Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione - quam consensu & auctoritate gratiosissimi medicorum ordinis - in universitate patria pro summis in arte medica honoribus - & privilegiis doctoralibus rite consequendis....
Author: Bernoulli, Daniel
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione - quam consensu & auctoritate gratiosissimi medicorum ordinis - in universitate patria pro summis in arte medica honoribus - & privilegiis doctoralibus rite consequendis...." ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



book was produced from scanned images of public domain


    _Q. D. B. V._
    DISSERTATIO INAUGURALIS
    PHYSICO-MEDICA
    _DE_
    RESPIRATIONE,
    Quam
    CONSENSU & AUCTORITATE
    GRATIOSISSIMI MEDICORUM ORDINIS
    IN UNIVERSITATE PATRIA
    _Pro Summis in Arte Medicâ_
    Honoribus & Privilegiis Doctoralibus
    ritè consequendis,
    _Ad diem 2. Septembr. M D CC XXI._
    L. H. Q. S.
    _Publico Examini subjicit_
    DANIEL BERNOULLI,
    JOH. FIL. BASIL.

    [Illustration]

    Typis JOHANNIS LUDOVICI BRANDMÜLLERI.



    VIRO

    _Experientissimo atque Excellentissimo_

    DANIELI NEBELIO,

    Medicinæ Doctori, ejusdemque in Universitate
    Heidelbergensi Professori famigeratissimo,
    S. Elect. Palat. Medico Aulico meritissimo,

    _Suo Fautori & in Re Medica Præceptori ad extremum vitæ
    halitum devenerando,_

    Hasce Studiorum primitias ob varia in ipsius ædibus beneficia
    & insignis amoris testimonia accepta
    sacras facit

    AUCTOR.

    [Illustration]



DISSERTATIO _DE_ RESPIRATIONE



_PRÆFATIO._


_Quamquam timidè, fateor, hanc materiam de _Respiratione _nodosam
admodum & difficilem aggrediar, tamen illa, statim ac mentem subiit,
arrisit, geminâ se potissimum commendans prærogativâ; prior harum est,
quod non ita exhausta mihi nîl magis quam compilatoris consuetudinem
fugienti videretur, quin nova addi possint, multaque insuper erronea ab
aliis tradita correctionem sui mereantur; altera, nec minus ponderosa,
est, quod materia hæc præ reliquis ita sit comparata, ut fertilissimi
pariter ac nobilissimi studii mathematici [quod semper medico junxi, hoc
sine illo nunquam subsistere posse ratus] usus & necessitas pro genuina
ejus pertractatione ilico elucescat: quid præstiterim, judicet B.
Lector, quem proìn, ut tenues hasce pagellas qualitercunque conscriptas
attento animo perlegat, rogo._



CAPUT I.


§.1. Solent Dissertationem conscripturi multum esse soliciti
indefinitione, etymologia, aliisque hujusmodi generalioribus
præmittendis; his verò eò libentius supersedeo, quod nemini credam
latere, quid per Respirationem nulli non usitatam intellectum velim; si
verò quis multum hujusmodi præliminaribus delectetur, adeat Auctores,
quibus de Respiratione sermo est, & ipsi protinus satisfiet; reperiet
etiam apud nonnullos organorum respirationi inservientium descriptionem,
quam theses has lecturo cognitam supponam. Sepositis igitur omnibus
ambagibus, ordo requirere videtur, ut statim ostendamus modum, quo
respiratio absolvitur; hæc verò duplici agendi modo constat, nimirum
_inspiratione_ & _expiratione_; [Sidenote: _Quomodo fiat inspiratio &
expiratio?_] Inspiramus aërem, quando _elevatione costarum_ & _descensu
diaphragmatu_ cavitas pectoris ampliatur, atque sic aër externus
_propter suum elaterem_ pulmones ingreditur & eosdem explicat; factâ hoc
modo inspiratione musculi intercostales relaxantur, ac _costæ
descendunt_, musculi abdominis simul intestinorum interventu diaphragma
sursum trudunt, unde aër ex pulmonibus undiquaque compressis refluit,
quem aëris è pulmonibus egressum vocamus _expirationem_.


§.2. Innuimus quod cavitas pectoris elevatione costarum amplietur; hanc
costarum elevationem à musculis intercostalibus tam internis quàm
externis fieri censeo, nec credo, vel in vehementissima inspiratione
quicquam ad costarum elevationem conferre musculos serratos majores
basibus scapularum alligatos, uti quidam opinantur, nam ductus fibrarum
horum musculorum planè est parallelus cum ipsis costis, adeò ut fibras
illas potius ruptum iri, quàm costas elevare necesse sit: quod autem
elevatis costis pectus amplietur, id nullo negotio ex primis Geometriæ
elementis demonstrari potest; [Sidenote: _Demonstratur elevatione
costarum ampliari cavitatem pectoris._] Constat costarum figuram accedere
ad ellipsin, hasque costas sibi invicem superimpositas constituere quasi
cylindrum ellipticum; sit ergo (fig.1.) FA spina dorsi, BA & EF axes imæ
& summæ costæ, cum spinâ dorsi angulos BAM & EFO acutos facientes;
concipiatur BA & EF elevatis costis pervenisse in situm CA & DF atque in
prolongatas FD & FE agantur perpendiculares AQ & AT; Erit totus
cylindrus formatus à costis non elevatis ad totum cylindrum formatum à
costis elevatis, ut illius altitudo TA ad hujus altitudinem QA; Est verò
angulus QTA major angulo TQA, ille enim est major recto, hic minor
recto, ergo QA major, quam TA; unde sequitur, cylindrum formatum à
costis elevatis esse majorem cylindro formato à costis non elevatis Q.
E. D.

§.3. Diximus etiam in thesi primâ, diaphragma in inspiratione
descendere; interim non omnes Auctores conveniunt, utrum diaphragma in
inspiratione ascendat an descendat? utrum motus ejus sit activus in
inspiratione an in expiratione? item an septum illud transversum finitâ
expiratione planum vel concavum vel convexum sit? [Sidenote:
_Quæstiuncularum quarundam solutio._] Omnes hæ quæstiones facile
resolventur, si attendatur, quod ultimus semper morientium actus sit
expiratio; atqui, in demortuis diaphragma est pulmones versus convexum,
ergo diaphragma peracta quavis expiratione pulmones versus convexum
erit; 2^o. Cùm usus diaphragmatis sit motu suo cavitatem pectoris modò
ampliorem modò minorem reddere, & cavitas pectoris ampliari debeat in
inspiratione, iterum patet, quod diaphragma descendat durante
inspiratione ascendatque tempore expirationis; 3^o. in actione
musculorum diaphragmatis, septum hoc descendit, atqui idem descendit in
inspiratione, ergo motus diaphragmatis est activus in inspiratione.

