Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Tentamen Botanicum de Filicum Generibus Dorsiferarum - Mémoires de l'Académie Royale des Sciences de Turin vol. 5, 401-422
Author: Smith, James Edward
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Tentamen Botanicum de Filicum Generibus Dorsiferarum - Mémoires de l'Académie Royale des Sciences de Turin vol. 5, 401-422" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



[Transcriber's note: Spelling used is exactly as in the original,
including typographic errors (e.g. Asphenium for Asplenium). On four
pages the page numbers were printed incorrectly. This UTF8 text
contains accented Latin characters, and Greek characters.]

{Extrait des}

MÉMOIRES

DE

L'ACADÉMIE ROYALE

DES SCIENCES

DE TURIN

VOL. V.

MDCCXC-XCI.

{Empreinte}

MÉMOIRES DE L'ACADÉMIE ROYALE DES SCIENCES

_Années MDCCXC-XCI._

A TURIN

CHEZ JEAN-MICHEL BRIOLO
IMPRIMEUR-LIBRAIRIE DE L'ACADÉMIE

MDCCXCIII.

{401}

        TENTAMEN BOTANICUM
    DE FILICUM GENERIBUS DORSIFERARUM
         AUCTORE
    JACOBO EDVARDO SMITH

Genera Filicum, ab antiquioribus plane neglecta, a systematicis
praeteriti aevi inconsiderate, negligenterque tractata, ad principia
certa reducere primus conatus est Linnaeus. Raius ut videtur nomina,
ne dicam consulta patrum (non omnia possumus omnes) incogitans
servavit. Tournefortius, magis aliquantulum huic rei deditus, quo
scopum suum egregium rite absolvat, filices, sicut alia sibi nota
vegetabilia omnia, ad genera propria methodice referre voluit; sed
characteres suos, vagos plerumque & lubricos, e figura frondis
sumptos, minus feliciter scripsit. Vestigiis ejus omnino institit
Plumierius, qui filices transatlanticas numerosissimas cum Botanicis
Europaeis communicavit, denominationibusque Tournefortianis
accomodavit. Alios recensere praetermitto.

Linnaeus, de characteribus vegetabilium genericis e fructificatione
solummodo desumendis semper solicitus, consilium hoc, viro tam
sapienti vere dignissimum, in editione prima Generum Plantarum anno
1737 typis evulgata, apprime secutus est, plantarum cohortes plurimas
exhibens,

{142 [402]}

quas talibus organis gaudere ne quidem ullus antea botanicus
somniaverat; inter alias, FILICES DORSIFERAE in agmine bene
instructo, primum nobis in hoc opere occurrunt.

Cum vero in hisce vegetabilibus structura fructificationis minus
clare quam in plurimis aliis intellecta patuit, partibus
essentialibus florum, staminibus nempe & pistillis, omnino, sicut
hodie, ignotis, magnus ille systematis sexualis auctor familiis
obscuris Filicum, nequaquam ex harum ope, suam cuique differentiam
dare obnixus est. Eo usque autem sibi usui fuit, quod sine dubio
ubinam hae partes fructificationis fuerint, fuerint modo (& revera
esse ex analogia certissima existimabat) posset dicere; & quod ad
fructum attinet, ad quem formandum caeterae partes fructificationis
omnino accomodantur, structura jampridem bene cognita fuit. Neque
hujusce rei cognitio difficultati, de qua loquor, satis obveniebat;
quippe fructus Filicum Dorsiferarum in omnibus fere idem est, adeo ut
ex hoc vel sapientissimus genericam differentiam nequit extundere.
Linnaeus ergo ad principia, quae in aliis classibus quasi a
dogmatibus Philosophorum abhorrentia omnino repudiaverat, situm nempe
fructificationis, atque aggregatam ejus figuram, necessitate quadam
coactus, recurrit. Hisce principiis fundantur genera sex illa Filicum
Dorsiferarum, quae in prima Gen. Plant. editione meminit, vid:

_Pteris_. Fructificationes in lineam, subtus cingentem marginem
folii, digestae.

_Lonchitis_. Fructif. in lineolas, sinubus folii subjectas,
lunulatas, dispositae.

{143 [403]}

_Adiantum_. Fructif. in maculas ovales, apicibus foliorum reflexis
subjectas, congestae.

