Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Le procès des Templiers - Tome II.
Author: Various
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Le procès des Templiers - Tome II." ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)



                                 PROCÈS
                                  DES
                               TEMPLIERS

                                 PUBLIÉ
                            PAR M. MICHELET
                          MEMBRE DE L'INSTITUT
                    PROFESSEUR AU COLLÉGE DE FRANCE,
         CHEF DE LA SECTION HISTORIQUE AUX ARCHIVES NATIONALES

                                TOME II

                                 PARIS
                          IMPRIMERIE NATIONALE

                               M DCCC LI



                               COLLECTION
                                   DE
                           DOCUMENTS INÉDITS
                        SUR L'HISTOIRE DE FRANCE

                         PUBLIÉS PAR LES SOINS
                 DU MINISTRE DE L'INSTRUCTION PUBLIQUE

                             PREMIÈRE SÉRIE

                           HISTOIRE POLITIQUE



                             AVERTISSEMENT
                           DU SECOND VOLUME.


L'espérance qu'on nous donne de recevoir des archives étrangères
plusieurs documents importants, nous oblige d'ajourner encore
l'introduction générale que nous avions promise. Il importe qu'elle
contienne un résumé complet de toutes les pièces que l'on pourra réunir.

Celles qu'on va lire, et qui ne nous étaient connues jusqu'ici
qu'imparfaitement, sont de nature à modifier sous plusieurs rapports les
hypothèses que nous avons émises au tome III de notre _Histoire de
France_ en faveur de l'ordre du Temple.

Du reste, quelque opinion qu'on adopte sur la règle des Templiers et
l'innocence primitive de l'ordre, il n'est pas difficile d'arrêter un
jugement sur les désordres de son dernier âge, désordres analogues à
ceux d'autres ordres religieux. Il suffit de remarquer dans les
interrogatoires que nous publions, _que les dénégations sont presque
toutes identiques_, comme si elles étaient dictées d'après un formulaire
convenu; _qu'au contraire les aveux sont tous différents_, variés de
circonstances spéciales, souvent très-naïves, qui leur donnent un
caractère particulier de véracité. Le contraire devrait avoir lieu, si
les aveux avaient été dictés ou arrachés par les tortures; ils seraient
à peu près semblables, et la diversité se trouverait plutôt dans les
dénégations.

Je renouvelle ici mes remercîments aux savants employés des Archives
nationales, MM. Castelnau et de Stadler, qui m'ont aidé pour la copie,
la correction et la table du second volume.



                                 PROCÈS
                             DES TEMPLIERS.


Frater Petrus de Lanhiaco Noviomensis diocesis serviens, testis     [p. 1]
supra juratus, XXX annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis,
quia a festo Purificacionis citra ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi
barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis, nisi quod
infra sequitur, quia non vidit aliquem alium in ordine recipi, nec
interfuerat capitulis eorumdem. Ipse autem receptus fuerat per fratrem
Robertum de sancto Justo, quondam preceptorem tunc ballivie de Pontivo,
in festo Exaltacionis Sancte Crucis proximo preterito fuerunt VI anni,
in capella domus Templi d'Oymont in Pontivo Ambianensis diocesis,
presentibus fratribus Petro de Lanhi, avunculo ipsius testis,
Noviomensis, qui non fuit captus cum aliis, quia affugit; Johanne de
Bali Ambianensis et Roberto de Reinbaval Noviomensis, et Johanne Castel
Noviomensis diocessum, et Johanne dicto Burgundo servientibus, quos
credit vivere, in hunc modum: nam instructus a dicto avunculo suo et
aliis, peciit ter, flexis genibus, panem et aquam et vestitum ordinis,
et cum responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se
abdicare propriam voluntatem, esurire quando vellet comedere, vigilare
quando vellet dormire, et multa dura et aspera sustinere, et ipse testis
dixisset quod omnia sustineret, prestito ab eo per juramentum prestitum
super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod     [p. 2]
non erat servilis condicionis, debitis quod solvere non posset nec
matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et consuetudines
ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum in nomine Patris et Filii
et Spiritus Sancti, ad honorem Dei et beate Marie et omnium sanctorum,
et associavit eum, patrem et matrem suos participacioni bonorum ordinis
presencium et futurorum, et fecit eum osculari dictam ymaginem
Crucifixi, et postmodum preceptor et astantes osculati fuerunt eum in
ore; et dictus receptor instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro
horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Quo facto, dixit ei
ibidem, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; cum autem ipse testis
stupefactus diceret quod non abnegaret creatorem suum, subjunxit idem
receptor quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et
quia alii faciebant, et tunc ipse testis abnegavit Deum, ore non corde,
ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam
veterem, in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, juxta sedem dicti
receptoris collocatam, nescit per quem allatam, dicens quod hoc esset de
dictis punctis ordinis, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam.
Post que dixit eidem quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in
ano, et precepit quod ibi oscularetur eum, sed avunculo ipsius testis
flexis genibus instante, remisit ei osculum memoratum. Subsequenter
dixit ei quod secundum dicta puncta poterat aliis fratribus carnaliter
commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in
ordine fieret, nec quod in recepcionibus aliorum fratrum intervenirent
alia illicita, sed ista duntaxat. Credit quod eorum sacerdotes debite
celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Deffendebatur eis sine juramento quod non revelarent secreta
capitulorum, sed de modo recepcionis non fuit sibi facta mentio
specialis, nec fuit sibi injunctum quod non confiteretur nisi
sacerdotibus ordinis, et fuit de predictis erroribus confessus in   [p. 3]
septimana in qua fuit receptus, in dicta capella, cuidam fratri
carmelite, cujus nomen et cognomen ignorat, qui absolvit eum, imposita
sibi penitencia quod jejunaret VII annis diebus sabatinis; quam
penitenciam in parte complevit. Credit quod fratres scientes errores et
potestatem corrigendi habentes, negligentes fuerunt, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in
quibus fuit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter
fieri et servari. Audivit dici quod clam, januis clausis, eorum
capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus
Magister cum conventu ordinasset, et quod nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod confessata per
eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum
Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos.
Obtulerat se, malo ductus consilio, ad deffensionem ordinis una cum
aliis, et fuit protestatus in principio deposicionis sue quod non
intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
archiepiscopo Remensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis
Marcii, fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, Raynandus de Pruino
Senonensis, olim preceptor domus Templi Aurelianensis, Johannes de
Mortuo Fonte Suessionensis, et Guillelmus de Hoymont Parisiensis
diocessum, presbiteri degradati in concilio Senonensi ab omnibus
minoribus et majoribus ordinibus, exuti tamen privilegio clericali et
privati habitu Templi, et ad murum perpetuum sub certa forma per dictum
concilium condempnati; necnon Raynaudus de Cunheriis miles          [p. 4]
Belvacensis, Petrus de Claromonte Belvacensis, et Bernardus de Sarnayo
Parisiensis diocessum, servientes, per dictum concilium sub certa forma
condempnati ad murum perpetuum; et Lambertus de Cormelles Suessionensis
diocessis, serviens; qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt
dicere plenam et meram veritatem in isto negocio, secundum formam
juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem.

Quo facto, dictus frater Lambertus, habens mantellum et barbam ordinis,
quadraginta quinque annorum vel circa, nondum absolutus nec
reconciliatus, cum quo tamen, ut dixit, fuerat inquisitum per priorem
Predicatorum conventus Trecensis, commissarium fratris Guillelmi de
Parisius ordinis predicti, inquisitoris heretice pravitatis in regno
Francie; protestacione premissa quod a deposicione quam fecerat coram
dicto priore Trecensi non intendit recedere, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Colomeriis in
Bria, Meldensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo
preteritum fuerunt XXIIII anni vel circa, per fratrem Hugonem Picardi
quondam, de mandato fratris Arnulphi de Vysamale, quondam tunc
preceptoris Brie; presentibus fratribus Gerardo de Pruino presbitero,
tunc preceptore domus Templi de Pruino, Remigio de Ploysi deffunctis, et
quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset
panem et aquam et societatem fratrum ordinis sibi concedi amore Dei et
beate Marie, et responsum fuisset sibi quod bene deliberaret, quia
oporteret eum multa aspera sustinere in ordine, et quod rogaret Deum
quod eum dirigeret, tandem ipso instante et supplicante ut prius,
prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem nec
erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio alligatus,
fecit eum vovere et jurare dictus receptor castitatem, obedienciam, et
vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines que erant
et que imponerentur per superiores in ordine, nec esset in loco     [p. 5]
in quo aliquis exheredaretur injuste, vel in quo studio suo falsum
judicium redderetur. Postmodum imposuit sibi mantellum et tam ipse quam
frater Gregorius, miles quondam, nacione Picardus, cujus cognomen
ignorat, qui sue recepcioni interfuit, et alii astantes ipsum testem
osculati fuerunt in ore. Deinde omnes astantes exierunt dictam capellam,
receptore predicto et ipso teste solis remanentibus in eadem, et clauso
ostio dicte capelle per ipsum receptorem, duxit eum prope altare, et
ostensa sibi quadam cruce lignea existente retro altare, in qua nulla
erat ymago, quam ipse recordatur, precepit ei quod abnegaret Deum; et
cum ipse testis diceret constanter quod ipse nunquam abnegaret creatorem
suum, dictus receptor dixit ei quod, postquam juraverat obedienciam,
oportebat eum sic facere, et tunc ipse testis dolens, ut dixit,
abnegavit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super
dictam crucem. Dixit eciam quod dictus receptor, hiis factis, osculatus
fuit ipsum testem in pectore supra vestes. Alia inhonesta non
intervenerunt in recepcione sua predicta. Dixit eciam quod vidit recipi
fratrem Hugonem de Nantolio Suessionensis diocesis, circa principium
hujus Quadragessime fuerunt octo anni vel circa, in capella domus Templi
de Cheuruto Senonensis diocesis, quem recepit predictus frater Gerardus
de Pruino, tunc preceptor dicte domus de Cheruto, presentibus fratribus
Drocone tunc preceptore domus de Scinhi dicte diocesis Trecensis et
Johanne Monachi Suessionensis diocesis, servientibus, de quorum vita vel
morte non habet certitudinem; in cujus recepcione licita et honesta que
fuerunt dicta et facta in recepcione ipsius testis servata fuerunt;
illicita tamen confessata per eum vel alia non vidit fieri nec injungi.
Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum fierent et
servarentur predicta illicita confessata per eum, respondit se credere
quod non. Credit bene ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii
fratres crederent, ut dixit, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Statim pro professis habebantur, ut fuit sibi dictum. Clam
fiebant recepciones eorum, nullis presentibus nisi fratribus        [p. 6]
ordinis. Cordulis cingebantur supra camisias, quas recipiebant unde
volebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum, non
facta alia mencione de modo recepcionis; non tamen juravit. Si erant
aliqui qui secretos errores in ordine scirent, negligentes fuerunt quia
non denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit
conversatus. Fuit sibi dictum quod procuraret utilitatem ordinis juste,
non tamen fuit dictum quod injuste. Credit quod totus ordo servasset
illud quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta nunc contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis Marcii,
fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorum dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, fratres Guillelmus de
Torrage miles Carnotensis, Guillelmus deu Liege preceptor de Rupella, P.
Theobaldi preceptor de Castro Bernardi Xantonensis, et Helias Raynaudi
Petragoricensis, preceptor domus Templi de Dongno diocesis Xantonensis,
Guillelmus Terice Cenomanensis, et Thomas de Panpalona preceptor domus
d'Averin in Navernia Panpalonensis, et domus de Riba Forada
Therasconensis diocesis. Qui tactis sacrosanctis Evangeliis juraverunt
dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam
juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem.


Quo facto, dictus frater Guillelmus de Liege serviens, preceptor de
Rupella Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis
et barbam defferens, qui fuit protestatus quod non intendit         [p. 7]
recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo
Xantonensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat apud Rupellam,
octuaginta annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire, credere vel
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod
ipse in recepcione sua de nullo illicito vel inhonesto fuerat requisitus
vel solicitatus, nec post recepcionem, nec vidit fieri in recepcionibus
aliorum quibus adfuerat nec post. Ipse autem fuerat receptus, in
vigillia Nativitatis Domini proximo preteriti fuerunt sexaginta duo anni
vel circa, in capella domus Templi de Roches Pictavensis diocesis, per
fratrem Hugonem Grisardi militem quondam, preceptorem tunc Aquitanie,
presentibus fratribus Roberto Anglico preceptore de Banes Xantonensis
diocesis serviente, Francone de Bort tunc preceptore de Lemozucinio,
Symone de Nigella tunc preceptore de Insula Bochardi, militibus, et
pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum pluries interpolate
peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et
responsum fuisset ei quod bene deliberaret super hoc, et ipsi eciam
deliberarent, finaliter concesso quod reciperet eum, fecit eum vovere et
jurare super quoddam missale apertum, ubi erat ymago Crucifixi, et
apponere manus suas prope canonem ibi _Te igitur etc._, quod viveret
sine proprio, servare castitatem, obedienciam, et obedire omnibus
preceptoribus suis, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,
et quod non esset in loco ubi aliquis exheredaretur injuste. Post que
imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum
osculati in ore. Postea instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro
horis suis, qualiter jaceret, et quod caveret sibi specialiter a crimine
sodomitico, quia si committeret, poneretur in carcere perpetuo, et quod
non revelaret secreta capitulorum. De nullo autem illicito vel inhonesto
fuit illi facta mencio in recepcione sua vel post; nec ipse fecit fieri,
nec precepit, nec scivit quod fierent in recepcionibus illorum quos ipse
recepit nec post. Audivit tamen dici ab aliquibus ex fratribus      [p. 8]
ordinis; de quorum nominibus non recordatur, quod preceptum fuerat eis
in recepcionibus eorum quod spuerent supra crucem; sed ipsi dicebant se
non spuisse; non tamen audivit dici ab eis quod preciperetur eis aliquid
de abnegacione, nec de conculcacione, nec de osculis inhonestis, nec
eciam de crimine sodomitico, vel de aliquo inhonesto. Requisitus quando
audivit predicta dici, dixit quod sunt quinquaginta anni vel circa, et
ex tunc habuit malam suspicionem contra ordinem, quam antea non habebat.
Ipse autem recepit XX vel XXV fratres in ordine de quibus dixit esse
vivum in Rupella Petrum de Luchet servientem Xantonensis diocesis, omnes
alios esse mortuos; quem Petrum recepit in capella de Rupella, circa
instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt quinque anni
vel circa, presentibus quodam fratre presbitero ordinis Gallicano, cujus
nomen et cognomen ignorat, Bartholomeo de Pertenay, Guillelmo de Mortone
Engolismensis diocesis servientibus deffunctis, et eum recepit per eum
modum per quem deposuit se fuisse receptum. Dixit eciam se recepisse
predictos Petrum et alios secundum modum licitum, quia cum dimisisset
ducentas libras Turonenses reddituales, quas habuisset existens in
seculo, ut existens in ordine salvaret animam suam, nullo modo
consensisset aliquid illicite actum, eo sciente, mandante vel
consenciente; sed ex quo audiverat dici quod aliquibus receptis per
alios quam per ipsum preceptum fuerat quod spuerent supra crucem, et
habuerat suspicionem in corde suo quod hoc esset verum, quando
contingerat eum adesse recepcionibus aliorum, recedebat quam prius
poterat, tradito mantello receptis. Requisitus si per aliquem ex
superioribus suis fuerat ei preceptum quod servaret aliquid illicitum in
recepcionibus fratrum vel post, respondit quod non. Requisitus si ipse
locutus fuerat eisdem superioribus se audivisse dici quod predicta
spuicio crucis precipiebatur per aliquos fieri in ordine, respondit quod
non; dixerat tamen frequenter multis ex fratribus ordinis quod sibi
displicebat multum quia eorum recepciones fiebant clandestine, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, et se dubitare quod male eis    [p. 9]
propter premissa contingeret, et hoc dicebat quia credebat et credit
quod propter premissas clandestinaciones seculares haberent suspicionem
contra eos. Requisitus quos viderat in ordine recipi, respondit se non
recordari, et credit quod omnes sint mortui; sed in Rupella sunt circa
XV vivi, qui fuerunt recepti auctoritate magistri Pictavie: et de
mandato ipsius magistri, ipse testis recipiebat eos ad beneficia
ordinis, et reservabat ipse testis inducionem eorum dicto magistro, et
postmodum ipso teste absente, induebantur per ipsum magistrum, vel per
alios quibus ipse magister committebat super hoc vices suas, quia non
curabat ipse testis eos induere nec quando induebantur adesse.
Requisitus quare non curabat eos induere nec interesse recepcionibus
eorum vel aliorum, respondit quod propter suspicionem quam habebat quod
fieret spuicio supradicta. Requisitus si erat aliquis superior eo qui
adesset recepcionibus illorum quos ipse recepit et recipi mandavit,
respondit quod non. Requisitus si credit quod aliquis illorum qui
adfuerunt recepcionibus illorum quos ipse recepit vel recipi mandavit,
preceperit dictis receptis quod facerent aliquid illicitum, respondit se
credere quod non, sed credit quod illi qui recipiebant alios quos ipse
vidit recipi, vel aliqui ex astantibus, post recessum ejus, preceperunt
eis quod spuerent, et quod ipsi spuissent in dictam crucem vel prope
eam. Requisitus si scit vel credit quod dicta spuicio fieret ex punctis
ordinis vel ex precepto superiorum ordinis, respondit se nescire unde
ortum habuit, nec a quibus nec quando; nec credit quod hoc fieret ex
punctis ordinis nec ex regula eorum, sed quod dictus error fuerit
introductus ab aliquibus perversis de superioribus ordinis. Requisitus
si scit, vel audivit dici, vel credit quod aliquis alius error vigeret
in ordine, respondit se credere quod non, sed multi ex eis erant superbi
et alios opprimentes, extorsiones ab eis facientes, per abusum
litterarum apostolicarum et aliis modis. Requisitus si scit vel credit
quod comuniter preciperetur in ordine quod fieret spuicio supra dicta,
respondit se nescire, nec credebat quod communiter in dicto ordine
fieret nec preciperetur, sed per aliquos in aliquibus locis.       [p. 10]
Item dixit, quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et
credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Laici tenentes capitula in eorum
terminacione dicebant in effectu talia verba: De hiis que obmittetis
dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline
ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possumus, sed
loquamini de hoc fratribus sacerdotibus. Requisitus si per dicta verba
prelata aliqui credebant esse absoluti a peccatis venialibus vel
mortalibus, respondit quod ipse non credit, nec credit quod alii
crederent, sed ex quadam consuetudine dicebant predicta verba.
Requisitus si in capitulis manifestabant peccata eorum carnalia,
respondit quod hoc nunquam viderat nec audiverat fieri. Item, dixit quod
ex privilegiis ordinis, statim pro professis habebantur, ut possent
micti ultra mare quocumque injungeretur eis. Dicebatur eis quod absque
licencia superiorum non poterant exire ordinem. Cordulis assumptis unde
volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant, nec scit nec
credit quod tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent
ydola. Qui revelassent secreta capitulorum vel ea que in ipsis capitulis
agebantur circa recepciones vel alia, eciam fratribus qui non adfuerant,
fuissent incarcerati et puniti. Absque licencia non poterant nisi
sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Injungebatur in ordine quod elemosinas et hospitalitatem debite
observarent, et eas vidit convenienter in dicto ordine fieri et servari;
et inhibebatur quod injuste non acquirerent ordini. Januis clausis,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur.
Quod magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta.
Confessata per eum credit quod essent nota multis ex fratribus ordinis,
ad cujus se deffensionem non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro   [p. 11]
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate: et est sciendum
quod intelligebat Latinum.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, in crastinum, videlicet die Martis sequenti, qui fuit VIIII
dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de
Torrage miles Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel
circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus
et singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in
eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse receptus fuerat in capella
domus Templi de Malo Leone Pictavensis diocesis, in vigilia instantis
festi Resurrectionis Dominice erunt XXV anni vel circa, per fratrem
Johannem dictum le Franceys militem quondam, preceptorem tunc Pictavie,
presentibus fratribus Matheo de Britannia presbitero, cujus cognomen
ignorat, et pluribus aliis deffunctis quorum nomina ignorat, in hunc
modum: nam cum requisivisset se recipi, et deliberassent eum recipere,
fecerunt eum vovere et jurare vivere sine proprio, servare castitatem,
obedienciam, bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum
receptor imposuit ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum
in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis
suis, et qualiter regeret se in ordine; sed de abnegacione, vituperiis
crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliqua alia re
illicita non fuit ei locutus, nec audivit dici nec credit quod diceretur
aliis in eorum recepcionibus vel post, nec quod fieret per eos nec in
ordine. Requisitus si quos alios viderat recipi, et ubi et quando et a
quibus, respondit quod per testem proximo examinatum, preceptorem de
Rupella, viderat recipi in capella domus Templi de Rupella         [p. 12]
insimul, circa Natale proximo preteritum fuerunt octo anni vel circa,
fratres Zachariam de sancta Sora presbiterum, et Guillelmum Fargeti
servientes, quos credit vivere; non recolit de presentibus nec de
nominibus aliorum quos vidit recipi: in quorum recepcionibus nichil
vidit, nec scivit, nec audivit fieri illicitum. Item, dixit quod fuerat
conjugatus in seculo, et quod steterat per annum et dimidium ultra mare,
et ibi fuit sibi dictum per quemdam fratrem militem ordinis senem, cujus
nomen et cognomen ignorat, sed videtur sibi quod esset Hispanus, quod
tarde venerat ad ordinem quia erat senex, sed forte cicius venerat quam
expediret sibi, quia dictus miles non credebat, ut dixit ipsi testi,
quod ordo eorum diu durare posset propter superbiam eorum, et quia
acquirebant dicto ordini quibuscumque modis poterant, et erant nimis
cupidi et ambitiosi, nec intendebant ad factum armorum contra infideles
sicut debuissent; et hoc fuit dictum: ipsi testi in primo anno
recepcionis sue. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non
credit quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum, nec
quod haberent nec adorarent ydola. Absque licencia non poterant nisi
sacerdotibus ordinis confiteri. Elemosinas et hospitalitatem faciebant,
aliqui largius, aliqui strictius. Acquirebant multa illicita, non tamen
hoc eis precipiebatur. Capitulia tenebantur valde tempestive et
aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, deputato
uno ad custodiam porte, ne exterius audirentur ea que dicebantur
interius. Quod magnus Magister statuebat cum conventu servabatur in
ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit
quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore,       [p. 13]
odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guillelmus d'Erree serviens Cenomanensis diocesis, testis supra
juratus, sexagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens,
cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in
eis, nec audivisse dici, nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse
receptum, in instanti festo beati Barnabe erunt quinquaginta duo anni
vel circa, in capella domus Templi de Aynes Cenomanensis diocesis, per
fratrem Petrum Armenart servientem quondam, preceptorem tunc dicte
domus, de mandato fratris Hugonis Gisardi tunc magistri Aquitanie, de
cujus parentela erat ipse testis, presentibus fratribus Johanne Armenart
fratre dicti preceptoris, Johanne Musseti servientibus, deffunctis, in
hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam, prout instructus fuerat,
et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, et requisitus per
eos respondisset quod non erat alteri religioni nec matrimonio
alligatus, nec excommunicatus, fecit preceptor eum vovere et jurare
super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non
revelare secreta capitulorum. Postea imposuit sibi mantellum, et ipse et
fratres astantes osculati fuerunt eum in ore, et fecerunt eum induere
vestes religionis, et instruxerunt eum quot _Pater noster_ diceret pro
horis suis, quod jaceret cum pannis lineis, cinctus una cordula; sed de
abnegacione, vituperiis crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico
vel aliquo alio illicito non fuit ei locutum in dicta recepcione nec
post, licet aliud dicat se recognovisse coram dicto domino episcopo
Xantonensi, metu tormentorum, quoad spuicionem crucis et abnegacionem
Dei; sed primo, antequam esset ad panem et aquam positus,          [p. 14]
predictas spuicionem et abnegacionem negaverat coram eo sicut negat
nunc. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod in recepcionibus
aliorum intervenerunt aliqua ex illicitis que nunc negavit intervenisse
in sua, respondit quod non, quia vidit recipi circa decem vel XV in
ordine, in quorum recepcionibus non vidit fieri aliquid illicitum nec
audivit dici quod post fieret. Requisitus de nominibus illorum quos
vidit recipi, respondit quod, infra mensem a recepcione sua, vidit in
capella predicta recipi insimul fratres Matheum Golarat et Johannem
Borrel milites, deffunctos, per fratrem Matheum Bardo militem quondam,
dictis preceptore dicte domus et ejus fratre, et Johanne Musseti
presentibus. Vidit eciam recipi, in capella domus Templi de Lamahn
Xantonensis diocesis, fratrem Petrum de sancto Genesio presbiterum
quondam, per preceptorem de Rupella, eri examinatum, sunt XXV anni vel
circa; et frater Robertus Guiteri serviens quondam fuit receptus cum
dicto presbitero, et interfuerunt fratres Guillelmus de la Cabana
serviens quondam, et alii de quibus non recolit. Vidit eciam recipi per
dictum preceptorem de Rupella fratrem Arnaudum Bocandi agricultorem, in
dicta capella de Laman, deffunctum, sunt circiter XXV anni, presentibus
illis qui adfuerant recepcioni dictorum presbiteri et Roberti Guiteti.
Vidit eciam recipi ultra mare in Acoy, sunt XXXII anni et amplius, per
fratrem Thomam Berardi, tunc magnum Magistrum ordinis, fratrem Guidonem
de Charbac militem quondam Cenomanensis diocesis, in pleno conventu,
presentibus fratribus Hugone de Perando et Raynerio de Affricourt,
Raynerio de Lissi, Theobaldo Gaudini, qui postea fuit magnus Magister
ordinis, militibus, et pluribus aliis; de nominibus aliorum quos vidit
recipi dixit se non recordari ad presens. Item, dixit quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quod ei
displicebat, ut dixit, et secreta capitulorum non audebant, eciam
fratribus qui non adfuerant, revelare; et cordulas quibus cingebantur
portabant in signum castitatis. Absque licencia non debebant       [p. 15]
confiteri aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos habere poterant.
Elemosinas et hospitalitatem fecit et vidit convenienter fieri in
domibus ordinis in quibus fuit; sed aliquando, quando non habebant unde,
restringebantur. De nocte aliquando, propter negocia occurentia, et
alias de die clam eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum
conventu statuisset fuisset servatum in ordine, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, indebite, ut credit. Non
obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Thomas de Panpalona serviens, preceptor domorum de Averyns in
Navarra Pampalonensis et de Riba Forada Terrassonensis diocessum, et
supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem,
sexagenarius vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici, nec credere
de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet se nunquam vidisse,
nec scivisse, nec audivisse dici, nisi postquam fuit captus, quod in
recepcionibus fratrum vel post fierent abnegaciones, dogmatizaciones,
vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum nec alia
inhonesta in articulis contenta. Supradicta deponens cum imprecacione
maledictionis et dampnacionis anime sue et corporis, et sub virtute
juramenti prestiti per eumdem, et quod eciam nesciebat alios errores
esse in ordine supradicto. Dixit tamen quod, ob vim multorum tormentorum
prius illatorum eidem apud sanctum Johannem Angeliacensem, confessus
fuit post dicta tormenta, coram illis qui torquebant eum, quod credebat
confessionem per magnum Magistrum factam esse veram, et quod ei
adherebat; et post magnum tempus elapsum, cum continue stetisset in duro
carcere, nec ministrarentur sibi nisi panis et aqua, fuit          [p. 16]
confessus coram dicto domino episcopo quod in recepcione sua spuerat
juxta quamdam crucem, ore non corde, et quod fuerat osculatus receptorem
suum supra umbilicum, camisia intermedia; que confessio fuit falsa, ut
dixit. Requisitus ubi, quando, a quo et quibus receptus fuerat,
respondit se fuisse receptum in capella domus Templi civitatis
Tripolitane, in festo Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt XXX
anni vel circa, per fratrem quondam Rodoricum de Cuyre militem, tunc
preceptorem Tripolitanum, presentibus fratribus Rodorico Ynanhes socio
dicti preceptoris, Johanne de Pugi militibus, et Durando de Lemovicis
serviente, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recolit, in hunc
modum: nam cum peciisset se recipi ad beneficium ordinis, et diceret se
velle fieri servum esclavum dicti ordinis, prout instructus fuerat per
aliquos amicos suos, dictus receptor concessit sibi et fecit eum vovere
et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos
usus et bonas consuetudines ipsius ordinis, et quod pro posse suo
juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Quo facto imposuit ei mantellum,
et osculatus fuit eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater
noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter regeret se in ordine.
Requisitus si aliquid illicitum vel inhonestum fuit dictum vel factum in
recepcione sua vel post, dixit per juramentum suum quod non. Requisitus
si quos receperat in ordine, respondit quod sic: fratrem Michaelem de
Castella servientem, cujus cognomen ignorat, vivum; ut credit, quem
recepit in capella dicte domus de Averin, sunt circiter sex anni,
presentibus fratribus Petro Garini presbitero, capellano dicte domus,
Petro de Moranti clavigero dicte domus, Petro de Losarcos, Bernardo
Cathalano et Amerio de Perpiniano servientibus residentibus in dicta
domo, quos idem testis dimisit ibidem quando venit ad partes istas in
quibus fuit captus, et in dicta recepcione servavit illum modum quem
deposuit fuisse servatum in sua. Requisitus quos viderat recipi in
ordine, respondit quod vidit recipi in capella domus Templi de Ylerda
civitate, in eorum capitulio generali celebrato ibidem, in instanti
mense Marcii erunt sex anni vel circa, fratrem Raymundum           [p. 17]
d'Angleyrola militem, per fratrem Berrengarium de Cardona militem
quondam, magistrum tunc Aragonie, presentibus fratribus Symeone de
Lerida nunc preceptore Aragonie, Berrengario de Bello Visu castellano
castri de Monsso, Dalmacio de Tuno preceptore de Berbeyra, militibus, et
aliis circiter centum; et eisdem hora, loco, presentibus, et per eumdem
et eodem modo fuerunt recepti fratres Petrus Sanchi, Symon Petri et
Remirus Petri de Navarra milites; vidit eciam, in aliis capitulis
generalibus celebratis in dicto castro de Monsso, recipi multos alios,
quorum nomina et cognomina dixit se in memoria non habere, nec vidit,
nec scivit, nec credit, nec audivit dici quod aliqua illicita
intervenerunt in dictis recepcionibus vel post. Item, dixit quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
ordinis bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Item, dixit quod, finitis capitulis eorum et factis precibus
generalibus, dicebat, ut sibi videtur, frater laicus qui tenebat
capitulum quod ipse absolvebat eos, ex potestate sibi tradita a Deo, de
hiis que obmiserant dicere propter verecundiam carnis vel propter
timorem discipline ordinis, et dicebat quod flecterent genua et quod
presbiter qui erat ibi absolveret eos et dicerent _Pater noster_.
Requisitus si per absolucionem quam faciebat dictus laicus ipse testis
vel alius frater ordinis credebant esse absoluti a peccatis venialibus
vel mortalibus, respondit de se ipso quod non, nisi fuisset ea confessus
presbitero, et credit quod alii fratres crederent idem. Requisitus quid
intelligebat per illa verba, ob reverenciam carnis vel timorem
discipline ordinis, dixit quod novem casus erant in ordine propter quos
perdebant ordinem, inter quos erat unus casus si aliquis convinceretur
commisisse crimen sodomiticum; et erant aliqui casus triginta et unus
propter quos perdebant mantellum vel incarcerabantur, inter quos erat
unus si fuissent convicti ad fornicacionem vel alio peccato carnali,
unde credit quod dicta illa dicerentur per dictum laicum tenentem
capitulum, ut si aliquis obmitteret dicere aliquem ex dictis XL casibus
vel aliis ob verecundiam carnis vel timorem discipline, quod       [p. 18]
faciebat eis illam indulgenciam quam poterat. Requisitus si post dictum
capitulum potuisset aliquis accusari de aliqua culpa commissa per eum
ante dictum capitulum, respondit quod sic. Item, dixit quod in
recepcione sua juraverat ordinem non exire, et idem juraverant illi quos
vidit recipi, absque licencia superiorum suorum. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod
ubique reciperentur in ordine uniformiter secundum modum confessatum per
eum. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, eciam
illis fratribus qui non adfuerant, et si revelassent, perdidissent
domum, quia iste erat unus de dictis novem casibus. Quamdiu habere
poterant sacerdotibus [sic] ordinis non debebant aliis confiteri, sed si
eos habere non poterant, poterant sacerdotibus secularibus vel fratribus
Minoribus confiteri. In capitulis generalibus precipiebatur fratribus
quod bene recolligerent religiosos et bonas personas, et quod eorum
capellas tenerent bene ornatas; et eleemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter in ordine fieri et servari. Precipiebatur eis quod debito
modo acquirerent ordini. Clam, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu
statuebat servabat totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem
ordinis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit
quos, fuisse confessos contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Theobaldi serviens, preceptor domus Templi de Castro
Bernardi Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis
et barbam defferens, quadraginta annorum vel circa, absolutus et
reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem qui inquisiverat cum eo,
ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et           [p. 19]
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit
receptus in quadam camera domus Templi de Banes Xantonensis diocesis,
circa festum Conversionis sancti Pauli nuper preteritum fuerunt XXIII
anni vel circa, per fratrem Amblardum quondam de Vienesio militem, tunc
magistrum Aquitanie, presentibus fratribus Johanne Galvuti presbitero,
Petro Danbon, Fulcone de sancto Genesio servientibus, deffunctis, et
quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum ipse
peciisset se recipi ad societatem ordinis, et diceret se velle fieri
servum esclavum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum quod
non erat excommunicatus, nec debitis que non posset solvere obligatus,
nec matrimonio vel religioni alteri obligatus, fecit eum vovere et
jurare obedienciam, castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis, et quod acquirendum Terram Sanctam
juvaret pro posse suo. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et
receptor et alii duo fuerunt ipsum testem osculati in ore. Postmodum
instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et
qualiter se regeret et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones,
vituperia crucis, dogmatizaciones, oscula inhonesta vel aliqua alia
tangencia crimen sodomiticum fuerunt dicta vel injuncta seu facta in
recepcione sua predicta vel post, respondit per juramentum suum quod
non, licet aliquid de predictis recognoverit coram dicto domino episcopo
Xantonensi, metu tormentorum prius scilicet per dimidium annum ante
recognicionem predictam sibi illatorum, et eciam propter minas que per
alios, non per dictum dominum episcopum, inferebantur eidem, ut dixit.
Requisitus si predicta illicita credit quod, seu aliqua ex eis vel alia
inhonesta, fierent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se non
credere, quia vidit aliquos recipi, in quorum recepcionibus non vidit
aliquid illicitum vel inhonestum injungi vel fieri, nec audivit quod
post recepciones eorum aliqua illicita vel inhonesta intervenissent.
Requisitus de nominibus eorum quos vidit recipi in ordine, dixit quod
ipse vidit recipi fratrem Johannem Mathei servientem, in capella   [p. 20]
domus Templi de Votone Engolismensis diocesis XX anni sunt vel circa,
per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam, preceptorem tunc dicte
domus de Votone, presentibus fratribus Petro Mathei presbitero, et
Gerardo la Veruha serviente, tunc preceptore Petragoricensi, deffuncto,
et quibusdam aliis de quibus non recordatur; et eisdem die et loco, et
per eumdem, et eisdem presentibus et eodem modo fuerunt recepti cum
dicto fratre Johanne Mathei fratres Geraldus Juiza, et Petrus Sapientis
servientes, deffuncti. Vidit etiam aliquos alios recipi, de quibus non
recordatur, in quorum recepcionibus vidit fieri et servari modum per
quem deposuit se fuisse receptum, et nulla illicita vel inhonesta
intervenerunt in eorum recepcione nec post, quod ipse sciverit vel
audiverit. Credit sacramentis ecclesiasticis, et credit quod alii
fratres crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dicebatur
eis quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non
poterant absque licencia superiorum. Clandestine recipiebantur et eorum
capitulia tenebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus
jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum et ea
que agebantur in ipsis capitulis, nisi essent communia, illis fratribus
qui non adfuissent in eis, et si revelassent, audivit dici quod
perdidissent domum. Injungebatur eis quod, quamdiu possent habere
sacerdotes ordinis, non confiterentur aliis. Credit quod uniformiter
reciperentur in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum. In capitulis
audivit precipi quod eleemosine debito modo fierent, et eas ac
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit commoratus. Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent
ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum
capitulia tenebantur, proviso quod non audirentur exterius que fiebant
et dicebantur interius. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum
conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii         [p. 21]
dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Helias Raynaudi Petragoricensis diocesis serviens, preceptor
domus Templi de Dompnho Xantonensis diocesis, testis supra juratus,
mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum
quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum
Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nunquam vidisse nec scivisse quod in
recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent abnegaciones,
dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, vel alia que ad
crimen sodomiticum, vel que ad alia illicita in articulis contenta, nec
credit quod fierent dicta illicita vel aliqua ex eis; nec audivit hoc
dici, nisi post capcionem eorum, et credit quod omnes communiter
reciperentur in ordine ubique sicut frater Amblardus de Viena quondam,
tunc preceptor Aquitanie, receperat in capella domus Templi deu Deffes
Xantonensis diocesis, dominica ante instans festum Ascensionis Domini
erunt circiter XXIV anni vel circa, presentibus fratribus Helia de
Bordelia milite, Petro Lemovicensi preceptore dicte domus deu Deffes,
Petro de Petragoris, et aliis defunctis; a quo cum requisisset
caritatem, elemosinam et societatem ordinis et ei concessisset, fecit
eum vovere et jurare castitatem, obedientiam, vivere sine proprio,
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et jurare pro posse
suo ad acquirendum Terram Sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum, et
ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Et instruxit eum
quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in
ordine; et nullum illicitum vel inhonestum intervenerat in dicta
recepcione sua nec post, nec eciam in recepcionibus infrascriptorum quos
vidit recipi, quod ipse testis sciverit vel audiverit dici.        [p. 22]
Vidit autem recipi fratrem Guillelmum de Fretive Petragoricensis
diocesis, vivum ut credit, in capella domus templi de Siturat
Xantonensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit quondam militem, tunc
tenentem locum magistri Pictavie, sunt X anni vel circa, presentibus
fratribus Petro Theobaldi, texte supra proximo examinato, Hugone
Raynaudi preceptore dicte domus de Siturat, vivis ut credit, et
quibusdam aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem
Arnaudum nepotem dicti fratris Petri Theobaldi, in predicta capella de
Siturat, sunt circiter sex anni, per fratrem Theobaldum quondam militem,
tunc preceptorem deus Espans, presentibus dicto fratre Petro Theobaldi,
Hugone Raynaudi fratre ipsius testis, preceptore dicte domus, quem
credit vivere; plures non vidit recipi, quod recordetur. Non credit quod
adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credit, nec quod eorum laici absolverent vel possent
absolvere a peccatis, nec quod jurarent ordinem non exire, sed dicebatur
eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec scit quod hec ante
capcionem esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec
adorarent ydola, nec quod cordule, quibus super camisias cum quibus
jacebant cingebantur, tangerent capita ydolorum. Injungebatur eis quod
non revelarent secreta capitulorum; qui revelassent, tanquam
inobedientes puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu poterant
habere sacerdotes ordinis, non debebant aliis confiteri. Non audivit
precipi quod eleemosine vel hospitalitas restringerentur, sed
contrarium, nec quod preciperetur, nec per nefas acquirerent, sed
contrarium, nec quod excubie ponerentur in capitulis, que januis
clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Quod
magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo, si bonum
et justum fuisset; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur
aliqua fuisse confessi. Item, dixit quod, propter tormenta ei prius
illata, fuit confessus postmodum coram domino episcopo             [p. 23]
Xantonensi abnegacionem et spuicionem prope crucem. Requisitus si
condixerat cum quinque testibus precedentibus, qui simul de Rupella
adducti fuerant, quod sic deponerent, respondit quod non.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis. Postmodum rediens, dictus frater Petrus
Theobaldi dixit se interfuisse recepcioni dicti fratris Arnaudi nepotis
sui.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, et
me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit X dies dicti mensis Marcii,
fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dominorum episcoporum
Mimatensis et Lemovicensis, et Archidiaconi Tridentini, aliis excusatis,
in domo predicta fratrum Minorum, fratres Petrus de Grimenilio
presbiter, et Petrus Janz Belvacensis, Guillelmus Boncelli Ebroicensis,
Baudoynus de Gisi Laudunensis, et Johannes de Ponte-Episcopi Noviomensis
diocessum. Qui, premissa protestacione quod non intendebant recedere a
deposicionibus suis alias factis per eos coram ordinariis suis, et quod
si plus vel minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis
sacro sanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram
veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Quo facto, dictus frater Petrus de Grumenil presbyter, triginta annorum
vel circa, mantellum ordinis non defferens, quia ipsum dimiserat in
concilio Senonensi, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus in dicto concilio, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam interfuerat
recepcionibus aliorum nec capitulis eorum, unde nesciebat, nec     [p. 24]
credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod
sequitur. Dixit enim quod frater Robertus de Belvaco quondam, preceptor
tunc ballivie de Pontivo, receperat ipsum testem, die Martis ante festum
Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt sex anni, in capella domus
Templi de Somorens Belvacensis diocesis, presentibus fratribus Alberto
de Grumenil presbitero, avunculo ipsius testis, Guillelmo dicto Anganz,
et Jacobo Burgondo servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum,
instructus ab aliis, peciisset panem et aquam ordinis instanter, et
finaliter ei concessisset, prestito ab eo per juramentum quod non erat
servilis condicionis, nec alteri religioni nec debitis quod solvere non
posset obligatus, nec habebat aliquod impedimentum, fecit eum vovere et
jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, et quod juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram Sanctam.
Post que imposuit ei mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum
in ore. Deinde traxit ipsum testem versus altare, juxta quod erat quedam
crux erecta, certis fratribus deambulantibus per capellam, et precepit
ei quod abnegaret illum qui representabatur per imaginem existentem in
dicta cruce; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo
faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis
ordinis, et si non faceret, poneretur in tali loco quod gauderet hoc
facere antequam inde exiret, et tunc ipse testis abnegavit illum qui
representabatur per dictam imaginem, ore non corde, ut dixit. Postea
precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra
sed juxta. Deinde precepit quod oscularetur eum in ano, et cum ipse
testis nollet hoc facere, precepit quod oscularetur eum saltem in
umbilico super carnem nudam, et fuit eum ibi osculatus; precepit eciam
ei quod predicta nemini revelaret. Dixit eciam ei quod carnaliter
poterat commisceri aliis fratribus ordinis; hoc tamen non fecit, nec
credit quod predicta illicita vel alia inhonesta contenta in articulis
intervenirent in recepcionibus aliorum nec post, quia nunquam vidit, nec
scivit, nec audivit dici ante capcionem eorum. Dixit insuper se    [p. 25]
confessum fuisse de predictis erroribus in crastinum sue recepcionis,
apud Belvacum, cuidam canonico Belvacensi claudo, cujus nomen et
cognomen ignorat, penitenciario domini episcopi Belvacensis, qui
absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua
tribus sextis feriis, et quod legeret psalterium XVIII vicibus, et quod
non perseveraret in dicto errore; quam penitenciam ipse peregit, nec
unquam in dicto errore perseveravit, ut dixit. Item, dixit quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod fratres ordinis
bene crederent; et ipse celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie;
et credit quod alii presbiteri ordinis debite celebrarent; nec fuit sibi
inhibitum quod obmitteret verba canonis. Fuit ei dictum quod statim pro
professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordula qua ipse cingebatur supra camisiam cum qua
jacebat non tetigerat capita ydolorum, nec credit quod cordule aliorum
tangerent, nec quod ydola haberent vel adorarent. Absque licencia non
poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Injungebatur eis quod non
revelarent secreta capitulorum. Eleemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstiterat
commoratus. Si erant aliqui in ordine qui scirent errores predictos et
eos non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, fuerunt negligentes.
Quod magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et
contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores
fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat cum aliis,
non quod vellet venire contra deposicionem suam.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guillelmus Boncelli serviens Ebroicensis diocesis, testis   [p. 26]
supra juratus, XXXIIII^or annorum vel circa, quod voluntarie mantellum
dimiserat, et radi fecerat sibi barbam post concilium Senonense, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse
receptum, circa instans festum Nativitatis beati Johannis Baptiste erunt
XII anni vel circa, per fratrem Philippum Agate, preceptorem Normanie,
testem supra examinatum, in capella domus Templi sancti Stephani de
Benavilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo
Durgenses presbitero, curato dicte domus quondam, Albino preceptore de
Bangi Bajocensis diocesis, Enrico Anglici preceptore de Valle de
Canivilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum stetisset per
dimidium annum in dicta domo, ut fratres probarent mores suos et ipse
eorum, et concordassent ipsum recipere, in dicta die recepcionis, cum
petiisset se recipi, predicti fratres Anricus et Albinus ex parte
receptoris dixerunt ei quod bene deliberaret, quia si intraret,
oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene,
esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet dormire, multa
dura et aspera sustinere, nec habere forsitan equos, vestes et alia que
videbat eos exterius habere; et cum respondisset quod omnia sustineret,
instruxit eum quod, intrans ad dictum receptorem, peteret ab eo panem et
aquam et societatem ordinis, et offerret se velle fieri servum esclavum
ordinis; et cum hoc fecisset, prestito ab eo per juramentum quod non
erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, alteri
religioni vel debitis que solvere non posset obligatus, nec haberet
infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines que tunc erant in ordine et quod in posterum
imponerentur, non revelare secreta capitulorum, nec interesse loco in
quo fieret falsum judicium ut aliquis exheredaretur injuste.       [p. 27]
Post que imposuit ei mantellum, dicto presbitero aspergente aquam
benedictam supra eum et aliquas oraciones dicente, et receptor et
astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro horis suis, quod jaceret cum caligis et
femoralibus et camisia lineis, una cordula unde vellet assumpta cinctus,
et qualiter regeret se in ordine. Post que in presencia predictorum
precepit ei quod abnegaret Deum, et eo respondente quod hoc non faceret,
dixit quod hoc oportebat eum facere, quia talis erat consuetudo ordinis,
et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde
precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ibidem, nescit per
quem, allatam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit
non supra sed juxta eam. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in
umbilico, in quo fuit eum osculatus super camisiam; alia illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione vel post. Requisitus si predicta
illicita interveniebant in recepcionibus aliorum fratrum ordinis,
respondit quod nesciebat, nec viderat fieri, nec audiverat dici quod
fierent, nec sciebat quod crederet, et si forsitan interveniebant in
recepcionibus aliquorum, non credit quod intervenirent in recepcionibus
omnium; nam viderat in dicta capella, per dictum fratrem Philippum,
recipi fratrem Petrum Agate quondam, nepotem dicti Philippi, in vigillia
Symonis et Jude apostolorum fuerunt decem anni vel circa, presentibus
dicto curato et fratribus Richardo de Sanquenvilla quondam, et aliis
quorum nomina et cognomina ignorat; in cujus recepcione nichil vidit
fieri illicitum, nec audivit quod post interveniret. Item, dixit quod
ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii
fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo
habebatur suspicio contra eos. Qui revelassent secreta capitulorum
puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri
nisi sacerdotibus ordinis, si eorum habebant copiam. Scientes errores
fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt    [p. 28]
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Deffendebatur
eis quod illicite non acquirerent ordini. Capitulia singularia quibus
interfuit tenebantur clam, et aliquando tempestive. Non credit quod
errores per eum confessati longo tempore duraverint in ordine ante
recepcionem suam, sed credulitatis causam nescivit assignare. Quod
magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo, contra
quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra
quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse
confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis una cum aliis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XI dies dicti mensis Marcii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini
Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Baudoynus de Gisa
serviens Laudunensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum
suum, mantellum ordinis defferens, qui propter infirmitatem, ut dixit,
radi fecerat sibi barbam, XXXIIII annorum vel circa, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et
protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione, per eum
facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in ipsis nisi quod sequitur.
Quia non viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat
capitulis eorum, nec steterat in ordine, nisi quasi per dimidium annum
ante capcionem eorum; nam fuerat receptus per fratrem Radulphum    [p. 29]
de Gisi, testem supra examinatum, de cujus parentela exstitit, in
presenti Quadragessima sunt IIII^or anni, in capella domus Templi de
Latinihaco Sicco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Guidone
Lescolhe preceptore de Sabloneriis, Stephano de Sanci, Johanne Monachi,
et dicto Tossanz servientibus, de quorum vita vel morte non habet
certitudinem, in hunc modum: nam cum pluries interpolate requisivisset
panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et ei responsum
fuisset quod bene deliberaret; finaliter prestito per juramentum quod
non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio,
alteri religioni nec debitis que non posset solvere obligatus, nec
habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam
librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; postea imposuit
sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et
instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter
regeret se in ordine. Deinde aliis remanentibus in capella per eam
deambulantibus, traxit eum versus altare et dixit ei, ut videtur ipsi
testi, quod abnegaret Deum. Requisitus si est bene certus quod ei
dixisset quod abnegaret aliquem, respondit quod sic, et sibi videtur
quod dixit quod abnegaret Deum, et quod de Jhesu Christo nullam fecit ei
mencionem. Postea dixit quod non erat bene certus si sibi dixerat quod
abnegaret Deum vel Jhesum Christum: est tamen certus quod de altero
eorum precepit sibi quod abnegaret eum; et cum ipse testis resisteret,
dictus receptor flendo dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita
servabatur in religione, et tunc ipse testis abnegavit Deum vel Jhesum
Christum, ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam
crucem ligneam in qua nulla erat ymago Crucifixi, quam dictus receptor
tenebat in manu, que per quemdam alium fratrem, cujus nomen ignorat,
fuerat de retro altare allata eidem receptori in tradicione mantelli, et
ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Precepit tamen sibi quod de
predictis nemini loqueretur, nisi fratribus ordinis Templi, de aliis
illicitis nullam sibi dictus receptor vel alius faciens            [p. 30]
mencionem, nec credit quod dicta illicita confessata per eum, vel alia
inhonesta contenta in articulis, intervenirent in recepcionibus aliorum
vel post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et
credit quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Statim pro professis habebantur. Juravit ordinem non exire, et credit
quod idem jurarent alii. Clandestine recipiebantur. Injunctum fuit ei
demum in recepcione sua quod non revelaret secreta capitulorum nisi
fratribus ordinis, et quod absque licencia non confiteretur nisi
sacerdotibus ordinis. Scientes errores fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit commoratus. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset
audivit dici quod servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum
et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem
se obtulerat, non quod intenderet deffendere ab erroribus confessatis
per eum, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam;
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Ponte Episcopi serviens Noviomensis diocesis, testis
supra juratus, mantellum ordinis et barbam non defferens, quia dictum
mantellum dimiserat in concilio Senonensi, et postea radi fecerat sibi
barbam, XXVII annorum vel circa, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Carnotensem qui inquisiverat cum eodem; lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia
non vidit aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis
eorum. Ipse enim receptus fuit in quadam camera domus Templi de Sanciaco
Trecensis diocesis, in festo beate Marie de Septembri proximo      [p. 31]
preterito fuerunt novem anni vel circa, per Radulphum de Gisi, testem
supra examinatum, presentibus fratribus Johanne le Mambe et Johanne
Bergerio servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem,
et quibusdam aliis de quibus non recordatur, in hunc modum: nam cum
petiisset ter interpolate panem et aquam, pauperem vestitum et
societatem fratrum ordinis, prestito ab eo per juramentum quod non erat
servilis condicionis nec excommunicatus nec matrimonio vel religioni
alteri obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, dictus
receptor fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et quod non esset in loco in quo
aliquis studio suo exheredaretur injuste; quo facto, imposuit sibi
mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum
instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter
regeret se in ordine. Deinde ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua
erat ymago Crucifixi, et peciit ab eo, aliis videntibus et audientibus,
si credebat quod dicta ymago Crucifixi esset Deus; quo respondente quod
non, sed quod erat representacio Dei et Crucifixi, dixit ei quod non
crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, quia non
fuerat Deus, sed falsus propheta, et quod abnegaret ipsum; et cum ipse
testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc
oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et tunc ipse
testis, timens sibi, ut dixit, quia erat circa auroram, ne deterius ei
contingeret, dixit quod abnegabat dictam imaginem, non gerens in animo,
ut dixit, quod abnegaret Deum nec Jhesum Christum qui representabatur
per dictam imaginem, et dictam abnegacionem imaginis fecit ore non
corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra crucem pictam in
ejusdem crucis vel Dei despectum, sed non recolit bene si dixit in
despectum Dei vel crucis, et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta
dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis; de aliis
illicitis contentis in articulis non fuit locutus eidem, sed dixit ei
quod alii fratres ordinis instruerent eum de aliis, quia ipse erat
profecturus Trecas. Requisitus si scit vel credit quod alii        [p. 32]
fratres ordinis communiter reciperentur sicut deposuit se fuisse
receptum, respondit quod hoc nesciebat, sed pocius credebat quod sic
reciperentur quam contrarium. Item, dixit quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire, credens quod
alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur. Cordulis unde volebant
assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur
eis quod non revelarent secreta capitulorum et quod absque licencia non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores
fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Audivit dici quod frater Gerardus de Villaribus preceperat
restringi eleemosinas et hospitalitatem, quas vidit convenienter fieri
et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus.
Deffendebatur eis quod non acquirerent illicite ordini, in quo servatum
fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset; contra quem
ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit
dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem,
ad cujus deffensionem super aliquibus punctis se obtulerat, non quod
intenderet eum deffendere a confessatis per eum; et fuit in principio
protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta
coram dicto domino episcopo Carnotensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de Janz serviens Belvacensis diocesis, testis supra
juratus, sexagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia
ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postea radi fecerat sibi barbam,
cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec         [p. 33]
audivisse dici de eis nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus
fuerat, et frater Gerardus de la Chapa serviens Cathalanensis diocesis
cum eo, per fratrem Petrum de Torbona militem quondam, preceptorem tunc
ballivie Cathalanensis, circa instans festum Nativitatis beati Johannis
Baptiste erunt XXVIII anni vel circa, in capella domus Templi de
Novavilla prope Cathalanum, presentibus fratribus Andrea presbitero
dicte domus, Hugone Sicardi, Vicencio de Possessa, Jacobo Vienensi
servientibus, deffunctis, et Raynaudo de Dompierre, qui affugit in
capcione eorum, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam
frequenter, et finaliter eis concessum fuisset, et dictum quod bene
deliberarent, quia oporteret eos multa dura et aspera sustinere,
prestito per juramentum eorum quod non erant servilis condicionis, nec
excommunicati, nec matrimonio nec alteri religioni nec debitis que
solvere non possent obligati, et quod non habebant infirmitatem
latentem, fecit eos vovere et jurare super librum castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas
consuetudines ordinis, non revelare secreta capitulorum, nec interesse
loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Post que imposuit eis
mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore, et instruxit
eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se
in ordine. Deinde aliis exeuntibus capellam, dictus receptor, accepta
quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi in manu sua et eis
ostensa, peciit eis si credebant in illum qui representabatur per eam;
quibus respondentibus quod sic, precepit quod eum abnegarent; et cum
ipse testis respondisset quod ordinem intraverat ut salvaret animam
suam, et quod hoc nullo modo faceret, dixit eis quod hoc oportebat eos
facere, sed non expressit causam nec si hoc esset de punctis religionis;
et tunc dictus Geraldus, cui primo imposuerat mantellum prius quam ipsi
testi, et  post dictus testis abnegaverunt Deum, quam abnegacionem fecit
idem testis ore non corde, quod idem fecerit dictus Geraldus, ut dixit.
De aliis illicitis non fuit locutus eisdem nec ipse receptor nec alius.
Item, dixit quod viderat per eumdem modum, ut sibi videtur, recipi
quoad licita, sed primo dixerat in generale fratrem quemdam        [p. 34]
militem Lotoringum, cujus nomen vel cognomen ignorat, in quadam camera
domus Templi de Moncourt Cathalanensis diocesis, per dictum fratrem
Petrum de Torbona, sunt XXVI anni vel circa, presentibus dicto fratre
Raynaudo et ipso teste. Vidit eciam recipi fratrem Terricum le Petit
Laudunensis diocesis, et fratrem Petrum le Bergier de Viromandia
servientes quondam, simul in capella domus Templi de Bois Remensis
diocesis, per fratrem Therricum quondam preceptorem tunc baillivie de
Merlans, presentibus fratribus Albrico agricultore et quodam alio
bergerio dicte domus qui vocabatur Petrus, sunt XXIIII anni vel circa.
Plurium recepcionibus non recolit se interfuisse, ut dixit. Requisitus
iterato si credit quod in recepcionibus aliorum vel predictorum vel post
intervenerunt aliqua illicita, respondit se pocius credere quod non
intervenerunt quam contrarium. Item, dixit quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem
modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro
professis habebantur. Jurabant ordinem non exire. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis
cingebantur assumptis unde volebant supra camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis in generale quod non revelarent secreta capitulorum,
non faciendo specialem mencionem de modo recepcionis, et dicebatur eis
quod si revelarent, perderent habitum. Eleemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus
exstitit commoratus, et reservabant bonum vinum pro forensibus.
Precipiebatur eis quod debitis modis, sed non indebitis, acquirerent
ordini. Capitulia singularia quibus interfuit vidit teneri de die,
januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, qui servasset
quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se
obtulerat una cum aliis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et
alios aliqua confessos fuisse; et fuit in deposicione sua protestatus
quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram     [p. 35]
dicto domino episcopo Parisiensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Robertus le Verrier Rothomagensis, Johannes de Bali Ambianensis,
Stephanus de Turno presbiter, et Jacobus de Villa Parisia Parisiensis,
ac Johannes de Fregevilla Senonensis diocesium, adducti pro testibus ad
presenciam eorumdem dominorum commissariorum, juraverunt, tactis
sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram
veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc
salvo quod dictus magister Amisius non interfuit examinacioni ultimi
testis, nec dictus magister Hugo recepcioni et juramento quinque
testibus supradictis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta fratrum Minorum, frater Stephanus de Turno, presbiter
Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
triginta annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in concilio
Senonensi, quia inibi per quemdam servientem fuerat amotus ab eo, cum
quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Parisiensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi. Lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit enim quod, circa instans festum Nativitatis beati Johannis
Baptiste erunt octo anni vel circa, frater Hugo de Penrando        [p. 36]
visitator Francie, presidens tunc capitulo eorum generali Parisius,
recepit in capella majori Templi ipsum testem et fratres Johannem Bratz
de Fer presbiterum, Richardum Scoti quondam, Richardum de Caprosia
dictum le Charon servientes, et duos alios servientes quorum nomina et
cognomina ignorat, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Philippo
Agathe tunc preceptore Normannie, et Reynardo de Tremplayo presbitero,
testibus supra examinatis, astante alia multitudine pro capitulo
congregata. A quo receptore cum peciissent instanter et pluries panem et
aquam ordinis, et eis respondisset quod bene deliberarent, quia
oporteret eos a se abdicare propriam voluntatem et subjici aliene, et
multa dura et aspera sustinere, finaliter prestito per juramentum quod
nichil dederant vel promiserant ut reciperentur in ordine supradicto,
nec erant alteri religioni obligati, nec habebant aliquid inpedimentum,
fecit eos vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio.
Postmodum imposuit eis mantellos, presbitero predicto dicente psalmum
Ecclesie: _Ecce quam bonum et quam jocundum_, et quasdam oraciones, et
omnes fratres astantes fuerunt eos osculati in ore. Quo facto, fuit
dictum per quemdam ex fratribus astantibus, nescit per quem, receptori
quod ipse obmiserat eos conculcare crucem facere, et quod apportaretur
crux ut conculcarent eam; et cum ipse testis et alii recepti hoc
audivissent, fuerunt vehementer stupefacti, et potissime ipse testis, ut
dixit. Quo viso, dictus receptor dixit quod ipse erat alibi profecturus,
et quod dimitterent dictos receptos stare, quia alias instruerentur de
punctis ordinis; et sic nulla cruce allata, nec de aliquo alio illicito
contento in dictis articulis facta tunc mencione ipsi testi vel aliis,
recesserunt. Sed quidam frater, cujus nomen et cognomen ignorat, dixit
quod, secundum consuetudinem ordinis, debebant abnegare Deum, ut sibi
videtur; sed postmodum, de dictis illicitis vel aliis nulla fuit facta
mencio ipsi testi, nec scit nec audivit quod fuerit facta mencio aliis
cum eo receptis. Requisitus si scit, vel credit, vel audivit dici quod
aliqua illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post,
respondit quod nesciebat nec audiverat dici, sed credebat quod     [p. 37]
eis preciperetur quod conculcarent crucem et spuerent supra eam, sed non
credit quod facerent spuicionem et conculcacionem predictas. Item, dixit
quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii
fratres ordinis bene crederent, asserens quod existens in ordine
secundum formam Ecclesie celebrabat, et credit quod alii presbiteri
ordinis idem facerent, nec audivit eis precipi quod verba canonis
obmitterent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur
quas sumebant unde volebant. Inhibebatur eis quod non revelarent secreta
capitulorum; et qui revelassent, fuissent puniti, nescit qualiter. De
modo recepcionis non revelando non audivit fieri inhibicionem specialem.
Si erant aliqui qui scirent errores, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit conversatus. Clam tenebantur capitulia, sicut audivit dici.
Illa que ordinasset Magister cum conventu suo servasset totus ordo si
essent bona et justa, aliter non, sicut credit. Grandia scandala,
suspicio et infamia nunc contra ordinem sunt exorta. Audivit dici magnum
Magistrum et quosdam alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem
fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et obtulerat se
deffensioni dicti ordinis una cum aliis.


Frater Johannes de Fregevilla serviens Senonensis diocesis, testis supra
juratus, agricola, quinquaginta quinque annorum vel circa, a quo
mantellum amoverant illi qui ceperunt eum et preceperunt quod radi
faceret sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, sede
Senonense vacante, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium   [p. 38]
recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, quia intendebat ad
agriculturam, unde nesciebat de contentis in dictis articulis, nec
credebat nec audiverat dici nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse
receptus fuerat in capella domus Templi de Bello Vissu diocesis
Senonensis, dominica post instans festum Pentecostes erunt XIIII anni
vel circa, per fratrem Johannem de Turno quondam, tunc thesaurarium
Parisiensem, presentibus fratribus Roberto Picardi tunc preceptore de
Furcis, et Johanne Lupi vineatore dicte domus servientibus, deffunctis;
a quo dicto receptore cum instanter peciisset panem et aquam, societatem
et pauperem vestitum ordinis, et ei respondisset quod bene deliberaret,
quia oporteret eum voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera
sustinere, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,
et vivere sine proprio, et servare bona ordinis; post que imposuit sibi
mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo
facto, aliis duobus de capella exeuntibus, dictus receptor precepit ipsi
testi quod abnegaret Deum ore non corde; et cum ipse testis peciisset
quare hoc faceret, dixit dictus receptor quod pro eo quod quia eidem
receptori placebat, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut
dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in
qua nulla apparebat ymago Crucifixi, appodiatam juxta cancellos
ecclesie, et ipse testis, quia promiserat obedienciam, spuit non super
sed juxta dictam crucem. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in
ano, sed non fuit eum ibi osculatus, sed super braccale. Alia illicita
non intervenerunt in recepcione sua supradicta nec post, nec scivit nec
audivit dici quod intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, nec
scit nec credit super hoc ut respondit requisitus. Item, dixit quod in
die Veneris sancta adhorabant devote et reverenter crucem, et quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. In recepcione sua fuit ei dictum quod statim pro professo
habebatur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra     [p. 39]
camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit ei per receptorem quod non
revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et credit quod
perdidisset mantellum qui revelasset. Confitebantur quibus volebant.
Superiores ordinis, si sciebant errores, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus exstitit commoratus. Et omnes curialitates et honores erant eis
concessi, et turpitudines inhibite, et precipiebatur eis quod bonos usus
servarent et malos pro posse suo reprobarent. Quod magnus Magister cum
conventu suo ordinasset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audivit dici
magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; deffensioni
ordinis se non obtulerat.


Frater Jacobus de Villa Parisia serviens Parisiensis diocesis, testis
supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum voluntarie
dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam, XXXVIII
annorum vel circa, qui Aurelianis absolutus et reconciliatus fuerat per
dominum episcopum Aurelianensem inquisito cum eo, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam
interfuisse recepcioni alicujus alterius nec capitulis eorum, nec
steterat in ordine nisi per dimidium annum, seu quasi ante capcionem
eorum, unde nesciebat de contentis in dictis articulis, nec credebat nec
audiverat dici nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in
capella domus Templi de Campo Bubali Senonensis diocesis, per fratrem
Johannem de Tara preceptorem dicte domus, testem supra examinatum, in
Quadragessima proxima ante capcionem eorum, presentibus fratribus
Daniele de Parisius presbitero, Matheo de Tilheio et Petro de      [p. 40]
Loyson, qui Matheus et Petrus fuerunt supra examinati. A quo receptore
cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et predicto ei quod
bene deliberaret, quia oporteret eum voluntati subjici aliene, et multa
dura et aspera sustinere, concessisset, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et imposito sibi mantello,
ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo instructo quot
_Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter in ordine se regeret,
recedentibus predictis fratribus, precepit eidem testi, ostendens sibi
quamdam crucem ligneam in qua nulla erat ymago Crucifixi, de retro
altare acceptam, quod abnegaret Deum et spueret super dictam crucem; et
ipso teste respondente quod nullo modo abnegaret creatorem suum, dixit
ei quod hoc oportebat eum facere, quia ipse receptor hoc fecerat in
recepcione sua; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, et
spuit non supra sed juxta dictam crucem. Post que precepit eidem testi
quod oscularetur ipsum receptorem in ano: fuit eum osculatus circa zonam
supra camisiam. Alia inhonesta non intervenerunt in dicta sua recepcione
nec post; nec scit aliter si intervenirent in recepcionibus aliorum, nec
hoc audivit dici, nec scit quod super hoc credat, quia parum fuit in
ordine. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod
alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo
credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, nec scit nec audivit
quod tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis et deffendebatur ne
revelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Si qui erant
fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari, ante ejus
recepcionem et post, in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus.
Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audivit dici quod
capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus, aliquando
tenebantur, valde tempestive, propter negocia occurrencia, et      [p. 41]
credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto
ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta, et contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua
fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; deffensioni
ordinis se non obtulerat.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo
Humbaldi et Hugo Nicolai notariis antedictis.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dicti mensis Marcii, fuit
adductus, ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemovicensis
episcoporum, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo
predicta fratrum Minorum, frater Robertus le Verrier serviens
Rothomagensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
non defferens mantellum ordinis, quia suasu aliquorum ipsum dimiserat in
concilio Remensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, XXXVI annorum vel
circa; qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per
eum facta coram dicto domino Ambianensi episcopo qui nunc est, a quo
absolutus et reconciliatus exstiterat. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam
viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat eorum capitulis
generalibus nec aliis in quibus aliqua secreta tractarentur; unde
nesciebat, nec audiverat dici, nec credebat de contentis in ipsis
articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella
domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum de sancto Pantaleone
preceptorem dicte domus et baillivie de Pontivo, circa instans festum
apostolorum Petri et Pauli erunt octo anni vel circa, presentibus
fratribus Alberto presbitero, curato de Somorens quondam, Thoma    [p. 42]
de Yemval tunc serviente, nunc autem presbitero, et Philippo de Menin
serviente, a quo receptore requisivit pluries panem et aquam, pauperem
vestitum et societatem ordinis, et obtulit se velle fieri servum
esclavum Dei et Terre sancte. Responso autem eidem quod bene
deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum abdicare a se
propriam voluntatem, et subjici aliene, vigillare quando vellet dormire,
esurire quando vellet comedere; instante ipso teste pro sua recepcione,
fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis
et malas reprobare, et non revelare secreta capitulorum. Post que
imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore;
et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter
regeret se in ordine. Quo facto, dictus receptor et curatus de Somorens,
trahens ipsum testem retro altare, aliis remanentibus in capella,
dixerunt ei quod secundum statuta ordinis debebat spuere super crucem et
abnegare Deum vel Jhesum Christum, sed non recolit bene si dixerunt Deum
vel Jhesum Christum, magis tamen credit quod nominaverunt Deum quam
Jhesum Christum; et ostensa quadam cruce, non recolit si lignea vel
metalica, in qua erat ymago Crucifixi, apodiata ad dossale altaris,
precepit ei dictus receptor quod spueret supra dictam crucem, et ipse
testis noluit spuere supra, sed spuit juxta, quia dicebant quod erat de
punctis ordinis, et quia dixit quod hoc faceret ore non corde, et quod
postmodum posset de hoc confiteri; precepit eciam ei dictus receptor
quod abnegaret Deum vel Jhesum Christum, et ipse testis abnegavit ore
non corde. Deinde precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in
umbilico, in quo vel juxta fuit eum osculatus in carne nuda, quia dixit
quod erat de dictis punctis, secundum que eciam poterat aliis fratribus
ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo. Hoc tamen non fecit, nec
credit quod fieret in ordine. Requisitus si scit vel audivit dici quod
illicita supra dicta vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum
fratrum, respondit quod non, nec sciebat quod super hoc            [p. 43]
crederet, quia non inquisivit de factis ordinis, adjiciens se fuisse
confessum de predictis erroribus in crastinum sue recepcionis, in domo
fratrum Minorum de Belvaco, fratri Petro de sancto Justo conventuali
dicti loci Minorum, qui absolvit eum, imposita penitencia quod nunquam
interesset loco in quo talia fierent, et quod jejunaret intendens [sic]
sine pannis lineis sextis feriis per annum. Item, dixit se bene credere
ecclesiasticis sacramentis, et quod alii crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent; et in die Veneris sancta vidit per eos
crucem devote et reverenter adorari, calceamentis depositis, et
capuciis, birretis et pilleis amotis; et dicta die jejunabant in pane et
aqua et comedebant sine mappis. Dictum fuit ei in recepcione sua quod
statim pro professo habebatur, in quo nulli adfuerunt nisi fratres
ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum
quibus jacebant. In recepcione sua fuit ei per receptorem preceptum quod
nemini revelaret modum sue recepcionis et illicita que intervenerant in
eadem. Fratres scientes errores, si qui erant, fuerunt, ut credit,
negligentes quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. In quatuor
domibus ordinis in quibus extitit claviger, fecit et vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffensum fuit sibi et
aliis deffendebatur, ut credit, per dictum receptorem suum et alios
receptores quod indebite non acquirerent ordini. Audivit dici quod clam
et valde mane eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum
conventu fuissent servata, ut credit, in toto ordine, contra quem nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem
se non obtulerat. Requisitus si alii fratres qui adfuerunt recepcioni
sue audierant vel viderant illa illicita que dicti receptor et curatus
dixerant ei, respondit se credere quod non.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Baali serviens, preceptor domus Templi de       [p. 44]
Bellenval Ambianensis diocesis, testis supra juratus, sexagenarius vel
circa, qui propter vetustatem mantellum suum consumptum dimiserat et
radi fecerat sibi barbam, protestacione premissa quod non intendit
recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Ambianensi
qui nunc est, a quo absolutus et reconciliatus fuerat, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella dicte domus de
Bellenval, octava die post Pentecostes erunt XII anni vel circa, per
fratrem Petrum Minhot presbiterum, curatum dicte domus, de mandato
fratris Garini de Grandi Villarii preceptoris tunc ballivie de Pontivo,
presentibus fratribus Roberto de Reybenval Morinensis diocesis, quem
credit vivere, Petro de Lenhi tunc preceptore d'Oymont, Roberto de
Grandi Villari, deffunctis, et Jacobo de Vaucellis Ambianensis
diocesium, qui fuit postmodum reditus uxori quam desponsaverat ante
ingressum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem; a quo quidem
receptore peciit instanter et frequenter panem et aquam et societatem
fratrum, ac pauperem vestitum ordinis; et sibi concessis, prestito per
juramentum quod non erat alteri religioni, matrimonio vel debitis que
solvere non posset cum litteris regiis obligatus, nec servilis
condicionis, nec excommunicatus, et quod non habebat infirmitatem
latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem,
obedienciam et vivere sine proprio; et precepit ei quod servaret bonos
usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelaret secreta
capitulorum; et imposito sibi mantello, fuit eum osculatus et omnes
astantes in ore, instruens eum quot _Pater noster_ diceret pro horis
suis et qualiter regeret se in ordine. Post que dixit ei in presencia
predictorum quod abnegaret Deum vel Jhesum, sed non recolit quod istorum
nominavit, certum tamen se dixit quod abnegaret Deum vel Jhesum; et cum
ipse testis repugnaret, dixit ei quod talia erant puncta ordinis, et
ideo oportebat eum abnegare, propter quod ipse testis, multum dolens de
premissis, abnegavit Deum vel Jhesum ore non corde, ut dixit.      [p. 45]
Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat
ymago Crucifixi, allatam ibidem per dictum receptorem, exprimendo talia
verba: Spue super prophetam, et ipse testis spuit non supra sed juxta,
quia dixit quod erat de punctis ordinis, secundum que eciam poterat
carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit nec credit quod in ordine servaretur. Dixit eciam quod, secundum
dicta puncta, debebat eum osculari in ano, sed dictum osculum de gracia,
quia ipse receptor erat presbiter, remittebat ei. Alia illicita non
intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, credens quod dicta
illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus
aliorum, quia vidit recipi fratrem Petrum de Lenhi servientem
Noviomensis diocesis, quem credit vivere, in capella domus Templi de
Oymont Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villari
preceptorem tunc ballivie de Pontivo, vel per fratrem Johannem de
Sernoy, qui tenuit dictam balliviam de Pontivo, predictum fratrem
Garinum, non tamen bene recolit quis ipsorum duorum eum receperit nec
quo tempore; et adfuerunt fratres Petrus de Lenhi quondam, avunculus
dicti Petri, tunc preceptor dicte domus de Oymont, et Robertus de
Rembenval, et Gerardus Burgundus, de quorum vita vel morte non habet
certitudinem; et in dicta recepcione vidit servari modum qui fuerat
servatus in sua quoad licita, et audivit ipse testis quomodo predictus
receptor precepit eidem Petro quod abnegaret Deum et quod spueret supra
crucem, et dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis
et ipsi cum eo, et quod debebat dictum receptorem osculari in ano
secundum puncta ordinis; et in presencia ipsius testis et predictorum
dictus Petrus abnegavit Deum et spuit juxta crucem; sed ad preces et
requisicionem dicti avunculi sui, fuit ei remissum osculum inhonestum.
Alios non vidit recipi, et de predictis dixit se fuisse confessum dicto
fratri Petro Minhot, qui recepit eum, et dixit ei quod, ex quo dolebat
de predictis, Deus misericors remitteret ei, et absolvit eum, injuncto
quod bona que faceret in religione eorum essent sibi in            [p. 46]
remissione dicti peccati et aliorum. Requisitus de loco et tempore
confessionis, respondit quod infra mensem a recepcione sua fuerat
confessus in capella dicte domus de Bellenval. Requisitus quare non
fuerat confessus alii quam ipsi receptori, respondit quod ex eo quia
dictum fuerat ei quod, absque licencia sui superioris, non poterat aliis
quam sacerdotibus ordinis confiteri, et quia dictus receptor erat
curatus suus, non curavit ire ad confitendum aliis sacerdotibus ordinis
nec petere ab eo licenciam aliis qui non essent de eorum ordine
confitendi. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et
quod alii crederent et eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur. Statim pro
professis habebantur. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra
camisias cum quibus jacebant, in signum castitatis. Qui noluissent
facere illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua fuissent
puniti, nescit qualiter, et inhibebatur eis ne revelarent secreta
capitulorum nec modum recepcionis sue, et quod non loquerentur, eciam
inter se, de predictis, et credit quod perdidissent habitum si
contrarium fecissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia
non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in
quibus extitit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem
convenienter fieri et servari, et audivit dici quod capitulia generalia
clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur, aliquando
multum tempestive, et credit quod ordinata per Magistrum cum conventu
fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita confessata per eum
essent manifesta fratribus ordinis, contra quem audivit magnum Magistrum
et alios aliquos errores fuisse confessos; non obtulerat se ad
deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Symon lo Begue Altisiodorensis, Garimus de Corbon           [p. 47]
Lingonensis, Stephanus de Brolio Cathalanensis, et Adam de sancto
Johanne in Brocuria Ambianensis diocesum, adducti pro testibus ad
presenciam eorumdem dominorum commissariorum, juraverunt, tactis
sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram
veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Quo facto, frater Adam de sancto Johanne in Brocuria preceptor domus
Templi de Rosseria Ambianensis diocesis, quinquagenarius vel circa, qui
pro suasione aliquorum mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam,
cum quo inquisitum, absolutus et reconciliatus fuerat per dominum
episcopum Ambianensem qui nunc est, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici,
nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse
receptum in capella dicte domus de Roseria, per fratrem Robertum de
Belvaco quondam, in instanti festo beate Katerine fuerunt novem anni vel
circa, presentibus Johanne lo Camus quondam, tunc preceptorem dicte
domus, et Johanne de Foqueriis Belvacensis diocesis, de cujus vita vel
morte non habet certitudinem, servientibus, in hunc modum: nam cum
instanter et frequenter peciisset amore Dei et Jhesu Christi sibi
concedi panem et aquam, et societatem et pauperem vestitum ordinis, et
obtulisset se velle fieri servum esclavum Dei et ordinis et Terre
sancte, et ter ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia
oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subici aliene,
esurire et sitire quando vellet comedere et bibere, vigillare quando
vellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere; finaliter
respondente ipso teste quod omnia sustineret, et post ejus recepcionem
instante, prestito per juramentum quod ex malo ingenio et per symoniam
non veniebat ad dictum ordinem, et quod non erat servilis condicionis,
nec excommunicatus, nec matrimonio, nec alteri religioni nec debitis que
solvere non posset obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem,
fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem,        [p. 48]
obedienciam, vivere sine proprio, et servare pro posse suo bonos usus et
bonas consuetudines, bona et elemosinas ordinis, et non revelare secreta
capitulorum, et quod cum habitu ordinis non intraret aliquem locum
inhonestum; et imposito sibi mantello, ipse et fratres astantes fuerunt
eum osculati in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro
horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Deinde dixit ei in
presencia predictorum quod abnegaret Deum ore non corde, quia hoc erat
de punctis ordinis; postmodum posset de hoc confiteri: et ipse testis,
dolens de predictis, abnegavit Deum ore non corde. Post que precepit ei
quod spueret super quamdam crucem ligneam que erat retro altare, in qua
nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit non super, sed juxta
eam. Et postmodum precepit sibi quod oscularetur eum in ano, et ipse
testis fuit eum osculatus parum supra anum. Requisitus si deposuerat
femoralia dictus receptor quando fecit dictum osculum, respondit quod
sic. Item dixit quod post predicta dictus receptor dixit ei quod,
secundum dicta puncta ordinis, poterat carnaliter commisceri aliis
fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod
in ordine fieret. Requisitus si scit vel credit vel audivit dici quod
dicta illicita confessata per eum vel alia inhonesta intervenirent
communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit
quod nesciebat bene; quia non viderat recipi nisi fratrem Adam
servientem dicti receptoris, cujus cognomen ignorat, qui fuit receptus
secundum quod ipse testis deposuit se fuisse receptum quoad licita, per
fratrem Johannem de Nans presbiterum quondam, de mandato dicti fratris
Roberti, in Capella domus Templi de Morlenis Belvacensis diocesis, in
festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt quinque anni vel circa,
presentibus fratribus Johanne de la Vercines preceptore dicte domus de
Morlens, quem credit vivere, et ipso teste. Tradito autem mantello ipsi
Ade et ducto per dictum fratrem Johannem retro altare, ipse testis
recessit, et nescit quid ibi egerunt; extimat tamen quod intervenerunt
illa illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua, nec     [p. 49]
scit quid credat, an predicta illicita vel alia intervenirent communiter
in recepcionibus aliorum, vel post. Item dixit se fuisse confessum de
predictis erroribus infra quindecim dies a recepcione sua, in capella
dicte domus de Morlenis, dicto fratri Johanni de Nans, a quo absolutus
exstitit, imposita sibi penitencia quod deinceps non esset in loco in
quo talia fierent et quod ea non faceret, et quatuor sextis feriis
camisiam non portaret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et vidit a fratribus ordinis
crucem in die Veneris sancta devote et reverenter, calceamentis,
capuciis et pilleis depositis, flexis genibus, in honorem Christi,
adhorari. Statim pro professis habebantur. Januis clausis, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, ne
ita libere contingerent carnem suam. Injunctum fuit ei, et credit quod
aliis injungebatur, ne revelarent secreta capitulorum, de modo
recepcionis nulla speciali habita mencione, et credit quod qui
revelassent puniti fuissent, nescit qualiter. Audivit dici quod absque
licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Si qui erant
fratres scientes errores predictos, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Dictus frater Robertus
precepit eidem testi in dicta domo de Roseria quod elemosinas et
hospitalitatem debito modo servaret, et eas vidit convenienter fieri et
servari in domibus in quibus extitit commoratus, et inhibebatur eis ne
eorum vicinos agravarent, et ne indebite ordini acquirerent, ut audivit
dici. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia
tenebantur. Credit quod lata statuta per Magistrum cum conventu fuissent
servata in toto ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et
infamia post eorum capcionem sunt exorta, ad cujus deffensionem se non
obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit;
et fuit protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat     [p. 50]
recedere ab alia deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo
Ambianensi: et fuit ei injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte
Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.


Post hec die Lune sequenti, que fuit XV dies dicti mensis Marcii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum, commissariorum et domini
Mathei, Symon lo Begue serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia
ipsum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis, qui
inquisiverat cum eodem, sexagenarius vel circa. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec audivisse dici, nec credere de contentis in eis nisi quod
sequitur, asserens se non interfuisse recepcioni alicujus alterius nisi
sue, nec capitulis eorum. Ipse enim fuit receptus in capella domus
Templi de Villa Mozon Altisiodorensis diocesis, circa instans festum
Pasche erunt trigenta anni vel circa, per fratrem Galterum Gonterii
quondam servientem, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus
Guillelmo Villani, Guaufredo et Guillelmo Guilhon fratribus carnalibus
servientibus, deffunctis, in hunc modum: cum enim peciisset panem et
aquam, societatem fratrum et pauperem vestitum ordinis, et dictum et
responsum fuit ei quod bene deliberaret, quia multa dura et aspera
oporteret eum sustinere; tandem ipso instante pro recepcione sua, dictus
receptor fecit eum vovere, et jurare castitatem, obedienciam, et vivere
sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare
secreta ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et
astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se regeret et
haberet in ordine. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam   [p. 51]
crucem ligneam, ut sibi videtur, nescit per quem ibidem allatam, in qua
erat ymago Crucifixi; et cum ipse aliquantulum resisteret, dictus
receptor dixit sibi quod ita debebat facere, et tunc ipse testis propter
obedienciam quam juraverat, spuit non supra sed juxta dictam crucem.
Postea precepit sibi quod abnegaret Deum, et cum idem testis diceret
quod ipse hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei quod alii de
ordine ita faciebant, et tunc ipse testis abnegavit Deum; premissa tamen
fecit ore non corde. Postmodum dixit ei quod oscularetur eum in spina
dorsi, et tunc ipse testis, elevatis per dictum receptorem pannis suis,
osculatus fuit eum in carne nuda retro supra zonam. Alia inhonesta non
fuerunt facta seu dicta in recepcione sua. Requisitus si credit quod
alii reciperentur in ordine per modum per quem deposuit se fuisse
receptum, respondit se credere pocius quod sic quam contrarium, quia ita
fuit factum in recepcione sua. Requisitus si nunquam audivit dici quod
dicta illicita fierent in recepcionibus fratrum ordinis, dixit se
nunquam audivisse, nisi post capcionem eorum, a quibusdam secularibus.
Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens
quod alii fratres bene crederent, et eorum sacerdotes debite
celebrarent. Clam recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi
fratribus ordinis et januis clausis, et ex hoc credit quod esset mala
suspicio contra eos. Multi ex fratribus cordulis cingebantur super
camisiam, nescit ex qua causa. Injunctum fuit per receptorem suum quod
non revelaret modum recepcionis sue; qui eum revelasset vel secreta
capitulorum fuisset punitus, sed nescit qualiter. Si qui erant scientes
errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari, et elemosinas augeri in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Audivit dici quod Parisius tenebantur capitulia generalia
eorum, quandoque de nocte et clam; ordinata per Magistrum cum conventu,
ut audivit dici, fuissent servata in ordine, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum
et alios aliquos errores confessos fuisse contra ordinem, ad       [p. 52]
cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli,
Bertrandus de Somerens, Johannes Bocherii de Grandi Villarii
Ambianensis, Adam de Inferno Noviomensis, Philippus de Manin, Robertus
de Rambeval Morinensis, Philippus de Lavercines, Martinus de Marselhes,
Johannes Peynet presbiter Belvacensis, Petrus de Siven presbiter,
Bisuntine, Geraldus Judicis preceptor domus Templi Narmatensis, Martinus
de Monte Trichardi preceptor domus Templi de Malo Leone, Johannes
Durandi preceptor domus Templi de Gandria, Johannes de Raans preceptor
Templi de Landeblancha, Bartholomeus de Podio Revelli Pictavensis,
Petrus de Sancto Benedicto Aurelianensis, Petrus de Monte Chalveti
Lugdunensis, Andreas de Monte Laudato, et Raynaudus Larchier Turonensis
diocessium, adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum
commissariorum, premissa protestacione quod non intendunt recedere a
deposicionibus per eos factis coram ordinariis suis, et si plus vel
minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis
Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum
formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte
Dondedei, et aliis notariis ultimo nominatis. Dictus eciam magister
Amisius interfuit recepcioni juramenti testium predictorum hodie
productorum.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et
Lemovicensis, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis,         [p. 53]
frater Garinus de Corbon serviens lathomus, Lingonensis diocesis, testis
supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum, quia
dimiserat ipsum post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, cum
quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus Senonis per dominum
episcopum Aurelianensem, quinquagenarius vel circa. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod
nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum,
unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in ipsis
articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum per fratrem
Hugonem de Cabilone militem, quem credit vivere, circa instans festum
Assumptionis beate Marie erunt X anni vel circa, in capella domus Templi
de Espalhiaco diocesis Lingonensis, presentibus fratribus Roberto
Lescolhe preceptore dicte domus Stephano de Biceyo presbitero dicte
domus, et Thoma preceptore de sancto Medardo, deffunctis, a quo
receptore, instructus per alios, peciit frequenter panem et aquam et
societatem ordinis; quibus sibi concessis, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum
eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis. Et imposito sibi
mantello, omnes astantes osculati fuerunt eum in ore; sed prius dictus
testis fuit osculatus predictum receptorem in dorso super pannos;
ostensa sibi quadam cruce metallina ante dictum osculum in qua erat
ymago Crucifixi, quam dictus presbiter tenebat in manu, et precepto ei
per dictum receptorem quod spueret super eam, ipse tamen noluit spuere
supra eam, sed spuit juxta. Item, dixit quod post dictam spuicionem
precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis, dicto receptore dicente
quod hoc oportebat eum facere, et fratribus astantibus suadentibus quod
hoc faceret, abnegavit Deum, ore non corde; de quibus dixit se fuisse
confessum, infra octo dies tunc sequentes, fratri Jacobo quondam
conventuali fratrum Minorum de Castellione super Seccanam, et absolutus
ab eo, qui dixit ei quod male fecerat, et pocius illi qui preceperant
sibi talia, et imposuit ei quod jejunaret in pane et aqua sextis   [p. 54]
feriis a Paschate usque Pentecosten, quod et fecit. Alia inhonesta non
intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod
communiter predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel
post. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii
fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Si quis exivisset ordinem post recepcionem, fuisset
excommunicatus, ut audivit dici. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ita quod filii ipsius testis, quos
habuerat in seculo, non potuerunt sue recepcioni adesse; ex quibus
credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Audivit dici quod absque
licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri, sed sibi non
fuit inhibitum. Fratres ordinis scientes errores fuerunt negligentes
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus ante ingressum et post. Audivit dici quod
eorum capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus
ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta. Confessata per eum credit quod erant nota fratribus ordinis,
contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad
cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto,
timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo, sed pro
veritate dicenda, ut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Stephanus de Brolio Cathalanensis diocesis serviens, testis supra
juratus, sexagenarius vel circa, agricola, non defferens mantellum
ordinis quia voluntarie ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam,
cum quo Senonis inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Aurelianensem, lectis et diligenter expositis    [p. 55]
sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat
recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nec sciebat,
nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi
quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, circa festum Omnium
Sanctorum proximo preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in quadam aula
domus Templi de Brolio Cathalanensis diocesis, per fratrem Poncium de
Longo Campo militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus
fratribus Johanne de Buris, presbitero dicte domus, et Geraldo
servienti, cujus cognomen ignorat, qui morabatur, apud Malam Domum
ejusdem diocesis, deffunctis; a quo receptore peciit instanter et
frequenter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et
de astancium consilio sibi concessis, predicto ei quod bene deliberaret,
fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare
secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, alii fratres astantes,
sed non ipse receptor, fuerunt eum osculati in ore. Postque precepit ei
dictus receptor quod abnegaret Deum, et ipse abnegavit ore non corde; et
quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago
Crucifixi, positam super quodam tapeto ad terram, et ipse testis spuit
non supra sed juxta; sed non recolit, ut respondit requisitus, an
abnegacio spuicionem precesserit vel contrarium. Dixit eciam quod, de
dicti receptoris mandato, fuit eum osculatus, pannis intermediis, inter
braccale et zonam, et credit quod predicta illicita et non alia
intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, qui
credebant ecclesiasticis sacramentis, sicut credit, quorum eciam
sacerdotes debite celebrabant, ut estimat. Juravit ordinem non exire,
credens quod alii idem jurarent, et quod esset suspicio contra eos quia
clandestine recipiebantur, et quod cordule sumpte unde volebant, quibus
cingebantur super camisias cum quibus jacebant, non tangerent capita
ydolorum. Injunctum fuit ei quod non revelaret modum sue recepcionis, de
quo fuit confessus dicto presbitero et absolutus ab eo; et jejunavit
certis diebus sibi impositis in pane et aqua. Fratres ordinis      [p. 56]
scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis
in quibus exstitit commoratus vidit convenienter fieri et servari.
Audivit dici quod, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, eorum capitulia tenebantur, et credit quod ordinata per
Magistrum cum conventu, si fuissent bona et licita, fuissent servata in
ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta; cujus fratribus nota erant confessata per eum, ut credit.
Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos confessos fuisse contra
ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat
prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel
habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non
revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint
publicate.


Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli
Ambianensis diocesis, testis supra juratus, etatis XXXVI annorum vel
circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate
consumptum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum
Remensem, cum quo inquisiverat in concilio Remensi, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non viderat
recipi in ordine nisi fratrem Fulconem de Nuylhi servientem, testem
supra examinatum, receptum in capella domus Templi de Belvaco, per
fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum, quondam preceptorem dicte
domus, anno illo quo ipse testis fuit receptus, presentibus fratribus
Rogerio quondam de Marselhes, Philippo de Lavercines, teste supra jurato
nondum examinato, in cujus recepcione vel post nichil vidit nec scivit
fieri illicitum, unde nesciebat nec audiverat dici de contentis in
dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum a
dicto fratre Roberto, circa festum beati Martini hiemalis proximo
preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in capella domus Templi de
Morlenis Belvacensis diocesis, presentibus dicto fratre Philippo, et
fratribus Petro de Laya, et Clemente de Hodenvilha servientibus,   [p. 57]
deffunctis; a quo receptore instanter et frequenter petitis pane et
aqua, societate et paupere habitu ordinis, eique responso quod bene
deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et
subjici aliene, esurire quando vellet comedere, et vigillare quando
vellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere, finaliter fecit
eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus
preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas
consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et
astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde precepit dictus receptor
Philippo et Petro predictis quod exirent et irent ad officia sua
exequenda; et cum illi recessissent, precepit ipse receptor eidem testi
quod abnegaret Deum, in presencia dicti Clementis; et cum ipse
resisteret, dicens quod hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei
quod oportebat eum abnegare, quia nisi hoc faceret volens, alias faceret
invitus, et quod abnegaret saltem ore non corde; et tunc ipse testis
abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret super
quamdam crucem ligneam, ut sibi videtur, nec recordatur si erat ibi
aliqua ymago, allatam per dictum Clementem de juxta altare; et cum ipse
testis resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum
facere, et tunc ipse testis spuit juxta non supra dictam crucem. Item,
dixit sibi dictus receptor quod, si moveretur calore naturali, poterat
carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et ipsi poterant cum eo, et
ipse debebat hoc pati secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam hoc
fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ipsius ordinis illud
peccatum committerent. Item, precepit ei quod oscularetur eum in
umbilico, et dictus testis, elevato supertunicali ipsius receptoris per
ipsum receptorem, fuit eum osculatus prope umbilicum supra tunicam. Alia
illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua nec post, credens
quod eadem intervenirent in recepcionibus aliorum vel post et
uniformiter ubique reciperentur. Item, credit se credere quod fratres
ordinis alii bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod ipse
celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie, credens quod alii   [p. 58]
presbiteri ordinis eodem modo celebrarent; nec fuit sibi inhibitum nec
audivit aliis inhiberi quod non dicerent verba canonis. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod
esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur
supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent
secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione.
Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant super eos majorem
potestatem quam alii, et quod ideo debebant eis confiteri; et ipse
testis fuit receptori suo confessus de illicitis que intervenerant in
dicta sua recepcione, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod
non interesset deinceps in loco in quo talia fierent; et dixit ei quod,
ex quo predicta fecerat ore non corde, non multum peccaverat. Fratres
scientes errores dictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus; et
fuit ei preceptum per receptorem quod debite acquireret ordini absque
alterius injuria. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Licita et honesta ordinata
per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod
confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus
Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent
eos confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se, tamquam
fatuus et simplex, una cum aliis obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies dicti mensis   [p. 59]
Marcii, fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum et
domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, Bertrandus de Somorens
Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quadraginta quinque annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis,
quia voluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum
Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod
frater Michael miles quondam, cujus cognomen ignorat, in instanti festo
Ramis palmarum erunt decem anni vel circa, recepit ipsum testem, et
Johannem de Noviomo, et Johannem Gastel, qui fuit tempore capcionis
serviens, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, simul in
capella domus Templi de Bosco in Viromandia Noviomensis diocesis,
presentibus fratribus Petro de Frayniches presbitero, Roberto lo Diable
serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivissent pluries et
instanter panem, et aquam, et societatem, et pauperem vestitum ordinis,
et finaliter concessisset eis, prestito per juramentum quod non habebant
infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec servilis
condicionis, nec alteri religioni obligati, fecit eos vovere et jurare
castitatem, vivere sine proprio et obedire omnibus preceptoribus qui
preponerentur eisdem. Impositis autem eis mantellis, receptor et alii
astantes osculati fuerunt eos in ore, et instruxit eos quot _Pater
noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post
que allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago
Crucifixi, et ostensa eisdem, dixit eis: Vos promisistis et jurastis
obedienciam preceptoribus vestris; secundum puncta ordinis, debitis
abnegare Deum, unde precipio vobis, quod abnegetis. De quo precepto ipse
testis et alii fuerunt plurimum stupefacti, et responderunt quod hoc
nullo modo facerent, sed finaliter omnes tres abnegaverunt Deum vel
Jhesum Christum, sed non bene recolit, ut respondit interrogatus, quid
eorum precepit receptor abnegari et quid abnegaverunt certum,      [p. 60]
tamen se esse dixit quod eorum alterum dictus receptor nominavit, et
ipsi abnegaverunt. Item, dixit quod postea precepit eis quod spuerent
super dictam crucem, quia hoc erat de punctis dicti ordinis, et tunc
ipsi recepti spuerunt juxta non super dictam crucem; premissa fecit
dictus testis ore non corde, credens idem de aliis, propter signa
displicencie que pretendebant. Requisitus quis eorum primo fecit
abnegacionem et spuicionem predictas, dixit quod predictus Johannes de
Noviomo fuit primus in faciendo predicta, et ipse testis secundus, et
alter Johannes tercius. Postmodum dictus receptor dixit eis quod, si
moverentur calore naturali, poterant carnaliter commisceri cum fratribus
ordinis et illi secum, et quod unus de alio debebat pati, secundum
puncta ordinis; ipse tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit
quod fratres ordinis peccatum illud committerent. Deinde precepit eis
quod oscularentur eum in ano; ipsi tamen non fuerunt eum inibi osculati,
sed elevatis pannis predictum receptorem fuerunt osculati in spina dorsi
nuda, et hoc fecerunt, quia dixit eis quod erat de punctis ordinis.
Requisitus quis eorum primo fecit osculum supradictum, respondit quod
dictus Johannes de Noviomo primo, ipse testis secundo et alter Johannes
ultimo fecerunt osculum supradictum. Requisitus si scit vel credit quod
alii reciperentur in ordine per modum per eum confessatum, respondit se
nescire, quia non vidit aliquos alios recipi; credit tamen quod alii
communiter reciperentur in ordine sicut se et alios duos deposuit fuisse
receptos. Credit ecclesiasticis sacramentis; credens eciam quod alii
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim
habebantur pro professis. Recepciones fiebant clandestine, scilicet
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala
suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias, quas
recipiebant unde volebant. Injunctum fuit eis quod non revelarent
secreta capitulorum, et sub hoc continebatur modus recepcionis, et qui
revelassent fuissent puniti, nescit qualiter. Fratres scientes errores
predictos negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit        [p. 61]
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus.
Audivit dici quod capitulia tenebantur secrete, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset
totus ordo servare tenebatur, sicut credit et audivit dici. Credit quod
errores predicti confessati per eum longo tempore duraverunt in ordine,
nescit tamen quanto. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt
exorta contra ordinem Confessata per eum credit nota et manifesta esse
inter fratres ordinis, non inter alios. Audivit dici magnum Magistrum et
alios confessos fuisse aliquos errores contra ordinem, credens quod
illos confessi fuerint de quibus ipse supra deposuit. Ad deffensionem
ordinis se obtulerat. Interrogatus quare se offerebat ex quo sciebat
errores predictos, respondit quod ideo quia alii se offerebant, modo
tamen non deffenderet.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Adamus de Inferno serviens, Noviomensis diocesis, testis supra
juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat
volutarie, et radi sibi fecerat barbam, postquam absolutus et
reconciliatus fuerat per dominum Remensem archiepiscopum et inquisiverat
cum eodem, quinquagenarius vel circa, lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione
quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto
domino archiepiscopo, respondit se nescire nec audivisse dici de
contentis in ipsis articulis, quia parum fuit in ordine, nisi quod
sequitur. Ipse namque fuit receptus, circa festum Omnium Sanctorum
proxime preteritum fuerunt quatuor anni, in capella domus Templi de
Morlenis Belvacensis diocesis, per fratrem Johannem de Nans presbiterum
quondam, de mandato fratris Roberti de Sancto Justo quondam, presentibus
fratribus Philippo de Lavarcines, teste supra jurato sed nondum    [p. 62]
examinato, et Adam nato de comitatu Pontivi serviente, cujus cognomen
ignorat, quem credit vivere, in hunc modum: nam petitis pane et aqua,
societate et paupere vestitu ordinis, et sibi concessis, fecit eum
vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere
sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt
eum osculati in ore. Et eo instructo quot _Pater noster_ diceret pro
horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et aliquibus casibus
expositis propter quos poterat incurrere diversas penas, et dicto eis
quod de aliis casibus informaretur per antiquos religionis, precepit ei
quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se hoc
nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita
faciebant alii et hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis,
dolens et timens, ut dixit, abnegavit Jhesum Christum ore non corde.
Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam quam
tenebat idem receptor in manu sua, in qua erat ymago Crucifixi, et ipse
testis cum dolore et timore spuit non supra sed juxta dictam crucem.
Deinde dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri
fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in
ordine fieret. Item, dixit quod de precepto dicti receptoris, fuit
osculatus super carnem nudam in umbilico dictum Philippum; prius tamen
dixerat quam, quando predicta illicita intervenerunt, omnes recesserunt
de capella preter ipsum testem et dictum receptorem. Sed modo super hoc
interrogatus, dixit quod predictus Philippus, qui erat preceptor dicte
domus, redierat ad capellam, et tunc dictus receptor dixit ei quod
alterum eorum debebat osculari in umbilico. Alia illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, quod ipse recolat, et
predicta illicita et licita que deposuit intervenisse in recepcione sua,
credit quod intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis pocius quam contrarium, quia vidit ea intervenire in recepcione
Geraldi de Folqueriis quondam, qui fuit simul et per eundem, et eisdem
presentibus, receptus cum eo. Dixit tamen semel quod non viderat   [p. 63]
intervenire illicita predicta in recepcione dicti Geraldi, statim cum
avisasset se, dixit quod ea viderat fieri. Requisitus quis eorum primo
fecit dicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus qui fuerunt
presentes quando dictus Geraldus fecit predicta illicita in eodem loco
in quo deposuit se predicta fecisse, et si fuit eadem crux, respondit
quod sic: Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite
celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro
professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret
secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et fuit ei dictum quod si
revelaret, perderet habitum. Absque licencia, excepto casu necessitatis,
non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes
errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Nescit si elemosine et hospitalitas servabantur debite in
ordine vel non, quia fuit tantum in quadam domo ordinis apud Belvacum
moratus, in qua non erat consuetum elemosinas fieri nec hospitalitatem
servari. Ordinata per Magistrum cum conventu totus ordo servasset,
contra quem, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia
sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus
ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua
fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se, ex fatuitate sua,
obtulerat, sicut dixit. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore,
amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate
dicenda, sicut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Philippus de Lavercines serviens, Belvacensis diocesis, testis
supra juratus, septuagenarius et ultra, qui voluntarie mantellum ordinis
dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et in concilio Remensi absolutus
et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem,       [p. 64]
repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum
facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe
se fuisse receptum, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum
fuerunt XXX anni et plus, in capella domus templi de Somorens
Ambianensis diocesis, per fratrem Galterum d'Este quondam militem, tunc
preceptorem de Pontivo, presentibus fratribus Radulpho de Sorney, Jacobo
de Rubeo Monte, Bartholomeo de Cays et Roberto de Rozis deffunctis; a
quo petitis pane et aqua, societate et paupere vestitu ordinis amore Dei
sibi concedi, et responso ei quod bene deliberaret, quia si intraret,
statim pro professo haberetur, et oporteret eum voluntati subjici
aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis instaret pro
sua recepcione, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum
osculati in ore. Postea fecit eum vovere et jurare super quemdam librum
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata per unum
ex dictis fratribus, nescit per quem, quadam cruce lignea, in qua non
recolit si erat ymago Crucifixi, et in terram posita, precepit ei quod
abnegaret Deum et dictam crucem et spueret super eam, quia hoc debebat
facere secundum puncta ordinis eorum; et ipse testis, in presencia
predictorum, abnegavit Deum et dictam crucem, et spuit juxta non super
ipsam, ore non corde; et fuit eum osculatus, de mandato ipsius
receptoris, in umbilico super camisiam. Dixit ei insuper quod, secundum
dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi
cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret.
Requisitus si scit vel credit, vel audivit dici, quod licita vel
illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua intervenirent
communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod ipse
viderat recipi secundum eundem modum fratrem Adam de Inferno, testem
proximo examinatum, per fratrem Johannem de Nans presbiterum quondam,
per unum annum vel circa ante capcionem eorum, in capella domus    [p. 65]
Templi de Morlenis, presente fratre Adam Colli Ordei. Requisitus si bene
recolebat quod dictus Adam de Inferno osculatus fuerit in umbilico
receptorem suum vel ipsum testem, respondit quod sic, sed non recolit
quem eorum. Requisitus si ipse et dictus Adam Colis Ordei exiverant
capellam predictam in qua receptus fuit dictus Adam de Inferno priusquam
idem Adam faceret dictum osculum et alia illicita predicta, respondit
quod non, quod ipse recolat, et eis presentibus, videntibus et
audientibus, intervenerunt predicta. Requisitus si recolebat qualis
esset crux juxta quam spuerat dictus Adam de Inferno, respondit se non
recordari. Requisitus si aliquis alius fuerat receptus cum dicto Adam de
Inferno, respondit quod sic, et per eumdem modum, frater Gerardus de
Folqueriis. Requisitus quis eorum primo fecerat predicta illicita,
respondit se non recordari. Requisitus quem fuerat osculatus in umbilico
dictus frater Gerardus, respondit quod dictum fratrem Johannem de Nans.
Item, dixit se vidisse recipi per eumdem modum, ut sibi videtur, sunt XX
anni vel circa, in capella domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum
de Sancto Justo presbiterum quondam, fratrem Albertum de Belvaco
presbiterum quondam, non recolit quibus presentibus, et fratrem Lucham
de Grandi Villarii servientem quondam, sunt XII anni vel circa, in
capella domus Templi de Bellenval Ambianensis diocesis, per fratrem
Garinum de Grandi Villarii militem quondam, presente fratre Petro Minhot
presbitero quondam; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, ut
dixit. Requisitus si interfuerat recepcioni fratris Fulconis de Nuylhi
servientis, testis supra examinati, recepti in capella domus Templi de
Belvaco, per dictum fratrem Robertum, respondit se non recordari.
Requisitus iterato si scit, vel credit, vel audiverat dici quod dicta
illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus
aliorum quos non vidit recipi, respondit se pocius credere quod sic quam
contrarium, sed aliter nesciebat. Item, dixit quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis.          [p. 66]
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Injungebatur eis ne illis qui non erant de ordine revelarent
secreta capitulorum nec modum recepcionis eorum, et curati eorum
dicebant quod non poterant aliis absque eorum licencia confiteri; hoc
tamen non servabant. Item, dixit de illicitis confessatis per eum fuerat
confessus dicto fratri Roberto de Sancto Justo et aliis sacerdotibus
ordinis et absolutus ab hiis. Fratres scientes errores fuerunt
negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante ejus recepcionem et
post, et hoc eis precipiebatur per superiores suos. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia propter predicta sunt exorta. Credit quod
confessata per eum essent nota pluribus fratribus ordinis, ad cujus
deffensionem cum pluribus aliis se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequentii, que fuit XVIII dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta
domo fratrum Minorum, frater Philippus de Manni serviens, Morinensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta
annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat
sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,           [p. 67]
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur; et fuit protestatus quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.
Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Johannem de Sernay servientem
quondam, preceptorem tunc de Oysimonte Ambianensis diocesis, in capella
dicte domus de Oysimonte in festo Omnium Sanctorum proximo preterito
fuerunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rotengi
presbitero supra examinato, Nicolao de Cella quondam preceptore dicte
domus, et Hugone de Gamaches, et Johanne Burgundo, cujus cognomen
ignorat, servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem;
a quo peciit ter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum
ordinis. Responso autem ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a
se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, cum
ipse testis responderet quod omnia sustineret, prestito per juramentum
quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec
alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere
obligatus, nec servilis condicionis, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod esset servus
esclavus Terre Sancte; et imposito sibi mantello, traxit eum retro
altare, aliis remanentibus in capella, et ostensa sibi quadam cruce
metallina in qua erat ymago crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum;
et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod
hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et poterat
abnegare ore non corde: et tunc ipse testis abnegavit ore non corde.
Dixit eciam quod, prius quando ostendit sibi dictam crucem, precepit ei
quod spueret super eam, quia hoc erat de dictis punctis ordinis; et ipse
testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Item, dixit ei quod
secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et
ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in
ordine fieret. Item, dixit quod, de mandato dicti receptoris, fuit eum
osculatus in carne nuda, retro, inter zonam et braccale. Plura     [p. 68]
illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et
credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum; nam
vidit recipi fratrem Robertum le Verrier servientem, quem credit vivere,
per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, in capella domus Templi de
Belvaco, non recolit de tempore, presente fratre Thoma de Envalle
presbitero, teste supra examinato; et cum omnia licita que deposuit
intervenisse in recepcione sua intervenissent, vidit dictum Robertum
duci retro altare per dictum Robertum de Sancto Justo, et ipso teste et
dicto Thoma in capella remanentibus, et credit quod tunc facta et dicta
fierent illicita supradicta. Plures non vidit recipi, nec affuit
generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit credere se ecclesiasticis
sacramentis, et quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei quod statim pro professo
habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum
quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec
modum recepcionis, et si revelassent graviter puniti fuissent. Fratres
scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, vidit religiosos et bonas personas bene recipi et elemosinas
convenienter fieri et servari. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc, propter predicta, grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per
eum essent nota fratribus ordinis, contra quem Magister et alii dicuntur
aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se, ex fatuitate
et simplicitate sua, obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Martinus de Marselhes Belvacensis diocesis serviens,        [p. 69]
testis supra juratus, quadraginta annorum vel circa, qui voluntarie
mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et absolutus et
reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, protestacione
premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram
domino G. Ambianensi quondam episcopo; lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque
se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens Ambianensis
diocesis, in festo beati Mathei proximo preterito fuerunt XII anni vel
circa, per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, presentibus
fratribus Johanne de Tara, teste supra examinato, et Johanne Peynet
presbytero, teste supra jurato sed nondum examinato, et Alberto de
Grimenilio presbitero, Garrico de Nulhiaco, et Radulpho de Sornoy
servientibus, deffunctis; a quo receptore petitis instanter pane et
aqua, societate et paupere vestitu ordinis, et ei concessis, fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et
imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati
in ore. Post que precepit quod omnes qui adfuerant recederent, excepto
dicto Auberto, et cum recessissent, precepit ipsi testi, presente dicto
Auberto, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc
nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia
erant puncta ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde.
Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua
erat ymago Crucifixi, quam dictus Aubertus acceperat de altari et
tenebat in manu, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta.
Dixit eciam ei dictus receptor quod secundum dicta puncta poterat
carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec credit quod in ordine fieret. Post que, de mandato dicti
receptoris, osculatus fuit eum in carne nuda, retro in spina dorsi,
inter zonam et braccale. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua
recepcione nec post, et credit quod eadem communiter               [p. 70]
intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; nam vidit recipi
fratrem Petrum de Boncherre servientem, Ambianensis diocesis, testem
supra examinatum, per dictum fratrem Robertum de Sancto Justo, in
capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, in instanti festo
Ascensionis erunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo
de Platea, teste supra examinato, Anrico de Bofleys quondam, Hugone
d'Oysimont, teste supra examinato, Johanne Dalsena, de cujus vita vel
morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi fratrem Nicolaum de
Ambianis servientem quondam, per fratrem Gerardum de Villaribus quondam,
tunc preceptorem Francie, in hieme preterita fuerunt novem anni vel
circa, in quadam camera domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis,
presentibus dictis fratribus Radulpho de Sernoy, Garrico de Nulhiaco et
Guillermo de Platea servientibus, Roberto de Sancto Justo et Auberto de
Grimenilio presbiteris, deffunctis; et cum omnia licita que deposuit
intervenisse in recepcione propria vidisset intervenisse in
recepcionibus predictorum fratrum Petri et Nicolai et eos osculatus
fuisset, recessit dictus testis, relictis dictis receptis et
receptoribus eorumdem in locis recepcionis; unde credit quod tunc, post
ejus recessum et aliorum, intervenirent illicita supradicta. Requisitus
quare recedebat, respondit quod propter officia que gerebat. Item, dixit
se fuisse confessum de predictis erroribus predictis fratribus Roberto
et Auberto, et absolutum fuisse ab eis, sed nullam penitenciam propter
hoc imposuissent eidem. Plurium recepcionibus dixit se non adfuisse in
capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit se credere quod fratres
ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum
quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta
capitulorum, de modo recepcionibus nulla speciali habita mencione.
Audivit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis
confiteri. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes     [p. 71]
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem se tanquam stultus, ut
dixit, cum aliis se obtulerat. Credit quod confessata per eum essent
nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur
aliqua fuisse confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes Peynet presbyter, Belvacensis diocesis, testis supra
juratus quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat
post concilium Remense, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per
dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiverat cum eodem; lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens,
circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt quatuor
decem anni, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus
Auberto de Grimenilio presbitero, de Somorens quondam curato, Adam de
Vallencourt milite, et Milone serviente cujus cognomen ignorat, et
Johanne de Tara, teste supra examinato, a quo receptore peciit panem et
aquam, et cum concilio habito ei concessisset, et dixisset quod bene
deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et
subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, prestito per
juramentum quod nichil dederat vel promiserat quod reciperetur in
ordine, et quod non erat servilis condicionis, alteri religioni
obligatus, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine
proprio, et promittere quod servaret bonos usus et bonas           [p. 72]
consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et
alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dicti Aubertus et
Milo duxerunt ipsum testem ad dormentorium, et clauso ostio, dictus Milo
precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis diceret
se nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia
erat de punctis ordinis, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum
ore non corde, ut dixit. Deinde dictus Milo extraxit desubtus vestes
suas quamdam crucem ligneam, pictam, veterem, in qua non potuit
discernere imaginem Crucifixi, et precepit ei quod spueret super eam, et
ipse testis non spuit, sed finxit se spuere juxta. Post que dixit ei
quod secundum dicta puncta debebat osculari receptorem suum in ano, et
poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; quod
tamen non fecit, nec credit quod crimen sodomiticum committeretur in
ordine. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec
post, nec scit si ea intervenirent in recepcionibus aliorum vel post;
credit tamen quod sic, et quod ipse non fuit infelicior aliis quoad
ista. Requisitus si viderat alios in ordine recipi, respondit quod sic:
fratrem Martinum de Marselhes, testem supra proximo examinatum, per
fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, in capella domus
Templi de Somorens Ambianensis diocesis, sunt octo anni vel circa,
presentibus fratribus Alberto predicto, Johanne de Tera, teste supra
examinato, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit
eciam recipi fratrem Clementem de Hodenvilla servientem quondam, natum
de prope Claromonte Belvacensis diocesis, qui fuit receptus in capella
domus Templi de Morlenis dicte Belvacensis diocesis, per dictum fratrem
Robertum de Sancto Justo, sunt IX vel decem anni, presente fratre
Johanne le Camus quondam, preceptore tunc dicte domus, in quorum
recepcionibus nichil vidit illicitum fieri, quia exivit tradito mantello
dicto fratri Martino, pro eo quod sanguis exibat de naribus ipsius
testis, et nescivit quod egerunt; mantello autem tradito dicto Clementi,
dictus frater Robertus intravit cameram suam, et predictus Clemens fuit
eum secutus, et nescit quid egerunt ibidem; credit tamen quod      [p. 73]
illicita predicta intervenerunt statim post recepciones predictas. Item,
dixit se fuisse confessum de predictis erroribus, infra duos menses a
recepcione sua, domino Theobaldo quondam Belvacensi episcopo, in ejus
camera de Belvaco, nec celebraverat ipse testis, ex quo intraverat
ordinem usquequo fuit confessus eidem; qui absolvit eum, et injunxit
quod a talibus abstineret, et quod jejunaret per triennium sextis feriis
in pane et aqua; quam penitenciam complevit, ut dixit. Item, dixit quod
in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non
fuerat sibi preceptum, et credit quod fratres ordinis crederent
ecclesiasticis sacramentis. Item, dixit se vidisse in aliquibus scriptis
quod frater laicus qui tenebat capitulum debebat dicere in terminacione
capitulorum talia verba in effectu: De peccatis que obmisistis dicere,
propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, nos,
auctoritate privilegiorum nobis concessorum, a domino papa, facimus
vobis remissionem quam possumus, et frater presbiter vos absolvet; et
eadem verba audivit dici per dictum fratrem Robertum in quodam capitulo
quod tenuit apud Oysimont Ambianensis diocesis. Requisitus si per dictam
remissionem laici credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis
venialibus vel mortalibus, respondit quod non, quod ipse sciat vel
credat, vel audivit dici; sed credit quod si dedissent occulte aliqua de
bonis ordinis, quod ex dicta remissione indulgeretur eis. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent
secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione,
et qui revelassent graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter.
Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant majorem potestatem super
eos quam alii ex privilegiis apostolicis. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenientes fieri et servari, et religiossos et nobiles bene
recipi in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In capitulis
deffendebatur eis ne illicite acquirerent ordini, qui servasset    [p. 74]
que magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta propter predicta contra ordinem, cujus fratribus
credit quod essent nota confessata per eum. Audivit dici magnum
Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cujus
deffensionem se obtulerat propter ejus indiscrecionem, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit
protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a
deposicione alias facta per eum coram dicto domino archiepiscopo
Remensi. Hujus autem testis examinacioni dominus Matheus non interfuit,
certa de causa excusatus, nec dictus dominus archidiaconus Tridentinus
examinacioni primi; et ideo fuit preceptum per dictos dominos
commissarios quod in crastinum dictus Philippus primus testis rediret ad
presenciam eorum, et quod in omni presencia religeretur deposicio sua.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris, que fuit XVIIII dies dicti mensis Marcii, fuit
adductus ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemovicensis
episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in
domo predicta fratrum Minorum, frater Robertus de Reinheval, alias
dictus prepositus, serviens Morinensis diocesis, testis supra juratus,
ut deponeret dictum suum, quadraginta quatuor annorum vel circa, non
defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate
consumptum, et radi fecerat sibi barbam; qui, protestacione premissa
quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino
archiepiscopo Remensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat in
concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus,     [p. 75]
et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse
receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per
fratrem Helinum militem quondam, cujus cognomen ignorat, de mandato
fratris Johannis de Villa Nova quondam tunc preceptoris ballivie de
Pontivo, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt
decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et
Johanne de Renavilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum
peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa
fuissent, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis
condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que
solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit
eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,
et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et
imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi
traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem
osculati in ore. Quo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis
diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt, nullo illicito
dicta die facto vel dicto. Elapsis vero IIII^or diebus, quidam miles
ordinis, duos fratres servientes secum ducens, quorum nomina et
cognomina ignorat, proficiscens versus Angliam, et per predictam domum
de Loyson transitum faciens, audito quod dictus testis noviter receptus
fuerat, vocavit ipsum post prandium ad quamdam cameram; et clauso ostio,
ostendit sibi quamdam crucem ligneam depositam, nescit per quem allatam,
quam in manu sua tenebat, et assistentibus sibi dictis duobus
serventibus, precepit eidem testi quod abnegaret Deum et dictam crucem;
quo respondente se hoc nullo modo facturum et quod non abnegaret
creatorem suum, dixit ei quod statim abnegaret dictam crucem et spueret
supra eam, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc dictus
miles, videns ejus resistenciam, dixit: Ego recedam; et cras       [p. 76]
erit in tali loco in quo oportebit eum ista facere, et traxit se ad
partem, dictis duobus servientibus remanentibus, cum teste predicto, qui
timore ductus spuit juxta dictam crucem, ore non corde. Non tamen
abnegavit Deum nec crucem. Post que dictus miles dixit ei quod poterat
carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam ei dictus miles
quod eum debebat osculari in ano, non tamen precepit fieri dictum
osculum, nec ipsum fecit; de quibus omnibus dixit se fuisse confessum
capellano curato seculari dicte ville, cujus nomen et cognomen ignorat,
deffuncto secunda die postquam predicta intervenerunt, a quo absolutus
exstitit et jejunavit sextis feriis trium mensium in pane et aqua, sicut
injunxerat ei. Requisitus si scit, credit, vel audiverat dici quod
illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus
aliorum fratrum vel post, respondit quod non, adiciens se vidisse recipi
infrascriptos in quorum recepcionibus nichil vidit, nec scivit, nec
audivit dici intervenisse illicitum nec post; videlicet fratrem Petrum
de Lenhi servientem, Noviomensis diocesis, ut credit, testem supra
examinatum, quem recepit frater Robertus de Sancto Justo presbiter
quondam, in capella domus Templi de Aymont Ambianensis diocesis, sunt X
anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Lenhi quondam avunculo
predicti Petri, tunc preceptore dicte domus, et Johanne bergerio dicte
domus. Vidit eciam recipi fratres Petrum de Sancto Maxencio Ambianensis
diocesis, et Johannem de Juveniliis servientes, per fratrem Garinum de
Grandi Villarii militem quondam, in dicta capella de Aymont, in estate
proxima erunt octo anni vel circa, presentibus dicto Petro de Lenhi
preceptore, et ipso teste, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recordatur, et de quorum receptorum, recipiencium et astancium vita vel
morte non habet certitudinem. Item, dixit se credere quod fratres
ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super        [p. 77]
camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit sibi et illis quos vidit
recipi ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis nulla
speciali habita mencione, et credit quod idem injungeretur aliis; et si
revelassent, nescit si et qualiter puniti fuissent. Absque licencia non
poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, quia dicebatur eis
quam alii non habebant potestatem absolvendi eosdem, et ipse obtinuit
licenciam confitendi curato predicto. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini. Audivit
dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, et quod ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta; ad cujus deffensionem se obtulerat una cum pluribus aliis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Prefatus frater Philippus de Manin, eri examinatus, fuit reductus ad
presenciam dictorum dominorum commissariorum, in quorum presencia fuit
ei lecta et in vulgari exposita deposicio sua predicta, quam idem frater
Philippus iteravit, et per juramentum prestitum eam esse veram asseruit
prout continetur in ea.


Frater Johannes Rocherii de Grandi Villarii serviens, Ambianensis
diocesis, testis supra juratus, etatis XXXIII annorum vel circa, qui
citra duos menses voluntarie dimisit mantellum et radi fecit sibi
barbam, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem,
qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse
receptum in capella domus Templi de Bosseria Ambianensis           [p. 78]
diocesis, in instanti octaba Pasche erunt octo anni vel circa, per
fratrem Johannem de Crepicordio servientem, de mandato fratris Garini de
Grandi Villarii quondam, tunc preceptoris de Pontivo, presentibus
fratribus Egidio de Rotangi presbitero, teste supra examinato, Hugone de
Gammaches, et Johanne de Hannonia servientibus, quos credit vivere, in
hunc modum: nam cum peciisset pluries, sicut instructus fuerat, panem et
aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, responso ei quod bene
deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et
aliene subjici, et quod oportebat eum vigillare quando vellet dormire,
esurire quando vellet comedere, et multa aspera sustinere, ipsoque
respondente quod omnia bene cum Dei adjutorio sustineret, finaliter
dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum,
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum, et
tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore; dicens idem
testis quod ante dictum osculum osculatus fuit crucem mantelli alterius
dictorum astancium, nescit tamen cujus. Deinde instruxit eum quot _Pater
noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se haberet et regeret in
ordine. Post que, dicti fratres Johannes de Crepicordio et Johannes de
Hanonia traxerunt eum justa altare, aliis astantibus, ut sibi videtur,
recedentibus, et hostensa sibi quandam cruce lignea, in qua non erat
aliqua ymago, quam ipse recordetur, assumpta de retro altare per alterum
dictorum fratrum, nescit per quem, dictus Johannes de Hanonia precepit
ei quod abnegaret Deum; et cum ipse fortiter ressisteret et facere
recusaret, predictus Johannes dixit ei quod ita debebat facere, quia hec
erant puncta religionis, et tunc ipse testis, multum dolens, abnegavit
Deum ore non corde. Postea dixit ei quod spueret super dictam crucem
positam in quadam sella sive sedili; ipse tamen noluit spuere nec super
nec juxta. Preterea dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat
commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit ei insuper dictus   [p. 79]
Johannes de Anonia quod, secundum dicta puncta, debebat osculari in ano
receptorem suum; ipse tamen noluit facere nec fecit, et dictus receptor
dixit ei quod non curabat; alia illicita non intervenerunt in recepcione
sua predicta nec post. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod
dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis vel post, respondit se nescire, nec sciebat bene quod fratres
crederent, quia a fratre Clemente de Grandi Villarii,  quondam de
parentela ipsius testis, et a fratre Lucha de Sernoy, combustis apud
Silvanetum, fuerat dictum ipsi testi post capcionem eorum quod predicta
illicita vel alia inhonesta non intervenerant in recepcionibus eorum nec
post. A fratribus vero Roberto Rembenval, teste proximo examinato, et ab
aliis in concilio Remensi audiverat dici quod ipsi fecerant illicita
predicta. Nullum alium vidit recipi in ordine nec adfuit capitulis
eorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,
et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis.
Juravit ordinem non exire absque licencia superiorum suorum. Post
capcionem suam audivit dici quod ex clandestinis recepcionibus contra
ordinem suspicio habebatur. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum, sed non recolit si
expresse fuit sibi inhibitum ne revelaret modum sue recepcionis; qui
revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Injungebatur eis quod
absque licencia non confiterentur aliis nisi sacerdotibus ordinis, et
ipse testis, de licencia dicti fratris Egidii curati, fuit in die sue
recepcionis confessus de dictis erroribus Philippo presbitero seculari,
curato quondam ecclesie de Boafles, propinque domus in qua fuerat
receptus, potestatem habenti, ut dicebatur, domini archiepiscopi
Rothomagensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret
sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit, ut dixit.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt
eos nec denunciaverunt Ecclesie, si hoc facere poterant et hoc     [p. 80]
sciebant. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In recepcione
sua fuit ei preceptum per receptorem suum quod debite acquireret ordini
absque prejudicio juris alieni, et si contrarium faceret, esset super
animam suam. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis; in quo servatum fuisset quod magnus
Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt propter predicta exorta contra ordinem, contra quem audivit
dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis
deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit
protestatus idem testis in deposicione sua predicta quod non intendebat
recedere a deposicione alias per ipsum facta coram dicto domino
archiepiscopo Remensi.


Frater Petrus de Siveu presbiter, Bisuntinensis diocesis, testis supra
juratus, quadraginta annorum vel circa, mantellum ordinis defferens, cum
quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia nullum alium viderat
recipi in ordine, nec interfuerat generalibus capitulis eorumdem. Ipse
autem receptus fuerat in capella domus Templi de Salis dicte diocesis
Bisuntinensis, in octabis festi beati Martini hiemalis proximo preteriti
fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Ricardum de Botoncort militem;
preceptorem dicte domus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem,
presentibus fratribus Laurencio de Belna, alio dicto de Bretanay,
Henrico cujus cognomen ignorat, servientibus, et Guidone de Bontencort
milite, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis         [p. 81]
fratribus quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum
voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum
respondisset quod omnia sustineret, peciit panem et aquam et societatem
ordinis; et finaliter ei concessis, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et
consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes
osculati fuerunt eum in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in
presencia illorum, quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegavit Deum
ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam
crucem, nescit si ligneam vel metallinam, nec si erat in ea ymago
Crucifixi, in terra positam, nescit per quem, et ipse testis noluit
spuere nec super nec juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua
recepcione nec post. Requisitus si dixit sibi quod predicta illicita
essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si scit,
credit, vel audivit dici quod abnegacio et spuicio, vel aliqua alia
illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post,
respondit se nescire; credebat tamen quod communiter alii reciperentur
sicut deposuit se fuisse receptum. Item, dixit quod in ordine
celebrabatur secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat
sibi dictum, et credebat quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis
sacramentis. In ejus recepcione fuerat sibi dictum quod statim pro
professo habebatur, et fuit clandestine receptus, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur
super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent
secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione;
qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia, ut
audivit dici, non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos
habere poterant, confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu,
pertinencia ad temporalitatem, fuissent servata in ordine, contra quem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et         [p. 82]
contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus
ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod, non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit
protestatus, in principio deposicionis sue, quod non intendebat recedere
a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis; et est
sciendum quod dominus Matheus superveniens interfuit examinacioni
predicti testis ultimo examinati.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini
Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Geraldus de Augnihaco
Lemovicensis diocesis serviens, preceptor Nanatensis, quinquagenarius
vel circa, mantellum et barbam defferens. Qui, protestacione premissa
quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Pictavis coram
officiali Pictavensi et quibusdam aliis, a quibus absolutus et
reconciliatus exstitit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici ante
capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent
abnegaciones, nec vituperia crucis, nec oscula inhonesta, nec quod
crimen sodomiticum concederetur nec committeretur in ordine, nec quod
adorarent catum, nec quod fierent dogmatizaciones contente in articulis,
nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse
credebat; nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod
hoc preciperetur eis; nec quod eorum laici absolverent vel possent
absolvere a peccatis, sed aliquando remitebant disciplinas ordinis; nec
quod haberent nec adorarent ydola et capita ydolorum; nec quod     [p. 83]
cordule sumpte unde volebant, quibus de mandato superiorum cingebantur
in signum castitatis super camisias cum quibus jacebant, tangerent
capita ydolorum. Item, dixit quod crucem sanctam ultra mare devote
venerabantur, et in die Veneris sancta reverenter crucem adorabant
ubique. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod per malos
suspicio contra ordinem haberetur. Item, dixit se credere quod diversis
modis reciperentur in ordine, quia in recepcione sua et illorum quos
vidit recipi, vel post, non intervenit aliquid illicitum vel inhonestum
quod ipse sciverit vel audiverit dici, sed credit quod in recepcionibus
aliquorum aliorum, vel post, intervenirent aliqua illicita de contentis
in articulis, pro eo quod magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse
confessi. Requisitus de quibus illicitis credebat predicta, respondit se
nescire in speciali. Requisitus si sciebat aliquid malum in ordine,
respondit quod nimis erant elati multi ex eis, et per abusum litterarum
apostolicarum vexabant multos. Item, dixit quod eis injungebatur per
sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis
speciali non habita mencione, et quod si revelassent, graviter puniti
fuissent, sed nescit qualiter. Non audivit inhiberi quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes
errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et
audivit deffendi ne illicite acquirerent ordini. In eorum capitulis que
post matutinum, missam et sermonem, clam tenebantur, satis tempestive,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, excubiis non positis nec
familia non exclusa a domo, providebatur quod non audiretur exterius
quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta. Si illicita contenta in articulis fiebant in ordine, credit quod
essent manifesta illis qui sciebant et faciebant predicta. Requisitus
ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, et quos recipi   [p. 84]
viderat, respondit quod ipse et quinque alii fratres Petrus Mathei
presbiter, et Petrus et Johannes Mathei servientes, nepotes ejusdem
presbiteri, de Nantolio diocesis Pictavensis, Arnaudus de Vuctone, cujus
cognomen ignorat, et quidam alius de cujus nomine et cognomine non
recordatur, fuerunt simul recepti in capella domus Templi de Vertone
Engolismensis diocesis, per fratrem Raymundum de Marolio militem
quondam, tunc locumtenentem preceptoris Pictavie, in festo Omnium
Sanctorum proxime preterito fuerunt XX anni vel circa, presentibus
fratribus Guillelmo le Chandelier de Sancto Guillelmo deu Desert
Lodunensis, Petro de Montuhac Engolismensis diocesis, quos credit
vivere; Gerardo la Vernha preceptore Petragoricini, Arnaudo de Badalhac,
et quibusdam aliis servientibus deffunctis, in hunc modum: nam exposito
quod volebant esse in servicio Dei et ordinis et servi esclavi Terre
Sancte, et petita caritate ordinis, fuit eis responsum quod bene
deliberarent, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et
subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum ipsi dixissent
quod omnia sustinerent et pro eorum recepcione instarent, poscito ab eis
quod non erant matrimonio, alteri religioni nec debitis que solvere non
possent obligati, nec excommunicati, nec servilis condicionis, nec
habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare quod essent
obedientes Deo et ordini, Magistro ordinis et preceptoribus eorum, quod
viverent sine proprio, et servarent castitatem et bonos usus et bonas
consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur
per presbiteros ordinis, et quod essent servi et esclavi Terre Sancte,
et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in
ore; et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et
qualiter regerent se in ordine, plures casus exponentes propter quos
poterant incurrere diversas penas et perdere domum, et dixit eis quod ab
aliis fratribus ordinis possent in posterum amplius informari.
Requisitus si ipse vel aliquis predictorum receptorum cum eo fuerint
ducti ad partem per receptorem vel alium, respondit quod non, et quod
nullum illicitum vel inhonestum tunc vel post intervenit in        [p. 85]
recepcionibus supradictis. Et per eumdem modum vidit recipi fratres
Guillelmum de Madito militem quondam, Ademarum Balotel servientem,
deffunctos, simul in quadam camera domus Templi de Vilagast Pictavensis
diocesis, in instanti estate erunt XIIII anni vel circa, per fratrem
Gaufredum de Vilzero militem quondam, tunc visitatorem citra mare,
presentibus Guillelmo de Blere tunc preceptore de Chausilho, qui
detinetur apud Caynonem Pictavensis diocesis, et Geraldo quondam la
Vernha, et Guillelmo Chandelier, predictis, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Johannem Folhi
servientem, de Podio Revelli Pictavensis diocesis, qui detinetur
Turonis, dominica in Ramis palmorum proxima erunt septem anni vel circa,
in capella domus Templi de Podio Revelli, per dictum fratrem Guillemum
de Blere, presentibus fratribus Bartholomeo de Podio Revelli, teste
supra jurato sed nondum examinato, et Johanne Criando de terra
Vindocinii quondam, cujus cognomen ignorat; plurium recepcionibus non
recolit se fuisse. Requisitus si se obtulerat deffensioni ordinis,
respondit quod non, sed bene venerat propter predicta una cum aliis
usque Parisius.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Hunbaudus de la Boyssada serviens, Lemovicensis diocesis,
adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
tactis sacrosanctis Evangeliis, juravit dicere veritatem in isto
negocio, secundum formam aliorum testium superius registratam, expositam
et vulgarizatam eidem; et non detinebatur captus, nec ferebat mantellum
ordinis neque barbam, quia post ejus capcionem voluntarie ipsum
dimiserat et radi fecerat sibi barbam; XXV annorum vel circa, cum quo
inquisitum fuerat per fratres predicatores inquisitores, sed       [p. 86]
nondum erat absolutus nec reconciliatus. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit namque se fuisse receptum, in festo Omnium Sanctorum proximo
preterito fuerunt sex anni, in capella domus Templi de Blandesio
Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem
quondam, preceptorem tunc de Pulhaco, presentibus fratribus Petro de
Remeys presbitero, Guillelmo de Chambonent, Guidone de la Chastareda et
Aymerico de Copiac militibus, Guillelmo Calabru preceptore de Viveriis,
Guillelmo Brivatz, et Guillelmo de Podio Vinali servientibus,
Lemovicensis diocesis vivis, in hunc modum: nam petito per receptorem a
fratribus predictis in capitulo congregatis si sciebant in eo aliquid
impedimentum, et concordato quod eum reciperent, dicti fratres
Guillelmus de Calabru et Guillelmus de Podio Vinali, missi ad eum in
quadam camera, predixerunt ei quod bene deliberaret ante ingressum, quia
oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et subjici aliene, et
multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia
sustineret, et instructus ab eis peciisset a receptore panem et aquam et
societatem ordinis sibi concedi, et obtulisset se velle fieri servum
esclavum ordinis, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum,
apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod non revelaret secreta
capitulorum, et quod servaret usus et consuetudines qui tunc erant in
ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, et quod acquireret
ordini quibuscumque modis, non exprimendo licitis vel illicitis, et quod
servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio. Quo facto,
dictus receptor in presencia omnium predictorum precepit ei quod spueret
ter supra dictam ymaginem; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo
modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant
alii et hoc erat de punctis ordinis, et quod faceret predicta et non
curaret, quia non propter hoc minus valeret; et tunc ipse testis spuit
ter supra dictam ymaginem. Quo facto, imposuit sibi mantellum, dicto
presbitero dicente quasdam oraciones, et receptor et omnes         [p. 87]
astantes fuerunt eum osculati in ore. Et per eumdem modum vidit recipi,
per dictum fratrem Guillelmum de Chambonent, fratrem Stephanum de Closis
servientem, Lemovicensis diocesis, qui detinetur apud Riomum in
Alvernia, per quindecim dies post recepcionem ipsius testis, in eadem
capella, presentibus predictis presbitero, Guillelmo la Chastaneda,
Aymerico de Copiaco militibus, Guillelmo Brivatz et Guillelmo de Podio
Vinali. Plures non vidit recipi, nec alia illicita intervenerunt in
dictis receptionibus vel post, et credit quod eadem intervenirent
communiter in recepcionibus aliorum vel post, et forte plura, quia
audivit dici a dictis Guillelmo Bruivatz et Guillelmo de Podio Vinali
pluries ante capcionem eorum, in dicto loco de Blandesio, quod magis
voluissent toto tempore vite eorum stetisse ad panem et aquam quam quia
erant Templarii, et quod hoc melius fuisset eis et quibusdam aliis
Templariis, sed causam noluerunt ei exprimere. Dixerunt tamen quod
postquam fratres steterant decem annis in ordine, explicabantur eis
plura ex punctis ordinis quam prius, et ipse bene sciret si tamen in
ordine viveret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent,
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo erat
suspicio contra eos. Milites et alii qui alii cingebantur super camisias
cum quibus jacebant quibusdam cordulis in penitencia, sed ipsi testi non
fuit preceptum quod dictas cordulas portaret, nec portavit, nec scit nec
audivit dici quod dicte cordule tangerent capita ydolorum, nec quod
ydola adorarent. Qui noluissent facere illicita confessata per eum,
credit quod fuissent carceri mancipati. Injungebatur eis per sacramentum
ne revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; qui
revelassent, puniti fuissent et mantellum perdidissent. Injungebatur eis
ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores et
corrigere valentes fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod ab antiquo fiebant omni die
elemosine generales in domibus ordinis, et quod magnus Magister qui nunc
est ordinaverat ne daretur nisi ter in ebdomada, propter negocia   [p. 88]
que eis incumbebant, et quod propter restitucionem dictarum elemosinarum
paciebatur ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia
sunt exorta; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus
ordinis, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi. Non
obtulerat se deffensioni dicti ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, odio, vel temporali
comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda;
cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque
attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune post _Letare Jerusalem_, que fuit XXII dicti mensis
Marcii, convenerunt dicti domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, et
archidiaconus Tridentinus, aliis legitime excusatis, in domo domini
Petri de Sabaudia archiepiscopi Lugdunensis, ante domum fratrum Minorum
de Parisius, et fuit ibidem adductus ad presenciam eorumdem frater de
Monte Trichardi serviens, Turonensis diocesis, preceptor domus Templi de
Malo Leone Pictavensis diocesis, mantellum ordinis et barbam defferens,
sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per officialem Turonensem. Lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet
quod nunquam viderat, nec sciverat, nec audiverat dici ante capcionem
eorum quod fierent abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis,
oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati et ydolorum,
absoluciones per laicos eorumdem, vel aliqua illicita circa sacramentum
altaris vel alia sacramenta, vel aliqua alia illicita vel inhonesta
intervenirent in recepcione fratrum ordinis vel post. Requisitus si
credebat quod in aliquibus partibus intervenirent alia illicita que
dictus papa in litteris patentibus fatetur magnum Magistrum et alios
fuisse confessos; et hoc eciam dixit se fuisse confessum se        [p. 89]
credere coram officiali predicto, et ex hoc absolutum et reconciliatum
fuisse. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos.
Credit quod in partibus Francie reciperentur fratres ordinis uniformiter
et bene, sicut ipse fuit receptus et vidit alios recipi, et quod in
aliquibus aliis partibus reciperentur sicut Magister dicitur confiteri.
Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta
capitulorum, de modo recepcionis in speciali nulla habita mencione; qui
revelassent, ad panem et aquam positi fuissent. In signum castitatis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant cordulis unde volebant
assumptis; si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt
negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In
capitulis quibus affuit audivit precipi in virtute obediencie quod
elemosine debite fierent in ordine, et deffendebatur quod non
acquirerent injuste ordini, et vidit dictas elemosinas et hospitalitatem
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Vidit quod aliquando post mediam noctem surgebant, et dictis
matutinis, sermone per aliquem religiosum facto et missa celebrata,
eorum capitulia tenebantur januis clausis, et providebatur ne audiretur
exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum servasset totus
ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta. Illicita illis qui ea faciebant erant nota. Requisitus ubi,
quando, a quo et qualiter receptus fuerat et alios recipi viderat,
respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Monte Gauguerii
Pictavensis diocesis, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XLI
anni, per fratrem Johannem Francisci militem quondam, presentibus
fratribus Reginaldo Bertrandi milite, preceptore dicte domus, Petro de
Valle Gordonis preceptore de Ouson, et Petro Normanni et Roberto de
Chesac servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset
caritatem et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum
esclavum Terre Sancte et ordinis, et responsum ei fuisset quod     [p. 90]
bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem
et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; finaliter cum
dictus receptor deliberasset eum recipere, poscito ab eo sine juramento
quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio,
alteri religioni nec debitis que non posset solvere obligatus, nec
habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas
consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur
cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et
alius miles fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo quot _Pater
noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret,
recesserunt; et per eundem modum vidit recipi infrascriptos, videlicet
fratres Guaufredum Goumar militem quondam Xantonensis diocesis, et
Johannem de Ruans, testem supra juratum sed nondum examinatum,
servientem similiter, circa instans festum beati Barnabe erunt XII anni
vel circa, in capella domus Templi de Ouso, per fratrem Petrum de
Villaribus quondam, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus
Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Petro
de Turonis et Guillelmo de Blere, qui detinebatur apud Caynonem
Pictavensis diocesis, Gerardo de Anguihaco, alias cognominato Judicis,
teste ante eri examinato, et pluribus aliis. Vidit eciam recipi fratrem
Salomonem, presbiterum de Xantonia, cujus cognomen ignorat, quem credit
vivere in capella domus Templi de Campo Gilonis Pictavensis diocesis,
per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, in instanti
festo Ramorum palmorum erunt X anni vel circa, presentibus fratribus
Roberto de Chesat, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recordatur. Vidit eciam recipi insimul fratres Petrum de Chastanhatz
Engolismensis, et Robertum lo Chamalent Aurelianensis, ut credit,
diocesium, servientes deffunctos, in capella domus de Espaucis
Pictavensis diocesis, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, tunc
locum tenentem visitatoris, erunt XXI vel XXII anni in instanti    [p. 91]
tempore Paschali, presentibus fratribus Guillelmo de Terrellis milite,
Johanne Anglico Remensi, testibus supra examinatis, Johanne de Chesaco
quondam serviente. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, nec
scit, nec credit, nec audivit dici quod in eis vel post interveniret
aliquid inhonestum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem dicti ordinis, et intelligebat latinum.


Frater Johannes Durandi Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de
Codria Pictavensis diocesis, testis supra juratus, defferens mantellum
ordinis et barbam, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem; lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit enim quod in recepcionibus sua et aliorum quos vidit
recipi non intervenerunt nec injuncta fuerunt abnegaciones et
dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum,
nec vidit nec audivit dici quod adoraciones cati et ydolorum fierent in
ordine, nec absoluciones per laicos eorum, nec quod fratres ordinis
essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec
quod eorum sacerdotes indebite et contra formam Ecclesie celebrarent,
nec quod hoc preciperetur eis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis cingebantur in signum castitatis super
camisias cum quibus jacebant, et ipsas cordulas assumebant unde
volebant. Requisitus si credit quod fratres ordinis reciperentur
uniformiter in ordine, respondit quod ante capcionem credebat quod omnes
reciperentur uniformiter et bene, secundum quod ipse fuit receptus
et vidit alios recipi; sed post capcionem eorum, credidit et       [p. 92]
credit quod diversimode reciperentur, propter confessionem Magistri et
aliorum deponencium quod aliqua illicita interveniebant in ipsis
recepcionibus vel post. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent
secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione.
Si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent; absque licencia non
poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores
fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit
elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffendi
ne acquirerent indebite ordini; et dicebatur quod, si acquirerent
indebite, eorum anime gravarentur. Januis clausis, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod, si illicita
fiebant in ordine, essent nota illis qui ea faciebant. Non obtulerat se
ad deffensionem ordinis. Requisitus ubi, quando et qualiter receptus
fuerat et quos recipi viderat, respondit se fuisse receptum in capella
domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis, in instanti festo
Pentecostes erunt XXII anni vel circa, per fratrem Amblardum militem
quondam Vienensem, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus
Johanne de Sancto Benedicto preceptore de Insula Bochardi, teste supra
examinato, Matheo Velhier Turonensis, Gerardo de Nonay Vienensis
diocesium servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset
panem et aquam ordinis, et responsum ei fuisset quod bene deliberaret,
quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene,
et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia
sustineret, finaliter poscito per juramentum ab eo quod non erat
servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis que non
posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum
jurare supra quemdam librum quod servaret bonos usus et bonas
consuetudines que tunc erant in ordine, et qui in posterum         [p. 93]
imponerentur per presbiteros ordinis, et quod esset servus esclavus
ordinis, et vovit castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et
recepit eum, patrem et matrem, fratrem et sororem suos ad beneficia
ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt
eum osculati in ore. Deinde fuit instructus ab eodem receptore quot
_Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine, et
fuerunt ei expositi casus propter quos poterat incurrere diversas penas;
et eadem in omnibus et per omnia vidit servari in recepcione fratris
Mathei Velhier predicti, qui fuit similiter et ab eodem et eisdem
presentibus receptus cum eo; et in recepcionibus infrascriptorum,
scilicet fratrum Guaufredi Gommerii militis, et cujusdam alterius
militis de circa Petrusiam Lemovicensis diocesis, cujus nomen et
cognomen ignorat, deffunctorum; Johannis de Ruans, testis jurati sed
nondum examinati, et cujusdam alterius servientis Picardi deffuncti,
cujus nomen et cognomen ignorat, qui quatuor simul recepti fuerunt in
capella domus Templi de Ouso Pictavensis diocesis, circa instans festum
beati Barnabe erunt octo anni vel circa, per fratrem Gaufredum de
Gonavilla militem, preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo
deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Johanne de
Turonis preceptore de Banes Xantonensis diocesis, qui detinetur in
Turonia; Guillelmo de Blere preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur
apud Caynonem; Johanne preceptore dicte domus de Oyson, cujus cognomen
ignorat; Matheo de Stagno preceptore de Rochos prope Pictavam, et
pluribus aliis vivis et deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Petrum de
Sancto Benedicto, testem supra juratum sed nondum examinatum, in capella
domus Templi de Insula Bochardi, per fratrem Petrum de Madico milite,
quondam tenentem locum visitatoris, sunt XVI anni vel circa, presentibus
fratribus Hugone de Narsaco preceptore de Espaucis Xantonensis diocesis,
qui detinetur Xantonis, dicto fratre Johanne de Sancto Benedicto,
avunculo predicti fratris Petri de Sancto Benedicto deffuncto, teste
supra examinato. Vidit eciam recipi fratrem Gaufredum de Tenten,
Turonensis diocesis; testem supra examinatum, in capella domus     [p. 94]
Templi de Insula Bochardi, per dictum fratrem Johannem de Sancto
Benedicto, presentibus fratribus Petro de Sancto Benedicto, et Andrea
carpentario dicte domus, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se
adfuisse, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod in dictis
recepcionibus vel post aliquid intervenerit inhonestum. Requisitus si
vidit aliquem ex dictis receptis duci ad partem post mantellum eis
traditum vel ante, respondit quod non.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Ruivans preceptor domus Templi de Landa Blancha,
Pictavensis diocesis serviens, testis supra juratus, mantellum ordinis
et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et
diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit quod
nunquam viderat recipi in ordine nisi fratres Gaufredum Gommerii
militem, qui ivit ultra mare et postmodum non rediit, et quondam alium
militem, cujus nomen et cognomen ignorat, sed credit quod esset de
Lemovicensi diocesi; et Baudoynum nepotem fratris Martini preceptoris de
Maloleone, testis hodie examinati, qui similiter recepti fuerunt una cum
ipse teste, in capella domus Templi de Cuso Pictavensis diocesis, circa
instans festum beati Barnabe erunt X anni vel circa, per fratrem Petrum
de Villaribus militem quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus
fratribus Martino et Johanne Durandi, testibus proximo examinatis, et
Baudoyno de Cheli milite, qui transfretavit, de cujus vita vel morte non
habet certitudinem; et Audeberto preceptore de Cuso, qui detinetur, ut
credit, apud Niorcium; et Guillelmo de Blere, qui detinetur apud
Caynonem, Johanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Johanne
de Ruans avunculo ipsius testis, deffunctis, in quorum quidem      [p. 95]
recepcionibus vel post nichil fuit actum nec dictum de illicitis in
articulis contentis nec aliquid aliud inhonestum; sed per eos requisitis
societate, pane et aqua ordinis frequenter, et deliberacione habita, eis
concessis, eis pro suis recepcionibus instantibus, predicto quod bene
deliberarent, quia oporteret eos a se abdicare proprias voluntates et
subjici alienis, et multa dura et aspera sustinere; finaliter poscito ab
eis quod non habebant infirmitates latentes, nec erant debitis que
solvere non possent, nec matrimonio, nec alteri religioni obligati,
fecit eis vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Et impositis primo
militibus, postmodum servientibus, mantellis, fuit eos osculatus in ore,
et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et
qualiter regerent se in ordine. Requisitus si scit, credit vel audivit
dici quod illicita contenta in articulis vel alia, seu aliqua ex eis
intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis vel post,
respondit se nescire, nec audiverat dici ante capcionem eorum; sed post
capcionem, audivit dici magnum Magistrum et alios contrarium fuisse
confessos, et propter hoc, dixit se nescire quod credat super hoc, an
dicta illicita intervenirent vel non; nec scit aliud de contentis in
dictis articulis nisi predicta et illud quod sequitur: nam dixit quod
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur propter
honestatem super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per
sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis
speciali non habita mencione. Quamdiu poterant invenire sacerdotes
ordinis, non poterant absque eorum licencia, aliis confiteri. Si qui
erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. De mandato superiorum
ordinis vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et   [p. 96]
servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capituli
clam teneri, custode posito, ne audirentur exterius que interius
agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad
cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto,
timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro
veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Florimonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini
Mathei, in eadem domo domini Petri de Sabaudia, frater Petrus de Sancto
Benedicto serviens, Aurelianensis diocesis, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum; quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et
barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus
per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse
quidem fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi
Pictavensis diocesis, sunt XXI anni vel circa, per fratrem Petrum de
Madico quondam militem, tunc locum tenentem visitatoris, presentibus
fratribus Johanne Durandi eri examinato, Hugone de Narsac preceptore de
Espaucis, quem credit vivere, et Johanne de Sancto Benedicto avunculo
ipsius testis, deffuncto, teste supra examinato, in hunc modum: nam cum
peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responso
eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam
voluntatem, et multa sustinere de quibus non cogitabat, ac responso per
eum quod ipse, cum Dei adjutorio, bene omnia sustineret, dictus    [p. 97]
receptor, poscito ab eo quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat
debitis que non posset solvere neque alteri religioni vel matrimonio
obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere
sine proprio. Quo facto, imposuit ei mantellum, et tam ipse quam alii
astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se et haberet
in ordine. Requisitus si abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia
crucis, oscula inhonesta, vel alia illicita in dictis articulis
contenta, vel aliqua ex eis intervenirent in dicta recepcione sua vel
post, et si de peccato sodomitico fuit sibi aliquid dictum vel tactum,
respondit per juramentum suum quod non. Requisitus si scit, credit vel
audivit dici quod dicta illicita vel aliqua ex eis vel alia
intervenerunt in recepcionibus aliorum fratrum vel post, dixit se
nescire; credit tamen quod in recepcionibus aliquorum intervenirent illa
illicita que magnus Magister et alii fratres ordinis dicuntur fuisse
confessi. Requisitus si vidit alios recipi in ordine, dixit quod sic,
videlicet: fratrem Matheum de Insula Bochardi quondam servientem, qui
fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi, circa festum
Epiphanie proximo preteritum fuerunt sexdecim anni vel circa, per dictum
fratrem Johannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Johanne
Durandi predicto, et Guillelmo de Munac serviente, Turonensis diocesis,
quem credit vivere. Item vidit recipi fratrem Gaufridum de Tencen
Turonensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem
Johannem de Sancto Benedicto, in quadam camera domus Templi de Insula
Bochardi, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XV anni vel circa,
presentibus fratribus Johanne Durandi, et Guillelmo Munac predictis, ac
Gerardo de Nonay quondam Viennensis diocesis. Vidit eciam recipi fratrem
Guillelmum de Sancto Benedicto, consanguineum ipsius testis, qui
detinetur Turonis, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis
diocesis, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, circa festum
beati Hilarii proximo preteritum fuerunt quinque anni vel circa,
presentibus fratribus Guillelmo de Blere preceptore de Campo       [p. 98]
Gilonis Pictavensis diocesis, qui detinetur apud Caynonem; Andrea de
Monte Laudato, teste supra jurato nondum examinato, et dicto Guaufredo
de Tencen, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis, servientibus;
plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. In predictorum autem
recepcionibus vel post non vidit aliquid illicitum fieri vel injungi,
nec credit quod factum fuerit. Credit ecclesiasticis sacramentis,
credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Juravit quod non exiret ordinem, et vidit quod alii quos
vidit recipi idem jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus, ex quo mala suspicio
habebatur contra eos. Nunquam audivit loqui de ydolis, sed cordulis
cingebantur bene super camisias cum quibus jacebant. Credit quod
diversimodo reciperentur in ordine, propter illa que de recepcione sua
et illorum quos vidit recipi supra deposuit, propter illa illicita que
magnus Magister et alii confessi fuisse dicuntur. Juravit, et alii quos
vidit recipi juraverunt, quod non revelarent secreta capitulorum, non
facta mencione speciali de modo recepcionis, credens quod omnes alii hoc
idem jurarent, et quod, si revelarent, fuissent puniti, nescit qualiter.
Qui sciebant errores esse in ordine negligentes fuerunt quia non
correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit
moratus. Injungebatur eis quod juste et licite acquirerent ordini, non
autem per nefas. Audivit dici quod clam tenebantur capitula, nullis
scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum
conventu suo servata fuissent in ordine. Grandia scandala, suspicio et
infamia nunc exorta sunt contra ordinem propter predicta. Illicita
credit esse nota fratribus qui fecerunt et qui viderunt fieri. Ad
deffensionem ordinis se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit    [p. 99]
protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a
deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.


Frater Petrus de Monte Chalveti serviens, Lugdunensis diocesis, testis
supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta
quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus de Belleyo
Eduensis diocesis, sunt modo XX anni vel circa, per fratrem Geraldum de
Sanzeto militem quondam, Lemovicensis diocesis tunc, preceptorem
Lemovicinii et Alvernie, presentibus fratribus Guillelmo Arnaudi
Lemovicensis, Guidone et Hugone de Monbalho Claramontensis, et Stephano
de Valle Eduensis diocesis, servientibus deffunctis, ut credit, in hunc
modum; nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam et societatem
fratrum ordinis ter, tandem dictus receptor concessit eidem, et fecit
eum vovere et jurare castitatem, et vivere sine proprio, servare bonos
usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur
in ordine etquod non revelaret secreta capitulorum. Quo facto, dictus
receptor imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt
eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret
pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine, dicens idem testis
quod in dicta recepcione sua nulla illicita intervenerunt. Postmodum
autem, dimidio anno elapso vel circa, predictus frater Guido de Monbalho
preceptor domus Templi de Lammens Eduensis diocesis, vocavit dictum
testem in dicta domo morantem ad cameram suam, nullis aliis presentibus,
dicens ei quod ipse nondum erat Templarius, precipiens ei quod abnegaret
Deum; et cum ipse diceret se nullo modo hoc facturum, dixit sibi dictus
preceptor quod oportebat eum abnegare, alioquin poneret eum in malo
loco, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde    [p. 100]
precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, et dictus
testis spuit non supra sed juxta dictam crucem ad terram. Requisitus si
alia illicita tunc vel alias fuerunt sibi injuncta vel facta, respondit
quod non. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita in dictis
articulis contenta vel aliqua ex eis intervenerint in recepcionibus
aliorum vel post, respondit se nescire; credit tamen quod confessata per
eum intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Requisitus si vidit
recipi alium vel alios in ordine, respondit se vidisse unum solum
recipi, videlicet fratrem Gerardum quondam de Bonart servientem,
Eduensis diocesis, in capella predicte domus de Belleyo, circa festum
Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt decem anni vel circa; quem
recepit frater Guillelmus Geandi miles, preceptor dicte domus,
presentibus fratribus Stephano Marreu, Hugone de Bonart, quondam fratre
dicti recepti, Martino Curbita et Guillelmo de la Toyssoniera, quos
credit vivere; in cujus Gerardi recepcione non vidit aliquid illicitum
fieri vel injungi. Credit tamen quod postea per dictum receptorem vel
alium illicita confessata per eum fuerint injuncta dicto Gerardo et
facta per eum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et
quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias
cum quibus jacebant, in signum castitatis. Credit quod graviter puniti
fuissent recusantes facere illicita confessata per eum, vel secreta
capitulorum aut modum recepcionis sue revelantes. Absque licencia non
poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores
esse in ordine fuerunt negligentes quia non correxerunt nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis
in quibus exstitit commoratus convenienter vidit fieri, et audivit dici
quod capitulia aliquando post mediam noctem et aliquando de die, januis
clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur; in quo
ordine servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu         [p. 101]
ordinasset. Credit quod errores confessatos per eum longo tempore,
nescit tamen quanto, in ordine durasse, et fratribus ordinis manifestos
fuisse, et quod vera sunt que magnus Magister et alii in licteris
apostolicis nominati dicuntur fuisse confessi de erroribus supradictis.
Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus confessatis per
eum fratri Guischardo de Sancto Saturnino, quondam ordinis Minorum
conventuali tunc de Caro Lelo Matisconensis diocesis, in ecclesia sancte
Fidis Eduensis diocesis, infra duos menses post abnegacionem et
spuicionem per eum factas; a quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas
ferias per annum, sicut imposuit ei.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et fuit
protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; et
fuit sibi injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque
attestaciones fuerint publicate.


Frater Bartholomæus de Podio Revelli serviens carrugarius, Pictavensis
diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, mantellum et
barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus
per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit se nunquam vidisse, scivisse vel
audivisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum
ordinis vel post intervenirent abnegaciones, dogmatizaciones, opprobria
crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati vel
ydolorum, vel quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus
ipse bene credebat, vel quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie
celebrarent, vel quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a
peccatis, adiciens quod in recepcione sua et in recepcione fratris
Johannis Folhi servientis detenti Turonis, quem vidit recipi, vel post,
nichil intervenit illicitum. Requisitus ubi, quando, a quo et     [p. 102]
qualiter ipse et dictus Johannes recepti fuerant, respondit se fuisse
receptum in capella domus Templi de Podio Revelli Pictavensis diocesis,
et per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, qui
detinetur apud Caynonem, dominica post instans festum nativitatis beati
Johannis Baptiste erunt XI anni vel circa; presentibus fratribus
Guillelmo Charbonen, Guafredo Prioris et Raymondo Pogneuz servientibus,
deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem
fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et
quod bene deliberaret, tandem ipso instante se recipi, dictus receptor;
annuens votis ejus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,
et vivere sine proprio, et servare bona et elemosinas ordinis; quo
facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati
fuerunt eum in ore. Dictus vero Johannes receptus fuit in eadem capella
et per eumdem receptorem, in proximo festo Annunciacionis Dominice erunt
octo anni vel circa, presentibus fratribus Gerardo Judicis de Auginhaco,
teste supra examinato, Johanne de Ussayo, et Guillelmo lo Breto
servientibus, deffunctis; in cujus Johannis recepcione predicta licita
facta in sua recepcione servata fuerunt. Requisitus si scit vel credit
quod predicta illicita in articulis contenta, vel aliqua ex eis, aut
aliqua alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, dixit se
nescire; credit tamen, propter illa que magnus Magister et alii in
litteris apostolicis nominati confessi fuisse dicuntur, quod in
aliquorum recepcionibus aliqua illicita intervenirent. Jurabant quod non
exirent ordinem, et statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et
credit quod ex hoc habebatur mala suspicio contra eos. De ydolis non
audivit loqui, sed cordulis cingebantur assumptis unde volebant, in
signum castitatis. Qui revelassent secreta capitulorum puniti fuissent,
sed nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam
sacerdotibus ordinis, et hoc fuit sibi injunctum. Magnus Magister et
alii qui sciebant errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit   [p. 103]
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit
conversatus. Nescit qualiter tenebantur capitulia, quia non interfuit
nec de hoc inquisivit. Ordinata per Magistrum cum conventu servata
fuissent in ordine, contra quem nunc scandala grandia, suspicio et
infamia sunt modo exorta.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus
tamen Matheus predictus non interfuit examinacioni dicti fratris
Bartholomæi, se excusans.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXIIII dies dicti mensis
Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater auditus de Monte
Laudato serviens, Turonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum
ordinis et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum
Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum
nativitatis sancti Johannis Baptiste erunt circiter XVIII anni, in
capella domus Templi Angavensis, per fratrem Petrum de Mandito quondam,
tunc locum tenentem visitatoris, presentibus fratribus Raginaldo
Bertrandi milite, et Stephano de Ambasia preceptore dicte domus,
avunculo ipsius testis, deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter
peciisset panem et aquam ordinis, et obtulisset se velle fieri servum
esclavum Terre Sancte, et pluries ei responsum fuisset quod       [p. 104]
bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem
et subici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso
teste instante et dicente quod omnia sustineret, dixit quod recipiebat
eum ad honorem Dei et beate Marie, et fecit eum vovere et jurare supra
quemdam librum apertum quod servaret bonos usus et bonas consuetudines
ordinis, et quod esset servus esclavus ordinis, castitatem, obedienciam,
et vivere sine proprio; et imposito ei mantello, receptor, sed non
astantes, fuit osculatus eum in ore. Deinde dixit et precepit ei in
presencia predictorum quod abnegaret Jhesum ter, de Christo non habita
mencione, nec quod esset de punctis ordinis, sed dixit quod hoc debebat
facere, et ipse testis tunc abnegavit ter Jhesum ore non corde, quia
cogitabat quod loqueretur de Jhesu Christo, ut dixit. Postea precepit ei
quod spueret super quamdam crucem ligneam veterem in qua nulla erat
ymago Crucifixi, nescit per quem ibi allatam, et ipse spuit juxta non
supra eam. De aliis illicitis contentis in articulis non fuit ei
locutus, nec credit quod in ordine fiant, sed credit quod abnegacio et
spuicio supradicte intervenirent communiter in recepcionibus aliorum,
quia secundum modum predictum vidit recipi fratrem Guillelmum de Sancto
Benedicto, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis,
per fratrem Johannem de Sancto Benedicto, testem supra examinatum, circa
festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt IIII^or anni vel
circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere, preceptore de Campo
Gilonis, qui detinetur apud Caynonem, Petro de Sancto Benedicto, teste
supra examinato, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis,
servientibus, et credit quod dicti errores fuerint introducti in ordine
ab illis qui fuerunt ultra mare, et quod intervenirent in dictis
recepcionibus, quia magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse
confessi. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod
alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Statim pro professis habebantur, et juravit ordinem non
exire absque licencia superioris nisi pro arciori religione vel   [p. 105]
Cartusiensium, credens quod alii idem jurarent. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per
sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis
speciali non habita mencione. Quamdiu habere poterant sacerdotes
ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres
scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus, et per predictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto fuit
ei preceptum quod dictas elemosinas et hospitalitatem bene servaret in
periculum anime sue. Preceptum fuit ei quod modis debitis procuraret
ordinis incrementum. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu
ordinasset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota
confessata per eum: que non deposuit prece, precepto, timore, amore,
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda,
ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem,
quousque attestaciones fuerint publicate; et se non obtulerat ad
deffensionem ordinis.


Frater Raynaudus Larchier serviens, Turonensis diocesis, testis supra
juratus, triginta octo annorum vel circa, non defferens mantellum
ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, postmodum radi
fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non
intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali,
respondit quod non viderat recipi in ordine nisi fratrem Nicolaum
Rosselli servientem, deffunctum, quem recepit frater Stephanus Enrici
quondam, tunc preceptor domus Templi de Clisson Nannatesis        [p. 106]
diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter sex anni, presente
fratre Guillelmo de Bosco Ferrici, commoranti in dicta domo de Clisson,
et ipso teste, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam
ordinis, et ei concessa fuissent, et vovisset et jurasset servare bonos
usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus dicti
ordinis, castitatem et obedienciam, et vivere sine proprio, et
imposuisset ei mantellum, et omnes osculati fuissent eum in ore, fecit
eum ter abnegare Jhesum, de Christo nulla habita mencione, et precepit
quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago
Crucifixi, nescit per quem allatam, et dictus Nicolaus spuit juxta eam,
et receptor fuit osculatus ipsum Nicolaum in humero ex parte anteriori
et posteriori super vestes; et per eumdem modum dixit eidem testi se
fuisse receptum in dicta capella, circa festum Omnium Sanctorum proxime
preteritum fuerunt circiter decem et octo anni, per fratrem Oliverium
Flameni militem quondam, preceptorem tunc de Malo Leone, presentibus
fratribus Stephano Enrici predicto et Johanne de Sancto Maxencio
servientibus, deffunctis, et credit quod per eumdem modum reciperentur
communiter omnes alii in ordine, et quod nulla alia illicita
intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, plura nesciens de
contentis in dictis articulis, nec alia credens esse vera de contentis
in eis nisi hoc quod sequitur. Nam dixit se credere ecclesiasticis
sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit ipse et dictus Nicolaus
ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent, et dictum fuit eis
quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias
cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent
secreta capitulorum, eciam fratribus qui non adfuerant, de modo
recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent graviter
puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes
ordinis, non debebant aliis confiteri. Fratres ordinis quibus     [p. 107]
credit dictos errores manifestos fuisse, fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. De mandato superiorum vidit
elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus
ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite
acquirerent ordini. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur;
et quod previdebatur ne audirent exterius quod interius agebatur. Credit
quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto
ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta, et quod dictus Magister confessus fuerit abnegacionem et
spuicionem predictas.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.


Post hec, redierunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum
predicti fratres Martinus de Monte Trichardi, Johannes Durandi et
Johannes de Ruans, testes ante erri examinati sigillatim. Et dictus
Martinus, juramento per eum prestito de veritate dicenda, dixit se
errasse in deposicione per eum facta coram dictis dominis commissariis
et mentitum fuisse, et conseruit quod in recepcione sua abnegaverat
Jhesum de mandato receptoris sui, in presencia fratrum qui adfuerunt
dicte recepcioni sue, et quod dictus receptor precepit ei quod spueret
super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, allatam
ibi per fratrem Robertum de Chasat, et ipse spuit non super sed juxta.
In aliis dixit se nolle aliquid immutare in sua deposicione predicta, et
dixit quod predicta confessus fuerat coram officiali Pictavensi.
Requisitus per sacramentum suum quare non dixerat ista predictis dominis
commissariis in prima deposicione sua, respondit quod propter stultitiam
et nescientiam suam. Requisitus si de hoc locutus fuerat alicui alteri,
respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad
dicendum predicta, respondit quod non, nec quod aliquis ei        [p. 108]
fuerat comminatus.

Predictus frater Johannes Durandi dixit coram dictis dominis
commissariis se fuisse mentitum coram eis in alia sua deposicione facta
coram eis; et juramento per eum prestito, dixit quod in recepcione sua
abnegavit Jhesum ore non corde, de mandato receptoris sui, presentibus
et viventibus fratribus Gerardo de Nonay et Hugone de Narsac, in quorum
eciam presencia precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in
qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, ibidem positam,
et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Requisitus quid processit
de predictis abnegacione et spuicione, respondit se non recordari.
Requisitus si revelaverat alicui suam deposicionem factam coram dictis
dominis commissariis, respondit quod non. Requisitus si predicta spuicio
et abnegacio fuerunt precepta et facta in recepcionibus illorum quibus
deposuit se adfuisse, respondit quod sic. Audivit precipi, non tamen
vidit fieri, quia longe et in recedendo erat propter occupaciones quas
habebat in recepcionibus fratrum Guaufredi Gommar et alterius militis
qui simul recepti fuerunt, et credit quod eadem intervenirent communiter
in recepcionibus aliorum vel post. Alia non vult immutare in sua
deposicione predicta, ut dixit, sed perseverare in ea. Requisitus si
fuerat per aliquem inductus ad dicendum ista, respondit quod non.
Requisitus quare hoc non dixerat quando primo deposuit coram dictis
dominis commissariis, respondit quod credebat sufficere, quia predicta
deposuerat coram dicto officiali Pictavensi, et quod celaverat ista
propter fatuitatem suam.


Predictus frater Johannes de Ruans coram predictis dominis commissariis
constitutus, juramento ipsius prestito per eumdem de veritate dicenda,
dixit se fuisse confessum coram officiali Pictavensi quod spuerat supra
crucem, et quod abnegaverat Deum, et quod ita fiebat in ordine, et quod
credebat confessionem magni Magistri et aliorum nominatorum in licteris
apostolicis esse veram. Cui confessioni per eum facte coram       [p. 109]
dicto officiali dixit se velle stare, et mentitum fuisse in hoc coram
dictis dominis commissariis, et quia non dixerat eis quod predicta
abnegacio et spuicio intervenerant in recepcionibus trium qui fuerunt
recepti cum eo; sed in aliis volebat perseverare in deposicione coram
eis facta, hoc excepto quod credit quod communiter in ordine
intervenirent dicta illicita in recepcionibus aliorum vel post, quia
magnus Magister et alii plures hoc fuerunt confessi. Requisitus quare
celaverat ista in deposicione sua facta coram dictis dominis
commissariis, respondit quod propter fatuitatem suam. Requisitus si
revelaverat deposicionem suam alicui, respondit quod non. Requisitus si
fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, et
quod nulle mine fuerant sibi illate, sed proprio motu dixerat predicta,
quia viderat se errasse.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, in crastinum Annunciacionis beate Marie,
que fuit XXVI dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti ad presenciam
eorumdem dominorum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et
archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, pro testibus, in dicta domo
domini Petri de Sabaudia, fratres Egidius de Lovencort, et Johannes de
Gaenes Ambianensis, Guido de Bellavilla Meldensis, Anricus de Compendio
Suessionensis, Oddo de Buris Lingonensis, et Philippus Griselli
Noviomensis diocesum, servientes. Qui protestacione premissa quod non
intendebant recedere a deposicionibus per eos factis coram suis
ordinariis, et quod si coram ipsis dominis commissariis aliquid plus vel
minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis
Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum
formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem.


Quo facto, domino Matheo veniente et presente cum aliis dominis
commissariis, dictus Odo de Buris serviens, XXVIII annorum vel circa,
mantellum non deferens, quia ipsum dimiserat in concilio          [p. 110]
Senonensi, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum
episcopum Parisiensem, qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus, et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum beati Dionisii,
erunt octo anni, in capella domus Templi de Villa Moso Altisiodorensis
diocesis, per fratrem Guillelmum de Lurs militem, preceptorem dicte
domus, qui affugit quando alii capiebantur, presentibus fratribus Hugone
de Rocha, alias de Cava, milite Guillelmo Villani et Stephano de Sancto
Questo, et Guillelmo Guilheu, et Anrico de Biches servientibus, quos
credit esse mortuos, preter dictum Stephanum, in hunc modum: nam
petitis, prout instructus fuerat, pane et aqua ordinis, et ei concessis,
prestito cum eo per juramentum quod non erat excommunicatus, nec habebat
infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel promiserat quod in ordine
reciperetur, et quod non erat debitis que solvere non posset, alteri
religioni vel matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, quod esset servus
esclavus Terre Sancte, et quod semper esset obediens Ecclesie. Quo
facto, associavit eum ad honorem Dei, beate Marie et omnium sanctorum,
beneficiis ordinis, et imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati
fuerunt eum in ore. Instruens eum quot _Pater noster_ diceret pro horis
suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que dicti fratres Hugo et
Guillelmus Guilhon duxerunt ipsum testem retro altare ad exuendum vestes
seculares et induendum vestes religionis; quibus indutis, dictus Hugo
precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum: et cum ipse testis
diceret se nullo modo facturum, dictus Guillelmus dixit ei quod bene
poterat hoc facere, quia in patria sua abnegabant cencies pro una
pulice, et tunc negavit ore non corde. Postea precepit ei dictus Hugo
quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de duobus baculis, in
qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis responderet se nullo
modo facturum et fleret, fuit ei dictus Hugo comminatus quod      [p. 111]
ipse lueret nisi faceret, et tunc ipse testis spuit juxta dictam crucem.
Cum autem receptor qui cum aliis remanserat in dicta capella audivisset
ipsum testem flentem, dixit predictis Hugo et Guillelmo quod dimitterent
eum, quia facerent eum alienari a sensu nisi dimitterent, et tunc
dimiserunt eum, et predictus receptor tradidit ipsi testi quemdam parvum
librum in quo erat scripta regula eorum; in quo quidem libro nichil
legit nec invenit illicitum. Cum autem post aliquos dies fuisset
conquestus de predictis dicto receptori, respondit ei quod non curaret,
quia pro trufa fecerat supradicta. Requisitus si scit, credit vel
audivit dici quod dicta illicita vel aliqua alia illicita intervenirent
in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit quod non,
quia non continebatur in dicta regula, et quia vidit fratrem Hugonem de
Bozcesel militem Viennensem, qui esse dicitur ultra mare, per fratrem
Guillelmum de Lurs predictum recipi in dicta capella, circa instans
festum Pasche erunt VII anni, presentibus fratribus Guillelmo Gibon, qui
detinetur Parisius, Symon Lobrege et Guillelmo Villani predicto; in
cujus recepcione vel post non vidit, nec scivit, nec audivit dici
aliquid intervenisse illicitum; de quo eciam postmodum interrogavit
dictum fratrem Hugonem, qui respondit ei quod nichil illicitum
intervenerat in dicta sua recepcione vel post. Item dixit se bene
credere ecclesiasticis sacramentis et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent; et vidit in die Veneris sancta crucem devote et reverenter
in ordine adorari; et hoc per superiores suos precipiebatur eisdem.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Ordinem Cartusiensium intrare poterant. Cordulas quibus
cingebantur super camisias cum quibus jacebant assumebant unde volebant.
Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de
modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent puniti
fuissent, nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes esse errores in
ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Ex precepto superiorum vidit elemosinas et              [p. 112]
hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus exstitit commoratus, et audivit deffendi ne indebite acquirerent
ordini. Statutum factum a Magistro ne uteretur certis cibariis in sexta
feria servavit ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister aliqua dicitur
fuisse confessus; ad cujus ordinis defensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Egidius de Lovencort serviens, Ambianensis diocesis, testis supra
juratus, LV annorum vel circa, qui mantellum vetustate consumptum
dimiserat, postmodum radi fecerat sibi barbam, et in consilio Remensi
absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem
qui inquisiverat cum eodem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, repetita protestacione predicta, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse adici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit nempe quod ipse et frater Arnulphus serviens, cujus
cognomen et patriam ignorat et an vivat, fuerunt simul recepti, in
crastinum instantis festi nativitatis Johannis Baptiste erunt X anni, in
capella domus Templi de Mormancio Lingonensis diocesis, per fratrem
Laurencium de Belna tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus
Guidone lo Masso et Durando cujus cognomen ignorat et an sint vivi, et
quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset
panem et aquam et societatem ordinis et eis concessisset, fecit eos
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio et servare
bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et impositis eis mantellis,
fuerunt eos omnes osculati in ore: et instructis quot _Pater noster_
dicerent pro horis suis, et qualiter se in ordine regerent, recesserunt.
Elapsis vero sex vel septem diebus, dictus receptor vocavit       [p. 113]
ipsum testem ad cameram suam, una cum dicto Guidone lo Masso, nullis
aliis presentibus, et dixit ei quod, ex quo erat frater eorum, oportebat
eum abnegare Deum vel Jhesum Christum, sed non plene recolit si
expressit Deum vel Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se
nullo modo abnegaturus, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia sic
erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegavit Deum vel
Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod
spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, et
ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Alia illicita non
intervenerunt in dictis recepcionibus nec post; nec credit quod dicta
illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, quia
non vidit nec audivit dici; et fuit locutus cum fratre Radulpho de Frisa
preceptore, de Veteri Villa Ambianensis diocesis, de cujus vita vel
morte non habet certitudinem, si ipse in recepcione sua fecerat predicta
illicita vel alia; per quem fuit sibi responsum quod non, et quod
nunquam audiverat dici nec credebat quod in ordine fierent predicta
illicita, et mirabatur de hiis que dictus testis dixerat indebite facta
fuisse post suam recepcionem. Item dixit se bene credere ecclesiasticis
sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Injunctum fuit eis ne revelarent secreta capitulorum; credit
quod aliis idem injungeretur, et qui revelassent puniti fuissent, sed
nescit qualiter. Injunctum fuit eis quod confiterentur sacerdotibus
ordinis, non tamen fuit inhibitum quod non confiterentur aliis. Si qui
erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non
correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit
conversatus. Totus ordo servasset quod per magnum Magistrum cum conventu
ordinatum fuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem
sunt exorta, contra quem audivit magnum Magistrum et alios        [p. 114]
aliquos errores fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guido de Bella Villa serviens, Meldensis diocesis, testis supra
juratus, XXIIII^or annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in
concilio Remensi, cum quo inquisitum fuerat; absolutus et reconciliatus
per dominum episcopum Suessionensem lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat in
ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec
audiverat dici, nec credebat de contentis in dictis articulis nisi quod
sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, in hac media quadragessima
fuerunt quinque anni, in capella domus Templi de Latinihaco Sicco
Meldensis diocesis, per fratrem Radulphum de Taverniaco preceptorem
dicte domus, testem supra examinatum, presentibus fratribus Guillelmo
d'Ormont presbytero, Guillelmo de Crene, Guillelmo de Sancto Dionisio,
et Humberto Valhant qui affugit tempore capcionis, de quorum vita vel
morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset pluries
panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei
quod bene deliberaret quia multa dura erant in ordine, tandem ipso
instante, concessit eidem dictus receptor, et fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos
usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum,
et ipse et alii astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum
instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter
haberet se et regeret in ordine. Deinde precepit ei, in presencia
aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis resisteret et hoc
facere recusaret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum
facere, quia talia erant puncta dicti ordinis; et tunc ipse       [p. 115]
testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde dixit ei quod, secundum
dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi
cum eo, et hoc debebat pati; ipse tamen nunquam fecit nec fuit
requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Post que precepit ei quod
spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago, per dictum
receptorem de retro altari assumptam; et cum ipse testis diceret se hoc
non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia
hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed
juxta dictam crucem. Requisitus si alia illicita in predictis articulis
contenta aut alia intervenerant in recepcione sua vel post, dixit quod
non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel
alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; dixit quod de
confessatis per eum pocius se credere quod sic quod contrarium, quia
fuit sibi ita preceptum, nec credit in hiis se fuisse solum. Item, dixit
se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Fuit
sibi dictum quod statim habebatur pro professo, sed non juravit quod non
exiret ordinem. Clam fuit receptus, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, credens eciam quod alii ita reciperentur. Instructum fuit quod
non revelaret secreta capitulorum, de modo receptionis non facta alia
mencione, credens quod aliis idem injungeretur; quod si revelassent
puniti fuissent, sed nescit qualiter. Cordulis cingebantur assumptis
unde volebant. Qui sciebant dictos errores esse in ordine negligentes
fuerunt qui non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas
et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis
in quibus fuit conversatus. Ordinata per Magistrum cum conventu suo
servata fuissent in toto ordine contra quem grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta. Illicita confessata per eum credit esse nota
fratribus ordinis contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios
aliquos errores fuisse confessos. Ordinis deffensioni obtulerat se, non
quod vellet eum deffendere de confessatis per eum, sed de aliis   [p. 116]
que imponuntur eidem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc
salvo quod dictus magister Hugo non interfuit recepcioni juramenti
dictorum testium hodie juratorum.


Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Marcii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Johannes de Canes serviens,
Ambianensis diocesis, testis supra juratus, XX annorum vel circa, qui in
concilio Remensi, in quo per dominum archiepiscopum Remensem absolutus
et reconciliatus fuerat, mantellum dimiserat. Protestacione premissa
quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto
domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine, nisi per
dimidium annum ante capcionem eorum, nec aliquem alium viderat recipi in
ordine memorato, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de
contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse
receptum in capella domus Templi de Nuylhi Belvacensis diocesis, per
fratrem Radulphum de Gisiaco, testem supra examinatum, presentibus
fratribus Johanne de Nans presbitero, quem credit obiisse, Petro, nepote
fratris Hugonis de Penrando, militis, et Radulpho de Conpendio
serviente, quos credit vivere; a quo receptore pane et aqua ordinis
requisitis, et predicto quod bene deliberaret, sibi concessis, prestito
quod non erat alteri religioni, matrimonio vel debitis que non posset
solvere obligatus, nec excommunicatus, nec servilis conditionis, et quod
non habebat infirmitatem latentem, fecit, eum vovere              [p. 117]
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et imposito sibi mantello,
ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum
quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in
ordine. Post que omnibus recedentibus de capella, vocavit ipsum testem
solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret
Deum; et cum ipse testis respondisset se hoc nullo modo facturum, dixit
ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et
tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde ostendit
ei quamdam crucem ligneam depictam, nescit per quem allatam, et precepit
ei quod spueret super eam, et ipse testis, timens sibi et dolens et
flens, spuit non super sed juxta eam, ut dixit. Postmodum dixit ei
dictus receptor quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter
commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec
fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; credit tamen quod
predicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in
recepcionibus aliorum; hoc tamen aliter nescit. Item, dixit se credere
quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse
credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in
recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Juravit quod non
revelaret secreta capitulorum nec modum sue receptionis; si revelassent,
nescit qualiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt
negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata a Magistro cum
conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii
dicuntur alia fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non,      [p. 118]
sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.


Frater Anricus de Conpendio serviens, Suessionensis diocesis, testis
supra juratus, quadraginta sex annorum vel circa, qui mantellum
dimiserat in concilio Remensi et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum
quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, protestatione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, sunt circiter XXX anni, in
capella domus Templi de Bellincuria Belvacensis diocesis, per fratrem
Johannem lo Franceys militem quondam, preceptorem tunc Francie,
presentibus fratribus Raynaudo de Codu, et Raynaudo de Argenvilla
militibus, et Bartholomeo de Cay serviente, deffunctis; a quo receptore
petitis pane et aqua ordinis et sibi concessis, prestito quod non
habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec matrimonio,
alteri religioni vel debitis que solvere non posset obligatus, fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi
mantello, receptor et astantes fuerunt osculati eum in ore; et instruxit
eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se
in ordine. Sumpto vero prandio, vocavit ipsum testem solum ad quamdam
cameram, et clauso ostio, precepit ei quod negaret quamdam crucem
ligneam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et
ipse testis, multum dolens, negavit dictam crucem ore non corde, quia
dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis, secundum quem eciam poterat
carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod in
receptionibus aliorum vel post intervenirent illicita             [p. 119]
confessata per eum. Requisitus si viderat aliquos recipi in ordine,
respondit quod multos viderat recipi, quorum non habebat noticiam, in
quorum recepcionibus vel post nichil vidit nec scivit fieri illicitum;
credit tamen quod post fuit factum et dictum quod deposuit se fecisse et
sibi dictum fuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis
crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Super camisias cum quibus jacebant
cingebantur cordulis supradictis, unde valebant assumptis. Deffendebatur
eis  per sacramentum ne revelarent capitulorum secreta nec recepcionis
modum, et qui revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes
errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Decimam partem et ultra panis dabant amore; Dei, et elemosinas
 et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus
ordinis in quibus exstitit commoratus. Capitulia singularia vidit teneri
clauso ostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo  servata
fuissent licita per Magistrum cum conventu ordinata; contra quem ordinem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus
credit fuisse nota illicita per eum confessata.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum, quod non revellaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.


Frater Philippus Grisselli serviens, Noviomensis diocesis, testis supra
juratus, XXXV annorum vel circa, qui, postquam absolutus et
reconciliatus fuit per dominum episcopum Parisiensem, mantellum
dimiserat et radi fecerat sibi barbam; lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non
intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
episcopo Parisiensi, respondit se non vidisse recipi aliquem      [p. 120]
alium in ordine nec interfuisse capitulis eorumdem, et ideo se nescire,
nec credere, nec audivisse dici de contentis in ipsis articulis nisi
quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti media
quadragessima nunc preterita fuerunt XI anni vel circa, in capella domus
Templi de Castellorio Noviomensis diocesis, per fratrem Garinum quondam
de Grandi Villarii, presentibus fratribus Johanne Godardi et Petro
Bergerio servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petitis flexis
genibus pane et aqua et societate fratrum ordinis et ei concessis,
dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui
tunc erant et qui imponerentur in ordine, et quod non interesset in loco
in quo aliquis nobilis exheredaretur injuste. Quo facto, imposuit sibi
mantellum, et tam ipse receptor quam alii astantes fuerunt eum osculati
in ore. Quibus sic actis, dicti fratres Johannes Godandi et Petrus
Bergerius duxerunt eum ad quamdam grangiam dicte domus, et ibi dictus
Johannes Godandi precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis
diceret se hoc nullo modo facturum, dictus Johannes comminatus fuit ei
quod eum poneret in tali loco in quo non videret solem neque lunam, et
tunc ipse testis, stupefactus et timore ductus, abnegavit Deum ore non
corde. Deinde precepit ei dictus Johannes quod spueret super quamdam
crucem ligneam quam ipse Johannes tenebat in manu, in qua nulla erat
ymago; et cum ipse testis hoc facere recusaret, demum dicto Johanne
comminante sibi quod nisi hoc faceret, poneret eum in carcere, ipse
testis spuit juxta dictam crucem non supra. Requisitus si alia illicita
fuerunt tunc vel post dicta sibi vel facta, respondit quod non.
Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel alia
intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire
quod credat vel discredat. Item, dixit se credere ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit et credit quod alii
jurarent ordinem non exire, et statim pro professis habebantur.   [p. 121]
Clam recipiebantur nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis.
Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas sumebant
unde volebant. Injunctum fuit ei per dictum fratrem Johannem Godandi ne
revelaret secreta capitulorum nec illa que dicta et facta fuerunt in
dicta grangia. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine,
negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit fieri et servari
convenienter in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Grandia
scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem, ad cujus
deffensionem, sicut simplex, se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, qui fuit XXVIIII dies dicti mensis Marcii,
fuerunt adducti pro testibus, in domo predicta domini Petri de Sabaudia,
ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, Mimatensis et
Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis,
fratres Bertrandus de Villaribus preceptor de Rupe Sancti Pauli
Petragoricensis, Guillelmus Textoris curatus de Sellis Claramontensis,
presbiteri; Guillelmus de Mazayas Claramontensis, Guido la Chastaneda
Lemovicensis, milites; Johannes de Mendaco preceptor Marchie, Johannes
Senandi preceptor Folhose, Johannes Adam preceptor Turrete, Hugo
Charnerii preceptor de Sancto Porciano Claramontensis, Rogerius la Rocha
Bituricensis, et Bertrandus de Ansonio Claramontensis diocesium,
servientes; qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in
isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem;
et fuerunt protestati quod non intendunt recedere a               [p. 122]
deposicionibus suis per eos factis coram domino episcopo Claramontensi.


Quo facto, dictus frater Bertrandus de Villaribus, de diocesi
Lemovicensi oriundus, preceptor de Rupe Sancti Pauli, quadragenarius vel
circa, absolutus et reconciliatus per dominum Claramontensem episcopum,
qui inquisiverat cum eo, mantellum ordinis defferens, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse de contentis in ipsis articulis nisi
quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de
Paulhaco Lemovicensis diocesis, circa instans festum nativitatis beati
Johannis Baptiste erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Gerardum de
Sanzeto militem quondam, tunc preceptorem Alvernie, presentibus
fratribus Johanne de Sancto Hilario tunc preceptore dicte domus, Gerardo
de Briva tunc preceptore de Montibus, Gerardo de Sancto Martineto, Petro
Reynaudi tunc preceptore domus de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis,
deffunctis, in hunc modum: nam ante omnia fecerunt eum jurare quod non
revelaret secreta capitulorum, et postmodum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata nescit per quem
quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, quam tenebat idem
receptor in manu sua, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum
Christum et quod spueret super dictam ymaginem, et ipse testis
stupefactus, quia juvenis erat, abnegavit Jhesum Christum ore non corde,
et spuit juxta dictam crucem, non supra, ut dixit. Item, dixit eidem
testi quod carnaliter poterat commisceri fratribus ordinis et ipsi cum
eo, et dedit ei licenciam quod in ordine posset promoveri ad
sacerdocium, et precepit quod, quando missam celebraret, obmitteret illa
verba canonis: _Hoc est enim corpus meum_. Deinde fuit osculatus idem
receptor predictum testem in umbilico in carne nuda, et dixit ei in
presencia predictorum quod supradicta omnia illicita erant in ordine
fieri consueta, et imposuit ei mantellum; et credit quod predicta
illicita intervenirent communiter in recepcionibus aliorum        [p. 123]
fratrum ordinis vel post, quia vidit recipi infrascriptos, in quorum
recepcionibus intervenerunt predicta illicita, excepto hoc quod illi qui
non fuit presbiter non fuit preceptum quod obmitteret dicta verba
canonis; videlicet: fratrem Gerardum de Rupe Apis Lemovicensis diocesis,
qui nunc est presbiter et detinetur in Lemovicinio, quem recepit frater
Petrus de Madito quondam, preceptor tunc Alvernie, in capella domus
Templi de Bela Chassanha Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus
Guillelmo de Arzaco preceptore tunc domus, serviente, Stephano la Vernha
deffuncto, Guidone d'Arsaco serviente, qui aufugit in capcione aliorum,
circa instans festum Magdalene erunt XII anni vel circa, et insuper
Guillelmum Aymerici, servientem vivum, ut credit, qui fuit receptus,
sunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Lobertz
Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem
quondam, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici avunculo dicti
Guillelmi, preceptore de Champeus, qui detinetur in Lemovicinio, Guidone
de Preyssac milite, qui tempore capcionis eorum erat in Chipro, et
Guillelmo de Preyssac milite quondam, tunc preceptore dicte domus;
plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod de
aliis illicitis vel inhonestis non fuit locutum eidem in sua recepcione
vel post, nec dictis duobus quos vidit recipi, quod ipse scivit vel
audivit dici. Requisitus si predicta illicita intervenerunt, in
recepcione sua et aliorum quos vidit recipi, ante tradicionem mantelli
vel post, respondit quod ante tradicionem mantelli. Item, dixit quod
nunquam obmiserat verba canonis celebrando missam, nec scit nec audivit
dici quod alii presbiteri ordinis obmitterent, nec quod alii fratres
ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, nec quod carnaliter
commiscerentur. Audivit dici post capcionem eorum et fratres aliquos
ordinis confiteri quod aliquando recepti osculabantur receptores in ano.
Item, dixit se vidisse et audivisse, in terminacione capitulorum, quod
frater laicus tenens capitulum dicebat talia verba, quando aliqui
fratres confitebantur vel commendabantur in capitulis             [p. 124]
percussisse alios fratres vel fecisse aliquas inobediencias: «Ego
absolvo vos auctoritate Magistri nostri, qui habet super hoc potestatem
a Papa.» Requisitus de nominibus illorum per quos vidit fieri
supradicta, et de locis et capitulis in quibus fiebant predicta,
respondit quod fratres Petrus de Mandito, Gerardus de Sanzeta, et
Raymundus de Marolio preceptores Alvernie successive, dicebant et
faciebant predicta quando tenebant eorum capitulia in dicto loco de
Paulhaco; non tamen recolit de fratribus quos absolverunt. Requisitus si
fratres ordinis credebant esse absoluti de peccatis eorum de quibus
erant convicti vel que publice fuerant confessi coram predictis laicis
per absolucionem eorum, respondit se audivisse a pluribus fratribus
ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod absoluti esse
credebant propter predicta, et quod non credebant quod ulterius esset
eis necessaria absolucio sacerdotis, licet ipse testis argueret eos
contrarium asserendo. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire, et
quod statim pro professis habebantur; et recipiebantur clandestine,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, ex
precepto superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur
eis, per sacramentum et sub pena carceris, quod non revelarent secreta
capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo
recepcionis in speciali non habita mencione. Injungebatur eis ne
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, quibus absentibus poterant
confiteri fratribus carmelitis. Item, dixit quod de dictis illicitis
confessatis per eum fuit confessus, infra biennium a recepcione sua,
Lemovicis, fratri Hugoni de Camalicis ordinis Minorum deffuncto, a quo
absolutus exstitit, sed non recolit quam penitenciam injunxit ei. Item,
dixit quod fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia
non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod dicti
errores essent manifesti Magistro, superioribus et aliis fratribus
ordinis, et qui ex eorum ordinacione servarentur in ordine. Elemosinas
et hospitalitatem aliqui servabant et faciebant bene in ordine,   [p. 125]
et aliqui male. Capitulia quibus adfuit vidit teneri aliquando de die et
aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, januis
clausis, proviso ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata
per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod dicti
errores confessati per eum essent in dicto ordine ante ejus recepcionem,
et quod eos magnus Magister et alii sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.


Frater Guillelmus de Masayas miles, Claramontensis diocesis, testis
supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius
vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolulus et reconciliatus per
dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem
alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorumdem, nec fuerat
in ordine, nisi per annum cum dimidio vel circa ante capcionem eorum,
quia fuerat receptus in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt
quinque anni: prius tamen fuerat donatus eorum per XX^ti annos vel
circa, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in
dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in
capella domus Templi de Sellis Claramontensis diocesis, per fratrem
Bertrandum de Sartiges militem, tunc preceptorem de Carlaco, qui est
unus de IIII^or assumptis in isto processu ad deffensionem ordinis,
presentibus fratribus Guillelmo Textoris presbitero, teste hodie jurato
sed nondum examinato, Petro Alteyraco, Durando Charnerii, et Guillelmo
servientibus Riomi in Alvernia detentis, et Martino et aliis quorum
cognomina ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam petitis pane    [p. 126]
et aqua ordinis et sibi concessis, dictus receptor fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposito sibi
mantello, ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in
ore. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat
ymago Crucifixi, que erat collocata prope altare, precepit ei in
presencia aliorum quod abnegaret Crucifixum, et quod spueret super
ipsum, quia hoc erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis
abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsam,
predicta faciens ore non corde, ut dixit. Dixit insuper ei in presencia
predictorum quod, secundum dictam consuetudinem ordinis, poterat aliis
fratribus ordinis ipsius carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen
non fecit nec credit quod in ordine fieret; de quibus fuit infra tres
septimanas confessus apud Sanctum Florum, in quadam domo in qua
hospitabatur, cuidam fratri Minori cujus nomen et cognomen ignorat, a
quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas ferias per annum, sicut
imposuit ei; et credit quod dicta illicita confessata per eum
intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post. Alia
illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit
se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Item, dixit se audivisse dici a fratribus ordinis, ante capcionem eorum,
quod laici tenentes capitulia in eorum terminacione dicebant in effectu
talia verba: «De hiis que obmisistis dicere propter timorem discipline
ordinis, nos absolvimus vos ex tali potestate qualem habemus.» Non tamen
recolit a quibus audivit, nec credit quod propter hoc crederent fratres
ordinis absoluti esse a peccatis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Audivit dici a fratribus ordinis, de quibus non habet
memoriam, quod recusantes facere illicita confessata per eum      [p. 127]
fuissent incarcerati. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent
secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione;
qui revelassent habitum perdidissent, seu alias graviter puniti
fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem, et luminaria ecclesiarum, et jejunia consueta vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta;
cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum; et audivit
dici magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.


Frater Guido de la Chastaneda miles, Lemovicensis diocesis, testis supra
juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, triginta annorum vel
circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse
receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis
diocesis, in instanti mense septembris, erunt quinque anni, ut sibi
videtur, per fratrem Ymbertum de Comborino militem quondam, preceptorem
dicte domus, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas, teste supra
examinato, Guidone de Malo Monte milite, et Guidone Bruratz serviente,
qui detinetur in Lemovicinio et quondam presbitero, ac aliis de quibus
non recolit; a quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa,
fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum. Et       [p. 128]
post multa alia sibi dicta de quibus bene non recolit, fuit ibidem
allata, nescit per quem, quedam crux metalina in qua erat ymago
Crucifixi; et dictus receptor petiit ab eodem teste si credebat in illum
qui representabatur per dictam ymaginem; quo respondente quod sic, dixit
ei in presencia predictorum quod non debebat in eum credere, et precepit
quod abnegaret et quod spueret super ymaginem supradictam, non
exprimendo si erant predicta de punctis ordinis vel non, sed dicendo
quod hoc oportebat facere eum; et tunc ipse testis abnegavit, et spuit
non supra sed juxta dictam ymaginem, supradicta faciens ore non corde,
ut dixit. Post que dixit dictus receptor eidem testi quod oscularetur
ipsum testem in umbilico; et dum ipse testis levaret vestes suas,
fratres astantes dixerunt quod sufficiebat, et non fuit ibi osculatus
eum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, poterat
carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus
si credit quod predicta confessata per eum intervenirent communiter in
recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod sic, quia vidit
quod intervenerunt in recepcione Hymbardi de la Beyssata servientis,
testis supra examinati, quem vidit cum dictis illicitis recipi, in
capella domus Templi de Blandesio Lemovicensis diocesis, per fratrem
Hymbertum de Comborio supradictum, infra mensem vel circa a recepcione
ipsius testis, presentibus fratribus Petro Remeyo presbitero et curato
dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recolit, et fuerunt sibi
plures nominati per dictos dominos commissarios, et specialiter frater
Guillelmus de Chambonent miles, unus de IIII^or ad deffensionem ordinis
assumptis, quem dictus Hymbertus deposuit sue recepcioni adfuisse, et
respondit dictus testis se non recordari plurium; recepcionibus non
adfuerat, nec allia illicita intervenerant in dicta recepcione sua vel
post, nec in recepcione dicti Hinbaudi, quod ipse sciverit vel audiverit
dici. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,
credens quod alii fratres ordinis in eis crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Audivit dici quod laici tenentes   [p. 129]
eorum capitulia faciebant in eorum terminacione aliquas absoluciones,
nescit si a penis vel a peccatis, non tamen credit quod possent
absolvere a peccatis. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ipsius ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In ejus
recepcione fuit sibi tradita quedam cordula qua super camisiam
cingeretur. Injunctum fuit ei ne revelaret secreta capitulorum, de modo
recepcionis speciali non habita mencione. Qui revelassent, graviter, sed
nescit qualiter, puniti fuissent. Fratres scientes errores negligentes
fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In
aliquibus locis ordinis elemosine et hospitalitas melius quam in aliis
servabantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta;
cujus fratribus credit quod essent nota illicita confessata per eum, et
quod magnus Magister et alii eadem sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc
salvo quod dictus magister Hugo non interfuit juramento testium hodie
juratorum.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis
Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum et
archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in domo predicta
domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus Textoris presbiter, curatus
ecclesie de Cellis Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum; octuagenarius vel circa, mantellum         [p. 130]
ordinis defferens, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Claramontensem, qui inquisiverat cum eodem. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit enim se fuisse receptum in capella dicte domus Templi de Sellis,
circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt circiter
VIII anni, per fratrem Hymbertum Blanchi militem, preceptorem Alvernie,
qui in Anglia detinetur, presentibus fratribus Bernardi Charnerii, quem
credit vivere, Durando Charnerii, et Geraldo Sudre Claramontensis
diocesis, deffunctis, in eum modum: nam fecit dictus receptor eum vovere
et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod non
revelaret secreta capitulorum, nec dimitteret ordinem pro alio; et
imposito sibi mantello, fuit eum osculatus in ore, sed non astantes.
Deinde allata per dictum receptorem quadam cruce lignea in qua erat
ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, dicens dictus
receptor quod hoc debebat facere secundum consuetudinem ordinis; et tunc
ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Primo tamen preceperat ei
quod abnegaret Jhesum, dicens eciam quod hoc facere debebat secundum
dictam consuetudinem ordinis, et ipse testis abnegavit Jhesum ore non
corde, quia jam habebat mantellum et ipsum dimittere non poterat, sicut
dixit. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post,
et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum
fratrum dicti ordinis vel post, quia ipse fecit predicta, et quia vidit
recipi fratrem Guillelmum de Masayes militem, testem eri examinatum, per
fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad deffensionem ordinis
assumptum, in dicta capella, sunt circiter anni, presentibus fratribus
Stephano, de Glotonis Lemovicensis, Guillelmo Aprilis et Petro de
Alteyraco Claramontensis diocesium, servientibus, apud Riomum dicte
diocesis detentis, et vidit et audivit ipse testis, una cum predictis
tribus fratribus, quando dictus frater Bertrandus, post tradicionem
mantelli et emissionem votorum, precepit eidem fratri Guillelmo   [p. 131]
de Mazaies quod abnegaret Jhesum, et quod spueret super quamdam crucem
quam credit esse illam juxta quam ipse testis spuerat; non tamen
recordatur, si dictus frater Guillelmus abnegavit Jhesum et spuit super
vel juxta dictam crucem; pocius tamen credit quod sic quam contrarium.
Plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod in
ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii
sacerdotes ordinis eodem modo celebrarent, nec scivit nec audivit
contrarium precipi. Credit eciam quod alii fratres ordinis bene
crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo credit esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum nec modum
recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si contrarium
fecissent, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Item, dixit quod de
predictis abnegacione et spuicione per eum factis fuit, infra octo dies
a recepcione sua et antequam celebraret, confessus Durando Ancomi
presbitero seculari quondam, tunc commoranti in parochia de Sellis, qui
noluit eum absolvere propter immanitatem criminis, remittens eum ad
judicium discrecioris; propter quod idem testis fuit, infra alios octo
dies, de predictis confessus apud Sanctum Florum cuidam fratri Minori,
cujus nomen et cognomen ignorat, et quem mortuum esse audivit, a quo
absolutus extitit, et jejunavit in pane et aqua sextas ferias per unum
annum, sicut imposuit ei. Fratres scientes errores fuerunt negligentes
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua
extitit, commoratus, et precipiebatur eis quod juste acquirerent ordini.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, et audivit
dici frequenter a fratribus ordinis, de quibus non recolit, quod errores
confessati per eum fuerunt introducti in ordine post obitum       [p. 132]
fratris Guillelmi de Bello Joco Magistri ordinis, contra quem nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus ordinis
fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et quod eadem
magnus Magister et alii sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem dicti ordinis.