§.4. Affirmavimus porrò in §.1. aërem in pulmones irruere propter suum
elaterem; Non puto, quemquam adhuc fore, qui hunc aëris in pulmones
ingressum absonæ illi Veterum fugæ vacui attribuat; interim miror dari,
qui illum per circulum Schvvammerdamij absurditate fugæ vacui minimè
cedentem explicare adhucdum conantur: [Sidenote: _Circulus Schwammerdamij
refutatur._] Putabat nimirum Schvvammerdamius costas in inspiratione
elevatas aërem propellere, propulsum pariter sibi proximum protrudere,
usque dum ille, qui immediatè ante os & nares existit, itidem propulsus
in pulmones irruat, postea in expiratione iterum egressurus: quod huic
Viro imposuit, fuit experimentum illud, quo vidit canem vasi aquâ repleto
im̃issum inspiratione sua aquam sursum propellere, eodem verò expirante
aquam ad pristinam suam altitudinem subsidere; hæc observans conclusit,
_sicut aqua aquam, ita aër aërem propellit_, sed malè hanc deduxit
conclusionem; anxius ergo ubi esset aërem à pectore propulsum
collocaturus, ipsum pulmones subire ait, exemplo ab aquâ desumto: nonne
autem maxima statim inter aërem & aquam differentia occurrit? ille ope
antliæ pneumaticæ in decies minus spatium condensari potest, hæc omni
condensationi ad sensum resistit; Nonne ergo universus aër terram ambiens
& in decies minus spatium condensabilis, saltem tantillum in nostro casu
condensari poterit, ut spatium relinquat pauco illi aëri à pectore
elevato propulso? ad hoc sanè aliud responderi nihil potest, nisi quod
dicatur, aërem condensationi resistere, non verò impediri, quò minus in
pulmones irruat; hæc responsio totám quæstionem eò reducit, utra
resistentia major sit, an pulmonum aërem, quo minus in ipsos ingrediatur,
cohibentium, an athmosphæræ insensibili condensationi resistentis;
posterior hæc infinite quasi parva est, ipsa quippe atmosphæra
incomparabiliter major quam quantitas illa perexigua quâ costæ elevatæ
fuerunt: quis verò contendet, pulmonum resistentiam esse quoque infinitè
parvam? consideret modò fricationem aëris per minimos asperæ arteriæ
ramusculos transeuntis, & attendat ad fibrarum pulmonalium tenacitatem,
qua extensioni resistunt. Potest etiam falsitas circuli Schvvammerdamij
sic demonstrari; possumus nimirum obturatis naribus partem aëris ex
lagenâ magnâ ori admotâ com̃odè haurire, quod verò fieri non deberet
juxta hypothesin Schvvammerdamij, siquidem aër externus nullam habet
communicationem cum aëre lagenæ incluso, ad quæ respondet
Schvvammerdamius, à pectore propelli aërem subtilem, qui latera lagenæ
penetrando pulmones ingrediatur: sed quid impedit aërem illum subtilem ne
per ipsam cutim & pleuram intret in cavitatem inter pulmones & pleuram
contentam hocque modo pulmonum extensioni resistat? Corruit ergo circulus
ille, qui quamquam debili fundamento nixus, multos tamen in sui
admirationem rapuit.

[Sidenote: _Argumentum, quod musculi intercostales interni producant
inspirationem._] §.5. Asseruimus tandem in §.1^o. costas relaxatis
musculis intercostalibus descendere; Hunc costarum descensum non produci
à musculis intercostalibus internis, ob multas rationes mihi persuasum
habeo, quas inter referri etiam posset, quod musculi intercostales tam
interni quam externi accipiant nervulos suos à nervis intercostalibus,
adeo ut spiritus animales eodem tempore ad ambos musculorum ordines sint
fluxuri: Nec gravitas causa costarum descensûs esse potest, quia inverso
corpore cruribus nempe in altum erectis exspiratio succedit; Neque
musculi abdominis nisi in vehementi expiratione costas deorsum trahere
possunt, quoniam diaphragma potius sursum trudunt, quàm costas deorsum
trahunt; [Sidenote: _Causa costarum descensus in expiratione._] causam
ergo, quod costæ in expiratione descendant, esse credo, constrictionem
fibrarum cutis pectus ambientium, quæ in præcedenti inspiratione
extendebantur, nec non restitutionem ipsius sterni, demonstrabo enim sub
finem hujus dissertationis, sternum in quâlibet inspiratione extrorsum
incurvari, quod proin cessante actione musculorum intercostalium
resiliet, non secus ac lamina elastica tensa.

[Sidenote: _Quomodo prima in infante recens nato respiratio fiat?_] §.6.
Quæritur nunc, quomodo prima in infante recens nato inspiratio fiat:
Mirum sanè est, quod Fœtus in utero materno non respirans, subito
respirare incipiat in lucem editus; [Sidenote: _Explicatio hujus
phænomeni, quæ refutatur._] oportet, ut adsit causa quâ spiritus
animales subito ad musculos intercostales determinentur, hanc quidam
deducebant ex doloribus, quos sentiunt infantes durante partu, à quibus
spiritus animales adeo in motum excitentur, ut quaquaversum & proin
etiam ad musculos intercostales fluant; Miror autem, fautores hujus
sententiæ non cogitâsse de partu cæsareo, quo infantes ex utero materno
sine ullis doloribus eximuntur: [Sidenote: _Explicatio illius genuina._]
Melius itaque prima illa Inspiratio explicatur dicendo, quod sit cavitas
inter pleuram & pulmones Infantum, quæ vel nullum vel valde rarum aërem
continet, unde aër externus nullam vel exiguam in pulmonibus
resistentiam offendens, in eosdem vi sui elaterij, eousque irruet, donec
aër inter pulmones & pleuram sit naturalis consistentiæ, vel, si nullus
aër ibi existat, pulmones ad pleuram usque se explicabunt; hæc quidam
Auctores passim jam agnoverunt, sed maxima superest difficultas, quomodo
fiat, ut costæ eleventur, nam hanc costarum elevationem producere nequit
aër in pulmones irruens, uti multi crediderunt, siquidem aër in
pulmonibus prorsus sit in æquilibrio cum aëre externo; ergo aliam
substituam sententiam: postquam pulmones aliquousque ut vidimus,
explicati fuerunt, sanguis ex dextro cordis ventriculo ad pulmones magno
impetu latus, nervos pulmonum, (quorum quidem magna pars, quod bene
notandum, ab intercostalibus oriuntur) repente & antea inconsuete modo
afficit atque irritat, quibus irritatis in consensum trahuntur nervi ad
musculos intercostales & diaphragma tendentes, per quos adeò spiritus
animales ad prædictos musculos determinantur, pectus sine mora
ampliaturos, quo ipso prima oritur infantum inspiratio.

[Sidenote: _Indagatio quantitatis aëris inspirati per experimentum & per
calculum._] §.7. Si cui jam volupe fuerit indagare quantitatem aëris
inspirati, id multis modis assequi potest; sequenti præ aliis
experimento facillime scopum suum obtinebit; sumat tubum aliquem
recurvum debitæ amplitudinis (fig.2.) AGMQPSRB cujus orificio AB altero
PQ multo angustiori indatur canaliculus EF, & si quæ adsint interstitia
inter orificium AB & canaliculum EF, eadem cerâ probe obturentur, tandem
immittatur per orificium PQ aqua usque ad altitudinem CDON, quo facto
aërem inspiratione haustum, obturatis naribus & ore admoto orificio E
exspiret impellatque in cavitatem ABDC, finitâ dein expiratione digitum
admoveat orificio E; videbit tunc aquam in parte vasis ABRG descendisse
ad UT ascendisse verò ab altera parte ad XZ; erit autem aër in spatio
ABUT contentus naturali nonnihil densior, qui proin ut ad ordinariam
consistentiam redigatur, evacuanda est pars aquæ ex crure PQMS donec se
aqua hinc inde ad æqualem altitudinem WYHI composuerit, indicabitque
spatium CDYW quantitatem aëris una inspiratione assumti; possumus autem
prædicta evacuatione aquæ ex Tubo PQMS supersedere, si fiat, ut se habet
altitudo 33. pedum (quantæ nimirum est cylindrus aquæ æquiponderans aëri
atmosphærico) ad altitudinem eandem auctam excessu altitudinis XZ super
TU ita spatium ABUT ad quartum quid, quod denotabit spatium ABYW, à quo
proin auferendo spat. ABDC remanebit spat. quæsitum CDYW. Licet etiam
calculo invenire quantitatem aëris inspirati quærendo excessum (fig.1.)
cylindri FDCA supra cylindrum FEBA, qui sunt in ratione QA ad TA vel
quod idem est in ratione demissarum ad FA perpendicularium DN ad EO, sit
ergo capacitas cylindri FEBA = a, EO = b, DN = c, excessus cylindri FDCA
supra cylindr. FEBA = x & erit a.a + x:: b.c, unde habetur x = (ac-ab) /
b. Hæc est quantitas, qua pectus ampliatur elevatione costarum, verum
augetur etiam descensu & complanatione diaphragmatis; ponatur itaque
diaphragma præ se ferre speciem coni elliptici excavati, cujus basis = m
& altitudo = n; erit quantitas, quâ augetur pectus per descensum
diaphragmatis = 1/3 mn, adeo ut tota quantitas aëris inspirati sit =
(ac-ab) / b + 1/3 mn.

