By Author | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Title | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Language |
Download this book: [ ASCII | HTML ] Look for this book on Amazon Tweet |
Title: De francicae linguae recta pronuntiatione Author: Bèze, Théodore de Language: Latin As this book started as an ASCII text book there are no pictures available. *** Start of this LibraryBlog Digital Book "De francicae linguae recta pronuntiatione" *** produced from images generously made available by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at http://gallica.bnf.fr) DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE. _THEODORO BEZA auctore._ _GENEVÆ,_ Apud Eustathium Vignon. _M. D. LXXXIIII._ ILLVSTRI et in primis generoso Domino, Domino Carolo, Baroni à Zerotin, Namestij, Rosicij, Brandaïsij, Domino, Theodorus Beza S.P. in Domino. _Tuorumne magis in te instituendo sapientiam, an tuam in discendo diligentiam admirer nescio, Illustris Domine Baro. Nam illi profectò sapientissimè iudicarunt nobilibus præsertim viris necessariam esse exterarum quoque rerum cognitionem, quæ neque certiore vlla ratione, neque gratiore vllo labore, quàm ipsarum regionum ac gentium inspectione comparatur, modò sanum quidem iudicium adhibeatur, tum in ijs fugiendis quæ nunquam vidisse præstiterit, tum in ijs obseruandis quorum notitia pietas, cæteræque virtutes cum ætate adolescant. Tum verò vicissim, diuino quodam beneficio, & præstantissimi viri tuíque monitoris Venceslai Lauinij consilijs fretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt paucissimos esse arbitrer, vel ex majoribus etiam natu, tecum in hac adhuc tenera ætate, siue peregrinarum linguarum peritia, siue variarum terra maríque gentium notitia conferendos. Quòd sit reducem in patriam tam preciosis vndique conuectis mercibus locupletem cernere vel illi nunquam satis laudato viro illustri tuo parenti, Domino Iohanni procerum Marchionatus Morauiæ præcipuo, vel omni virtute multo etiam magis quàm genere nobilitate patruo itidem tuo D. Iohanni conspicere licuisset, Deus bone, quanta illi te lætitia, tota ipsis congratulante patria, excepissent? At illos Deus Opt. Max. in meliore nunc quiete collocauit. Patria verò te, sat scio, & in ea quidem imprimis illustris ille Dominus, Dominus Fridericus, alter ex tuis duobus patruis adhuc per Dei gratiam superstes, velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirum sperans, in quo spem illius (fauente Deo) non modo sustinebis, sed etiam longè latéque superabis: fore nimirum vt, peracta tandem vsque adeò diuturna peregrinatione, majores illos tuos, splendida Morauiæ & vicinarum regionum lumina, præsertim quod ad pietatem, cæterásque veras virtutes, attinet, re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magno cum ornamento & emolumento suo, donis in te singulari Dei beneficio collatis aliquando perfruatur. Et hæc quidem Deus Opt. Max. vtinam rata & firma esse velit. Cæterùm cùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiam tum præsentia tua cohonestaris, tum etiam plurimis honestissimis exemplis illustraris, putaui tibi minimè fore ingratum, si te à nobis discedentem aliquo genere officij prosequerer. Præbuit autem mihi argumentum tua in Franciam suscepta profectio, cuius occasione cùm multa mihi à multis jam annis de Francico idiomate meditata in mentem venissent, & te cognoscendæ quoque illius linguæ summo teneri desiderio animaduertissem: hisce ferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquot nobilibus Germanis priuatim exposui, quæ nunc ad te recognita & emendata mitto, vt quum in Franciam veneris, vsu ipso agnoscas, quæ quibusdam regulis à me non temerè obseruata comperies. Quòd si quis erit qui scriptiunculam istam, vt neque professioni neque personæ meæ conuenientem reprehendat, illum cogitare velim, aliud esse, animi gratia, nonnihil exspatiari, quàm extra viam aberrare. Et præterquàm quòd in homine Franco probandum etiam videtur ruentis Francicæ linguæ fulciendæ studium, possum ego me tum Platonis de literarum elementis in Cratylo tam subtiliter disputantis, tum etiam Cæsaris maximi viri exemplo tueri, cui in maximis etiam occupationibus tantum fuit ocij, vt de recta Latine loquendi ratione accuratissimè scriberet. Sed vtcunque ista veluti ludibundi animi commentatio à cæteris accipiatur, augurari libet, futurum vt tibi, cui propriè scripta est, totíque adeò Germanorum genti non improbetur. Bene vale Illustris Domine Baro. Iesus ille seruator tuæ /eugenei kai exochô/ iuuentuti magis ac magis benedicat, téque spiritu Sancto suo foris ac domi tueatur. Ex musæo nostro, Calendis Septembris anno vltimæ Domini Deíque nostri patientiæ, 1584._ DE FRANCICÆ LINGVÆ RECTA PRONVNTIATIONE. Quam vulgo Gallicam linguam appellant, ego in hoc scripto Francicam voco, non à Francis Germaniæ populis ortam, sed ex quo Galliæ regnum, omnium gentium velut commune emporium, in Franciæ nomen vltro concessit, ex cæterorum penè idiomatum commixtione satam, ac tandem sic excultam & auctam, vt à plurimis eius cognitio, tum propter sermonis elegantiam, tum etiam propter commercij vtilitatem hodie expetatur. Eius autem rectam pronuntiationem duo præcipuè reddunt exteris hominibus difficilem. Vnum, quòd vnaquæque gens in natiuo suo idiomate peculiare quiddam obseruet, ad cuius normam dum peregrinas etiam linguas vitiosè inflectit, ita fit vt Germani Germanicè, Angli Anglicè, Franci Francicè, Latinas voces enuntient tam variè, vt eruditæ quidem aures, quarum superbissimum est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum totidem linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint propriè in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt prorsus omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis aliæ aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem vocare, quum puram Francicæ linguæ pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim pauculæ seruant antiquum obtinentes familiæ, & homines bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitiosæ pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur. Regulæ quædam generales Francicæ discendæ pronuntiationis. Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ literæ scriptæ quidem ac minimè proferendæ, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente Francica lingua, vt exceptis *cc* vt *acces*, accessus: *m m*, vt *somme*: *n n*, vt *Annee*, annus: *r r*, vt *Terre*, terra: nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas quæ in penultimarum præsertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere quodam delassatam præcipitans, tum etiam in literis nimium fortiter exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic cohærentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, tota hæc sententia, *Ie parleray demain à vous à bon escient à huict heures du matin*, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt plurimis aliis in rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè assuefaciant. Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quæ à nonnullis adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe *y* quam *i* Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex *ii* vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant, sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Græcis, à quibus manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à Cæsare in Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas. Græci Verè Francici characteres. characteres. /A a/ *A a a* /B b/ *B b b* /K k/ *C c c* /D d/ *D d d d d* /E e/ *E e e e* /Ph ph/ *F f* *G g g* *H h h* /I i/ *I i* /L l/ *L l l* /M m/ *M m m m* /N n/ *N n n n* /O o/ *O o* *P p* *Q q* *R r r* /S s/ *S s* /T t/ *T t tt* *V v v u u* /X x/ *X x* /Z z/ *Z z*. De vocalium Francicarum pronuntiatione. In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam præiudicio, existimo. *A a a*. Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum *Ieruslem* dicunt tribus syllabis pro *Ierusalem* quatuor syllabarum. *E e e e*. Altera hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores *e* clausum vocant alij *e* productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima dictionis *Alteré* siticulosus: quæ dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè qui est diphthongi *ae* sono ex *a* & *e* temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties hæc vocalis cum *l* vel *r*, vel *s*, vel *t* cohæret, vt in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante *ct* vt Tectum: & *gm* vt Tegmen, quem sonum Franci *e* apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum *aï* exprimunt, vt *Estre, Feste, terre, elle*, perinde ac si scriptum sit, *Aistre, Faiste, Tairre, Aille*, vt scribitur & pronuntiatur *maistre, faiste, aise*. Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò *E* foemineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest, vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si nulli consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio quædam: vt *amie* amica: *aimee* amata, *ioue* gena. Dicemus autem in litera *n* & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius literæ soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt *Aimer* amare: *Disner*, prandere: *parler*, loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt *Bont[e]s* bonitates: seu participia passiua, vt *Lass[e]s*, lassati, quæ omnia per *e* clausum non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis vsurpati, quibus inter se conferunt *disputer*, & *Iupitèr*: *hiuer* & *arrivèr*: *parler* & *par lair, lasses* & *Vlissès*: *asses* & *accès*. Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur, nempe *e* pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: *e* pro infracto & lenissimo huius literæ sono: *e* denique pro diphtongo *æ*, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens enim *e* in eandem syllabam cum *m*, vt *temporèl* temporalis, vel *n*, siue sola & sonora vt *i'enten*, ego intelligo: siue adiuncto *d* vt *entend*, intelligit: vel vt *content*, contentus: pronuntiatur vt *a*. Itaque in his vocibus *constant*, constans: & *content*, contentus, *An*, annus, & *en*, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe quatuor has voculas, *ancien* trissyllabum, antiquus: *lien* vinculum, & *moiien*, medium, *fi[e]nt* fimus, dissyllaba: & *quotidien* quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia nomina, vt *Parisien* Parisiensis: *Sauoïsien* Sabaudiensis: in quibus *e* clausum scribitur & distinctè auditur, *i* & *e* nequaquam in diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient *ceens*, hic intus: *dedens*, intus: *leens*, illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus *ceans, dedans, leans*: Alter huius literæ sonus adulterinus est idem atque literæ *i* geminatæ duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur *i[e]*, litera *n* sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, *bien* bonum, vel benè: *chien* canis: *Chrestien* Christianus dissyllabum: *mien* meus, *rien* nihil: *sien* suus: *tien* tuus vel tene, cum compositis: *vien* venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset *i* duplici *biien, chiien*, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per *e* clausum retinuisse videri possent, nisi *e* in *a* mutarent, vt *ils disant, ils parlant*. Sed in earundem vocum foemininis *e* clausum restituitur: scribimus enim & efferimus *chi[e]ne*, canis foemina, *Chrestiené*, Christiana: quanuis *Chrestienté* Christianitas, pronuntiemus *Chrestient[e]: miené*, mea, *siené* sua: *tiene*, tua & teneat, *viene* veniat. *I i i*. Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta puncta quæ vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. Cæterum quum hæc litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet cæteris linguis vsitatum. Quum autem est consonans, idem valet atque *g* nunc solet in Latinis istis vocibus lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre producta & hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam consonantem pingentes, *ja, je, ji, jo, ju*. *O*. Hæc vocalis in ipsa palati testudine quasi echo quædam resonat, minus quidem clarè quam *a*, non tamen ita obscurè vt *ou* diphthongus, qua in re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis populis peccatur, qui pro *nostre* noster, *vostre*, vester: *le dos* dorsum, pronuntiant *noustre, voustre, le dous*. Quasdam tamen similes voces vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti *col* & *cou*, collum: *fol* & *fou*, stultus: *mol* & *mou*, mollis, licet semper scribamus *col, fol, mol*, vnde *colet* ceruicula, *folle*, stulta & *molle* hæc mollis. At illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos vocant, sublata *u* vocali ex diphthongo *ou*, scribunt & legunt *cop*, ictus: *beaucop* multum: *doleur* dolor: *torment* tormentum, pro *coup, beaucoup, douleur, tourment*. Sic Sabaudi pro *oui*, ita pronuntiant *oï* per dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti, ex negante Græca particula /ouk/, à vicinis fortasse Massiliensibus Græcis accepta, fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam *oc*, pro *oui*, ita: quæ omnes pronuntiationes vitiosæ sunt, & aures Francorum vehementer offendunt. *V v v u*. Hæc litera, quum est vocalis, est Græcorum ypsilon, quod ipsa quoque figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato, vnde factum vt Hebræi non inter vocales siue Gutturales quas appellant, sed inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta quæ vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè ad tenuitatem *i* vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres Romani optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui sono quo Romanum suum *u*, & Græci vetustiores suum /o mikron/ efferebant, sed altero illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani propterea hanc literam solent *u* Gallicum, ab illo crassiore quem Galli per *ou* diphthongum scribunt, distinctum appellare: & à litera *u* in suis minutis characteribus hac imposita nota distinguunt, *[)u]*. Cæterùm Franci Latinos grammaticos sequuti ad hanc literam retulerunt etiam Æolici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis Græcorum populorum Æolibus vsurparetur, medium videlicet inter *ba* & *pha*, sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado, vetus, vita, volo, vultus. In huius autem literæ pronuntiatione cauendum est tum Vasconum vitium qui *b* pro *u* efferunt, vt *bin* pro *vin*: *bache* pro *vache*: *beau* pro *veau*, & contrà, *u* pro *b*: qui error passim in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam alterum Germanis proprium, quo hanc consonantem pro *ph* siue *f*, & contrà *u* pro *ph* siue *f* vsurpant: vt qui pro *vino, viuo, vitulo, vacca* pronuntient *finum, fifo, fitulus, facca*, & contrà pro *fallere, valleré* & similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem habuerunt characterem Æolico digammati scribendo tam acutè excogitatam, quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus, & initio dictionum pro *u* consonnante vsurpatus, vt quum scribunt *vu* & *vue*. Quum igitur hos sonos viderent maximè affines *ba* & *va*, à plerisque confundi, figura vsi sunt quæ hanc affinitatem simul & ostenderet & distingueret, charactere videlicet literæ *b* leuiter in sinistram nempe v & *v* ad digammatis Æolici pronuntiationem significandam inflexo, ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè scribentibus adhuc hodie obseruatur, vt *vie, vertu, vertueux*, sed etiam intra ipsas dictiones, vt *vivré, recevoir, avoir, pouvoir*, qua de re suo rursum loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens multarum rerum inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante distingueret, hunc quidem characterem v, consonanti, istum verò *u*, vocali attribuit. Laudo institutum, factum probare non possum. Nam illa quidem nota est verum Græcorum /u psilôn/, id est, hæc ipsa vocalis. At *u* character est, vt ex veteribus etiam manuscriptis codicibus apparet, antiquus Græcus literæ betha, non autem digammatis solis Æolibus noti: quam notam postea librorum descriptores perperam ad hanc literam tum vocalem tum consonantem designandam accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato, quòd illa priore vsi sunt in dictionum initiis, ista verò intra ipsius dictiones, aut in earum fine. De consonantium literarum Francicarum pronuntiatione. *B b*. Hæc consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet, quem & Græci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed suauitate quadam siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum est Germanis ne hanc cum *p* sicciore etiam litera suo quodam more confundant, vt quum pro scribere & bibere pronuntiant, & quidem non sine densiore quoque flatu scrippere & pippere. De Vasconibus autem hanc literam in Æolicum digamma transferentibus, paulò antè est à nobis dictum. *C c c*. Hæc consonans, orto proculdubio à vitiosa Latinæ linguæ pronuntiatione errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere neminem nisi falli volentem possit. Nam ante *a* & diphthongum *au*. Item ante *o*, & *ou* diphthongum, & *u*, & *ui* diphthongum, sonum suum natiuum, paucissimis exceptis vocabulis seruat, vt *cas*, casus: *cause*, causa: *columne*, columna: *couler*, colare: *curer*, curare: *cuir*, corium. At ante vocales *e* & *i* pronuntiatur sicut, *s* Latinum, vt *cé* & *ci*, ac si scriptum esset *sé* & *si*. Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt *s* Latinum profertur tum ante *a* tum ante *o*, cuiusmodi sunt *ca, deca, façon, façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner*, & actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in *cer* desinunt, vt à *commençer*, fit *commençant* & *commençons, commença*: & si qua sunt eiusmodi *s* Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli quasdam inserta *e* vocali quiescente scribunt, vt *commençea commençeons*, alij verò, quos omnino sequendos arbitror, litera *s* tanquam cauda quadam literæ *e* subiecta notant, & hanc literam *c* caudatum, Hispanorum more vocant, vt *ça deça, façon, façonner*: *maçon maçonner*: *poinçon poinçonner*: *commençay commença*: *commençons commençent*. Quoties autem huic literæ adhæret sequens aspiratio, quæcunque vocalis sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri, cuiusmodi est apud Hebræos literæ Schin in dextro latere signatæ, non vt Græcorum chi, quod sonant Germani in verbo *machen*, sed vt *ch* pronuntiant in voce *chelme*. Sic igitur Francicè sonant *chat*, catus: *chair*, caro: *chaud*, calidus: *chez*, apud: *cheut*, lapsus: *riche*, diues: *chose*, res: *chou*, brassica. At contrà Picardi pleraque à cæteris Francis per *ch* pingue prolata, per *c* siccum efferunt, vt *cat, cauld, cose, rigue*, & plurima è contrario per *ch*, proferunt, quæ per *s* Latinum cæteri pronuntiant, vt *chechi, chela*, tanta est dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia. *D d d d*. Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur vt *t*, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si quis roget, cur non igitur *t* potius quàm *d* scribatur, respondeo id fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus *gaillard*, hilaris: *paillard*, scortator: *lard*, lardum propter deriuata, *gaillardise, paillarder, larder*, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus, quàm si per *t* scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ singulares præsentis indicandi modi verborum actiuorum *t* literam regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen *entend*, intelligit: *fend, defend, fond, respond*, propter infinita, *entendre, fendre, defendré, fondré, respondre*, quibus etiam nonnulli addunt *pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind*, sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, *plaindre, pendre, craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre*, litera *d* inuenitur vt in illis ex analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione /andros/ pro /anros/, & in Francica *tendre*, pro *tenre*, à Latina voce tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter *quand* pro quando & *quant* pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et hîc admonendi sunt Germani ne *t* pro *d* pronuntient, vt suum *das* & *dag*, efferre solent *tas* & *tag*, & Latinè pro Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre. *F f*. Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue *u* consonantis notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro /ph/ Græcorum, id est pro ph vsurpari coepit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de *u* consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum *f* confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne *f* pro *v* consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens à Francis loco digammatis scribatur, & vt *f* pronuntietur, vt *beuf, bref, cerf, gref, naïf, nef, nerf, serf, suif, vif*, à Latinis vocibus, bouis, breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto in illorum deriuatis digammate, vt *bovine, breveré, cerve, grever, navire, nerveux, servitude, vivacit[e], naiveté*. *G g g*. Hæc consonans ante *a, o*, & *u*, verum suum sonum seruat proximum Cliteræ, vt *gale*, scabies: *gaule*, Gallia: *gosier*, guttur: *goutte*, gutta: *aigu*, acutus. At ante *e* & *i*, errore à Latina vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque *i* consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere & Regis, vt *gager, regir*, ac si scriptum *gaier et rejir*. Sed neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante *a* & ante *o* interdum vt *j* consonans, & contrà ante *e* & ante *i* natiuo suo sono profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante *a* & *o* pro *j* consonante vsurpatur, illi subiici solet *[e]*, non vt proferatur, sed vt silens ostendat *g* in iis dictionibus non aliter efferendum quàm ante *[e]* consueuit, id est pro *j* consonante, vt *mangeons* comedimus, item *ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent*, comedi, disti, dit, dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur *manions, manjay, manias*, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses *Iau* pro Gallo & *Aiacé* pro *Agacé*, id est pica. Sic etiam ante *o* vt *flageol*, fistula pastoritia. At quoties ante *e* vel *i* natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici *u* itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur *e* vel *i*, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt *langue* & *languir*, in quibus nusquam auditur *u*, sed indicat non esse proferendas istas voces vt si scriberetur *lanje* & *lanjir*. Itali verò nescio qua ratione hunc sonum per *gh* scribunt, vt *stringhié, ghiotto*, & similia. *H h h*. Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel vbi pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes laborant, pronuntiantes *en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les ouseaux*, pro *en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les houseaux*. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur, plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur. *H* ante *a*. *Ha* Interiectio exclamantis & imitantis. *Hache*, hasta. *Halier*, dumetum. *Haïr*, odisse, cum omnibus deriuatis. *Haire*, cilicium. *Hairon*, ardea. *Hait*, vetus verbum Gallicum quo animi acquiescentis alacritas significatur, vnde *souhait* & *souhaitter*. *Halé*, forum tectum rerum venalium. *Halecret*, thorax ferreus. *Haler*, sursum funibus onus attollere. *Haleter*, anhelare. *Hameau*, viculus. *Hanap*, patera, vetus Gallicum verbum. *Hanche*, coxa. *Hante*, hastile. *Hanter*, frequentare, cum deriuatis. *Haquebute*, gestatoria bombarda. *Haquenee*, gradarius equus. *Hacquet*, species vehiculi. *Harangue*, oratio publicè habita. *Haras*, equorum grex. *Harceler*, incessere. *Hardes*, sarcinæ. *Hardi*, Audax, cum deriuatis. *Haren*, halec, pro pisciculo marino. *Harer*, incitare, fictitia vox ab interiectione ha. *Harnie*, hernia, cum deriuatis. *Harier*, vrgere, ab eadem interiectione ha. *Harnois*, lorica. *Harpe*, Cithara, cum deriuatis. *Hart*, Laqueus. *Hazard*, periculum incertum, cum deriuatis. *Hasle*, torrens solis æstus, cum deriuatis. *Haste*, veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt *vne broche*. *Haubert, haubergeon*, thorax. *Haute*, quantum aliquis potest semel arripere. *Hauet*, vncus. *Hauir*, retorrere. *Hault*, altus, cum deriuatis. *Haye*, sepes. *Haure*, nauale. *H* ante *e e e*. *He*, interiectio vocantis. *Heaume*, galea. *Hector*, nomen proprium. *Hennir*, hinnire. *Herault*, fecialis. *Henri*, nomen proprium. *Herisson*, herinaceus. *Herse*, occa. *Hestoudeau*, pullaster. *Hestre*, cerrus. *Heurt*, Illisio, cum deriuatis. *H* ante *i*. *Hibou*, bubo. *Hideux*, horridus. *Hie*, fistuca. *H* ante *o*. *Ho*, interiectio vocantis. *Hobin*, equus tolutarius. *Hocher*, quatere. *Hochet*, infantile crepitaculum. *Hoguiner*, contrectatione lacessere. *Hola*, Interiectio sistentis. *Hon*, Interiectio cum indignatione recusantis, vnde *hongner*. *Hongre*, Hungarus, Cantherius. *Hongrie*, Hungaria. *Honnir*, dedecorare. *Honte*, pudor, ignominia, cum deriuatis. *Hoquet*, singultus. *Hoqueton*, tunicæ species. *Horion*, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris. *Hors*, foris. *Hote*, corbis