Post que prefati domini commissarii fecerunt redire ad presenciam
eorumdem fratrem Egidium de Rotangi presbiterum, testem supra
examinatum, ut scirent cum eo si reduxerat ad memoriam suam se plures
recepisse vel plurium recepcionibus interfuisse quam supra deposuit; et
hoc fecerunt idem domini commissarii quia requisiti fuerant, per
inquisitores contra ordinem et fratres Templi in Anglia deputatos, quod
inquirerent cum eo de recepcione fratris Johannis de Scot, dicti de
Sotton Anglici, qui dicebatur fuisse receptus in Pontivo apud Grandem
Silvam, quam iidem inquisitores vocant Grossum opus. Per quem quidem
Egidium fuit responsum, in virtute juramenti prestiti per eumdem, se
adfuisse recepcioni dicti fratris Johannis, sunt circiter XV anni, et
fuit receptus per fratrem Johannem de Nova Villa servientem quondam,
tunc preceptorem ballivie de Pontivo, circa horam prandii, in capella
dicte domus de Grandi Silva, presentibus fratribus Petro de Limecuria
quondam preceptore dicte domus, ut ei videtur, et Radulpho Anglici, qui
fuerat mercerius ante ingressum ordinis, preceptore tunc domus Oysimont
Ambianensis diocesis, et quodam alio fratre agricola dicte domus de
Grandi Silva, de cujus nomine et cognomine non recordatur, sed
vulgariter vocabatur Petrus Poyle-Castel, deffunctis; in cujus quidem
Johannis recepcione vel post non vidit, nec scivit, nec audivit dici
aliquid illicitum vel inhonestum intervenisse; et fuit receptus, ut
videtur eidem testi, in hunc modum: nam cum peciisset panem et    [p. 133]
aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum
esclavum ordinis et Terre Sancte si ad eam perveniret, et finaliter ei
concessa fuissent, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis
condicionis, nec excommunicatus, nec alteri religioni, vel matrimonio,
debitis que solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem
latentem, nec dederat nec promiserat aliquid quod in dicto ordine
reciperetur, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, et quod pro posse suo juvaret ad
acquirendum Terram Sanctam. Post que dictus receptor associavit eum et
patrem et matrem suos beneficiis ordinis, et imponens ei mantellum, fuit
una cum omnibus astantibus eum osculatus in ore; et instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine,
et qualiter jaceret, exponens ei diversos casus propter quos poterat
incurrere diversas penas secundum ordinis disciplinam, et postmodum
recesserunt. Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus alterius
Anglici, Scoti vel Ybernici, et si viderat aliquem ex eis interfuisse
recepcionibus quibus ipse testis adfuerat, et si viderat aliquem recipi
per fratrem Himbertum Blanchi militem, preceptorem Alvernie, respondit
quod non, nec unquam viderat dictum fratrem Himbertum, nisi semel, in
dicta domo d'Oysimont, cum dictus frater Himbertus proficisceretur in
Angliam. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute
juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Menat serviens, preceptor domus Templi de Marchia
Claramontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel
circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de
Marchia, circa instans festum beati Bartholomei erunt triginta    [p. 134]
duo anni vel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam,
preceptorem tunc Alvernie, presentibus fratribus Durando Malras
presbitero, Gerardo de Briva, Petro de Quadrivio, deffunctis, et Ademaro
la Burgieyra Lemovicensis diocesis, quem credit vivere, in hunc modum:
nam petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum jurare quod non
revelaret secreta capitulorum, et vovere castitatem, obedienciam, et
vivere sine proprio, et precepit ei quod servaret bonos usus et bonas
consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dicti receptor et
astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que, allata nescit per quem
quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi et collocata coram
ipso receptore in terra, precepit ei quod spueret super eam, et ipse
testis, qui tunc juvenis erat, spuit non supra sed juxta eam. Deinde
precepit ei quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit eum ore non
corde, quia propter juventutem suam nesciebat resistere nec audebat.
Postmodum dixit ei quod poterat aliis fratribus ordinis carnaliter
commisceri et ipsi cum eo; et hoc tamen non fecit nec fuit requisitus,
nec credit quod in ordine fieret. Audivit tamen dici quod quidam
presbiter ordinis mortuus perpetrabat dictum crimen cum personis qui non
erant de ordine, et credit quod predicta illicita confessata per eum
intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia
vidit et audivit quod intervenerunt in recepcione fratris Guillelmi
Raynerii servientis, Claramontensis diocesis, apud Riomum detenti, qui
fuit receptus in dicta capella, circa instans festum nativitatis beati
Johannis Baptiste erunt circiter decem anni, per fratrem Gerardum de
Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, qui affugit, presentibus
fratribus Stephano de Rivo, Petro de Quadrivio, deffunctis, et Petro de
Montinhaco Claramontensis diocesis, quem credit vivere, et in recepcione
dicti Petri de Montinhaco, quem primo viderat recipi in dicta capella,
sunt circiter XIII anni, per fratrem Gerardum de Briva tunc preceptorem
dicte domus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus
fratribus Francone de Montinhaco avunculo dicti Petri, Guillelmo
de Mancio servientibus, deffunctis; plurium recepcionibus dixit   [p. 135]
se non adfuisse. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent,
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione capitulorum
particularium et provincialium quibus adfuit, vidit et audivit quod
laici capitulia tenentes absolvebant, auctoritate domini Pape, fratres
ordinis ab inobedienciis eorum, et dicebant quod de peccatis occultis
confiterentur sacerdotibus; et predicta vidit et audivit fieri per
fratrem P. de Madito, locum tenentem preceptoris Alvernie, quando
tenebat capitulia in dicta domo de Marchia. Requisitus si, per
absolucionem dictorum laicorum et remissionem dictarum inobedienciarum,
fratres ordinis credebant esse abluti a peccatis venialibus vel
mortalibus ex inobedienciis descendentibus, respondit se credere quod
sic, quia erant simplices. Item, dixit quod in eorum recepcionibus
jurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et
clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo credit quod esset suspicio contra eos. Et frequenter fuit petitum ab
eo per seculares quod revelaret eis modum sue recepcionis, et ipse
nolebat eis revelare, quia juraverat non revelare secreta capitulorum,
licet de modo recepcionis non fuisset facta mencio specialis, et quia
credit quod si ipse vel alius revelasset, graviter punitus fuisset. De
mandato superiorum cingebantur, super camisias suas cum quibus jacebant,
cordulis sumptis unde volebant. Absque licencia superiorum non poterant
aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et hoc injungebatur eisdem.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie, dicens ipse testis quod peccatum detinebat
eos. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Jurabant servare jura
ordinis. Capitulia vidit teneri aliquando ante auroram, januis clausis,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et previdebatur ne audiretur
exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu
servabat ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia
sunt exorta; cujus fratribus credit nota fuisse confessata per    [p. 136]
eum, et magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis supradicti.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis
Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et
domini Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater
Johannes Senandi serviens, preceptor domus Templi de Folhosa
Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quinquagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum
quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Claramontensem. Qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram domino Claramontensi episcopo memorato,
lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in quadam camera
domus Templi Montis Ferrandi Claramontensis diocesis, prima dominica
post instans festum Pentecostes erunt triginta duo anni vel circa, per
fratrem Raymondum de Dumo militem quondam, presentibus fratribus Petro
Nicolai, Petro Vinha servientibus, et Johanne Blanc presbitero,
deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et
societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum Terre
Sancte, finaliter fecit eum vovere et jurare quod esset obediens omnibus
preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod servaret castitatem,
obedienciam, et viveret sine proprio, et quod servaret bonos usus et
bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum   [p. 137]
imponerentur de consilio presbiterorum ordinis, et quod non revelaret
secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et astantes
fuerunt eum osculati in ore. Postmodum allata per dominum receptorem
quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab eo dictus
receptor, in presencia aliorum, si credebat in illum qui representabatur
per dictam crucem; et cum ipse testis respondisset quod sic, dixit ei
quod non credebat in eum, quia falsus propheta fuerat, et precepit ei
quod abnegaret eum et quod spueret super dictam crucem; et dictus
testis, stupefactus et valde dolens in corde suo, abnegavit ore non
corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum dictus
receptor fuit eum osculatus in carne nuda circa umbilicum, et dixit ei
quod, quando esset in loco in quo fratres haberent penuriam lectorum,
poterat jacere cum aliis fratribus et carnaliter commisceri cum eis et
ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec audivit dici quod fieret in ordine,
nisi per unum presbiterum mortuum, qui diffamatus erat quia abutebatur
pueris secularibus. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua
recepcione nec post, et credit quod eadem intervenirent communiter et
ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, et quod
majores et alii fratres ordinis ista scirent, quia fuit locutus cum
pluribus ex eis; et specialiter cum fratre Petro de Madit milite
quondam, cui multum displicebant predicta, per quem fuit sibi responsum
quod non esset nimis curiosus in inquirendo de predictis; nam cum esset
frater serviens, qui servientes contempnebantur a militibus, debebat
esse surdus, mutus et cecus, et idem responderunt sibi multi alii de
ordine, sicut dixit. Requisitus si viderat alios recipi in ordine,
respondit quod sic, fratrem Guillelmum de Asonio servientem quondam,
Claramontensis diocesis, tempore pape Martini quarti, in capella domus
Templi Sancti Mathei de Urbe veteri, per fratrem Guillelmum Charnerii
servientem, qui fuerat ostiarius domini pape Nicolai tercii, presentibus
fratribus Gerardo de Boschacelis Claramontensis diocesis quondam, et
quibusdam aliis ytalicis de quorum nominibus et cognominibus      [p. 138]
non recolit. In cujus recepcione fuerunt servata omnia illicita que
deposuit intervenisse in sua, ex quo idem testis, qui prius non
adverterat, propter ejus juventutem, dicta illicita facta per eum, et
qui non credebat usque tunc quod predicta illicita intervenirent in
recepcionibus aliorum, ad cor reductus, fuit confessus de predictis
illicitis cuidam fratri ordinis sancti Augustini, penitenciario dicti
domini pape Martini, cujus nomen et cognomen ignorat. A quo exstitit
absolutus, et imposuit ei quod jejunaret quinta feria in pane et aqua
per annum, et quod non perseveraret in dicto errore, et quod
transfretaret quam prius posset; que omnia complevit, ut dixit. Ultra
mare vero existens, vidit recipi secundum eumdem modum confessatum per
eum, in quadam camera domus Templi de Sydone, fratrem Durandum Lastic
servientem de Alvernia, qui detinetur apud Riomum, sunt circiter XXIII
anni, per fratrem Ademarum de Peyruza diocesis Ruthenensis, militem
quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus quatuor viginti
fratribus et ultra, inter quos erant fratres Petrus de Rubeo Lacu
Claramontensis diocesis, Raymundus de Spinasso provincialis, Aymericus
Satomes de Cathalonia milites, qui omnes potuerunt videre et audire
quomodo predicta illicita agebantur. Vidit eciam per eumdem modum recipi
fratrem Durandum Charnerii servientem, Claramontensis diocesis, qui
detinetur apud Riomum, in quadam camera domus Templi de Sellis dicte
Claramontensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito predictum, qui
flebat quando precipiebat predicta illicita fieri, et sunt XIIII anni
vel circa; et adfuerunt fratres Robertus Charnerii, qui adfugit in
capcione aliorum, et Durandus Charnerii preceptor dicte domus, serviens,
propinquus dicti Durandi, et Gubertus presbiter, curatus tunc dicte
domus, deffuncti. Vidit eciam per eumdem modum recipi, sunt XXV anni vel
circa, in capella domus Templi de Sydone, fratrem Guillelmum Flamengum
militem, cujus cognomen ignorat, de cujus vita vel morte non habet
certitudinem, per dictum fratrem Ademarum de Peyruza, presentibus quasi
omnibus qui adfuerant in recepcione predicti fratris Durandi Lastic.
Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, quia ex            [p. 139]
industria subtrahebat se, pro eo quia sibi displicebant predicta, et ex
eadem causa obmisit recipere fratrem Odonem de Belna servientem, quem
frater Hugo de Penrando mandaverat litteratorie recipi per eumdem, qui
tunc erat preceptor de Cabilone. Item, dixit se audivisse in civitate
Nicociensi, ab ore magni Magistri qui nunc est, quod ipse extirparet
aliqua que erant in ordine sibi displicencia, ex quibus dubitabat quod
finaliter male accideret ordini, et hoc fuit illo anno quo civitas
Aconensis fuit perdita, et predicta dixit dictus Magister in capitulo
generali, in quo erant circiter quadringinti fratres, inter quos erant
dictus frater Durandus Lastic, Hugo de Salhens de Alvernia, et Berbo de
Lur Burgundus, deffuncti. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres communiter eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod
in terminacione capitulorum laicus tenens capitulum dicebat quod, ex
potestate quam habebat a domino Papa, ipse parcebat eis et ipsi
parcerent sibi, et per dictam remissionem credit ipse testis quod essent
absoluti ab inobedienciis, ut si non surrexissent ad matutinum, vel si
verberassent familiam vel consimilia, non tamen credit quod propter hoc
essent absoluti a peccatis, nec credit quod alii fratres ordinis
crederent propter hoc esse absoluti a peccatis. Item, dixit frequenter
se audivisse improperari eis a secularibus quod se deosculabantur in
ano, nec tamen credit quod dictum osculum fieret, sed quia, quando
fiebant preces in capitulis eorumdem, omnes fratres in ipsis capitulis
existentes stabant prostrati, capite et manibus inclinatis ad terram, et
cruribus et dorso elevatis aliquantulum plus, et unus sic stabat post
alium, et opinatur idem testis quod aliqui, videntes forte per rimulas
et foramina ostiorum eos sic stantes, presumpserunt et dixerunt quod
faciebant dictum osculum inhonestum, et quod eorum dictum facile secuta
fuerit multitudo. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos, potissime
quia nolebant nec audebant modum sue recepcionis eciam amicis     [p. 140]
suis specialibus revelare; et ipse fuit frequenter requisitus super hoc
a multis amicis suis, quibus noluit revelare. Cordulis unde volebant
assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant; non tamen
scivit nec audivit dici quod tangerent capita ydolorum, nec quod ydola
adorarent. Et quia dixit quod fuerat commoratus in dicta civitate
Sydonis per quinque annos, fuit interrogatus specialiter de capite de
quo supra deposuerat magister Antonius Sicci de Vercellis, et de aliis
contentis in deposicione dicti magistri Antonii; respondit se nihil
scire de capite supradicto nec audivisse dici; dixit tamen quod dicta
civitas Sydonis fuerat empta per Templarios, et quod Julianus, qui
fuerat de dominis dicte civitatis, intraverat ordinem eorum et postmodum
aposthataverat, et ad magnam devenerat paupertatem, et audiverat dici in
partibus illis, sed non recordatur a quibus, quod quidam ex
progenitoribus dicti Juliani adamaverat quamdam domizellam in partibus
illis, et quod post ejus mortem eam exhimari fecerat et concubuerat cum
eadem. Item, dixit quod jurabant non revelare secreta capitulorum, de
modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent, domum
perdidissent. Secundum statuta ordinis eorum debebant eorum sacerdotibus
confiteri, et sine eorum licencia non poterant aliis confiteri. Fratres
scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus.
Jurabant servare bona ordinis et acquirere debito modo, et deffendebatur
eis quod non exheredarent vicinias eorum; multi tamen ex dictis
fratribus ordinis abutebantur litteris apostolicis et multos vexabant
cum eis, quod fuit frequenter per ipsum testem reprehensum, et fuit in
periculo eciam quia reprehendebat predicta. Eorum capitulia clam
tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur
ne audiretur exterius quod interius agebatur, et aliquando tenebantur
ante diem. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo,
contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt propter    [p. 141]
predicta exorta, et audivit dici magnum Magistrum et alios recognovisse
illicita per ipsum testem confessata.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.


Frater Johannes Adam preceptor de Tunreta Claramontensis diocesis,
serviens, testis juratus, XXXIIII^or annorum vel circa, mantellum et
barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus
per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe
se fuisse receptum in capella domus Templi de Bella Cassanha
Lemovicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit militem quondam, in
instanti festo Ascensionis Domini erunt XIIII anni vel circa,
presentibus fratribus Stephano Lavernha presbitero, curato dicte domus,
Helia Vigerii, Guillelmo Bonifacii de Lemovicinio, de quorum vita vel
morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset
societatem ordinis et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum
vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi
mantello, idem receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore.
Postmodum fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum, eciam
illis fratribus qui non adfuissent in eis; et allata per ipsum
receptorem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, precepit
ei quod abnegaret Jhesum Christum et quod spueret super dictam crucem,
quia secundum consuetudinem ordinis debebat facere predicta; et tunc
ipse testis, qui juvenis erat et resistere non audebat, ut dixit,
abnegavit Jhesum Christum ore non corde, et spuit non supra sed juxta
dictam crucem. Postmodum fuit osculatus ipsum testem circa umbilicum
super vestes, et dixit ei quod, secunda puncta ordinis, poterat   [p. 142]
aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen
non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod
communiter et ubique reciperentur fratres ordinis secundum modum
predictum, quia secundum eumdem modum vidit recipi fratrem Bartholomeum
de Pratimi militem quondam, Lemovicensis diocesis, in capella domus
Templi de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, per dictum fratrem Petrum
de Madito, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste
erunt decem anni, presentibus fratribus Johanne del Soc et Aymerico
Gerardi Bituricensis diocesis, servientibus, quos credit vivere; plurium
recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit se bene credere
ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Audivit quod
laici eorum tenentes capitulia absolvebant fratres ab inobedienciis
eorum. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant
assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Credit quod
nolentes facere predicta illicita vel alia, aut secreta capitulorum
revelantes, fuissent graviter puniti. Absque licencia non poterant aliis
quam sacerdotibus ordinis, vel in eorum deffectu, Carmelitis, confiteri,
et si neminem eorum haberent, poterant aliis confiteri. Fratres scientes
errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Audivit dici quod ab antiquo fiebant singulis diebus elemosine
in ordine in aliquibus domibus, et quod postmodum fuerat ordinatum quod
non fierent nisi ter in septimana. Clam eorum capitulia tenebantur,
aliquando ante diem, positis interdum custodibus ne audiretur exterius
quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta, cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum, et
quod eadem magnus Magister et alii sint confessi. Et fuit protestatus
quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto
domino episcopo Claramontensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore,      [p. 143]
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis, que fuit prima dies mensis Aprilis, fuit adductus
ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo domini
Petri de Sabaudia, frater Hugo Charnerii serviens, preceptor domus
Templi de Sancto Porciano Claramontensis diocesis, testis supra juratus,
ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens,
quadraginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur. Et protestacione premissa quod non intendit
recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo
Claramontensi, dixit se fuisse receptum in capella domus Templi de
Chambo Claramontensis diocesis, circa instans festum nativitatis sancti
Johannis Baptiste erunt circiter XXX anni, per fratrem Petrum de Dumo
militem quondam, preceptorem Alvernie, presentibus fratribus Bernardo
presbytero, cujus cognomen ignorat, Guillelmo Charnerii, avunculo ipsius
testis, et Aymerico del Chier servientibus, deffunctis, in hunc modum:
nam petita societate ordinis et sibi concessa, dictus receptor fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod pro
acquisitione regni Jerosolyme faceret posse suum, et quod non esset in
loco in quo aliquis christianus exheredaretur injuste, et quod non
revelaret secreta capitulorum ordinis; quo facto, imposuit sibi   [p. 144]
mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde
allata quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum
presbiterum, interrogavit ipsum testem dictus receptor si credebat in
illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi; quo respondente
quod sic, dixit ei quod non debebat credere, quia falsus propheta
fuerat, et precepit ei quod abnegaret eum et spueret supra crucem
predictam; et tunc ipse testis, non audens nec sciens resistere, cum
esset multum juvenis, dolens tamen, abnegavit ore non corde, et spuit
juxta non supra dictam crucem. Postmodum dixit ei quod poterat
commisceri carnaliter cum fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse tamen
non fecit nec fuit unquam requisitus, nec credit quod illud peccatum
perpetraretur in ordine. Requisitus si alia inhonesta in dictis
articulis contenta aut alia intervenirent in dicta sua recepcione vel
post, respondit quod non recordetur. Requisitus si credit quod illicita
confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum
fratrum vel post, respondit se credere quod sic, quia vidit recipi, sunt
XXVI anni vel circa, ultra mare, in quadam camera domus Templi de
Tortosa, fratrem Johannem lo Test de Apulia servientem, de cujus vita
vel morte non habet certitudinem, per fratrem Ademarum de Peyruza
militem, quondam castellanum de Tortossa, presentibus fratribus Johanne
de Acon, Johanne de Nivernis servientibus, Bertrando Amblardi et
Bertrando de Savinhac militibus, deffunctis, et pluribus aliis quos
credit obiisse. Vidit eciam recipi in capella domus Templi de la
Ransioyra Claramontensis diocesis, sunt circiter XX^ti anni, fratrem
Stephanum de Rialhac servientem, Claramontensis diocesis, qui
transfretavit, quem recipit frater Aymericus Georgii preceptor dicte
domus, qui affugit quando alii capti fuerunt, presentibus fratribus
Roberto de Salitanhac Claramontensis, et Georgio del Saphet Ruthenensis
diocesium, servientibus, qui vivebant tempore capcionis, in quorum
recepcionibus vidit quod intervenirent licita et illicita confessata per
eum. Plurium recepcionibus se adfuisse non recolit, nec ipse recepit
aliquem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum   [p. 145]
sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod in diffinicionibus
capituliorum preceptor laicus qui presidebat dicebat: «De hiis que
obmitetis dicere, ob verecundiam carnis vel timorem justicie, facimus
vobis illam indulgenciam quam possumus, et rogamus Deum, et vos rogate
quod, sicut indulsit Magdalene peccata sua, ita indulgeat vobis et
nobis.» Requisitus si per talem absolucionem credebat se esse absolutus
a peccatis, respondit quod non, sed solum a disciplinis ordinis, que
infligebantur propter excessus quos committebant interdum. Requisitus a
quibus audivit fieri predictam absolucionem, dixit quod vidit fieri
ultra mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Alvernia per
fratrem Petrum de Dumo predictum. Ipse et alii quos vidit recipi
juraverunt non exire dictum ordinem, credens quod alii communiter hoc
jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex
quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur
super camisias cum quibus jacebant, quas assumebant unde volebant. De
ydolis nichil scivit nec audivit. Audivit tamen dici ultra mare et
citra, non recordatur a quibus, quod maiores ordinis habebant aliqua
occulta in ordine que non revelabantur inferioribus ordinis. Qui
revelassent secreta capitulorum vel modum recepcionis sue graviter
puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum
ordinis, non poterant aliis confiteri, et ita precipiebatur in ordine.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Injungebatur eis quod procurarent utilitatem ordinis, sed ne
injuste acquirerent inhibebatur expresse. Quandoque tenebantur capitulia
in aurora, nullis presentibus nisi fratribus, et providebatur quod ea
que agebantur interius, exterius non audirentur. Ordinata per magnum
Magistrum cum conventu servata fuissent in ordine, contra quem propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata
per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit
dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse             [p. 146]
confessos, credens quod illos de quibus ipse supra deposuit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, vel comodo
temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate
dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem,
quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad
deffensionem dicti ordinis.


Frater Bernardus de Alsonio serviens, Claramontensis diocesis, testis
supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel
circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse
receptum, sunt circiter XXV anni, in capella domus Templi de Brandisio
in Apulia, per fratrem Guillelmum de Noset militem quondam provincialem,
locumtenentem preceptoris Apulie, presentibus fratribus Guillelmo de
Beriant Claramontensis diocesis, Jacobo de Ancona et Vassalio de
Marsilia servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita societate
fratrum ordinis, et post multas exortaciones sibi factas, concessa
eidem, dictus receptor fecit eum jurare quod non revelaret secreta
capituliorum ordinis, vovere et jurare castitatem, obedienciam, et
vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines que
tunc erant et in posterum imponerentur in ordine, et juvare secundum
posse suum ad acquirendum regnum Jherosolyme, et quod non esset in loco
in quo aliquis exheredaretur injuste, nec dimitteret ordinem pro meliori
vel deteriori. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes
osculati fuerunt eum in ore. Deinde allata quadam cruce per unum de
fratribus, nescit per quem, lignea sicut credit, in qua erat ymago
Crucifixi depicta, precepit ei dictus receptor quod spueret super dictam
crucem, quia ita debebat facere, et ipse testis spuit juxta non super
dictam crucem. Postmodum precepit ei quod abnegaret Jhesum; et    [p. 147]
cum ipse recusaret hoc facere, dictus receptor dixit ei quod ita debebat
facere, alia causa non expressa, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum
ore non corde et multum dolens. Postea dixit ei quod poterat carnaliter
commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec
fuit requisitus, nec credit quod dictum peccatum perpetraretur in
ordine. Post hec dictus receptor osculatus fuit ipsum testem circa
umbilicum supra vestes, dicens idem testis quod predicta acta fuerunt et
dicta in presencia astancium predictorum. Requisitus si alia inhonesta
intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non.
Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod predicta illicita
confessata per eum aut alia inhonesta intervenirent communiter in
recepcionibus aliorum vel saltem post, respondit quia vidit recipi in
ordine fratrem Robertum de Bluoys Claramontensis diocesis, servientem,
de cujus vita vel morte non habet certitudinem, quem recepit frater
Ademarus de Peyrucza miles quondam, ultra mare, in capella domus Templi
de Sydone, presentibus Johanne Senandi, teste eri examinato, et
quibusdam aliis de quibus non recolit, sunt bene XX^ti anni vel circa.
Item, vidit recipi fratrem Petrum de Viena in capella domus Templi
Tripolitani, sunt bene XXIII anni vel circa, per fratrem Gerardum
Fabrisacot militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus
fratribus Radulpho, nacione Picardo, serviente, et pluribus aliis de
quibus non recolit, et de quorum vita vel morte non habet certitudinem.
Item, vidit recipi in capella domus Templi de Folhosa Claramontensis
diocesis, sunt octo anni vel circa, fratrem Johannem Atgerii servientem,
dicte Claramontensis diocesis, qui aufugit quando alii capti fuerunt,
quem recepit frater Humbertus Blancti miles, qui detinetur in Anglia,
presente dicto Johanne Senandi et Stephano de Cellario, qui detinetur
Riomi, in quorum recepcionibus vidit quod predicta licita et illicita
confessata per eum intervenerunt et servata fuerunt; plurium
recepcionibus non recolit se adfuisse. Item, dixit se credere quod
fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse bene
credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In terminacione
capituliorum, laicus presidens dicebat fratribus hoc modo: «De    [p. 148]
hiis que obmititis dicere, ob verecundiam carnis vel ob timorem justicie
domus, faciat vobis Deus talem indulgenciam qualem fecit Magdalene de
peccatis suis, et rogate Deum quod indulgeat vobis et nobis, et nos
eciam rogamus quod indulgeat vobis et nobis.» Requisitus si per talem
absolucionem credebant esse absoluti a peccatis, respondit quod ipse non
credebat, nec credit quod alii crederent nisi confiterentur
sacerdotibus. Predicta autem audivit in capitulis que tenebantur ultra
mare per dictum fratrem Ademarum de Peyrucza, et in Alvernia, in
capitulis que tenebantur per dictum fratrem Humbertum Blancti. Statim
pro professis habebantur. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos.
Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant; nescit tamen
nec credit quod tangerent capita ydolorum. Qui revelassent secreta
capituliorum puniti fuissent, sed nescit qualiter. Fratres scientes
errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt et non denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari, ultra mare et extra, in domibus ordinis in quibus fuit
commoratus. Vidit quod clam tenebantur capitulia, januis clausis, et
providebatur quod non audiretur exterius quod interius agebatur. Servata
fuissent in ordine ea que magnus Magister cum conventu suo statuisset et
ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter predicta
contra ordinem sunt exorta. Illicita confessata per eum credit quod
essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum
et alios aliquos errores, nescit tamen quos, fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis supradicti.


Frater Rogerius de Rupe serviens, Bituricensis diocesis, testis supra
juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius   [p. 149]
vel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit, protestacione premissa quod
non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
episcopo Claramontensi, se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in
capella domus Templi de las Mayhez Bituricensis diocesis, circa instans
festum Pasche erunt circiter XXX^a anni, per fratrem Petrum de Faus
presbiterum quondam, qui recepit eum de mandato fratris Franconis de
Bort quondam militis, presentibus fratribus Guillelmo de Petralevata
Lemovicensis diocesis, quem credit vivere, et Guillelmo Arnaudi, et
Vicencio, cujus cognomen ignorat, servientibus deffunctis, in hunc
modum: nam petitis caritate et societate fratrum ordinis, et post multas
exortaciones sibi concessis, prescito cum ipso per juramentum quod non
erat servilis condicionis, nec matrimonio, vel alteri religioni, seu
debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat latentem
infirmitatem, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas
consuetudines, et elemosinas et jura ordinis. Quo facto imposuit sibi
mantellum, et ostensa sibi quadam cruce lignea, ut sibi videtur, in qua
erat ymago Crucifixi depicta, quam idem receptor tenebat in manu,
precepit ei quod spueret super eam, quia hoc erat de preceptis ordinis,
et tunc ipse testis spuit juxta dictam crucem non supra, dicens idem
testis quod dictus receptor dixit ei quod non debebat credere in dictam
crucem nec in Crucifixum. Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod
poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; ipse
tamen hoc non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum
committeretur in ordine. Deinde dictus receptor fuit osculatus ipsum
testem in ordine et circa umbilicum super vestes, et astantes postea
fuerunt eum osculati in ore. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt
in sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si     [p. 150]
predicta illicita confessata per eum aut alia inhonesta interveniebant
in recepcionibus aliorum vel post, respondit se credere quod illicita
confessata per eum communiter intervenirent in recepcionibus aliorum vel
post, quia vidit recipi in ordine fratrem Guillelmum Galabrii
servientem, preceptorem de Viveriis Lemovicensis diocesis, in capella
domus predicte de las Mayhez, infra octo dies a tempore recepcionis
ipsius testis, per eumdem presbiterum et presentibus illis qui adfuerunt
recepcioni ipsius testis. Item, vidit recipi quemdam alium fratrem de
Borbonesio, cujus nomen et cognomen ignorat, in capella domus Templi de
Cambarello Lemovicensis diocesis, sunt X anni vel circa, per fratrem
Petrum de Quasto Drunio serviente, quondam preceptorem dicte domus,
presentibus fratribus Johanne de Gentils et Guillelmo Lancelot
servientibus, Lemovicensis diocesis, de quorum vita vel morte non habet
certitudinem: in quorum recepcionibus vidit precipi, fieri et servari
licita et illicita que in recepcione sua deposuit intervenisse. Item,
dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit, et alii
quos vidit recipi juraverunt quod non exirent ordinem, credens quod alii
communiter hoc jurarent. Statim habebantur pro professis. Clam
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et januis
clausis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant et
assumptis unde volebant. Injungebatur per juramentum ne revelarent modum
recepcionis, et qui revelassent dictum modum vel alia secreta puniti
fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habebant copiam sacerdotum
ordinis, non debebant ex precepto aliis confiteri. Fratres scientes
errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt et non denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem convenienter vidit fieri et
servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; audivit tamen
dici, non recordatur a quibus, quod magnus Magister precepit restringi
elemosinas in aliquibus locis, non tamen audivit nec credit fuisse
restrictas. Audivit eciam dici quod clam tenebantur capitulia, et summo
mane, et ante diem quandoque, et providebatur bene quod non       [p. 151]
audirentur exterius ea que interius agebantur. Ordinaciones facte per
Magistrum cum conventu suo servate fuissent in ordine, contra quem
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et illicita
confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis, contra quem
audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos,
fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.


Et ibidem fratres Renardus de Bort miles Lemovicensis, Bernardus Ademari
miles, Durandus Passerion, Petrus Almavini, et Raymundus Amalini
Ruthenensis, Guigo de Rupe Talhada presbiter Aniciensis, Petrus Gontandi
Lodovensis, Bertrandus Boni Hominis Caturcensis, et Guibertus Rogerii
Claramontensis diocesium, adducti pro testibus ad presenciam eorumdem
dominorum commissariorum, protestacione premissa quod non intendunt
recedere a deposicionibus suis per eos alias factis coram ordinariis, et
quod si plus vel minus dicerent coram ipsis dominis commissariis, quod
eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere
in isto negocio totam plenam et meram veritatem, secundum formam
juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris sequenti, que fuit II dies mensis aprilis, fuit
adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Renardus de Bort miles,
preceptor domus Templi de Podio Nucis Lemovicensis diocesis, testis
supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquaginta quinque     [p. 152]
annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, nondum
absolutus nec reconciliatus per aliquem. Lectis autem et diligenter sibi
expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse
quidem fuit receptus in capella domus Templi de Bella Chassanha
Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam,
avunculum ipsius testis, in secunda Dominica Quadragessime nuper lapsa
fuerunt XXXV anni vel circa, presentibus fratribus Rogerio de Bort,
patre ipsius testis, milite, Guillelmo de Arsac, Dionisio de Castris et
Boneto de Rupe servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum
peciisset se admitti ad fraternitatem ordinis, dictus receptor, prescito
per juramentum ab eo quod non erat religioni alteri vel matrimonio
obligatus, non excommunicatus, et quod non habebat infirmitatem
latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc
erant et in posterum imponerentur in ordine, et servare bona et
elemosinas ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum regnum
Jherosolime. Quo facto imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes
fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum de aliquibus; et de
pluribus instruxisset eum, ut dicebat idem receptor, sed propter
vicecomitem de Venthedorio et multos alios nobiles de foris expectantes
supersedit. Precepit tamen ei quod super quamdam crucem metallinam in
qua erat ymago Crucifixi, allatam ibi nescit per quem, spueret; et cum
dictus testis stuperet de hoc, dictus receptor dixit ei: «Faciatis
audacter, quia nichil de (hoc) constat,» dicens submissa voce quod
spueret juxta crucem, et tunc dictus testis spuit non supra crucem, sed
a latere ad terram. Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in dicta
sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si credit quod
dicta spuicio confessata per eum vel alia inhonesta intervenerunt in
recepcionibus aliorum vel post, respondit se nichil scire, quia nunquam
vidit, sed credit quod spuicio confessata per eum preciperetur eis.
Requisitus si viderat aliquos alios recipi in ordine, respondit   [p. 153]
quod sic, fratrem Bertrandum de Sartiges militem, ad ordinis
deffensionem assumptum, in quadam camera domus Templi de Tortosa ultra
mare, per fratrem Adeum de Peyrucza quondam, tunc castellanum dicte
domus, presentibus fratribus Hugone de Nays, Visiano de Moret militibus,
deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recordatur. In cujus
recepcione non intervenerunt dicta illicita vel alia, quia, dum
recipiebatur, fuit clamatum ad arma, propter insultum quem tunc
Sarraceni fecerant contra eos, et dicta die et nocte fuerunt in
exercicio armorum contra dictos Sarracenos, et credit quod, nisi dictum
impedimentum intervenisset, fuisset preceptum eidem Bertrando quod
spueret super crucem, sicut preceptum fuerat ipsi testi, et idem credit
quod preciperetur omnibus aliis fratribus in recepcionibus eorumdem; hoc
tamen aliter nescit, nec credit quod alia illicita intervenirent in
dictis recepcionibus aliorum vel post. Audivit tamen frequenter
inproperari sibi et aliis fratribus ordinis jocose ab Hospitalariis quod
in eorum recepcionibus osculabantur tantum in ano. Item, dixit quod bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In
terminacionibus capituliorum, laici qui ea tenebant remittebant
fratribus, ex potestate quam habebant a Magistro, inobediencias eorum,
et precipiebant quod de peccatis eorum confiterentur sacerdotibus
ordinis, qui habebant super eos majorem potestatem quam alii, vel aliis
religiosis aut secularibus. Promitebant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta
capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione, et
qui ea revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores
fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus.          [p. 154]
Precipiebatur eis quod deffenderent bona et jura ordinis suo posse.
Eorum capitulia clam, januis clausis, tenebantur, aliquando de nocte, ut
cicius possent recedere in eisdem capitulis existentes. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod
essent nota confessata per eum. Et audivit dici magnum Magistrum et
alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad cujus
deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guigo de Ruppe Talhata presbiter, preceptor domus Templi de
Drulha diocesis Ruthenensis, testis supra juratus, XXX^a annorum vel
circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur.
Dixit enim se fuisse receptum circa instans festum beati Dionisii erunt
X anni in capella domus Templi Aniciensis, per fratrem Guigonem Ademari
militem quondam, presentibus fratribus Bernardo Usclas presbitero,
Guillelmo preceptore de Bocelis, Guillelmo de Castro Novo, commorante in
dicta domo, et Johanne l'Alvernhatz servientibus, de quorum vita vel
morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam concordato cum dictis
fratribus per dictum receptorem quod eum reciperent, fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et imposuit ei
mantellum, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, dicto
presbitero dicente psalmum Ecclesie _Quam bonum_, et quasdam oraciones,
et aspergente aquam benedictam supra ipsum; et dictus receptor et
astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata quadam cruce alba,
nescit si metallina vel lignea vel de panno, in qua non erat      [p. 155]
ymago Crucifixi, nescit per quem, et in terra posita, precepit ei quod
spueret super eam, et ipse testis spuit non supra sed juxta. Deinde
precepit ei quod oscularetur eum in ano et in umbilico, et fuit eum
osculatus in locis predictis in carne nuda. Dixit eciam ei quod
carnaliter poterat commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo;
hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod
predicta illicita confessata per eum, facta et dicta in presencia
predictorum, intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis vel post, licet viderit duos recipi, in quorum recepcionibus
nichil illicitum intervenerit, quod ipse sciverit vel audiverit dici,
videlicet fratrem Guigonem de Namans militem, detentum in diocesi
Ruthenensi, quem recepit frater Hugo de Penrando, in quadam capella
domus Templi de Montilio Ademari, sunt sex anni vel circa, presentibus
dicto fratre Guidone Ademari et fratre Iacobo de Mallavalle serviente,
quem credit vivere, et ibidem, et per eumdem, et eodem modo, et eisdem
presentibus, fuit receptus frater Mondetus de Fara miles, de Montilio
Ademari, qui detinetur Parisius. Item, dixit quod in dicto ordine
celebrabat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii sacerdotes
ordinis eodem modo celebrarent. Contrarium tamen fuit sibi preceptum per
dictum receptorem, quia dixit quod erat in ordine consuetum quod
obmitterent illa verba: _Hoc est enim corpus meum_. Audivit dici a
preceptoribus ordinis laicis, de quorum nominibus non recolit, quod ipsi
poterant absolvere, secundum eorum privilegia, fratres ab inobedienciis
eorum; dictus tamen testis non credit quod propter dictam absolucionem
debuissent obmittere confessionem. Jurabant ordinem non exire; statim
pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum,
super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne
predicta illicita revelarent; et si revelassent, credit quod domum
perdidissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis   [p. 156]
in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem
convenienter fieri et servari, et capitulia clam, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, teneri, januis clausis, aliquando de nocte, post
matutinum, sermone per aliquem religiossum facto, et aliquando de die.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Cujus fratribus
credit quod essent nota confessata per eum. Et audivit dici magnum
Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra dictum ordinem, ad
cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die sabati sequenti, que fuit III dies dicti mensis aprilis,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum episcoporum Mimatensis et
Lemovicensis et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Bernardus Ademari miles,
Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quinquagenarius vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Ruthenensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se
fuisse receptum in capella domus Templi de Vaor Albiensis diocesis,
circa instans festum Pentecostes erunt circiter triginta anni, per
fratrem Petrum Guaufredi militem quondam, preceptorem tunc dicte domus,
presentibus fratribus Bernardo Ysarii et Guillelmo Petri militibus, et
Bernardo Darbus serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum
requisivisset societatem ordinis et finaliter ei concessa         [p. 157]
fuisset, imposuit dictus receptor sibi mantellum, quodam presbitero
assistente, cujus nomen et cognomen ignorat, dicente quasdam oraciones,
et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum fecit eum
vovere et jurare quod esset obediens omnibus superioribus suis, et quod
servaret castitatem, et viveret sine proprio, et quod non revelaret
secreta capitulorum. Deinde precepit ei dictus receptor quod spueret
super quamdam crucem in terra positam, nescit per quem allatam nec
qualis esset, pocius tamen credit quod esset metallina quam alia, et
ipse testis spuit non super sed juxta eam. Deinde precepit ei dictus
receptor quod oscularetur eum in anca in carne nuda, et certis
astantibus levantibus ejus vestes, fuit in dicta anca osculatus eumdem.
Post que dixit ei quod poterat cum aliis fratribus ordinis carnaliter
commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec scit nec audivit
dici quod in ordine fieret; nec dixit ei dictus receptor vel alius quod
predicta essent de punctis ordinis vel in ordine fieri consueta. Credit
tamen quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter in
recepcionibus fratrum ordinis vel post, pro eo quia sibi dictum et
preceptum fuit quod faceret supradicta, et quia vidit et audivit quod
intervenerunt in recepcione fratris Deodati Hugonis Ruthenensis
diocesis, servientis, qui affugit in capcione aliorum, et fuerat
receptus in capella domus Templi de Spelieu dicte diocesis, sunt
circiter octo anni, per fratrem Guigonem Ademari militem quondam,
visitatorem tunc Provincie, presentibus fratribus tribus vel IIII^or
deffunctis, de quorum nominibus non recolit, inter quos fuit quidam
miles nepos fratris Ademari de Peyrucza dicte diocesis. Item, dixit se
credere quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, propter
quod fecit dicta illicita sicut dixit, quia aliter non fecisset
predicta. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
sacerdotibus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulas unde volebant assumptas portabant super camisias cum     [p. 158]
quibus jacebant. Credit quod predicta illicita facere recusantes, vel ea
aut secreta capituliorum revelantes, graviter, sed nescit qualiter,
puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus
ordinis confiteri. Fratres quos credit scivisse dictos errores
negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus vidit
elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari; et semel in
Monte Pessulano capitulum, post mediam noctem, sermone per unum
religiossum facto, clam per fratrem quemdam Rossolinum teneri, januis
clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis antedicti, in quo
servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Contra
quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et
contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse
confessos; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Gotandi preceptor domus de la Gavalaria diocesis
Ruthenensis, serviens, testis supra juratus, mantellum et barbam
defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem,
protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum
facta coram dicto domino episcopo, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et
fratrem Raymundum Bernandi servientem, diocesis Lodovensis, quondam
fuisse receptos in capella domus Templi Sancte Eulalie dicte diocesis,
octava die post instans festum Pentecostes erunt circiter XXII anni, per
fratrem Petrum Raymundi militem quondam, preceptorem tunc dicte   [p. 159]
domus, presentibus fratribus Aymerico Ada presbitero, Berengario de
Rogas et Raymundo Palcort militibus, deffunctis, et quibusdam aliis de
quibus non recolit, in hunc modum: nam cum requisivissent societatem
ordinis, et deliberato consilio finaliter eis concessisset, et fecisset
eos rogare Deum et beatam Mariam qui dirigerent eos, et prescivisset ab
eis per juramentum quod non erant matrimonio, alteri religioni vel
debitis que solvere non possent obligati, nec habebant infirmitates
latentes, fecit eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, et quod suo posse servarent fratres
et bona ordinis, et quod non revelarent secreta capitulorum, et
servarent bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposuit eis
mantellos dicendo psalmum _Ecce quam bonum_, et dicto presbitero dicente
quasdam oraciones et aspergente aquam benedictam super eos, et omnes
astantes fuerunt eos osculati in ore. Postmodum allata nescit per quem
quadam cruce metallina, in qua non vidit ymaginem Crucifixi, in terra
posita, precepit eis quod spuerent super eam, et ipse testis spuit, et
postmodum dictus Raymundus; spuerunt non super sed juxta dictam crucem,
quia dixit quod predicta erant de punctis ordinis, et quod secundum ea
poterant carnaliter commisceri aliis fratribus ordinis et ipsi cum eis;
hoc tamen non fecit ipse testis, nec credit quod in ordine fieret.
Precepit eciam dictus receptor eis quod oscularentur eum in ano et in
umbilico, et ipsi osculati fuerunt eum in anca et umbilico super carnem
nudam, et credit quod predicta illicita et non alia intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia
vidit per eumdem modum recipi fratrem Bernandum de Bort militem, qui
aufugit in capcione aliorum, in dicta capella, sunt circiter octo anni,
per fratrem Bernardum de Rocha militem Provincie, preceptorem Provincie,
qui detinetur, ut credit, ultra Rodanum, presentibus fratribus Bernardo
Ginebaudi milite, preceptore dicte domus, Guillelmo Roca et Raymundo
Penaria servientibus, detentis apud Naiac in Ruthicinio;          [p. 160]
plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit se credere
quod fratres ordinis crederent sacramentis ecclesiasticis, quibus ipse
credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici
remittebant aliquas ordinis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a
peccatis. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, quod ipsi testi et pluribus alii presbiteris
ordinis displicebat, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. In
signum castitatis et devocionis cingebantur, super camisias cum quibus
jacebant, cordulis sumptis unde volebant. Injungebatur eis per
sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in
speciali non habita mencione. Qui revelassent vel predicta illicita per
eum confessata facere recusassent, credit quod graviter puniti fuissent.
Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam
sacerdotibus ordinis. Fratres quibus credit nota fuisse illicita
confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea nec
denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis, in quibus extitit
commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et
servari, et audivit dici quod clam eorum generalia capitulia aliquando
tenebantur de nocte, post factum sermonem, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum
conventu statuisset; ex quo credit aliquos fratres ordinis exivisse
propter ejus austeritatem et illicita supradicta, propter que grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem; contra
quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus
ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Durandus Passarion serviens, preceptor domus de la Clau
Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel   [p. 161]
circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, circa instans festum Pasche
erunt circiter XX^i anni, in capella domus Templi Sancte Eulalie
Ruthenensis diocesis, per fratrem Hugonem de Sances militem quondam,
preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Raymundo Peyroneti
camerario, Bernardo de Sancto Verano, et Deodato Corvi servientibus,
deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset fraternitatem ordinis,
et obtulisset se velle fieri servum esclavum ejusdem, et deliberacione
habita ei concessa fuisset, et de mandato receptoris et aliorum rogasset
Deum ut dirigeret eum, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti, et dicto versiculo _Ecce quam
bonum_, et aqua benedicta aspersa super eum, dictus receptor et astantes
fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata, nescit per quem, quadam
cruce metallina in qua non erat ymago Crucifixi et in terram posita,
precepit ei dictus receptor quod spueret super eam; et ipse testis,
nimium perterritus et stupefactus, spuit non super sed juxta eam; et de
mandato ejusdem receptoris, fuit eum osculatus super carnem nudam in
umbilico et in ancha. Post que dixit ei idem receptor quod poterat aliis
fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec credit quod in ordine fieret; sed credit quod dicta illicita
intervenirent communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis vel post, quia vidit per eumdem modum recipi fratrem Guillelmum
Alamani de Spelho servientem, detentum in Ruthicinio, per fratrem
Guigonem Ademari militem quondam, in dicta capella, circa instans festum
Pentecostes erunt circiter quinque anni, presentibus fratribus Guigone
de Rupe Talhada presbitero, teste eri examinato, Petro Gotandi    [p. 162]
hodie examinato, ut credit, Guillelmo Calador presbitero, et Berengario
Geraldi, detentis apud Naiac Ruthenensis diocesis; et insuper fratrem
Petrum Bastida servientem quondam, Ruthenensis diocesis, qui fuit
receptus in dicta capella, sunt circiter XV anni, per dictum fratrem
Hugonem de Sances, presentibus dictis fratribus Raymundo Peyroneti et
Bernardo de Sancto Verano, deffunctis, et dicto Petro Gotandi, ut
credit; plurium recepcionibus se non recolit adfuisse. Item, dixit quod
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Statim pro professis habebantur. Jurabant ordinem non exire. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per
sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis
speciali non habita mencione. Qui revelassent graviter puniti fuissent.
Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri.
Illicita confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis,
et quod negligentes fuerunt in eis corrigendis. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus. Quod magnus Magister cum conventu statuisset
totus ordo servasset, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Bernardus Boni Hominis preceptor domus Templi de Albinhaco
Ruthenensis diocesis, serviens, quadraginta quinque annorum vel circa,
testis supra juratus, habitum ordinis et barbam defferens, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum         [p. 163]
episcopum Ruthenensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse
receptum, in instanti mense septembris erunt XX^i anni vel circa, in
quadam camera domus Templi de Monte Pessulano, per fratrem Poncium de
Broet militem quondam, tunc preceptorem Provincie, presentibus fratribus
Bernardo de Conbito milite, quem credit esse captum ultra Rodanum, et
Guillelmo d'Arsi milite quondam, et Guillelmo del Rane preceptore dicte
domus, detento, ut credit, apud Alestum, et Raymundo Guillermi de Benca
milite, Parisius detento, ut credit, et quibusdam aliis de quibus non
recolit, in hunc modum: nam petita societate fratrum ordinis, cum
diceret se paratum abdicare a se propriam voluntatem et velle esse
servum esclavum ordinis, prescito per juramentum suum quod non erat
servilis condicionis, nec erat alteri religioni, nec matrimonio, nec
debitis que non posset solvere obligatus, nec latentem infirmitatem
habebat, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio. Quo facto imposuit sibi mantellum,
dicendo: «In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti;» fratre Bernardo
Borret presbitero, qui eciam dicte recepcioni adfuit, dicente psalmum
_Ecce quam bonum_, et aspergente aquam benedictam super eum, et receptor
et alii fuerunt eum osculati in ore. Deinde ostensa sibi quadam cruce ad
terram supra quoddam tapetum posita, nescit per quem allata, nec
recordatur si erat in ea aliqua ymago, idem receptor precepit ei quod
spueret super dictam crucem, et ipse testis, stupefactus et perterritus,
spuit supra dictam crucem, cum dolore tamen cordis. Postmodum precepit
ei quod oscularetur eum in umbilico, et ipse testis osculatus fuit eum
ibi vel circa, in carne nuda. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in
dorso, et ipse fuit eum osculatus super zonam, non in carne nuda.
Requisitus si alia inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione vel
post, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta      [p. 164]
illicita confessata per eum aut alia inhonesta intervenirent communiter
in recepcionibus aliorum seu post, respondit se credere quod sic de
confessatis per eum, quia vidit per eumdem modum recipi quemdam fratrem,
cujus nomen et cognomen ignorat, in quadam camera domus Templi de Nicia,
sunt XVIII anni vel circa, per dictum receptorem suum, presentibus
dictis duobus fratribus dicte Baylie et Niciensis, quorum nomina et
cognomina ignorat; plurium recepcionibus non adfuit. Item, dixit quod
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Statim pro professis habebantur, et jurabant ordinem non
exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis sumptis
unde volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta
capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui
revelassent, habitum perdidissent, et aliter puniti essent. Absque
licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Credit
quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod
negligentes fuerunt in eis corrigendis. In domibus ordinis in quibus
extitit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter
fieri et servari; et audivit precipi quod bona et jura ordinis debite
conservarent, et quod eorum capitulia, clam, nullis presentibus nisi
fratribus, tenebantur, et ponebantur custodes ne ab eorum familiaribus
vel aliis exterius audirentur que interius agebantur. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister
et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis defensionem se
non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Et ibidem fratres Petrus de Turonis preceptor de Frotay ejusdem   [p. 165]
diocesis, Matheus de Montelupello Lugdunensis, Petrus de Lanneis
Macloviensis, Bartholomeus Bartholeti Xantonensis, Guillelmus de Plexeyo
Ebroicensis, Guillelmus Talheboys Xantonensis, Gaufredus de Monchanson
Claromontensis, Arnaudus Brucgeon Engolismensis, Johannes Picardi
Belvacensis, Audebertus de Porta preceptor domus d'Auson, Pictavensis et
Parisius de Buris Lingonensis diocesium, adducti pro testibus ad
presenciam eorumdem dominorum commissariorum, premissa protestacione
quod non intendunt recedere a deposicionibus alias per eos factis coram
ordinariis et prelatis suis, et quod si plus vel minus dicerent quod eis
non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in
isto negocio totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, que fuit quinta dies mensis aprilis, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini
Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus Amalini
serviens et bergerius, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus,
quadraginta octo annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam
defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella domus
Templi Sancte Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broeto
militem quondam, in carniprivio preterito fuerunt circiter XX^ti anni,
presentibus fratribus Guigone Ademari milite, preceptore dicte domus, et
Aymerico Calador presbitero, deffunctis; et qui in eadem capella viderat
recipi, per dictum fratrem Guigonem, fratrem Deodatum Gavalda dicti loci
Sancte Eulalie, sunt circiter XV anni, presentibus dicto presbitero et
ipso teste, qui plurium recepcionibus non adfuerat nec            [p. 166]
capitulis eorum. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in recepcione sua,
cum requisivisset panem et aquam ordinis, et sibi concessa fuissent, et
prescivisset per juramentum ab eo quod non erat excommunicatus,
matrimonio, alteri religioni, vel debitis que non posset solvere
obligatus, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit eum dictus
receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine
proprio, et associavit eum beneficiis ordinis, precipiens quod servaret
bonos usas et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello,
dictus receptor et presbiter osculati fuerunt eum in ore. Quo facto
precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat
ymago Crucifixi, et stabat juxta altare, et ipse testis spuit non supra
sed juxta eam. Dixit eciam ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter
commisceri et ipsi cum eo. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua
recepcione nec post, nec vidit, nec scivit, nec audivit dici quod
intervenerunt predicta illicita vel alia in recepcione dicti Deodati vel
aliorum vel post; credit tamen quod uniformiter reciperentur ubique et
secundum modum quem deposuerat se fuisse receptum, et ideo credit quod
ita fuit factum in recepcione sua. Item, dixit quod ipse credebat
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juraverunt ipse
et dictus Deodatus ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Juraverunt ipse et
dictus Deodatus non revelare secreta capituliorum nec modum sue
recepcionis, et credit quod idem jurarent alii. Qui revelassent puniti
fuissent, sed nescit qualiter. Injunctum fuit ei quod non confiteretur
nisi sacerdotibus ordinis, quamdiu posset eos habere. Fratres scientes
illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea
nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod omnes ea scirent. In
dicta domo Sancte Eulalie, in qua extitit commoratus, vidit       [p. 167]
elemosinas et hospitalitatem et luminaria ecclesie convenienter fieri et
servari; et dicti fratres Poncius et Guigo deffenderunt ipsi testi et
aliis fratribus in dicta domo commorantibus ne indebite acquirerent
aliena, et omnes curialitates concedebantur eis, et incurialitates
vetabantur. Capitulum celebratum pro recepcione dicti Deodati vidit de
die, clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, teneri. Credit
quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto
ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse
confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem dicti ordinis.


Frater Raymundus Amalvini serviens, Ruthenensis diocesis, testis supra
juratus, quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam
defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Ruthenensem, qui receptus fuerat in capella Sancte
Eulalie dicte diocesis, per fratrem Poncium de Broheto militem quondam,
in hieme preterita fuerunt XIII anni vel circa, presentibus fratribus
Rancerio de Lemovicinio milite, Othone preceptore Tholosano, cujus
cognomen ignorat, quos credit vivere; Guigone Ademari milite, et
Raymundo Bermundi tunc camerario dicti loci, servientibus deffunctis, et
qui nullum alium viderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus
capitulis eorumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nichil scire nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod in ejus
recepcione receptor, cum concessisset eum recipere, dixit quod, in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et ad honorem Dei et beate
Marie, recipiebat eum, et fecit eum vovere et jurare              [p. 168]
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta
capitulorum; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes
osculati fuerunt eum in ore. Postea precepit ei quod oscularetur ipsum
receptorem in anca et in umbilico, camisia intermedia, et fuit eum inibi
osculatus. Precepit eciam ei quod abnegaret la propheta (_sic_).
Requisitus quid intelligebat per prophetam, respondit se nescire si
Jhesum Christum vel quem, quia juvenis erat; tamen abnegavit prophetam
ore non corde, habens de hoc remorsum consciencie, quia audiverat dici
quod Judei vocabant Deum nostrum prophetam. Dixit eciam ei quod poterat
fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec credit quod fieret in ordine. Precepit ei quod spueret super
quamdam crucem sculptam in quodam lapide juxta locum in quo legebatur
epistola, et ipse testis spuit non supra sed juxta; et est sciendum quod
dictus testis deposuit supradicta multum tepide et remisse: et cum
exhortaretur per dictos dominos commissarios ad veritatem dicendam cum
securitate, dixit quod nolebat perdere personam. Requisitus si scit,
credit, vel audivit dici quod dicta illicita vel alia intervenirent
communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit
quod non. Item dixit se credere quod fratres ordinis crederent
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Promisit ordinem non exire, credens quod
alii idem promitterent. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis quod non confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis,
quamdiu copiam habere poterant eorumdem. Precipiebatur eis quod non
revelarent modum sue recepcionis illis qui non erant de ordine eorum.
Qui revelassent vel secreta capituliorum, puniti fuissent, sed nescit
qualiter. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In
domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas    [p. 169]
et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et dictus receptor
precepit ei quod conservaret elemosinas et bona ordinis; et inhibebatur
ei, sub periculo anime sue, quod non acquireret indebite ordini. In
dicta domo Sancte Eulalie vidit tria vel quatuor capitulia, clam, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, de die teneri; et audivit dici quod
generalia capitulia aliquando incohabantur de nocte, et terminabantur in
terciis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent
servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta, et audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua
contra ipsum ordinem fuisse confessos; ad cujus deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Girbertus Rogerii serviens, preceptor domus Templi de la Glayola
Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta quinque annorum
vel circa mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ruthenensem, et
receptus extiterat in capella domus Templi de la Drulha Ruthenensis
diocesis, circa festum beati Blasii proximo preteritum fuerunt circiter
XVIII anni, per fratrem Poncium de Broeto militem quondam, presentibus
fratribus Guillelmo de Boculis presbitero, Ratherio de Sancto Vincencio
milite, deffunctis, ut credit, et Othone Samniada serviente, diocesis
Ruthenensis, quem credit vivere; alios non vidit recipi nec interfuit
capitulis eorum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Ruthenensi,
respondit quod in dicta sua recepcione vel post non intervenerat aliquid
illicitum vel inhonestum, nisi hoc duntaxat quod dictum receptorem suum,
de mandato ipsius, fuit osculatus in umbilico: super carnem       [p. 170]
nudam. Cum fecisset eum primo vovere et jurare castitatem, obedienciam,
et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines
ordinis, et imposuisset ei mantellum, et fuisset eum osculatus in ore
una cum astantibus, dixit ei insuper quod fratribus ordinis poterat
carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec audivit
dici quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum
fratrum vel post; nec scit quod credat super hoc, prout respondit
requisitus, adjiciens se non credere quod vera sint aliqua de contentis
in dictis articulis, nisi ea que super deposuit, et que sequuntur. Dixit
enim quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro
professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis se
cingebant super camisias cum quibus jacebant. Promittebant non revelare
secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et dicebatur eis quod,
si revelarent, habitum perderent. Injungebatur eis quod quamdiu possent
habere fratres ordinus, non confiterentur aliis. Si qui erant fratres
scientes illicita confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in
quibus extitit commoratus, vidit et audivit elemosinas et hospitalitatem
convenienter fieri et servari, et deffendi ne ex certa sciencia indebite
acquirerent ordini; et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, qui servasset quod de consilio conventus statuisset
Magister ordinis, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia
sunt exorta. Et audivit dici dictum Magistrum et alios aliqua fuisse
confessos contra dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed      [p. 171]
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Audebertus de Porta serviens, preceptor domus Templi de Auson
Pictavensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa,
non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium
Senonense, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, protestacione
premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram
dicto officiali, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in
instanti vigillia Pasche erunt circiter triginta quinque anni, in
capella domus Templi de Dompuho Xantonensis diocesis, per fratrem Odonem
Borrelli militem quondam, presentibus fratribus Johanne Bormant
serviente, detento apud Loches Turonensis diocesis, Johanne deu Sac et
Guillelmo Bocuni servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum
peciisset panem et aquam et societatem ordinis, et ei concessisset
receptor, quia dederat ordini decem libras reddituales, credens quod
aliter non recepisset eundem, et fecisset eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos
usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta
capitulorum, et imposuisset ei mantellum, et ipse et astantes osculati
fuissent eumdem in ore, et instruxisset eum quot _Pater noster_ diceret
pro horis suis, et quod jaceret cum pannis lineis, una cordula unde
vellet assumpta cinctus, et qualiter regeret se in ordine, recesserunt,
et nulla illicita vel inhonesta intervenerunt in dicta sua recepcione
vel post, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod intervenirent in
recepcionibus aliorum vel post: quia viderat recipi per eumdem modum
fratrem Stephanum Anglici, in dicta capella de Auson, qui detinetur
Pictavis, sunt V anni vel circa, per fratrem Johannem de Sancto
Benedicto quondam, teste supra examinato, presentibus fratribus   [p. 172]
Matheo de Garucto presbitero et Guillelmo Barloti, detentis apud Sanctum
Maxencium Pictavensis diocesis, Petro laboratore dicte domus de Auson,
detento Pictavis, servientibus. Viderat eciam recipi fratres Guillelmum
Gavant et duos alios milites, quorum nomina et cognomina ignorat,
insimul et eodem modo, in capella dicte domus de Auson, sunt circiter
XXVIII anni, per fratrem Amblardum militem quondam, preceptorem
Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo Bertrandi et pluribus aliis
deffunctis. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis,
et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Si qui erant fratres scientes aliquos errores esse in
ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Helemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et capitulia
clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, post missam,
valde tempestive, ut possent absque caloribus equitare. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem audivit dici
magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; et flevit multum in
sua deposicione, et peciit quod esset salva sibi vita sua, et dixit quod
alia fuerat confessus coram officiali predicto, et quod fuerat ante
tortus.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de Turonis serviens, preceptor domus Templi de Frotay
Turonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam
defferens, quadragenarius octo annorum vel circa, cum quo         [p. 173]
fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum
Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim,
protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum
facta coram dicto domino archiepiscopo, quod ipse fuerat receptus in
capella dicte domus de Frotay, in festo beate. Katherine proximo
preterito fuerunt XXV anni vel circa, per fratrem Johannem de Soday
militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Adam
clavigero dicte domus, Hymberto Boysso et Petro Faugeyro servientibus,
deffunctis, et in hunc modum: nam cum requisivisset frequenter panem et
aquam et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum
esclavum Dei, beate Marie et ordinis, et predicto ei quod bene
deliberaret supra dicta, ei concessisset dictus receptor, fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod
servaret bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur cum
consilio proborum ordinis; et imposito ei mantello, ipse et fratres
astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo qualiter regeret
se in ordine, dictus receptor, certis remanentibus in capella, vocans
ipsum testem retro altare, precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse
abnegavit dolens, ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod
spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, in
terram positam, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Postea
dixit ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri et ipsi
cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit
tamen dictus receptor eidem testi quod predicta erant de punctis
ordinis, et dixit idem testis se credere quod aliqui reciperentur
secundum modum predictum et aliqui non, quia audivit dici ab aliquibus
fratribus ordinis quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus
eorum vel post, et ab aliis contrarium: de dictorum tamen fratrum
nominibus non recordatur. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in
ordine, respondit quod sic: fratrem Matheum Ganant militem        [p. 174]
quondam, Turonensem, in dicta capella d'Auson, sunt circiter decem et
octo anni, per magistrum Pictavie quondam, et credit quod esset frater
Amblardus, presentibus, ut sibi videtur, fratribus Guillelmo deu Liege
preceptore Rupelle, teste supra examinato, et pluribus aliis de quibus
non recordatur. Alios non recolit se vidisse recipi, nec vidit, nec
audivit dici, nec scivit quod in recepcione dicti fratris monachi vel
post intervenerit aliquid illicitum. Item, dixit se credere quod fratres
ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis
habebantur. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant
assumptis se cingebant super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non
revelare secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita
mencione. Qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu
poterant habere sacerdotes ordinis, non poterant aliis confiteri. Si qui
erant fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt
eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus, et capitulia clam teneri, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, aliquando ante diem. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta, et credit quod aliqui ex fratribus ordinis scirent
secreta illicita confessata per eum, et aliqui non; et vidit quasdam
licteras apostolicas, in quibus continetur dictum Magistrum et alios
aliqua contra ordinem fuisse confessos; ad cujus deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro         [p. 175]
Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo
nominatis. Dictus tamen dominus Matheus non interfuit examinacioni
testis supra ultimo examinati.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit VI dies dicti mensis aprilis,
fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini
Mathei, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Matheus de
Monte Lupello presbiter, Lugdunensis diocesis, testis supra juratus,
quinquagenarius vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat, et
absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Turonensem,
qui inquisiverat cum eodem. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit quod non viderat aliquem alium
recipi in ordine nisi fratrem Johannem de Buris agricolam, de cujus vita
vel morte non habet certitudinem. Qui receptus fuerat una cum ipso
teste, per fratrem Petrum de Buris quondam, preceptorem tunc ballivie de
Buris Lingonensis diocesis, in capella domus Templi d'Onse diocesis
Eduensis, prima die hujus quadragessime fuerunt circiter XVIII anni,
presentibus fratribus Dominico d'Espalhe Lingonensis diocesis, qui fuit
captus cum aliis, Guillelmo de Anone, Guillelmo celerario dicte domus,
de cujus cognomine non recolit, servientibus, quos credit obiisse: unde
nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi
quod sequitur. Dixit enim quod cum ipse et dictus Johannes de Buris
requisivissent panem et aquam et societatem ordinis cum instancia, et
eis concessa fuissent, fecit eos vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas
consuetudines, elemosinas et bona ordinis, et non revelare secreta
capituliorum nec modum recepcionis eorum, et quod non exirent ordinem
sine licencia superiorum suorum; et impositis eis mantellis, receptor et
astantes fuerunt eos osculati in ore, et dictus receptor instruxit eos
qualiter regerent se in ordine, et quod jacerent lineis cinctis super
eos cordulis unde volebant assumptis. Postea precepit eis quod    [p. 176]
abnegarent Deum vel Jhesum Christum, sed non plene recolit quod eorum
expressit; et cum ipse testis, qui erat presbiter, super hoc causaretur,
dixit ei quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat obedire, et
erat professus et juraverat ordinem non exire. Et tunc ipse testis, ita
dolens, ut dixit, quam tunc voluisset natus non fuisse, abnegavit Deum
vel Jhesum Christum ore non corde, et dictus Johannes post eum. Deinde
precepit eis quod spuerent super quamdam crucem ligneam, in qua non erat
ymago Crucifixi, in terra positam, et quod eam conculcaretur; et ipse
testis primo, cum magno dolore cordis, et dictus Johannes post eum,
spuerunt non supra sed juxta dictam crucem, sed non conculcaverunt eam.
Alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus eorum nec post,
et credit quod eadem illicita et licita intervenirent communiter et
ubique in recepcionibus aliorum vel post. Dixit insuper quod, post
abnegacionem et spuicionem predictas, dictus receptor duxit predictum
Johannem de Buris ad quamdam cameram, ut indueret vestes religionis, sed
non credit quod alia illicita intervenirent. Item, dixit quod in ordine
existens celebrabat secundum formam Ecclesie, nec contrarium fuit ei
preceptum, nec audivit quod preciperetur aliis, nec quod fratres ordinis
essent increduli ecclesiasticis sacramentis. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Credit quod carceri mancipati fuissent qui predicta
illicita facere noluissent, vel ea aut secreta capituliorum revelassent.
Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant, ex privilegiis
apostolicis, talem potestatem super fratres ordinis qualem abbas in
monachos suos, et ideo, quamdiu dictos sacerdotes habere poterant, non
debebant absque eorum licencia aliis confiteri. Fratres scientes dicta
illicita confessata per eum, que erant eis nota, ut credit, fuerunt
negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. In
domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter fieri et servari, et capitulia clam   [p. 177]
teneri, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in quo servatum
fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset; contra quem quidem
ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et
credit dictum Magistrum et alios fuisse confessos illicita confessata
per eum; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit
protestatus, cum deponeret, quod non intendebat recedere a deposicione
per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi.


Frater Parisius de Buris serviens, Lingonensis diocesis, testis supra
juratus, quinquagenarius vel circa, qui, ad requisicionem unius
servientis custodis sui, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi
barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod
nullum alium viderat recipi in ordine, et fuerat in una domo ordinis
solitaria viginti tribus annis continuis commoratus, unde nesciebat, nec
credebat, nec audiverat dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
Dixit enim se fuisse receptum, in festo Purificacionis beate Marie
proximo preterito fuerunt circiter XXVI anni, in capella domus Templi de
Faverniaco Lingonensis diocesis, per fratrem Gaufridum de Lugduno
presbiterum, presentibus fratribus Diderio de Buris, Guido Chiflet de
Volenis, Petro Bocharii, et Dominico cujus cognomen ignorat,
servientibus defunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et
aquam ordinis, et deliberacione habita finaliter ei concessi fuissent,
dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et
quod non retineret proprium ultra quatuor denarios, nec auferret
alienum, quia nullus ex fratribus ordinis ageret penitenciam      [p. 178]
pro eo, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur
injuste; et imposito sibi mantello, ipse et receptor et astantes
osculati fuerunt eum in ore, et instruxit eum quod jaceret cum pannis
lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum
dixit ei quod non turbaretur nec terreretur de hiis que dicerent eidem,
et allata quadam cruce lignea in qua non erat ymago Crucifixi, nescit
per quem, precepit ei dictus Guido Chifleti quod spueret supra dictam
crucem; et ipse testis, cum aliquantulum recessisset, finaliter cum ei
diceretur quod oportebat eum obedire, spuit non supra sed juxta eam.
Deinde dixit ei quod, si aliqui famuli ordinis venirent ad locum in quo
ipse testis esset, et haberent penuriam lectorum, quod recolligeret eos
in lecto suo, non tamen intellexit dictus testis in hoc aliquid
illicitum. Alia inhonesta non intervenerunt in dicta sua recepcione nec
post, nec credit, quia non vidit, nec audivit dici, quod dicta illicita
vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel
post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et
credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent, et, preceptum fuit ipsi testi quod
conveniret ad divina; quando audiret pulsari campanam. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. In domo de Corti in qua fuit commoratus, vidit
elemosinas convenienter fieri.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis, sicut dixit.


Frater Guillelmus de Vernegia miles, Lemovicensis diocesis, adductus pro
teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, juravit, tactis
sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio veritatem,        [p. 179]
secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam,
expositam et vulgarizatam eidem: et non defferebat mantellum ordinis,
quia voluntarie ipsum dimiserat post capcionem aliorum, et radi fecerat
sibi barbam, et voluntarie venerat ad presenciam inquisitorum Parisius,
et inquisiverunt cum eo, sed nondum erat absolutus nec reconciliatus per
aliquem prelatum, et est triginta annorum vel circa. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod
non steterat in ordine nisi per annum vel parum plus, nec viderat recipi
nisi unum alium, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de
contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse
receptum in instanti festo Assumptionis beate Marie erunt quinque anni,
per fratrem Humbertum de Corbonio militem quondam, in capella domus
Templi de Foresta Lemovicensis diocesis, presentibus Hugone de Lata
Petra serviente, qui auffugit, Bertrando de Vassinhac milite, qui
transfretavit, Vincencio presbitero quondam, cujus cognomen ignorat, et
Humbando lo Berroyer serviente, deffuncto, in hunc modum: nam cum
peciisset, prout instructus fuerat, beneficium ordinis, et ei concessum
fuisset, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, in
quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, et vivere sine
proprio, et quod non revelaret secreta capituliorum; et imposito sibi
per dictum receptorem mantello, ipse receptor peciit ab eo si credebat
in illum qui representabatur per dictam ymaginem Crucifixi: quo
respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, et precepit
quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis, valde stupefactus et
turbatus, spuit super dictum librum, dicens quod tunc vellet amisisse
pugnum. Deinde dixit ei quod cum fratribus ordinis poterat carnaliter
commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in
ordine committeretur dictum peccatum sodomiticum. Post que dictus
receptor et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et credit quod
dicta licita et illicita confessata per eum intervenirent communiter et
ubique in recepcionibus aliorum vel post, quia non credit quod    [p. 180]
modum singularem servaverint in sua recepcione, et quia vidit et audivit
quod dicta licita et illicita confessata per eum intervenirent in
recepcione fratris Oliverii de Manso Sereno servientis, Lemovicensis
diocesis, qui fuit captus una cum aliis et receptus in capella domus
Templi de Bilda Bituricensis diocesis, quasi dimidium annum post
recepcionem ipsius testis per fratrem Raymundum de Vassinhac militem,
testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne de Fontenay, qui
fuit captus apud Exordium, Bertrando, qui morabatur in dicta domo de
Bilda de Petragoricinio, qui aufugit de carcere, et Bernardo la Brossa
de Briva, et Clemente de Sancto Hilario presbitero, Lemovicensis
diocesis, qui fuit captus apud Brugeriam Templi Bituricensis diocesis,
quos credit vivere, et Guillelmo Arnaudi preceptore de Madiis quondam.
Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis
sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Statim pro professis habebantur, et jurabant ordinem non
exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Jurabant non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali
non habita mencione; qui revelassent incarcerati fuissent. Absque
licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres
quibus credit nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt
negligentes, quia non correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. In
domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter fieri et servari, et precipiebatur eis quod
elemosinas et bona ordinis debite conservarent. Audivit dici quod clam,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici
magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad
cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non,      [p. 181]
sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Gaufredus de Montchausit serviens, Claramontensis diocesis,
testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, triginta quinque
annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus
per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter sibi omnibus
et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in
ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in
dictis articulis nisi quod sequitur: Dixit enim se fuisse receptum, in
festo Purificacionis beate Marie proximo preterito fuerunt circiter
XIIII anni, in grangia Templi de Montilio Claramontensis diocesis, per
fratrem Dalmacium Gili militem quondam, presentibus fratribus Golfero
Garini presbitero, Petro Vinee et Andrea Jacobi servientibus, quos
credit vivere, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam
ordinis, et ei concessi fuissent, fecit dictus receptor eum vovere et
jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, non revelare secreta capitulorum, servare elemosinas et bona
ordinis, et debite acquirere ordini suo posse; et imposito sibi
mantello, dictus receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Et
dictus receptor, post predictum osculum oris, fuit osculatus ipsum
testem in umbilico in carne nuda et in anca pannis intermediis, et
allata ibidem quadam cruce lignea, nescit per quem, in qua non erat
ymago Crucifixi, posita super terram, precepit ei dictus receptor quod
spueret super eam; et ipse testis non spuit supra sed juxta. Alia
illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, quod
recordetur, et credit quod eadem licita et illicita intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum vel post, et audivit dici
a fratre Guillelmio la Gayta de Burgondia, in prisione Matisconensi,
quod dicta illicita intervenerant in recepcione sua. Item, dixit se
credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite             [p. 182]
celebrarent. Statim pro professis habebantur, et credit quod jurarent
ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod ne
revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue. Fratres
scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Eorum
capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, in
quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem,
contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad
cujus ordinis deffensionem se non obtulerat: et protestatus fuit, circa
principium deposicionis sue, quod non intendebat recedere a deposicione
per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Guillelmus Talheboys serviens, Xantonensis diocesis, testis supra
juratus, qui mantellum dimiserat vetustate consumptum, et barbam fecerat
sibi radi, absolutus et reconciliatus fuerat per dictum archiepiscopum
Turonensem, qui inquisiverat cum eodem, quadraginta quinque annorum vel
circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione
per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum
alium viderat recipi in ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec
audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur:
Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Bello Videre
Bituricensis diocesis, in festo Apostolorum Petri et Pauli        [p. 183]
instanti erunt circiter XII anni, per fratrem Johannem Pileti quondam
servientem, preceptorem tunc de Ulmo Tuandi, presentibus fratribus
Guillelmo Talheboys serviente, avunculo ipsius testis, Gerardo Crosat
presbitero, et duobus aliis deffunctis in hunc modum: nam cum instructus
requisivisset caritatem domus pluries, et ei finaliter concessa fuisset,
dictus receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati
fuerunt eum in ore. Post que dictus receptor fecit eum vovere et jurare
castitatem et obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis. Deinde allata nescit per quem ex dictis
fratribus quadam cruce lignea, ut sibi videtur, in qua non erat ymago
Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum, et spueret super dictam
crucem, et ipse testis abnegavit Deum, et spuit juxta dictam crucem ore
non corde, ut dixit, nec declaravit sibi quod illa essent de punctis
ordinis vel in ipso ordine consueta. Alia illicita non recolit
intervenisse in dicta sua recepcione, nec post, credens quod eadem
licita et illicita communiter et ubique intervenirent in recepcionibus
aliorum vel post. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis
sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent. In recepcione sua promisit non
exire dictum ordinem, nisi pro arciori, et fuit ei dictum quod statim
pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum; qui
revelassent habitum perdidissent. Quamdiu habere poterant sacerdotes
ordinis, non debebant confiteri aliis. Fratres quibus credit nota fuisse
illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt ea
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Audivit dici quod clam, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,          [p. 184]
suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii
dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit dies VII dicti mensis aprilis,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guillelmus de Plexeyo
serviens, Ebroicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, quinquagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam
defferens, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum
Turonensem, qui inquisiverat cum eodem; et protestacione premissa quod
non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de
contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse receptum in
capella domus Templi de Arvilla Carnotensis diocesis, in presenti
Quadragessima fuerunt circiter XXI anni, per fratrem Guillelmum Gandi
militem quondam, tunc preceptorem baillivie Carnotensis, presentibus
fratribus Roberto Grunhet, Stephano Besci, militibus, et Stephano de
Plexeyo serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset
panem et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum jurare
quod servaret bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona
ordinis, et vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Ante
tamen dictum juramentum et votum, imposuerat sibi mantellum, et fecerat
eum osculari ymaginem Crucifixi in quodam libro depictam et crucem
mantelli, et receptor et omnes fratres astantes osculati          [p. 185]
fuerunt eum in ore. Post que omnia dictus receptor precepit ei, in
presencia predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis
restitisset, finaliter abnegavit Jhesum ore non corde. Deinde allata
nescit per quem quadam cruce lignea in qua non erat pictura nec ymago
Crucifixi, precepit ei quod spueret super dictam crucem, sed ipse testis
spuit non supra sed juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua
recepcione nec post, nec scit, nec credit quod dicta illicita vel alia
intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia
vidit multos recipi, nec scit, nec audivit dici quod aliquid illicitum
intervenerit in eorum recepcionibus vel post: videlicet tres milites
simul, quorum nomina et cognomina ignorat, quorum unus erat de
Turonensi, alius de Pictavensi, alius de Bituricensi diocesibus, et
fuerunt recepti, in instanti mense augusti erunt circiter XI anni, in
capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem
Gaufredum de Gonavilla preceptorem Pictavie, qui fuit examinatus per
dominos cardinales, presentibus fratribus Matheo de Stagno preceptore de
Roches Xantonensis diocesis, detento apud Niortum, Johanne de Sancto
Benedicto, teste supra examinato, et dicto Stephano de Plexeyo fratre
ejusdem testis, deffunctis. Vidit eciam recipi, in capella domus Templi
Aurelianensis, fratrem Dionisium presbiterum, Carnotensis diocesis,
cujus cognomen ignorat, quem credit vivere, per dictum fratrem
Guillelmum Gandi, sunt circiter XII anni, presentibus fratribus Symone
de Feritate preceptore Aurelianensi, et aliis de quibus non recolit.
Vidit eciam recipi ibidem, circa idem tempus, et per eumdem fratrem,
Gerardum lo Retondeur servientem, de Aurelianis, presentibus fratribus
Dionisio et Stephano de Plexeyo predictis; plurium recepcionibus non
recolit adfuisse. Item, dixit se bene credere ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum
quibus jacebant. Deffendebatur eis ne revelarent secreta capituliorum
illis qui non adfuerant in eisdem; de modo recepcionis in         [p. 186]
speciali non habita mencione, et credit quod qui revelassent punit
fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes
ordinis, non debebant confiteri aliis. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum
capitulia clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur,
aliquando ante diem, ut possent intendere negociis eorum. Licita
ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem
nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem
dictus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus
ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod illicita confessata
per eum dixerat ob metum persone sue quem habebat, et eadem confessus
fuerat coram dicto domino archiepiscopo Turonensi, ut dixit, cum diu
fuisset in carcere detentus postquam primo negaverat predicta coram
dicto domino archiepiscopo Turonensi; non tamen fuerat questionatus.
Postea tamen dixit quod predicta dixerat pro veritate dicenda, et quia
vera fuerant. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Bartholomeus Bartholeti serviens, Xantonensis diocesis, testis
supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius
vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque se fuisse
receptum in capella domus Templi de Bernayo Xantonensis diocesis, in
instante mense septembris erunt circiter XXVIII anni, per fratrem
Amblardum de Viena quondam, tunc preceptorem Pictavie, presentibus
fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste        [p. 187]
supra examinato, Bartholomeo Saligat et Petro Maynardi servientibus,
deffunctis, in hunc modum: nam cum instructus peciisset instanter panem
et aquam ordinis, et receptor ei concessisset, fecit eum vovere et
jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine
proprio; et imposito sibi mantello, ipse et astantes fuerunt eum
osculati in ore, et frater Michael presbiter quondam, qui eciam aderat,
dicebat quasdam oraciones. Deinde ipse receptor traxit ipsum testem ad
cornu altaris, et dixit ei submissa voce, ita quod non credit quod alii
astantes audiverint, quod oportebat ipsum abnegare Jhesum et spuere
super crucem quamdam ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, inhibi
existentem, et ipse testis noluit abnegare nec spuere, sicut dixit, nec
de aliquo alio illicito fuit ei facta mencio, et credit quod eadem
dicerent aliis in recepcionibus eorum vel post, et quod ipsi non
abnegarent nec spuerent; nullum tamen alium vidit recipi in ordine.
Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum. Quamdiu habere
poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis absque licencia
confiteri. Si qui erant fratres scientes errores esse in ordine fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In
domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter fieri et servari. Ordinata per Magistrum cum
conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister et alii
aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc      [p. 188]
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Item, dixit quod, cum esset gravatus debitis, dedit se et bona sua, que
erant bene valoris mille librarum Turonensium, dicto ordini, et tamen
ordo postea non satisfecit creditoribus suis, quod ipse scivit, dicens
se credere quod non recepissent eum in ordine nisi dedisset bona sua.


Frater Petrus de Lanoys serviens, Macloviensis diocesis, testis supra
juratus, quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam
defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
officialem Pictavensem, protestacione premissa quod non intendit
recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod
nullum alium viderat recipi in ordine, nec adfuerat generalibus
capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de
contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit nempe se fuisse receptum in
capella domus Templi de Lannoys, circa festum Omnium Sanctorum proximo
preteritum fuerunt circiter XIII anni per fratrem Petrum de Villaribus
militem quondam, presentibus fratribus Hugone Ponhet de Alvernia, quem
credit vivere, Guillelmo Battan et Johanne de Fangeriis servientibus,
deffunctis, in hunc modum: nam cum instanter requisivisset a dicto
receptore panem et aquam ordinis, et ei concessisset, et prescivisset ab
eo per juramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni, vel
debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem
latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et
juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et imposito sibi
mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que
idem receptor precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret
ter Jhesum, et ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, ut dixit.
Postmodum precepit ei quod spueret ter super quamdam crucem       [p. 189]
ligneam in terra positam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago
Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit ter juxta eam.
Post que idem receptor, osculatus fuit ipsum testem in carne nuda in
pectore, et dixit ei quod predicta erant de punctis ordinis. Alia
illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit
quod eadem licita et illicita confessata per eum intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post.
Item, dixit se credere quod fratres dicti ordinis bene crederent
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant, ex precepto superiorum
suorum. Injunctum fuit in recepcione sua quod non revelaret modum sue
recepcionis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, ut credit, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem idem Magister et alii
aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non
obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Arnaudus Breion de Goerta serviens, Engolismensis diocesis,
testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens,
quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: Dixit namque
se fuisse receptum in capella domus Templi de Banes Xantonensis   [p. 190]
diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam, circa festum
Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt circiter XIII anni,
presentibus fratribus Petro Danbon, et Gerardo de la Vernha, preceptore
Petragoricensi, et Guillelmo de Planis servientibus, deffunctis, in hunc
modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et ei concessi
fuissent, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, et imposito sibi mantello, receptor
et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que idem receptor precepit
ei, in presencia aliorum, quod spueret in terram, juxta quamdam crucem
ligneam in terra positam, in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per
quem allatam, et ipse testis spuit in terram juxta dictam crucem.
Requisitus si idem receptor vel alii dixerunt ei quod spueret in
despectum dicte crucis vel Crucifixi, vel aliquid aliud illicitum vel
inhonestum, respondit quod non, et quod non credit quod aliquid
illicitum vel inhonestum interveniret in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis vel post, quia non audivit dici nec vidit aliquem alium recipi.
Item, dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii
fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Audivit dici ante quam intraret dictum ordinem, ab
Arnaudo de Aurifolio de Coerel Engolismensis diocesis, patruo ipsius
testis, deffuncto, in quadam taberna ville de Goerta, quod dictus
Arnaudus audiverat dici a quibusdam aliis secularibus, quorum nomina et
cognomina ignorat, quod in domo Templi de Rupella erat quoddam ydolum,
sed nescivit declarare dictus testis amplius de circumstanciis dicti
ydoli, nec recordabatur qui fuerant presentes cum dictus Arnaudus dixit
sibi predicta, sed postmodum nichil intellexit de dicto ydolo vel de
aliis, nec investigavit, ut dixit. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod
non revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue; qui
revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Si qui erant fratres
scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes, quia non    [p. 191]
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; non tamen credit quod in
dicto ordine essent errores. Audivit dici quod eorum capitulia clam
tenebantur apud Auso, nullis presentibus nisi fratribus ordinis,
aliquando de nocte. Ordinata per magnum Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta, et contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua
fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presente magistro Amisio, excepta
ultima deposicione, cui non interfuit, et presentibus me Floriamonte
Dondedei, Bernardo Filioli, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et
Hugo Nicolai notariis supradictis.


Post hec, die Lune post octabas Pasche, que fuit XVIIII dicti mensis
aprilis, convenerunt dicti domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi,
Matheus et archidiaconus Tridentinus, aliis supra excusatis, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, et fuerunt ibidem adducti pro
testibus, ad presenciam eorumdem, fratres Bartholomeus Bocherii miles,
Carnotensis diocesis, qui natus fuerat in diocesi Ruthenensi, et
Radulphus Louveti serviens, Ebroicensis diocesis, qui, tactis
sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in isto negocio plenam et
meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Quo facto, dictus frater Bartholomeus, non defferens mantellum ordinis,
quia ipsum voluntarie dimiserat tercia die post capcionem suam, et radi
fecerat sibi barbam, sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum   [p. 192]
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem,
qui aposthataverat de dicto ordine propter levitates suas decem annis
vel circa, et ad ipsum ordinem redierat ante capcionem suam et aliorum
per VIII annos vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nichil scire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod
ipse receptus fuerat in magna capella domus Templi Parisiensis, die
Mercurii post Pascha proximo preteritum fuerunt XLI anni, per fratrem
Amalricum de Rocha militem quondam, preceptorem tunc Francie,
presentibus fratribus Galtero de Esta, Galtero de la Sonciera, et Jacobo
de Rupelhi, militibus, et Humberto thesaurario tunc Templi Parisiensis,
et Johanne de Turno subthesaurario, servientibus deffunctis, in hunc
modum: nam cum frequenter et instanter requisivisset panem et aquam,
societatem et pauperem vestitum ordinis, et predicto sibi quod bene
deliberaret, quia dura erat religio eorumdem, et quod rogaret Deum et
beatam Mariam ut dirigerent eum, predicta sibi concessa fuissent, fecit
eum vovere et jurare dictus receptor castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc
erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum
ordinis; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt
eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quod jaceret cum pannis
lineis, una corda unde volebant assumpta cinctus, et qualiter regeret se
in ordine. Postea duxit eum solum ad parvam capellam Templi, ut indueret
ibi vestes religionis; quibus indutis, dixit ei quod abnegaret Jhesum
Christum; et cum dictus testis responderet quod hoc non facere posset et
stupefactus, dixit ei dictus receptor quod saltem abnegaret ore non
corde, quia ita faciebant alii fratres ordinis, et tunc ipse testis
abnegavit Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei
quod spueret super quamdam crucem ligneam, in quodam sedili nescit per
quem positam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit
non supra sed juxta eam. Postmodum ostendit eidem testi quoddam capud
quod erat super altare dicte parve capelle positum, nescit per    [p. 193]
quem, juxta santuarium et vascula reliquiarum, et dixit ei quod in
necessitatibus suis invocaret dictum capud. Requisitus quale erat dictum
capud, dixit quod erat ad instar capitis Templi cum birreto et barba
cana et longa, sed non fuit ymaginatus si dictum capud erat metallinum,
ligneum, vel osseum, vel humanum, nec expressit ei dictus receptor cujus
esset dictum capud, nec postmodum vidit dictum capud, nec ante viderat,
licet postmodum fuerat centies in dicta capella, ut arbitratur.
Requisitus si idem testis habuit intencionem tunc quod dictum capud
esset bonum, respondit quod non; imo visum fuit sibi quod nichil
valeret, et quod non posset eum juvare. Item, dixit quod dictus receptor
fuit osculatus ipsum testem in umbilico super vestes. Alia illicita non
intervenerunt in recepcione sua vel post. Requisitus si sciebat,
credebat, vel audiverat dici quod dicta illicita vel alia intervenirent
communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod
nesciebat; credebat tamen quod abnegarent Jhesum Christum sicut ipse
abnegaverat, et quod preciperetur eis quod spuerent super crucem; et hoc
eciam audivit dici a dicto fratre Galtero da la Sanciera apud Villam-Dei
Carnotensis diocesis, quasi per quinque annos post recepcionem suam, cum
ipse testis, conquirendo de dictis illicitis, loqueretur cum dicto
fratre Galtero, qui dixit quod confiteretur de dictis illicitis, et
ageret penitenciam, et non cogitaret plus de eis, et ageret ut bonus
homo, quia ita fiebat in ordine. Requisitus si viderat aliquos recipi
ultra mare, ubi fuerat quatuor mensibus in Castro Peregrini, ut dixit,
respondit quod non; citra tamen mare vidit recipi circa duodecim, in
quorum recepcionibus nichil vidit fieri vel dici illicitum; sed quia
post dictas recepciones ducebantur per receptores soli ad alia loca, in
quibus, induebant vestes religionis, suspicatur et credit quod ibi
facerent abnegacionem et spuicionem predictas. Requisitus quod nominaret
illos quos viderat recipi, dixit quod viderat recipi duos fratres
servientes, quorum nomina et cognomina ignorat, in capella domus Templi
de Ranevilla Ebroicensis diocesis, per fratrem Philippum Agate, testem
supra examinatum, sunt XIIII anni elapsi, presentibus fratribus   [p. 194]
Rogerio preceptore dicte domus, Anrico Anglico et aliis deffunctis.
Vidit eciam recipi fratrem Matheum Raynaudi quondam Normanum,
servientem, in dicta capella, per dictum fratrem Philippum, sunt
circiter XV anni, presentibus sex vel septem fratribus, quorum nomina et
cognomina ignorat; et prius viderat in eodem loco recipi, sunt circiter
XXII anni, fratrem Albinum diocesis Ebroicensis, servientem quondam,
cujus cognomen ignorat, per fratrem Andream de Saquenvilla quondam, tunc
preceptorem Normanie, non recolit quibus presentibus nec de nominibus
aliorum quos vidit recipi, quia nullus ex eis vivit quod sciat. Item,
dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire absque licencia
superioris eorum, qui posset eam dare. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis. Absque licencia non poterant
confiteri aliis quam fratribus sacerdotibus ordinis, quamdiu eos habere
poterant. Fratres scientes errores et habentes potestatem corrigendi eos
fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit aliquando restringi in
aliquibus domibus ordinis propter paupertatem; alias servabantur et
fiebant convenienter elemosine et hospitalitas supradicte. Eorum
capitulia vidit aliquando teneri de nocte, et aliquando de die, clam,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et ponebantur custodes ne
audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum
conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta. Quem quidem ordinem dixit principaliter
se exivisse propter predicta illicita, nec reversus fuisset ad dictum
ordinem, nisi timuisset quod fuisset incarceratus perpetuo si Templarii
eum capere potuissent, et nisi ejus amici ad redeundum compulissent
eumdem; nec ausus fuisset redire, nisi dominus rex Francie pro ejus
reconciliacione intercessisset. Credit quod illicita confessata per eum
essent nota fratribus ordinis, et quod dictus Magister et alii eadem
illicita vel alia sint confessi contra dictum ordinem, ad cujus   [p. 195]
deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Post hec, frater Petrus de Palude Lugdunensis diocesis, ordinis
Predicatorum, baccalarius in theologia, qui dicebatur aliquid scire de
contentis in dictis articulis, juravit, tactis sacrosanctis Evangeliis,
dicere veritatem in negocio isto, secundum formam juramenti aliorum
testium superius registratam, lectam eidem, secundum quod recordabatur.
Lectis autem sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire,
nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod interfuerat examinacionibus multorum Templariorum, quorum
aliqui confitebantur multos ex erroribus contentis in dictis articulis,
et aliqui alii eos omnino diffitebantur, et ex multis argumentis
videbatur ei quod major fides esset adhibenda negantibus quam
confitentibus. Audivit tamen multa narrari a multis qui examinabant
dictos Templarios, multa confessata coram eis, ex quibus narracionibus
et aliis credebat quod illicita contenta in dictis articulis, vel major
pars ex eis, intervenirent in recepcionibus aliquorum ex fratribus
ordinis vel post, et non in recepcionibus aliorum nec post; et audivit
narrari quod ab inicio, quando ordo Templariorum inceptus fuerat, duo
equitantes super unum equum in prelio ultra mare, quorum primus sessor
recummendavit se Jhesu Christo, et fuit vulneratus in prelio; alter vero
post eum equitans, quem credit fuisse dyabolum transformatum in forma
humana, dixit quod ipse recummendabat se illi qui melius juvare poterat,
et cum non fuisset in prelio vulneratus, reprehenderet alium quod
recummendaverat se Jhesu Christo, et dixit ei quod, si volebat sibi
credere, multiplicaretur et ditaretur Ordo; et audivit, nescit tamen a
quibus, quod primus qui fuerat vulneratus fuit seductus a dicto   [p. 196]
dyabolo in forma humana transformato, et quod exinde habuerunt ortum
errores predicti; et vidit frequenter in picturis duos barbatos in uno
equo equitantes, et credit quod representarent predictos duos. Dixit
insuper se audivisse narrari, non recolit a quibus, quod, cum quondam
Magister ordinis Templi diucius fuisset aflictus in carceribus Soldani,
fuit demissus, promissione per eum facta quod errores contenti in dictis
articulis vel aliqui ex eis introducerentur per eum in ordine
supradicto, et ipse Soldanus et ejus successores haberent dictum ordinem
recommandatum, et quod temporaliter subvenirent eisdem Templariis et
ordini eorumdem. Verumtamen si dicte narraciones vere sint, vel non,
dixit se idem testis ignorare, adjiciens quod in substancia nesciebat
plus de contentis in articulis memoratis.


Frater Radulphus Louveti predictus, testis hodie juratus, qui mantellum
voluntarie post capcionem suam dimiserat et radi fecerat sibi barbam,
XXX^a annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum
alium viderat recipi in ordine, nec fuerat in eo nisi per IIII^or menses
ante capcionem eorum, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici
de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus
fuerat per fratrem Philippum Agate, testem supra examinatum, in capella
domus Templi Sancti Stephani de Renavilla Ebroicensis diocesis,
presentibus fratribus Matheo Raynaudi, Richardo Fabri et Guillelmo
Caletensi, servientibus, quos credit vivere, in hunc modum: nam
cumpeciisset panem et aquam ordinis, et ei concessisset dictus receptor,
fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et imposito sibi
mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore; et eo
instructo qualiter regeret se in ordine, precepit ei dictus receptor, in
presencia aliorum, quod negaret Deum, et cum ipse testis respondisset
quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod, ex quo promiserat     [p. 197]
obedire, oportebat eum abnegare, quia ita faciebant alii fratres
ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit.
Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, nescit per
quem allatam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, et ipse testis spuit
non supra sed juxta eam. Dixit insuper quod dictus receptor fuit eum
osculatus in pectore super vestes, et quod alia illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem et
non alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel
post. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et
credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare
secreta capituliorum nec modum sue recepcionis; si revelassent, ad panem
et aquam diucius puniti fuissent. Fratres ordinis quos credit scivisse
errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt
eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, et fuit sibi preceptum quod debite acquireret ordini, in quo
servatum fuisset, ut credit, quod Magister cum conventu statuisset.
Grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta nunc contra ordinem, a
quo ipse testis propter dicta illicita recedere proponebat ante
capcionem suam, ut dixit; contra quem dictus Magister et alii dicuntur
aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis defensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis,   [p. 198]
hoc salvo me non interfuisse juramento dictorum fratrum Bartholomei et
Radulphi, nec magister Amisius examinacioni fratris Radulphi, prout
michi in dicto loco et presentibus retulerunt.