[Sidenote: _Error Cel. Borelli monstratur in suo tr. de motu animalium
commissus._] §.8. Ex hisce Cel. Borellus mot. animal. part. 2. cap. 7.
prop. 81. indagare voluit excessum ipsius (fig.1.) DN supra EO, qui
excessus denotabit, quantum sternum in qualibet inspiratione
protrudatur; posuit nimirum capacitatem cylindri FEBA = 3375. digit.
cubic. quantitatem aëris inspirati (quam experimento inveniri posse
demonstravimus in præcedenti §.) = 15. dig. cubic. atque EO = 15. dig.
unde invenit quantitatem, quâ pectus in inspiratione protruditur, = 1/50
digiti, sed geminum, quod pace tanti viri dixerim, commisit errorem;
primo enim neglexit quantitatem, quâ pectus augetur per complanationem
diaphragmatis ac tacite supponit pectus unicè elevatione costarum
ampliari. Deinde cylindros FDCA & FEBA considerat tanquam corpora
similia & inde deducit, DN esse ad EO in subtriplicata ratione ipsorum
cylindrorum; unde sponte sequitur, quod DN = 15-1/50 dig. seu DN-EO =
1/50 dig. Sed hi duo cylindri non sunt similes. [Sidenote: _Ostenditur
quomodo elevationis sterni quantitas inveniri possit._] Ut vero erroneæ
huic methodo aliam veram substituere possimus, oportet experiri, quantum
amplietur pectus descensu diaphragmatis; quod reperiemus, si in
demortuis observemus, quantum aquæ contineat cavitas diaphragmatis;
Ponamus quantitatem illam esse 8. digit. cubic. & erit quantitas, quâ
augetur pectus per elevationem costarum, = 7. digit. cubic. (retinebimus
enim suppositiones Borelli) adeoque capacitas cylindri FDCA = 3782.
dig. cub. est autem cyl. FEBA (3375) ad cyl. FDCA (3382) ut EO (15) ad
DN, quæ erit 15-7/225 dig. à qua auferendo EO remanet quantitas quâ
sternum elevatur = 7/225 dig. seu circiter 1/32 dig. adeo ut non mirum,
quod protrusio sterni in inspiratione sit fere insensibilis, utpote quæ
minor est trigesimâ secundâ parte unius digiti, major tamen quam quæ à
Borello inventa; interim negligendo quantitatem, quâ pectus
complanatione diaphragmatis augetur, id quod Cel. Borellus fecit,
invenitur elevatio sterni = 1/15 dig. quæ quantitas iterum multo major
est illa, quam Cl. Borellus dedit.



CAPUT II.


§.1. Hisce pertractatis ordo postulat ut disquiramus quid de aëre
inspirato fiat & statim ultroque se offert momentosa illa & multum jam
agitata quæstio; _an omnis aër inspiratus iterum exspiretur, an vero
pars quædam illius ad sanguinem transeat?_ [Sidenote: _Argument. quod
nullus aër ad sanguinem transeat, quod refutatur._] posterioris cum sim
sententiæ dicam quid ad argumenta ab Adversariis proferri solita
responderi posse mihi videatur, subjuncturus dein rationes, quæ pro
sententiâ nostrâ militant: Objiciunt primò, nullas hucusque esse
detectas vias, per quas aër ad sanguinem transire possit; respondeo vias
has ipsas esse poros minimorum vasculorum pulmonalium; rem ita concipio:
pars aëris inspirati subtilissima pervenit ad ipsas pulmonis vesiculas
(seu potius receptacula non formata ab expansione extremitatum asperæ
arteriæ, sed ab aliis pulmonum membranis, vide elegantes Helvetii
observationes in pulmones humanos quæ extant _dans les memoires de
l'Acad. Royal. des Sciençes de Paris, ann. 1718_.) quæ minimis vasculis
sanguiferis cinguntur; subsequente dein expiratione (quæ quidem multo
citius absolvitur, quam inspiratio) aër ille non omnis per angustum
vesicularum orificium intra tam breve expirationis momentum regredi
potest, unde necessario pars ipsius per poros vasculorum vesiculas
ambientium propelletur; fateor quidem hos poros esse admodum subtiles,
sed & aërem subtilissimum tantum illos subire contendo, hinc est, quod
quantitas aëri expirati sit ad sensum æqualis aëri inspirato: videmus
equidem, quod aqua tepida canis viventis abdomini intra duplicaturam
peritonei per vulnus injecta resarcito vulnere tota sub vaporum formâ
vesicam per ejusdem poros subeat, ita ut à potiori aërem aquâ
subtiliorem vi expirationis impulsum poros vasculorum pulmonalium haud
difficulter pénetrare concludere possimus.

[Sidenote: _Alterum argumentum, quod refellitur?_] §.2. At vero,
insistunt, sanguis per eosdem poros transudans perpetuam nobis creabit
hæmoptoën; Ego respondeo, aërem esse subtiliorem, quam sanguis ille,
adeo ut pori quidem aërem illum subtilem, nec tamen sanguinem
transmittant; sed demus etiam aëris istius particulas non esse
subtiliores particulis sanguineis, poterit vel sola figura pororum
efficere, ne sanguis per ipsos transeat, sunt enim pori ampliores in
superficie vasculi externâ, quam in superficie internâ, adeò ut
particula ingressura tanquam per valvulam intro spectantem facile
aperire queat latera pori, cum eadem particula regressum tentans latera
ejusdem pori comprimendo sibi viam præcludat; Hanc certè ob causam sit,
ut vesica urinaria contineat liquores, qui per eandem inversam sensim
transudant.

[Sidenote: _Tertium argumentum refutatum._] §.3. Objicitur porrò
pulmonibus cadaverum inflatis nullum aërem vascula sanguifera subire:
regero alios negare factum, contendentes è contrario aërem quam maximè
ad vascula illa penetrare; provocando ad experimentum eam in rem à se
institutum, quo aquam tepidam nigro colore tinctam & tracheæ injectam ad
cordis ventriculum sinistrum penetrare ajunt; sed posito etiam, nihil
aëris ad sanguinem transire, id provenire potest ex eo, quòd in
demortuis fibræ sint constrictæ & vasa statim post mortem collabentia
nullum admittant aërem; tandem etiam si attendatur ad modum paragr. 1.
cap. 2. traditum, quo aërem durante expiratione vi quadam in vascula
sanguifera propelli ostendi, patebit, vel ideo nullum aërem in demortuis
ad sanguinem transire, quoniam in illis nulla adest expiratio summè
necessaria ad aëris transitum per poros vasculorum pulmonalium
promovendum; Hæc sunt quamvis levia, principalia tamen argumenta aëris
cum sanguine mixtionem negantium; supersunt fortè alia, haud dubiè non
majoris momenti quam præcedentia; sic v. gr. urgent, experimentum
illud, quo docetur minima quantitate aëris vasi sanguifero aperto
inflatâ animal enecari; Hîc excipio, magnam esse differentiam inter
aërem collectum in sanguine & aërem æqualiter in eodem distributum; si
enim aër æqualiter per sanguinem dispersus animal necare posset, nullum
superesset vivum, siquidem omnium animalium sanguis aëre imprægnatus
existit; utpote qui in vacuo positus copiosas aëris bullulas emittere
cernitur. Videamus nunc annon majoris sint momenti argumenta, quæ pro
nostra stant sententia.

