Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Dissertatio medica inauguralis de ictero
Author: MacOubrey, William
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatio medica inauguralis de ictero" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.

ICTERO***


Transcribed from the 1825 edition by David Price, email ccx074@pglaf.org



                            DISSERTATIO MEDICA
                               INAUGURALIS,
                                    DE
                                 ICTERO.


                                * * * * *

                       Auctore GUILIELMO MACOUBREY.

                                * * * * *

ICTERUS, de quo scribere mihi proposui, morbus est ex antiquo tempore
medicinæ notus.  CELSUS, medicus Romanorum præclarus, familiariter de eo
disseruit, clareque eum delineavit.  Pars corporis autem quam occupat
scriptori ei patefacta non fuit; si ex silentio ejus fas sit judicare.

Seculorum experientia desideratum id nobis expsuit.  Atque hodie certum
est, ductus ad intestina bilem vehentes, et duodenum, sedes esse morbi.

Indicia morbi hæc sunt: cutis et oculorum flavedo, fæces argillaceæ
spissitatis propriæ, sensus in stomacho satietatis gravis, dolor ex
pressu et post cibum, sitis assidua, vomitus, spiritus difficultas,
singultus frequens, membrorum resolutio, corporis totius languor
maximeque intestinorum, et urina rubicundula, lintea colore luteo
tingens.  Hæc signa sunt quæ morbum in genere designant, nonnunquam autem
nonnulla eorum desunt; morbusque noster, sicut alii, multis varietatibus
obnoxius est.

Hæc variatio morborum est, quæ artem Hippocraticam, medicinæ tironi, tam
difficilem reddit; quæ super causas abditas velum pandit, solo
experientiæ oculo penetrandum; et quæ ei, qui scientia artis scripta
exhausta, eam applicare aggreditur, studium ejus omne vanum esse,
persuadet; sapientiamque colligendam esse, non tantum ex scriptis, sed
etiam ex paginis latis Naturæ.

In Ictero difficultas hæc non multum tenet: cutis flava, defectusque in
fæcibus bilis, satis illum denotant, et symptomata hæc semper adsunt.
“Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus, quod album
esse debet, fit luteum.”—CELS.

                                * * * * *

Divisio, quam in hac re tractanda sequi volo, hæc est.  _Primo_, Morbi
causas scrutari: _Secundo_, Effectus ejus: _Tertio_, Modos quibus
amovendi sunt.

                                * * * * *

SECT. I.—Secundum opiniones hodie maxime receptas causæ proximæ icteri
sunt, obstructio ductus hepatici, ductus cystici, aut ductus communis
choledoci, per calculum biliarem; tumorem hepatis aliusve partis; vel per
ductus ipsius constrictionem spasmodicam; et præterea bilem in duodeno
collectam morbum inducere, alii dicunt.

Calculi præsentia causa frequentissima certe est, ideoque locum primum
postulat.  Sæpissime calculi in vesica biliari, sed non semper,
formantur; in ductu hepatico interdum enim apparent.  Morbus, ex
obstructione ductus cystici oriens, multum differt ab eo, ductus
hepatici, aut ductus communis choledoci obstructione, effecto.  In illo
flavedo multa, ac vomitus adsunt.  In his duobus, multo minus apparent.
In omnibus, intestinorum torpor fæcesque argillaceæ adsunt.

Flavedo effectus est bilis in constitutitonem absorptæ.  Secretione omni
hepatis per ductum hepaticum transeunte, sequitur, ut ductu eo clauso,
haud multum bilis absorbi posset, eum hepar in re tali munus brevi tantum
impleret.  Vomitus qui fluxu in stomachum bilis factus est, aut in
duodeno ejusdem irritatione, etiam afforet.  Sed torpor intestinorum, et
color fæcum proprius, inopia in intestinis bilis producti, necessarie
occurrunt.

In ductu hepatico attamen calculus raro fit.  Quod ibi bilis non longum
permanet, et quod ei, illic, non ea nutura est ut depositum faceret.  In
vesica fellis frequentissimi sunt, unde in ductum cysticum progrediuntur.
Bilis, per intervallum non breve, in vesica remanens spissa fit, ita ut
facile depositum formet.  Cum ab hac causa morbus exoriatur, vomitus
frequenter incidit, et cutis color plane ostenditur flavus.