Post hec, die Veneris, in crastinum beati Johannis ante portam Latinam,
que fuit septima dies mensis maii, convenerunt in domo predicta domini
Petri de Sabaudia, prefati domini Narbonensis archiepiscopus, Mimatensis
et Lemovicensis episcopi, Matheus et archidiaconus Tridentinus, et
fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo de
Narzac preceptor de Espaneis Xantonensis, Guillelmus de Sermoya
Engolismensis, Petrus de Nobiliaco Lemovicensis, Guillelmus Audeberti
Petragoricensis, Helias de Chasac alias dictus Cotati, Petrus de
Vernhia, et Petrus Geraldi alias dictus de Meleduno, Xantonensis
diocesium, servientes, missi ad requisicionem dictorum dominorum
commissariorum per reverendum in Christo patrem dominum Guidonem, Dei
gracia episcopum Xantonensem, cum ejus litteris, quarum tenor inferius
est insertus. Qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in
isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Quo juramento recepto, dictus dominus archiepiscopus, excusans se ut
supra, recessit. Tenor vero dictarum litterarum talis est: «Reverendis
in Christo patribus ac dominis spiritualibus, dominis Dei providencia
archiepiscopo Narbonensi, Lemovicensi et Mimatensi episcopis, ac dominis
Matheo de Neapoli sedis apostolice notario, majoris Caleti Rothomagensis
et Johanni de Mantua domini Pape capellano Tridentine ecclesiarum
archidiaconis, Guido, Dei permissione ecclesie Xantonensis minister, cum
omni obediencia et subjectione, se ipsum. Juxta vestrarum seriem
litterarum, quas die Veneris post octabam Pasche recepimus circa solis
occassum, vestre mittimus reverencie septem Templarios, quos de speciali
mandato domini nostri summi pontificis tenebamus; duo vero, qui diucius
infirmi periculosse fuerunt, propter impotenciam remanserunt, quia
regii servientes, quos ad videndum eos in carcerem fecimus        [p. 199]
introduci, nobis vive vocis oraculo retulerunt; et fratres eciam qui
mittuntur jurejurando firmarunt, quod ipsi sine periculo morti sire non
poterant nec portari; unde super hoc nos habere dignemini excusatos.
Datum in testimonio sigilli nostri, die Dominica post octabas Pasche,
Xantonis, anno Domini millesimo CCCº XI^o. Nomina vero illorum qui
mittuntur sunt hec: frater Guillelmus de Sorolme, frater Hugo preceptor
domus deus Espanez, frater Guillelmus Audebon, frater Petrus de Nolhac,
frater Petrus de Molendino, frater Helias Gotati, frater Petrus la
Vernha. Item, nomina illorum qui infirmi remanserunt sunt hec: frater
Hugo preceptor domus die Syomac, frater Petrus Auriol.»


Post que immediate coram aliis dominis commissariis predictis dictus
frater Guillelmus de Soromina, mantellum ordinis et barbam defferens,
XXX^a annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dictum dominum episcopum Xantonensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec vidit aliquem alium
recipi in ordine, licet interfuerit quando duo Picardi, quorum nomina et
cognomina ignorat, requisiverunt Andegavis se recipi in ordine, sed
recessit propter officia que gerebat ante votum emissum per eos et ante
tradicionem mantelli, et nescit quod ibi actum fuit. Dixit autem se
fuisse receptum per fratrem Oliverium Flamentum militem quondam, in
quadam camera domus Templi de Castro Bernardi Xantonensis diocesis, in
octabis Pasche proximo preteriti fuerunt octo anni vel circa,
presentibus fratribus Bartholomeo Morleti tune preceptore domus de
Dompno Engolismensis diocesis, Arnuldo de Aldingena, cujus cognomen
ignorat, quos credit vivere, et Hugo de Narzac, teste hodie jurato, qui
adfuit principio recepcionis sue sed non fini, qui recedens
recommendavit ipsum testem dicto receptori; dicens quod de eo faceret
sicut de suo, et Guillelmo Bergerii quondam servientibus, in      [p. 200]
hunc modum: nam cum instructus peciisset ter cum instancia sibi concedi
panem et aquam, societatem et vestitum ordinis, et dictus receptor ei
concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod obediret omnibus
preceptoribus qui proponerentur eidem, et servare precepta eorum
quecumque essent; et imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes
fuerunt eum osculati in ore, et eo instructo de observancia jejuniorum
ordinis et de aliis licitis, dictus receptor dixit ei: «Tu jurasti
obedire omnibus preceptoribus tuis et preceptis que tibi fierent; ego
volo probare si servabis quod jurasti: unde precipio tibi quod abneges
Deum.» Et cum ipse testis esset stupefactus de dicto precepto, et
respiceret circumstantes, dictus Arnaudus subridens dixit ei: «Vade,
facias hoc secure.» Et tunc dicto receptore dicente quod multa dicuntur
ore quibus non consentitur corde, et quod abnegaret, ipse testis
abnegavit Deum dolens, ore non corde, ut dixit. Post que immediate fecit
eum jurare super dictum librum quod acquireret ordini quibuscumque modis
posset, non declarando licitis vel illicitis. Alia illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione vel post. Dixit tamen quod
predictus frater Arnaudus dixit ei, post predictam recepcionem suam,
quod amicos habuerat in dicta sua recepcione, quia multa alia
intervenissent in dicta recepcione sua, quod non audebat idem frater
Arnaudus revelare sibi, nisi predictos amicos ibi habuisset; ex quibus
quidem verbis et propter abnegacionem predictam, dictus testis, turbatus
et religionem habens suspectam, dimisit habitum, et infra annum a
recepcione sua exivit dictum ordinem; sed in crastinum fuit captus, et
ad suasionem fratris Petri Theobaldi preceptoris tunc de Castro
Bernardi, qui fecerat eum capi, et fratris Petri de Banes presbiteri
quondam, qui absolvit eum, remansit in dicto ordine, quia permiserat
sibi quod, si volebat remanere in dicto ordine et bene facere, non
revelaret recessum suum predictum. Requisitus si scit, credit, vel
audivit dici quod dicta abnegacio confessata per eum interveniret
communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post,     [p. 201]
vel aliquid aliud illicitum, respondit se credere quod alii abnegarent,
de aliis illicitis aliud nesciens; credit tamen quod, propter verba
predicta sibi dicta a dicto fratre Arnaudo, et propter illa que multi ex
fratribus ordinis sunt confessi, quod alia illicita intervenirent in
recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit quod in die Veneris Sancta
devote et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem
modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. In ejus
tamen recepcione dictus receptor dixit ei quod absque licencia sui
superioris non susciperet aliquem infantem de sacro fonte. Item, dixit
se audivisse dici a fratribus ordinis quod preceptores tenentes
capitulia imponebant disciplinas, et presbiteri absolvebant a peccatis.
Juravit ordinem non exire, et credit quod idem jurarent, et quia
exiverat, fuit a perjurio absolutus. Clandestine recipiebantur, ex quo
credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
per penitenciam cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant.
Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum nec
modum recepcionis illis qui non adfuerant, et qui contrarium fecissent
incarcerati fuissent. Dicebatur eis quod, quamdiu poterant habere
facultatem confitendi sacerdotibus ordinis, non debebant aliis absque
eorum licencia confiteri. Fratres scientes errores esse in ordine, quos
credit fuisse introductos a Magistro et de sciencia aliorum fratrum
ordinis, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie, et credit quod ubique uniformiter reciperentur.
Precipiebatur eis per preceptores eorum quod debite servarent elemosinas
et hospitalitatem, et ornarent capellas, et revererentur senes ordinis.
Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, et quod providebatur ne videretur vel audiretur
exterius quod interius agebatur. Credit quod ordinata per Magistrum cum
conventu fuissent servata in ordine, contra quem propter predicta nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod illicita
que interveniebant in recepcionibus fratrum ordinis vel post      [p. 202]
essent communiter nota fratribus ordinis ante eorum capcionem, sed non
extraneis, et quod magnus Magister et alii confessi fuerint illa que
littere apostolice continent eos confessos fuisse. Non obtulerat se ad
deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat timore, amore, odio, vel temporali comodo
habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et ad
exoneracionem consciencie sue; cui fuit injunctum quod non revelaret
hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerint hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte
Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Humbaldi et
Hugo Nicolai notariis supra dictis.


Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit VIII dies dicti mensis maii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta, frater Guillelmus Audenbon serviens, Petragoricensis diocesis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel
circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur, quia non steterat in ordine ante capcionem
eorum, nisi per annum cum dimidio vel circa, nec videret recipi nisi
unum alium. Ipse autem fuerat receptus, ut dixit, in capella domus
Templi de Syourac Xantonensis diocesis, prima Dominica Quadragessime
proximo preterite fuerunt V anni vel circa, per fratrem Guaufredum de
Gonavilla preceptorem Acquitanie, presentibus fratribus Hugone Raynaudi
preceptore dicte domus, qui detinetur Xantonis, Guillelmo Candelarii
preceptore domus deu Deffes, qui detinetur apud Sanctum Johannem
Angeliaci, Petrum de Montinhaco preceptorem de Castro Bernardi, in dicto
loco Sancti Johannis detento, et quibusdam aliis de quorum        [p. 203]
nominibus non recordatur, in hunc modum: nam post multas bonas
exhortaciones, dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quoddam
missale castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos
usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis. Post que
imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore; et
allata ibidem quadam cruce cuprea de altare, per quemdam fratrem
servientem quem non noverat assumpta, in qua erat ymago Crucifixi,
peciit ab eo dictus receptor si credebat in illum qui representabatur
per illam ymaginem, et si credebat quod ille esset Deus. Quo respondente
quod sic, dixerunt dictus receptor et astantes quod hoc non crederet, et
quod abnegaret Deum et crucem, et spueret super eam; et tunc ipse
testis, propter infestacionem eorum, abnegavit illum qui representabatur
per ipsam crucem et ipsam crucem ore non corde, ut dixit, non tamen
spuere voluit super dictam crucem. Postmodum dictus receptor, tenens in
gremio suo involutum nescit quod, cupreum tamen erat, visus fuit velle
quod idem testis adoraret seu oscularetur illud; hoc tamen idem receptor
ore non expressit, sed facto ad hoc tendere videbatur. Ipse autem
testis, penitens de hiis que fecerat, sicut dixit, surgens, recessit ab
eis, non exiens capellam predictam, et ipsi fuerunt locuti ad invicem
nescit quod, et non induxerunt nec compulerunt eum tunc nec post ad
illud illicitum faciendum. Dixit tamen ei dictus receptor quod
cingeretur una cordula, quam ei quidam ex eis tradidit, super pannos
lineos cum quibus jacere debebat; non tamen scivit, nec audivit dici
quod dicta cordula tangeret aliqua capita ydolorum nec predictam rem
cupream, nec scit quod de dicta re cuprea fuit actum, licet pecierit a
fratre Arnaudo Corradelli, quodam homine antiquo, qui adfuit recepcioni
sue, et morabatur in dicta domo, quod esset illud cupreum, per quem fuit
sibi responsum quod nichil ad ipsum testem. Requisitus de nomine illius
quem viderat recipi, et ubi, quando et a quo receptus fuerat, respondit
quod vocabatur Galhardus, cujus cognomen ignorat, erat tamen de   [p. 204]
Burdegalensi diocesi oriundus. Quem idem receptor recepit in eadem
capella, presentibus astantibus supra nominatis, infra dimidium annum a
recepcione ipsius testis; voto tamen emisso per dictum Galhardum et
mantello sibi tradito, dictus testis, de mandato dicti receptoris,
recessit, ut prepararet mensam, et nescit quod ex tunc egerunt. Credit
tamen quod fecerunt eum abnegare, sicut fecerant ipsum testem, et
mandaverunt quod spueret super crucem sicut mandaverant ipsi testi, et
quod communiter et ubique idem servaretur in recepcionibus aliorum.
Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens
quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent; non tamen credit quod dictus receptor qui fecit
predicta fieri esset bonus christianus, nec quod faceret bona intencione
predicta. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod revelantes
secreta capituliorum puniti fuissent. Fratres quos credit scivisse
errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in dicta
domo in qua receptus fuit et moratus convenienter fieri et servari, et
fuit ei dictum quod acquireret ordini, non declarando per fas vel nefas.
Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu, si fuissent bona,
servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus
Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem
ordinis se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
latinum.


Frater Hugo de Narsac serviens, preceptor domus Templi de         [p. 205]
Espans Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et
barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: videlicet quod in recepcionibus fratrum ordinis, post aliquas
bonas exhortaciones, et post votum et juramentum factum per eos quod
servarent castitatem, obedienciam, et viverent sine proprio, et post
tradicionem mantelli et osculum oris, faciebant dictos fratres
communiter abnegare Deum, et hoc precipiebatur eis, quia juraverant
obedire omnibus preceptoribus suis et preceptis que eis fierent, unde ne
reputarentur perjuri et inobedientes, abnegabant Deum. Verumptamen
aliquando supersedebant ab hoc, quando recipiebantur, multum potentes et
nobiles, et habebant multos de amicis suis secum, ne possent ista
divulgari. Requisitus quomodo sciebat predicta, respondit quod ipse
receptus fuerat secundum modum predictum, in capella domus Templi de
Dempuho Xantonensis diocesis, in octaba Resurrectionis Dominice proximo
preterite fuerunt XXV anni vel circa, per fratrem Petrum de Banhol
quondam, preceptorem tunc dicte domus, presentibus fratribus Bernardo
Calho, Petro Fulcandi et Johanne Daussac, servientibus deffunctis. Prima
tamen die recepcionis sue, nec eciam ex tunc fere per duos menses, non
fecit predicta, sed elapsis duobus mensibus vel circa, cum supervenisset
ad dictam domum frater Johannes lo Frances quondam, preceptor tunc
Pictavie, et scivisset cum receptore quod ipse testis non fecerat
abnegacionem predictam, quia expectaverat ad hoc faciendum dictum
preceptorem, ut dicebat, dictus preceptor, convocato capitulio intra
dictam capellam, et clauso ostio dicte capelle, precepit eidem testi
quod abnegaret Deum; et quia ipse testis juraverat obedire quibuscumque
preceptis que sibi fierent et preceptoribus suis, et quod non dimitteret
ordinem pro meliori vel pejori, abnegavit Deum ore, non corde,    [p. 206]
in presencia dicti receptoris, et aliorum qui adfuerant recepcioni sue,
et fratris Mathie de Stampis quondam servientis dicti preceptoris.
Aliqua tamen alia illicita non dixit nec precepit eidem preceptor
predictus. Dixit eciam quod ex tunc frequenter habuerat voluntatem
ordinem propter hoc specialiter exeundi, sed non audebat, quia timebat
quod caperetur ab eis, et quod sibi personale periculum immineret. Item,
dixit quod ipse receperat fratrem Arneum de Britannia presbiterum
quondam, in capella domus Templi Andegavensis, sunt circiter XII anni,
presentibus fratribus Mathia Velhardi de Castro Raynaudi Turonensis
diocesis, Marcilio cujus cognomen ignorat, deffunctis, et Guillelmo de
Munac Turonensis diocesis, quem credit vivere, servientibus, in quorum
presencia, prima die recepcionis, fecit eum, post tradicionem mantelli,
abnegacionem facere supradictam, de quo fuit idem presbiter multum
turbatus.

Requisitus quare fecit fieri predictam abnegacionem, respondit quod pro
eo quia communiter fiebat in ordine, et quia sibi videtur quod frater
Petrus de Villaribus miles quondam, tunc preceptor Pictavie, preceperat
eidem testi quod, quando reciperet fratres, faceret fieri abnegacionem
predictam. Item, dixit quod plures recepisset, nisi consciencia
remordisset eum de hoc quod illicite agebatur in recepcionibus
predictis, et quia frequenter fiebant per symoniam, data peccunia vel
aliis equipolentibus. Dixit eciam quod secundum modum predictum viderat
in ordine recipi multos, in capitulis celebratis apud Ausonem
Pictavensis diocesis et in aliis locis, et nominavit dictum fratrem
Guillelmum de Munac, quem vidit recipi in capella domus Templi de Balo
Turonensis diocesis, sunt XVI anni et ultra, per fratrem Amblardum de
Vienesio quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus fratribus Thoma
de Verrone quondam, et aliis de quibus non recordatur; de nominibus
aliorum quos secundum modum predictum vidit recipi dixit presencialiter
se non recordari. Item, dixit se interfuisse recepcionibus fratris
Guillelmi de Sorolme, testis heri examinati; sed tradito sibi     [p. 207]
mantello recessit, quia cogitabat quod fieret abnegacio predicta, et
recommendavit eum receptori dicti Guillelmi, qui attinebat eidem testi;
et fratrum Hugonis de Anesio Turonensis diocesis, et Guillelmi Juyto
ejusdem diocesis militum, receptorum insimul in capella domus Templi de
Auson in capitulio generali, sunt XVI anni elapsi, per dictum fratrem
Amblardum, ut sibi videtur, presentibus preceptoribus et fratribus qui
consueverunt ad dictum capitulum convenire; et fratris Hugonis de
Relheyo ejusdem diocesis militis, recepti apud Auso in capitulio
generali, per dictum fratrem Gaufredum, per unum annum vel circa ante
capcionem eorum, nec non et cujusdam alterius fratris militis, cujus
nomen et cognomen ignorat, filii domine de Cloye Pictavensis diocesis,
recepti in dicto loco de Auso, in dicto capitulio in quo receptus fuerat
dictus Hugo; sed propter nobilitatem et potenciam dictorum quatuor
militum et amicorum eorumdem, non fecerunt abnegacionem predictam, nec
fuit preceptum eisdem, nec aliqua alia illicita intervenerunt in
recepcionibus eorum nec post, quod ipse sciverit vel audiverit dici.
Requisitus si scit, credit, vel audiverit dici quod aliqua alia illicita
preter dictam abnegacionem intervenirent in recepcionibus fratrum
ordinis vel post, respondit quod communiter precipiebatur eis quod
acquirerent ordini quibuscumque modis possent, et licet non declararent
licitis vel illicitis, verba tamen predicta imminebant (?) hoc, et de
facto frequenter servabant quomodo poterant. Item, dixit se vidisse quod
fratres Johannes Godelli de Turonis, et quidam alius serviens stulti,
minxerunt semel in pede cujusdam crucis lignee erecte in cimitterio
dicte domus de Balo; et cum ipse testis reprehendisset eos de hoc, quia
erant ibi alia loca propinqua in quibus poterant mingere, et quia
videbantur industriosse hoc facere in despectum crucis, responderunt ei
quod ipse habebat facere de hoc, et quod nichil ad eum. Audivit dici de
aliis fratribus ordinis quod facerent aliqua opprobria cruci, nec quod
hoc preciperetur eisdem. Item, dixit se frequenter audivisse dici a
multis fratribus venientibus de ultra mare, sed non recolit a     [p. 208]
quibus, quod frater Jacobus magnus Magister ordinis, ultra mare
existens, commitebat crimen sodomiticum cum quodam valeto camerario suo,
quem multum diligebat, vocato Georgio, qui fuit submersus ex insperato
in presencia dicti Magistri et aliorum, transeundo quamdam aquam in
riparia Januensi, et credit ipse testis quod fuerit ultio divina propter
peccatum predictum, quo eciam dicebantur abuti alii majores ordinis
ultra mare; et inter alios erat de hoc multum diffamatus frater Sicardus
de Rupe miles, preceptor Burdegale quondam; non tamen vidit, vel audivit
dici ipse tamen testis, nec credit quod ex preceptis vel statutis
ordinis dictum peccatum perpetrarent inter eos, vel quod eis esse
licitum diceretur. Item, dixit se audivisse dici a dicto receptore suo,
in recepcione sua, qui precepit ei quod abnegaret Deum, quod propter
dictam abnegacionem plus in bonis temporalibus habundaret, et idem aliis
dicebatur. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, sed de aliis si crederent ignorat; sed videbantur credere,
et aliqui plus, et alii minus. Credit eciam quod eorum sacerdotes debite
celebrarent, et quod eorum missalia essent talia, qualia sunt ecclesie.
Item, dixit se audivisse dici in ordine quod magnus Magister habebat
privilegium a Papa, propter quod dabat sacerdotibus ordinis potestatem
absolvendi fratres a peccatis eorum, et propter quod ipse Magister et
alii preceptores laici absolvebant fratres ab inobedienciis eorum. Item,
dixit se audivisse dici frequenter a multis fratribus ordinis, de quorum
nominibus non recordatur, quod dictus frater Jacobus Magister ordinis,
quando recipiebat aliquos, faciebat se osculari ab eis non solum in ore,
sed eciam in umbilico et retro in spina dorsi in carne nuda. Item, dixit
quod jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Propter honestatem cingebantur cordulis super panos lineos
cum quibus jacebant; et jurabant non revelare secreta capituliorum; et
qui revelasset fuisset reputatus inobediens et excommunicatus, et
perdidisset mantellum. Inhibebatur eis ne absque licencia         [p. 209]
confiterentur aliis quam sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus
credit predictos errores notos fuisse fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit in aliquibus domibus ordinis satis convenienter
fieri, et in aliis restringi. Eorum capitulia generalia clam tenebantur,
frequentius ante diem quam de die, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur.
Credit quod dicti errores diu duraverunt in ordine, et quod ortum
habuerint ultra mare, ubi frequenter conversabantur cum Saracenis, et
frater Guillelmus de Bello Jocco Magister quondam ordinis, et frater
Matheus lo Sauvacge miles, contraxerunt magnam amiciciam cum soldano et
Sarracenis, et dictus frater Matheus conversabatur inter eos, et
prefatus frater Guillelmus habebat aliquos Sarracenos ad stipendia sua
quando volebat, et dicebant quod hoc faciebant propter majorem
securitatem eorum; sed alii de hoc obloquebantur. Ordinata per Magistrum
cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter predicta nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus
Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis
deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
latinum.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Lune sequenti, que fuit X dies dicti mensis maii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Helias Costati serviens,
Xantonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
sexagenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens,    [p. 210]
cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur: quia non vocabatur ad
concilia eorum, pro eo quod erat simplex, et habebat curam molendinorum.
Dixit autem se fuisse receptum, in festo Pasche proximo preterito
fuerunt XXV anni vel circa, in quadam camera domus Templi de Espanas
Xantonensis diocesis, per fratrem Amblardum de Vienesio militem, quondam
preceptorem, presentibus fratribus Jacobo de Noian preceptore dicte
domus, et Roberto de patria dicti Jacobi, cujus cognomen ignorat,
serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, et quibusdam
aliis deffunctis. A quo receptore peciit instanter panem et aquam
ordinis; quibus concessis eidem, fecit eum dictus receptor vovere et
jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposito ei
mantello, ipse et omnes astantes osculati fuerunt in ore; et de
abnegacione, obprobriis crucis et aliis illicitis in articulis
contentis, nec tunc nec post fuit facta mencio eidem; nec scit, nec
vidit, nec audivit dici quod aliquid illicitum interveniret in
recepcione fratris Petri Geraldi de Mursac servientis, Xantonensis
diocesis, testis supra jurati sed nondum examinati, quem vidit recipi in
capella dicte domus de Espaneis, per fratrem Theobaldum de Turonia,
militem quondam, in isto tempore Paschali sunt circiter XIIII anni,
presentibus fratribus Petro Auriol, detento Xantonis, Guillelmo de Serie
et Johanne de Mursac servientibus, deffunctis; nec in recepcione dicti
Roberti, qui fuit similiter ab eodem et per eundem modum ac eisdem
presentibus receptus, cum ipso teste; nec credit quod aliqua illicita
intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis nec post, quia
non vidit, nec scivit, nec audivit dici ante capcionem eorum, licet
aliqua illicita dicat se fuisse confessum coram dicto domino episcopo
Xantonensi, propter carceris asperitatem, et propter terrorem qui ab
aliis quam a dicto domino episcopo inferebatur eidem. Item, dixit quod
ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod     [p. 211]
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent, et dixit quod ter communicabant in anno, scilicet in
Paschate, Pentecoste et Nativitate. Juravit ordinem non exire.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo potest esse suspicio que erat contra eos. Cordulis unde volebant
assumptis per penitenciam cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Preceptum fuit quod confiteretur fratribus sacerdotibus
ordinis, et credit quod ubique fratres reciperentur licite, sicut
deposuit se fuisse receptum. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu, si fuissent
bona et licita, servasset totus ordo, contra quem nunc indebite, ut
credit, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit tamen
dici quod dictus Magister et aliqui alii aliqua illicita fuerunt contra
ordinem confessi, et credit quod fuerint mentiti; et non obtulerat se ad
deffensionem ordinis, et non fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Geraldi de Mursac serviens, Xantonensis diocesis, testis
supra juratus, XLVIII annorum vel circa, mantellum ordinis et barbam
defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: dixit nempe
fuisse receptum, in festo Nativitatis Domini proximo preterito fuerunt
XIIII anni vel circa, in capella domus Templi de Enspaneis Xantonensis
diocesis, per fratrem Theobaldum, militem quondam, preceptorem tunc
dicte domus, presentibus fratribus Helia Costati, teste proximo
examinato ut sibi videtur, et aliquibus aliis deffunctis, in      [p. 212]
hunc modum: nam cum requisivisset instanter societatem proborum ordinis,
et sibi concessa fuisset, dictusque receptor fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, quod esset servus esclavus
ordinis, et quod non revelaret secreta capituliorum; et imposito sibi
mantello, ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto idem
receptor dixit ei in presencia aliorum quod, ex quo promiserat obedire,
volebat et precipiebat quod abnegaret Deum et eciam crucem; et ipso
teste respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod oportebat eum
facere, quia ita erat consuetum fieri in ordine, et tunc ipse testis
abnegavit ore non corde, ut dixit. Requisitus de dicta cruce, ubi et
qualis erat, respondit quod erat erecta supra altare, et videbatur
argentea deaurata. Item, dixit quod post predicta dictus receptor,
extrahens de sinu suo quamdam parvam ymaginem de leone vel de auro, que
videbatur habere effigiem muliebrem, dixit ei quod crederet in eam, et
haberet in ea fiduciam, et bene sibi esset. Requisitus si declaravit ei
cujus esset dicta ymago, vel si hoc scit, respondit quod non, nec ex
tunc vidit eam, quia immediate dictus receptor reposuit eam in sinu suo;
pocius tamen credit quod representaret aliquam malam rem quam bonam,
propter abnegacionem predictam quam pecierat. Item, dixit quod, cum
predicta acta fuissent, dictus Raynaudus miles dixit si facerent fieri
per ipsum testem osculum turpe, et dictus receptor dixit quod
supersederent tunc, quia alias fieret. Alia illicita non intervenerunt
in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit quod per eumdem modum
vidit recipi fratrem Arnaudum servientem quondam, Engolismensis
diocesis, ut credit, cujus cognomen ignorat in quadam camera ejusdem
loci et per eumdem receptorem, sunt circiter novem anni, presentibus
fratribus Guillelmo de Motone detento apud Rupellam, Petro Auriol,
detento Senonis, et Guillelmo de Minac Engolismensis, ut credit,
diocesis, quem credit vivere, Johanne Costati quondam fratre dicti Helie
Cotati, et predicto Raynaudo Bertrandi milite; quare credit quod per
eundem modum ubique fratres dicti ordinis reciperentur. Item, dixit quod
ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod       [p. 213]
aliqui ex aliis fratribus ordinis eodem modo crederent, sed non credit
quod alii qui faciebant predicta fieri essent boni Christiani. Credit
eciam quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non
exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis quod
aliqui ex fratribus existentibus ultra mare perpetrabant crimen
sodomiticum, non tamen audivit dici quod fas esset eisdem secundum
ordinis constituta. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne
revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis sue, et qui
revelassent, vel predicta illicita facere noluissent, graviter puniti
fuissent. Inhibitum fuit ei per preceptorem domus de Espaneis quod non
confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, sed hoc non servabatur. Cujus
ordinis fratres quos credit scivisse errores confessatos per eum fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et audivit dici quod eorum
capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et
aliquando tempestive. Frequenter indebite acquirebant ordini, sed non
precipiebatur eisdem. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu
fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sunt exorta; a quo libenter exivisset propter
predicta confessata per eum et propter asperitates ordinis, nisi
timuisset capi, et sibi periculum immineret. Audivit dici dictum
Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus
deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de Nobiliaco serviens, Lemovicensis diocesis,       [p. 214]
testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens,
quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi Burdegalensis,
per fratrem Heliam Audemari presbiterum quondam, in festo Omnium
Sanctorum proximo preterito fuerunt circiter XX^ti anni, presentibus
fratribus Helia Ayri quondam milite, Xantonensis, Petro Daubo Vienensis,
et Petro de Castelione Burdegalensis diocesium, servientibus deffunctis,
a quo receptore peciit se recipi ad dictum ordinem, et prescito ab eo
per juramentum quod non erat matrimonio, vel alteri religioni obligatus,
nec excommunicatus, nec servilis condicionis, nec habebat infirmitatem
latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere
sine proprio, et servare bonos usus qui tunc erant in ordine, et que in
posterum imponerentur; et imposito sibi mantello, receptor et omnes
astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit ei dictus
receptor, in presencia predictorum, quod abnegaret Deum ore non corde,
et ipse testis obedivit ei; non tamen sibi expressit quod hoc esset de
punctis ordinis, nec fecit ei ipse vel alius de alio illicito mencionem.
Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod fratres ordinis
communiter abnegarent Deum in recepcionibus suis vel post, vel facerent
alia illicita contenta in articulis, respondit se pocius credere quod
non quam quod sic, quia non vidit dicta illicita fieri, nec audivit dici
quod fierent, et tamen interfuerat recepcioni duorum fratrum de Lingua
Galligana, quorum quislibet vocabatur Johannes, sed eorum cognomina
ignorat. Qui fuerunt recepti per fratrem Gaufredum de Bonavilla
preceptorem Pictavie, in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt
circiter XII anni, in capella domus Templi Andegavensis, presentibus
fratribus Theobaldo servienti dicti preceptoris, et multis aliis quorum
non habebat noticiam, quia inibi venerat a casu. Item, dixit      [p. 215]
quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii
fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Item, dixit se audivisse dici in dicto ordine et credere
quod, antequam haberent sacerdotes in ordine, eorum preceptores laici
absolvebant alios fratres ordinis a peccatis auctoritate apostolica; sed
postmodum postquam habuerunt sacerdotes, non audivit dici quod
absolverent dicti laici preceptores. Jurabant ordinem non exire; statim
pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Deffendebatur eis crimen sodomiticum, et si qui convicti fuissent dictum
crimen perpetrasse, fuissent ab ordine exclusi. Ultra mare dixit se
fuisse sex annis commoratus antequam esset frater ordinis, in servicio
fratris G. de Sanzeto quondam militis dicti ordinis, tempore fratris
Guillelmi de Bello Joco Magistri tunc ordinis; et de capite de quo
deposuit supra magister Anthonius Sycti de Vercellis, et de ydolis
nullam audivit fieri mencionem. Dixit tamen quod dictus frater
Guillelmus habebat magnam amiciciam cum soldano et Saracenis, quia
aliter non potuissent ipse vel ordo tunc ultra mare remansisse. Cordulis
unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta
capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Qui
revelassent ad panem et aquam et alias graviter puniti fuissent.
Elemosinas et hospitalitatem juxta facultatem domorum in quibus extitit
commoratus vidit convenienter fieri et servari, et capitulia generalia,
sermone facto, tempestive teneri apud Auso Pictavensis diocesis, januis
clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne
audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum
conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem Magister et
alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se
non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate         [p. 216]
dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Martis sequenti, que fuit XI dies dicti mensis maii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Petrus la Vernha serviens,
Xantonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quinquagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Xantonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse
dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non vidit alium recipi
in ordine, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat,
circa festum beati Michaelis proximo preteritum fuerunt circiter XX^ti
anni, in capella domus Templi de Frotay Turonensis diocesis, per fratrem
Gerardum de Nonay servientem quondam, preceptorem tunc dicte domus,
presentibus fratribus Adam et Helia, quorum cognomina ignorat, et aliis
deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter societatem
ordinis, et ei concessa fuisset, dictus receptor fecit eum vovere et
jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine, et qui in posterum
imponerentur, et non revelare secreta capitulorum, et quod non
dimitteret ordinem pro forciori vel debiliori; et imposito sibi ad
honorem Dei et beate Marie mantello, receptor et omnes astantes fuerunt
eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter regeret se in ordine, et
dictus receptor precepit ei quod oscularetur ipsum receptorem in carne
nuda inter scapulas, quod fecit. Postea precepit ei quod abnegaret Deum
in presencia aliquorum ex eis qui astabant, non declarando quod   [p. 217]
hoc esset de punctis ordinis nec consuetum in ordine fieri, et ipse
testis abnegavit Deum ore, non corde, ut dixit. Aliquid aliud illicitum
non intervenit in dicta sua recepcione vel post, nec quid agebatur in
recepcionibus aliorum vel post, credit tamen pocius quod abnegarent
communiter Deum, sicut deposuit se fecisse, quam contrarium. Item, dixit
quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii
fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Audivit dici quod laici eorum capitulia tenentes
auctoritate apostolica absolvebant fratres generaliter, et pro peccatis
remittebant eos absolvendos ad sacerdotes ordinis eorum. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos.
Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precipiebatur eis quod
bene servarent elemosinas ordinis, et inhibebatur ne degererent propter
bona ordini acquirenda. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta, et credit quod fratres ordinis scirent quod
abnegacio fieret in ordine confessata per eum, et audivit dici Magistrum
et alios aliqua contra dictum ordinem fuisse confessos; ad cujus
deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Post hec fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum fratres Guido de Rupe presbiter, Hugo de Fauro miles,
Guido las Chassandas, Jordanus Pauta, Boso de Masualier et Petrus
Piffandi servientes, Lemovicensis diocesis. Qui tactis sacrosanctis
evangeliis juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram      [p. 218]
veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Eadem die predicti domini commissarii fecerunt venire ad presenciam suam
Guillelmum Pidoye administratorem et custodem bonorum Templi, in cujus
et consociorum ejus potestate dicebantur esse reliquie et capse
reliquiarum que tempore capcionis Templariorum invente fuerunt in domo
Templi Parisiensis, et precepit ei, sicut alias preceptum fuerat per
eosdem dominos commissarios et mandatum sibi, et magistro Guillelmo de
Gisorcio, et Raynerio Bordono, consociis suis in administracione et
custodia supradictis, quod defferrent ad eos omnia capita metallina vel
lignea que per eos inventa fuerant in dicta domo Templi. Per quem
allatum fuit eis quoddam magnum capud argenteum deauratum pulcrum,
figuram muliebrem habens, intra quod erant ossa unius capitis, involuta
et consuta in quodam panno lineo albo, syndone rubea superposita, et
erat ibi quedam cedula consuta in qua erat scriptum capud LVIII^m, et
dicta ossa assimilabantur ossibus capitis parvi muliebris, et dicebatur
ab aliquibus quod erat capud unius undecim millium virginum. Alia capita
dixit idem Guillelmus Pidoye se non invenisse in domo Templi predicta.
Post que dicti domini commissarii fecerunt venire ad presenciam eorum
fratrem Guillelmum de Arbleyo olim elemosinarium regis, testem supra
examinatum, qui deposuerat inter alia se vidisse quoddam capud in
capitulis eorum generalibus, cui reverenciam exhibebant, et erat
barbatum, et credebat esse ydolum quod dicebantur adorare; et
ostenderunt eidem fratri Guillelmo dictum capud, ad sciendum si erat
illud capud de quo idem frater Guillelmus deposuerat, et respondit quod
non, nec erat certus si alias viderat dictum capud in domo Templi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XII dies dicti mensis Maii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,    [p. 219]
in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido de Rupe
presbiter Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, XXX annorum et ultra, mantellum ordinis non defferens, quia
ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec capitulis
interfuerat eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici
de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit nempe se
fuisse receptum in quadam camera domus Templi de Bella Chassanha
Lemovicensis diocesis, per fratrem Petrum de Madito militem quondam,
preceptorem tunc Lemovicinii, in hac estate erunt X vel XI anni,
presentibus fratribus Bertrando de Villaribus presbitero, preceptore de
Rupe Sancti Pauli, Guidone Delphini milite, testibus supra examinatis,
Stephano la Vernha quondam presbitero, et Petro de Ermenco in Alvernia
serviente, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. A quo quidem
receptore cum peciisset ter panem et aquam et societatem ordinis, et
obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, ac ei concessisset,
imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in
ore. Post que fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et
vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines
ordinis. Quo facto dictus receptor traxit ipsum testem ad angulum dicte
camere, et precepit ei quod abnegaret ter Deum, non exprimendo aliquam
causam propter quam deberet abnegare, nec quod esset de punctis ordinis;
et ipse testis abnegavit ter Deum ore, non corde, ut dixit, cum magno
fletu. Aliqua alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione
nec post, et predictam abnegacionem potuerunt audire supradicti in
camera existentes, et credit quod alii fratres ordinis communiter et
ubique Deum similiter abnegarent. Item, dixit quod crucem multum
venerabantur, specialiter in die Veneris sancta, et eam reverenter,
nudis pedibus, adorabant, et credit quod bene crederent           [p. 220]
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum
sacerdotes, sicut et ipse testis faciebat, debite et secundum formam
Ecclesie celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Jurabant non revelare
secreta capituliorum, eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de
modo recepcionis speciali non habita mencione; et qui revelassent,
puniti fuissent, et habitum perdidissent, ut credit. Injungebatur eis
quod quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non confiterentur
aliis. Fratres quibus credit notam fuisse abnegacionem confessatam per
eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et
precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audivit dici quod
eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, januis domus in qua tenebatur capitulum clausis. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus
Magister et alii aliqua dicuntur fuisse confessi; ad cujus ordinis
deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Hugo de Fauro miles, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus,
quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum
dimiserat vetustate consumptum, barbam tamen defferebat, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem
episcopum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse       [p. 221]
dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se et fratres
Amblardum d'Aitz Lemovicensis diocesis, captum in Paganismo, et
Radulphum de Maynilio Claromontensis diocesis, quondam milites, et
Johannem Fabri presbiterum quondam, Lemovicensis diocesis, fuisse simul
receptos in capella domus Templi de Bella Chassana Lemovicensis
diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, in festo beati
Martini yemalis proxime preterito fuerunt circiter XXV anni, presentibus
fratribus Johanne las Chassandas, Dionisio de Castris, et pluribus aliis
quos omnes dixit obiisse in hunc modum: nam cum instructi ab aliis
fratribus requisivissent, amore Dei, sibi concedi societatem, panem et
aquam, et quod reciperentur in servos esclavos ordinis, et jurassent
quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant alteri religioni vel
matrimonio nec debitis que non possent solvere obligati nec
excommunicati, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio et servare consuetudines ordinis, et quod pro posse
suo juvarent ad acquirendum Terram sanctam, et acquisitam deffenderent.
Quo facto, imposuit eis mantellos, concedens eis victum et vestitum, et
ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde instruxit eos quot
_Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter se haberent et
regerent in ordine. Postmodum dicti fratres Johannes et Dionisius
vocaverunt dictum presbiterum cui primo mantellus fuerat impositus retro
altare, post modicam horam vocaverunt dictum Amblardum, prefatum
presbiterum remittentes. Postea paulo post remictentes dictum Amblardum,
vocaverunt dictum Radulphum, et nescit, quia non vidit nec audivit, quid
fuit ibi actum vel dictum; sed parum post remictentes dictum Radulphum,
vocaverunt ipsum testem, dicentes quod consuetudo erat in ordine quod
fratres dicti ordinis abnegarent Jhesum Christum. Unde cum ipse jurasset
servare consuetudines ordinis, precepit ei dictus frater Johannes quod
abnegaret Jhesum Christum, et ipse testis, multum stupefactus, abnegavit
Jhesum Christum ore, non corde, ut dixit. Alia illicita non
intervenerunt in dicta sua receptione vel post. Requisitus si scit,
credit vel audivit dici quod dicti tres fratres fecerunt, et      [p. 222]
quod alii fratres ordinis communiter facerent abnegacionem predictam
ubique, respondit se nescire; credebat tamen quod sic. Requisitus, cum
dicatur fuisse ultra mare XIIII annis, si ibi vel citra mare viderat
aliquos alios recipi, respondit quod ultra mare nullum viderat recipi,
quia pauci recipiebantur in conventu, pro eo quod difficile erat illos
de conventu in recepcionibus concordare, et aliquando, quando erant
aliqui recipiendi, mittebant eos in castra vel insullas (_sic_)
circumadjacentes, in quibus erant pauci fratres, ut reciperentur ibidem
cicius, liberius et cum concordia fratrum; et audivit dici quod illis
temporibus quibus ipse erat ultra mare, fuit receptus frater Hugo de
Sayset miles de Alvernia, apud Tortosam, per fratrem Petrum de Sivriaco
militem castellanum de Tortossa; et frater Jordanus miles de Burgondia
fuit receptus per eumdem, in eodem loco, post aliquot tempus. Citra mare
autem vidit recipi fratrem Andream de Venthodoro militem quondam de
Lemovicinio, captum apud Tortosis, per Saracenos, in dicta capella de
Bella Chassanha, per fratrem Humbertum de Conborino militem quondam,
circa instans festum Assumpcionis beate Marie erunt octo anni vel circa,
presentibus fratribus Galtero de Montengrier milite, quem audivit esse
detentum Avinioni, Borzone Cocta, qui detinetur apud Riomum in Alvernia,
et Guidone d'Arzac, qui auffugit, servientibus; et cum fecisset vota sua
et fuisset inductus, fuit preceptum eidem testi per dictum receptorem
quod duceret dictum Andream ad quamdam cameram dicte capelle contiguam,
ut loqueretur cum eo; et ipse testis dixit eidem receptori quod mitteret
alium, et non ivit, quia non placebat ei facere vel precipere aliquid
illicitum; et tunc, ad preceptum dicti receptoris, dicti fratres Guido
et Bozo duxerunt dictum Andream, et nescit quid egerunt ibidem: credit
tamen quod eum facerent abnegare Jhesum Christum. Item, dixit quod in
die Veneris sancta devote, et reverenter adorabant crucem, et quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Laici capitulia tenentes imponebant disciplinas et   [p. 223]
penas fratribus delinquentibus quorum excessus publicassent in
capitulio; sed de predictis precipiebatur eis quod confiterentur
sacerdotibus ordinis. Jurabant ordinem non exire, et statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, quod ipsi testi plurimum displicebat, quia ex hoc
erat murmur et suspicio contra eos, et aliqui seculares dicebant quod se
osculabantur in ano. Audivit dici quod duo fratres ordinis, commorantes
in Castro Peregrini, erant de crimine sodomitico diffamati; et cum hoc
pervenisset ad Magistrum, mandavit eos capi, et unus illorum fuit
interfectus cum fugeret, et alter fuit perpetuo carceri mancipatus.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur in signum castitatis, ex
precepto beati Bernardi, super camisias cum quibus jacebant, sed nescit
nec audivit dici quod tangerent capita ydolorum. Item, dixit quod
civitas Sydonis fuerat empta per fratrem Thomam Beraudi tunc Magistrum
ordinis, sed non audivit dici quod aliquis dominus dicte civitatis
fuerit frater ordinis eorum. Narravit autem post destructionem Acon, cum
esset in Chipro, se audivisse dici a domino Johanne de Tanis milite
seculari, baylivo regio civitatis de Limasso, quod quidam nobilis
adamaverat quondam domizellam de castro de Maraclea comitatus
Tripolitani, et cum in vita sua non potuisset habere eam, audito quod
erat mortua, fecit eam exhumari, et concubuit cum eadem, et postmodum
amputavit sibi capud, et vox quedam insonuit quod custodiret bene dictum
capud, quia quidquid capud videret totum destrueretur et dissiparetur.
Et cooperto dicto capite et reposito in quodam scrinio, cum dictus
nobilis haberet odio Grifones, qui morabantur in terra Chipri et locis
circumpositis, discooperiens dictum capud, exposuit ipsum civitatibus et
castris dictorum Grifonum, et omnes subito corruerunt. Quo reposito in
dicto scrinio et prius cooperto, cum processu temporis per mare
proficisceretur versus Constantinopolim ut destrueret eam, quedam vetula
nutrix dicti nobilis, clave dicti scrinii furtim sibi subrepta, ut scire
posset quid in ipso scrinio quod dictus nobilis habebat multum    [p. 224]
carum repositum erat, aperto dicto scrinio et capite discooperto,
tempestate subito imminente, dicta navis submersa extitit cum
existentibus in eadem, quibusdam nautis exceptis qui per suam industriam
evaserunt, et predicta narraverunt. Et dicebatur quod extunc non fuerint
pisces in illa parte maris in qua predicta contingerunt; non tamen
audivit dici quod dictum capud ad ordinem Templariorum pervenerit, nec
aliud capud de quo deposuit magister Anthonius de Vercellis.
Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capituliorum,
eciam fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis
speciali non habita mencione; et qui revelassent, secundum statuta
ordinis domum perdidissent. Superiores ordinis qui potuerant corrigere
errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In regula
eorum inhibebatur ne aliquis frater ordinis interesset loco in quo
aliquis exheredaretur injuste, et contrarium facientes puniebantur.
Eorum capitulia tenebantur de die, januis clausis, nullis presentibus
nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod
interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus
ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse per quendam Magistrum
Burgundum introducti, nescit quando, nec quis fuerit. Nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra dictum ordinem, cujus
fratres credit quod scirent abnegacionem predictam, et quod eam Magister
et alii sint confessi; et dixit quod dictus Magister, cum esset
discordia ultra mare in conventu eorum de creacione Magistri, et
provinciales Lemovicinii et Alvergnie, qui faciebant majorem partem
conventus, vellent habere in Magistrum fratrem Hugonem de Penrando, et
minor pars dictum Magistrum, prefatus Magister juravit, coram Magistro
Hospitalis qui tunc erat, et coram domino Odone de Grandi Sono milite,
et pluribus aliis, quod ipse consentiret in dictum fratrem Hugonem, et
quod ipse nolebat esse Magister. Et cum ex hoc major pars consensisset
quod ipse fieret magnus preceptor, qui fieri consuevit post       [p. 225]
obitum Magistri dictus Magister, cum tractaretur postea quod dictus
frater Hugo fieret magnus Magister, mandavit eis quod, ex quo facerent
capam, id est ipsum magnum preceptorem, facerent capucium, id est ipsum
magnum Magistrum, quia vellent aut nollent ipse esset Magister, et sic
per impressionem factus fuit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
Latinum.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis maii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Guido las Chaussandas
serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, quadragenarius vel circa, barbam sed non mantellum
defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem.
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit quod nullum alium viderat in ordine recipi, nec interfuerat
capitulis eorumdem, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de
contentis in dictis articulis nisi quod sequitur: dixit enim se fuisse
receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis,
circa instans festum beati Martini hiemalis erunt circiter XX anni, per
fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, presentibus fratribus
Berrardo Audierii et Petro Raynaudi, avunculo ipsius testis,
servientibus deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit
panem et aquam ordinis, et cum ei concessisset, fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare      [p. 226]
bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta
capituliorum et non dimittere dictum ordinem pro aliquo alio; et
imposito sibi mantello, ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati
in ore, et ipse testis fuit osculatus ipsum testem in humero, ex parte
anteriori, super vestes. Postmodum dictus frater Berrardus traxit ipsum
testem retro cortinas altaris, et dixit ei, ita submisse quod alii in
capella existentes non poterant audire, quod ipse testis debebat ter
spuere super terram et ter abnegare Jhesum; et cum ei precepisset quod
hoc faceret, ipse testis spuit ter, et ter Jhesum abnegavit ore, non
corde, credens quod alii fratres ordinis communiter et ubique idem
facerent; sed alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione
nec post. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant. Qui revelassent secreta capituliorum eciam
fratribus ordinis qui non adfuerant in eisdem, domum perdidissent.
Fratres ordinis quibus credit notas fuisse abnegacionem et spuicionem
predictas fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem ex precepto superiorum ordinis
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini.
Capitulia generalia vidit de die teneri, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, januis clausis. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta, et credit quod magnus Magister et alii dictam
abnegacionem et spuicionem sint confessi. Non obtulerat se ad
deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc      [p. 227]
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et
intelligebat Latinum.

Frater Jordanus Pauta serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra
juratus, XXX^a annorum vel circa, barbam sed non mantellum defferens,
quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod
nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum,
unde nesciebat qualiter alii recipiebantur in ordine. Credebat tamen
quod reciperentur sicut ipse fuit receptus, circa instans festum
Assumpcionis beate Marie erunt V anni, in capella domus Templi de
Paulhaco Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Conborino
militem quondam, presentibus fratribus Helia Aymerici, detento in
Pictavia, Roberto Guillelmi preceptore de Podio Bonino, detento in
Lemovicinio, servientibus, et Guillelmo de Preyssac milite quondam. A
quo receptore peciit panem et aquam et societatem ordinis, quibus sibi
concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, non
revelare secreta capituliorum, et pro alio ordine non dimittere ordinem
supradictum, et quod esset servus et esclavus ordinis; et imposito sibi
mantello, ipse receptor et astantes fuerunt osculati in ore, et dictus
testis fuit eciam osculatus ipsum receptorem in humero, ex parte
anteriori, super vestes. Post que precepit ei in presencia aliorum quod
abnegaret ter Jhesum, et ipse testis abnegavit ter Jhesum, quia dictus
receptor dixit ei quod eum similiter alii fratres ordinis abnegabant; et
hoc dixit se fecisse ore, non corde, et quod alia illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod
intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit quod in die
Veneris sancta devote et reverenter adorabant crucem, et quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus      [p. 228]
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ex ordinacione
beati Bernardi cingebantur cordulis unde volebant assumptis super
camisias cum quibus jacebant. Juravit non revelare modum sue
recepcionis; et qui hoc revelasset vel secreta capituliorum, compeditus
et incarceratus fuisset. Fratres ordinis quos credit scivisse
abnegacionem predictam que fiebat in ordine fuerunt negligentes, quia
non correxerunt eam nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus. Juravit conservare bona ordinis et ei pro
posse acquirere, sed non fuit ei preceptum nec declaratum quod
acquireret per nefas vel indebite. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, in quo dicta abnegacio non fuit introducta ab
antiquo, sicut audivit dici, nescit a quibus; contra quem ordinem nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod dictus
Magister et alii abnegacionem de qua deposuit sint confessi. Plura dixit
se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in articulis
memoratis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.


Frater Bosco de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra
juratus, barbam sed non mantellum defferens, quia ipsum dimiserat
vetustate consumptum, quinquagenarius et ultra, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem,
lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella
domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de
Bort militem quondam, circa instans festum Ascensionis Domini     [p. 229]
erunt XXVII anni, presentibus fratribus Johanne las Chaussadas
preceptore dicte domus, Dionisio de Castris et Ademaro la Brugieyra
servientibus, deffunctis; a quo receptore, instructus per alios, peciit
panem et aquam et societatem ordinis; et cum ei predictum fuisset quod
bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et
finaliter ei predicta concessisset, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capitulorum nec modum
recepcionis sue, et quod dictum ordinem non dimitteret pro alio; et
imposito sibi mantello et aqua benedicta aspersa super eum per fratrem
P. de Remeys presbiterum, qui eciam aderat, quem credit vivere, et dicto
psalmo Ecclesie _Quam bonum_, receptor et astantes fuerunt eum osculati
in ore, et ipse testis fuit eciam osculatus receptorem retro in humero
super vestes. Post que, instructo ipso teste qualiter regeret se in
ordine, precepit dictus receptor eidem testi, in presencia aliorum, quod
abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde. Deinde
duxit ipsum testem ad angulum dicte capelle, ex parte dextra, intra
altare et chorum, et dixit ei quod spueret in dicto loco, quia ibi erat
quedam crux, quam tamen ipse testis non vidit, quia locus erat obscurus,
et ipse testis spuit in dicto loco; non tamen declaravit ei quod
predicta essent de punctis ordinis. Alia illicita non intervenerunt in
dicta sua recepcione nec post, et de dictis illicitis dixit se fuisse
confessum, nescit cui. Item, dixit quod sunt circiter XXII anni quod
ipse testis, quia frequenter audiverat cantari _Jhesu salvator seculi_,
peciit secreto a fratre P. Dalbo quondam, preceptore tunc domus Templi
de Ulmo Tuandi Bituricensis diocesis, antiquo homine, quare
precipiebatur fratribus ordinis quod abnegarent Jhesum, cum hoc malum
esset, quia dictus hypnus dicebat quod erat salvator seculi et filius
Virginis Marie; et dictus frater Petrus respondit ei quod non esset
curiosus ad inquirendum de hoc, quia ex hoc posset incurrere
indignacionem fratrum et superiorum ordinis, et quod iret ad      [p. 230]
comedendum, quia non erat inceptum in eo, et intelligebatur de quodam
propheta, quod longum esset ennarare; et ipse testis dixit quod quidam
erat propheta qui vocabatur Josue, adjiciens quod nullo modo ausus esset
petere de predictis a superioribus suis. Requisitus si predicta illicita
communiter et ubique interveniebant in recepcionibus aliorum fratrum
ordinis vel post, respondit se credere quod sic, sed hoc aliter
nesciebat, quia non viderat fieri, licet viderit aliquos recipi in
ordine supradicto, et specialiter fratrem Bertrandum de Villaribus
preceptorem de Rupe Sancti Pauli, testem supra examinatum, in predicta
capella de Paulhaco, per dictum fratrem Johannem las Chausadas, sunt
circiter XX anni, presentibus fratribus Dionisio predicto, Petro
Raynaudi et Gerardo de Sancto Martineto, in dicta domo residentibus,
deffunctis; et fratrem Aymericum de Masualier juniorem servientem,
Lemovicensis diocesis, quem receperat frater Aymericus de Masualier
senior, avunculus dicti Aymerici, preceptor tunc domus Templi Mansi Dei
de Lobertz Lemovicensis diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter
XV anni, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici preceptore domus
Templi de Champens Lemovicensis diocesis, detento in Lemovicinio, et
Arnaudo de Brolio quondam de Pictavia serviente; sed voto emisso per
predictos et imposito eis mantello, ipse testis recessit, quia
receptores dicebant quod recederent qui recedere volebant et officia
gerebant; et ideo nescit quod extunc agebant, sed credit quod
abnegacionem et spuicionem facerent supradictas. Plurium recepcionibus
se non recolit adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta devote
et reverenter adorabant crucem, et quod confitebantur sacerdotibus
ordinis et communicabant ter in anno; et credit quod bene crederent
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo multi murmurabant contra eos;
et ipse testis frequenter dixit fratribus ordinis quod multum fuisset
expediens ordini quod eorum recepciones fierent publice, in capitulis
generalibus eorumdem, in presencia prelatorum, religiosorum et    [p. 231]
aliorum. Ex ordinacione beati Bernardi cingebantur, in signum
castitatis, cordulis unde volebant assumptis, super camisias cum quibus
jacebant. Revelantes secreta capitulorum et modum recepcionis
incarcerati et puniti fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus
ordinis eorum, non debebant absque eorum licencia aliis confiteri.
Fratres ordinis quibus communiter credit notas fuisse abnegacionem et
spuicionem predictas [quas credit ortum habuisse ultra mare, sed nescit
quando, audivit tamen quod non ab antiquo] negligentes fuerunt, quia non
correxerunt nec denunciaverunt ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Precipiebatur eis per sacramentum quod bene servarent bona
ordinis, et quod ei debite acquirerent. Audivit dici quod eorum
capitulia generalia tenebantur post missam et sermonem, tempestive,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et providebatur ne audirentur
exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta; et credit quod dictus Magister et alii abnegacionem
et spuicionem de quibus deposuit sint confessi. Non obtulerat se ad
deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Pufandi serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra
juratus, quadraginta trium annorum vel circa, barbam sed non mantellum
defferens, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum,
lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec fuerat ultra
mare, nec adfuerat capitulis eorumdem, et ideo nesciebat quod     [p. 232]
servabatur in recepcionibus aliorum, sed credit quod communiter
reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum a fratre Gerardo de
Sanzeto milite quondam, in hac estate erunt circiter XXX^a anni, in
capella domus Templi de Manso dicti de Lobertz Lemovicensis diocesis,
presentibus fratribus Helia de Brigolio, Seguino de Stanhac et Johanne
Arestan servientibus, Lemovicensis diocesis, deffunctis. A quo receptore
peciit panem et aquam et societatem ordinis; quibus ei concessis fecit
eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare
secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione;
et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in
ore, et ipse testis fuit osculatus dictum receptorem in humero, a parte
anteriori, super vestes. Post que instructo ipso teste quot _Pater
noster_ pro horis suis diceret, et qualiter in ordine se regeret, dicti
fratres Seguinus et Helias, de mandato dicti receptoris, duxerunt ipsum
testem seorsum in eadem capella, subtus campanile, et preceperunt eidem
submissa voce quod spueret ter super terram, ostenso sibi loco
spuicionis, in quo idem testis non vidit aliquod signum crucis, nec de
cruce predicta Seguinus et Helias fecerunt sibi aliquam mencionem, nec
quare deberet spuere expresserunt: et ipse testis, ad mandatum eorum,
spuit ibi ter. Postea precepit ei idem Helias quod abnegaret Jhesum, et
ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde, ut dixit, quia dixit ei
quod ita debebat facere, non tamen declaravit quare deberet hoc facere,
nec ipse testis, quia erat multum juvenis, hoc inquisivit. Item, dixit
quod in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant crucem, et
quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii
fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super
camisias cum quibus jacebant, ex ordinacione beati Bernardi.
Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis     [p. 233]
quam sacerdotibus ordinis, cujus fratres, quibus credit notas fuisse
abnegacionem et spuicionem predictas, fuerunt negligentes, quia non
correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, et precipiebatur eis quod bene conservarent bona ordinis, et
quod debite acquirerent ei. Audivit dici quod eorum capitulia generalia
in aurora aliquando tenebantur, clandestine, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu
fuissent servata in toto ordine, et quod nunc grandia scandala, suspicio
et infamia exorta sint contra ipsum, et quod dictus Magister et alii
abnegacionem et spuicionem de quibus ipse testis deposuit sint confessi.
Plura de contentis in dictis articulis dixit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii et vigilia festi Ascencionis Domini, que fuit
XVIIII dies dicti mensis maii, convenerunt domini Mimatensis et
Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus,
aliis ut supra excusatis, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, et
fuerunt ibidem adducti pro testibus ad presenciam eorumdem fratres Hugo
de Janzac, Guillelmus Aprilis, Petrus Maurini, Durandus Charnerii,
Petrus Blavi, Stephanus de Cellario, Michael de Podio, Petrus Bonafont
Claramontensis, Johannes Sarraceni Bituricensis, et Stephanus Glotonis
Lemovicensis diocesium, servientes. Qui tactis sacrosanctis evangeliis
juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum
formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et
vulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati ante juramentum        [p. 234]
predictum quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos alias
factis coram domino episcopo Claramontensi, et si quid plus vel minus
dicerent, quod non prejudicet eis. Quo facto, dictus frater Hugo de
Jansac, quadragenarius vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat et
radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Petrum de Madito militem
quondam, in capella domus Templi de Folhos diocesis Xantonensis, circa
medium Augustum instantem erunt XX anni, presentibus fratribus Ysarno de
Petragoricinio serviente, cujus cognomen ignorat, Stephano de Monte
Acuto Claramontensis diocesis, quos credit vivere; Guillelmo Pictavini
preceptore de Castro Bernardi, et Roberto Guideti servientibus,
deffunctis. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa,
fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum
imponerentur de consilio proborum ordinis, non revelare secreta
capituliorum, et quod non dimitteret ordinem pro forciori vel debiliori.
Post que precepit ei idem receptor, in presencia aliorum, quod abnegaret
Deum, quia hoc erat ex precepto ordinis, et ipse testis, qui juvenis
erat tunc, ut dixit, abnegavit Deum ore, non corde. Deinde allata nescit
per quem ex dictis fratribus quadam cruce metallina in qua erat ymago
Crucifixi, et in gremio ejusdem receptoris collocata, precepit eidem
testi quod spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra
sed juxta. Postmodum dixit ei quod fratribus ordinis poterat carnaliter
commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus,
nec credit quod in ordine fieret. Quo facto, idem receptor fuit
osculatus ipsum testem in umbilico super vestes, et postmodum imposuit
sibi mantellum, sed nec ipse receptor nec astantes, quod ipse recolat,
fuerunt ipsum testem osculati in ore. Alia illicita non           [p. 235]
intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Requisitus si predicta
illicita interveniebant communiter et ubique in recepcionibus aliorum
vel post, respondit quod sic, et quod ipse secundum predictum modum
receperat fratrem Petrum de Nuce servientem, Turonensis diocesis, quem
credit vivere, in capella domus Templi de Nuce dicte diocesis, sunt
circiter XIII anni, presentibus fratribus Galtero de Biso Bituricensis
et Andrea Bernii Macloviensis diocesium, deffunctis, ut credit.
Requisitus quare fecerat predicta fieri, respondit quod pro eo quia
dictus receptor dixerat ei quod predicta illicita debebant fieri ex
precepto ordinis. Item, dixit quod per eundem modum viderat recipi
fratrem Gerardum de Folhos Xantonensis diocesis servientem, de cujus
vita vel morte non habet certitudinem, in capella dicte domus de Folhos,
per fratrem Petrum de Turonis preceptorem de Fretay Turonensis diocesis,
sunt circiter X anni, presentibus fratribus Petro de Asiniaco, et
Stephano de Monte Acuto predicto, et Guillelmo de Bissac servientibus,
de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam per eundem
modum recipi fratrem Petrum et nepotem fratris Guillelmi Juyto militis,
cujus cognomen ignorat; erat tamen miles, et fuit receptus in capitulo
generali, in capella domus Templi de Auso Pictavensis diocesis, non
recolit bene per quem, sunt circiter XV anni, et fuerunt presentes
frater Guillelmus du Leige preceptor de Rupella, et frater Johannes de
Sancto Benedicto, testes supra examinati, et dictus Guillelmus Juytos,
avunculus ipsius Petri. Vidit eciam per eundem modum recipi quemdam
militem, cujus nomen et cognomen ignorat, qui fuit in servicio dicti
preceptoris de Rupella, et fuit receptus in dicto capitulo de Auso cum
dicto Petro, per eundem et eisdem presentibus; plurium recepcionibus non
recolit se adfuisse. Item, dixit quod in die Veneris sancta reverenter
et devote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent,
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis             [p. 236]
cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Qui revelassent secreta
capituliorum, graviter puniti fuissent. Fratres ordinis qui sciebant
dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum suorum fiebat elemosina
generalis ter in ebdomada omnibus venientibus et cotidie peregrinis, et
precipiebatur quod eorum capellas bene tenerent ornatas, et quod non
acquirerent indebite ordini. Capitulia vidit teneri, missa celebrata, in
aurora, januis clausis, et providebatur ne audiretur exterius quod
interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus
ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta; et audivit dici a fratribus Geraldo la Vernha preceptore de
Petragoricinio, et Petro Daubo tunc preceptore in Vienesio, servientibus
deffunctis, sunt circiter VII anni, dum simul equitarent de Villagast
apud Civray Pictavensis diocesis, quod dicti errores non duraverant
longo tempore in ordine, et quod, si Deo placeret, corrigerent, et
credit ipse testis quod alii fratres ordinis communiter scirent dictos
errores confessatos per eum, et quod Magister et alii fratres ordinis
eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec
fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
Latinum.


Frater Guillelmus Aprilis serviens, Claramontensis diocesis, testis
supra juratus, sexagenarius vel circa, qui habitum voluntarie dimiserat
et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod ipse testis fuerat receptus in capella domus Templi de
Barleta in Apulia, sunt circiter XXXV anni, per fratrem Petrum    [p. 237]
de Griferio militem quondam de Arvernia, presentibus fratribus Petro de
Malbec et Guillelmo Guinamant Arvernigenis servientibus, deffunctis. A
quo receptore requisivit societatem ordinis; qua concessa, fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare
bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per
Magistrum, non revelare secreta capituliorum, de ejus recepcione in
speciali non habita mencione, et quod non dimitteret ordinem pro meliori
vel pejori; et imposito sibi mantello, ipse receptor fuit osculatus
dictum testem in umbilico super vestes, et ipse testis astantes in ore.
Post que instructo ipso teste per dictum receptorem quot _Pater noster_
pro horis suis diceret, dictus receptor precepit eidem testi, in
presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, et ipse testis abnegavit
Jhesum ore, non corde. Deinde allata per fratrem Ypolitum presbyterum,
qui eciam dicte recepcioni aderat, quadam cruce metallina parva in qua
nulla erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit eidem testi quod
spueret super dictam crucem, et ipse testis non spuit supra sed juxta;
et per eundem modum, et ab eodem et in eodem loco fuit receptus una cum
eo supradictus frater Guillelmus Guinamant, qui decessit in capcione
Acon, sed alia illicita non intervenerunt in dictis eorum recepcionibus
nec post. Per eundem eciam modum vidit recipi, per fratrem Guidonem
Dalphini militem, testem supra examinatum, fratrem Guillelmum Aynardi
servientem, in capella domus Templi de Cellis Claramontensis diocesis,
per annum vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus
Guillelmo Mazayas milite, Guillelmo Textoris presbitero, testibus supra
examinatis. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse ultra mare,
ubi fuit septem annis, nec citra; credit tamen quod communiter et ubique
reciperentur secundum modum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres
ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite
celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum   [p. 238]
quibus jacebant, non tamen audivit quod tangerent capita ydolorum; nec
ultra mare, nec citra, audivit fieri mencionem de capitibus de quibus
deposuerant magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro;
audivit tamen communiter dici ultra mare quod antiquitus, antequam
essent instituti ordines Templi et Hospitalis, apparebat interdum in
mari, in gurgite vocato de Setalias, quoddam capud post cujus
apparicionem periclitabantur naves in dicto gurgite existentes. Si qui
revelassent secreta capituliorum, graviter puniti fuissent, et dicebatur
in ordine quod absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus
ordinis confiteri; cujus ordinis fratribus credit notos fuisse errores
confessatos per eum, in quorum correccione fuerunt negligentes, et quia
non denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus, et inhibebatur eis ne illicite acquirerent ordini. Audivit
dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus
ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt
exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Maurini serviens, Claramontensis diocesis, testis supra
juratus, quinquagenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat
et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod ipse receptus fuerat ultra mare, in quadam camera domus
Templi de Castro Peregrini, per fratrem Theobaldum Galdi militem
quondam, tunc preceptorem dicti loci, circa instans festum        [p. 239]
nativitatis beati Johannis Baptiste erant circiter XXV anni, presentibus
fratribus Petro Meravillas Gallico, et Nayssement de Lenda Cathalano, et
Guillelmo de Novas Provinciali, et Adam de Valencourt de Belna
militibus, ac Jacobo de Garda Guarini serviente, Mimatensis diocesis,
deffunctis, ut credit. A quo receptore ipse testis, qui fuerat
portenarius dicti Castri Peregrini, peciit societatem ordinis; qua
concessa, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, servare bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in
posterum imponerentur, non revelare secreta capituliorum, de modo
recepcionis in speciali non habita mencione, non dimittere ordinem pro
alio, et quod acquireret super Sarracenos quibuscumque modis posset; et
imposito sibi mantello, dictus receptor fuit osculatus ipsum testem in
umbilico super vestes. Post que dictus receptor precepit ei quod
abnegaret Jhesum Christum, et ipso teste respondente qualiter abnegaret
dominum Deum nostrum, dixit ei quod, ex quo alligatus erat ordini,
oportebat eum hoc facere; et tunc ipse testis abnegavit ore, non corde.
Deinde allata nescit per quem ex astantibus quadam cruce metallina, in
qua erat ymago Crucifixi, precepit ei quod spueret super eam, et ipse
testis spuit non supra sed juxta. Postmodum dixit ei quod fratribus
ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non
fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Et per
eundem modum vidit recipi, in quadam camera domus Templi de Jussiaco
Bituricensis diocesis, sunt circiter X anni, fratrem Petrum Bergerium
dicte Bituricensis diocesis, per fratrem Guidonem Dalphini militem,
testem supra examinatum, presente fratre Raynaldo de Bordes preceptore
tunc dicte domus; sed alia illicita non intervenerunt in dictis
recepcionibus nec post, quod ipse sciverit, nec plures vidit recipi;
credit tamen quod communiter et ubique reciperentur secundum modum
predictum confessatum per eum. Item, dixit quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod     [p. 240]
esset suspicio contra eos. In cujus recepcione fuit sibi tradita quedam
cordula cum qua cingeretur super camisiam cum qua jacere debebat. Cum
autem processu temporis, elapsis duobus vel tribus annis, audivisset
dici in dicto Castro Peregrini, a fratre Petro de Vienna milite, quod in
thesauro Templi erat quoddam capud quo tangebantur cordule predicte,
ipse testis noluit ex tunc portare dictam cordulam. Requisitus quare,
respondit quod dubitabat de dicto capite an esset bonum vel malum.
Requisitus si audierat prius vel post dici quod aliquod malum capud vel
ydolum esset in dicto ordine, respondit quod non, adjiciens quod dictus
Petrus dixerat ei quod predictum capud erat sancti Petri vel sancti
Blasii; de aliis capitibus de quibus deposuerunt magister Anthonius de
Vercellis et frater Hugo de Fauro non audiverat fieri mencionem, ut
dixit. Item, dixit quod illi qui noluissent facere illicita confessata
per eum, vel ea revelassent aut secreta capituliorum, fuissent
incarcerati et graviter puniti. Item, dixit quod elapsis tribus annis
vel circa post recepcionem suam, fuit confessus de predictis illicitis
de quibus deposuit, in dicto Castro Peregrini, fratri Petro de Caturco
ordinis fratrum Minorum, episcopo de Gibelet, quem credit vivere, et
absolutus ab eo, et imposita ei penitencia quod jejunaret sextis feriis
per annum in pane et aqua, quod et fecit; et dictus episcopus fuit de
predictis plurimum admiratus et stupefactus. Fratres ordinis quibus
credit notos fuisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes,
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus, et audivit dici quod eorum capitulia clam
tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit
quod Magister et alii sint confessi illicita confessata per eum. Non
obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc      [p. 241]
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Veneris in crastinum Ascensionis, que fuit XXI dies dicti
mensis maii, fuit adductus ad presenciam predictorum dominorum
commissariorum, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, frater Durandus
Charnerii serviens, Claromontensis diocesis, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum, XXX annorum vel circa, qui habitum voluntarie
dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat, in Paschate
proximo preterita fuerunt VIII anni, per fratrem Petrum de Madico
quondam, in quadam camera domus Templi de Cellis Claromontensis
diocesis, presentibus fratribus Johanne Senandi et Hugone Charnerii,
testibus supra examinatis, et Humberto Charnerii, qui aufugit in
capcione aliorum, et Durando Charnerii defuncto. A quo receptore petita
societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare supra
quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare
bonos usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per
Magistrum cum concilio presbiterorum ordinis; et imposito sibi mantello,
receptor fuit osculatus ipsum testem in umbilico supra vestes, et testis
ipsum et alios astantes in ore. Post que dictus receptor dixit ei quod
ex precepto ordinis debebat abnegare Jhesum, et ipse testis abnegavit
ore, non corde. Deinde allata quadam cruce lignea in qua erat ymago
Crucifixi per fratrem Guisbertum de Carlato presbyterum, defunctum, qui
eciam adherat, et supra quoddam scamnum collocata, precepit ei dictus
receptor quod spueret supra eam; et cum ipse testis               [p. 242]
respondisset quod hoc malum erat, dictus receptor tacuit, et ipse testis
spuit non supra sed juxta dictam crucem. Post que dixit ei quod,
secundum dicta precepta ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus
ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec
credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod dicta illicita, acta et
dicta in presencia aliorum qui adherant, et non alia intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post,
quia per eundem modum vidit recipi, in quadam camera domus Templi de la
Folhosa dicte Claromontensis diocesis, per prefatum receptorem fratrem
Petrum Moncelli servientem, dicte diocesis, detentum apud Riomum, circa
instans festum Pentecostes erunt VI vel VII anni, presentibus dicto
fratre Johanne Senandi, ad cujus instanciam recipiebatur, et fratribus
Guillelmo Vivayrol de Arvernia, quem credit vivere, et quibusdam aliis
de quibus non recolit. Item, dixit se audivisse dici a dicto fratre
Durando Charnerii, avunculo suo, in predicta camera de Cellis, elapsis
duobus mensibus vel circa post recepcionem ipsius testis, nullis aliis
presentibus, cum ipse testis peteret ab eo quod informaret eum de
punctis religionis, quod Jhesus non fuerat passus nec crucifixus pro
peccatis nostris, sed pro suis; de quo idem testis fuit vehementer
turbatus contra dictum avunculum suum, ut dixit. Et dictus avunculus
dixit ei, cum ipse testis reprehenderet eum, quare posuerat ipsum in
tali religione, quod taceret quia satis haberet de infortunio, et ipse
testis respondit quod tempestive inceperunt sibi dicta infortunia
evenire. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,
et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Qui noluissent facere predicta illicita confessata per eum,
vel revelassent secreta capituliorum, que ipse et dictus Petrus   [p. 243]
Moncelli, impositis mantellis, juraverunt non revelare, incarcerati vel
alias graviter puniti fuissent, ut credit. Absque licencia non poterant
aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, prout audivit dici. Fratres
scientes dictos errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini, et audivit
dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus
ordo, contra quem propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et
infamia sunt exorta. Credit quod illicita confessata per eum essent nota
fratribus ordinis, et quod Magister et alii eadem sint confessi. Non
obtulerat se ad deffensionem ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Stephanus de Cellario serviens, Claramontensis diocesis, testis
supra juratus, XLV annorum vel circa, qui mantellum voluntarie dimiserat
et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod volebat se tenere in confessione per eum facta coram
dicto domino episcopo Claromontensi, et quod ipse et fratres Stephanus
de Boce et Guido Moteti milites de Arvernia, defuncti ultra mare,
fuerunt simul recepti in quadam insula prope Massiliam, in capella domus
Templi dicte insule, per fratrem Gaufredum de Vicheyo milite quondam,
sunt circiter XXIII anni, presentibus fratribus Petro de Brolio   [p. 244]
serviente, quem credit vivere, Petro de Madico milite, Petro Charboneli
et Quone de Brueco servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita
ab eis societate ordinis et ei concessa, receptor fecit eos vovere et
jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos
usus qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur; et
impositis mantellis primodictis militibus et postmodum ipsi testi,
receptor fuit osculatus eos in umbilico super vestes, ipsi tamen, quod
recolat, non fuerunt osculati ipsum receptorem nec alios astantes in
ore. Deinde precepit eis quod abnegaret Deum vel Jhesum, et ipse testis
fecit hoc ore, non corde; et credit quod eodem modo ore non corde
abnegaverunt dicti milites. Deinde allata nescit per quem quadam cruce,
nescit quali, precepit eis quod spuerent supra eam, et spuerunt non
supra sed juxta eam. Dixit eis insuper quod fratribus ordinis poterant
carnaliter commisceri, et ipsi cum eis, et quod predicta omnia facta et
dicta in presencia aliorum erant et fiebant ex precepto ordinis. Alia
illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus nec post, et credit
quod eadem et non alia intervenerunt communiter et ubique in
recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post: quia vidit secundum
modum confessatum per eum recipi fratrem Johannem de Monte Marlhone
militem quondam, in capella domus Templi de Chanat Claromontensis
diocesis, sunt circiter XX^ti anni, per fratrem Hugonem Saycelli
militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus
fratribus Raymundo Vinee et Petro Pothayro servientibus, deffunctis, et
Petro Blavi, teste supra jurato, post hunc examinato. Vidit eciam recipi
per eumdem modum fratrem Galterum de Massi militem, detentum Parisius,
in dicta capella domus Templi de Folhosa, circiter per annum ante
capcionem eorum, per quemdam militem cujus nomen et cognomen ignorat,
presentibus fratribus Johanne Senandi et B. de Alsonio, testibus supra
examinatis, et eciam Durando Charnerii, teste proximo examinato, ut sibi
videtur. Plurium recepcionibus non recolit affuisse, licet fuit ultra
mare quater vel quinquies tanquam messagerius ordinis, postquam   [p. 245]
fuit in ordine, sed modicum morabatur ibidem. Item, dixit quod in die
Veneris sancta, lotis et nudis pedibus, reverenter et devote adorabat
crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens
quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis
habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Jurabant non revelare secreta capituliorum, de modo recepcionis in
speciali non habita mencione; et qui revelassent, graviter puniti
fuissent. Quamdiu poterant confiteri sacerdotibus ordinis, non debebant
confiteri aliis. Fratres ordinis scientes dictos errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audivit dici quod
eorum capitulia secrete tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu
servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala propter
predicta, suspicio et infamia sunt exorta, adjiciens quod fratres
superiores ordinis erant valde superbi et elati; et credit quod
confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et audivit dici quod
Magister et alii aliqua confessi sunt contra ordinem, ad cujus
deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus Blavi serviens, Claromontensis diocesis, testis supra
juratus, qui voluntarie habitum dimiserat et radi fecerat sibi barbam,
quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et     [p. 246]
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de
Chanac Claromontensis diocesis, Dominica ante instans festum beati
Martini hiemalis erunt circiter XIX anni, per fratrem Hugonem Saycelli
militem, detentum, ut credit, apud Exodunum Bituricensis diocesis,
presentibus fratribus Aymerico Deleheyr preceptore de Rauseria,
Bertrando de Chanrois preceptore Montisferandi, Petro Porchayro et R.
Vinee servientibus, deffunctis. A quo receptore requisita societate
ordinis et ei concessa, prestito per juramentum quod non erat alteri
religioni, nec matrimonio, nec debitis que non posset solvere obligatus,
nec erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum
vovere et jurare quod non revelaret secreta capituliorum nec precepta
ordinis, quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio,
servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant et que
in posterum imponerentur per Magistrum et presbiteros ordinis, quod
juraret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non
dimitteret dictum ordinem pro alio. Quo facto, dixit ei quod bene
deliberaret, quia, ex quo habuisset mantellum, non posset retrocedere;
et cum ipse testis instaret pro recepcione sua, imposuit sibi mantellum
in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad honorem Dei et beate
Marie et omnium sanctorum, et receptor et omnes astantes fuerunt eum
osculati in ore. Post que dixit ei receptor quod, ex quo alligatus erat
ordini, oportebat quod sciret secreta eorum, et dixit ei quod ex
precepto ordinis debebat abnegare Deum, precipiens ei quod abnegaret; et
ipse testis, ex hoc exterritus, abnegavit Deum ore, non corde, ut dixit.
Deinde allata per dictum fratrem Petrum quadam cruce metallina in qua
erat ymago Crucifixi, precipit ei quod spueret supra dictam crucem, et
ipse testis noluit spuere supra, sed juxta spuit. Post que dixit ei quod
secundum dicta precepta ordinis poterat carnaliter commisceri fratribus
ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus,
nec credit quod in ordine fieret. Alia illicita non               [p. 247]
intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem
illicita et non alia communiter et ubique intervenirent in recepcionibus
aliorum fratrum ordinis vel post, quia intervenerant in sua, et quia per
eundem modum vidit recipi fratrem Johannem de Monte Morlhone quondam
militem, in dicta capella de Charnaco, sunt circiter XVI anni, per
dictum fratrem Hugonem Saycelli, presentibus dictis quatuor fratribus
qui adfuerant sue recepcioni, et fratre Stephano de Cellario, teste
proximo examinato; plurium recepcionibus se non recolit affuisse. Item,
dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo murmurabant plurimi contra eos. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Credit quod nolentes facere predicta illicita confessata per eum, et
quod ea vel secreta capitulorum revelantes, duro carceri mancipati
fuissent. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus
ordinis, et in eorum deffectu, Carmelitis. Fratres ordinis quibus credit
nota fuisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non
correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam ter in ebdomada
omnibus advenientibus et qualibet die peregrinis, et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Precipiebatur eis quod debite acquirerent ordini. Audivit
dici quod eorum capitulia clam et secrete tenebantur, aliquando de
nocte, aliquando de die. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, in quo dicti errores dicuntur fuisse introducti ultra mare,
et non durasse ultra tempus IIII^or Magistrorum ultimorum, contra quem
ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter
predicta, propter que credit aliquos dictum ordinem exivisse, et quod
Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se ad deffensionem
ordinis, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore,      [p. 248]
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Petrus de Bono Fonte serviens, Claromontensis diocesis, testis
supra juratus, quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum
dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur, quia non interfuerat capitulis eorum, nec aliquem alium
viderat recipi in ordine, nec fuerat ultra mare. Dixit autem se fuisse
receptum in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis
diocesis, per fratrem Ymbertum Blanchi militem, detentum in Anglia,
circa instans festum Omnium Sanctorum erunt VII anni, presentibus
fratribus Michaele de Podio, teste supra jurato sed nondum examinato,
Johanne Roberti presbitero de Arvernia, detento, ut credit, apud
Exodunum Bituricensis diocesis, Durando de Lastic, detento apud Riomum.
A quo receptore petitis pane et aqua ac societate ordinis et ei
concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant
in ordine et que in posterum imponerentur cum consilio presbiterorum
ordinis, et non revelare secreta capituliorum et ordinis, sub pena
perdendi habitum et incarceracionis, de modo recepcionis sue non
revelando speciali habita mencione; et imposito ei mantello, receptor
fuit eum osculatus in ore, et postmodum in pectore super vestes, et
dicti fratres Durandus et Michael et Johannes presbiter fuerunt eum
osculati in ore. Post que idem receptor dixit ei in presencia aliorum
quod oportebat eum abnegare Deum, de quo ipse testis fuit turbatus et
stupefactus; abnegavit tamen Deum ore, non corde, ut dixit.       [p. 249]
Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce metallina in qua erat
ymago Crucifixi, precepit ei dictus receptor quod spueret supra eam, et
ipse noluit spuere supra, sed spuit juxta eam. Dixit insuper quod,
secundum precepta dicte religionis, poterat carnaliter commisceri
fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit
requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam quod sibi
tradita fuit per dictum receptorem una cordula, et preceptum quod
cingeret se de ea supra camisiam cum qua jaceret. Postmodum elapsis viii
diebus vel circa, cum dictus presbiter et ipse irent spaciatum versus
molendinum eorum dicti loci, dixit ei dictus presbiter quod dicte
cordule cum quibus cingebantur tangebant ultra mare quoddam capud, non
declarando quale capud esset, et dictus testis, propter predicta
illicita que ei injuncta fuerunt et que fecerat, suspicans dictum capud
esse malum, abjecit dictam cordulam, et ex tunc non portavit dictam
cordulam; nec de capitibus et de idolis de quibus agitur in articulis
non audivit fieri mencionem nisi cum inquirebatur cum eo, et postquam
captus fuit; et credit quod communiter et ubique dicta illicita et non
alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post,
quia non credit quod talis novitas facta fuerit sibi soli. Item, dixit
quod in die Veneris sancta adorabant reverenter et devote, nudis
pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,
credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire pro meliori vel
pejori, credens quod alii eodem modo jurarent. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Credit quod qui noluissent facere
predicta illicita confessata per eum, male tractati fuissent, et quod
negligentes fuerunt qui predicta sciebant, quia non correxerunt nec
denunciaverunt Ecclesie, et credit quod eis essent nota predicta.
Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Contra Sarracenos   [p. 250]
poterant acquirere quibuscumque modis. Audivit dici quod eorum capitulia
clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem propter
predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et
audivit dici quod magnus Magister et alii aliqua confessi sunt contra
dictum ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes Sarraceni serviens, Bituricensis diocesis, testis supra
juratus, LV annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et
radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:
videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Turreta
Claromontensis diocesis, circa instans festum beati Martini hiemalis
erunt circiter X anni, per fratrem Humbertum Blanchi militem, detentum
in Anglia, presentibus fratribus Johanne de Menac preceptore de Marchia,
teste supra examinato, Bonito presbitero de Alvernia, Hugone de Borneto
et Stephano de Sanzeto servientibus, deffunctis. A quo receptore petitis
pane et aqua ordinis et ei concessis, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum
imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, non revelare secreta
capituliorum; et prestito per ejus juramentum quod non erat obligatus
alteri religioni, nec matrimonio, nec debitis, et quod non erat
excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec dederat nec
promiserat aliquid quod in ordine reciperetur, receptor imposuit
sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati    [p. 251]
in ore. Post que dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum, quia
hoc erat de preceptis ordinis, et ipse testis, qui habebat mantellum et
non poterat retrocedere, abnegavit Deum ore, non corde, turbatus et
dolens, ut dixit. Deinde allata per dictum presbiterum quadam cruce
lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, ante eos collocata, precepit
ei spuere supra dictam crucem, et ipse testis spuit juxta, non supra.
Postmodum dixit ei dictus receptor quod secundum puncta dicti ordinis
poterat aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo;
hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine
fieret. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec
post, et credit quod eadem illicita et non alia intervenerunt communiter
et ubique in recepcionibus aliorum vel post. Nullum alium tamen vidit
recipi, nec fuit ultra mare, nec interfuit capitulis eorumdem. Item,
dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem
jurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Predicta illicita confessata per eum facere recusantes et secreta
capituliorum vel modum recepcionis revelantes fuissent graviter puniti,
ut credit. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse dicta illicita
confessata per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus.
Audivit dici quod eorum capitulia, januis clausis, post matutinum,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Et ipse testis, propter dicta
illicita confessata per eum et propter asperitates ordinis, libenter
exivisset dictum ordinem, nisi sibi timuisset de excommunicacione
et carcere, et dixit quod magis voluisset, in crastinum sue       [p. 252]
recepcionis, fuisse mortuus, quam quia fecerat illicita supradicta.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat
se ad deffensionem ordinis memorati.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, et predictus dominus
archidiaconus Tridentinus qui in mane interfuerat examinacioni trium
testium, excusavit se quia post dormicionem non potuit interesse
examinacioni aliorum duorum ultimo examinatorum, et voluit quod
examinarentur per alios dominos commissarios, prout retulerunt Petrus
Cavalerii et Petrus de Breno; domicelli dictorum dominorum episcoporum
missi propter hoc specialiter ad eum; in presencia magistri Amisii ac
mei Floriamonti, et aliorum notariorum supra ultimo nominatorum.


Post hec die sabbati sequenti, que fuit XXII dies dicti mensis maii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta domini Petri de Sabaudia, frater Michael de Podio serviens,
Claromontensis diocesis, testis supra juratus, quinquagenarius et ultra,
qui mantellum voluntarie dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Claromontensem; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Claromontensi.
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in
eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam
camera domus Templi de Ysde Claromontensis diocesis, circa instans
festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt circiter XXVIII anni,
per fratrem Geraldum de Salzeto militem quondam, presentibus fratribus
Petro Vinee, Guillelmo Arnaldi servientibus, deffunctis, et Stephano
Ortoli presbitero, qui recessit de dicto ordine, nescit ex qua    [p. 253]
causa, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. A quo receptore
petita societate ordinis et ei concessa, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum
imponerentur cum consilio presbiterorum ordinis, quod non dimitterent
dictum ordinem pro meliori vel pejori, quod daret operam suum
(secundum?) posse ad recuperandum Terram sanctam, et quod transfretaret
quando preciperetur eidem, et quod non revelaret secreta capitulorum nec
modum sue recepcionis, predicto sibi quod, si contrarium faceret,
incarceraretur; et imposito sibi mantello, receptor fuit eum osculatus
in ore et in pectore super vestes, et astantes in ore. Post que, allata
quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi per dictum
presbiterum, receptor precepit eidem testi quod abnegaret Crucifixum, et
spueret super eum, et ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit
non supra sed juxta ipsum, et hoc fecit dolens, ut dixit, ore, non
corde. Deinde dixit idem testis se audivisse a fratribus ordinis, non
recolit a quibus, quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri,
et ipsi cum eo, et quod hoc erat de punctis ordinis. Ipse tamen hoc non
fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, sed credit
quod dixerint mendacium; receptor tamen non dixit ei istud, sed de
abnegacione et spuicione, et quod erant de punctis ordinis, et credit
quod dicta abnegacio et spuicio et non alia illicita intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, quia ista
et non alia illicita intervenerunt in recepcione sua, et quia vidit per
dictum modum recipi fratrem Petrum de Bono Fonte, testem heri
examinatum, in quadam camera domus Templi de Marchia Claromontensis
diocesis, per fratrem Humbertum Blanchi militem, sunt circiter quinque
anni, presentibus fratribus Johanne de Menat, teste supra examinato, et
Johanne Roberti presbitero, detento apud Exodunum Bituricensis diocesis;
et fratrem Petrum Poyntet bergerium de Bituria, servientem, de cujus
vita vel morte non habet certitudinem, receptum per fratrem       [p. 254]
Guidonem Dalphini militem, testem supra examinatum, in capella domus
Templi de Jussi Bituricensis diocesis, sunt circiter IX anni,
presentibus fratribus Johanne de Monat presbitero, detento apud Riomum
in Arvernia, Petro Maurini, teste supra examinato, et Raymundo Vinet
serviente, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se affuisse.
Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens
quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus
presbiteris ordinis, sed hoc non servabatur. Fratres ordinis quos credit
scivisse illicita confessata per eum fuerunt negligentes, quia non
correxerunt ea nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus
exstitit commoratus, et deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini.
Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici
Magistrum et alios aliqua fuisse confessos contra ordinem, ad cujus
deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Stephanus de Glotonis serviens, Lemovicensis diocesis, supra
juratus, quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et
radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Claromontensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec
credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod         [p. 255]
sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de
Bella Chassana Lemovicensis diocesis, circa instans festum beati Martini
hiemalis erunt circiter XXI anni, per fratrem Franconem de Bort militem
quondam, presentibus fratribus Matheo de Molendinis, Bonito de Ussello,
Guidone de Chambaret, et Hugone de Chambanas servientibus, deffunctis,
ut credit. A quo receptore petita societate ordinis et ei concessa,
fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant in
ordine et que in posterum imponerentur per Magistrum cum consilio
presbiterorum ordinis, non revelare secreta capituliorum nec modum sue
recepcionis, et quod non dimitteret ordinem dictum pro meliori vel
pejori; et imposito sibi mantello, ipse testis fuit osculatus ipsum
testem in ore, nec alibi. Postea allata quadam cruce lignea, nescit per
quem, nec si in ea erat ymago Crucifixi, dictus receptor precepit ei
quod spueret supra dictam crucem, et quod abnegaret Jhesum, et ipse
testis non spuit supra sed juxta dictam crucem, et abnegavit Jhesum ore,
non corde, ut dixit, adjiciens per dictum receptorem dictum fuisse eidem
quod aliis fratribus ordinis poterat carnaliter commisceri, et ipsi cum
eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in
ordine; et credit quod predicta illicita et non alia intervenirent
communiter et ubique in recepcionibus aliorum, quia hec et non alia
illicita intervenerunt in recepcione sua, et quia per eumdem modum
viderat recipi, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, sunt
circiter XII anni; fratrem Stephanum Jarrossa presbiterum,
Claromontensis diocesis, tunc detentum in diocesi Parisiensi, in capella
domus Templi de Posgia Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus
Dionisio de Castris, Stephano de Briudeu et Fulcone de Vernegia
servientibus, deffunctis; plurium recepcionibus se non recolit affuisse.
Item, dixit quod in die Veneris sancta adorabant devote et reverenter,
nudis pedibus, crucem, et quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod     [p. 256]
esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur
super camisias cum quibus jacebant. Nolentes facere predicta illicita
confessata per eum fuissent incarcerati, ut audivit dici, et qui
revelassent secreta capituliorum, graviter puniti fuissent. Fratres quos
credit scivisse errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia
non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod eorum capitulia clam
tenebantur. Credit quod totus ordo servasset ordinata per Magistrum cum
conventu, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta
contra ordinem, contra quem dictus Magister et alii dicuntur aliqua
fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec
fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et videbatur
esse valde simplex, intelligebat tamen Latinum.


Post hec fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, fratres Johannes de Noviomo, Bertrandus Guasc
Ruthenensis et Guillelmus Cardalhac Convenarum diocesium, servientes,
qui tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt dicere veritatem plenam et
meram in isto negocio, secundum formam juramenti aliorum testium
superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Quo facto, dictus frater Guillelmus de Cardalhac, mantellum defferens,
barbam rasam habens, XXXV annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat
per dominum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:            [p. 257]
videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus Templi de
Bendra diocesis Convenarum, circa instans festum Omnium Sanctorum erunt
circiter XIII anni, per fratrem Senebrunum de Prani militem, de cujus
vita vel morte non habet certitudinem, preceptorem tunc de Montsannes
ejusdem diocesis, presentibus fratribus Arnaldo de Bucourt quondam,
Dominico de Linhac et Petro de Bisors servientibus, de quorum vita vel
morte non habet certitudinem. A quo receptore petita societate ordinis
et sibi concessa, prestito quod erat bonus Christianus, et quod servabat
fidem Romanæ ecclesie, fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas
consuetudines que tunc erant in ordine et que in posterum imponerentur,
et quod nichil injuste acquireret ordini, et quod acquisita pro posse
suo deffenderet, et quod si non posset deffendere, suis superioribus
nunciaret, quod non exiret ordinem, et quod non revelaret secreta
capituliorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione; et
imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in
ore. Post que dicti fratres Dominicus et Arnaldus, et quidem alius
frater serviens qui adherat, cujus nomen et cognomen ignorat, duxerunt
ipsum testem ad aliam cameram, ut indueret vestes religionis: quibus
indutis, fuit allata per dictum Dominicum quedam crux lignea antiqua, in
qua non bene apparebat ymago Crucifixi, et precepit eidem testi quod
abnegaret Deum, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret.
Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse respondit
quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus Dominicus et alii dixerunt
ei quod hoc oportebat eum facere, quia tales erant consuetudines ordinis
quas ipse juraverat observare; et cum ipse testis responderet quod hoc
nullo modo faceret, quia non erant boni usus et bone consuetudines nec
tenebantur ad hoc faciendum, dictus Dominicus cum una manu arripuit eum
ad vestes supra pectus, et evaginato ense, ipse et alii duo astantes
dixerunt ei quod, aut predicta faceret, vel infortunium eveniret eidem,
et tunc ipse testis, dicto timore ductus, spuit non super sed juxta
dictam crucem, sed Deum noluit abnegare: et dum sic               [p. 258]
contenderent, et predicta comminarentur eidem, prefatus receptor,
contencione audita, superveniens et intrans cameram, precepit quod
dimitterent eum. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione
nec post, et quia nullum alium vidit recipi nec interfuit capitulis
eorumdem, nescit si ista vel alia interveniebant communiter et ubique in
recepcionibus aliorum vel post; nescit quod super hoc credat. Item,
dixit quod infra dimidium annum a recepcione sua fuit de predictis
confessus domino episcopo Tarvensi, in ecclesia domus Templi de
Bordellas diocesis Tarvensis, qui ad dictam ecclesiam visitandam
accesserat, et fuit absolutus ab eo. Item, dixit quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant ad restringendum carnes.
Audivit dici quod qui revelasset secreta capituliorum, perdidisset
domum. Si qui erant fratres ordinis scientes in eo esse errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in
domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Audivit dici quod eorum
capitulia clam tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset
totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta; non fuit ultra mare, et obtulerat se ad
deffensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Bertrandus Guasc serviens, Ruthenensis diocesis, testis supra
juratus, quinquagenarius vel circa, mantellum defferens, barbam rasam
habens, cum quo inquisitum fuerat per dominum episcopum           [p. 259]
Parisiensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in
ordine, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in
eis nisi quod sequitur: videlicet quod, illo anno quo Acon fuit
perditum, ipse testis fuit receptus ultra mare, in capella domus Templi
de Sydone, per fratrem Ademarum de Perussa militem quondam, presentibus
circiter XL fratribus, inter quos erant fratres Ricardus et Raymundus
Stephani, Guillelmus de Ruppe, Raymundus d'Espinasses milites, Petrus
Tarassone de Lingua Occitana serviens, quos credit esse in Chipro. A quo
receptore, cum ipse testis fuisset peregrinus ultra mare et defficerent
sibi expense, requisivit per se et per amicos suos se ad dictum ordinem
recipi; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia
oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera
sustinere, et ipse respondisset quod bene omnia sustineret, concessit
dictus receptor, de voluntate aliorum, quod reciperet eum, prestito
prius per juramentum ab eo quod erat bonus Christianus, et quod non erat
excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec erat alteri
religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere obligatus; et
dixit ei quod, si aliquid ex predictis impedimentis ex post facto
reperiretur in eo, expelleretur de ordine supradicto. Post que fecit cum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare
bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine et que in
posterum imponerentur per Magistrum cum consilio presbiterorum ordinis,
et non revelaret secreta capituliorum, de modo recepcionis speciali non
habita mencione; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fratres
de Lingua Occitana fuerunt in ore osculati eumdem. Post que dictus
receptor instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et
qualiter regeret se in ordine. Quo facto, frater Raynerius Lorgni miles
Gallicanus et tres fratres servientes, quorum nomina et cognomina
ignorat, dixerunt eidem testi sedenti coram dicto receptore, quod
surgeret, quia ducerent eum ad induendum vestes religionis; et cum
duxissent cum ad sacristiam propinquam dicte ecclesie, et induisset
dictas vestes, predictus frater Raynerius precepit eidem testi    [p. 260]
quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo
faceret, dixit ei dictus Raynerius quod oportebat eum facere, quia talis
erat consuetudo ordinis, et ipse juraverat servare usus et consuetudines
ordinis; et cum ipse testis adhuc contradiceret, dictus Raynerius,
arrepto quodam ense de capite lecti qui erat in dicta sacristia, et eo
evaginato, dixit ei quod, aut predicta faceret, aut mala morte
moreretur; et interim Sarraceni invaserunt dictam civitatem Sydonem, et
fuit clamatum ad arma, et capitulium fuit separatum, et dictus Raynerius
et alii tres, volentes una cum aliis ad arma currere, fecerunt ipsum
testem jurare quod predicta non revelaret: et ita non abnegavit, nec
aliquid illicitum egit, sed exiverunt contra Sarracenos, et fuerunt
interfecti viginti ex ipsis Sarracenis. Cum autem regressi fuissent a
dicto conflictu, et predictus testis peteret a dicto fratre Raynerio
quare fecerat supradicta, respondit quod ad probandum eumdem et causa
joci seu truphe, nec scit, nec credit, nec audivit dici ante capcionem
eorum, ultra mare nec citra mare, quod aliqua illicita intervenerunt in
recepcionibus fratrum ordinis vel post, nec quod haberent ydola nec
capita ydolorum de quibus agitur in articulis, et de quibus deposuerunt
magister Antonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro. In signum tamen
castitatis cingebantur cordulis super camisias cum quibus jacebant.
Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, quod displicebat ipsi testi, et credit quod ex hoc
esset suspicio contra eos, et quod perdidisset habitum, qui secreta
capitulorum revelasset. Si qui erant fratres scientes errores esse in
ordine, male fecerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Decimam partem panis dabant amore Dei, et elemosinam et
hospitalitatem debite servabant. Inhibebatur eis ne in fraudem dominorum
temporalium et pedagiorum eis debitorum ducerent cum suis animalia
aliena, et si contrarium fecissent, habitum perdidissent. Inhibebatur
eis ne indebite acquirerent ordini. Eorum generalia capitulia,    [p. 261]
sermone facto, celebrabant tempestive, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem
nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta,
et contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad
cujus ordinis defensionem se obtulerat, et intelligebat Latinum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.