[Sidenote: _Argumentum 1. pro miscela aëris cum sanguine._] §.4.
Quicunque aëris cum sanguine mixtionem negant, eò rediguntur, ut dicant
respirationis usum consistere in sanguinis attenuatione; [Sidenote:
_Pitcarnio respondetur_] sic Cel. Pitcarnius in suis Elem. Med. Phys.
Math. §.60. pag. 47. expressis verbis dicit, _usum respirationis
consistere in sanguinis propulsu atque comminutione tali, quæ
requiritur, ut possit sanguis facilè subire & pertransire vasa
pulmonalia & sic ad cor deferri_; Huic ergo si credimus, totus
respirationis usus consistit in impediendâ sanguinis stagnatione in
pulmonibus; sed annoto hîc, quod dexter cordis ventriculus propulsioni
sanguinis per pulmones dicatus multo debilior sit quam sinister; Quidni
ergo Natura dextrum ventriculum æquè fortem ac sinistrum formare
potuisset, hoc quippe modo commodius stagnationi sanguinis in pulmonibus
occursura? Fateor respiratione circulationem sanguinis per pulmones
promoveri, sed hoc ipsum Natura prævidens dextrum cordis ventriculum
debiliorem fecit, ne sanguis nimia celeritate per pulmones flueret,
antequam aëre sufficienter imprægnatus esset; Porrò, ut omni veritatis
specie opinionem hanc, si quæ ipsi supersit exuamus, lubet circulum quem
com̃ittunt ostendere, quærenti enim de usu respirationis respondent, eâ
sanguinis stagnationem in pulmonibus præcaveri, ast vicissim sciscitanti
de pulmonum usu nil aliud regerent, nisi illos esse respirationis
organum quod manifestum implicat circulum. Sed dissentiunt alii à
Pitcarnio in explicando sine attenuationis sanguinis, quem Pitcarnius
dicit esse, ut sanguinis transfluxus per pulmones promoveatur, quod à
vero abludere demonstravi; [Sidenote: _Monstratur sanguinem respiratione
non attenuari._] Illi verò alii dicere sustinent, ideo attenuari
sanguinem, ut deinceps per totum corpus eò facilius fluere possit, horum
utpote numero plurimorum sententiam paulo prolixius examinabo. 1. Dico
sanguinem sufficienter attenuari in ipsis arteriis figuram conicam
habentibus, in quarum latera sanguis magna vi cordis impulsus adeo
infringitur, attenuatur atque subdividitur ut facile minima vascula
capillaria subire possit, adeo ut sanguis non opus habeat aliâ
attenuatione; 2. Videmus quod pisces in aqua aëre suo privata ob
defectum respirationis moriantur, interim tamen aqua aëre destituta æque
comminuere posset sanguinem atque aqua aërem in se continens; 3. Nego
aërem impetum facere in pulmones, corpus enim impulsum in aliud corpus,
quod impellenti libere cedit, non facit impetum, haud secus ac arundines
à flante Borea agitatæ eludunt ejus violentiam, à qua robustissima
quercus dejicitur; Ita quoq; pulmones promtissime cedentes aëri irruenti
patet, nullum ab eo impetum in se recipere; constat porrò quòd vis
placidæ exspirationis (excipio violentam, quâ ingentes resistentiæ
superari possunt) tam parva sit, ut fortè illâ nec pondus duorum
granorum loco suo moveri posset; jam vero vis inspirationis circiter
decies minor est vi expirationis, siquidem expiratio multo citius
absolvitur quam inspiratio, unde tota vis, qua aër inspiratus in
pulmones impellitur, tam parva est, ut ea vix resistentiam quintæ partis
unius grani superare posset; jam quilibet judicet, an talis vis apta
sit, quæ sanguinem in pulmonibus comminuere possit; At hîc respondent,
hanc vim quamvis minimam toties tamen repetitam posse quam maxime
sanguinem attenuare; hæc vero vis non toties repetitur ac forte sibi
imaginantur; ponamus enim sanguinem in pulmonibus contentum esse 18.
unciarum, cor vero qualibet systole propellere unciam unam sanguinis,
item sex fieri pulsus unicâ interim factâ respiratione, unde liquet
sanguinem non nisi per tempus trium respirationum in pulmonibus moram
nectere; sed demus pulmones non esse tam laxos & agiles quin resistant
aëri, adeoque omnem inde impetum resilire in sanguinem, quod tamen
experientiæ adversatur; concedamus porro, vim inspirationis esse
maximam, quam tamen minimam esse reperimus, tum & largiamur, si velint,
sanguinem per multas respirationes in pulmonibus commorari, quod utique
falsum esse ostendimus, his omnibus positis nondum video aërem
sanguinem esse attenuaturum, nam cum aër vascula sanguifera undiquaque
æqualiter comprimat, hæc compressio condensabit potius sanguinem quam
comminuet, non aliter ac videmus nivem manibus undiquaque æqualiter
compressam condensari. Exulet ergo ab omnibus, qui rationem magis, quam
præjudicia sequi velint, inveterata illa opinio sanguinem ab aëre
comminui. Quamvis eam omnes, qui transitum aëris ad sanguinem negant,
amplectuntur licet rationi plane contrariam; non enim credo, superesse
qui putant sanguinem ab aëre refrigerari aut calefieri: unde cum neutrum
sit, restat ut dicamus aërem ad sanguinem transire, ne quid à naturâ
frustrà factum videatur.

[Sidenote: _Argumentum alterum pro mixtione aëris cum sanguine._] §.5.
Facit etiam pro nobis sequens, quod à se factum mihi retulisse memini
Virum Cel. & Experientiss. Nebelium Prof. Heidelb. experimentum; si
laqueum canis viventis collo circumjectum constringas ad imminentem
usque canis suffocationem, tum verò illum subito relaxes relaxatumque
teneas, usque dum canis semel inspiraverit, quo facto iterum laqueum
constringas ac hanc constrictionem & relaxationem alternatim repetas,
donec tandem canis enecatus sit, quo facto ejusdem aperti pulmones
protinus inspiciens videbis vasa pulmonalia aëre turgida, indicio iterum
manifesto aërem ad sanguinem transire: [Sidenote: _Argument. 3._]
Observatum præterea fuit, sanguinem in venis pulmonalibus esse
rutiliorem, spumosiorem & fluidiorem, qui effectus non nisi ab aëre, qui
sese interea cum sanguine commiscuit, provenire potuit, namque non ab
impetu aëris, quem omnes hîc allegant, hæ sanguinis mutationes oriri
possunt, siquidem supra demonstravimus impetum illum fere esse nullum.
[Sidenote: _Argum. 4._] Haud parum insuper nobis suffragatur
experimentum Cel. Hombergii, qui humum cubiculi oleo terebinthinæ
interans atque in illo per semihorulam commorans urinam suam odorem
spirare sensit, odori violarum prorsus similem & haud dubie cum aëre
inspirato ad sanguinem in pulmonibus delatum, idem enim experimur, si
oleum terebinthinæ deglutimus. Experimentum autem omnium certissimum
erit, si vas illud vitreum (fig.2) jam supra descriptum iterum aqua
impleas ad altitudinem usque CDON & admoto ore orificio E obturatisque
naribus aliquoties spiritum ducas reddasque alternatim, & postea alius
quis bene observet altitudinem aquæ in Tubo ABRG; quam si supra CDON
observârit, invictum est pro transitu aëris ad sanguinem argumentum;
denotat enim minus aëris existere in parte Tubi ABCD, quam ante
institutum experimentum ipsi inerat, quod si vero aquam nihil ascendisse
deprehenderit, sane non ideo contra nos faciet, siquidem paucus ille
aër, quem ad sanguinem transire contendimus, forsan non sensibilem
mutationem altitudini aquæ inducere valet; Interim si Tubus ABRG esset
valde magnus atque tantum tertia vel quarta ejus pars aquâ impleretur,
ut multæ inspirationes & expirationes fieri possent, antequam aër spatio
ABDC inclusus ineptus evaderet ad vitæ sustentationem, (constat enim
animalia vasi clauso indita eundemque adeo aërem aliquandiu respirantia
enecari) & denique si tubus PQMS esset gracilis, ut mutatio aquæ situs
eo sensibilior fieret, haberemus experimentum quod tantum non
demonstrativum & solum hanc litem componere valeret.



