit enim, superato jugo jam nondum
    finitum fuisse laborem (_superasse jugum_, græco more pro superatus
    montis adscensus), sed quasi novum ex paludibus in plano campo
    objectum. Ern.
    749 sq. Nam Apenninum transgressos _plana natantia_ h.e. planities,
    seu campi paludosi (quos Silius solita verborum luxuria depingit)
    remorabantur. Liv. XXII, 2, «Propiorem viam (in Etruriam) per
    paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis
    inundaverat.» Proprie hoc iter non continuo H. ingressus est, simul
    atque Apenninum superavit; vid. Liv. XXI, 59. Sed poeta res levioris
    momenti omittere solet.
    --_putri_, resoluto, nondum indurato _gelu_ impediti rivi se late
    diffundunt; ut solent, quæ calore liquescunt; Cellar. coll. Virg.
    Ge. I, 43.

      748. Totus deest versus c. Col. prob. N. Heins. qui ejus loco unum
      alterumque desiderari, vel certe _finis cumulusque laborum_
      legendum putat. Sed recte, opinor, hunc versum vindicat,
      codicemque Col., teste Modio, suas quoque lacunas habere monet
      Lefeb. cf. mox ad v. 750; _mulcetve_, non _mulcetque_, Put. quod
      recepi cum Lefeb.
      749. _liquentibus_, non _linquentibus_, Parm. Bas. Mars. Junt.
      Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq.
      750. Totus versus abest. c. Col. _Invia_ Ox. Put. Tell. et editi
      ante Marsum, qui primus _Invida_ dedit, quod tamen jam in R. pr.
      legi testatur Lefeb. _Invia_ jam conj. Dausq. vel _Uvida_, quod in
      mentem quoque venit N. Heins. ut et mox _duci nudus_.

  Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex
  Sævitia quatitur cæli, manante per ora
  Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes,
  Optatum bene credit emi quocumque periclo
  Bellandi tempus: non frontis parcit honori,                    755
  Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur
  In pretium belli dare, si victoria poscat;

    751 seq. Hannibal, quod jam Drak. observasse video, Apenninum
    transgressus, sæva tempestatis vi, in via per paludem et profundas
    Arni fl. voragines, alterum amisit oculum, testibus Polyb. III, 79;
    Liv. XXII, 2, et Corn. Nep. c. 4; (qui tamen non omnino cum illis
    consentit, de quo vid. ej. Intp. et Drak. ad Liv. l.c.) non a
    frigore in Alpibus, quod Schol. Juven. ad Sat. X, 153, adnotavit.
    751. _tanta inhospita_, tam i. loca, ut VI, 308.
    753 sq. «Quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo
    capitur,» Liv. et Polyb. l.c. quæ poeta exornavit.
    --_facilis sprevisse_ (ἀοριστῶς) h.e. facile spernebat, ut I, 225;
    VIII, 59.
    754. _bene_, h.e. vili pretio, parvi _emi_; quam locutionem, vel
    tironibus notam, magna exemplorum copia illustravit Drak. ad h.l. ad
    V, 601, et VII, 620.
    755. _frontis honos_, possit esse decora facies, ut ap. Stat. Silv.
    I, ii, 113. Sic _honor capitis_, ap. Plin. Paneg. 8, id. qd., _caput
    honestum_, ap. Virg. Ge. II, 392. Sed h.l. est frontis decus h.e.
    oculi, ut cornua Tacito _gloria frontis_ dicuntur Germ. c. 5;
    _honores_, pulchritudo, _formæ_ inf. XII, 243; _h. togæ_ VI, 394;
    _h. croceus_, color rutilus et pulcher VIII, 442; cf. Heyne ad Virg.
    Æn. I, 591, et Jani ad Hor. Od. II, xi, 9.

      753. Vulgo distingunt, _Perque genas, oculo f. sprev. medentes.
      Optatum_, etc. quod præferendum videtur Schmid.
      756. _moretur_ volebat N. Heins.

  Satque putat lucis, Capitolia cernere victor
  Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem.
  Talia perpessi tandem inter sæva locorum                         760
  Optatos venere lacus; ubi deinde per arma
  Sumeret amissi numerosa piacula visus.

    761. _lacus_, ad Trasymenum lacum.
    762. _piacula_, solatia.

      759. _petat_ pro _queat_ R. 2, Benes. et alii, teste ac prob. Lef.
      ut _petat cernere_ sit pro _eat c._, ut _ite precari_ inf. v. 793.
      Sed quis unquam ita locutus est, vel ex forma dicendi _petere
      locum_ hoc efficiet?


    Ecce autem Patres aderant Carthagine missi:
  Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant.
  Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido,                  765
  Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris
  (Infandum dictu!) parvos inponere natos.

    765. Poeta, ornatus et variationis studiosissimus, facile in
    episodium hoc incidere poterat, memor libri III, 64 seq.
    --_Mos_, Pœnis a Phœnicibus, quorum Moloch a Saturno parum diversus
    fuisse videtur, traditus, pluribusque barbaris gentibus communis, de
    quo vid. præter VV. DD. ad h.l. Column. ad Ennii Ann. I, p. 28; Ill.
    Meiners de relig. varior. popul.; Hendreich de republ. Carthag. II,
    i, 4; Bryant. de sacrif. hum. et Michaelis Jus Mos. T. V, §. 247.
    Notandum vero ex v. 768, sacrificium hoc annuum fuisse sortique
    commissum.
    --_condidit_, vid. ad I, 28, in V.L.
    766. _Poscere Deos veniam_, vel _pacem_, pro gratiam et opem ab iis
    petere, vel simpl. illos placare, ut in formulis precum, inpr.
    pontificum, passim occurrit. Conf. XV, 437; Virg. Æn. III, 261; IV,
    50; Liv. I, 16; VII, 2, al.

  Urna reducebat miserandos annua casus,
  Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ.
  Cui fato sortique Deum de more petebat                         770
  Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
  Sed propior metus armati ductoris ab ira,
  Et magna ante oculos stabat genitoris imago.

    768. _annua_ quotannis.
    --_casus_, sacrificium.
    769. _Diana Thoantea_, ut XIV, 260, et ap. Val. Fl. VIII, 208, h.e.
    Taurica, seu Scythica, cui hostiæ humanæ mactabantur; quem deæ
    cultum, ex fabulis de Iphigenia, Oreste ac Pylade notissimum,
    _Thoas_, rex Taurorum, primus instituisse dicitur; vid. Herodot. IV,
    103; Strab. V; Diodor. IV, 45; Pausan. III, 16; IX, 19; VV. DD. ad
    Ovid. ex Ponto III, ii, 45... 96, et Trist. IV, iv, 63... 82; Hygin.
    fab. 98, et 120; Serv. ad Virg. Æn. II, 116; Spanh. ad Callim. H. in
    Dian. v. 173, 174; Muncker. ad Antonin. Liberal. fab. 27, et Eurip.
    Iphig. v. 39.
    770. _petebat_, destinabat. Cf. II, 29.
    771. _discors Hannon_, cf. ad II, 277.
    772. _metus propior_, cf. I, 32.

      773. _genitoris_, non _redeuntis_, Col.


    Asperat hæc fœdata genas, lacerataque crines,
  Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce.                       775
  Edonis ut Pangæa super trieteride mota
  It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum.

    774. Præclare adfectus materni vis singulis Imilces factis verbisque
    exprimitur.
    --_Asperat_, auget, _hæc_, metum hujus iræ paternæ, Imilces,
    conjugis, mœror, ut _asperare ignes_ dixit Val. Fl. V, 369; _a.
    iram_ Tac. hist. II, 48; cf. ad v. 669.
    776 sq. Conf. Virg. Æn. IV, 300 sqq. (ubi vid. Heyne de _orgiis
    trietericis_ et _motis sacris_), et Lucan I, 674 sq.
    --_Edonis_, Baccha, ab Edonis, populo Thraciæ, ubi orgia Bacchi
    potissimum celebrabantur. Conf. Intpp. ad Theocr. VII, 111; Bentl.
    ad Hor. Od. III, xxv, 9, et viros doctos, in V.L. laudatos.
    --_Pangæa juga_, ut II, 73.
    777. _suspirat_, ἀναπνεῖ, pro spirat, πνεῖ, ut XII, 136, et XIII,
    426; D. Heins. Similiter _totum spirant præcordia Phœbum_, Drak.
    monente, dixit Claud. de R. P. I, 6; cf. ad III, 240 et 697; Burm.
    ad Val. Fl. II, 278.

      774. _Asperat_ Col. Recte. _Asperad_ Oxon. Vulgo _imago Aspar: ad
      hæc_, etc. ut _Aspar_ sit Hannibalis filius et nomen Punicum, ut
      _Bostar_, _Gestar_, _Hamilcar_, et alia. _Aspera ad hæc_ conj.
      Dausq. et Scalig. quod recepit Cell.
      776. In _Edonis_, Gr. Ἠδωνίς, ut alii in _Bistonis_ et _Sidonis_,
      secundam corripuit etiam Lucan. I, 675, ubi _Odonis_ scribendum
      putabat Salmas. ad Solin. c. 9, pag. 153, al. 109, quia Ὀδονὲς
      ἑλκεσίπεπλοι Dionysio sunt populus Thraciæ, quod probavit Berkel.
      ad Steph. Byz. Ethn. voc. Ἠδωνοί. Sed vid. Heins. et Burm. ad
      Virg. Æn. XII, 365; ad Ovid. Rem. Am. v. 593; Oudendorp. ad Lucan.
      l.c. Heyne ad Virg. Cir. v. 165, et quos Drak. laudat, Silium
      nostrum V, 463; VIII, 57, 412, 578, 579; XV, 15, 337, (quibus
      locis eadem utitur licentia) Heins. ad Ovid. Trist. IV. i, 42;
      Broukh. ad Prop. I, iii, 5; IV, ii, 61; Spanhem. ad Callim. H. in
      Apoll. v. 73; Bentl. ad Hor. Od. I, xxv, 11; III, xxv, 9; Barth.
      ad Stat. Silv. I, vi, 64, et Theb. V, 78, Serv. ad Virg. Æ. I,
      343, et Intpp. ad Catull. Nupt. Pel. et Thet. v. 37; conf. sup. ad
      III, 252, et ad VI, 303.

  Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
  Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi
  Bella moves, huc signa refer: violentior hic est,                780
  Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis
  Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela
  Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans
  Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.

    778. _facibus subdita_, propr. facibus subditis, igni admoto
    combusta, unde _clamat_; vel simpl. pro incitata sc. furore, ut
    _faces subjicere invidiæ_, _bellis_, etc., et _subdere ignem
    seditioni_ Liv. VIII, 32: vel _subdita_, subjecta, permissa, adeoque
    stimulata _facibus_, h.e. ceu Mænas, quæ adcensis facibus noctu per
    montes ac nemora cum clamore discurrit. Ejusmodi certe faces
    contextui aptiores sunt. Cf. V.L.
    779 seq. Tota oratio spirat furentem ac bacchicum mentis fervorem,
    quo instincta Imilce in absentem maritum acerrime invehitur; et
    gravissimæ indignationis adfectum, qui, elevata herois laude ac
    gloria, tenerrimos paterni amoris sensus agitat et v. 787 sq., cum
    amara inrisione permiscetur; sed, quod minus exspectes et probes,
    nimis abrupte v. 791, (ubi τὸ _porro_ ῥητορικῶς magis, quam δεινῶς
    dictum) ad pios philosophicosque, etsi præclaros, sensus descendit,
    quibus enthusiasmi impetus, qui subito v. 796, iterum effervescit,
    interrumpitur.
    --_Io conjux_, ut _Io Bacche!_ cf. ad V, 634, in V.L.
    --_cardine mundi_, plaga, seu regione.
    781. _propior_ tibi, tanquam patri; ad te magis spectat.
    782. _vibrantia_ se, vibrata; vid. ad I, 539.

      778. _concita_, vel simile quid legendum semper putavi cum Burm.
      In vulgata certe lect. quocumque te vertas (vid. not.), duri quid
      inest, cujus tamen rei culpa in ipso forte poeta residet. De
      facibus Bacchicis agi videtur; unde non satisfaciunt Schmid. et
      Lefeb. qui Vulgatam defendunt ex VII, 351; X, 228; XVII, 224; ut
      sit hypallage et græcismus.

  Interea tibi prima domus atque unica proles                      785
  Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras.
  I nunc, Ausonios ferro populare penates,
  Et vetitas molire vias! I, pacta resigna
  Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit
  Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores!                 790

    788. _molire vias_, ut ap. Virg. Æn. X, 477, et VI, 477; ubi vid.
    Heyne.
    --_vetitas_, vid. ad III, 501.
    --_pacta resigna_, irrita fac, rumpe, propr. sigillo ablato. Schmid.
    adcipit pro simpl. _signa_, firma.
    [789 sq.] Vis verborum _sic_ et _tales_ voce et gestu declaranda.

      786. _gremio in p._ scripti; _gremio e. p._ malebat N. Heins. h.l.
      et XI, 587. Vulgg. _gremio patriæ_ prob. Lefeb.
      790. _solvit_ Col. _fovit_ Ox. et Put. _vovit_ libri editi.

  Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo?
  Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris,
  Naturam nescire Deum! justa ite precari
  Ture pio, cædumque feros avertite ritus.

    791. Notum est, priscos homines sanguinis effusionem religioni
    habuisse, iisque morem fuisse θεοὺς καρποῖς, h.e. ἀπαρχαῖς ἀγάλλειν,
    hisque frugum primitiis ac libaminibus solum deinde tus sine hostiis
    addere. Cf. loc. class. Ovid. Fast. I, 337... 454, et IV, 409 seq.
    792. _ægris mortalibus_, ut ap. Virg. Ge. I, 237; cf. ad I, 85, in
    V.L.
    794. _Ture pio_, quo pietatem in Deos testamini, ut ap. Tibull. II,
    ii, 3; III, iv, 10, et Virg. Æn. IV, 637; V, 745.
    795. Conf. Intpp. ad Act. Apost. XVII, 28, 29; Dausq. citat Cic.
    Leg. I, 8; Epictet. I, iii, 9; Polyb. Ecl. 25, et al.
    --_hactenus_, id tantum, _sit satis_; sufficiat certe animalia, non
    homines mactasse. Conf. XIII, 270, et IX, 347, ubi Drak. laudat
    Gronov. Obss. I, 15, et Obss. in Script. Eccles. c. 22. Lefeb. qui
    vers. 791, _tabum_ etiam de sanguine humano intellexerat, h.l.
    vertit: _contentons-nous à l’avenir de n’immoler que des animaux sur
    les autels_. Ernesti toto h.l. non victimas humanas, sed in genere
    cruenta sacrificia reprehendi putat, quoniam his sublatis et illæ
    tollantur, ideoque jungit _hactenus sit satis_, hoc sensu: desinite
    nunc tandem cruentis sacrificiis Deos colere; aut si firmiter vobis
    persuasistis, Superis tale nefas placere posse, me immolate. Neuter
    mihi quidem sententiam suam persuasit.

      793. _ite precati_ Col. Ox. R. 3, Parm. Med. Sed exquisitius est
      vulgatum _ite precari_ h.e. precatum, ut _veni sperare_, _ruit
      animare_, et similia græce dicuntur; vid. quos Drak. laudat. Prop.
      I, i, 12; Stat. Silv. V, iii, 11; Ovid. Am. II, ii, 21; Vulp. ad
      Prop. I, vi, 34; Heins. ad Claud. R. P. III, 386, 387, et in
      Rufin. II, 98; conf. sup. ad I, 170, et inf. ad XIV, 581; ubi
      Drak. citat Stat. Th. VII, 177.

  Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro,                 795
  Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos;
  Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque,
  Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.

    797. _nefas_, nefaria hæc sacrificia, sc. humana.
    --_fixumque sedetque_, cf. Virg. Æ. IV, 15.
    798. _absumite_, perdite, mactate, _vestris votis_, victima vota,
    vel votorum, quæ fecistis quorumque rei estis, solvendorum causa.
    Cf. Virg. Æ. III, 279, et ibi Heyne.

      796. _fudisse_ conj. N. Heins. quod languet, quia vox _cæsos_
      eandem exprimit notionem.
      798. _absumite_, non _assumite_, Col. et Put.

  Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras?
  An flendæ magis Ægates, et mersa profundo                        800
  Punica regna forent, olim si sorte cruenta
  Esset tanta mei virtus prærepta mariti?»

    799. _hac indole_, hoc puero tantæ indolis.
    800. _Ægates_, ut I, 61.
    --_mersa Punica regna_, jactura tot navium hominumque, qua simul
    imperium maris nobis ereptum, et populus nomenque Pœnorum ad
    internecionem prope redactum est.
    802. _virtus mariti_, ut μένος Ἄρηος, etc., vid. ad v. 599.

      801. _sorte_ non _forte_, Col. R. 3, Parm. Med.
      802. _præcepta_ Ox. h.e. ante diem intercepta, propr. ante capta,
      ut _prævertere_ III, 329, et _præsumta_ V, 209; VI, 300; prob.
      N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 341, 751; ad Virg. Æ. X, 277;
      ad Claud. Cons. Mall. v. 262; ad Ovid. Epist. XVII, 107, et Fast.
      IV, 940; cf. ad VI, 300; XV, 659; XVI, 338, et Gronov. ad Liv.
      XXII, 41.  [“XV, 659; XVI, 338” recte XV, 656; XVI, 337]


    Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore,
  Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum,
  Abnueret sortem, an superum pareret honori.                      805
  Tum vero trepidare metu vix compos Imilce,
  Magnanimi metuens inmitia corda mariti.

    803. _Hæc_, verba.
    804. _cauta_, consilia.
    --_ipsique_, Hannibali. An ut αὐτὸς ἔφα?

      803. _hominisque_ Ox. Put. R. 3, Med. h.e. Hannibalis, cujus
      vindictam, filio cæso, non minus quam deorum iram, sacrificio
      neglecto, extimescebant. Id probavit Barth. Adv. VI, 3, et recepit
      Lefeb. nec spernendum crediderim, quia tum τὸ _ipsique_ v. seq.
      minus durum est, et facilius intelligitur, cur v. 810, ipse
      Hannibal _æquatus Superis_ sibi videatur; _Superum Hannibalisque
      favore_ conj. Heins. Lenior certe medicina foret, _Divum
      Hannibalisque timore_, vel _Divumque ducisque t._, nisi malis
      _regique_ pro _ipsique_ refingere.
      806. _sui_ pro _metu_ scribendum censebat N. Heins. ut _sui_
      exciderit ob cognatas literas voc. _vix_. Equidem leviori
      mutatione reponerem _trepidat mentis_. Pro vulgata lect. stat
      Lefeb., quum _compos_ absolute dicatur inf. XVII, 226. Sed ibi
      v. 222, integra loquendi forma _mentis compos_, quæ repetitur,
      præcesserat, et præterea τὸ _metu_ merito supposititium videbatur
      N. Heins. quum _metuens_ mox subsequatur. Itaque aut versus 806 et
      807 corruptos, aut, quo magis fere sententia mea qualiscumque
      inclinat, a mala manu insertos laciniasque esse, e margine
      adsutas, necesse est.


    His avide auditis ductor sic deinde profatur:
  «Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat
  Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna                       810
  Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque
  Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo
  Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.

    809 seq. Oratio bene convenit ingenio Hannibalis, quod in gratia
    quoque referenda superbiæ indicia prodit.
    810. _Hannibal æquatus Superis_, quod divina res et sacrificii causa
    ejus arbitrio permittitur; Cellar. coll. Plinio, Epist. I, 7, pr.
    Non male. Confer tamen ad v. 803, in variis lectionibus.
    813. _ab Ausonio Quirino_, a populo Romuli, h.e. Romano.

      809. _nunc impar_ rectius putabat N. Heins. ut imparem se
      fateatur. Sed Drak. monet, vulgatæ lect. eundem sensum esse: Quid
      tibi solvam pro tanto munere, quod ei non inpar sit?
      813. _veniet_ R. 2, non inprob. Lefeb. coll. Terent. Eunuch. II,
      ii, 53, _faxo insultabis_, pro _insultes_.

  At puer armorum et belli servabitur heres.
  Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum,                      815
  Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
  Certare Æneadis, dum stabit vita, memento.
  Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori.
  Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur
  Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum,                    820
  Huc lætos vultus totasque advertite mentes.
  Namque paro sacra, et majores molior aras.

    817. _stabit_, vid. ad II, 639, in variis lectionibus.
    --_certare memento_, confer ad III, 118.
    820. _formidine matrum_, præclare pro cædibus et sacrificiis, quæ
    matres potissimum horrent et reformidant.
    822 seqq. Color orationis fere ut apud Virg. Æneid. XI, 515 sq.
    --_sacra_ majora, stragem Romanorum.

      816. _nutante_, vel _titubante_ conj. N. Heins. invita Minerva.
      Nam, quod Drak. jam bene animadvertit, nulla duci gloria nascitur
      ex eo, quod saluti sit patriæ suæ adversus hostem vel _nutantem_,
      vel _titubantem_.
      822. _Namque operosa sacra_ emend. N. Heins. qui vulgatam frigere
      putabat; _majores_, non _meliores_, Col. Put. et R. 2. Inter hunc
      et sq. versum nonnulla λείπειν, Scaliger notavit ad marg. Silii
      sui.

  Tu, Mago, adversi conside in vertice montis:
  Tu lævos propior colles adcede, Choaspe:
  Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus.                   825
  Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps
  Lustrabo, et Superis quæram libamina belli.
  Namque haud parva Deus promissis spondet apertis,
  Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»

    823... 827. Conf. Liv. XXII, 2, et inpr. 4; Polyb. III, 82, extr.
    823. _mons_ et _colles_ sunt montes Cortonenses, cf. ad v. 720. De
    _Sychæo_ et _Choaspe_, cf. III, 245, 317.
    825. _claustra_ et _fauces_, angustiæ saltus et montium. Cf. V, 42
    sqq.
    826. _vago milite_, expedito.
    827. _libamina belli_, cf. v. 822.
    828. _Deus promissis spondet apertis._ Confer v. 722 sqq., 733 sq.
    829. _viri_, legati.

      824. _lectos_ R. 3, et Med. _bivios colles_ conj. N. Heins. quem
      vid. ad Ovid. Epist. XVII, 178.

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *

Errata: Liber IV

  13v. (φάλου)  [_) deest_]
  91n.  [90]
  213n.  [212]
  341n.  [340]
  530n. Cf. inf. VI, 616 ... ad VI, 254, in V.L.  [IV, 616 ... IV, 254]
  653n.  [652]
  660v.  [760]
  704n.  [706]


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


C. SILII ITALICI

PUNICORUM


LIBER QUINTUS.

ARGUMENTUM.

Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses
Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.

Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine
incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias
superat; 24-52.

Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis
territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa
suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.

Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat,
omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex
parte fractum, verbis confirmat; 105-185.

Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet,
suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes
ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii
quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.

Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira ac
desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.

Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.

Nerius et Volunx pereunt; 258-267.

Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque
impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi
sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.

Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero
Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis
vulneribus confossus cadit; 333-343.

Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in
castris sanetur; 344-375.

Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ
occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn,
giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit;
376-456.

Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab
Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum
aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel
bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum
consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.

Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios
Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium
obtruncat; 530-583.

Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui
exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo
præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen
provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.

Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum
jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit;
611-631.

Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans,
populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat:
quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum,
qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo
obruitur; 632-666.

Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa
virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ,
admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam
nocte in castra redit; 667-678.


  Ceperat Etruscos occulto milite colles
  Sidonius ductor, perque alta silentia noctis
  Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.

    1 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83.
    3. _cæcis armis_, insidiis. _Cæca_ passive dici occultata, ἀόρατα,
    obscura, quæ non videntur, seu latent, et hinc quoque ignota,
    obscura, ignobilia, multis exemplis probarunt Heinsii et Drak. ad
    h.l. et ad VI, 7. Plura desideranti suppeditabunt Burm. ad Val. Fl.
    VI, 422; Heins. ad Ovid. Fast. II, 214, et Met. I, 307; III, 490;
    XI, 517, ad Val. Fl. VIII, 329, et Gifan. Ind. Lucret. Cf. inf. ad
    VI, 75, et Ind.

      1. _occulto limite_ malebat N. Heins. ut conveniat cum _latebrosis
      collibus_ v. 192, et _opacis_ IV, 825. Sed Draken. jam recte
      monuit, quosdam milites non occulta tantum via missos fuisse, sed
      occultatos quoque et in insidiis latentes consedisse.
      3. _insiderat_, non _insederat_, Col. el Put. quod recepere Drak.
      et Lefeb. Omnino quidem diversa sunt verba _insideo_, h.e. sedeo,
      seu sum alicubi, locum teneo obsessum, et _insido_, sessum eo,
      demitto me ad sedendum, seu quiescendum, sedem capio, occupo. Sed
      præteritum utriusque verbi est _insedi_, si fides habenda
      lexicographis, nec potius vulgaris est error, a stupore
      librariorum profectus, qui ubivis hæc verba confundunt; vid. Burm.
      ad Petron. c. 96, p. 458, ad Ovid. Metam. I, 367, ad Lucan. III,
      407; Heins. et Burm. ad Virg. Æn. I, 719; III, 565; et, quos Drak.
      laudat, Gronov. Obss. IV, 16, 17, et ad Liv. XXII, 30; XXVI, 45;
      Broukh. ad Prop. III, vii, 37; Heins. ad Ovid. Met. I, 307; XI,
      517; ad Val. Fl. VIII, 329; conf. inf. ad VII, 132.

  At parte e læva, restagnans gurgite vasto,
  Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis,                       5
  Et late multo fœdabat proxima limo:
  Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno,
  Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.

    5. _in Effigiem_, in modum, instar.
    8. _volvente die_, ut ap. Virg. Æn. I, 269, et Ge. II, 402, ad quæ
    loca vid. Heyne. Cf. sup. ad III, 579.

      4. _parte e dextra_, quod Lefeb. edidit, legendum, vel poetam
      humani quid h.l. passum esse, ut IX, 268, bene suspic. Drak. Nam
      _colles lævi_ dicuntur IV, 824; quare non litus quoque Trasymeni
      Pœnis ad lævam esse potuit; et præterea idem lacus Romanis quoque,
      qui Pœnis obversi erant, ad lævam est inf. v. 95; ubi propterea
      _dextra_ corrig. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 585; qua tamen
      ratione difficultas ex lib. IV, 824, mota, non tollitur; _vasti...
      pelagi_ Ox. Non male.
      5. _humectabat_ Col. (in quo propr. _umectabat_, de quo vid. ad
      II, 125) Parm. Benes. Junt. Ald. Gryph. Nut. ut ὑγραίνειν et
      ὑδραίνειν, quod multis locis, Virg. Ge. IV, 126; Æn. XI, 90;
      Claud. R. P. II, 121; et aliis illustrant N. Heins. et Drak. conf.
      Ind. _invetabat_, vel _innetebat_ Ox. unde _incedebat_ parum
      feliciter corrig. Barth. Adv. V, 15; ut tarditas sensim
      progredientis exprimeretur; _invitabat_ Put. R. 3; Med.
      _inundabat_ Veneta Marsi et Martini Herbip. claudicante metro,
      unde _exundabat_ edit. Basil. Wolfii et quæ inde fluxerunt;
      _pelagi inertis_ ex emendat. Barth. et N. Heins. recepi cum Drak.
      et Lefeb. Sic _iners aqua_ ap. Ovid. Epist. XVIII, 121; _iners
      Styx_ ap. eund. Met. IV, 434; _iners humor_ et _tarda palus unda_
      ap. Virg. Ge. IV, 25, 479, et, quæ Drak. comparavit, _lenta
      stagna_, _iners Bosporus_, _tarda palus_, _piger Avernus_,
      _ignavum flumen_, _lentum marmor_, inf. VIII, 605; Lucan. V, 436;
      Varr. Atac. ap. Serv. ad Virg. Ge. I, 375; Stat. Th. XI, 588;
      Appul. Met. IV, p. 145; Virg. Æn. VII, 27. Sed vulgatum _inerti_
      etiam servari potest, si _multum_ relingas, ut verba _inerti limo_
      jungantur. _Iners_, gravis, immobilis, vel inutilis, ut _i.
      terra_, _gleba_, etc. ap. Hor. Od. III, iv, 45; Virg. Ge. I, 94 et
      al. Conf. ad VI, 146.  [“ad VI, 146”: in Not.]
      7. _Arno_ Col. et R. 2, h.l. et VI, 109; quod cum Lefeb. recipere
      non dubitavi, ut _Arnus_ sit heros ἐγχώριος Etruriæ, quam secat
      _Arnus_ fl. (hod. _Arno_) ex Apennino ortus, de quo ex instituto
      egit Ferd. Marozzi in _Raggionamento istorico dello stato antico e
      moderno del fiume Arno_, etc. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XI, 700; in
      Varr. L. _Auno_ Tell. et editi tantum non omnes, quod defendunt ex
      Virg. l.c. ubi tamen de Liguria agitur; _auro_ Ox. et Put. in
      cujus marg. _auno_ legitur; _Anno_ corrig. Rupert. ad Sallust.
      p. 144; sed Merula ad Ennii Ann. I, p. 95, _Amno_, qui, teste
      Manethone, Aboriginum rex fuit, Fauni prisci filius, Martis Itali
      pater.

  Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo
  Mæoniam quondam in Latias advexerat oras                          10
  Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris;
  Isque insueta tubæ monstravit murmura primus
  Gentibus, et bellis ignava silentia rupit.
  Nec modicus voti natum ad majora fovebat.

    9 seqq. Cf. ad IV, 719.
    9. _Tmolus_, Lydiæ urbs (ap. Herodot. I, 84, et Tac. Ann. II, 47,
    ubi vid. Ern.) et mons, vino generoso, sed et croco abundans, de quo
    dubitat quidem Heynius ad Virg. Ge. I, 56. Sed vid. Columel. III,
    viii, 4, ibique Gesn.
    12. Hanc inventionem Tyrrheno Pisæo tribuit Plin. VII, 56; Tyrrheno
    Herculis f. Hygin. fab. 274, ubi vid. Muncker. incolis Vetuloniæ
    Sil. VIII, 488; alii aliis populis, sed plerique omnino Tyrrhenis;
    vid. ad II, 19.
    13. _bellis ignava silentia rupit_, sustulit, morem belli segnius
    gerendi sine tubarum cantu, qui milites ad pugnas adcendit, Drak.
    Cf. IV, 169 sq.
    --_ignava silentia_, ignavos milites reddentia: nam tubis alacres ad
    pugnam animi fiunt. Ern.

      9. _æquore longo_, h.e. longinquo, ut I, 584, emend. N. Heins.
      quod recepere Drak. et Lef. Non male, vid. not. ad III, 422. Sed
      vulgata non minus ferri et eodem sensu accipi potest; _longas_
      Oxon.
      12. _tubæ_, non _tuba_, Col. _primis_ Oxon. quod doctius videri
      potest.

  Verum ardens puero, castumque exuta pudorem,                      15
  (Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres)
  Litore conreptum stagnis demisit Agylle,
  Flore capi juvenum primævo lubrica mentem
  Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.

    15. _puero_, Trasymeno juvene, Tyrrheni f.
    --_ardere aliquo_, ut _tepere_, _calere_, _perire_ et mox v. 19,
    _incalescere_. Veteres _ardere in aliquo_, _aliquem_ (propter a.),
    _in aliquem_, sed plerumque _aliquo_ dixisse, monet Drak. Conf.
    Broukh. ad Prop. I, iv, 12.
    17. _stagnis demisit_, more Naiadum.
    --_Agylle_, Nympha Trasymeni lacus, unde dicta putatur _Agylla_,
    Tuscia urbs, quæ etiam _Cære_, et nunc _Cervetere_ vocatur; vid.
    Plin. III, 5, et Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VIII, 478 sqq.
    --Formosos juvenes a Nymphis aliisque Diis rapi, satis nota res est.
    De origine et sensu hujus mythi vide Heyne in _Antiq. Aufsätzen_
    Fasc. I; et commentat. meam in S. V. Henkii _Magazin für Religions
    philosophie_, vol. VI, Fasc. I, p. 194... 210.
    18. _lubrica capi_, quæ facile raptimque capiebatur.
    19. _sagitta Idalia_, hoc est Veneris, cui sacrum erat Idalium,
    Cypri opp. et mons. vid. Intpp. ad Virg. Æn. I, 681.
    --_sagitta incaluisse_, ἀοριστως et venuste: nam amor, igni et
    flammæ similis, urit ac torret, (Anacr. X, 15; XXI, 7; Theocr. II,
    40; III, 17, al.) unde etiam poetæ Cupidini ἰοὺς πυρφόρους tribuunt,
    _ardentes sagittas_ Hor. Od. II, viii, 15 (ubi vid. Jani), ὀϊστοὺς
    πυριπνεύστους Musæus v. 88; πυρόεντα βέλη Anthol. IV, 470, et
    πυριβλήτους (forte, πυριφλέκτους) ἀκίδας auctor carm. Meleagri. Cf.
    inf. XI, 391 et 398, ubi Drak. laudat Mosch. I, 23.
      [“XI, 391 et 398” recte XI, 389 et 396]

      17. _demersit_ malebat N. Heins. prob. Drak. Sed vulgata
      exquisitior; vid. not. ad I, 439.
      18. _juvenem mentem_ Col. et Tell. quod probavit Modius Epist. 59,
      et recepit Cell.

  Solatæ viridi penitus fovere sub antro                            20
  Naides, amplexus undosaque regna trementem.
  Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo
  Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.

    20 seq. Naiades consolabantur Trasymenum, qui undas extimescebat et
    amplexus Nymphæ, quæ mox ei lacus imperium in dotem dabat.
    --_fovere_, metum et dolorem levarunt, ut vulnus, cui fomenta
    adhibentur.
    --Respexit Silius ad hæc Theocriti, Ειδ. ΙΓ, 53 sq.
      Νύμφαι μὲν σφετέροις ἐπὶ γούνασι κοῦρον ἔχοισαι
      Δακρυόεντ᾽, ἀγανοῖσι παρεψύχοντ᾽ ἐπέεσσιν.
    Quod apud nos carmine suaviori imitatus est egregius ille veterum
    æmulator, morte infelicissima Musis et Patriæ ereptus juvenis,
    Andreas _Chénier_:
      _Sur leur sein, dans leurs bras, assis au milieu d’elles,
      Leur bouche en mots mielleux, où l’amour est vanté,
      Le rassure, et le loue, et flatte sa beauté.
      Leurs mains vont caressant sur sa joue enfantine
      De la jeunesse en fleur la première étamine,
      Ou sèchent en riant quelques pleurs gracieux,
      Dont la frayeur subite avait rempli ses yeux._
        Idyll. Hylas. --Ed.
    22. _dotalis_ propr. ipse lacus, qui _nomen_ inde adcepit.
    23. _Conscia_, vid. ad III, 395.
    --_lascivo hymenæo_, ut _lasciva licentia_ et _lascivi amores_, ap.
    Hor. Od. I, xix, 3, et II, xi, 7.

      20. _Solatæ_, non _Sollicitæ_, scripti et Parm.
      21. _Naïdes_, Ναΐδες, non Naiades, Ναϊάδες, quod quadrisyllabum
      est, Put. quod recte in textum recepit Drak. qui laudat Pier. ad
      Virg. Eclog. X, 10; Gronov. ad Senec. Hippol. v. 778, et Heins. ad
      Claud. R. P. II, 55; Add. Burm. ad Grat. Cyneg. v. 17.
      23. _Trasymenia_, vel _Trasymenis unda_ volebat N. Heins. quod
      magis poeticum est, ut _Thybris unda_ et alia, quæ notavit ad
      Ovid. Epist. VII, 145; conf. sup. ad I, 14. Posterius probavit
      Drak. et recepit Lefeb. _Thrasymentis_ c. Tell. _diditur_, coll.
      I, 186, conj. idem Heins. ne poeta bis idem dicat.


    Et jam curriculo nigram nox roscida metam
  Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux                       25
  Protulerat, stabatque nitens in limine primo,
  Quum minus abnuerit noctem desîsse viator,
  Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas,
  Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat
  Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis,                  30
  Insertique globo pedites, et inutile Marti
  Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu
  Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.

    24. Vario ornatu expressa crepusculi matutini descriptio. Dausq.
    comparat Ovid. Her. XIV, 21, 22, et Met. IV, 399 sq. et Amor. I, v,
    5; Apollon. II, et alios, quibus Drak. addit Ovid. Met. VII, 706, et
    Sen. Herc. Fur. 671. Flaminium _vix dum certa luce_ et εὐθέως ὑπὸ
    τὴν ἑωθινὴν angustias superasse, memorant Liv. XXII, 4, et Polyb.
    III, 83, extr.
    --_metam_, ut ap. Virg. Æn. V, 835, ubi vid. Heyne et Exc. II, ad
    Æn. II, de noctis curru et equis. Forma loquendi _stringere metam_
    petita a circo, ubi currus proxime metam ita flectendus erat, ut
    tamen eam non tangeret; περὶ νύσσαν Ἀσφαλέως κάμπτοντα τροχῷ σύριγγα
    φυλάξαι Theocrit. XXIV, 118; conf. VIII, 48; XIII, 299, et inpr.
    XVI, 361, 362, ubi Drak. laudat Nonn. Dionys. XXXVII, 195, et
    Sophocl. Electr. 746. Eodem sensu _meta teri_, vel _radi_ dicitur
    poetis et εὖ περὶ τέρμαθ᾽ ἑλίσσειν, στρέφειν ἐγγύθεν et μάλ᾽
    ἐγχρίμψαι νύσσῃ Hom. Iliad. ψ, 306... 348. Cf. ad IV, 350; Heins. ad
    Ovid. Am. III, xv, 2, et Jani ad Hor. Od. I, i, 4.
    26. _nitens_ ore, nitida, pulchra, nisi malis pedem figens, ut ap.
    Virg. Æn. II, 380.
    --_in limine primo_, ut ibid. v. 269, et inf. XVI, 230.
    30. _levia arma_, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.
    32. Τηλικοῦτον γὰρ προενεβεβλήκει κατελπισμὸν τοῖς ὄχλοις, ὥστε
    πλείους εἶναι τῶν τὰ ὅπλα φερόντων τοὺς ἐκτὸς παρεπομένους, τῆς
    ὠφελείας χάριν, κομίζοντας ἁλύσεις καὶ πέδας, καὶ πᾶσαν τὴν τοιαύτην
    παρασκευήν Polyb. III, 82.
    33. _fugientum more_, sine ordine.

      24. _En_ tacite, ut passim, dedit Lefeb. etsi non male.
      27. _abnuerit_, non _adnuerit_, vel _annuerit_, Col. et Ox.

  Tum super ipse lacus, densam caligine cæca
  Exhalans nebulam, late conruperat omnem                           35
  Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu
  Squalebat pressum picea inter nubila cælum.

    34 sq. _Orta ex lacu nebula, campo quam montibus densior sederat_,
    Liv. XXII, 4. Cf. Polyb. III, 84.
    --_super_, insuper.
    37. _cælum pressum_, circumdatum, ut XII, 131, vel tectum, opertum,
    _amictu_, nigro quasi peplo noctis.
    --_picea nubila_, νέφος μελάντερον ἠΰτε πίσσα Il. δ, 277. Cf. V.L.
    --_Squalebat_, vid. ad I, 211.

      37. _spissum_ malebat N. Heins. _Spissæ_ quidem et _piceæ nubes_,
      _tenebræ_, _caligo_, etc. passim occurrunt, nec opus erat tot
      exemplis quot congessit Drak. Sed _spissum amictu_ legere haud
      memini.


    Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto
  Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet.
  Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta,                       40
  Incustoditum, mox inremeabile, litus.
  Namque sub angustas artato limite fauces
  In fraudem ducebat iter, geminumque receptis
  Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.

    38. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83.
    --_Nec Pœnum liquere doli_, Hannibal, fecundum in fraudes ingenium,
    sua arte fallendi usus est. Male Marsus exponit: doli Pœnorum non
    patuere.
    --_sedet Abditus_, ἐνεδρεύων, vel potius quietus in castris, quæ in
    aperto ac patentiori campo locaverat, nec prohibet Romanos, in
    angustias, inter lacum et montes, quos leviter armatis obsederat,
    ingredi, et propius ad castra sua, quæ spernebant, adcedere; ut ita
    vario discrimine, quod angustiæ, montes, lacus et insidiæ
    minabantur, undique urgerentur Cf. v. 93 sq., 198 sq.
    44. _undæ claustra_, lacus obstans.

      40. Hic versus abest a R. 3, et aliis edd.

  At cura umbroso servabat vertice montis                           45
  Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.

    45. _cura_, Pœnus curiosus et ad omnia intentus; vel, notante
    N. Heinsio, excubitorum et speculatorum custodia ac statio.
    46. _sub ictu_, vid. ad IV, 42.

      45. _At cura_ Col. probb. Lef. et N. Heins. qui tamen _Par cura_
      malebat, quod placet Drak. _At castra u. servabant_ vetus ed. Non
      male. _At circa_ Ox., ut inf. v. 94, non improbb. Barth. et
      N. Heins. _servabat_, h.e. observabat, (vid. not. ad III, 380)
      scripti. Vulgo _At contra u. servabant_. Hunc versum sequenti
      postponendum putabat Dausq. ut minus durum esset, τὸ _habitura_ ad
      _claustra_ referre, quo non opus est, si _cura_ legas; _turma_,
      h.e. equites, ingeniose pro _cura_ conj. Schrader in Obss. libro
      (Franeq. 1761, 4.) coll. Liv. XXII, 4, 3; (_Equites ad ipsas
      fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat. ut, ubi intrassent
      Romani_, objecto equitatu, _clausa omnia lacu ac montibus essent_)
      et ipsius Silii loc. sim. VII, 273, 278, ubi etiam _turma palus_,
      seu _undæ_, et _rupes_ junguntur.
      46. _refugos habet ira_, virtus, _sub ictu_, acie gladii, quum
      hostem circumire posset Pœnus, corrig. Barth. Adv. V, 15; Male.

  Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas,
  Ore levem patulo texens de vimine nassam,
  Cautius interiora ligat, mediamque per alvum,
  Sensim fastigans, compressa cacumina nectit,                      50
  Ac fraude artati remeare foraminis arcet
  Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.

    47 sq. Egregia comparatio, cui similem vid. inf. VII, 500 sq. «Non
    aliter, quam qui sparsa, etc.»
    [48.] _nassa_, calathus vimineus angusti colli, ἐκ σχοίνων
    λαβύρινθοι Theocr. XXI, 11, κύρτος, de quo v. Oppian. Ἁλιευτ. III,
    85 et 341 sq. Draken. adposuit verba Sapph. in Anthol. Gr. III,
    iv, 1, et Festi, «piscatorii vasis genus, quo quum intravit piscis,
    exire non potest.» Hæc _nassa_ γραφικῶς h.l. definitur.
    50. _fastigans_, acuens, in artum contrahens. Hoc verbum ubivis fere
    in optimis codicibus, quibus lex metri h.l. faveat, _fastigare_, non
    _fastigiare_, scribi, et vel a _fastu_, vel a _fastigio_ formari,
    copiosius docuit Drakenb.
    --_cacumina_, τὰ ἄκρα, vimina summa.
    52. _Introitu facilem_, active, qui facile intrat. Cf. ad I, 615.

      50. _vestigans_ priscæ edd. _castigans_, h.e. angustiora reddens,
      premens, emend. Withof. coll. XII, 355; Stat. Silv. II, i, 43, et
      Theb. IX, 687; Brit. Philipp. VII, 80.


    Ocius interea propelli signa jubebat
  Excussus consul fatorum turbine mentem,
  Donec flammiferum tollentes æquore currum                         55
  Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato,
  Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat
  Caligo in terras nitido resoluta sereno.

    53. Consul signa, quæ convelli non possunt (v. 66 sq.), jam
    præcesserat v. 29 sq., adeoque nunc iterum, ut moverentur, edixisse
    videtur. Teste Liv. XXII, 3, signa effodi jusserat, antequam agmen
    incedere et in angustias intrare cœpisset. Ibid, tamen c. 4, quum
    pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die,
    vix dum satis certa luce, angustiis superatis, in patentiorem campum
    agmen pandit.
    54. _Excussus mentem_, vid. ad II, 592, in V.L.
    --_fatorum turbine_, cursu, vid. ad IV, 731.
    55. Teste Liv. XXII, 4 et 6, non nisi inclinata re, adeoque prælio
    finito, nebula incalescente sole dispulsa diem aperuit.
    56. _orbe renato_, ut _luce renata_, ap. Sen. Herc. Fur. 127. Cf.
    Virg. Æn. IV, 119.
    58. _sereno_, αἰθρίᾳ, serenitate, ut XII, 4, ubi Virg. Ge. I, 393;
    Lucan. I, 530; VI, 55, Stat. Th. IX, 135, et alia loca conferunt
    Dausq. et Drak.

      58. Semper hæsi in verbis: _fluebat C. in terras_, h.e. defluebat,
      decidebat, quoniam udæ sunt nebulæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 828 et
      al. Nam caligo et nebulæ h.l. non demum in terram demissæ, sed
      solis radiis resolutæ dicuntur. Hinc legendum videtur, _fluebat C.
      in terris_, h.e. diffluebat, vel discedebat, fugiebat, ut ap.
      Virg. Æn. II, 169; Cic. Marc. 8; Or. 3 al. conf. Gronov. ad Liv.
      XXVII, 17; Burm. ad Virg. Ge. III, 67.

