Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Libris Grammaticis
Author: Varro, Marcus Terentius
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Libris Grammaticis" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



{Transcriber’s Note:

This e-text includes accented Greek and some less common Greek letters:
  Λυδὲ γένος, πολλῶν βασιλεύ, μέγα νήπιε Κροῖσε
    (Lyde genos, pollôn basileu, mega nêpie Kroise)
  Ϲ Ɔ ϝ (“lunate” sigma, antisigma, digamma)
The critical apparatus has letters with unusual diacritics:
  ę (“e caudata”)
  ĭ, ạα̣, ũr̃m̃ (breve, subscript dot, tilde)
  ē, s̄ (macron)
  e͠e (double tilde)
If any of these characters do not display properly--in particular, if
the diacritic does not appear directly above or below the letter--use
the transliterated (Latin-1) version of this text instead.

All material in brackets [ ] or parentheses ( ) is in the original text.
Material added by the transcriber is in braces { }.}

       *       *       *       *       *


                      De
             M. TERENTI VARRONIS
              LIBRIS GRAMMATICIS


                   Scripsit
             Relliquiasque Subiecit

               AVGVSTVS WILMANNS


                   Berolini
                Apud Weidmannos
                  MDCCCLXIIII



Friderico Ritschl
Ottoni Iahn
Praeceptoribus

AMORIS CAVSA

       *       *       *       *       *


                   PRAEFATIO

Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis
relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset,
elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari
et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius
circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum
librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam
theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad
cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V-X de
lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis
inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere,
sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros,
in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur,
quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia,
larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita
sunt.

In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri
potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur
tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta,
quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis
subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem
Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et
ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti.
altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae
in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii et aliorum, quorum
exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio
saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec
fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude
maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad
Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum
describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne
certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica
libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a
me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo
liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo
quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam,
conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui
me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum
taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici
sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum
agent.

  Romae in Capitolio mense Iulio 1864.

       *       *       *       *       *


TABVLA DISPVTATIONIS

{Transcriber’s note: To aid in searching for text, the table of
contents has been expanded with key phrases taken verbatim from the
book. The numbered items 1 - 8 are the author’s original _tabula_.
Sections marked with roman numerals appear in the text, though not
in the author’s _tabula_.}

I
  1 de libris *de lingua latina*
    *Alexandrinorum grammaticorum
    *de Varronis philosophia
    *consilium totius operis
    *hexas prima (liber primus)
    *libro altero
    *libro tertio
    *altera triade / *de uerborum originibus
    *de relliquiis huc referendis
    *libro undecimo declinationes
    *de libro duodecimo
    *librum decimum tertium
    *poeticorum uocabulorum explicatione
    *prooemium totum opus
    *de postrema hexade
  2 de epitome librorum de lingua latina
    *Ἐπιτομἠν de lingua latina
II
  3 de libris *de sermone latino*
    *a prosodiis uel accentibus
    *de rebus metricis
    *continentis sermonis uirtutes
    *de uocis natura
    *de uariis syllabarum generibus
III
  4 *liber de grammatica*
IIII
  5 de libris *de antiquitate litterarum*
  6 de libris *de origine linguae latinae
V
  7 de libris *de similitudine verborum
  8 de libris *de utilitate sermonis

       *       *       *       *       *

In Hieronymi catalogo omnis quaestionis de libris Varronianis
fundamento (cf. F. Ritschl d. schriftstellerei des M. Terentius Varro
in nou. mus. Rhen. VI p. 481 sq. XII p. 150) hi tituli grammatici
enumerantur: *de lingua latina libri XXV*, *epitome de lingua latina
e libris (X)XV libri VIIII*, *de sermone latino libri V*, *de origine
linguae latinae libri III*, *de similitudine uerborum libri III*,
quibus accedit liber disciplinarum *de grammatica*. praeterea
occurrunt apud grammaticos *liber II de antiquitate litterarum*
(Prisc. I p. 7 Hertz), *libri ad Attium* (Pompei. comm. art. Don.
p. 9. 27), *liber IIII de utilitate sermonis* (Char. p. 123 K.).

       *       *       *       *       *


           I

Libros *de lingua latina* fuisse XXV et praeter quattuor priores
(cf. de l.l. V 1 M. p. 12 Sp.) ad Ciceronem ut Caesaris de analogia
opus scriptos esse constat, illud ex Hieronymi indice et seuerae
dispositionis lege qua Varro non solum in his libris utebatur{1})
(cf. Ritschl nou. mus. rh. VI p. 525), hoc e Ciceronis Academ. post. I
1, 2, cp. ad Attic. XIII 12, 3 (cf. O. Muelleri praef. Varr. p. 111),
e librorum de lingua latina V-X codice Florentino initio libri III et
in fine libri VIIII (p. 3. 542 Sp.), e multis grammaticorum ueterum
testimoniis. Libro primo, quem num Septimio miserit scriptor cum
libris II III IIII incertum est, quasi prooemio praemisso, reliqui
XXIIII libri quattuor effecerunt hexades, quarum prima etymologiam,
altera declinationes, tertia et quarta syntaxin tractabant (l.l. VII
110 p. 390, VII 1 p. 391). infra reiectis quae de singulis libris
priorum hexadum dicenda sunt, primum de posterioribus hexadibus agam.
duobus enim locis s. s., quibus totius operis dispositionem proponit,
Varro profitetur tertia parte se disputaturum esse (VII 110 p. 390)
_quemadmodum uocabula coniungantur_, et (VIII 1 p. 391) _ut uocabula
inter se ratione coniuncta sententiam efferant_, quae quamquam
certissimum ipsius scriptoris de consilio suo testimonium continent,
tamen de omnibus duodecim libris accipere dubitabant uiri docti.
incredibile enim uidebatur, tam multos libros ei doctrinae destinatos
fuisse, cuius tam exigua uestigia in grammaticis latinis inuenirentur,
quam solus Priscianus multo posterioris aetatis scriptor diligentius
explicaret, ipse Apollonium secutus Hadriani aequalem, qui primus
omnium hanc prouinciam ad artem et praecepta reuocasset. accedebat,
quod Varro neque in scribendi genere neque in eis quae occasione
data de huiusmodi rebus monuit, magnum subtilioris syntaxis studium
ostendit, et quod, fere ubique ad res et facta siue ad historiam
gentium et litterarum siue ad naturam spectent intentus et singula
conponere atque ex his iudicare solitus, eandem rationem in rebus
grammaticis adhibuisse putabatur. parum profecto consentaneum
uidebatur talem scriptorem disciplinam tantis difficultatibus
obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque hoc fecit, id
quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis tempore studia
grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus.

  Footnote 1: cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum
  libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human.
  lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi
  Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494.

*Alexandrinorum grammaticorum* et *Pergamenorum* studia artissime cum
arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis iudicare
possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et deliberationes
suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus perscribebant
et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et diligentia
paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum obseruationum de
uerborum ui origine declinatione coniunctione coaceruabant. ab his
profecti singulas quaestiones ordine et in artis modum exponebant{2}.
scripsit iam Aristophanes Byzantius de analogia{3}, Apollodorus
Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid. Ἀπολλόδωρος) περὶ
ἐτυμολογιῶν (Athen. XI p. 483 A. II p. 63 D. al.) eiusque aequalis
Demetrius Ixion ἐτυμολογούμενα (Athen. III p. 74B. al.); Dionysius
Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf. M. Schmidt philol.
VII p. 366 sq.) τέχνην γραμματικήν. primis lineis ductis uarios
poetas et dialectos diuersas percensebant et uerborum classes
loquendique formulas separatis libris explicabant subtilioremque ita
et certiorem earundem quaestionum tractationem incipiebant, quam
adsidua scriptorum peruestigatione amplificare studebant. postremo
ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque ante magnum
Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est. nam Tryphon
eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud raro laudatus uel
potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis erat (cf. A. de
Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de singularum orationis
partium constructione scripserunt: Tryphon de articulis aduerbiis
coniunctionibus participiis praepositionibus pronominibus personis{4},
Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60. B.). Ab Alexandrinis
igitur grammaticis Varro, quorum opera eum diligenter tractasse
testantur libri de lingua latina, qui ad nos peruenerunt, nec
consilium neque argumentum syntaxis suae repetere potuit, licet
Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque adfirmari
nec negari potest.

  Footnote 2: Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem
  Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re
  quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta
  fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda
  erant.

  Footnote 3: cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267.
  Charisii locum p. 116 _specialis (analogia) est, quae
  spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus_ (Christ münchn.
  gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, _rationibus_ cod. Neap.)
  _occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt_
  ἀναλογία ἐστὶν συμπλοκὴ λόγων ἀκολούθων ἐν λέξει. _huic
  Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex;
  primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein
  casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni_
  uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11
  explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X
  21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest.
  pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat.
  casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum
  sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui
  haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si
  intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro
  quoque l.s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam
  dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l.l. VIII 13
  p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae
  progressus spectas, non nullius momenti est.

  Footnote 4: De singulis Tryphonis libris recte iudicauit
  A. de Velsen l.l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus
  scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut
  de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr.
  II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam,
  Telephus Crateteus, qui teste Suida περὶ συντάξεως λόγου
  Ἀττικοῦ βιβλία έ edidit, post Augustum floruit (cf. Preller
  ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor
  fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I
  p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior
  (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui περὶ συντάξεως
  τῶν τοῦ λόγου μερῶν scripsit. reliqui praeter Byzantinos
  grammaticos (de quibus Egger l.l. p. 234. 265) rhetores
  posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon
  Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia
  Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri περὶ ὕψους, qui
  duos libros περὶ συντάξεως conposuit, (π. ὕψους 39, 1)
  sequebantur.

Prorsus diuersa ratione *stoici* in grammaticis studiis uersabantur
(cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum
gramm. C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d.
sprachw. b. d. Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia
profecti uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent,
idcircoque a principio ad leges generales quae de lingua ualerent
animum intenderent. dialectica eis secundum Posidonium ἐπιστήμη
ἀληθῶν καὶ ψευδῶν καὶ οὐδετέρων (Laert. Diog. VII 62) erat itaque
praecipuas quoque grammaticae partes etymologiam declinationes
syntaxin, cum linguam tamquam subsidium cognitionis haberent,
explorabant quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo
cum τὸ τὴν τοῦ νοουμένου πράγματος σημαντικὴν προφέρεσθαι φωνὴν
(Sext. Emp. adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V
_loqui est articulata uoce signum dare_) acciperent, inde consecuntur
quae de etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui
patrocinabantur (Varr. de l.l. IX 1 p. 456) docebant. syntaxin,
illa dialecticae cum grammatica coniunctione posita, tam arte cum
praeceptis de iudiciis et conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum
fere inter utramque discrimen seruarent (cf. Prantl l.l. p. 442).
duobus prioribus nunc missis, de quibus uiri docti supra laudati bene
meruerunt et mihi his illic infra dicendum est, breuissime syntaxeos
diuisionem in primis Laertium Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram.
prae ceteris autem in hac re excelluit Chrysippus ‘homo acutissimus’,
cuius dialecticam dignam quae deorum esset putabant. mirabili nimirum
usus adsiduitate uel potius insatiabilitate scribendi plus trecentis
libris, quorum indicem apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos
locos solius dialecticae inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes,
cum tota haec dialectica e grammaticis rationibus penderet, non minus
ad dicendi quam ad cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est.

Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist.
89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne
pro uero falsa subrepant, τὸν περὶ τῆς φωνῆς ἢ τῶν σημαινόντων τόπον,
quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de
orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque
orationis agebatur (L.D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc
pertinet τὸν περὶ τῶν πραγμάτων ἢ τῶν σημαινομένων τόπον, qui praeter
τὸν περὶ τῶν φαντασιῶν τόπον (L.D. VII 43) conplectebatur τὸ λεκτὸν,
quod ab Ammonio (ad Aristot. π. ἑρμ. p. 100a Br.) μέσον τοῦ τε νοήματος
καὶ πράγματος, a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70. cf. L.D. VII 73) τὸ
κατὰ λογικὴν φαντασίαν ὑφιστάμενον explicatur. erant autem τὰ λεκτὰ aut
ἐλλιπῆ aut αὐτοτελῆ. ἐλλιπῆ enuntiata erant ea, quae e solo uerbo, quod
nominatiuum ut plenum uel αὐτοτελὲς fiat requirit, constant ut περιπατεῖ
(L.D. VII 63) eademque et κατηγορήματα et συμβάματα adpellabant, quibus
praeter hoc simplex κατηγόρημα, uerbum intransitiuum ut nostris terminis
utar casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine
accusatiuo positum, ἔλαττον ἢ κατηγόρημα, et duas uerborum inpersonalium
classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut μεταμέλει (sc.
Σωκράτει) παρασύμβαμα siue παρακατηγόρημα, alteram quae duos casus
obliquos postulat, ut μέλει (sc. Σωκράτει Ἀλκιβιάδους) ἔλαττον ἢ
παρασύμβαμα.{5} huic loco tribuebant cum uniuersam de uerborum generibus
et speciebus doctrinam, tum casuum obliquorum, qui cum uerbis
coniunguntur explicationem (L.D. VII 64 sq. Schmidt l.l. p. 57 sq.). in
plenis enuntiatis ἀξιώματα ponebant. ἀξίωμα δέ ἐστιν ὅ ἐστιν ἀληθὲς ἢ
ψεύδος ἢ πρᾶγμα αὐτοτελὲς ἀποφαντὸν ὅσον ἐφ᾽ ἑαυτῷ ἢ καταφαντόν, ὡς
ὁ Χρύσιππός φησιν ἐν τοῖς διαλεκτικοῖς ὅροισ‧ οἷον ἡμέρα ἐστί, Δίων
περιπατεῖ (L.D. VII 65). haec iterum aut simplicia aut conposita esse
existimabant (L.D. VII 68. Sext. Emp. VIII 93.) simplicibus adnumerabant
ἐρώτημα πύσμα προςτακτικὸν ὁρκικὸν ἀρατικὸν ὑποθετικὸν ἐκθετικὸν
θαυμαστικὸν ἐπαπορητικὸν πρᾶγμα ὅμοιον ἀξιώματι, quorum definitiones
leguntur ap. L.D. VII 66 sq. Ammon. ad Aristot. π. ἑρμ. p. 96a Br. Geo.
Choerob. p. 1178 B. p. 739 Gaisf. Anonym. Coisl. p. 93a Br. praeterea
simplicium ἀξιωμάτων erant alia ἀποφαντικὰ καταγορευτικὰ κατηγορητικὰ
ὑπεραποφαντικὰ ἀρνητικὰ στερητικὰ (L.D. VII 69), alia ὡρισμένα ἀόριστα
μέσα (Sext. Emp. VIII 96 sq.). tractarunt igitur in hac parte modos et
formulas loquendi ut interrogationem et adhortationem, inter utrumque
quidem non magis distinguentes, quam Protagoras fecerat (cf. L. Spengel
art. script, p. 44), deinde affirmationes et negationes, enuntiata
finita et infinita. Conposita axiomata secundum coniunctiones, quibus
formantur (cf. C.F. Iahn grammaticor. graec. de coni. doctr. p. 19 sq.)
diuidebant, quorum praecipua haec erant τὸ συνημμένον (εἰ) τὸ
παρασυννημένον (ἐπεί) τὸ συμπεπλεγμένον (καί καί) τὸ διεξευγμένον (ἤ ἤ)
τὸ αἰτιῶδες (διότι) τὸ διασαφοῦν τὸ μᾶλλον (μᾶλλον ἢ) τὸ διασαφοῦν τὸ
ἧττον (ἧττον ἠ) L.D. VII 69. 71 sq. Postremo sequebatur expositio τῶν
λόγων καὶ συλλογισμῶν, quorum ‘ingentem diuisionem’ (L.D. VII 76 sq.
Seneca l.l.) excribere longum nec necesse est; nam id quod uolui satis
elucere confiteor, stoicos magna cum subtilitate argutaque sagacitate de
his rebus disputasse uberrimamque materiam hoc argumentum tractantibus
congessisse. Vnum adicio Dionysi Halicarnasensis locum ita scribentis de
comp. uerb. IIII p. 70 Sch. (cf. V p. 84): Ἔγωγ᾽ οὖν, ὅτε διέγνων ταύτην
τὴν ὑπόθεσιν, ἐζήτουν εἴ τι τοῖς πρότερον εἴρηται περὶ αὐτῆς καὶ μάλιστα
τοῖς ἀπὸ τῆς Στοᾶς φιλοσόφοις, εἰδὼς τοὺς ἄνδρας οὐ μικρὰν φροντίδα τοῦ
λεκτικοῦ τόπου πεποιημένους‧ δεῖ γὰρ αὐτοῖς τἀληθῆ μαρτυρεῖν. οὐδαμῇ δὲ
οὐδὲν ὑπ᾽ οὐδενὸς εὑρὼν τῶν γοῦν ὀνόματος ἠξιωμένων οὔτε μεῖζον οὔτε
ἔλαττον συναχθὲν εἰς ἣν ἐγὼ προῄρημαι πραγματείαν‧ ἃς δὲ Χρύσιππος
καταλέλοιπε συντάξεις διττὰς ἐπιγραφὴν ἐχούσας ῾περὶ τῆς συντάξεως τῶν
τοῦ λόγου μερῶν᾽ οὐ ῥητορικὴν θεωρίαν ἐχούσας, ἀλλὰ διαλεκτικήν, ὡς
ἴσασιν οἱ τὰς βίβλους ἀνεγνωκότες, ὑπὲρ ἀξιωμάτων συντάξεως ἀληθῶν τε
καὶ ψευδῶν, καὶ δυνατῶν καὶ ἀδυνατῶν, ἐνδεχομένων τε καὶ μεταπιπτόντων
καὶ ἀμφιβόλων καὶ ἄλλων τινῶν τοιουτοτρόπων, οὐδεμίαν οὔτε χρείαν οὐτ᾽
ὠφέλειαν τοῖς πολιτικοῖς λόγοις συμβαλλομένας, εἰς γοῦν ἡδονὴν καὶ
κάλλος ἑρμηνείας, ὧν δεῖ στοχάζεσθαι τὴν σύνθεσιν‧ ταύτης μὲν τῆς
πραγματείας ἀπέστην κτλ. quibus uerbis cum dialecticam stoicae syntaxeos
rationem{6} cognoscimus, tum illo tempore unicuique qui de uerborum
constructione siue rhetor siue grammaticus scribere uellet, primum
doctrinam stoicorum in mentem uenire, illorum praecepta circumspici,
ab illorum studiis omnes huiusmodi quaestiones proficisci.

  Footnote 5: In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist.
  π. ἑρμ p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299.
  de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l.l. p. 64.
  Prantl l.l. p. 439 sq. Steinthal l.l. p. 298. Suidas u. σύμβαμα
  nescio quem exscripsit non accuratius quam u. κατηγόρημα Laertium
  Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est.
  Priscianus uero XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam
  turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore
  rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime
  doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod
  has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici
  ἀξιώματα uel συμβάματα, id est dignitates uel congruitates,
  uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato
  philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam
  fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam
  obliquum aliquem casum proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est
  minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex
  duobus obliquis constructio fit, ἀσύμβαμα id est incongruitatem
  dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen
  seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et
  συμβάματα confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere
  loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo,
  quae axiomata sunt, παρασυμβάματα dici. praeterea tertiae
  constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo
  aptum est, expectares _pudet me illius_, uel tale quid. ceterum
  dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam
  stoicorum ἀσύμβαμα quod ab aliis ἔλαττον ἢ παρασύμβαμα dictum
  est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.

  Footnote 6: Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi
  libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad
  dialecticam referebant L.D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse
  credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque
  libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum
  esse index ille confirmat Laertianus.

Videamus nunc, paucis *de Varronis philosophia* praemissis, quae ratio
inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de lingua
latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae
(Cic. Acad. post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque
probauit (Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae
lustris diligenter exposuit{7} (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2).
Ciceronem qui academica et epistulas modo laudatas a.u. DCCVIIII
scripsit acriter inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne
conpertum quidem habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam
transmigrasse, cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem
tempore conscriptis fere ubique secutus sit. quod parum considerate
posuit. M. Tullium enim, licet antiquorum philosophorum graecorum
sententias paullo neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens
exposuerit (cf. F. Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B.
Krische forsch. in alt. phil. I p. 33. 444 sq.) de amici et
condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer. p. 38) sensu et cogitandi
ratione tam grauiter errasse idque publice professum esse, nemo
credet, qui magnum discrimen inter scholas illas fuisse putet.
Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla concesserat
auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione cognosci et
perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac defendit, deinde
de eiusdem infirmitate et peruersitate ‘omnium philosophorum concursu’
conuictus, stoicorum decreta de conprehensione et adprobatione, ut
Ciceronem κατάληψιν et συγκατάθεσιν uertentem sequar, adsumpsit
(cf. Krische l.l. p. 166 sq. Grysar d. academik. Philo u. Antioch.
p. 25) et hanc uiam ingressus eo usque processit, ut non solum
Chrysippeam dialecticam toto pectore amplecteretur (Cic. acad. post.
II 46, 143), uerum etiam ‘si perpauca mutauisset, germanissimus
stoicus’ fuisset (Cic. l.l. 43, 132. Sext Emp. hyp. Pyrrh. I 235).
nempe in philosophiae parte morali sibi constitit (Cic. l.l. 43,
133), in dialecticis autem non potuit stoicis primas non deferre,
quorum placita etiam in physicis probasse uidetur. cuius uiri
auditorem fidelemque sectatorem cum Varronem fuisse constet, minime
mirum esse adparet, quod et in reliquis scriptis (cf. L. Krahner l.l.
p. 8 sq. grundl. z. gesch. d. verf. d. röm. staatsrel. p. 51. C.H.I.
Francken fragm. Varr. quae inuen. in libr. S. August. de ciu. dei p.
160) multa stoam redolent et in libris de lingua latina, quorum pauca
memorasse sufficiat. cum eis quae ibi leguntur de loco (V 14 p. 24)
conferas Zenonem apud Stob. ecl. phys. I 19, 1, de tempore (VI 3
p. 186) Apollodorum apud Stob. l.s. I 9, 42, de igni (V 70 p. 76)
Chrysippum apud Plut. de stoic. repugn. p. 1053 A, de motu solis
(VI 4 p. 186 sq.) Zenonem apud Stob. l.l. I 26, 3, de animae partibus
(VIIII 30 p. 476) Laert. Diog. VII 110. 157, quibus conlatis haec e
stoicorum mente scripta esse uidebis, et sic multa (cf. V 59 p. 64
sq.) quae ad rerum naturam spectant. perinde non pauca ne dicam omnia
ex eorum dialectica Varronem sumpsisse quae modo de Antiocho disputaui
docent; in rebus grammaticis eum saepe ab eisdem pendere, itidem
exemplis quibusdam ostendam. Chrysippus inter nomina et uocabula
distinxit (Laert. Diog. VII 57 sq. cf. G. Schoemann lehre v. d. redeth.
p. 79), stoicorum nescio qui pronomina cum articulis articulos, illa
finitos hos infinitos, adpellauerunt (Apollon. de pron. p. 48); utrumque
habet Varro VIII 45 p. 424, quorum alterum parum ad linguam latinam
accommodatum esse uides. stoicos secutus quinque casus (VIII 16
p. 403){8} eorumque primum rectum posuit (VIII 4 p. 393 cf. R. Schmidt
l.s. p. 58) et ab eisdem temporum uerbi descriptionem (VIIII 97 p. 529
sq.) mutuatus est (cf. Herm. Schmidt doctr. temp. uerbi gr. et lat. I
p. 14. R. Schmidt l.l. p. 68). sed nec talia neque uestigia quaedam
intimae dialecticae stoicae (cf. VI 56 p. 232 cl. Prantl l.s. p. 438.
519. X 59 p. 578. L.D. VII 53) ut recte de libris nostris iudicemus
sufficiunt. nam stoici in multis rebus grammaticis auctores erant;
quorum inuenta omnes grammatici probarent et Varronem in his rebus
in uniuersum eorum praeceptis obtemperasse supra uidimus.