CAPUT III.


§.1. Demonstrato aërem cum sanguine permisceri, quæstio nunc est, quid
aër ille corpori utilitatis afferat; oportet sane, ut usus illius sit
summopere ad vitam conservandam necessarius, siquidem non facilè
reperimus animal, quod non suo modo respiret, & organa nostra
respirationis ita sunt constituta, ut etiam repugnantes respirare
cogamur; Interim quam nobilis quamque necessarius est, tam ignotus
hactenus idem esse videtur; Nec ulla fere hucusque lucem aspexit theoria
Medica, quæ non particularem hâc in re tulerit sententiam, quæque non
omnium reliquorum sententiam optimo utplurimum successu refutarit,
indicio cujuslibet opinionem nemini nisi Auctori suo satisfecisse, adeò
unicuique sua placent! Meam quoque afferam sententiam, omissâ aliarum
refutatione, ob modo dictam rationem parum necessariâ.

§.2. Quo vero eò melius & tutius aëris usum investigemus, prosequamur
viam, quam aër sanguini in pulmonibus permistus ulterius observat, &
videamus quid ubique de illo fiat. [Sidenote: _Aër sanguini intime
miscetur in vasculis pulmonalibus._] Aëris pars subtilissima in minimas
pulmonales venulas intrusa, in iisdem sanguini intime miscetur; tria
hanc miscelam aëris cum sanguine promovent, 1. vasculorum exilitas, 2.
motus pectoris & 3. motus ipsius sanguinis tam intestinus quam
progressivus, qui motus multum facit, ut aër intimos globulorum
sanguineorum poros subeat, exemplo ab aqua desumto, quæ si ab omni aëre
suo ope antliæ pneumaticæ prius liberata, dein aëri exposita ex uno vase
in alterum sæpius transfundatur, tum denuo indatur recipienti,
observabitur exantlato inde aëre aquam rursus bullulas aëreas emittere,
nec tamen aquam statim post transfusionem majus occupare spatium, quam
antea occupaverat vel nunc iterum occupet aëre privata, unde colligo
aërem durante transfusione aquam subeùntem intimos ipsius poros
occupasse, nulla tamen facta ipsorum dilatatione: [Sidenote:
_Condensatur in sinistro cordis ventriculo._] talis igitur sanguis in
intimis suis visceribus aërem fovens fertur ad sinistrum cordis
ventriculum, cujus validissima contractione miscela aëris cum sanguine
non solum perficitur, sed & aër ille poris sanguinis incarceratus valide
condensatur, adeo ut ejus vis elastica multum augeatur; hinc in ultimas
arteriolas magnâ vi cordis propellitur, per quas cum difficulter
transeant globuli sanguinei, fit ut hi iterum valde comprimantur, ac
proin aër in illis contentus adhuc magis condensetur sanguinique
involvatur.

[Sidenote: _Fertur cum sanguine ad fibras musculares._] §.3. Sanguis
aëre densissimo refertus inter alias partes etiam fertur ad musculos &
præcipuè subit fibras musculares, quas Borellus cylindrulos excavatos &
plurimis nodulis, à fibrillis transversis ortis, distinctos observavit;
intra hos cylindrulos sanguis non subsultim & per intervalla uti in
arteriis, sed lento, placido, continuo & æquabili gradu procedit; adeo
ut spiritus animales per nervos (quorum semper aliquis ramulus in
quamlibet fibram muscularem hiat) in hos cylindrulos illapsi perpetuo
sanguinem offendant; [Sidenote: _ibidemque producit motum musculorum._]
particulæ igitur spirituum animalium instar cunei seu pyramidis formatæ
& pro nutu animæ in cavum fibrarum muscularium explosæ cuspidibus suis
in poros globulorum sanguineorum insinuatis diffringent hosce globulos,
quo facto aër incarceratus & jam sui juris factus impetum facit in
latera fibrarum muscularium, quas proin inflando, musculorum producit
motum; primo autem facto impetu ob subtilitatem suam statim avolat in
auras, sicutì saccus ex rara sindone factus & inflatus primo quidem
tumefit, sed statim denuo concidit, hinc ut intumescentia musculi
continuetur, necesse est, ut semper novi spiritus novusq́ue sanguis
suppeditentur, vid. mei Parentis Diss. de Motu Muscul. ubi eodem modo
motum musculorum explicat, omissâ tamen solutione quæstionum, quæ extra
institutum Ipsius erant, unde aër ille veniat? quomodo cum sanguine
misceatur? quomodo novus semper suppeditetur? quomodo condensetur? &c.

§.4. [Sidenote: _Usus respirationis._] Intelligis jam usum respirationis
hactenus tam desideratum, _respiratio nempe suppeditat aërem
subtilissimum, qui sanguini intimè permistus, valide condensatus, ad
fibras motrices latus atque ope spirituum animalium sui juris factus,
musculos muscularesque membranas inflat, contrahit, movet, atque hinc
dependentem, circulationem humorum promovet, omnibusque corporis
partibus mobilibus motum impertit._ Vides statim necessitatem hujus
usus, sine motu enim nullum animal ne per tantillum quidem temporis
vitam protrahere potest; quo ipso respirationis necessitas tam facili
negotio explicata haud parum commendat opinionem nostram de
respirationis usu, interim non desunt alia insuper argumenta eandem
confirmantia 1. [Sidenote: _Qui multis rationibus probatur._] quod valde
probabile sit, musculos moveri mediante aëre, & quod aër hic
commodissimè à respiratione deduci possit; 2. quod ligatâ arteriâ ad
musculum quendam tendente statim pereat motus illius musculi, quod ipsum
indicat sanguinis ad musculum affluxum omnino necessarium esse ad eundem
movendum; jam verò non video, quomodo sanguis concurrat ad movendos
musculos, nisi mediante, quem secum vehit, aëre; 3. quod instinctu
naturali fortius & frequentius respiremus saltantes, currentes similive
alio vehementi corporis motu nos defatigantes, quam facimus tranquilli &
blando somno detenti; 4. quod animalia torpida & lento gradu incedentia
minus respirent; quam animalia alacriora & vivaciora; 5. haud parum in
rem nostram facit observatio illa quod sanguis venosus insultus
epilepticos passorum sit multò & nigrior & minus spumosus utpote motibus
epilepticis aëre exhaustus; 6. quod aër rarefactus & inspiratus insignem
debilitatem nobis inducat, quod phænomenon deinceps in 4^o. cap.
explicabo.