  Tunc ales, priscum populis de more Latinis
  Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum                    60
  Explorant super eventu, ceu præscia luctus,
  Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit.
  Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras
  Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem
  Incerta cervice ferens, altaria liquit.                           65

    59. Hæc pugnæ præsagia et historici memorant. Cf. ad VIII, 624 sq.
    et de ostentis, prodigiis ac monstris omnino Heyn. Opuscul. Acad.
    Vol. III, p. 198... 215, pag. 255... 275, et ad Virg. Ge. I, 466
    sq., ad Tibull. II, v, 71.
    --Hujus prodigii Cic. de Div. I, 35, mentionem facit; eodemque
    contemto, P. Claudium b. Punico I male pugnasse, notum ex Liv. Epit.
    XIX, et Flor. II, 2, quod jam alii notarunt. Loco ejus aliud memorat
    Liv. XXII, 3.
    62. _Damnavit_, vid. ad II, 595, et III, 331.
    63 sq. Idem omen evenisse Syphaci inf. XVI, 264 sq., et Pompeio ap.
    Lucan. VII, 165; sed Flaminio ante hanc pugnam, quum magistratum
    iniret, teste Liv. XXI, 63, jam monuit Drak. Poeta autem ante oculos
    habuit Virg. Æn. II, 223 sq., ubi vid. Heyne.
    65. _Incerta cervice ferens_, vulnere non certo et letali adcepto.

      61. _eventum_ Colon. _eventus_ Dausq.

  Signa etiam adfusa certant dum vellere mole,
  Teter humo lacera nitentum erupit in ora
  Exsultans cruor, et cædis documenta futuræ
  Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento:

    66. Notum est hoc prodigium ex Liv. XXII, 3; Fl. II, 6 (qui apum
    quoque examen signis insedisse tradit, de quo vid. ad VIII, 635), et
    Cic. de Div. I, 35. Sed poeta illud ornat augetque, respiciens forte
    fabulam Virg. Æn. III, 26 sq.; cf. ad v. 91. De causa portenti et de
    rivis sanguinis vid. Heyne Opusc. Acad. T. III, p. 265 sq., et
    p. 213, not. i.
    --_vellere_, ut VIII, 240; nam signa terræ infigebantur in castris,
    hisque movendis evellebantur.
    67. _humo lacera_, convulsa, effossa.
    --_nitentum_, qui convellere conabantur.
    69. _parens_, terra.

      66. _affusa mole_ militum, scripti, R. 3, Parm. Med. prob.
      N. Heins. vid. ad IV, 251; _effusa mole_ Tell. et plurimæ edd.
      quod præferunt Drak. Lef. et Burm. qui _effundere_ propr. de
      conante (sed plerumque frustra conante, qui omnibus viribus
      laborat, nec quidquam proficit) dici docuit ad Val. Fl. VII, 34.
      Hinc iidem viri docti, præeunte Marso, exponunt: omni vi et
      conatu, totis viribus effusis. Simplicius forte est, de _mole_
      militum _effusa_ intelligere, ut sup. II, 151, vel ut _labor
      effusus_ ap. Virg. Ge. IV, 492, h.e. frustra consumtus.

  Ac super hæc Divum genitor, terrasque fretumque                   70
  Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis
  Fulmina Tyrrhenas Trasymeni torsit in undas,
  Ictusque ætherea per stagna patentia flamma
  Fumavit lacus, atque arserunt fluctibus ignes.

    70. Hujus prodigii non alius meminit, nisi forte cum Dausq. et Drak.
    huc referre velis verba Plin. II, 107. «Trasymenum lacum arsisse
    totum Valerius Antias narrat.» Causa ejus ab ignibus subterraneis,
    sub aqua ardentibus, repetenda; vid. Heyne l.c. Forte lacus ejusdem
    fere naturæ est, vel fuit, cujus nunc est _Lago di bagni_, seu
    _Solfatora_. Hujus aqua sulphurea est, et perpetuo fervet. Cf.
    Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 589, et sup. IV, 677. Eadem res vario
    ornatu exponitur.
    71. _Cyclopum caminis_, fabricis. Cf. Virg. Ge. IV, 170 sq. et Æn.
    VI, 630.

      73. _Ictusque_ scripti et R. 3; _Littusque_ Parm. et Med. proxime
      verum. Vulgatum _Litus et_ tuentur Barth. et Dausq. qui tamen
      suspic. _Intus et_, ut _Latus et_ N. Heins. _ætherea_, non
      _ætheria_, Colon. quod rectius videtur Drak. qui laudat Pier. ad
      Virg. Æn. V, 517.

  Heu vani monitus, frustraque morantia Parcas                      75
  Prodigia! heu fatis Superi certasse minores!

    75. Justo poeta dolori indulget ob ferociam consulis, hæc prodigia
    spernentis.
    --_Parcas_ fatum.
    --_morantia_, de conatu.
    76. _fatis Superi certasse minores_, ut _tanto certare minorem_
    dixit Hor. Serm. II, 3, 313, ubi vid. Bentl. Sic et ἥττων ὀργῆς et
    alia; vid. Burm. ad Val. Fl. VII, 349. Fatis autem Dii quoque
    inpares credebantur. Nota sunt Pittaci verba, ἀνάγκῃ δὲ οὐδὲ θεοὶ
    μάχονται ap. Plat. Leg. VII, pag. 818, et alios; Liv. IX, 4,
    «necessitas, quam ne dii quidem superant.» Δοῦλοι βασιλέων εἰσιν, ὁ
    δὲ βασιλεὺς θεῶν, ὁ Θεὸς Ἀνάγκης, dixit Philiscus ap. Stob. Serm.
    LX, p. 33; πρὸς τὴν Ἀνάγκην ουδ᾽ Ἄρης ἀντίσταται Sophocles, et
    similiter alii ap. eund. l.c. et Ecl. Phys. c. 8, p. 10, et in
    Excerptis p. 127. Conf. inf. v. 201; IX, 543; Menag. ad Laert. I,
    p. 48; Burm. ad Ovid. Her. I, 28; Spanh. ad Callim. H. in Del. 122,
    et de P. et U. N. XIII, p. 639 (IX, p. 839, ed. 2), ubi _Fata
    Victricia_ ex numis illustrat.

      76. _certare_ Col. et Tell. probb. N. Heins., Lefeb., qui id
      recepit, et Drak. qui cum Bentl. putat, hæc verba ex Horatio
      petita esse; vid. not. Sed _certasse_ doctius est et ἀοριστῶς
      positum.


    Atque hic, egregius linguæ, nomenque superbum,
  Corvinus, Phœbea sedet cui casside fulva
  Ostentans ales proavitæ insignia pugnæ,
  Plenus et ipse Deûm, et socium terrente pavore,                   80
  Inmiscet precibus monita, atque his vocibus infit:

    77. Sic omnes frustra in concilio salutaria suadent ap. Liv. XXII,
    3, et Polyb. III, 82, quorum verba Silius amplificavit.
    --_egregius linguæ_, ut Drances _linguæ melior_ dicitur Virg. Æn.
    XI, 338, ex emendat. VV. DD. Poeta autem respexisse videtur M.
    Valerium Messalam Corvinum, summum oratorem, philosophum et
    historicum, nec minus rei civilis, quam militaris peritissimum, de
    quo vid. Jani ad Horat. Od. III, 21, in Argum., Ernesti Clav. Cic.
    et Heyne ad Tibull. I, iii, 1, et alibi passim.
    --_nomen_, vid. ad IV, 729, et cf. XI, 514.  [recte XI, 511]
    78. Corvinus fingitur unus esse ex posteris M. Valerii M. F.
    Corvini, seu Corvi, cujus pugna cum Gallo et cognomen a corvo, in
    galea ejus considente, ipsi inditum vel tironibus notum est ex Liv.
    VII, 26; Flor. I, 13; Val. Max. VIII, 15, et Gell. IX, 11, qui et
    statuæ meminit, ab Augusto ei positæ, ad quam, nescio quare, poetam
    respexisse suspicatur Drak.
    --_Phœbea ales_, corvus, vid. Spanh. ad Callim. H. in Apoll. v. 66,
    et Ælian. V. H. I, 48.
    79. _Ostentans_, etc., cf. ad I, 415.
    80. _Plenus Deûm_, perturbatus prodigiis, vel ἔνθεος, vid. ad III,
    698.  [“III, 698” recte III, 697]

      78. _furva... ales_ volebat D. Heins. Sed verba _casside fulva_,
      h.e. aurata, seu ærea, jungenda esse, jam notarunt Dausq. et alii;
      cf. not. ad II, 399.
      80. _Deum, et s._, non _Deum s._, scripti.

  «Iliacas per te flammas, Tarpeiaque saxa,
  Per patrios, consul, muros, suspensaque nostræ
  Eventu pugnæ natorum pignora, cedas
  Oramus Superis, tempusque ad prælia dextrum                       85
  Opperiare: dabunt idem camposque diemque
  Pugnandi; tantum ne dedignare secundos
  Exspectare Deos: quum fulserit hora, cruentam
  Quæ stragem Libyæ portet, tum signa sequentur
  Nulla vulsa manu, vescique interritus ales                        90
  Gaudebit, nullosque vomet pia terra cruores.

    82. Conf. Virg. Æn. IX, 258 sqq.
    --_Iliacas flammas_, sacra Vestæ, vid. ad I, 543.
    83. _suspensa_, sollicita; vel suspensa ex eventu, quorum salus ex
    eo pendet.
    86. _camposque diemque_, h.e. locum et tempus ad prælia aptum. Cf.
    V.L. Utrumque v. 88... 96, illustratur.
    91. Cf. sup. v. 67 sq., et VIII, 644, 645, ubi Drak. laudat Liv.
    XLV, 16; Curt. IV, 2; Appul. Met. IX, p. 201, ed. Pric.

      82. _per te_, non _te per_, Colon. et Oxon. vid. ad lib. I,
      v. 658.
      86. _camposque_, non _tempusque_, Colon. probb. N. Heins. et
      Drakenborch. Ille monet, _tempus_ proxime præcessisse; hic vero,
      non solum tempus Hannibalis adgrediendi infaustum memoratis ante
      prodigiis declaratum, sed etiam callido Pœnorum imperatori locum
      circa Trasimenum lacum ponendis insidiis nimis commodum fuisse; de
      quo utroque Flaminium monuerit Corvinus in sequentibus: præterea
      _campos_ memorari a Silio, quod exercitus Romanus,
      circumjacentibus montibus cinctus, locum aciei explicandæ aptum
      non habuerit. Vulgatam lect. præter Dausq. et virum doctum, qui,
      teste Draken., ad marg. Silii locum Corn. Nep. (vid. Pelop. c. 2)
      adscripsit, et ad Bosium ibi consulendum provocavit; propugnat
      Schmidius, qui docet, easdem voces sæpius repeti, et nihil eo
      tempore magis timendum fuisse Romanis, quam campos patentes et
      apertos, quia equitatu potissmum valuerit Hannibal, cujus nullus
      usus in montanis. Sed h.l. agitur de temerario duce, qui ejusmodi
      periculum spernebat. Conf. etiam v. 92 sq.
      89. _portet_, non _poscet_, Col. _adportet_ conj. N. Heins.
      vulgare substituens poetico et exquisitiori. Nec adsentior Lefeb.
      qui τὸ _portet_ interpretatur, portendat, coll. Virg. Æn. III,
      539.

  An te præstantem belli fugit, inproba quantum
  Hoc possit Fortuna loco? sedet obvius hostis
  Adversa fronte; at circa nemorosa minantur
  Insidias juga, nec læva stagnantibus undis                        95
  Effugium patet, et tenui stant tramite fauces.

    92. _inproba fortuna_, ut ap. Virg. Æn. II, 80.
    93 sqq. Cf. v. 38 sq.

      92. _præstantem belli_ Col. prob. N. Heins. coll. Virg. Æn. XII,
      19. Vulgo _p. bellis_, ut inf. v. 175.
      94. _at_, non _ac_, Col.
      95. _dextra_ conj. Cluver. de quo vid. ad v. 4; _lævam_ scilicet
      versus, edidit Lefeb. qui in tribus antiquis _læva_ reperit.
      96. _instant_ conj. N. Heins. Sed _stant_ poeta dixit pro, sunt;
      vid. ad III, 94.

  Si certare dolis et bellum ducere cordi est,
  Interea rapidis aderit Servilius armis,
  Cui par imperium, et vires legionibus æquæ.
  Bellandum est astu: levior laus in duce dextræ.»                 100

    97. _ducere_, trahere, protrahere, differre.
    98. _Cn. Servilius_, alter consul, qui placandis Romæ diis
    trahendoque delectui operam dabat; vid. Liv. XXII, 1 et 2, pr.
    100. Lefeb. adscripsit verba Val. Fl. IV, 622: _sæpe acri potior
    prudentia dextra_, et Hor. Od. III, iv, 65; _vis consilii expers
    mole ruit sua_.

      97. Ita scripti cum edd. Marsi et Martini Herbip. _Sic... cordi
      est_ R. 3, Parm. Med. Vulgata _Sit certare dolis et bellum ducere
      cordi_ auctorem habet Nicandrum; alioquin non inepta est.
      98. _raptis armis_ in mentem veniebat N. Heins. Vulgatum ex XII,
      482, firmat Drakenb.
      100. _in duce dextræ_ Col. et Put. quod et conjecerat Dausq. _in
      duce dextra_ Ox. prob. Barth. Adv. V, 15; idque recepit Lefeb.
      Parum interest, utrum præferas. Vulgo _indice dextræ_, quod Dausq.
      exponit, cujus index est dextra, et Cellar. si actiones bellicæ,
      priusquam fiant, digito quasi indice, hostibus præmonstrentur;
      _vindice dextra_ dedit Rapheleng.


    Talia Corvinus, primoresque addere passim
  Orantum verba, et divisus quisque timori
  Nunc Superos, ne Flaminio, nunc deinde precari
  Flaminium, ne Cælicolis contendere perstet.

    104. Cf. Liv. XXI, 63.

      102. _Oranti_, scilicet Corvino, malebat N. Heins. Sed ex vulgata
      idem fere sensus exoritur, et _orantum verba_ sunt preces;
      _diversus quisque timori_, h.e. pro suo timore, ex R. 2, recepit
      Lefeb. quo judice vulgatum est glossema. Mihi potius contrarium
      probabilius videtur, et _divisus_ ni fallor. est δαϊζόμενος κατὰ
      θυμὸν διχτάδι, ut ap. Hom. Iliad. ξ, 20, et ἀμφὶς φράζεσθαι Iliad.
      β, 67; conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 285; Heins. ad Ovid. Met. III,
      381, et ad Claud. in Rufin. II, 25. Si quis tamen _timore_
      scribendum censuerit, non repugnem.
      103. _ne Fl._ ex emendat. Dausq. et N. Heins. cum Drak. recepi,
      reclamante Lefeb., qui tamen vulgatum _de F._ adducto loco Cic. in
      Pis. c. 20, §. 46, mihi non persuasit.
      104. _ni c._ Tell. prob. Lefeb. vid. ad I, 374.


    Acrius hoc adcensa ducis surrexerat ira,                       105
  Auditoque furens socias non defore vires:
  «Siccine nos, inquit, Boiorum in bella ruentes
  Spectastis, quum tanta lues vulgusque tremendum
  Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paveret?

    106. In hac oratione singularum sententiarum vim, verborum dilectum,
    ferocisque animi signa et adfectum quilibet facile percipiat. Primæ
    quasi lineæ reperiuntur in verbis Flaminii ap. Liv. XXII, 3 (unde
    expressi v. 121 sq.), et Polyb. III, 82.
    --_Auditoque_, quum audivisset, ablat. absol. vid. App. et Drak. ad
    XIV, 97.
    107. Cf. ad IV, 706.
    --_Siccine nos Spectastis_, tales nos cognovistis, etc. Conf. Turni
    oratio ap. Virg. Æn. XI, 396 sq., in qua etiam a v. 392, non minus
    omnia in majus augentur.
    108. _lues_, ut _pestis_, pernicies, ab hoste timenda, vid. Ind.
    109. _iterum_, ut olim, quum Galli Senones Romam diriperent et
    incenderent.

      105. _se erexerat_, ut IV, 278; malebat N. Heins. Vulgatam
      præferendam ducebat Drak. coll. Virg. Æn. XII, 494; et Val. Fl.
      II, 165. Præstiterit _duci s. ira_, ut ap. Virg. Æn. X, 814.

  Quas ego tunc animas dextra, quæ corpora fudi,                   110
  Irata tellure sata, et vix vulnere vitam
  Reddentes uno! Jacuere ingentia membra
  Per campos, magnisque premunt nunc ossibus arva.

    110. _corpora Irata tellure sata_, monstra corporum: nam Γαῖα, omnia
    fere, quæ unquam exstitere, monstra genuisse fingitur. Cf. VI, 151,
    254; Barth. ad Stat. Th. V, 506; Heins. ad Ovid. Met. III, 102;
    Intpp. ad Virg. Æn. IV, 178; Cl. Hermann Mythol. Lyric. p. 31... 35.
    Poetam tamen potissimum procreationem Gigantum respexisse, Draken.
    inde probat, quod Galli Ὀψίγονοι Τιτῆνες, Titanes serius nati, vel
    Gigantum posteri, dicuntur Callim. H. in Del. v. 174. His bene
    comparari possunt tam ob bellum, Brenno duce, Jovi quasi Capitolino
    et Delphico Apollini inlatum, quam ob corporum inprimis
    proceritatem, de qua præter h.l. vid. sup. IV, 149; Liv. XXXVIII,
    17; Flor. I, 13; (ubi hæc gens corporum mole, armis ingentibus et
    omni genere adeo terribilis fuisse dicitur; _ut plane nata ad
    hominum interitum videretur_) App. de reb. Gall. T. I, p. 73, 74,
    78, ed. Cl. Schweigh. quem vid. T. III, p. 171; Pausan. X, p. 647;
    Cæs. B. Gall. II, 30, et alios ap. Dausq.
    111. _vix vulnere_, etc. Cf. I, 280 sq., et Virg. Æn. VIII, 566.

      112. _uno_ scripti, Parm. et Med. quod ad immensa Gallorum corpora
      spectat; vid. not. Vulgg. _imo_, quod placet Lef. ob locum Flori
      II, 7, _vulnera ultra mortem patebant_. Mallet forte critica
      prurigine laborans aliquis hic legere _ullo_, ut Silius ad
      Alcyoneum, Antæum similiaque Terræ monstra respexerit.

  Scilicet has sera ad laudes Servilius arma
  Adjungat, nisi diviso vicisse triumpho                           115
  Ut nequeam, et decoris contentus parte quiescam?
  Quippe monent Superi: similes ne fingite vobis,
  Classica qui tremitis, Divos: sat magnus in hostem
  Augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum
  Auspicium Latio, quod in armis dextera præstat.                  120

    114. _Scilicet_ per ironiam et amaritudinem negat cum et sine
    interrogatione, ut ap. Virg. Æn. IV, 379, et al.
    --_laudes_, ut κλεα, facta laude digna et quibus laus parari solet
    ac potest; vel decus et præmia victoriæ; cf. Heyne ad Virg. Ecl. IV,
    26, et Æn. I, 461; V, 355; VIII, 273; IX, 197, 252; X, 825; XI, 708.
    117. _Quippe_ est indignantis et cum amara irrisione sibi quid
    opponentis, vel aliorum objectiones repetentis, ut VII, 397, et ap.
    Virg. Æn. I, 39.
    --_monent_, vid. ad IV, 120.
    118... 120. Ex virtute pendet victoria, non ex diis et auspiciis.
    Cf. v. 126; Liv. XXII, 5, et quos comparant Virg. Æn. X, 773 (ubi
    vid. Cerda), Apollon. I, 466 sq., et Stat. Th. III, 615, 648... 668.
    Nec tamen hunc locum ex illo Maronis adumbratum crediderim cum
    Drak., sed potius cum Dausq. ex Homerico Iliad. μ, 243, ubi Hector
    his verbis, Εἷς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης, Polydamantem
    auspicem objurgat, et v. 237 sq., auguria spernit ac ridet, ut
    Flaminius h.l. et v. 162 sq.

      117. _movent_ Parm.

  An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti
  Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos
  Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem?
  Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ
  Inlæsus contendat iter? deforme sub armis                        125
  Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus
  Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris
  Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique
  Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»

    121. Cf. Liv. XXII, 3.
    --_sedet_, vid. ad II, 385.
    123. _Arretium_, _Cortona_ et _Clusium_ (hod. _Arezzo_, _Cortona et
    Chiusi_) in numero XII antiquorum Etruriæ oppidorum erant.
    --_altos muros_, quoniam pars Arretii in colle, pars vero in
    planitie sita.
    --_Corythi arcem_, vid. ad I, 7, et IV, 719. Cf. Liv. XXII, 2... 4.
    124. _Clusium_, olim Camers dictum, Porsenæ regia.
    129. _Eridani_, quia Ticinus et Trebia eo miscentur.
    --_inhumata juventus_, vid. ad IV, 669.

      126. _Una superstitio_ Col. prob. N. Heins. ut mens poetæ sit:
      deforme armato est, soli se superstitioni dare. Sed non minus viro
      forti turpe est, vana et anili superstitione nimis imbutum esse et
      terreri, quo majorem potius prodigiorum contemtum innui monet
      Drak. Quis vero sibi persuadeat, Silium cogitasse Maronianum illud
      Æn. XII, 817? Ibi eadem quidem verba (ut nostra Æn. VIII, 187) sed
      longe alio sensu adhibentur; _est_ ex scriptis addidit Drak.


    Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis                   130
  Postrema aptabat nulli exorabilis arma.
  Ære atque æquorei tergo flavente juvenci
  Cassis erat munita viro; cui vertice surgens
  Triplex crista jubas effundit crine Suevo:

    132. Conf. Virg. Æn. XI, 486 sq., ubi vid. Heyne.
    --Non minus galeam Ulyssis ornat Hom. Iliad. κ, 261 sq.
    --Cassis ærea erat tecta pelle vituli marini, seu phocæ. Morem
    ferinas pelles in galeas formandi, Dausq. et Draken. illustrarunt
    multis vett. scriptt. locis, v.c. Virg. Æn. VII, 688 (ubi vid.
    Cerda); X, 680; Strab. I, et VII, de Albanis, Amazonibus et
    Roxolanis, Ovid, Met. XII, 380, et al.; cf. ad II, 156. Κυνέη
    ταυρείη, κτιδέη, etc., ex Homero nota.
    134. _Triplex crista_, τριλοφία, τρυφάλεια. Cf. Heyne ad Virg. Æn.
    VII, 785; Barth. ad Stat. Th. IV, 130; Val. Fl. III, 62, et inpr.
    Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 371, ubi τριφάλεια scribendum putat.
    Ferrem, nisi toties libri ad lectionem τρυφάλεια conspirarent, unde
    probabilius videtur, galeam innui, cujus conus sit perforatus, seu
    politus, a τρύειν.
    --Dausq. docet, innui vel veras jubas, sed crine Suevo concolores,
    h.e. flavas (vid. Lucan. II, 51), vel cristas ex _crine Suevo_,
    præduro et prælongo, quod præferendum videbatur Drak. Conf. Tac.
    Germ. 38; Claud. Cons. Hon. IV, 655, et Diodor. V, de Gallis,
    παχύνονται γὰρ αἱ τρίχες ἀπὸ τῆς κατεργασίας, ὥστε μηδὲν τῆς τῶν
    ἵππων χαίτης διαφέρειν. Flaminium autem bello Gallico hanc cassidem
    reportasse, et in eo Boios ac fortasse Suevos fuisse suspicatur
    Dausq. Lipsius de Mil. Rom. III, 5, putat Flaminio _Suevum_, sc.
    Germanicum crinem adfingi, quia triumphaverit de Gallis, qui a
    poetis hujus ævi confundantur cum Germanis.

      134. _crine severo_ Col. et Put. _Sueno_ Ox.

  Scylla super, fracti contorquens pondera remi,                   135
  Instabat, sævosque canum pandebat hiatus:
  Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus
  Boiorum cæso capiti inlacerabile victor
  Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.

    135. _Scylla_, ut Chimæra in Turni galea ap. Virg. Æn. VII, 785;
    conf. ad II, 306.
    137. _Gargeni spolium_ Drak. comparat inf. v. 323, et Virg. Æn. XII,
    94; conf. Heyne ad Æn. V, 260 sq.

      137. _Gargævi_ Col. quod in contextum recepit Lefeb., quia urbs
      Galliæ _Gergeau_, vel _Jargeau_ ad Ligerim, ubi antiquæ Boiorum
      sedes; _Gargæni_ R. 2; _Gargheni_ Put. _Gergani_ Ox. _Gergeni_
      R. 3, et Parm. _Gargani_ Dausq. et al. quod fuit montis nomen sup.
      IV, 561; _Gargeni_ plerique, Aldum et Marsum secuti. Non absurde
      forsan corrigas _Gergovi_ a Gergovia, Boiorum urbe ap. Cæs. B. G.
      VII, 10.
      138. _impenetrabile_, ut II, 402, et IV, 16, vel _interebrabile_
      conj. N. Heins. Vulgatam lect. Draken. bene firmat ex Virg. Æn.
      XII, 98, et Sophocl. Ajac. flagell. v. 578, ubi ἄῤῥηκτον σάκος.
      139. _portarat_ R. 2.

  Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos                      140
  Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro.
  Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim
  Celticus ornarat cruor, humentique sub antro,
  Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra,
  Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum.                         145

    140. Cf. ad II, 401, et Virg. Æn. IX, 707; et XI, 487 sq.
    --_nexilis_, propter _hamos tortos_, h.e. annulos, catenulas.
    141. _squama_, laminæ.
    --_rudi permixtoque auro_, intell. loricam auro bilicem, seu
    trilicem.
    --_asperat_, cf. ad II, 431.  [“II, 431” recte II, 430]
    142 sq. Clipeum ornabat Celticus, seu Boiorum cruor, et lupa
    (proprie cælata ejus imago), quæ nutriebat Romulum _cælo_, h.e. ut
    in cælum aliquando reciperetur.
    --_cædibus_, ut I, 525.
    145. _Assaraci alumnum_, vid. ad III, 566 et 702.  [recte 701]

      142. _capit_ quatuor scripti et R. 2. Vulgatum _quatit_ propugnat
      Lefeb. coll. II, 454, et arridere potest.
      145. _nutrivit_ Tell. et R. 2; _nutriebat_ et _Assarici_ in
      aliquot edd.

  Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam.
  Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena,
  Caucasiam instratus virgato corpore tigrim.
  Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum,
  Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet:              150

    146. Drak. comparat Virg. Æn. II, 393, et gladium, belli certe
    Punici temporibus, ad dextrum latus ab humeris pependisse, probat ex
    Polyb. VI, 21, cui alii auctores et numi quoque adversantur. Conf.
    quos laudat, Salmas. ad Spart. Sever. c. 6; Barth. ad Stat. Silv. I,
    i, 43; Fabrett. ad Column. Trajan. c. 2, et, qui Romanos mutasse et
    aliter atque aliter gladios gestasse putat, Lips. Milit. Rom. III,
    3.
    147. Verba Virg. Æn. IV, 135.
    148. _virgato corpore_, pelle longis macularum ductibus lineata,
    Drak. coll. Sen. Hippol. 344. et Herc. Œt. 146; Claud. Laud. Stil.
    I, 66, et Salmas. Exerc. Plin. p. 148.
    --_tigrim_ sub Augusto demum in Italia visam tradit Plinius VIII,
    18. Sed poetæ in ornatu orationis ad talia non respiciunt, neque ad
    eam subtilitatem sunt exigendi. Conf. Heyne ad Virg. Æn. V, 37.
    Præterea pellem ignotæ feræ advehi potuisse monet Lips. Mil. Rom.
    III, 7.
    149. _exceptus equo_, ut ap. Virg. Æn. X, 867. Drak.
    --_dant_, διδοῦσι, permittunt.
    150. _hortatibus inplet_, cf. ad I, 105.
    --_subfixa_, adfixa hastis.

      147. _spumantia_, vel _undantia_ malebat N. Heins. prob. Drak.
      coll. X, 320; XII, 254; et Virg. Æn. IV, 135. Sed cur poetæ
      variare non liceat.

  «Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem
  Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora.
  Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque
  Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris
  Ticini frater ripis jacet: at meus alta                          155
  Metitur stagna Eridani sine funere natus.

    153 sq. Quisque graves iræ causas, quibus sponte ad pugnam et
    virtutem excitetur, a morte cognatorum repetat: 157, sed cui vestrum
    non privata doloris causa est, _ingentia_ sc. hortamenta _e medio_
    certe, h.e., e publico et communi, e rebus, quæ ad totam remp.
    spectant, sumat, perfractas sc. Alpes, eversionem Sagunti etc. An _e
    medio_ est, ex rebus vulgaribus, satis notis? Sic _verba e medio
    tollere_ h.e. verbis vulgaribus uti, dixit Cic. Or. III, 45, et _non
    quæsita ex occulto, sed sumta de medio_: id. pro Domo 54, pr.
    154. _atris_, vel funestis, vel sanguineis; Drak.
    156. _Metitur_ corpore, ut ap. Virg. Æn. XII, 360.
    --_sine funere_, exsequiis, quo rei acerbitas augetur. Conf. ad I,
    154, et IV, 669.

      154. _atris_, non _acris_, scripti, Med. et Benes.
      155. Iidem _at meus_, non _ac m._ Sed _et_, _meus_, etc. (ut duo
      hortamenta distinguantur) conj. Cel. Ern., qui etiam v. 161,
      _limen Iberi_ tentat.
      156. _sine vulnere_ etiam legi posse notat N. Heins. ut undis eum
      occubuisse innuat. Sed vulgata haud dubie præstat; vid. not.

  Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris
  Privati rabies, is vero ingentia sumat
  E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras;
  Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum,                    160
  Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi,
  Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis
  Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex,
  Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»

    [159.] Formam dicendi _fodere pectus in iras_ Dausq. repetit a
    leone, qui, pugna adpetente, osseo stimulo, qui in cauda est, latera
    fodicat, μαστίεται, irasque suscitat, ut ap. Hom. Il. υ, 170, et
    Hesiod. Scut. H. 430. Sed vid. sup. ad I, 113.
    161. Conf. ad I, 294.
    --_nomen Iberi_ græce pro, Iberum. Cf. ad IV, 729; Drak. ad h.l. et
    ad XIV, 70; Burm. ad Petron. c. 80 et 123. Sed vid. V.L.

      157. _sed et_ emend. N. Heins. prob. Drak. Sed nulla mutatione
      opus, modo minor distinctio post _est_, et major post _iras_
      v. 159, deleatur; vid. not.
      161. Pro _nomen_ forte leg. _flumen_, seu _flumina_, h.e. aquas,
      vel _limitem_. Cf. ad v. 155, _limen Iberi_ conj. Ern.


    Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras                  165
  Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus,
  Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti
  Dona Jovi portet feretro suspensa cruento?
  Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»

    165. _Turbidus_, vid. ad I, 477.
    --_atras jubas_, forte rubras, judice quoque Drak., ut _rubra
    crista_ ap. Virg. Æn. IX, 50, 270; XII, 88, _sanguineæ jubæ_, ibid.
    IX, 731, et inf. XII, 171, _puniceæ_ ap. Stat. Th. IV, 218. Sic et
    _atrum vinum_, _ater_, vel _niger cruor_, seu _sanguis_, (vid. Drak.
    ad IX, 365) αἷμα κελαινόν et μέλαν, ap. Hom. Iliad. γ, 828, 844; υ,
    470. Forte ita quoque _atrum fulmen_ sup. IV, 431, et _ater ignis_
    XVII, 181, et IX, 441, ubi Drak. comparat πυρὸς μέλαιναν αἴγλαν
    Eurip. Troad. v. 547, et _atros ignes_ Virg. Æn. XI, 186. Sed vid.
    ibi Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 236; cf. sup. ad IV, 431, et
    III, 211.
    --Hoc etiam probat Ernesti, apud quem «Flaminius facta ad milites
    adhortatione pugnam inchoaturus, tribus militibus, suis cuique
    meritis insignibus, mandata dictat, _Orphito_ (_aptanti jubas_,
    cristas galeæ, _atras_ sive ob colorem, sive terribiles, sævas, quia
    maxime serviebant terrori augendo), ut ducem Pœnorum maxime petat,
    _Murrano_, ut angustas vias patefaciat, _Æquano_, ut in copias
    hostiles inruat.»
    [166.] _jubas_, cristas, λόφον ἵππειον, seu ἱππιοχαίτην, unde κόρυς
    ἱπποδάσεια et ἵππουρις. Male Cell. _jubas_ proprie capit, quibus
    erectis equus bellator signum alacritatis dederit. Dausq. exponit:
    viso hoste, leni manu jubam equi componente. Sed judice Drak. poeta
    _jubas aptare_ dixit, ut XII, 170; et Virg. Æn. XII, 88.
    --_Orphitus_ nomen equi _bellatoris_, quem Flaminius adloquitur,
    judicio Modii, Buschii, Dausq. Cell. et Lefeb. Cf. ad IV, 265. Sed
    nomen viri _bellatoris_ esse putant N. Heins. et Drak. qui spolia
    opima non a duce solum, sed a quovis etiam milite referri potuisse,
    modo duci hostium detracta essent, a Perizon. hist. anim. c. 7,
    probatum docet. Sed vid. Liv. IV, 20, etsi probabilis hæc sententia
    videri potest, quia consul mox Murranum Æquanumque similiter ad
    virtutem incitat.
    167, 168. Cf. ad I, 133.
    --_Jovi volenti_, propitio, ut VII, 174, et _serenato_ mox v. 181.
    Nota est solennis precum formula, _volens propitius_, vel ex Liv. I,
    16; VII, 26; XXIV, 21, 38; Cf. Burm. ad Val. Fl. II, 324, et Heyne
    ad Virg. Ge. II, 41. Stolida autem Flaminii ferocia, qui, omnibus ad
    perniciem jam profligatis et perditis, ne spoliorum quidem opimorum
    spem abjicit.
    169. _alia dextra_, sc. quam tua. Qui Orphitum de equi nomine
    adcipiunt, supplent, quam mea.

      165. _hirtas jubas_ volebat N. Heins. qui _atris jubis_ militem
      Romanum fuisse usum non putabat, quod ater color esset ominosus.
      Possis et _albas_, _altas_, vel _rubras_ tentare. _Afro
      Bellatore_, h.e. Hannibale, ex c. Tell. recepit Lefeb. cui lect.
      versus 167, 169, magnam probabilitatis speciem conciliant; vid.
      not.
      166. _tubas_ Basil., Nutii Antuerp. et al. operarum errore, ut VI,
      8, et IX, 505; _En_ pro _Est_ tacite dedit Lefeb.
      167. _Est, ait, o certare tuum_ corrig. N. Heins.

  Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam                 170
  Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit,
  Murrane, ostendit clamor, videoque furentem
  Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro,
  Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»

    171. _Martius clamor_, quo milites ad virtutem incendis.
    174. Angustias et fauces, cæsis hostibus, _relaxa_, aperias; cf.
    v. 269, et VI, 319.

      170. _prævectus_, ante suos vectus, in scriptis, ut VII, 117; IX,
      572; conf. Heins. ad Claud. R. P. II, 122, et ad Virg. Æn. VII,
      166; _profectus_ Med. Vulgo _provectus_.
      171. _vocem procul, Hic_ malebat N. Heins. ne τὸ _hinc_ inconcinne
      repetatur.


    Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis,                175
  Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo,
  Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis,
  Exta ter innocuos lætum portare per ignes:

    175 sq. Totum hunc locum poeta concinnavit ex Virg. Æ. XI, 785 sq.
    ubi vid. Heyne. Conf. ad II, 150. Hæc sacra non Apollini, sed Deæ
    Feroniæ fieri docet Strabo V, pag. 226 (al. 156). Sacerdotes autem
    sæpius pugnantibus interesse, monui ad II, 149.
      [“II, 149” recte 150]
    --_Soracte_, seu _Sorax_ (_Monte di S. Silvestro_, seu _Tresto_),
    mons Etruriæ in Faliscis, Apollini sacer. Conf. Ind. et Hor. Od. I,
    ix, 2.
    177. _pius Arcitenens_, τοξοφόρος, ut ap. Virg. Æn. III, 75, ubi
    tamen _pius_ alio verborum contextu dicitur, quem Silius forte non
    respexit. Cellar. explicat _pium_ in matrem Latonam, quod Pythonem,
    ad eam persequendam a Junone immissum, occiderit.
    178. «Sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super
    ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur,» Plin. VII, 2; qui
    locus class. est. Conf. Eckhard de ritu antiq. per ignes et carbones
    candentes incedendi, in _Magazin für Philologen_, T. II, p. 36...
    48; _Brem._ 1797.

  «Sic in Apollinea semper vestigia pruna
  Inviolata teras, victorque vaporis ad aras                       180
  Dona serenato referas solennia Phœbo;
  Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem
  Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ
  Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem
  Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.»                   185

    179. _Sic_, ut οὕτως, solennis obtestandi formula, de qua vid. ad
    II, 301, in V.L. et Jani ad Hor. Od. I, iii, pr. ubi æque ac h.l.
    preces votis postponuntur. Nam vulgaris ratio fuisset: _Æquanum
    noscens--ait, Concipe furorem--sic_ h.e. ea conditione vicissim
    opto, ut _teras_, etc.
    --_teras vestigia_, ut _premere vestigia_, ap. Virg. Æn. XI, 788, de
    lento incessu, ubi ex Silio et MSS. _victores_ pro _cultores_ reponi
    jubet Lefeb. frustra.
    180. _victor vaporis_, ne quidem prunarum adflatum sentias; Dausq.
    Sed _vapor_, ut apud Virgilii Æneid. lib. V, 683, 698. Mens autem
    Silii et Maronis, D. Heins. monente, est, sic sacer semper et
    inviolatus sacerdos maneas: experimentum enim, quo sacerdotes a
    profanis, pios ab impiis distinguebant, erat ignis, cui salvi si
    insistebant, puri erant et a noxa alieni. Ita Heins. coll. Sophocl.
    Antig. 269, et aliis. Sed vid. Intpp. ad Virg. l.l.
    181. _serenato_, placato, benevolo, ut γαληνιόων, ap. Orph.
    D. Heins.
    185. _Cinyphiæ_, vid. ad II, 60; III, 275. Dausq. conf. Hom. Iliad.
    κ, 246.

      181. Vulgo post _Phœbo_ punctum ponitur, quod male retinuit Lefeb.
      cujus tamen parenthesin expressi, ut sententia loci magis in
      oculos incurrat.
      182. _fatis, A., f. Numinibusque tuis_ ingeniose conj. N. Heins.
      et _fatis... Muneribusque_ Burm. quem secutus est Lefeb. ut ad
      vatum furorem adludatur, et _fatis_ sit pro _effatis_, quod tamen
      exemplis adductis nemini facile persuadebit. Equidem vulgatam
      scripturam non omnino spreverim: nam, ut alia taceam, Æquanus vir
      fortis esse, et forte, in bellis adversus Boios, vel alios hostes
      gestis, specimina virtutis dare potuit, etsi Silius rerum ab eo
      gestarum haud meminit. Videtur autem omnino ficta esse persona, ut
      Murranus et tot alii, qui non minus fortes finguntur more poetæ,
      qui hominem, nominum rerumque varietate lectores delectare studet.
      Ceterum vulgatæ non obstat, quod sacerdos fuit; vid. not.
      185. _pugnæ_ R. 3.

    Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem
  Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo.
  Increpuere simul feralia classica signum,
  Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.

    188 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 84.
    --_Increpuere_, etc., ut ap. Virg. Æn. IX, 503.

      189. _Ac_, non _At_, scripti et Parm.


    Heu dolor, heu lacrimæ, nec tot post secula seræ!              190
  Horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma
  Exciret Tyrius: latebrosis collibus Astur,
  Et Libys, et torta Baliaris sævus habena
  Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasque:

    191. _Horresco referens_, ut ap. Virg. Æn. II, 204, ac si nunc malum
    illud nobis inpenderet, et Hannibal suos contra nos duceret, Cellar.
    Poeta paucis quidem, quibus dolor uti solet, verbis, sed gravibus
    deplerat tristem sortem tot civium, qui consulis temeritate pereunt.
    193. _torta habena_, ut _verbere torto_, ap. Virg. Ge. III, 106, et
    Tibull. I, vi, 46; ix, 22; cf. Ind. et ad I, 315.
      [“I, 315” recte I, 305?]

      190. _post prælia_ R. 2; _secula longæ_ Tell.
      191. _Ut pendente malo horresco_ R. 2; _Horresco impendente m._
      conj. N. Heins. Lenior forte oratio procedit, si refinxeris:
      _Horresco ut p. m._ vel _impendente malo. Quum ductor_, etc.
      192. _Exciret_ Col. et Ox. quod multis exemplis, quibus non opus
      est, vindicant N. Heins. et Drak. Vulgo _Excitet_, media, ut in
      _exitus_, producta, judice Dausq. qui et _Excieat_, vel _Excutiat_
      substitui posse censebat; _Excitet hic Tyrius_ Parm. et Med. ut
      metro consulatur; _Excipiet_ Nut.

  Tum, quo non alius venalem in prælia dextram                     195
  Ocior adtulerit conductaque bella probarit,
  Cantaber, et galeæ contemto tegmine Vasco.
  Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque
  Consona vox urget, signum clamore vicissim
  Per colles Tyria circumfundente corona.                          200

    195. De Cantabris, bellicosissima natione, cf. ad III, 326 seq.
    --_venalem_, etc. Drak. comparat XV, 502 sq.
    196. _conducta bella_; propr. milites mercede conducuntur.
    197. _galeæ contemto tegmine Vasco_, conf. ad III, 358.
    198 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et ad v. 38 seq.
    --_arma_, armati in castris, quæ Hannibal in patentiore campo inter
    montes et lacum posuerat.
    --_simulque Consona vox_, militum levis armaturæ, qui _per colles_,
    in monte, de quo jam undique decurrunt, _signum_, scilicet signa,
    exercitum Romanorum (unde _signis_ forte legendum est)
    _circumfundebant_, h.e. circumdabant: nisi forte sensus est, _Tyriam
    coronam_, nimirum ipsos Pœnos, in monte circumcirca locatos,
    _signum_ invadendi, ab Hannibale datum, _percolles_ cum _clamore
    circumfudisse_, h.e. circum cecinisse, ut fere _fundere_ vocem,
    preces, sonos, etc.
    [199.] _urget_, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 79.
    --_Arma_ et _consona vox_ explicantur adjectis verbis: _Tyria
    corona_, Pœnis, _circumfund._ spargentibus _signum_; arma sua, una
    cum _clamore_; Lenz.

      199. _signum clangorque vicissim_ corrig. N. Heins. prob. Drakenb.
      ut non ad _clamorem_, quem poeta per _consonam vocem_ jam
      designarit, sed ad tubas referatur, quae utrimque simul
      increpuerint. Conf. vers. 188. Sed quare verborum luxuries ac
      variatio in Silio nos offendat? et nonne, illa conj. admissa,
      inter verba _signum et clangor_ nihil differret, adeoque hæc
      lectio non minus langueret? Lenior forte medicina foret
      _clangore_, vel potius _signum_ Hannibalis _clamorque_ Pœnorum
      _vicissim_ tanquam vox consona urget, _Tyria corona
      circumfundente_ Romanos. Nec tamen video, cur non feramus τὸ
      _clamore_, quum Silius verba _signum clamore... corona_ ad
      _consonam vocem_ explicandam adjecisse videri possit, modo comma
      post _vicissim_ deleatur, ut _circumfundente_ ad signum spectet:
      etsi forte præstiterit _circumlatrante_, vel _circumvolvente_, vel
      _circumstridente_: nisi malis _signum... circumvellente_. Pro
      vulgata etiam pugnat Lefeb. et τὸ _clangorque_ ineptum putat.


    Avertere Dei vultus, fatoque dederunt
  Majori non sponte locum: stupet ipse tyranni
  Fortunam Libyci Mavors; disjectaque crinem
  Inlacrimat Venus; et Delum pervectus Apollo
  Tristem mærenti solatur pectine luctum.                          205
  Sola, Apennini residens in vertice, diras
  Exspectat cædes inmiti pectore Juno.

    201. Ipsi dii, crudeli Junone excepta, sortem Romanorum, necessitate
    fatorum, quam solvere quidem et rescindere cupiunt, nec tamen
    possunt, constitutam lugent, et a spectaculo tam lugubri oculos
    avertunt. Non poterat fortius exprimi adfectus doloris, cui poeta
    ipse jam v. 75 et 189, indulserat.
    --_fato Majori_ cesserunt, vid. v. 75.
    204. _Inlacrimat Venus_, ut apud Virg. Æneid. lib. I, 228, et
    Apollo, doloris leniendi causa, procul a tristi pugnæ loco, lyram
    plectro pulsat. Utraque pictura dulcissima et miserationis plena!
    Conf. ad II, 476.
    206. Conf. Virg. Æn. XII, 134 sq., et Heyne Exc. ad Æn. IX, 638.
    207. _Exspectat cædes_ tanquam rem desiderabilem et exoptatam, Drak.
    recte, ut VIII, 5; Liv. XXVIII, 27 (ubi vid. Gronov.); Terent.
    Adelph. V, 4, 20, et al. Pro adspectat (ut ap. Stat. Silv. V, ii,
    23, et Petron. 17, ubi vid. Burm.), vel potius pro _espectat_, h.e.
    spectando e vertice præstolatur, positum existimat Lefeb. qui
    præterea Junoni comparat Ἐριν Hom. Iliad. λ, 73 sq.