  Footnote 7: Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3
  Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l.l. XVIIII
  1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis
  introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset,
  Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit _quaero cur
  cum multa scribis *genus hoc praetermittas*,_ de rebus
  philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8
  saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de
  philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere
  ut l.l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus
  latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo
  Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime
  A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845
  p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro
  ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto
  respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf.
  N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).

  Footnote 8: Verba sic leguntur in codice Florentino quantum
  sciamus _propter eorum qui *dicuntur* sunt declinati casus,
  uti is qui de altero diceret, distinguere posset cum uocaret
  cum daret cum accusaret, sic alia eiusmodi_ (Sp., _eiusdem_
  F) _discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt.
  sine controuersia sunt quinque._ legendum _propter eorum
  qui *dicunt naturam* (DICVNTVR pro DIC=NATVR=.), cum haec
  superioribus 14 p. 402 respondeant _in sua discrimina
  declinantur (nomina) aut *propter ipsius rei naturam* de qua_
  (_quo_ F) _dicitur, aut *propter illius, qui dicit.* propter
  ipsius rei discrimina aut ab toto aut a parte_ e.q.s., quo
  loco breuiter tractato ad alteram declinationum causam,
  illius qui dicit naturam transit, aliter statuit G. Schoemann
  l.s. p. 13 n. 2. secuntur haec _quis uocetur ut Hercules,
  quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad Herculem,
  a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius
  uocetur ut Herculis._ mirabere non quinque sed sex casus
  proferri, quod eiectis uerbis _a quo uocetur ut ab
  Hercule_ tollere uoluerunt, sed haec omnia expellenda sunt.
  primum enim haec casuum explicatio nulla ratione cum altera
  _cum nocaret, cum daret, cum accusaret_ coniuncta et a
  Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non de
  eo qui _uocetur_ agi debuit, sed de eo qui _vocet_, propter
  cuius naturam casus declinati sunt, denique duplex haec
  casuum enumeratio ab hoc loco quo breuissime summam rerum
  perstringit abhorret.

Rationem et *consilium totius operis* perpendentibus longius nobis
progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones
tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges
spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem
proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes
conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et
principia generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae
uera esse sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas
hexades in triades diuisit, quarum prima leges generales; altera
copiam uerborum percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat
nescio an de omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad
philosophos quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque
partis disputationes suum in usum conuertisse exspectari potest.{9} et
profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo
modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur.
Priore triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati
simus, tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum
fuisse efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18:
    nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quatuor
    explanandi gradus. primus is (Muell. in F.) quo etiam
    populus uenit, quis enim non uidet, unde aurifodinae et
    uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua, quae
    ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod
    confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui ‘rudentum
    sibilus’, hic ‘incuruiceruicum pecus’, hic ‘chlamyde
    clypeat brachium’. tertius gradus, quo philosophia
    ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi
    essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus
    uia. quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran.
    regis F.), quo si non perueniam, scientiam ad opinionem
    aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum
    aegrotamus medicus. quodsi summum gradum non attigero,
    tamen secundum non praeteribo, quod non solum ad
    Aristophanis lucernam sed etiam ad *Cleanthis* lucubraui.
et VI 1 p. 183:
    in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum,
    quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut
    sedetur ambulatur loquontur. atque si qua erunt ex diuerso
    genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori
    calumnianti geremus morem. huius rei auctor satis mihi
    *Chrysippus* et *Antipater* et illi in quibus, si non
    tantum acuminis at plus litterarum, in quo (cf. A. Nauck
    Arist. Byz. fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est
    Aristophanes et Apollodorus.
quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem etiam Cleanthis
‘quasi maiorum gentium stoici’ (Cic. acad. post. II 41 126), qui
scripsit περὶ τοῦ λόγου libros tres (L.D. VII 175), Chrysippi, Antipatri
Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui περὶ λέξεων καὶ τῶν
λεγομένων disputauit (L.D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip. Tars.
p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum uerborum
originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis eisdem eum
usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae rationes
examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum, quas secunda
hexas tractat, ‘Graeci Latinique libros fecerunt multos’ (VIII 23 p.
408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum thesauros confugere.
nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris de anomalia Varronem
hausisse testantur prima libri noni uerba:
    ... in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus
    *Chrysippo* homine acutissimo, qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας
    IIII libros, contra analogian atque Aristarchum
    est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius
    uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de
    inaequabilite cum scribit sermonis, propositum habet
    ostendere similis res dissimilibus uerbis et dissimilis
    similibus esse notatas, id quod est uerum, et Aristarchus
    de aequabilitate cum scribit [_et de_ add. F], uerborum
    similitudinem quodammodo (Sp. _quarumdam_ F) in
    declinatione (Sp. _inclinationes_ F) sequi iubet, quoad
    patiatur consuetudo.{10}
e quo argumento librorum Chrysippeorum facilis est coniectura, huic
Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de eadem re disputat
debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod nunc non persequor.
In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos confugere, qui se huic
disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo posterioris
scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro sequi
debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, si
uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo conscriptorum
molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius Varronis dispositionem
supra indicatam certum testimonium libro XXIIII talia exposita fuisse,
Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 _sed M. Varro de lingua
latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit
‘proloquium est sententia in qua nihil desideratur’_ (cf. l.l. VI 56
p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli ‘stoici’{11} qui Varronis
magister erat *de proloquiis*, quem Gellius paullo ante memorat, uides
quantum absit, ut haec studia aliena a M. Terentio iudicemus, sed cum
potius magistri exemplo incitatum diligentius in rem inquisiuisse.
Huius argumenti natura et proprietate etiam factum est ut et
grammatici posteriorum temporum, postquam praesertim Apollonius
prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri immature perirent.

  Footnote 9: Varronem plerumque graecos scriptores secutum
  esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph.
  Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia
  (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit
  ‘conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit
  similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro,
  a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est
  argumentum’ e.q.s.

  Footnote 10: In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend.
  rat. libr. Varr. de l.l. p. 9, qui olim de eodem loco in
  Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod
  simplicius uidebatur e codicis uerbis _similis res
  dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis
  notatas_ id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius
  uoluit [_similis_] _res dissimiles similibus uerbis, et
  dissimilibus similes esse_ [_uocabulis_] _notatas._ addo quod
  _IIII libros_ (cod. _lei libri_) Laerti Diogenis codicibus in
  indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet
  enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon.
  253 saec. XII περὶ τῆς κατὰ λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίον
  α β γ δ, cod. Laurent. plut. 69, 35 περὶ τοῦ κατὰ τὰς
  λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίωνα α β γ δ, cod. Menagii
  α β γ, Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit ς᾽ e Varrone ubi
  olim _sex libros_ legebatur.

  Footnote 11: Cic. Brut. 56, 205: ‘fuit L. Aelius omnino uir
  egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque
  eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque
  nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque
  ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster
  acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans
  omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris
  explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem
  nec studuit unquam nec fuit.’

Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. potissimum
sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo atque in reliquis
libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit uel probauit uel
correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e quibus effici
quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re Augustini{12}
libellus est, qui inscribitur ‘principia dialecticae’. Augustinus quem
Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. L. Krahner de
Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l.l. p. XV sq.), cum postea nimia
pietate haec studia contemneret, ita scripsit
    et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas
    liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum
    seruus per me ipsum legi et intellexi quoscunque legere
    potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset,
    quidquid ibi uerum et certum esset
(confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. congr. St. Maur.), eumque in his
quoque studiis, cum undecunque libros corriperet, Varronem non
neglexisse per se probabile est. libellum ipsum inspicienti e
stoicorum mente eum scriptum esse apparet, et ad eorum doctrinam
explicandam post Th. Stanleium (hist. phil. II p. 166 ed. Venet.
p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio adhibitus est, qui quae de
etymologia ibi docentur, e Varronis libris de eadem re (libris II-IIII
de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte posuisse uidetur.
primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima tamquam Varroniana
notanda sunt, aliaque illis tam sunt similia ut ab eodem scriptore in
libris qui perierunt profecta uideantur.{13} deinde principia
etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum unusquisque facile
uideat non multis expono. praeterea argumentum eodem modo ac Varro in
libris nostris diuidit Augustinus: _ergo omne uerbum propter id quod
sonat quattuor quaedam necessaria uocat in quaestionem originem suam
uim declinationem ordinationem._ uis enim uerbi quam arte cum eius
origine conexa sit in propatulo est, deque ea in priore de etymologia
triade Varronem locutum esse ostendunt quae V 2 p. 13 dicit,
Augustinus uero eam pro suo consilio more dialecticorum quorum libros
consuluit accuratius tractat. declinatio et ordinatio cum reliquis
Varronis partibus conueniunt, quarum altera quid sit Priscianus doceat
_consequentia ordinationis id est casus casibus et genera generibus et
numeros numeris et personas personis et tempora temporibus congrua
disponere_ (XVII 185 II p. 200). denique si unicus terminus, quo
Varronem in libris syntacticis usum esse e Gellii testimonio scimus,
*proloquium* his recurrit, quod uerbum praeter Martianum Capellam et
Arnobium nemo adhibuit (nam Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262
Hild. nihil nisi Varronem ita dixisse refert), his argumentis
coniunctis adducor, ut eas libelli istius particulas, quae ingenium
Varronianum prodant, ad libros de lingua latina referam. Ad syntaxin
inlustrandam non multum inde lucramur, nam pauca tantum de uerbis et
sententiis simplicibus coniunctisque ad firmandam dispositionem suam
praefatus est. plura de etymologia discimus de qua infra dicam. Sed
hic facile aliquis obiciat, ne confidentius loquere! cum enim
Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97 Grot. non solum eandem totius
argumenti dispositionem atque Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam
in eius disputatione de uerbis aequiuocis et uniuocis eadem quamquam
multo breuius legantur, quae Augustinus profert,{14} praeterea autem
et hunc (de ord. II 12, 35 tom. II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr.
p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C.F. Hermann praef. ed. Kopp.
p. XX. Ritschl l.l. p. 5) Varronis disciplinarum libris usum esse
constet, nonne multo ueri est similius, illa e libro disciplinarum de
dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita non neglecta esse
uideantur{15}? neque sine specie quadam probabilitatis haec
opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini opusculum ex uno
Varronis libro, quamquam magno opere extenuato, haustum esse possit,
nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo modo libris de lingua
latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed praeterquam quod in hac
(libro enim singulari tractabatur) unumquemque tam longa disputatio de
etymologiis offendet nescio an singularis consensus, quem supra
exposui, cum libris de lingua latina hanc dubitationem tollat. ne
autem nihil profecisse uideamur, si hoc concedere prorsus recusas,
unum adicio. Varronem libros disciplinarum multis annis post illos de
lingua latina scripsisse demonstrauit Ritschelius l.l. p. 57, quamuis
L. Mercklin (philolog. IIII p. 427) dissentiat; in his igitur sine
dubio quae ipse summa industria multaque meditatione congesserat non
neglexit, sed retractata passimque mutata et admodum contracta suum in
usum conuertit, id quod etiam in aliis libris eum fecisse infra
monebo. utcunque igitur statuis, quamquam prius illud mihi multo magis
arridere tacere nolo, iure nostro nunc haec fragmina nos in relliquiis
de lingua latina posuisse concedes.

  Footnote 12: Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse
  demonstrauit Prantl l.l. p. 666, quamquam id C.F. Webero
  proleg. in Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur.
  addere potuit in libro de magistro quem patrem breui post
  illud scripsisse constat (cf. Augustin. retract. I 12)
  nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur ut V 12. 16.
  Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet
  dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.

  Footnote 13: Apud Varronem recurrunt ueriloquia _urbis_ V 143
  p. 145 _horrei_ V 106 p. 109 _putei_ V 25 p. 41. uiolentum
  apud Augustinum a _ui_, ab eodem _uis_ uiolare VI 80 p. 256,
  et ab eodem per gradus quosdam apud ilium uinculum uimen
  uitis uietus, ab ipso _uis_ V 62 p. 68 uincire uinclum uiere,
  V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf.
  Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius _uiae_ origo, quod
  V 35 p. 37. de re rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non
  respondet; talem inconstantiam autem nemini antiquorum
  grammaticorum non excidisse inter peritos constat, de Varrone
  cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud
  Augustinum occurrunt _lucus bellum foedus_ e.q.s. in libris
  nostris non explicantur.--Breuiter moneo locum V 22 p. 31,
  qui multos uexauit, nuper Ludouicum Oxé de Varr. etymolog.
  quibusd. p. 22, et in codice ut tradunt ita legitur _Vias
  quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter iterum, actus quod
  agendo teritur_ e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum et
  quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod
  neminem uidisse miror.

