Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Nova analysis aquarum Medeviensium
Author: Berzelius, Jöns Jacob, 1779-1848
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Nova analysis aquarum Medeviensium" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



"Nova analysis aquarum Medeviensium" is a scientific paper in Latin
about the quality of the water of the health spa at Medevi in Sweden,
published in 1800 by Swedish chemist Jöns Jacob Berzelius (1779-1848).

digital facsimile edition, available at http://runeberg.org/berzaqua/

This is a plain text file using the ISO 8859-1 (Latin-1) character set
(É,é = E,e-acute; Å,å = A,a-ring; Ä,ä = A,a-umlaut; Ö,ö = O,o-umlaut).

Project Runeberg publishes free digital editions of Nordic literature.
We need more volunteers like you.  Learn more at http://runeberg.org/



                        Regio Collegio Medico
                               Sacrum.

                            NOVA ANALYSIS
                         AQUARUM MEDEVIENSIUM

                                 Quam
                     Venia ampliss. ord. philos.
                                p. p.
                                Præses
                          Mag. A. G. EKEBERG
                           chem. Adjunctus
                  Reg. Acad. Scient. Stockh. Membr.
                                  ET
                                AUCTOR
                          JACOBUS BERZELIUS
                        Ostrog. Stip. Strandb.
               In audit Gust. Maj. D. VI Decemb. MDCCC.

                               Upsaliæ
             Litteris Joh. Fr. Edman, Reg. Acad. Typogr.



Table of Contents

Nova analysis aquarum Medeviensium
Vetus sive insimus fons
Fons Medius
Fons supremus
Limes Medeviensis
Fons Lokaënsis
Limus Lokaënsis



NOVA ANALYSIS AQUARUM MEDEVIENSIUM


Aquæ Medevienses a Cel. BERGMAN primum justa & consummata analysi
chemica exploratæ sunt. In actis Reg. Acad. Scient. Holm. An. 1783. P.
4, p. 218, hanc suam disquisitionem exposuit. Sed Cel. Medicus S. R.
M. Primarius etc. D. Doct. S. HEDIN, hujus institutionis præfenti
tempore curator (Brunns Intendent,) cum variare interdum naturam
fontium & elementorum rationem, assiduis nobilissimorum chemicorum
investigationibus confirmatum esse, & in recentissimis præterea chemiæ
profectibus majora ad disquisitiones hujus generis subtilius
instituendas subsidia esse posita reputaverit, æstate superiori novam
analysin suscipiendam esse censuit; eamque mihi, ad Medevi vices
Chirurgi, ejus auspicio, tunc gerenti, mandavit. Quam cura
diligentiaque quanta maxima potuerim peractam, propter magnam ab
experientia summi viri discrepantiam, eorum. qui his rebus student,
judicio esse submittendam existimavi. Et cum etjam celebratum Loka
fontem limumque, antea rite consummateque non examinatum, eadem hac
præterita æstate, ab ejus curatore D:o Doct. etc. ASCHAN sollicitatus,
adcurate sim perscrutatus, brevem ejus descriptionem, reservata in
aliam occasionem copiosiori experimentorum expositione, adjungere, ob
materiæ similitudinem, institui.

Ex tribus fontibus, quibus jam uti licet, unus tantum, & is infimus,
ante nostram ætatem scaturivit. Olim quidem tres etjam numero fuerunt
fontes; duo autem reliqui, quos Cel. BERGMAN Rödbrunn & Dahlbrunn
appellat, jam ita cessaverunt, ut ne locum quidem ubi siti fuerint,
reperire potuerim. At curante Cel. HEDIN alii duo nuper aperti sunt &
ædiculis belle superstructis hoc anno consummatis, tecti; ut
pauperibus usui essent, quibus antea circa horam tertiam matutinam
surgendi, necessitas erat, ne ex unica scaturigine petita aqua
opulentioribus ad horam sextam fontem adeuntibus deesset.



Vetus sive infimus fons.