dossuaria. *Hou*, interiectio abigentis cum ignominia. *Houbelon*, lupulus. *Houe*, bipalum cum deriuatis. *Houlette*, pedum. *Houppe*, floccus. *Houseau*, ocrea. *Housse*, stragula sellæ equestri imposita. *Housser*, pertica abstergere. *Houssine*, virga arbustea. *Houx*, aquifolia. *H* ante *V*. *Huer*, inclamare, fictitia vox. *Huche*, mactra. *Hucher*, voce accersere, dictio Picardis præsertim familiaris, cum deriuatis. *Hulote*, vlula. *Humer*, sorbere cum deriuatis. *Hupe*, vpupa. *Hurler*, vlulare. *L l l*. *L* natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt *la, le, li, lo, lu*, tum finiens, vt *al, el, il, ol, ul*. Sin verò geminetur ídque ante *a, e*, vel *o* (quod fieri solet consuetudine potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt *aller, belle, telle, querelle, folle, molle*. Ante *i* verò vocalem edit mollem quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus insuetum, proximè accedentem ad sonum syllabæ *li* cum proxima vocali coalescentis, quem Itali quidem per *gl* scribunt, tum in initio, vt in *gli* articulo, tum intra ipsam dictionem, vt *figliuolo*: Hispani verò per duplex *ll* initio quoque vocabulorum notant, vt *llamado* quasi *liamado* trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem incohat, præterquam Bituricensibus qui *gloire* & *glorieux*, & similia efferunt quasi *lioire* dissyllabum, & *liorieux* trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex *ll* à Francis enuntiatur, proximè præcedente *i*, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt *bille*, globulus, *fondrillé*, sordes in fundo hærentes: *fille*, filia: *grille*, craticula: *fourmiller*, formicarum instar pullulare: *chenille*, eruca: *piller*, populari: *quille*, lignum paruulum pyramidis instar effictum: *siller*, nictare: *sillon*, sulcus in re rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam *ville* pro vrbe, in qua sonat *l* singulare, sic scripta, vt à foeminino adiectiuo *vile*, vilis discernatur. Sin autem vocalem *i* præcedat alia quæcunque siue simplex, siue in diphthongo, tum *i* quiescit, & indicat duplex illud *ll* illo molli sono efferendum, vt ante *a bailler*, tradere, *paille*, palea: *saillir*, salire: ante *e, veiller*, vigilare, *treillis*, clathra: ante *ou, mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *bouillir*, bullire. ante *eu, feuille*, folium: *veuille*, velim. Sic enim hæc arbitror scribenda non vt vulgo solent, *fueille, vueille*. Quod autem Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per *lh* vt *balher, moulher*, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant. *M m m*. *M* syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis labiis effertur, vt *ma, me, mi, mo, mu*: syllabam autem finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus pronuntiatur vt *n*, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem non feriat, vt *temporel*, temporalis, *hymne*, hymnus, *dommage*, damnum, *dam*, damnum, *nom*, nomen, *haim*, hamus, *faim*, fames, *temps*, tempus, perinde efferenda acsi scriptum esset, *tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans*. *N n n*. Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, *na, ne, ni, no, nu*: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebræis tum Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque & Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per *gn*, isti verò per *n* superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere videlicet, *ñ*, vt post *a, gagna*, post *e* clausum *gagner*: post *e* foemineum, *rongne*: post *i, ignorer, guigner*: post *o, rognon*: post *eu, gaigneur*: quæ pronuntiatio eadem penè est, atque si hæc ita scribas & pronunties vt dissyllaba, *gania, ganier, guinier, ronion, ganieur, et iniorer* trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante *on* in huiusmodi vocibus *i* quiescens inserant, quod ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus *coin, tesmoin, et besoin*, deducuntur verba, *cogner, tesmogner, et besogner*: quæ nonnulli, interiecto altero *n*, scribunt *congner, tesmongner, besongner*. Neque sanè temerè id faciunt, quum sæpissimè sic geminentur *m*, vt pro *home*, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur *hommé*, & *n* quoque in *bonne, sonner, honneur, honneste* à Latinis vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici *n honorer & honorable*, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel *g* expuncto scribendum est *conoistre, & conoissance* vel in *n* mutato, *connoistre et connoissance*, pro quibus vitiosè scribi solet *cognoistre* & *cognoissance*: Cuiusmodi *n* Hebræi non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius exemplum nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in *n*, posterior verò incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, *Pierre s'en est alle*, quod tamen sic efferendum est, *Pierre s'en nest alle*. Sic, *on m'en a parle*, ac si scriptum esset, *on m'en na parle*, illo videlicet prioris dictionis *n* daghessato, & cum vocali sequentem vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, *il sé nest alle, on me na parle*, per *e* foemineum vt in pronominibus *sé* & *mé*. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in litera *m* monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet linguæ minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante /k, g, ch/, pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius. *P p*. Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis finiens, vt in interiectionibus *hip* quæ saltantis alacritatem indicat, & *hop* aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem /batrachois/, & vetere voce iam obsoleta *hanap* pro calice: *cap* promontorium: *coup* ictus: vnde aduerbium *beaucoup*: *sep*, vitis. Germanis verò danda est opera ne illam cum *b* confundant, veluti cum bræceptor dicunt pro præceptor. *Q q*. Hæc consonans syllabam inchoans semper habet *v* vocalem adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est Græcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt *quand*, quando: *quant*, quantum: *que*, quod: *qui*, quis: *quotidien* quotidianus: quasi scriptum sit *kand, kant, ke, ki*. Redundat igitur litera C illi à quibusdam præposita in nonnullis vocabulis, vt *auecques, picquer*, nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere *aueques & piquer*. Syllabam finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione *Coq*, gallus gallinaceus: sed desinentia in *c* plurima vocabula scribuntur per *qu* in deriuatis, vt *rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique, publique, croquer*, à *rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic, public, croc*. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in *qu*, sed in *ch*, vt, *duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher*, à nominibus *duc, sac, sec, roc, desiuc, croc*. *R r r*. HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur. Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem inchoante, vt *barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre, verre*. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt *fairre*, facere, & *voirre*, verè. Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt *courin, Masie, pese, mese, Theodose* pro *cousin, Marie, pere, mere, Theodore*: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat. *S s s*. Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens, vt, *sage, semer, signe, songe, surmonter*. Intra ipsam autem dictionem, si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet quæ syllabam præcedentem finiat, & alteram quæ ipsi sigmati adhæreat, tunc lenissimo sibilo vt Zain Hebræorum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non autem vt Græcorum /z/, quod respondet Hebræorum Tsade, pronuntiatur, vt *cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser, vser, excuser*, quæ sic efferuntur ac si scriberetur, *cauze, dezir, plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer*: ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam hæc litera dictionem finiens, & inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt *les ames, les asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages,* acsi scriberetur *lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez ordures, les vsages*. Quod si inter duas vocales duplex scripta comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto natiuóque suo sibilo profertur, vt *aussi, baisser, laisser, chausse, chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir*, & similia. Idem statuendum quoties inter consonantem præcedentem & vocalem adhærentem occurrit, vt *ainsi, transi, apprehension*. Itaque perperam nonnulli *prinse, entreprinse, peinson*, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in syllabis quæ pluribus consonantibus constant, hæc litera sileat, suo loco dicemus. *T t*. Hæc consonans syllabam inchoans, siue sola vt *ta, te, ti, to, tu*: siue cum *r*, vt *tra, tre, tri, tro, tru*, (nam in Francica lingua vix aliam sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera *d* distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas literas sæpissimè permutare. Syllabam verò nunquam finit intra dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel aliâs superuacanea, vt *lettre, mettre*. Cæterùm in Francicis vocibus à Latinis in *tio* desinentibus desumptis, (in quibus hæc consonans scribitur) nulla certè ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in peregrinas quoque linguas propagato, hæc litera pronuntiatur per *c* siue solum vt *interrogation, disposition*, & similia plurima: siue cum *c*, vt *affection*, affectio, quasi scriptum sit *interrogacïon, disposicion, affeccion*: præcedente tamen *s*, suum natiuum sonum seruat, vt *combustion*. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic literæ mirum quiddam accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoniæ causa pronuntietur, vt si scribas *parle-il*, loquitúrne? pronuntiandum erit interposito *t*, etiam seruato *e* foemineo, *parlet-il*. Sic in tertiis personis singularibus futuri indicatiui *ira-il, parlera-il*, & præsentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt *va-il*, scribitur quidem, sed pronuntiatur *irat-il, parlerat-il*, quam pronuntiationem recentiores quidam ad normam scripturæ exigunt: sed hoc certè facere saltem non possunt in tertia persona singulari præsentis temporis indicatiui primæ coniugationis vt *aime il*? Veteres autem maiores nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt *va* vadit, & tertias singulares tum præteritorum perfectorum, vt *aima* amauit, tum futurorum vt *aimera*, scripsisse & pronuntiasse addito, *t* quod scribi paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie scribunt & pronuntiant, *Ié va, tu vas, il vat*, & *i'aima, tu aimas, il aimat*, & *ié parlera, tu parleras, il parlerat*. *X x*. Hæc litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francicæ linguæ suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici *cc* vt *xerxes, Artaxerxes*, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba audiatur alterum *c* duntaxat, quasi scribatur *xerces Artaxerces*. Sic etiam syllabam finiens effertur, vt *exercer, exemplé, executer*, etiam vbi *c* redundat, vt *exces, excessif*. In extremis verò dictionibus idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione vsurpatur, vt in dictionibus *noix*, nux: *paix*, pax: *poix*, pix: & in nominibus numeralibus *six*, sex, & *dix*, decem, & eorum deriuatis, vt *sixiesme, dixiesme*: partim etiam ratione. Quum enim in litera quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne vix quidem discerni possent *n* & *u*, (quæ causa etiamnum hodie cogit Germanos literam *u* ab *n* imposito quodam apice distinguere) vsurpari cæpit x pro s præcedente diphthongo *au* vel *eu*, ne in pronuntiatione hallucinaretur, vt *ceux, dieux, lieux, mieux*, ne quis si s adhibitum esset, legeret *cens, diens, liens, miens*. Itidémque vsus obtinuit vt scriberetur *cheuaux, maux*, & similia, ne quis legeret *cheuans et mans*. De *y* quod u Græcum falsò vocant. Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò *i* Græcum vocari, quum /u/ Græcorum non sit *i*, sed *u* illud exile crassæ diphthongo *ou* oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto *i* Græco cogitasse, sed duplex /i/ vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma *ij*: quæ facilè postea in *y* degenerarit, & *u* Græcum vocari coepit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Græca pronuntiatione factum vt /u/ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis *ij* fuit duntaxat post *ai* & *oi* diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab *i* incipientibus, puta *ia*, vel *ie*, aut triphtongis *iau* vel *ieu*, vt *plaije*: *aije*: *loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux*: in cuiusmodi dictionibus vitio scripturæ tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore *i* eliso, acsi scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore *i* expuncto, *a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe *plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic maiores nostri primas personas singulares præt. imper. tum indicatiui modi, vt *ai,moi,ie*, tum optandi, vt *ai,me,roi,ié*, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*, scribamus & efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: sæpe etiam addito *s*, quæ tamen est propria, Græcorum more, secundæ personæ singularis nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois, craindrois*. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus, *O noble Roy François, Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.* Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis pluralibus personis, per *e* tantum foemininum in vltima syllaba efferendis, puta *aimoi,ent: ai,me,roi,ent*: quæ pronuntiatio dupliciter postea corrumpi coepit. Quidam enim expuncto *i* pronuntiant, *aimoent*: & *aimeroent*, per *[e]* clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias personas plurales, *aiment, disent*, sic efferunt vt participia *aimant, disant*. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito *e* pronuntiant *ai,moint*, & *ai,me,roint*, diphthongo *oi* suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, *soin, besoin, tesmoin*. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista efferunt, vt plures personæ, *aimoïent, aimeroïent*, non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, *aimoit, aimeroit*, vt si scribatur, *aimôit, aimerôit*. Leuis autem erit huius literæ emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic formæ *ij* imposito, vt iam omnes nullum hic esse Græcum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm post diphthongos *ai* vel *oi*, sequentibus quas dixi, vel diphthongis vel triphthongis. *z*. Hæc litera respondens Hebræorum zain, non autem eorundem Tsade, nec Latinorum Zetæ, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt *zephire, zacinthe*. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali *vnze*, scribatur, quia si *s* scriberetur, tum integro sibilo pronuntiaretur *vnsse*, nempe *s* inter consonantem præcedentem & vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, *douze, trezé, quatorze, quinze, seze*, sicut etiam scribimus *ozeille*, oxalis. Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur, hac litera finiunt in *[e]* clausum desinentes, vt *aimez, aimerez*. De diphthongis Francicis. Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis quæ ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem eæ in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam coïens. Sunt autem nouem numero, nempe, *ai, au, ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui*. *Ai*. Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Græci omnes, quibus nulla est diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt *a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in participio *hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, quæ poetæ per /dialysin/ trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aulæ & Pictæ, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae* pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque *a* neque *[e]* audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem *e* aperto attribuimus. Quum enim vocalis *[e]* propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est *[e]* quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum *a* prohibet dentes occludi, & vicissim *e* vetat ne *a* claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt hæ voces, *parfaite* & *Prophete*, quarum penultimæ non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in *maistre* & media in *permettre*, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per *s* quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius *t* quiescit, ostendens *e*, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt præterea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse pronuntiandam: vt in verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt *haïsse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in themate dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali *haine*, dissyllabum: quæ vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque hîc mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, |--| participium pronuntiant *fesant*, |u-| Spondæo in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem *bain*, balneum: & *gain*, lucrum: & *plain*, planus: quæ tamen sic efferimus vt si scriptum esset *bein, guein, plein*: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt *plaine*, plana: *baigner*, balneare, pro quo tamen extrito *i* multi pronuntiant *bagner*. Sic etiam à voce *gain* deducitur verbum *gaigner*, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius autem loquentes hodie, eliso *i* pronuntiant *gagner*. Idem contigit in his vocibus *guairir*, & *guairison*, quas plerique extrito *i* proferunt, *guarir* & *guarison*. Mihi tamen illa vetustior pronuntiatio magis probatur. *Au* & *ao*. Hæc quoque diphthongus aliter pronuntiatur quàm scribatur: sic nimirum vt vel parum vel nihil admodum differat ab *o* vocali, vt, *aux*, allia: *paux*, pali: *vaux*, valles: quæ vix aliter mihi videntur sonare quàm in *os*, ossa: *vos*, vestri: *propos*, propositum. Normanni verò sic illa sonorè pronuntiant vt *a* & *o* audiatur, vt qui dicant *autant*, perinde penè acsi scriptum esset *a, o, tant*: fiúntque fortasse antiqua & vera huius diphthongi tum prolatio tum scriptura quæ in pauculis adhuc dictionibus à nonnullis seruatur, nempe in *paon*, pauo: *faon*, foetus, in quibus nunc *o* quiescit. Pronuntiamus enim *pan*, & *fan*. At in verbo *faonner*, quod de ceruarum partu dicitur, mansit & scriptura & pronuntiatio huius diphthongi integra. Sic veteres Franci scribebant & pronuntiabant *paour*, pauor. At nunc sic quidem plerunque hæc dictio scribitur, sed tamen effertur per *eu* diphthongum, acsi scriberemus *peur*. In duobus autem istis vocabulis *paoure*, pauper, & *paovreté*, paupertas, videtur *o* insertum ne quis pronuntiare *pou,ré*, & *pou,rè,té*, per *ou*, diphthongum. Sed vitari facilius hoc potuit, si vel vt maiores nostri vsurpato charactere *v* consonantis scriberetur, *povre*, & *povreté*, vel per *au* diphthongum *pauvre* & *pauvreté*, vt hodie nonnulli scribunt. Itaque vt ad diphthongum *au* reuertar, quum initio scriberetur & efferretur per *ao*, quam prolationem Normanni retinent, *o* paulatim in *u* mutatum fuit: vnde tandem tertia hodie vsitata prolatio nata est, *a* extrito, & hac diphthongo vt *o* simplex pronuntiata. Sed hîc obseruandum est si hanc scripturam proximè sequatur aliqua vocalis, tunc nullum esse huic diphthongo locum, sed *v* esse consonans quam digamma Æolicum vocauimus, & eum illa proximè sequente vocali cohærere, vt *avare*, auarus: *avanture*, euentus fortuitus: *aviron*, remus: *avorter*, abortire: *avoir*, habere: *Auvergné*, Aluernia. Præterea istud quoque prætereundum non est, hanc diphthongum sæpissimè nasci ex *al* syllaba in deriuatis à Latino sermone deductis, vt *aultre*, ab alter: *hault*, ab altus, & alia plurima: sic tamen vt si occurrerit in vltima syllaba, seruetur in recto singulari, mutetur autem in *au* in plurali, vt *mal*, malum: *maux*, mala: *cheual*, caballus: *cheuaux*, caballi. Postremò & illud est obseruandum, errore factum vt in futuro indicatiui, præterito imperfecto coniunctiui, ab infinito modo verbi habere, *u* consonans, tanquam vocalis in hanc diphthongum *au* coiens, pronuntiari coeperit, nempe vt *au,rai: au,ras: au,ra: au,rons: au,rez: au,ront*: quum & infinitus modus à quo futurum indicandi modi formari consueuit, nempe *avoir*, & ipsum etymon Latinæ dictionis, manifestè conuincant *v* consonantem esse in hoc toto verbo, in quam *b* litera fuit mutata: sicut *p* mutata etiam est in eandem consonantem in verbo Recipere, *recevoir*, vnde deducitur futurum *recevrai*. Itaq. non dubium est quin maiores nostri pronuntiarent *a,vrai: a,vras*: & sic deinceps, vt Itali hauero, hauerai, hauera, haueremo, hauerete, haueranto. Vsus autem postea obtinuit vt extrito *u* dici coeperit, *arai, aras, ara, arons, arez, aront*, quod quidem illi per manifestam inscitiam inuectæ pronuntiationi anteposuerim. *Ei*. Hæc diphthongus non profertur nisi mox sequente *n*, & ita pronuntiatur vt paululum prorsus ab *i* simplici differat, vt *gueine*, vagina: *plein*, plenus: cuius tamen foemininum *plene*, vsus obtinuit vt absque *i* scribatur & efferatur, Picardis exceptis, qui vt sunt vetustatis tenaces, scribunt & integro sono pronuntiant *pleine*. Idem autem vsus effecit, vt in Francicis non paucis dictionibus à Latinis per *i* simplex scriptis deductæ, hæc diphthongus scribatur expresso etiam *[e]*, sed vsque adeò obscurè & correptè, vt vix eius sonus sentiatur, vt *sein*, sinus: *ceindre*, cingere: *feindré*, fingere: *peindre*, pingere: *teindre*, tingere: *veincre*, vincere: cum deriuatis. Præterea obseruandæ sunt dictiones quæ nonnisi per /dialysin/ scribuntur & efferuntur, vt *reiterer*, reiterare, quatuor syllabarum: & *obeir*, trissyllabum, cum suis deriuatis. Denique ante duplex *ll* scribitur quidem *ei* sed *i* quiescente, & solo *e*, aperto pronuntiato, vt *treillé*, pergula: *treillis*, cancelli: *corneille*, cornix: *corbeille*, corbis: *veille*, vigilia: *veiller*, vigilare. *Eu*. In hac diphthongo neutra vocalis distinctè, sed sonus quidem ex *e* & *u* temperatus auditur, quem & Græcis & Latinis ignotum vix liceat vlla descriptione peregrinis exprimere, vt *beuf, ceux, eux, feu, ieu, ieux, ioiieux, alleu*, allodium: *neuf*, nouem: *peu*, paucum: *seur*, soror: *veu*, votum: & similia, in quorum nonnullis Picardi nescio quo modo elidunt *e*, vt quum pronuntiant *diu*, & *iu*, pro *Dieu* & *ieu*. Sic apud eos qui purius Francicè loqui existimantur vsus obtinuit vt *e* exteratur, primum in quibusdam nominibus & verbis quæ vsu potius quàm vllis regulis dignoscuntur, vt *seur*, securus. (Nam in *seur* pro sorore diphthongus integra auditur: *sur* verò pro austero gustu, & pro Super, simplici *u* scribitur) vnde *seurté*, securitas: *asseurer*, & *asseurance*, quasi assecurare, & assecurationem dicas: *meureté*, maturitas: *meur*, maturus. Et in genere per *u* vocalem simplicem à rectè pronuntiantibus efferuntur quæcunque verbalia desinunt in *eure*, longum, vt *blesseure*, læsura: *casseure*, fractura: *naureure*, vulneratio: *rompeure*, ruptura ab infinitis, *blesser, casser, naurer, rompre*. Idem obseruandum est in omnibus participiis præteriti temporis passiuis, tum masculinis tum foemininis in hanc diphthongum terminatis, vt *eu*, habitus, *eue*, habita, (quas voces Aurelij & vicini Carnutes, vitiosissimè efferunt per /dialysin/ eü, vt dissyllabum) *beu, beue*, bibitus, ta: *receu, receue*, receptus, ta: *creu, creue*, creditus, ta: *deu, deue*, debitus, bita: *leu, leue*, lectus, lecta: *meu, meue*, motus, mota: *seu, seue*, scitus, scita: *teu, teue*, tacitus, ta: *veu, veue*, visus, visa, & alia eiusmodi. Idem obseruandum in subiunctiui modi tempore imperfecto, vt *seusse*, scirem: *eusse*, haberem: quæ tamen omnia tum nomina tum participia, Carnutes, (vt dixi) & Normanni hac integra diphthongo proferunt vt & Aquitani interiores apud quos poetas sæpe inuenias falsa /homoiteleuta/ hac diphthongo, vt *heur* & *dur*: *engrauure* & *figure*: *heure*, & *nature*. Quod autem diximus de diphthongo *au*, est etiam in ista obseruandum, nempe vocali proximè sequente nullum esse huic diphthongo locum: sed *v* consonantem esse, & cum illa vocali cohærere, vt *severité*, seueritas quatuor syllabarum: *rece,vrai*, recipiam: *aperce,vrai*, percipiam. *Oi*. Hæc diphthongus natiuo suo sono, id est, vtraq. correptè prolata vocali profertur, quoties cum illa cohæret *n*, vt *moins*, minus: *moindre*, minor: *soin*, sollicitudo: *loin*, longè: *besoin*, necessitas: *tesmoin*, testis, quibus dictionibus extremis imperitè nonnulli *g* adiiciunt. Sin minùs, id est, nisi *n* habeat adiunctum, non amplius diphthongi, sed triphthongi sono pronuntiatur, nempe vt *oai*, & diphthongus *ai*, pro æ siue pro *e* aperto, vt *loi*, lex: *loix*, leges: *moi*, ego: *mois*, mensis: *roi*, rex: *soi*, se: *toi*, tu: *voi*, video, quas dictiones vulgo vitiosè per falsum *y* Græcum scribunt, vt suo loco diximus. Huius autem diphthongi piguiorem & latiorem sonum