      202. _stupet_ Col. probb. N. Heins. et Drak. idque recepi cum
      Lefeb. Præclare Mars ipse tam admiratione Hannibalis, quam metu et
      dolore, ob calamitatem Romanis, quorum pater est, inpendentem,
      defixus et adtonitus quasi torpere dicitur; _Stupet fortunam_ ut
      ap. Virg. Æn. II, 31. et, quos Drak. laudat, Val. Flac. V, 96;
      Stat. Th. IV, 448; VIII, 150, et Petron. c, 29; ubi vid. Burm.
      Vulgo _timet_.
      206. _diras_, non _duras_, Colon.
      207. _Adspectat_ conj. Casaub. ad marg. ed. Gryph. quæ in
      biblioth. Lugd. servatur. Sic Virgil. Æneid. lib. X, v. 4, et XII,
      136; _Despectat_ corrig. N. Heins. h.l. ut VI, 185, et VII, 421;
      Possis et _Inspectat_ legere, ut εἰσορόων ap. Hom. Iliad. θ, 52,
      et λ, 82. Sed vid. not. _immiti_ Col. Vulgg. _inimico_, non minus
      bene.


    Primæ Picentum, rupto ceu turbine fusa
  Agmina et Hannibalem ruere ut videre, cohortes
  Invadunt ultro, et pœnas pro morte futura,                       210
  Turbato victore, petunt adcensa juventus;
  Et, velut erepto metuendi libera cælo,
  Manibus ipsa suis præsumta piacula mittit.

    208. _Picentum_, cf. VIII, 424 sq.
    --_rupto turbine_, ut ap. Virg. Æn. II, 416.
    --_fusa_, effusa e montibus, _ruere_.
    211. _turbato victore_, turbando victorem, impetu in hostes facto;
    Lenz.
    212. _metuendi libera_, h.e. a metu libera, vid. ad II, 441, in V.L.
    et Burm. ad Ovid. Her. I, 80.
    --_erepto cælo_, cæli lumine, luce, vita et ejus spe.
    213. _ipsa mittit piacula_, inferias, _præsumta_, ante mortem suam
    (cf. VI, 300, et ad IV, 802, in V.L.) _Manibus suis_; et _pœnas
    petunt pro morte futura_, quam cæsis hostibus in antecessum ulcisci
    conantur.

      211. _ductore_ Med.
      212. _Et_, ut mox _Manibus ipsa suis_ et _mittit_ scripti cum
      priscis edd. Recte: nam _manes_ h.l. intell., quod et vidit Dausq.
      Vulgo sic editum: _At velut e. m. l.c. Ipsa suis manibus p. p.
      mittens, Inferias mactat bellis accensa juventus. Primæ
      Picentum... Turbato v. petunt, Martemtque reposcunt. Funditur
      unanimo_, etc. Sed meliorem verborum ordinem ex c. Oxon. et Put.
      restituere N. Heins. et Gronov. Obss. IV, 17. Verba _Inferias
      mactat b. a. i._ sunt laciniæ, a Nicandro adsutæ.

  Funditur unanimo nisu et concordibus ausis
  Pilorum in Pœnos nimbus, fixosque repulsi                        215
  Submittunt clipeos curvato pondere teli.
  Acrius hoc rursum Libys, ut præsentia sævi
  Exstimulat ducis, hortantes se quisque vicissim
  Incumbunt, pressoque inpellunt pectore pectus.

    215. _Pilorum nimbus_, vid. ad I, 311, et IV, 552.
    --_repulsi_, Pœni.
    --_clipeos fixos_, transfixos telis curvatis et magni ponderis vix
    sustinere possunt. Cf. V.L.
    217... 219. _Libys incumbunt_, nituntur, vel inruunt; vid. Ind. et
    ad III, 288, in V.L.
    219. _pressoque_, etc. Cf. ad IV, 352.

      215. _fixoque_ Put. Mox _curvato_, non _curvati_, scripti et antt.
      edd. _fixoque r. S. c. curvatos p. t._ conj. N. Heins. Sed
      hastilia, cuspidibus clipeo infixis, non clipei curvantur.
      217. _ut_ h.e. postquam, pro _et_, ex emend. Dausq. et N. Heins.
      recepit Drak. Forte τὸ _et_ ferri potest, si verba _et
      præsentia ... ducis_ παρενθετῶς sumseris.
      --_Libyes (præsentia s. E. d.) hortantes_, etc. edidit Lefeb., ne
      admonitis quidem lectoribus: sed ob similem locum Virg. Æn. IX,
      73, arridere potest.
      220. _fluidamque e sanguine m._ ut ap. Virg. Æn. IX, 651; emend.
      N. Heins. cf. Bentl. ad Horat. Epod. XVI, 33; _ac fœdam_, vel
      _atramque a s. m._ tentabat Burm. _furvam_ satis confidenter, etsi
      non male, scripsit Lefeb. de quo voc. copiose ct docte egit Heins.
      ad Ovid. Met. III, 273; cf. ad I, 119. Possis et _fulvam_ (ut
      _fulva nubes_ et _caligo_ ap. Lucret. VI, 460; Virg. Æn. XII, 792,
      et Stat. Th. IX, 727) et quot non alia? substituere. Sed omnibus
      forte his non opus est; vid. not. ad I, 438.


    Ipsa facem quatiens, ac flavam sanguine multo                  220
  Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.
  Stridit Tartarea nigro sub pectore Divæ
  Letiferum murmur, feralique horrida cantu
  Buccina lymphatas agit in certamina mentes.

    220. Locus class. de figura Bellonæ. Cf. ad IV, 440; Hom. Iliad. ε,
    592, inpr. Quint. Smyrn. lib. VIII, (ap. Barth. ad Stat. Th. VII,
    73) et Stat. Th. IV, 5 sq., ubi et _facem_ hastamque in signum belli
    quatit.
    221. _acies pererrat_, ut ap. Virg. Æn. X, 761, «Tisiphone media
    inter millia sævit.»
    222. _Tartareæ Divæ_, quæ in Tartaro sedem habet. Drak. coll. Claud.
    in Eutrop. II, 144, (_quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona,
    tubam_) et Petron. c. 124, ubi vid. Burm. De _tuba_ Bellonæ, vid.
    Intpp. ad Val. Fl. III, 61.

  His iras adversa fovent, crudusque ruente                        225
  Fortuna stimulus spem projecisse salutis:
  Hos dexter Deus, et læto Victoria vultu
  Adridens acuit, Martisque favore fruuntur.

    225. _His_, Romanis.
    --_iras fovent_, adcendunt, vid. ad III, 505.
    --_crudus_, acer, seu acerbus iis _stimulus_ erat desperatio. Cf. ad
    I, 405, et IV, 35.
    226. _projicere spem_, _vitam_, _animam_, etc., tanquam rem nullius
    pretii, pro nihilo habere, spernere, ut _abjicere vitam_, ap. Cic.
    Att. III, 19, pr. et Gr. ἀπορῥίπτειν κίνδυνον, παραβάλλειν ἑαυτὸν,
    et ap. Plut. προΐεσθαι τὸν ἑαυτοῦ βίον. Cf. ad I, 225; Drak. ad X,
    42, et Intpp. ad Virg. Æn. VI, 436.
    227. _Hos_, Pœnos.
    --_Deus dexter_, propitius, vid. Ind.

      225. _monent_ corrig. Burm. quod merito rejecit Schmid. quum iras
      jam gesserint, quæ itaque non erant movendæ, sed potius _fovendæ_,
      h.e. augendæ.


    Abreptus pulchro cædum Lateranus amore,
  Dum sequitur dextram, in medios penetraverat hostes.             230
  Quem postquam florens æquali Lentulus ævo
  Conspexit, nimium pugnæ, nimiumque cruoris,
  Infestas inter non æquo Marte catervas
  Fata inritantem, nisu se concitat acri;

    229. _Abreptus_, ut _oblitus suî dulcedine cædum_ IV, 422, et
    _auferri_ alias dicitur. Conf. Drak. et quos laudat Gronov. ad Liv.
    XXXV, 11; Heins. ad Ovid. Her. XV, 140, et ad Claud. Cons. Olybr. et
    Prob. v. 153.
    230. _sequitur dextram_, faustis cædibus instat, Barth. Adv. V, 15.
    232. _nimium_, nimis cupidum.
    233. _non æquo Marte_, non parem hostibus, quia solus inruerat.
    234. _Fata inritantem_, temere in discrimen se inferentem, vid. ad
    I, 268 et IV, 731.

      229. _Abreptus_ Col. et quædam edd. antt. _Abrectus_ Marsi ed.
      _Arrectus_ Put. R. 3; Med. prob. Dausq. qui et mox _dextra_
      legendum, vel post _sequitur_ distinguendum putabat. Vulgo
      _Arreptus_.

  Inmitemque Bagam, qui jam vicina serebat                         235
  Vulnera pugnantis tergo, velocior hasta
  Occupat, et socium duris se casibus addit.
  Tunc alacres arma adglomerant, geminaque corusci
  Fronte micant; paribus fulgent capita ardua cristis.

    237. _Occupat_, φθάνει πλήξας, ut ap. Virg. Æneid. lib. IX, 770; X,
    699.

      235. _Bogam_ Put. Parm. Med. Alius _Bagas_ sup. II, 111, et
      _Bogus_ mox v. 403, memoratur; Draken. _serebat_ scripti et R. 2;
      cf. ad I, 394; _Vulnera_ de telis intelligit Lefeb. de quo vid. ad
      I, 397. Vulgatum _ferebat_ non modo Dausq. et Cell., sed, nisi
      scripti libri repugnarent, etiam Drak. præferendum videbatur, qui
      bene monet, _seri_ vulnera, vel tela, si passim et in diversos
      hostes mittantur, hic autem Bagan unius Laterani _tergo vicina
      ferre vulnera_; vid. ad III, 365.
      236. _velociter_ alii.
      238. _inglomerant_ ex R. 3; coll. Stat. Th. I, 350, recepit Lefeb.
      cui tamen lectio c. Put. _glomerant_ verissima videtur, ut
      posterior syllaba voc. _arma_ propter seq. _gl._ longa sit;
      _coruscis_ Col. et Ox. _geminique corusca_ mavult Lefeb.
      239. _fulget_ Col.


    Actus in adversos casu (namque obvia ferre                     240
  Arma quis auderet, nisi quem Deus ima colentum
  Damnasset Stygiæ nocti?) præfracta gerebat
  Syrticus excelso decurrens robora monte;
  Et quatiens acer nodosi pondera rami,
  Flagrabat geminæ nequidquam cædis amore.                         245

    240. _adversos_, Lateranum et Lentulum.
    242. _Stygiæ nocti_, conf. ad II, 574, et Heins. ad Ovidii
    Metamorph. III, 695.
    245. _geminæ_, Laterani et Lentuli.

      242. _perfracta_ Put. et priscæ edd. ante Basil. Marsum in notis
      _præfracta_ legere, sed male dura et inflexibilia exponere monet
      Drak., quum potius sint robora parte superiori fracta, ut ap.
      Ovid. Metam. XII, 360; _regebat_ Put. Parm. Med.

  «Non hic Ægates, infidaque litora nautis,
  O juvenes, motumque novis sine Marte procellis
  Fortunam bello pelagus dabit: æquoris olim
  Victores, media sit qualis discite terra
  Bellator Libys, et meliori cedite regno.»                        250

    246 sq. Non ut olim in mari, nunc in campo victores eritis.
    250. _meliori regno_, nobiliori victoriæ Pœnorum, quam Romanorum
    apud Ægates; Cl. Ernesti. Cf. V.L.

      250. _cedite cunctis_ Col. _regnis_ Ox. Male, etsi nec vulgata
      satis placet. Suspicor potius, τὸ _regno_ ex interpolat. ortum et
      ex vestigiis veterrimi cod. reponendum esse: _meliori_ (mihi uni,
      sed fortiori viribusque superiori) _cedite juncti_, vos ambo; quod
      melius cum anteced. cohæret.

  Ac simul infesto Lateranum pondere truncæ
  Arboris urgebat, jungens convicia pugnæ.
  Lentulus huic frendens ira: «Trasymenus in altos
  Adscendet citius colles, quam sanguine roret
  Iste pio ramus.» Subsidensque ilia nisu                          255
  Conantis suspensa fodit: tum fervidus atro
  Pulmone exundat per hiantia viscera sanguis.

    253. Sic passim ἀδύνατον exprimitur in omnibus fere linguis; Drak.
    laudat Ovid. Her. V, 29, et Trist. I, vii, 1 sq.; Prop. II, xii, 33
    sq.; III, xvii, 5 sq.; Sen. Phœniss. 85 sq., et Claud. in Eutrop. I,
    350 sq.; Cf. Cerda ad Virg. Ecl. I, 60; VIII, 27; Burm. ad Lotich.
    II, xv, 45; IV, i, 23; Jani ad Hor. Od. I, xxix, 10; xxxiii, 7, et
    Intpp. ad Theocr. I, 132 sq. Shakesp. in Romeo, _then shall water be
    turned in fire_.
    254. _sanguine pio_, gravius quam nostro, ut innuantur Romani, pium
    bellum gerentes, et fide ac religione superiores Pœnis inpiis,
    perfidis, fœdifragis.
    255. _Subsidens_, ὑφιζάνων, _fodit ilia_, corpus Syrtici, _conantis_
    arborem in Lateranum conjicere, unde _suspensa ilia_, h.e.
    prominentia, vel tenta, ut ap. Virg. Georgic. III, 507, «imaque
    longo Ilia singultu tendunt.»

      251. _pondere_ Col. Put. Tell. R. 2; Med. probb. Modio, Cell. et
      Lefeb. Vulgatum _vulnere_, quia _pondera rami_ (sed interpositis
      demum sex versibus), præcessere, retinuerunt Dausq. N. Heins. et
      Drak. qui _vulnus_ de telo accipiunt, ut I, 397, ubi vid. not. Hæc
      ratio merito dura videbatur Burm. qui _verbere_ scribendum
      censebat.
      255. _subsidensque_, non _subsidens_, Col.


    Nec minus adcensis in mutua funera dextris
  Parte alia campi sævit furor. Altus Iertes
  Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arvi                          260
  Obcumbis, generose Volunx; nec clausa repostis
  Pondera thesauris, patrio nec regia quondam
  Præfulgens ebore, et possessa mapalia soli
  Profuerunt. Quid rapta juvant? quid gentibus auri
  Numquam exstincta sitis? modo quem Fortuna fovendo               265
  Congestis opibus donisque refersit opimis,
  Nudum Tartarea portabit navita cymba.

    259. _Parte alia campi_, apud Romanos.
    260, 261. _Rullo Obcumbis_, ab eo interficeris; vid. Burm. ad Val.
    Fl. VI, 286.
    --Ad opes Volusii ap. Tac. Ann. XIV, 56, adludi putabat Lips. ad
    l.c. Drak. autem, quia _Volunx_ h.l. Afer est, ad Bocchi Maurorum
    regis filium, qui _Volux_ vocatur Sallust. b. Jug. c. 105 sq., unde,
    vel ibi _Volunx_, vel h.l. _Volux_ dicendus sit.
    262. _patrio_, Africano.
    264 seq. Ita sæpius philosophatur Horatius, v.c. Od. I, iv, 7, 9;
    II, iii, 11, 14; Cf. XIII, 777, ubi Drak. comparat Prop. III, iii,
    35; Claud. R. Pros. II, 300 sq.; Auson. Epigr. 54, ubi vid. Vinct.
    266. _Congerere opes_ de avaris proprie dici notum est, vid. Drak.
    267. _Nudum_ opibus. Conf. simil. loc. Tibull. III, iii, 10 sq.

      259. _Iërtes_, non _Hiertes_, Col. _Hiantem_, Nut.
      260. _arvi_ Colon. unde recepi, etsi vulgatum _agri_ eundem præbet
      sensum et exemplis citra necessitatem confirmatur a Draken.
      261. _Volux_ tacite et libris non addicentibus edidit Lefeb. vid.
      not.
      264. _Profuerunt_ Col. et Ox. quod jam conjecerat Dausq. nec
      obstat metrum. Conf. loca a Drak. adscripta, X, 61; XIII, 304;
      XIV, 46; XV, 280; XVI, 698; Virg. Ecl. IV, 61; et quæ addit Heins.
      ad Val. Fl. IV, 432; ad Claud. laud. Stil. I, 372; ad Ovid. Epist.
      II, 141; VII, 166, et Met. IV, 225; X, 55. Vulgo _Profuerint_. Mox
      _parta juvant? quid habentibus_, h.e. divitibus, vel _mentibus_
      suspic. N. Heins. Sed _rapta_ majori cum vi dictum, et _gentes_
      poetis vocantur homines, ut Horat. Od. I, iii, 28; II, xiii, 20.
      267. _portabit_ Put. probb. N. Heins. Draken. et Lefeb. Vulgatum
      tamen _portavit_ non prorsus ineptum videtur.


    Juxta bellator juvenilibus Appius ausis
  Pandebat campum cæde; atque, ubi plurima virtus,
  Nullique adspirare vigor, decus inde petebat.                    270

    269. _Pandebat campum_, viam patefaciebat, ut _laxare campum ferro_
    VI, 319; _laxare cuneos_ IX, 364; _angusta relaxare_ V, 174. Sic et
    _limitem agere_ IX, 379. Cf. ad IV, 462.
    --_ubi plurima virtus_, ubi maximus fortissimorum virorum numerus
    erat.
    270. _nullique adspirare vigor_, h.e. _nec cuiquam propius adcedere
    virtus_, ut utar verbis Virg. Æn. X, 712. Sic _adspirare_ passim
    occurrit, v.c. inf. v. 442, et ap. Cic. Sull. 18; Pis. 5, et Tusc.
    Qu. V, 5.

      268. Poeta forte _juvenalibus_; scripsit; vid. ad II, 312.

  Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero,
  Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ
  Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo
  Degustat cuspis generosum extrema cruorem.

    273. _leviterque e corpore summo_ (capite, ob v. 277.)
    274. _Degustat_, ἀκρότατον δ᾽ ἄρ᾽ ὀϊστὸς ἐπέγραψε χρόα φωτὸς Hom.
    Iliad. δ, 139; η, 187; λ, 388; ν, 553: _umbonem detersit ictu_ inf.
    v. 297; _parce perstrinxit corpus_ XV, 760; _parco summum violasset
    vulnere corpus_ XVI, 111; cf. IV, 119; 350 (ubi vid. not.); IX, 523;
    Virg. Æneid. X, 344, 478, et inprimis XII, 376, ubi videndus omnino
    Heyne. Similiter γεύεσθαι, apud Homerum, Iliad. υ, 258; _bibere_
    inf. VI, 293; (ubi Drak. laudat XV, 632; Virg. Æn. XI, 804, et
    Anthol. I, 22; Epigr. I, et 4: ἀσπὶς et βέλος αἷμ᾽ ἔπιεν) _libare_
    et _delibare_ h.e. leviter perstringere inf. IX, 523, ubi Drak.
    citat Stat. Th. V, 587; VIII, 527; Iscan. b. Troj. V, 322; VI, 311,
    337, et al. Hinc _exsatiare enses cruore_ VII, 535; _satiata
    sanguinis hasta_ IV, 435; _sitit hasta cruorem_ XII, 264; βέλη
    λιλαιόμενα χροὸς ἆσαι Homer. Iliad. ο, 317; ἐγχείη ἱεμένη χροὸς
    ἄμμεναι ἀνδρομέοιο Iliad. φ, 70.

      271. _Atlas a. l. I._ quatuor scripti (nisi quod _Athlans_ in
      Oxon. est), et R. 2; vid. quos Drak. laudat, Prop. IV, vi, 37;
      Val. Fl. I, 365; Liv. XXXI, 23; Intpp. ad Petron. c. 38; conf.
      sup. ad I, 431; _Atlas a sanguine I._ R. 3, Parm. Med. Vulgo _a
      sanguine clarus I._
      274. Vox _extrema_, h.e. extrema parte, aptissima quidem et
      genuina videtur, sed, quia modo præcessit, minus placet. An leg.
      _externa_, ut ap. Val. Fl. VII, 422?

  Intonuere minæ, violentaque lumina flammis                       275
  Exarsere novis: furit et diffulminat omnem
  Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus
  Martia commendat mananti sanguine membra.

    275. _lumina flammis exarsere_, conf. ad I, 126, et Heyne ad Virg.
    Æn. VI, 300 (in V.L.), et XII, 101, 102.
    276. _diffulminat_, dissipat et contundit, instar fulminis; vocab. a
    poeta effictum.
    278. _commendat_, ornat sanguis membra, pulchriora facit, Mars. 279
    sq. Similis locus Hom. Iliad. γ, 30... 37, ubi Paris, conspecto
    Menelao, _in sociis se condit_, ἀψ ἑτάρων εἰς ἔθνος ἐχάζετο, et
    αὖθις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων. Cf. et. Iliad. π, 813, et ε, 596 sq.,
    ubi Diomedes Hectorem ἰδών ῥίγησε καὶ ἀνεχάζετο. Comparationes,
    quibus poeta utitur, passim reperias.

      277. _turbam_ scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus
      _turmam_ habet, quod ne Dausq. quidem placuit; _at_ Col. _ac_
      reliqui scripti et edd. antt. Vulgo _et_, quod prorsus omisit
      Cell. sed servavit Lefeb.

  Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet
  Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva                       280
  Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas
  Conligit accipitrem cernens in nube columba;
  Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra
  Librantem nisus aquilam, lepus ore citato.
  Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem                   285
  Demetit, ac mutat successu sævior hostem.

    281, 282. _Hyrcana_ ornat, ut ap. Virg. Æn. IV, 367.
    --Conf. Hom. Iliad. φ, 493 sq.
    --_pressa_, vid. varias lectiones.
    --_pennas colligit_, forte alas, ad volatum jam expansas, contrahit,
    in columbarium recedit et volatum cohibet, ut fere _colligere
    gradum_ VI, 399; VII, 695, nisi potius poeta expressit Maroniana,
    _Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas_, Æn. lib. V, 217,
    ubi videndi sunt interpretes.
    --_territa pennas Colligit_, ut πτώσσειν, vel πτήσσειν et
    ὑποπτήσσειν de avibus animalibusque, quæ frigoris, vel metus causa
    pennas et membra contrahunt. Conf. Kœppen ad Hom. Iliad. β, 312; δ,
    476; ε, 634, et _Ephemerid. Goetting. a._ 1795, p. 84.
    285. _micantem_, jactantem, quatientem, Schmid. Sed vid. ad IV, 211.
    286. _mutat hostem_, uno dimisso alium adoritur, ut VI, 238; Conf.
    Burm. ad Val. Fl. VI, 614; Heins. ad eund. VII, 587, et ad Ovid.
    Met. XIII, 937.