Situs ejus est aliquanto depressior, ita tamen ut defluxus sit
facilis. Intra ædificium alto muro circumdatur, qui ad æquabile frigus
conservandum plurimum confert. Profundus est V pedes. Cantharos
circiter LX per horam effundit, cli temporisque varietate parum
affectus. Temperatura in superficie + 6,º5; ad fundum 6,º intra menses
æstivos non mutata. Sapor asper, multis nauseosus. Odor concussione
exprimitur hepaticus. In aperto vase sensim oxidum ferri demittit, &
odorem saporemque asperum perdit. Tincturam Heliotropii rubefacit, at
non post coctionem ferrive demissionem. Calce soluta turbatur, sed non
post coctionem. Acidum carbonicum in aqua ita prodi docent, si primo
calcis solutionem turbaverit, uberius autem adfusa solverit quæ
præcipitata erant; quod vero hic non incidit, cum ferrum etjam
præcipitetur, ex quo præcipitarum flavescit; in aqua autem nihil vel
parum adsir liberi acidi carbonici. Cum acido sulphurico forti nulla
effervescentia. Solutiones Fernambuci aut Curcumæ non mutatæ. Cum ac.
gallaceo color violaceus; prussiate kali cæruleus purissimus; ex quo
post quietem XXIV horarum prussias ferri depositus; utrumque in aqua
cocta inefficax. Acidum oxalicum paullulum permutavit, sed non in
cruda solum, verum etjam in cocta; quod sulphatem calcis prodit.
Carbonas kali nihil. Natrum purum post horas XXIV luteolum
præcipitatum effecit. Similiter ammoniacum. Aliquantulum ac. azotici
in aquæ portionem instillabatur, quæ dein azotate barytæ
præcipitabatur: pauxillum illud, quod post h. XXIV demissum erat, inde
separabatur, quo facto aqua azotate argenti præcipitabatur; hoc
præcipitatum suisse muriatem argenti exinde colligimus, quod luci
expositum nigrescebat; quod in carbonatibus argenti non accidit.
Azotas hydrargyri frigide præparatus album dedit & subtile
præcipitatum, ad labra vitri adhærens, & vix sensibile antequam aqua
effusa, vitrum aruisser. Azotas hydr. calide præparatus & azotas
plumbi præcipitata fecerunt e luteo candicantia. Ad detegendum in aqua
hydrogenium sulphuratum multa sunt a chemicis proposita, at pleraque
non nisi in aquis saturatoribus efficacia. Ejusmodi sunt: argentum
metallicum; sed in fonte suspensus nummus argenteus bene politus post
IIX dies æque splendebat; oxidum arsenici album; id vero in hac aqua
æquali tempore nihil passum est; acidum azoticum conc. quod,
hydrogenium oxidando sulphur præcipitare docent; illud autem heic
nihil tale effecit. Nihilominus olfactus hydrogenii sulphurati in hac
aqua index certissimus est. Azotas plumbi in forma sicca ad hydr.
sulph. valde sensibilis est; at solurus, propter suam ad aquam
attractionem, sulphure difficilius decomponitur. Scribebam autem hac
solutione in charta, quæ vasi, in quo aqua fontana evaporaretur,
superimponebatur: vas sensim calefactum est, ut gas hydr. sulph.
quantum fieri posset siccum eliceretur: qua re etjam factum est, ut
litteræ seriptæ, pro varia gasis siccitate, quibusdam in locis
metallice splenderent & nigrescerent; aliis magis minusve perspicuæ,
aliis non observabiles essent.