  Footnote 14: August. l.l. p. 48E: ‘ea quae una defintio
  potest includere uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno
  nomine necesse est definire diuerse, aequiuoci nomen est’.
  p. 49C: ‘haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno,
  sed una etiam eiusdem nominis definitione clauduntur, quamuis
  et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui
  possunt.’ Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq. ‘aequiuocum est
  quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem
  definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium
  rerum unum nomen est et definitio.’

  Footnote 15: Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b
  Garet: ‘dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem
  disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica
  et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et
  palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens,
  ista facundiae compos copioso sermone discurrens, illa uerba
  contrahens, ista distendens’. cf. Isid. orig. II 23, 1.
  a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l.l. p. 531b
  Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu
  sunt, quibus illud confirmetur.

Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis
simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut
non inplent (fr. 32*). quae inplent iterum affirmari possunt aut
nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo
dixit. haec stoicorum λεκτά ἐλλιπῆ et αὐτοτελῆ, ἀξιώματα ἁπλᾶ
et οὐχ ἁπλᾶ esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi
persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus
uerbis ponitur, prima et secunda persona in coniunctis _quae simplicem
non habent significationem_ (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego
et tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non
diserte memoratur{16} ex eorum placitis necessario manat, ut in hac
quoque re illos Varro secutus sit.

  Footnote 16: Hoc moneo propter Carolum Prantl l.l. p. 667
  qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes
  (VII 63) scribit: ἐλλιπῆ (λεκτά) μὲν οὖν ἐστι τὰ
  ἀναπάρτιστον ἔχοντα τὴν ἐκφορὰν οἷον ῾γραφεῖ᾽‧
  ἐπιζητοῦμεν γὰρ τίς; quod cum in prima et secunda persona
  absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et
  illam fecisse stoicos sequitur.

Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit, conici
uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis et
uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de
proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum
stoicorum diuisione in λεκτὰ ἐλλιπῆ et αὐτοτελῆ. neque e Gelli
libri XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII
proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri
potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem ἀξιώματα alias
profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l.l. p. 5)
ad dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco,
ut his uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit.
*profatum* enim, quantum sciam, apud nullum scriptorem, *proloquium*
apud Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica
legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed
longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se
inspectis dialecticorum εἰσαγωγαῖς, ut de axiomatis a M. Varrone
profata uel proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium
L. Aeli de proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque
illud memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in
Fleckeiseni annal. supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde
didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam
definitionem Chrysippi ἀξιώματος (cf. L.D. VII 65), deinde eam, quam
Varro de proloquio in libro ‘de lingua latina ad Ciceronem quarto
uicesimo’ protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum
exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque
nominato Varrone (ut de Ciceronis ἀξιώματος uersione ex disp.
Tusculanis I 7, 14 petita taceam), ἀξιωμάτων συννημμένου
συμπεπλεγμένου διεζευγμένου παραδιεζευγμένου explicationes, adiectis
interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante
significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad
eundem Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num
utramque quam profert proloquii συνημμένου et συμπεπλεγμένου
uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu
sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has
interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non
ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod ἀξίωμα
διεζευγμένον, quod ipse (V 11, 8) ‘diiunctiuum’ appellat, nostro loco
‘disiunctum’ uertitur. alterum est, quod proloqui παραδιεζευγμένου,
stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l.l. p. 448. 605),
uersionem omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua
sponte apparet adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius
παραδιεζευγμένου usu admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus,
num ex reliquis quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus.
qui uero sciunt in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem
proloqui conexi exemplum _si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur_ hic
et in Augustini opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla
fortasse praeterea ut ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum
existimabunt. in libro XXIIII igitur de proloquiis conpositis
agebatur. hinc progredienti conicere licet Varronem in extremae
hexadis triade priore, ut solet in hoc opere, generatim de proloquiis
dixisse, in posteriore ad singula explicanda profectum libro XXIII
proloquia simplicia, libro XXIIII conposita, libro XXV poetarum usum
uel nescio quid tractasse. sed haec pro certis non uendiderim.

Transeo ad priores libros. *Hexas prima*, ut saepius dixi, de
etymologia scripta erat, et libri tres ‘priores de disciplina uerborum
originis, posteriores de uerborum originibus’. priorum ‘in primo
uolumine est’ ut ipsa Varronis uerba ponam (VII 109 p. 389) ‘quae
dicantur, cur ἐτυμολογικὴ neque ars sit neque ea utilis sit, in
secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae
forma etymologiae’. primo igitur libro contra stoicos et grammaticos,
qui eorum uel similia praecepta sequebantur, altero ex eorundem mente
disputauit, tertio suam de re sententiam exposuit. praeclara sane
dispositio! Studia etymologica stoicorum (cf. K. Lehrs de Aristarchi
stud. hom. p. 340. R. Schmidt l.l. p. 21. Ch. A. Lobeck de antiphr.
et euphemismo in actis societ. gr. II p. 293 sq. C. Wachsmuth de Crat.
Mall. p. 13. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 323) ex interioribus
linguae rationibus, quas probabant (cf. p. 5) pendebant eorumque usum
in singulis tractandis grammatici secuti sunt, ut nihil fere inter eos
intercedat discriminis. et paullatim efflorescente arte, quod iam
Plato in Cratylo ioco serioque adgressus erat, certas deriuandi leges
proposuerunt, quibus ni mirum usi quodlibet fere uerbum a quolibet
ducere potuerunt. et apud Varronem, ne in reliquis commorer, et
interiorum rationum et certarum legum specimina, quae satis esse
uidentur, deprehendemus. Initio primi libri sine dubio de etymologia
in uniuersum, ut initio octaui libri (3 p. 392--24 p. 409) de
declinationibus, eadem fere mente disseruit, qua V 2 p. 13 dicit
    cum uniuscuiusque uerbi naturae sint duae, a qua re et in
    qua re uocabulum sit impositum--itaque a qua re sit
    pertinacia cum quaeritur, ostenditur esse a pertendendo, in
    qua re sit impositum dicitur cum demonstratur, in quo non
    debet pertendi et pertendit pertinaciam esse, quod in quo
    oporteat manere, si in eo perstet, perseuerantia--priorem
    illam partem, ubi cur et unde sint uerba scrutantur, Graeci
    vocant ἐτυμολογίαν, illam alteram περὶ σημαινομένων.
ipsa etymologiae inpugnatio in duas partes diuisa erat, ut liber
octauus (25 p. 409), altera erat generalis, cuius nullum uestigium
indagaui, altera singula crimina amplexabatur. quae crimina (V 3
p. 14) tripartita sunt, primo ab inpositione repetita: non omnis
inpositio uerborum extat, quae extat non omnis sine mendo inposita,
quae recte est inposita non cuncta manet, quia multa uerba commutatis
litteris obscurantur; deinde a linguarum diuersitate: non omnis origo
est latinae linguae e uernaculis uerbis; denique a ui uerborum: multa
uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant. haec omnia
multis exemplis inlustrauit, qualia facile in libris sequentibus
inuenies. neque deerant puto querelae ut (V 5 p. 15)
    uetustas pauca non deprauat, multa tollit. quem puerum
    uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. tertium
    saeculum non uidet eum hominem quem uidit primum. quare
    illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio fugitiua,
    secuta sedulitus Muti et Bruti retrahere nequit.

*Libro altero* contra etymologiae praestantiam praedicauit et eodem
modo quo libro nono opinor primo quae ad uniuersam etymologiam
spectarent, deinde singula crimina ‘et ea quae in priore libro essent
dicta et ea quae potuissent dici’ (VIIII 7 p. 461) perlustrauit. In
priore parte recte stoicos artem etymologiam iudicasse eidemque
manifestis praeceptis certum fundamentum dedisse disputauit. quae
praecepta, si supra Augustini principia dialectica huc pertinere
probauimus, ita fere persecutus est. omnium uerborum ratio explicari
potest et ab alio ad aliud transeundum est, donec res (nam res et
uerba perpetuo confunduntur) similitudinem quandam cum sono uerbi
ostendant, ut ouium balatus uel tubarum clangor. huc igitur referendus
uidetur Noni locus (p. 450 M. gannire) de animalium uocibus. talia
uerba _quasi cunabula uerborum esse_, dixit _ut sensus rerum cum
sonorum sensu concordaret_. in rebus quae non sonant similitude tactus
ualet, ut lene lenem crux asperum sonum habet. inde ad rerum
similitudinem progrediendum esse putauit, deinde ad uicinitatem
quandam, cuius multos modos enumerauit, fieri per efficientiam et
effectum, per id quod continet et continetur, a parte totum et a toto
partem, immo per abusionem. postrema ratio progressus ad contrarium
est, sed hanc adamasse Varro non uidetur. permultorum uero uerborum
originem ostendi non posse Varro concessit, ut Augustinus in his
quoque eum sequatur, quod eum concessisse et mediae uiae, quam in
libro decimo elegit, exemplum (79 p. 588), et non pauci loci librorum
etymologicorum docent. Deinde ad singula crimina eum transiisse
postrema Augustini uerba confirmant, ibique redarguit, quae in libro
praemisso posuerat, cuius disputationis frustula quaedam initio libri
septimi recurrunt. sed hic quoque ut in controuersia de analogia et
anomalia non in sophistarum morem nunc hanc nunc illam causam
defendisse censendus est, sed duobus partibus constitutis quasi
arbiter inter stoicos eorumque aduersarios esse uoluit.

Suam denique sententiam in *libro tertio* explicauit, etymologiam, ut
ex libris sequentibus uidere licet, multis quidem difficultatibus et
exceptionibus inpeditam, sed artem esse quae certis legibus et
praeceptis niteretur. huc igitur pertinent haec (V 6 p. 17):

    in consuetudine communi quot modis literarum conmutatio sit
    facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines
    patietur uerborum, reperiet enim esse conmutata, ut in
    superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas
    causas. literarum enim fit demptione aut additione, et
    propter earum adtractionem aut conmutationem, item
    syllabarum productione....
loco in codice ita mutilato ex parte O. Mueller succurrit, qui recte
membrorum aequabilitatem secutus, _aut correptione_ additit et lacunam
homoeoteleuto ortam esse significauit. restabat uero quartum, quo a
syllabis ad litterarum transpositionem scriptorem rediisse, quod
O. Mueller putauit, minime ueri simile est. nec magis placet, quod
facile in mentem uenit, syllabarum uel potius uerborum ‘aspiratio aut
uoculatio’ quo termino Nigidius Figulus (Gell. XIII 26, 1) pro accentu
usus est, nam in ipsis deriuationibus, quas in sequentibus libris
profert, utrumque nusquam adhibetur. ne ‘syllabarum demptio aut
additio’ uel ‘transpositio aut conmutatio’ quidem, quae in prioribus
legibus de litterarum mutationibus plane generaliter datis,
conprehensae erant, accedere potuerunt. quodsi classes uocabulorum,
quorum origines explicandae erant, perlustraueris, ualde mirabile tibi
uidebitur, nihil de illo genere dictum esse, quod in omnibus linguis
latissime patet cuiusque indoles neminem fugere potest, uerba dico
conposita, quae iam Plato in Cratylo (p. 425 A. p. 434 A. cf. schol.
in Crat. p. 43 Boiss. p. 1163 Bekk. anecd. gr.) explicare periclitatus
est et Aristarchus (Charis. p. 117, 4) in analogiae regulam recepit.
Varroni non modo uocabulo ‘conpositicia’ (VI 55 p. 232) uel
‘conposita’ (VIII 61 p. 436) nota erant, uerum etiam duo talium
uocabularum genera distinxit, simpliciter conposita et ea, quae e
duobus, uocabulis uel altero uel duobus plus minus mutatis breuiatis
contractis orirentur, ut loci infra scripti docent: V 141 p. 143 _ab
aedibus et faciendo maxume aedificium_; V 176 p. 176 _detrimentum a
detritu ... ab eadem mente intertrimentum ab eo quod duo, quae inter
se trita et deminuta_; V 178 p. 177 _manupretium a manibus et pretio_.
et sic permulta praecipue in extremo libro quinto. alterius generis
haec sufficiant exempla: V 171 p. 171 _septem a septem et uncia
conlisum_; V 37 p. 38 _uineta ac uineae a uite multa_; X 81 p. 589
_quod uocabulum factum ut ex non et uolo nolo, sic ex ne et quidquam,
item media extrita syllaba, coactum est nequam_. quam ob rem hoc genus
in illa regula praetermitti posse nego et Varronem _denique
uocabulorum conpositione aut conlisione_ scripsisse censeo. nihili in
hac re est, quod ad conpositionem non semper respexit, ut VI 43 p. 222
_cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit, unde eligere
possit. sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum
nominatum. a cogitatione concilium, inde consilium._ nam horum
temporum grammatici ei erant, qui nondum usum semper ad artem dirigere
didicissent quorumque ars ipsa haud sane perfecta esset.

