Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Le catalogue des livres censurez par la faculté de theologie de Paris
Author: Paris, Faculté de Theologie de
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Le catalogue des livres censurez par la faculté de theologie de Paris" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)



  [Transcriber’s Note:

  This e-text includes characters that will only display in UTF-8
  (Unicode) text readers:
    ẽĩũ (letter with “tilde” or nasal mark)
    œ (o+e ligature)
    ❧ (decoration)
  If any of these characters do not display properly--in particular,
  if the diacritics do not appear directly above their letter--or if the
  quotation marks in this paragraph appear as garbage, make sure your
  text reader’s “character set” or “file encoding” is set to Unicode
  (UTF-8). You may also need to change the default font.

  The Latin -que is generally abbreviated as -´q; (with accent
  over the preceding letter). It is shown in this e-text as
  [que] in brackets.

  The [HW] notation is explained at the end of the text, before the
  Errata list.]


  ❧ Le Catalogue

  DES LIVRES CENSVREZ

  _par la faculté de Theologie de Paris._

  [Illustration]

  _Auec priuilege._

  On les vend à Paris, en la grand salle du Palais,
  au premier pillier, par Iehan André libraire iuré
  de luniuersité de Paris.

  1544.



A MONSIEVR LE PREVOST DE PARIS ou son lieutenant Ciuil.


Supplie humblement Iehan André Libraire iuré de luniuersité
de Paris, Comme depuis peu de temps ledict suppliant a
receu de messieurs de la faculté de Theologie de Paris,
Le Catalogue de tous les liures par eulx veuz & visitez,
censurez & condamnez, comme il appert en lacte cy attaché,
signé du Bedeau, de ladicte faculté. Lequel suppliant feroit
voluntiers imprimer suyuant le mandement à luy baillé par la
faculté. Mais il doubte que apres qu’il aura faict imprimer,
autres Libraires s’efforcent le faire imprimer, qui seroit
grand’ perte audict suppliant. Ce consideré, il vous plaise
permettre audict suppliãt faire imprimer ledict Catalogue,
auecq’ lepistre liminaire de ladicte faculté, & deffenses à
tous autres Libraires, & Imprimeurs de ne faire imprimer
ledict Catalogue iusques à trois ans, sur peine d’amẽde
arbitraire & cõfiscation desdictz liures, & vous ferez bien.


Apres auoir veu le decret du Doyen & cõsors de ladicte
faculté de Theologie, cõtenu au feuillet premier de ceste
premiere feuille, il est permis audict suppliant ce qu’il
requiert, Faict le dixneufiesme D’aoust. mil cinq cens
quarante quatre.

    Signé Morin.



  ❧ DECANVS ET FACVLTAS
  Theologorum Parisiensium, omnibus
  in Christo fidelibus. S.