Post hæc experimenta præcursoria, nostra in eo verfat, est opera, ut
quæ in hac aqua soluta sint gasia fecernerentur. Quantum aquæ
Cantharus unus capere potest [1] in vas retortum vitreum instillabatur
ejus magnitudinis, ut tertia pars vacua maneret: orificium subere
obturabatur, per quod aptatus erat tubus vitreus; cui vesica arcte
adligabatur. Tubus ad apparatum pneumaticium ducebat. Aqua, qua hunc
appatatum impleveram, quartam horæ partem cocta erat, & jam intra
temperaturam + 85º & 100º, igne subtus facto, servabatur. Supra enim
in recipulo pneumatico olei stratum fluitabat, ne, experimento
peracto, gas ab aqua refrigerata imbiberetur. Quamquam aqua, ut
diximus, antea diu servisset, bullæ tamen aëris jam exinde per oleum
adscendentes animadvertebantur, ex cucurbita non venientes. Gas, quod
in apparatu pneumatico, postquam aqua in cucurbita horæ tres quartas
partes servisset, receptum erat, minoris aliquanto voluminis fuit eo,
quod supra aquam in cucurbita fuerat, utroque in eadem temperatura
menso; ex quo sequitur, vapores aquosos non omnem ex superiori
cucurbitæ parte aërem expulisse; quapropter hac methodo nihil certi de
quantitate naturave gasium in aqua fontana solutorum eruere
licet. Alia igitur utendum erat. Nec apparatum a Cel. BERGMAN (Om
Bitter-, Selzer-, Spa- och Pyrmontervattens halt och tillredning, §
8. Fig. 1.) comparare poteram. Hanc igitur, scopo, ut videtur, optime
inservientem experiundi rationem inveni. Orificium lagenæ vitreæ,
adcurate ejus capacitatem emensus, subere optimo obturabam, per quod
tubus vitreus, ut in experimentis pneumaticis solet, curvatus
ingerebatur ita, ut altera ejus extremitas ultra suber in lagena non
exstaret. Et lagena & huic ita adjunctus tubus aqua examinanda
implebantur, ne minima quidem aëris atmosphærici bulla observabili
relicta. Lagena ad commissuram luto vesicaque rite munita, in balneo
arenæ ponebatur.  Apparatu pneumatico eodem as supra utebar; sed jam
aqua plus horam ante initium experimenti fervisser. (Vas, in quo
fervebat, ejus capacitatis erat, ut quod exhalaret cruda aqua
compensare opus non esset). In ipso recipulo apparatus aqua, ut ante,
oleo operiebatur.  Huic methodo aliquis objicere forsitan posset,
aquam fontanam in lagena calore valde dilatari ante quam gasia exinde
abeant; ita partem expelli & amitti. Sed ubi hæc pars aquæ venerit in
aquam bullientem apparatus pneumatici sub recipulum, gasia, quibus
prægnans est, mox hujus calore in formam nativam restituta, effugere
nequeunt. Postquam horæ dimidium aqua in lagena fervisset,
summovebatur sensim ignis ad cautam refrigerationem. In temperatura
+17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium
pro quoque cantharo. Cel.  BERGMAN 14 p. cub. ex. Cantharo
accepit. Hæc discrepantia experimentum pluries iterare jussit; idem
autem semper fuit eventus, si aberrationem 1/2 vel 3/4
p. c. exceperis, tribuendam temperaturæ , quam omnino æqualem obtinere
non poteram. Iuncturam autem nec rimis latentibus fefellisse, tum
illius post singula experimenta sollicita exploratio demonstravit, cum
regressus aquæ ex apparatu pneumatico in lagenam frigescentem.

  [1] Hoc loco & in sequentibas mensura coronata & accurate explorata
  utebar.