      279. _adspiceres_ Col. et R. 2; conf. loca, a Drak. citata, VI,
      684; XVI, 501; Virg. Æn. VIII, 650; Ovid. Met. VI, 23; Stat. Th.
      V, 596; Claud. in Rufin. II, 176; Petron. c. 7; ubi vid. Intpp.
      Vulgg. _adspiciens_; Male! _credere_ emend. N. Heins. vel mox _in
      sociis_, quod Drak. recepit. Sed τὸ _in_ centies omittitur a
      poetis in formis loquendi _condere se silvis_, _aquis_, _umbris_,
      _terra_, etc.
      281. _prensa_ R. 3, Parm. Mediol. Sed notionem _premendi_, hoc est
      urgendi, instandi, persequendi, aptiorem hoc loco esse, quam
      _prehendendi_, vel capiendi, docet Drak. Mox _pennis Remigat_
      quondam in mentem mihi veniebat.
      283. _dumis_ scripti et (si Mediol. exceperis, in qua vitiose
      _divini_ scriptum) omnes edd. antt. ante Basil. in qua primum
      _dumos_ exstat. Utrumque recte dici exemplis evincunt Drak. ad
      h.l. et Heins. ad Ovid. Met. XIII, 611. Sed _dumis_ per se doctius
      est; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 161.
      284. _nisus_ scripti, prob. Draken. quum _librare visus_ sit
      undique circumspicere, at _librare nisus_ intentius et omni nisu
      volare. Nam _librari_ propr. dicitur hasta, quæ impetus augendi
      causa libratur et vibratur: unde ad volatum avium traducitur; vid.
      not. ad I, 317. Sed vulgata lect. _visus_ non prorsus contemnenda
      propter locum Homeri, qui Silio ante oculos fuisse videtur, Iliad.
      ρ, 674 seqq. Πάντοσε παπταίνων, ὥστ’ αἰετὸς, ὅν ῥά τε φασὶν
      Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεηνῶν, etc. _orbe citato_ corrig.
      Barth. Adv. V, 15; quod non displicet N. Heins. et Drak. ita
      tamen, ut non ad aquilam referatur, sed ad leporem, per multos
      gyros orbesque refugientem. Ego potius olim suspicabar, poetam
      scripsisse _ore levato_, quo sensu _sublimi fugere anhelitu_ dixit
      Hor. Od. I, xv, 31. Nunc video, eundem sensum vulgatæ tribui a
      Lefeb. quod tamen ab usu loquendi abhorret.


    Stabat fulgentem portans in bella bipennem
  Cinyphius; socerique miser Magonis inire
  Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces,
  Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus                         290
  Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ.
  Huic inmittit atrox violentas Appius iras,
  Conantique gravem fronti librare securim,
  Altior insurgens, galeam super exigit ictum:
  At fragilis valido conamine solvitur ensis                       295
  Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces
  Umbonem incerto detersit futilis ictu.

    288. _Cinyphius_, vid. ad II, 60, nisi h.l. et v. 296, simpl. est
    Libycus.
    290. _vano_, ob inminentem sponsi mortem.
    294. _insurgens_, vid. ad I, 400.
    295. _solvitur_, confringitur, dissultat, _in ære_ galeæ.
    296. _dispar sortis_, vid. Heins. ad Sabini Epist. I, 35.

      292. _Atrox_ Col. Parm. Benes. _atras_ Put. Vulgo _ovans_. Non
      male!
      295. _At_, non _Et_, Col. adsent. Dausq.
      297. _detersit_ scripti et antt. edd. probb. N. Heins. et Drak.
      qui coll. XIV, 383, interpretatur: perstrinxit vano ictu, quem
      Appius super scutum excepit. Recte: nam Isalces _non dispar
      sortis_ fuit, h.e. eodem irrito conatu, quo Appius, ictum dedit.
      Conf. not. sup. ad v. 273; _detorsit_ Med. Marsi Veneta et
      recentt. edd., h.e. repellere conatus, ut gladio nudum latus
      hauriret.

  Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum,
  Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans
  Appius, et lapsu resupino in terga cadentem                      300
  Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet.
  Vidit conjuncto miscens certamina campo
  Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ
  Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper
  Adcendunt animos exspectatique nepotes.                          305

    298 sq. Comparant Virg. Æn. XII, 896 sq., ubi vid. Cerda ct Heyne.
    302. _conjuncto_, propinquo, vicino; vid. Gronov. ad Liv. XXII, 20,
    in gustu ad Stat. Th. VI, 250, et Diatr. ad Stat. c. 43.
    303. Femina ita generi jacturam excusatius queritur; Ernesti V.C.
    Sed non graviores ob causas heroes passim ap. Hom. lacrimant, et
    ipse Hercules apud Virgilium, Æn. X, 465, «... magnumque sub imo
    Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.»
    --_socer_, Mago.
    304. _data fœdera_, sponsalia facta.

      298. _tollere_, non _vellere_, Col.
      299. _contorquet_ et _resupino_ Col. et R. 2. Vulgo _torquebat_,
      ut ap. Virg. Aen. XII, 901, et _resupina_.
      304. _rata_ conj. N. Heins. h.l. et ad Ovid. Met. II, 757. Sed
      recte vulgatam ex VI, 517, firmari posse arbitratur; conf. Heyne
      ad Tibull. I, ix, 2.


    Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra
  Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ
  Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras.
  Haud secus, e specula præceps delatus opaca,
  Subsidens campo submissos contrahit artus,                       310
  Quum vicina trucis conspexit cornua tauri,
  Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta
  Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta
  Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem,
  Et sparsa pugnas meditantem spectat arena.                       315

    306... 308. Non male: si coll. v. 268 sq. et 329 sq., reputaveris,
    quantus vir Appius fuisse fingatur.
    309... 313. Cf. Virg. Æn. X, 454 sq., ubi vid. Heyne.
    314, 315. _signa moventem. Et sparsa_, etc. Maroniana Ge. III, 234,
    236, et Æn. XII, 106, ubi vid. Heyne.

      310. _Subsidet_ Puteol. _Subsidit_ Colon. et Oxon. quod recepit
      Lefeb. nec refragatur N. Heins. modo _et_ post _campo_
      interponatur, quod probabilius est.
      313. _sub irca_ Oxon. unde _hirqua_ suspic. Barth. Adv. V, 15;
      quam nugacem correctionem ei in mentem venire potuisse mirabatur
      N. Heins.
      315. _Et sparsa in pugnas m._, ut inf. XVII, 439, et ap. Virg. Æn.
      X, 455, aliquando conjiciebam, et nunc idem N. Heinsio, qui
      præterea _exspectat_ scribendum putat, in mentem venisse video.
      Exquisitior certe loquendi forma est, quam illustravit Heyne ad
      Virg. l.c. et non intellexit Lefeb. qui hunc versum sic male
      lacessi existimat.


    Hic prior intorquens telum sic Appius infit:
  «Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus;
  Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox
  Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.

    316. _infit_, paucis et amaris verbis, ut irati solent et heroes.
    318. _generum_ in spe, cum irrisione.
    --_tegmina_, ut al. terga boum, corium taurinum, clipeo inductum,
    quod multiplex esse solebat, unde βοείας θαμειὰς dixit Hom. Iliad.
    μ, 296; σάκος ἑπταβόειον Ajacis, Iliad. η, 220; σάκος τετραθέλυμνον
    Teucri Iliad. ο, 479; πέντε σάκεος πτύχες Achillis Iliad. ς, 481.
    Cf. Heyne ad Virg. Æn. X, 783 sq.; Drak. ad h.l. Ernesti ad Callim.
    H. in Dian. 53, et inpr. Obss. Miscell. T. I, p. 32.
    319. _æris moras_, æs clipei, quod hastam morari poterat, ut IX,
    218; Virg. Æn. XII, 541,
    --«nec clypei mora profuit ærei.» Val. Fl. VI, 97 (ubi vid. Burm.),
    al. Drak. qui et recte monet, a Marso perperam _æris moras_ ad
    loricam et galeam referri, quum hasta _in lævo lacerto stet_; vid.
    ad IV, 387, et I, 479.

      316. _Huic_, ut v. 292, conj. N. Heins.
      317. _dictum fœdus_, ut _dicere legem_ et similia, emend. Burm.
      dubitans. num _ici fœdus_ de sponsalibus recte dicatur. Sed vid.
      Heyne ad Tibull. I, v, 7; ut taceam, in filiabus olim consensu et
      pacto signato despondendis non minus, quam in nuptiis coemtione,
      ἕδνοις vel usu et confarreatione contrahendis, fœdus quoddam
      initum fuisse, vel conseq. pro anteced. poni posse, unde Isalces
      quoque jam gener vocatur.
      319. _Cunta ærisque_ vetus ed. teste N. Heins. unde _Cuncta_, in
      quod facile quis incidet, emend. Drakenb. quod recepit Lefeb. ut
      telum omnia tegmina, clipeo Magonis inducta, æreamque laminam
      tegminibus subtextam perforaverit. A vulgata lect. nimis abeunt
      conjecturæ N. Heins. _Suta ærisque moras_, (vid. eum ad Virg. Æn.
      X, 313) vel _Per tunicæque moras_, vel denique _Thoracisque m._
      Præterea h.l. de clipeo agi, recte monet Drak. cui _Per cratisque
      moras_ in mentem venit; _ferrique_ pro _ærisque_ c. Tell. a m.
      sec. quod et in textum R. 2, in qua _Tunc æris ferrique moras_
      exstat, inrepsit, etsi inepta merito glossa videtur Lefeb. qui
      copiose docet, quod vel tironibus notum est, veteribus æs pro
      ferro in usu fuisse, ut et hodie Siberiæ et Americæ populis.

  At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam                   320
  Perlibrat, magni donum memorabile fratris,
  Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti
  Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ
  Germano dederat portare in prælia pignus.

    321 sq. Hastam donum Hannibalis (is enim _frater_ est et _victor_)
    facit, more poetarum, qui ita heroum arma ornant et commendant. Cf.
    XII, 224 sq.; XV, 260, XVI, 459 sq. inpr. Virg. Æn. V, 260 sq.; IX,
    359; X, 700, ad quæ loca vid. Heyne.
    323. _Durio_, vid. I, 438.
    324. _dederat portare_, ut _donat habere_, δῶκε φέρειν, seu φορῆναι,
    δωκεν ἄγειν, seu ἔχειν et ἀρέσθαι, ὄπασσε κομίζειν et ὀπάσαιμι
    φερέσθαι, ap. Hom. Iliad. ο, 532; φ, 297; ψ, 151, 612; ω, 581, et
    al. Virg. Æn. V, 262; IX, 362; X, 701.

  Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris              325
  Adjutum nisu, letalem pertulit ictum;
  Exsanguesque viri conantis vellere ferrum
  In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen
  Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ
  Appius: intremuere lacus, corpusque refugit                      330
  Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento
  Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.

    325, 326. _doloris Adjutum nisu_, conf. ad II, 123.
    328, 329. _æquore Mæonio_, campo Etrusco. cf. ad IV, 721.
    --_Clarum nomen_, etc. cujusmodi nominibus clarissimorum suæ
    superiorisque ætatis virorum carmen suum poeta exornare solet, inpr.
    lib. VIII.
    --_Italæ pars magna ruinæ_, ut ap. Virg. Æn. X, 737, et inf. VIII,
    426; X, 223; Dausq. conf. Virg. Æn. II, 6; VII, 707; X, 427.
    330. _Appius_ autem prænomen fuit antiquissimæ et nobilissimæ gentis
    Claudiæ, quæ et patricia fuit et plebeia, acerrimaque majestatis
    Patrum propugnatrix, quod vel tironibus ex Livio et Sueton. Tib. 1,
    2, notum est. Cf. VIII, 412 sq.
    --Cf. ad I, 49, et III, 463. Ipsa oratio nimis fere turgida; sed
    v. 332, præclare summa adumbratur indignatio et rabies. Similiter
    Meges ψυχρὸν ἕλε χαλκὸν οδοῦσιν, ap. Hom. Iliad. ε, 75.
    332. _inmurmurat hastæ_, ut _terræ_, ap. Stat. Th. XI, 63; _iræ_
    inf. VII, 156; _insibilat ori_ et _membris_ IX, 517; XII, 616.

      326. _Admissum_ Put. _Adjunctum_ Med. _pertulit_, non _protulit_,
      scripti præter Tell. Cf. cum Drak. Virg. Æn. X, 786; XII, 907.
      327. _viro conanti_ malebat N. Heins.
      330. _tortusque_ ex c. Tell. recepit Lefeb. coll. v. 625. Non
      male!
      334. _hastæ_ etiam legi posse notat N. Heins.
      336. _cæsi_ Col. cum R. 2, et recentt. edd. _teli_ Oxon. et Put.
      cum priscis edd. quod præferunt Dausq. et Scalig. si signiferi
      nomen sit, unde _Teli_ dedit Cell.


    Nec fati melior Mamercus corpore toto
  Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti.
  Namque per adversos, qua Lusitana ciebat                         335
  Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi
  Signiferi magna vexillum mole ferebat,
  Et trepida infelix revocabat signa suorum.
  Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis,
  Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid                  340
  Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis,
  Injecit pariter; pluresque in corpore nullo
  Invenere locum perfossis ossibus hastæ.

    333. _corpore toto_, nullo non corporis membro saucius; Drak. coll.
    X, 513.
    334. _pœnas_, quarum causa v. 336 sqq. adfertur.
    341. _sparsis vix pervia telis_, tantum telorum in terra sparsum
    erat, ut vix iri posset; Barth. Adv. V, 15.

      341. _pervid_ Ox. quare _pervida_, quæ per tela vix cerni potest,
      suspic. Barth. Adv. V, 15, merito propterea vapulans censura
      N. Heins. qui conj. _quidquid... sparsi teli_, et mox, _Ingessit
      pariter_.
      342. _nullum_ omnes libri scripti, teste et prob. Drak. ut non ea
      poetæ mens sit, neminem pluribus telis vulneratum esse, quam
      Mamercum; sed tot tela in corpore ejus stetisse, ut pluribus locus
      non fuerit. Non male! Sed τὸ _nullo_ etiam ferri potest, quod in
      c. Col. et Tell. reperiri contendit Lefeb.
      343. Modius ex Col. restituit hunc versum, qui reliquis MSS.
      priscisque edd. deest, et in cujus vicem in edd. Basil., Colin. et
      Dausq. successit alius: _Unius hæserunt Romani militis hastæ_, qui
      acumen interpolatoris, lacunam utcumque explere conantis, redolet.


    Advolat interea fraterni vulneris ira
  Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore,                           345
  Num lateri cuspis, num toto pondere telum
  Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.

    344. Manifesta imitatio Virgilii, Æneid. lib. X, v. 383... 424, ubi
    videndus est Heyne et Excursus IV. Sed non minus Silio ante oculos
    fuisse videtur Homer. Iliad. δ, 148... 219, ubi Agamemnon similiter
    ad fratris vulnus expavescit, et Menelaus, data fide, illud non
    letale esse, metum ejus levat.

      347. _fratremque_ scripti et R. 2. Pro vulgata _fremuitque_
      perperam stat Dausq.

  Utque metum leti procul, et leviora pavore
  Cognovit, proprio tectum gestamine præceps
  Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ                          350
  Constituit castris. Medicas hinc ocius artes,
  Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus
  Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu
  Exigere, et somnum tacto misisse chelydro,
  Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes                   355
  Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.

    348. _leviora pavore_, vulnus levius esse, quam metuebat.
    349. _gestamine_, clipeo.
    353. Veteres ἰατροὶ, quod notum, sola fere vulnera sanabant, et
    quidem _herbarum succis_, φαρμάκοις (Hom. Iliad. δ, 191, 218; ε,
    900; λ, 829), et _cantu_, h.e. incantatione (ut sup. III, 301),
    ἐπαοιδῇ Hom. Odyss. τ, 457; Pind. Pyth. III, 91.
    354. _Exigere_, extrahere et innoxium facere carmine magico; Schmid.
    --_somnum tacto misisse chelydro_, cf. ad I, 412.
    355. _Anteibat ungere_, ut _Martem regere haud cederet Hannibali_
    VI, 307 sq., διαφέρει τὸ φρονεῖν, et alia.
    356. _Parætoniæ Syrtis_, vid. ad III, 225.

      352. _Synhali_, non _Synali_, Col. ubique.
      354. _tacto_ scripti; vid. ad I, 412, et III, 302. Vulgatum _toto_
      contradicendi studio tuetur Dausq. _torto_, scilicet in gyros, vel
      orbes, corrig. Marsus et D. Heins. _tacito_ Parm. _immisisse_
      conj. N. Heins. Sed. vulgata doctior.

  Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon
  Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum,
  Telorumque graves ictus sedare medendo.
  Atque is deinde suo moriens cælestia dona                        360
  Monstravit nato, natusque heredis honori
  Tramisit patrias artes; quem deinde secutus
  Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers
  Monstrata augebat studio, multaque vetustum
  Hammonis comitem numerabat imagine patrem.                       365

    357. _Garamanticus Hammon_, confer ad lib. I, vers. 414. Is
    Synhalum, hujus Synhali proavum, quoniam in arte medica excelluerat,
    ipse eam docuisse fingitur, ut Chiron Machaonem Iliad. δ, vers. 219,
    et Apollo lapidem Virgilii, Æneid. lib. XII, 391.
    358. _Scire dederat_, vid. ad v. 324.
    361. _heredis honori_; claro heredi, ut _virtus Catonis_, _sapientia
    Lælii_, etc. (vid. ad IV, 599), vel heredi, in ejus honorem, seu
    tanquam munus.
    363, 364. _Garamantica Monstrata_, ut supra, _cælestia dona_ et mox
    _proavita medicamina_, quorum usum _monstraverant_, vel docuerant
    Hammon et proavus.

      361. _Monstravit_ scripti, quod testatur N. Heins. sed negat
      Lefeb. qui propterea vulgatam _Monstrarat_ revocavit.
      363. _Haud melior_ Put. R. 3, Med. _lenior famæ_ suspic. N. Heins.
      qui ejusmodi elegantias ubivis sectatur; vid. ad IV, 542; _forma_
      Ox. et Put. cum R. 3; et Med.
      365. _patrum_ emend. N. Heins vel v. 358, _patri_. Sed auctor
      etiam generis, et proprie forsan, _pater_ dicitur.

  Tum proavita ferens leni medicamina dextra
  Ocius, intortos de more adstrictus amictus,
  Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus.
  At Mago, exuvias secum, cæsique volutans
  Hostis mente necem, fraternas pectore curas                      370
  Pellebat dictis, et casum laude levabat:
  «Parce metu, germane; meis medicamina nulla
  Adversis majora feres: jacet Appius hasta
  Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat,
  Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.»             375

    366. ἤπια, vel ὀδυνήφατα φάρμακα πάσσων Iliad. δ, 218; η, 900; λ,
    829.
    367. _de more_ medicorum, quo expeditiores essent vulneribus
    sanandis; Draken. qui laudat Gevart. Lection. Papin. c. 34, et
    Gonsal. ad Petron. c. 19. Cf. inpr. Virg. Æn. XII, 400 sq., et ibi
    Heyne Exc. IV.
    368. Cf. Hom. Iliad. λ, 828, 844, et inf. ad VI, 91.
    371. _laude_, vid. ad v. 114.
    372. _Parce metu_, ut ap. Virg. Æn. I, 257.
    373. _Adversis meis_, mihi in calamitate mea non melius remedium et
    solatium adferes morte Appii. Cf. X, 44, 45.


    Quæ dum turbatos avertunt æquore campi
  Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum
  Cedentem consul tumulo speculatus ab alto,
  Atque atram belli castris se condere nubem,
  Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto                       380
  Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat
  Jam rarescentes acies: tum voce feroci
  Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.

    376 sqq. Similiter Turnus, Ænea saucio ex pugna subducto, plenus
    spei in hostes inruit, Æn. XII, 324 sq.
    --_æquore campi_, ut Æn. VII, 781.
    379. _Atra belli nubes_, Hannibal cum fratre et comitibus, qui nubem
    telorum sparserant, vel potius Hannibal solus, ut Μάντιν Οἰκλείδαν
    πολέμοιο νέφος dixit Pind. Nem. X, 16, et _fulmina belli_ Virg. Æn.
    VI, 843; cf. sup. ad I, 311.
    380. _milite mæsto_, vel ad Pœnos (quæ ratio præstat), ob discessum
    Hannibalis vulnusque Magonis tristes, vel ad Romanos, propter Appii
    mortem mæstos, referri posse, monet Drak. De ira adcipit Lefeb.
    coll. Val. Fl. V, 568.
    381 sq. _relaxat Jam rarescentes acies_, dissolvit jam minus densos
    militum ordines, ut XVII, 427; Cf. Heyne ad Virg. Æn. III, 411.

      377. Hunc et seqq. versus Marsus in ed. Veneta a. 1492, inf.
      libro VI, intexuit, et lib. VI, vss. 96, 141, huc retraxit, quem
      errorem, quales in ed. Dausq. passim deprehendas, primum a se
      notatum miratur Lefeb. Ceterum vulgo male post _Pœnum_, non post
      _tenent_ distingui monuit N. Heins. qui v. 380, _milite lecto_
      conj. ut _multo_ Burm. non improb. Drak.

  Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum
  Inlidit terris, molitur Juppiter altas                           385
  Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo,
  Intremuere simul tellus, et pontus, et æther,
  Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.

    384. Poeta egregie in rem suam convertit, et magis exornavit locum
    Virg. Ge. I, 328 sq., ubi vid. Heyne.
    --_crepitanti_ in tectis, ut ap. Virg. Ge. I, 449.
    385. _moliri_ h.l. est vel simpl. movere, quo sensu centies obvium
    est, (vid. ad I, 645) vel jacere, (v.c. monente Drak. _molitus
    sagittas_ et _robora_ dixere Ovid. Met. V, 367, et Stat. Th. VI,
    539) et hoc exquisite pro ferire, percutere, _nach etwas werfen_, ut
    passim βάλλειν, ἀκοντίζειν, et _jaculari_, ut _rubente dextera
    sacras jaculatus arces_, ap. Hor. Od. I, ii, 3, quæ verba nostris
    ita prorsus responderent.
    386. _Ceraunia_, τὰ Κεραύνια (vid. ad IV, 363), vel _Ceraunii
    montes_ (hod. _il monte della Chimera_) a κεραυνῷ, fulmine, quo
    propter altitudinem sæpius percutiuntur, sic dicti, qui in Epiri
    litore in mare procurrunt, et prominente jugo, seu promont. Ionium
    mare ab Hadriatico dirimunt. Cf. ad VIII, 630, et Jani ad Horat. Od.
    I, iii, 20, ubi _alta Ceraunia_, ut h.l.
    --_mixta cælo_, et ὄρη ἠλίβατα, ap. Dionys. Per. 389. Alii _montes
    Ceraunii_ sunt in Asia inter Euxinum et Caspium mare.