§.5. Interim non ignoro, me supponere aliquid, cujus existentia à multis
hodie in dubium vocatur, spiritus scilicet animales, quibus mediantibus
una cum sanguine aëre condensato referto, motum musculorum absolvi
innuimus. [Sidenote: _Argumenta contra existentiam spirituum
animalium,_] Argumenta horum præcipua hæc sunt; 1. Spiritus nequidem
oculo armato videri posse; 2. Nervos nimis esse compactos, quam ut
quicquam transmittere possint; 3. Quod nos entia præter necessitatem
multiplicemus, siquidem anima æque facile movere possit nervos & his
mediantibus musculos ac movet spiritus, cum utrumque sit ens corporeum:
[Sidenote: _ad quæ respondetur._] Ast levia certe argumenta! priora duo
nil aliud probant, quam exilitatem & subtilitatem spirituum, quam nemo
negavit; tertium nimis probat, nam eodem modo nervos & ipsos musculos
superfluos esse ostenderem, siquidem anima pro nutu suo facere posset,
ut v. gr. brachium moveatur; sed concesso etiam, animam nervos movere
posse, ostendant mihi quomodo motus nervorum sive tremulus sive
crispatus sive quicunque alius musculos movere valeat, nisi mediantibus
spiritibus; dicant, quomodo fieri possit, ut nervuli laxi possint
producere motum musculorum, quorum quidam, si Borello credimus, plusquam
100000. librarum resistentiam superant; Hoc si mechanice explicare
poterunt, victas dabo manus, at certè non poterunt; [Sidenote:
_Argumenta pro spiritibus animalibus._] Spirituum existentiam probant
contra 1. cessatio motus post ligationẽ vel dissectionem nervi; 2.
Fabrica cerebri & musculorum; 3. Symptomata vertiginem, paralysin,
apoplexiam comitantia; 4. necessitas affluxûs sanguinis arteriosi pro
musculis movendis; 5. Motus diaphragmatis in animalibus recens enecatis
post nervi phrenici contrectationem versus diaphragma, quâ
contrectatione non nervum sed fluidum quoddam in illis contentum
movemus, quod dein unà cum sanguine mixtum diaphragmati motum impertit.
6. Continuatio motûs frustulorum vermium dissectorum, [Sidenote:
_Quomodo frusta vermium dissectorum motum continuent?_] quæ optime
derivari posse videtur à spiritibus animalibus, qui sive proprio
elatere, sive à materiâ subtili, sive à radiis solaribus per nervos moti
ipsa fragmenta insectorum movere valent; hinc commode deducitur ratio,
cur frusta illa vermium radiis solaribus exposita diutius moveantur,
quam in loco obscuro posita: Stabilitis itaque spiritibus animalibus,
non video quid amplius desiderari possit, pro confirmatione sententiæ
nostræ de usu primario respirationis; usus autem respirationis
secundarij jam diu constant, quibus proin describendis non immoror.



CAPUT IV.


§.1. [Sidenote: _Problematis Harvejani solutio._] In hoc capite variorum
phænomenorum, quæstionum atq; problematum nostræ materiæ affinium partim
ab aliis jam propositorum, partim à me modo excogitatorum explicationem
atque solutionem exhibiturus ordiar à problemate Harvejano, _quî scil.
fiat ut fœtus secundinis exutus semel hausto aëre ne per momentum quidem
absque respiratione vivere possit_? quomodo fœtus secundinis exutus
statim aërem haurire cogatur, jam supra vidimus cap.5.§.6. hâc verò
primâ inspiratione vascula pulmonalia antea intorta extenduntur, adeo ut
sanguis aliàs per tubulum illum arteriosum inter arteriam pulmonalem &
aortam descendentem situm atque arteriæ pulmonali obliquè insertum
fluere consuetus jam mutet cursum & recto tramite per arterias
pulmonales feratur, unde tubus arteriosus à sanguine præterfluente
humectatus statim consolidatur; ramuli verò pulmonalis arteriæ intorti
nullum transmittunt sanguinem nisi inspiratione extendantur, hinc
inhibitâ inspiratione sanguis, cum nec per tubum arteriosum nec per vasa
pulmonalia transfluere queat, necessario sui stagnatione in pulmonibus
mortem inferet: [Sidenote: _Cur suppressâ exspiratione mors
subsequatur._] sed quæstio magis ardua videtur, _cur post factam
inspirationem cohibitâ expiratione mors quamvis non ita subita
subsequatur_? Hæc quæstio eo magis ancipites tenuit solutionem sui
aggressuros, quod pulmonibus aëre repletis circulatio sanguinis non
impediri debere videatur; illud tamen non malè hoc modo explicari
potest, dicendo, quod musculi inspirationi dicati, cum alternatim agant,
non sint perpetuo post coërcitam expirationem in suâ actione
perseveraturi: quibus ergo relaxatis descendunt costæ, ascendit
diaphragma pulmonesque hac ratione valde compressi comprimunt aërem
contentum, hic premit vascula sanguifera, adeo ut nullum transmittere
queant cruorem, hinc iterum stagnatio sanguinis in pulmonibus, quam
presso pede ipsa subsequitur mors; Tali igitur morte interemti non ideo
moriuntur, quod sanguis ipsorum nullo aëre imprægnatus musculis
movendis sit impar, seu non moriuntur ob usum aëris primariũ sublatum,
nam procul dubio, si sanguis circulationem suam per pulmones non
obstante usu respirationis intercepto continuare posset, homines absque
respiratione per plures horas vitam protrahere possent, tum demum
morituri, quando sanguis ipsorum aëre suo privatus musculos movere
nequit. [Sidenote: _Urinatores quomodo per integras horas sub aqua
vivere possint._] Hinc sine dubio omne urinatorum artificium in eo
consistit, ut vel aquâ submersi sanguinis circulationem illæsam &
integram conservent, non quidem per pulmones, sed per ipsas vias, quas
sanguis in fœtu observat; facile enim conceptu est foraminis ovalis &
ductûs arteriosi coalescentiam tam levem esse, ut sanguis per pulmones
fluere nequiens, sicque impetum in foramen illud & tubum arteriosum
faciens facilè per utraque victo obstaculo penetret: Hoc modo etiam
fœtus secundinis adhuc involutus extra uterú per plures horas vivere
poterit; Non dubito autem, quin urinatores aquam modo egressi per
universum corpus insignem debilitatem percipiant ob magnam aëris
jacturam; magnum tamen levamen sentiant, si celeri, magna & frequenti
respiratione utantur, aërem consumtum hoc modo resarturi.

§.2. [Sidenote: _Explicatio phænomeni alicujus à Borello recensiti,_]
Hæc omnia egregie conveniunt cum sententiâ nostrâ circa usum
respirationis; En hîc alia insuper quæstio à præmemorato Borello in suo
eleganti tractatu de Mot. animal. _part.2. cap.6. prop.123._ proposita,
ubi refert _quod in vertice montis Ætnæ, ubi aër cum propter calorem tum
propter altitudinem montis valde rarus est, ex minimo motu etiam
robustissimi maximam lassitudinem consequuti fuerint, cujus vero
sublevationem persenserint quiescendo simulque frequenter anhelando_:
hujus phænomeni explicatio ex superius allatis de usu respirationis
nullo negotio eruitur, quod idem tamen, quomodo ex alia hypothesi deduci
possit non video; vidimus supra motum musculorum fieri mediante aëre ope
spirituum ex sanguine erumpente; sunt autem vires aëris, ut densitates,
ergo si aër montis Ætnæ sit v.gr. duplo rarior quam aër planitiei
vicinæ, sane aër ille ad sanguinem transgressus non nisi dimidium
effectum edet, quam ederet aër in planitie haustus, hinc in monte Ætnæ
easdem vires intendere debemus ad superandam resistentiam v.gr. 50.ƚƀ.
quas intendimus in planitiè ad superandam resistentiam 100 ƚƀ. unde non
miror amplius si insignem lassitudinem perceperint homines ex modico
labore à se suscepto.