Ad vulgare præscriptum solutio calcis in gase his experimentis
collecto collocabatur. Post XXXVI horas ex 6,5 p. c. dimidius tantum
restabat, quam aëra esse atmosphæricum gas azoticum oxigenatum
indicavit. Quorsum igitur gas hydrogenium sulphuratum, quod aquæ
inesse certo sciebam? Id quo intëlligerem, lagenam, hoc gase,
præparato ex sulphureto ferri ac acido sulphurico diluto, impletam
supra calcem aqua solutam collocavi. Post XIV horas X p. c. absorpti
erant; supererat unus cum dimidio p. c., post XXIV horas nihil
diminutus; quem esse atmosphæricum, gase azotico oxigenato
exploravi. Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina
commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno
p. c. relicto,. absorbebantur. Solutionis calcareæ in his
experimentis, & præcipue in superiori, color erat luteoalbidus, odor
saporque sulphureti calcarei; solutio sensim sulphatem calcis
deponendo turbabatur, quod tamen in posteriori propter carbonatem
calcis simul præcipitatum discerni non poterat. Ex quibus
intelligitur, diminutionem supra descriptam gasis aquæ examinandæ non
acido tantum carbonico sed gasi etjam hydr. sulph. esse tribuendam.
Horum igitur gasium quantitates alia via dignoscendæ sunt. Eum in
finem unum aquæ fontanæ Cantharum in vase operto calce præcipitabam;
præcipitatum, cujus pondus erat = 0,085 [2] ex oxido ferri = 0,020,
carbonate calcis magnesiæque aquæ proprio, aliis experimentis noto =
0,035, & carbonate calcis jam generato, cujus igitur pondus = 0,030,
constabat. Si pondera carbonatis calcis & acidi carb. quod continet,
sunt inter se = 100:43, oritur exinde pondus acidi carbonici ex aqua
fontana recepti = 0,014; ex quo tamen volumen gasis ejus haud facile
inveniri potest.

  [2] Unitas ponderis per totam banc disfertationem = 1/4 lod
  viktualie-vigt = 1 drachma 7 1/2 gr. = 1 centner prober-vigt.

Unde autem oritur hujus aquæ gas hydrogenium sulphuratum? In quibusdam
aquis non dubium est quin originem debeat sulphureto calcis, quod, dum
ex aqua oxidatur, ideoque gas hydrogenium generat, illi sulphuris
aliquid tradit; ipsum autem in sulphatem calcis transit, qui circum
tales fontes, forma pulveris albi, se manifestat. In aqua Medeviensi
sulphas quidem calcis adest, quem primo sulphuretum fuisse posse,
deinde vero oxidatum, hoc gas, ut diximus, produxisse, haud quidem
districte negaverim, vero tamen similius esse existimaverim, a stratis
corporum organicorum putrefactorum vel putrescentium, per quæ vena
transit, idem illud gas originem duxisse, quippe quod destructione
animalium vegetabiliumque generari, ideoque ex stagnosis limosisque
locis, præsertim commotione quadam facta, exhalari noverimus. Per hanc
hypothesin explicatur etjam ortus gasis hydrogenii carbonati, quod in
hoc & pluribus aliis Sveciæ fontibus adesse, cum alia fere desint
ipsius indicia, sapor peculiaris certe arguit; quamquam ejus
quantitas, propter minorem in aqua solubilitatem longe minor sit,
necesse est; nec determinari potest nisi combustione; quam experiri,
defectus instrumentorum prohibuit.

Ex quovis fonte V Cantharos, in vase vitreo, unum cum dimidio
cancharum capiente, singulos vaporare curavi. Massa sicca caute
colligebatur, & quod vitro arctius adhærebat, acido muriatico diluto
abluebatur & solutioni N. 5 addebatur. Massæ in temp. + 108 siccatæ
pondus =0,575.

1. Massa diligenter aqua eluebatur & liquidum siphone secernebatur,
quo colatio evitaretur. Hæc aqua deinceps ad siccum vaporabat, supra
infundebatur alcohol, qui non solutum reliquit album terrestre =
0,025, quod experimentis infra enarrandis sulphatem calcis esse
reperi.