_Qui corporis humani [HW] sanitatem tuendam susceperunt,
non satis officio suo factum iri putarunt, ea tantum quæ
salubria essent humano corpori, quæ[que] bonam eius
valetudinem, & conseruarent, & auctiorem vegetiorem[que]
redderent pharmaca, suis scriptis demonstrasse, herbas[que]
& plantas, adiectis etiam figuris & formis, quibus ab aliis
dignoscerentur, deliniasse: nisi simul & pharmaca iis
contraria, herbas[que] & plantas, quæ sanitati prorsus
aduersarentur, suis nominibus designarent, suísque
liniamentis & figuris efformatas, velut in tabella quadam,
ob oculos nobis proponerent. Quis autem negare potest illos
doctissimos medicos, & rerum naturalium sapientissimos
perscrutatores, totius naturæ integritati conseruandæ hac
via, vel maximè consuluisse? Qui nisi suorum scriptorum
monumentis harum rerum cognitionem nobis reliquissent: quis
non intelligat, quàm facilè pro germanis, adulterina
pharmaca, pro salubribus, exitialia, & pro antidotis, toxica
non sine totius generis humani graui incommodo, deligeremus?
Quòd si tam diligentes fuerunt veteres illi, & insignes
medicarum rerum scriptores, ob solius corporis sanitatẽ,
quam veluti vnicum suorũ laborum scopum, præ oculis
habebant: quid putandum est, & fecisse hactenus, & facturos
in posterũ doctissimos illos, & sanctissimos animarum
nostrarum medicos, qui haud dubiè tantô solicitius huic rei
neruos omneis intenderunt, quantò magis animam corpori
præstare intelligebant? Id nos docuit in primis medicorum
omnium summus, Imô ipsissima medicina Deus: qui formatum
hominem, & in paradiso collocatum, cæterarum arborum vsu
permisso, vt à ligno scientiæ boni & mali abstineret,
præmonuit. Docuit hoc ipsum & Christus, qui non tantum
animarum saluti cõducibilia, sed quæ etiam essent, veluti
mortiferum quoddam poculum fugiẽda, aperuit. Quàm verò hoc
deindè solicitè egerint diuino afflati spiritu euangelistæ &
apostoli, dilucidius est, quàm explicari possit. Qui suis
scriptis & epistolis canonicis [HW] nos copiosè docuerunt,
quantum discrepent fructus & opera spiritus, ab iis quæ
carnis sunt. Quæ omnia propriis designat nominibus,
apostolus Paulus, inter illos præcipuus, epistola ad
Galatas. Hoc idem maximo studio curarunt doctissimi qui[que]
sacrarum literarum interpretes, diui Cyprianus, Hylarius,
Chrysostomus, Ambrosius, & pleríque alii. Inter quos,
[HW] Hieronymus librum edidit, cui titulum fecit. De scriptoribus
ecclesiasticis hæreticos vnà cum orthodoxis commemorans, &
singulos suis pingens coloribus: vt non eos modò quos
imitari, sed & quos fugere oporteat, doceamur: ne in eorum
scripta, veluti in scopulum quendam impingamus, & toxico,
quod in iis latet, inficiamur. Diuus item [HW] Augustinus librũ
edidit aduersus sue ætatis hæreses: quod & ante eum fecerat
[HW] Epiphanius episcopus Cypri, inter Græcos Theologos
doctissimus: ne fortè lectores incauti, & veluti mellito
quodam poculo illecti, impiis doctrinis animum addicerent.
Hos imitati sunt ex posterioribus quamplurimi, non minori
sanctitate quàm eruditione clari: qui simul cum veteribus,
nouas, quæ clàm emerserant, hæreses, indicare curarunt: vt
nossent omnes, à quibus præsertim cauendum esset impiis
assertionibus & libris, quantùm vis gloriosis titulis essent
adornati. Qui eò sunt circunspectius fugiendi, quò venenum
nobis propinant præsentius, blandiloquentia quadam, veluti
melle illitum: ipso tamen felle: & si quid aliud amarius
est, lõgè amarulentius. [HW] Porrò quàm necessariô quámque
vtiliter veteres scriptores idipsum fecerint, docent huius
seculi mores. Quòd si vspiàm necessarium est, libros ipsos
cum authoribus propriis nominibus designare: [HW] in hoc
præsertim christianissimo galliarum regno factum oportuit.
Cui certè non immeritô eiúsque regibus, ad hæc vsque
tempora, christianissimi nomen inditum est. Sed ne hoc
insigni titulo spoliemur, nobis studiosè & vigilantissimè
curandum est. Vt quos iam diu prô dolor, circunuallant lupi
rapaces & famelici, qui non modicam gallicarum ouium
multitudinem, locis & ciuitatibus cõpluribus, pestiferis suæ
doctrinæ dentibus iam deuorarũt, reliquum gregem hauddubiè
voraturi, nisi eorum conatibus diligenter & quàm citissimè
eatur obuiàm. Qui assiduè nullum lapidem nõ mouent, nihil nõ
tentant & moliuntur, vt vniuèrsos in suas perditissimas
sectas pertrahant & detrudant. O fœlicem Hieronymi ætate
galliam, quæ eadem attestante, sola mõstris caruit. At verô
qui aduersus vnicum galliæ monstrum vigilantium, totis
eloquentiæ viribus detonabat, quid dicturum putamus, si iam
rediuiuus, in galliis ageret? Nõ esset profectò galliam, ita
deformatàm, agniturus, in qua mille vigilantios, Iouinianos
mille, & innumeros alios nocendi artifices, passim obuios
haberet. [HW] Quãtum ingemisceret, qui galliam tam miseranda
facie deformem, à veteri illa, quæ sua tempestate
florentissima erat, aspiceret mirum in modum mutatam?
Quantis arbitramur eloquentiæ & doctrinæ viribus (si
superstes esset) aduersus hæc monstra decertaret, qui contra
paucissimos suæ ætatis hæreticos, tanta scripturarũ vi,
tanta mole & robore conflixit: vt victis non amplius
licuerit, ne cristas quidem & cornua erigere? Quanquam viuit
haud dubiè Hieronymus, & cum Christo regnat in cœlo,
suís[que] scriptis pro Christi fide & ecclesiæ defensione,
aduersus veterum hæresum instauratores indefessè pugnat:
nouos istos Iouinianos & Vigilãtios, & si quæ sunt alia
monstra, potentissimis scripturarum machinis conterens.
[HW] Non desunt autem etiam hac tempestate inuicti fidei
propugnatores: sed nec vnquàm deerunt, quos suscitabit
Dominus, in suæ spõsæ defẽsionẽ, Danieles quàm plurimi,
Hieronymi, & Augustini, qui murum sese pro ecclesia,
aduersus impiorũ tela, & linguas venenatas obiiciant.
Quí[que] quãlibet flauerint vẽti, descenderit pluuia,
eruperint flumina, nunquàm tamen, Christi adiuti præsidio,
sinent Petri nauiculam demergi. Quæ vel inuitis omnibus
inferorum portis, quãtúm vis etiã allatrent canes cerberei,
insaniant furìæ, imò & ipse totus Acheron frendeat, stabit
tamen semper firma & stabilis [Sidenote: 1. Tim. 3.] (Pauli
testimonio) columna & firmamentum veritatis. [HW] Hãc tamen
aduersus, rugit leo ille immanissimus, aduersarius noster
diabolus, fremit draco septem capitibus insignis, Christianæ
fidei hostis infensissimus, hanc cupiens cum suo grege
deuorare. Quod quia suis viribus nunquam poterit, id agere
molitur, subornatis sparsisque per orbem satellitibus suis
impiissimis hæreticis: qui venenatis iaculis, nimirum libris
suis perniciosissimis, totum orbem perambulant, vt quod
faciebãt pharisæi, proselytos quàmplurimos sectæ suæ
adiungant. Qua in re (dolentes referimus) ita in totius
Christianismi perniciem profecerunt: vt vix vlla sit regio
Christianis ritibus aliquãdo ritè instituta, quàm sui
sibilis & susurris exitialibus, voce vel scripto, non aliqua
ex parte contaminarint. Solent enim zizania & herbæ,
plantæque noxiæ, maioribus incrementis sese dilatare, quàm
salubres & innocuæ. Adeó[que] iam magno Christianismi malo,
execreuere, vt periculum sit, ne breuì, salubres suffocent,
suís[que] tandem illi fraudibus & technis, vniuersum
Christianismum perdãt: nisi ab incœpto itinere præpediti
cohibeantur, & reprimãtur. [HW] Et hactenus quidem videbatur
piis omnibus persuasum, vt serpentis illius præcipui Lutheri,
præciso capite totus orbis capacior fieret. [HW] Sed, (quod
nõ sine gemitu dicimus,) post damnatum à summo pontifice,
ipsis[que] principibus, & theologorum scholis, totius penè
orbis consensu, Lutherum: suborti sunt statim alii innumeri,
tãquàm hydræ capita, Lutherano longè nocentiora, qui sua
virulẽta dogmata, tanto impetu & incredibili feritate, ita
latè effuderunt: vt vniuersum propè orbem Christianum, cùm
publicis, tum priuatis cõcionibus librísque æditis, & in
vulgus sparsis, peruaserint & infecerint. Nec etiam ab ipso
galliarum regno hactenus Christianissimo abstinuerint. In
quo, & manibus ferè omnium haberi, & per omnes circũferri
impiorum hæreticorum libros videmus, & dolemus. Qui ingens
aliquod in regnum, propè diem illaturi sunt incommodum, nisi
relegatis profligatísque quàm citissimè perditissimis
sectis, ex omnium manibus fortiter excussi, flammis cõsecrentur.