Frater Johannes de Noviomo serviens, testis supra juratus, octogenarius
vel circa, qui mantellum in concilio Senonensi dimiserat et postmodum
radi fecerat sibi barbam, et in dicto concilio absolutus et
reconciliatus fuerat, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit quod volebat persistere in deposicione per
ipsum facta in dicto concilio, et quod nesciebat, nec credebat, nec
audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur:
videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Puteolis
juxta Laudunum, per fratrem Petrum Normanum militem quondam, tunc
preceptorem de Laudunesio, in instanti Quadragesima erunt circiter
XXVIII anni, presentibus fratribus Guillelmo Normani presbitero dicte
domus, Petro Bergerii serviente, deffunctis, in hunc modum: nam petita
societate ordinis et ei concessa, dictus receptor fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis, non revelare secreta capitulorum, de
modo recepcionis speciali non habita mencione, et quod non exiret dictum
ordinem; et prestito ab eo per juramentum quod non erat excommunicatus,
nec alteri religioni nec matrimonio nec debitis que non posset solvere
obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, imposuit sibi mantellum,
et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit     [p. 262]
eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se
in ordine, et quod bene servaret elemosinas ordinis. Postea dictus
receptor precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegavit ore,
non corde. Deinde precepit ei quod spueret contra crucem que erat in
altari erecta, et ipse noluit spuere. Aliquid aliud illicitum non
intervenit in dicta sua recepcione nec post, et pocius credit quod
predicta illicita vel alia non intervenerunt in recepcionibus aliorum
fratrum ordinis vel post quam contrarium, quia non vidit, nec scivit,
nec audivit dici ante capcionem eorum, licet viderit recipi fratrem
Petrum de Gressibus servientem, Ambianensis diocesis, de cujus vita vel
morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Montesart
Noviomensis diocesis, per fratrem Guarinum de Grandevillarii servientem
quondam, preceptorem tunc de Pontivo, sunt circiter VII anni,
presentibus fratribus Arberto presbitero dicte domus, Picardo, cujus
cognomen ignorat, et Roberto de Sarnoy preceptore dicte domus. Item,
dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, et statim pro professis habebantur. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant.
Injungebatur eis quod absque necessitate non confiterentur nisi
sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores esse in
ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus
ordinis deffensionem se obtulerat, et non fuit ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc      [p. 263]
suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis maii,
fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, fratres
Johannes de Chali et Petrus de Moydies Vienensis et Raynaldus Belli Pili
de Capella de Daminhie Cabilonensis diocesium, servientes. Qui tactis
sacrosanctis evangeliis juraverunt in isto negocio dicere meram et
plenam veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.


Quo facto, dictus frater Johannes de Chali, vestes radiatas deferens,
cum quibus captus fuisse dicebatur dum fugeret, aliorum capcione audita,
barbam rasam habens, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Matisconensem, lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam camera domus
Templi de Buris Lingonensis diocesis, circa instans festum Nativitatis
Domini erunt X anni, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem
Francie, presentibus fratribus Stephano de Volenis, quem credit vivere,
Aymone Duzelet, ut sibi videtur, qui transfretavit et postmodum non
rediit, servientibus, Poncio de Grandi Campo et Ricardo de Botincuria
militibus, deffunctis, in hunc modum: nam petita ter societate ordinis
et ei concessa, fecit eum dictus receptor vovere et jurare castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et quod non revelaret secreta
capituliorum, nec aliquid quod tunc fieret vel diceret ei, predicto
quod, si revelaret, poneretur in carcere, in quo cito moreretur vel
nunquam de eo exiret; et imposito sibi mantello, receptor et alii
fuerunt eum osculati in ore, et ipse testis fuit osculatus dictum
receptorem in umbilico supra vestes. Postque dictus receptor,     [p. 264]
allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago
Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum et dictam crucem; et cum
dictus testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei dictus
receptor quod, ex quo alligatus erat eis, oportebat eum facere supra
dicta, et si non faceret, poneretur in tali loco in quo nunquam forsitan
videret pedes suos, quia hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse
testis abnegavit Deum et dictam crucem ore, non corde, ut dixit. Postea
dixit ei dictus receptor in presencia aliorum quod non crederet
sacramento misse, et inhibuit ei ne aliquem de sacro fonte susciperet,
et quod domum in qua mulier jaceret in puerperio non intraret, et quod
non offerret ad missam. Alia illicita quod recolat non intervenerunt in
dicta sua recepcione nec post, credens quod communiter et ubique
reciperentur alii fratres in ordine secundum modum confessatum per eum,
quia vidit per dictum modum recipi fratrem Johannem cognominatum de
Monte Belletout, ut sibi videtur, Matisconensis diocesis servientem,
deffunctum, ut credit, in dicta capella de Buris, per fratrem Petrum de
Civreyo servientem quondam, sunt circiter octo anni, presente fratre
Janseranda presbitero, curato de Buris; et videtur eciam sibi quod
interfuit frater Hugo de Frey serviens, quos presbiterum et Hugonem
credit vivere et non fuisse captos. Plures non vidit recipi, nec
interfuit generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit quod sibi
videbatur, sed non plene recordatur de hoc, quod dictus receptor
precepit eidem testi in recepcione sua quod conculcaret dictam crucem,
sed ipse testis non conculcavit eam; et audivit dici a multis fratribus
ordinis, de quibus non recolit, quod de precepto conculcande crucis
satis faciliter pertransiebant quando receptus respondebat quod nolebat
conculcare eam, ita quod de XX^ti non conculcabat unus. Item, dixit quod
ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et quod jurabant ordinem
non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde
volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus          [p. 265]
jacebant. Credit quod nolentes facere illicita confessata per eum, vel
ea aut secreta capituliorum revelantes, perpetuo incarcerati fuissent.
Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis quam
sacerdotibus ordinis. Fratres ordinis quibus credit nota fuisse illicita
confessata per eum, fuerunt negligentes, quia non correxerunt, nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Clam
eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis.
Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem
propter predicta nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta;
ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate. Requisitus quare
fugerat in capcione aliorum, respondit quod propter timorem dicte
capcionis, et quia voluntarius erat et fuerat, per longa tempora ante,
ad exeundum dictum ordinem propter predicta illicita confessata per eum,
et exivisset ante capcionem, nisi timuisset captus fuisse ab eis.


Frater Petrus de Modies serviens, Vienensis diocesis, testis supra
juratus, vestes radiatas deferens, quia cum eis captus fuerat una cum
teste predicto, jam est annus vel circa, cum aufugisset, aliorum
capcione audita, et habebat barbam rasam, quadragenarius vel circa, cum
quo inquisitum fuerat per dominum episcopum Matisconensem, lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de
Tauris Lingonensis diocesis, circa instans festum Nativitatis Domini
erunt VIII anni, per fratrem Stephanum de Espalhi serviente quondam,
presentibus fratribus Hugone de Cabilone milite, avunculo         [p. 266]
ipsius testis, qui aufugit in capcione aliorum, Petro Grangero, Petro de
Castellione servientibus, et Symone de Jemvilla presbitero, defunctis. A
quo receptore petita societate ordinis et concessa, fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et non revelare
secreta capituliorum nec illa que dicerentur eidem; et imposito sibi
mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore, et
ipse testis fuit osculatus eundem receptorem in umbilico in carne nuda.
Post que allata per dictum presbiterum de altari quadam cruce metallina
in qua erat ymago Crucifixi, supra quoddam scamnum collocata, dictus
receptor peciit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur
per dictam ymaginem; et eo respondente quod sic, dixit ei quod non
crederet in eum, et quod ipsum abnegaret, quia hoc erat de punctis dicte
religionis. Cum autem ipse testis refragaretur, dictus receptor dixit ei
quod abnegaret secure, quia capellanus predictus poterat eum absolvere,
et dictus frater Petrus de Castelione suasit ei quod faceret predicta,
et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore, non corde; sed ad mandatum
eorum noluit spuere supra dictam crucem, ut dixit. Postmodum dixit ei
dictus receptor quod non crederet sacramentis altaris, nec esset in loco
in quo aliquis baptizaretur vel mulier jaceret de puerperio, nec quod
offerret ad missam, nec confiterentur nisi sacerdotibus ordinis eorum.
Alia illicita non recolit affuisse in dicta sua recepcione nec post,
credens quod eadem et non alia intervenirent communiter et ubique in
recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, quia per eundem modum
vidit in dicta capella, sunt circiter VI anni, recipi fratrem Falconem
de Milli militem, qui aufugit in capcione aliorum consanguineorum
ejusdem testis, per fratrem Johannem de Mars militem quondam,
presentibus fratribus Arberto de Villa-super-terram serviente, et
Arberto presbitero, curato de Arenteriis Lingonensis diocesis, et Viardo
de la Telaria preceptore domus Templi de la Telaria, qui fuerunt capti
una cum aliis Templariis, de quorum vita vel morte non habet
certitudinem. Item, dixit preceptum sibi fuisse per dictum receptorem in
recepcione sua quod conculcaret crucem, sed ipse eam noluit       [p. 267]
conculcare. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire;
statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio
contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias
cum quibus jacebant. Credit quod recusantes facere illicita confessata
per eum, vel ea aut secreta capituliorum revelantes, in tali carcere
positi fuissent in quo parum vixissent. Fratres ordinis quibus credit
nota fuisse confessata per eum fuerunt negligentes, quia non
correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem
vidit convenienter fieri et servari in dicta domo in qua fuit receptus,
sed non fuit in aliis domibus ordinis. Defendebatur eis ne interessent
loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste. Ordinata per
Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter
predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus
ordinis deffensionem se non obtulerat, nec fuerat ultra mare.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et intelligebat
Latinum.


Frater Raynaldus Belli Pili serviens, Cabilonensis diocesis, testis
supra juratus, quinquagenarius vel circa, qui voluntarie mantellum
dimiserat, et radi fecerat sibi barbam de voluntate preceptoris sui, sub
quo morabatur in ducatu Lotharingie, in domo Templi de Villencourt, post
capcionem aliorum fratrum in regno Francie, cum quo nundum inquisitum
fuerat per aliquem prelatum, ut dixit, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere,
nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur:        [p. 268]
videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paganis
Trecensis diocesis, in instanti festo Omnium Sanctorum, erunt circiter
XIII anni, per fratrem Johannem de Mars preceptorem tunc dicte domus,
presentibus fratribus pluribus mortuis, inter quos fuerunt fratres
Petrus de Trecis et Symon de Bretenay, in hunc modum: nam cum
requisivisset instanter et ter sibi concedi panem et aquam ordinis, et
eidem predictum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa
dura et aspera sustinere, finaliter eo pro dicta recepcione instante,
fecit eidem receptor vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere
sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt
eum osculati in ore, et ipse testis receptorem in umbilico in carne
nuda. Post que precepit ei dictus receptor quod abnegaret crucem
depictam in quodam libro, et ipse testis abnegavit ore, non corde, ad
admonicionem cujusdam presbiteri qui adherat, cujus nomen et cognomen
ignorat; per quem fuit ei dictum quod auctoritate domini pappe poterat
absolvere eum. Postmodum dictus receptor precepit ei quod conculcaret
dictam crucem, et ipse noluit conculcare. Alia illicita non recolit
affuisse in dicta sua recepcione nec post, nec scit si dicta illicita
vel alia interveniebant in recepcionibus aliorum vel post. Credit tamen
pocius quod sic quam contrarium, quanquam nihil illicitum viderit fieri,
superveniens in recepcione fratris Gerardi de Virencourt servientis post
tradicionem mantelli ei factam, recepti in capella domus Templi de
Virencourt Tullensis diocesis, per fratrem Aymonem deu Zelet, sunt nunc
circiter VIIII anni, presentibus fratribus Alberico de Noouroy Bisuncio,
cujus cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis; aliorum
recepcionibus se non recolit affuisse. Item, dixit quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis
eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Statim pro professis habebantur, et dicebatur eis quod excommunicati
fuissent si ex tunc ordinem exivissent. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod juste vel
injuste haberetur suspicio contra eos. Cordulis unde volebant     [p. 269]
assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, sed de ydolis
et capitibus ydolorum, et de aliis capitibus de quibus deposuerunt
magister Anthonius de Vercellis et frater Hugo de Fauro, non audivit
ultra mare, ubi fuit sex annis antequam intrasset ordinem Templi, nec
citra fieri aliquam mencionem. Promisit non revelare secreta
capitulorum; si revelasset, credit quod punitus fuisset. Absque licencia
non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes
errores confessatos per eum fuerunt negligentes, quia non correxerunt
eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinam et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit
commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset, ut credit,
totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio
et infamia sunt exorta; et audivit dici quod Magister et alii confessi
sunt aliqua contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die in loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.


Post hec, cum prefati domini commissarii vellent finem imponere
inquisicioni presenti et concludere in eadem, et negocium remittere
domino Pappe, juxta formam commissionis facte eisdem, et, ut dixerunt,
scripsissent reverendo patri in Christo domino G. Dei gracia Bajocensi
episcopo, eorum college, tunc in Romana curia existenti, ut
certificaretur cum dicto domino Papa, an hoc placeret eidem, et idem
dominus Bajocensis rescripsisset eisdem quod acta per dictos dominos
commissarios super presenti inquisicione ad negocii instruccionem satis
eidem domino Pape, et aliquibus dominis cardinalibus ad hoc deputatis
specialiter per eum, sufficere videbantur, nisi de receptis ultra mare
possent adhuc informacionem recipere pleniorem, dictusque         [p. 270]
dominus Bajocensis de Romana curia rediisset, et esset cum domino rege
Francie illustri apud Pontissaram, ubi parlamentum regium tenebatur, una
cum reverendo patre domino G. Dei gracia archiepiscopo Narbonensi,
collega eorum, et dicti domini archiepiscopus et episcopus Bajocensis
non possent convenienter parlamentum regium dimittere supradictum, et
pro premissis explendis Parisius accedere, ubi inquisicionis hujusmodi
processus fuerat incoatus et eciam prosecutus, prefati domini episcopi
Lemovicensis et Mimatensis, Matheus de Neapoli et archidiaconus
Tridentinus, ad preces et requisicionem predicti domini regis, ad cujus
eciam instanciam, ut dicebant, distulerant finem imponere in predictis,
quousque idem dominus Bajocensis et alii predicti domini regii nuncii de
Romana curia rediissent, contulerunt se personaliter die sabbati post
Pentecosten, que fuit quinta dies mensis Junii, ad abbaciam regalem
prope Pontissaram, ad conferendum de predictis cum dominis rege,
archiepiscopo et episcopo supradictis, in loco existentibus memorato; et
habita inter se collacione et deliberacione diligenti, prefati domini
archiepiscopus et episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus
Tridentinus considerato quod, per attestaciones ducentorum triginta et
unius testium, per quorum aliquos deponebatur de recepcionibus factis
ultra mare in presenti inquisicione, et aliorum in diversis mundi
partibus examinatorum, contra ordinem et pro ipso, una cum septuaginta
duobus examinatis per dictum dominum Pappam et aliquos dominos
cardinales in regno Francie, poterant reperiri ea que reperirentur per
plures, si adhuc administrarentur dominis commissariis antedictis et
examinarentur per eos; actendentes insuper quod plures testes tunc non
offerebantur eis, per quos possent informari de recepcionibus factis
ultra mare, et quod per reverendum in Christo patrem dominum Stephanum,
Dei gracia tituli Sancti Ciriaci in Termis presbiterum cardinalem,
scriptum fuerat dominis Lemovicensi et Mimatensi predictis, ut dicebant,
quod processum mitterent celeriter antedictum; pensantes eciam    [p. 271]
quod generale concilium instabat, et quod voluntas domini Pappe et dicti
domini regis eciam concurrebat ad finem hujusmodi imponendum,
decreverunt imponere finem negocio supradicto, et in quantum in ipsis
fuit imposuerunt, potissime cum nec eciam plures testes administrarentur
eisdem, ordinantes remittere ipsum negocium et processum domino Pappe,
per viros venerabiles et discretos magistros Chatardum de Penna Varia
canonicum Sancti Juniani, et Petrum de Aureliaco licenciatos in legibus,
cum patentibus eorum litteris sigillis suis sigillatis, continencie
infrascripte:


«Sanctissimo patri dominoque suo domino Clementi, divina providente
clemencia sacrosancte ac universalis Ecclesie summo pontifici, devoti
vestri capellani, Narbonensis archiepiscopus, Bajocensis, Mimatensis et
Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli notarius Majoris Caleti
Rothomagensis, et Johannes de Nantua capellanus Vestri, Tridentine
ecclesiarum archidiaconi, ad inquirendum contra Templariorum ordinem in
regno Francie, una cum venerabilibus viris dominis Guillelmo Agarni
Aquensi preposito, et Johanne de Monte Lauro Magalonensi archidiacono,
cum illa clausula quod, si predictis exequendis omnes nequiremus
interesse, septem, sex, quinque, quatuor vel tres ex nobis, dum tamen
duo adessent prelati, exequeremur predicta, a sanctitate vestra
deputati, pedum oscula beatorum. Noscat beatitudo vestra, pater
sanctissime, per nos omnes, dictis Preposito ab inicio negocii, et
Magalonensi archidiacono post examinacionem decem et septem testium
legitime excusatis, in dicta inquisicione, cum quanta fide, diligencia
et acceleracione, servata commissionis forma, potuimus, fuisse
processum. In qua quidem inquisicione ducentos triginta et unum testes a
venerabili viro N. Preposito Pictavensi reverendi in Christo patris
domini Petri Dei gracia Penestrini, et provido viro Johanne de Jemvilla
serviente armorum domini regis Francie illustris, dicti domini regis
auctoritate; ad custodiam Templariorum in dicto regno deputatis, nobis
de diversis provinciis administratos, qui alias examinati         [p. 272]
contra ordinem non fuerunt, recepimus, et juramento prestito per eosdem
supra articulis in commissione contentis, omnes simul quando adesse
potuimus, et prefatis nobilibus Narbonensi archiepiscopo et Bajocensi
episcopo pro negociis regiis aliquando ex necessitate absentibus,
legitime tamen excusatis, nos Mimatensis et Lemovicensis episcopi,
notarius et archidiaconus Tridentinus predicti, examinavimus diligenter,
quinque tabellionibus publicis et interdum pluribus in dicta
examinacione et in toto processu presentibus, per quos dictum processum
grossari, in formam publicam redigi et eorum signis signari fecimus.
Ipsum quoque processum per duos ex dictis tabellionibus, et per unum in
papiro, sub eodem tenore et collacione diligenti habita, scriptum,
sanctitati vestre sub nostris interclussum sigillis, sigillo mei
Bajocensis episcopi qui habeo ad meam redire diocesim, excepto, duximus
per discretos viros magistros Chatardum de Penna Varia canonicum Sancti
Juniani diocesis Lemovicensis, et Petrum de Aureliaco licenciatos in
legibus, latores presencium transmittendum; et ex superabondanti
cautela, dictum processum, per unum ex dictis tabellionibus in formam
publicam redactum, deposuimus in Thesaurario beate Marie Parisiensis,
absque beatitudinis vestre litteris specialibus nemini exhibendum; et
nichilominus nos Narbonensis, Mimatensis, Lemovicensis, notarius et
archidiaconus Tridentinus antedicti, tabellionum nostrorum penes nos
retinuimus prothocolla, una cum dicto processu deposito, omnium
nostrorum clausa sigillis, ne contenta in dicto processu ante
sanctitatis vestre ordinacionem valeant publicari. Conservet Altissimus
feliciter et longeve Ecclesie sancte sue clemenciam vestram, que
ecclesias nobis commissas et nos suos in ejus dignetur habere gracia
propensius commendatos. Scripta in abbacia regali prope Pontisseram
Parisiensis diocesis, anno Domini millesimo CCCº undecimo, indictione
nona, pontificatus vestri anno sexto, die quinta mensis Junii.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus nobili ac potenti
viro domino Guidone comite Sancti Pauli, ac domino Guillelmo de   [p. 273]
Plesiano domini regis Francie milite, ac venerabilibus viris domino
Guafrido de Plaxeyo domini pape notario, ac magistro Amisio de
Aurelianis, et me Floriamonte de Nantua, Bernardo Filholi, Guillelmo
Radulphi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis suprascriptis.
Deo gracias, amen.


Et ego Floriamons Dondedei de Nantua clericus, apostolica et imperiali
auctoritate notarius publicus, in hujus modi negocio per dictos dominos
commissarios adhibitus, predictis processibus, prout continetur, in
ducentis et decem et novem foliis cum dimidio supra positis, scriptis
manu mea, et signis discretorum virorum magistrorum Bernardi Filholi,
Guillelmi Radulphi, Bernardi Humbaldi, et Hugonis Nicolai notariorum
publicorum, per quaternos, quintenos seu sexternos in principio et in
fine signatis, in quorum quidem foliorum paginis singulis sunt
communiter quadraginta vel circa linee, presentem processum, annis,
indictione, pontificatu, diebus et locis predictis, prout est superius
specificatum et singulariter declaratum, de mandato dictorum dominorum
commissariorum, prout adfuerunt, propria manu scripsi, et in hanc
publicam formam in hoc libro de papiro redegi et signavi signo meo
consueto, et nichilominus infrascripti notarii signaverunt.


Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis,
clericus publicus, auctoritate sacrosancte Romane notarius, predictis
processibus supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis,
[presens interfui?] una cum dictis Floriamonte, Bernardo Filioli, Hugone
Nicolai et Bernardo Umbaldi notariis antedictis, prout supra
specificatum est et singulariter declaratum, et de mandato dictorum
dominorum commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum
meum apposui consuetum.


Et ego Bernardus Umbaldi de Barchinona clericus, domini regis Francie
illustris auctoritate notarius publicus, predictis processibus,   [p. 274]
supra per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui,
una cum dicto Hugone et Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi notariis
predictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et
de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me
subscripsi, et signum meum supra apposui consuetum.


Et ego Bernardus Filholus clericus, Lemovicensis diocesis, auctoritate
apostolica publicus notarius, predictis processibus, supra per dictum
Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una cum dictis
Hugone et Bernardo Umbaldi, Guillelmo Radulphi, et Floriamonte notariis
antedictis, prout supra specificatum est et singulariter declaratum, et
de mandato dictorum dominorum commissariorum, prout adfuerunt, hic me
subscripsi, et signum meum apposui consuetum.


Ac ego Hugo de Eugubio clericus sacrosancte Romane ecclesie, et
imperiali auctoritate notarius publicus, predictis processibus, supra
per dictum Floriamontem scriptis et designatis, presens interfui, una
cum dictis Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Umbaldi, et
Floriamonte notariis antedictis, prout supra specificatum et
singulariter declaratum, et de mandato dictorum dominorum
commissariorum, prout affuerunt, hic me subscripsi, et signum meum
apposui consuetum.



                             INTERROGATOIRE
                        SUBI AU TEMPLE DE PARIS
                      PAR CENT QUARANTE TEMPLIERS,
                  DEVANT LE FRÈRE GUILLAUME DE PARIS,
                    INQUISITEUR DE LA FOI EN FRANCE
                  (DU 19 OCTOBRE AU 24 NOVEMBRE 1307).

            Archives nationales, Trésor des chartes, J, 413.


In Christi nomine, amen. Pateat universis, per hoc presens        [p. 277]
publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo,
indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini Clementis,
divina providencia pape quinti, anno secundo, die XIX^a Octobris, in
religiosi et honesti viri fratris Guillermi de Parisius, ordinis
Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie,
auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius, pro
inquirendo contra quasdam personas eidem delatas super dicto crimine
existentis, et in nostrum notariorum publicorum et testium
infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Johannes de
Fouilleyo ordinis milicie Templi presbyter, juratus ad sancta Dei
Evangelia eidem preposita et ab eo tacta dicere in causa fidei, de se et
aliis personis ejusdem ordinis, plenam, puram et integram veritatem; et
interrogatus de tempore recepcionis sue et modo ejusdem, dixit idem
frater Johannes, sponte et sine coactione, ut dicebat per juramentum
suum, quod die Lune ante instans Carniprevium vel circa erunt tres anni
quod fuit receptus, in predicta domo Parisius, in ordine predicto, per
fratrem Johannem, tunc thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus
fratre Johanne de Tere et aliis de quorum nominibus non recolit. Qui
thesaurarius eum recipiens, presentibus aliis fratribus, fecit
promictere multas observancias ordinis et jurare tenere, et servare
statuta et secreta ordinis et nonnulla alia que in ordinibus fieri
consue[verunt et speci]aliter quod de dicto ordine ex tunc in antea non
exiret. Et hiis factis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater
de cujus nomine non recolit, quia [....]rat, duxit eum ad partem,
videlicet ad quamdam capellam prope locum in quo fuerat receptus, aliis
fratribus remanentibus in loco recepcionis, et dixit quod oportebat
negare Deum. Qui receptus dixit quod nullo modo hoc faceret, dicens
tamen quod libenter negaret Deum quem pagani colunt. Et tunc      [p. 278]
idem frater arripuit eum ad pectus per vestes, dicens ei quod ipse erat
totus eorum, cum jurasset se de dicto ordine non exire, et quod nisi hoc
faceret, ipse poneret eum in tali prisione de qua amodo non exiret. Et
tunc idem frater Johannes dirigens verba sua ad dictum fratrem, dixit:
«Nego te;» intelligens de dicto fratre. Sed ipse postea revertens ad cor
habuit deliberationem et consilium cum defuncto magistro Bonifacio
Lombardo, quondam advocato Parisius jurisperito, super hoc, et utrum
posset de ordine predicto exire; et licet eidem ad plenum nesciret
consulere, tamen de ipsius consilio idem frater Johannes fecit unam
protestacionem in curia officialis Parisius, sede tunc vacante, quod
dictus ordo sibi non placebat, et quod libenter exiret de eo, si auderet
vel posset: super quo extant lictere sigillo predicti officialis
sigillate, ut dixit; et hoc alias confessus fuit reverendo patri domino
episcopo Parisiensi, qui nunc est, qui episcopus eidem, quatinus poterat
et ad eum pertinebat, injuncta sibi penitencia salutari, beneficium
absolucionis impendit, ut dixit.

Acta sunt hec Parisius, in dictis domibus Templi, in camera dicti
fratris Johannis, presentibus discretis viris et religiosis, fratre
Reginaldo priore de Pissiaco, magistris Reginaldo de Albigniaco Majoris
et Petro Barrer, Sancti Ursini Bituricensium ecclesiarum canonicis, et
pluribus aliis testibus ad hec vocatis et rogatis.


Deinde anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in quodam
alio loco dictarum domorum, in dicta domini inquisitoris, nostrorum
notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus
frater Raynerus de Larchent, eodem modo juratus de se et aliis, in dicta
causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod
receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis diocesis, per
fratrem Johannem de Turno thesaurarium tunc temporis Templi Parisiensis,
viginti sex annis vel circa elapsis. Et confessus fuit et dixit per
juramentum suum quod, post multas promissiones factas de statutis et
secretis dicti ordinis observandis et clamide sibi posita ad      [p. 279]
collum, ipse, de precepto recipientis, osculatus fuit dictum recipientem
primo in fine spine dorsi, secundo in umbilico et tertio in ore. Et
postea prefatus recipiens fecit eum abnegare semel crucem sibi ostensam,
et prepositam ab ipso recipiente nomine seu racione ejus qui fuit in ea
crucifixus, videlicet dominus Jhesus Christus, et ter spuere supra eam.
Et decantaverunt recipiens et alii fratres dicti ordinis qui ad hoc
erant presentes psalmum _Ecce quam bonum et quam jocundum habitare
fratres in unum!_ Et dixit ille qui loquitur, per juramentum suum, quod
intencionis sue erat quod cantabant illum psalmum, et hoc preceperunt
sibi illa intencione quod unus haberet rem carnaliter cum alio.
Interrogatus utrum viderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur, a
fratribus dicti ordinis existentibus in capitulis generalibus, dixit per
juramentum suum quod sic, duodecim vicibus in duodecim capitulis, et
specialiter in capitulo quod fuit Parisius, die Martis post festum
apostolorum Petri et Pauli ultimo preteritum. Interrogatus quale erat,
dixit quod est quoddam capud cum barba quod adorant, osculantur et
vocant salvatorem suum. Interrogatus ubi esset, respondit quod nescit
ubi sit, vel ubi custoditur. Credit tamen quod magnus Magister ordinis,
vel ille qui tenet capitulum, custodit illud. Quo facto, dictus dominus
inquisitor peciit ab eo, per juramentum suum tactis sacrosanctis
Evangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua propter tormenta, vel
metum tormentorum, vel aliqua alia causa, aliquam veritatem tacuisset,
vel falsitatem immiscuisset vel dixisset; qui respondit, per suum
predictum juramentum, quod non, immo puram veritatem dixerat et meram.

Actum presentibus dicto fratre R. priore de Pissiaco, et Guillelmo de
Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis.


Item frater Reginaldus de Tremblayo presbiter, prior dicte domus Templi
Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, anno,
indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis          [p. 280]
domibus Templi Parisius, juratus eodem modo de se et de aliis, in dicta
causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in predicta domo Parisius, viginti annis vel circa elapsis, per
fratrem Johannem de Turno thesaurarium tunc temporis dicte domus,
presentibus predicto fratre Remundo de Larchent et quibusdam aliis
fratribus ipsius ordinis, de quorum nominibus non recolit. Et confessus
fuit per juramentum et recognovit quod, eo recepto, mantello ad collum
sibi tradito, et promissione facta de statutis et secretis ordinis
observandis, ipse qui loquitur, de mandato et precepto dicti
recipientis, negavit Christum, et spuit supra crucem clamidis sue semel;
dicens, per juramentum suum super hoc a dicto domino inquisitore
repetitum, et iterum prestitum ab ipso priore, quod id quod confessus
est verum est, et quod aliud quam veritatem vi, vel metu prisionis aut
tormenti, non dixit.

Actum presentibus dictis fratre Reginaldo, priore de Pissiaco, Guillelmo
de Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis et rogatis.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dicta domo
Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum
publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus
frater Guido Delphinus miles, juratus eodem modo de se et de aliis et
dicta causa fidei plenam, puram et integram dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum, quod receptus fuit in ordine predicto in Arvernia, in quadam domo
dicti ordinis vocata la Vausete, viginti sex annis vel circa elapsis,
per fratrem Franconem de Bornio, una cum duobus aliis fratribus
capellanis qui fuerunt recepti cum eo per dictum fratrem Franconem. Et
confessus fuit et recognovit per juramentum suum quod, eo recepto,
promissione ab eo facta de statutis, consuetudinibus et secretis ordinis
observandis, et mantello sibi ad collum posito, predictus recipiens
duxit eum ad quemdam locum obscurum, et, ostensa sibi cruce, precepit
sibi quod abnegaret prophetam qui passus fuit in ea, et ter       [p. 281]
spueret supra eam. Qui existens tunc undecim annorum solummodo, ut
dicebat, abnegavit prophetam predictum ter, et qualibet vice spuit supra
dictam crucem. Postea idem recipiens precepit sibi quod abstineret a
mulieribus, et commisceret se cum aliis fratribus, si vellet, et eos
similiter admitteret secum ad hoc. Tamen ipse qui loquitur dixit quod
hoc non fecit, nec permisit; dicens quod ipsemet aliquos recepit
fratres, sed ipse non fecit per istum modum, nec fieri mandavit.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
receptorem suum in ore solummodo, et dixit, per juramentum suum iterum
prestitum, quod ea quæ dixit sunt vera, et quod vi, vel metu prisionis
aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec in predicta
confessione sua immiscuit falsitatem.

Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, et
Guillelmo de Hangesto, et aliis testibus ad hoc vocatis.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, in dictis
domibus Templi Parisius, in dicti domini inquisitoris, nostrum
notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus frater Johannes de Nivella, juratus eodem modo de se et de
aliis, in dicta causa fidei, plenam, puram et integram dicere veritatem,
et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod biennio vel circa elapso receptus fuit Capue, per fratrem
Symonem preceptorem domus illius loci, presente fratre Johanne capellano
dicti ordinis. Et dixit per juramentum suum et recognovit quod eo
recepto, promissione ab eo facta de statutis et secretis ordinis
observandis, et mantello sibi ad collum posito, ipse osculatus fuit
recipientem, primo in ore et secundo in umbilico, et tercio retro in
fine spine dorsi; dicens per juramentum suum eciam quod recipiens,
preposita sibi cruce, precepit sibi quod abnegaret eam ter, et ter
spueret supra eam. Que predicta fecit; sed non recordatur utrum
recipiens dixit sibi quod faceret hoc nomine vel racione ipsius qui
passus fuit in ea, aut in despectu ejusdem. Quo facto idem        [p. 282]
inquisitor peciit ab eo, per juramentum suum tactis sacrosanctis
Evangeliis iterum factum, utrum in deposicione sua, propter tormenta,
vel metu tormentorum, vel aliqua alia causa, aliquam veritatem
tacuisset, vel falsitatem immiscuisset aut dixisset. Qui respondit per
juramentum suum quod non; immo puram veritatem dixerat et meram.

Actum presentibus dictis fratre Reginaldo priore de Pissiaco, ordinis
Predicatorum; magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensi canonico;
Guillelmo de Hangesto seniore; Guillelmo de Choque cive Parisiensi; et
Guillelmo de Hangesto, et pluribus aliis testibus ad hoc vocatis et
rogatis. Anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra.


Et ego Amisius de Aurelianis dictus le Ratif, clericus sacrosancte
Romane Ecclesie, notarius publicus, premissis juramentorum
prestationibus, confessionibus seu deposicionibus et omnibus aliis,
prout superius sunt expressa, una cum suprascriptis testibus et magistro
Gaufrido dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato
inquisitoris predicti, huic instrumento publico me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis,
una cum dictis magistro Amisio de Aurelianis, eadem auctoritate notario
publico, et testibus suprascriptis, presens interfui, et in testimonium
premissorum me subscripsi premissis in hac et precedenti peciis simul
sutis contentis, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis, per hoc presens publicum
instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta,
mense octobri, vicesima die ejusdem mensis, pontificatus sanctissimi
patris domini Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, in
religiosi viri et honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis
Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno           [p. 283]
Francie, auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisius
pro inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas
super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater Petrus
de Tortavilla, frater serviens dicti ordinis milicie Templi, etatis
quinquaginta annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta Dei
Evangelia, eidem preposita et ab ipso tacta, dicere in causa fidei, tam
de se quam de aliis, plenam, puram et integram veritatem. Et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod viginti sex anni sunt elapsi quod receptus fuit in domo de
Furchis Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Turno defunctum,
tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus fratre Petro dicto de
Cormeliis vel de Turno, non recordatur bene de quo, et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Interrogatus de modo recepcionis sue,
dixit per juramentum suum quod primo fecerunt eum promittere multas
observancias dicti ordinis, et jurare servare statuta ordinis; et, hoc
facto, recipiens fecit eidem indui mantellum ordinis. Quo facto, idem
recipiens duxit eum ad quemdam locum alium et secretum, et, ostensa
eidem cruce in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, precepit eidem quod
abnegaret eum cujus erat ymago, et spueret supra crucem. Quam
abnegacionem et spuicionem fecit ter de precepto suo; dicens etiam qui
loquitur quod, de precepto ipsius recipientis osculatus fuit eum in fine
spine dorsi, postea in umbilico, et tertio in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod post hec idem recipiens dixit eidem quod poterat se
commiscere carnaliter cum aliis fratribus, et alii cum eo, si vellent.
Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit.

Interrogatus si nunquam vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine,
dixit per juramentum suum quod sic plures Parisius.

Interrogatus utrum per istum modum reciperentur, dixit per juramentum
suum quod sic.

Interrogatus quomodo scit, dixit quod vidit.

Interrogatus utrum viderit quoddam capud quod adoratur, ut dicitur,
a dictis fratribus, dixit quod non, quia nunquam fuit in          [p. 284]
capitulis eorum generalibus.


Item anno, indictione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in
ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum
testium presencia constitutus frater Matheus de Bosco Audemari
Belvacensis diocesis, magister domus de Clichiaco, eodem modo juratus,
et interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum Meldensis diocesis, per
fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Templi Parisius, presentibus
fratre Johanne de Besencuria et fratre Nicolao Flamingo, fratribus
ordinis predicti, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.

Interrogatus quomodo fuit receptus, dixit per juramentum suum quod
expositis eidem multis preceptis et observanciis dicti ordinis, et
statutis et secretis, que observare promisit et tenere, posuerunt ad
collum suum mantellum ordinis; et tunc recipiens duxit eum ad partem,
et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat depicta ymago Domini nostri
Jhesu Christi crucifixi, quesivit ab eo utrum crederet an ille cujus
ymago erat ibi depicta esset Deus, et ipse qui loquitur respondit quod
bene credebat quod sic. Et tunc dixit dictus recipiens quod oportebat
quod eum abnegaret; et ipse respondit quod aliquo modo non faceret. Et
tunc dictus recipiens posuit eum in quodam carcere, in quo stetit usque
ad vesperas. Et cum vidisset quod esset in periculo mortis, petivit quod
exiret, et faceret voluntatem ejus. Et tunc, liberatus de carcere,
abnegavit ter Jhesum Christum; sed non recolit quod spuerit supra
crucem: et propter hoc non recolit, ut dixit, quod erat ita turbatus et
territus propter illam abnegacionem, quod vix sciebat quid faciebat.
Dixit tamen idem qui loquitur, per juramentum suum, quod, de precepto
dicti recipientis, osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto,
dixit sibi recipiens quod si aliquis calor naturalis moveret eum ad
libidinem exercendam, faceret secum jacere unum de fratribus suis et
haberet rem cum eo, et permitteret hoc idem similiter sibi        [p. 285]
fieri ab aliis fratribus. Dixit tamen, per juramentum suum, quod hoc
nunquam fecit.

Interrogatus de supradicto capite si aliquid sciret de eodem, dixit per
juramentum suum quod non, quia nunquam fuit in capitulis eorumdem, licet
hoc pluries requisivisset. Dixit eciam ipse qui loquitur, per juramentum
suum, quod ipse et fratres Johannes de Besencourt, Johannes de
Jonvignie, Radulphus de Hardevillier, Johannes de Trocheincourt, Petrus
de Sausauley, Reginaldus de Argivilla et Bernardus de Sommereux fratres
ipsius ordinis, condixerant inter se longo tempore antea, quod irent ad
Sedem Apostolicam, petituri absolutionem de predictis et licenciam
transferendi se ad alium ordinem. Dixit eciam per juramentum suum quod
cum ipse faceret ter in septimana celebrari in quadam capella domus sue,
frater Hugo de Paraudo visitator Francie, ad locum predictum declinans,
calicem et omnia ornamenta que erant in capella predicta asportavit, et
inhibuit ei ne amplius faceret celebrari. Requisiti vero predicti
fratres Petrus de Tortavilla et Matheus, videlicet quilibet eorum per se
et singulariter per juramentum suum, utrum vi, timore, vel minis aut
alia quacumque causa, in deposicione sua dixissent aut immiscuissent
aliquam falsitatem, dixerunt, scilicet quilibet eorum singulariter per
se, per juramentum suum, quod non; immo plenam et meram veritatem
dixerant, sine aliqua falsitate.


Item anno, indictione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus frater Johannes de Tortavilla frater
dicti ordinis, etatis triginta annorum vel circa, ut dicebat; eodem modo
juratus, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod septem anni sunt elapsi vel circa quod fuit
receptus apud Savigniacum Senonensis diocesis, per fratrem Girardum de
Villaribus tunc magistrum seu visitatorem Francie generalem, presentibus
pluribus fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus non recolit; et
dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo    [p. 286]
factas de observandis statutis, consuetudinibus et secretis ordinis,
fuit sibi apportata crux in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et
tunc precepit sibi dictus magister qui recepit eum quod ter spueret
supra dictam crucem et ymaginem, quod fecit de precepto suo; et postea,
de precepto ejusdem recipientis, osculatus fuit eum in inferiori parte
spine dorsi, secundo in umbilico, et tertio in ore; et dixit per
juramentum suum quod, hoc facto, recipiens precepit ei quod haberet rem
cum fratribus ordinis, si vellet, et propter hoc credens sibi licere
sine peccato, bis immiscuit se carnaliter cum quodam qui vocatur frater
Guillermus, dicti ordinis, sed nescit ubi moratur nunc. Dixit eciam quod
intelligebat racionem predicti mandati sibi facti, quod si illud vicium
commisisset cum alio qui non esset de ordine, peccatum fecisset, sed non
cum illis de ordine.

Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset vel immiscuisset in sua deposicione, vel veritatem tacuisset,
dixit per juramentum suum quod non, sed puram et meram veritatem dixerat
sine falsitate.


Item frater Terricus de Remis preceptor domus de Pruneyo Ebroicensis
diocesis, etatis quinquaginta annorum vel circa, anno, indicione, mense,
die, pontificatu et anno predictis, in dicti inquisitoris, nostrum
notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus, eodem modo juratus dicere de se et de aliis in causa fidei
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit Remis, per fratrem Johannem le
Verjus, de mandato fratris Arnulphide Wissemale, viginti octo anni vel
circa sunt elapsi, presentibus fratre Richardo de Remis, ejusdem
ordinis, et aliis de quibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod eo recepto et clamide sibi tradita, post multa precepta dicti
ordinis sibi facta super observanciis ordinis, magister recipiens fecit
se per eum osculari in fine spine dorsi sui, postea in            [p. 287]
umbilico, et postea in ore, et aportata cruce, fecit eum abnegare eam
ter, et Christum qui in ea passus fuerat, et precepit sibi quod non
haberet rem cum mulieribus, dicens sibi quod satis erant de hominibus,
dando sibi licenciam, secundum quod sibi videbatur, quod haberet rem
carnaliter cum hominibus.

Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset, vel veritatem tacuisset, dixit per juramentum suum quod non,
immo meram et puram veritatem dixit, propter salutem anime sue.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
predicti inquisitoris, nostrum notariorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus frater Johannes de Sancto Lupo
magister domus de Soisiaco juxta Taverniacum, quinquaginta annorum vel
circa, ut dicebat, eodem modo juratus dicere de se et aliis in causa
fidei puram et integram veritatem, et interrogatus de tempore et modo
recepcionis sue in ordine Templariorum, dixit per juramentum suum quod
viginti anni sunt elapsi quod receptus fuit apud Latigniacum Siccum, per
quemdam fratrem dicti ordinis qui vocabatur frater Nicolaus Flamingus,
et fuit receptus de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii
Parisius, presentibus tunc fratribus Radulpho de Hardeviller, et fratre
Deodato, et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus
non recordatur, et fuit cum eo receptus frater Johannes de Bafemont.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab ipsis
receptis factas, super quibusdam observanciis dicti ordinis, fuit
traditum mantellum illi qui loquitur, et postea fuit per duos fratres
ductus ad partem, et fuit compulsus per eos abnegare Jhesum Christum
cujus ymago erat depicta in quadam cruce que tenebatur coram eo, et
spuere semel supra crucem predictam. Dixit eciam per juramentum suum
quod fuit sibi injunctum per eos quod non haberet rem cum mulieribus,
sed si continere non posset, commisceret se carnaliter cum        [p. 288]
hominibus. Dixit tamen per juramentum quod nunquam fecit.

Interrogatus si omnes alii recipiuntur per istum modum, dixit per
juramentum suum quod nescit, quia nunquam vidit aliquem recipi; tamen
credit quod sic recipiuntur alii. Requisitus de predicto capite, dixit
per juramentum suum quod nunquam vidit illud.

Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum, vel
timore alicujus pene, seu aliqua quacumque de causa, aliquam falsitatem
dixisset, vel veritatem tacuisset, dixit per juramentum suum quod non,
immo veram et meram veritatem dixit, propter salutem anime sue.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et anno predictis, in
dicta inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Theobaldus de Bafemont
Carnotensis diocesis, frater dicti ordinis, et dispensator dicte domus
Templi Parisius, etatis triginta annorum vel circa, ut dicebat, eodem
modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod septem anni sunt elapsi vel circa quod ipse fuit receptus in
domo de Malo Repastu juxta Trapas, per fratrem Guidonem preceptorem
Carnotensis, presentibus quodam fratre nacionis Picardorum, vocato Petro
Picardo, clavigerio dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones per eum factas de observando statuta et secreta ordinis,
fuit receptus, et positum fuit ad collum suum mantellum ordinis, et per
illum qui recepit eum fuit ductus ad partem, et fuit eidem exhibita
quedam crux cum effigie Jhesu Christi. Tunc idem recipiens precepit ei
quod abnegaret illum qui passus fuit in illa cruce; tunc de precepto suo
abnegavit Jhesum Christum ter, et qualibet vice spuit supra crucem.
Dixit eciam ille qui loquitur per juramentum suum quod de precepto
illius recipientis osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Quo facto,
precepit eidem quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor
naturalis moveret eum, poterat se carnaliter commiscere cum       [p. 289]
viris fratribus dicti ordinis.

Interrogatus per juramentum suum utrum omnes alii recipiantur per istum
modum, dixit quod nescit pro certo, quia nunquam vidit aliquem recipi;
sed credit quod non fuit aliter sibi factum quam aliis.

Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, respondit per juramentum
suum se nichil scire. Interrogatus per juramentum suum utrum vi
tormentorum, vel metu, minis aut aliqua alia de causa, dixisset aut
immiscuisset in deposicione sua aliquam falsitatem, aut tacuisset
aliquam veritatem, dixit per juramentum suum quod non, immo dixerat
puram et meram veritatem, propter salutem anime sue.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu, anno et loco
predictis, presentibus religiosis viris et discretis fratribus Reginaldo
de Albigniaco priore de Pisciaco, Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum; magistris Reginaldo de Foresta Laudunensis, Reginaldo de
Albigniaco Bituricensis, et Guillermo de Dolis Dolensis ecclesiarum
canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hoc vocatis
et rogatis.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº VIIº, indicione sexta,
mense octobris, vicesima prima die ejusdem mensis, pontificatus
sanctissimi patris domini Clementis divina providencia pape quinti anno
secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillermi de Parisius
ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie,
auctoritate apostolica deputati in domo milicie Templi Parisiensis pro
inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes, eidem delatas
super dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Guillelmus de Giaco Bisuntinensis diocesis, frater serviens de domo et
familia majoris Magistri Templi, prepositus harnesiis et animalibus
suis, etatis XXX annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta Dei
Evangelia eidem preposita et ab ipso tacta dicere in causa        [p. 290]
fidei tam de se quam de aliis plenam, puram et integram veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod quatuor annis vel circa elapsis receptus fuit apud Marsiliam
per fratrem Symonem de Quinciaco, presentibus fratre Gaufrido de
Charnaio et quibusdam aliis fratribus dicti Templi qui sunt in Cipro.

Item dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de statutis et secretis ordinis observandis, osculatus fuit
recipientem in ore, in umbilico et in fine spine dorsi, et aportata sibi
cruce, fecerunt eum ter spuere super eam in despectu, et ea intencione
ut recipiens, ipse qui loquitur et alii fratres presentes despicerent
crucem. Et dixit quod fuerunt duo anni inter festum Penthecostes et
nativitatem beati Johannis Baptiste, quod ipse vidit in Cipro, in villa
de Limecon, capud illud quod adorant.

Interrogatus utrum recipiens dederit ei licenciam habendi rem cum
mulieribus, dixit quod ipsi prohibent, sed non prohibent de hominibus.
Et dixit quod major Magister dicti Templi habuit rem cum eo carnaliter
ter in una nocte, in Cipro. Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel
metu tormentorum, vel timore alicujus pene, seu aliqua alia quacumque de
causa, aliquam falsitatem dixisset vel immiscuisset in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non, et quod puram et meram dixerat
veritatem.


Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis, dicta
vicesima prima die ejusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris,
nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter
constitutus frater Gerardus de Gauche miles dicti ordinis, Ruthenensis
diocesis, preceptor domus de Bastito diocesis Caturcensis, etatis
quadraginta quinque annorum vel circa, ut dicebat, testis juratus ad
sancta Dei Evangelia ab eo personaliter tacta dicere, in causa fidei, de
se et aliis veritatem, et requisitus de tempore et modo sue receptionis,
dixit per juramentum suum quod in festo apostolorum Petri et Pauli erunt
IX anni, quod fuit receptus per fratrem Guigonem Ademari          [p. 291]
preceptorem Provincie, presentibus fratribus Gerardo Barascii et
Bertrando de Longua Valle militibus, qui fuerunt recepti cum ipso, et
fratre Raymundo Roberti preceptore de Bastito, defuncto. Dixit etiam per
juramentum suum quod idem recipiens fecit sibi aportari quamdam crucem
parvam, et tunc precepit ei quod abnegaret eum cujus imago erat in
cruce; et tunc ipse abnegavit ore, nunquam tamen abnegavit corde. Dixit
eciam per juramentum suum quod idem recipiens eidem precepit quod
spueret supra crucem, sed non fecit, ut dixit; sed utrum alii qui cum eo
fuerunt recepti spuerunt supra dictam crucem non percepit, quia totus
erat territus et turbatus de hoc quod precipiebatur sibi; quod mirum
erat. Dixit eciam per juramentum suum quod idem recipiens precepit quod
si aliqui de ordine vellent se commiscere carnaliter cum eo, quod
permitteret, et ita tenebantur eum admittere ad hoc, et quod non erat
peccatum. Sed dixit per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit
requisitus, nec scivit quod aliquis de ordine hoc faceret. Requisitus
utrum fuit osculatus ipsum receptorem, dixit per juramentum suum quod
sic solummodo in ore. Requisitus si vidit recipi aliquos alios fratres,
dixit per juramentum suum quod vidit unum recipi per eumdem preceptorem,
et per istum modum fuit receptus. Requisitus quare tantum tardavit
dicere veritatem, respondit per juramentum suum quod tantum tardaverat
dicere veritatem propter timorem persone, et quia nolebat amittere
statum quem habebat magnum in ordine, et pro eo ne fratres dicerent quod
esset primus per quem ordo confunderetur et adnichilaretur. Respondit
per juramentum suum utrum vi, aut metu tormentorum vel carceris, aliquam
falsitatem dixisset, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit
per juramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat
veritatem.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Robertus de Supra Villam
de Ysis Sagiensis diocesis, etatis quinquaginta annorum vel       [p. 292]
circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et aliis in causa
fidei dicere veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit in festo beati
Dionisii fuerunt viginti quatuor anni elapsi, Parisius, in capella domus
Templi, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, et
quod fuerunt cum eo recepti frater G. Canis defunctus, et quatuor alii
qui omnes sunt mortui; et dixit quod aportato libro recipiens fecit eum
jurare statuta quedam ordinis observare et osculari librum, et postea
idem recipiens ostensa sibi cruce cum ymagine Christi existentis in
dicto libro, precepit ei quod abnegaret Christum, quod fecit, ut dixit.

Interrogatus quociens abnegavit, dixit per juramentum suum quod semel,
et semel spuit supra crucem et ymaginem. Dixit tamen quod credit quod
fecisset eum abnegare et spuere pluries, sed plures fuerunt recepti cum
eo, videlicet quinque, ut videtur sibi, et ut recipiens expediret se,
non fecit eum abnegare et spuere nisi semel, et erat hora prandii.

Interrogatus utrum alii fuerant per similem modum recepti, dixit quod
nescit, quia statim duxerunt eum extra capellam, ut indueretur vestibus
ordinis.

Interrogatus utrum omnes alii qui recipiuntur sint per eumdem modum
recepti, dixit quod credit firmiter quod sic. Dixit eciam per juramentum
suum quod ille qui eum recepit dixit sibi et aliis qui fuerunt recepti
cum eo, quod si aliquis calor naturalis moveret eum ad coeundum, quod
melius erat quod fratres sui ordinis scirent secreta sua quam mulieres,
et credit quod per hoc injungeretur sibi quod ipse et alii fratres
commiscerent se carnaliter adinvicem. Dixit eciam per juramentum suum
quod de premissis dolens et contrictus confessus fuit hoc penitenciario
bone memorie domini Renulphi tunc episcopi Parisiensis, qui vocabatur
frater Nicolaus, qui eum de predictis, quatenus poterat et ad eum
pertinebat, absolvit, ut dixit, et injunxit sibi penitenciam salutarem,
et nichilominus quia adhuc habebat conscienciam scrupulosam,      [p. 293]
misit quemdam nepotem suum ad curiam Romanam anno quo fuit indulgencia
generalis, et tradidit sibi factum suum in scriptis, ut faceret eum
absolvi, qui nepos suus fuit mortuus in illa via in redeundo, et nescit
si impetravit absolucionem suam predictam. Requisitus per juramentum
suum utrum vi, aut metu tormentorum aut carceris, aliquam falsitatem
dixisset, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per
juramentum suum quod non, immo puram pro salute anime sue dixerat
veritatem.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Petrus Brocart Parisiensis
diocesis, agricola dicte domus Templi Parisiensis, etatis quinquaginta
annorum vel circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et de
aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod quindecim anni vel
circa sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per
fratrem Johannem de Oratorio preceptorem dicte domus de Malo Repastu,
presentibus fratre Odone de Coulon, magistro bergerio dicte domus, et
quibusdam aliis mortuis nunc, de quorum nominibus non recordatur. Dixit
eciam per juramentum suum quod, aportato libro, dictus recipiens fecit
eum jurare servare statuta ordinis, et quod, hoc facto, dictus recipiens
fecit sibi aportari quamdam crucem, et fecit ipsum fratrem Petrum spuere
ter supra eam in despectu ipsius crucis. Interrogatus de osculo, dixit
per juramentum suum quod idem recipiens fecit osculari se ab eo in fine
spine dorsi et postea in umbilico, et precepit ei quod si aliquis de
fratribus dicti ordinis vellet se cum eo carnaliter commiscere, quod hoc
permitteret, et hoc idem faceret cum aliis, si vellet.

Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum vel
carceris, aut aliqua alia de causa, falsitatem dixisset, aut veritatem
tacuisset in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non, immo
meram et integram pro salute anime sue dixerat veritatem.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco             [p. 294]
predictis, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum
testium presencia personaliter constitutus frater Petrus de Safet
oriundus in Acon, serviens dicti ordinis, et constitutus in domo majoris
Magistri ordinis Templariorum super garnisionibus dicte domus, testis
eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei puram, meram et
integram dicere veritatem.

Interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod quatuor anni vel quinque sunt elapsi vel circa quod ipse fuit
receptus in dicto ordine per dictum majorem Magistrum, in civitate
Nicociensi, presentibus fratre Petro de Boucli ejusdem ordinis, fratre
Gaufrido Picardo, socio magistri predicti, et pluribus aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam et per juramentum suum quod post
multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab
eo factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit
sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi depicta, et de precepto
dicti recipientis spuit ter supra eam. Dixit tamen per juramentum suum
quod credit quod intencio dicti recipientis esset quod hoc faceret in
contemptu Christi; tamen non recordatur quod hoc sibi dixerit oretenus,
et hoc pretermisit, ut credit, quia tempus erat prandendi.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
dictum recipientem de mandato ipsius in fine spine dorsi et in ore.
Dixit eciam per juramentum suum quod idem Magister precepit et inhibuit
sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod non denegaret
fratribus dicti ordinis aliquid quod ab eo super hoc peterent. Unde
dixit per juramentum suum quod contingit, cum quadam nocte exiret de
camera dicti Magistri quidam frater dicti ordinis Yspanus, qui vocabatur
Martinus Martini, vocavit eum, et abusus fuit eo carnaliter; et hoc non
fuit sibi ausus denegare, propter preceptum quod sibi fecerat dictus
Magister.

Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu, aut aliqua alia de
causa, falsitatem dixisset, aut tacuisset veritatem in sua deposicione,
dixit per juramentum suum quod non, immo puram et integram pro    [p. 295]
salute anime sue dixerat veritatem.


Item anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, in
dicti inquisitoris, nostrum notariorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Gaufridus de Charneio miles
dicti ordinis, et preceptor totius Normannie, etatis quinquaginta sex
annorum vel circa, ut dicebat, testis eodem modo juratus de se et aliis
in causa fidei puram, meram et integram dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod sunt bene triginta septem vel triginta octo anni elapsi vel
circa quod fuit receptus in ordine Templariorum apud Stampas, per
fratrem Amalricum de Rocha, presentibus fratre Johanne Francisco
preceptore Parisiensi et quibusdam aliis qui mortui sunt. Dixit eciam
per juramentum suum quod, ipso recepto et mantello ad collum posito,
aportata fuit sibi quedam crux in qua erat ymago Jhesu Christi, et dixit
sibi idem receptor quod non crederet in illum cujus ymago erat ibi
depicta, quia falsus propheta erat, nec erat Deus. Et tunc fecit dictus
recipiens ipsum abnegare Jhesum Christum ter, ore et non corde, ut
dixit. Requisitus utrum spuerit supra ipsam ymaginem, dixit per
juramentum suum quod non recordatur, et credit quod hoc fuit ista de
causa quia festinabant se. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum
suum quod osculatus fuit magistrum recipientem ipsum in umbilico; et
audivit dici a fratre Gerardo de Sauzeto preceptore Arvernie, qui dixit
fratribus existentibus in capitulo quod tenebat, quod melius erat se
commiscere cum fratribus ordinis quam libidinem exercere cum mulieribus;
sed nunquam fecit, nec fuit requisitus, ut dixit.

Requisitus per juramentum suum utrum receperit vel fecerit aliquos
fratres in ordine predicto, dixit per juramentum suum quod sic. Dixit
eciam per juramentum suum quod primum quem recepit in ordine, recepit
per illum modum per quem fuit receptus; et omnes alios quos recepit,
sine aliqua abnegacione vel spuicione vel aliquo inhonesto,       [p. 296]
secundum prima statuta ordinis recepit; quia jam percipiebat quod ille
modus per quem fuit receptus erat nephandus et prophanus, et contra
fidem catholicam.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, vel alia de
causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et
integram pro salute anime sue dixerat veritatem.


Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima secunda die ejusdem mensis octobris, in dicti inquisitoris,
nostrum notariorum et infrascriptorum testium presencia personaliter
constitutus frater Guillermus de Chalou Regine clavigerius domus de la
Trace juxta Soisiacum, etatis triginta quatuor annorum vel circa, ut
dicebat; eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei plenam, puram
et integram dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Saucayo in baillivia Stampensi, per fratrem Johannem thesaurarium
Parisiensem qui nunc est, circa instans festum Nativitatis Domini erunt
quatuor anni, presentibus fratre Roberto preceptore de Saucayo, et
preceptore de Stampis, cujus cognomen est de Chantuille, sed de suo
proprio nomine non recordatur, ut dicit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, eo recepto et clamide ad collum posita, et juramento ab eo
prestito quod observaret inter cetera secreta dicti ordinis, dicti
preceptores duxerunt eum ad partem, et, ostensa sibi quadam cruce cum
effigie Jhesu Christi in quadam missali, dixerunt sibi et preceperunt
quod abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem ter. Qui
respondit, ut dixit, quod nullo modo faceret, cum esset Christianus. Et
fuit territus plus quam unquam fuit in vita sua; et statim unus eorum
accepit eum per gutur, dicens quod oportebat quod hoc faceret, vel
moreretur. Et tunc ipse metu mortis, ut dixit per juramentum suum,
abnegavit ter Jhesum Christum ore, sed non corde, ut dixit. Quo facto,
dixit per juramentum suum quod fecerunt eum jurare dicti          [p. 297]
preceptores castitatem quantum ad mulieres, dicentes ei quod si aliquis
calor naturalis moveret eum, quod poterat se refrigescere cum aliquo de
fratribus ordinis; sed dixit per juramentum suum quod nunquam immiscuit
se cum aliquo homine.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem et alios fratres presentes in ore solum, et tunc recipiens
dixit: «Satis est, eamus pransum.»

Interrogatus utrum vi, vel metu, vel metu tormentorum vel carceris, vel
alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in
sua deposicione, dixit per juramentum suum quod non; imo pro salute
anime sue puram et integram dixerat veritatem.


Item frater Guillermus de Biceyo Lingonensis diocesis, capellanus
majoris Magistri dicti ordinis, eodem modo juratus et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod duodecim
anni vel circa sunt elapsi quod ipse fuit receptus apud Espeilleyum
dicte diocesis Lingonensis, per fratrem Hugonem de Paraudo preceptorem
tunc ballivie Francie, presentibus fratre Stephano capellano dicte
domus. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de
statutis et secretis dicti ordinis observandis factas ab eo, mantellum
fuit sibi positum ad collum, et osculatus fuit idem receptus recipientem
in ore et postea in fine spine dorsi. Dixit eciam per juramentum suum
quod dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret dictum Jhesum
Christum, et ter spueret supra crucem, despiciendo Dominum Jhesum
Christum qui passus fuit in ea; que fecit ore, et non corde; sicut
dixit.

Interrogatus utrum aliud fuit sibi injunctum, dixit per juramentum suum
quod sic; nam dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit
sibi quod si aliquis fratrum dicti ordinis vellet rem habere carnaliter
cum eo, quod ipse permitteret; sed ipse nunquam permisit, ut dixit.

Interrogatus utrum esset presbyter cum intravit ordinem predictum, dixit
per juramentum suum quod sic.

Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum   [p. 298]
vel carceris, aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem
immiscuerit, aut veritatem tacuerit in sua deposicione, dixit per
juramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat
veritatem.


Item Richardus de Caprosia ordinis Templariorum, testis eodem modo
juratus et interrogatus de modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit Parisius per fratrem Hugonem de Paraudo,
presentibus priore fratre Renero de Larchent et preceptore dicte domus,
et quibusdam aliis fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum
suum quod, eo recepto et mantello sibi tradito, ac juramento prestito
quod servaret statuta et secreta dicti ordinis, predicti ostenderunt
sibi crucem et ymaginem Jhesu Christi in quodam missali, et preceperunt
ei quod abnegaret Deum cujus ymaginem videbat, et quod ter spueret supra
crucem: que fecit ore, sed non corde, sicut dixit.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem in ore, et non alibi.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, aliquam
falsitatem immiscuerit, aut veritatem tacuerit in sua deposicione, dixit
per juramentum suum quod non; immo pro salute anime sue puram dixerat
veritatem.


Item frater Gancherius de Lienticuria preceptor Remensis, etatis
quinquaginta annorum, ut dicebat, testis eodem modo juratus et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit Parisius, triginta quatuor vel triginta quinque
anni sunt elapsi vel circa, per fratrem Amalricum de Ruppe tunc
preceptorem Francie. Dixit eciam idem receptus quod, ipso recepto et
mantello sibi tradito, et juramento ab eo prestito inter cetera quod
observaret statuta et secreta ipsius ordinis, duo fratres, de quorum
nominibus non recolit, qui sunt mortui, duxerunt eum ad partem,   [p. 299]
et, ostensa sibi quadam cruce cum effigie Jhesu Christi, preceperunt ei
quod abnegaret Christum, et spueret supra crucem et effigiem Christi in
ea depictam. Quod ipse aliquandiu facere recusavit, ut dixit; et tandem
compulerunt eum abnegare Christum et spuere supra dictam crucem; quod
non fecit corde, sicut dixit, licet ore. Dixit eciam per juramentum suum
quod statim osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore
solummodo. Et dixit eciam dictus frater G. quod dictus recipiens dixit
sibi quod ipse et alii fratres debebant se adinvicem juvare. Requisitus
de quo juvamine intelligebant, dixit per juramentum suum quod credit
quod intelligebant quod commiscerent se adinvicem carnaliter; tamen non
expressit verbo. Requisitus si unquam vidit unum capud quod consuevit
portari ad capitula et exhibi fratribus, dixit quod vidit ipsum bis
Parisius in duobus capitulis, et dixit per juramentum suum quod vidit
illud capud per fratres dicti ordinis adorari.

Interrogatus si umquam fecit vel recepit aliquos fratres in ordine,
dixit per juramentum suum quod sic duos, quorum unus vocatur Pictavinus,
presbyter; de nomine alterius non recordatur bene. Interrogatus utrum
fecit et recepit illos per illum modum per quem fuit receptus, dixit
quod sic, quia si aliter fecisset, positus fuisset in carcere perpetuo,
si alii scivissent.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aut alia de
causa, aliquam falsitatem immiscuisset, aut tacuisset veritatem in sua
deposicione, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et integram
dixerat veritatem propter salutem anime sue.


Item frater Guillermus de Herbleyo elemosinarius domini Regis, etatis
quadraginta annorum vel circa, ut dicebat, eodem modo juratus et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus viginti anni fuerunt elapsi in festo sancti
Michaelis nuper preterito, apud Furcas in Gastinesio diocesis
Senonensis, per fratrem Johannem de Turno thesaurarium quondam Templi
Parisius, presente fratre Roberto preceptore tunc dicte domus,    [p. 300]
nunc defuncto, et fratre Petro de Cormeliis tunc preceptore de
Savigneio. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis, observanciis et secretis dicti ordinis
observandis per eum factas, et mantello sibi tradito, dictus recipiens
duxit eum ad partem, et ostendit sibi crucem cum effigie Christi
depictam in quodam missali. Et dixit sibi dictus recipiens quod
abnegaret Christum cujus ymaginem sibi ostendebat ter, et ter spueret
supra crucem et supra Christum. Quod facere perterritus, aliquandiu,
sicut dixit, facere denegavit; sed quia recipiens dicebat sibi quod hoc
erat de statutis ordinis, et eum ad hoc instantissime compellebat,
dictas abnegacionem et spuicionem ore fecit, licet non corde, sicut
dixit.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod cum ipse
obligaret se ad facienda oscula in fine spine dorsi et alibi, secundum
morem et ritum ordinis, dictus recipiens et alii fratres pepercerunt
sibi quod non faceret. Dixit eciam per juramentum suum quod preceptum
fuit sibi quod si aliquis calor naturalis moveret eum, quod ipse
commisceret se cum aliquo de fratribus, et similiter permicteret fratres
dicti ordinis commiscere cum eo, quia sicut erat eis obligatus, ita ipsi
erant sibi obligati ad hoc faciendum.

Requisitus de capite quod consuevit, ut dicitur, aportari ad capitula et
adorari, dixit per juramentum suum quod vidit illud in duobus capitulis
que tenuit frater Hugo de Paraudo visitator Francie. Et vidit fratres
adorare illud; et ipsemet fingebat illud adorare, sed nunquam fecit
corde, ut dixit. Et credit quod capud illud sit ligneum, argentatum et
deauratum foris. Interrogatus cujus speciei est dictum capud, dixit per
juramentum suum quod videtur sibi quod habet barbam seu similitudinem
barbe.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, aut aliqua
alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit seu dixerit, aut veritatem
tacuerit in sua deposicione, dixit per juramentum suum quod non; immo
plenam, meram et integram, propter salutem anime sue, dixerat veritatem.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, diebus et      [p. 301]
loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus
Reginaldo priore de Pissiaco, Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum, et discretis viris Clemente de Castellione Nivernensis, et
magistro Reginaldo de Albigniaco Bituricensis ecclesiarum canonicis, et
pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad hec vocatis specialiter
et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane
ecclesie, notarius publicus, premissis juramentorum prestacionibus et
confessionibus, et omnibus aliis et singulis, prout in carta seu pecia
presenti et precedentibus meo signo signatis plenius continentur, una
cum scriptis testibus et magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop,
Johanne de Pruvino et Eveno Phili notariis publicis, presens interfui,
ac de mandato inquisitoris predicti huic instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
in hoc et quinque aliis immediate precedentibus peciis, simul sutis,
contentis et signo meo signatis, una cum magistris Amisio de Aureliano
predicto, Johanne de Pruvino et Eveno Phili, eadem auctoritate notariis
publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, et, de mandato
dicti inquisitoris, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum
vocatus et rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus
auctoritate notarius, premissis juramentorum prestacionibus,
confessionibus et premissis omnibus in hac presenti carta et
precedentibus contentis, signo meo signatis, una cum notariis publicis
et testibus supradictis, presens interfui, et, de mandato dicti
inquisitoris, hic me suscripsi, et una cum signis et subscriptis
dictorum notariorum signum meum consuetum apposui rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis, per hoc presens         [p. 302]
publicum instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo,
indicione sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini
Clementis divina providentia pape quinti anno secundo, die Lune ante
festum apostolorum Symonis et Jude, videlicet XXIII die octobris, quod
in venerabilis et religiosi viri fratris Guillermi de Parisius ordinis
fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia, frater Guillermus de Varnage miles,
morans in domo de Belda Bituricensis diocesis, etatis viginti duorum vel
viginti trium annorum vel circa, personaliter constitutus ut de se et de
aliis predicti ordinis milicie Templi eidem inquisitori delatis super
dicto crimine diceret veritatem, et [interrogatus?] de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Foresta juxta Agirandam Lemovicensis diocesis, per fratrem Raymundum de
Vassignac nunc preceptorem de Belda, sex anni vel circa sunt elapsi,
presentibus fratribus Hugone de la Depere et Ymbaudo Berruer dicti
ordinis, et quibusdam aliis qui sunt mortui. Et dixit per juramentum
suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito inter cetera de statutis
et secretis ordinis observandis, et ostensa sibi cruce cum effigie Jhesu
Christi in quodam libro existente, recipiens quesivit ab eo cujus
credebat esse illam effigiem; et ipse qui loquitur respondit quod Domini
Jhesu Christi. Et tunc recipiens dixit sibi quod oportebat quod
abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem predictas ter. Qui,
licet invitus et turbatus ultra quam credibile esset, abnegavit eum
semel, et spuit ter supra crucem et ymaginem predictas; hoc faciens, ut
dicit, timore ipsorum; et de hoc tantum doluit et fuit turbatus, quod
pluries exivisset ordinem, nisi esset propter timorem amicorum suorum,
ne crederent quod ipse exivisset ordinem propter aliquam aliam malam
causam.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens injunxit sibi quod
abstineret a mulieribus omnino, et quod si vellet accedere ad fratres
suos et commiscere se cum eis, quod non negarent sibi lectum,     [p. 303]
sed nunquam fecit, ut dixit.

Item dixit per juramentum suum quod dixerunt sibi inter cetera quod unum
erat de statutis ordinis ipsorum, quod si aliquis fratrum ipsius ordinis
revelaret alteri aliquod de peccatis vel delictis alicujus fratris sui
sibi revelatum ab eo, quantumcumque grave esset, ipse qui detegeret
peccatum seu delictum hujusmodi sibi revelatum sustineret et haberet
penam quam delinquens deberet pro dicto delicto sustinere.

Item dixit per juramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore
repetitum et prestitum ab eodem fratre Guillelmo, quod ipse vi, vel metu
carceris aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis
immiscuit aliquam falsitatem, sed puram veritatem dixit pro salute anime
sue.

Actum loco, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis,
presentibus testibus proximo infrascriptis.


Item frater Hymbaudus de Laboyssade, etatis viginti duorum annorum vel
circa, in dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, juratus
similiter et requisitus per juramentum suum de tempore et modo
recepcionis sue, ac de se et aliis ejusdem ordinis in causa fidei dicere
veritatem, dixit per juramentum suum quod receptus fuit tres anni sunt
elapsi vel circa, in domo de Bliandays Lemovicensis diocesis, per
fratrem Hymbertum de Comborz preceptorem de Poillac, presentibus
fratribus Guillelmo Galebrun preceptore nunc de Viveriis, Guillelmo de
Podio Vivaut fratre serviente dicti ordinis, et quibusdam aliis. Et
dixit per juramentum suum quod, eo recepto, mantello sibi tradito, et
juramento ab eo prestito inter cetera de statutis et secretis ordinis
observandis, ac ostensa sibi cruce depicta cum effigie Jhesu Christi in
quodam libro, recipiens quesivit ab eo cujus credebat quod esset illa
ymago. Et ipse respondit quod Domini Jhesu Christi. Et tunc recipiens
dixit ei quod oportebat quod eum abnegaret, et spueret supra      [p. 304]
ipsam ymaginem ter. Et cum hoc facere recusaret, fratres predicti
ordinis presentes dixerunt sibi quod oportebat quod hoc faceret; et tunc
ipse, licet invitus, abnegavit ter, et qualibet vice spuit supra crucem;
sed hoc non fecit corde, licet ore, ut dixit.

Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a
mulieribus, et quod si aliquis fratrum vellet se commiscere cum eo, quod
hoc permitteret; et ipsemet similiter commisceret se cum eis, si vellet,
et super hoc dabat ei licenciam; dicens quod dixerunt sibi quod statutum
est unum dicti ordinis, quod si aliquis fratrum ipsorum revelat alicui
alii secretum peccatum seu delictum alterius fratris sui sibi ab eo
revelatum, ipse punitur et sustinet penam quam delinquens qui sibi hoc
revelavit sustinere deberet.

Item dixit per juramentum suum, adhuc a dicto domino inquisitore
repetitum et prestitum ab eodem fratre Hymberto, quod ipse vi, vel metu
carceris vel tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec premissis
immiscuit aliquam falsitatem, sed puram veritatem dixit pro salute anime
sue.


Facte autem sunt hec confessiones et deposiciones a dictis fratribus
Guillelmo et Hymberto ordinis milicie Templi, juramentis ab ipsorum
quolibet, ut premittitur, prestitis, Parisius, in domibus fratrum
Predicatorum; in presencia, ut premittitur, et camera dicti domini
inquisitoris, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis,
presentibus discretis et religiosis viris priore dicti loci, fratribus
Herveo Natalis magistro in theologia, Petro de Condeto, Reginaldo de
Credolio et Johanne de Sancto Vincencio predicti ordinis fratrum
Predicatorum, testibus ad hec vocatis et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis juramentorum
prestacionibus et confessionibus et omnibus aliis et singulis, prout in
carta seu pecia presenti et precedentibus signo meo signatis      [p. 305]
plenius continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, notario publico, presens interfui, ac, de mandato
inquisitoris predicti, in hoc publico instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
in hac pecia contentis, una cum dictis testibus ac magistro Amisio
notario publico, presens interfui, in testimonium premissorum me
subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione
sexta, mense octobris, vicesima quarta die ejusdem mensis, pontificatus
sanctissimi patris domini Clementis divina providencia pape quinti anno
secundo, in religiosi viri et honesti fratris Guillermi de Parisius
ordinis Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputati, in domo milicie Templi Parisius pro
inquirendo contra quasdam personas ibidem existentes eidem delatas super
dicto crimine existentis, nostrum publicorum notariorum et
infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater Jacobus de
Molay major Magister ordinis milicie Templi, juratus ad sancta Dei
Evangelia, eidem preposita et ab ipso corporaliter tacta, dicere de se
et aliis in causa fidei plenam, meram et integram veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod XLII anni sunt elapsi quod fuit receptus apud Belnam Eduensis
diocesis, per fratrem Ymbertum de Parado militem, presentibus fratribus
Amalrico de Ruppe et pluribus aliis fratribus de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
ab eo factas super observanciis et statutis dicti ordinis, posuerunt
mantellum ad collum suum. Et fecit dictus recipiens apportari     [p. 306]
in presencia sua quamdam crucem eneam in qua erat figura crucifixi, et
dicit sibi et precepit quod abnegaret Christum cujus figura erat ibi.
Qui, licet invitus, fecit; et tunc precepit sibi idem recipiens quod
spueret supra eam, et spuit ad terram.

Interrogatus quociens, dixit per juramentum suum quod non spuit nisi
semel, et de hoc bene recordatur. Interrogatus, cum vovit castitatem, si
sibi fuit aliquid dictum quod commisceret se carnaliter cum fratribus,
dixit per juramentum suum quod non, nec unquam fecit. Requisitus per
juramentum suum utrum alii fratres dicti ordinis per illum modum
recipiantur, dixit quod credit quod non fuerit sibi aliquid factum quod
non fiat aliis; tamen dixit quod paucos fecit. Dixit tamen per
juramentum suum quod postquam receperat illos quos fecit, precipiebat
quibusdam de astantibus ibi quod ducerent eos ad partem, et facerent eis
id quod debebant. Tamen dixit per juramentum suum quod intencionis sue
erat quod facerent et preciperent illud eis quod sibi fuerat factum, et
per illum modum reciperentur. Requisitus utrum vi, vel metu, tormentorum
vel carceris, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit vel
immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem propter salutem
anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu, anno, mense et die predictis, in
ipsius inquisitoris, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum
presencia constitutus frater Johannes de Cugy custos molendini Parisius,
Belvacensis diocesis, LIIII annorum, juratus eodem modo dicere de se et
aliis in causa fidei veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo
Parisiensi, IX sunt anni, per fratrem Hugonem de Paraudo, presente
fratre Guidone preceptore Carnotensi, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Et dixit eciam quod, eo recepto et facta
promissione de statutis et secretis ipsius ordinis observandis, dictus
recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et postea duxit eum    [p. 307]
retro quoddam altare, aliis remanentibus et dispersis per capellam; tunc
fecit se osculari ab ipso recepto primo in ore et post in fine spine
dorsi, tercio in umbilico, et postea fecit sibi osculari librum. Dixit
eciam per juramentum suum quod, ostensa sibi quadam cruce in qua erat
ymago crucifixi, peciit ab eo utrum crederet in illum cujus ymago ibi
erat. Qui, licet responderit quod sic, nichilominus compulsus fuit per
eum ad abnegandum Christum, quod invitus fecit; sed ipse minabatur sibi
quod nisi faceret, ipse poneret eum in carcere perpetuo: et fecit eum
jurare quod hoc nunquam alicui revelaret. Dixit eciam per juramentum
suum quod si posset evadere, non fecisset. Dixit eciam per juramentum
suum quod fecit eum bis spuere supra crucem; et tercia vice non spuit
supra crucem, sed ad terram. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus
recipiens dixit sibi quod cum oportebat ipsum interdum se absentare et
ire ad multas diversas partes, si contingeret quod aliqua voluntas vel
aliquis motus carnalis moveret eum, posset habere rem cum aliquo de
sociis suis fratribus, et non cum mulieribus. Requisitus utrum credat
quod omnes alii ita recipiantur, dixit per juramentum suum quod credit
quod sic.

Interrogatus per juramentum suum utrum vi, vel metu carceris vel
tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit vel
immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem propter salutem
anime sue.


Item frater Petrus de Arblayo Parisiensis diocesis, etatis XLIIII^or
annorum, ut dicebat, eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, requisitus de tempore et modo recepcionis sue, dixit
per juramentum suum quod annus est elapsus quod receptus fuit apud
Soysiacum, per fratrem Johannem thesaurarium, presente fratre Radulpho
receptore Campanie, et aliis fratribus dicte domus de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam quod, post multas promissiones de observandis
statutis et secretis ordinis, fuit sibi traditum mantellum        [p. 308]
ordinis ad collum, et tunc osculatus fuit receptorem suum et omnes alios
fratres. Et hoc facto, thesaurarius et dictus receptor duxerunt eum ad
partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi depicta, et fecerunt eum abnegare bis Christum et spuere supra
crucem bis. Et dixit per juramentum suum quod, de precepto recipientis,
osculatus fuit eum in inferiori parte spine dorsi, in umbilico et in
ore.

Item dixit per juramentum suum quod idem recipiens dixit et precepit
sibi quod si non posset continere, quod commisceret se carnaliter cum
sociis suis. Tamen dixit per juramentum suum quod nunquam commiscuit se
cum aliquo, nec aliquis cum eo.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia de
causa, in deposicione sua dixerit aut immiscuerit aliquam falsitatem,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit
puram veritatem propter salutem anime sue.


Item frater Johannes de Elemosina prope Pontisaram, claviger domus de
Malo Repastu, etatis XXXII annorum, ut dicebat, eodem modo juratus de se
et aliis in causa fidei dicere veritatem. Requisitus de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod fuit receptus Parisius,
per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisius, quinque sunt
anni elapsi, presentibus fratre Guillermo de Arblayo elemosinario regis,
et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones quas fecit de observandis
statutis dicti ordinis, apportata fuit ante eum quedam crux enea in qua
erat ymago Jhesu Christi, et peciit ab eo dictus recipiens utrum
crederet quod ille cujus erat ymago esset Deus, et ipse dixit quod sic.
Tunc fecit eum abnegare Christum ter et ter spuere: videlicet bis supra
crucem et ultimo spuit supra terram, fingens quod spueret supra crucem.
Dixit eciam per juramentum suum quod ille recipiens fecit sibi
promittere votum castitatis quantum ad mulieres; sed dixit sibi quod si
vellet et indigeret, commisceret se cum sociis suis. Dixit tamen quod
nunquam se immiscuit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris      [p. 309]
vel tormentorum, aut alia quacumque de causa, dixerit aut immiscuerit
aliquam falsitatem, aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo quod dixit puram et meram veritatem propter salutem anime
sue.


Item frater Petrus de Sivre filius domini Acherii de Sivre militis,
etatis sexdecim vel XVII annorum, miles dicti ordinis, morans apud
Latigniacum Siccum, juratus de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit Parisius, in die Cinerum erit annus,
per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in camera ipsius. Et
dixit per juramentum suum quod postquam juravit servare statuta ordinis,
et mantello ad collum suum posito, idem frater Hugo portavit et tenuit
ante eum quamdam crucem in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et
peciit ab eo utrum crederet in eum cujus ymaginem videbat. Qui respondit
quod sic: tunc dixit sibi quod male credebat, et fecit eum abnegare
Jhesum Christum ter et spuere qualibet vice supra crucem.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit in
umbilico et in ore solum. Requisitus utrum aliquis sibi injunxit quod
commisceret se cum sociis suis, dixit per juramentum suum quod nunquam
fuit sibi dictum vel injunctum.

Requisitus utrum vi, aut metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Thomas de Quesneyo prope Britolium, etatis XLIII annorum vel
circa, testis eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto
ordine, dixit per juramentum suum quod VIII anni sunt vel circa quod
fuit receptus apud Soisyacum Meldensis diocesis, per fratrem Hugonem de
Paraudo, presentibus fratre Nicolao Flammingo et quibusdam        [p. 310]
aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, post multas promissiones factas per eum de observandis statutis et
secretis ordinis, quidam frater vocatus frater Galterius de Brabancia
duxit eum retro altare, et, ostensa sibi quadam cruce in qua erat ymago
Jhesu Christi, peciit ab eo utrum crederet in eo cujus erat ymago
depicta ibi; et respondit quod sic; et tunc, vellet, nollet, fecit eum
idem recipiens abnegare Jhesum Christum et spuere ter: videlicet bis
supra crucem, et tercia vice spuit ad terram, fingens spuere super
crucem. Interrogatus utrum alii fratres dicti ordinis recipiantur simili
modo, dixit quod credit quod sic. Interrogatus quare credit, dixit quod
credit pro eo quod fuit ita receptus. Interrogatus quid fuit sibi dictum
cum vovit castitatem, dixit per juramentum suum quod fuit sibi injunctum
quod commisceret se cum aliis fratribus, si indigeret, et hoc idem
permitteret aliis.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum, carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non, immo puram et meram dixerit veritatem.


Item frater Nicolaus de Capella, etatis quinquaginta annorum vel circa,
eodem modo juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
requisitus de tempore et modo recepcionis sue in dicto ordine, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in domo de Bello Visu Senonensis
diocesis, viginti anni sunt elapsi, per fratrem J. de Turno tunc
thesaurarium Parisiensem, presentibus fratribus Johanne dicto Le Grant
de Laigneville, et quibusdam aliis qui defuncti sunt. Dixit tamen per
juramentum suum quod, post aliquas promissiones factas de statutis et
secretis dicti ordinis observandis, fuit mantellum sibi positum ad
collum, et recipiens ostendit sibi crucem quamdam in qua erat ymago
Jhesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eo cujus
ymago ibi erat; et ipse respondit quod sic. Et tunc fuit compulsus per
eum, ut dixit, abnegare Jhesum Christum et spuere ter. Dixit eciam per
juramentum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore.
Dixit eciam per juramentum suum requisitus quod, in emissione     [p. 311]
voti castitatis, fuit sibi dictum quod si aliquis calor naturalis
moveret eum, refrigeret sese cum aliis fratribus suis; et hoc pateretur
de aliis. Interrogatus utrum vi, vel timore tormentorum, carceris, aut
aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram et meram dixit veritatem.


Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima quinta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum
et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Johannes de Crotoy, etatis quinquaginta sex annorum, preceptor domus de
Senevieres Meldensis diocesis, eodem modo de se et aliis dicere
veritatem in causa fidei; et requisitus de tempore et modo recepcionis
sue, dixit per juramentum suum quod XXVI anni sunt elapsi quod fuit
receptus apud Montem Suessionensem, per fratrem Herveum de Villa Petrosa
militem dicti ordinis, presentibus fratre Baldouino de Theri milite
dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis
statutis dicti ordinis, ille qui recepit eum ostendit sibi ymaginem
Jhesu Christi crucifixi in libro, et peciit ab eo utrum crederet in eum
cujus figura erat in libro; qui respondit quod sic. Et tunc dixit sibi
recipiens quod fatue credebat, et fecit eum ter abnegare Jhesum Christum
et ter spuere. Dixit tamen quod cavebat sibi quantum poterat ne spueret
supra crucem; fingebat tamen quod spueret supra crucem. Dixit tamen per
juramentum suum quod precepit sibi idem recipiens quod omnino abstineret
se a mulieribus; tamen si necessitas carnis urgeret eum, posset se
carnaliter cum fratribus commiscere. Requisitus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit in umbilico et in ore. Requisitus
utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia causa, in
sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum quod non,
immo puram et meram dixerit veritatem.


Item frater Johannes de Verreria frater serviens, juratus eodem   [p. 312]
modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod triginta
anni sunt elapsi quod fuit receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem
J. Francisci militem dicti ordinis, presentibus fratre Radulpho de
Triangulo fratre dicti ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam quod, [post] multas promissiones factas de
observandis statutis dicti ordinis, aportata fuit quedam crux in qua
erat ymago crucifixi; et fecit illum recipiens ter abnegare illum cujus
ymago erat ibi depicta, et ter spuere: bis supra crucem et semel ad
terram. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi quod
abstineret se a mulieribus, et commisceret se cum hominibus.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem in fine spine dorsi semel, et semel in umbilico, et semel in
ore. Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia de
causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Egidius d'Espernaut sur Aisne diocesis Suessionensis, etatis
sexaginta annorum, preceptor domus d'Amblers, juratus eodem modo de se
et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod XXI anni sunt quod
fuit receptus in domo Montis Suessionensis, per fratrem Arnulphum de
Wissemalle, presentibus fratre Radulpho de Mersin et quibusdam aliis
fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum
suum quod, post multas promissiones factas ab eo de observandis statutis
dicti ordinis, quidam fratres, quorum unus vocabatur frater Baldoinnus
de Theri, et alius frater Johannes le Verjus, duxerunt eum ad quamdam
aliam partem, et ostenderunt sibi quamdam crucem in quodam missali in
qua erat figura Jhesu Christi depicta, et pecierunt ab eo utrum crederet
in illum cujus ymago erat ibi; respondit quod sic, et tunc dixerunt quod
male credebat, et preceperunt quod abnegaret Christum; quod       [p. 313]
fecit ter, et ter spuit supra crucem, de mandato eorum.

Item dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod abstineret
se omnino a mulieribus, sed audacter commisceret se cum fratribus suis,
et hoc pateretur ab aliis fratribus. Interrogatus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore
solum. Requisitus etiam utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut
aliqua alia causa, in deposicione sua dixit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Johannes Ducis de Taverniaco preceptor domus de Ivriaco,
etatis quinquaginta annorum vel circa, eodem modo juratus de se et aliis
in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod viginti octo anni sunt
elapsi quod fuit receptus Parisius per quemdam fratrem vocatum Monachum
Gaudi, preceptorem terre ultramarine, et illa die qua fuit receptus
fuerunt recepti quindecim fratres cum eo. Dixit eciam per juramentum
suum quod ille qui recepit eum post multas promissiones factas de
statutis et aliis observanciis dicti ordinis observandis, recipiens
fecit sibi aportari unum missale super quo juravit servare predicta
statuta et observancias; posuit mantellum ad collum suum, et peciit ab
eo utrum crederet in Jhesum Christum, cujus imago erat depicta in dicto
missali, et ipse respondit quod sic, et tunc fecit eum abnegare ter
Jhesum Christum, et spuere ter super crucem. Dicit eciam per juramentum
suum quod idem recipiens precepit quod abstineret se omnino a
mulieribus, et si indigeret, poterat se commiscere cum fratribus suis,
et hoc idem pateretur de aliis fratribus. Interrogatus de capite de quo
supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod vidit illud sex vicibus
in sex capitulis, et adoravit. Requisitus per juramentum suum qui
tenebat capitula, dixit per juramentum suum quod frater G. de Bellojoco
tunc Magister, et frater Hugo de Parando aliquociens. Requisitus per
juramentum suum utrum illi qui cum eo fuerunt recepti modo        [p. 314]
predicto fuerunt recepti, dixit per juramentum suum quod credit quod
illi et omnes alii sunt et fuerunt recepti per istum modum. Requisitus
eciam utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia
causa, in deposicione sua dixerit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item anno, indicione, mense, pontificatu, anno et loco predictis,
vicesima sexta die octobris, in dicti inquisitoris, nostrum notariorum
et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus frater
Johannes le Moine de Queuvres Suessionensis diocesis, morans apud
Latigniacum Siccum, etatis quadraginta annorum, ut dicit, eodem modo
juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus
de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod bene
sunt quatuor decem anni vel circa quod fuit receptus apud Chevrutum in
Bria juxta Coulommiers Senonensis diocesis, per fratrem Hugonem de
Pruvino preceptorem de Bria, de mandato fratris Hugonis de Paraudo
preceptorem tunc Francie, presente fratre Philippo de Haya et quodam
alio fratre vocato Remigio, qui nunc moratur, ut credit, in domo Montis
Suessionensis. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, idem
recipiens precepit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod non
commisceret se cum mulieribus, sed quod commisceret se cum fratribus
suis, et hoc pateretur de aliis fratribus. Dixit eciam per juramentum
suum quod recipiens, ipso ducto ad partem, fecit aportare quandam crucem
in qua erat ymago Jhesu Christi, et peciit ab eo utrum crederet quod
ille cujus ymago erat ibi esset Deus; qui dixit per juramentum suum quod
respondit quod sic, et tunc dictus recipiens fecit eum Jhesum Christum,
cujus ymago erat ibi, abnegare ter, et qualibet vice spuere. Requisitus
de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit eum bis
solummodo, videlicet semel in umbilico, et semel in ore. Requisitus de
capite de quo fit supra mencio, dixit quod nichil scit, et quod nunquam
fuit in capitulis. Et dixit per juramentum suum quod ipse et quidam
frater dicti ordinis vocatus frater Henricus Flamingus            [p. 315]
condixerant inter se quod irent ad sedem apostolicam ad impetrandum
absolucionem suam et licenciam transeundi ad aliam religionem.
Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut aliqua alia
causa, in sua deposicione dixit falsitatem, dixit per juramentum suum
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, etatis
quinquaginta quinque annorum vel circa, juratus eodem modo de se et
aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod ipse fuerit
receptus in domo de Malo Repastu, per fratrem Johannem de Turno
predecessorem suum thesaurarium Templi Parisiensis quondam, triginta duo
anni sunt elapsi vel circa, presente fratre Guillelmo de Forgia et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis
dicti ordinis observandis factas, dictus recipiens duxit ipsum retro
altare, et ostendit sibi crucem quamdam in qua erat depicta ymago Jhesu
Christi crucifixi, et peciit utrum crederet in illum cujus erat imago
picta ibi, qui respondit quod sic; et postea, de mandato dicti
recipientis abnegavit Jhesum Christum semel tantum, et spuit supra
crucem semel. Dixit eciam per juramentum suum quod idem recipiens eumdem
receptum osculatus fuit post predicta ter, scilicet: primo in fine spine
dorsi, secundo in umbilico, et tercio in ore. Requisitus de voto
castitatis quid fuit sibi injunctum, dixit per juramentum suum quod
inhibitum fuerit sibi ne cognosceret mulieres, sed si aliquis calor
naturalis moveret eum, poterat se commiscere cum fratribus suis; et hoc
similiter pateretur de eis; dixit tamen per juramentum suum quod nunquam
fecit, nec vidit aliquem qui faceret. Requisitus per juramentum suum
utrum illos fratres quos recepit modo quo fuit receptus receperit, dixit
quod sic. Requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per
juramentum suum quod vidit semel quoddam capud depictum in quadam
assere, quod ipse adoravit in quodam capitulo, et alii            [p. 316]
similiter. Requisitus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris,
aliqua alia causa, in sua deposicione dixerit falsitatem, dixit per
juramentum suum quod non, immo puram et meram recognovit veritatem.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, pontificatu, loco et diebus
predictis, presente religioso fratre Reginaldo de Credolio ordinis
Predicatorum, nobilibus viris domino Hugone de Cella milite, ac
Guillelmo de Choques civitate Parisiensi, et pluribus aliis testibus, ad
premissa, dictis diebus vicesima quarta, vicesima quinta et vicesima
sexta octobris acta, vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus
et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et in
precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum
suprascriptis testibus et magistris Johanne de Pruvino, Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, Eveno Phili et Jacobo de Virtuto publicis
notariis, presens interfui, et, de mandato dicti inquisitoris, huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo
solito signavi rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
actis, dicta die XXIIII^a octobris, presens una cum dictis testibus et
notariis publicis hic subscriptis, presens interfui, in testimonium
premissorum me subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et
rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis,
prout in presenti carta et in precedentibus signo meo signatis plenius
continentur, una cum testibus predictis ac suprascriptis notariis,
presens interfui, hic me subscripsi, et una cum signis et
subscripcionibus ipsorum notariorum signum meum apposui rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis,       [p. 317]
publicus imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et
omnibus aliis et singulis, prout in tribus cartis seu peciis immediate
precedentibus signo meo signatis plenius continentur, una cum
suprascriptis testibus et magistris Amisio de Aureliano, Johanne de
Pruvino, Gaufrido Enguelor dicto Chalop et Eveno Phili publicis
notariis, presens interfui, et de mandato dicti inquisitoris huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, signoque meo
solito signavi rogatus.


In nomine Domini amen. Anno ejusdem millesimo trecentesimo septimo,
indicione sexta, mense octobris, vicesima septima die ejusdem mensis,
pontificatus sanctissimi patris domini Clementis divina providencia
pappe quinti anno secundo, per presens publicum instrumentum pateat
universis quod in religiosi et honesti viri fratris Guillelmi de Sancto
Evurcio prioris conventus Predicatorum Parisius, commissarii, religiosi
et honesti viri fratris Guillermi de Parisius inquisitoris heretice
pravitatis in regno Francie, auctoritate apostolica deputati, nostrum
notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia, in domo
Templi Parisiensis, personnaliter constitutus frater Bernardus de Brocia
custos domus de Sarnay, etatis quinquaginta annorum, ut dicebat, testis
juratus de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit in domo de Malo Repastu, per fratrem
Johannem de Turno thesaurarium tunc Parisiensem, decem anni sunt elapsi
vel circa, dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello
sibi ad collum posito, ille qui recepit eum precepit sibi quod
oscularetur eum in umbilico, quod fecit, et postea in ore; quo facto,
ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi, et fecit
eum abnegare Jhesum Christum et spuere semel super crucem. Dixit eciam
per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino
abstineret a mulieribus, sed dabat sibi licenciam commiscendi se
carnaliter cum fratribus suis, et quod pateretur de sociis suis hoc.
Idem requisitus de capite de quo fit mencio supra, dixit per      [p. 318]
juramentum suum quod nichil scit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris
vel tormentorum, dixit aliquam falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Petrus de Grumesnil Belvacensis diocesis, presbyter dicti
ordinis, etatis XXVII annorum vel circiter, juratus eodem modo, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Sommerens, in instanti festo Omnium
Sanctorum erunt quatuor anni vel circa, et fuit receptus per fratrem
Robertum de Sancto Pantaleone, presentibus domino Auberto dicti ordinis
presbytero, et fratre Guillelmo de Montemorencio. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis statutis
dicti ordinis factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur
eum in umbilico, et postea in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod
dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem eneam in qua erat ymago
Jhesu Christi crucifixi, et peciit ab eo utrum crederet in eum cujus
ymago erat ibi, qui respondit quod sic, et tunc ipse dixit: Oportet quod
tu abneges eum ter. Et tunc ipse abnegavit ter, et spuit semel supra
crucem, et ore tantum modo, et non corde. Dixit eciam per juramentum
suum quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a
mulieribus, et si aliquis calor naturalis moveret eum, quod commisceret
secum fratribus suis. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec ab eo fuit
petitum. Dixit eciam per juramentum suum quod de capite nichil scit.
Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, dixerit aliquam
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non, immo dixit veritatem. Presentibus domino Petro de Blevon,
fratre Amodeo ordinis Sancti Augustini, bachalario in theologia, priore
Sancti Augustini Parisiensis, magistro Johanne de Crespeio, P. de
Pruneto, fratre Johanne de Ruella ordinis Predicatorum.


Item frater Thomas de Breele presbyter dicti ordinis, etatis XXX
annorum vel circa, juratus eodem modo et requisitus dicto         [p. 319]
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in domo templi Attrebatensis, octo anni sunt elapsi, per
fratrem Guillermum Normannum preceptorem ballivie, presentibus fratre
Petro de Sacco, fratre Symone dicte domus, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod propter
multas observancias dicti ordinis, et posito sibi mantello ad collum,
dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago
Jhesu Christi depicta, et precepit sibi in virtute obediencie quod ter
spueret super crucem in despectu ejus qui passus fuerat in ea, et quod
negaret eum, quod facere recusavit quantum potuit, et tamen hoc fecit
finaliter, ductus timore ne incarceraretur. Dixit eciam per juramentum
suum quod osculatus fuit dictum receptorem in umbilico et in ore solum.
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus receptor injunxit sibi quod
si aliquis calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
fratribus suis, et quod hoc pateretur de aliis fratribus suis. Dixit
tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus. De capite, dixit quod
nichil scit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum,
aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Guido de Oratorio, frater dicti ordinis serviens, preceptor
domus de Sablonnieres, etatis sexaginta decem annorum vel circa, juratus
eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus apud Moisiacum Meldensis diocesis,
illo anno quo fuit ultimum concilium Lugduni, per fratrem Petrum
Normanum militem, magistrum de Alneio, presentibus fratre Alberto
Grognay milite, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post promissiones de observando
statuta ordinis, fuit receptus, et postea idem receptor asportavit sibi
unam crucem in qua erat ymago Jhesu Christi, et fecit eum spuere ter
super crucem in despectu crucis. Requisitus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit eum in fine spine dorsi et    [p. 320]
in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum
fuit sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
fratribus suis, et hoc pateretur de fratribus suis. Requisitus utrum vi,
vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
dixit veritatem.


Item frater Radulphus Quarre ordinis predicti, etatis triginta quinque
annorum vel circa, juratus eodem modo, et requisitus de tempore et modo
recepcionis sue, dixit per juramentum suum quod receptus fuit Parisius,
per fratrem Johannem thesaurarium Parisiensem qui nunc est, quatuor anni
sunt elapsi. Dixit per juramentum suum quod recipiens, post multas
promissiones de observandis statutis ordinis, posuit sibi mantellum ad
collum, et postea ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi, et precepit ei quod abnegaret illum cujus ymago erat ibi, et
quod spueret ter supra crucem, quod fecit. Requisitus de osculo, dixit
per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem ter, primo in fine
spine dorsi, secundo in umbilico, et tercio in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod si calor naturalis moveret
eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc pateretur de
fratribus suis. Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum,
aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.


Item dicta die, scilicet Veneris ante festum Symonis et Jude, frater
Parisetus de Bures Lingonensis diocesis, frater bergerius apud
Latigniacum Siccum, etatis quadraginta quinque annorum vel circa,
juratus eodem modo, et requisitus de tempore et modo suæ recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Boni Loci Trecensis
diocesis, per fratrem Ymbertum militem dicti ordinis, tresdecim anni
sunt elapsi. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis factas,    [p. 321]
et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens precepit sibi quod
oscularetur eum in umbilico; quod fecit. Dixit eciam per juramentum suum
quod in presencia omnium ibidem assistencium ostendit sibi quamdam
crucem, et peciit ab eo idem recipiens utrum crederet in illo qui passus
fuerat in cruce, et ipse dixit quod sic, et tunc ille precepit sibi quod
abnegaret Jhesum Christum ter, et quod spueret ter supra crucem, et hoc
ipse fecit ter. Dixit eciam per juramentum suum quod injunxit sibi
dictus receptor quod, si calor naturalis moveret eum, commisceret se cum
sociis suis, et hoc a sociis suis pateretur. Tamen dixit per juramentum
suum quod nunquam fecit. Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel
tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non, immo dixit veritatem.