2. Solutio alcoholina lente evaporabatur; fusca erat, & crystallos
muriatis natri facile agnoscibiles in reliqua massa fusca
deliquescibili dabat [3]. Pondus totius massæ = 0,150. In aqua
solvebatur, cui solutioni admistum ammoniacum purum nihil mutavit; sed
azotate barytæ præcipitatum efficiebatur, quod lotum siccatumque erat
= 0,01. & azotate argenti præcipitatum cinereum, in lamella vitrea
supra ignem odorem empyreumaticum spargens, quo manifestatur extractum
vegetabile: id igitur coctione cum acido azotico conc. destruebatur;
quod hujus acidi supererat, ammoniaco dein saturabatur, quod primo
præcipitatum faciebat, mox solvebat; quapropter acidum muriaticum ad
saporem acidulum addebatur.  Murias argenti bene elotus & siccatus
niveo fuit colore & pondere = 0,240.

  [3] Sales cum extracto conjunctos difficulter crystallisari, notisi
  mum est.

3. Ex reliqua solutionis parte argentum superfluum muriate ammoniaci
præcipitabatur: dein inspissabatur, nihilque acido oxalico tartaricove
afficiebatur; quapropter nec kali nec calcem habebat.

4. Residuum ex lotione cum aqua N. 1 cum alcohole eluebatur, quod
evaporando dedit refinam odoram fuscam = 0,005.

5. Residuum ex massa alcohole elota N. 4 acido muriatico diluto
solvebatur; solutio secernebatur, & quod solutum non erat, aqua
eluebatur, quæ dein solutioni admiscebatur. Hæc ad dimidiam partem
evaporata ammoniaco præcipitabatur; præcipitatum elotum fuit = 0,15.
Reliqua solutio, cum aqua lotionis, carbonete ammoniaci
præcipitabatur, quod carbonatem calcis = 0,125 dedit. Calcem fuisse
inde colligitur, quod cum acido sulphurico sal difficulter solubile
efficiebat, nec carbonare ammoniaci solvebatur; ideoque magnesia non
erat.

6. Quod ammoniaco præcipitatum erat, in acido sulphurico solvebatur;
residua erat magnesia, quæ acid. sulph. dilato difficulter solvitur,
si pura est; pondus erat = 0,03. Acido muriatico soluta carbonate
ammoniaci procipitabatur [4] & mox ab eo solvebatur; quæ magnesiæ nota
est.

  [4] BERGMAN & secundum eum plures alii, magnesiæ ad acida
  attractionem majorem statuunt quam ammoniaci. Alii negant; cum ex
  acid. sulphurico ammoniaco præcipitetur. BERGMAN (In Opusculis T. 3
  p. 317 & 337) hoc præcipitatum inde oriri contendit quod in
  solutione sal tripliciter compositum generaretur. Qua de re hæc
  sequentia ipse sum expertus. Si Murias magnesiæ cum carbonate kali
  præcipitatur, usque dum reagat alcali, & præcipitatum inde
  separatur, præcipitari dein potest cum ammoniaco puro nova magnesiæ
  portio. Idem evenit, si ordine inverso primo adhibetur ammoniacum
  purum & deinde Carbonas kali. Sulphas magnesiæ carbonate kali totus
  decomponitur; at si plus carbonatis kali additur, solvitur iterum
  praecipitatum, & post horas quasdam crystalli formantur. Idem
  evenit, si præcipitatio ope carbonatis ammoniaci perficitur. Etjam
  ex muriate magnesiæ præcipitando formantur hi sales; si solutio
  valde diluta est, nihil carbonate ammoniaci praecipitatur; si
  aliquantom puri ammoniaci additur, præcipitatum oritur quod
  carbonate ammoniaci, si sufficiens ejus quantitas adsit, solvitur &
  crystallisatur eam in formam, quam BERGMAN, Opusc. T. 1 Tab. 1.
  depinxit & carbonatis magnesiæ esse dixit; sed. ut ex allatis
  sequitur, ammoniacum etjam continet, quod in auctiore calore
  effugit, & magnesiæ carbonatem pulverulentum relinquit. Solutio
  muriatis magnesiæ valde diluta non præcipitatur carbonate ammoniaci,
  sed tantum si concentrata sit; tum autem præcipitatum est triplex
  ille sal, cujus supra mentionem fecimus, sere difficulter
  solubilis. Carbonates alcalium solvunt carbonatem magnesiæ, &
  efficiunt sales crystallisabiles difficulter solubiles. Murias
  ammoniaci carbonatem magnesiæ solvit, sed pars decomponitur & sal
  triplex nascitur. Alcalia pura solvunt carbonatem magnesiæ ita, ut
  se acido carbonico saturent, & quod superest carbonatis magnesiæ
  solvant; quod de ammoniaco non valet; cum carbonas ammoniaci puram
  magnesiam ita solvat, ut hæe primum ab ammoniaco rapiat ad se acidum
  carbonicum. Fourcroy & Vauquelin, in analysi urinæ, Bulletin des
  Sciences An. 1798 N. IX, propensitatem magnesiæ ad triplicem
  conjunctionem cum ammoniaco & acido phosphorico memoraverunt. Hæc
  magnesiæ proprietas accuratiore disquisitione digna esse vi detur.