Altera triade, quae seruata est, ‘de uerborum originibus’ agitur,
primo libro (VII 110 p. 389) de uocabulis ‘locorum et earum rerum quae
in locis esse solent’, secundo ‘quibus uocabulis tempora sint notata
et eae res quae in temporibus fiunt’, tertio ‘in quo a poetis sumpta
ut illa dixi in duobus libris de (_om._ F.) soluta oratione’. de his
pluribus disputare non magis huius loci est, quam de prima triade
alterius hexadis de declinationibus scripta, quae item extat, cuius
libro primo exposuit ‘quae contra similitudinem declinationum
dicantur’, altero quae ‘contra dissimilitudinem’, tertio ‘de
similitudinum forma’ (VIII 24 p. 409), quae diuisio cum dispositioni
librorum II-IIII prorsus respondeat (VII 109 p. 389), iam hic
expectamus, alteram{17} triadem eodem modo illius hexadis triadi
secundae respondisse, ut primus liber uocabula, alter uerba
temporalia, tertius poetarum usum contineat, quod confirmabitur si
diuersas orationis diuisiones a scriptore in libro decimo, quo suam de
analogia sententiam explicat, propositas examinauerimus. duae enim
sunt quae in censum ueniunt{18}. prioris hae partes sunt (X 15 p. 552.
51 p. 574. VIII 21 p. 406): uoluntas hominum quae est inpositio
uocabulorum, natura quae est declinatio uocabulorum quo decurritur
sine doctrina, uoluntatis et naturae coniunctio. inpositionem in his
libris non neglectam esse uel inde euincitur, quod analogiam quae in
etymologia ualet, in libris etymologicis ne uerbo quidem tetigit et
quod scriptor ipse ‘de utriusque generis declinationibus’ (VIII 24
p. 408) actum iri pollicetur. sed eum hac diuisione in argumentis
librorum, ut primum inpositioni, alterum declinationi destinaret, non
usum esse, demonstrat arta coniunctio, quam inter uoluntatis et
naturae declinationem intercedere fere ubique premit (VIII 5 p. 394. X
51 p. 574 al.) et id docet, quod ita libro tertio primi et secundi
libri disputationes recoquere coactus fuisset. accedunt grammaticorum
testimonia ex libro undecimo, quae de declinatione non de impositione
agunt. Restat igitur altera diuisio saepius obuia (X 17 p. 553. VIII
31 p. 476. VIII 44 p. 424. VI 36 p. 215), quae summa{19} partium
orationis apud Varronem conprehensio est. ea distinguit quattuor
uerborum genera quae habeant casus, quae tempora, quae utrumque, quae
neutrum. hanc cum in priore quoque triade ubicunque non generalem
doctrinam sed singula tractat, naturam secutus orationis, constanter
adhibeat (locis supra significatis, in libro nono lacuna pleraque
deuorauit{20}), eadem etiam in posterioribus libris quibus singillatim
analogiarum genera persequebatur, uti debuit. tractauit igitur libro
undecimo uocabula quae casus, duodecimo, quae tempora habent, quod
confirmatur ipsius uerbis (VIII 13 p. 401): _cum de his nomen sit
primum (prius enim nomen est, quam uerbum temporale, et reliqua
posterius quam nomen et uerbum: prima igitur nomina) quare de eorum
declinatione quam de uerborum ante dicam_, quae quamquam alia
occasione dicta generalem sententiam continent. ne uero quis miretur,
quod uerbis temporalibus, quae antiquioribus grammaticis minus curae
erant, totum librum dederit, cum libro decimo (31 p. 562 sq.) et nono
(95 p. 527), (in octauo haec interciderunt) breuissime de eis agat et
nullae fere huius argumenti relliquiae apud grammaticos extent,
monendum est de eisdem etiam maiorem libri sexti partem esse et
Varronem tribus locis (VII 90 p. 368.{21}) VIII 20 p. 416. X 33
p. 563) profiteri, ipsam hanc rem in sequentibus libris diligenter
se explicaturum. uerba quae neque casus neque tempora habent in
transcursu si omnino tangebantur, participialia uero non totum librum
XIII expleuisse, sed aut cum nominum (ut VIII 58 p. 434) aut cum
uerborum (ut VIIII 110 p. 537) analogiis coniuncta fuisse, pro certo
sumere possumus. contra hic liber sine dubio de illo dicendi genere
erat, quod in libri decimi dispositionibus fere ubique (70 p. 583. 73
p. 586. 74 p. 586. 42 p. 568) seiungitur et premitur, declinationes
dico obsoletiores et rariores quibus poetae utuntur, quae ibi eodem
modo explicabantur, ut libro septimo poetarum uocabula exposita esse
scimus.

  Footnote 17: Recte uidit O. Mueller praef. p. L. ad hos
  libros referenda esse, quae ‘de copia uerborum’ (VIII 2
  p. 392. 20 p. 406) Varro promittit, eosdemque indicari
  ‘libris qui de formulis uerborum erunt’ (X 33 p. 536) quod
  alterum testimonium M. Hertz (philolog. klin. streifzug
  p. 31) de libris XX-XXV accipere maluit, quamquam e uerborum
  contextu ibi de declinationibus actum iri intellegitur.

  Footnote 18: Reliquae sunt hae: uerba quae declinantur et
  quae non declinantur (X 14 p. 551), uerba uernacula
  aduenticia notha ex peregrinis nata (X 69 p. 582), analogia
  quam sequitur populus singuli e populo (X 74 p. 586),
  consuetudo qua antiqui usi sunt qua nunc utimur qua poetae
  utuntur (X 73 p. 585), quas omnes non aptas esse argumenti
  indoles et mos scriptoris in libris etymologicis conspicuus
  docent.

  Footnote 19: Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424
  _oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae
  habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua
  est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi
  adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi
  ut scribo et lego, iungendi ut et et que_ (M. _utque_ F),
  _adminiculandi, ut docte et commode._ quae diuisiones inter
  se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae
  nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro
  debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis:
  _quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse
  partes orationis, cetera uero *adminicula uel iuncturas*
  earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera
  autem id est stuppa et claui et similia uincula et
  conglutinationes partium nauis, non partes nauis dicuntur._
  quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num
  Ammonium (in Aristot. π. ἑρμ. p. 99a Br.), aequalem sibi
  scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem
  tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos
  illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes.
  Aristotelis (cf. Steinthal l.l. p. 257) sententiam Dio
  excoluit (VIII 11 p. 400) _quorum generum declinationes
  oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris
  diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae
  adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae
  neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit,
  uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit._
  hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit
  quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9
  disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in
  duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur,
  quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis
  esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex
  Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non
  prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann
  l.l. p. 14) Varro locutus est, cum *has* ad *quattuor
  partes* generales non ad proxime antecedentes singulas
  referret.

  Footnote 20: Vt hoc melius intellegatur simulque aequabilitas
  librorum VIII et VIIII nec in editis exemplaribus nec in
  O. Muelleri dispositione satis conspicua oculis subiciatur,
  eos breuiter hic conposui. respondent sibi haec

  VIIII   1-6      praefatio                       VIII  1-24
           7       dispositio sequentium                  25
          8-35     consuetudo--ratio
         36-39     A. pars generalis. 1. praefatio
         40-44      2a de similitudine                   39-43
           45       2b analogia ubique aut nusquam       37-38
         46. 47     2c de delectatione                   31. 32
           48       2d de utilitate                      26-30
  lacuna 49-54      2e analogiae leges                   33-36
         55-62      3a declinatio sexus                  46. 47
         63-69      3b decl. multitudinis                  48
         70 lacuna  3c decl. casualis (in uniu.)         49
                |  B pars specialis. dispositio          44. 45
                |   I uerba iungendi adminic.     lacuna in fine libri
        lacuna  |   II 1 articuli                         50. 51
                |      2 pronomina                lacuna in fine libri
   lacuna 71           3 uocabula. a. decl. nominandi     52-62
        72. 73         3b decl. augendi                   75-78
         74            3c decl. minuendi.                   79
        75-88          3d decl. casualis (de sing.)       63-74
        89-94          4 nominum decl.                    80-84 lacuna
        95-110      III uerba temporalia        quae reliqua deuorauit

  Vides partem generalem (A) libri VIIII eidem in VIII ita
  respondere ut praemissis quibusdam de consuetudine et ratione
  reliqua inuerso ordine sequantur, sed disputationem de
  analogiae legibus (A 2e) libro VIIII grauiorem et pluribus
  tractandam ibi in fine huius partis positam esse.
  expositionem uero de sexu numero casu (A 3) in libro VIII
  principio partis alterius positam, in libro VIIII ubi
  lectores e libro octauo extremo nouerunt (cf. Mueller
  p. XXXXVI) praeter nomen et uerbum analogias non esse (cf.
  VIII 9 p. 398. X 79 p. 588) priori parti statim esse addita.
  Altera pars (B) ab eadem in libro VIII eo discedit ut quae
  minoris momenti sunt, aut praemittantur, ut particulae (I) et
  articulis adiecta pronomina II 2 (hoc autem factum esse
  apparet ex eo quod deinde nusquam memorantur) aut inter
  grauiora interponuntur, ut declinatio augendi et minuendi
  (II 3b. c). Lacunae autem, quas inter paragraphos 48 et 49,
  70 et 71 subtili usus iudicio Mueller indagauit, in eodem
  codice ortae sunt, quo transpositio V13 p. 33 sq. facta est
  (cf. Spengel ztschr. f. alterthw. 1846 p. 142. ueb. d. kritik
  d. buech. de l.l. p. 10); in hoc enim quae leguntur VI-41
  p. 40 quinque explebant folia, quorum singula circiter
  MMCCCXXXX litteras conplectebantur (Spengeli in hac re
  editione usus sum), quae uero leguntur IX 49 p. 490-70 p. 508
  circiter IƆƆMDCCCC litteras conprehendunt, tribus igitur
  illius codicis foliis (MMCCC litterarum) scripta erant.

  Footnote 21: Hic enim scribendum esse _cape unde accipe sed
  hoc in proximis libris_ (_proximo libro_ F) _retractandum_
  mecum censebis, si hoc de libro octauo dici non potuisse
  Varronemque constanter ad ‘libros’ plurali numero lectores
  relegare et saepissime in his libris uocabulorum exitus
  corruptos esse reputaueris.