Item frater Guillelmus de Yvriaco frater serviens dicti ordinis, etatis
sexaginta annorum et amplius, ut dicebat, juratus eodem modo et
requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum
quod fuit receptus apud Yvriacum in Veuquecinio, per fratrem Ymbertum
thesaurarium tunc Parisius, et dixit quod quadraginta anni sunt quod
fuit receptus, non recordatur de nominibus presencium, quia mortui sunt.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas observancias dicti
ordinis factas, dictus receptor precepit sibi quod oscularetur eum in
ore et in umbilico, quod fecit. Et injunxit sibi quod, si calor
naturalis moveret eum, commisceret se cum fratribus suis, et hoc
pateretur de aliis fratribus. Dixit eciam per juramentum suum quod
dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem, et fecit eum super crucem
spuere ter et ter abnegare Jhesum Christum, et fecit, ut dixit, invitus.
Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Odo de Latigniaco Sicco, etatis quinquaginta annorum vel
circa, ut dicebat, juratus eodem modo et requisitus de tempore    [p. 322]
et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus
apud Latigniacum Siccum, viginti duo anni vel circa sunt, per fratrem
Nicolaum Flamingum, presentibus fratre Nicolao de Puiseus, fratre N. de
Laignevilla, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis
dicti ordinis factas, et posito mantello ad collum, injunctum fuit sibi
per recipientem predictum quod omnino se abstineret a mulieribus, et si
calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum hominibus. Dixit
eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod
abnegaret Deum, et quod spueret supra crucem, et ipse Jhesum Christum
negavit semel tantum, et spuit similiter semel; et postea osculatus fuit
eum in ore solummodo. Per juramentum suum, dixit tamen, quod fuit sibi
preceptum quod oscularetur eum alibi, videlicet in fine spine dorsi et
in umbilico, et ipse non fecit, nec facere voluit. Requisitus utrum vi,
vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
dixit veritatem.


Item frater Guillermus de Monteforti Amalrici, alias dictus le Berchier,
etatis quinquaginta annorum vel circa, ut dixit, eodem modo juratus et
requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum
quod triginta anni sunt elapsi quod fuit receptus per fratrem Nicolaum
Flamingum, apud Latigniacum Siccum, presentibus fratre Nicolao de
Berniaco, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis
dicti ordinis observandis, dictus receptor ostendit sibi quamdam crucem
in qua erat depicta ymago Jhesu Christi, et fecit eum abnegare ter et
spuere ter supra crucem. Dixit eciam per juramentum suum, quod idem
receptor precepit sibi quod omnino abstineret a commiscione mulierum, et
si contingeret quod vellet explere libidinem suam, hoc faceret cum
aliquo de fratribus suis, et non cum mulieribus. Requisitus utrum vi,
vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem     [p. 323]
vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non;
immo dixit veritatem.


Item frater Stephanus de Domont dicti ordinis, etatis quinquaginta
annorum, juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod ipse fuit receptus apud
Castelier in Viromandia, viginti anni sunt elapsi vel circa, per fratrem
Johannem de Maimbressi militem dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum
suum quod, post multas promissiones dicti ordinis, dictus recipiens
precepit sibi et injunxit quod omnino abstineret se a mulieribus, et
quod, si calor naturalis moveret eum, commisceret se cum fratribus suis.
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi
quamdam crucem in quodam missali in qua erat ymago Jhesu Christi, et
fecit eum ter negare Jhesum Christum, et spuere ter supra ymaginem.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
eum in fine spine dorsi et in umbilico. Dixit eciam per juramentum suum
quod vidit recipi quemdam fratrem vocatum Robertum, nepotem fratris
Garini de Grandivillari, et dixit per juramentum suum quod eodem modo
fuit receptus per avunculum predictum fratrem Garinum. Requisitus
qualiter scit quod ita fuit receptus, dixit quod presens erat, et vidit.
Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Bernardus de Parisius presbyter dicti ordinis, etatis
quinquaginta annorum, juratus eodem modo et requisitus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud
Latigniacum Siccum, per fratrem Radulphum de Gisi dicti ordinis,
receptorem Campanie, in septimana post Cineres erit annus, presentibus
fratre Petro de Sivre milite dicti ordinis, et quodam capellano vocato
fratre Petro. Dixit eciam per juramentum suum quod recipientem osculatus
fuit in umbilico; et postea dixit per juramentum suum quod,       [p. 324]
ostenso sibi quodam missali in quo erat crux, et in quo erat depicta
ymago Jhesu Christi, precepit sibi quod abnegaret illum cujus ymago
representabatur ibi, qui licet invitus abnegavit ore, licet non corde,
ut asserit, immo doluit quantum potuit. Requisitus utrum spueret supra
crucem, dixit quod sic, bis. Requisitus utrum osculatus fuerit
recipientem alibi quam in ore, dixit quod sic in umbilico et in ore, et
non alibi, ut dixit. Dixit eciam quod dictus recipiens precepit sibi
quod omnino abstineret a cognicione mulierum; volebat tamen et
injungebat quod, si vellet implere suam libidinem, posset cum uno de
suis fratribus commiscere. Dixit tamen per juramentum quod nunquam
accidit sic, nec unquam fuit requisitus. Requisitus ultrum vi, vel metu
carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit
veritatem.


Item frater Jacobus de Rubeomonte grangiarius de Sommeurens, etatis
sexaginta decem annorum, juratus eodem modo et requisitus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud
Parisius, per fratrem Franconem de Bornio preceptorem Provincie,
quadraginta anni sunt elapsi vel circa, presentibus fratre Hugone de
Paraudo et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam
per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et
observanciis dicti ordinis factas, dictus receptus ipsum receptorem
osculatus fuit in umbilico tantum semel. Dixit eciam per juramentum suum
quod precepit sibi dictus recipiens quod spueret supra crucem, quod
fecit contra voluntatem suam; fecit tamen, quia injungebatur sibi in
virtute obediencie promisse ab eo. Dixit tamen per juramentum suum quod
receptor precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et quod
commisceret se cum aliquo de fratribus suis si indigeret, et hoc
pateretur ab aliis. Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel
tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Arnulphus de Fontanis subtus Montem Desiderii,        [p. 325]
etatis sexaginta annorum vel circa, juratus eodem modo et requisitus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus apud Soissiacum, circa instans festum Crucis celebrate erunt
quindecim anni, per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Parisiensem.
Dixit eciam per juramentum suum quod per receptorem suum fuit sibi
ostensa quedam crux in qua erat ymago Jhesu Christi picta; et dixit per
juramentum suum quod dictus recipiens fecit ipsum dictum Jhesum Christum
abnegare ter et ter spuere supra crucem. Dixit eciam per juramentum suum
quod injunctum fuit sibi quod abstineret se a mulieribus, et commisceret
se cum fratribus suis, si indigeret. Requisitus utrum vi, vel metu
carceris vel tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit
veritatem.


Acta fuerunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu, anno et loco
predictis, presentibus fratre Johanne de Ruella ordinis Predicatorum,
magistris Reginaldo de Albigniaco Bituricensi canonico, Guillelmo de
Choques cive Parisiensi, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus
ad hoc vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus
et omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et
precedentibus signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis
testibus et magistris Johanne de Pruvino et Jacobo de Virtuto notariis
publicis, presens interfui, et, de mandato predicti commissarii, in hoc
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo
solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus
aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et duabus    [p. 326]
precedentibus signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis
testibus et magistris Amisio de Aureliano et Johanne de Pruvino notariis
publicis, presens interfui, et, de mandato predicti commissarii, huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo
solito signavi rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta,
pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
Providencia pape quinti anno secundo, die Veneris in vigilia apostolorum
Symonis et Jude, videlicet XXVII die octobris, in presencia religiosi
viri fratris Nicolai de Anisiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati
a venerabili et religioso viro fratre Guillelmo de Parisius predicti
ordinis Predicatorum, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputato, Parisius, in domo Templi, pro
inquirendo contra personas eidem inquisitori delatas, super dicto
crimine existentes, mei notarii publici et testium subscriptorum
presencia personaliter constitutus frater Michael de Sancto Mannyo
Ambianensis diocesis, claviger in domo de Latigniaco Sicco,
quinquagenarius vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia eidem
preposita, et ab eo corporaliter tacta, dicere in causa fidei de se et
de aliis personis sui ordinis plenam et integram veritatem, et
interrogatus de tempore et modo recepcionis sue, dixit per juramentum
suum quod bene sunt XXIII anni vel circa elapsi, quod ipse fuit receptus
in domo de Monte Suessionis, per fratrem Henricum de Villa Petrosa
militem, magistrum ballivie Suessionensis, et fuerunt presentes in dicta
recepcione frater Arnulphus de Villa Saverii, frater Henricus bergerius
illius ordinis, et plures alii de quorum nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum ab eo prestitum de
statutis et secretis ordinis observandis, magister predictus qui eum
recepit posuit sibi mantellum ad collum, et postea ipse osculatus fuit
ipsum recipientem, de mandato ejusdem, et alios fratres in ore,   [p. 327]
et deinde recipiens fecit apportari quamdam crucem cum effigie Jhesu
Christi, et injunxit sibi, in virtute obediencie, quod abnegaret illum
cujus ymago erat in ea ter, et ter spueret supra crucem; et tunc ipse
qui loquitur fuit multum territus, et admirando, dixit recipienti:
Domine, pro Deo caveatis quod vos dicitis; dicens ei: Domine, quomodo
faciam ego hoc? Et recipiens adhuc sibi precepit, in virtute obediencie,
quod hoc faceret, et tunc ipse qui loquitur, licet invitus, ore, sed non
corde, ut dicit, ter abnegavit eum, et ter spuit supra crucem et
ymaginem predictam.

Item dixit quod recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico. Item
dixit per juramentum quod recipiens precepit ei quod abstineret a
mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod ipse iret ad
fratres suos, et ipsos similiter admitteret ad mutuum concubitum; sed
ipse nunquam fecit, nec super hoc fuit requisitus.

Item requisitus, dixit per juramentum quod nichil scit de capite quod
dicuntur adorare, quia nunquam fuit in capitulis generalibus, ut dicit.

Item dixit per juramentum adhuc ab eo super hoc prestitum, quod vi, vel
metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec
premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit
pro salute anime sue.


Item frater Adam marescalcus in domo de Monte Suessionis, predicti
ordinis milicie Templi, quadragenarius vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum quod, post
tres dies infra instantem Natalem Domini erunt tres anni elapsi, ipse
fuit receptus in dicta domo de Monte Suessionis, per fratrem Girardum de
Villaribus militem, magistrum ballivie Suessionensis, presentibus fratre
Guillelmo de Platea et fratre Roberto capellano dicte domus.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum ab eo prestitum de
statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi a recipiente
ad collum posito, osculatus fuit recipientem et alios fratres.    [p. 328]
Et postea recipiens duxit eum ad partem, et ostendit sibi unam crucem
cum ymagine Jhesu Christi, et quesivit ab eo cujus esset ymago illa, et
ipse respondit quod Jhesu Christi; et recipiens dixit sibi quod
oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra eam. Et tunc ipse fuit
multum territus et in tantam admirationem raptus, quod vix sciebat quid
faciebat; et recipiens injunxit sibi, in virtute obediencie, quod hoc
faceret, dicens quod hoc erat de statutis ordinis; et tunc ipse qui
loquitur, licet invitus, ore, sed tamen non corde, ut dicit, abnegavit
eum ter, et spuit ter supra crucem et ymaginem predictas, dicens quod
libentius dimisisset mantellum et recessisset, si ausus fuisset.

Item dixit quod recipiens fecit se osculari ab ipso in umbilico.

Item dixit per juramentum quod receptor predictus injunxit sibi quod
abstineret a mulieribus, et quod, si calor naturalis moveret eum,
accederet ad fratres suos, et eos similiter admitteret ad mutuum
concubitum. Dixit tamen per juramentum quod nunquam fecit, nec fuit
super hoc ab aliquo requisitus, sed credit per juramentum quod alii
fratres ita recipiantur: nunquam tamen fuit in recepcione alicujus.

Item dixit per juramentum quod nunquam vidit capud quod adorare
dicuntur.

Item dixit, per juramentum super hoc ab eo adhuc prestitum, quod vi, vel
metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec
premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit
pro salute anime sue.


Item frater Nicolaus de Puteolis prope Luparam Parisiensis diocesis,
custos domus de Messelent, etatis quinquaginta annorum vel circa, eodem
modo juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod bene sunt
viginti tres anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Yvriaco
in Veuqesino Parisiensi, per fratrem Johannem de Turno tunc temporis
thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Roberto de Plesseyo
et quatuor aliis qui jam sunt mortui.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum ab eo        [p. 329]
prestitum de statutis, consuetudinibus, obediencia et secretis ordinis
observandis, recipiens posuit sibi et firmavit mantellum ad collum, et
quod ipse qui loquitur osculatus fuit recipientem predictum et alios
fratres, de mandato ejusdem, in ore. Et postea predictus thesaurarius
qui eum recepit, traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab eo in
umbilico et in fine spine dorsi. Et postea ostendit sibi in quodam libro
crucem depictam cum effigie Jhesu Christi, et precepit sibi, in virtute
obediencie, quod spueret ter supra crucem et ymaginem predictas, in
despectu prophete qui fuit in dicta cruce crucifixus; et tunc ipse qui
loquitur super ipsas crucem et ymaginem spuit ter, credens hoc esse de
statutis ordinis, que adhuc ignorabat.

Item dixit quod receptor predictus sibi precepit quod abstineret a
mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod ipse et fratres
sui se commiscerent adinvicem carnaliter, si esset aliquis qui hoc
vellet facere; quod nunquam fecit, nec fuit super hoc requisitus, ut
dicit.

Item dixit quod nichil scit de capite quod adorare dicuntur, et credit
quod alii fratres dicti ordinis simili modo recipiantur.

Item dixit, per juramentum suum super hoc ab eo adhuc prestitum, quod
vi, vel metu carceris aut tormenti, non dixit aliud quam veritatem, nec
premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram veritatem dixit
pro salute anime sue.


Item frater Robertus de Sarnaco Belvacensis diocesis, preceptor domus de
Mortuofonte Suessionensis diocesis, predicti ordinis milicie Templi,
quadragenarius vel circa, eodem modo constitutus, juratus et
interrogatus, dixit per juramentum suum quod in festo sancti Andree
instante erunt novem anni vel circa, quod fuit receptus in domo de
Berneval Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Magno Villari
magistrum de Pontivo, presentibus defunctis J. de Cernay, fratre
Laurencio senescallo dicte domus, fratre Petro de Limecourt, et aliis de
quorum nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum prestitum    [p. 330]
ab eo de statutis et secretis ordinis observandis, recipiens posuit sibi
mantellum ad collum, et osculatus fuit ipsum in ore, et similiter, de
mandato recipientis, osculatus fuit alios fratres.

Item dixit per juramentum quod recipiens ostendit sibi crucem cum
effigie Jhesu Christi depictam in quodam libro, et dixit sibi quod
oportebat ac sibi injunxit in virtute obediencie quod abnegaret crucem
in qua erat effigies predicta ter, et ter spueret supra eam; quod fecit
ore, licet invitus, et non corde, et plus voluisset tunc esse Rome quam
hoc fecisse, et postea recipiens fecit se osculari ab ipso recepto in
umbilico.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens injunxit sibi, in virtute
obediencie, quod abstineret a mulieribus, et dedit sibi licenciam quod
si calor naturalis moveret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et
eos admitteret ad mutuum concubitum; sed nunquam fecit, ut dicit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo
recipiantur, tamen ipse non fuit in recepcione alicujus.

Item dixit, per juramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod
vi, vel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam
veritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram
veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Odo de Wirmis Belvacensis diocesis, magister carpentarius in
domo Templi Parisiensis, sexagenarius vel circa, eodem modo constitutus,
juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum ab eo super hoc
prestitum, quod bene sunt XVI anni vel circa elapsi quam fuit receptus
in domo Parisiensi, per fratrem Johannem de Turno tunc temporis
thesaurarium Templi Parisiensis, presentibus fratre Guidone preceptore
Carnotense, fratre Petro preceptore domus Parisiensis, et aliis de
quorum nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod eo recepto, juramento ab ipso
prestito de statutis et secretis ordinis observandis, aportata ibi
cruce cum effigie Jhesu Christi, recipiens peciit ab eo si        [p. 331]
credebat quod esset Jhesus Christus cujus ymago ibi erat, et ipse
respondit quod sic, et tunc idem recipiens precepit ei et injunxit, in
virtute obediencie, quod abnegaret ter illum cujus ymago erat ibi, et
ter spueret supra eam, propter quod ipse fuit multum territus, et
finaliter ipse ore, sed non corde, ut dicit, abnegavit ter ipsum cujus
ymago erat ibi, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas.

Item dixit per juramentum quod osculatus fuit eumdem recipientem, de
precepto ejusdem, in umbilico.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens precepit sibi quod
abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod
haberet rem carnaliter cum fratribus suis, et similiter eos ad
concubitum admitteret. Sed ipse nunquam fecit, ut dicit, nec super hoc
extitit requisitus. Dicens quod multociens fuit sibi preceptum et
inhibitum ab illo qui tenebat capitulum quod nullo modo revelaret
predicta secreta ordinis.

Item dixit per juramentum suum quod vidit recipi simili modo fratrem
Petrum, natum prope Yvriacum, agricolam domus de Orengi, et fratrem
Johannem ejus fratrem morantem in domo de Puteolis juxta Luparas, et
abnegare et spuere sicut supra.

Item dixit, per juramentum suum ab eo super hoc iterum prestitum, quod
vi, vel metu carceris aut tormenti, seu alia causa, non dixit aliud quam
veritatem, nec premissis immiscuit aliquam falsitatem, et quod puram
veritatem dixit pro salute anime sue. Facte autem fuerunt confessiones
et deposiciones hec a dictis quinque fratribus immediate precedentibus
singulariter, ut premittitur, juramentis ab ipsorum quolibet ut supra
dicitur prestitis, in presencia dicti fratris N. commissarii predicti
domini inquisitoris prefati, loco, anno, indicione, pontificatu, anno et
die predictis, presentibus religiosis viris fratribus Raymundo de
Tholosa et Rogerio de Apulia ordinis Heremitarum Sancti Augustini, et
domino Clemente de Castellione canonico Nivernensi, testibus ad hoc
vocatis et rogatis.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis        [p. 332]
diocesis, apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et
singulis dicta XXVII die octobris actis, in hac supra et in precedenti
peciis simul sutis contentis, presens una cum immediate suprascriptis
testibus interfui, et in testimonium premissorum me subscripsi, et
signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.


Anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta, die Veneris, in
vigilia sanctorum Symonis et Jude, pontificatus sanctissimi Patris ac
domini nostri domini Clementis divina Providencia pappe quinti anno
secundo, in presencia religiosi et honesti viri fratris Durandi de
Sancto Porciano ordinis fratrum Predicatorum, commissarii in causa fidei
a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius domini pappe
capellano, illustris regis Francie confessore, ac inquisitore heretice
pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, ac in mei
notarii et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et
rogatorum personaliter constitutus, frater Guillelmus de Hermont
presbyter ordinis milicie Templi, etatis viginti octo annorum vel
circiter, ut dicebat, receptus per fratrem Johannem de Turno
thesaurarium quondam dicti Templi, requisitus per suum juramentum ad
sancta Dei Evangelia corporaliter ab eo tacta prestitum, quod deponeret
meram et puram veritatem sine aliqua falsitate in causa fidei de se et
de aliis, que dictus inquisitor duxerit requirenda, et primo requisitus
de loco in quo fuit receptus, dixit per juramentum suum quod apud
Latigniacum Siccum, et sunt sex anni elapsi postquam fuit receptus, et
stetit in dicto ordine. Requisitus qui fuerunt in recepcione ejus, dixit
per juramentum suum quod frater Radulphus de Grandi Villari et alii
quidam fratres qui sunt jam mortui. Requisitus de modo recepcionis sue,
dicit per juramentum suum quod, post multas promissiones de observanciis
dicte religionis, et recepto mantello, preceptum fuit ei a dicto
thesaurario quod abstineret se a mulieribus, et si urgeretur aliquo
calore carnali, poterat commisceri cum fratribus dicti ordinis. Deinde
oblata fuit sibi quedam crux, et petitum fuit ab ipso quem        [p. 333]
representabat ipsa crux. Qui respondit quod crucem Domini nostri Jhesu
Christi, et peciit dictus thesaurarius si credebat in eum: qui respondit
quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, nec salvari poterat in
hac fide, qui fuit falsus propheta; et tunc injunxit sibi, virtute
obediencie, quod in despectu ipsius Christi spueret ter supra crucem, et
hec primo renuit facere. Dictus frater Radulphus de Grandi Villari
propter hoc accepit eum violenter per pectus, dicendo sibi quod
oportebat quod hoc faceret, alioquin tanquam inobediens in perpetuo
carcere poneretur. Tunc ipse coactus et perterritus, finxit spuere ter
supra crucem, et spuit in terram. Deinde osculatus fuit dictum
recipientem primo in ore, deinde in umbilico, et requisitus ab eo quod
oscularetur tercio eum in fine spine dorsi, omnino hoc facere recusavit.
Requisitus de capite, respondit quod nichil scit. Deinde dixit quod ea
que deposuit sunt vera et sine aliqua falsitate, nec ea deposuit nec vi,
nec metu pene, nec alia de causa, sed ad expediendam conscienciam suam,
presentibus religiosis viris fratribus Gregorio de Luca, Johanne de
Marchia Aconitana bachelario in theologia, ordinis Sancti Augustini, et
fratre Richardo de Anglia ejusdem ordinis, et venerabilibus et discretis
viris magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi, et domino
Reginaldo de Royaco domini nostri regis thesaurario, testibus ad hoc
vocatis specialiter et rogatis.


Item frater Petrus de Blesis presbyter dicti ordinis, etatis
quinquaginta quinque annorum vel circiter, ut dicit, eodem modo juratus
et requisitus, ut dicit, eodem modo juratus et requisitus ut supra,
dicit quod fuit receptus octo anni sunt elapsi apud Savigniacum Templi,
per dictum thesaurarium Templi quondam, presentibus fratre Radulpho de
Hordivillari, et aliis fratribus dicti ordinis de quorum nominibus ad
presens non recolit. Et post multas obligationes et promissiones de
observanciis dicti ordinis, recepto mantello a dicto thesaurario, ductus
fuit per quemdam fratrem de cujus nomine non recolit ad dormitorium
dicte domus, qui sibi ostendit quamdam crucem in qua erat ymago   [p. 334]
Jhesus crucifixi; qui dixit ei quod abnegaret illum cujus erat ymago, et
in despectu illius spueret ter supra crucem: qui abnegavit semel ore,
sed non corde, et spuit ter supra crucem.

Item recognovit quod vovit continere a mulieribus; sed precepit dictus
recipiens seu thesaurarius quod, si temptaretur carnaliter, poterat
commisceri cum fratribus dicti ordinis, et exhibere se aliis, si super
hoc requireretur ab eisdem: nunquam tamen hoc sibi accidit. Et dixit
quod osculatus fuit dictum recipientem primo in ore, postea, revoluto
supertunicali, in umbilico super tunicam ipsius thesaurarii. Et dixit
quod ea que deposuit sunt vera, nec propter metum aliquem vel alia de
causa deposuit, sed pro salute anime sue.


Item frater Michel de Fles, juratus ut supra, etatis quinquaginta
quatuor annorum vel circiter, ut dicebat, requisitus per juramentum suum
ut supra, dicit quod fuit receptus sunt viginti duo anni in domo de
Druerya Ambianensis diocesis, per fratrem Guiardum de Cannoys, de
mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii, presentibus
fratribus Radulpho dicto Moyses, Guillelmo dicto le Bryes, qui adhuc
vivit, ut credit, et pluribus aliis jam defunctis; et dicit quod, post
multas promissiones de observanciis dicti ordinis, et recepto mantello,
osculatus fuit recipientem primo in ore, deinde in umbilico nudo et non
alibi.

Item aportata fuit ibi quedam crux, sed non recolit utrum esset ibi
aliqua ymago vel non, et fecit eum abnegare crucem ter et crucifixionem,
et spuere ter supra eam: nunquam negavit corde, ut dicit.

Item recognovit quod vovit continere a mulieribus. Fuit tamen eidem
dictum quod si forte moveretur carnaliter, quod licitum erat ei
commisceri cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de ydola, dicit quod
nichil scit. Dicit eciam quod ea que deposuit vera sunt, nec propter
aliqua tormenta, nec alia de causa deposuit ea que deposuit, sed pro
salute anime sue. Presentibus testibus supradictis ac religiosis viris
fratribus Lamberto de Merdo, Nicolao de Sicca Villa, Matheo de    [p. 335]
Montibus in Hanonia, et Philippo de Parisius ordinis Sancti Guillelmi,
testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis
in presenti et precedenti cartis simul sutis, et signo meo consueto
signatis contentis, una cum testibus suprascriptis, presens interfui, me
subscripsi, et signum meum solitum hic apposui rogatus, in testimonium
premissorum.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum, quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta,
pontificatus sanctissimi Patris et domini domini Clementis divina pappe
quinti anno secundo, die Jovis in crastino festi Omnium Sanctorum,
scilicet secunda die novembris, in religiosi et honesti viri fratris
Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a
religioso viro et honesto fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis,
inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica
deputato, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus frater Johannes de Basemont miles,
etatis viginti quinque annorum vel circa, morans in domo de Prunayo
juxta Meduntam, juratus ad sancta Dei Evangelia, tacta corporaliter ab
eodem, de se et aliis sui ordinis super dicto crimine delatis in causa
fidei dicere veritatem. Et interrogatus, per juramentum suum, de tempore
et modo recepcionis sue, dixit per juramentum suum, quod fuit receptus
Parisius per Hugonem de Paraudo visitatorem Francie, in festo instantis
Purificacionis beate Marie vel circa erit annus, presentibus fratre
Johanne de Foylleyo, fratre Oliverio de Penna, et aliis de quorum
nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod, post
promissionem ab eo factam de observandis statutis et secretis ordinis,
fuit sibi positum mantellum ad collum, et preposita sibi cruce in qua
erat ymago Jhesu Christi, recipiens petivit ab eo utrum crederet in eum
cujus ymago erat ibi, et ipse qui loquitur dixit quod sic; et     [p. 336]
tunc predictus recipiens sibi dixit quod oportebat quod abnegaret eum
cujus ymago erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem
easdem, et precepit sibi quod hoc faceret; et tunc ipse qui loquitur
negavit ter, et ter spuit supra crucem et ymaginem predictas, et hec
fecit ore, sed non corde, ut dixit. Item dixit per juramentum suum, quod
osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore, et non alibi;
et precepit sibi et dixit dictus recipiens quod si calor naturalis
moveret eum, quod ipse accederet ad fratres suos, et haberet rem cum
eis; sed ipse nunquam fecit, ut dixit.

Item requisitus per juramentum, utrum vi, vel metu carceris aut
tormentorum, dixerit aliud quam veritatem, dixit per juramentum suum
quod non, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater
Johannes de Amblanvilla preceptor de Puteolis, quinquagenarius vel
circa, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per
juramentum suum quod bene sunt tres anni vel circa elapsi quod fuit
receptus in grangia de Messelent, per fratrem Hugonem de Paraudo
visitatorem Francie, presentibus fratre Johanne preceptore de Yvriaco in
Weuquesino, et fratre Petro morante apud Barne.

Item dixit per juramentum quod predictus recipiens fecit eum jurare
servare statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum,
et postea ostensa sibi cruce cum effigie Jhesu Christi in quodam
missali, recipiens quesivit ab eo si credebat quod esset Jhesus Christus
cujus ymago erat ibi, et ipse qui loquitur respondit quod sic; et tunc
idem recipiens precepit sibi quod abnegaret ter eum, et ter spueret
supra crucem et ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur negavit
eum ter ore, sed non corde, ut dixit, et finxit ter se spuere supra
crucem et ymaginem predictas, sed spuit ad terram, ut dixit.

Item dixit quod, de precepto recipientis, ipse osculatus fuit ipsum
recipientem in ore, in umbilico et retro, subtus zonam, versus    [p. 337]
finem spine dorsi.

Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod abstineret a
mulieribus, et iret ad fratres suos, ad habendum rem cum eis, si calor
naturalis moveret eum.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut tormentorum,
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem dixit pro
salute anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, frater
Radulphus de Bretencuria, etatis XXVI annorum vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod
fuit receptus Parisius, per fratrem Hugonem de Paraudo visitatorem
Francie, in festo Beati Johannis Baptiste ultimo preterito fuerunt
quinque anni, presentibus fratre Johanne de Turno quondam elemosinario
domini regis, fratre Stephano Paton, Johanne Bras-de-Fer, Richardo
Bescot, Richardo de Caprosia quadrifico dicti ordinis in domo Templi
Parisiensis.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens fecit eum jurare servare
statuta et secreta ordinis, et posuit sibi mantellum ad collum, et
osculatus fuit eum in ore, et postea ostendit sibi crucem in quodam
libro, sed non recolit utrum erat in ea ymago Jhesu Christi vel non, et
dixit quod recipiens precepit sibi quod abnegaret illum qui passus
fuerat in dicta cruce, et ter spueret supra eam; et ipse qui loquitur
dixit quod non faceret, et tunc recipiens adhuc sibi injunxit, in
virtute obediencie, quod hoc faceret, dicens sibi quod hoc faceret. Et
tunc ipse qui loquitur, videns quod janue ecclesie erant clause supra
eum, et quod multi erant ibi fratres dicti ordinis quibus resistere non
poterat, abnegavit eum qui passus fuit in dicta cruce semel, et spuit ad
terram, fingens se spuere supra crucem, et hoc fecit ore, sed non corde.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens dixit sibi quod si calor
naturalis moveret eum, quod melius erat pro honestate ordinis     [p. 338]
quod ipse iret ad fratres suos, et haberet rem cum eis et ipsi secum,
quam ipse faceret aliud.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut tormentorum,
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem dixit pro
salute anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die quibus supra, frater
Petrus de Villari Ade, etatis quadraginta quinque annorum vel circa,
preceptor domus de Oratorio super Autonem, eodem modo constitutus,
juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in
domo de Laignevilla in Belvacinio, per fratrem Nicolaum preceptorem de
Latigniaco Sicco, de mandato defuncti fratris Johannis de Turno, bene
sunt viginti duo anni elapsi vel circa, presentibus fratre Johanni de
Laignevilla presbitero, et aliis dicti ordinis qui sunt mortui.

Item dixit per juramentum suum quod, post juramentum prestitum et
promissionem factam ab eo de statutis et secretis ordinis observandis,
recipiens posuit sibi mantellum ad collum, et ostensa sibi quadam cruce
lignea cum effigie Jhesu Christi, recipiens precepit sibi quod abnegaret
illum qui passus fuerat in ea, et ipse qui loquitur recusavit hoc facere
tunc: propter quod recipiens fecit eum poni in carcere per totam illam
diem et noctem sequentem, et die crastina ipse qui loquitur extractus de
carcere, propter metum dicti carceris, de mandato recipientis, abnegavit
illum qui passus fuit in dicta cruce ter; et cum recipiens preciperet
sibi quod spueret supra crucem et imaginem predictas, ipse finxit se
spuere supra crucem et ymaginem predictas, et spuit ad terram.

Item dixit quod osculatus fuit recipientem in ore et in umbilico solum.

Item dixit per juramentum suum quod vidit fratrem Petrum de Blesis
capellanum dicti ordinis, per fratrem Johannem de Turno, et fratrem
dictum Touzsains, per fratrem Radulphum de Gisi, et alios de quorum
nominibus non recolit, recipi eodem modo, ut sibi videtur.

Item dixit per juramentum quod vi, vel metu carceris aut          [p. 339]
tormentorum, non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit
aliquam falsitatem, aut subticuit veritatem, et quod puram veritatem
dixit pro salute anime sue.

Facte autem sunt confessiones seu deposiciones hec a dictis quatuor
fratribus Johanne, Johanne, Radulpho et Petro ordinis milicie Templi,
juramentis prius ab eis ut premittitur prestitis, Parisius, in domibus
Templi, anno, indicione, pontificatu, anno et die predictis, presentibus
fratribus Terrico de Amella, Bernardo de Molartico et Reginaldo de Jardo
ordinis fratrum Predicatorum, testibus ad premissa vocatis et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus
et omnibus aliis, prout in hac et precedentibus peciis signo meo
signatis continentur, una cum suprascriptis testibus et magistro
Gaufrido Enguelor dicto Chalop, publico notario, presens interfui, ac,
de mandato dicti commissarii, huic instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
in hac et precedenti peciis simul sutis et signo meo signatis, presens,
una cum dicto magistro Amisio notario publico, et testibus
suprascriptis, interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum
vocatus et rogatus.


In nomine Domini amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum, quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione
sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
Providencia pappe quinti anno secundo, tercia die novembris, in
religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis
Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius dicti     [p. 340]
ordinis, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate
apostolica deputati, nostrum notariorum publicorum et testium
infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater dictus
Touzsains, etatis triginta duorum annorum, juratus ad sancta Dei
Evangelia sibi ostensa, et manu propria tacta, de se et aliis in causa
fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud
Laigneville, per fratrem Radulphum de Bria preceptorem ballivie de
Moissiaco, annus et dimidius est elapsus vel circa, presentibus fratre
Johanne de Furno et Radulpho Goceran dicti ordinis, et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod,
post multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis
observandis factas ab eo, et mantello sibi posito ad collum, dictus
recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Jhesu Christi
crucifixi, et petivit ab eo dictus recipiens utrum crederet in eum cujus
erat ibi figura depicta, qui respondit quod sic, et tunc compulit eum ad
abnegandum Jhesum Christum et spuendum ter supra crucem et ymaginem.
Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod dixit
sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret
eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis. Requisitus de
osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem
in umbilico et in ore solummodo.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aut aliqua
alia de causa, aliquam falsitatem dixerit, aut veritatem tacuerit, dixit
per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.


Item frater Johannes de Laingnevilla, etatis quinquaginta annorum vel
circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam et puram
ac integram dicere veritatem, et requisitus de tempore ac modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuerit apud
Sommerens diocesis Ambianensis, in festo sancti Michaelis fuerunt
sexdecim anni, per fratrem Robertum de Sancto Penthaleone         [p. 341]
preceptorem ballivie de Pontivo, presentibus fratre Auberto capellano
dicte domus, preceptoribus de Quesneto et de Garot, fratre Guillelmo de
Platea. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de observandis statutis et consuetudinibus dicti ordinis factas, dictus
recipiens ostendit sibi crucem in quodam missali in qua erat ymago Jhesu
Christi, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum, et spueret
supra crucem, et ipse, de mandato suo, semel abnegavit Jhesum Christum,
et semel spuit supra crucem.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit in
latere et in ore.

Interrogatus de voto castitatis, dixit quod idem recipiens precepit sibi
quod omnino abstineret a mulieribus, et commisceret se carnaliter cum
aliis fratribus dicti ordinis.

Requisitus utrum vidit recipi aliquos fratres, dixit per juramentum suum
quod sic duos, quorum unus vocabatur Anselmus, de nomine alterius non
recolit; et fuerunt recepti per dictum fratrem Robertum.

Requisitus utrum per illum modum fuerunt recepti, dixit per juramentum
quod sic, et quod hoc vidit.

Requisitus utrum omnes alii per illum modum recipiantur, dixit quod sic,
ut credit.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, dixerit aliquam
falsitatem, aut veritatem tacuisset in sua deposicione, dixit per
juramentum suum quod non; immo veritatem dixit.


Item frater Robertus de Momboin, etatis quadraginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei plenam, puram et integram
dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Themis in
ballivia de Prunay, per fratrem Symonem de Quinci preceptorem dicte
ballivie, sexdecim anni sunt elapsi vel circa, presentibus fratribus
Guillelmo de Braie et fratre Egidio Monachi militis, et quibusdam aliis
fratribus de quorum nominibus non recolit. Dixit tamen per juramentum
suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis      [p. 342]
dicti ordinis observandis, et mantello ad collum posito, idem recipiens
ostendit sibi quamdam crucem, et precepit sibi quod supra illam spueret,
et quod abnegaret signum crucis; et ipse recusavit facere quantum
potuit, et tunc dictus recipiens dixit sibi quod, nisi faceret, ipse
poneret eum in carcere perpetuo; et tunc fecit compulsus.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum
suum quod precepit sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi, sed
noluit. Requisitus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod
inhibitum fuit sibi quod non commisceret se cum mulieribus, et quod si
calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et
hoc ab aliis pateretur. Dixit eciam quod nunquam fecit, nec fuit
requisitus.

Interrogatus si nunquam vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine,
dixit quod sic unum, Fratrem Philippum de Supere Normanum. Dixit eciam
per juramentum suum quod eodem modo vidit eum recipi. Requisitus utrum
credit quod alii eodem modo recipiantur, dixit quod credit in veritate
quod alii recipiantur ita. Dixit eciam per juramentum suum quod de
premissis confessus fuit cuidam fratri ordinis Minorum, qui dixit quod
non poterat eum absolvere, et quod oportebat quod iret ad sedem
apostolicam.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam dixerit
falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Matheus des Quesnoi, etatis triginta duorum annorum, juratus
eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit apud Soisiacum, sexdecim anni sunt
elapsi, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Templi
Parisiensis, presentibus fratre Radulpho, de Hardiviller et quibusdam
aliis mortuis, de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis     [p. 343]
statutis et secretis dicti ordinis, et mantello ad collum posito,
aportata fuit sibi quedam crux, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum
Christum, et quod spueret supra crucem; et quia noluit facere, fuit in
prisione per triduum in pane et aqua. Et tunc, timore mortis, abnegavit
Jhesum Christum, et spuit supra crucem. Requisitus de osculo, dixit per
juramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo.
Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino
abstineret a mulieribus, et quod si calor naturalis moveret eum, quod
commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem ab aliis pateretur. Dixit
eciam per juramentum suum quod credit quod alii eodem modo recipiantur.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam
dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum quod non; immo dixit veritatem.


Item frater Reginaldus de Fontanis, etatis triginta annorum vel circa,
juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Coloribus in
Ota, per fratrem H. de Paraudo, decem anni sunt, presentibus fratre
Hugone de Chalou nepote dicti fratris H. de Paraudo, et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod,
post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis
observandis factas, dictus recipiens ostendit sibi crucem in quodam
missali, et precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret, et quod
spueret supra crucem, qui fecit predicta. Dixit eciam per juramentum
suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in umbilico et in
fine spine dorsi. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit
sibi quod omnino abstineret a mulieribus, et si calor naturalis moveret
eum, commisceret se cum aliis fratribus, et hoc idem de aliis fratribus
pateretur. Dixit et per juramentum suum quod credit quod omnes alii
simili modo recipiantur.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris vel tormentorum, aliquam   [p. 344]
dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.


Item frater Galterus de Bures diocesis Lingonensis, etatis XXII annorum,
juratus eodem modo et requisitus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Aurelaves
diocesis Trecensis, per fratrem H. de Paraudo, septem anni sunt,
presentibus fratre Gerardo de Saires et fratre Johanne Laugembe, et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones factas ab eo de statutis
et secretis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum
posito, aportata fuit sibi quedam crux, et dixit sibi dictus recipiens
si credebat in eum qui passus fuerat in cruce, et ipse dixit quod sic;
et tunc dictus recipiens precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum,
et spueret supra crucem. Dixit per juramentum suum quod abnegavit, et
spuit semel supra crucem, et postea osculatus fuit dictum recipientem in
umbilico et in ore. Interrogatus de voto castitatis, dixit per
juramentum suum quod injunctum fuit sibi ut omnino abstineret a
mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se
carnaliter cum fratribus suis, et hoc pateretur de aliis, sed numquam
fecit, nec ab aliquo fuit requisitus, ut dixit. Interrogatus utrum vi,
vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
dixit puram et meram veritatem.


Item frater Petrus de Monte Seudi, etatis triginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Savigniacum, per fratrem Johannem de Turno
thesaurarium Templi Parisiensis, die Martis instanti post festum beati
Martini erit annus, presentibus fratre Petro de Cormeliis et fratre
Johanne preceptore domus de Chalou Regine. Dixit eciam per        [p. 345]
juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis
et observanciis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad collum
posito, dictus recipiens ostendit sibi crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi, et precepit sibi pluries quod abnegaret Jhesum Christum, et
quod spueret supra crucem. Dixit eciam per juramentum suum quod per
violenciam et contra voluntatem suam abnegavit semel ore, et non corde,
et non videtur sibi quod spueret supra crucem. Interrogatus de osculo,
dixit per juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et
in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictum fuit sibi quod si
urgeretur calore naturali, quod commisceret se cum fratribus dicti
ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec ab
aliquo fuit requisitus. Dixit eciam per juramentum suum quod credit quod
omnes alii tali modo recipiantur. Interrogatus utrum vi tormentorum, vel
metu carceris, vel alia causa, dixit aliquam falsitatem vel immiscuerit
in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram
veritatem.


Item frater Johannes de Cormeliis, etatis sexaginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit apud Bellum Visum in Gastinesio Senonensis
diocesis, tresdecim anni sunt elapsi, per fratrem Radulphum de
Hardiviller, presentibus fratribus Petro Picardi et Guillelmo agricola
dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de observandis
secretis et statutis dicti ordinis factas, aportata fuit sibi quedam
crux in qua erat depicta imago Jhesu Christi, et tunc precepit sibi
dictus recipiens quod abnegaret Jhesum Christum cujus imago erat ibi, et
spueret supra crucem bis; quod ipse fecit, ut dixit. Dixit eciam per
juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in
ore solum. Dixit eciam per juramentum suum quod prohibitum fuit sibi ne
commisceret se cum mulieribus, immo, si calor naturalis moveret   [p. 346]
eum, quod commisceret se cum fratribus suis, et hoc idem de aliis
pateretur. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum,
aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per
juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.


Item frater Galterus de Bailleul, etatis sexaginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Montem Suessionis, per fratrem Arnulphum de
Wisemale, viginti quatuor anni sunt elapsi, presentibus fratre Thierrico
de Vaubellain et fratre Arnulpho de Ville Savoir, et quibusdam aliis de
quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post
multas promissiones factas ab eo de statutis et secretis dicti ordinis
observandis, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam in
qua erat ymago Jhesu Christi, et precepit sibi dictus recipiens quod
abnegaret Christum cujus ymago erat ibi, et quod spueret supra crucem,
quod ipse fecit ter. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum
quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per
juramentum quod preceptum fuit a dicto recipiente quod omnino abstineret
a mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
aliis fratribus suis, et hoc idem de aliis pateretur. Dixit tamen quod
nunquam fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus utrum vi, vel metu
carceris aut tormentorum, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram
veritatem.


Item frater Richardus Leobardi, etatis triginta annorum vel circa, ut
dixit, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus apud Breteville la Rabel, per fratrem
Andream de Saqueinville preceptorem ballivie Normannie,           [p. 347]
presentibus fratre Symone Poitel et fratre Guillelmo Mot, et quibusdam
aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, post multas promissiones de statutis et secretis dicti ordinis
observandis, et mantello ad collum posito, aportata fuit sibi quedam
crux enea in qua erat imago Jhesu Christi, et tunc precepit sibi dictus
recipiens quod Jhesum Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem,
quod fecit semel tantummodo. Interrogatus de voto castitatis, dixit per
juramentum suum quod preceptum fuit sibi quod omnino abstineret a
mulieribus, et si calor naturalis urgeret eum, quod commisceret se
carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis; sed numquam fecit, ut
dixit.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, aliquam dixit
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum
quod non; immo dixit veritatem.

Acta sunt hec anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis,
presentibus fratribus Tierrico de Amella, Bernardo de Molartico,
Reginaldo de Jars ordinis Predicatorum, magistris Reginaldo de
Albigniaco Bituricensis, et Johanne de Crepiaco Silvanectensis
ecclesiarum canonicis, et pluribus aliis clericis et laicis, testibus ad
hoc vocatis et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et
singulis, prout in hac et precedenti peciis meo signo signatis
continentur, una cum suprascriptis testibus et magistris Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, Eveno Phili et Jacobo de Virtuto publicis
notariis presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, in hoc
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo
solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus
aliis, prout in precedenti continentur, una cum suprascriptis     [p. 348]
testibus et magistris Amisio, Gaufrido et Eveno notariis publicis
presens interfui, et, de mandato dicti commissarii, hic me subscripsi in
testimonium premissorum, signumque meum solitum apposui rogatus.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissa dicta die novembris
acta, presens una cum dictis notariis hic subscriptis et testibus
interfui, me subscripsi, et signum meum apposui consuetum rogatus.


Et ego Evenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti
et precedenti cartis contentis interfui, hic me subscripsi, et una cum
singulis notariis suprascriptis signum meum apposui rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo
trecentesimo septimo, indictione sexta, pontificatus sanctissimi patris
et domini domini Clementis divina providencia pappe quinti anno secundo,
die Martis post festum Omnium Sanctorum, scilicet septima die novembris,
in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis
fratrum Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro
fratre Guillelmo de Parisius ejusdem ordinis, inquisitore heretice
pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum
notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus frater Petrus de Bononia presbyter et generalis procurator
totius ordinis milicie Templi, etatis quadraginta quatuor annorum vel
circa, juratus ad sancta Dei Evangelia, et requisitus de se et aliis
dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere
veritatem, dixit per juramentum suum quod bene sunt XXV anni vel circa
quod fuit receptus Bononie, per fratrem Guillelmum de Novis preceptorem
tunc in Lombardia, presentibus fratre Petro Mutine et fratre      [p. 349]
Jacobo Bononie tunc preceptoribus, et aliis de quorum nominibus non
recolit.

Jam dixit per juramentum suum quod, eo recepto, et post juramentum ab eo
prestitum de statutis et secretis ordinis observandis, et post mantellum
sibi positum ad collum, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi
quamdam crucem ligneam cum ymagine crucifixi, et precepit sibi quod
abnegaret eum cujus ymago erat ibi, et ter spueret supra crucem; que
fecit idem frater Petrus.

Item dixit per juramentum quod recipiens dixit sibi quod si temptatio
carnis stimularet eum, quod ipse bene poterat se commiscere cum
fratribus ordinis sui, et ipsi secum sine peccato. Sed ipse nunquam
credidit nec credit, ut dixit, quin hoc sit peccatum horribile, et dixit
quod nunquam commisit illud peccatum.

Item osculatus fuit recipientem in ore, in umbilico et in vili parte
inferiori.

Item dixit quod vidit fratrem Artusium militem secum, et postea plures
alios fratres dicti ordinis per illum eumdem modum recipi in ordine
predicto.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, sed meram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Johannes de Sancto Remino Suessionensis diocesis, morans cum
preceptore Pictavensi, etatis XXVI annorum vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene
sunt quinque anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Rochis
juxta Lezigniacum Pictavensis diocesis, per fratrem Balduinum de Chiri
militem, preceptorem dicte domus de Rochis, presentibus fratre Audeberto
de Porta et fratribus Matheo et Johanne sociis, in dicta domo, nec
pluribus quod recolat.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab
eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad
collum posito, recipiens traxit eum ad partem, et ostendit sibi   [p. 350]
ymaginem crucifixi depictam in cruce in quodam libro, et precepit sibi
et injunxit quod spueret ter super eam: quod fecit ore, sed non corde,
ut dixit.

Item dixit per juramentum quod recipiens precepit sibi quod oscularetur
eum in ore et in fine spine dorsi: quod fecit invitus tamen de parte
inferiori.

Item dixit quod prefatus recipiens precepit sibi quod si fratres sui
ordinis vellent habere rem carnaliter cum eo, quod ipse admitteret eos
ad hoc, dicens dictus recipiens quod ipse receptus bene poterat
similiter habere rem cum eis, si vellet; sed ipse nunquam fecit, ut
dixit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili
recipiantur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod meram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Constancius de Biciaco la Coste, morans Pruvini, et venditor
vinorum domus Templi dicti loci, quadragenarius vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene
sunt XIII anni vel circa elapsi, quod fuit receptus in domo Templi
Cabilonensis, per fratrem Odonem de Castro Novo preceptorem ballivie
Cabilonensis, presentibus fratribus Guillelmo dispensatore tunc
temporis, et Stephano de Buris bergerio dicte domus, qui, ut credit,
sunt mortui, et quibusdam aliis.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab
eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad
collum posito, recipiens ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum
ymagine crucifixi, precipiens sibi quod abnegaret eum cujus ymago erat
ibi ter, et ter spueret supra eam; et cum hoc facere recusaret,
recipiens et alii fratres acceperunt eum per caput per scapulas, et
alibi per corpus, et compulerunt eum spuere supra crucem et       [p. 351]
ymaginem predictas ter, dicentes sibi quod hoc erat statutum ordinis.
Sed ipse noluit abnegare, nec predictam spuicionem fecit ex corde, ut
dixit; et dixit per juramentum suum quod ipse pocius voluisset quod
nunquam fuisset ordo Templi; sed ipse remansit in eo, pro eo quod
habebat aliquos amicos in eodem ordine qui fecerunt eum recipi, quos
ipse modo propter factum hujusmodi sibi non reputat amicos.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in
ore et in umbilico, et precepit sibi quod oscularetur eum in parte
posteriori in fine spine dorsi, sed ipse noluit facere.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili
recipiantur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod meram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Jacobus de Crumellis, etatis XLV annorum vel circa, morans
et procurans in domo Suessionensis, eodem modo constitutus, juratus et
requisitus, dixit per juramentum suum quod in festo beati Bartholomei
ultimo preteriti, fuerunt octo anni quod fuit receptus in dicta domo per
fratrem Johannem de Cernayo preceptorem tunc dicte domus, presentibus
fratre Gerardo milite dicti ordinis, fratre Roberto capellano dicte
domus et quibusdam aliis.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab
eodem de statutis et secretis ordinis observandis, dictus miles posuit
sibi mantellum ad collum de mandato preceptoris predicti, et tunc dictus
frater Johannes posuit omnes alios fratres extra ecclesiam, et retinuit
ipsum qui loquitur in ecclesia, et clausit eam, et duxit eumdem fratrem
Jacobum retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem ligneam cum
effigie Jhesu Christi, dicens sibi: Quem credis tu quod sit iste cujus
ymaginem vides hic? Et ipse qui loquitur sibi respondit quod erat ymago
Jhesu Christi qui passus fuerat in ea pro nobis et aliis          [p. 352]
peccatoribus redimendis, et quod credebat in eum; et tunc predictus
recipiens dixit sibi quod male credebat, et quod oportebat secundum
statuta ordinis quod eum abnegaret ter, et ter spueret supra crucem et
ymaginem predictas; precipiens sibi quod hoc faceret, dicens eidem qui
loquitur quod tanta erat obediencia sui ordinis, quod oportebat quod
ipse qui loquitur et alii fratres ordinis facerent quicquid preceptores
sui sibi preciperent quantumcumque essent viles, etiam si essent
porcharii; et tunc ipse qui loquitur abnegavit eum cujus imago erat in
dicta cruce ter, et ter spuit supra eam.

Item dixit per juramentum quod fecit eum exui vestes, et osculatus fuit
eumdem receptum in fine spine dorsi et in umbilico et in ore.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per
eumdem modum.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Ansellus de Rocheria miles, Cathalanensis diocesis, etatis
XXV annorum vel circa, constitutus, juratus et requisitus eodem modo,
dixit per juramentum suum quod in instanti Nativitate Domini erunt XII
anni, quod fuit receptus per fratrem Bellum de Ly militem, preceptorem
ballivie Cathalanensis, presentibus fratre Hymberto de Cremi et fratre
Hugone Cochet milite, qui fuit receptus cum eo, et aliis de quorum
nominibus non recolit.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento prestito ab
eodem de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad
collum posito, recipiens ostensa sibi cruce cum effigie crucifixi,
precepit sibi quod abnegaret eum ter, et ter spueret supra crucem et
ymaginem predictas; quas abnegacionem et spuicionem ipse fecit semel, ex
ore, sed non corde, ut dicit.

Dixit eciam quod osculatus fuit dictum recipientem in ore         [p. 353]
solum.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens precepit sibi quod
exponeret se fratribus suis, si vellent rem habere cum eo, et hoc idem
eis faceret, si vellet; sed ipse dixit per juramentum suum quod dixit
idem recipienti quod nunquam precepto hujusmodi obediret, nec illud
peccatum commisit, ut dicit.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur per
eumdem modum.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Radulphus de Grandivillari Ambianensis diocesis, etatis
triginta quatuor annorum vel circa, morans et curam gerens aratrorum in
domo de Monte Suessionensi, eodem modo constitutus, juratus et
requisitus, dixit per juramentum suum quod in festo Nativitatis beate
Marie ultimo preterito fuerunt decem anni vel circa, quod fuit receptus
in domo de Bosco prope Frainices, per fratrem Garinum de Grandivillari
magistrum ballivie Viromandensis, presentibus fratre Johanne de
Crevecuer, fratre Petro preceptore, et fratre Petro socio dicte domus de
Bosco.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo
prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi
ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem retro altare, et
ostendit sibi quamdam crucem argenteam cum ymagine crucifixi in eo
sculpta, petens ab eo qui loquitur quem crederet esse illum cujus ymago
predicta erat in dicta cruce, et ipse qui loquitur respondit quod
credebat quod esset Domini Jhesu Christi; ad quod recipiens sibi dixit
quod male credebat; dicens quod ipse cujus erat ymago predicta fuerat
unus falsus propheta; precipiens sibi quod abnegaret eum ter, et ter
spueret supra crucem e ymaginem predictas, et tunc ipse qui loquitur
abnegavit ter ipsum cujus ymago predicta erat ibi, et ter         [p. 354]
spuit, cavens tamen, ut dicit, quantum poterat, ne spueret supra crucem
et ymaginem predictas.

Item dixit quod recipiens fecit eum spoliari usque ad camisiam, et
osculatus fuit ipsum receptum in fine spine dorsi, in umbilico et demum
in ore.

Item dixit per juramentum suum quod recipiens prohibuit sibi consorcium
mulierum, precipiens sibi quod si stimulus carnis moveret eum, quod iret
ad fratres suos, et ipsos similiter secum admitteret ad concubitum
carnalem mutuum.

Item dixit quod credit quod alii fratres dicti ordinis simili modo
recipiuntur. Nunquam tamen fuit, ut dicit, in recepcione alicujus.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Johannes de Pruvino, etatis decem et octo annorum vel circa,
morans apud Frenaium diocesis Trecensis, eodem modo constitutus, juratus
et requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt duo anni vel
circa elapsi quod fuit receptus in domo de Paiens dicte diocesis, per
fratrem Radulphum de Gisiaco receptorem Campanie, presentibus fratre
Radulpho Turpini, fratre Bartholomeo de Trecis et quibusdam aliis. Item
dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo prestito de
statutis et secretis ordinis observandis, et mantello ad collum posito,
recipiens precepit et fecit se osculari ab eo in ore et in umbilico, per
supra vestes; et postea idem recipiens fecit apportari quamdam crucem
cum effigie crucifixi domini Jhesu Christi, et precepit sibi quod
abnegaret eum ter, et spueret ter supra crucem, et ipse qui loquitur
dixit quod nullo modo faceret; et tunc dictus frater Radulphus fecit eum
poni in carcere, in quo fuit per octo dies ad panem et aquam, et postea
ipse de carcere clamavit quod ponerent eum extra, et ipse faceret
quicquid vellent, et tunc ipse extractus de carcere abnegavit     [p. 355]
eum ter ore, et non corde, ut dicit, et spuit ter ad terram, sed non
supra, quia hoc faciebat valde invitus, ut dicit.

Item dicit quod credit quod alii fratres dicti ordinis modo simili
recipiuntur.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem, et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.


Item frater Reginaldus preceptor domus Templi Aurelianensis, etatis
triginta sex annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et
requisitus, dixit per juramentum suum quod bene sunt quindecim anni
elapsi vel circa quod ipse fuit receptus in domo Templi de Pruvino, in
quadam capella dicti loci, circa meridiem, per fratrem Godefredum
tenentem locum preceptoris ballivie de Bria, presentibus fratre quodam
qui vocabatur Hugo, et aliis de quorum nominibus non recolit, qui sunt
omnes mortui.

Item dixit per juramentum suum quod, multis parentibus et amicis suis et
quam pluribus aliis existentibus et expectantibus ad ostia dicte capelle
et circa ipsam capellam que clausa erat, recipiens ipse qui loquitur et
alii fratres dicti ordinis erant in ipsa capella inclusi pro recepcione
predicta, et dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo
prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi
ad collum posito, quidam de dictis fratribus de cujus nomine non recolit
ostendit sibi in quodam missali crucem depictam cum ymagine Jhesu
Christi in ea existente, et quesivit ab eo per hec verba: Credis tu in
eum? Et ipse qui loquitur respondit quod non; et statim quidam alius de
fratribus predictis presentibus qui vocabatur Hugo, prout recolit, dixit
sibi hec verba: Tu bene dicis, quia ipse est unus falsus propheta. Et
ipse qui loquitur intelligebat in corde suo, ut dicit, quod non credebat
in ymaginem predictam, sed in eum cujus erat ymago predicta; et tunc
quidam alius de dictis fratribus dixit dicto fratri qui sic locutus
fuerat dicto recepto: Tace, tace; bene instruemus eum alias de    [p. 356]
statutis ordinis nostri. Et credit ipse qui loquitur quod dimiserunt
tunc detegere sibi et eum instruere propter astantes circa capellam
predictam, et quia tarde erat, et sic recesserunt. Et dicit per
juramentum suum quod propter dicta verba sibi dicta in recepcione
predicta, ipse tantum fuit turbatus, quod nichil comedit in prandio illa
die; et postea intra tres dies sequentes vel circa infirmitas invasit
eum, que duravit sibi usque ad Adventum, ita quod nichil aliud sibi
postea fecerunt fieri, prout dicit, nec convaluit usque tunc; et comedit
carnes propter debilitatem per totum Adventum. Dixit eciam per
juramentum suum quod ea que in recepcione sua sibi facta fuerunt et
dicta ipse confessus fuit postea fratri Nicolao ordinis Predicatorum,
moranti tunc in conventu Compendii, qui habebat, ut dicit, potestatem
domini archiepiscopi Remensis, qui sibi dixit quod displicebat sibi quod
idem qui loquitur intraverat dictum ordinem milicie Templi, et proposuit
multociens ipse qui loquitur, ut dicit, intrare ordinem dictorum fratrum
Predicatorum.

Item dixit per juramentum suum quod nunquam vidit, nec audivit dici vel
legi statuta predicti ordinis milicie Templi, nec ea voluerunt sibi
ostendere illi qui ea habebant, licet hec pluries requisierit, nisi a
duobus mensibus citra, videlicet Pictavis, ubi ostenderunt sibi solum
capitulum faciens mencionem de presbyteris. Et dixit quod ipse propter
predicta habet vehemens argumentum et presumpcionem quod illi de dicto
ordine milicie Templi qui confessi sunt errores sibi impositos dixerunt
et deposuerunt veritatem.

Item dixit per juramentum suum quod vi, vel metu tormentorum vel alias
non dixit aliud quam veritatem, nec in premissis immiscuit aliquam
falsitatem; et quod puram veritatem dixit pro salute anime sue.

Facte sunt hec confessiones seu deposiciones dictorum octo immediate
precedencium fratrum ordinis milicie Templi, juramentis prius ab eis, ut
premittitur, prestitis, Parisius in domo Templi, anno, indictione,
pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et     [p. 357]
discretis viris fratribus Hugone de Noalhis, Guillelmo Durandi ordinis
Predicatorum, magistro Reginaldo de Albigniaco succentore Bituricensi,
et domino Hugone de Cella milite, testibus ad hec vocatis et rogatis.


Et ego Evenus Phili de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti
et precedenti carta simul sutis, signo meo signatis, contentis, presens
interfui, et ea scribi feci, me subscripsi, et signum solitum hic
apposui rogatus, cum signo notariorum infrascriptorum.


Et ego Gaufredus Enguelor dictus Chalop, clericus Dolensis diocesis,
apostolica auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et singulis
dicta septima die novembris actis, in duabus precedentibus peciis simul
sutis signo meo signatis contentis, presens una cum dictis magistro
Eveno notario publico et testibus suprascriptis interfui, me subscripsi,
et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.


In nomine Domini amen. Anno ejusdem Domini millesimo CCCº septimo,
indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis septima die,
pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
providencia pappe quinti anno secundo, in religiosi viri et honesti
fratris Guillelmi de Parisiis ordinis Predicatorum, inquisitoris
heretice pravitatis auctoritate apostolica in regno Francie deputati, in
domo milicie Templi Parisiensis, pro inquirendo contra quasdam personas
dicti ordinis eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum
notariorum publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter
constitutus frater Jacobus Ducis, etatis triginta quinque annorum, ut
dixit, juratus ad sancta Dei Evangelia, ab eo corporaliter tacta, in
causa fidei de se et aliis dicere veritatem; et requisitus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per suum juramentum quod fuit         [p. 358]
receptus apud Bures Lingonensis diocesis, decem vel duodecim anni sunt
elapsi, per fratrem Petrum de Sivre preceptorem ballivie de Bures, non
recordatur de nominibus presencium. Dixit etiam per juramentum suum quod
dictus preceptor, post multas promissiones ab eo factas de observandis
statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito,
dictus preceptor apportavit sibi quoddam missale in quo erat crux cum
effigie Jhesu Christi, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus
effigies erat ibi; et ipse respondit quod sic; et tunc precepit sibi
quod negaret eum, et quod spueret super crucem et effigiem predictam,
qui licet negasset quantum potuit, tamen fecit de precepto et mandato
ipsius qui ei minabatur. Requisitus de osculo, dixit per juramentum suum
quod osculatus fuit dictum recipientem in umbilico et in ore tantum.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; nec aliqua
violencia fuit facta, sed puram veritatem dixerat.


Item frater Johannes de Valle Bellaudi, etatis quadraginta annorum,
juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Montem Suessionensem, quatuordecim anni
erunt in instanti festo Nativitatis Domini, per fratrem Nicolaum de
Sancto Albano preceptorem ballivie dicte domus, presentibus fratre
Johanne de Villaribus et fratre Michaele de Balainviler milite dicti
ordinis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam
per juramentum quod, post multas promissiones de statutis et secretis
dicti ordinis observandis factas ab eo, dictus receptor duxit eum retro
altare, et ostendit sibi quamdam crucem in qua erat depicta ymago Jhesu
Christi, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi; et
ipse respondit sibi quod sic; et tunc dixit sibi quod male credebat, et
quod fuerat quidam falsus propheta; et fecit eum abnegare ter     [p. 359]
dictum prophetam, et precepit sibi quod spueret supra crucem. Sed
noluit, imo spuit juxta eam, fingens quod supra eam spueret, et dixit
quod abnegacionem hujusmodi fecit ore, et non corde. Requisitus de
osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit eum
spoliari, et osculatus fuit eum in posteriori parte spine dorsi, in
umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus
recipiens precepit sibi quod si aliqui de fratribus dicti ordinis
vellent commisceri cum eo carnaliter, quod ipse pateretur, et eciam si
indigeret, abuteretur eis, quia non erat peccatum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; imo dixit puram et meram veritatem.


Item frater Raymundus de Fara miles dicti ordinis, etatis XXI anni vel
circa, juratus eodem modo, bona voluntate et spontanea de se et aliis in
causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo Templi
de Montelio Ademari, per fratrem Hugonem de Peraudo, tres anni sunt vel
circa, presentibus fratre Guidone Goemorii et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de observandis statutis dicti ordinis ab eo factas, et
mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens et alii assistentes
recesserunt de loco recepcionis, et dixit idem frater Hugo cuidam fratri
servienti qui remansit solus cum illo qui loquitur, quod instrueret eum
in statutis dicti ordinis; quo facto ille qui remanserat secum ostendit
sibi quamdam crucem cum effigie Jhesu Christi, et fecit eum abnegare
Jhesum Christum ter et ter spuere supra crucem: quodque fecit ore, et
non corde, ut dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod precepit sibi
quod si fratres dicti ordinis vellent commiscere carnaliter cum eo, quod
ipse permitteret, et eciam commisceret se carnaliter si indigeret;
dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit; et credit     [p. 360]
quod ita fiat aliis sicut fuit sibi factum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.


Item frater G. de Alto Maynillo miles ordinis predicti, etatis viginti
quinque annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa
fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Lauda de Verti, tres anni erunt circa instans festum Nativitatis Domini,
per fratrem Guidonem de Foresta militem, preceptorem dicte domus, non
recolit de nominibus presencium. Dixit eciam per juramentum suum quod,
post multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et
secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, dictus
recipiens ostendit sibi crucem existentem in mantello, et precepit sibi
quod abnegaret Deum, et spueret supra crucem predictam mantelli in
despectu Dei, et hoc ipse fecit ore, et non corde, sed non spuit, ut
dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi
quod si contingeret quod calor urgeret eum ad libidinem, quod melius
erat et plus placebat sibi quod commisceret se cum uno fratre quam cum
mulieribus. Dixit per juramentum suum quod libenter exivisset de ordine,
si fuisset ausus; sed non erat ausus, propter timorem parentum suorum,
qui credebant quod ordo esset sanctus et bonus, et fecerant magnas
expensas pro parando ipsum ad eundum ultra mare, et ne crederent quod
propter defectum cordis refutaret ire ultra mare, et fuit de hoc
confessus episcopo Pictavensi, qui tunc temporis erat, videlicet domino
Galtero. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut
alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram
veritatem.

>>>Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et      [p. 361]
loco predictis, presentibus fratre Guillelmo priore, fratribus Hugone de
Noailles, Guillelmo Durandi ordinis et conventus Predicatorum
Parisiensium, domino Hugone de Cella milite, et Guillelmo de Choques
cive Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter
et rogatis.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus
aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia et immediate
precedenti signo meo signatis continentur, una cum suprascriptis
testibus et magistris Amisio de Aureliano et Gaufrido Enguelor dicto
Chalop, notariis publicis, presens interfui, et, de mandato dicti
inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in testimonium premissorum,
signoque meo signavi rogatus.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosante Romane
ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in hac et
precedentibus peciis signo meo signatis contentis, una cum scriptis
testibus et notariis publicis, presens interfui, ac, de mandato dicti
inquisitoris, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium
premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.


In nomine Domini amen. Anno ejusdem Domini millesimo CCCº septimo,
indicione sexta, mense novembri, ejusdem mensis nona die, pontificatus
sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape
quinti anno secundo, in religiosi viri fratris Nicolai de Anisiaco
commissarii fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum,
inquisitoris heretice pravitatis auctoritate apostolica in regno Francie
deputati, in domo milicie Templi Parisius pro inquirendo contra quasdam
personas dicti ordinis existentes, eidem delatas super dicto crimine,
existentis, nostrum notariorum publicorum et infrascriptorum testium
presencia personaliter constitutus frater Hugo de Paraudo miles dicti
ordinis, et visitator Francie, juratus ad sancta Dei evangelia,   [p. 362]
ab eo corporaliter tacta, in causa fidei de se et aliis dicere
veritatem, et requisitus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in domo Templi Lugdunensis, per
fratrem Hymbertum de Paraudo patruum suum, in festo Magorum immediate
preterito fuerunt quadraginta quatuor anni, presentibus fratre Henrico
de Dola et quodam alio fratre vocato Johanne, qui postea fuit preceptor
de la Muce, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
observandis statutis et secretis ordinis, positum fuit mantellum ordinis
ad collum suum, et predictus Johannes qui postea fuit preceptor de la
Muce duxit eum retro quoddam altare, et ostendit eidem quamdam crucem in
qua erat imago Jhesu Christi, et precepit sibi quod abnegaret illum
cujus ymago ibi representabatur, et spueret supra crucem; et ipse tunc
licet invitus Jhesum Christum abnegavit, ore, et non corde, ut dixit.
Dixit eciam per juramentum suum quod, non obstante precepto quod fuit
sibi factum de spuendo, non spuit supra crucem, ut dixit, et non
abnegavit nisi semel. Requisitus utrum osculatus fuisset recipientem,
vel ipse recipiens ipsum qui loquitur, dixit per juramentum suum quod
sic in ore solummodo. Interrogatus utrum aliquos fratres recepisset,
dixit per juramentum suum quod sic pluries. Requisitus per quem modum
recipiebat, dixit per juramentum suum quod, postquam promiserant servare
statuta et secreta ordinis, et mantellis ad colla ipsorum positis,
ducebat eos ad loca secreta, et faciebat se osculari ab eis in inferiori
parte spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea faciebat apportari
crucem in presencia cujuslibet, et dicebat eis quod oportebat de
statutis dictis ordinis quod abnegarent crucifixum et crucem ter, et
spuerent supra crucem et ymaginem Jhesu Christi; dicens quod, licet hoc
eisdem preciperet, non faciebat corde. Requisitus utrum invenisset
aliquos qui hoc facere contradicerent, dixit quod sic, tamen finaliter
faciebant abnegacionem et spuicionem. Dixit eciam per juramentum suum
quod illis quos recipiebat dicebat quod, si aliquis calor naturalis
urgeret ipsos ad incontinenciam, dabat eis licenciam              [p. 363]
refrigerandi se cum aliis fratribus. Dixit tamen quod non precipiebat
eis predicta corde, sed ore solum. Requisitus ex quo predicta non
precipiebat corde sed ore solum, quare hoc faciebat, respondit per
juramentum suum quod hoc faciebat, quia usus erat de statutis ordinis.
Requisitus utrum illi qui recepti fuerunt de mandato suo per alios,
eodem modo per quem dixit se alios recepisse recepti fuerunt, respondit
quod nescit, quia illa que fiunt in capitulis aliquo modo non possunt
revelari illis qui non fuerunt presentes, nec sciri ab eis, et ideo
nescit si ita recipiebantur. Requisitus utrum crederet quod omnes
fratres dicti ordinis per illum modum, sint recepti, respondit quod non
credebat. Postea tamen dicta die in dicti commissarii, nostrum
notariorum et testium infrascriptorum comparens, dixit quod male
intellexerat et male responderat, et dixit per juramentum suum quod
melius credebat quod omnes reciperentur per illum modum quam per alium,
et hoc dicebat suum dictum corrigendo, et ne degeraret. Requisitus de
capite de quo supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod illud
viderat, tenuerat et palpaverat apud Montempessulanum, in quodam
capitulo, et ipse et alii fratres presentes illud adoraverant. Dixit
tamen quod ore et fingendo adoraverat, et non corde: nescit tamen si
alii fratres adorabant corde. Requisitus ubi sit, dixit quod dimisit
illud fratri Petro Alemaudin preceptori domus Montispessulani, sed
nescit utrum gentes regis illud invenerint. Dixit quod dictum caput
habebat quatuor pedes, duos ante ex parte faciei, et duos retro.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu tormentorum vel
carceris, seu alia de causa, aliquam falsitatem dixisset aut
immiscuisset in sua deposicione, aut veritatem tacuisset, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram sine aliquo mendacio dixerat
veritatem.


Item frater Radulphus de Gysi receptor quondam Campanie, etatis
quinquaginta annorum, juratus eodem modo et interrogatus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod viginti duo anni
sunt vel circa quod fuit receptus in domo de Valeia Trecensis     [p. 364]
diocesis, per fratrem Hugonem de Paraudo tunc preceptorem de Pailli,
presentibus pluribus fratribus dicti ordinis de quibus non recolit ad
presens. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et
mantello ad collum suum posito, dictus recipiens ostendit sibi ymaginem
Jhesu Christi depictam in quodam missali, et precepit sibi quod Jhesum
Christum abnegaret, et quod spueret supra crucem et supra ymaginem, et
hoc ipse fecit testis plorans invitus, et dixit per juramentum suum quod
dictus recipiens osculatus fuit ipsum in tribus locis, videlicet in fine
spine dorsi, in umbilico et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod
injunctum fuit sibi per ipsum recipientem quod si calor naturalis
moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis.
Interrogatus de capite de quo fit supra mencio, dixit per juramentum
suum quod vidit illud in septem capitulis que tenebantur a fratre Hugone
de Paraudo et quibusdam aliis. Interrogatus qualiter adoratur, dixit per
juramentum suum quod eo ostenso omnes prostrant se ad terram, et amotis
capuciis adorant illud. Interrogatus cujus figure est, dixit per
juramentum suum quod ita est terribilis figure et aspectus quod
videbatur sibi quod esset figura cujusdam demonis, dicendo gallice _d'un
maufé_, et quod quocienscumque videbat ipsum tantus timor eum invadebat,
quod vix poterat illud respicere nisi cum maximo timore et tremore.
Requisitus quare adorabant illud, dixit quod ex quo pejora fecerant
abnegando Jhesum Christum, quod bene poterant illud adorare. Dixit tamen
per juramentum suum quod nunquam adoravit illud corde. Requisitus utrum
recordetur de nominibus illorum qui illud adorabant, dixit quod sic, de
nomine fratris Gerardi de Villaribus et cujusdam socii sui fratris
servientis.

Requisitus quot fratres receperit, dixit per juramentum suum quod
recepit decem vel duodecim. Requisitus utrum per illum modum per quem
dixit se fuisse receptum ipsos recepisset, dixit per juramentum suum
quod sic, exceptis quibusdam quos noluit osculari in illo vili loco,
propter horrorem quem habebat ex hoc, sed in omnibus aliis,       [p. 365]
quantum ad abnegacionem, spuicionem et alia, eos recepit per illum
modum. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia
de causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua
violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.


Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco
predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Laurencio
de Nannetis, Johanne de Insula priore Trecensi, et Felice de Fayo
ordinis Predicatorum, Johanne de Farreria, Guillelmo de Choques, et
Stephano de Matiscone, testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis omnibus et
singulis confessionibus in hac et precedentibus peciis simul sutis signo
meo signatis contentis, una cum testibus et publicis notariis supra et
infrascriptis, presens interfui, ac, de mandato dicti commissarii, huic
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo
solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in
presenti carta seu pecia et precedenti simul sutis signo meo signatis
continentur, una cum testibus et publicis notariis supra et
infrascriptis, presens interfui, me subscripsi, et signum meum solitum
apposui rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis,
prout in presenti rotulo et precedenti consignatis signo meo
continentur, una cum testibus et supra et infrascriptis notariis,
interfui, et signum meum solitum cum signis et subscripcionibus   [p. 366]
ipsorum notariorum rogatus apposui hic me subscribens.


Item in presencia religiosi viri fratris Laurencii de Nannetis ordinis
Predicatorum, commissarii dicti inquisitoris, nostrum notariorum et
testium infrascriptorum, anno, indicione, mense, die et pontificatu
predictis, frater Ymbertus de Sancto Jorio miles, etatis quadraginta
annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit apud Novam Villam Cathalaunensis
diocesis, novem anni vel circa sunt, per fratrem Johannem Ademari
militem dicti ordinis, de precepto fratris Hugonis de Paraudo,
presentibus fratre Ymberto de Crimen, ut videtur sibi, et quibusdam
aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per juramentum
suum quod, post multas promissiones de statutis et observanciis dicti
ordinis observandis factas ab eo, et mantello sibi ad collum posito,
dictus recipiens ostendit sibi crucem cum ymagine Christi, et peciit ab
eo utrum crederet in eum, et ipse respondit quod sic, et tunc ipse dixit
quod de cetero non crederet, et quod spueret supra crucem et imaginem,
quod ipse fecit, ut dixit; tamen advertit sibi quod non spueret supra
crucem. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus
recipiens osculatus fuit eum in fine spine dorsi et in ore. Interrogatus
utrum videtur et credit quod alii tali modo recipiantur, dixit per
juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres recipiantur eodem
modo.

Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua
violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.


Item frater Johannes de Anisiaco preceptor de Valeia, etatis quadraginta
quinque annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,    [p. 367]
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Prunaio diocesis
Carnotensis, in instanti Quadragesima erunt viginti tres anni, per
fratem Symonem de Quinci preceptorem ballivie de Prunaio, presentibus
fratre Galtero de Ete tenente locum Magistri Francie, et fratre
Reginaldo d'Argeville, qui fuit cubicularius pape vel ostiarius, et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de secretis et statutis
dicti ordinis ab eo factas observandis, et mantello sibi ad collum
posito, dictus recipiens apportavit quamdam crucem in qua erat ymago
Jhesu Christi depicta, et precepit sibi quod Jhesum Christum abnegaret,
et quod spueret supra crucem, et cum non vellet facere, fratres
assistentes dixerunt sibi quod oportebat hoc facere, vel poneretur in
carcere perpetuo. Et tunc ore, et non corde, abnegavit Jhesum Christum,
et simulavit spuere supra crucem. Interrogatus de osculo, dixit per
juramentum suum quod dictus recipiens osculatus fuit ipsum in umbilico
et in ore solum. Interrogatus de capite, dixit per juramentum suum quod
ipse vidit illud bis Parisius in capitulo portari per fratrem Gerardum
de Villaribus, sed nunquam potuit decernere quid erat, quia sedebat a
longe, nec erat lumen in capitulo, quod tenebatur quasi media nocte,
nisi unus cereus modicus ardens, et propter hoc non potuit bene scire
quid erat. Dixit tamen quod non credit quod esset bonum quid.
Interrogatus utrum sciret quod omnes reciperentur per illum modum, dixit
quod nescit pro certo, quia nunquam vidit fratres recipi, sed credit
quod sic; et hoc credit, quia non credit quod aliud fuerit sibi factum
quod fiat aliis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu
tormentorum, aut alia de causa, aliquam falsitatem dixerit aut
immiscuerit in deposicione sua, aut tacuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non, nec aliqua violentia sibi fuit facta, sed
puram veritatem dixerat.


Item frater Johannes de Sivriaco presbyter, etatis viginti octo annorum
vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei       [p. 368]
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud Joigniacum, per
fratrem Johannem Morellum de Belna preceptorem baillivie de Coulours, in
festo beati Bartholomei ultimo preterito fuit annus, presente fratre
Dominico preceptore de Joigniaco, et pluribus aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo
factas, dictus recipiens duxit eum retro altare, et tunc osculatus fuit
ipsum in fine spine dorsi, et incontinenti cecidit coram eo, et fuit
portatus exinde quasi semimortuus; tamen antequam amoveretur; dixit sibi
quod tunc non poterat aliud dicere de statutis ordinis, de hiis que
debebant fieri secundum statuta ordinis, predicta infirmitate gravatus,
et quod alias recuperaret ad hoc faciendum, et dixit eciam per
juramentum suum quod, quando venit ad visitandum eum in lecto suo
jacentem, audivit eum dicentem aliis quod unam de voluntatibus suis
compleverat. Requisitus utrum de predicta osculacione dixerit sociis,
dixit quod non, quia nullus erat ausus revelare secreta sua aliis.
Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in deposicione sua,
aut tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non, nec aliqua
violencia sibi fuit facta, sed puram veritatem dixerat.


Item frater Dominicus de Divione custos domus de Joigniaco, etatis
quadraginta annorum, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Divionem, per fratrem
Henricum de Dola, quadraginta quinque anni sunt elapsi vel circa,
presentibus fratribus Guillelmo Rougepere patre suo naturali, et dicto
Wale fratre suo naturali, fratribus dicti ordinis. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et secretis
dicti ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens osculatus fuit
ipsum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et postea precepit
sibi quod spueret supra crucem, et ipse invitus spuit supra       [p. 369]
crucem mantelli sui testis; dixit eciam quod non negavit Christum, nec
fuit dictum sibi; et quod voverat castitatem, sine aliquo alio precepto
sibi facto. Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut
alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione
sua, seu tacuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo
dixit puram et meram veritatem.


Item frater Johannes de Castro Villari, etatis triginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de modo et tempore sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Mormentum diocesis Trecensis, per fratrem
Laurencium de Belna preceptorem dicte domus, quatuor anni sunt in festo
Magdalene instanti proximo preterito, presentibus fratre Juliano
capellano dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
factas ab eo de bonis statutis et observanciis dicti ordinis tenendis,
mantellum fuit sibi positum ad collum, et postea dictus recipiens
recepit ipsum ad osculum oris et omnes alii fratres existentes ibidem;
et nichil aliud fuit sibi injunctum vel preceptum, sicut dixit per
juramentum suum. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu
et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus
Johanne de Insula priore Trecensi, Felice de Fayo ordinis Predicatorum,
Johanne de Farreria, Guillelmo de Choques et Stephano de Matiscone,
testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis in
hac et precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis contentis,
una cum suprascriptis testibus et magistro Jacobo de Virtuto notario
publico, presens interfui, ac, de mandato predicti commissarii, in hoc
instrumento me subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo
solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis,       [p. 370]
publicus imperiali auctoritate notarius, confessionibus premissis et
omnibus aliis et singulis, prout in presenti carta seu pecia supra et
precedenti signo meo signatis continentur, presens interfui cum testibus
suprascriptis et magistro Amisio de Aureliano notario publico, ac, de
mandato predicti commissarii, in hoc instrumento publico me subscripsi
in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo trecentesimo septimo, indicione
sexta, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
providentia pape quinti anno secundo, die Jovis post octabam Omnium
Sanctorum, scilicet nona die novembris, in presencia religiosi et
honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum,
commissarii dati a religioso et honesto viro fratre Guillelmo de
Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice pravitatis in regno Francie
auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater
Nicolaus de Sarra dyocesis Trecensis, etatis XXVI annorum vel circa,
agricola in domibus de Villaribus Templi Trecensis dyocesis, juratus ad
sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus de se et
de aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis et de modo
recepcionis sue dicere in causa fidei veritatem, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisiaco, in crastino
festi Assumptionis beate Marie nuper preteriti, in domo de Sanci
Trecensis diocesis, presentibus fratre Christiano clavigero domus
predicte de Sanci, et fratre Radulpho fratre dicti Baldoini, et fratre
Jacobo de Sance. Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto,
juramento ab eo prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et
mantello sibi ad collum posito, dictus Radulphus recipiens fecit sibi
ostendi quandam crucem depictam in quodam libro cum ymagine crucifixi,
dicens sibi quod oportebat quod abnegaret illum cujus effigies    [p. 371]
erat ibi ter, et ter spueret supra crucem et ymaginem predictas,
precipiens sibi quod hoc faceret, et dicens quod hoc erat de statutis
ordinis sui; que ipse fecit ore, et non corde, ut dixit. Item dixit quod
fratres predicti presentes discooperuerunt ipsum qui loquitur, et dictus
frater Radulphus osculatus fuit eum in fine spine dorsi, in umbilico et
in ore. Item requisitus per juramentum utrum vi, vel metu tormentorum
aut alias aliud dixerit quam veritatem, vel in premissis immiscuerit
aliquam falsitatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram
veritatem dixerit pro salute anime sue. Facta autem fuit confessio seu
deposicio hec a dicto fratre N. de Cerra [Sarra?], juramento prius
prestito, ut premittitur, ab eodem Parisius in domo Templi, in presencia
commissarii predicti, anno, indicione, pontificatu, anno et die
predictis, presentibus religiosis et discretis viris fratre Guillelmo
Durandi, fratre Hugone de Noalhis conventus Parisiensis, et fratre
Felice de Foro conventus Trecensis, ordinis Predicatorum, testibus ad
hec vocatis et rogatis.


Et ego Gaufridus Enguelor dictus Chalop, Dolensis diocesis, apostolica
auctoritate notarius publicus, premissis confessioni et recognicioni
factis a dicto N. de Sarra, juramenti prestacioni et omnibus et singulis
dicta die Jovis actis, una cum dictis testibus, in presencia dicti
fratris N. de Anisiaco, presens interfui, in testimonium premissorum me
subscripsi, et signum meum apposui consuetum vocatus et rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus in presenti
pecia et aliis signo meo signatis contentis, cum magistro Gaufrido
Enguelor dicto Chalop, clerico, apostolica publicus auctoritate
notarius, suprascriptis interfui presens, et una cum signo et
subscripcione ejus signum meum apposui rogatus, hic me subscribens.


In Christi nomine amen. Anno ejusdem Domini millesimo             [p. 372]
trecentesimo septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis
die decima, pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis
divina providencia pape quinti anno secundo, in religiosi viri et
honesti fratris Guillelmi de Parisius ordinis Predicatorum, inquisitoris
heretice pravitatis auctoritate apostolica deputati, in domo milicie
Templi Parisius, pro inquirendo contra quasdam personas dicti ordinis
eidem delatas super dicto crimine existentis, nostrum notariorum
publicorum et infrascriptorum testium presencia personaliter constitutus
frater Matheus de Attrebato, etatis quadraginta quatuor annorum vel
circa, juratus ad sancta Dei Evangelia ab eo corporaliter tacta in causa
fidei de se et aliis dicere veritatem, et requisitus de tempore et modo
sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit duodecim
anni sunt Dominica ante festum beati Johannis Baptiste ultimo
preteritum, in domo de Saraincourt, per fratrem Thierricum de Boscis
preceptorem baillivie de Melleuno, presentibus fratribus Johanne de
Cella et Tierrico de Mares et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et
mantello ad collum posito, dictus recipiens apportavit quoddam missale
in quo erat depicta ymago Jhesu crucifixi, et dixit sibi quod oportebat
quod ipse abnegaret Jhesum Christum, et spueret supra crucem, quia alii
sic faciebant. Et ipse tunc invitus, ore et non corde, Jhesum Christum
abnegavit, et finxit quod spueret ter supra crucem. Interrogatus de
osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens iterum precepit
sibi quod oscularetur eum in fine spine dorsi et in umbilico; et ipse
fingens se osculari, posuit genam suam et non os ad illam partem
inferiorem. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit
sibi quod omnino abstineret se a mulieribus, et si calor naturalis
moveret eum, quod commisceret se cum fratribus dicti ordinis, et hoc de
aliis pateretur. Dixit eciam per juramentum suum quod pluries peciit et
peti fecit a Magistro dicti ordinis, et fecit peti licenciam per fratrem
Bellum de Ely militem dicti ordinis, quod haberet licenciam       [p. 373]
exeundi de dicto ordine; et dixit per juramentum suum quod dictus frater
Hugo de Paraudo, accedens ad Romanam curiam in septimana post festum
beati Remigii nuper preteritum, dixit sibi quod dictus ordo diffamatus
erat de casibus super dictis erga dominum papam et regem, et ipse, si
posset, salvaret corpus suum, et hoc aliis diceret; et tunc peciit ab eo
quod traderet litteras suas super hoc, quia alias non crederetur sibi;
et ipse respondit quod non haberet, quia non placebat Magistro; et tunc
ipse exivit de ordine, et dimisit mantellum ordinis in domo Montis
Suessionensis. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum,
aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et
meram veritatem.


Item frater Egidius de Ecci, etatis quinquaginta annorum vel circa,
juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit sex anni sunt in festo Omnium Sanctorum nuper
preterito, in domo de Serincourt diocesis Remensis, per fratrem Johannem
de Cella preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo de
Lauduno et Egidio le Moigne milite dicti ordinis, et quibusdam aliis de
quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post
multas promissiones de statutis et observanciis dicti ordinis
observandis ab eo factas, et mantello ad collum posito, dictus recipiens
ostendit sibi in quodam missali crucem et ymaginem Jhesu Christi
crucifixi depictam, et precepit sibi quod Jhesum Christum cujus ymago
erat ibi abnegaret, et spueret supra crucem et ymaginem, et hoc ipse
fecit ter. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dedit
sibi licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si calor naturalis
moveret eum.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod osculatus fuit
recipientem in ore et in umbilico et in fine spine dorsi; dicens quod
pluries de dicto ordine exivisset, si auderet.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut     [p. 374]
alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.


Item frater Raymbaudus de Caron miles dicti ordinis, preceptor Chipri,
etatis sexaginta annorum, ut dixit, vel circa, juratus eodem modo de se
et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et
modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in
domo de Richerenches in comitatu de Venicio, quadraginta tres anni erunt
in instanti festo Penthecostes, per fratrem Rocelinum de Forz tunc
preceptorem Provincie, militem dicti ordinis. Dixit eciam per juramentum
suum quod promisit paupertatem, castitatem et obedienciam servare, et
tenere omnes bonos usus ordinis, et laborare pro posse et juvare
acquirere regnum Jerusalem, et multas alias bonas promissiones dicti
ordinis; et quod nunquam sciverat aliquid malum vel inhonestum in
recepcione fratrum nec in ordine, nec audiverat, hoc excepto quod die
qua fuit receptus, antequam reciperetur vel indueretur, quidam frater
ordinis, in presencia episcopi de Carpentras avunculi sui, ostendit
eidem quamdam crucem, et dixit eidem: «Vides tu istum crucifixum; si tu
vis recipi in ordine isto, oportet quod abneges eum;» sed aliud non fuit
factum. Eadem tamen die, circa horam nonam, accessit ad presenciam
fratris Nicolai de Anessiaco commissarii dicti inquisitoris, et
corrigendo dictum suum, dixit per juramentum suum quod ille frater qui,
sicut alias deposuit, eidem ostenderat dictam crucem cum effigie Jhesu
Christi crucifixi, et ipse qui loquitur, post dictas promissiones, et eo
recepto, et juramento ab eo prestito de statutis et secretis dicti
ordinis observandis, et mantello ad collum posito, duxit ad partem, et
secreto dictam crucem eidem ostendit, et precepit sibi quod abnegaret
eum cujus ymago erat in cruce representata, dicens quod erat de statutis
ordinis; et hoc ipse qui loquitur fecit ter ore, sed non corde, ut
dixit. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus frater dixit   [p. 375]
sibi in secreto quod si calor naturalis moveret eum ad incontinenciam,
quod ipse iret ad fratres ordinis, quia multi erant ibi juvenes cum
quibus poterat extinguere libidinem suam, et quod similiter reciperet
eos ad hoc, si requirerent eum super hoc; sed ipse nunquam fecit, nec
fuit super hoc requisitus, ut dixit. Requisitus utrum aliquos fratres
fecerit, dixit per juramentum suum quod non. Requisitus utrum credit
quod omnes qui in dicto ordine recipiuntur recipiantur per illum modum,
dixit quod credit. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu
tormentorum, aut aliqua de causa, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
dixit puram et meram veritatem.


Item frater Henricus de Hercigni diocesis Laudunensis, etatis
quadraginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in
causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod receptus fuit die Jovis ante
instans festum Purificacionis beate Marie Virginis erit annus, in domo
de Seraincourt, per fratrem Johannem preceptorem dicte domus,
presentibus fratre Roberto bergerio dicte domus, et fratre Christiano
fratre dicte domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.
Et dixit per juramentum suum quod multas promissiones fecit de statutis
et secretis dicti ordinis observandis, et nichil aliud inhonestum fuit
sibi injunctum vel dictum; et dixit quod nichil inhonestum sciebat in
dicto ordine.


Item anno, indicione, mense, die et pontificatu predictis, in religiosi
viri fratris Nicolai de Anessiaco commissarii predicti inquisitoris
heretice pravitatis auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum
publicorum et infrascriptorum presencia personaliter constitutus frater
Radulphus de Taverniaco custos domus de Villa Dei juxta Malum Repastum,
diocesis Carnotensis, etatis quinquaginta sex annorum vel circa, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per        [p. 376]
juramentum suum quod receptus fuit viginti octo anni sunt elapsi vel
circa in domo de Soisiaco diocesis Meldensis, per fratrem Johannem de
Turno tunc thesaurarium Parisius, presentibus fratre Johanne de Monte
Morenciaco priore Templi Parisiensis, et fratre Johanne preceptore dicte
domus de Soisiaco, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de
statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo factas, et mantello
sibi posito ad collum, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem et
ymaginem Jhesu Christi depictam in quodam missali, et dixit sibi, in
presencia aliorum fratrum assistencium, quod oportebat ipsum abnegare
Creatorem suum Jhesum Christum et spuere supra crucem et ymaginem
predictam; et ipse hoc fecit, excepto quod de spuicione nichil cecidit
supra crucem, quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum
suum quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in fine
spine dorsi; et tunc invitus simulavit quod oscularetur eum ibi, sed
tamen non fuit osculatus eum ibi. Interrogatus de voto castitatis, dixit
per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino abstineret a
mulieribus, et si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
fratribus dicti ordinis, et hoc idem ab aliis suis fratribus pateretur;
nunquam tamen fecit, nec fuit requisitus. Interrogatus si nunquam fuerit
in recepcione alicujus fratris, dixit quod sic. Interrogatus si per
similem modum dicti recepti fuerint recepti, dixit per juramentum suum
quod pluries vidit, et omnes fuerunt recepti per similem modum, et
specialiter fratrem Balduynum de Pois. Interrogatus utrum vi, vel metu
carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem
vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non;
immo dixit puram veritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense, die,
pontificatu et loco predictis, presentibus religiosis et honestis viris
fratribus Johanne de Archis, G. de Capella et Jacobo de Majoricis de
conventu Predicatorum Parisiensium, et pluribus aliis testibus ad hoc
vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus,            [p. 377]
sacrosancte Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis
confessionibus ac omnibus et singulis aliis, prout in presenti et
precedentibus peciis simul sutis signo meo signatis continentur, una cum
magistris Gaufrido Enguelor dicto Chalop, Phili et Jacobo de Virtuto
notariis publicis, et testibus suprascriptis, presens interfui, ac, de
mandato dicti inquisitoris, huic instrumento me subscripsi in
testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus
aliis, ut in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo signatis,
una cum supra et infrascriptis testibus et notariis publicis presens
interfui, et de mandato dicti inquisitoris, in hoc instrumento me
subscripsi in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi
rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis confessionibus et
omnibus aliis in presenti carta seu pecia et precedenti signo meo
signatis, una cum suprascriptis notariis presens interfui, hic me
subscripsi, et in junctura presentis carte et subsequentis signum meum
apposui rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indicione sexta,
pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
providencia pape quinti anno secundo, undecima die mensis novembris, in
religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum
Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto viro fratre
Guillelmo de Parisius dicti ordinis, inquisitore heretice pravitatis in
regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum notariorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus        [p. 378]
frater Johannes de Ponte Episcopi, etatis XXIIII^or annorum vel circa,
senescallus in domo de Montecuria in Viromandia, ordinis milicie Templi,
juratus ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et
requisitus de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis
dicere in causa fidei veritatem, dixit per juramentum suum quod bene
sunt sex anni vel circa elapsi quod fuit receptus in domo de Sanci prope
Trecas, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie quondam, de
mandato fratris Hugonis de Paraudo visitatoris Francie.

Item dixit per juramentum suum quod, eo recepto, juramento ab eo
prestito de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello ad
collum posito, presentibus fratribus Johanne Leujambe, Gaufrido de
Trache et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit, dictus frater
Radulphus ostendit sibi ad partem quamdam crucem cum ymagine Jhesu
Christi crucifixi, et dixit sibi quod oportebat quod eum abnegaret cujus
ymago predicta erat ibi ter, precipiens sibi quod hoc faceret, et ter
spueret supra crucem. Et ipse recusavit hoc facere aliquantulum, et
finaliter ipse abnegavit crucem, sed non crucifixum, nec illum cujus
erat ymago predicta, et finxit se spuere semel super crucem, et spuit
alibi, quia predicta non faciebat ex corde, licet ore. Et predictas
abnegacionem et spuicionem fecit pro eo, ut dixit, quia alii fratres
dicti ordinis presentes dicebant sibi quod oportebat quod hoc faceret.
Dixit eciam quod dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur eum in
umbilico, nolens se propter hoc discooperire; et ipse receptus dixit
quod non faceret. Et tunc dictus recipiens dimisit eum, quia festinabat
se et volebat ire ad dies Trecenses, et precepit aliis fratribus quod
ostenderent sibi, et instruerent eum puncta ordinis.

Item dixit per juramentum suum quod ipse confessus fuit predicta infra
annum recepcionis sue cuidam fratri ordinis Minorum de Trecis, qui
injunxit sibi pro penitencia quod jejunaret omni die Veneris usque ad
annum sine camisia.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormenti, dixerit in
premissis vel immiscuerit aliquam falsitatem, vel subticuerit aliquam
veritatem, dixit per juramentum quod non, et quod puram           [p. 379]
veritatem dixit pro salute anime sue.

Facta autem fuit confessio seu deposicio hec a dicto fratre Johanne,
juramento ab eodem prius, ut premittitur, prestito, anno, indicione,
pontificatu, anno et die predictis, presentibus religiosis et honestis
viris fratribus Guillelmo de Capella et Guillelmo de Boz ordinis
Predicatorum de conventu Parisiensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis
in presenti carta seu pecia et aliis cartis precedentibus signo meo
signatis interfui presens, et una cum signo et subscripcione notarii
suprascripti ad premissa presentis signum meum consuetum rogatus
apposui, me subscribens.


In nomine Domini amen. Anno Nativitatis ejusdem millesimo trecentesimo
septimo, indicione sexta, mense novembris, ejusdem mensis XIII die,
pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
providencia pape quinti anno secundo, in religiosi viri fratris Nicolai
de Anessiaco commissarii fratris Guillelmi de Parisius inquisitoris
heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputati,
nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus frater Johannes de Turno elemosinarius regis quondam, etatis
LXX annorum vel circa, juratus ad sancta Dei Evangelia eidem preposita,
et ab eo corporaliter tacta, de se et aliis in causa fidei plenam et
integram dicere veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus per fratrem
Johannem de Turno quondam thesaurarium Templi Parisiensis, in domo de
Sauceya super Yonam, XXXVI anni sunt elapsi, presentibus fratribus
Galtero Dacolay et Guillelmo qui fuit elemosinarius ante ipsum, et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis
et secretis dicti ordinis observandis, et mantello sibi ad        [p. 380]
collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem in quadam capella
retro altare, et ostendit sibi quamdam crucem de ligno in qua erat ymago
Jhesu crucifixi depicta, et precepit quod spueret ter supra dictam
crucem et ymaginem; et ipse, de mandato ipsius, finxit quod spueret
supra crucem, sed nunquam spuit.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod finxit osculari
dictum recipientem in fine spine dorsi; sed nunquam tetigit illum ibi,
et postea osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne cognosceret mulieres; sed si
calor naturalis moveret eum, commisceret se cum fratribus suis, et hoc
ab aliis pateretur. Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Interrogatus utrum aliquos fratres receperit in ordine, dixit per
juramentum suum quod sic duos, quorum unus vocabatur Thomas bergerius,
et illum recepit per illum modum; et alter frater Petrus de Fontanis, et
recepit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum. Requisitus
utrum vidit aliquos fratres recipi in dicto ordine, dixit quod sic
viginti vel circa, et credit quod omnes per similem modum reciperentur.
Requisitus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.


Item frater Matheus de Tabula custos domus de Druelles Ambianensis
diocesis, etatis quinquaginta annorum vel circa, juratus eodem modo de
se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore
et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in
domo de Fontanis, per visitatorem Francie tunc, decem anni erunt post
instans festum Nativitatis Domini vel circa, presentibus fratre Garnero
de Compendio et fratre Johanne thesaurario, preceptore dicte domus.
Dixit eciam per juramentum suum quod, juramento ab eo prestito de
observandis secretis et statutis dicti ordinis, et mantello ad collum
posito, dictus recipiens duxit eum retro altare, et ostendit      [p. 381]
sibi quamdam crucem deargentatam cum ymagine Christi, et precepit sibi
quod abnegaret Jhesum Christum et crucem, et spueret super ter; et ipse,
de precepto recipientis, tunc Jhesum Christum abnegavit ter, et spuit
ter super ymaginem et crucem.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens
precepit sibi quod levaret vestes suas, et oscularetur eum in inferiori
parte spine dorsi; et ibidem osculatus fuit eum, et postea in umbilico
et in ore.

Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod omnino
abstineret a mulieribus; et si caro urgeret eum, quod commisceret se
carnaliter cum aliis fratribus dicti ordinis, et alios fratres
admitteret ad idem, si esset requisitus. Interrogatus si aliquos vidit
recipi, dixit quod sic duos: quemdam vidit vocatum fratrem Thomam de
Roquencourt per fratrem Gerardum de Sauchons custodem domus de Fontanis;
et quemdam alium vocatum Petrum de Fontanis per dictum fratrem Johannem
de Turno elemosinarium. Requisitus utrum fuerint recepti per illum
modum, dixit per juramentum suum quod, postquam habuerant mantella ad
collum, fuerunt ducti per receptorem retro altaria, et ibi stabant, et
ideo nescit quid faciebant; credit tamen quod ipsi et omnes alii
recipiebantur per illum modum. Requisitus utrum vi, vel metu carceris
seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Symon Christiani dispensator domus de Pruvino, etatis XX
annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod duo anni erunt in crastino instantis
festi Resurrectionis Domini quod fuit receptus in domo Montis
Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus, presentibus quibusdam
fratribus quos non noverat, quia alias ipsos non viderat. Et statim quod
fuit inductus et receptus, fuit ductus alibi extra dictam         [p. 382]
domum. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de
observandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus
recipiens existens in quadam camera in qua jacebat infirmus in lecto,
postquam habuit mantellum ad collum, ostendit sibi figuram Jhesu Christi
depictam in quodam missali, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus
figura erat ibi depicta, qui respondit quod sic. Tunc precepit quod
spueret supra; qui contradixit quantum potuit: tamen dixit quod ipse
faceret, vel compelli faceret eum ad hoc faciendum; et tunc invitus
spuit supra crucem et ymaginem, et abnegavit semel Jhesum Christum, ore
tantummodo, et non corde. Interrogatus de aliis articulis, dixit per
juramentum suum quod nichil aliud fuit sibi dictum, et credit quod hoc
fuit illa racione quia tam resisterat in faciendo abnegacionem et
spuicionem; quod dictus recipiens erat totus fastiditus et totus fessus
tam propter infirmitatem quam propter resistenciam quam fecerat; et
precepit quod duceretur ad quamdam domum Brie, et quod sibi instrueret
eum alias in preceptis et statutis ordinis. Requisitus utrum alii
fratres hoc audirent et viderent, dixit quod bene poterant audire, quia
erant in camera ubi hoc fuit factum et dictum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat
veritatem.


Item frater Gerardus de Galos, etatis quinquaginta annorum, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus in domo de Aureliano per fratrem Guillelmum de
Stampis preceptorem baillivie de Stampis, XXIIII^or anni vel circa,
presentibus fratribus Petro de Galea et fratre Johanne de Magno Ponte.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus
recipiens ostendit sibi quamdam crucem in presencia aliorum       [p. 383]
fratrum, et petivit ab eo utrum crederet in illum cujus ymago erat ibi;
et ipse dixit quod sic. Et tunc dixit sibi quod male credebat, quia erat
quoddam falsum ydolum, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum,
et in despectu ejus spueret supra crucem; quod aliquantulum facere
distulit, sed postmodum abnegavit semel, et finxit spuere supra crucem.
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod
eum oscularetur in tribus locis, videlicet in fine spine dorsi, in
umbilico et in ore; sed ipse non fuit osculatus eum nisi in umbilico et
in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod
omnino abstineret a mulieribus, et si caro urgeret eum, quod commisceret
se cum fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis fratribus pateretur.
Dixit tamen quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.

Interrogatus utrum aliquos fratres viderit recipi, dixit quod sic unum
in domo Parisiensi; et credit per juramentum suum quod simili modo
receptus fuit, et omnes alii de ordine recipiuntur, ut credit, per illum
modum per quem fuit receptus.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat
veritatem.

Item frater Fulco de Trecis, etatis XXVIII annorum vel circa, juratus
eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus in domo de Sanceyo juxta Trecas, decem anni
sunt, per fratrem Radulphum receptorem tunc Campanie, presentibus fratre
Galtero de Paians et fratre Radulpho de Compendio, et quibusdam aliis de
quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post
multas promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis
dicti ordinis, et mantello sibi ad collum posito, quidam frater de cujus
nomine non recolit, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi depicta, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus     [p. 384]
ymago erat ibi, et ipse dixit quod sic; et tunc dixit sibi quod non
debebat credere in eum, quia falsus propheta erat, et quod non crederet
nisi in Deum superiorem, et quod in signum quod non crederet spueret
supra crucem; et tunc ipse spuit ter juxta crucem, fingens spuere supra
crucem. Et tunc quidam frater astans ibi dixit: «Non faciatis magnam vim
de isto, quia nimis juvenis est.» Interrogatus de osculo, dixit per
juramentum suum quod ille recipiens precepit sibi quod oscularetur eum
in fine spine dorsi, in umbilico et in ore, et, non obstante precepto,
dixit per juramentum suum quod non osculatus fuit eum nisi in umbilico
et in ore. Dixit eciam per juramentum suum quod prohibuit sibi
cohabitacionem mulierum, sed dixit sibi quod lecti fratrum essent
communes inter ipsos.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et meram veritatem.


Item frater Johannes de Chounes, etatis XXXII annorum, juratus eodem
modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in domo de Chounes per fratrem Symonem de Quinci preceptorem
dicte domus, XII anni sunt elapsi, presentibus fratre Galtero de la
Sotiere et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam
per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad
collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem de ligno
cum ymagine Jhesu Christi crucifixi enea elevata super crucem, et
petivit ab eo utrum crederet in eum cujus figura erat ibi. Qui respondit
quod sic; et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Tu male credis, quia
quidem falsus propheta est; credas solummodo in Deum celi, et non in
istum.» Et ipse dixit: «Credo in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,
qui fuit natus de Virgine Maria.» Et tunc ipse precepit sibi:     [p. 385]
«Spuas supra istum in despectu ejus.» Et tunc spuit ter; sed cavebat
quantum poterat ne spueret supra crucem vel crucifixum. Dixit eciam per
juramentum suum quod osculatus fuit recipientem in umbilico et in ore.
Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem.


Item frater Galterus de Paians, etatis octoginta annorum vel circa,
juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus in domo de Paians, triginta sex anni erunt in
instanti festo Nativitatis Domini, per fratrem Theobaldum de Breteuil,
presentibus fratre Thoma Normanno et fratre Symone de Paians et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
observandis statutis et secretis dicti ordinis, et mantello sibi ad
collum posito, dictus recipiens ostendit sibi quamdam parvam crucem in
qua erat ymago Jhesu Christi crucifixi, et petivit ab eo utrum crederet
quod esset ymago Jhesu Christi; et ipse respondit quod sic. Et tunc ipse
precepit sibi quod spueret supra crucem; et spuit semel, et osculatus
fuit dictum recipientem in umbilico et in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod dictus recipiens sibi denegavit et inhibuit coitum
mulierum, et dedit sibi licenciam habitandi carnaliter cum fratribus
dicti ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod credit quod omnes
alii per similem modum recipiuntur. Interrogatus utrum vi, vel metu
carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem
vel immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non;
immo dixit puram veritatem.


Item frater Johannes dictus de Parisius, etatis viginti quatuor annorum,
juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem,
et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per     [p. 386]
juramentum suum quod receptus fuit, novem anni erunt in festo
Nativitatis beati Johannis, in domo Templi Parisiensis, per fratrem
Hugonem de Paraudo, presentibus fratribus Gerardo de Villaribus,
Guillermo de Lins et fratre Petro de Boucli milite, et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Et dixit per juramentum suum quod
dictus recipiens fecit eum promittere et jurare multas bonas
observancias et statuta dicti ordinis et tenere secreta ordinis, et
postea osculatus fuit dictum recipientem et alios fratres in ore.
Interrogatus de aliis articulis, nichil dixit. Acta sunt hec anno,
indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis, presentibus
religiosis et honestis viris fratribus Johanne de Archis, Petro
Lamberti, Egidio de Galuchiis studentibus in conventu Parisiensis,
Guillelmo de Choques cive Parisiensi, et pluribus aliis testibus ad hoc
vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis,
prout in hac et precedentibus peciis signo meo signatis continentur, una
cum scriptis testibus notariis publicis presens interfui, ac, de mandato
dicti commissarii, in hoc instrumento me subscripsi in testimonium
premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in
presenti pecia seu carta et precedentibus plenius continentur, presens
interfui cum testibus et notariis supra et infra scriptis, et, de
mandato dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi in
testimonium premissorum, illudque meo signo solito signavi rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in presenti pecia
seu carta et precedentibus contentis presens interfui cum testibus
et notariis suprascriptis, et una cum signis et subscriptum       [p. 387]
notariorum ipsorum signum meum consuetum rogatus apposui, hic me
subscribens.


In nomine Domini amen. Anno ejusdem millesimo CCCº septimo, indicione
sexta, mense novembris, ejusdem mensis die XIIII, pontificatus
sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providencia pape
quinti anno secundo, in presencia religiosi et honesti viri fratris
Nicolai de Anessiaco ordinis fratrum Predicatorum, commissarii dati a
religioso et honesto viro fratre Guillelmo de Parisius dicti ordinis,
inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica
deputato, existentis in domibus Templi Parisiensis, pro inquirendo
contra quasdam personas ordinis milicie Templi eidem supra dicto crimine
delatas, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, personaliter
constitutus frater Egidius de Cheuruto locum tenens preceptoris de
Fresnayo juxta Pruvinum, quadragenarius vel circa, juratus ad sancta Dei
Evangelia ab eo tacta dicere de se et aliis in causa fidei plenam, puram
et integram veritatem; et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud
Cheurutum, XII anni fuerunt in festo Omnium Sanctorum nuper preterito,
per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus
Henrico de Soupir, Petro de Cheuru et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo
factas, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens ostendit
sibi quamdam crucem que solet portari ad funera, et peciit ab eo utrum
crederet in eum qui passus fuerat in ea, et ipse dixit et respondit quod
sic; et postea dictus recipiens precepit sibi quod spueret supra crucem;
quod ipse finxit facere; sed tamen aliquid de sputamine non cecidit
supra crucem quod posset. Interrogatus de osculo, dixit per juramentum
suum quod dictus recipiens traxit eum ad partem, et fecit se osculari ab
eo in ore, in umbilico et in fine spine dorsi. Dixit eciam per
juramentum suum quod inhibitum fuit sibi ne habitaret cum         [p. 388]
mulieribus, aut aliquod servicium ab eis acciperet, et injunctum fuit
sibi quod si calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum
fratribus dicti ordinis, et hoc ab aliis pateretur. Requisitus utrum
vidit aliquos fratres recipi, dixit quod sic unum, et vidit quod
receptus fuit per illum modum per quem dixit se fuisse receptum, excepto
quod non vidit quid factum fuit sibi in abscondito; et dixit per
juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres de ordine simili
modo recipiantur, quia non credit quod novus modus factus fuisset pro
eo. Dixit eciam per juramentum suum requisitus quod in sua deposicione
vi, metu carceris vel tormentorum, vel alia quacumque de causa, non
dixit vel immiscuit falsitatem, sed quod puram et integram dixerat
veritatem.


Item frater Johannes de Bersees, etatis XXI annorum, morans apud
Feritatem Galcheri, eodem modo juratus, constitutus et interrogatus,
dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Campo Florito,
per fratrem Gerardum de Villaribus preceptorem Francie, IX sunt menses
vel circa elapsi, presentibus fratre Lamberto de Toisi, fratre Johanne
preceptore de Trefou, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de statutis et secretis ordinis observandis ab eo factas, quidam frater,
de cujus nomine non recordatur, aportavit sibi quamdam parvam crucem de
ligno, et tunc dictus frater Gerardus petivit ab eo utrum crederet in
eum qui passus fuerat in dicta cruce, et ipse dixit quod sic. Et tunc
dictus frater dixit sibi quod male credebat, et quod debebat credere
solummodo in Deum superiorem, et postea precepit sibi quod Jhesum
Christum abnegaret ter, et spueret supra crucem ter, quia talis erat
modus ordinis, ut dicebat. Et tunc, de precepto dicti recipientis,
Jhesum Christum abnegavit ter, ore et non corde, et finxit spuere ter
supra crucem, sed tamen nihil cecidit supra eam. Interrogatus de osculo,
dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod
oscularetur eum in fine spine dorsi; sed non voluit facere, et    [p. 389]
tamen post osculatus fuit eum in umbilico et in ore. Dixit eciam per
juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod lecti fratrum
debebant esse communes. Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut
carceris, in sua deposicione immiscuerit falsitatem, aut subticuerit
veritatem, dixit per juramentum suum quod non; immo puram dixit et
recognovit veritatem.


Item frater Gaufridus de Fera in Campania, etatis XXX annorum, eodem
modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum
quod fuit receptus in domo de Pruvino, octo vel novem anni sunt elapsi,
per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus
Herberto de Froumentieres et Henrico Flamain preceptore dicte domus, et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.

Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, et
mantello sibi ad collum posito, dictus frater Radulphus traxit eum ad
partem, et fecit se osculari ab eo in umbilico, et ostendit sibi quamdam
crucem de ligno, et petivit ab eo utrum crederet in eum qui passus
fuerat in cruce; et ipse respondit quod bene credebat in Jhesum
Christum, filium Virginis Marie, et tunc precepit sibi quod eum
abnegaret, sed ipse non voluit abnegare. Et postea precepit sibi quod
spueret supra crucem; sed non voluit spuere, immo spuit ad terram juxta
crucem. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi
quod lecti fratrum debebant esse communes. Interrogatus utrum vi, vel
metu tormentorum vel carceris, aliquam dixerit in sua deposicione
falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod
non; immo puram veritatem dixerat pro salute anime sue.


Item frater Helyas de Jocro, etatis XIX annorum vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum   [p. 390]
quod receptus fuerat in domo de Feritate Galcheri, sex anni vel circa
sunt elapsi, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem
Francie, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Johanne le Moine, ut
videtur sibi, et pluribus aliis de quorum nominibus non recordatur.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad
collum posito, dictus recipiens traxit eum ad partem retro altare, et
ostendit sibi ymaginem in quodam missali; sed erat ita juvenis, quod
nesciebat tunc cujus erat ymago; et tunc fuit petitum ab eo utrum
crederet in illum cujus erat ymago; et ipse respondit quod credebat in
Jhesum Christum et in beatissimam Virginem matrem suam. Et ipse dixit
quod male credebat; et ipse semper dicens quod credebat in Jhesum
Christum et in gloriosam matrem suam, fuit verberatus ab ipso recipiente
acriter, et postea fuit positus in carcere per unam diem sine potu et
cibo; et oportuit finaliter (cum dicebant quod male credebat) quod
faceret; tunc dixit ex parte Dei, et nichil aliud per juramentum suum;
et hoc dixit, quia eum volebant iterum ponere in carcere, quia dicebat
quod volebat exire et ire ad domum patris sui.

Interrogatus de osculo, dixit quod ita erat tormentatus per dictos
fratres, quod non recolit quod aliud quam dixit fuerit sibi factum seu
dictum. Interrogatus utrum vi, vel terrore tormentorum aut carceris, in
sua deposicione dixerit aut immiscuerit falsitatem, aut veritatem
subticuerit, dixit per juramentum suum quod non, immo quod illud quod
dixit verum est.


Item frater Baldoinus de Waben, etatis sexaginta annorum vel circa,
eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit in domo de Bosco in Viromandia, per fratrem
Guarinum de Grandi Villari, die Dominica proximo preterita sunt octo
anni, presentibus fratre Odone de Grandi Villari nepote dicti
receptoris, fratre Matheo de Tilloy et pluribus aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis,
et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens traxit eum    [p. 391]
ad partem juxta altare, et fecit se osculari a dicto fratre in umbilico,
et post ostendit sibi quamdam crucem parvam ligneam, que solebat portari
ad funera familie domus, et precepit sibi quod spueret supra crucem; et
ipse fingens spuere supra crucem, spuit ad terram. Dixit eciam per
juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi, et precepit quod
omnino abstineret a mulieribus, et quod fratres dicti ordinis admitteret
ad lectum suum, et similiter iret ad lectos fratrum, si indigeret; et
credit postmodum quod esset ea intencione quod habitarent carnaliter
unus cum alio. Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris,
aliquam falsitatem dixerit aut immiscuerit in sua deposicione, aut
veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram
dixerat pro salute anime sue veritatem.


Item frater Johannes de Mortuis Fontanis presbyter dicti ordinis, etatis
XXXVI annorum vel circa, eodem modo constitutus, juratus et
interrogatus, dixit per juramentum suum quod receptus fuit apud Puisieus
per fratrem Hugonem de Paraudo, circa festum beati Martini hyemensis
nuper preteritum fuerunt septem anni, presentibus fratre Thierrico de
Lannoy et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non recolit. Et
dixit per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
statutis et secretis ordinis observandis, dictus recipiens posuit sibi
mantellum ad collum, et postea quidam miles de dicto ordine duxit eum
retro altare, et aportavit sibi unum missale, et ostendit sibi ymaginem
Jhesu Christi crucifixi, et crucem depictam in dicto missali, et
precepit sibi quod eum abnegaret, et dixit quod hoc oportebat sibi
facere; et tunc ipse qui loquitur, ore et non corde, abnegavit ter
Jhesum Christum. Interrogatus de aliis articulis, dixit per juramentum
suum quod nichil scit, sed bene credit quod omnes alii simili modo
recipiantur, quia non credit quod nova lex fieret pro eo.

Item dixit per juramentum suum quod in deposicione sua nichil aliud
dixit quam veritatem pro salute anime sue.

Item frater Lambertus Flamingus, etatis septuaginta annorum, ut   [p. 392]
dicebat, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus apud Tonni prope Pontem Arvernie, in
instanti festo Nativitatis Domini erunt triginta duo anni, per fratrem
Petrum Normannum preceptorem baillivie Laudunensis, presentibus
fratribus Johanne de Sancto Albano, qui fuerat magister passagii,
Johanne de Braie et quibusdam aliis fratribus de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis, et mantello
sibi ad collum posito, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem
pictam, et precepit sibi in presencia aliorum fratrum quod Jhesum
Christum abnegaret, et spueret supra crucem; et tunc, de precepto dicti
recipientis, Jhesum Christum abnegavit ter, et ter, fingens spuere supra
crucem, spuit ad terram.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod
oscularetur eum in fine spine dorsi, in umbilico et in ore; et ipse
finxit ipsum osculari ibi, sed non tetigit eum nisi in ore. Dixit eciam
per juramentum suum quod in emissione voti castitatis data fuit sibi
licencia habitandi carnaliter cum fratribus dicti ordinis.

Interrogatus utrum vi, vel metu tormentorum vel carceris, aut alia
quacumque de causa, in sua deposicione aliquam dixerit aut immiscuerit
falsitatem, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram
dixerat veritatem. Acta sunt hec anno, indicione, mense novembris
predicto, die, loco et pontificatu predictis, presentibus fratribus
Michaele de Bonellis, Karolo Ymbernico et Petro Lamberti ordinis
Predicatorum, ac Guillelmo de Choques cive Parisiensi, testibus ad
premissa vocatis specialiter et rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus, sacrosancte
Romane Ecclesie auctoritate notarius publicus, omnibus et singulis
contentis in hac et precedentibus peciis similiter sutis signo meo
signatis, una cum scriptis testibus et publicis notariis presens
interfui, ac, de mandato predicti commissarii, huic publico       [p. 393]
instrumento me subscripsi, illudque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in
presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum
testibus et notariis supra et infra scriptis presens interfui, et, ad
mandatum et requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu
propria scripsi in testimonium premissorum, illudque meo signo solito
signavi rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis
contentis in presenti et precedentibus cartis simul sutis et signo meo
signatis, excepta tamen confessione precedentis ultimi testis, presens
interfui una cum notariis et testibus subscriptis, et cum signis et
subscripcionibus ipsorum notariorum, signum meum rogatus apposui hic me
subscribens.


In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo CCCº
septimo, indicione sexta, XV die mensis novembris, pontificatus
sanctissimi patris et domini domini Clementis divina providentia pape
quinti anno secundo, in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de
Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a religioso et honesto
viro fratre Guillelmo de Parisius ejusdem ordinis, inquisitore heretice
pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, nostrum
notariorum publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus frater Milo de Sancto Fiacrio presbyter, ordinis milicie
Templi, etatis XXIIII annorum vel circa, ut dicebat, juratus ad sancta
Dei Evangelia sibi ostensa et manu propria tacta de se et aliis dicti
ordinis milicie Templi super dicto crimine delatis dicere veritatem; et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit apud Moysiacum Meldensis diocesis, sex    [p. 394]
anni sunt elapsi, per fratrem Reginaldum de Argivilla quondam
cubicularium pape, presentibus fratribus Alberto capellano dicti
ordinis, et Guillelmo de Compendio, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis dicti ordinis observandis ab eo
factas, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem, et dixit sibi
quod oportebat ipsum spuere supra crucem, et quod ita consuetum erat in
ordine; et tunc ipse fingens spuere supra crucem, spuit ter ad terram.
Interrogatus de voto castitatis, dixit per juramentum suum quod dictus
recipiens dixit sibi quod lecti fratrum debebant esse communes, et quod
poterant se commiscere carnaliter unus cum alio, et quod omnino debebant
a mulieribus abstinere.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens
traxit eum ad partem in quadam camera retro ecclesiam, et fecit se
osculari ab eo in umbilico et in ore. Interrogatus si credit quod omnes
alii fratres ordinis simili modo recipiantur, dixit per juramentum suum
quod credit, quia non credit novam legem pro se fuisse factam.
Requisitus per juramentum suum iterum prestitum utrum vi, vel metu
carceris aut tormentorum, aliquam falsitatem immiscuerit in sua
deposicione, aut veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non;
immo puram et integram dixerat veritatem.


Item frater Lambertus de Toysi, etatis quadraginta annorum vel circa, ut
dicebat, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit in domo de Vinciaco diocesis
Eduensis, XIII anni sunt elapsi, per fratrem Petrum de Syvre preceptorem
baillivie de Byres, presentibus fratre Reginaldo de Toisiaco patruo suo,
fratre Thoma de Buceio et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recordatur. Et dixit per juramentum suum quod dictus recipiens fecit eum
jurare et promictere multas observancias dicti ordinis sanctas et
devotas, et secreta et statuta dicti ordinis tenere et observare, quarum
aliquas verbotenus enarravit; et postea osculatus fuit dictum     [p. 395]
recipientem et alios presentes in ore. Interrogatus de aliis articulis,
dixit per juramentum suum quod nichil scit.


Item frater Droco de Vivariis custos domus de Barberone, loco
preceptoris, etatis quadraginta annorum vel circa, eodem modo
constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum suum quod
receptus fuit in domo Templi de Pruvino, XX anni vel circa sunt elapsi,
per fratrem Gerardum presbyterum et preceptorem dicte domus, presentibus
fratre Godefredo preceptore dicte ballivie loco fratris Arnulphi de
Woisemale, et fratre Hugone receptore telonei ville de Pruvino, et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis
observandis et secretis dicti ordinis observandis, dictus recipiens
ostendit sibi quamdam crucem parvam nigram de ligno, et petivit ab eo
utrum crederet in cruce; et ipse dixit et respondit quod bene credebat
in eum qui passus fuerat in cruce pro redempcione nostra. Et tunc ipse
precepit sibi quod abnegaret crucem et crucifixum; et ipse dixit quod
non faceret. Et tunc dictus recipiens dixit sibi: «Spuas supra crucem,
quia modus est et usus ordinis nostri;» et tunc ipse fingens spuere
supra crucem, spuit ad terram. Dixit et per juramentum suum quod
postmodum dictus recipiens traxit eum ad quamdam partem, et, sublevata
veste sua, fecit se osculari ab eo in umbilico et postea in ore.
Requisitus utrum viderit aliquem recipi in dicto ordine, dixit per
juramentum quod sic apud Chevrutum, scilicet fratrem Jacobum de
Chamerot, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie; et vidit
quod dictus recipiens traxit eum retro altare, sed nescit quid fecit
sibi fieri. Credit tamen quod simili modo eum recepisset. Requisitus
utrum vi, vel metu tormentorum aut carceris, seu aliqua de causa,
aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut veritatem
tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram veritatem
dixerat pro salute anime sue.


Item frater Laurencius de Trenay, etatis quadraginta annorum,     [p. 396]
ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et requisitus, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in domo Cursus Gibouin Lingonensis
diocesis, sex anni sunt elapsi, per fratrem Stephanum d'Espeilly,
presentibus fratre Laurencio de Belna, fratre Christiano quondam
barbitonsore visitatoris Francie, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recordatur. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de observandis statutis, decretis et observanciis dicti
ordinis ab eo factas, dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem
parvam viridem de ligno, nec videtur sibi quod ibi esset ymago
crucifixi; et precepit sibi quod spueret supra crucem ter, quia hic erat
modus et usus ordinis Templi; et ipse qui loquitur tunc fingens ter
spuere supra crucem, spuit ad terram.

Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens
fecit se osculari ab eo in umbilico, sublevatis vestibus suis. Dixit
eciam per juramentum suum requisitus quod dictus recipiens dixit sibi
quod si calor naturalis moveret eum, quod poterat se commiscere
carnaliter cum fratribus dicti ordinis.

Interrogatus utrum vi, aut metu tormentorum vel carceris, seu aliqua
alia de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut
veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram
dixerat veritatem.


Item frater Johannes de Poissons bergerius, etatis XXIX annorum vel
circa, ut dicebat, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Buxiere
Lingonensis diocesis, per fratrem Ymbertum de Vianesio preceptorem
baillivie d'Aveleure, presentibus fratribus Stephano de Vianesio,
Guillelmo de Gres et Guillelmo de Bures, et quibusdam aliis de quorum
nominibus non recolit.

Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de statutis et observanciis dicti ordinis observandis, dictus
recipiens ostendit sibi quamdam crucem discoopertam coloribus pre
nimia vetustate, et precepit sibi quod spueret supra eam, quia    [p. 397]
talis erat modus ordinis, ut dicebat; et ipse tunc fingens ter, de
precepto dicti recipientis, spuere supra crucem, spuit ad terram. Et
postea dictus recipiens duxit eum in quadam camera juxta capellam, et
ablatis vestibus suis, fecit se osculari ab eo in umbilico. Et dixit per
juramentum suum requisitus quod injunctum fuit sibi in dicta recepcione
sua quod omnino abstineret a mulieribus, et quod si inveniretur cum
aliquibus mulieribus, perderet mantellum dicti ordinis et hospicium; et
dixit sibi dictus recipiens quod lecti fratrum debebant esse communes.
Requisitus dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres
dicti ordinis per illum modum sint recepti.

Interrogatus utrum vi, aut metu carceris, tormentorum, aut aliqua alia
de causa, aliquam falsitatem immiscuerit in deposicione sua, aut
veritatem tacuerit, dixit per juramentum suum quod non; immo puram
dixerat et integram veritatem.


Item frater Jacobus le Verjus de Rebes in Bria, morans apud Fresneyum,
eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per juramentum
suum quod fuit receptus apud Coulommiers in Bria, per fratrem Johannem
de Moncellis preceptorem baillivie de Bria, quadraginta anni vel circa
sunt elapsi, presentibus fratre Roberto le Fouion preceptore dicte
domus, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam
per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
statutis et secretis ordinis observandis, dictus recipiens ostendit sibi
quamdam crucem veterem de ligno, et dixit sibi quod oportebat quod
spueret ter supra crucem; et hoc ipse fecit. Interrogatus de voto
castitatis, dixit per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod ipse
et alii fratres ordinis jacerent unus cum alio, si indigerent; sed non
credit, ut dixit per juramentum suum, quod fuit mala intencione.
Interrogatus de osculo, dixit per juramentum suum quod dictus recipiens
fecit se osculari ab eo in umbilico; et dixit per juramentum suum
requisitus quod plures fratres vidit recipi in dicto ordine per   [p. 398]
istum modum. Interrogatus utrum vi, aut metu carceris seu tormentorum,
aut alia quacumque de causa, aliquam falsitatem immiscuerit, aut
veritatem tacuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod
non; immo puram dixerat veritatem.


Item frater Gaufridus de Gonavilla miles, preceptor Aquitanie et
Pictavie, eodem modo constitutus, juratus et interrogatus, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in Anglia, Londonis, in domo Templi,
per fratrem Robertum de Torteville militem, magistrum tocius Anglie,
XXVIII anni sunt elapsi, presentibus fratre Henrico de Torteville et
quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per
juramentum suum quod dictus recipiens fecit sibi jurare servare statuta
et bonas consuetudines dicti ordinis que et quas verbotenus enarravit;
et postea mantello sibi posito ad collum, recipiens ostendit sibi in
quodam missali quamdam crucem cum ymagine Jhesu Christi, et precepit
sibi quod abnegaret Christum qui fuit positus in cruce; et ipse totus
territus noluit facere, et dixit: «Ha, domine, quare facerem? Ego hoc
nullo modo facerem.» Et tunc ipse dixit sibi: «Hoc facias audacter; ego
juro tibi in periculo anime mee quod nunquam prejudicabit tibi quantum
ad animam et conscienciam; quia modus est ordinis nostri, qui fuit
introductus ex promissione cujusdam mali Magistri qui erat in carcere
cujusdam soldani, et non poterat evadere nisi juraret quod si evaderet,
ipse introduceret istum modum in ordine nostro, quod omnes qui
reciperentur de cetero abnegarent Jesum Christum, et ita fuit observatum
semper; et propter hoc potes bene facere.» Et tunc ille qui loquitur
noluit facere, immo contradixit, et petivit ubi erat avunculus suus et
alie bone gentes que ipsum adduxerant illuc; et tunc recipiens dixit
sibi: «Recesserunt, et oportet quod facias hoc quod tibi precipio.» Et
noluit adhuc facere. Tunc videns recipiens resistanciam suam dixit sibi:
«Si velles michi jurare ad sancta Dei Evangelia quod omnibus fratribus
ordinis qui hoc peterent a te diceres quod illa que precipio tibi
fecisti, ego parcerem tibi in hoc.» Et tunc ipse qui loquitur     [p. 399]
promisit sibi hoc et juravit, et tunc pepercit sibi hoc salvo quod,
cooperta cruce manu dicti recipientis, fecit eum spuere supra manum.
Requisitus quare credit quod pepercisset sibi, dixit quod ipse et
predictus avunculus suus, qui erat familiaris regis Anglie, multa
servicia fecerant ipsi recipienti, et precipue ipse qui loquitur, qui
inter servicia pluries introduxerat eum in camera dicti regis Anglie,
quando habebat facere cum eo, et racione juramenti quod fecerat se
dicturum quod predicta sibi injuncta fecisset. Requisitus quare tardavit
dicere tantum, quia alias requisitus fuerat dicere veritatem, dixit quod
pro eo quia de dicto peccato fuerat confessus cuidam capellano dicti
ordinis, et eciam fuerat contrictus de peccato, et credebat esse
veraciter et plenarie absolutus, quia dicitur et tenetur in ordine quod
de privilegio Sedis Apostolice capellani dicti ordinis habent potestatem
absolvendi fratres a quibuscumque peccatis, et quod credebat quod
predicti errores essent emendati et amoti de ordine, vel deberent
breviter amoveri. Requisitus utrum aliquos fratres fecit, dixit quod
paucos fecit manu propria; et dixit quod paucos fecit propter
inconveniencia predicta que oportebat fieri in recepcione eorum; et
propter hoc, postquam concesserat eis ordinem, faciebat eos recipi per
quosdam preceptores et alios sibi subditos. Dixit tamen per juramentum
suum quod manu propria quinque milites fecit. Requisitus utrum fecerit
eis abnegare Crucifixum et spuere supra crucem, dixit per juramentum
suum quod pepercit eis eo modo quo ille qui receperat eum sibi
pepercerat, et contigit quod cum quadam die esset in quadam capella ut
audiret missam a quodam fratre vocato Bernardo, existente de dicto
ordine, qui jam erat inductus alba, et expectabat alium fratrem, ut
credit, ut confiteretur sibi, idem frater Bernardus videns ipsum qui
loquitur, dixit sibi: «Domine, sciatis quod quedam machinacio fit contra
vos, quia jam est factum quoddam scriptum in quo mandatur et
significatur Magistro ordinis et aliis quod in recipiendo fratres
ordinis non observatis modum quem observare debetis.» Et tunc cogitavit
ipse qui loquitur quod erat propter hoc quod ita pepercerat predictis
quos receperat. Dixit eciam per juramentum suum quod, postquam    [p. 400]
fuit sibi loqutum de abnegando Christum per predictum receptorem, tantum
displicuit sibi dictus ordo, quod pluries exivisset, si fuisset ausus;
sed timebat de potencia Templariorum; et quod quadam die venit apud
Lochias ubi Rex erat, et fuit loqutus Regi in presencia fratris Ytherii
de Nantolio prioris Hospitalis in Francia; et habebat in animo quod
istum modum recepcionis revelaret Regi, et supplicaret sibi quod daret
sibi consilium quid posset facere, et caperet eum in custodia sua, et
ipse exiret ordinem; sed postea, considerans quod plures preceptores et
alii de ordine multa dederant sibi pro passagio suo, et quod jam habebat
pecuniam et bona ordinis, non esset bonum eos ita destruere. Requisitus
per juramentum suum unde processit error abnegandi et spuendi supra
crucem, respondit per juramentum quod quidam de ordine dicunt quod hoc
statuit predictus Magister qui fuit captus in carcere dicti soldani, ut
predicitur. Alii dicunt quod hoc fuit ex malis et perversis
introduccionibus et statutis fratris Roncelini Magistri quondam ordinis;
alii dicunt quod ex malis statutis et doctrinis fratris Thome Berardi
quondam dicti ordinis Magistri; alii dicunt quod hoc fit ad instar seu
ad memoriam beati Petri qui abnegavit Christum ter. Requisitus de capite
de quo supra fit mencio, dixit per juramentum suum quod nunquam vidit
illud aut audiverat loqui de eo, usquequo dominus Papa fecit Magistro et
ipsi qui loquitur mentionem de hoc Pictavis. Interrogatus utrum vi, vel
metu carceris aut tormentorum, vel aliqua de causa, aliquam falsitatem
immiscuerit in sua deposicione, aut veritatem tacuerit, dixit per
juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat pro salute anime
sue veritatem. Acta sunt hec in domo Templi Parisiensis, anno,
indicione, die, mense et pontificatu predictis, presentibus religiosis
et honestis viris fratribus Petro Lamberti, Guillelmo de Polonia,
Nicolao Greco ordinis Predicatorum, Guillelmo de Choques cive
Parisiensi, et Raymundo Castellani, et pluribus aliis ad premissa
vocatis testibus specialiter et rogatis.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis     [p. 401]
diocesis, apostolica publicus auctoritate notarius, premissis in
presenti carte pecia et precedentibus cartis contentis cum testibus et
notariis supra et infrascriptis interfui, et una cum signis ipsorum
notariorum signum meum hic rogatus apposui me subscribens.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis, prout in
presenti carta seu pecia et precedentibus plenius continentur, una cum
testibus et notariis suprascriptis presens interfui, et, ad mandatum et
requisicionem dicti commissarii, hoc instrumentum manu propria scripsi
in testimonium premissorum, illudque signo meo solito signavi rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis quod anno Domini millesimo CCCº
septimo, indicione sexta, pontificatus sanctissimi domini domini
Clementis pape quinti anno secundo, die XVII mensis novembris, in
presencia religiosi et honesti viri fratris Guillelmi de Parisius
ordinis fratrum Predicatorum, inquisitoris heretice pravitatis in regno
Francie auctoritate apostolica deputati, nostrum notariorum et testium
infrascriptorum, personaliter constitutus frater Henricus de Supi,
sexagenarius vel circa, frater ordinis milicie Templi, juratus ad sancta
Dei Evangelia tacta corporaliter ab eodem, et requisitus per juramentum
dicere de se et aliis dicti ordinis milicie Templi super dicto crimine
heresis delatis, ac de modo recepcionis sue, in causa fidei dicere
veritatem, dixit per juramentum suum quod ipse fuit receptus, viginti
anni sunt elapsi, in domo Templi Parisiensis, per fratrem Amalricum
magistrum tunc Francie, militem, presentibus fratre Huberto thesaurario
tunc, et fratre J. de Turno, qui postea fuit thesaurarius. Dixit eciam
per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et
secretis ordinis observandis factas ab ipso, et mantello sibi ad collum
posito, dictus recipiens, sublevata veste sua, precepit sibi quod
oscularetur eum in umbilico; et ipse qui loquitur finxit se       [p. 402]
ipsum osculari, sed non tetigit carnem suam. Dixit eciam per juramentum
suum quod dictus recipiens ostendit sibi quamdam crucem ligneam, et
precepit sibi quod abnegaret illum qui fuerat passus in ea, et quod
spueret supra crucem; et ipse qui loquitur abnegavit semel, et finxit se
spuere supra crucem, sed spuebat ad terram, ut dixit per juramentum
suum. Dixit eciam per juramentum suum quod injunctum fuit sibi quod si
calor naturalis moveret eum, quod commisceret se cum aliquo de fratribus
dicti ordinis, et hoc idem sibi fieri ab aliis fratribus pateretur; et
credit per juramentum suum quod alii fratres dicti ordinis recipiuntur
per eumdem modum. Interrogatus per juramentum suum utrum ipse vi, vel
metu carceris seu tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit aut
dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per
juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et meram.

Actum Parisius in domibus Templi, presentibus religiosis et honestis
viris fratribus Nicolao de Anessiaco, Laurencio de Nannetis, Durando de
Sancto Porciano, Raginaldo de Credulio, Gossoino de Brabancia, Johanne
de Sancto Vincencio, ordinis et conventus fratrum Predicatorum
Parisiensium, et discreto viro Symone de Montigniaco baillivo
Aurelianensi, testibus ad hoc vocatis et rogatis.


Item anno, indicione et pontificatu predictis, die XIX dicti mensis
novembris, in religiosi et honesti viri dicti fratris Laurencii de
Nannetis commissarii dicti domini inquisitoris, nostrum notariorum
publicorum et testium infrascriptorum presencia personaliter
constitutus, frater Boinus predicti ordinis Templi, etatis XXVIII
annorum, juratus eodem modo et requisitus dicere de se et de aliis dicti
ordinis Templi, et de modo recepcionis sue, in causa fidei veritatem,
dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Rodolio
Cathalaunensis diocesis, quatuor anni erunt in festo instanti
Nativitatis Domini, per fratrem Johannem Demar preceptorem dicte domus,
presentibus fratribus Johanne de Vaudrueil et quodam alio vocato fratre
Guillelmo, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit.    [p. 403]
Dixit eciam per juramentum suum dictus receptus quod, post multas
promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis observandis,
et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens duxit eum ad partem,
et sublevata veste sua, precepit sibi quod oscularetur eum in umbilico;
et quia idem recipiens erat scabiosus in ventre, dictus receptus finxit
se osculari eum ibi, sed nunquam tetigit nisi de naso.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi
quamdam crucem coloris viridis, ut videbatur sibi, et precepit sibi quod
spueret supra eam, quia talis erat modus ordinis, et tunc ipse finxit se
spuere supra eam, sed spuit ad terram. Dixit eciam per juramentum suum
quod dictus recipiens precepit sibi quod omnino abstineret a mulieribus,
et quod lectus suus esset communis fratribus; sed nescit qua intencione
dicebat.

Interrogatus per juramentum utrum ipse vi, vel metu carceris seu
tormentorum, aut alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam
falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod
non, et quod puram veritatem dixit et meram.


Item anno, indicione, pontificatu et die XIX novembris predictis, in
dicti fratris Laurencii de Nannetis commissarii domini inquisitoris
prefati, nostrum notariorum publicorum et testium infrascriptorum,
personaliter constitutus frater Nicolaus de Mesnillio subtus Montem
Desiderii, etatis quinquaginta quatuor vel circa, juratus et requisitus
eodem modo, dixit per juramentum suum quod XXII anni vel circa erunt in
festo Penthecostes proximo futuro, quod ipse fuit receptus in domo de
Puisiaus subtus Laudunum, per fratrem Petrum Normannie militem,
preceptorem ballivie Laudunensis, presentibus fratre Guillelmo de Braye
preceptorem de Moisiaco, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recolit; et dixit quod dictus recipiens fecit sibi jurare quod ipse
servaret statuta ordinis et secreta, et postea fuit sibi mantellum ad
collum positum, et osculatus fuit recipientem et alios fratres in ore,
et tunc dictus recipiens precepit fratri Guillelmo de Braye quod alia
que oportet fieri in ordine sibi faceret fieri, et tunc idem      [p. 404]
frater Guillermus aportavit sibi quamdam crucem in qua erat ymago Jhesu
Christi, et petivit recipiens cujus ymaginem credebat esse ibi, et ipse
respondit quod ymaginem Jhesu Christi; et tunc precepit sibi quod
negaret illum cujus figura erat ibi, et spueret ter supra crucem, quia
hoc erat modus ordinis, et tunc ipse fecit, ore et non corde. Dixit
eciam per juramentum suum quod recipiens fecit se osculari ab eo in
umbilico; et postea injunxit sibi quod omnino abstineret a mulieribus,
et si calor naturalis urgeret eum ad incontinenciam, quod ipse et alii
fratres ordinis refrigescerent se unus cum alio, nec ordo diffamaretur
pro mulieribus. Interrogatus per juramentum utrum ipse vi, vel metu
carceris aut tormentorum, in premissis immiscuerit aut dixerit aliquam
falsitatem, aut subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod
non, et quod puram veritatem dixit et meram.


Item anno, indicione, pontificatu et die XIX predictis, in dicti fratris
Laurencii commissarii supradicti, nostrum notariorum publicorum et
testium infrascriptorum presencia personaliter constitutus, frater
Bertrandus de Montigniaco. Auberici, etatis quinquaginta annorum vel
circa, eodem modo juratus, et requisitus per juramentum suum, dixit quod
receptus fuit per fratrem Joannem de Sarnayo, in domo Suessionensi,
presentibus fratre Gerardo de Argentolio milite, et fratre Remigio de
Plosiaco, et quibusdam aliis, octo anni sunt elapsi vel circa. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et
secretis ordinis observandis ab eo factas, dictus recipiens, preceptor
tunc dicte domus Suessionensis, ostendit sibi quamdam crucem in qua erat
ymago Jhesu Christi depicta, et dixit sibi quod non crederet in eum,
quia nichil erat, et quod erat quidam falsus propheta, et nichil
valebat; immo crederet in Deum Celi superiorem, qui poterat salvare; et
precepit eciam quod ipse spueret supra crucem et ymaginem predictam, et
tunc ipse qui loquitur finxit se spuere, sed non spuit supra quod
posset, immo spuit ad terram. Quo facto dictus recipiens traxit eum ad
partem, et levatis vestibus suis a parte anteriori, precepit      [p. 405]
sibi quod oscularetur eum in umbilico, et hoc ipse fecit. Interrogatus
utrum vi; vel metu carceris aut tormentorum, seu alias, in premissis
immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem, aut subticuerit veritatem,
dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem dixit et
meram.

Acta sunt hec in dictis domibus Templi, presentibus ad premissa dicta
decima nona die novembris acta, religiosis et honestis viris fratre
Johanne de Dinancio et Alberto Cathalaunensis diocesis, et conventus
fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus vocatis et rogatis.


Item anno, indicione, pontificatu, anno et die XX novembris predictis,
in dicti domini inquisitoris, nostrum Amisii, Gaufridi, Eveni et Jacobi
notariorum publicorum, et testium subscriptorum, personaliter
constitutus, juratus et requisitus per juramentum eodem modo frater
Nicolaus de Trecis, etatis XXXVIII annorum vel circa, dixit per
juramentum suum quod fuit receptus in domo de Cheuruto diocesis
Meldensis, per fratrem Gerardum de Villers, tunc jacentem et infirmitate
detentum in lecto, VI anni vel circa sunt elapsi, presentibus fratre
Radulpho de Gisiaco, et fratre Guillelmo fratre serviente dicti fratris
Gerardi. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de statutis et secretis ordinis observandis ab eo factas, et mantello
sibi ad collum posito, dictus frater serviens dicti fratris Gerardi,
dixit sibi quod oportebat quod abnegaret Deum, et hoc diceret de ore. Et
ipse qui loquitur dixit quod nullo modo faceret; tamen finaliter
abnegavit ore, et non corde. Dixit eciam quod postea aportavit sibi
quamdam crucem de crucibus que solent esse in ecclesiis, et precepit
sibi quod spueret supra eam; et hoc ipse facere aliquandiu recusavit,
dicens quod nullo modo spueret; tamen finaliter finxit se spuere supra
crucem, sed non spuit, immo spuit ad terram.

Requisitus utrum aliquos fratres viderit recipi, dixit quod sic duos, et
sunt recepti per illum modum per fratrem Radulphum de Gisi        [p. 406]
predictum. Requisitus eciam per juramentum utrum vi, vel metu carceris
aut tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam
falsitatem, vel subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod
non, et quod puram veritatem dixit et meram.


Item frater Radulphus de Saltibus, etatis XXXV annorum vel circa,
personaliter constitutus in dicti domini inquisitoris, nostrum
notariorum et testium subscriptorum presencia, juratus et requisitus per
juramentum eodem modo, dixit per juramentum suum quod fuit receptus apud
Cheurutum in Bria, per fratrem Radulphum de Gisiaco, septem anni vel
circa sunt elapsi, presentibus fratre Morello de Belna, et fratre
Remigio tunc preceptore de Columberiis. Dixit eciam per juramentum suum
quod, post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis
ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, dictus recipiens
ostendit sibi crucem et ymaginem crucifixi depictas in quodam missali,
et dixit sibi quod oportebat quod abnegaret illum cujus figura erat ibi,
et quod spueret supra crucem et ymaginem. Tamen cavit quantum potuit ne
aliquid de sputamine caderet supra. Dixit eciam per juramentum suum quod
non osculatus fuit recipientem nisi in ore, et credit quod hec esset
racio quia dictus recipiens festinabat se ire ad dies Trecenses.
Requisitus per juramentum suum utrum vi, vel metu carceris aut
tormentorum, seu alias, in premissis immiscuerit vel dixerit aliquam
falsitatem, vel subticuerit veritatem, dixit per juramentum suum quod
non, et quod puram veritatem dixit et meram. Acta sunt hec Parisius, in
dictis domibus Templi, anno, indicione et die mensis novembris
predictis, presentibus religiosis et honestis viris fratribus Nicolao de
Anessiaco, Reginaldo de Credolio, socio dicti domini inquisitoris,
Gossouino de Brebancia, Emingo de Dacia, ordinis et conventus fratrum
Predicatorum Parisiensium, et Guillelmo de Choquis cive Parisiensi,
testibus ad hoc vocatis et rogatis.


Item anno, indicione et pontificatu, anno et die XX novembris ejusdem,
in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco         [p. 407]
ordinis dictorum Predicatorum, commissarii dicti domini inquisitoris,
nostrum notariorum et testium subscriptorum presencia personaliter
constitutus et eodem modo juratus et requisitus, frater Albertus de
Rumercourt presbyter, etatis septuaginta annorum vel circa, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit apud Montescourt, tres anni erunt
Dominica ante instans Carnisprivium, per fratrem Egidium de Chivre
militem, de precepto fratris Roberti de Samayo militis, preceptoris
ballivie de Montescourt, presentibus fratre Johanne Watel, fratre Adam
de Sarnay, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit; et dixit
per juramentum suum quod idem frater Robertus de Sarnayo ostendit sibi
crucem depictam in quodam missali, cum effigie Jhesu Christi, et
precepit sibi dictus Robertus quod ipse spueret supra dictam crucem: qui
dixit totus territus: «Ha sancta Maria! quare facerem ego hoc? Ego
aportavi omnia bona mea intus, videlicet quadraginta libras terre
redditualis, et vos vultis quod ego faciam tam mirabile quod nullo modo
facerem.» Et tunc ille frater Robertus dixit: «Quia vos estis senex, nos
parcemus vobis super hiis et aliis,» et nichil aliud fuit sibi factum,
ut dixit per juramentum suum. Dixit eciam per juramentum suum quod si
sciret, antequam intraret, quod ordo esset talis, quod non intrasset pro
toto mundo; immo plus vellet quod abscisum fuisset sibi caput.
Requisitus utrum viderit recipi aliquos fratres, dixit per juramentum
suum quod sic quemdam qui vocabatur Egidius de Valenciennes; et recepit
eum frater Odo preceptor ballivie Viromendensis, et dixit quod audivit
quod dictus recipiens precepit eidem fratri Egidio quod spueret supra
quamdam crucem quam ostendit sibi; et tunc idem Egidius spuit, vel
finxit se spuere, sed videbatur eidem qui loquitur quod spueret.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, ipse in
premissis aliquam immiscuerit vel dixerit falsitatem, vel subticuerit
veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem
dixit et meram.

Actum Parisius in domo Templi, dicta die XX novembris, presentibus
religiosis viris fratre Gossonio de Brebancia et Ermingo de       [p. 408]
Dacia ordinis et conventus fratrum Predicatorum Parisiensium, testibus
ad hoc vocatis et rogatis.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus, apostolica publicus
auctoritate notarius, premissis et singulis aliis contentis in duabus
cartis seu peciis precedentibus immediate signo meo signatis interfui,
una cum supra et infrascriptis notariis, hic me subscripsi, et cum
signis ipsorum signum meum apposui rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis confessionibus et omnibus
aliis et singulis in duabus cartis seu peciis immediate precedentibus
simul sutis signo meo signatis contentis, cum testibus et notariis
suprascriptis presens fui, ac, de mandato dicti inquisitoris, ea manu
propria scripsi, et in testimonium premissorum presens instrumentum
signo meo solito signavi rogatus.


In Christi nomine amen. Pateat universis per hoc presens publicum
instrumentum quod anno Domini millesimo CCCº septimo, indictione sexta,
pontificatus sanctissimi patris et domini domini Clementis divina
Providencia pape quinti anno secundo, die martis ante festum sancti
Clementis, scilicet XXI die novembris, in religiosi et honesti viri
fratris Nicolai de Anessiaco ordinis Predicatorum, commissarii dati a
religioso et honesto viro fratre G. de Parisius ejusdem ordinis,
inquisitore heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica
deputato, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia
personaliter constitutus, frater Poncius de Bono Opere ordinis milicie
Templi, etatis XXVIII annorum vel circa, juratus et requisitus per
juramentum ab eo prestitum ad sancta Dei Evangelia tacta corporaliter ab
eodem, de se et aliis dicti ordinis super dicto crimine delatis, et de
modo sue recepcionis dicere in causa fidei veritatem, dixit per
juramentum suum quod circa instans festum Ascensionis Domini      [p. 409]
erunt quatuor anni quod fuit receptus per fratrem Hugonem de Paraudo
visitatorem Francie, in domo de Buris Lingonensis diocesis, presentibus
fratre Godefredo de Ranerio, fratre Guidone de Nice et quibusdam aliis
de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod,
post multas promissiones ab eo factas de statutis et secretis ordinis
predicti observandis, et mantello sibi ad collum posito; recipiens
predictus ostendit sibi quamdam crucem depictam in quodam libro, et
quamdam aliam crucem ligneam quam ibi aportari fecit, et peciit ab eo si
credebat in eam; et ipse qui loquitur respondit quod sic; et dictus
recipiens dixit sibi et precepit quod amplius non crederet, et quod
spueret ter supra eam; et idem receptus fingens se spuere supra eam,
spuit alibi ad partem. Requisitus utrum erat in ipsa cruce effigies
crucifixi, dixit quod non recolit, pro eo quod erat multum territus et
turbatus de hiis que sibi dicebantur et precipiebantur, dicens quod
semper credidit et credit in eum qui passus fuit, et recepit mortem pro
nobis in cruce. Dixit eciam quod ipse, de precepto recipientis,
osculatus fuit ipsum recipientem in umbilico et in ore et non alibi,
quia predictus recipiens festinabat se, et credit quod alii fratres modo
simili recipiantur.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in
premissis immiscuerit aut dixerit aliquam falsitatem vel tacuerit
veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod ipse puram
veritatem dixit pro salute anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in presencia dicti
commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum, constitutus,
juratus et requisitus eodem modo, frater Radulphus Moyset dicti ordinis
Templi, etatis sexaginta quinque annorum vel circa, morans in domo de
Castellario juxta Peronam, dixit per juramentum suum quod bene sunt
quadraginta quinque anni vel circa elapsi, quod ipse fuit receptus in
domo de Bosco ballivie Viromandie, per fratrem Danielem Britonem
presbyterum dicti ordinis, et quod, post multas promissiones      [p. 410]
factas de statutis et secretis ordinis observandis, predictus receptor
posuit sibi mantellum ad collum, et quod nichil aliud fuit sibi factum
vel dictum quod esset contra Deum aut bonos mores. Dixit tamen per
juramentum suum quod vidit recipi fratrem Michaelem de Flers in domo de
Fontanis subtus Montem Desiderii, per fratrem Amalricum de Rochis, et
tres seu quatuor alios, sed non recolit de nominibus ipsorum, nec
recipiencium, nec locorum in quibus recepti sunt, et audivit quod illi
qui recipiebant eos precipiebant et faciebant deferri crucem, et
precipiebant receptis quod abnegarent crucifixum ter, et ter spuerent
supra crucem, et credit quod ipsi recepti hoc faciebant vel saltem
alterum de premissis, et credit quod dictus Michael fecit unum de ipsis
preceptis sibi factis a dicto Amalrico, sed ipse nescit bene de quo,
quia ipse qui loquitur ibat et redibat ad ministrandum in locis
predictis, et credit quod dictus Daniel pepercit sibi in premissis que
audivit aliis fieri, pro eo quod dictus Daniel nutriverat eum, et erat
multum juvenis ipse qui loquitur, et plura non vidit vel audivit quod
recolat.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in
premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel tacuerit
veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod ipse puram
veritatem dixit pro salute anime sue.


Item anno, indicione, pontificatu et die predictis, in dicti
commissarii, nostrum notariorum et testium infrascriptorum presencia
constitutus, juratus et requisitus eodem modo, frater Stephanus de
Romania Remensis diocesis, quinquagenarius vel circa, claviger domus de
Prunay dicti ordinis Templi, dixit per juramentum suum quod bene sunt
XIX anni vel circa elapsi quod ipse fuit receptus in domo de Vifort
juxta Castrum Tierrici, ballivie de Bria, per defunctum fratrem Nicolaum
de Sancto Albano preceptorem tunc domus de Monte Suessionensi, de
mandato fratris Arnulphi de Wisemale, et fuerunt presentes in recepcione
sua frater Johannes de Crotay preceptor de Paci, frater Gerardus
Agricola et frater Tierricus de Albigniaco preceptor predicte     [p. 411]
domus de Vifort, nec plures quod recolat. Dixit eciam per juramentum
suum quod eo recepto, et post promissiones factas ab eo de statutis et
secretis ordinis observandis, et mantello sibi ad collum posito, et
aportata quadam cruce lignea per unum de dictis fratribus, recipiens
precepit sibi quod spueret supra dictam crucem, dicens sibi quod
oportebat quod hoc faceret, et ipse qui loquitur finxit se spuere super
eam. Dixit eciam quod recipiens duxit eum ad partem, ad cornu altaris
cujusdam capelle in qua recipiebatur, et elevata veste sua, precepit
eidem recepto quod oscularetur eum retro in fine spine dorsi, et ipse
qui loquitur finxit se hoc facere, sed non fecit. Dixit eciam quod vidit
recipi fratrem Guillermum de Sancto Leonardo de Corbigniaco, in domo de
Valeia, per fratrem Laurencium de Belna preceptorem de Coulours, in
quadam camera dicte domus, dicens quod statim quod mantellum fuit sibi
positum ad collum dicti Gerardi, ipse qui loquitur recessit ad parandum
mappas pro commestione, et propter hoc nescit quid fuit sibi postea
factum vel dictum, tamen credit quod fuit eodem modo receptus, et quod
alii fratres dicti ordinis eodem modo recipiantur.

Item requisitus utrum vi, vel metu carceris aut tormentorum, in
premissis immiscuerit vel dixerit aliquam falsitatem, vel tacuerit
veritatem, dixit per juramentum suum quod non, et quod puram veritatem
dixit pro salute anime sue.

Facte autem sunt hec tres immediate precedentes confessiones seu
deposiciones prius a quolibet ipsorum confitencium prestito ut
premittitur juramento, Parisius in domibus Templi, anno, indicione,
pontificatu, anno et die predictis, presentibus fratre Synardo de Dacia
et fratre Egidio de Bononia ordinis Predicatorum de conventu Parisiensi,
testibus ad hec vocatis et rogatis.


In nomine Domini amen. Anno Nativitatis ejusdem Mº CCCº septimo,
indicione sexta, mense novembris, die veneris, in festo sancti
Crisogoni, scilicet vigesima quarta die, pontificatus sanctissimi patris
et domini domini Clementis divina providencia pape quinti anno tercio,
in religiosi et honesti viri fratris Nicolai de Anessiaco         [p. 412]
ordinis Predicatorum, commissarii fratris Guillelmi de Parisius ejusdem
ordinis, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie auctoritate
apostolica deputati, nostrum notariorum et testium infrascriptorum
presencia personaliter constitutus, frater Petrus de Montigniaco
diocesis Meldensis, presbiter dicti ordinis, etatis XL annorum, juratus
ad sancta Dei Evangelia, eidem preposita et ab eo corporaliter tacta, de
se et de aliis in causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de
tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit
receptus in domo Templi Parisiensis, per fratrem Hugonem de Paraudo
visitatorem Francie, in instanti Quadragesima erunt tres anni,
presentibus thesaurario, priore et multis aliis fratribus dicte domus.
Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo
factas de observandis statutis et secretis dicti ordinis, quidam frater
dicti ordinis aportavit ante eum quamdam crucem ligneam in qua erat
figura Jhesu Christi crucifixi, et tunc dictus visitator petivit ab eo
utrum crederet in eum cujus ymago erat ibi; et ipse dixit quod sic, et
tunc dixit sibi: «Oportet quod tu abneges eum ter, et spuas ter supra
crucem.» Quod facere contradixit et denegavit quantum potuit; finaliter,
propter minas quas inferebant sibi, fecit ore et non corde, et finxit
spuere supra crucem, et spuit ad terram. Dixit eciam per juramentum suum
quod osculatus fuit dictum recipientem in ore, et finxit eum osculari in
umbilico, super vestes, tamen non tetigit.

Item dixit quod dictus recipiens dixit sibi, omnibus audientibus, quod
si calor naturalis moveret eum, dabat ei licenciam habendi rem cum suis
fratribus ordinis. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit,
nec fuit requisitus.

Item dixit per juramentum suum quod credit quod omnes alii fratres dicti
ordinis recipiantur per eumdem modum per quem fuit receptus.

Item dixit per juramentum suum quod vidit duos recipi, unum morantem in
domo de Malo Repastu, et fratrem Petrum morantem in domo de Soisiaco,
per istum modum per quem fuit receptus.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut     [p. 413]
alia de causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat
veritatem.


Item frater Guido de Ferreriis presbiter dicti ordinis, etatis
quinquaginta annorum, morans apud Ragnicourt diocesis Belvacensis,
juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei dicere veritatem, et
interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per juramentum
suum quod receptus fuit apud Laigneville, in capella dicte domus, XII
anni sunt elapsi, per fratrem Nicolaum preceptorem de Latigniaco Sicco,
presentibus fratribus Reginaldo et Johanne capellanis dicte domus. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens traxit
eum ad patrem, aliis remanentibus, et ostendit sibi quamdam crucem
ligneam depictam, et precepit sibi quod abnegaret illum qui passus
fuerat in cruce, et spueret supra crucem, et ipse tunc invitus negavit
ter et spuit ter, supra crucem, ore et non corde. Dixit eciam per
juramentum suum quod osculatus fuit dictum recipientem in ore et in
umbilico, et precepit sibi dictus recipiens quod oscularetur eum in fine
spine dorsi; sed non voluit ipsum ibi osculari. Dixit eciam per
juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si calor naturalis
moveret eum, poterat se commiscere cum fratribus ordinis. Dixit tamen
per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit requisitus.
Interrogatus utrum viderit aliquos fratres recipi, dixit per juramentum
suum quod sic fratrem Thomam de Rochancourt, per fratrem Gerardum
vicarium preceptoris domus de Fontanis, in dicta domo, et fratrem
Johannem Dorviller, per eundem, ut credit, et in eadem domo, et fratrem
Petrum de Fontanis, per fratrem Johannem de Turno; et dixit quod
recipientes duxerunt ipsos receptos ad partem, et credit quod fuerunt
eodem modo recepti.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia
de causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in           [p. 414]
deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et
meram veritatem.


Item frater Johannes de Gisi presbiter dicti ordinis, etatis XXVI
annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod receptus fuit in domo de Laigneville
Belvacensis diocesis, tres anni sunt in festo sanctorum Johannis et
Pauli, per fratrem Radulphum de Gisi receptorem Campanie, presentibus
fratribus Durando milite dicti ordinis, et Johanne preceptore dicte
domus, presbitero. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones ab eo factas de observandis statutis et secretis dicti
ordinis, dictus recipiens ostendit sibi figuram Jhesu Christi depictam
in quodam missali, et petivit ab eo utrum crederet in illum cujus figura
erat ibi; et ipse dixit quod sic, et tunc dixit sibi quod abnegaret eum
ter, et ter spueret supra crucem; et cum ipse hoc facere denegaret,
tamen compulit eum ad hoc, dicens quod oportebat quod hoc faceret, et
tunc ore et non corde abnegavit ter, et ter finxit spuere supra crucem,
sed spuit ad partem.

Item dixit per juramentum suum quod osculatus fuit eum solummodo in ore,
licet fuerit requisitus de osculando eum in umbilico; sed assistentes
dixerunt quod parceret sibi, quia erat de genere suo et sacerdos.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens dedit sibi
licenciam habitandi cum fratribus dicti ordinis, si non posset
continere; sed dixit per juramentum suum quod nunquam fecit, nec fuit
requisitus ab aliquo. Dixit eciam per juramentum suum quod vidit tres
recipi per dictum fratrem R. de Gisi, per istum modum per quem dixit se
esse receptum, et credit quod omnes alii recipiuntur per illum modum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione
sua, dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram et      [p. 415]
meram veritatem.


Item frater Petrus de Laigneville dispensator domus des Quenoi, etatis
XX annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Latigniaco
Sicco, in Quadragesima erunt duo anni, per fratrem R. de Gisi,
presentibus fratre Huberto preceptore dicte domus, et fratre Nicolao de
Salleville, et pluribus aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones ab eo factas de
observandis statutis et secretis dicti ordinis, dictus recipiens
aportavit quoddam missale, et ostendit sibi figuram Jhesu Christi
crucifixi depictam in eo, et petivit ab eo utrum crederet in eum cujus
figura erat ibi depicta, et ipse respondit quod sic, et eciam dixit quod
oportebat quod abnegaret eum, et spueret supra crucem et ymaginem; qui
contradixit quantum potuit, tum finaliter, quia minabatur eum de ponendo
eum in tali carcere quod de cetero non videret pedes suos, fecit
abnegacionem semel ore, et non corde, ut dixit, et finxit spuere ter
supra ymaginem, sed spuebat ad terram, ut dixit. Dixit eciam per
juramentum suum quod osculatus fuit eum in umbilico et in ore solummodo.
Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens precepit sibi quod
si calor naturalis moveret eum ad incontinenciam, quod commisceret se
cum fratribus dicti ordinis, et alios admitteret ad idem, si
requireretur. Dixit tamen per juramentum suum quod nunquam fecit, nec
fuit requisitus.

Item dixit quod cum eo fuit receptus quidam frater nomine Baldoinus, qui
per eumdem modum omnino fuit receptus, et credit quod omnes alii simili
modo recipiantur. Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu
tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit falsitatem vel
immiscuerit in deposicione sua, dixit per juramentum suum quod non; immo
puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Nicolaus de Ambianis, dictus de Lulli, etatis         [p. 416]
XXIIII annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in causa
fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Correaus diocesis Ambianensis, septem anni sunt elapsi vel circa, per
fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, presentibus
fratre Tierrico magistro de Laudunesio, fratre Johanne de Sarnay
preceptore ballivie de Pontivo, et quibusdam aliis de quorum nominibus
non recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas
promissiones de statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus
recipiens ostendit sibi crucem depictam in quodam missali cum effigie
Jhesu Christi crucifixi, et precepit sibi quod abnegaret Jhesum Christum
cujus effigies erat ibi ter, et ipse compulsus ad hoc invitus fecit
propter minas et terrores quos inferebant sibi, et finxit se spuere
supra ymaginem, sed spuebat ad terram; et dixit per juramentum suum quod
nunquam remansisset in ordine, nisi fuisset propter timorem mortis;
tantum perhorrebat Templariorum potenciam, quod non erat ausus exire.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens requisivit eum quod
oscularetur eum in culo, et ipse respondit quod prius permitteret se
interfici; tamen osculatus fuit eum in umbilico super vestes, et in ore,
de precepto suo, et dixit per juramentum suum quod nichil aliud
inhonestum fuit sibi dictum vel factum, et premissa dixit ille qui
loquitur cum lacrimis et magnis suspiriis. Interrogatus utrum vi, vel
metu carceris seu tormentorum, aut alia de causa, aliquam dixerit
falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua, per juramentum suum dixit
quod non; immo puram et meram dixerat veritatem.


Item frater Thomas de Roquencourt, etatis quinquaginta annorum vel
circa, juratus eodem modo de se et de aliis in causa fidei dicere
veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis, dixit per
juramentum suum quod receptus fuit in domo de Fontanis, octo anni sunt
elapsi, per fratrem Gerardum de Sonions, locum tenentem           [p. 417]
preceptoris dicte domus, presentibus fratre Guidone de Ferreriis et
fratre Michaele de Fles, et quibusdam aliis de quorum nominibus non
recolit. Dixit eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones
de observandis statutis et secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus
recipiens fecit se osculari ab eo in umbilico et in ore, et postea
dictus recipiens aportavit sibi quamdam crucem de ligno, et precepit
sibi quod ter spueret supra dictam crucem, et ipse invitus finxit se
spuere supra dictam crucem bis, sed spuit juxta crucem ad terram. Dixit
eciam per juramentum suum quod dictus recipiens dixit sibi quod si non
posset continere, habitaret carnaliter cum fratribus ordinis, sed dixit
quod nunquam accidit sibi; et dixit ille qui loquitur quod premissa sunt
sibi dicta et facta in presencia omnium assistencium. Dixit eciam per
juramentum suum quod vidit unum fratrem recipi in dicto ordine, et
credit quod ipse et alii dicti ordinis recepti sunt per istum modum.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem aut immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat
veritatem.


Item frater Nicolaus de Compendio preceptor domus de Bosco Scuti, etatis
quadraginta annorum vel circa, juratus eodem modo de se et aliis in
causa fidei dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue
recepcionis, dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de
Valeia, octo anni sunt elapsi vel circa, per fratrem Raymundum de Gisi
receptorem Campanie, presentibus fratribus Gaufrido de Trahi et Johanne
de Vernolio, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit
eciam per juramentum suum quod, post multas promissiones de statutis et
secretis dicti ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod
spueret supra crucem mantelli sui, quia talis erat modus sue religionis,
et ipse miratus et turbatus valde, dixit: «Domine, quomodo facerem hoc
quod ego spuerem supra crucem in qua Salvator meus fuit vivus et
mortuus?» Et ipse dixit: «Oportet quod tu spuas et abneges eum,   [p. 418]
quia talis est modus ordinis nostri, et ita recipiuntur alii.» Tunc
dixit: «Quomodo facerem hoc ego? veni huc ut salvarem animam meam, et
vos vultis quod abnegem eum qui me creavit. Detis mihi deliberacionem,
et ego cogitabo quid faciam.» Et tunc dixerunt omnes astantes ibi quod
oportebat quod faceret, quia omnes alii ita recipiuntur, et quod talis
est ordo; et tunc ipse invitus spuit supra crucem mantelli dicti
receptoris, et abnegavit ore et non corde. Dixit eciam per juramentum
quod de hoc fuit confessus cuidam penitenciario episcopi Trecensis qui
tunc erat. Dixit eciam per juramentum suum quod dictus recipiens
precepit sibi quod oscularetur eum in posteriori parte dorsi, in
umbilico et in ore, sed ad preces cujusdam capellani dicti ordinis
pepercit sibi quantum ad inferiorem locum, sed osculatus fuit eum in
umbilico et in ore.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens dixit et precepit
sibi quod si non posset continere a libidine, quod commisceret se cum
fratribus dicti ordinis, et alios fratres ad hoc reciperet, si eum
requirerent. Dixit tamen per juramentum suum quod numquam fecit, nec
fuit requisitus. Omnia ista confessus fuit cum magnis suspiriis et
lacrimis.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo puram et meram dixerat
veritatem.


Item frater J. de Domo Dei monachorum, diocesis Meldensis, dispensator
domus de Sablonieres juxta Castrum Theodorici; etatis XXXV annorum vel
circa, ut dicebatur, juratus eodem modo de se et aliis in causa fidei
dicere veritatem, et interrogatus de tempore et modo sue recepcionis,
dixit per juramentum suum quod fuit receptus in domo de Hubercourt, in
instanti festo Nativitatis Domini erunt VI anni vel septem anni, per
fratrem R. de Gisi receptorem Campanie, presentibus fratribus Petro
preceptore dicte domus, et Petro Rongemaaille, et quibusdam       [p. 419]
aliis de quorum nominibus non recolit. Dixit eciam per juramentum suum
quod, post multas promissiones de observandis statutis et secretis dicti
ordinis ab eo factas, dictus recipiens precepit sibi quod oscularetur
eum retro in umbilico et in ore, et ipse finxit quod oscularetur eum
supra vestes retro, et in umbilico, et postea osculatus fuit eum in ore.

Item dixit per juramentum suum quod dictus recipiens ostendit sibi
crucem mantelli, et precepit sibi quod spueret supra crucem; quod fecit,
et postea ostendit sibi crucem in quodam missali cum ymagine Jhesu
Christi, et precepit sibi quod abnegaret Deum cujus ymago erat ibi, et
licet renuisset et fleret, tamen finaliter fecit compulsus. Dixit eciam
per juramentum suum, quod credit quod omnes alii fratres ita
recipiantur, sed non scit veritatem.

Interrogatus utrum vi, vel metu carceris seu tormentorum, aut alia de
causa, aliquam dixerit falsitatem vel immiscuerit in deposicione sua,
dixit per juramentum suum quod non; immo dixit puram veritatem. Acta
sunt hec anno, indicione, mense, die, pontificatu et loco predictis,
presentibus religiosis et honestis viris fratribus Gaudefredo Leodiensi,
Johanne Bergensi ordinis Predicatorum, in conventu Parisiensi
studentibus, et pluribus aliis testibus ad hec vocatis specialiter et
rogatis.


Et ego Amisius de Aureliano dictus le Ratif, clericus sacrosancte Romane
Ecclesie auctoritate notarius publicus, premissis confessionibus et
omnibus aliis et singulis, prout in hac et precedentibus peciis simul
sutis et signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et
publicis notariis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de
mandato inquisitoris et commissariorum suprascriptorum, in hac et aliis
precedentibus instrumentis me subscripsi in testimonium premissorum,
eaque signo meo solito signavi rogatus.


Et ego Jacobus de Virtuto clericus Cathalaunensis diocesis, publicus
imperiali auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis     [p. 420]
confessionibus, et aliis prout in hac et precedentibus peciis simul
sutis signo meo signatis plenius continentur, una cum testibus et
notariis publicis supra et infrascriptis presens interfui, ac, de
mandato predicti inquisitoris et supradictorum commissariorum suorum, in
hoc et aliis publicis instrumentis precedentibus me subscripsi in
testimonium premissorum, eaque signo meo consueto signavi rogatus.


Et ego Evenus Phily de Sancto Nicasio clericus Corisopitensis diocesis,
apostolica publicus auctoritate notarius, premissis omnibus et singulis
in hac presenti et aliis omnibus cartarum peciis simul sutis signoque
meo signatis contentis, una cum testibus et notariis publicis supra et
infrascriptis presens interfui, ac, de mandato inquisitoris et
commissariorum suprascriptorum, hic et aliis instrumentis me subscripsi,
et signum meum solitum apposui rogatus in testimonium premissorum.



                             INTERROGATOIRE
                    DES TEMPLIERS DU DIOCÈSE D'ELNE
                             (ROUSSILLON).

                         1310 (NOUVEAU STYLE).


_Raymundus[1] miseracione divina Elnensis episcopus, etc.         [p. 423]
Recepimus quasdam litteras reverendi in Christo patris domini_ Egidii
divina providencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopi, _etc.,
quarum tenor talis est:_

  [1] Ce manuscrit, sur papier coton, appartient à la Bibliothèque
    nationale (_Cod. Colb._ 1145, _Regius_ 3918). Les trois premiers
    feuillets sont dans un tel état de dégradation, qu'il eût été bien
    difficile de rétablir d'une manière suivie le texte qu'ils
    renferment; mais ce texte n'étant que la reproduction de deux actes
    déjà insérés dans le premier volume, nous nous bornons à en donner
    ici les premières et dernières lignes. Les mots en italique sont
    ceux que nous avons suppléés pour compléter ce cadre sommaire.

Egidius permissione divina sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopus,
etc., _Raymundo Elnensi_ episcopo salutem et sinceram in Domino
caritatem. Litteras sanctissimi patris _et domini nostri domini
Clementis pape quinti, etc., nos vidisse_ et coram nobis perlegi fecisse
noveritis, quarum tenor _talis est_:

«_Clemens episcopus,_ servus servorum Dei, etc. Faciens misericordiam,
etc. (_Voir cette bulle, tome I, pages 2-7._)

«Datum Pictavis, II idus augusti, pontificatus nostri anno tercio.»

Tenor vero articulorum de quibus fit mencio in litteris apostolicis
supradictis, quos sub vera bulla ipsius domini nostri summi pontificis
et filo canapis inclusos recepimus, vidimus, tenuimus et coram nobis
perlegi fecimus, sequitur in hec verba:

«Isti sunt articuli super quibus inquiretur contra fratres ordinis
milicie Templi, tanquam contra singulares multipliciter infamatos et
vehementer suspectos super contentis in eisdem articulis, et maximo
scandalo contra eos super hiis existente.

«Articuli contra singulares personas ordinis milicie Templi:

«Primo, quod in recepcione sua et quandoque post, etc.» (_Voir la suite
de ces articles au tome I, pages 89-96._)

Predictarum igitur litterarum apostolicarum et articulorum        [p. 424]
dictorum series ad vestri presenciam tenore presencium perducentes,
vobis mandamus quatinus contenta in eisdem litteris apostolicis quantum
ad vos pertinet in... compleatis; ac nos de recepcione presencium et de
tempore recepcionis earum testimonio vestrarum litterarum patencium...
publicorum instrumentorum per latorem presencium certificare curetis; in
quorum omnium sigillum nostrum et subscriptionem notarii publici
infrascripti litteris presentibus duximus apponendum. Acta fuerunt hec
Parisius, in domo nostra, anno a Nativitate Domini Mº CCCº nono, III
nonas maii, indictione septima, pontificatus prefati sanctissimi patris
domini Clementis divina providencia pape quinti anno quarto; presentibus
venerabili Fulcone Balati canonico Claromontensi, et discretis viris
dominis P. de Chadaleu de Opiano, ac Petro Bongiaci de Vesola
Narbonensis diocesis, ecclesiarum rectoribus, testibus ad premissa
vocatis specialiter et rogatis.

Et ego Guillelmus Radulphi de Sancto Floro Claromontensis diocesis
clericus, sacrosancte Romane Ecclesie publicus auctoritate notarius, qui
litteras apostolicas et articulos supradictos vidi, tenui et palpavi,
nullam in se suspicionem, ut premittitur, continentes, tenorem eorum hic
de verbo ad verbum fideliter feci scribi, ac de hujusmodi sumpto exemplo
litterarum et articulorum predictorum, cum ipsis originalibus litteris
et articulis diligentem ac fidelem collacionem feci; et quia illud cum
originali concordare, nil addito vel detracto quod sentenciam mutaret
vel intellectum, inveni, me eidem subscripsi, et signum meum apposui
consuetum, una cum sigillo prefati domini archiepiscopi Narbonensis, et
ad requestam ipsius ad hoc vocatus specialiter et rogatus. (L. S.)


Verum cum execucioni contentorum in ipsis litteris usque nunc,
infirmitate nostri corporis prepediti, intendere nequiverimus ut
decebat, nunc vero sanitate resumpta, licet non plena, volentes, tanquam
filii obediencie, contenta in eis execucioni debite demandare,
assignavimus diem mercurii proximam qua dicetur XIX kalendas, februarii,
anno quo supra, peremptorie duobus fratribus Predicatoribus et    [p. 425]
duobus fratribus Minoribus conventuum ville Perpiniani nostre Elnensis
diocesis, per nostras litteras sub hac forma:

Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, religiosis viris priori
Predicatorum et gardiano fratrum Minorum ville Perpiniani, salutem in
Domino Jhesu, cum augmento divine gracie et amoris. Cum juxta
ordinacionem sanctissimi patris et domini nostri domini Clementis pape
quinti, sacrosancte Romane ac universalis Ecclesie summi pontificis,
litteratorie nobis missam, duobus canonicis nostre Elnensis ecclesie,
duobus Predicatoribus et duobus fratribus Minoribus accercitis, contra
Templarios nostre Elnensis diocesis super articulis in dictis litteris
comprehensis inquirere intendamus, vos requirimus, et nichilominus
auctoritate apostolica vobis dicimus et mandamus quatinus vestrum
quilibet cum uno fratre vestri ordinis, viro utique provido et in
talibus circumspecto, die mercurii proxima, ad castrum de Trullariis,
mane ante terciam, ad nos personaliter veniatis, in predictis nobiscum
facturi, juxta Dei beneplacitum et traditam a dicto domino nostro summo
pontifice nobis formam, quod justicia suadebit. Intencio enim nostra est
preceptum apostolicum litteratorie nobis..... Datum vicesima.....
[astantibus?] providis et discretis [duobus canonicis?] Elnensis
ecclesie, videlicet Benedicto Hugonis archidiacono [majori et?] Raymundo
Guillelmi sacrista ejusdem. Et locum apud castrum de Trullariis ejusdem
Elnensis ecclesie propinquum [domui?] Mansi Dei quod est milicie Templi
Dei, in qua Templarii olim degentes in diversis iocis infra nostram
diocesim, juxta [mandatum?] predicti domini nostri summi pontificis, sub
fida custodia detinentur.


Quibus die mercurii et loco, videlicet [castro?] predicto de Trullariis;
nos prefatus Elnensis episcopus volentes inquirere cum Templariis
predictis super [articulis in?] predictis litteris comprehensis,
personaliter constituti, accercitis et astantibus nobis dictis duobus
canonicis et du[obus fratribus Predica]toribus, videlicet fratre
Bernardo Marchi priore, et fratre Bernardo de Ardena lectore      [p. 426]
Predicatorum, et duobus [fratribus Minoribus?], scilicet fratre
Guillelmo Arnaldi gardiano, et fratre Guillelmo Brandini ordinis fratrum
Minorum conventuum [ville Perpiniani?]; adhibitis eciam nobis tribus
notariis publicis et juratis, videlicet Petro Gayraudi, Petro Ray[naudi
et Johanne] de Villa Clara, qui presentem inquisicionem auctoritate et
mandato nostro jussi sunt scribere et fideliter [in formam pu]blicam
redigere. Citavimus per nostras patentes litteras, et citari fecimus per
discretum virum [Jacobum Martini officialem?] nostrum Elnensem omnes
Templarios existentes in dicta domo Mansi Dei nostre Elnensis diocesis,
et eorum singulos, cum [alias?] in dicta nostra diocesi nulli essent nec
sint fratres ordinis dicti Templi: quarum quidem litterarum forma
dinoscitur esse talis:

Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, executor ad
infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto viro Jacobo Martini
officiali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam. Cum nos, juxta
preceptum apostolicum litteratorie nobis factum, super articulis nobis
missis per reverendum in Christo patrem dominum Egidium, divina
providencia sancte Narbonensis ecclesie archiepiscopum, contra
Templarios degentes in domo Mansi Dei milicie Templi, nostre Elnensis
diocesis, inquirere intendamus in castro de Trullariis (quem quidem
locum decentem et oportunum putavimus ad predicta, cum sit propinquus
ipsi domui Mansi Dei), vobis dicimus et mandamus quatinus ad dictam
domum Mansi Dei personaliter accedentes, ex parte nostra, ymo verius
apostolica, citetis et peremptorie omnes et singulos fratres dicte domus
et ordinis prelibati, ut sicut mandabuntur per nos licteratorie sive per
nuncium, diebus singulis et temporibus assignandis; in dicto loco de
Trulars compareant personaliter coram nobis, et viris venerabilibus et
discretis nobis juxta mandatum apostolicum associatis, Bernardo Hugonis
de Urgio archidiacono majori, et Raymundo Guillelmi sacrista ecclesie
Elnensis, necnon religiosis fratribus Bernardo Marchi priore et
Berengario de Ardena lectore ordinis Predicatorum; Guillelmo Arnaldi
gardiano, et Guillelmo Brandini ordinis fratrum Minorum           [p. 427]
conventuum ville Perpiniani nostre Elnensis diocesis, super contentis in
dictis papalibus litteris et articulis insertis in eis perhibituri,
dicturi et responsuri meram et puram quam noverint veritatem. De dicta
eciam citacione canonice facienda, cum per vos facta fuerit, faciatis
fieri publicum instrumentum. Datum apud castrum de Trulars, XIX kalendis
februarii, anno Domini millesimo CCCº nono.


De qua quidem citacione facta per dictum officialem idem officialis
fecit fieri publicum instrumentum sub tenore qui sequitur:

Noverint universi quod veniens discretus vir Jacobus Martinus officialis
Elnensis, ad domum Mansi Dei milicie Templi diocesis Elnensis, et in
eadem domo existens, vocari fecit ad se omnes et singulos fratres in
eadem domo captos, et detentos in ecclesia seu capella ejusdem domus. Et
dictis fratribus inibi congregatis, idem dominus officialis eis legi
fecit, per me notarium infrascriptum, quamdam litteram reverendi in
Christo patris domini Raymundi Dei gracia Elnensis episcopi, sigillo
ejusdem in dorso sigillatam, cujus forma talis est: «Raymundus
miseracione divina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede
apostolica deputatus, discreto viro Jacobo Martini officiali nostro
Elnensi salutem in Domino sempiternam, etc., _ut supra_.» Auctoritate
cujus littere idem officialis citavit omnes et singulos astantes inibi
et presentes, sicut et super hiis que in dicta littera continentur. De
quibus [quidem citaci]one et omnibus aliis et singulis supradictis, idem
officialis mandavit per me notarium infrascriptum fieri publicum
instrumentum, quod fuit factum in dictis capella et domo Mansi Dei, XIX
kalendas februarii, anno Domini millesimo CCCº nono. In [presencia?] et
testimonio Johannis de Villaclare, Raymundi Savine et Raymundi Troyn de
Perpiniano, et mei Petri Gayraudi [clerici?] notarii publici dicti
domini episcopi, qui predictis omnibus interfui, et ea omnia scripsi, et
in formam publicam redegi, et signo [meo signavi?].

Citavit insuper idem officialis auctoritate predicta fratrem      [p. 428]
Bertholomeum [de?] Turri presbyterum seu capellanum dicti Templi, ut,
incontinenti facta citacione, compareret personaliter coram dicto domino
[episcopo?] et dictis viris providis sibi associatis, apud Trulars, in
domo prepositure ejusdem castri de Trulhars ad Elnensem ecclesiam
pertinentis. Qui quidem frater Bartholomeus volens parere dicte
citacioni de se facte, comparuit die predicta personaliter coram dicto
domino episcopo et aliis supra nominatis sibi associatis, in loco
predicto de Trulhars, et prestitit ad sancta Dei Evangelia corporaliter
juramentum super dictis articulis, et contentis in eis, et super aliis
de quibus interrogabitur per eumdem dominum episcopum, puram, meram et
plenam dicere veritatem, de se ut principalis, et de aliis sic ut
testis. Et lectis sibi articulis predictis et expositis in vulgari,
primo super primo articulo interrogatus per dictum dominum episcopum,
respondens per juramentum, negavit ipsum primum articulum, et omnia et
singula contenta in eo. In quo quidem articulo agitur quod in recepcione
ipsorum fratrum ipsi fratres abnegant Christum, vel Jhesum, vel
crucifixum. Addens quod ipse totis temporibus vite sue non audivit fieri
mencionem de contentis in dicto articulo, nisi ab eo tempore citra quo
capti fuerunt fratres ordinis supradicti.

Super secundo articulo interrogatus, negavit prorsus contenta in eo.

Ad tercium articulum respondens, negavit similiter contenta in eo.

Ad IIII-VI articulos negavit.

Ad VII articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in
eo. Interrogatus, juxta tenorem dicti articuli, si credit Christum
Jhesum Dei filium esse, et in sua humanitate quam sumpsit de utero
Virginis matris sue passum esse, mortuum et sepultum, et die tercia a
mortuis surrexisse, et utrum predicta fuerit ipse passus pro suis an
vero pro nostris peccatis; ad que respondit se credere firmiter et
nullatenus dubitare quod dictus Dominus Jhesus Christus sit et fuerit
Verbum Dei Patris, et humanam naturam sumpserit et traxerit de sacro
utero beatissime Marie semper Virginis matris sue, in quo sine virili
semine de Spiritu Sancto fuit conceptus, et passus non pro suis   [p. 429]
peccatis, sed pro nostris, et a mortuis die tercia surrexisse.

Ad VIII-XIX articulos negavit.

Ad XX articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in
eo, adiciens quod quocienscumque ipse missas celebravit, ipse dixit illa
verba [per que ef]ficitur corpus Christi et ejus sanguis preciosus.

Ad XXI-XXIIII articulos negavit.

Ad XXV articulum respondens, negavit [cum la]ycus fuerit visitator. Sed
si presbiter fuerit, quamvis non viderit aliquem [visitatorem qui] esset
presbiter, credit quod posset absolvere a peccatis, de licencia tamen
sui superioris prelati.

Ad XXVI-XXVIII articulos negavit.

Ad XXIX articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta
in eo, nec credit nec est fides ejus quod dictus Magister confessus
fuerit contenta in articulo supradicto, salvo tamen honore et reverencia
domini nostri summi pontificis et fratrum ejus dominorum cardinalium, de
quibus agitur in articulo.

Ad XXX articulum respondens, negavit contenta in eo, excepto quod, post
recepcionem, recipiens osculatur in ore tantum receptum in fratrem.

Ad XXXI-XXXIII articulos negavit.

Ad XXXIIII articulum respondens, confitetur ipsum articulum et contenta
in eo, eo modo qui sequitur, quod recipiens facit jurare receptum quod
pro alio ordine majori vel minori non exeat nec relinquat ordinem
Templariorum.

Ad XXXV articulum respondens, confitetur ipsum et contenta in eo. Sed
racionem quare sunt professi incontinenti recepti in dicto ordine dixit
se nescire; sed sic habetur de more et observata consuetudine dicti
Templi.

Ad XXXVI articulum respondens, dixit quod recepciones fratrum dicti
ordinis fiunt ubicumque eos fieri contingit, omnibus exclusis, exceptis
fratribus dicti ordinis, clausis januis loci ubi capitulum fit    [p. 430]
pro recepcione fratrum; et idem fieri consuevit in dicta domo Mansi Dei,
quandocumque ipsos fratres facere contingat capitula super quibuslibet
actibus; ipse tamen, ut dixit, non vidit fieri capitulum nisi in
ecclesia domus Mansi Dei.

Interrogatus qua hora diei ipsi fratres tenent et faciunt capitula pro
recipiendis fratribus, dixit quod, celebrata prius missa, et invocata
Spiritus Sancti gracia per sacerdotem qui missam celebravit, frater
capellanus dicti ordinis dicit: «Veni, Sancte Spiritus,» cum oracione,
_Deus qui corda fidelium_. Quibus dictis, dicti fratres presentes inibi
et sedentes tenent sua capitula, et faciunt recepciones fratrum qui
recipiendi sunt: et hec vidit servari in dicta ecclesia Mansi Dei decies
et pluries.

Ad XXXVII articulum respondens, dixit se nescire pro certo aliqua de
contentis in ipso articulo. Dixit tamen se credere quod gentes que
loquebantur quare ita secrete et clausis januis fiebant recepciones
fratrum quod haberent suspicionem contra eos, sed non juste.

Ad XXXVIII articulum respondens, dixit ut supraproxime.

Ad XXXIX-XLIII articulos negavit.

Ad XLIIII articulum respondens, de se ipso negavit ipsum articulum et
contenta in eo. Quantum erat ad alios fratres, dixit se nescire, imo
expresse dixit se credere nullum ex fratribus dicti ordinis hoc fecisse,
cum in committentes illud peccatum, tanquam in filios diffidentie,
descendat et veniat ira Dei.

Ad XLV articulum respondens, ut in proximo articulo.

Ad XLVI articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta
in eo, dicens eciam se nunquam audivisse dici aliqua de contentis in
dicto articulo.

Ad XLVII-L articulos negavit.

Ad LI articulum respondens, dixit se de nullo fratrum dicti ordinis ...e
contenta in dicto articulo unquam fecisse.

Ad LII-LVII negavit.

Ad LVIII articulum respondens, negavit contenta in eo, excepto    [p. 431]
quod confessus est ipsos fratres et se ipsum portare cingulos cordularum
de filo lineo supra camisiam.

Interrogatus propter quam causam ipsi fratres portant dictum cingulum,
dixit se credere quod ideo portant, et ipse dixit de se ipso assertive,
quod ipse portat cingulum ideo quod scriptum est in Evangelio Luche:
«Sint lumbi vestri precincti, etc.,» addens quod dictum cingulum
portavit et hodie portat a tempore sue recepcionis citra, et dixit ipsum
cingulum esse de observantia dicti ordinis, ab ejus fratribus singulis
sic portari.

Ad LIX articulum respondens, dixit quod cordule sive cinguli traduntur
eisdem fratribus cujusvis longitudinis, sicut placet portanti, salvo
quod nullum ydolum tangitur neque cingitur cum cordula sive cingulo
supradictis.

Ad LX articulum respondens, negat prorsus contenta in eodem articulo.

Ad LXI articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti
ordinis, injungitur ipsis receptis quod continue portent cingulum lineum
de die et de nocte. Dixit tamen quod ex dicta cordula nunquam tangitur
aliquod ydolum, nec cingitur ex eadem.

Ad LXII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo
simpliciter, sicut jacet.

Ad LXIIII articulum respondens, negavit eum.

Ad LXV articulum respondens, negavit eum, dicens quod modis predictis
nullus unquam recipitur, nec fuit usquam quisquam receptus quod ipse
sciat vel credat, exceptis a se superius confessatis.

Ad LXVI articulum respondens, negavit ipsum et contenta in eo, dicens se
non credere unquam factum fuisse de aliquo fratre ex causa in dicto
articulo contenta.

Ad LXVII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXVIII articulum respondens, dixit ut in LXVI articulo.

Ad LXIX articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti
ordinis injungitur a recipientibus ipsos, propter juramentum      [p. 432]
prestitum a receptis, quod perpetuo secrete teneant omnia que fiant in
capitulis eorumdem; aliter negat predictum articulum.

Ad LXX articulum respondens, negavit eum simpliciter, prout jacet.

Ad LXXI articulum respondens, dixit quod cum recepciones fratrum fiunt
in capitulis dicti Templi, injungitur eis qui recepti sunt ut omnia et
singula que in capitulis acta sunt et agenda secreta teneant.

Ad LXXII articulum respondens, dixit verum esse quod precipitur
fratribus presentibus in ipsis capitulis quod non audeant loqui aliis
fratribus ejusdem ordinis, nisi tamen illis fratribus qui in ipsis
capitulis affuerunt. Ipse tamen frater Bartholomeus qui hec loquitur
nusquam fuit, ut dixit, in aliquibus capitulis nisi in dicta domo Mansi
Dei diocesis Elnensis, et idem credit fieri et servari in ceteris
capitulis dicti Templi.

Ad LXXIII articulum respondens, negat ipsum articulum, sicut jacet,
adiciens se nunquam vidisse dici vel fieri contenta in eo.

Ad LXXIIII articulum respondens, dixit..... re, et sic retro fuisse
servatum inter fratres dicti ordinis, quod quocienscumque aliquem vel
aliquos fratrum..... contingat velle confiteri peccata sua, injungitur
eis ut fratri capellano ejusdem ordinis quem [in] promptu habere possunt
sua confiteantur peccata; quando vero dicti fratris capellani pro
peccatis [ipsorum con]fitendis presenciam habere non possunt, datur eis
facultas libera adeundi fratres Minores [vel Predicat]ores, vel in eorum
deffectu presbiterum secularem ejusdem diocesis, cui vel quibus sua
peccata valeant confiteri..... penitentiam recipere salutarem et
injunctam servare.

Ad LXXV articulum respondens, dixit se [non vi]disse nec scivisse nec
audivisse fratrem vel fratres Templi aliquem vel aliquos errores de
quibus agitur in preambulis articulis commisisse. Quapropter negligencia
imputari non potuit nec debuit cuique fratrum dicti ordinis, si locus
correctioni predicte non fuit.

Ad LXXVI articulum respondens, dixit quod ideo non nunciarunt Ecclesie
sancte Dei, quod nec scit nec credit aliquos errores contra fidem
catholicam fuisse commissos inter fratres ordinis dicti Templi.   [p. 433]
Ad LXXVII articulum respondens, negavit dictum articulum et contenta in
eo.

Ad LXXVIII articulum respondens, negavit dictum articulum et contenta in
eo. Dixit tamen quod, quando fratres recipiuntur ad dictum ordinem,
injungitur eis servare bonos mores et bonas consuetudines dicti ordinis
presentes et futuros, et malos vitare.

Ad LXXIX articulum respondens, negat eum.

Ad LXXX articulum respondens, negat eum, exceptis per eum confessatis
supra.

Ad LXXXI articulum respondens, negavit eum et contenta in eo omnia et
singula, salvis a se superius confessatis.

Ad LXXXII articulum respondens, dixit nec se scire nec credere contenta
in eo, salva excellencia domini nostri summi pontificis, et reverencia
fratrum ejus.

Ad LXXXIII articulum respondens, dixit se non credere neque scire aliqua
de contentis in eo, salva excellencia ejusdem domini nostri pape et
fratrum ejus honore.

Ad LXXXIIII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXXXV articulum respondens, dixit se nec scire nec credere aliquid de
contentis in eo.

Ad LXXXVI articulum respondens, dixit quod ipse qui loquitur fuit
receptus in domo Mansi Dei, per fratrem Raymundum de Baco tunc
preceptorem ejusdem domus, in vigilia Natalis Domini proxime preterita
fuerunt XXIX anni elapsi, astantibus et presentibus in ipsa recepcione
fratribus Petro de Camporotundo, Jacobo Olerii, Arnoldo Rocha camerario
dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recordatur, qui mortui
sunt, et fratre Jordano et fratre Arnoldo Canicii et fratre Symone, nunc
viventibus, ordinis supradicti. Modus autem sue recepcionis et aliorum,
quos ipse vidit recipi in eadem domo Mansi Dei, fuit observatus per
receptores per modum qui sequitur. Videlicet quod tempore quo ipse qui
loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis apud domum Mansi Dei,
frater Raymundus de Baco preceptor tunc dicte domus intravit ecclesiam
seu capellam dicte domus, cum ceteris fratribus qui in ipsa       [p. 434]
domo tunc erant, ipso fratre Bartholomeo qui loquitur, jam tunc
presbitero existente et remanente extra capellam predictam. Et post
paululum venerunt ad ipsum qui loquitur duo fratres senes dicti ordinis,
de nominibus quorum dixit se ad plenum non recordari, et introduxerunt
ipsum qui loquitur in quamdam cameram que est juxta ecclesiam, in qua
jacet frater capellanus dicte domus; ubi dixerunt ipsi qui loquitur
multas asperitates ordinis, et an ipse qui recipi debebat haberet membra
sua sana, et utrum esset excommunicatus, et utrum esset obligatus
creditoribus, et an votum emisisset intrandi alium ordinem seu
religionem, et multa alia que continentur in quodam libro qui appellatur
liber Statutorum et regula ordinis Templariorum. Et cum ipse qui
loquitur ad omnia respondisset, et docuissent eum quid haberet dicere
preceptori, introduxerunt eum in ecclesiam ubi erat dictus preceptor cum
fratribus ubi tenebant capitulum pro predictis, clausis januis ecclesie
supradicte, et flexis genibus et complosis manibus coram eo, dixit ipse
qui recipiendus erat: «Domine, Deo et beate Marie Virgini, et vobis et
omnibus..... supplico me recipi in hoc ordine in socium et in fratrem
proprie ad serviendum Deo, pro anima mea sal[vanda re]liquum vite tempus
mee volo expendere ad laudem Dei, et sibi in hoc ordine perpetuo
famulari.» Et..... dictus preceptor jussit eundem fratrem qui loquitur
exire ecclesiam, et post modicum tempus fecit [ipsum vo]cari et ad se
venire. Multa eciam alia in dicta ejus recepcione fuerunt dicta, prolata
et ordinata per dictum preceptorem, et ad ea responsa data per ipsum
fratrem Bartholomeum receptum, sicut in quodam libro continente regulam
dicti ordinis latius continetur. Quem inquam librum idem frater
Bartholomeus capellanus fecit de dicta domo Mansi Dei per quendam
juvenem aportari, et presentari eidem domino episcopo Elnensi et
canonicis Elnensis ecclesie predictis, necnon viris religiosis
Predicatoribus et Minoribus predictis secum inquirentibus et astantibus,
quorum nomina in exordio hujus enqueste sunt superius interserta. Liber
autem predicte regule sic incipit in romano:

_Quan alcum proom requer la compaya de la Mayso._

Similiterque vidit fieri recepcionem aliorum fratrum sacerdotum   [p. 435]
et secularium personarum, de recepcione quorum ordo et modi scripti sunt
in dicto libro statutorum et regule supradicte. De temporibus autem
recepcionis aliorum qui recepti fuerunt post recepcionem ipsius qui
loquitur, dixit se non plene recordari. De personis vero eorum quos ipse
vidit recipi, dixit quod vidit recipi fratres Bernardum Guerrerii
presbiterum tunc, Raymundum Sapte, Johannem de Rosis, Johannem Coma tunc
presbiteros, et fratres nunc ordinis supradicti. Vidit eciam recipi
fratres laycos milites Bertrandum de Rippisaltis, Bernardum de
Miliariis, et multos alios milites et non milites, de nominibus quorum
dixit se non plene recordari. Qui fuerunt recepti diversis temporibus ad
predictum ordinem in ecclesia predicta per diversos preceptores,
videlicet per dictum fratrem Raymundum de Baco, et per fratrem Raymundum
de Benaies, et per fratrem Arn. de Torrosella, et per fratrem G. de
Abelars, et per fratrem Raymundum de Gardia, quem videt nunc et vidit
ejusdem domus presentem et ultimum preceptorem.

Ad LXXXVII articulum respondens, negavit predictum articulum et omnia et
singula contenta in eo, et dixit se nichil scire penitus de contentis in
eo nec credere.

Ad LXXXVIII et ultimum articulum respondens, dixit se nescire que capita
illa sint de quibus agitur in articulo; nec usquam nunc in ordine Templi
unquam audivit mentionem fieri de eisdem, nec illa vidit, nec quemquam
audivit loquentem vel mencionem sibi facientem de illis capitibus
maledictis. Nec scit ubi illa sint, nec retro fuerint; ymo credit illa
in nullo loco fore in toto mundo, nec olim fuisse apud Templarios, nec
apud fideles aliquos Christianos.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri [inquisicio?] generalis,
prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis
canonicis et religiosis viris, _inquirentibus?_ pariter cum eodem,
requisitus dixit se nichil amplius scire.


II. Frater Petrus Bleda ordinis Templi et domus Mansi Dei predicte,
juratus, ut principalis de seipso, et ut testis de aliis, super   [p. 436]
articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram dicere
veritatem, dixit et deposuit ut sequitur:

Expositis primo sibi articulis in vulgari: super primo articulo dixit et
negavit eum, et omnia et singula contenta in eo.

Ad II-IIII articulos inclusive respondens, interrogatus cum diligencia,
negavit eos et omnia et singula contenta in eis.

Ad V-VII articulos inclusive respondens interrogatus, negavit eos et
omnia et singula contenta in eis, asserens Christum passum fuisse pro
redemptione humani generis, non pro sceleribus ipsius Christi Jhesu.

Ad VIII articulum respondens, negavit ipsum et omnia et singula contenta
in eo.

Ad IX-XIII articulos inclusive diligenter interrogatus, negavit eos et
omnia et singula contenta in eis.