Fac igitur calculum in vesica formatum ductum claudere, quid accedit?
Primo nec bilis in visicam intrare, nec ab eadem exire potest.  Vas hec
autem munus non desinit implere, et partes aquosas ex bile contenta
absorbere perstat, quæ aptior sic concreta formare, morbumque proferre
reddetur.  Secundo hepate adhuc bilem secernente, quantitas in duodenum
fusa major erit, ut nihil ab ea detractum est vesica.  Sed bilis ea non
satis potens sine actione vesicæ, intestina stimulare nequit, statque
digestio.  Fæces in intestina stagnant, et paulo post corpus totum
languore ejus inficitur.  Bilis hepatica in duodeno congreditur, unde in
constitutionem absorpta, cutem oculosque color ejus luteo tam morbi
characteristico tingit.  Pars hujus in stomachum per pylorum transit, id
viscus irritat, vomitumque causat, qui tam communiter occurrit.

Concretum per ductum hepaticum aut cysticum quandoque laborat; in ductu
tamen communi choledoco hæret.  Species hæc morbi similis foret ei in
ductu hepatico orienti; at eam, distensionis inflammationisque dolor
ductus, fere distinguit.

Causa secunda quam memoravi accumulatio est bilis in duodeno.  Doctor
CULLEN de hac causa sic locutus est. “How far the latter cause can take
place, or in what circumstances it does occur, I cannot clearly
ascertain; and I apprehend, that jaundice is seldom produced in that
manner.”  Nunc opinioni cedens illius viri celeberrimi omne quod debet,
clare mihi videtur quomodo evenire posset.  Primo fieri posset fæcibus in
intestinis confertis, quæ exitum bilis obstarent; et sic mentis demissæ
homines videmus, per intestinorum stipationem factæ, vel forsitan eam
facientis, morbo huic obnoxios.  Ita ut, animi anxietas inter causas
icteri posita est.  Secundo, oriri posset ex bilis ipsius conditione
mala, in qua, (ut evenit ductu cystico clauso) actionem intestinorum
excitare nequit.  Conditio talis, ab vesicæ aut hepatis ipsius morbo, aut
etiam ab decompositione bilis, oriri posset.

Causa alia icteri, constrictio est spasmodica quorundam ductuum.  Hæc
causa haud certa est, et profecto raro fit.  De statu animi pendere
supposita est.

Antequam partem hanc rei dimittam, animos intendere forsitan nos oportet
causæ per vulgus late creditæ, qui opinantur icterum exesis cum fastidio
magno oriri, vel etiam ex iis cum fastidio visis.  Dictumque fastidii
magni in opinionem conditum est “dare icterum.”

Modus operandi hujus causæ visu haud facile est.  Potestne contractio vel
in se retractio totius corporis per fastidium excitata, sic alicui
ductuum impertita sit, ut constrictionem ejus spasmodicam faceret? aut
hepar an sic afficit, ut actionem ejus morbidam redderet, et bilem per id
secretam imperfectam, nimisque debilem munus implere?  Opinantur multi
medicorum celeberrimorum, et inter eos BICHAT, multitudinem sensuum
animique affectuum hepati pertinere; et certe non sine causa sic putant.

                                * * * * *

SECT. II.—Causis jam expositis quæ morbum inducere saltem plerumque
videntur, effectus ejus, ut initio mihi proposui, considerare progredior.

Icterus, hominibus qui existimant eum in flavedine cutis consistere
tantum, momenti minimi videbitur morbus.  Sed iis qui opinantur, eo
negatum esse corpori principium sine quo vita non longum durare potest,
notio accurata erit periculi quod ex eo manat.  Si bilis obstructio
perfecta fuerit, nisi adhibeantur alvum solvere actionemque corporis
sustinere remedia, mors pede festina aderit.  Tamen ab bilis mero defectu
occurrit rarissime mors.  Effectus fere orientes supra, ut symptomata per
quæ morbus distinguitur, dicti sunt.  Ideoque nunc de paucis magnis, ab
eo quandoque, nascentibus, tantummodo dicam.

Ductuum inflammatio gravis, vel etiara vesicæ biliaris, eventus est quem
medici maxime timere videntur.  Eam ad multum posse, si concretum magnum
sit vel asperum, planum est.  Et omnia inflammationis sequentia adesse
possent, etiam partis affectæ destructio.  Doctor THOMAS, in libro ejus
de Medicinæ Praxi, casum consternantem dat vesicæ inflammationis quo per
tumorem prope umbilicum calculi evaserunt, fistula inter eum vesicamque
bilarem formata.

Febris satit vehemens in ictero nonnunquam incidit, et forsitan
inflammatione ob præsentiam calculi orienti; forsitan a congestu in
intestinis fæcum; vel etiam a bile in constitutione accumulata excitatur.

Cum longum extiterit morbus, tumores aquosi corporis, et nonnunquam
ascites, eum sequuntur.

                                * * * * *

SECT. III.—Causis nunc scrutatis effectibusque tractatis morbi hujus, ad
ultimam maximamque rei nostri portionem provehimur; modos per quos
amovendi sunt.