Priusquam de libris XI-XIIII disputare pergimus, *de relliquiis huc
referendis* dicendum est. ad librum undecimum omnia apparet pertinere,
quae ex libris de lingua latina, certo libri numero non addito,
laudantur et ad uocabulorum declinationes spectant. his praemissis ad
fragmenta grammatica apud Charisium obuia transeo, quem omnia fere
Romano Cominiano Palaemoni Scauro debere constat (H. Keil praef.
gramm. lat. uol. I p. XXXXV. W. Christ Philol. XVII p. 120.
A. Schottmueller de C. Plini Secundi libr. gramm. p. 7), nec minus
Romanum, e quo sumpta sunt caput XVII de analogia et capitis XV ea
pars in qua quae ad nos nunc pertinent leguntur, permulta e Plini
libris de dubio sermone, alia ex Aspro Capro Helenio Acrone aliis
excripsisse. quorum auctorum solus Plinius libros de lingua latina
disertis uerbis{22} laudat et non nisi hos e libris Varronianis,
praeterquam quod semel (uel bis) ‘libro IIII de utilitate sermonis’ in
re singulari usus est, et ex libro de sermone latino quinto _later
lutum iugmentatum_ (sic scripsi pro _iugmenta_) uerba ni mirum non
doctrinam grammaticam excerpsit, si alter locus Plini est (cf.
Schottmueller l.l. p. 42). probabiliter ergo quae Plinius Varroni
debet libris de declinationibus adsignamus, quibus pro suo consilio
praecipue uti debuit et ut modo uidimus, usus est (Char. p. 53, 17.
78, 4. 122, 23. 129, 21. 131, 10). praeterea quae Char. p. 73, 13 de
deminutiuis habet conlato Pompei commento artis Donati p. 154 e Plinio
fluxisse probabile, e Varronis libro XI hausta esse certum est (cf.
L. Lersch sprachphil. d. alt. I p. 196), cum quibus locis artissime
cohaerent excerpta Pompei p. 143. Cledon. p. 1897P. cum uero
praeterea Romanus Varrone laudato proferat p. 58, 17, quae de l.l. V
118 p. 131, et p. 104, 13 quae Priscian. VII 55. I p. 333 e libris de
l.l. esse docent, etiam reliqua quae cum eorum argumento conuenire
uidebantur huc traxi, quamquam rem ita ut nulla dubitatio relinquatur
non esse conparatam uideo. sed ut hoc semel moneam, in his minutis
frustulis, tam multis dubitationibus obstrictis, quas ne enarrare
quidem possis nisi intoleranda uolumina conscribere uelis, id unice
uerum uidetur, ut testimonia sequaris et externa indicia quibus
innixus singula fragmenta distribuas quantum ullo modo fieri possit
inuestiges, sed his omnino deficientibus aut dubiis quam paucissima
tamquam incerta relinquas et pro indole et ratione uariorum operum
singula eis adscribas libris in quorum quadrant argumentum. de quibus
autem ne sic quidem constare quodammodo uidebatur, ea ad calcem
conposui.

  Footnote 22: Laudat Plinius librum XI p. 131, 18. 141, 30
  (cf. Schottmueller l.l. p. 41). p. 142, 21, librum XIII
  p. 105, 14. p. 139, 15, librum XXII p. 142, 20. praeterea e
  Plinio fluxit locus p. 106, 2 (cf. Schottmueller p. 43), quem
  in libri de l.l. octaui ea parte quae intercidit fuisse
  uidit O. Mueller praef. Varr. p. XXXXVII. ex eodem Plinio
  librum XI hausisse Romanus p. 80, 3 cl. Pompei p. 154 Char.
  p. 37, 13 uidetur. restant loci p. 58, 17 (de l.l. V 18
  p. 131) 73, 10 ad Cic. V. (108 p. 111) 104, 13. 104, 28 ad
  Cic. VIII (54 p. 130) p. 105, 14 ad Cic. XIII quos Plinio
  Romanum debere demonstrari nequit.

*Libro undecimo declinationes* ita exposuisse Varro uidetur, ut genera
numerum casus deinceps persequeretur, quemadmodum VIII 46 p. 425 sq.
VIIII 55 p. 495 sq. (cf. X 22 p. 556) fecit. Genera proprie ea esse
docuit quae natura sint (cf. autem VIII 55 p. 495) eamque in
animalibus sequendam esse (fr. 69); quando dubium sit genus,
cognosci id posse ex deminutiuis (fr. 10) quae paucis exceptis genus
uocabulorum principalium retineant (fr. 11). ubique analogiae studium
in singulis tractandis conspicuum est, uocabula graeca in -ης, quae
antiquorum alii aliter declinauerant, omnia a littera finiri et
feminino genere proferri iussit, ut charta cochlea (fr. 14), ‘dies’
non sine discrimine masculino et feminino genere dicendum esse, sed
illud si unum diem, hoc si temporis spatium significet (fr. 12). De
numero nihil extat, nisi ‘uis’ etiam in plurali cum praecepisse (fr.
15), ita enim ut Probum (p. 31, 1 K.) interpreter, alterum fragmentum
e libris de l.l. a Probo statim praemissum de ‘uade et uase’ (fr. 16)
me mouet. de uis uocabulo cf. Char. 89, 14 cl. p. 548, l. Priscian. I
p. 249, 9. Contra usum constantem (cf. Bentley ad Ter. And. II 1, 20)
et Lucili sententiam (cf. Vel. Long. p. 2229. C. Lachmann ad Lucr.
p. 329) genetiuum uocabulorum -ius et -ium finitorum duplici I scribere
uoluit (fr. 17), ne contra regulam minor nominatiuo fieret, idemque
rationem in vocatiuis postulare dixit, sed utilitatis (cf. VIII 10
p. 424 sq.) causa, ut casus discernerentur, hunc uno I proferri (cf.
Gell. XIII 26, 1). De ablatiuo singulari tertiae declinationis I aut E
finiendo non paucas regulas dederat C. Caesar in libro secundo de
analogia, quo opere a Plinio diligenter adhibito num Varro usus sit,
quamuis ualde probabile sit, certo dici nequit. statuit enim (Nipperd.
p. 756) neutra in E (Char. p. 122, 13) L (Char. p. 119, 5) AR (Char.
122, 16. 133, 18) terminantia praeter iubar (et monosyllaba) ablatiuo
in I proferenda esse. eiusdem de eodem I obseruationem Plinius, cui
illa quoque debemus, respicere uidetur loco a Romano uel Charisio (18)
tam male et breuiter contracto, ut Caesaris praeceptum ad quod Plini
uerba referenda sunt in fine lemmatis et insuper misere mutilatum
legatur. obseruationem igitur Caesaris de ablatiuo eorum uocabulorum
quae similem nominatiuo genetiuum habeant et quae accusatiuum in -im
faciant (cf. Charisium p. 47, 14 a Keilio bene conlatum) antiquos
damnasse id est loquendo neglexisse Plinius dicit, quos Varro
reprehenderit, sed iniuria, nam in quibusdam recte locutos esse, ut
ipso teste ‘ab hoc canali siti tussi febri’ dixerint. Varro autem, quo
et exempla (ab hoc cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte
fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe) a Plinio ei
opposita ipsiusque uerba l.l. VIIII 112 p. 539 ‘qui dicit hoc monti
et hoc fonti, cum alii dicunt hoc monte et hoc fonte, sic alia quae
duobus modis dicuntur, cum alterum sit uerum, alterum falsum, non uter
peccat tollit analogias, sed uter recte dicit, confirmat’ ducere
uidentur, praecepit ut omnia tertiae declinationis nomina substantiua
ἀναλόγως ablatiuum datiuo similem haberent. ad eundem ablatiuum
spectat, quod discrimen inter ‘rure’ et ‘ruri’ (fr. 19) exposuit. in
his seuere analogiam secutus, alia ad uitae usum, quem etiam in libris
VIII-X saepius premit, direxit, ut nos quodammodo constantiam
desideremus. Plinius licet ipse quasdam exceptiones admiserit (Char.
p. 129, 27) eum uituperat (fr. 20), quod falces axes lintres uentres
stirpes urbes orbes uectes quidem in accusatiuo dicere uoluerit, sed
in reliquis eiusdem speciei monteis et similia. de neutris graecis ut
poema in his libris sic statuisse uidetur, ut ea aut prorsus tamquam
latina (fr. 21) aut prorsus tamquam graeca (fr. 22) declinarentur et
sic analogia, quae primo obtutu deesset, ualeret. quod illud quasi lex
inuiolabilis, hoc ut constans usus a Plinio ponitur, id eo explicatur,
quod pro suo consilio cohaerentem expositionem in breues regulas
discerpsit, quas Romanum uel Charisium iterum breuiasse uidimus, quod
multis exemplis confirmatur. aliter de eadem re in aliis libris
scripsit. in IIII de utilitate sermonis (Char. p. 123, 3 cf. Consent.
p. 2040P), ubi consuetudini communi multum concessisse uidetur,
uniuscuiusque iudicio permisit, si Plinium Varronis expositionem
secutum esse mecum putas, num poematis an poematibus dicere mallet. in
libro de grammatica contra (Char. 131, 10 quem locum inde sumptum esse
infra exponam) quo certa loquendi praecepta dabantur, poematibus
schematibus et quae talia sunt dici iussit, quia nomina latina, et
illa tamquam latina tractanda esse, quae ablatiuum singularis in -e
formarent, datiuo et ablatiuo pluralis in -bus exirent. ceterum
Plinius in hac re Varronis praecepta diligentissime indagasse et quae
in uariis libris docuerat conlegisse uidetur, unde uidere licet,
doctis Romanis dubium fuisse quid in huiusmodi nominibus sequendum
sit. Denique, indeclinabilibus non neglectis (fr. 23), ad
declinationem augendi et minuendi transiisse uidetur (cf. VIII 75
p. 447 sq. VIIII 72 p. 509), qua conparatiua et diminutiua, ut cum
Prisciano loquar, conprehendit. ibi conparatiua et in maius et in
minus fieri dixit, generisque alterius (fr. 24) exempla _inuenior
non satis iuuenis, senior non satis senex_ posuit.

*De libro duodecimo*, cum praeter unum fragmentum fortasse inde
sumptum (fr. 27) nihil ex eo seruatum sit, tacere quam hariolari malo.
suspitionem uero quandam mouent Diomedis (p. 371, 23) uerba corrupta
(fr. 26), in eo capite conscribendo Varronis doctrinam non neglectam
fuisse. cum autem quae ex eius libro sumpta sint accuratius
circumscribere non contigerit, hoc breuissime monito ad *librum
decimum tertium* transeo.

Perpauca de *poeticorum uocabulorum explicatione* scimus. in Nelei
carmine et Liui Odyssia puellam _puera_ dictam esse uoluit (fr. 28),
ubi Aelius Stilo _puer_ retinuit, in quo analogiae studium uides.
Varronis sententiam probauit Suetonius (cf. A. Reifferscheid quaest.
Suet. p. 465), ut fortasse bonam partem exemplorum (Prisc. I p. 231)
de uerbis puellus puerus puer puera prolatorum, cum optime huc
quadrent, a M. Terentio acceperit. Mulierum nomina graeca -on
terminata ut Leontion Chrysion mire traditur (fr. 29) in ablatiuo et
datiuo tantum eum declinare uoluisse, quod per se ineptum est. nescio
an potius exposuerit, genetiuum, nam reliqui casus nominatiuo similes
erant, in comoediis usitatum non fuisse; quam obseruationem
excerptores obscuram fecerunt, ut assolent. et re uera in Plauti
Terentique comoediis tales genetiui non, quantum ego quidem sciam{23},
occurrunt. Praeterea palpetras pro palpebris posuisse dicitur (fr.
30), eodem sine dubio ueriloquio usus quo Lactantius, qui ipsum
sequitur (de opific. dei 10){24}
    ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria eos ciliorum
    tegminibus occuluit unde oculos dictos esse Varroni placet.
    nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et
    palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus
    uallatae, septum oculis decentissimum praebent.
Denique de oxygaro (Mart. III 50, 4) uel oxycomino (Petron. fragm. Trag.
66 p. 79 Buech.) uel simili liquamine acuto (cf. Cato de re rust. 117.
118) dixisse uidetur (fr. 31). graeco uerbo ὄξος rarissime scriptores
latini usi sunt, oliuum pro oleo antiqui poetae (ut Plaut. Pseud. 301.
Lucr. II 391. Catull. 6, 8) dixerunt quod posteriorum aliquot imitantur.

  Footnote 23: Vno Plauti (mil. gl. 271) loco in codice
  Ambrosiano _Philocomasii custos_ legitur, ubi tamen
  Ritschelius _Philocomasio custos_ (cf. 1431) cum reliquis
  libris maluit; quem locum mihi significauit Carolus
  Zangemeister.

  Footnote 24: Etymologias in hoc Lactanti libello obuias cur
  non ad libros de l.l. rettulerim, quamuis cap. V libri ad
  Ciceronem laudentur, nunc accurate exponere longum est. uerbo
  moneo omnes ad hominum membra pertinere et cum artissime
  inter se cohaereant cum loco cap. 12 (cf. Censorin. de die
  nat. 6, 1) ad Tuberonem de origine humana (cf. Censorin. 9,
  1. Ritschl de Varr. logist. p. XI) referendas esse.