[HW] Quanquam quod ad gallias nostras attinet, bona
nobis spes est, adiutore Christo, abominandas omnes hæreses,
è regno Christianissimo, intra paucos dies, ablegandas esse.
Non enim defuit hactenus negotio fidei promouendo,
hæresum[que] extirpationi rex noster Franciscus re, &
cognomẽto Christianissimus. Qui qua est, & fuit semper in
Christum eiúsque sponsam ecclesiam insigni pietate &
obseruantia, non destitit vnquam ecclesiæ partes tueri.
Neque potuit vel minimùm quippiam, ab ecclesiæ placitis
diuelli, quin potius vt pestem Lutheranã, omnium quæ fuerũt
vnquam pestilentissimam, è sui regni finibus propellere.
Statutis suis & decretis quàmplurimis, modis omnibus in
hæreticos animaduertens. Porrò intelligens rex
Christianissimus, verè scriptũ esse, qualis rector ciuitatis,
tales & habitantes in ea. [HW] Et illud poëtæ. Regis
ad exemplum totus componitur orbis. Quàm mordicùs semper
retinuerit traditam acceptámque à maioribus orthodoxæ
ecclesiæ fidem, non modo interpositis decretis, sed & exemplis
professus est per se grauissimis. [HW] Quando ante annos
aliquot, indictis aduersus Iconomachos (qui cõtumeliam
diuæ Virginis imagini irrogarant) [HW] supplicationibus,
argenteam ille, piè religioséque, non sine totius populi
congratulatione, in locum mutilæ detruncatæ´que ab impiis,
restituit. Deinde annos post aliquot, quàm de sacrosancta
Eucharistia, cæterísque sacramentis & ecclesiæ sanctionibus
piè sentiret, quámque omnis generis hæreticos odisset,
abundè testatus est: quum ad placandam Dei in nos iram,
publicas fieri decreuit supplicationes. Quibus gestata per
vrbem sacrosancta Eucharistia, quám religiosè aperto capite,
ardentem facem manu gerens, vna cum pientissimis filiis
interfuerit, norunt multa hominum milia: qui tunc præ gaudio
lachrymabundi, [HW] Christianissimi regis pientissimam fidem
intuebãtur. Neque peractis supplicationibus, prius vrbe
discedere cõstituit, quàm sumpto de variis hæreticis, variis
in locis supplicio, & fidẽ suam religioném[que] bonis
omnibus imitandam, & formidãdam hæreticis animaduersionem
proponeret. [HW] Curauit & hanc pestem procul hinc abigendam,
Christianissimi regis accensus exemplo, supremus Parisiensis
senatus. Qui suis arrestis & decretis, deprehensos huius
sectæ viros variis affecit suppliciis. Quós[que] comperit
aduersus augustissimum, & in primis venerandum Eucharistiæ
sacramẽtum impiè sensisse. Necnon reliquis hæresibus
pertinaciter adherentes, flammis vltricibus vrẽdos
adiudicauit. Quo cæteri à nefandis istis dogmatibus
arcerentur. Nos autem vocationis nostræ non immemores, in
tanto fidei negocio & discrimine, tantisque infœlicis huius
seculi tumultibus, haudquaquàm cessatores egimus. Dici enim
non potest facilè, quantis sudoribus aduersus hæc dogmata
inuigilauerimus. Dum nũc ab episcopis, nũc à senatu, nunc à
prouinciarum præsidibus super hæreticis propositionibus &
libris rogati, vt de ea quæ in nobis est fide rationem
redderemus, totos penè dies eam in rem noctésque impendimus.
Et hæc omnia quamuis iuxta nobis concessum à Deo munus,
diligenter curauerimus, fieri tamen non potuit, quin nouis
quotidie suboriẽtibus sectis, nouis etiam hæresum seminariis
pullulantibus, nouæ quoque succreuerint hæreses. Quas vt tam
impii artifices tuerantur, & hominũ mentibus infigant, mirum
est, quàm à decẽnio excreuerit librorũ numerus. [HW] Quos vt
in manus hominum obtrudant, insignibus titulis & gloriosis
præfationibus muniunt. Quo minore negocio incautis
lectoribus imponant: dum mellito frõtispitio illecti, nihil
fellis, nihil amarulentiæ, nihil deni[que] veneni in eis
latere suspicantur. His artibus, his technis, multorum corda
seduxerunt. Quam tamen vafriciem diligenter attendere nos
præmonitos voluit diuus Paulus, Epistola ad Romanos.
[HW] Obseruate, inquiens, eos, qui dissensiones & offendicula,
præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, & declinate
ab illis. Huiusmodi enim, Christo domino nostro nõ seruiunt,
sed suo ventri: & per dulces sermones & benedictiones,
seducunt corda innocentum. Non poterat diuus Paulus, nostræ
tempestatis hæreticos aptiùs & magis graphicè depingere,
neque latentem sub ouilla pelle, luporum gregem,
euidentioribus argumentis, & signis, nobis manifestare, ne
sic horum strophis, & fucatis mendaciis contaminaremur.
[HW] Omnium autem hæreticorum communis est morbus, vt quùm maximè
in scripturis intelligendis hallucinentur, ipsi tamen miro
quodam supercilio, scripturæ, religionis, & dogmatũ
scientiam sibi arrogent, interim cæteris, qui sectis suis
addicti non sunt, detrahentes. Hinc eo demẽtiæ prorumpunt,
vt omnium rerum magisterium sibi impudenter assumant:
quód[que] deterius est, cum maximìs sint ignorantiæ tenebris
inuoluti, sua non contenti ignorãtia, nihil nõ pertentant,
vt & cæteros in hanc errorum caliginem abducant. [HW] Quorum
in numero sunt nõnulli, qui manifestò & palàm, sua dogmata
obtrudere non verentur. Sunt & alii qui supplicii metu,
obliquè & secretô, ea auditoribus suis ingerũt. Qua ex re
fit, vt peruersorum librorum diuersa genera circunferantur,
quibus corda fidelium seducuntur. [HW] Sunt autẽ ex illis libris,
quàmplurimi, qui authorum suorum nomina, fronte præferunt:
eorũ scilicet hæreticorũ qui iam deplorati, de sua gloriãtur
insania. Sunt qui suppresso nomine, vanissimis titulis
adornãtur. Sunt & qui neque præli, neque officinæ excusoriæ,
sed neque vici aut ciuitatis nomina exprimant. A quorum
lectione summoperè cauendũ est piis hominibus. Sunt & alii,
qui veris authorum nominibus suppressis, vt facilius
lectores ad sui lectionem illiciant, catholicorum
sanctorúm[que] virorũ nomina, pro titulis habent,
quemadmodum paulò antè blasphemiarum & hæresum plenus liber
prodiit, cui nomen hæretici fecerunt confessio fidei per
Natalem Bedam. Nuper quoque ex officina hæreticorum exiit
liber impius, cui titulum fecit hæretica prauitas, Prouerbia
Salomonis. Omittimus, quòd plerisque hæreticis & impiis suis
libris, ne præfixum hæretici nomen à lectione fideles
auerteret, [HW] pro Caluino Alcuinum, se mẽtitus est impius
Caluinus. At hoc proprium hæreticis est, vt sua in abditis
tantum locís[que] secretoribus, suæ farinæ hominibus
inuulgent. Oderunt enim qui malè agunt, lucem. Quæ omnia,
manifestissima sunt impietatis & errorum indicia. Nam si
christianam saperent pietatem, non intra priuatos tantum
parietes, sed super tecta, iuxta Christi præscriptum, & legi
& predicari summoperè sua curarent. Veritas enim lucis
amica, odit tenebras. [HW] Quamobrẽ quis orthodoxus & veritatis
lucisque christianæ amator, nõ perspectam habeat, horum
librorum farraginem & ingentem cõgeriem, nõ aliundè quàm à
principe tenebrarum profectam esse? Qui lucis & veritatis
inimicus, non nisi tenebras amet. Verùm quia difficilè est
admodum simplicibus viris, & non satis in scriptura
exercitatis, adulterinos libros & pestiferos, à salubribus
dignoscere: ob id[que] sæpius obtrudãtur impii pro
orthodoxis: multorum præcibus, & quotidianis
efflagitationibus obsequentes: æquum duximus, & veris
christianis (quibus neque fas est, neque tutum, horum
lectioni incumbere) apprimò conducibile, libros omneis, qui
in manus nostras deuenerunt (Sunt autem permulti qui latent
adhuc. Sunt & qui quotidie in lucem recenter prodeunt, quos,
quum in manus nostras venerint, in alterum catalogum
redigendos curabimus) suis nominibus designare. Vt compertum
habeant & intelligant, siue ecclesiarũ præfecti & præsules,
siue magnates, & prĩcipes, siue senatores & prouinciarũ
præsides, à quorũ lectione librorũ subditam sibi plebem
arcere debeant. [HW] Sunt autẽ ex eorũ numero quidã planè
hæretici, flammís[que] digni. Sunt & qui suspicione hæreseos
vehementer laborãt. Sunt qui offendiculũ & scandalum
præbeant. Sunt qui blasphemias suboleant. Sunt & quos non
expediat reipublicæ christianæ, in lucem & vulgus emitti.
Sunt & alij permulti, quos ad plenum discussos, execrandis
scatere erroribus deprehendimus, at[que] tãdem vna (pro
more) cõgregati, coeuntibus omnium in vnam sententiam
iudiciis, in catalogum redegimus. Quem ad christianæ reip.
commodum sub correctione sanctæ matris ecclesiæ, & sanctæ
sedis apostolicæ, typis excudendum dedimus._