Solutio in acido sulphurico facta, ad siccum evaporabatur; quod dum
fiebat, crystalli sulphatis calcis formabantur: massa sicca
ustulabatur donec effugisset ac. sulphuricum; residui pondus = 0,125;
quæ ponderis auctio majori ferri oxidationi tribuenda esse videretur,
quam etjam color & vapores acidi sulphurosi indicabant.

7. Massa usta lavabatur aqua, ex qua nec ammoniacum nec carbonates
alcalium aliquid præcipitabant. Dein ac. muriatico solvebatur, ex qua
solutione murias barytæ præcipitatum effecir, quod sulphatem calcis =
0,02 adhuc remansisse indicabat. Etjam oxalas kali calcis præsentiam
docebat. Puro ammoniaco oxidum ferri purum præcipitabatur = 0,10.

8. Solutio N. 5, ex qua calx carbonate ammoniaci præcipitate erat, in
siccum evaporabatur; cum acido sulphurico miscebatur & urebatur donec
acid, muriaticum effugisset; iterum solvebatur, & ammoniaco
præcipitabatur; quo secernebatur magnesia = 0,02.

9. Quod post solutionem in acido muriatico supererat, aqua difficulter
solvebatur; at aqua postquam diutius superinfusa mansisset, &
solutione barytæ & acid. oxalico præcipitabatur; coctum in carbonate
natri generavit sulphatem natri, & quod non solvebatur, effervescebat
aliquantulum, adfuso acido quodam; fuit igitur sulphas calcis = 0,140.

Hæ omnes rationes si conferuntur; animadvertitur auctio = 0,040, quæ
tribuenda est iis particulis, quæ ex vase, in quo facta erat
evaporatio, acido muriatico eluebantur.

Salis N. 2 pondus erat = 0,150; murias argenti = 0,240 continet ac.
muriaticum = 0,043, quod ad plenam saturarionem requirit natrum =
0,065 & aquam ad crystallisandum = 0,022, quo quantitas muratis narri
invenitur = 0,130. Sulphas barytæ, ibidiem, = 0,010 continet ac.
sulphuricum = 0,003; quod saturatur natro = 0,005, ex quo quantitas
sulphatis natri = 0,08. Residuum fuit extractum & aqua & alcohole
solubile = 0,012.

Sequens tabula exhiber, quantum ex meis quidem experimentis concludere
licuit, quantitates corporum in quovis hujus aquæ cantharo solutorum;
cui adjungitur tabula Cel. Prof. BERGMAN, loco supra citato allata.