Modis medendi semper ad causas morbum producentes, et ad symptomata
comitantia respicientibus, sic eos considerabo.  Et in eo, ordinem quam
secutus sum in causis exponendis, pergam sequi; sed primo observationem
hanc generalem præferam, ad species omnes æque referentem; medicus res
duas in medendo ante oculos habere debet: Primo, morbum et sequelas ejus
extirpare: Secundo, ne redeat curare.

Ictero orto ab calculo in ductibus aut vesica formato, curatio tentatur
per modos duos, expulsionem calculi solutionemque ejus: primus autem
gradus est intestinorum expurgatio, quæ ægrum levat effectu bilis in
duodeno accumulatæ si fuerit id; eum certe levat alvi astrictione,
actionemque corpori dat.

Ratione ea, purgantia calculum detrahere prodesse nonnulli putaverunt; at
si iis effectus talis sit, præcipue in causa est, compressio in fæcibus
demittendis facta; nonnihil in actionem quam inter operationem excitant
pendet, et aliquid forsitan in absorptionem evacuatione productam; magna
hæc tamen non posse.

Emetica, in expulsione calculorum a vesica aut ductibus, fidem maximam
obtinuerunt.  Id optatum vim eorem proferre, dubitari non potest.  Ieteri
exempla multa sunt, ab causa hac orti, emeticis sanata, modo prudenti
administiatis.

Suspicata sunt agere, primo, per nauseam excitatam.  Notum est
experientia aliquorum principum qui artem medicinæ excoluerunt, inter
nauseam absorptionem maximam esse.  Sic calculum diminuere, eumque
probabiliter laxare possent.  Effectus alter nauseæ inflammationem
allevare est.  Ea tamen quæ pro eventu nostro potentissima est, relaxatio
est quam causat nausea, quæ ductum dilatando calculi descensum facilitat.

Secundo, inter vomendum, per ductum urgeretur calculus, visceribus
abdominalibus compressum, stomacho expellere quod habet, levatis.  Hic
certe modus est princeps in quo remedia hæc prosunt.  Opus est cavere in
usu eorum; nam si calculus in uno ductuum fixus magnus sit, vi vomitus
idem rumpi posset: aut si id non inciderit, inflammatio vehemens
sequeretur.

Sanguinis detractio adjuvat, præterea, concreti descensum, non solum
inflammationem levando; sed etiam absorptionem augendo, ductumque
relaxando.

Thermæ auxilium est excellens venæsectionis, et mire potens dolorem
levare; maxime tamen fructum affert, cum morbus a spasmo ductus ortus
sit.

Remedia hæc principia sunt, per quæ calculi descensus coactus sit, vel
facilior fiat.  Via altera per quam morbi speciei hujus curatio conatur,
parum hodie tentatur.  Non multum creditur (ut scientia nunc se habet),
solventia ad punctum internum convehi posse, in mole sanguinis, tam pura
et in quantitate tam magna quam potentiæ aliquid chymicæ exercerent.
Olim antequam re mediorum vires tam austere investigatæ sunt, aut tam
bene notæ; solventibus utebantur fere medici.  Exercitatio in Gallia
secuta præcipue per Dominum DURANDE tentare ea persuaderet, saltem cum
certiora alia defuerint.  Remedia quæ adhibet ille, Æther Sulphuricus
nempe, et Oleum Terebinthinæ, calculum extra corpus certe solvunt, ut
Doctor DARWIN confirmavit: sed minime credibile est, id perfici posse in
ductu cystico.

Quum tumores hepatis partiumve vicinarum, obstructionem ductus effecti
sint, spes morbum amovendi fere abest: eamque rem in causa esse horrendum
est, si affectio hæc ex morbis diu præsentibus orta fuerit, iisque,
præcipue, viscera obstructa exhibentibus.  In re tali tumorem hydrargyri
usu discutere conandum est.

Si morbus ex constrictione ductus spasmodica ortus fuerit, quod tamen
raro accidere putatur, tunc ad remedia spasmo solvendo propria, uti
venæsectionem, balneum calidum, fomenta calida, confugiendum est.  In hoc
loco, ut mihi videtur, ponendus est casus a Doctore DARWIN sanatus, qui
sequitur.  Vir annos circiter quadraginta quinque natus, per hebdomadas
sex sub ictero, sed sine dolore, nausea, vomitu, aut febre laborarat, et
seriem pene omnem remediorum in hoc morbo communium, emeticorum nempe,
purgantium, mercurialium, medicamentorum amarorum, tonicorum et
stimulantium, sine fructu percurrerat.  Ratus igitur ia hoc ægro morbum
ex ductus choledoci communis paralysi procedere, effectum electricitatis
tentare decrevit; ideoque impetus electricos fortes per hepar ductumque
impelli fecit.  Primo die fæces luteæ dejectæ sunt; impetusque electrici
per paucos dies repetiti, symptomata morbi omnia devicerunt.  Hic casus,
ut mihi apparet, ex quodam spasmo, vel obstructione ductus peculiari,
ortus est; quomodo enim potuit paralysis exitum bilis prohibere?  Ex ea
historia tamen colligimus, electricitatem non semper negligendam esse.