_Extraict des registres de la faculté de Theologie de
Paris._



  ❧ Catalogus
  LIBRORVM QVI HACTENUS
  à facultate Theologiæ Parisiensi
  diligenter examinati, censuráque digni visi sunt,
  ob causas in calce superioris epistolæ fusius declaratas:
  [HW] secundũ ordinem alphabeticum, iuxta authorum cognomina.


  Primo sub litera A.


[HW] Ex libris Andreæ Althameri.

Commẽtaria germaniæ in [HW] P. Cornelii Taciti, equitis Romani
libellum, de situ, moribus, & populis Germanorum.


Ex libris Henrici Cornelii Agrippæ.

De vanitate scientiarum, declamatio inuectiua.

De originali peccato disputabilis opinionis declamatio, ad
episcopum cyrenensem.

Epistola ad Michaëlem de arando, episcopum sancti Pauli.


  B


Ex libris Ioannis Brentii.

Commentaria in librum iudicum.

Commentaria in Iob, & ecclesiasten.

In duodecim priora capita euangelii, quod inscribitur
secundum Lucam.

In duodecim posteriora capita eiusdem, Homiliæ octoginta.

In Ioannem Commentaria.

In acta apostolica Homeliæ. I.22.

In epistolam ad Philemonem, & in historiam Hester
commentarioli.


Ex libris Othonis Brunfelsii.

De disciplina & institutione puerorũ.

Annotationes in quatuor euangelia, & acta apostolorum.

Liber pandectarum veteris & noui testamenti.


Ex libris Martini Bucceri.

De vera ecclesiarum in doctrina ceremoniis, & disciplina,
reconciliatione, & compositione.

In sacra quatuor euangelia enarrationes perpetuæ, secundùm
recognitæ.

In Matthæum enarratio.

In epistolam ad Romanos enarratio.


Ex libris Henrici bulligeri.

In sacrosanctũ Iesuchristi Domini nostri euangelium secundum
Matthæum commentariorum libri duodecim.

Expositio in epistolam ad Hebræos.

De origine erroris.


  C


Ex libris Ioannis Caluini.

Institutio religionis christianæ, nunc verè demum suo titulo
correspõdens.

Expositio sexdecim capitum Genesis.

Expositio in epistolam ad Romanos.


  D


Ex libris Stephani dolet.

Cato christianus.

Fata regis.


  E


Ex libris Desiderii Erasmi Roterodami.

Modus orandi Deum.

Modus confitendi.

Enchiridion militis christiani.

De interdicto esu carnium.

Encomium moriæ cum cõmentario.

Exomologesis, id est confessio.

Colloquia Erasmi.

Paraphrases in nouum testamentum.

Scholia cum antidotis, in epistolas Hieronymi.

Prologus in Hylarium.

Christiani matrimonii institutio.

Censura Erasmi super tertiam regulam sancti Augustini.


  F


Ex libris Iacobi Fabri stapulen.

Commentarii in quatuor euangelia.

Commentarii in epistolas Pauli.

Commentarii in epistolas canonicas.


  G


Ex libris Gerardi lorichii hadamerii.

De missa publica proroganda racemationum libri tres, cum
diuersarum hæresum erroribus, & superstitionũ omnigenum
abusibus tollendis, Tum sacri eius sinceritate ortodoxa
conseruanda, ex canonica scriptura patrúm[que] sanctorũ
sententiis diligenter collecti.

Institutio catholica fidei orthodoxæ, & religionis
christianæ.


  H


Ex libris Hegendorphini.

Christiana studiosæ iuuentutis institutio.


  L


Ex libris Francisci lamberti.

Liber commentariorum in amos, Abdiam, & Ionam prophetas.

De prophetia, eruditione, & linguis, déque litera & spiritu.