§.3. Superessent aliæ adhuc quæstiones circa respirationem solvendæ, sed
illis brevitatis gratiâ non immorabor; quædam adhuc superaddam
problemata Mathematico-Medica, satis curiosa ut subjungam eorundem
solutionem; _Problema 1. Quæritur angulus inter costam & spinam talis,
ut minima fibrarum intercostalium tensione pectus maxima amplietur
quantitate seu ut ampliatio pectoris divisa per tensionem fibrarum
intercostalium faciat maximum_: [Sidenote: _Solutio problematis
Mathematico-Medici._] antequam ad solutionem hujus me accingam, duo
sequentia præmittam lemmata; _lemma 1. quô minor est angulus inter
costas & spinam, eò major est ampliatio pectoris, si costæ in omni situ
per æqualem arculum eleventur_; sit enim AM (fig.3.) spina dorsi, AD
costa in situ inferiori & AG eadem costa in situ superiori ac posito AD
& AG elevari per arculos æquales & indefinite parvos DN & GE demissisq́;
ex punctis D, N, G & E, ad AM perpendicularibus DP, NF, GO & EB, ac
ductis ipsi AM parallelis DC & GI, erit ampliatio pectoris in situ
costarum ipsi AD parallelarum ad ampliationem pectoris in situ costarum
ipsi AG parallelarum ut NF--DP vel NC ad EB--GO vel EI seu (ob
similitudinem triangulorum DCN & GIE, cum triangulis DPA & GOA, pariter
ac duo priora æquales hypotenusas habentibus) ut AP ad AO; est autem AP
major quam AO ergo etiam NC major quam EI, atque proin pectus eò magis
ampliatur, quo costæ minorem cum spina faciunt angulum Q. E. D. _lemma
2. quo minor est angulus inter costas & spinam comprehensus eò major est
tensio fibrarum intercostalium costas elevantium_; Tensio fibrarum
cæteris paribus reciproce est proportionalis earundem numero; jam vero
si AR (fig.4.) iterum sit spina, EF & AG duæ costæ proximæ in situ
obliquo, AB & ED eædem costæ in situ ad AR perpendiculari ductisque ad
AG productam & ad AR perpendicularibus FM & GN, patet spatium ABDE fore
majus spatio AGFE, adeo ut eò plures fibras continere possint costæ, quo
magis sunt perpendiculares ad spinam; cum præterea musculi intercostales
trahant costas secundum directionem cum spinâ parallelam, poterit vis,
quâ fibræ intercostales sursum trahunt costam FE, repræsentari per
ipsam GF, quæ resolvatur in GM & MF, quarum sola posterior effectum suum
integrum exerit, priore contra tota evanescente, utpote resistentiæ
costarum nihil oppositâ; resistentia autem hæc non consistit in
gravitate costarum, siquidem non facilius supini jacentes quam erecti
respiramus: sed consistit potissimum in vi elasticà sterni, quâ resistit
actui incurvationis, necesse enim est, ut in qualibet inspiratione
incurvetur, quemadmodum deinceps demonstrabo; Huic verò resistentiæ sola
MF opponitur in situ costarum obliquo; Hinc vis fibrarum inter costas AG
& EF contentarum, in duas alias secundùm directiones GM & MF est
resolvenda quarum illa inutilis, hæc in elevandas costas impenditur; cum
itaque fibræ inter costas AG & EF contentæ sint numero pauciores quam
fibræ quas costæ ad spinam perpendiculares continere possent, & illæ
fibræ numero jam pauciores etiam majorem vim adhibere debeant ad costas
elevandas, patet quod tensio fibrarum eò major sit, quo minor est
angulus FER; Q.E.D. Ex hisce facile nunc redditur ratio, quare angulus
inter costas neque valde acutus sit, neque valde ad rectum accedat; nam
in priori casu nimiâ vi opus fuisset ad costas elevandas in posteriori
autem cavitas pectoris elevatione costarum non satis aucta fuisset; ut
ergo jam exacte definiamus angulum talem ut ampliatio pectoris habeat
maximam rationem ad tensionem fibrarum seu ut ampliatio pectoris divisa
per tensionem fibrarum faciat maximum, quærenda est primò tensio
fibrarum costam EF elevantiú & secundo ampliatio pectoris à costis ipsi
EF parallelis formati; Hunc in finem vocetur AB = ED = AG = EF = a, BD =
AE = GF = b, AN = x, numerus fibrarum (quas comprehendere possent costæ,
si essent ad spinam perpendiculares) = n, tensio singularum fibrarum
(quam patiuntur in elevatione costæ ED) = t ac vis, quam adhibent = v &
reperietur numerus fibrarum inter costas AG & EF, dicendo ut
parallelogr. AD ad parallelogr. AF seu ut DE (a) ad GN √(aa-xx) ita n ad
n/a √(aa-xx) quæ quantitas exprimit numerum fibrarum inter AG & EF,
comprehendi valentium; Porro si GF exprimat vim, quam singulæ fibræ in
elevatione costæ EF adhibent, tunc MF exprimet vim quam eædem fibræ
adhibere deberent, si essent ad costam perpendiculares, atqui fibræ
inter costas BA & DE contentæ sunt perpendiculares ad costam, ergo vis
singularum fibrarum inter BA & DE contentarum est ad vim singularum
fibrarum inter AG & EF comprehensarum ut MF ad GF seu ut GN ad GA, erit
proin vis (quam singulæ fibræ, positâ earum summâ n, costam EF elevando
adhibent) = av/√(aa-xx), sunt autem tensiones fibrarum æqualem
resistentiam superantium (suppono enim costas in omni situ æqualiter
elevationi resistere, quod etiam citra errorem supponi potest) in
ratione composita ex reciprocâ ratione fibrarum numeri & directâ ratione
vis, quam fibræ ad superandam resistentiã exererent si essent numero
æquales, erit adeoque tensio fibrarum costam EF elevantium =
aat/(aa-xx); ampliatio autem pectoris in omni situ proportionalis est
(ut vidimus in lemmate 1.) ipsi AN (x); oportet itaque, ut x divisum per
aat/(aa-xx) faciat _maximum_, ergo differentiale quantitatis
(aax-x^3)/aat erit = nihilo, unde emergit x = a √(1/3); hinc habebitur
ex tabula sinuum angulus NAG 54 gr. 44 min. Q. E. I. Notari hîc potest
triangulum AGN esse semitriangulum per axem coni omnium idem latus
habentium maximi. Et reverâ angulum NAG talem circiter esse, qualem
ipsum definivimus, inspectio sceleti docet, quod ipsum veritatem
hypothesium, quibus solutio innititur, mirè confirmat & simul indicat,
quod Natura nunquam & nusquam sui oblita regulas mechanicas
constantissimè observet, hinc mirum, multos mechanicæ planè expertes eò
temeritatis procedere, ut functiones partium animalium explicare &
earundem structuræ rationem reddere non erubescant.

