By Author | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Title | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Language |
Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ] Look for this book on Amazon Tweet |
Title: Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.) - Patrologiae Cursus Completus; Tomus X Author: Hilary, Saint, Bishop of Poitiers, -367? Language: Latin As this book started as an ASCII text book there are no pictures available. *** Start of this LibraryBlog Digital Book "Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.) - Patrologiae Cursus Completus; Tomus X" *** +525-526+ SANCTI HILARII EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM. (Circa Finem Anni 558 Missa.) Dilectissimæ filiæ[a] Abræ Hilarius in Domino salutem. 1. _Abra patris absentiam dolet._--Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum (_Mss._ certe) ita habeo. Sentio enim quantum præsentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere. 2. _Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiæ conquirat._--Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inæstimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad hunc[b] his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur præstare, esse mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quærerem. Et[c] inter hæc prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precem meam. 3. _Vestis hæc et margarita quanti facienda._--Post quæ, quia bonus est juvenis et[d] melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiæ tuæ concedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimæ sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis præcepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus[e] spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatæ non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat æquari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec cœli, nec lucis, nec maris, nec terræ species pulcritudini ejus poterat comparari. 4. _Utriusque commoda et dotes._--Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc hæc vestis atque margarita boni habeat. Vestis hæc numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritæ vero hæc virtus est, ut si quis eam induerit, non ægrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se habet, quod sit[f] noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut ætatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritæ et vestis istius cœpi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari cœpi, dicens: Domine sancte, miserere preci meæ, et miserere sollicitudini et vitæ meæ. Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam[g] viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior. [+527+] 5. _Hilarii filiæ promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat._--Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymæ tuæ, et bene est quod hoc credidisti. Et quia dixisti, te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam. Vestis, quam ego dedero, talis est, ut[h] si quis voluerit veste alia colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit. Sed illi dabo eam, quæ contenta sit, non serico habitu, sed[i] nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram[k] perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa[l] diffundatur in vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturæ ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliæ margaritæ aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et cœlestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliæ sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in æternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur;[m] æqualis enim semper et æternus est. Ego tamen hanc vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiæ tuæ perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis et margaritæ meæ dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc hæc quæ me rogas tibi præstabo. 6. _Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus._--Post quam vocem, filia, lætus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci: rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritæ reserves, neque miserum senem tali damno tuo[n] facias, si hanc vestem et hanc margaritam non habueris. Testor[o] autem tibi, filia, Deum cœli et terræ, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas. Tu modo,[p] si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quærit, quam non possum habere si hanc habuero. Sufficit mihi lana ovis meæ, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: cæterum vestem illam desidero, quæ dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istæ inutiles et sordidæ margaritæ: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo patri meo, quia et[q] ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc desidero, quæ mihi præstabit salutem et æternitatem. [hanc margaritam +528+ non habueris.] 7. _Filiæ exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abræ mater._--Ergo, filia, subveni sollicitudini meæ, et hanc epistolam meam semper lege, et huic vesti et margaritæ te reserva. Et ipsa tu mihi, nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti huic et margaritæ te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam: et ut si illam desideras, si exspectas, lætus possim ad te reditum cogitare. Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis. Tu vero si minus per ætatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga matrem tuam, quæ optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in æternum custodiat opto, filia desideratissima. [Annotatio a: In plerisque mss. _Apræ_.] [Annotatio b: In uno ms. Colb. _ad hunc videndum_, sine _his auditis_.] [Annotatio c: Sic mss. At editi, _in terram prostratus facie_.] [Annotatio d: Exempla sancti Petri de Cultura Cenoman. _melior illo nullus est_.] [Annotatio e: Bad., Er. et Mir. _partem habuerat_. Lips. ex Erasmi margine, _par erat_. Novissima editio Par. _sparsum erat_. Beccensis ms. _præparatum non erat_. Ottobonius, _spartim erat_. Significat Hilarius, monstratæ sibi vestis subtilitati comparatum sericum prorsus spartum esse, ex quo scil. funes nautici et sportæ olim fiebant.] [Annotatio f: Editi, _obnoxium_: emendantur ex mss.] [Annotatio g: In uno ms. Colb. _juvenem_, non _viventem_.] [Annotatio h: Alter e mss. Colb. cum Boheriano, Ottob. et Cenom., _si qua puella_: et mox solus Ottob. _in veste mea capi non possit_. Huc spectat illud Cypriani de Discipl. et Habitu virginum, _Sericum et purpuram indutæ, Christum induere non possunt_. Sic Hieronymus, epist. VII ad Lætam, ubi narravit quas pœnas dederit Prætextata nobilissima, quod viro Hymetio jubente filiæ Deo consecratæ habitum cultumque mutasset, concludit: _Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit._ Quod autem ibi de virginum cultu habet, maxime vero illud, _Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum_, haud mediocriter confirmat hanc epistolam Hilarii ætatem redolere, neque ipsius stylo esse indignam. V. tract. ps. CXVIII, lit. 16, n. 16.] [Annotatio i: Nativos habituum colores commendant, et arte quæsitos damnant etiam alii Patres. _Neque enim_, inquit Cyprianus de Discipl. et Habitu virg. _Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis et conchyliis tingere et colorare lanas docuit._ Quod ex Tertulliano, lib. II de Cultu femin. n. 10, expressit Cyprianus.] [Annotatio k: Par. _purpuram per augustam vestis_. Editiones aliæ, _purpuream per augustas vestes_. Duo mss. _purpuram per angustas vestes_. Melius alii, _perangustum vestis_: ad distinctionem scil. _latioris purpuræ_, cujus meminit Tertullianus, de Pallio num. 4, unde est _clavus latus_ ab eodem memoratus, n. 13 de Corona. Hieronymus vero, epist. 22, ad Eustochium depingens et carpens quasdam virgines, quæ in publico notabiliter incedebant, inter alia ait, _purpura tantum in veste tenuis_. Nonnihil confert hic Hilarii locus ad explorandam generis illius nobilitatem.] [Annotatio l: Editi, _defundatur in veste_: emendantur ex scriptis.] [Annotatio m: Ita omnes fere mss. Editi vero, _æqualis æternis_. Codex Ottob. _æqualis enim est vestis mea et æterna_: et paulo ante _non vulnera patitur_, pro _non vulneri patet_.] [Annotatio n: Beccensis codex, _efficias_. Cenom. _conficias_. Boherianus et aliquot alii, _neque misero seni tale damnum tuum facias_. Unus Colb. _neque miserum semen tali damno tuo te facias_. Cui consentit Germ. nisi quod ab eo abest _te_.] [Annotatio o: Hujusmodi obtestationis exemplum legimus lib. de Synodis, num. 91, puta, _Testor Deum cœli atque terræ, me cum neutrum audissem_, etc.] [Annotatio p: Ita ms. Ottob. At editi, _tu modo quando tibi vestis alia affertur_.] [Annotatio q: Excusi, _ille qui spopondit ei se credidit_: corriguntur ex ms. Boher.] *** End of this LibraryBlog Digital Book "Sancti Hilarii: Epistola Ad Abram Filiam Suam (Circa Finem Anni 558 Missa.) - Patrologiae Cursus Completus; Tomus X" *** Copyright 2023 LibraryBlog. All rights reserved.