Restat liber ille qui quasi *prooemium totum opus* exordiebatur.
orationem esse natura tripartitam ibi Varronem exposuisse, initio
libri octaui probatur ubi hoc _in superioribus libris_ legi dicit, cui
rei uix aptiorem locum inuenies. de uniuersa ergo oratione egit; quo
loco de ratione, quae inter res et uerba intercedat, in qua re cardo
totius doctrinae stoicorum uertitur, non potuit non disputare.
peropportune igitur accidit, ut etiam hunc locum quomodo fere
tractauerit, ex Augustino (fr. 1*) cognoscere possimus. uerbum
uniuscuiusque rei signum esse statuit, quod ab audiente possit
intellegi a loquente prolatum, omne ergo uerbum sonare; de sono autem
uerbi (stoicorum locus περὶ φωνῆς) in his libris non esse agendum,
sed de uerbo quantum ei res quaedam subiecta sit (stoicorum locus
περὶ πραγμάτων). sequitur lubrica illa rerum uerborumque coniunctio,
quae quasi per gradus quosdam uerbum dicibile dictionem rem
amplectitur, quae uocabula graecis φωνὴ λεκτὸν λέξις πρᾶγμα (L.D.
VII 57) respondentia, num a Varrone sumpserit Augustinus pro certo
adfirmare non audeo. deinde pluribus de uerbis disputare debuit,
ibique fortasse unam uel plures etymologiarum posuit, quas Augustinus
habet, quarumque illas quae a uero uerbum ducunt huic loco perquam
aptas Varronique quasi surreptas esse uides. a uerbo ad tres
praecipuas disciplinas, quae ad uerba spectant transiit, cui argumenti
quod tractandum sibi sumpserit circumscriptioni breuem sine dubio
omnium librorum conspectum subiecit (cf. Augustin. de ciu. dei VI 3.
A. Popma biblioth. uarr. p. 500).

De postrema hexade aliter ac nos statuit *O. Mueller* (praef. p. L);
cum enim syntaxin Varronis tempore minus elaboratam fuisse, quam ut
duodecim libris a Varrone potuerit tractari sibi persuaserit, ‘ad usum
uocabulorum et orationis ornatum et similia eum transgressum’ esse
existimauit. quam sententiam secutus Ritschelius (nou. mus. Rh. VI p.
526), cum ita Varronem promissis _tres_ fore totius operis partes non
stetisse uideret, hanc inconstantiam firmissimum argumentum iudicauit
ad stabiliendam O. Muelleri coniecturam (praef. p. I sq.), numquam hos
libros absolutos et a scriptore editos esse. quem scrupulum nescio an
disputatio nostra exemerit. de illa uero sane speciosa coniectura
O. Muelleri, libros nostros cum scriptor a.u.c. DCCVIIII proscriptus
esset e bibliotheca protractos esse paucis disputabo, nam optime de
eadem re nuper L. Spengelium (ueb. d. crit. d. uarr. buech. de l.l.
Abhdl. de bayer. akad. I. bd. VII, II p. 443 sq.) dixisse uideo.
Primum et de tempore quo hoc opus absoluerit Varro et de ipso opere
sagacius iudicauit O. Mueller quam uerius. Cum enim Varronem post
pugnam Pharsalicam a.u. DCCVI (cf. L. Roth leben d. Varro p. 21) ad
libros et studia reuersum esse ex ipsius Ciceronis testimonio in
epistulis ad Varronem (ad fam. VIIII 1, 2. 6, 4) constet, ex eiusdem
uero querelis (Acad. post. I 1, 2 et epistula ad Att. XIII 12, quam
N. Maduig praef. Cic. de finib. p. LX n. mense Quinctili scriptam
censet) a.u. DCCVIIII iactatis, se nescire quid, immo num quid Varro
quamuis iamdudum id pollicitus ad se scriberet, nihil efficiatur, nisi
tum M. Terentium opus quod moliretur nondum transmisisse et quid
elaboraret tacuisse, non erat cur O. Mueller p. V. VI dubitaret, maiorem
operis partem iam tum Varronem absoluisse, sed consulto, ut tanta
librorum mole simul transmissa inprudenti stimulatori ruborem adferret,
retinuisse et biennio proximo (a.u. DCCXI mense Decembri Cicero necatus
est) edidisse. et traditum esse uidetur altera demum anni u. DCCX parte
uel postea, nisi Ciceronem eadem qua Varronem ad scribendum excitauerit
inmodestia de opere sibi misso iudicasse existimes, qui in libro primo
de gloria, mense Quinctili anni u. DCCX scripto (cf. E.W. Fischer roem.
zeittaf. p. 321), oppida quod opem darent esse dicta (Fest. p. 202
Oppidum) posuit, _adiciens ut imitetur ineptias_ (_inertias_ sch. Laeti)
_stoicorum_. (cf. de l.l. V 131 p. 143). Etiam de ‘ingente opere’ paullo
aliter ac Mueller putauit statuendum est. nam si tantum temporis, quam
ille eum in hoc collocasse uoluit, in singulis operibus consumpsisset,
uix dimidiam partem quomodo perfecerit librorum, quos eum edidisse
O. Muelleri tempore minus quam nunc constabat, uix est perspicuum. huius
autem operis indoles profecto non ea est, ut plus laboris quam alia sibi
uindicasse concedamus. quae enim graeci philosophi et grammatici de
graeca elaborarant lingua in latinam transtulit, quorum uestigia quam
arte sequatur uel ex paene puerili modo contra pro de rebus disputandi
adparet. singularum rerum autem permultae tritissimae ei erant, alias ex
collectionibus non ad hos tantum libros conscribendos confectis hausit,
ut totum fere librum septimum ex schedis, in quibus poetarum γλώσσας
conlegerat (cf. O. Mueller praef. p. XI. Ritschl parerga plaut. I p. 77.
180), alias ex libris ab ipso editis repetiit, uelut libri sexti
(86 p. 262 sq.) locum de tabulis censoriis, quem ibi positum mirabere,
e libro antiquitatum humanarum XX transcriptum esse e Noni (u. sortirent
p. 471 M) testimonio (cf. W. Christ philol. XI p. 451), et non pauca de
diebus festis in eodem libro ex eisdem antiquitatum libris, ad quos bis
(VI 13 p. 195. 18 p. 200) lectores relegat, fluxisse adparet.

Deinde O. Mueller ad indicia partim e natura orationis et
expositionis, partim e rebus traditis ducta transit. Duo inuenit e
rebus sumpta, quorum alterum nullius est momenti, alterum contra eum
pugnat. primum enim, cum inter omnes qui grammaticorum graecorum et
latinorum scripta nouerunt, quam saepe eadem repetere et de eisdem
inter se pugnantia scribere soleant, constet (cf. K. Lehrs nou. mus.
Rh. II p. 119. Herodiani scripta III p. 417 sq.), talia inde (p. VII)
effici non possunt. Alterum e temporum rationibus ductum est. cum e
mensis intercalaris (VI 13 p. 195) mentione librum ante Caesaris
fastorum emendationem scriptum esse uideret, quod conprobauit Th.
Mommsen{25}, repugnare existimauit haece (VI 22 p. 204): _Saturnalia
dicta ab Saturno quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia
Opis_, quod Varronem Caesaris fastos secutum postea disputationi
addidisse putauit. in quo eum non offendit, quod Varro qui etiam de re
rust. I 28, 1, quos libros eum DCCXVI uel postea scripsisse constat,
de Caesaris fastis loquens adiciat _dies qui nunc sunt_ illud continuo
post correctos fastos tam nude posuerit. Saturnalia quidem et Opalia
eodem die antiquitus fuisse testatur Macrobius (sat. I 10, 18), quod
Caesarem ita mutasse ut illa die quo semper fuerant relinqueret, haec
transferret, uereor ne citius Popmae (ad h. 1.) hoc contendenti non
demonstranti O. Mueller crediderit. et re uera nihil de tali mutatione
traditum est, sed Caesar omnes quantum sciamus dies festos integros
reliquit. contra Augustum Macrobius (I 10, 4. 23), cum post Caesarem
Saturnalia alii eodem die quo antea, alii eo qui tum ut antea
notabatur, deinde omnes pluribus diebus celebrarent, per triduum
festos dies instituisse testatur, eundemque ut principium et finem
certo definiret, Opalia transtulisse existimo. similiter iudicauit
R. Merkel praef. Ouid. Fest. p. XVIII, quem secuntur I. Marquardt
R.A. IIII p. 460, L. Preller roem. myth. p. 416. hanc autem Augusti
mutationem cum quibusdam aliis coniunctam probabiliter Merkel l.l.
p. IIII ad fastorum ordinationem ab eo factam rettulit eamque a.u.
DCCXXXXVI adscripsit. quod si uerum est, ilia a Varrone, qui DCCXXVI
mortuus est, scribi non potuerunt. sciolus ergo quidam Varronem, non
Varro se ipse correxit illiusque uerbis addidit _post diem tertium_,
quibus deletis reliqua _ut Opalia Opis_ optime se habent. hunc autem
unicum locum cum adferre posset, ante a. DCCVIII libros scriptos esse
constat.

  Footnote 25: Vsus est loco VI 20 p. 201 (roem. chronol.
  p. 235. p. 16) ubi in codice Vinalia rustica _a. d. XII kal.
  Septembr._ agi dicuntur, quod male correxit Augustinus in
  _a. d. XIIII kal. Sept._, qui in fastis correctis illi
  respondebat. idem quamquam intellexit L. Pontedera antiq.
  lat. graec. enarr. p. 317 nugis a uero abduci se passus est;
  nihilo minus praeclare eum rem demonstrasse iudicauit I.G.
  Schneider uita Varr. in script. rei rust. I 2 p. 230.