_Asplenium_. Fructif. in lineas rectas, disco folii subjectas,
dispositae.

_Polypodium_. Fructif. in puncta subrotunda, per discum folii
aversum, distributae.

_Acrosticum_. Fructif. per totum discum pronum folii accumulatae in
unum acervum.

In secunda ejusdem operis editione, L. Bat. 1742, duo alia genera
prioribus adduntur, nempe _Hemionitis_. _Fructif._ in lineis
coëuntibus, se intersecantibus, vel ramosis.

_Trichomanes_. Calyx turbinatus, solitarius, erectus, ex ipso margine
folii. Stylus setaceus capsulam terminans.

In harum posteriore describenda phraseologiam vir optimus variat;
neque tamen, meo sane judicio, in melius mutatur; nam neque ratione
satis probata verba haec intulit, _stylus_ nempe & _capsula_.

Quinta editio, Gen. Plant. Holmiae 1754, unum aliud genus filicum
continet, _Blechnum_ scilicet; _Fructif._ dispositae in lineas costae
folii parallelas, & approximatas.

Aliorum etiam generum dispositio paululum mutatur.

In editione sexta, ultima cui Linnaeus operam navavit, nequid novi
est, neque ullum ejus, quod hanc rem illustret, manuscriptum adhuc
reperi.

Editores, imitatoresque operum Linnaei omnes, genera filicum mutare
nescii, intacta reliquerunt. Insignissimus solummodo Schreberus, nova
sua editione Gen. Plant. Francof. 1791 vol. 2, duo nova genera,
_Marattia_, & _Coenopteris_, ex aliis auctoribus excerpta, protulit,
& unicum porro, quod

{404}

sibi novum visum est, _Meniscium_ addidit insuper. Omnia haec genera
mox dicenda sunt.

Neque quae de characteribus filicum genericis formandis quidam
Linnaei contemporanei fecerunt, in hoc loco licet praetermittere.

Imprimis, Adanson in suo opere _Familles des plantes_, Paris 1763,
vol. 2, p. 20, involucrum animadvertit, quod & Gleditsch in suo
_syst. Plant._ Berolin. 1764; sed in paucis admodum filicum generibus
hoc membrum adesse observaverunt, & in observationibus quibusdam quas
adjecerunt, in erroris quoddam inciderunt, e. g. in _Pteride_ Linn.
(_Thelypteride_ Adansonii, _Circinale_ Gleditschii), ille involucrum
univalve esse, & in formam imbricis, vel tegulae structum bene
monuit; hic autem omnino deesse affirmavit. Ambo rite monent Asplenio
Scolopendrio involucrum bivalve adesse, sed de forma hujusce
membranae in Blechno, Hemionitide, & Lonchitide ne verbum quidem.
Genera, quae Linnaeus struxit, immutaverunt prorsus, sed principiorum
certorum nescii, omnia in pejus verterunt, & quod ad nomenclaturam
spectat, omni principio, omni auctoritati contrarii grassati sunt.
Porro uterque annulum illum elasticum, qui filicum capsulas
constringit; observaverunt, sed longe errat hic, vel ille cum
Polypodium vulgare hoc praeditum esse negat. In hac re
hallucinationem Tournefortii nimis temere insecuti; at errorem ejus
facile evitassent, capsulam inspexissent modo. Scopoli in Flora sua
carniolica ex illorum monitionibus sibi profuit. Illustriss.
Hallerus, & plerique alii scriptores Linnaeanas differentias
acceperunt, parvas quasdam

{405}

variationes in speciebus distribuendis, tum in in nomenclatura rite
ordinanda, pro re nata admittentes. Neque sane ultra Linnaeanos fines
opus est quemquam progredi. Verumtamen illi, quels melior fortuna
novas exoticas filices obtulit, jampridem in animo habuerunt, quam
difficile est omnes ad familias Linnaei referre; & simul, quod
difficilius, novas formare, nova charactere dignoscendas. Anno 1786
Illustr. Josephus Banks Baronettus, me suadente, plurimas filices
raras quidem & curiosas, fructificatione jam instante, celeberrimo
Hedwigio transmisit, haud sine spe quod vir acutissimus & huic ordini
cryptogamico lucem, quam caeteris ante hoc obscura nocte pressis,
daret. Opus susceperit necne incertum est.