  M


Ex libris Martini Lutheri hæresiarchæ.

De captiuitate babylonica.

Simplex & aptissimus modus orandi.

De abroganda missa.

Expositio orationis dominicæ.

Commentaria super Magnificat.

Commentaria in Deuteronomium.

Commentaria in psalmos.

Commentaria in ecclesiasten.

Commentaria in cantica canticorum.

Præfatio in epistolam ad Romanos.

Cõmentaria in epistolam ad Galatas.

De absolutione.

Aduersus execrabilem Antichristi bullam.

Quare papæ ac discipulorum eius, libri à Martino Luthero
combusti sunt.

Ostendant autem ipsi quare doctoris Martini Lutheri libros
combusserint.

Liber continens rationes propter quas Lutherus decretales,
cæteros[que] iuris canonici libros igni publicè tradidit.

Liber continens rationes Lutheri quibus omnes christianos
esse sacerdotes molitur suadere.

Liber de vsu & efficacia missæ.

Ad leonem decimũ pontificem maximum resolutiones
disputationum de virtute indulgentiarum reuerendi patris
ac sacræ Theologiæ doctoris Martini Lutheri Augustiniani
Vuitembergensis.

Martini lutheri ad fratris syluestri prieratus.

Dialogorum responsio.

Martini lutheri sermo de pœnitentia.

Sermo de indulgentiis.

Sermo de virtute excõmunicationis.

Decem præcepta Vuitembergensi populo prædicata.


Ex libris Ioannis Mayer ecclesiastæ Bernẽsis.

In apocalypsin commentarius.


Ex libris Philippi Melãchthonis.

Liber commentariorum in epistolam ad Romanos, & in duas ad
Corinthios.

Loci cõmunes theologici recèns collecti & recogniti.

Aduersus furiosum Parisiensium theologastrorum decretum.

Declamatiunculæ duæ in diui Pauli doctrinam.

Epistola de theologica disputatione lipsica.

Confessio fidei exhibita inuictissimo imperatori Carolo
quinto, in comitiis Augustæ.

Apologia confessionis.

Dialecticæ, & Rethoricæ elementa.

Annotationes in librum, qui inscribitur Parœmiæ siue
prouerbia Salomonis cum annotationibus.

De corrigendis studiis.


Ex libris Hippophili Melangæi.

Theologiæ compendium.


  O


Ex libris Ioannis Oecolampadii.

In Esaiam libri sex.

In prophetam Ezechielem commentarii.

In Danielem commentarii.

Expositio in minores prophetas.

Annotationes piissimæ doctissimæ[que] in Oseam, Iohelem,
Amos, & Abdiã.

In epistolam ad Hebræos explanationes.


  P


Ex libris Conradi Pellicani Rubeaquensis.

In sacrosancta quatuor euangelia & acta apostolorum
commentarii.


Ex libris Ioannis Bugenhagii Pomerani.

Commentaria in deuteronomium.

In librum psalmorum enarratio.


  R


Ex libris Vrbani rhegii.

Liber consolatorius, ad eos qui persecutionem patiuntur, Cum
enarratione psalmi. 123. quem latinũ fecit Ioãnes hynereus
pomeranus.


  S


Ex libris Erasmi sarcerii Anuemontani.

Methodus in præcipuos scripturæ locos, ad nuda didactici
generis præcepta, ingenti labore in theologorũ non
exercitatorum vsum cũposita, qui certa ratione sanctam
scripturam syncerè tractare possint. Cui adiecta est farrago
locorum communium.

Cathechismus per omnes quæstiones & circũstantias, quæ in
iustam tractationem incidere possunt.

Lucæ euangelium cum scholiis.

In Marcum scholia.

Commentaria in Ioannem.


Ex libris Arsatii schopher.

Enarrationes euangeliorum dominicorum ad dialecticam
methodum, & rhetoricam dispositionem accõmodatæ, Adiecti
sunt Loci theologici, quorum cognitionem ecclesiastes in
promptu habere debet: Subiectis etiam aliquot
propositionibus non contemnendis. Accessit quo[que] index
locorum memorabiliũ in toto opere omnibus piis admodùm
vtilis & necessarius.


  Z


Ex libris Vldrici Zuinglii.

Cõplanationis Isaiæ prophetæ fœtura prima, cum apologia, cur
quid conuersum sit.

Cõplanationis Hieremiæprophetæ fœtura prima, cum apologia,
Cur quid cõuersum sit.

De vera & falsa religione.

Opus articulorum.



  CATALOGVS LIBRORUM
  quorum incerti sunt authores.


Epistola apologelica ad syncerioris christianismi
sectatores, per frizxain orientalem, & alias inferioris
Germaniæ regiones, &c.

Institutio religionis christianæ.

Introductio puerorum.

Litania germanorum, hoc est, supplicatio ad Deũ pro
germania, habita in celebri quadam ciuitate germaniæ in die
cinerum.

Modus orandi.

Modus confitendi.

De vita iuuentutis instituenda, moribus[que] ac studiis
corrigendis.

Vnio dissidentium tripertita.



  CATALOGVS LIBRORUM gallicorum,
  Ex certis authoribus iuxta illorum cognomina.


Ex libris Victoris brodeau.

Vne epistre du pecheur a Iesuchrist imprimee a Lyon par
Dolet.


Ex libris Ioannis Caluini.

Vne epistre a F. Sadolet euesque de Carpantras, Auec
laquelle est vne epistre catholique dudict sadolet.

Linstitution de la religion chrestiẽne, Auec la præface
adressee au Roy Francoys pour confession de la foy.

Institution de la religion chrestienne, de la congnoissance
de Dieu.

Petit traicté de la saincte cene de nostre seigneur
Iesuchrist.

Catechisme.

Aduertissement tresutile du grãt proffict qui reuiendroit a
la chrestienté, sil se faisoit inuentaire de tous les corps
sainctz & reliques qui sont tãt en Italie, qu’en France,
Almaigne, Espaigne & autres royaulmes & pais.

A treshault, & trespuissant, & tresillustre prince Frãcoys
Roy de France treschrestien, son prince & souuerain
seigneur.


Ex libris Stephani Dolet.

Exhortatiõ a la lecture de la saincte escripture.

Brief discours de la republicque francoyse, desirant la
lecture des liures de la saincte escripture.

Nouueau testament.

Cantica canticorum en francoys.

Les epistres & euãgiles des cinquante & deux dimenches de
lan, auec briefue & tresutile exposition dicelles.