Ad XIIII-XIX articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit eos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XX-XXIX articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod si
Magister major ordinis Templi confessus est predicta, sicut in articulis
continetur, quod non credit idem frater Petrus, mentitus est idem
Magister major Templi per gulam suam falso modo.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive respondens, dixit contenta in eis
falsa esse, salvo et excepto quod recipiens osculatur fratrem noviter
receptum in ore tantum, in signum bone fidei et fraterne dilectionis.

Ad XXXIIII articulum respondens, dixit quod recepti in fratres dicti
ordinis jurant tempore sue recepcionis quod non exibunt nec relinquent
ordinem Templariorum pro alio majori vel fortiori, vel pro minori vel
debiliori ordine.

Interrogatus quare dictum sacramentum prestant, cum sit contra
interdictum juris, dantis licenciam receptis ad religionem aliquam ut
intra annum, vel in fine anni, probata asperitate suscepte religionis,
illam relinquant si velint, et ad seculum revertantur intra annum, post
annum vero possint ad aliam religionem approbatam, strictiorem    [p. 437]
tamen, propria voluntate transire absque licencia rectoris prime
religionis? dixit quod sancti patres fundatores ordinis dicti Templi sic
statuerunt, et ita scriptum est, ut dixit, in libro statutorum et regule
ordinis supradicti.

Ad XXXV articulum respondens, dixit vera esse contenta in eo.
Interrogatus de sentencia, respondit et racionem assignat que in regula
continetur.

Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusive interrogatus respondens,
confessus est contenta in eis vera esse, et predicta sic vidit de seipso
fieri et de quibusdam aliis observari.

Ad XXXVIII articulum respondens, dixit se non credere quod aliqua
sinistra suspicio pro dicta clandestina recepcione fratrum haberi debeat
a quocumque bono homine, cum..... nil mali fiat, ut dixit, et si forte
contrarium suspicentur, credit eos peccare, et Dominus parcat [eis?].

Ad XXXIX articulum respondens, dixit ut in proximo arti[culo
preceden]ti.

Ad XL-XLV articulos inclusive _respond_ens, dixit, negavit eos et omnia
et singula contenta in eis. Interrogatus quo modo scit quod predicta in
articulis predictis contenta careant veritate, ut dixit, respondit se,
cum sit de dicto ordine, nusquam illa patrasse, nec ad ea committenda
rogatum vel vocatum fuisse per aliquem de dicto ordine, nec vidit nec
audivit nec scivit quemquam aliqua facere de predictis.

Ad XLVI-LXX articulos inclusive interrogatus respondens, dixit contenta
omnia et singula in eis non esse vera, nec se scire nec credere vera
esse, salvo quod confessus est quod incontinenti post recepcionem
fratrum dicti ordinis, ipsi recepti in fratres recipiunt quilibet unum
cingulum de filo lineo vel de lana, sicut magis eis placet, et ejus
longitudinis quam volunt, et perpetuo dum vivunt portant cingula sive
cordulas die nocteque, et ipsis cingulis cinguntur; non tamen ydola
cinguntur vel tanguntur cum eis, addens quod illas cordulas sive cingula
portant in signum castitatis.

Ad LXXI articulum interrogatus respondens, dixit contenta in      [p. 438]
ipso articulo vera esse.

Ad LXXII articulum interrogatus respondens, dixit quod fratres qui
interfuerunt et intersunt capitulis eorum possunt inter se loqui de
factis et tractatis et dictis in ipsis capitulis, aliis autem fratribus
qui non interfuerunt non audent revelare predicta.

Ad LXXIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit eum, adiciens quod licitum est
ipsis fratribus confiteri vel sacerdotibus dicti ordinis, vel fratribus
Minoribus vel Predicatoribus, peccata sua.

Ad LXXV-LXXX articulos inclusive diligenter interrogatus, negavit eos et
omnia et singula contenta in eis.

Ad LXXXI articulum respondens, negavit omnia et singula contenta in eo,
exceptis a se superius confessatis. Interrogatus quid est fama, dixit se
nescire.

Ad LXXXII articulum respondens, dixit se non credere aliqua de contentis
in eo, neque scire aliquid de eodem verum; si aliqui fratres ejusdem
ordinis contenta in dicto articulo sint confessi vel aliqua de contentis
in eo, dixit ipsos falsa dixisse et mentitos esse per gulas.

Ad LXXXIII-LXXXV articulos inclusive interrogatus respondens, dixit se
receptum fuisse in ordine dicti Templi apud Alfambre in Aragonia, in
capella ejusdem castri de Alfambre, per fratrem Jacobum Davila tunc
comendatorem dicti castri, cum voluntate Magistri de Aragonia, Dominica
precedente festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XII anni
elapsi, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Juneda, Berengario
de Montepavono, Dominico de Barbastre, Sancio Anessa, Petro Gardiola
fratribus dicti ordinis. Modus autem recepcionis ipsius, et aliorum quos
recipi vidit, in fratres dicti ordinis, est qui sequitur; talis
videlicet in effectu qualem ipsum recitavit et dixit frater Bartholomeus
testis proximus et precedens, in deposicione quam fecit in ipso articulo
superius, et qualis etiam scriptus est in libro continente statuta et
regulam ordinis dicti Templi; quem si[quidem librum?] dictus frater
Bartholomeus exhibuit, prout credit, dicto domino Elnensi         [p. 439]
episcopo, ut superius in dicta ejus deposicione [continentur?].

Ad LXXXVII et LXXXIII atque ultimum articulos respondens interrogatus,
dixit se nescire aliqua vel aliquid de contentis in ipsis; super aliis
vero de quibus precipitur fieri inquisicio generalis, prout visum fuit
dicto domino episcopo, et predictis aliis dominis canonicis et
religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se
nichil amplius scire.


III. Frater Jordanus de Pulcrovisu ordinis dicti Templi, et domus Mansi
Dei predicte, juratus, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis,
super articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram
dicere veritatem, dixit et deposuit ut sequitur:

Expositis primo sibi articulis in vulgari, super primo, II, III-XV
articulis inclusive, sigillatim et singulariter, diligenter
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis. Dixit tamen quod a tempore citra quo ipse frater Jordanus et alii
fratres ordinis dicti Templi Elnensis diocesis fuerunt capti, ocasione
criminum contentorum in ipsis articulis, ipse qui loquitur audivit
aliquos loquentes quod rumor et murmur gentium fuit contra ipsos de
predictis; adiciens se credere quod idem rumor non processit a
veridicis, sed a falsis et inimicis ordinis supradicti. Dixit eciam se
non recordari a quibus audivit predictum murmur fieri sive dici.

Ad XVI-XXVIII articulos inclusive, et eorum singulos sigillatim et
singulariter, diligenter interrogatus, negavit omnia et singula contenta
in eis; adiciens se credere sacramentum altaris et alia sacramenta
Ecclesie, prout Romana Ecclesia hoc tenet et docet, et idem quod de se
credit de omnibus et singulis fratribus dicti Templi.

Ad XXIX articulum respondens, dixit se nec scire nec credere contenta in
eo, salva sanctitate domini nostri pape et fratrum ejus honore; et si
ipse Magister confessus fuit contenta in ipso articulo, confessus est
falso modo et mentitus est, sicut dixit et credit.

Ad XXX-XXXIIII articulos inclusive respondens, singulariter et
districte, diligenter interrogatus, dixit et negavit omnia et     [p. 440]
singula contenta in ipsis articulis et eorum singulis, salvo quod
confessus est idem frater Jordanus quod recipiens et receptus in dictum
ordinem se ad invicem osculantur in ore tantum; et hoc servari vidit in
recepcione multorum fratrum, quos recipi vidit in domo Mansi Dei ad
ordinem supradictum.

Ad XXXIII-XXXIX articulos inclusive respondens singulariter singulis, et
confessus est quod fratres recepti in dicto ordine Templi promittunt,
per juramentum a se prestitum, se non exire nec relinquere ipsum ordinem
pro quovis alio ordine majori vel minori. Item confessus est quod ipsi
fratres recepti incontinenti post recepcionem habentur pro professis.
Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi vidit in
ordine supradicto facta fuit, et eam fieri vidit de multis fratribus in
dicta ecclesia Mansi Dei, clausis januis ipsius ecclesie, et expulsis
omnibus preter fratres ordinis supradicti. Ad id vero quod de vehementi
suspicione in articulo exprimitur, respondit et dixit murmur fieri inter
gentes, et quod multi interrogaverunt ipsum qui loquitur quare ita
secrete fiebat recepcio ipsorum fratrum. Quibus ipse respondit quod sic
erat statutum per eos qui statuerunt ordinem supradictum.

Ad XL-XLV articulos inclusive respondens singulariter singulis, negavit
ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive respondens singulariter et sigillatim
singulis, negavit omnia et singula contenta in eis, salvo quod confessus
est quod in ipsa recepcione injungitur ipsis fratribus receptis perpetuo
et sine intermissione dictis cordulis sive cingulis cingantur super
camisiam, ad designandum castitatem; negavit tamen quod dictis cordulis
sive cingulis cingantur vel tangantur ydolum vel ydola, nec aliqua
capita, sicut in articulis continetur, dicens se nunquam vidisse aliquod
ydolum, nec scit quod sit, sed credit quod nichil. Item confessus est
quod in recepcione fratrum dicti ordinis injungitur eis virtute
sacramenti a se prestiti quod secreta teneant illa que in capitulis
eorum aguntur et fiunt, et sic ex consequenti eorum recepcio tenenda est
in secreto.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit ipsum. Dixit tamen       [p. 441]
quod licet ipse qui loquitur, ex precepto sui superioris, non habuerit
expresse quod confiteretur vel non confiteretur nisi fratribus dicti
ordinis, ipse tamen, quandiu habere potuit oportunitatem confitendi sua
peccata fratribus capellanis sui ordinis, eis confitebatur; in deffectu
autem eorum confitebatur et confessus est fratribus Predicatoribus vel
Minoribus, vel eciam presbiteris secularibus habentibus a suis
superioribus licenciam audiendi confessiones et salutares penitencias
injungendi. Quantum ad alios vero fratres ejusdem ordinis, nescit quem
confessorem pro suis peccatis audiendis eligunt; sed credit de aliis
fratribus idem quod et de se nunc proxime est confessus. Dixit eciam
nusquam sibi fuisse vetitum, nec aliis fratribus, a suis superioribus
quin quemvis sibi possint et velint eligere confessorem.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive respondens singulariter singulis et
districte, negavit omnia et singula contenta in eis, adiciens se nescire
nec credere quod aliqui de predictis erroribus sint comissi vel fiant
per aliquem fratrem ordinis supradicti.

Ad LXXXII-LXXXV articulos inclusive respondens, dixit se credere
confessiones factas per fratres dicti ordinis Templi coram sanctissimo
domino nostro domino Clemente Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie
summo pontifice factas fuisse, sicut idem dominus noster summus
pontifex, in sua littera missa reverendo patri in Christo domino
Narbonensi archiepiscopo et ejus suffraganeis Narbonensis provincie,
asserit et fatetur, et idem credit de confessionibus factis per
Magistrum et fratres ejusdem ordinis coram dominis cardinalibus, de
quibus fit specialis mentio in papali littera supradicta. Verumtamen
dixit idem frater Jordanus quod, salva sanctitate et excellentia ejusdem
domini nostri summi pontificis, necnon et reverencia dictorum dominorum
cardinalium, quod confessiones facte per Templarios non continent
veritatem; ymo carent primordio veritatis et in se continent falsitatem,
in eo quod dicti fratres; confitentes errores de quibus agitur in
articulis et litteris papalibus per dictum ordinem et per fratres ejus
fuisse comissos, asserunt falso modo.

Ad LXXXVI articulum interrogatus, dixit se fuisse receptum in     [p. 442]
fratrem dicti ordinis Templi per fratrem Raymundum de Baco tunc
preceptorem domus Mansi Dei, in ecclesia ipsius domus, ubi ipse qui
loquitur vidit alios plures recipi ultra quam decem a tempore citra quo
factus est frater ipsius ordinis; et fuit receptus in die Dominica circa
festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XXXV anni vel circa,
presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha cambrerio, Raymundo
Saqueti, Johanne Saqueti, Symone Agus..... Petro de Villanova et
pluribus aliis fratribus ordinis dicti Templi. De modo autem sue
recepcionis et aliorum quos recipi vidit in fratres in dicta domo Mansi
Dei, dixit idem in omnibus in effectu quod primus testis deposuit in
eodem articulo, et ut continetur in libro exhibito regule ordinis
supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens, dixit se non
credere errores de quibus agitur in eisdem nunquam habuisse inicium ab
homine Christiano, nec ab aliquo alio; quia non credit dictos errores
aliquo tempore fuisse comissos nec a fratribus dicti Templi, nec eciam a
quocumque. Capita autem vel ydola de quibus agitur in dictis articulis
nec vidit, nec scivit temporibus vite sue, nec quemquam confratrem vel
alium de eis, ubi sint vel fuerint, audivit loquentem nec mencionem
aliquam facientem; ymo negat penitus et non credit predicta contenta in
articulis fore vera. Super aliis vero de quibus precipitur fieri
inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo Elnensi, et
predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus
pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire.

Anno quo supra, XVII kalendas februarii.


IIII. Frater Bernardus Guerrerii ordinis dicti Templi, et capellanus
capelle domus Mansi Dei, juratus, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam et
puram dicere veritatem, dixit et deposuit ut sequitur:

Expositis primo sibi articulis in vulgari, ad primum, II-XV articulos
inclusive interrogatus singulariter et sigillatim, negavit        [p. 443]
ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XVI-XXVIII articulos inclusive respondens sigillatim super singulis,
negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod ipse qui
loquitur qui presbiter est, et erat antequam esset receptus in fratrem
dicti ordinis, dixit in canone misse, quandiu missas celebravit, verba
ordinata per que conficitur corpus Christi, exprimens et declarans coram
nobis inquisitoribus in presenti sua deposicione ipsa verba canonis in
hunc modum: «Hoc est enim corpus meum.» Credens, ut dixit, quod ceteri
presbiteri dicti ordinis idem faciant sicut ceteri omnes presbiteri
Christiani; adiciens eciam quod aliquis preceptor vel quivis alius
frater dicti ordinis non fecit sibi preceptum de obmittendis dictis
verbis; nec audivit ab aliis interdici quominus dicta verba tam
sacratissima tamque summe necessaria et salubria dicerentur, licet idem
qui loquitur viderit presbiteros recipi in fratres ordinis supradicti,
quibus nunquam audivit a superiore, vel ab alio Templario aut quocumque
alio interdici. Adjecit eciam se credere sacramentum altaris, et alia
sacramenta Ecclesie, sicut quivis alius fidelissimus Christianus credit
et debet credere sacramenta Ecclesie ad animarum fidelium [salutem?]
esse prodita et a Romana Ecclesia pro fidelibus introducta.

Ad XXIX articulum respondens, dixit contenta in ipso articulo se non
credere vera esse; et si forte confessus fuit ipse Magister de quo in
articulo agitur confessus fuit, ut ipse qui loquitur credit, non est
confessus veritatem.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive respondens, dixit sigillatim et
districte, negavit omnia et singula contenta in eis, excepto quod
confessus est quod receptus quilibet in ipso ordine osculatur ipsum
recipientem in ore tantum. Et hoc dixit ipse qui loquitur se scire ideo
quia vidit plures fratres recipi in ordine supradicto, qui osculabantur
tantum in ore ipsum recipientem, ut supra deposuit.

Ad XXXIIII articulum respondens, dixit et confessus est quod recipiens
fratrem aliquem in dicto ordine facit illum jurare quod ipsum     [p. 444]
ordinem non exeat, vel relinquat pro majori vel minori ordine; et hoc
dixit expressum esse in libro statutorum et regule ordinis supradicti,
absque licencia illius qui licenciam dare posset. Interrogatus de quo
intelligunt qui licenciam possit dare, dixit quod de domino papa vel de
Magistro majori ordinis supradicti.

Ad XXXV articulum respondens, confessus est contenta in ipso articulo
vera esse. Interrogatus quare ipsi fratres dicti ordinis incontinenti
fratres receptos habent pro professis, dixit se nescire reddere
rationem, sed quod sic usitatum est in ordine supradicto.

Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusive respondens, dixit et confessus
est quod de more ipsius ordinis est quando quum fratres alicujus domus
seu conventus ejusdem ordinis tenent capitulum pro aliquibus
tractatibus, sive pro fratribus recipiendis, sive pro aliis negotiis in
communi tractandis, claudunt januas illius loci in quo capitulum tenent.
Et hoc idem vidit servari ipse qui loquitur a XII annis citra quibus
ipse frater capellanus est ordinis supradicti.

Ad XXXVIII et XXXIX articulos inclusive respondens, dixit quod, antequam
ipse esset frater dicti ordinis, audivit aliquos loquentes de dicta
secreta recepcione; sed credit quod aliquis suspicionem malam non
habuerit, qui haberet radicem cum Deo et bonum intellectum. Cetera
contenta in dictis articulis negavit.

Ad XL-XLV articulos inclusive respondens interrogatus districte et
sigillatim, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI-LVII articulos inclusive respondens interrogatus districte et
sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis.

Ad LVIII-LXX articulos inclusive respondens interrogatus districte et
sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis, excepto
quod confessus est quod cuilibet recepto in fratrem dicti ordinis
injungitur, tempore sue recepcionis, quod perpetuo incessanter portent
cingula vel cordulas lineas vel laneas super camisiam, in signum
castitatis. Dixit tamen quod predictis cingulis seu cordulis non
tanguntur nec cinguntur capita vel ydola, de quibus mentio fit in
articulis supradictis.

Ad LXXI, LXXII et LXXIII articulos inclusive interrogatus,        [p. 445]
dixit et confessus est quod, juxta statutum ipsius ordinis, nullus
frater audet revelare alicui ea que fiunt in capitulo ipsorum fratrum,
nec de gestis vel dictis eciam in ipso capitulo audent loqui aliis
fratribus ejusdem ordinis qui presentes in ipso capitulo non fuerunt.
Dixit eciam quod frater qui contrarium fecisse detectus esset, mantello
perdito, de ipso ordine expelleretur. Et hoc dixit se scire ideo quia,
ut dixit, vidit predicta esse scripta in libro statutorum et regule
ordinis supradicti.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive respondens singulariter
singulis, negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se
credere quod ideo non potuit corrigi nec desinere quod non fuit.

Ad LXXVIII, LXXIX et LXXX articulos inclusive interrogatus, dixit
contenta in eis omnia et singula non esse vera; adiciens quod in
statutis dicti ordinis cavetur quod quicumque frater aliquid scienter et
injuste acquireret ipsi Templo, quod perderet habitum, et de ipso ordine
expelleretur.

Ad LXXXI articulum respondens interrogatus, dixit se nescire nec credere
famam esse de predictis a se superius confessatis.

Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit se non credere quod
aliquis frater dicti ordinis confessus fuerit in judicio vel extra ea de
quibus in articulo agitur.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive respondens, credit
quod fratres de quibus in papali littera fit mentio confessi fuerint,
prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod predictam
confessionem fecerunt falso modo et contra omnem veritatem, et se
credere. Dixit ideo quod certus est de se ipso, et de aliis credit cum
quibus conversatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis supradicti, non
comisisse predicta nec aliquid de predictis.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse
qui loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis die Dominica ante
festum sancti Johannis mensis junii proxime preteritum XII anni sunt
elapsi, per fratrem G. de Abelars tunc preceptorem dicte domus    [p. 446]
Mansi Dei, in capella ipsius domus, presentibus et ibidem astantibus Ar.
de Rocha cambrerio, Bartholomeo de Turre capellano, Raymundo Sapte
capellano, Raymundo de Sancto Justo milite, et pluribus aliis fratribus
ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et tangentibus ipsam,
et aliis omnibus dependentibus ex eadem, dixit in omnibus et per omnia
ut primus testis deponens super eodem articulo, et ut continetur in
dicto libro per ipsum primum testem exhibito, continente statuta et
regulam ordinis supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus,
dixit se nec scire nec credere aliquid vel aliqua de contentis in ipsis.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout
visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et
religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se
amplius nichil scire.

Anno quo supra, XVI kalendas februarii.


V. Frater Berengarius de Collo miles, ordinis milicie Templi et dicte
domus Mansi Dei, juratus ad sancta Dei Evangelia, ut principalis de se
ipso, et ut testis de aliis, super articulis supradictis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, et diligenter interrogatus,

Super primo, II-XV articulis inclusive respondens, negavit omnia et
singula contenta in eis; adiciens quod in honore crucis et crucifixi
Jhesu fratres ipsius ordinis adorant crucem ter in anno sollempniter et
reverenter, in festis Sancte Crucis mensis septembris et mensis maii, et
die Veneris sancta; et quociens adorant ipsam crucem ipsi fratres in die
Veneris sancta, deponunt sotulares quos portant et gladios et cofas
lineas et quicquid portant aliud extra caput; dicens eciam quod, ob
reverenciam crucifixi Domini Jhesu, omnes fratres dicti ordinis portant
in clamyde crucem. Et sicut Christus Jhesus effudit sanguinem proprium
in cruce pro nobis, in illa significatione fratres dicti ordinis portant
crucem panni rubei in clamide, ut effundant suum sanguinem proprium
contra hostes Christi Sarracenos in terra transmarina, et alibi contra
hostes fidei Christiane.

Ad XVI--et XIX articulos inclusive diligenter interrogatus        [p. 447]
respondens sigillatim super singulis, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis; adiciens quod si magnus Magister dicti
ordinis predicta vel aliqua de predictis confessus est de se ipso
dixitque, mentitus est falso modo, ut credit.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive diligenter interrogatus respondens
sigillatim super singulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, excepto quod confessus est quod in recepcione fratrum
dicti ordinis, recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et
in nulla alia parte corporis.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive respondens interrogatus super
singulis sigillatim, dixit et confessus est quod, juxta statuta dicti
ordinis, injungitur ipsis fratribus receptis noviter, in sua recepcione,
per a se prestitum sacramentum, quod ipsum ordinem non exeant nec
relinquant pro majori, vel fortiori, vel minori, vel debiliori ordine,
sine licencia ejus qui dare potest eis licenciam exeundi. Item confessus
est quod fratres incontinenti post recepcionem suam habentur pro
professis. Item confessus est quod in recepcione suorum fratrum nulli
sunt nisi fratres dicti ordinis, et quod eorum recepcio non fit nisi in
capitulo et in presencia fratrum loci in quo recipiuntur, et clausis
januis ejusdem loci. Cetera contenta universa et singula in ipsis
articulis negavit esse vera.

Ad XL-XLV articulos inclusive interrogatus singulariter et sigillatim
super ipsis articulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis vera esse.

Ad XLVI--et LXXIII articulos inclusive diligenter interrogatus
singulariter sigillatim super singulis, negavit ipsos et omnia et
singula contenta in eis vera esse, salvo et excepto quod confessus est
quod injungitur ipsis fratribus in sua recepcione quod perpetuo portent
incessanter cingula sive cordulas lineas sive laneas super camisiam ad
designandum castitatem. Negavit tamen quod de dictis cordulis seu
cingulis non cinguntur seu tanguntur capita ydolorum nec pars aliqua
eorumdem. Item confessus est quod injungitur ipsis fratribus in   [p. 448]
sua recepcione quod ea que fiunt vel in suis capitulis nulli debeant
revelare, nec eciam fratribus ejusdem ordinis, nisi illis qui
interfuerunt in ipsis capitulis. Illi autem qui interfuerunt dictis
capitulis possunt inter se conferre de dictis actis vel agitatis in
capitulis prelibatis. Et hoc fit, ut dixit, ad vitandas discordias inter
eos. De pena autem que infligitur ipsis revelantibus secreta capituli,
dixit se nichil scire. Dixit tamen quod ipsa pena continetur, ut credit,
in statutis sive regula dicti Templi.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et confessus est quod ipse qui
loquitur idem servari vidit per plures fratres ejusdem ordinis, qui
quandiu possunt habere fratrem capellanum sui ordinis, confitentur sibi
peccata sua. Ubi vero ipsum habere non possunt, possunt alii cuilibet
presbitero religioso approbate religionis vel seculari sua confiteri
peccata, et ab ipso recipere penitenciam salutarem, et sic vidit
observari inter dictos fratres postquam fuit in dicto ordine nec aliter
prohiberi.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive diligenter interrogatus
singulariter et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta
in eis, adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti sint vel
fuerint in ordine supradicto, et ideo correctione non indigent si
nequeant inveniri, nec debuit fieri de illis, cum non essent,
denunciatio aliqua Ecclesie sancte Dei.

Ad LXXVIII-LXXXI articulos inclusive diligenter interrogatus
singulariter et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta
in eis.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondit et dixit quod si
aliqui fratres dicti ordinis confessi fuerunt contentos errores in
preambulis articulis insertis in litteris papalibus, dixit se credere
ipsos confitentes malo et falso modo confessos fore, et quod per gulas
suas mentiti sunt confitendo.

Ad LXXXIII-LXXXV articulos inclusive respondens interrogatus, credit
quod fratres de quibus in papali littera fit mencio confessi fuerunt
prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod     [p. 449]
predictam confessionem fecerunt falso modo et contra omnem veritatem, et
hoc dixit se credere ideo quia certus est de se ipso, et de aliis credit
sicut de se, cum quibus conversatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis
supradicti et alibi fratres dicti ordinis non comisisse predicta.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod
frater B. de Cardona magister quondam Aragonie ordinis dicti Templi apud
Miravetum, qui locus est dicti Templi et est in Catalonia, recepit ipsum
fratrem Berengarium et Bernardum Gaucerandi, Geraldum de Rochamora et
multos alios milites et non milites, usque numerum IX vel X, in fratres
ordinis supradicti, in festo sancti Laurentii proxime preterito, ut
credit, fuerunt novem anni elapsi vel circa, in domo dicti Templi ubi
capitulum teneri consuevit in dicto castro de Miravet, presentibus et
ibidem astantibus B. de Sancto Justo, Petro de Vilalba et multis aliis
fratribus et preceptoribus dicti Templi. De modo autem sue recepcionis
et aliorum IX vel X qui similiter fuerunt recepti cum ipso qui loquitur,
in omnibus et per omnia in effectu dixit et deposuit ut primus testis
deposuit super eodem articulo, et ut continetur in dicto libro per ipsum
primum testem exhibito, continente statuta et regulam ordinis
supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus,
dixit se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis
articulis contenta, nec credit, cum non sint dicta capita nec ydola de
quibus ibi agitur nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis
inveniri.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout
visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et
religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se
amplius nichil scire.


Post hec, anno quo supra, XVI kalendas februarii, predictus dominus
episcopus una cum predictis viris sibi associatis et notariis
supradictis accessit personaliter ad domum predictam Mansi Dei, et
vocavit coram sua presencia in capella ipsius domus fratrem       [p. 450]
Raymundum de Gardia preceptorem dicte domus, et fratres infrascriptos,
qui in dicta domo presentes erant, et exposuit eis solempniter
potestatem, auctoritatem et jurisdictionem sibi comissam et datam a
domino nostro summo pontifice super articulis contentis in littera ejus
apostolica, super quibus idem dominus summus pontifex inquiri mandavit
fratres Templarios in Elnensi diocesi constitutos, et recepit ab eisdem
et singulis eorumdem juramenta ad sancta Dei Evangelia corporaliter a se
tacta, quod super omnibus predictis articulis et singulis eorumdem
dicant puram et simplicem veritatem tam de se ipsis quilibet ut
principalis, quam de aliis sicut testis. Nomina autem dictorum fratrum
sunt hec:

Guillelmus de Tamarit.--Raymundus Sapte.--Jacobus Boys.--Guillelmus de
Sancto Ipolito.--Johannes Sacoma.--Arnaldus Septembris.--Raymundus
Vilert.--Raymundus Remilli.--Guillelmus Marcurelli.--Petrus de Sant
Arnac.--Raymundus Descarme.--Petrus Servientis.--Arnaldus
Calis.--Ferrarius Boti.--Guillelmus de Terratis.--Bernardus
Septembris.--Symon de Turri.--Egidius de Vilart.--Jacobus Mascaroni.


Consequenter in eodem instanti idem dominus episcopus publice fecit
vocari et ad sui presenciam venire omnes clericos seculares et laicos
nec non viros alios cujuslibet religionis qui ibi aderant, precipiens
eis et monens eos monicione canonica quod si forte quisquam eorum sciret
aliqua super inquisitionem predictam jam a se incepta contra ordinem et
singulares personas ejusdem ordinis Templi, quod illa diceret et
publicaret et aliquatenus non celaret eidem domino episcopo inquirenti a
die presentis monicionis usque ad dies octo sequentes, alioquin ipsos
scientes et celantes et non revelantes eidem domino episcopo infra
terminum predictum ex tunc in hiis scriptis excommunicacionis vinculo
innodavit. In presencia et testimonio Bernardi de Priciano et Guillelmi
Bonihominis, Raymundi Troyn et plurium aliorum clericorum, presbiterorum
et laycorum.

VI. Frater Guillelmus de Tamarit miles, ordinis dicti Templi      [p. 451]
domus Mansi Dei, testis juratus super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se, et de aliis
sicut testis, diligenter et sigillatim interrogatus respondens, dixit
super primo, II-XXIX articulis inclusive, negavit ipsos articulos et
omnia et singula contenta in eis, adiciens se credere omnia sacramenta
Ecclesie sicut sancta Romana Ecclesia tenet et docet; dicens eciam se
credere quod nullus potest absolvere a peccatis, nisi sit rite in
presbiterum ordinatus. Item dixit quod ipse et alii fratres dicti
ordinis cum quibus conversatus est habent licenciam confitendi sua
peccata presbiteris capellanis dicti ordinis, vel eis deficientibus
religiosis viris et catholicis vel presbitero seculari habenti licenciam
audiendi confessiones a suo superiore.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive respondens sigillatim super singulis,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto
quod confessus est quod is qui recipitur in fratrem dicti ordinis
osculum pacis recipit a recipiente eum in ore tantum, et idem faciunt
multi fratres de aliis ibidem astantibus.

Ad XXXIIII et XXXV articulos inclusive respondens interrogatus, dixit et
confessus est contenta in ipsis articulis esse vera, adiciens quod
receptus inter alia que jurat tempore sue recepcionis, jurat non
relinquere dictam religionem pro majori vel minori ordine aut forciori
vel debiliori absque licencia superioris, qui eam possit dare ipsi
recepto; addens insuper quod ideo habentur pro professis in ipso ordine
incontinenti post recepcionem, ut possint intendere et vacare exercicio
armorum contra Sarracenos.

Ad XXXVI-XXXIX articulos inclusive diligenter interrogatus, respondens
confessus est quod recepciones fratrum dicti ordinis fiunt in capitulis
vel in ecclesiis clausis januis et nullis presentibus nisi solis
fratribus ipsius ordinis; dixit eciam se credere quod propter dictam
recepcionem talem orta est suspicio contra eos, sed non juste, cum in
ipsa recepcione nichil inhonestum dicatur nec fiat. Cetera contenta in
ipsis articulis negavit, ut dixit se non credere esse vera.

Ad XL-XLV articulos inclusive diligenter et sigillatim            [p. 452]
interrogatus super singulis articulis, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis.

Ad XLVI--et LXXIII articulos inclusive diligenter interrogatus
singulariter et sigillatim super singulis articulis, negavit ipsos
articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo et excepto quod
fratres dicti ordinis portant continue et incessanter cordulas lineas
vel laneas super camisiam in signum castitatis et religionis perpetuo
conservande. Dixit tamen quod cum dictis cordulis ydola aliqua non
tanguntur nec cinguntur ab illis. Item confessus est quod in recepcione
cujuslibet fratrum injungitur eis per a se prestitum juramentum quod
suam recepcionem nulli debeant revelare, nec eciam auderent loqui cum
aliis fratribus ejusdem ordinis qui non interfuerunt ipsi capitulo de
aliquibus dictis vel gestis in ipso capitulo, et hoc dixit esse scriptum
et ordinatum, sicut credit, in libro statutorum et regule ordinis
supradicti.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit prout super eodem
articulo loquente de confessione peccatorum facienda nisi solis
fratribus presbiteris dicti ordinis. Que quidem responsio facta fuit a
se super XXIIII articulo supra.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive diligenter interrogatus
singulariter et sigillatim, ipsos articulos et omnia et singula contenta
negavit in eis; adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti
sint vel unquam fuerint in ordine supradicto, et ideo correccione non
carent nec caruerunt, nec denunciacione dictorum errorum sancte Dei
Ecclesie facienda.

Ad LXXVIII, LXXIX, LXXX et LXXXI articulos inclusive diligenter et
sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, eo salvo quod jurant non offendere quemquam Christianum
injuste nec temere rapere bona ejus, et hec dixit esse scripta in libro
statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit quod si dicti fratres
de quibus in articulo agitur predicta confessi sint, dixit ipsos
falsa et contra veritatem confessos fuisse, et per gulas suas     [p. 453]
esse mentitos.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive diligenter et
sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod si
fratres illi, de quibus agitur in articulis, sint et fuerint predictos
errores confessi coram sanctissimo domino nostro papa et coram dominis
cardinalibus et aliis quibuscumque, dixit quod falsa et contra veritatem
confessi sunt, et mentiti per gulas suas falso modo.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse
qui loquitur, G. de Baco, G. de Castro Episcopali, B. de Montepavono,
Gaucerando de Biure, Raymundus de Molina, die Dominica secunda mensis
maii futuri erunt XV anni elapsi, ut sibi videtur, fuerunt apud Gardeyn
recepti in fratres ordinis dicti Templi per fratrem B. de Cardona tunc
magistrum Aragonie et Catalonie ordinis supradicti, presentibus et
ibidem astantibus in capella dicti loci de Gardeyn, ubi fuerunt recepti
ad dictum ordinem tam ipse qui loquitur quam reliqui fratres superius
nominati, fratribus Examen de Lenda nunc magistro in Aragonia et
Catalonia, P. de Villa alba, fratre Raymundo de Gardia preceptore dicte
domus Mansi Dei, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti.

De modo autem sue recepcionis et aliorum qui eodem die recepti fuerunt,
et de omnibus tangentibus ipsorum recepcionem, dixit in omnibus et per
omnia in effectu ut primus testis, et ut continetur in libro exhibito
per ipsum testem continente seriem statutorum et regule ordinis dicti
Templi.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos singulariter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit se nescire nec vidisse nec capita, nec
ydola, nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non
sint dicta capita, nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint
posse in loco aliquo inveniri; nec scit quid sit ydolum, sed credit quod
nichil sit ydolum in Ecclesia Dei. Addidit quoque quod de dictis
capitibus et ydolis non audivit fieri mencionem alicubi, donec jussi
fuerunt capi, et capti detenti in domo Mansi Dei.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio            [p. 454]
generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis
dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem,
requisitus dixit se nichil amplius scire.

Anno et die quibus supra.


VII. Frater Raymundus Sapte capellanus presbiter dicte domus Mansi Dei
milicie Templi, testis juratus super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit
super I-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis; adiciens se credere omnia et singula sacramenta
sancte Dei Ecclesie, designando et specificando sigillatim sacramenta
predicta. Dixit eciam quod ipse et alii fratres sua confitentur peccata
fratribus capellanis ejusdem ordinis, cum alterius eorum copiam possunt
habere; alioquin, in eorum deffectu, licenter possunt adire religiosum
aliquem, aut finaliter presbiterum aliquem secularem habentem licenciam
a suo prelato audiendi aliena peccata et salutarem penitenciam
injungendi confessis, et hec dixit esse statuta ordinis dicti Templi.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus,
respondit et dixit quod tam recipiens quam receptus ad dictum ordinem
Templi sese invicem osculantur in ore tantum. Reliqua in dictis
articulis contenta et singula negavit, et dixit se non credere esse
vera.

Ad XXXIIII et XXXVIIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit se nescire aliquid de contentis in eis, eo salvo
quod januis clausis loci in quo receptus fuit ipse qui loquitur,
presentibus ejusdem loci fratribus qui tunc erant, exclusis extraneis,
fuit ipse receptus, et post ejus recepcionem non stetit nisi per octo
dies in eodem loco. Sed postea fuit transmissus ad mansum de Garriga
ordinis ejusdem Templi, ubi continue stetit, donec captus fuit adductus
ad domum Mansi Dei, racione criminum ordini supradicto impositorum, et
in dicta domo Mansi Dei cum aliis fratribus usque nunc stetit captus.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim           [p. 455]
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter interrogatus sigillatim
et singulariter super singulis articulis, negavit ipsos articulos et
omnia et singula contenta in eis, excepto quod confitetur dictos fratres
ex quo sunt recepti in dicto ordine, et de se ipso dicit idem, portarunt
et portant cingulum sive cordulam fili linei super camisias cinctas
circa lumbos, quas semper portant die noctuque et cum eis jacent in
signum castitatis servande. Addidit eciam se nescire an fratres dicti
ordinis astringantur juramento ne revelent que in eorum capitulis
aguntur, dicuntur et fiunt, quod ipse nunquam fuit in capitulis, nisi eo
tempore quo in fratrem fuit receptus. Credit tamen quod dicti fratres
qui intersunt capitulis teneantur et debeant secreta eorum tenere, et
nullis aliis qui non interfuerint revelare.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit ut supra responsum
est in XXIIII articula.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit et dixit omnia et singula contenta in eis se non
credere vera esse nec veritatem aliquam continere; addens quod opus non
fuit contenta corrigi, nec eciam sancte Dei Ecclesie nunciari, nec fuit
negligencia in corrigendis vel nunciandis predictis, quia nusquam illa
fuisse putat. Nec credit in ordine dicti Templi nec in aliqua ejus
parte, et per consequens nec nunciari nec corrigi debuerunt, et sic
dixit se firmiter credere vera esse ut respondit.

Ad LXXXII articulum interrogatus, respondit et dixit se non credere
multitudinem aliquam fratrum ipsius Templi fore confessam, sicut
invenitur in articulo supradicto, et si forte aliqui sint confessi,
dixit se credere illos non esse homines nec fuisse, sed penitus demones
infernales qui naturaliter falsa dicere consueverunt.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod fratres
dicti ordinis Templi qui confessi sunt errores predictos in dictis
articulis contentos falso modo confessi sunt et contra veritatem, ut
ipse credit, et quod mentiti sunt per gulas suas, salva           [p. 456]
excellentia Sedis apostolice et honore.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit
receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Mansi
Dei, clausis januis ipsius capelle, octava die ante festum sancti,
Johannis mensis junii proxime preteriti XII anni elapsi, per fratrem G.
de Abelars tunc preceptorem dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem
astantibus Ar. de Ruppe cambrerio, Symone de Turri, Bartholomeo de Turri
presbitero capellano fratribus, et pluribus aliis fratribus ordinis
supradicti. De modo autem sue recepcionis et de omnibus contingentibus
ipsam recepcionem, dixit in omnibus et per omnia in effectu ut primus
testis supra, et sicut continetur in libro exbibito, ut credit, per
ipsum primum testem, continente regulam et statuta ordinis prelibati.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis; addens se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis
articulis contenta, nec credit, cum non sint nec fuerint dicta capita
nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo
dicti ordinis inveniri.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout
visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et
religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se
nichil amplius scire, eo salvo quod audivit dici quod quedam littera
sive cedula continens aliquos articulos errorum et criminum de quibus
superius est inquisitus, et de quibus inquiritur contra fratres ordinis
supradicti, fuerat aportata ad domum Mansi Dei; ipsam tamen cedulam sive
litteram ipse nec tenuit neque vidit, sed existens captus in dicta domo
sic audivit dici; non recordatur tamen a quo. Interrogatus si per
aliquem exstitit informatus quod sic super predictis diceret et
deponeret et sicut deposuit, respondit se a nemine informatum vel
subornatum fuisse. Frater tamen Raymundus de Gardia preceptor Mansi Dei
dicti Templi omnes et singulos fratres dicti Mansi Dei in sui     [p. 457]
presencia constitutos rogavit et monuit, quatinus super predictis
articulis plenam et puram dicerent veritatem. Aliud inde nescit.


Anno quo supra, XIII kalendas februarii.

VIII. Frater Raymundus de Gardia miles, preceptor domus Mansi Dei
ordinis milicie Templi, Elnensis diocesis, testis juratus, super
predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut
principalis de se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit super primo quod crimina contenta in ipso
primo articulo sunt et videntur sibi horribilia, valde nefanda et
diabolica, et quod ipsa contenta in ipso primo articulo crimina ipse nec
scit nec credit comissa fuisse a se ipso nec ab aliquo fratre ordinis
dicti Templi. Imo scit de se ipso nec dubitat dicta crimina vel aliquod
de eisdem non fuisse comissa a se; et idem dicit de aliis fratribus
ejusdem ordinis quos ipse recepit et recipi vidit ad ordinem
supradictum. Dixit eciam se non credere aliquem fratrem unquam fuisse
receptum a quocumque ad ordinem supradictum, qui dicta crimina in dicto
articulo contenta comiserit vel aliquod de eisdem Nec recipiens comisit
supradicta.

Ad II-VIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
dixit ut supra deposuit super primo; adiciens se non credere per alium
posse salvari nisi per Dominum nostrum Jhesum Christum, qui est vera
salus omnium fidelium, et qui passus fuit pro nostris peccatis, non pro
suis; et pro redemptione humani generis, cum peccatum non fecerit, nec
fuit dolus in ore ejus.

Ad IX-XIII articulos inclusive facientes mencionem de dehonestanda cruce
Christi et ejus vituperio et crucifixi in ea diligenter et sigillatim
interrogatus, super eis respondens dixit, negavit simpliciter et pure
ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis; addens quod ad
honorem et gloriam santissime crucis Christi et passionis ejus quam ipse
Christus passus fuit in suo gloriosissimo corpore pro se et pro aliis
fidelibus Christianis, tam ipse quam alii fratres milites         [p. 458]
ejusdem ordinis portant mantellos albos in quibus consutum et fixum est
venerabile signum rubee crucis, in signum sacratissimi sanguinis Jhesu
Christi quem ipse in ligno crucis vivifice fudit pro ejus fidelibus et
pro ipsis. Dixit eciam quod eorumdem Templariorum habitus constat et est
in cruce predicta, que est rubea et communis tam militibus quam non
militibus fratribus ordinis supradicti. Addidit quoque quod ipsi
Templarii, singulis annis, in die Veneris sancta, discalciati et sine
gladio aliquo et omnibus cofis depositis, et nudo capite, veniunt ad
adorandam crucem, flexis genibus ante eam. Et idem faciunt annuatim
fratres omnis dicti ordinis in duobus festis Sancte Crucis, videlicet
mensium maii et septembris, dicentes: «Adoramus te, Christe, et
benedicimus tibi, quod per sanctam crucem tuam redemisti mundum.»
Excepto quod in dictis duobus festis Sancte Crucis veniunt ad ipsam
crucem adorandam pedibus calciatis.

Ad XIII-XXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit et negavit omnes et singulos articulos et
omnia et singula contenta in eis, adiciens quod ipse et fratres dicti
ordinis ter in anno recipiunt corpus Christi, videlicet in festis
Resurrectionis Dominice, Penthecostes, et Nativitatis ejus, spem suam
firmam habentes in dicto sacro corpore Jhesu Christi quod in dictis
festivitatibus recipiunt, ut per ipsum eorum anime salve fiant; et sicut
credunt de dicto sacro corpore Jhesu Christi quod sit salus eorum, sic
et eodem modo credunt ad salutem suam sancte Ecclesie reliqua sacramenta
que sunt baptismus, confirmacio crismatis, consecratio sacri corporis et
preciosi sanguinis Jhesu Christi quod fit per presbiteros in altari,
matrimonium, sacer ordo clericorum, confessio peccatorum et injunctio
penitencie salutaris, et ultimum extrema unctio cum sancto oleo
infirmorum.

Ad XXIIII-XXVIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, salvo quod confessus est quod Magister et alii preceptores dicti
ordinis infligunt et possunt infligere pro comissis criminibus penas
corporales fratribus delinquentibus, juxta statuta et ordinata    [p. 459]
in ordine supradicto. Penitencias vero spirituales nullus fratrum dicti
ordinis potest injungere nec aliquem absolvere a peccatis, nisi soli
presbiteri capellani ordinis dicti Templi vel religiosi alii presbiteri
seculares, quibus dicti fratres peccata sua verissime sunt confessi.

Ad XXIX articulum respondens, dixit se non credere contenta in ipso
articulo, et si dictus Magister confessus est de se ipso prout in dicto
articulo continetur, dixit ipse qui loquitur se credere ipsum Magistrum
fuisse mentitum in caput suum, et non est confessus in aliquo veritatem.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo quod confessus est quod ille qui fratrem recipit
in dicto ordine post receptionem suam incontinenti osculatur eum in ore
tantum. Et ipse receptus osculatur in ore tantum aliquos de dictis
fratribus circumstantibus eidem in signum fraterne caritatis.

Ad XXXIIII et XXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit et confessus est quod inter alia que jurant fratres
in sua recepcione, jurant et promittunt per a se prestitum juramentum
non relinquere nec exire ordinem dicti Templi pro fortiori vel debiliori
ordine, nisi de licencia superioris qui de dicto exitu licenciam possit
dare, ratione cujus promissionis jurate, statim dicti recepti fratres
pro professis habentur in ordine supradicto.

Ad XXXVI-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit quod cum fratres contingit recipi de novo
ad ordinem supradictum, recipiuntur in capitulo dicti ordinis, et quod
moris est ut in dicto capitulo aliqua dicantur per illum qui dictos
fratres recipit et specialiter exprimantur eisdem receptis, ad quorum
observanciam per juramentum habent et debent astringi cum sint grata
Domino et accepta. Ideo dictorum fratrum recepcio fit in secreto
capitulo, ad quod nulli alii admittuntur nisi fratres duntaxat, quia non
expedit ut per laycos vel seculares clericos sciantur universa et
singula que eis qui recipiuntur solis habent dici, publicentur,   [p. 460]
et nota fiant ceteris, licet illa voluntati divine nullatenus sint
contraria nec diversa. Ad id autem quod in dictis articulis de
suspicione habita, ut dicitur, contra fratres et ordinem supradictum,
respondet et dicit quod dicta suspicio, si qua sit vel fuit, frustra et
sine justa causa est et fuit, cum sola ratio predictorum que aguntur et
fiunt in capitulis receptionis tempore fratrum ad eundem ordinem, illa
sit ne pandantur extraneis que secundum Deum et veram justiciam fiunt et
aguntur in capitulis supradictis; item quia reliqui omnes religiosi viri
ad Dei servitium deputati semper observant ut sua teneant capitula super
hiis que agi fierive oportet in illis; in secreto fiunt, exclusis inde
aliis quibuslibet qui non sunt de capitulo eorumdem.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
adiciens quod juxta statuta dicti ordinis quicumque ex fratribus dicti
ordinis peccatum contra naturam comiserit, quod perdere debet habitum
sue religionis, et in magnis compedibus et in collo catenis appositis et
in manibus manicis ferreis habet perpetuo carceri mancipari, ubi in pane
tristicie et aqua tribulacionis habet complere et finire reliquum vite
tempus.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, adiciens quod dicti fratres omnes et singuli ejusdem
ordinis adorant solum Deum unicum Dominum nostrum Jhesum Christum, et
propter eum reverentur omnes sanctos et sanctas ejus, et nulli creature
debetur ab aliquo Christicola nisi soli Deo, licet propter eum sanctis
ejus reverenciam debeant; addens itaque quod ipsi fratres dicti ordinis
portent cordulas lineas seu laneas super camisiam qua cinguntur lumbi
eorum ad recolendam et memoriter tenendam castitatem quam in introitu
ejusdem ordinis promiserunt; negans pure et simpliciter quod prefatis
cordulis quibus ipsi cinguntur nulla capita vel ydola de quibus in
articulo agitur tanguntur aliquo tempore nec cinguntur.

Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit    [p. 461]
sicut in XXIIII articulo supra dixit, adiciens quod quandiu fratres
dicti ordinis habere possunt facultatem adeundi fratrem capellanum
ejusdem ordinis sibique confitendi sua peccata, juxta statuta dicti
ordinis ad neminem alium extra dictum ordinem ire debent, nisi in
deffectu dicti fratris capellani confiteri velint auctoritate propria
religioso presbitero aut alii presbitero seculari.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, adiciens quod dicti errores de quibus in dictis
articulis fit mentio non fuerunt in ipso qui loquitur nec in aliquo
fratrum ordinis supradicti quem ipse notum habuerit; et idem credit quod
de se ipso dixit, de singulis fratribus ordinis supradicti, propter quod
non fuit negligentia nec fuit necesse ipsos errores corrigi nec nunciari
Ecclesie, cum non essent.

Ad LXXVIII et LXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, addens quod inter alia statuta sui ordinis que jurant
ipsi fratres servare et tenere, est quod non debeant aliquid injuste
adquirere vel alii subtrahere quoquo modo; et qui contra faceret
quisquam de ipsis fratribus, juxta statuti predicti seriem graviter
puniretur.

Ad LXXX et LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis esse vera.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod si
aliqui fratres dicti ordinis in magna multitudine vel in parva confessi
sunt errores de quibus in articulis agitur, confessi sunt, prout credit,
contra puram veritatem, et mentiti sunt in caput suum et per gulas eorum
falsas.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod fratres qui confessi sunt
errores coram domino nostro papa et dominis cardinalibus in consistorio
publico jurati, de quibus quidem erroribus in articulis mentio habetur,
quod confessi sunt, salva excellentia Sedis apostolice,           [p. 462]
falsitatem et illegalitatem, et mentiti sunt in capita eorundem.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Petrus de
Moncada tunc magister sive preceptor in Aragonia et Catalonia recepit
ipsum fratrem Raymundum qui loquitur in fratrem ordinis dicti Templi, in
civitate Cesaraugustana, que est in Aragonia, in capella domus Templi,
quam habent in ipsa civitate, die Dominica post festum sancti Martini
proxime preteritum fuerunt XXXV anni elapsi vel circa, presentibus et
ibidem astantibus Guillelmo de Miraveto, G. de Montequino, Arnaldo de
Timore, Raymundo de Montepavone fratribus dicti Templi, et multis aliis
fratribus ejusdem ordinis jam deffunctis. Modum autem sue recepcionis et
aliorum fratrum quos ipse ut preceptor dicte domus Mansi Dei recepit in
fratres dicti ordinis in capella ejusdem domus Mansi Dei, quorum nomina
sunt: Bn. de Miliariis miles, Johannes de Comba presbiter capellanus,
Jacobus de Garriganis, Raymundus Rubei, G. de Sagas, Ar. Septembris,
Ferrarius Hoti, P. Garriga fratres dicti ordinis, expressit seriose idem
in omnibus in effectu ut frater Bartholomeus primus testis supra, et ut
continetur in libro per ipsum primum testem exhibito, prout credit, in
quo regula et statuta ipsius ordinis latius continentur.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit et dixit se nec scire nec credere dictos errores
nunquam originem a bono spiritu, sed a maligno et a diabolo habuisse,
nec credit quod in ordine Templi unquam fuerit facta vel habita de eis
vel aliquo eorundem, nec totis temporibus vite sue ante suscepcionem
habitus dicti ordinis, nec postea usque nunc audivit nec scivit
mentionem esse factam vel habitam de illis erroribus maledictis, nec
scit quod sit ydolum, nec scit quod in aliqua parte vel loco ipsius
ordinis ydolum unquam fuerit cum reverentia nec quomodolibet custoditum,
sed credit quod ydolum nil sit aliud nisi diabolus infernalis, cujus
nomen est et semper fuit a dicto ordine alienum, nefandum et odibile
toti ordini, ut credit cuilibet Christiano.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis,
prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis         [p. 463]
dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem,
requisitus dixit se nichil amplius scire.


Anno quo supra, XII kalendas februarii.

IX. Frater Johannes de Coma presbiter capellanus ordinis dicti Templi
domus Mansi-Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia, super predictis
articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de
se ipso, et ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens ad primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos
articulos et omnia et singula contenta in eis; adiciens se credere
dictum Jhesum Christum passum fuisse pro redemptione humani generis, non
pro peccatis suis, cum nunquam peccaverit, dicens eciam quod fratres
ordinis dicti Templi adorant inter alias gentes de mundo crucem Domini
ter in anno, videlicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte
Crucis mensium maii et septembris, pro cujus honore in comemoracione
passionis Jhesu Christi fratres dicti ordinis in suis clamidibus portant
crucem rubeam; et inter ceteros honores quos faciunt ipsi cruci,
deponunt mantellum ubi est crux quando vadunt ad nature superflua onera
deponenda. Dixit eciam se et alios presbiteros ordinis dicti Templi
dicere verba illa in canone misse per que conficitur corpus Christi et
ejus sanguis preciosus, prout tenet Ecclesia sancta Dei, et prout
scriptum est in missali. Dixit quoque quod fratres dicti ordinis credunt
et suscipiunt omnia sacramenta ecclesiastica, et ipse idem qui loquitur,
cum sit presbiter, illa multis fratribus jam defunctis et viventibus
ministravit. Addidit insuper quod aliquis magister vel preceptor vel
quivis alius et religiosus dicti ordinis qui non sit presbiter non audit
confessiones nec absolvit aliquem a peccatis, nisi soli presbiteri
capellani ordinis supradicti vel alii religiosi presbiteri, et aliqui
presbiteri seculares, et si magnus Magister confessus est de se ipso
prout in articulo continetur, mentitus est falso modo, ut credit.

Ad XXX, XXXI, XXXII et XXXIII articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et    [p. 464]
omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod
receptus recipientem osculatur in ore tantum et aliquos de fratribus
ibidem astantibus.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, excepto quod confessus est quod recepti fratres ad
ordinem supradictum inter alia que promittunt per a se prestitum
juramentum, promittunt non exire nec relinquere dictum ordinem pro alio
majori vel fortiori, minori vel debiliori ordine, absque licencia ejus
qui de exeundo ipsum ordinem licenciam possit dare. Confessus est eciam
quod post recepcionem fratrum dicti ordinis ipsi fratres recepti pro
professis incontinenti habentur, ut continetur in regula et statutis
ordinis supradicti, addens eciam quod recepciones ipsorum fratrum fiunt
in capitulo clausis januis et nullis presentibus nisi fratribus ordinis
supradicti, dicens hoc fuisse scriptum, ut ipse credit, in statutis
ordinis prelibati.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant
cordulas lineas vel de canabo supra camisiam ad designandum castitatem
quam ipsi fratres servare promittunt tempore sui ingressus religionis.
Negavit tamen quod dictis cordulis non cinguntur nec tanguntur capita
ydolorum; quia nec scit quod sit ydolum, sed putat quod sit diabolus,
aut nichil in Ecclesia sancta Dei, nec unquam audivit in dicto ordine de
ydolo fieri mentionem, nisi sicut in Scriptura sacra dicitur. Confessus
est eciam quod injungitur ipsis fratribus in sua recepcione per
juramentum ne ea que fiunt et aguntur in eorum capitulis aliis quam
ipsis fratribus qui interfuerunt capitulis revelentur; et si quis contra
faceret, tanquam perjurus excluderetur a domo Templi.

Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit et            [p. 465]
respondit ut supra in XXIIII articulo est responsum per eum.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, quia errores de quibus agitur in eisdem in dicto ordine
nunquam fuerunt nec sunt nec aliqui eorumdem. Et ideo negligentia
ascribi vel imputari non potuit presidentibus ipsi ordini nec eorum
fratribus, si dictos errores qui inveniri non poterant minime
correxerunt nec sancte Dei Ecclesie nunciarunt, quia quod non est,
corrigi nec nunciari aut corripi non potest, ut dixit.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod si
qui fratres de quibus in articulo agitur confessi sint illa de quibus
agitur in eodem, dixit ipsos falsum confessos fore, cum in dicto ordine
Templi nusquam error vel aliqua fidei orthodoxe contraria ab aliquibus
fratribus ejusdem ordinis sint commissa. Ymo credit eos qui confessi
sunt prout in articulo dicitur falsos fratres fuisse, et falso et
adulterino modo habitum dicti ordinis suscepisse.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondit quod si predicti qui fratres dicti
ordinis appellantur in articulis supradictis confessi fuerunt contenta
in dictis articulis, in presencia domini nostri summi pontificis et
dominorum cardinalium fratrum ejus cum juramento proprio et in pleno
consistorio ejusdem domini summi pontificis, salva sui excellentia et
honore et dominorum cardinalium reverentia, predicti fratres qui nomen
fratrum dicti ordinis Templi sibi temere usurparunt, falsa confessi
sunt, quia nec usquam dictum nec usquam relatum nec auditum fuit in
dicto ordine illud quod predicti confessi sunt falso modo.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit
receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Mansi
Dei, clausis januis ipsius capelle, simul cum Ferrario Hoti et Raymundo
Remilli fratribus ejusdem ordinis, per fratrem Raymundum de Gardia
preceptorem ejusdem domus Mansi Dei, die Dominica ante Adventum Domini
proxime preteritum fuerunt IIII^or anni elapsi, presentibus et    [p. 466]
inibi astantibus tunc Arnaldo Rocha cambrerio, Bartholomeo de Turre
presbitero capellano, G. Raymundo milite, Bn. Guerrerio presbitero
capellano, fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus. De modo
autem sue recepcionis et aliorum fratrum qui eodem die recepti fuerunt
pariter cum eodem et omnibus aliis tangentibus formam et modum sue
recepcionis et aliorum fratrum secum receptorum ad eundem ordinem, dixit
et declaravit in effectu, sicut frater Bartholomeus de Turri, primus
testis supra, et sicut continetur in libro exhibito, prout credit, per
ipsum primum testem, continente regulam et statuta ordinis prelibati.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, addens in ordine dicti Templi nusquam habuisse originem
errores predictos nec aliquos vel aliquem de eisdem, nec scit nec credit
aliquam fuisse causam que occasionem dederit vel tribuerit inducendi
dictos errores vel aliquem de eisdem, ut in dicto ordine de dictis
erroribus mentio haberetur. Imo scit et credit falsa esse penitus
contenta in illis. Adiciens se nescire prorsus nec unquam scivisse ubi
capita vel ydola de quibus in ultimo articulo agitur sint vel unquam
fuerint cum reverentia vel aliter custodita.

Super circumstantiis vero et aliis de quibus jubetur fieri interrogatio
ipsis fratribus inquisitis, diligenter fuit hic testis requisitus et
interrogatus, seque plura alia nescire dixit nisi quod supra deposuit de
se principaliter, et de aliis velut testis.


Anno et die quibus supra.

X. Frater Jacobus Boys ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis
juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis; addens se credere firmiter filium Dei Dominum
Jhesum Christum fuisse crucifixum, et passum pro redemptione      [p. 467]
humani generis, non pro peccatis nec pro sceleribus suis, cum nunquam
peccaverit nec dolus fuerit in eodem, per quem solum ipse firmiter, et
idem credit de aliis fratribus ejusdem ordinis, spem habet et semper
habuit salvacionis habende; adiciens quod ipse et ceteri fratres ejusdem
ordinis adorant ob reverenciam crucifixi et reverenciam exhibent ipsi
cruci ter in anno quolibet, videlicet in die Veneris sancta et in duobus
festis Sancte Crucis mensium maii et septembris, ob cujus honorem eciam
ipsi fratres portant in suis clamidibus crucem rubeam ad designandum
effusionem sanguinis proprii quem Christus Dominus effudit in cruce pro
nostra salute; addidit quoque se credere (et idem credit de ceteris
fratribus dicti ordinis) omnia ecclesiastica sacramenta, prout sancta
Dei Ecclesia tenet et docet.

Ad XXX-XXXIII articulos diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
salvo quod confessus est: tam recipiens quam receptus mutuo se
osculantur in ore tantum, exclusis et prorsus omissis aliis nefandis
deosculationibus de quibus agitur in articulis supradictis; et hoc idem
dicit, sicut vidit et credit de aliquibus fratribus qui tunc astant,
quos osculatur frater qui receptus est ad ordinem supradictum in ore
tantum.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo quod confessus est quod inter alia que promittit
per juramentum, frater qui recipitur promittit se non exire nec
relinquere dictum ordinem pro minori alio ordine vel majore absque
licencia illius qui dare possit licenciam exeundi. Confessus est eciam
quod ipsi fratres incontinenti post recepcionem suam habentur pro
professis juxta morem et statuta ordinis supradicti. Addidit quoque quod
ipse recepciones dictorum fratrum fiunt in capitulis, clausis januis, et
exclusis extraneis, preter fratres.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis simpliciter,
et illa dixit se credere nunquam fuisse comissa per quemquam de
fratribus ordinis prelibati.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim      [p. 468]
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis. Confitetur tamen quod quando fratres recipiuntur ad ordinem
predictum, injungitur eis quod portent cingulum sive cordulam lineam vel
de lana in signum castitatis a se promisse semper habende, et nullatenus
deserende. Dixit tamen quod cum dictis cordulis nec capita nec ydola
cinguntur nec tanguntur, nec eis precipitur ita tangi vel cingi ut in
articulo continetur.

Item dixit de more esse et statuto ipsius ordinis, ut fratres noviter
recepti debeant jurare et jurant statuta et bonos mores ipsius ordinis
custodire; inter que sunt, ut ea que aguntur et fiunt in capitulis
ipsius ordinis nullis aliis revelentur eciam ipsius ordinis fratribus,
nisi illis duntaxat qui in ipsis capitulis affuerunt, et si a quoque
contrarium ageretur, convictus vel confessus excluderetur totaliter ab
ordine supradicto, et careret omni ejus comodo et honore.

Ad LXXIII articulum diligenter interrogatus, dixit et respondit et
confessus est quod fratres dicti ordinis licenter possunt sibi de
qualibet religione approbata eligere confessores suos quos volunt,
quibus possunt sua confiteri peccata si sunt presbiteri, et ab eis
recipere penitencias salutares; et hoc idem eis licet facere de
sacerdote seculari, dum tamen a suo prelato sibi sit data licencia
confessiones audire. Addidit tamen quod tunc demum sua confitentur
peccata aliis extra domum Templi, quando non habent facultatem ipsius
ordinis fratrem capellanum et presbiterum adeundi pro suis criminibus
confitendis eidem.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit quod fratres predicti ordinis non fuerunt
in negligencia corrigendi nec sancte Dei Ecclesie nunciandi, nec ab
observancia dictorum errorum non destiterunt, ideo quia in ipso ordine
non fuerunt, nec de eis vel eorum aliquo unquam in dicto ordine mentio
aliqua fuit facta, usque ad tempus captionis et detentionis eorum.
Reliqua omnia et singula contenta in dictis articulis negavit nec
credidit esse vera.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit     [p. 469]
quod si fratres dicti ordinis in magna multitudine sive parva in judicio
sive extra in publico seu oculto fuerunt confessi predicta de quibus
agitur in eodem articulo, quod non credit, dicit ipsos veritatem
tacuisse et falsitatem expressisse, cum nusquam errores de quibus agitur
excogitati fuerint in ordine sepedicto, prout credit.

Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondit quod si predicti qui fratres dicti
ordinis appellantur, in articulis supradictis confessi fuerunt contenta
in eis in presencia domini nostri summi pontificis et dominorum
cardinalium cum juramento proprio, et in pleno consistorio sancte Sedis,
confessi sunt in omnibus predictis et singulis erroribus falsitatem,
salva excellentia et sanctitate ejusdem domini nostri summi pontificis
et reverencia dominorum cardinalium fratrum ejus.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod ipse
fuit receptus in fratrem dicti ordinis simul cum fratre Johanne de
Alcanada et fratre Bonanat Regis, per fratrem Raymundum de Falte
castellanum tunc Montissoni, apud Montemsonum, in capitulo ipsius loci,
in vigilia sancti Martini fuerunt XII anni elapsi, in eodem capitulo
astantibus et presentibus in recepcionibus suis Arnaldo de Banhullis,
Guillelmo de Castelvi, Jacobo de Vilalba militibus, P. de Lupario
cambrerio et pluribus aliis fratribus dicti Templi.

De modis autem sue recepcionis et aliorum fratrum qui secum dicta die
fuerunt recepti in fratres dicti ordinis, et aliis tangentibus et
circumstantiis ipsam recepcionem, dixit idem in omnibus et per omnia in
effectu ut frater Bartholomeus de Turri, testis primus, supra deposuit
in hoc eodem articulo, et ut continetur in dicto libro exhibito, ut
credit, per eundem domino episcopo inquisitori predicto.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit de contentis omnibus et singulis in
articulis supradictis se penitus nichil credere neque scire.

Super circumstantiis vero et aliis de quibus jubentur dicti fratres
inquiri secundum quod inquirenti visum fuerit expedire interrogatus,
respondit et dixit plura nescire nec credere quam deposuit in     [p. 470]
singulis articulis supradictis.


Anno quo supra XI kalendas februarii.

XI. Frater Raymundus de Vilert ordinis Templi domus Mansi Dei, testis
juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis, dicens se credere firmiter filium Dei Dominum.
Jhesum Christum fuisse crucifixum et passum pro redempcione humani
generis, non pro peccatis nec pro sceleribus suis, cum nunquam
peccaverit nec dolus fuerit in eodem, per quem solum ipse firmiter, et
idem credit de aliis fratribus ejusdem ordinis, spem habet et semper
habuit salvationis habende.

Adiciens quod ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis adorant ob
reverenciam crucifixi et reverenciam exhibent ipsi cruci ter in anno
quolibet, videlicet in die Veneris sancta et in duobus festis Sancte
Crucis mensium maii et septembris, ob cujus honorem eciam ipsi fratres
portant in suis clamidibus crucem rubeam ad designandum efusionem
sanguinis proprii quem Christus Dominus efudit in cruce pro nostra
salute.

Addidit quoque se credere, et idem credit de ceteris fratribus dicti
ordinis, omnia ecclesiastica sacramenta, prout sancta Dei Ecclesia tenet
et docet.

Ad XXX, XXXI, XXXII et XXXIII articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo quod confessus, et concedit quod recipiens
fratres ad dictum ordinem post eorum recepcionem recipit eos ad osculum
pacis et oris tantum in signum fraterne caritatis et dilectionis, et
recepti osculantur in ore tantum aliquos fratres ibi astantes III vel
IIII^or, et interdum plures, sicut Deus eis ministrat.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et      [p. 471]
singula contenta in eis, salvo quod fratres qui recipiuntur ad dictum
ordinem Templi, semper recipiuntur in capitulis et non aliter, et ea que
fiunt vel dicuntur in capitulis habent fieri in secreto, nec sciri
debent ab aliis, preterquam ab illis qui sunt in ipsis capitulis et de
capitulo congregati. Ideo fratres qui recipiuntur in conclavi et in
secreto recipiuntur, sicut et generaliter religiosi quilibet hoc idem
faciunt et observant, videlicet ut secrete teneant que in ipsis
capitulis aguntur et fiunt.

Dixit eciam quod facta recepcione de eis ad dictum ordinem, pro
professis habentur juxta statuta ordinis supradicti, et quod jurant non
relinquere dictum assumptum ordinem pro majori alio vel eciam leviori,
nisi hoc fieret de voluntate ejus qui licenciam possit dare.

Addidit quoque quod, pro eo quod in secreto capitulo dicti fratres
recipiuntur ad ordinem, suspicio vehemens sit habita inter paucos et
malos homines qui non attendunt ad veritatem quam dicti fratres in
ordine et sua recepcione observant, in qua nichil agitur nisi secundum
Dei beneplacita, prout credit.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, nec scit
vel credit per aliquem vel aliquos in dicto ordine unquam fuisse
comissa, cum sint horribilia et nefanda et contra naturam humanam.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, eo salvo quod, tempore sue recepcionis, fuit sibi injunctum a
recipiente eum ut cordulam quandam lineam vel laneam, in signum
castitatis a se promisse, portaret continue die nocteque supra camisiam.
Quaquidem cordula non fuit tactum ydolum neque capud de quibus agitur in
articulis prelibatis; nec scit quid sit ydolum, quia nusquam illud
vidit, nec de eo in ipso ordine unquam audivit fieri mentionem; sed
putat quod sit res maligna et mali operis, non salutis.

Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit quod in deffectum
sacerdotis fratris videlicet capellani ejusdem ordinis, licitum est eis
confiteri sua peccata religiosis fratribus presbiteris alterius   [p. 472]
religionis approbate, et in eorum deffectum possunt licenter sibi
eligere presbiterum secularem, cui sua secundum veritatem confiteantur
peccata, et ab eo recipiant penitenciam salutarem. Et sic de more et
consuetudine dixit esse ordinis supradicti.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit universa et singula in dictis articulis
contenta; adiciens quod dictos errores de quibus agitur corrigi in dicto
ordine et in dictis fratribus necesse non fuit, nec nunciari debuit
Ecclesie sacre Dei, eo quod nusquam in dicto ordine fuerunt, sicut ipse
scit et credit, nec discedi oportuit ab illis que nec fuerunt nec auditi
sunt, prout credit, et de se hoc scit, et credit idem de aliis
confratribus ejusdem ordinis.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens dixit se non
credere predictam multitudinem fratrum de qua agitur in eodem fuisse
confessam de eo quo mentionem facit articulus, et si forte contrarium
sit confessa multitudo fratrum predicta, credit firmiter falsitatem
puram eam esse confessam.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod, quia sanctissimus
pater et dominus noster dominus papa asserit in sua littera et fatetur
predictos fratres ordinis Templi coram se et reverendis dominis
cardinalibus confessos esse errores de quibus agitur in articulis
predictis, credit dictam confessionem esse factam ab illis quantecumque
multitudinis vel numeri fuerint dicti fratres, dixit tamen et addidit
hic qui loquitur predictos fratres omnes et singulos confessos, ut
asserit, falsitatem puram et contra veritatem que Deus est dixisse, et
mentitos esse in capud suum et per gulas suas falsas, salva semper
excellentia et sanctitate domini nostri pape et sue Sedis apostolice,
necnon dominorum cardinalium et sacri consistorii sedis ejus reverencia
et honore.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit
receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Templi
de Aqua Viva Gerondensis diocesis, per fratrem Guillelmum de      [p. 473]
Abelars tunc preceptorem domus Mansi Dei, et nullus alius fuit tunc
secum in fratrem receptus ordinis predicti, in festo Penthecostes
proxime futuro erunt XVI anni elapsi, astantibus sibi Bñ. de Rocamora,
Raymundo de Sancto Aniol militibus, P. de Canoys, Raymundo Comitis
fratribus ejusdem ordinis, et aliis pluribus adhuc viventibus et
defunctis.

Modus autem sue recepcionis fuit sicut de eo fit mentio in
testificatione prima hujus inquisitionis facta per fratrem Bartholomeum
de Turre fratrem capellanum dicti ordinis, et sicut series dicte
recepcionis quam servant recipientes et recepti continetur in libro
statutorum et regule dicti ordinis, quem dictus frater Bartholomeus, ut
credit, exhibuit et tradidit dicto domino Elnensi episcopo cujus
recepcionis et statutorum series in ipso libro latius exprimuntur.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores de
quibus agitur nec quemquam eorum in ordine Templi sumpsisse inicium nec
unquam originem habuisse, nec vidit nec scivit quemquam nec audivit qui
dictos errores sciret vel vidisset nec audisset in ipso ordine nominare;
et quia nunquam originem habuerunt, ideo nec de causa eorum quare
fuerint hec de aliis circumstanciis testificatio potest, ut asseruit,
fieri ab eodem. Ubi autem capita predicta vel ydola vel eorum aliquod
sit vel fuerit unquam in dicto ordine vel in aliqua domo vel loco ejus,
et qualiter deportentur et custodiantur, et per quos, dixit se penitus
ignorare et contenta in eis universa et singula totaliter nulla esse,
sicut in ipsis, duobus ultimis articulis sunt descripta.

Super aliis vero tam circumstanciis predictorum quam aliis de quibus
visum fuit inquisitoribus interrogari debere hunc fratrem qui locutus
est, requisitus et interrogatus fuit diligenter, et plura alia non
addidit, cum nulla alia sciat, ut dixit.


Anno et die quibus supra.                                         [p. 474]

XII. Frater Arnaldus Septembris de ordine dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et
singula contenta in eis, eo salvo quod ipsi fratres ejusdem ordinis et
ipse cum eis ter in anno et singulis annis cum debita reverencia et
honore, depositis gladiis et calciamentis pedum suorum necnon cofis
capitum suorum, in die Veneris sancta ultima Cadragesime adorant crucem
sanctam in qua Dominus noster Jhesus Christus Dei filius pro salute
humani generis, non pro suis peccatis, quia nusquam peccavit nec dolus
fuit in ore ejus, sed pro nostris criminibus mortis suplicium passus
fuit, dicendo: «Adoro te, Christe, et benedico tibi, quia per crucem
tuam redemisti mundum.»

Item annuatim crucis adoracionem faciunt in duobus aliis festivis
diebus, videlicet in mense madii die Sancte Crucis, necnon et in mense
septembris in die Exaltacionis Sancte Crucis, non tantum discalciatis
pedibus, sed cultellis et cofis capitum depositis; adiciens quod
sacramenta Ecclesie tam ipse quam ceteri fratres dicti ordinis plene
credunt, prout ipse scit de se ipso, et de aliis confratribus credit,
sicut sancta Ecclesia a Christicolis jubet credi. Sacramenta autem
predicta, cum sit laycus et ignorans, exprimere et declarare nescivit,
licet ipsa in mente sua teneat et habeat, et per ea anime sue sperat
habere salutem.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit quod die sue recepcionis ad ordinem
Templi facte de se et de fratre Guillelmo de Caramanno nunc mortuo, per
fratrem Raymundum de Gardia preceptorem domus Templi Mansi Dei qui adhuc
vivit, preceptor in capella ejusdem domus, post recepcionem de se factam
et de alio ejus confratre, idem frater Raymundus preceptor recepit ipsum
et alium confratrem ad osculum pacis in signum fraterne dileccionis et
caritatis, et in ore tantum osculatus fuit eos, et ipsi pari      [p. 475]
modo aliquos de astantibus confratribus ejusdem ordinis fuerunt osculati
in ore tantum, exclusis et abjectis aliis deosculationibus nefandis de
quibus agitur in articulis supradictis. Reliqua in dictis articulis
contenta et eorum singula non credidit, sed negavit penitus esse vera.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit et credidit quod per sacramentum injungitur eis,
post recepcionem factam de se ipsis, ut non relinquant susceptum ordinem
pro majori vel debiliori ordine, nisi illud facerent superioris eorum
petita licencia et obtenta, et quod statim ex quo recepti sunt fratres
ad dictum ordinem, sunt professi et pro professis habentur. Ad id autem
quod de clandestina recepcione fratrum agitur in articulis prelibatis,
dixit quod fratres qui recipiuntur de novo in capitulis dicti ordinis,
que fiunt ex more sicut sancti patres qui dictum ordinem invenerunt, et
ipsa capitula in capellis ipsius ordinis et in ecclesiis fieri
statuerunt, exclusis quibuslibet aliis preter confratres ordinis
supradicti. Reliqua in dictis articulis secundum Deum et ejus
beneplacitum putat fieri, et sic credit.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in illis vera esse,
nec veritatem in puncto continent, sicut credit.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit se scire quod, postquam ipse fuit receptus ad
dictum ordinem, de mandato ipsius preceptoris qui eum receperat ad
ordinem Templi, emit quandam cordulam lineam apud Perpinianum, non certe
longitudinis vel grossitudinis, sed sicut sibi placuit; quam, ex
precepto dicti recipientis eum in fratrem, semper die nocteque cingere
debuit et portare circa lombos et supra camisiam, in signum promisse
castitatis perpetuo conservande; quaquidem cordula ex vetustate vel
aliter rupta, potuit aliam ejusdem vel alterius longitudinis emere vel
aliter ex dono recipere et portare. Non tamen cum dicta cordula debuit
ydolum vel capud aliquod cingere vel tangere, nec aliqua nefanda facere
de quibus agitur in articulis supradictis, sicut ipse qui         [p. 476]
loquitur predicta nefanda non fecit, nec audivit ab aliquo fratre dicti
ordinis illa fieri, nec credit aliquo modo a quoque Christicola facta
esse.

Dixit etiam ita fuisse ordinatum, quod ea que fiunt in capitulis dicti
ordinis secreta teneri debeant et haberi, et nulli alii pandi, nisi
solis illis qui in capitulis dicti ordinis affuerunt. Cetera omnia et
singula contenta in dictis articulis vera esse non credit.

Ad LXXIIII articulum diligenter interrogatus, dixit et respondit de more
et consuetudine dicti ordinis hoc esse, ut fratres predicti ordinis,
quando et quociens eis placet sua velle peccata confiteri, illa
confiteantur fratri capellano presbitero ejusdem ordinis, dum tamen
ipsum habere possint libere et absque ullo impedimento. Verum si forte
ipsum fratrem capellanum habere non possint, ut quia non adest vel forte
impeditus sit aliqua justa causa quominus confessiones fratrum audire
valeat, tunc demum dicti fratres, absque superioris licentia speciali,
possunt pro suis confitendis peccatis adire viros religiosos approbate
religionis presbiteros, aut seculares alios sacerdotes, sicut maluerint,
et eisdem sua poterunt licenter confiteri peccata, et ab eis vel eorum
altero penitencias recipere salutares.

Ad LXXV-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens dixit se nec scire nec credere errores
predictos, nec aliquem de eisdem esse nec fuisse in ordine supradicto,
nec correccione aliqua dictum ordinem nec ejus fratres indiguisse nec
indigere, nec oportuisse nec necesse fuisse illos errores nunciari per
superiores dicti ordinis, nec per aliquem fratrem ejus Ecclesie Dei, pro
eo quod nunquam dicti errores fuisse vel esse in dicto ordine scit nec
credit; verum nec corrigi nec nunciari Ecclesie opus esse, ab eo quod
non est neque fuit, nec ab eorum observancia fuit necesse recedere, quod
nullum inicium habuerunt. Ad id autem quod dicitur in uno de articulis
supradictis, ut predicti fratres in sua recepcione jurent utilitatem et
augmentum dicti ordinis quoque modo illud valeant procurare, respondet
quod fratres jurant quod neminem Christianum offendent scienter nec in
bonis nec eciam in persona, et aliter reputarent et crederent     [p. 477]
fratres predicti Deum offendere et peccare et contra statuta dicti
ordinis facere, et quod de temere actis a se penas luerent, et a suis
superioribus gravissime punirentur. Reliqua autem in dictis articulis
contenta et singula negavit, et non credidit esse vera.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondens negavit ipsum
articulum et contenta in eo, adiciens se non credere quod illi qui
predicta in articulo contenta asserunt fuisse confessi non sunt nec
fuerunt fratres dicti ordinis, sed falsarii et ficte et simulate
adinventionis errorum predictorum, et mentiti sunt per os proprium falso
modo.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod, si fratres de quibus
agitur in articulis confessi fuerint contenta in eis, falsa confessi
sunt et discrepantia penitus a veritate, et per gulas suas mentiti sunt
falso modo, excellentia tamen semper salva domini nostri summi
pontificis, et venerabilium dominorum cardinalium reverentia et honore
et sacri consistorii dicte Sedis, in quorum presencia dictas
confessiones in ipsis articulis asserit factas fore.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod frater Raymundus
de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti Templi recepit ipsum
in fratrem dicti ordinis in capella dicte domus Mansi Dei, in festo
Nativitatis gloriose Virginis matris Dei mensis septembris futuro
proxime erunt IIII^or anni elapsi, presentibus G. de Tamarite milite,
Bartholomeo de Turri, B. Guerrerio, Johanne Coma presbiteris capellanis,
G. de Sancto Ypolito et aliis pluribus fratribus ordinis supradicti.
Quem autem modum servarunt tam recipiens quam recepti in dicta
recepcione ad ordinem Templi interrogatus, dixit et respondit quod, ante
ingressum dicti ordinis, quesitum a se fuit utrum fuisset
excommunicatus, et utrum esset creditoribus obligatus, et an votum
fecisset de introytu seu ingressu alterius religionis, et utrum cum
muliere aliqua matrimonium contraxisset, et an aliqua promisisset dare
vel dedisset alicui pro patranda ejus recepcione ad ordinem dicti
Templi, et multa alia que moris sunt inquiri et fieri ab eo qui   [p. 478]
recipitur ad ordinem dicti Templi fuerunt a se quesita et responsa eis
data a se, sicut frater Bartholomeus de Turre capellanus dicti ordinis,
primus testis, dixit et in sua testificacione superius, prout credit,
deposuit, et in libro statutorum dicti ordinis et regule illa que
fratres tenentur jurare, dicere, facere et exprimere in recepcione sua,
noviter faciunt, exprimunt et declarant, plenius continetur. Cum enim
ipse sit laycus qui loquitur, non potuit in memoria continere universa
et singula que fratres dicti ordinis jurant et promittunt, nec illa que
a recipientibus queruntur noviter a receptis. Sed dixit et expressit
aliqua et alia de quibus non recordatur, dixit esse contenta et scripta
in libro quodam statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, dixit se nec scire nec credere errores de quibus agitur in
articulis, nec aliquem de eisdem originem habuisse in dicto ordine, nec
de eis in ipso ordine per aliquem vel aliquos mentionem aliquam factam
esse, nec de dictis erroribus quemquam dicti ordinis fratrem locutum
fuisse, nec credit quod a dicto ordine vel ab aliquo quare dicti errores
introducerentur vel fierent causam esse inventam, donec de eis mentio
fuit facta generaliter inter eos, captionis et detentionis tempore
eorundem. Nec credit venerationem dictorum errorum, ydolorum vel
capitum, nec custodiam eorundem, factam fuisse in dicto ordine vel in
aliquo loco ejus, sed credit falsa esse penitus contenta in articulis
supradictis.

Super aliis vero de quibus inquiri precipitur circumstanciis, sicut
pericie visum fuerat inquirentis, inquisitus et interrogatus diligenter,
dixit se plura alia nescire.


Anno quo supra, X kalendas februarii.

XIII. Frater Raymundus Rulli ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sacra Dei Evangelia super predictis articulis et eorum
quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et ut
testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis, salvo quod dicit se credere           [p. 479]
firmiter filium Dei et beate Virginis Marie passum fuisse pro
redemptione humani generis, non pro suis peccatis, cum nunquam
peccaverit. Dixit etiam se habere spem salvationis habende per eum, et
idem credit de aliis fratribus ejusdem ordinis. Addidit insuper
sacramentum altaris se credere et alia ecclesiastica sacramenta, prout
Ecclesia Dei tenet et docet; et idem credit de aliis fratribus ordinis
antedicti. Addidit quoque se credere, et idem credit de aliis fratribus,
quod nec Magister ordinis sui, nec aliquis laycus possit aliquem
absolvere a peccatis, nisi soli illi qui sunt rite promoti ad ordinem
sacerdotalem.

Ad XXX-XXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in dictis
articulis simpliciter, excepto osculo oris tantum, quod faciunt
recipientes et recepti ad dictum ordinem Templi in recepcione sua, in
signum amoris et caritatis fraterne mutue inter ipsos.

Ad XXXIIII-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, salvo quod confessus est quod ipse qui loquitur fuit
receptus in capella domus Mansi Dei, clausis januis, et exclusis omnibus
aliis, exceptis fratribus ejusdem ordinis qui aderant, dicens se nescire
quid vult sonare nec dicere _habentur pro professis_, cum sit homo
simplex, rudus et laycus.

Ad XL-XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
negavit simpliciter ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI-LXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis.

Dixit tamen se portare cingulum sive cordulam super camisiam in signum
castitatis servande, ut credit, non tamen quod fuerit tacta alicui
capiti seu ydolo.

Addidit eciam se credere quod ea que aguntur et dicuntur in capitulis
non debeant revelari, nescit tamen causam quare.

Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit omnia et singula contenta in     [p. 480]
dictis articulis; addens quod peccata sua possunt confiteri presbitero
capellano ejusdem ordinis; eis autem deficientibus, poterant et possunt,
de consuetudine et more dicti ordinis, adire licenter quoslibet
religiosos approbate religionis vel alium quemlibet presbiterum
secularem, quibus peccata sua confitentur, et penitenciam salutarem
recipiunt ab eisdem.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit se non credere
contenta in eo.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit se credere quod dicti fratres
de quibus agitur in articulis sint confessi errores predictos vel
majorem partem eorum sanctissimo domino nostro pape et coram dominis
cardinalibus et coram aliis bonis viris. Dicit tamen se credere quod
predicti fratres confitentes falso modo confessi sunt supradicta.

Et hoc dicit salva semper excellentia domini nostri pape et ejus
consistorii, et honore dominorum cardinalium.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Raymundus de Gardia preceptor domus Mansi Dei ordinis dicti
Templi, qui tunc erat et adhuc est, recepit ipsum et Johannem de Comba
presbiterum et Ferrarium Hoti in fratres dicti ordinis, in domo Mansi
Dei, in capella ejusdem domus Mansi Dei, IIII^or anni fuerunt elapsi die
Dominica circa festum sancti Martini proxime preteritum, astantibus et
presentibus Bartholomeo de Turre, Bn. Guerrerio presbiteris et
capellanis et fratribus dicti ordinis, et quibusdam aliis confratribus
dicte domus.

Modus autem sue recepcionis et dictorum duorum fratrum cum eo fuit talis
qualem dictus frater Bartholomeus dixit in sua testificatione, et ut de
dicto modo recipiendi fratres ad dictum ordinem fit mentio in libro
statutorum et regule dicti ordinis, exhibito et tradito nobis
inquisitoribus per dictum fratrem Bartholomeum de Turre, primum testem.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter interrogatus et
sigillatim, respondit et negavit omnia et singula contenta in eis.

Super omnibus aliis vero interrogatus diligenter, dixit se        [p. 481]
nichil amplius scire nec credere, nisi ut supra testificatus est in
premissis.


Anno et die quibus supra.

XIIII. Frater Guillelmus Marturelli ordinis dicti Templi domus Mansi
Dei, testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet, sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXIX articulos, negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis, dicens se credere firmiter Jhesum Christum Dei filium
et beate Marie semper Virginis passum fuisse pro redempcione humani
generis, non pro peccatis suis, cum nunquam peccaverit; et se habere
spem salvationis habende per eum solum; et credit omnia sacramenta
ecclesiastica, prout sancta mater Ecclesia tenet et docet; et idem
credit de aliis fratribus dicti ordinis. Adiciens eciam quod ter in anno
quolibet ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conversatus est
adoravit et adoraverunt crucem Christi humiliter et devote.

Dixit eciam se credere quod nullus possit confiteri alicui sua peccata
nec ab eo recipere penitenciam salutarem, nisi a sacerdotibus dicti
ordinis, vel ab aliis sacerdotibus religiosis vel secularibus quibus
execucio ordinis sit concessa.

Ad XXX-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto osculo oris tantum, quod confessus est facere et dare receptum
in ordine supradicto recipienti et aliquibus fratribus circumstantibus
ordinis supradicti.

Item confessus est quod fratres recepti in ipso ordine incontinenti
habentur pro professis post sui recepcionem; sed causam quare, dixit se
nescire, nisi quod audivit dici quod sic fuit olim per sanctos patres
qui dictum ordinem statuerunt statutum et ordinatum.

Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi vidit in
domo Mansi Dei, quia alibi recipi nullos vidit, fuit facta in capella
dicte domus Mansi Dei, januis clausis, et solis fratribus         [p. 482]
presentibus qui in ipsa domo tunc erant; sed causam quare clausis januis
facta fuit, dixit se nescire.

Ad XL-LXXXIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis, excepto quod confessus est quod ipse et ceteri fratres dicti
ordinis, prout credit, portant continue cingula sive cordulas super
camisiam in signum castitatis servande; non tamen cum illis tanguntur
vel cinguntur capita ydolorum nec aliqua ydola.

Item confessus est quod injungitur ipsis fratribus tempore sue
recepcionis quod ea que fiunt in eorum capitulis non revelent, nec
loquantur eciam cum aliis fratribus ejusdem ordinis qui non interfuerunt
in ipsis capitulis tempore quo capitula ibi fiunt, et si qui inventi
essent qui secreta capituli revelassent, punirentur penis statutis in
constitucionibus eorumdem.

Ad LXXIIII-LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula
contenta in eis.

Dixit tamen quod ipse qui loquitur in aliquo alio conventu dicti ordinis
Templi nunquam fuit nisi in conventu domus Mansi Dei, et ibidem stando
confessus fuit sua peccata fratri capellano ejusdem domus. A tempore
tamen citra quo captus exstitit ipse et ceteri fratres ejusdem ordinis,
confessus est aliquando fratribus Minoribus venientibus ad dictam domum,
credens quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis possint confiteri
aliis presbiteris regularibus et secularibus preterquam propriis
capellanis et ipsis eciam fratribus capellanis.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, dixit quod illi fratres de
quibus in articulo fit mentio, si confessi sunt prout in articulo
continetur, confessi sunt contra verum, ut dixit et credit, et magnam
falsitatem dixerunt.

Ad LXXXIII, LXXXIIII, et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui predicta
confessi sunt in presencia sanctissimi domini nostri pape et dominorum
cardinalium et in pleno consistorio et per juramentum, confessi   [p. 483]
sunt, prout credit, puram et simplicem falsitatem.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater G. de Abelars preceptor domus Mansi Dei milicie Templi quondam,
recepit ipsum in fratrem dicti ordinis in capella domus Mansi Dei, in
vigilia Epifanie Domini proxime preterita, que fuit in die Dominica
fuerunt XIII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha
cambrerio, Jacobo de Oleriis, Michale Remilli et pluribus aliis
confratribus dicti ordinis.

Modum autem sue recepcionis et aliorum fratrum quos vidit recipi in
dicta domo Mansi Dei expressit in effectu, sicut frater Bartholomeus de
Turre, primus testis supra, et ut continetur in libro per ipsum primum
testem exhibito nobis inquisitoribus statutorum et regule dicti Templi.

Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis.

Super aliis vero diligenter interrogatus, dixit se nichil amplius scire
nec credere nisi ut supra testificatus est in predictis.


Anno et die quibus supra.

XV. Frater Petrus de Sancto Arnaco ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, diligenter et sigillatim
interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in
eis; adiciens se credere, et idem quod de se scit credit de aliis
fratribus dicti ordinis, Christum Dominum Jhesum passum fuisse non pro
suis peccatis, et se habere spem salvacionis habende per ipsum solum.
Dicens eciam quod ipse et ceteri fratres dicti ordinis cum quibus
conversatus est, et idem credit de aliis, reverenter ob honorem Domini
nostri crucifixi Jhesu crucem ter singulis annis adorant, videlicet in
die Veneris sancta et in duobus festis Sancte Crucis, et se       [p. 484]
credere sacramentum altaris et alia sacramenta sancte Dei Ecclesie esse
inducta pro animarum fidelium salute, et esse in Ecclesia sancta Dei
statuta prout ipsa universalis Ecclesia hoc predicat atque tenet. Credit
eciam quod nullus nec de suo ordine nec quivis alius possit absolvere a
peccatis, nisi fuerit rite in sacerdotio ordinatus.

Confitetur eciam quod magnus Magister dicti ordinis et ceteri
preceptores layci presidentes possunt penas corporales ipsis fratribus
pro culpis a se comissis imponere, juxta statuta ordinis supradicti;
penitencias autem spirituales nequeunt confitentibus peccata injungere,
nisi fuerint sacerdotes.

Confitetur quoque quod, in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens
et receptus se mutuo osculantur in ore tantum; receptus vero aliquos
fratres de astantibus osculatur similiter et in ore tantum, in signum
amoris et fidei ac caritatis fraterne.

Item confessus est quod, inter alia que ipsi fratres recepti promittunt
in sua recepcione, promittunt non exire ipsum ordinem pro majori alio
ordine vel minori, nisi hoc faciant de licencia sui superioris qui ad
hoc habeat potestatem.

Confessus est eciam se non vidisse aliquos fratres alibi recipi nisi in
dicta domo Mansi Dei, ubi vidit septem vel octo fratres recipi ad
ordinem supradictum; ubi ipse et illos quos recipi vidit fuerunt recepti
in capella ejusdem domus, clausis januis et omnibus aliis ejectis,
exceptis fratribus dicte domus qui tunc aderant in capella predicta.

Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto quod confessus est quod fratres ipsius ordinis portant quilibet
cingulum sive cordulam super camisiam continue; sed causam quare dixit
se nescire; tamen credit quod ea racione quia receptus ad dictum ordinem
habetur ut homo mortuus quoad mundum.

Dixit eciam quod cum dicta cordula non tangitur capud nec ydolum; sed
quoque, cum rumpitur vetustate vel aliter, recipiunt aliud cingulum vel
cordulam, sicut placet, de filo lineo vel de lana.

Item dixit quod, tempore sue recepcionis, precipitur eis ut nulli alii
que acta sunt in capitulo sue recepcionis vel dicta nec eciam     [p. 485]
in ceteris capitulis pandant vel dicant, nec collationem habeant cum
aliis eciam fratribus, nisi cum eis duntaxat qui in ipsis capitulis
affuerunt, et si secus a quoque fieret, non audivit quod pena aliqua
plecteretur.

Ad id autem quod dicitur quod presidentes ordini fratres errores
predictos vel eorum aliquos corripere seu corrigere aut nunciare Dei
Ecclesie neglexerunt, respondit et dixit se nescire nec credere errores
de quibus agitur unquam fuisse nec esse in ordine predicto, et quod non
fuerunt nec reperiri potuerunt in ipso ordine, prout credit, non fuit
necesse eos corrigi nec Ecclesie nunciari; quod quod non est neque fuit
non potuit corripi nec Ecclesie nunciari, nec ab ordine in quo non
fuerant separari.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondit et dixit se credere quod fratres de
quibus agitur in articulis confessionem fecerint de predictis erroribus
et de aliis contentis in dictis articulis, coram sanctissimo patre et
domino nostro papa et ejus consistorio et coram dominis cardinalibus et
nonnullis aliis de quibus fit mentio in articulis prelibatis; et hoc
ideo credit quod fuerint confessi predicti qui fratres appellantur, quod
dictus dominus noster papa hoc in sua littera asserit et fatetur. Dixit
tamen iste frater qui loquitur quod, ejusdem domini pape salva semper
sue sanctitatis excellentia, suique consistorii et sacre Sedis ac
fratrum ejus dominorum cardinalium reverencia et honore, predicti qui
fratres dicti ordinis asseruntur falsitatem puram et meram confessi
sunt, et in capud proprium sunt mentiti, quod nec scit nec credit quod
predicti errores nec pars aliqua eorundem unquam confessi fuerint nec
auditi in ordine dicti Templi.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater G. de Abelars tunc preceptor dicte domus Mansi Dei, in mense
madii proxime venienti erunt XV anni vel circa elapsi, ut credit, sed de
die dixit se non recordari, recepit ipsum fratrem qui loquitur et
fratrem Bñ de Rivo in fratres ordinis dicti Templi, in capella dicte
domus Mansi Dei, januis clausis, presentibus et ibidem            [p. 486]
astantibus Bartholomeo de Turri capellano, Arnaldo Rocha cambrerio,
Jacobo de Oleriis fratribus dicti ordinis, et pluribus aliis fratribus
dicti ordinis.

De modo autem sue et fratris alterius cum eo recepti recepcione, dixit
in effectu sicut frater Bartholomeus de Turre, primus testis, supra
deposuit coram nobis inquisitoribus prelibatis.

Ad LXXXVII, LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondens negavit, et dixit se nec scire nec credere nec
audivisse aliqua toto tempore vite sue in dicto ordine de contentis in
eis.

Super aliis vero circumstanciis et coherentibus articulis preambulis
requisitus et diligenter interrogatus, et an aliqua que negaverit
confiteri velit et aliud dicere quod superius sit testificatus, dixit se
velle persistere in interrogatis et a se responsis, neque velle addere
vel detrahere supradictis.

Dixit eciam se habere officium in dicta domo Mansi Dei custodiendi
pecudes et pecora et jumenta pertinencia ad domum predictam.


Anno et die quibus supra.

XVI. Frater Raymundus Descarme ordinis dicti Templi domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit eos et omnia et singula
contenta in eis; salvo quod ipse qui loquitur et ceteri fratres dicti
ordinis quos familiares habuit, et idem credit de omnibus aliis
fratribus ejusdem ordinis, unum Deum et Dominum Jhesum Christum credunt
fuisse passum pro redempcione humani generis, non pro suis sceleribus,
que nunquam habuit nec comisit; pro cujus honore ipsi fratres crucem
adorant singulis annis ter.

Credit eciam sacramenta altaris verum esse, et idem credit de aliis
Ecclesie sacramentis, et in eis salutem humani generis contineri.

Dixit eciam se credere quod nec magnus Magister nec quivis alius,
nisi sit sacerdos, potest aliquem absolvere a peccatis, et si     [p. 487]
magnus Magister dicti ordinis confessus fuit se posse alios fratres
absolvere a peccatis, sicut in articulo dicitur, confessus est contra
verum.

Item dixit quod recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et
ipse receptus noviter osculatur in ore tantum fratres alios ejusdem
ordinis aliquos circumstantes, vel omnes vel aliquos de predictis.

Dixit eciam quod recepti in ordine supradicto promittunt in sua
recepcione inter alia quod non exibunt nec relinquent ipsum ordinem pro
minori vel majori, sine licencia superioris qui dictam licenciam possit
dare; et incontinenti post eorum recepcionem habentur pro professis,
juxta statuta ordinis dicti Templi. Que quidem recepciones fiunt nullis
presentibus nisi fratribus ordinis supradicti.

Ad XL-LXXXII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus,
respondens negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis,
excepto quod confessus est quod ipsi fratres cinguntur super camisiam
cordulis de lino vel de lana vel de canape; negavit tamen quod ipse
cordule non cinguntur nec tanguntur in capitibus ydolorum.

Item confessus est quod ipsi fratres promittunt inter alia tempore sue
receptionis, quod modum receptionis sue non debeant revelare, que fiunt
et dicuntur in ipsis capitulis, nec loqui eciam cum fratribus ejusdem
ordinis de hiis que aguntur in ipsis capitulis, nisi hiis qui
interfuerunt in eisdem.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et
sigillatim interrogatus, respondens dixit quod illi fratres qui confessi
sunt predicta vel aliquos errores, prout in ipsis articulis continetur,
non dixerunt verum, ymo falsum, et mentiti sunt super capud suum, salva
excellentia Sedis apostolice.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondens dixit quod
frater Guillelmus de Abelars preceptor olim dicte domus Mansi Dei, in
capella ejusdem domus, in prima Dominica Carniprivii Cadragesime Domini
erunt XI anni elapsi, ut credit, recepit ipsum qui loquitur in fratrem
ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo      [p. 488]
Rocha, Guillelmo Marturelli, Petro Rubeo, Jacobo de Rosergue et pluribus
aliis fratribus dicti ordinis.

De modo autem sue recepcionis et de hiis que servari debent ab hiis qui
recipiuntur ad ipsum ordinem, dixit sicut plenius deposuit frater
Bartholomeus de Turre, primus testis.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim
interrogatus, respondit se nescire nec credere aliqua de contentis in
eis. Nec scit nec unquam audivit, ut dixit, usque nunc fieri mentionem
in ordine Templi vel alibi de dictis erroribus, nec unde originem
habuerunt, nec a quo vel a quibus; nec scit ubi ydola vel capita de
quibus agitur in articulis sint, nec a quo custodita; nec scit quid sit
ydolum, nec unquam audivit de ydolo vel ydolis aliquem fratrem vel alium
loquentem; nec credit quod ydolum sit aliquid, sed nichil.

Super aliis vero omnibus et singulis contentis in dictis articulis,
dixit se nichil amplius scire.


Anno quo supra, nono kalendas februarii.

XVII. Frater Petrus Servientis ordinis dicti Templi et domus Mansi Dei,
testis juratus ad sancta Dei Evangelia super predictis articulis et
eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se ipso, et
ut testis de aliis, diligenter et sigillatim interrogatus, respondens ad
primum, II-XXXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia
et singula contenta in eis, excepto quod credit et fatetur quod eo
tempore quo ipse et alii fratres recipiuntur ad dictum ordinem,
recipiens preceptor vel magister, post recepcionem eorum et post
impositam clamidem in collis eorum, osculatur ipsos fratres sic receptos
in ore tantum, in s