nonnulli vitantes, expungunt *o*, & solam diphthongum *ai*, id est *e* apertum retinuerunt, vt Normanni, qui pro *foi*, fides, scribunt & pronuntiant *fai*: & vulgus Parisiensum *parlet*, loquebatur: *allet*, ibat: *venet*, veniebat, pro *parloit, alloit, venoit*, & Italo-franci pro *Anglois, François, Escossois*, pronuntiant, *Anglès, Francès, Escossès*, per *e* apertum ab Italis nominibus Inglese, Francese, Scosese. Nam ab hac triphthongo sic abhorret Italica lingua vt *toi, moi*, & similia per dialysin, producto etiam *o* pronuntient *fo,i*, & *mo,i* dissyllaba. Corruptissimè verò Parisiensum vulgus Dores /plataizontas/ imitati, pro, *voirre*, vitrum: siue vt alij scribunt, *verre, foirre*, palea farracea: scribunt & pronuntiant *voarre*, & *foarre*: itidémque pro *trois*, tres, *troas*, & *tras*. *Ou*. In hac diphthongo neque *o* sonorum neque *u* exile, sed mixtus ex vtroque sonus auditur, quo Græci quidem veteres suum /ou/ Romani verò suum v vocale, vt & nunc Germani, efferebant: vnde illud accidit, vt nunquam in Latina lingua hæc diphthongus scriberetur. Sed hîc, vt antè admonui cauendum est, ne vel Lugdunensium qui *ou* pro *o*, vt *noustré, voustre*, pro *nostre, vostre*, vel Delphinatum & Sabaudorum vitium sequamur, qui errore contrario *o* pro *ou* proferunt, vt *cop, beaucop, oi, torment, dolour*, pro *coup, beaucoup, oui, tourment, douleur*. *Ie*. Hæc etiam vtraque vocalis raptim pronuntiata coalescit in vnicam syllabam, vt *biere*, zytum vel sandapila: *tiede*, tepidus dissyllaba: & foeminina omnia adiectiua à masculinis in *ier*, vt *entiere, merciere, chambriere*: tum post diphthongos *ai*, vt *plaije, joi*, vt *ioije, eu*, vt *ioijeux, ui*, vt *Essuijer, ennuijer*: tum ante *u* simplex, vt *ieux*, oculi, *vieux*, veteres, monosyllaba: tum ante *d*, in vnico nomine *pied*, pes, vt scribunt & pronuntiant integrè Picardi: tum ante *l*, vt, *ciel, fiel, miel, viel*. Itidem ante *n* vel cum ipsa diphthongo coalescens, vt *bien, chien*, in quibus tamen vocibus diximus *[e]* vt *i* proferri acsi scriptum sit *biin, chiin*, vel separatim vt *chiene, miene*, dissyllaba: *Estienne*, trissyllabum. Item ante *r*, siue in prima syllaba, vt *tiercement*, trissyllabum: siue in fine, vt *acier* chalybs, *cordier*, & *fier, hier*, monosyllaba, *cheualier*, trissyllabum: *premier, panier, tripier*: *requier*, requiro: *brasier*, prunæ: *chaussetier*. Excipe infinitos omnes modos verborum actiuorum in *ier* desinentes, qui omnes per /dialysin/ proferuntur, vt *fier*, fidere: *nier*, negare, dissyllaba: quod valet etiam in verbalibus inde deductis, vt *renieur, ennvieux*, ab infinitis *renier, ennuier*, & nominibus in *ieux*, quæ à Latinis in osus oriuntur, vt *curieux*, curiosus: trissyllabum, & similia. *ui.* In hac quoque diphthongo merè Græca vtraque auditur vocalis vno tractu pronuntiata, vt *buis*, buxus, *huis*, hostium: *lui*, ipse: *mui*, modius: *nuict*, nox: *nui*, noceo: *puis*, post: *sui*, sequor: *suis*, sum: *ruis*, antiquum Francicum nomen pro riuo, vnde *ruisseau*, riuulus: quæ omnes dictiones, vt & similes aliæ, sunt monosyllabæ. Sic *huistre*, ostrea dissyllabum est, *destruire*, trissyllabum *reconduire*, tetrassyllabo: & alia quamplurima. Sed obseruanda est syllaba *vi* per digamma Æolicum efferenda, & ab hac diphthongo prorsus diuersa, vt *vivre, vie, victoire, vin*. Nam ab hac diphthongo nulla Francica dictio inchoatur. Sic etiam *envie* & *envieux*, & alia similia non hac diphthongo, sed Æolico digammate siue *v* consonante pronuntiantur. De falsis diphthongis duabus *ea* & *eo*. Falsò inter diphthongos à grammaticis nostris nonnullis istæ vocalium coniunctiones refertur quum *e* in vtraque quiescat, sicut in *g* litera diximus: nec aliam ob causam adhibeatur, quàm vt significet *g* in his dictionibus non sicut ante *a* & *o* consueuit, suo natiuo sono, sed pro *j* consonante proferendum, vt *mangea* & *flageolet*, quasi scribatur *manja* & *flajolet*. Species tamen quædam est prioris diphthongi in *oui dea*, vt maiores nostri loquebantur, pro eo quod nunc dicimus *oui da*, affirmationem augentes: quam particulam subtiliter nonnulli volunt esse Græcorum /dê/ Doricè mutatum. Hoc verò ne cui videri possit inane commentum, sciat adhuc apud Aurelios vsitatissimum esse iurisiurandi speciem *ma dia*, id est /ma dia/, & *ni da*, quod est manifestè Græcorum /nê dia/. De Francicis triphthongis. Habent etiam triphthongos Franci, alias quidem veras & legitimas, nempe *eau*, & *ieu*, alias vero falsò sic appellatas, nempe *iei veu, oui*: alias denique mutata pronuntiatione non modò iam superfluas, sed etiam noxias, ac meritò, si pati posset linguæ consuetudo, expungendas, cuiusmodi sunt *iei, ueu, oui*. *Eau*. In hac triphthongo auditur *[e]* clausum cum diphthongo *au*, quasi scribas *eo*, vt *eau*, aqua: (quam vocem maiores nostri scribebant & proferebant addito *e* foeminino *eaue*) *seau*, situla: *ruisseau*, riuulus: *veau*, vitulus: *beau*, bellus, sequente consonante, vt *vn beau manteau, vn beau garçon*. Nam sequente vocali dicimus *bel*, vt *vn bel homme, vn bel accord*: vnde oritur foemininum *belle*, bella. Vitanda est autem vitiosissima vulgi Parisiensis pronuntiatio in hac triphthongo, nempe *liaue*, & *liau*, pro *leau, beau, ruisseau*, & similia. *Ieu*. Auditur etiam in hac triphthongo *i* vocalis cum diphthongo *eu*, raptim pronuntiata, vt *cieux*, coeli: *Dieu*, Deus: *dieux*, dij: *lieu*, locus: *lieux*, loci: *ieux*, oculi, à singulari obsoleto, *ieul*, quo vulgus Parisiensum adhuc vtitur. Est autem hæc dictio à vocabulo *jeux*, ioci, discernenda, in qua *i* non est vocalis, sed consonans. Et hîc monendi sunt Germani vt paulatim huic triphthongo raptim pronuntiandæ assuefiant, vtpote qui *Dieu* quasi dissyllabum, & quidem priore *e* producta, proferre consueuerint. Et hæ quidem sunt veræ diphthongi: quæ verò sequuntur sunt adulterinæ, nempe, *iei, ueu*, & *oui*. *Iei*. Sic scribitur hæc vox *vieille*, vetula, in qua vocalis *i* apponitur, non vt proferatur, sed vt ostendat duplex *ll* esse molliter enuntiandum, sicut in *l* litera docuimus. Nam alioqui pronuntiaremus *viele* per simplex *l*, & prius *e* apertum, quod est instrumenti cuiusdam musici nomen. *ueu*. Ne hæc quidem est triphthongus, quum in hac trium vocalium congerie, sola *eu* diphthongus audiatur: *u* vocali præposita, non vt efferatur, sed vt ostendat, *c* vel *g* literam, quum ante *e* soleat, illa quidem vt *s*, ista verò vt *j* consonans pronuntiari, natiuo suo sono vbi hæc diphthongus occurrit esse proferendam: vt *cueur*, quasi, *keur* scribas: *gueule*, gula: *gueux*, mendicabulum. Sic etiam scribitur vetus Gallicum vocabulum, *queux*, coquus. *Oui*. Scribi solent hæ tres vocales in quibusdam dictionibus ante *ll* molle, ideoque triphthongum non constituunt, quum *i* non sit adiecta vt pronuntietur, sed vt mollem sonum illum duplicis *ll* significet, vt *mouiller*, madefacere: *rouille*, ærugo: qua etiam ratione, nempe & situ & pronuntiatione, hæc syllaba differt ab *oui* dissyllabo, vt *oui*, ita, & auditus: *iouir*, frui: *esiouir*, lætari, & similia. *Oeu*. Huius triphthongi vt & duarum sequentium vsus planè nullus est in pronuntiatione, quæ tamen peregrinos torquere possit. Nam scribimus quidem *oeuvre*, opus: *voeu*, votum: *oeuf*, ouum. Sic etiam adhuc nonnulli scribunt *boeuf*, bos: in quibus tamen omnibus *o* penitus quiescit. Pronuntiamus enim, *euure, euf, beuf*: neque video cur *o* adscribatur, nisi fortasse propter Latinas voces à quibus deducuntur, nempe opus, votum, ouum, bos: vel quoniam in horum deriuatis *e* mutatur in *o*, vt *ouvrier*, operarius: *over*, oua parere per *v* consonans: *bouvier*, bubulcus. Sed neutra hæc ratio vllius est momenti: neque causam iustam huius scribendæ triphthongi video, nisi fortassis in hoc vnico verbo *coeuure* & *coeurre*, quibus vtebantur veteres pro *couure*, cooperit: & *courir*, currere: in quo vocalis *o* quiescens ostendit *c* literam esse non pro *s*, sed natiuo suo sono efferendam, quo modo etiam plurimi hodie scribunt *coeur*, cor. *Oei*. Hæ tres voces sic scribi plerunque solent in vnica voce *oeil* oculus, quæ scriptura si est germana, ostendit maiores nostros pronuntiasse *oel* pro oculo, singulari numero. Sed suspicor potius *u* alteram *eu* diphthongi vocalem fuisse ab imperitis extritam, & veteres scripsisse *oeul*, præposito *o* quiescente, sicut in proximè præcedente triphthongo diximus, ad ostendendum Latinæ vocis, oculus, etymon. Eadem autem inscitia factum est, vt *i* vocalis quiescens, huic dictioni insereretur, nempe propter deriuatum *oeuillade*, quo significatur oculorum in rem aliquam coniectio: in qua dictione *i* adiicitur de more: non vt proferatur, sed vt mollem illum sonum duplicis *ll* designet, sicut aliquoties iam repetiuimus. Vtcunq. sit, oculum vocamus *eul, eu*, diphthongo purè & integrè prolata. *Vei*. Hæ tres vocales nusquam nisi ante duplex *ll* scribuntur, inserta rursus vocali *i* non vt proferatur, sed vt mollis ille duplicis *ll* sonus ostendatur. Nec tamen in *ue*, auditur *u* & *e*, sed diphthongus *eu* plenè & sonorè prolata. Sic enim pronuntiamus *cueillir*, colligere, cum deriuatis & compositis: *fueillé*, cum deriuatis, folium: *vueille*, velim, ac si *i* quiescente, & duplex illud molle *ll* designante, scribatur *feuille, veuille*: & *o* quiescente, & natiuum sonum *c* literæ indicante, scribatur *coeuille*. Cur igitur, inquies, non sic scribitur, & pronuntiatur? certè propter characterum inopiam, quoniam maiores nostri solis Latinis literis siue potiùs Græcogallicis contenti, exprimere tamen illos peculiare quosdam suos sonos nequiuerunt, veluti *e* foeminini, & *e* aperti, duplicis *ll*, & *n* mollis. Itaque necessitas quædam huc eos adegit, vt vocales *eu* diphthongi ad hunc de quo nunc agimus in illis vocibus exprimendum sonum transponerent, ne quis nimirum per *v* consonantem pro *fueille*, pronuntiaret *fe,vi,llé*: pro *veuillé, ve,vi,llé*: pro *cueuillé, cue,vi,llé*. Sed haud scio an hæc ratio satis magni fuerit momenti. Scribimus enim *fouiller*, scrutari: *mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *quenouille*, colus: & similia: neq. veremur nequis ista pronuntiet *fo,vi,ller*: *mo,vi,ller*: *gre,no,ville*: *que,noville*. Sed ego quidem videre me non posse profiteor, cur scribendum sit *dueuil*, luctus: & *vueil*, volitum: quum nullus hîc sit prorsus locus, *i* vocali, neque vt prolatæ, neque vt quiescenti. Nam clarè ac sonorè pronuntiamus *deul* & *veul*: in quibus *eu* diphthongus vsitatè mutatur in *ou* in deriuatis, vt *douloir, vouloir*, sicut à *douleur* & *langueur* formamus *douloureux*, & *langoureux*. Sic imperitè scribitur *orgueil*, superbia, pro *orgueul, u* quiescente & duntaxat ostendente *g* literam esse natiuo suo sono (non autem pro *j* consonante) pronuntiandam, vt in *langueur, rigueur*, & similibus. Inserta autem fuit illi voci, *orgueil*, per inscitiam litera *i*, propter eius deriuatum *orgueilleux*, vbi tamen quiescit, & mollem sonum illum duplicis *ll* demonstrat. De literis quiescentibus. Literas quiescentes habet Gallica lingua Hebræorum more, quarum plerasque tamen probabile est olim fuisse pronunciatas, & paulatim vsu quodam veluti attritas, vt ex eo liquet quòd vix vlla est Galliæ prouincia cuius dialecto nonnullæ literæ non sileant, quæ in aliis efferuntur. Quiescentes autem istæ in nonnullis vocibus idcirco retinentur, vt discrimen aliquod constituatur inter voces alioquin similiter prorsus enunciatas, vt quum scribimus *fust*, esset: vt distinguatur à *fut*, fuit: itidémque *fist*, faceret: vt discernatur à *fit* fecit, in quibus tamen vtrisque eadem prorsus auditur pronunciatio, eo excepto quòd in *fust* & *fist* auditur tonus circumflexus: aliorum verò duorum puta *fut* & *fit*, breuis est pronunciatio: quod discrimen typographi imperiti non obseruant. Subseruiunt etiam litteræ quiescentes indicandæ etymologiæ, vt quum scribimus *pètits*, inserta litera *t*, quod tamen quiescit: nempe vt sciamus hunc numerum pluralem non deduci à nominatiuo *peti*, sicut dicimus *ami* num. singulari, & numero plur. *amis*: sed à nominatiuo *pètit*: & vt moneamur foemininum adiectiuum non esse *pètie*, sicut à masculino *ami* deducitur foemininum *amie*: sed *pètite*. Verùm vt hæc ratio in nonnullis dictionibus valeat, sítque diligenter obseruanda, non tamen consequitur tantam esse habendam etymologiæ rationem, vt necesse sit temere quasuis literas ad illam declarandam requiri: vt interim non dissimulem plus hîc sæpe valuisse infelicissimam seculorum barbariem quàm rationem. Itaque fatendum est multas hodie in Gallico scribendo sermone literas quiescentes scribi, quas omitti præstiterit, si modò posset istud ab imperitis, quorum longè maximus est