Expositiõ sur la premiere epistre sainct Iehan diuisee par
sermons.


Ex libris desiderii Erasmi Roterodami.

La maniere de prier.

La maniere de se confesser.

Le cheualier chrestien imprimé par Estienne dolet.


Ex libris Gulielmi farel.

Respõse a lepistre de maistre Pierre Caroli: auec seconde
epistre dudit farel.

Epistre enuoyee au Duc de Loraine.


Ex libris Francisci Lamberti.

Declaratiõ de la reigle & estat des cordeliers, Cõposée par
vng iadis de leur ordre, & maintenant de Iesuchrist.


Ex libris Petri Martyris verunglii firentini.

Vna sẽplice dechiratiõe sopra gli duodecim articuli della
fede christiana.
  Qui est a dire. vne simple declaration sur les douze
  articles de la foy chrestienne.


Ex libris Clementis Marot.

Vng sermon du bon & mauluais pasteur.


Ex libris Philippi Melanchthonis.

De lauthorité de leglise, des docteurs dicelle, & de la
parolle de Dieu trãslatee de latin en francoys.

De la puissance & authorité de la saincte eglise
chrestienne.


[HW] Ex libris Hippophili Melangæi.

Sur sainct Matthieu.


Ex libris Vldrici Zuinglii.

Briefue & claire exposition de la foy chrestienne annoncée,
& escripte au Roy chrestien.



  CATALOGVS LIBRORUM gallicorum
  ab incertis authoribus.


  A

ABC. pour les enfans, contenant ce qui sensuyt. Loraison
dominicale, &c.

La maniere de soy confesser, pour laquelle specialement a
esté condamné.

Familiaire & briefue exposition, sur lapocalypse.

Exposition sur lapocalypse de sainct Iehan, extraicte de
plusieurs docteurs tant anciens que modernes, reueue &
augmentée de nouueau a Genefue.

Les arrestz & ordonnances de la court celeste.


Exposition chrestienne, cõtenant quatre briefz traictez.

Le premier des dix commendemens.

Le deuxiesme des douze articles de la foy.

Le troisiesme de loraison de nostre seigneur.

Le quatriesme, lexplication des sacrementz.

Larbre de la foy chrestienne.

Les sept assaultz.


  B

Bible de Genefue. auec lindice.

La bergerie spirituelle enuoyee au roy.


  C

Le catalogue du pape & de Moyse.

Chansons spirituelles pleines de consolation.

Chansons chrestiennes, par lesquelles les fidelles pourrõt
soulager leur esprit, & les ignorans, ayans congnoissance
des abuz, ausquelz ont esté detenuz par les ministres de
satan, venir a Iesuchrist.

Le catechisme de Genefue: Cest assauoir. La forme
d’instruire les enfans en chrestienté.

La forme de prier, & chantz ecclesiastiques, auec la maniere
d’administrer les sacrementz, & consacrer le mariage selon
la coustume de leglise anciẽne.

De la saincte cene de nostre seigneur Iesus, & de la messe
que lon chante cõmunement.

Confession de Beda, faulsement imposee a feu maistre Noel
beda docteur en theologie.

Consolation chrestienne.

Cymbalum mundi.


  D

Debat de pitié & superstition.

Sermon de la dedicace.

Les epistres & euangiles pour les cinquante deux dimenches
de lan, commenceant au premier dimẽche de laduent a lusage
de Meaulx, condamnez lan cinq cens vingt & trois.

La doctrine des bons enfans.

Les commendemens & doctrine du philosophe Aristote, a son
disciple roy Alexandre.

La doctrine nouuelle & ancienne.


  E

Vne exhortation, voire vng commendement & parolle du
seigneur par le sainct esprit: Et en la fin vng petit liure
Emanuel a tous coeurs fideles.

Vng brief enseignement tiré hors de la saincte escripture,
pour amener la personne a voluntiers mourir & poinct
craindre la mort.

Exposition sur lepistre aux Rõmains, extraicte des
commentaires de Caluin.

Exposition sur les deux epistres aux Thessaloniciens.

Exposition sur lepistre catholique de sainct Iacques.

Epistre catholicque de sainct Iacques apostre, auec vne
exposition briefue & bien faicte.

Exposition sur les deux epistres de saĩct Pierre, & sur
celle de sainct Iude.

Epistre enuoyée aux fideles cõuersans entre les chrestiens
papisticques.

Epistre demonstrant comment nostre seigneur est la fin de la
loy, & la somme quil fault cercher en lescripture.

Cest la bonne coustume. Est epistola quæ dirigitur ad
pauperem & mendicam ecclesiam Lutheranorum.

Le liure delesprit Faictes le guet, faictes le guet voire
bon guet.

Les sainctes euangiles de Iesuchrist, & au commencement vne
epistre exhortatoire qui sent la doctrine de Luther.

Exposition sur leuangile sainct Matthieu.

Briefue exposition, faicte par maniere dexhortation sur
loraison dominicale prinse sur le pater noster, & autres
parolles de nostre seigneur Iesuchrist recitees au sixiesme
chapitre sainct Matthieu.

Auec exposition sur les parolles de Iesuchrist, faictes des
amys des richesses d’iniquité.

Exhortation tresutile sur les sainctes parolles de nostre
seigneur Iesus.

Les sainctes euangiles de Iesuchrist, au commencement ya vne
epistre Lutherienne.


  F

Briefue & claire exposition de la foy chrestienne.


  G

Grandes annalles & tresueritables des gestes & merueilleux
faictz du grant Gargantua & Pantagruel roy des Dipsodes.

La grace, paix, & misericorde de Dieu.


  H

Sur l’hystoire des dix lepreux, extraicte du dixseptiesme
chapitre sainct Luc.

Heures de Paris, petites, qui entre autres cõtiennent vne
confession lutherienne, sans Calendrier ne vigiles des
trespassez.


  I

Indice preposé a la bible de Genefue.

De la difference qui est entre les superstitions & dotatiõs
des anciens, gẽtilz & payans: Et les erreurs & abuz qui sont
entre ceulx qui sappellent chrestiens. Et de la vraye
maniere d’honnorer Dieu & la vierge Marie.

La difference de lidolatrie.

Instruction pour les enfans.

Instruction & recreãce des chrestiens.

Institution de la religion chrestienne.

Introduction des bons enfans.

Introduction des enfans, translatée de latin en francoys.

Briefue instruction, faicte par maniere de lettre missiue,
pour se confesser en verité.