Cum ex amplo Linnaei filii herbaria, tum ex donis cel. Banks, necnon
amicorum quorumdam aliorum, filices perplurimas accepi, omnino
necesse esse duxi novam methodum experiri, quo acceptas ad normas,
quoad potui, certas redigam. Ut tentamen hoc omni numero absolutum
reddam, omnem speciem, in quam inciderim, probe examinavi, priusquam
fundamenti quidquam locare ausus sim. Tum etiam amicos hujusce rei
peritissimos adivi, Dom. Dryandrum nempe & T. F. Forsterum juniorem.

Involucrum vel fructificationis tegimen summo usui in generibus
determinandis mihi visum est, & praecipue latus, ex quo ruptura
involucri ortum ducit, & rumpendi modus.

Involucrum sane est membranae quoddam, & fructificationem omnis fere
filicis adhuc immaturam obtegit. Initium capit modo a margine,
saepius a nervo, vel a vena frondis. Nec fas est, si genera naturalia
satis perspecta habere

{146 [406]}

velimus, omittere observare, num membrana, & fructificatio quam
obtegit, sint respectu nervi sive venae, terminales aut laterales.
Involucrum firme huic lateri frondis adhaeret, illi vero adpressum,
sive levissimo quodam tactu obstrictum; haud tamen quin & hac etiam
parte aër omnino excludatur, adeo ut quacumque ratione impregnatio
florum absolvatur, quasi in tenebris sub hac membrana res tacite
agatur, neque opem alterius cujusquam poscit. Membrana enim omnia
fide amplectitur, fovetque, dum pericarpia, jamjam matura, semina sua
valent projicere; & quod haec organa vera semina propellunt, ex
multorum philosophorum experimentis patet.

Res, quae in hoc involucro membranaceo praecipue notanda est,
directionem sive modum, quo se rumpit, spectat. Num externe (sive ad
marginem frondis) an interne (sive ad latus, quod ad costam sive
nervum frondis, vel frondis laciniae) vergit. Huic rei nemo ante me
advertit animum. At sane summo usui est in generibus naturalibus
determinandis, cum in omni specie sit constans; tum in filicibus,
quae quoad habitum, & caeteras res consentiunt, semper eadem est.
Porro tantum abest quod Linnaei genera turbet aut diruat, ut potius
augeat, & characteres suos confirmet; tum perraro occurrit species,
quae de sede sua a Linnaeo data depellatur inquilina. Neque haec dico
quasi characteres Linnaeanos supervacaneos haberi vellem; e
contrario, hos omnes strenuus retineo, at pace viri illustrissimi
differentias de involucro desumptas liceat addere, quo genera sua
priora firmiori stent talo, & ut principiis veris characteres novorum
generum rite determinentur.

{147 [407]}

In praesentia filices, quae dorsiferae dicuntur, i. e. quae
fructificationem in dorso frondis gerunt, & has solum in animo est
tractare. Itaque non solum illas plantas cryptogamicas, quas Prof.
Schreberus in nova editione Gen. Plant. Linnaei sub nomine
_Miscellaneae_ conclusit, sciens praetermisi, verum etiam
Ophioglossum, Osmundam, & Onocleam. Haec ultima sane istis filicibus
a doctissimo Professore conscribitur, quae capsula annulata gaudent,
sed perperam. At observationibus ejus, in Ophioglossum, & Osmundam,
nemo est, qui non assentiatur.

Veniamus ergo ad methodicam distributionem generum filicum
dorsiferarum, legibus antea datis caute obsequentes. Has alio tempore
fusius illustrabimus; verum enimvero haec omnia, quae jam proferre
ausus sum, quasi adumbrationem rei, aliis doctioribus mox augendam,
corrigendam haberi volo.

_FILICES DORSIFERAE_

_Char. Essentialis._ Fructificationes frondosae, in pagina inferiore,
aliquando marginales.

SECTIO 1.ma Annulatae.

_Char. Essent._ Capsulae pedicellatae, bivalves, uniloculares, annulo
articulato elastico cinctae.
Fructificationes involucro membranaceo plerumque tectae.

1. ACROSTICHUM LINN. _Fructificationes_ maculam amorpham, continuam,
discum fere totum occupantem, formantes.

{408}

_Involucrum._ Nullum, nisi squamulae, vel pili capsulis interstincti.