      385. Formam loquendi _Alpes fulmine moliri_, quæ proprie a
      fundamentis et radicibus cruere ac transponere significet, non
      concoquebat Burm. et ad exemplum Virg. Ge. I, 329, emendabat,
      _molitus J. alto_ (ex cælo) _Fulmina_; _nunc Alpes, nunc m. C. c.
      Intremuere_; _simul_, etc. quod probare videtur Drak. et recepit
      Lefeb. _Fulmina_ Put. et R. 3; vid. not. _Jaculatus_ conj. Withof.
      391. _conspecti_, non, ut vulgo, _conspectus_, scripti cum R. 3,
      Parm. Med. Veneta Marsi et Martini Herbip. _conspectu_ volebat
      Davis. ad Cic. Tusc. Qu. III, 22. Sed τὸ _conspecti_ doctius.


    Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis
  Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa                   390
  Pervasit miseris conspecti consulis horror.
  It medius, ferroque ruens densissima, latum
  Pandit iter: clamor vario discrimine vocum
  Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.

    389. _turbine_ gravius quam impetu.
    390. _lues_, ut _pestis_ et λοιμὸς, calamitas, pernicies, vel ipse
    consul, vir pestifer.
    392. _ruere_ transitive est facere ut aliquid ruat, agere, movere,
    eruere, prosternere, inpellere, perrumpere. Conf. Lucr. I, 173;
    Virg. Æn. I, 35; XI, 211; Ge. I, 105; II, 308, et Intpp. ad Val. Fl.
    III, 102.
    --_densissima_, hostium globos ordinesque densissimos.
    393. _Clamor_ et Pœnorum, et victorum, qui παιαν᾽ ἐφύμνουν, ut ap.
    Æschyl. Pers. 393.
    394. _sidera pulsat clamor_, ut _lacessit_ XVII, 387, et _ferit
    sidera_, Virg. Æn. II, 488; V, 140.

  Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen                        395
  Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis
  Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.

    395 seq. Clamorem pugnantium fragori ventorum et undarum, scopulis
    litorique inlisarum, comparat Silius, exemplo Homer. Iliad. ξ, 394
    sq.
    --_pater Oceanus_, cf. ad I, 606, et Virg. Ge. IV, 382.
    --_Tethys_, Oceani soror et conjux.
    --_sæva_, maris epith. ut alibi _alta_, _cana_, _vaga Tethys_.
    --_Calpen ferit_, cf. Lucan. I, 554.
    396. _Herculeam_, quia una ex columnis Herculis. Cf. I, 141.
    397. _pelagus_, fretum Gaditanum, ut v. 400 _gurges_.
    --_latrantibus undis_, vid. ad III, 471.

      395. _sævior æthere C._ libri editi; _sævo sub æthere_ Put. _scene
      cetre_ Oxon. si fides habenda Barth. Adv. V, 15. Sed _sævæ cetre_,
      teste N. Heins. _sæva cethye_ Col. unde _sæva Tethye_ ingeniose
      corrig. idem Heins. quod cum Draken. et Lefeb. recipere non
      dubitavi; conf. Heins. ad Ovid. Met. VII, 297, et ad Claud. R. P.
      II, Præf. v. 45.
      396. _atque_ scripti et R. 2. Vulgo _et_, quo in metrum non
      peccari putabat Dausq. coll. IX, 335; Claud. Gigant. v. 60, et
      Ovid. Epist. XVI, 141, quæ loca ulceribus, librariorum manu
      inflictis, fraudi ei fuisse, ad illa et ad h.l. docuit N. Heins.
      qui tamen _exesi_ malebat, cui conject. non tam exempla, a Drak.
      congesta, favent, quam mos librarr., adjectiva et partic. ad
      propius vocab. flectendi. Sed nec vulgata male se habet.

  Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas
  Audit Tartessos latis distermina terris,
  Audit non parvo divisus gurgite Lixus.                           400

    398. _Dant gemitum scopuli_, στόνῳ βρέμουσι δ᾽ ἀμφιπλῆγες ἀκταὶ
    Sophocl. Antig. v. 603; Ὄχθαι δ᾽ ἀμφὶ περὶ μεγάλ᾽ ἴαχον, Hom. Il. φ,
    10.
    399. Hyperbole, qualis IX, 468, 469, et XVII, 596; vid. Burm. ad
    Val. Fl. II, 620.
    --_Tartessos_, cf. ad III, 399.
    400. _non parvo gurgite_, Herculeo freto.
    --_divisus_ a Colpe.
    --_Lixus_, fl. et urbs; vid. ad III, 258.

      398. Forte leg. _fractosque in r. æstus_, et vox _undas_, quæ modo
      præcessit, ex interpretam. et marg. in textum irrepsit.


    Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras
  Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem
  Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.
  Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum
  Crediderat, vanis deceptus in alite signis.                      405
  Sed non augurio Parcarum inpellere metas
  Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis
  Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit
  Tempora promissæ media jam morte senectæ.

    401 sqq. Cf. IV, 131 seq.
    --_jaculo fallente_, ut ap. Virg. Æn. X, 754, ubi vid. Heyne. Sic
    _tacita penna_ v. 446.
    404. Imitat. Virg. Æn. X, 548 sq.
    --_Clotho_, vitæ filum, quod Clotho κλώθειν, nere credebatur.
    405. _vanis in alite signis_, vano augurio. Cf. XIII, 820.
    406. Orationis color qualis ap. Hom. Iliad. β, 858 sq.; Virg. Æn.
    VII, 756; IX, 327, 328; ad quæ loca vid. Heyne et Cerda.
    --_metas Parcarum_, terminum vitæ fatalem, ut _metas mortis_, _ævi_,
    etc.; cf. V.L.
    --_inpellere_, propellere, procul amovere, prorogare.
    --_augurio_ et ejus interpretatione.
    407. _cruentis_, iratis, vel pro _cruentus_, cruoris cupidus.

      405. _navis_ Ox.
      406. _Parcarum telas_ conj. N. Heins. Non male! Insolentior certe
      duplex metaphora, a Parcis et meta circi petita, nec uspiam
      _Parcarum metas_ reperire memini.

  Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum                   410
  Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.

    410. Cf. Virg. Æn. X, 550.
    --_ne_ possit esse pro _ne quidem_, vid. Davis. ad Cic. Fin. I, 16,
    et Burm. ad Sueton. Aug. 35. Sed præstat adcipere pro _nedum_, μήτι,
    μὴ γὰρ, μὴ δῆτα, μὴ οἷον, μὴ ὅτι, et jungere cum verbis.
    411. _Consulis ante oculos_, quæ summa Pagasi audacia erat, et digna
    quæ puniretur. Sic τὸ _ne_ occurrit ap. Cic. ad Div. IX, extr. et
    Verr. IV, 23; conf. Gron. ad Liv. III, 52, extr. et Cort. ad
    Sallust. b. Cat. 11, fin.
    --_Libo_ cognomen Scriboniæ gentis, de qua vid. Ern. clav. Cic.,
    Indices Tac. et Livii, et, quos Dausq. laudat Prop. IV, ii, 31; Sen.
    Ep. 70; Plin. XXXVI, 15; Eutrop. II, 9, extr. Dion. et Cassiod.

      410. _Pagaso_ Col. quo nomine a Virg. Æ. XI, 670, adpellatur comes
      Æneæ, qui eum forte ex Africa secutus est, et ad quem Silius
      respicere potuit, judice Drak. _Bigaso_ Ox. Put. R. 3 Parm. Med.
      Vulgo _Basago_, vel _Bagaso_. Vocem _ne_, quæ c. Oxon. deest,
      prorsus explodendam censebat Barth. Adv. V, 15, ut _Pagasus_
      exsultare voluerit, cædem Libonis impune sibi relictam. _Nec P.
      e., datur ne i. r._ Col. quod et conjecerat Dausq. _Nec P. e.
      datum, atque i. r._ audacter emend. N. Heins. quod tamen recepit
      Draken. Vulgatam lect. recte, puto, servavit Lefeb. nisi forte
      _datum_ præstiterit; vid. Obs.
      411. _vita_, non _victum_, scripti.


    Laurigeris decus illud avis navaque juventa
  Florebat: sed Massylus subciderat ensis
  Pubescente caput mala, properoque virentes
  Delerat leto bellator barbarus annos.                            415
  Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema
  Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti
  Ore simul cervix; juvit punire feroci
  Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.

    412. _Laurigeris avis_, majoribus triumphalibus.
    --_decus_ Italiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 508. Juventutis notio variis
    modis declaratur.
    418 sq. _Ore simul_, vid. ad III, 268.
    --_juvit punire Victorem_ audaci, quod ille præbuerat, exemplo, et
    eodem leti genere, quod ipse monstraverat, quo Libonem adfecerat.
    --_feroci exemplo_, crudeli morte, avulsa nimirum cervice: nisi
    mavis jungi _victorem feroci exemplo_ h.e. simpl. ferocem, sævum,
    quasi dicas exemplar victoris ferocis; Ern. Sed hæc ratio durior
    est, et h.l. _monstratum letum_ respondet _feroci exemplo_.

      412. _navaque_ Col. vid. ad I, 549. Vulgo _vanaque_, quia juvenis
      interiit, Dausq. et Cell. Male!
      416. _voce suprema_ conj. N. Heins. Sed conf. quos Drak. laudat.
      Virg. Æn. II, 447; Stat. Th. III, 69; Gonsal. ad Petron. c. 89, et
      inpr. Bentl. ad Horat. Epist. II, ii, 173.
      417. _jam_ Col. Locus de mendo suspectus videbatur N. Heins.
      419. _Auctorem_, qui auctor ejus exempli fuerat, suspic. N. Heins.
      quo auctore etiam τὸ _et_, quod omnibus libris deest, invexi cum
      Drak.


    Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis                   420
  Evolvat, tantisque umbris in carmine digna
  Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi
  Primævos juvenes, mortisque in limine cruda
  Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis?
  Sternitur alternus vastis concursibus hostis:                    425
  Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.

    420. Imitat. Virg. Æn. II, 6...8, et 361 seq.
    --Cf. sup. II, 650 seq.
    421. _tantis umbris_, tantorum virorum morti, cf. ad VIII, 146.
      [“VIII, 146” recte VIII, 145]
    423, 424. _cruda facta_, vid. ad I, 405, et observa h.l. copiam
    verborum.

      421. _Evolvat_ Col. Vulgo _Evolvet_, et quidam _Evolvens_.
      423. _limina_ Ox. _cruda_, non _crudæ_, Col. et Ox.
      424. _sub pectore_ Col. Vulgo _s. pectora_, prob. Lefeb. Conf.
      Virg. Æn. VI, 101; VII, 457; IX, 718; ubi vid. Heins. et Heyne.

  Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem
  Fraternum castris vulnus, funditque ruitque
  Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul
  Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci                     430
  Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis
  Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa
  Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.

    427. _hostem_, Hannibalem.
    431, 432. _inpia vallis_, Lefeb. dicta videtur, ut lib. VII, v. 48;
    _porta scelerata_ (propter cædem Fabiorum, qui ea exierant) et ap.
    Stat. Th. VIII, 141, _currus humus inpia sorbet_. Drak. quoniam
    gentilem Romanorum sanguinem tam avide bibit, quod Africa non nisi
    _invita_ fecisse dicitur XVII, 417. Omnino tenendum est, _inpia_
    poetis etiam dici tristia, noxia, abominanda, v.c. Ovid. Am. I,
    viii, 104; Plaut. Most. II, ii, 73; Horat. Od. II, xvii, 22, ubi
    vid. Jani et Lambin. Similiter _inprobus_, ap. Virg. Ge. I, 119,
    388, 431; Æn. II, 80; IV, 412, al.
    433. _imitantur_, ut ap. Virg. Ge. IV, 72, unde Echo ibid. v. 50, et
    Horat. Od. I, xii, 4; xx, 8; _vocis imago_ dicitur.
    --_flatus_, ut ap. Virg. Æn. XI, 911, «flatusque audivit equorum.»

      429. Major distinctio post _ense_ tollenda videtur, ut verba
      _funditque ruitque consul_ jungantur.
      431. _intima_ malebat N. Heins. vel _invia_, ut sup. v. 341; quod
      non improbat Draken. Sed. vid. not.


    Miscebat campum, membrorum in prælia portans
  Celsius humano robur, visaque paventes                           435
  Mole gigantei vertebat corporis alas
  Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque
  Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ
  Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba
  Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro,                     440
  Et villosa feris horrebant pectora sætis.

    434 sq. _Miscebat campum_, h.e. prælia, vel agmina in campo, vid.
    ad I, 69, et Heyne ad Virg. Æn. X, 721.
    437. _Othrys_, mons, et h.l. magnæ molis homo, cujus species,
    luxurioso ornatu depicta, non minus terribilis, quam Cryxi sup. IV,
    250 sq., 277 sq.
    440. _hispida_ et _villosa pectora sætis_, ut Caci, ap. Virg. Æn.
    VIII, 266; λάσιον κῆρ, στήθεα λασία et λαχνήεντα, ap. Hom. Iliad.
    α, 189; β, 743 et 851, ad quæ loca vid. Kœppen.

      440. _hic_ Put. Non male, si mox _horrebat_ e c. Col. recipias.


    Adspirare viro propioremque addere Martem
  Haud ausum cuiquam: laxo ceu bellua campo,
  Incessebatur tutis ex agmine telis.

    442... 444. Comparant IX, 611, et, quem Silius utroque loco
    expressit, Virg. Æ. X, 712 sq.; cf. sup. ad v. 269.
    --_propiorem addere Martem_, cominus pugnare.
    --_tutis_, ex tuto remotoque loco emissis.

      442. _mortem_ quædam edd.
      443. _ausum_, non _visum_, scripti et R. 2; _Haud virtus cuiquam_
      conj. Withof. quasi imitator Virgilii ipsis ejus verbis utatur
      necesse sit.
      444. _tutis_ Col. _cutis_ R. 2, proxime verum. Vulgo _cunctis_.
      Sed τὸ _tutis_ aptius est et confirmatur loco Virg. Æn. X, 713.

  Tandem, vesanos palantum in terga ferenti                        445
  Cum fremitu vultus, tacita per nubila penna
  Intravit torvum Gortynia lumen arundo,
  Avertitque virum. Fugientis ad agmina consul
  Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas
  Inrupit costas, hirtoque a pectore primum                        450
  Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat
  Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit,
  Donec, abundanter defuso sanguine, late
  Procubuit moriens, et telum vulnere pressit:
  Spiritus exundans vicinum pulvere moto                           455
  Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.

    445. _palantum_, fugientium Romanorum. Cf. ad II, 162.
    446. _tacita penna_, vid. sup. ad v. 401.
    447. _Intravit_, penetravit.
    --_Gortynia arundo_, vid. ad II, 90, 101.
    450.
    _a pectore_, e pectore prominentem, exstantem, ut contra _a tergo_
    II, 120.
    452. _nasci_, se ostendere, adparere, exstare, prominere.
    453. _late Procubuit moriens_, κεῖτο μέγας μεγαλωστὶ, Hom. Iliad. π,
    776; ς, 26; Odyss. ω, 40.
    454. _telum vulnere pressit_, ut _ore_ sup. v. 332, vel _ore tenet
    presso_ VII, 719, corpori vulnerato inpressit, vel denique vulnere
    condidit, texit, ut ap. Virg. Æn. IV, 147; IX, 612, al.

      450. _Irrupit_ et _ostendit_ scripti. Vulgg. _Irrumpit_ et
      _ostentat_; _e pectore_ maluerit N. Heins. et v. 451, _rabidus_,
      h.e. vulneris accepti dolore furens: quod feritati hujus semiferi
      exprimendæ magis conveniat. Vulgatam e VI, 256, firmari docet
      Drak. _rapidus_ est pro rapide, raptim.
      454. _telum in v. p._ volebat N. Heins. _pondere_ reposuit Lefeb.
      coll. Lucan. III, 725; unde perperam id petitum putat.


    Nec minor interea tumulis silvisque fremebat
  Diversis Mavors, variaque per ardua pugna,
  Et saxa et dumi rorantes cæde nitebant.
  Exitium trepidis, letique et stragis acerbæ                      460
  Causa Sychæus erat: Murranum ille eminus hasta
  Perculerat; quo non alius, quum bella silerent,
  Dulcius Œagrios pulsabat pectine nervos.

    461. _Sychæus_, cf. III, 245 seqq.
    463. _nervos Œagrios_, lyram, qualis erat Orpheo Thraci: nam Œagrus
    Orphei pater, (vid. Hyg. f. 14; Ovid. in Ibid. 482; Apol. I, 25, et
    alios ap. Dausq.) vel certe Thraciæ rex.

      458. _Diversis_ scripti et R. 2, probb. N. Heins. Drak. et Lef.
      coll. XVII, 547. Vulgo _fremebat Diversus_, h.e. a diversis
      partibus sæviebat, ut _minor_ pro minus.
      459. _tepebant_ maluerit N. Heins. ut alius forte _natabant_, vel
      _rubebant_, vel _madebant_. Sed _dumi cæde_, φονῳ, sanguine,
      _nitent_, ut caput unguentis, et humeri oleo (Æn. V, 135),
      _nitere_, h.e. madere, vel ut purpura fulgere et ardere dicitur.
      Cf. ad I, 126, et Jani ad Hor. Od. I, iv, 13; II, vii, 7.
      463. _Œbalios_ conj. N. Heins. quia Græci et Romani secundam syll.
      voc. _Œagrius_ producere solent. Sed vid. ad IV, 776; _pulsavit_
      Col.

  Obcubuit silva in magna, patriosque sub ipso
  Quæsivit montes leto, ac felicia Baccho                          465
  Æquana, et Zephyro Surrentum molle salubri.
  Addiderat misero comitem, pugnæque ferocis
  Gaudebat tristi victor novitate Sychæus.

    465. _quæsivit montes patrios_, quia oculus morientis vix adhuc res
    externas cognoscere potest.
    --_felicia Baccho_, feracia uvis, vid. ad IV, 357. Surrentini colles
    vitiferi, et vinum Surrent. in generosis Italiæ; vid. Stat. l.c.
    v. 4 sq.; Plin. XIV, 8; XXIII, 1; Hor. Sat. II, iv, 55; Ovid. Met.
    XV, 710, et Martial. XIII, 110.
    486. _Surrentum_, Murrani patria, urbs Campaniæ maritima (hod.
    _Sorrento_), prope quam est vicus Æquensis, unde h.l. _Æquana_,
    scilicet juga; vid. Cluver. Ital. ant. IV, 3, pag. 1161, et Holsten.
    in Ortel. pag. 6; Locus class. est Stat. Silv. II, 2, tot.
    --_molle Zephyro_, cf. Stat. l.l. v. 26 sq.
    467. _Addiderat misero_ Murrano _comitem_ mortis Tauranum, ut apud
    Virgil. Æneid. XII, 362.
    468. _novitate_, insolentia _pugnæ_ ac cædis, quæ v. 473, 474,
    describitur.

      465. _felicia Bacchi_, ut _f. famæ_, _uteri_, _necis_, _leti_,
      etc. Heinsio non in mentem venisse mireris.

  Palantes nam dum sequitur, pervaserat altam
  In silvam, et priscæ reclinis ab ictibus ulmi                    470
  Terga tuebatur trunco, frustraque relictos
  Tauranus comites suprema voce ciebat.
  Transegit juvenem, ac perfossis incita membris
  Hæsit in obposito cuspis Sidonia ligno.

    471. _Tauranus, reclinis trunco priscæ ulmi... frustraque ciebat
    comites relictos_, quos sequutus, sed nondum adsequutus erat; Lenz.
      474. _Exit_ Oxon.

      470. _reclinis_ scripti, quod jam conjecerat Dausq. Vulgo
      _reclivis_, quod de loco, ut illud de homine adhiberi docet Drak.
      et, quos laudat, Intpp. ad Virg. Æn. X, 835; Heins. ad Val. Fl.
      II, 92; ad Ovid. Met. XV, 737; Barth. ad Stat. Th. I, 388, et
      Silv. I, ii, 161, etc.


    Quid vobis? quænam ira Deûm, vel mente sinistra                475
  Quæ sedit formido, viri? qui, Marte relicto,
  Ramorum quæsistis opem: non æquus in artis
  Nimirum rebus suasor metus: arguit asper
  Exitus eventu pravi consulta timoris.

    475. Commentum poetæ, ad quod lectores prologo quodam præparavit, ad
    animos eorum rerum varietate excitandos, et ad magnitudinem
    formidinis adumbrandam aptissimum. Conf. VII, 667 sq. et, ne totam
    hanc scenam ab ipsa rerum natura narrationisque probabilitate
    alienam, vel adeo absurdam censeas, Tac. Ann. II, 17, extr. ubi
    timor idem intutum subfugium suasisse dicitur Cheruscis, quorum
    «quidam turpi fuga in summa arborum nisi, ramisque se occultantes,
    admotis sagittariis, per ludibrium figebantur; alios prorutæ arbores
    adflixere.» Ibid. Gronov. locum simil. Dionis laudavit.
    476. _Marte_ pro campo.
    477. _Non æquus_, iniquus, malus, vel noxius (vid. ad III, 260).
    478. _suasor metus_, ut, monente Drak. _Pessimus in dubiis augur
    timor_, ap. Stat. Th. III, 6, ubi vid. Barth.

      475. _Quæ vobis?_ malebat N. Heins.
      477. _artis_, non _arctis_? Col. ubivis et passim optimi quique
      codd. vid. Stœber. ad Manil. p. 525; Ill. Harles. ad Cellar.
      Orthog. p. 180; et, quos Drak. ad VI, 194, et VII, 280, citavit,
      Bentl. ad Hor. Od. III, xii, 11; Pier. ad Virg. Æneid. I, 293; II,
      146; Gron. ad Sen. Œd. v. 277; Broukh. ad Tibull. I, v, 53;
      Lambin. ad Lucret. I, 71; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20. Rectius
      tamen _arctus_ scribi crediderim, ab _arceo_, h.e. contineo.
      479. Forte poeta scripsit, _arguit asper_, infelix, _Exitus
      inventa et pravi c. t._ vel _inventi_, vel _eventi_.