[Sidenote: _Solutio alterius problematis._] _Problema II. Determinare
quantum respiratio lædatur, datâ magnitudine Vulnerum in pectoris
cavitatem hiantium:_ Solutio; Observatum jam diu fuit Vulnera pectoris
in ejusdem cavitatem penetrantia perturbare respirationem & quidem plus
minusve pro ratione magnitudinis vulnerum, notatum quoque respirationem
plus diminui, si utrumque pectoris latus suo vulnere vulneratum fuerit,
quam si alterutrum tantum pectoris latus quamvis duobus vulneribus
pertusum fuerit; hæc quidem jam diu experientiâ nota sunt, at nemo
accuratiùs illa consideravit nec calculo subjicere tentavit; Generalem
proin hîc apponam regulam inveniendi quantitatem, quâ respiratio
diminuitur, datis magnitudinibus vulnerum cavitatem pectoris sive unam
sive utramque penetrantium; sed prius sequentia notanda hîc veniunt;
tota pectoris cavitas in duas æquales partes dirimitur à mediastino, quæ
nullam inter se habent communicationem; ad quamlibet harum cavìtatum
abit ramus asperæ arteriæ æqualis magnitudinis, qui in infinitos dein
dividitur ramulos; in expiratione aër fere omnis expellitur, in
inspiratione autem aër per laryngis rimulam & hinc per asperæ arteriæ
ramos utrumque pulmonis lobum subit; vulnerato itaque pectoris alterutro
latere, pars aëris durante inspiratione cavitatem pectoris per vulnus
ingredietur & reliqua pars aëris per rimam laryngis in pulmonum lobum
lateris vulnerati intrabit, altero interim lobo non minus aëris
recipiente, quam illæso pectore recipit, siquidem cavitas pectoris
lateris illæsi nullam habet cum altero pectoris latere communicationem;
erit vero quantitas aëris per vulnus irrumpentis ad quantitatem aëris
per rimulam pectus vulneratum subeuntis ut magnitudo vulneris ad
magnitudinem rimulæ; ponamus nunc magnitudinem vulneris dextri lateris =
a, magnitudinem vulneris sinistri lateris = b, magnitudinem rimæ
laryngis = c, quantitatem aëris, quæ illæso pectore in alterutrum
pulmonis lobum ruit = d & reperietur quantitas aëris dextrum lobum
subeuntis = cd/(a + c), quantitas aëris sinistrum lobum ingredientis =
cd/(b + c) proindeque quantitas aëris per dextrum vulnus intrantis =
ad/(a + c) & pariter quantitas aëris per sinistrum vulnus irrumpentis =
bd/(b + c), adeo ut tota aëris quantitas per ambo vulnera pectoris
cavitatem influentis sit = ad/(a + c) + bd/(b + c), quæ quantitas
denotat, quantum respiratio diminuatur vulnerato pectore. Q. E. I. Si
plura fuerint vulnera in uno eodemq; latere illa omnia consideranda sunt
tanquam unum vulnus magnitudine omnibus simul sumtis æquale: Interim ex
allatis patet, cur & quantum inspiratio minus perturbetur unico pectoris
latere vulnerato, quam ambobus pectoris lateribus vulneratis, etsi
magnitudo vulneris in illo casu non minor sit, quam ambo simul in altero
casu; si enim in quantitate ad/(a + c) + bd/(b + c) inspirationis
diminutionẽ denotante ponas a = o & b = a + b, (id est, si ponas
dextrũ latus illæsum & sinistrũ latus duobus vulneribus a & b
vulneratũ) illa degenerabit in hanc (ad + bd)/(a + b + c), quæ
præcedente minor est quantitate (aabd + 2abcd + abbd)/(aab + aac + 3abc
+ 2acc + abb + bbc + 2bcc + c^3); hæ formulæ nos docent, quod si ambo
pectoris latera vulnere rimæ laryngis æquali pertusa essent,
respirationem sui dimidio diminui, cum eadem tertia tantum parte
diminuatur, si ambo vulnera in eodem existant latere: hisce parum
experientia suffragari videtur primo intuitu, si attendamus, quod Ranæ
totum pectus apertum habentes, respirationem non impeditam conservent,
cum tamen per regulam nostram nullum inspirare possent aërem, siquidem
vulnus pectoris tunc infinities majus censeri potest rimulâ laryngis;
hîc respondendum, ranas præ cæteris animalibus gaudere musculis, quibus
aërem deglutiunt potius quam inspirant, adeo ut in illo casu aër non
tantum proprio elatere, sicuti in aliis animalibus, pulmones subeat, sed
& in illos vi musculorum detrudatur.

[Sidenote: _Solutio quæstionis anatomicæ._] _Problema III. Quæritur
ratio, cur sternum sit cartilagineum, non osseum?_ Solutio; Hæc quæstio
à multis dudum agitata fuit, nec id immerito, nam mirum est, quod cum
costæ sint osseæ, sternum tamen licet cum costis communem usum habeat,
sit cartilagineum; [Sidenote: _Sternum in qualibet inspiratione
incurvari demonstratur._] ut ergo & nos quæstionis hujus solutionem
tentemus, notandum est, ossa esse inflexibilia secus ac cartilagines quæ
& flexiles & elasticæ existunt; jam vero probabo necesse esse ut in
qualibet inspiratione sternum extrorsum incurvetur unde patebit ejus
substantiam non aliam quam cartilagineam esse potuisse ut nimirum se
incurvari pateretur; sterni incurvatio autem durante inspiratione sic
demonstrari potest; quamquam hucusque omnes costas facilioris calculi
gratiâ tanquam æquales consideravimus, tamen inspectio sceleti docet
costas sibi invicem parallelo situ superincumbentes inferiores
superioribus (excipimus costas spurias, quæ non connectuntur im̃ediatè
cum sterno) esse gradatim majores: sit igitur (fig.5.) AN spina dorsi;
ND inferior costa vera cum superiore AB parallela, ponatur costas has in
inspiratione sursum moveri per angulos æquales DNE & BAC; ducantur lineæ
rectæ DE & BC, quæ sibi invicem erunt parallelæ; erit etiam DE major
quam BC (siquidem triangulum isosceles DNE est simile triangulo isosceli
BAC & ND per hypothesin est major quam AB) fiat itaq; DF = ipsi BC; cum
porro angulus NED sit = ang. NDE, qui est major angulo BDE vel CFE, erit
ang. NED major angulo CFE, ergo â potiori erit ang. CEF major angulo
CFE, unde etiam linea CF vel BD erit major quam CE, Ergo, ut sternum,
quod protenditur ante inspirationẽ à puncto D ad B possit contineri
inter puncta E & C necesse est ut incurvetur accedendo ad figurã curvam
CME. Q.E.D. Vel idem hoc modo & quidem brevius demonstratur; Ductâ BR
ipsi AN parallelâ, erunt BR & RD constantis magnitudinis, unde magnitudo
lineæ BD dependet à magnitudine anguli BRD = AND, qui cum elevatione
costarum decrescat, diminuetur etiam BD, ergo ut sternum semper easdem
costarum extremitates connectere queat incurvari debet Q.E.D.
_Corollarium_; Confirmatur hinc sententia plurium Anatomicorum, motum
costarum in exspiratione esse merè restitutivum; hoc enim modo costæ
sine ullius musculi ope descendere possunt, ut quæ à sterno, ex
curvedine in rectum resiliente instar laminæ chalybeæ post peractam
musculorum intercostalium actionem deprimuntur; Perspicuum etiam est,
quod sternum quo mollius est, eo magis incurvari possit, hinc fit quod
videmus, in infantibus sterno molli gaudentibus motum costarum multo
esse sensibiliorem, quam in senibus, quibus tandem sternum in osseam
fere substantiam degenerat.

     Sed ne dissertationis Academicæ limites transgrediar hîc pedem
     figo: ubique brevitati studui alioquin adjecissem quintum caput
     de variis modis, quibus Respiratio lædi potest; De hac materia
     uberius disserendi alio forsan, tempore dabitur occasio, si
     quid interim in explicationibus hic traditis aliquid omissum
     aut obscurius deprehenderit B. Lector, illud adhibita
     attentione ipse haud difficulter supplebit aut illustrabit.

_FINIS._


[Illustration: Fig. 1]

[Illustration: Fig. 2]

[Illustration: Fig. 3]

[Illustration: Fig. 4]

[Illustration: Fig. 5]


       *       *       *       *       *


TRANSCRIBER'S NOTES

The sidenotes have been retained in-line as they often indicate the next
part of the argument being put forward, and thus help comprehension.

The spellings "expirare"/"exspirare", "expiratio"/"exspiratio" (with
various inflections) occur, and have been left unchanged.

Formulae on pp. 9, 10, 22 foot, 23, 24, and 25 have been rendered in a
readable format.

All examples of "aer" (and other noun-cases) have been amended to "aër".

p. 8 §7 third last line: "quantitarem" replaced by "quantitatem".

Some missing full-stops have been silently replaced.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione - quam consensu & auctoritate gratiosissimi medicorum ordinis - in universitate patria pro summis in arte medica honoribus - & privilegiis doctoralibus rite consequendis...." ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home