_OBS._ In hoc genere capsulae, adhuc tenerrimae, plerumque tenui
pubescentia fota jacent; aliquando squamis membranaceis minutis
interseruntur, quae ambo forsan involucri vicem gerunt.

_Exempl. Generis._ Acrostichum aureum _Linn._
    .... latifolium. _Swartz. Prod._ 128
    .... villosum _Swartz. Prod._ 128.
    Osmunda peltata _ejusd._ 127.

2. POLYPODIUM LINN. _Fructificationes_ in punctis subrotundis,
sparsis, non marginalibus.
_Involucrum_ umbilicatum, undique fere dehiscens.

_OBS._ Polypodium vulgare, quod hujusce generis species primaria
habenda est, ne quid involucri prae se ferre visum est. Capsularum
coacervationes se se tenerrimas adhuc, ex ipsa frondis substantia
nudas protrudunt. Cum vero hoc huic speciei omnino peculiare est, vix
inde ratio habeatur cur hanc a caeteris revera Polypodiis temere
distrahamus. Meliori sane ratione, istas, quarum involucrum vere
umbilicatum est, & in orbem ductum, & aequaliter at omni parte se se
rumpit, ab illis, quarum involucrum dimidiatum, sive reniforme est,
liceat (praesertim cum in animo tenemus quot species hoc genus
complectitur) seorsim positas separare. Sed fines utriusque ordinis
tam parvo usi sunt discrimine, & tam difficiles sunt determinari
verbis, ut omnino

{409}

tutius sit, dum horum scientia in majus proferatur, genus, prout
jamjam receptum fuerit, servare.

_Ex. Gen._ (Involucro obsoleto) Polypodium vulgare _Linn._
           (Invol. umbilicato)   .... trifoliatum _ejusd._
           (Invol. subreniforme) .... filix mas _ejusd._
                                &.... marginale _ejusd._
           (Invol. semilunare ) ..... filix faemina _ejusd._ anne ad
DAREAM removenda ?

3. ASPLENIUM LINN. _Fructif._ in lineolis sparsis.
_Involucrum_ e vena lateraliter ortum ducens interius (i. e. costam
versus) dehiscens.

_Exempl. Gener._ Asplenium Hemionitis _Linn._
                 ......    monanthemum _ejusd._

4. DAREA JUSS. GEN. 15. _Fructif._ in lineolis sparsis.
_Involucrum_ e vena lateraliter ortum ducens, exterius (i. e.
marginem versus.) dehiscens.

_CONFER. Smith. Pl. Ic. t._ 50.

_Exempl. Gener._ Caenopteris furcata _Bergii in Act. Petrop. ann._
1782.
                 ..... rutaefolia _ejusd._
                 ..... vivipara _ejusd._
                 ..... rhizophylla _Smith. Plant. Ic. t._ 50.
(habitat in Hispaniola).
                 Asplenium cicutarium _Swartz Prod._ 130.
                 ..... flaccidum _Forst. Prod._ 80.

{410}

5. HEMIONITIS LINN. _Fructif._  in lineolis sparsis, decussantibus,
geminis, venae approximatis.
_Involucra_ e vena ortum ducentia, utrinque exterius dehiscentia.

_CONFER. Fig._ 1.

_Exempl. Gener._ Hemionitis lanceolata _Linn._
                       .... palmata _ejusd._
                 Asplenium plantagineum _ejusd._
                       .... grandifolium _Swartz. Prod._ 130
                 Meniscium _Schreb. Gen. Pl._ 757?

6. SCOLOPENDRIUM _Fructif._ in lineolis sparsis, geminis, interveniis.
_Involucra_ superficiaria, sibi invicem longitudinaliter incumbentia,
sutura longitudinali dehiscentia.

_CONFER. Fig._ 2.

_OBS._ Character hujusce generis, Hemionitidis characteri contrarius
admodum. Utrumque satis ab Asplenio distinctum, neque ullo modo cum
hoc confundi debet.
Termino _involucrum superficiarium_ intelligi velim involucrum quod a
superficie sive disco frondis ortum capit, nec a margine aut nervo.
Venula plerumque comitatur.

_Exempl. Gener._ Asplenium Scolopendrium _Linn._
                 ....      Ceterach _ejusd._?
                 vix aliam speciem inveni.