numerus, impetrari. Dicemus autem priore loco de quiescentibus vocalibus. De *A*, quiescente. *A* si occurrat geminatum, prius quiescit, quod in paucissimis vocabulis euenit, vt *baailler*, oscitare, vt distinguatur à *bailler*, tradere. Item in hac voce *aage*, ætas, quàm nonnulli scribunt *eage*, & videntur Galli veteres hac in re imitati veteres Romanos, quos ait Fabius, consueuisse productas vocales scribere geminas, sicut etiam Græcorum /ê/ duo epsila, & /ô/ duplex /o/ refert. Voces autem istæ Isaac, Aaron, Baal, vt Hebræa sunt, sic etiam integro suo duplicis vocali sono Hebraico pronunciari debent. II. Quiescit coniunctum cum *o*, vt nonnulli scribunt *saoul*, satur, quum pronunciemus *soul*, immò etiam *sou*, quiescente litera *l*. Sic quoque scribitur *paoure*, pro quo pronunciamus *povré*, digammate videlicet Æolico, cuius characteris neglectus vsus Francicæ linguæ scripturam multis literis alioqui minimè necessariis onerarunt. III. Quiescit coeunte vocali *i* & *u*, ad constituendam syllabam eandem, vt *pain*, panis: *ainsi*, ita: *sainct*, sanctus: in quibus *a* non auditur. Campanorum verò istud est proprium, quòd in his vocabulis pronuntiant diphthongum *ai*, id est *è*, quod apertum vocauimus: vt *pèn, mèn*, pro quo Itali per *a, pan*, & *man*. Sed si *n* sese adiungat sequenti vocali, tunc diphthongus *ai* tota pronunciatur. Sic dicimus in adiectiuo masculino *vain*, quasi scriptum sit *vin, a* vocali vel prorsus quiescente, vel exiliter admodum sonante: at in foeminino dicimus *vaine*: & similiter *serain*, serenus quiescente *a*, in foeminino verò *seraine*, serena: sic *sain*, sanus: in foem: *saine*, sana. De *E*. *E* quiescit similiter in diphthongo *ei*, sequente *n*, in eadem syllaba, vt *plein*, plenus, quasi scriptum sit *plin*: contrà verò in foem. exteritur *i*. Pronunciamus enim & scribimus, *plene*. II. Superflua est hæc litera meritò, si ratio vsui dominaretur, expungenda in quibusdam vocabulis vt *sein*, sinus: *peindre*, pingere: *ceindre*, cingere: *veincre*, vincere: *feindre*, fingere. Docente etymo temere & per abusum litera *e* in hæc vocabula irrepsisse. III. Quiescit sequente *a*, vel *o*, post *g*, vt *mangea*, manducauit: *gagea*, pignus deposuit: *flageol*, calamus agrestis: in quibus vocibus scribitur *e*, non vt proferatur, sed vt ostendat *g* in illis non retinere natiuum suum sonum, ante *a*, & *o*, sed pronunciandum esse vt *j*, consonantem. IIII. Quiescit præcedente *c*, & sequente *o*, vel *a*, vt *commançea*, incoepit: vel *o*, vt *commanceons* incipiamus, vbi rursus scribitur *e*, vt significet literam *c*, non retinere suum natiuum sonum ante *a*, & *o*, in illis dictionibus, quasi scriptum esset *commenka, commenkons*, sed pronunciari per duplex *s*, sicuti diximus in *s*, litera, vt si scriptum sit *commanssa*, & *commanssons*. V. Quiescit sæpe in diphthongo *eu*, in qua auditur tantum *u*. Huius rei exemplum habemus duplex in hac voce *heureux*, in cuius priore syllaba Galli rectè pronunciantes, omittunt literam *e*, quasi scriptum sit *hureux*: in posteriore verò totam diphthongum sonant, quamuis hæc vox oriatur à monosyllaba dictione *heur*, in qua diphthongo *eu* tota auditur. Locum autem habet hæc regula sine exceptione in participiis omnibus passiuis hac diphthongo terminatis, vt *eu*, habitum: *sceu*, scitum: *receu*, receptum: *veu*, visum, & similibus, quasi scriptum sit, *u, su, ressu, vu*, vitiosè totam in his diphthongum efferentibus Aureliis, & Carnutibus, atque adeò Normanis. De *I*. *I* quiescit ante duplex *l*, quod molle vocauimus, præcedente vel *a*, vt *caille*, coturnix: vel *e*, vt *oreille*, auris: vel diphthongo *eu*, vt *feuille* folium: (sic enim scribendum arbitror hanc vocem & alias similes, non vt vulgo solent, *fueille, vueille*,) vel *ou*, vt *mouiller*. Non quiescit autem etiam ante duplex *ll* molle quando finit præcedentem syllabam, vt *bille, fille, famille, chenille, piller*, cum deriuatis. De *O*. Hæc vocalis quiescit in diphthongo *ao*, vt *paon*, pauo, *faon*, foetus. Est enim Gallis molestissimus concursus vocalium *o* & *a*, etiam extra diphthongum, & interposito *n*, vt *on a dit*, quod pronunciamus quasi daghessata *n*, Hebræorum more scribatur *on na dit*. Bituricensium certè mos in hoc sono efferendo per simplex *n*, molestissimus est Francorum purè loquentium auribus. Sed & quum præcedit *a* finiens dictionem, si sequens dictio incipiat ab *o*, interponitur *t*, quamuis non scribatur. Scribunt enim Galli *dira-on*, dicetúrne: & *ira on*, ibitúrne: pronunciant autem *dirat-on: irat-on*, nisi malimus dicere *dira-lon, ira-lon*. Sed de hoc dicemus in litera *t*. Item quiescit in triphthongo *oeu*, vt *oeuure*, opus: *boeuf*, bos: *oeuf*, ouum, quæ pronuntiantur vt si scriptum esset *euvre, beuf, euf*, in quibus certè scribendis vocibus *o*, prætermitti potuit, vt suo loco diximus. De *V*. *V* vocalis quiescit post *g* sequente *e*, vt *langue*, lingua: vel diphthongo *eu*, vt *gueule*, gula: vel *i*, vt *languir*, languere: idcirco tantum adscriptam, vt significetur *g*, quod ante *e*, & *i*, pronunciari solet vt *i*, consonans, natiuum suum sonum in illis vocibus retinere. Item quiescit post *c*, sequente *eu*, vt *cueur*, cor: quomodo etiam scribunt *cueuillir*, & *recueul*, sic pronunciato, acsi per *k*, scriberetur *keur, keuillir, rekeul*. Item quiescit post *q*, quæcunque vocalis sequatur, nempe vel *a* vt *Quand*, vel *e*, vt *que*: vel *i*, vt *qui*. Postremò quiescit in quibusdam temporibus verbi Habeo, nempe in futuro modi indicandi, & imperfecto modi subiunctiui. Nam hæc tempora incipiunt à vocali *a* & *u* consonante, quæ consonans *v* paulatim est extrita, ac proinde perperam à nonnullis pro *u* vocali accipitur, ad constituendam dipht. *au*. Itaque sic quidem scribitur futurum *i'aurai*, habebo: *tu auras*, habebis: *il aura*, habebit: *nous aurons*, habebimus: *vous aurez*, habebitis: *ils auront*, habebunt: imperfectum verò subiunctiui *i'auroi*, haberem: *tu aurois*, haberes: *il auroit*, haberet: *nous aurions*, haberemus: *vous auriez*, haberetis: *ils auroient*, haberent, quæ omnia extrita, vt vsus obtinuit, consonante *v*, pronuntianda sunt per simplex *a*, ac si scriptum esset, *arai, aras, ara*, non autem per diphthongum *au*. Nam *v* esse in his vocibus consonantem siue digamma, non autem vocalem, ostendit infinitus modus *avoir*, habere, & analogia. Mutatur enim *b* in *v* digamma, non in *u* vocalem: ac proinde dubium non est veteres Gallos pronuntiasse *i'auroi*, & cæteras personas, per *v* consonantem *i'avrai*, & *iavroi*. Sicut Itali pronuntiant hauero, & hauerei. De consonantibus quiescentibus. Regulæ generales duæ. I. Nulla consonans quiescit inchoans syllabam, præter *g*, ante *n*, molle, sicut in *h*, dicemus, & *s* in plurimis vocibus, sicut suo loco declarabimus. II. Quoties scribitur duplex consonans, prior quiescit, exceptis *cc: mm: nn: rr*: quarum neutra quiescit, sed prior syllabam præcedentem terminat, posterior verò syllabam inchoat: vt *acces*, accessus: *homme*, homo: *bonne*, bona: *guerre*, bellum. Duplex enim *ll* non pronunciatur vt duplex: sed vel vt simplex, vt *femelle*, foemina: *belle*, bella: vel molli illo sono, de quo sæpissimè iam à nobis dictum est. Itidémque duplex *s*, non pronunciatur vt duplex, sed vt simplex natiuo suo sono, vt *chausse*, caliga. Seruanda autem est in primis hæc regula in adiectiuis pluralibus, in quibus formatiua litera numeri sing. seruata, asperiorem redderet pronunciationem, vt *cs*, in *secs*, à singulari *sec*: *fs*, in *griefs*, à *grief*: *ls*, in *tels*, à *tel*: *ps*, in *seps*, à *sep*: *ts*, in *petits*, à *petit*: in quibus omnibus aut prior consonans quiescit, aut ita molliter pronuntiatur, vt vix sentiatur. De *B*. *B* nullam Gallicam dictionem claudit, vt neque Græcam neque Latinam, excepta vnica Latina propositione AB, quæ est à Græcorum /apo/ deducta: vt Græca rursus ab Hebræa voce AB, quæ originem notat. Sed Hebræas duntaxat aliquot voces finiens, vt Iacob, Nadab. Finiens autem syllabam intra ipsam dictionem, nunquam scribitur nisi vel ante *s* simplex, vt *absent*, absens: *obseques*, exequiæ, & tunc non quiescit: vel ante *sc* & tunc pronuntiatur quidem, sed ita vt eius literæ siccitas mitigetur, quantum fieri potest, vt *obscur*, obscurus, cum deriuatis: perinde penè ac si scriptum sit *oscur*. Vel antè *st*, & tunc vel quiescit prorsus, vt in his vocibus *obstiné*, obstinatus: & *obstination*, obstinatio: quæ pronuntiamus *ostiné, ostination*: vel quantum fieri potest lenitur, vt *abstenir*, abstinere, *abstinencé*, abstinentia: vel antè *j* consonantem, vt *object*, obiectum, & tunc pleno suo sono effertur. Ante digamma verò aliquantulum lenitur vt in *obuier*, occurrere: sic ferè efferendo vt si scriberetur *ovier*. Inde hemistichion illud Gallico-latinum, _Omnia malo vie_, *on i a mal obuié*. Postremò quiescit in propositione *soubs*, & *dessoubs*, quæ pronuntiantur *sous* & *dessous*. De *C*. *C* quiescit antè q vt *acquerir, acquest, acquiter*, & similia, in quibus & si propter etymon scribitur, potuit tamen optima ratione prætermitti. Item ante *t* proximè sequens in fine dictionis, vt *ject*, iactus: *object*, obiectum: *faict*, factum: quæ perinde pronunciantur ac si scriptum esset, *jet, objet, fait*, &c. Sic etiam scribuntur & pronunciantur participia passiua, vt *dict*, dictum: *faict*, factum: nempe vt distinguantur à tertiis personis singularibus *dit*, dicit: *fait*, facit. Intra dictionem autem hæc syllaba *ct*, integra pronunciatur vt *acté*, actus: *action*, actio: *actif*, actiuus: *affèction*, affectio: *detracteur* detractor. Excipe *traicter*, tractare, cum deriuatis: & *dicton*, dictum siue sententia iudicis, in quibus *c* quiescit. Finiens autem dictionem hæc litera, quæcunque vel vocalis vel consonans sequatur, integra pronunciatur, vt in his vocibus *broc, froc, soc, sec, suc*, & similibus. De *D*. *D* quiescit in hac voce *pied*, quamuis à Picardis exprimatur quasi per *t*, scribatur: vnde *pieton*, pedester: Item quiescit *d*, litera ante *j*, consonantem, vt *adjuger*, adiudicare: *adjurer*, adigere iureiurando: *adjourner*, diem dicere: *adjouster*, addere, &c. cum deriuatis. Item ante *m*, vt *admonester*, cum deriuatis. Excipe *admirer*, admirari, cum deriuatis. Item ante *v*, consonantem, vt *adviser*, deliberare: *advis*, sententia. Finiens autem dictionem quiescit quæcunque consonans sequatur, vt ante *b*, vt *quand bon temps viendra*: & ante *c*, vt *quand cela se fèra*: ante *f*, vt *quand faudra le monde*, sic pronunciantis ac si scriptum esset, *quan bon temps: quan cela: quan faudra*: quod in cæteris consonantibus sine exceptione seruatur. De *F*. Diximus antea hanc literam apud Gallos idem valere atque /PH/ Græcorum, & PH, Latinorum. Ideo in Gallicis dictionibus quæ desinunt propriè in Digamma Æolicum, id est *v*, consonantem, scribitur hæc litera vt pronuntianda, vt *bref*, breuis: *gref*, grauis: *nef*, nauis. Sed in foemininis quæ ab illis masculinis adiectiuis formantur restituitur Digamma, vt *breve, greve*: Sic etiam à *vif*, viuus, deducitur foemin. *vive*, & à *naif*, natiuus, formatur foem. *naive*. Vsus autem obtinuit, vt in quibusdam eiusmodi vocabulis *s*, seruetur cum ipso Digammate. Scribunt enim vulgo non pauci *brefue, grefue*, ne videlicet hæ voces per diphthongum *eu* pronuncientur, nempe *greu,e: breu,e*. Sed omnino vitiosa est hæc scriptura, cui vitio mederetur restitutus vetus ille character Digammatis Gallici, nempe *v*, tam initio dictionum, quàm intra ipsas dictiones, vt *vive, naïve, grevé, brevé, neuve*. De *G*. *G* quiescit ante *n* molle vt *gagner*, lucrari. Vsus tamen obtinuit, vt excipiantur quædam, vt *signe*, signum, cum deriuatis: vt *signer* signare: *resigner*, resignare: *regne*, regnum: & *regner*, regnare: in quibus *g*, quiescit, & *n*, natiuo suo sono, & non illo molli effertur, quasi scriptum sit *siné: siner: resiner: rèné: rener*. Quod autem nonnulli imperiti hanc literam scribunt in his vocibus *vng*, vnus: *tesmoing*, testis: *soing*, cura: *besoing*, opus: vitiosè scribitur. Nam quòd in deriuatis *tesmoigner*, testari: *soigner*, curam habere: *besongner*, laborare: adscribitur *g*, id fit propter *n* molle, ac proinde in illis thematibus nullus est ei locus. Imò etiam non debuit etymologia efficere vt scribatur *cognoistre* & *cognoissance*, vt alibi diximus. Scribitur autem meritò & quiescit in voce *hareng*, pro halece, à quo deriuatur *harengere*, & *harengerie*. De *H*. Aspirationis nota in vocibus Græcis & Latinis aspiratis, & in Francicam linguam traductis, scribitur quidem sed quiescit. Vt *habiter*, habitare, cum deriuatis: *habit*, habitus, pro veste, cum deriuatis: *habitude*, consuetudo: *habituer*, consuefacere: *halene*, halitus: *halener*, afflare: *heresie*, hæresis, cum deriuatis: *Hebrieu*, Hebræus, cum deriuatis: *Hercules*: *Helas*, heu: *Helene*: *Helicon*: *Heleboré*: *heur*, sors prospera: *heureux*, foelix: *heure*, hora: *heriter*, consequi hæreditatem, cum deriuatis: *Herodes*: *Hilaire, histoire, hoir*, hæres cum deriuatis: *homme*, homo, cum deriuatis: *honneur*, honor, cum deriuatis: *horologe*, cum deriuatis: *horoscope*: *horreur*, horror, cum deriuatis: *enhorter*, cum deriuatis: *hoste*, hospes: *Hospital*, Nosodochium, cum deriuatis: *humble*, humilis, cum deriuatis: *humeur*, humor, cum deriuatis: *hiuer*, hyems: *hydromel*: *hydropisie*, &c. quæ omnes voces partim à Latinis, partim à Græcis vocibus aspiratis oriuntur, in quibus tamen aspiratio quiescit. Excipiuntur autem ab hac regula *haché*, à Latina voce hasta: Item *hareng*, à voce hales cum deriuatis. Item *Hector* & *Henri*. Item *harpe*, à Græca voce /harpê/. Similiter etiam aspiratio quiescit in his dictionibus, *huis*, ostium cum deriuatis: *huile*, oleum cum deriuatis: *huict*, octo: *huistre*, ostrea: sed aliam ob causam nempe quoniam alioqui legi sic possent hæ dictiones, quasi *v*, esset digamma non vocalis, nempe pro *huis, vis*: sic etiam pro *huile, vile*, &c. Contrà verò in vernaculis Gallicis scribitur simul & pronunciatur aspiratio, vt in illis quæ à Latinis non aspiratis deducuntur. Sic ab altus deducuntur Gallicæ voces aspiratæ *hault, haultain, haultesse, haulteur, haultement, hausser*. Hæc autem vocabula vernacula Gallica obseruaui in quibus aspiratio & scribitur & auditur: *halier*, vepretum: *hair*, odisse, cum deriuatis: *hait*, animi inclinatio, gratum aliquid habens: vnde compositum *souhait*, & *souhaiter*: item, *halbarde, hasle, hasler, haleter*, crebrum anhelitum ducere: *hameau, hameçon, hanche, hanter, hantise, hacqueboute, haquenee, hardi, hardiesse, harnieux, honte, hotee, hober, harier, hazard, hibou, huer, hucher, huche, honte, hocher, hochepot, hacquet, hocquet, hocqueter, haster, haste, hastif*: *hauet*, fuscina: *haure*, nauale: *haye*, sepes: *heaume*, galea: *houe*, ligo: *houer*, fodere: *humer*, sorbere. Quiescit autem post *c* sequente *r*, vt *Iesus Christ, Chrestien, Chrestienté, Sepulchre*. Item in *Iehan*, & *Iohan*, à Iohane. De *L l l l*. *L* quiescit post diphthongum *eu* sequente *x*, vt *mieulx, ceulx*: & sequente *t*, vt *peult*. Item post diphthongum, *au*, sequente *t*, vt *aultre*, alius: *espeaultre*, spelta: in quibus dictionibus interseritur ne *u*, pro *n* legatur. Item quiescit in dictione *sould*, pro solido siue asse, quod pronunciatur à Picardis acsi scriberetur *sout*. Item in dictione *saoul*, satur, quam pronunciamus *sou*. Additur autem *l* quamuis non pronuncietur, propter deriuata, vt *saouler*. Item in his duabus dictionibus *fol*, & *col*, quas pronunciamus per *ou*, diphthongum *fou* & *cou*. Sed finiens dictionem hæc litera, quæcunque consonans sequentem vocem inchoet, sonum suum seruat. De *M*. *M* nunquam quiescit, sed vt suo loco diximus, finiens syllabam vel dictionem, non aliter pronunciatur quàm *m*, illo de quo diximus sono imperfecto. De *N*. *N* quiescit in tertiis personis verborum desinentibus in *e*, foemininum cum *nt*, vt *aimènt, aimerènt, aimeroiènt, aimassènt*. De *P*. *P* quiescit in his duabus dictionibus *temps* & *compte*, computum, vt differat à *conte*, comes. Item in *sept*, septem: & *loup*, lupus: & eius plurali *loups*, lupi: quas voces pronunciamus *lou* & *lous*. Contrà non quiescit in *coup*, ictus: & *sep*, vitis: singularibus. Verùm in earundem vocum plur. nempe *coups*, & *seps*, quiescit, quas dictiones pronunciamus *cous* & *ses*. Cæterùm scribi etiam consueuit à nonnullis, inter *e*, & *v*, consonantem ne confundantur cum *eu* diphthongo: vt *ensepvelir*, sepelire, pro *ensevelir*, in quibus vocibus si scribatur, quiescet: verùm præstiterit expungi vt superuacaneum: sicut in hac voce *escripre*, scribere, vt ineptè aliqui olim scribebant. De *Q* & *R*. Hæ literæ nunquam quiescunt. De *S*. Hæc litera finiens dictionem, quæcunque consonans proximè sequentem dictionem incipiat, quiescit, vt ante *b, lès bons hommès*: ante *c, lès cas*: ante *d, lès damès*: ante *g, lès gens*: ante *l, lès lunès*: ante *m, lès mechants*: ante *n, lès nouuèllès*: ante *p, lès partiès*: ante *q, lès questions*: ante *r, les rois*: ante *t, lès tèstès*: ante *v*, consonantem *lès vieillès*: in quibus omnibus in hac dictione *lès, s* litera quiescit. Intra ipsam autem dictionem nunquam iungitur hæc litera cum *b*, vel *d*, vel *f*, vel *g*, vel *l*, vel *r*, vel *v*, consonante. Supersunt autem *sl, sm, sn, sp, sq*, & *st*, quas literas antecedens interdum quiescit, interdum pronuntiatur, quod vsu potius discitur quàm vlla regula. Possumus tamen aliquid de his quoque syllabis tradere, sed ita intelligendum vt exceptiones ab vsu petantur. Ergo *s* in *sc* quiescit, vt *escu, sçauoir*, vt nonnulli scribunt. Nec enim desunt qui *s* omittant. Sic etiam pronuntiamus *sciencé, s* quiescente. In *sm* etiam quiescit, vt *blèsme, quarèsme, blasme*: in quibus videtur *s* scribi ad producendam duntaxat syllabam, ídque non paruo abusu, quum literæ non sint inuentæ vt pronuntiationis quantitatem significent. Sic pronuntiamus correptè *creme* pro cremore lactis: pro chrismate verò longa penultima scribimus *crèsme*. In *sn* itidem quiescit, vt *chèsne*, quercus. Sic nonnulli scribunt *Rosne* pro Rhodono. Veteres scribebant, & integrè sonabant *isnèl*, velox. In *sp* plerunque non quiescit, vt *esperer, esperance, esprit, especé, respirer*: imò nunquam quiescit dictionem inchoans, vt *specialement spirituel*. Dicimus tamen *s* quiescente, *espee, espèron, escrire*, cum deriuatis: *espouser*, vxorem ducere, cum deriuatis: *respondre*, respondere, cum deriuatis, quæ ipso vsu discuntur. In *sq* aut semper aut certè plerunque pronuntiatur, vt *jusques, morisque*, præcedente *i* vel *v* vocalib. Præcedente verò *e* quiescit, vt *euèsque*. In *st*, præcedente *a* quiescit: aut semper aut plerunque, vt *gaster*, vastare, *gasteau*, libum: *rasteau*, rastrum: *paste, paticier, empaster, bast*, clitellæ asini, *bastir*, ædificare (vnde vox Prouincialium *bastide*, expressa litera *s*) *baston*, vnde vocabulum Italico Gallicum *bastonade*, in qua *s* sonat. Præcedente vero dipht. *ai* quiescit, vt *maistre, paistre*. Sed tamen dicimus *pasteur, s* expresso, pro quo in Aluernia dicunt, *s* quiescente, *pastre*. Sic quiescit in *pastoureau*, & in *pastorelle* auditur. Præcedente *e s* quiescit, vt *èstre, esté, bèste, fèste, arrèste*, spina piscis, *arrèster, prèste, apprèster, tèste*. Excipe *gèste, pèste, rèste, molèste*. Præcedente *i* pronuntiatur, vt *miste*, homo elegans, lautus, concinnus, *mistere, mistion, histoire, Legiste, Sophiste*, & similia. Excipe *ils* pronomen plurale, in quo semper quiescit, siue sequatur vocalis seu consonans, vt *ils ont droit, ils disènt*, quæ sic efferuntur ac si scriptum esset *il on dit*, & *i disènt*, etiam *l* quiescente. Excipe itidem *giste*, quod dicitur propriè de loco vbi iacet lepus seu cubile leporis. Item excipiuntur omnes secundæ personæ plurales præteriti perfecti simplicis, desinentis in *istès*, vt *fistès, ouistès*, & similia. Præcedente *o* quiescit, vt *oster, hoste, coste, nostre, vostre*. Excipe *poste, poster, postillon, ostade*, quæ est species texturæ. Item quiescit præcedente *ou*, vt *couster, crouste, gouster*. Præcedente *u* pronuntiatur, vt *iuste, iustice, iustifier, rustre*, quæ vox est vetus Gallica, & significat hominem temerè ruentem, vagum & temerarium. De *T*. Hæc litera finiens dictionem, à quacunque consonante incipiat sequens dictio, semper quiescit. Sed videndum imprimis vt si sequens dictio incipiat à vocali, hæc litera præcedentem finiens cum illa vocali coniungatur, quasi ad illam dictionem sequentem pertinens, vt *ils sont à moi*, quod pronuntiandum est quasi scriptum sit *i son ta moi*. Sed in copula *et* sicut alibi diximus, *t* semper quiescit, siue consonans siue vocalis sequatur. De Francicæ linguæ accentibus. Franci nullos accentus notant, nec veteres etiam Græci notabant, ac ne nunc quidem Latini. Est igitur mos iste à Grammaticis Græcis, Hebræorum, opinor, imitatione excogitatus, maximo certè cum fructu, ex quo disci à nutricibus illæ linguæ desierunt: si modò verus illius consuetudinis vsus seruaretur. Sed de hoc longè maximo abusu aliâs. Sunt qui contendant in Francica lingua nullum esse accentibus locum. Sunt contrà qui in Francica lingua tonos perinde vt in Græca lingua constituant. Magnus est vtrorumque error quod mihi facilè concessuros arbitror quicunque aures suas attentè consuluerint. Dico igitur Francicæ linguæ, vt & Græcæ & Latinæ, duo esse tempora, longum vnum, alterum breue: itidémq. tres tonos, nempe, acutum, grauem, circunflexum, non ita tamen vt in illis linguis obseruatos. Acuunt enim Græci syllabas tum longas tum breues, & Latinos idem facere magno consensu volunt Grammatici, quibus planè non assentior. Sed hac de re aliâs. Illud autem certò dixerim, sic concurrere in Francica lingua tonum acutum cum tempore longo, vt nulla syllaba producatur quæ itidem non attollatur: nec attollatur vlla quæ non itidem acuatur, ac proinde sit eadem syllaba acuta quæ producta, & eadem grauis quæ correpta. Sed tonus vocis intentionem, tempus productionem vocalis indicat. Nihil autem accidere potest auribus magis ingratum quàm si breuem producas, longam corripias, quod ij experiuntur qui peregrinos, aut Galliæ populos Francicè minus purè loquentes audiunt: veluti quum Turonenses aut Pictones audimus pronuntiantes *mestrèsse* |u-u| pro *maistrèsse* |-uu| aut *mèsse* |-u| pro *mèsse* |uu| vel Sabaudos pro *faicte*, |uu|, proferentes *fèste*, |-u| pro *Prophete* |uuu|, *prophèste* |u-u| pro *misericorde* quinque syllabarum natura breuium *misericorde* penultima longa: vel Italos proferentes *parole* |u-u| pro *parole* |uuu| quoniam suum *parola* sic pronuntiant. Illa verò productio in Francica lingua etiam in monosyllabis animaduertitur, quæ est propria vis accentus circunflexi. Sic productè circunflectuntur: *ie veu, tu veux, il veut*, volo, vis, vult, quod deprehenditur si prioribus illis opponas *ve[)u]*, votum: & *veux*, vota: quæ corripiuntur. Sic corripitur *beuf* & *neuf* singulari numero: quorum recti plurales, *beûfs* & *neufs*, quiescente *f* litera, circunflectuntur: vt *eûlx* & *ceûlx*. Item *fit*, fecit, & *fut*, fuit: & *eut*, habuit: corripiuntur: *fist*, faceret, & *fûst*, esset: & *eûst*, haberet, circunflectuntur, vt planè pudendus sit error tum scriptorum tum typographorum qui hoc discrimen scripturæ & pronuntiationis non obseruant. Sic etiam *êst, rôst, tôst*, circunflectuntur itidémque *plâist*, placet: *plûst*, plueret, quibus opponuntur correpta *et* coniunctio copulatiua: *plaid*, contentio iudicialis, *pleut*, placuit: *plut*, pluit. Itidémque circunflectuntur *je meûr*, morior: *tu meûrs*, moreris: corripiuntur autem *meur*, maturus: & *meurs*, maturi: foemininum autem *meûre*, matura, est trochaïcum: quæ vsu non regulis discuntur. Cæteræ verò syllabæ, id est quæ neque acuuntur neque circunflectuntur, natura breues censentur, exceptis monosyllabis, quæ quoties enclitica secum trahunt, producuntur, vt *si ie di* dactylum sonat: |-uu| *qui est ce*, amphibrachum |u-u|, qua de re in encliticis. Sunt autem hoc loco mihi admonendi peregrini paucissimas esse longas syllabas in Francica lingua, præ innumerali breuium multitudine: ac proinde verendum illis esse potius ne breues producant, quàm ne longas corripiant, præsertim vbi falli possunt Latinæ linguæ quantitate: sic exempli gratia, Natura, Vectura, Fortuna, Persona, & similia, Latinè penultimam producunt: at Francicæ voces, *nature, voiture, fortune, personne*, eandem corripiunt. Operæ pretium etiam fecerint, si hoc quoque diligenter obseruarint, maximum esse in Francica lingua vitium penultimam natura breuem producere, quotcunque & quæcunque consonantes illius pronuntiationem remorentur. Sic in *desordre, rètordre, discorde, misericorde, noblèsse, parèsse, aborder, dormir, endormir, porte, apporter, enhorter, exhorter*, & infinitis aliis penultimæ positione longæ, natura tamen corripiuntur. Sic etiam breues priores in *comme, sommeil*: *dormir, endormir*: *bonné, donne, belle*, nunquam nisi vitiosissimè producuntur, ne in metris quidem: qua in re grauiter ab iis peccari video qui Francicos versus non tantùm syllabarum numero, & /homoioteleutois/, quæ rythmos vocamus, æstimant, sed etiam pedibus Græcorum & Latinorum more metiuntur: audax & nobile certè inuentum, sed quod maxima difficultate non caret, tum propter longarum syllabarum penuriam, tum quòd, vt modò dixi, in Francica lingua