  Annosa excelsos tendebat in æthera ramos                         480
  Æsculus, umbrosum magnas super ardua silvas
  Nubibus insertans altis caput, instar, aperto
  Si staret campo, nemoris, lateque tenebat
  Frondosi nigra tellurem roboris umbra.
  Par juxta quercus, longum molita per ævum                        485
  Vertice canenti proferre sub astra cacumen,
  Diffusas patulo laxabat stipite frondes,
  Umbrabatque coma summi fastigia montis.

    485. _molita_, vid. ad I, 645.
    486. _Vertice canenti_, ob senectutem.
    488. _coma_, conf. ad IV, 682. Ceterum in toto h.l. a v. 480... 488,
    expende varios altitudinis designandæ modos.

      480. _in_, non _ad_, scripti.
      481. _Æsculus_, non _Esculus_, Col. et priscæ edd. Conf. Heins. ad
      Virg. Ge. II, 16. et Serv. ad Ge. II, 291.
      483. _tegebat_ emend. D. Heins. frustra.
      484. _nigra_ Col. Put. R. 2.


  Huc Hennæa cohors, Triquetris quam miserat oris
  Rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti                      490
  Dedecus, et mentem nimio mutata pavore,
  Certatim sese tulit, adscendensque vicissim
  Pressit nutantes incerto pondere ramos.

    489. Poeta, ne Romanorum virtuti labem adspergeret, Siculos, auxilio
    ipsis ab Hierone rege, sed, Livio teste, post hanc demum pugnam
    (vid. ad VIII, 613 sq.) missos, præ metu in arbores adscendisse
    comminiscitur.
    --_Hennæa_, vid. ad I, 93.
    --_Triquetra_, nomen Siciliæ, a tribus promont. ut _Trinacria_, vel
    a figura potius triquetra, teste Plin. III, 8, pr. _Triquedram_ a
    tribus quadris dicendam putabat Schol. ad Hor. Sat. II, vi, 55;
    conf. Quintil. I, vi, 30.
    490. _Arethusa_, notus Siciliæ fons ad Syracusas; vid. ad XIV, 53
    sqq.
    --_defendere_, arcere, prohibere, propulsare, ut passim, vid. Drak.
    ad VII, 170, et XIII, 99. _Defendere dedecus morti_, a morte
    avertere, ut _dedecus leto arcere_ IX, 370, vel pro, defendere
    mortem a dedecore h.e. fortiter in pugna cadere. Sic ἀρῆξαι φόνον
    τέκνοις, dixit Eurip. in Med. et ἀμύνειν νηυσὶ πῦρ, Hom. Iliad. ι,
    435; ἀρὴν ἑτάροισιν ἀμύναι, Iliad. μ, 334; ἀνδράσι λοιγὸν ἀμύναι,
    Iliad. ο, 736; conf. et Odyss. θ, 525; Heyne ad Virg. Ecl. VII, 47;
    Jani et Lamb. ad Hor. Od. I, xvii, 3; Intpp. ad Plaut. Mostell. IV,
    ii, 20, et inpr. Heins. ad Ovid. Her. V, 16, et ad Claud. Cons.
    Stilic. III, 171.
    491. _mentem mutata_, ἀλλοιόφρων, ἔκφρων, Schmid.

      489. _Hennea_ Col. _Henea_ Ox. _Æneam_ Put. Vulgo _Ætnæa_; vid. ad
      I, 93.
      490. _morti_, non _morte_, Col. et R. 2; vid. not.

  Mox alius super, atque alius consistere tuto
  Dum certant, pars excussi; nam fragmine putri                    495
  Ramorum, et senio male fida fefellerat arbor:
  Pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.

    495. _pars excussi_, collective et respectu generis nobilioris, ut
    _mixti cohors_ VIII, 489; _pars inplevere divisi_ IX, 301; _animæ,
    qui_ XV, 503; τέκεα ἐπαναβοῶντες pro ὑιοὶ ἐπ. ap. Aristoph. Plut.
    v. 292 (ubi Küster hanc constructionem πρὸς τὸ σημαινόμενον, non
    πρὸς τὸ ῥητὸν, aliis exemplis illustrat) _dextera, quem_ inf.
    X, 307, ubi vid. Drak. Conf. Gronov. ad Liv. I, 59; XXIX, 12, ad
    Sen. Herc. fur. 1157, et Obss. I, 16; Intpp. ad Valerium Flaccum
    I, 15.  [“X, 307” recte X, 306]

      494. _Mox_, non _Moxque_, Col.


    Turbatos una properans consumere peste
  Conripit æratam jam dudum in bella bipennem,
  Deposito clipeo mutatus tela, Sychæus.                           500

    499. _æratam_, ære præfixam, _in bella_, ad belli usum, ut _ærata
    securis_, ap. Virg. Æn. XI, 656. Ita et interpretatur V.D. in
    _Allgem. Lit. Zeit._ a. 1796, N. 139.

      498. _una peste_ Col. Parm. Med. Vulgo _ima p._, arbore ab imo
      excisa, Mars.
      499. Vulgg. _in colla_, quod probat N. Heins. si auctore Gron.
      Obss. I, 13, _elatam_ refingatur pro _æratam_, quod adstruit ex
      Val. Fl. V, 614, ubi vid. Burm. _in colle_ ed. Basil. quod non
      displicebat Dausq. Utrumque, certe posterius, languet, nec verbis
      _jam dudum_ satis convenit; _in bella_ scripti, quod cum Modio
      recte, opinor, amplectuntur Dausq. Cell. Drak. et Lefeb. qui tamen
      male interpretatur: «_jamdudum_, h.e. statim corripit bipennem ex
      ære, (ut αὐχένα κόψας χαλκείῳ πελέκει dixit Apollon.) quam in, vel
      ad bella gerebat; ut _aqua in potum_, _panis in cibum_, _pecunia
      in bellum_, etc. Notus idiotismus et locus clarus, licet non
      intellectus Gronovio nec aliis.» Præstat Dausq. ratio: olim in
      usus belli præparatam; etsi vix dubito, quin poeta scripserit,
      _aptatam jamdudum in bella_, ad belli usum, non ad arbores
      cædendas, vel _ad rura factam_, ut VIII, 550; Ill. Ernesti
      simplicius putat dicere, omnem formulam instar epith. orn. elatam,
      pro bipenni bellica, _ærata_ securi Æn. XI, 656.

  Incumbunt sociæ dextræ, magnoque fragore
  Pulsa gemit, crebris subcumbens ictibus, arbos.
  Fluctuat infelix concusso stipite turba;
  Ceu Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos,
  Fronde super tremuli vix tota cacuminis hærens                   505
  Jactatur, nido pariter nutante, volucris.
  Procubuit tandem multa devicta securi
  Subfugium infelix miseris, et inhospita quercus,
  Elisitque virum spatiosa membra ruina.

    501 sqq. Silio ante oculos fuisse videtur locus Virg. Æn. II, 626
    sq., cujus tamen pulchritudinem non adsecutus est. Verba _vix tota
    hærens_ et _nido pariter nutante_ argute ac frigide dicta notat Ill.
    Ernesti.
    504 sqq. Conf. Virg. Ge. II, 209.
    508. _inhospita quercus_, quæ parum tutum præbuit refugium.

      505. _Fronte_ Col. prob. Modio.
      506. _Jactatur_, non _Luctatur_, Col. _nutante_ id. et Ox. ut ap.
      Lucan. I, 141; Stat. Th. IX, 535; Sen. Thyest. 464 et 654, quos
      laudat N. Heins. _mutante_ R. 2. Vulgo _luctante_.
      509. Ita Colon. et ed. Veneta Marsi prior, ut altera in comment.
      ejus; _virum s. magna r._ Ox. et Put. vulgo _viros s. magna
      ruina_.


    Inde aliæ cladum facies: contermina cædis                      510
  Conlucet, rapidoque involvitur æsculus igni.
  Jamque inter frondes, arenti robore gliscens
  Verticibus sævis, torquet Vulcanus anhelos
  Cum fervore globos flammarum, et culmina torret.
  Nec tela interea cessant: semiusta gementum,                     515
  Atque amplexa cadunt ardentes corpora ramos.

    510. Imitat. Virg. Georg. II, 303 sq.
    --_cladum_ vid. ad I, 41.
    --_facies_ vid. ad IV, 591.
    513. _Verticibus_, ut II, 631.

      510. _cædi_ recte forsan ex ed. Veneta a. 1483, recepit Lefeb.
      _tædis_ vel invitis membranis scribendum credebant N. Heins. et
      Casaub. ad marg. ed. Gryph. Vocem _conterminus_ cum secundo casu
      junxit, citatus a Draken. Apul. Met. VI, p. 118 et 120, ed.
      Pricæi, vel p. 178 et 180, ed. Elmenh. Sed _cæsis_ neminem
      conjecisse, merito miratur Cl. Ernesti.
      513. _Vorticibus_ Med. et al. vid. ad II, 631, et not. ad III,
      475.
      514. _lumina torret_ duo scripti cum R. 3, Parm. Med. _robora t._
      Veneta prior.
      515. _semusta_ Drak. et Lefeb. Sed. vid. ad III, 16.


    Hæc inter miseranda virum certamina consul
  Ecce aderat, volvens iram exitiumque Sychæo.
  At juvenis dubio tantæ discrimine pugnæ
  Occupat eventum telo tentare priorem;                            520
  Cui medio leviter clipeo stetit æris in ora
  Cuspis, et obpositas vetita est tramittere crates.

    518. _volvens_, moliens, machinans; (vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 9,
    et 23.) vel volvens animo, pectore, _volutans_; vid. Ind. et conf.
    sup. v. 369. _Bellum adversus nos volverat_ dixit Tac. Ann. III, 38.
    520. _Occupat_, etc. φθάνει πλήξας monente Heyn. ad Virg. Æn. XII,
    300.
    521. _æris ora_, ἄντυξ, ἴτυς χάλκειος. Conf. Hom. Iliad. υ, 275, et
    sup. IV, 290 seq.
    522. _vetita est_, non potuit.
    --_crates_ ut ap. Virg. Æn. VII, 633. Conf. Intpp. ad Val. Fl. III,
    199.
    --Cito tentat prius mortem Flaminio inferre telo; _Cui_ Sychæo, h.e.
    cujus cuspis stetit in Flaminii _clipeo medio_, _in ora_, in summa
    superficie _æris_, et non potuit _tramittere crates_, æris laminas;
    Lenz.

      519. _dubio_ omnes scripti et editi ante Marsum, qui primus
      _subito_ dedit.
      520. _eventu_ Parm. _priori_ malebat N. Heins.

  Sed non et consul misso concredere telo
  Fortunam optatæ cædis parat, ac latus ense
  Haurit; nec crudæ tardarunt tegmina parmæ.                       525
  Labitur infelix, atque adpetit ore cruento
  Tellurem exspirans: tum, diffundente per artus
  Frigore se Stygio, manantem in viscera mortem
  Adcipit, et longo componit lumina somno.

    525. _Haurit latus ense_; vid. ad I, 392.
    --_crudæ_, e crudo corio.
    526. _adpetit ore cruento Tellurem expirans_, ut alias _morsu
    adprendere_, _mordere_, _mandere humum_, ὀδὰξ λάζεσθαι, seu ἑλεῖν
    οὖδας, vel γαῖαν Hom. Iliad. β, 418, (ubi vid. Kœppen) λ, 748, al.
    Conf. Heins. et Drak. ad h.l. et IX, 383; XVII, 264; Heyne in V.L.
    ad Virg. Æn. X, 489; Jani et Lamb. ad Hor. Od. II, vii, 12.
    527. Cf. Virg. Æn. X, 745, 746.
    528. _manantem in viscera mortem_, conf. Virg. Cir. vers. 182.
    529. _componit_, claudit, ut ap. Val. Flacc. VII, 247, et inf. VII,
    204; X, 343.
    --_longo somno_ vid. ad II, 574.

      524. _at_ emend. Dausq. et Barth. Adv. V, 15; quod præter Cell.
      tacitus recepit Lef.
      526. _appetit_ Col. et Put. cum ed. Veneta a. 1483. Vulg.
      _oppetit_ tuetur Lef. et exponit: facie ob terram prona, hanc ore
      mordet. Male! v. not.


    Atque ea dum variis permixtus tristia Mavors                   530
  Casibus alternat, jam castris Mago relictis,
  Jam Libyæ ductor properantia signa citato
  Raptabant cursu, et cessata reponere avebant
  Tempora cæde virum, ac multo pensare cruore.
  It globus intorquens nigranti turbine nubem                      535
  Pulveris, et surgit sublatis campus arenis,
  Quaque ferens gressum flectit vestigia ductor,
  Undanti circum tempestas acta procella
  Volvitur, atque altos operit caligine montes.

    533. _Raptabant_, cf. ad IV, 218.
    --_reponere_, ut _pensare_, restituere tanto majore strage, ut X,
    487, et al. vid. Drak. _cessata_, intermissa a cæde.
    534. _pensare_, ut I, 534.
    535. Omnia in majus auxit. Cf. Virg. Æn. IX, 33.
    --_nubem pulveris_ cf. ad I, 311, et II, 174.
    536. _campus_, propr. pulvis e campo.
    538. _Undanti procella_, ut _pulveris nube_, qui _undare_ dicitur,
    ut flamma sup. II, 631; στροφάλιγγι κονίης.

      533. _Raptabant_, non _Raptabat_, scripti et R. 2; _havebant_ Col.
      _habebant_ Ox. et Put.

  Obcubuere femur Fontanus, Buta canorum                           540
  Transfixi guttur, pressoque e vulnere cuspis
  Prospexit terga: hunc tristes luxere Fregellæ
  Multiplicem proavis, hunc mater Anagnia flevit.

    541. Cuspis inpressæ sagittæ a tergo exstabat. Conf. I, 383, 397;
    II, 120.
    542. Similia loca, ubi silvis, mari, terræ aliisque rebus inanimatis
    tristitia luctusque tribuitur, VI, 284; XIV, 513 sq. et alia laudant
    Drak. h.l. Cerda ad Virg. Æneid. VII, 759; Schwebel ad Bion. I, 32,
    et Ill. Harles. Anthol. Gr. poet. p. 111. Conf. ad I, 49, et III,
    463.
    --_Fregellæ_, Volscorum urbs in Latio ad ripam Liris, quum a Romanis
    defecisset, diruta; vid. Strab. V, p. 164; Liv. VIII, 22; IX, 12.
    543. _Anagnia_, hod. _Anagni_, princeps Hernicorum urbs; vid.
    Cluver. Ital. ant. p. 981, et Heyne ad Virg. Æn. VII, 684.
    --_Multiplicem proavis_ comparant Vellei. II, 105.

      540. _femur_ scripti et edd. antt. Vulg. _simul_ primus edidit
      Nicander, vel potius, teste Lef. Benessa. _Buta_ e scriptis
      recepere Cell. Drak. Lef. _Butes_ memoratur Virg. Æn. V, 372, et
      alius Æn. IX, 647; XI, 691; _Bura_ R. 3; _Butta_ plurimæ ex.
      priscis edd. Vulgo _Bucca_. Sed _Buca_ Marsus et Martinus Herbip.
      probb. Dausq. N. Heins. et Draken. quoniam _Buca_ cognomen Æmiliæ
      gentis, et urbs Italiæ, de qua vid. ad VIII, 564.
      542. _luxere_, non _misere_ Col. et Oxon. cum R. 2; vid. not.


    Haud dispar fortuna tibi, Lævine; sed auso
  Non eadem: neque enim Tyrio concurrere regi                      545
  Tentas; sed lectus par ad certamen Ithemon,
  (Autololum moderator erat) quem poplite cæso
  Dum spolias, gravis inmiti cum turbine costas
  Fraxinus inrupit, conlapsaque membra sub ictu
  Hoste superfuso subita cecidere ruina.                           550

    548. _inmiticum turbine_, sævo, magno cum impetu.
    550. _Hoste superfuso_, super te cadente: nam, dum Ithemonem,
    poplitibus semet excipientem, nec tamen toto jam corpore prolapsum,
    spoliat, hasta Hannibalis ictus concidit, hoste superfuso. Ill.
    Ernesti explicat: tibi, Lævine, super hostem fuso, seu cadenti. Sed
    tum _hosti superfuso_, vel _hostem super fuso_ dicendum erat.

      546. _Ithemon_, non _Hiremon_, Col. _Irhemon_ R. 2. Comma et
      parenthesin tacite delevit Lefeb.
      548. _spoliat_ scripti.
      549. _irrupit_, non _irrumpit_, scripti.


    Nec Sidicina cohors defit. Viridasius armat
  Mille viros, nulli victus vel ponere castra,
  Vel junxisse ratem, duroque resolvere muros
  Ariete, et in turrim subitos inmittere pontes.

    551. _Sidicini_ incolehant _Teanum Sidicinum_, coloniam et opp.
    Campaniæ, (nunc _Teano_, seu _Tiano_) _a Teano Apulo_ diversum. Cf.
    VIII, 511; XI, 176; XII, 524; Strab. V, p. 248, al. 237.
    --_armat_, ducit armatos.
    552. _nulli victus_, secundus, a nullo superatus, _ponere_, in arte
    ponendi, etc. Conf. VI, 142; VII, 223.
    553. _ratem_ Dausq. adcipit de jungendis navibus, ut turres,
    sambucæ, similesque machinæ inponantur: melius N. Heins. et Drak. de
    ponte ex ratibus _juncto_ ad flumina transeunda, de quo vid. Lips.
    Poliorc. II, 5.
    554. De ejusmodi ponte, seu exostra vid. Veget. de re mil. IV, 17 et
    21; Lips. l.c. II, 4, et Hard. ad Plin. VII, 45.

      551. _Viriasius_ Col. et R. 2.
      552. _nulli victus_ Col. quod et placebat Dausq. qui vulgatum _n.
      melius_ explicabat: nulli melius fuit, magis profuit.

  Quem postquam Libyæ ductor virtute feroci                        555
  Exsultare videt (namque illi vulnere præceps
  Terga dabat levibus diffisus Arauricus armis);
  Acrius hoc pulchro Mavorte adcensus in iram,
  Et dignum sese ratus in certamina sævo
  Comminus ire viro, referenti e corpore telum                     560
  Advolat, et fodiens pectus, «Laudande laborum,
  Quisquis es, haud alia decuit te obcumbere dextra.

    556. _Exsultare_, γαυριᾷν.
    560. _referenti_, Viridasio evellenti e _corpore_ Araurici fugientis
    _telum_, quo eum vulneraverat.
    561. Cf. Virg. Æn. X, 825 sq. et sup. ad I, 398.
    --_Laudande laborum_ χάριν, ἕνεκα, h.e. ob res præclare gestas,
    πόνον μάχης, ut VII, 28, al.

      557. _Arauricus_ Col. cum R. 3, Parm. Med. _Araucus_ Put. In aliis
      _Avaricus_ et _Auraricus_; vid. ad III, 403.
      559. _certamina_, non _certamine_, duo scripti et R. 2.
      560. _referens_ scil. Hannibal, male et invitis libris, neque
      admonitis quidem lectoribus, edidit Lefeb.

  Ad manes leti perfer decus: Itala gentis
  Ni tibi origo foret, vita donatus abires.»
  Hinc Fadum petit, et veterem bellare Labicum,                    565
  Cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar
  Clarum spectato dederat certamine nomen.
  Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma
  Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ
  Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam                       570
  Prodebant ictus: stipula crepitabat inani
  Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.

    563. _leti decus_, quia manu mea peris.
    565. _Labicum_, nomen ductum ab urbe, de qua vid. ad VIII, 366.
    --_veterem bellare_, ut VI, 616. Cf. ad IV, 530.
    567. _spectato_, singulari et insigni.
    569 sq. Mente quidem juvenili, sed corpore et viribus senilibus;
    Drak. qui _crudos_ dici fere juvenes et puellas, nuptiis nondum
    maturas, monet; vid. ad I, 187, 405, et conf. Virg. Æn. V, 394 seq.
    VI, 304; IX, 610 sq.
    571. _Prodebant_, indicabant, ut X, 116, nisi malis destituebant, et
    ita periculo, ab hoste inminenti, objiciebant; vid. ad II, 247.
    572. Imitat. Virg. Ge. III, 99.
    --_iners_, languidus. Cf. ad VII, 629.
    --_cassam_, vid. Heins. ad Ovid. Fast. VI, 406, et Rem. Am. v. 446.
    --_robore_, viribus; ut acer ejus animus sine corporis robore.

      565. _Fadium_ malebat N. Heins. quod tacitus recepit Lefeb.


    Quem postquam adcepit patrio monstrante superbus
  Armigero Pœnum ductor, «Certamina primæ
  Hic lue nunc, inquit, pugnæ: te notus Hamilcar                   575
  Hac trahit ad manes dextra.» Tum librat ab aure
  Intorquens jaculum, et versantem in vulnere sese
  Transigit: extracta fœdavit cuspide sanguis
  Canitiem, ac longos finivit morte labores.

    573. _adcepit_ forte pro excepit, scilicet occurrentem; an, ut
    κατέλαβε, invenit, seu invasit? Lef. interpretatur, animadvertit,
    quod vellem exemplis firmasset.
    --_patrio_ Hamilcaris, quocum b. Punico I, pugnasse fingitur v. 566,
    567, quæ _prima_ ejus _pugna_ fuit.
    576. _librat ab aure_, etc. Maronianum Æneid. IX, 417, ubi vid.
    Cerda.
    577. _versantem in vulnere sese_ ex eodem Virg, Æn. XI, 669, ubi
    vid. Heyne in V.L.
    --_versantem_, quum jaculo jam transactus esset, quod video jam
    monuisse Ill. Ernesti.

      573. _aspexit_ conj. Burm. _accessit_, vel _agnovit_ Drak. Posses
      etiam _excepit_, ut ap. Virg. Æn. III, 332 et al.
      578. _exacta_ Tell.

  Nec minus Herminium primis obtruncat in armis,                   580
  Adsuetum, Trasymene, tuos prædantibus hamis
  Exhaurire lacus, patriæque alimenta senectæ
  Ducere suspenso per stagna jacentia lino.

    580. _primis in armis_, vid. Heins. ad Ovid. Met. VIII, 313, et
    A. A. I, 181. Conf. ad IV, 167.
    582. Plurimum hoc ad miserationem lectoris movendam valet.
    --_alimenta ducere_, victum quærere.
    583. _stagna_ bene et apte _jacentia_ dicuntur: nam in tranquillo
    mari facilius libentiusque piscaberis, quam in turbido.

      583. _jacentia_, non _latentia_, Col. h.e. tranquilla, non
      commota, ut locis, a N. Heins. adscriptis, Lucan. I, 261; III,
      524; V, 434, 443; Val. Fl. III, 731; VI, 211; Stat. Silv. II, ii,
      29, 74, et Theb. VII, 87; Martial. V, 1; _cubat unda_, Grat.
      Cyneg. 434; _stagna sedent_, et al. Epitheton tamen h.l. languet,
      et præs