{411}

7. BLECHNUM LINN. _Fructif._ in lineis longitudinalibus, continuis,
costae adjacentibus.
_Involucrum_ superficiarium, continuum, costam versus dehiscens.

_Exempl. Gener._ Blechnum occidentale _Linn._
                   ...... australe _ejusd._
                  Osmunda spicant _ejusd._

8. WOODWARDIA _Fructif._ in punctis oblongis, distinctis, serialibus,
costae adjacentibus.
_Involucra_ superficiaria, fornicata, costam versus dehiscentia.

_CONFER. Fig._ 3.

_OBS._ Amicissimus Thomas Jenkinson WOODWARD L. L. B. Soc. Linn.
sodalis, observationibus variis, dissertationibusque de stirpibus
anglicanis praeclarus, vir summae fidei atque ingenii, hoc genus
optime meruit.

_Exempl. Gener._ Species mihi notae sunt sequentes tantum.
   1. W. _augustifolia_, fronde pinnata: pinnis linearibus acutis,
integerrimis. _Habitat_ in Pensylvania. Ex amicissimo viro D.
_Georgio Staunton_ Baronetto habui.
   2. W. _japonica_, fronde pinnata: pinnis pinnatifidis, nervo nudo:
lobis obtusis, serratis, stipite squamoso. Blechnum japonicum.
_Thunb. Jap._ 333. _t._ 35. _Linn. suppl._ 445.

_Obs._ In exemplari ab ipso Thunbergio misso, stipes squamosus &
scaber est, neque glaber, ut in Flo. Japonica traditur.

{412}

_Habitat_ in Japonia _Thunberg._

   3. W. _virginica_, fronde pinnata, pinnis pinnatifidis, nervo
utrinque fructificante: lobis obtusis serrulatis, stipite glabro.
   Blechnum virginicum. _Linn. Mant._ 307. _Ait. hort. Kew. V._ 3.
460.
   Filix mas vulgari similis, pinnulis amplioribus planis, nec
crenatis, virginiana. _Pluk. Phyt. t._ 179. _f_. 2. male
   _Habitat_ in Virginia.
   4. W. _radicans_, fronde pinnata: pinnis pinnatifidis nervo nudo:
lobis acutis, serratis, stipite glabro.
   Blechnum radicans. _Linn. Mant._ 307. (excluso syn. Pluk.) _Ait.
Hort. Kew. V._ 3. 460.
   Filix italica non ramosa maxima, glabra, Polypodii folio, gallas
ferens, D. Michelii. _Til. Pis._ 62. _t._ 24.
   _Habitat_ in Maderae rimis rupium profundis, argillaceis,
_Koenig_; in Amalphii & Cerasii valle inter Chartariam & Ferraram,
_Tilli_; in Lusitania, _Edoardus Whittaker Gray_ M. D.

9. PTERIS LINN. _Fructif._ in linea marginali, continua.
_Involucrum_ e margine ipsius frondis inflexo, continuum, interius
dehiscens.

_Exempl. Gener._ Pteris grandifolia _Linn._
                   .... vittata _ejusd._
                   .... cretica _ejusd._
                   .... aquilina _ejusd._
                 Huc forsitan spectant Acrostichum septentrionale,
atque australe _Linn._ ut & australe

{413}

_Vahlii Symb._ 1. _t._ 25., quae A. radiatum a Koenigio melius
appellatur.

10. LINDSAEA DRYANDRI (inedit.) _Fructif._ in linea continua, a
margine parum remota.
_Involucrum_ superficiarium, continuum, exterius dehiscens.

_CONFER. Fig._ 4.

_Exempl. Gener._ Adiantum guianense _Aubl. Guian. t._ 365.
                 ......   sagittatum _ejusd. t._ 366.
                 ......   strictum _Swartz Prod._ 135.

11. VITTARIA _Fructif._ in linea marginali continua.
_Involucrum_ duplex, continuum; _alterum_ superficiarium, exterius
dehiscens; _aliud_ e margine ipsius frondis, inflexo, interius
dehiscens.

_CONFER. Fig._ 5.

_Exempl. Gener._ Pteris lineata _Linn._
                 Unica species, ni fallor, inter filices adhuc
inventas.