Species nunc consideranda ea est ex bili in duodeno accumulata oriens.
In hac purgantia præcipue prosunt, maximamque fiduciam merentur.
Quacunque a causa orta fuerit, vel quibuslibet rebus comitantibus, hoc
certe planum est; primum salutis gradum in bilem cumulatam removendo
constare; etiamque patet, canalem intestinam viam esse per quam removenda
est.  Hac re facta, remanet corpus tonicorum usu roborare, cibo nutriente
facilique concoctu, exercitatione modica, equitatione præcipue, denique
usu aquarum chalybeatarum.  Si bilis ipsius natura in causa sit, parum
credo fieri potest, quiddam, tamen conandum est.

Intestinorum actio purgantibus promovenda est; diæcta nutriens et
concoctu facilis usurpanda est; et omne denique corpori roborando,
actionemque viscerum excitando, adhibere necesse est, uti tonica,
exercitationem, et colloquium amœnum.  Animus contentus in omni corporis
morbo, sed præ aliis in Ictero, valetudini maxime conducit.

Adhuc hunc morbum uti abstractum totum, ex corpore eradicandum,
consideravi.  Sed per cursum ejus, nonnunquam necesse est medico
attentionem ejus ad symptomata a morbo distincta, tametsi ex eodem
orientia, adhibere.  In parte priori hujus tractamimis notavi, horum
præcipua esse inflammationem ductus, aut vesicæ fellis ex concretionibus
ibi infixis, orientem.  Inflammatio hic eodem modo tractanda est ac in
aliis corporis partibus, nempe, sanguinis detractione generali, aut
topica, prout res postulent, balneis calidis, fomentis calidis parti
dolenti applicatis, purgantibus, medicamentis nauseantibus; vomitus autem
certe præcavendus est, uti malum sæpe gravius redditurus.

Febris nonnunquam est etiam sequela; cum oriatur, purgantia atque
diaphoretica adhibenda sunt.  Si symptomata sint violentia, ægerque
robustus et plethoricus, sanguinis detractio usui foret.

Anasarca et Ascites, raro, ut mihi videtur, in Ictero causam habent; sed
si aliquando habeant, remedia earum propria usurpare licet.

                                * * * * *

Ex omnibus autem symptomatis in hoc morbo occurrentibus, difficultatem
maximam affert vomitus.  Si enim, quod haud raro accidit, ventriculus
omnia ingesta rcjiciat; “hic labor hoc opus est.”  Si bilis eo ex duodeno
fluens in causa sit, vomitum paululum promovere licet, emetici lenis
exhibitione; post cujus operationem, haustus salini, et etiam sedantia,
si necesse, adhibenda sunt.  Simil ac ventriculus his remediis in
ditionem redigatur, purgantibus fortibus, et pro re nata repetitis opus
sit, eoque modo duodeno dapleto, reditus hujus symptomatis difficilis
præcaveatur.

Sequela icteri altera diarrhœa, quæ morbum sæpe moderans, aut etiam
efferens, haud temere prohibenda est.  Quum autem in modum redigere
necesse sit, hoc caute atque lente nos oportet facere; sæpe enim ut ait
poëta, “Incidit in Scyllam qui vult vitare Charybdim.”

                                * * * * *

Labore jam peracto quem mihi initio proposui; causis scrutatis,
effectibusque icteri consideratis, modisque expositis, per quos illæ
extirpatæ, et hi sanati sunt; forsitan me oportet, sine re altera,
finire.  At nonnullis videatur ut de modo, quo eam perfeci, dicerem.
Alii generalem esse, alii non ei novitatem esse, ei objicant.  Primum
horum objectorum evitasse, opus molis non magnæ fuisset.  Historiam morbi
ab auctore primo qui eum attigit usque ad tempora nostra persequi; et
folia, de viribus suppositis rerum haud raro inertium, quibus freta
ignorantia nisa est morbum curare, oblinire potuissem.  Sed in
impressione sumptus inutilis factus fuisset, lectionisque professorem
inutiliter tæduisset, cui fuisset examinatio.  Objecto secundo sic
responderem, novitatem verumque in re nota, secum pugnantia; et novas in
arte res, non a tirone, sed medico in medicina sero, expectandas esse.
Non mihi erat in animo alios docere; sed artis medicinæ principiorum
scientiam, me ipsum obtinuisse, experimentum dare.

                                * * * * *

                                  FINIS.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatio medica inauguralis de ictero" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home