  Secundum experimenta              Secundum mea
    BERGMANNI
  Gas acidi carbonici -   6 p. c.   Gas ac. carb.
  Gas hydr. sulph.    -   8         cum gase hydr.
                                    sulph.         -     6 p. c.
                                    Aër athmosph.  -   0,5
                      -----                          -----
                            14                             6 1/2
  Murias natri     -  0,005         Murias natri   - 0,026
  Oxidum ferri     -  0,056         Oxid. ferri    - 0,020
  Extractum mucil. -  0,019         Extract. muc.  - 0,003
      -       -    -    -           Sulphas natri  - 0,001
      -       -    -    -           Sulphas calcis - 0,037
      -       -    -    -           Carbonas calc. - 0,025
      -       -    -    -           Carb. magnes.  - 0,010
      -       -    -    -           Resinæ         - 0,001
  Murias calcis    -  0,009            -           -   -
                      -----                          -----
                      0,089                          0,123



Fons Medius


In ipso fere plano soli circumjacentis scatet; reliqui duo
depressiores. Aqua per duo foramina crateris emittitur, ideoque fere
semper turbida est. Temperatura variat. D 1 Junii erat in fundo +7°;
in superficie 7,°5; in atmosphæra 8° vel 9° D. 30 Julii in fundo 9,5
in superficie 10,° in atmosphæra 19° vel 20°. Quantitas gasium per
cantharum aquæ hujus fontis est 1 1/2 p. cub. major, quam reliquorum;
odore hydrogenii sulph. fortiori & quadam virtute laxante prædita est.
Ejus partes constitutivæ eædem sunt, ac fontis supra descripti,
excepto, quod minus ferri (= 0,015) & carbonatis calcis (= 0,080)
habet, quod etjam quantitatem acidi carbonici minorem indicare
videtur.



Fons supremus.


Situs hujus fontis editior est, quam ceterorum. Sapor veteris fontis
sapori similis est. Reactio eadem. Temperatura variat. D. 1 Jun. erat
in fundo + 6,°5; in superficie 7.° D. 30 Jul. in fundo + 8° in
superficie 9.° Ferri quantitas eadem est ac in vetere fonte, sulphatis
calcis major (= 0,045); carbonatis calcis & magnesiæ minor. Sales
reliqui sunt iidem in omnibus his fontibus.



Limus Medeviensis.


Non admodum profunde sub ipsa soli superficie reperitur. Scripturam
azotate plumbi factam afficit. Schidiis & aliis reliquiis
vegetabilibus immixtus est. Ustione duas partes tertias ponderis
perdit; residuum constat ex ferro, silice & sulphate calcis. Sulphatem
ferri, ut limus Lokaënsis, non continet. Una ejus tertia pars est
extractiva, & alkohole & aqua solubilis.



Fons Lokaënsis.


Ejus partes constitutivas eadem fere ratione, qua fontium
Medeviensium, exploratas has sequentes reperi.

  Gas Hydrog. sulph. & perpaullulum
     Gasis acidi carbonici       -    -   2   p. c.
  Aër atmospæricus               -    -   3,5
     ex quo gas oxigenium        -   0,5
          & gas azotum           -   3,0
                                         ------
                                               5,5 p. c.
  Carbonas calcis                -    -  0,0042
  Carbonas magnesiæ              -    -  0,0035
  Silex                          -    -  0,0107
  Sulphas calcis                 -    -  0,0023
  Murias natri                   -    -  0,0055
  Extractivum                    -    -  0,0014
  Aliquantulum resinæ            -    -
                                         ------
  per Cantharum                          0,0276



Limus Lokaënsis,


  In quaque libra continentur
     Gas ac. carb. & hydrog. sulph.   -  2,6
     Aër atmosphæricus                -  0,3
     Gas hydrogenium carbonatum       -  0,8
                                        -----
                                         3,7 p. cub.
     Aquosum                          -  9,5 lod.
  Limus siccatus = 4, continet
     Extractum                        -  0,045
     Sulphas calcis                   -  0,010
     Sulphas ferri                    -  0,005
     Combustibilia                    -  1,402
     Oxidum ferri                     -  0,172
     Argilla                          -  0,075
     Carbonas magnesiæ                -  0,020
     Silex                            -  2,232
     Aliquantulum carb. calcis        -
                                         -----
                                         3,961
     Addito quod deficit                 0,039
                                         -----
                                         4,000



End of text.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Nova analysis aquarum Medeviensium" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home