12. LONCHITIS LINN. _Fructif._ in lineolis, sinubus frondis geminatim
subjectis, lunulatis.
_Involucra_ e margine ipsius frondis inflexa, interius dehiscentia.

_OBS._ Genus habitu affine Pteridi, charactere Adianto. L. pedata
_Linn._ & L. adscentionis _Forst._ Pterides sont.

_Exempl. Gener._ Lonchitis hirsuta _Linn._
                  ......   aurita _ejusd._

{414}

13. ADIANTUM LINN. _Fructif._ in punctis subrotundis, marginalibus,
distinctis.
_Involucra_ squamiformia, e margine ipsius frondis inflexo,
distincta, interius dehiscentia.

_Exempl. Gener._ Adiantum Capillus-Veneris _Linn._
                 ......   triphyllum _Smith Pl. Ic. t._ 74.

14. DAVALLIA _Fructif._ in punctis subrotundis, submarginalibus,
distinctis.
_Involucra_ squamiformia, superficiaria, distincta, exterius
dehiscentia.

_CONFER. Fig._ 6.

_OBS._ Fructificationes respectu venarum semper terminales sunt,
nequaquam laterales. Genus gaudet habitu firmiori, nitido concinno,
neque tenero membranaceo, dilatato Trichomanis & Adianti.

Botanico indefesso atque acutissimo, charactere amabili, ut &
scientia claro, Edmundo DAVALL, Soc. Linn. Sod. Urbae apud Helvetos
degenti, novum hoc genus lubentissime dicavi.

_Exempl. Gener._
1. D. _canariensis_, fronde tripartita alternatim supradecomposita:
lacinulis lanceolatis unifloris.
Trichomanes canariense _Linn._
_Habitat_ in canariis, Lusitania, ad latera montium. _Loëfling, Herb.
Linn._
2. D. _chinensis_, fronde alternatim tripinnata: lacinulis
cuneiformibus obtusis subbifloris.
Trichomanes chinense _Linn._

{415}

_Habitat_ in  China.
3. D. _clavata_, fronde alternatim decomposita: lacinulis
linearicuneiformibus obtusis unifloris.
Adiantum clavatum _Linn._
_Habitat_ in Insulis Indiae Occidentalis.
4. D. _aculeata_, fronde supradecomposita: lacinulis cuneiformibus
obtusis palmato-lobatis multifloris, rachi flexuosa aculeata.
Adiantum aculeatum _Linn._
_Habitat_ in Jamaica & Hispaniola.
5. D. _pedata_, fronde quinquangula trifida pinnatifida: laciniis
apice multifloris.
Adiantum repens _Linn. suppl._ 446.
_Habitat_ in Insula Mauritii.
_Obs._ Omnes fere species gaudent surculis repentibus squamosis,
nomen hujus triviale, a Linnaeo filio datum, necesse itaque mutandum
est.
6. D. _falcata_, fronde pinnata: pinnis lanceolatis subfalcatis
undulatis multifloris basi inaequaliter cordatis.
Lonchitis glabra minor. _Plum. fil._ 48., _t._ 63.
_Habitat_ ad rivulos, & in sylvis Antillinarum insularum. _Plumier._
in Herb. Linn. absque nomine aut loco.
7. D. _pectinata_, fronde lanceolata pectinato-pinnatifida: laciniis
obtusis undulatis multifloris; infimis auriculatis semipinnatisve.
_Habitat_ in India Orientali, _D. Hurloch_ 1786. eandem forte in
Otaheite legit Nelson. _H. Banks._
8. D. _heterophylla_, frondibus sterilibus simplicissimis

{416}

ovato-lanceolatis acutis integerrimis; fertilibus lineari-lanceolatis
sinuatis multifloris.
_Habitat_ in India orientali, Nicobar, Sumatra; ex herb. Banks. habui.

15. DICKSONIA. L'Heritier. _Fructif._ in punctis subrotundis,
marginalibus, distinctis, prominentibus.
_Involucrum_ duplex; _alterum_ superficiarium, exterius dehiscens;
_aliud_ e margine ipsius frondis inflexo, alterum amplectens,
interius dehiscens.

_CONFER. Fig._ 7.

_OBS._ Habitus Davalliae.