nulla positio penultimam natura breuem sine maxima aurium offensione producat. Etsi verò breuium & longarum discrimen vsu potius quàm arte discitur, tamen paucas istas regulas mihi libuit in peregrinorum gratiam à me obseruatas subiicere. Prima Regula. Non paucæ dictiones Francicæ solis breuibus constant, vt *misericorde*, quæ vox quinque breuibus natura syllabis constat. At nulla constat pluribus productis: minimè id quidem quasi non inueniantur voces in quibus plures sint syllabæ natura longæ: sed quoniam, vel antepenultima longa, si penultima sequens breuis fuerit: vel penultima longa sic dominatur, vt reliquæ præcedentes syllabæ, quanuis natura longæ, nec acuantur tamen, nec verè producantur. Exempli gratia, Hæc dictio *[e]nt[e]ndèment* constat ex duabus prioribus natura longis, vt in proxima regula ostendemus, prior tamen est æquali tenore proferenda, tono & quantitate in syllabam antepenultimam reiectis. Quod si huic dictioni subieceris enclyticam, vt *entendèment bon*, tunc sola eius vltima acuetur, reliquis velut in ordinem redactis. Sic in hac voce *entendre*, quanuis tres priores sint natura longæ, sola tamen penultima acuitur & producitur, ex tertia regula quam mox trademus. Sic in hac voce *envie*, inuidia, etiam diuisa, vt, *en, vie*, in vita, auditur amphibrachus |u-u|, propter penultimam longam: at in nomine *envieux*, propter penultimam breuem auditur amphimacrus |-u-| producta antepenultima quæ in *envie* corripitur. Secunda Regula. Omnis syllaba desinens in literam *m* vel *n*, non geminatam, sed sequente alia consonante, est natura longa. Est igitur *endormir* dactylica vox |-uu| *feindre, teindre* trochaicæ, |-u| *bonté*, spondaica: |--|: *temporel*, dactylica |-uu| quod etiam in diuersis dictionibus accidit, vt *bon pais* |-uu|. Sed quid si *m* vel *n* geminetur? tunc syllaba corripitur, vt *somme, comme, donne, bonne, sonne, tonne,* |uu| *consomme, ordonne, resonne, estonne* |-uu|: quamobrem etiam *songer, besongne*, & similia penultima breui proferuntur, quoniam videlicet in illis quidem dictionibus non tam est *n* duplex quàm vnicum daghessatum, vt apparet ex dictionibus Latinis vnde deducuntur, dono, bona, sono, tono, ordino, resono. In istis verò *gn* ponitur pro altero *n*, quod molle vocauimus. Excipe *ennemi* |-uu|. Tertia Regula. Omnes dictiones terminatæ per *e* foemininum, proximè præcedente vocali, producunt penultimam, vt *aimee, fondue, velue* |uu-| *mue, nue, due, fie, lie, amie, joue, loue, moue, noue, aije, plaije, ioije, voije* |-u| *enuoie* |u-u|. Quod si illud *e* foemininum mutetur in *e* masculinum, tunc eædem illæ penultimæ corripiuntur, vt *nuer, muer, fier, lier, iouer, louer, nouer, enuoijer* |-uu|. Quarta Regula. Diphthongus *au* semper producitur siue in penultima, vt *aultre* |-u|, *autant* |--| *haultain* |-u|: siue in antepenultima, vt *haultement* |-u-|, *haultaine* |-uu|: siue in vltima trahente secum sequentem dictionem, vt *hault et droict* |-uu|. Quinta Regula. *S* inter duas vocales deprehensa, ac proinde, sicut suo loco diximus, per *z* pronuntiata, & vocalem singularem & diphthongum antecedentem producit, vt *iaser, braise, saison, plaisir, cause, bise, mise, prise, oser, chose, poser, choisir, loisir, noise, toise, vser, ruse, muse, cuise, frise*, |-u|: & in antepenultima, vt *causera, osera, embrasera, reposera, choisira, prisera, cuisine, vsera, accusera, excusera, vsage, visage* |-uu| *camuse* |u-u|: nisi obstet penultima alia ratione longa. Tunc enim penultima dominatur, vt *prisee* |u-u|, *accusee, excusée* |u--u|. Excipe *e* foemininum occurrens, quod nunquam producitur, vt *peser, gesir*, |uu|: *gesine*, |uuu|. Item *treze* |uu|. *quatorze*, |uuu| *moisi* |u-|, *cramoisi* |uu-| *voisin, cousin* |uu|: *voisine, cousine*, |uuu|. Quinta Regula. A cum *i* quiescente ante duplex *ll* molle cum *e* foeminino dictionem finiente est longum, vt *aille, baille, caille, faille, maille, paille, saille, taille, vaille* |-u|. Sexta Regula. Personæ verborum desinentes in *asse* vel *isse* producuntur, vt *passe, aimasse, ouisse*. Septima Regula. Omne *s* sequente consonante quiescens (quibus autem in syllabis quiescat suo loco diximus) vocalem præcedentem producit, vt ante *sl, hasle, isle* |-u|: ante *sm blasme* |-u|, *aimasmes*, |u-u|, *esmeuté, esmouuoir*, |-uu|: *blesme, mesme* |-u|, *caresme, baptesme*, |u-u| *escriuismes* |uu-u|: *seusmes* |-u|: *receusmes* |u-u|: *vismes, fismes*, |-u|: *entendismes* |uu-u|: *cosme* |-u|: ante *sn*, vt *asne* |-u|: *alésne* |u-u|: *rosne* |-u|: ante *sp*, vt *esperon* |-uu|: *esperonné* |-uu|: *espier*, |-uu|: ante *st*, vt *ost, rost, tost, fust, fist, eust*, circunflexa *haste, taste, tèste, bèste: èstre, maistre, naistre: fèste, giste, viste, crouste, vouste* |-u|: etiam in polysyllabis, vt *desuoijer*, |-uu|. Excipe *esté* pro verbo esse, & pro æstate |u-u|: *rotir, roti*, contra naturam sui primitiui *rost*. Pronomina verò *nostre* & *vostre* ancipitem habent priorem: breuem videlicet si nomini cui adhærent præponantur, vt *nostre maison, vostre raison*, |uu-u|: sin postponantur, longam, vt *ié suis vostré, patenostre* |uu-u|. Octaua Regula. Omnis syllaba ante geminatum *rr*, producitur, vt *catairre*, |u-u| *catairrèux* |u--|: *fèrrer, guerre, tèrre, pourrir* |-u| *entèrrer* |u-u|. De encliticis dictionibus. Encliticæ dictiones vocantur, quæ à præcedentis dictionis tono pendent, de quibus hæc regula certissima est. Omnis dictio monosyllaba longa vel polysyllaba in longam desinens acuitur, & breuem proximè sequentem dictionem, siue monosyllabam siue etiam dissyllabam suo tono subiicit, quasi cum ea coiens: quod valde optarim in peregrinorum gratiam notari accentu acuto, sicut Græci consueuerunt. Exemplum monosyllabarum, *c'èst´ moi, c'èst´ vous: c'èst´ lui: cela èst´ bon, c'èst bién dict: sera bién faict: on s'én va*. Exemplum dissyllaborum, *vn bón païs: vne chose bién dicte, vne chose bién faicte: on s'én ira*. De accentu interrogante. Accentus interrogans eo differt à dictione enclitica quod ipsa vltima syllaba orationis per interrogationem conceptæ, quæcunque & quantacunque illa sit natura, in Francico sermone acuitur, vt *que dites vous? ferez-vous cela? ne vous repentirez-vous iamais?* cuius pronuntiationis vsque adeò sunt obseruantes Normanni, vt etiam si nihil interrogent, sed duntaxat negent aut affirment aliquid, sermonis finem acutè, non sine aurium offensione pronuntient. De Subunione. Subunionem coeperunt accuratiores typographi notare linea diuersas dictiones interiungente quam Hebræi Raphe appellant, vt *di-ie, dit-il, fit-il, sais-ié, diras-tu*, quibus sic vtuntur Galli, vt Latini suis illis inquam & inquit, & aliquantulum ab encliticis ista differunt. De Apostropho. Apostrophon, id est, aduersæ siue elisæ vocalis notam coeperunt vtiliter iidem Typographi Græcos imitati adscribere, at non vbique, quod tamen factum velim, eorundem Græcorum exemplo. De hac autem nota certæ sunt sequentes regulæ. Prima Regula. Omne *e* foemininum sequente quacunque vocali, eliditur in pronuntiatione, vt *l'auaritieux, l'espee, l'ingrat, l'ouurier*, & sequente *h* quiescente *l'homme: l'huis: la femm'auaritieuse, la fauls'obeissance, la mauuais'inuention, ce qu'on dit*. Magnum igitur vitium est istam elisionem non obseruare, quod in versibus inprimis sine exceptione obseruatur: in quibus nullus est *e* foemineo locus, vel in quarta syllaba, si versus decem fuerint syllabarum, vel in sexta si fuerint Hexametri, quos vulgo Alexandrinos appellant. Et generaliter in omni Francicorum carminum genere *e* foemineum in vltima versus syllaba pro nihilo habetur. Secunda Regula. *a* in articulo *la* ante eandem vel aliam vocalem eliditur, vt *l'auarice, l'espee, l'ignorance, l'auenture, l'vmbre, l'hostèsse*. Idem maiores nostri faciebant in possessiuis pronominibus *ma, ta, sa*, vt *m'espee, s'espee*, vt adhuc loquuntur Sabaudi. Sic in veteribus sepulchris sæpissimè legitur *s'ame*. Immò adhuc hodie dicitur *m'amie, s'amie, m'amour*. Sed vsus obtinuit vt in cæteris dictionibus potius vsurpetur solæcismus, substitutis pronominibus masculinis, *mon, ton, son*, vt *mon espee, mon hostèsse, son auarice, son ignorance*. Tertia Regula. *i* nunquam eliditur nisi ante pronomen *il*, vt *s'il vient* pro *si il*. Malè igitur Lugdunenses *ce qu'est*, pro *ce qui est, s'on* pro *si on*, quo tamen abusus sum ego licentia poëtica in Psalmorum interpretatione. V verò & *u* nunquam eliduntur. Sic Marotus, *s'ainsi* pro *si ainsi*. Obseruandum est autem peculiariter foemininum adiectiuum *grande*, in quo *e*, consueuit etiam ante consonantes elidi, vt *vne grand besongne, vne grand' chose, vne grand' femme, vne grand' meschanceté*. De Aphæresi, Syncopa & Apocopa. Aphæresi non vtuntur Franci, quantum nunc quidem possum meminisse. Illam enim Prouincialium Aphæresim *Dieu nous pelle, s* quoque putidè pronuntiata pro *Dieu nous appelle*, nemo Francus emendatè loquens patienter tulerit. Syncopa in nonnullis vocabulis est vsitata, vt *donra*, pro *donnera, amèrra* pro *amènera*: *emprise* pro *entreprise*: *ouent*, pro *osteuent*. Sed *baurra* pro *baillera*, proprium est Parisiensium vulgo. Sic in quibusdam futuris verborum exteritur *e*, vt *envoîrai, ennuîrai, essuîrai, loûrai,* pro integris *enuoijerai, ennuijerai, essuijerai, louerai*, quæ regularia sunt ab infinitis, *envoier, ennuier, essuier, louer*. Neque mihi dubium est quin futura *recevrai, apercevrai, aurai*, ab infinitis *recevoir, apercevoir, avoir*, fuerint initio *recevrai, appercevrai, averai*, et siqua sunt alia huiusmodi. Apocopa verò vtimur etiam vulgo in quibusdam, vt *a'vous*, pro *auez-vous? sa'vous*, pro *savez-vous?* Illud autem *aga* pro *regarde*, & *agardez* pro *regardez* Parisiensum vulgo relinquitur. Sed de istis hactenus. -------------------------- NOTES SUR LA TRANSCRIPTION Conventions On a indiqué entre signes _ le texte en italiques, entre / les caractères grecs, entre | les indications de rythme (sillabes brèves et longues), et entre signes * le texte composé en «lettres françoises» (police cursive dite aussi «Civilité»). On a résolu les abréviations par symboles conventionnels. Les e caudata et ligatures ae sont représentés par le même caractère æ. On a utilisé les conventions suivantes pour les cursives: Pour les e: Normalement en Civilité la lettre e a une forme différente (e final) lorsqu'elle figure en fin de mot. Cet e final placé en fin de mot est transcrit simplement par 'e'. L'auteur a également utilisé cet e final en début ou milieu de mot comme une convention (pour représenter un son 'e' ouvert?), et dans ce cas il est transcrit par 'è'. À l'inverse, on a transcrit par 'é' le e ordinaire placé en fin de mot, y compris dans les rares cas (inattention de l'imprimeur?) où ce 'e' ne correspond probablement pas à un 'e' fermé. Enfin un troisième 'e' a été représenté par [e]. Convention pour les i/j: On a transcrit par 'i' les deux variantes de i cursif (i court et i long) utilisées apparemment indifféremment. On a réservé le 'j' pour représenter le «i consonne» noté dans l'original par un 'j' en caractère romain. Les autres variantes de la police Civilité, qui nous ont semblé purement esthétiques, sont transcrites toutes par la même lettre (ce qui explique les répétitions figurant dans la transcription, l'original comportant différentes variantes pour la même lettre). Corrections On a corrigé les coquilles probables suivantes: p. 9: inuentute > iuuentute PPrimùm > Primùm p. 13: *gn* > *gm* aperrum > apertum p. 15: *Ceens* > *leens* p. 20: *commeneça* > *commençea* p. 24: *langiir* > *lanjir* p. 29: natium > natiuum articuculo > articulo p. 32: cousueuisse > consueuisse interiectioninibus > interiectionibus p. 34: veré > verè floc > flor p. 42: nonosyllaba > monosyllaba p. 47: *len* > *leu* p. 48: ante *i* > ante *u* p. 53: *biele* > *viele* p. 55: *g* > *c* p. 62: sciptum > scriptum verteres > veteres p. 66: scribunt > Scribunt p. 67: *herologe* > *horologe* *horocospe* > *horoscope* p. 72: Italibo > Italico *bastonrde* (peu lisible) > *bastonade* uua > qua sinat > sonat p. 76: /homoiotleutois/ > /homoioteleutois/ p. 77: untc > tunc p. 78: *consomue* > *consomme* *iotter* > *iouer* p. 79: *su* > *sn* *alésne* |u-u-u| > *alésne* |u-u| p. 83: Lud unenses > Lugdunenses p. 84: sa'vez-vous > savez-vous Les problèmes de ponctuation et de lettres imprimées à l'envers ont été corrigés sans mention particulière. Par ailleurs on signale que les mots suivants, très peu lisibles, sont d'une reconstitution hypothétique. p. 22: *rigue* p. 68: *hotee* p. 69: une lettre illisible (t?) après *sou* p. 82: *son auarice* *** End of this LibraryBlog Digital Book "De francicae linguae recta pronuntiatione" *** Copyright 2023 LibraryBlog. All rights reserved.