Linstruction de la religion chrestiẽne.

Introduction familaire a facilement & en peu de temps
aprendre la Grammaire latine: faicte en forme de Dialogue,
auquel sont introduictz les personnages. A. B.

Sont les grãdz pardons & indulgẽces.


  M

Le liure des marchantz.

La medecine de lame.

La forme des prieres ecclesiastiques, auec la maniere de
administrer les sacrementz & celebrer le mariage, & la
visitation des malades.

Dung seul mediateur & aduocat entre Dieu & les hõmes nostre
seigneur Iesuchrist.


  O

La tressacrée oraison que Iesuchrist a baillé a ses
apostres.

La tressaincte oraison que nostre seigneur a baillé a ses
apostres, les enseignant commẽt ilz & tous vrays chrestiens
doibuent prier. Auec vng recueil daucuns passaiges de la
saincte escripture, faicte en maniere pour esueiller
lentendemẽt des fideles a prier de plus grande affection.
Oultre les prieres, desquelles on vse a present en leglise
de Genefue.

Les prieres & oraisons de la bible, faictes par les sainctz
peres, & par les hõmes& femmes illustres, tãt de lancien que
du nouueau testament: imprimé par Dolet.


  P

Pantagruel & Gargatua.

Paradis du pape Iule.

Les prieres de leglise de Genefue.

Exhortatiõ tresutile sur les sainctes parolles de nostre
seigneur.

Les sept pseaulmes du royal prophete Dauid exposez, puis
nagueres diuulguez, pour donner a tous maniere de se retirer
de peché, & se cõuertir a dieu & le prier deuotement selon
la maniere que enseigne le sainct esprit par Dauid en sept
pseaulmes penitentiaulx.

Liure merueilleux contenant en brief la fleur & substance de
plusieurs traictez tant de propheties & reuelations que
anciennes cronicques.

Vng traicté de purgatoire.


  R

Brief recueil daucuns lieux, fort necessaires pour mettre sa
conscience en Dieu.

Recueil de plusieurs passages de la saincte escripture,
faisant a la declaration de loraison dominicale, des
articles de la foy, & des dix commendemens de la loy, auec
le recueil des offices des chrestiens.

La remonstrance de la vertu insuperable & fruictz
inestimables de la foy chrestienne.


  S.

Simulachres & historiees faces contenant la medecine de
lame, Auec la forme & maniere de consoler les malades.

Les simulachres de la mort.

Lordre & maniere d’administrer les sacrementz en leglise de
Genefue, Assauoir le baptesme, & la cene de nostre seigneur.

Summaire & briefue declaration daucuns lieux fort
necessaires pour mettre sa conscience en Dieu.

Supplication & remonstrance sur le faict de la chrestienté,
& de la reformation de leglise faicte au nom de tous
amateurs du regne de Iesuchrist, a lempereur, & aux autres
princes & estatz, tenant maintenant iournée imperiale, a
Spire.


  T

Table qui se commence. Icy est briefuemẽt comprins, tout ce
que les liures de la saincte bible enseignent a tous
chrestiens.

Vne autre table qui se commence. Les commandemens de Dieu,
baillez par Moyse, exposez par Iesuchrist.

Petit traicté demonstrãt que doibt faire l’homme fidele
quant il est entre les papistes.

La triade Rommaine.


  V

La verité cachée deuant cẽt ans imprimee, & depuis reueue &
augmẽtee par maniere de dialogue.

La vie de Iesuchrist, & du Pape.

La vie de Iesuchrist, en petit volume.



Censura librorũ sequentium & similium.


[HW] Quamuis in quãcunque linguam vertãtur sacræ literæ, quæ
suapte natura sanctæ sunt, & bonæ:

Quanti tamen sit periculi permittere passim lectionem earum
in linguã vulgarem traductarum idiotis & simplicibus, nec
eas piè & humiliter legẽtibus, quales nunc plurimi
reperiuntur, satis indicarunt Valdenses, Albigenses,
Pauperes de Lugduno, & turelupini, [qui] inde occasione
sumpta, in multos errores lapsi, plurimos in eosdem
induxerunt. Quare huiusce tempestatis perspecta hominum
malicia, periculosa ac perniciosa censetur eiusmodi
traductio.


Les cinq liures de Moyse.

Le nouueau testament, auquel est demonstré Iesuchrist.

Le nouueau testament, Cest a dire la nouuelle alliance de
nostre seigneur, & seul saulueur Iesuchrist, trãslaté de
grec en francoys.

Les pseaulmes de Dauid translatez de Hebrieu en langue
francoyse.

Psalmes mys en rithme.

Psalmes de Dauid translatez.

Le commencement de leuãgile sainct Iehan, & quelques lieux
de la saincte escripture.

Recueil d’aucuns pseaulmes de Dauid, mis en rithme.


Fin des liures censurez par la faculté de Theologie de
Paris, tant en latin qu’en francoys.



_Imprimé à Paris, par Benoist preuost, Imprimeur demourant
en la rue fremẽteil, Pres le College du Plessis, Faict le
xxvi. aoust._

1544



_Nos ita[que] præfati decanus & facultas scholæ Parisiensis,
omnibus præsentis huiusce catalogi libris longo tempore
examinatis ac discussis, quid de iis sentirent orthodoxi
ecclesiæ doctores, quid sacra concilia definissent, quíaue
in sacris literis caueretur, diligẽter annotauimus. Post
quorum diligentem discussionem & examen apud Sorbonam per
nos sæpius factum, hunc tandem catalogum in nostra generali
congregatione apud sanctum Mathurinum per iuramentum super
iis specialiter conuocata, ac post missam de Sancto spiritu
solenniter è more celebratam, comprobauimus, & ratũ
habuimus, cõprobamus, & ratum habemus. Acta fuerunt hæc anno
domini .M.v.xliiii. Die vero decimatertia mensis Augusti._


_De mandato domini decani & sacræ facultatis Theologie
Parisiensis._    _I. Tauuel._

  [Illustration]

       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *

_Handwritten Notes_

Most pages of the book have one or more handwritten notations, generally
in the margins. Although not technically part of the book, they may be
of interest for some readers, so they have been included in the e-text.
Those that originally appeared as marginal notes are indicated with [HW]
in the text.

Expanded ligatures such as [par] are shown in brackets. _Some of the
transcriptions are extremely conjectural_; the html version of this
file includes images of all handwritten text.