_Exempl. Gener._ Dicksonia arborescens, _Ait. Hort. Hew. V._ 3. 469.
                  ......   culcita _ibid._

16. CYATHEA. _Fructif._ sparsae, subrotundae, calyci hemisphaerico,
apice dehiscenti absque operculo, insidentes.

_CONFER. Plum. Fil. t._ 2.

_Exempl. Gener._
1. C. _horrida_, caudice aculeato, fronde bipinnata, pinnatifida:
laciniis acuminatis, apice serratis, marginem versus floriferis, basi
venis anastomosantibus.
Polypodium horridum _Linn. Ip. Pl._ 1554.
_Habitat_ in Hispaniola & Jamaica.
2. C. _multiflora_, caudice... fronde bipinnata pinnatifida: laciniis
obtusis serratis; rachi alata, floribus sparsis; calyce lacero.

{417}

_Habitat_ in Jamaica; ex herb. Banks.
3. C. _arborea_, caudice arboreo squamoso fronde bipinnata: pinnulis
sessilibus serratis basi  multifloris, calyce integerrimo.
Polypodium arboreum _Linn._
_Habitat_ in Jamaica, _Everardus Home._
4. C. _capensis_ fronde tripinnata: pinnulis sessilibus acutis
serratis basi unifloris,  calyce lacero.
Polypodium capense _Linn. suppl._ 445.
Habitat ad Cap. bonae spei, _Sparrmann._
5. C. _fragilis_, fronde bipinnata pinnatifida: laciniis obovatis
incisis; rachi alata, floribus sparsis; calyce lacero.
Polypodium fragile _Linn._
_Habitat_ in Europae rupibus umbrosis humidis.
6. C. _montana_, fronde trifida bipinnata pinnatifida: laciniis
subfalcatis apice dentatis; rachi alata, floribus sparsis; calyce
lacero.
Polypodium montanum _Allion. Ped. n._ 2410.
_Habitat_ in Alpibus Europae.
_Obs._ Ejusdem generis mihi videtur Polypodium alpinum _Jacq. Coll.
V._ 2. 271. cum specimina ex amicissimo Jacquino filio mecum
communicata; minus bene cum descriptione Cl. Wulfeni, quoad
fructificationis tegmentum, concordent; nec tamen haec satis
perfecta, adeo ut ad quod genus amandanda sint certe sciam.

17. TRICHOMANES. LINN. _Fructif._ margini frondis insertae,
distinctae.

{418}

_Involucra_ urceolata, monophylla, exterius hiantia.
_Columellae_ exsertae, pistilliformes.

_CONFER. Plum. Fil. t._ 86.

_OBS._ Habitus membranaceus, semipellucidus.

_Ex. Gen._ Trichomanes crispum _Linn._
           ......      scandens _ejusd._
           ......      pusillum _Swartz. Prod._ 136.
           ......      reptans _ejusd._
           ......      lucens _ejusd._
           ......      rigidum _ejusd._

18. HYMENOPHYLLUM. _Fructif._ margini frondis insertae, distinctae.
_Involucra_ bivalvia, planiuscula, recta, exterius hiantia.
_Columellae_ inclusae.

_CONFER. Fig._ 8.

_OBS._ Habitus Trichomanis.

_Ex. Gen._ Trichomanes tunbridgense _Linn._
           ......      asplenoides _Swartz. Prod._
           ......      fucoides _ejusd._
           ......      ciliatum _ejusd._
           ......      lineare _ejusd._
           ......      undulatum _ejusd._
           ......      polyanthos _ejusd._
           ......      clavatum _ejusd._
           Etiam Adiantum decurrens _Jacq. Coll. V._ 2. 103, _t._ 2,
_f._ 1, 2, sed in hac specie columella mihi videtur exserta.

{419}

19. SCHIZAEA. _Fructif._ in appendiculo frondis, ejusdemque dorsum
tegentes.
_Involucra_ e marginibus appendiculi inflexis, continuis.

_CONFER. Fig._ 9.

_OBS._ Genus habitu distinctissimum, charactere obscurum. Nomen a
σκιξω, findo.

_Ex. Gen._ Acrostichum pectinatum _Linn._
           ......      dichotomum _ejusd._
           ......      elegans _Vahl. Symbol._ 2., _t._ 50.
           ?.....      spicatum _Linn. Smith. Pl. Ic. t._ 49.

SECTIO 2.da Thecatae.

_Char. Essent._ Capsulae sessiles, per foramina dehiscentes, absque
annulo, nudae.

20. GLEICHENIA. _Capsulae_ triloculares, trivalves; _dissepimenta_ e
medio valvularum.

_CONFER. Fig._ 10.

_OBS._ In memoriam Illustr. Gulielmi Friderici Baronis de _Gleichen_,
observationum microscopicarum in genitalia plantarum auctoris.

_Exempl. Gen._
1. Gleichenia _polypodioides_, unica species adhuc detecta.
Onoclea polypodioides _Linn. Mant._ 306.
_Habitat_ ad Cap. bonae spei.

21. MARATTIA. SWARTZ. _Capsulae_ ovales, superne longitudinaliter
dehiscentes; _loculis_ utrinque pluribus.

{420}

_Ex. Gen._ Marattia alata _Swartz. Prod._ 128. _Sm. Pl. Jc. t._ 46.
           .....    laevis _Sm. Pl. Jc. t._ 47.
           .....    fraxinea _ibid. t._ 48.

22. DANAEA. _Capsulae_ uniloculares extus porro dehiscentes, duplici
serie aggregatae.

_CONFER. Fig._ 11.

_OBS._ Nomen dedi in honorem amici, & fautoris maxime colendi, Bot.
Prof. J. Petri Mariae DANA, cujus nomine stirpem, quae mihi videtur
Ligustici species, jamjam condecoravit Illustr. Allionius.
Capsulae venulis insident.

_Exempl. Gener._
1. D. _nodosa_, rachi subsimplici, foliolis acuminatis,
subintegerrimis, ad marginem usque capsuliferis, stipulis acutis.
Asphenium nodosum _Linn._
Lingua cervina nodosa major, _Plum. Fil._ 90, _t._ 108.
_Habitat_ in Jamaica, Hispaniola, Martinica, locis humidis umbrosis.
In _Herb. Linn._
2. D. _alata_, rachi apice alata, foliolis serrulatis prope marginem
nudis, stipulis obtusis, erosis.
Lingua cervina nodosa minor, _Plum. Fil._ 91., _t._ 109.
_Habitat_ in Martinica, _Plumier. in herb. Linn._

{421}

EXPLICATIO TABULAE

Fig. 1. _Hemionitis plantaginea._
         a. Portio frondis, magn. nat.
         b. Fructificatio aucta.
         c. Annuli capsularum.

Fig. 2. _Scolopendrium vulgare._
Portio frondis magn. nat., cum fructif. in situ, involucris jam
diruptis.

Fig. 3. _Woodwardia radicans._
         d. Pinnula.
         e. Portio ejusdem aucta.
         f. Involucrum.

Fig. 4. _Lindsaea_, forte nova species.
         g. Pinna.
         h. Portio ejusdem aucta.
         i. Involucrum.
         k. Capsularum coacervatio.

Fig. 5. _Vittaria lineata._
         l. Portio frondis.
         m. Portio aucta.
         n. Involucra.

Fig. 6. _Davallia canariensis._
         o. Pinnula.
         p. Eadem aucta.
         q. Involucrum.

{422}

Fig. 7. _Dicksonia arborescens._
         r. Pinnula.
         s. Fructif. aucta.
         t. Involucrum interius.
         u. Invol. exterius.

Fig. 8. _Hymenophyllum_, nova species?
         v. Portio frondis.
         w. Pars ejusdem aucta.
         x. Fructif. in statu naturali.
         y. Involucrum arte expansum.
         z. Capsulae.

Fig. 9. _Schizaea dichotoma._
         aa. Apex frondis fructificantis.
         bb. Aucta.
         cc. Involucr.

Fig. 10. _Gleichenia polypodioides._
         dd. Portio pinnae.
         ee. Lacinia aucta.
         ff. Capsulae apertura.

Fig. 11. _Danaea nodosa._
         gg. Portio pinnae.
         hh. Capsularum congeries aucta.
         ii. Ejusdem interna structura.

[Tabulae: — vid. plateix.png (Illustration: - see plateix.png)]





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Tentamen Botanicum de Filicum Generibus Dorsiferarum - Mémoires de l'Académie Royale des Sciences de Turin vol. 5, 401-422" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home