Blank page facing title page:
    _Veri studium et patriæ caritatem._
  [Signature:] _E. d’...ville_
Above title:
    _M. Martinus Besardus Sui... D. D._
    _M. Benedicto Franco Salodocix, ...æ anno [domini] 1556_
page Aii recto:
  sanitatem tuendam susceperunt
    _A simili._
Aiii:
  nos copiosè docuerunt,
    _Censores hæresiæ._
  Hieronymus librum edidit
    _Hiero._
Aiii verso:
  Diuus item Augustinus librũ
    _August._
  Epiphanius episcopus Cypri
    _Epipha._
Aiiii:
  Porrò quàm necessariô quámque
    _De neotenicis schismati._
  in hoc / præsertim christianissimo galliarum regno
    _Gallia._
Aiiii verso:
  Quãtum ingemisceret
    _Hieronymi encomium._
B:
  Non desunt autem etiam hac tempestate
    _De Ecc[les]iæ hyperaspismis._
B verso:
  Hãc tamen / aduersus, rugit leo
    _Diaboli machinasio._
Bii:
  Et hactenus quidem videbatur
    _De Luthero._
  Sed, (quod / nõ sine gemitu dicimus,)
    _Lutheranas incrementis._
Bii verso:
  Quanquam quod ad gallias nostras attinet
    _Francisci 1. encomium._
Biii:
  Et illud poëtæ.
    _Claudian._
  Quando ante annos
    _In Iconomachos._
  supplicationibus, / argenteam ille
    _Supplicatio parisi._
Biii verso:
  Christianissimi regis pientissimam fidem
    _Fr 1. [Anim]aduersio in hære[sin]._
  Curauit & hanc pestem procul hinc
    _Parlamẽtum [par]isiense._
Biiii:
  Quos vt / in manus hominum obtrudant
    _Hæresis f...nt in [pro]pagandis libris._
Biiii verso:
  Obseruate, inquiens, eos
    _Paulus hodiernos hæreticos graphice depingitur._
  Omnium autem hæreticorum communis est morbus
    _Hæreticorum c[ommuni]s morbi._
C:
  Quorum / in numero sunt nõnulli
    _Hæretico[rum] uarietas._
  Sunt autẽ ex illis libris
    _Censura de libris hæretico[rum]._
C verso:
  pro Caluino Alcuinum
    _Caluini impietas._
Cii:
  Quamobrẽ quis orthodoxus
    _Con...sio._
Cii verso:
  Sunt autẽ ex eorũ numero
    _Libro[rum] schismaticorum diuers[orum]._
Ciii verso:
  secundũ ordinem alphabeticum
    _Quo[rum] lib. sunt 105._ [4 crossed out, replaced with 5]
  Ex libris Andreæ Althameri.
    _Numeri aucto[rum]. 1. ..._ [numerals continue]
  P. Cornelii Taciti
    _Num. o[per]is_
Dii:
  Vide plura o[per]a apud vi..lium in Euangelion Martini Luthero.
Eiiii:
  Ex libris Hippophili Melangæi.
  [Handwriting illegible: in pencil or faded ink]
Gii:
  Quamuis in quãcunque linguam vertãtur sacræ literæ
    _De traditione librorum sacrorum in linguam uernaculam._
Final page, above illustration:
  Catalogus libro[rum] latino[rum] sine ordinẽ alphabeti.
  Cata. libro[rum] anonimo[rum] 1.E. ... fol. 3
  Cata. lib. Gallico[rum] sine auctores 2. E.
  Cat. li. Gal. anonimo[rum] 4. E.
Blank page after last page:
  [list of authors’ names from Catalog]


_Errata_

French introduction:

ledict suppliant a / receu
  _text has “à”_
le mandement à luy baillé
  _printed text has “a” with correct “à” created by apparent flyspeck_
s’efforcent
  _text reads “s’fforcent”_
Ce consideré
  _text reads “consi-/sideré” at line break_
suppliant ce qu’il requi
  _text reads “qui’l”_

Latin introduction:

De scriptoribus / ecclesiasticis hæreticos
  _apparent period between last two words: typographic error, inkblot
  or flyspeck_
quæ clàm emerserant, hæreses
  _text has “emersæ/rant” at line break: could also be “emersæ erant”_
[Sidenote: 1. Tim. 3.]
  _printed sidenote, not handwritten notation; passage is at
  1 Timothy 3:15_
subornatis sparsisque per orbem
  _printed “sparsis´” with accent, as if beginning -que abbreviation_
plantæque noxiæ
  _as above_
Et illud poëtæ
  _dieresis may be hand-written_
Sunt & alii qui supplicii metu
  _printed with extra space at line break: “sup/p licii”_

List of Latin titles:

Epistola ad Michaëlem de arando, episcopum sancti Pauli.
  _dieresis may be hand-written_
In acta apostolica Homeliæ. I.22.
  _printed as small “I^22” (superscript)_
... Iacobi Fabri stapulen.
  _probably for “Estapulensis” (Etaples, now Artois)_
Ex libris Ioannis Mayer ecclesiastæ Bernẽsis.
  _line over “e” may be hand-written_
Epistola apologetica ad syncerioris christianismi ...
  _section begins with open space containing small capital “E”, as if
  decorative capital had been intended_
  _second word reads “apologelica”_
De captiuitate babylonica.
  _list of Martin Luther titles begins with decorative capital “D”_
Litania germanorum ...
  _last line indented, but no text appears to be missing_

List of French titles:

Vna sẽplice dechiratiõe
  _text reads “de chiratiõe” with space_
Exposition chrestienne, cõtenant quatre briefz traictez.
  _text reads “biefz”_
Pantagruel & Gargatua
  _text unchanged_
Les prieres de leglise de Genefue.
  _text has comma for period (full stop)_


_Omitted hyphens_

In longer passages such as the Latin introduction, about half of
all lines ended with a split word. Some words were printed without
a connecting hyphen:

  animarum no/strarum medicos
  veluti mor/tiferum quoddam poculum
  eiúsque re/gibus, ad hæc
  totis eloquen/tiæ viribus
  deformatàm, agni/turus, in qua mille
  tempestate floren/tissima erat
  penè or/bis consensu
  Luthe/rano longè nocentiora
  euidentioribus argu/mentis,
  ipsi ta/men miro quodam supercilio
  veris autho/rum nominibus suppressis
  ma/gnates, & prĩcipes
  prouin/ciarũ præsides

  visi/tation des malades
  d’administrer les sa/crements en leglise





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Le catalogue des livres censurez par la faculté de theologie de Paris" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home