Restant ea quibus uestigia operis nondum absoluti et additamenta
posterioris retractationis agnoscere O. Mueller sibi uisus est. ex his
uero solis quidquam efficere uelle quam periculosum et lubricum sit
apparet in opere tam misere corrupto turbato truncato interpolato,
quam uix aliud. sed etiam quae huius generis Mueller in praefatione
tamquam grauissima collegit nihil probant. quid eo efficitur, quod
Varro in extremo libro septimo post Naeui Enni quoque Plauti aliorum
γλώσσας ponere uoluerit (p. XI), hae autem desint? potuit hoc
facere, expectares fortasse factum esse, sed non fecit. nisi forte et
hoc loco librarii cuiusdam pigritia reliqua a scriptore addita omisit.
nec firmius argumentum esse (p. X) dispositionem libri septimi non
prorsus cum diuisione quinti sextique congruentem, uel ex eis quae de
libro VIII et VIIII disputaui adparet{26}. Additamenta uero tria
p. VIII sq. significauit (nam e locis VI 70 p. 247. X 18 p. 554 sq.
nihil colligi posse quisque uidet), de quorum tertio, nam duos
L. Spengel l.l. p. 19 a Muelleri incriminationibus uindicauit, pauca
addam, ne quid ab eo prolatum intactum relinquam. recte intellexit
(p. VIIII) locum VI 44 p. 222 sq. ut in codice scriptus extat,
a scriptore profectum non esse. cum et p. 223 et p. 225 uerba memini
et metuere explicari, illius autem interpretationes inter se
discrepare uideret, ad coniecturam suam confugit haec altero loco,
olim in margine a scriptore addita, perperam in textum inrepsisse et
quae in codice ita se excipiunt, ut breuitatis causa eius paragraphis
utar, 43. 44-49-46. 47. 48-45-50, sic transposuit ut paragraphorum
49 et 45 sedes inter se permutaret. leguntur 44 p. 222 haec
    sic reminisci cum ea quae tenuit mens ac memoria cogitando
    repetuntur. hinc etiam comminisci dictum, a con et mente,
    cum finguntur in mente, quae non sunt, et ab hoc illud quod
    dicitur eminisci (M. _reminisi_ cod.), cum commentum
    pronuntiatur. ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui
    a mente sua descendit. hinc etiam metuo mentem quodammodo
    motam uel metuisti amouisti. sic quod frigidus timor,
    tremuisti timuisti. tremor dictum a similitudine uocis quae
    tunc cum ualde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili
    ut arista in spica ordei horrent.
haec sic ferri non posse uides. accuratius examinanti interpolatoris
manu deprauata ex sequentibus esse mihi constabat, quam multa autem
librariorum et grammatistarum additamenta in libris nostris lateant
docuit Spengel l.l. p. 12 sq. praef. Varr. p. XXXVIII sq. nec desunt
exempla locorum ipsius scriptoris uerbis ex alio loco inlatis
interpolatorum. ut in uerbis proxime antecedentibus (VI 43 p. 222):
_cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit unde eligere
possit, [sic e lacte coacto caseus nominatus], sic ex hominibus contio
dicta_ e.q.s. uncis inclusa ferri nequeunt. plura enim non coguntur
in lacte ut caseus fiat, sed ipsum lac cogitur, uox _sic_ ergo inepta.
atque Varro semper fere in deriuationibus _a_ praepositione utitur (in
sequentibus cur id non fecerit adparet, praeterquam quod interest
aliquid inter dicere et nominare) et in omnibus quae hic cum cogere
conposuit uocabulis uocalem _o_ seruauit, quod quamuis leuidense
uideatur alicuius momenti est. sumpta sunt uerba ex libro V 108 p. 111
_caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus_. similiter in eodem libro
sexto 69 p. 246 uerba _spondet enim qui dicit a sua sponte: spondeo_
repetita sunt e praemissis 69 p. 245 _spondere est dicere spondeo, a
sponte, nam id ualet_ (_ualet et_ cod. cf. Spengel l.l. p. 29) _a
uoluntate._ et 84 p. 261 quae leguntur _indidem puteus quod sic
graecum antiquum non ut nunc_ φρέαρ _dictum_ e libro quinto 25
p. 41 inlata. cf. quae p. 17 de libri quinti 22 p. 31 dixi. sed redeo
ad locum suprascriptum. uerbi metuo quae ibi profertur explicatio
misere confecta est ex ea quae infra legitur _metuere a quodam motu
animi cum id quod male_ (_malum_ F) _casurum putat refugit mens_
(p. 225), sed ita ut neglecto hoc ueriloquio _mens_ uocabulum prematur
et tamquam etymon ponatur, a quo reminisci e.q.s. quoque ducta.
deinde uerba nec ut scripta sunt sanam praebent sententiam nec quomodo
talem efficias facile est dictu, nam uix quod Spengelius proposuit
_hinc etiam metuisti, mentem quodammodo motam amouisti_ placebit.
grauissimum uero est, quod praeteriti persona secunda nusquam
praeterea in uerborum etymologiis ponitur nec cur hic ponatur
perspicuum est. eodem modo atque metuendi etiam meminisse uerbi
explicatio conglutinata est ex infra scriptis (p. 225) _meminisse a
memoria cum id quod remansit in mente rursus_ (_mente in id quod
rursus_ male F ut diu intellectum), _mouetur_, nisi necessitate quadam
lectori non plane dormitanti ac stupido, cum reminisci et conminisci
uerba a mente duci uiderit, memini quoque uerbi eandem deriuationem in
mentem uenisse mauis. haec igitur, adiecta amentis originatione quae
in propatulo est et ab antiquis tradita (Fest. p. 158. cl. Paul.
p. 23. Isid. orig. XI 1, 11) a librario sagacitate quadam ut ipsi
uidebatur haec uerba ad mentem referente in locum nostrum quo uerba
quaedam a mente ducta tractari uidit, ut Varronem quasi suppleret,
inculcata sunt{27}. Quod autem ordinem quo singula cognatarum notionum
uocabula coniungerentur O. Mueller desiderauit ideoque locorum
transpositionem suscepit, ei rei Varronem operam non dedisse, docet
uel _recordare_ inter _curiosus_ et _curiae_ (VI 46 p. 424) uel
_falli_ inter _famam_ et _famigerabile_ (VI 55 p. 231) interpositum et
multi libri quinti praesertim loci.

  Footnote 26: Maiore cum specie ueritatis sane inconstantiam
  terminorum doctrinaeque grammaticae incongruentiam
  protulisset, quae tamen nil demonstrant nisi parum definitam
  ac rudem illo tempore linguam latinam in rebus grammaticis
  fuisse et in diuersis librorum partibus diuersos auctores
  secutum esse Varronem securum de praeceptorum discrepantia.

  Footnote 27: Inpeditius est iudicium de sequentibus uerbis,
  quae nec cum reiectaneis nec cum antecedentibus coniunctione
  _sic_ coniungi potuerunt, cum ne minima quidem similitudo
  inter illa et haec intercedat. praeterea suspitionem mouent
  praeterita, ut dixi, non nisi hoc loco obuia et iam ab
  Henrico Stephano Varrone indigna iudicata _quasi quicunque
  metuit, etiam tremat_. sed caue ne haec quoque praeter uerba
  _tremuisti timuisti_ ab interpolatore orta existimes, nam
  ille suam doctrinam e Varrone hausit, talia autem nusquam
  leguntur, et non sunt ueriloquia a mente ducta, quae illum
  adamasse uidimus. uereor autem, ne interpositis illis nugis
  quaedam exciderint. cum enim transitus a reminisci comminisci
  uerbis ad tremorem nullo addito uerbo durior uideatur, quam
  quem in tali etiam scriptore feras, _sic_ illud fortasse ad
  omissa quaedam spectauit et uerba cum sequentibus coniungenda
  sunt: _sic quod frigidus timor, tremor dictum a similitudine
  uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet._

Si qui uero abruptum et neglegens scribendi genus premunt, monendi
sunt, Varronem omnem ornatum et elegantiorem enuntiatorum
coniunctionem consulto uitasse et quasi defugisse (cf. G. Scioppius
consult. de schol. et stud. rat. p. 50. Th. Mommsen roem. Gesch. III
p. 565) eumque Ciceroni de industria obnixum esse, praeterea autem de
omnibus subtilioribus certi quidquam statui (cf. W.A. Becker ztschr.
f. altthw. 1845 p. 992. Spengel ibid. 1846 p. 143) ante non posse quam
de Florentini codicis (cf. A. Mai praef. ad Cic. de republ. Romae 1822
p. 20; W. Corssen orig. poes. Rom. p. 54; Spengel emend. in Tacit,
p. 4) singulis locis constet, quam ob rem uir cl. qui olim et nuper de
Varrone optime meruit, ut editionem quam intus seruat in lucem edere
uelit, etiam atque etiam rogandus est.

Haec si probabiliter disputata sunt, omnia O. Muelleri argumenta
ipsamque coniecturam festinantius quam circumspectius prolatam
concidere uidimus. neque uero perspicuum est, quomodo hos libros in
lucem rediisse et ad nos uenisse cogitauerit, qui praef. Festi p. XXX
Verrium Flaccum eis usum esse negat, ‘quia delitescebant etiamtum uel
non ea auctoritate in publicum editi erant, ut Verrius Varronis nomini
praefixo satis confideret’. plane uero necesse est, eos aut mox post
illam spoliationem ab eo qui quominus tum interirent prohibuerat
prolatos esse, et Varronem qui tria post hanc calamitatem lustra uidit
eos siue agnouisse siue deleuisse, aut nunquam conparuisse. non magis
intellegitur quomodo tam mirum fatum eruditis posterioris temporis
prorsus incognitum esse potuerit, nam sane Quintilianus, si hos libros
nunquam a Cicerone{28} lectos, immo diu post eius et si fieri
potuisset Varronis mortem protractos esse conpertum habuisset, non
scripsisset
    sed cui non post Varronem sit uenia, qui agrum quia in eo
    agatur aliquid, et graculos quia gregatim uolent, dictos
    uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum
    alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus
    auium?
(I 6, 37. de l.l. V 34 p. 35. 76 p. 81.) Erant autem in Varronis
manibus, ut epitome docet, erant in doctorum manibus, ut primus
Vitruuius testatur, qui circa DCCXXVII scripsit (cf. Fischer l.l.
p. 382. Lachmann ant. mus. Rhen. VI p. 107) praef. libri VIIII p. 241
Schn.: _item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio
uidebuntur uelut coram de rerum natura disputare, de arte uero
rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent
sermonem de lingua latina_, quibus uerbis nisi libros nostros{29}
significauit, nullam profecto causam habuit, cur non potius
antiquitates laudaret uel Varronem Nigidio Verrioque praeferret,
quorum libri Varronianos si nostros excipias numero superabant et
pariter aestimati erant. Verrium Flaccum libris his usum non esse
O. Muellero concedo (qui quidem paullatim tantum in memoriam reduxisse
uidetur hoc solum cum inuento illo conuenire; uid. adn. Festi qu. XI
2, 8. XIII 28, 32. praef. p. XXX n.): quamquam{30} enim permulta
(cf. praecipue de l.l. VII 32 p. 354 sq. Fest. septentriones p. 339b)
prorsus consentiunt, certi quid uix statui potest, cum non modo
utrumque opus ualde truncatum sit, uerum etiam uterque eisdem
auctoribus, praeterea Verrius multis aliis Varronis libris usus sit,
qui fere eadem praebuerunt. sed nihil inde efficitur. consulto enim
hos libros neglexit, quos praecipue ad interiores linguae rationes
spectare, a suo igitur consilio alienos esse et nihil inde sumi posse
quod non melius aliunde intellexerit. in sequentibus temporibus{31}
nulla librorum nostrorum uestigia indagari posse, quia omnium qui
talibus rebus studuerunt omnia scripta perierint, non est quod moneam.
postea Remmius Palaemon, cui Quintilianum discipulum Varronis
inpugnationes debere existimo, Plinius Gellius eos tractarunt.

  Footnote 28: Nihil ex silentio in Ciceronis epistulis effici
  monuit L. Roth leben d. Varro p. 25.

  Footnote 29: Quod negauit O. Mueller praef. Festi p. XXX n.
  uid. contra eam disputantes Lachmannum l.l. Spengel l.l.
  p. 21. C. Lachmann Vitruui conmotus testimonio, existimauit
  statim post Varronis mortem opus, quod scriptor non prorsus
  perpolitum reliquisset, editum esse et hoc nixus fundamento
  singulari modo textum tractauit, de quo optime iudicat
  Spengel l.l. p. 21 sq.

  Footnote 30: Aliter placuit L. Mercklino in indice lect.
  Dorp. 1858 cui mirum inscripsit titulum ‘de tralaticio
  Varronis scribendi genere’ p. 9 sq.

  Footnote 31: Apud Ouidium nonnulla e Varrone translata
  inuestigasse sibi uisus est R. Merkel proleg. Ouid. fast.
  p. CVI.

*Ἐπιτομὴν de lingua latina* ex libris (X)XV libros VIIII quam non
nisi ex Hieronymi indice nouimus, ita ad maius opus accommodatam
fuisse, ut praemisso libro singulari ternis illius libris singuli
epitomae responderent Ritschelius nou. mus. Rh. VI p. 527 probabiliter
statuit. tales epitomae amplorum operum non raro occurrunt.
Philochorus ἐπιτομἠν τῆς ἰδίας Ἀτθίδος, Phlegon Trallianus uel duas
Ὀλυμπιάδων siue Ὀλυμπιονικῶν scripsit, Theophrasti et Chrysippi
plures memorantur. grammatici et aliorum opera contraxerunt ut
Diogenianus Pamphili λέξεις, Aristodemus Herodiani καθολικήν,
Serenus Philoxeni περὶ τῶν παρ᾽ Ὁμήρῳ γλωσσῶν, et ipsorum, ut
Nicanor ex libris VI περὶ στιγμῆς τῆς καθόλου unius libri epitomen
fecit, quod cur ipsum praestitisse dubitauerit Th. Beccard de schol.
in Hom. Iliad. Ven. p. 37, qui bene de epitomarum usu disputauit, non
uideo. scribebantur, ut opera multorum uoluminum, quae legere multi
laboris, quae emere paucorum bene nummatorum erat, quam plurimis
patefierent. idem Varro consequi uoluit, ut hi libri optimum
documentum sint, quantum ei interfuerit ciues suos linguam intellegere
rationemque dicendi plane perspectam sequi. nempe ad uitae usum omnia
eius studia spectabant. De libris ipsis nihil constat.

       *       *       *       *       *


          II

Libros *de sermone latino* quinque fuisse testatur Hieronymus et qui
hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter
Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato
(cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379.
380 Gaisf. p. 2707P.) _Varro in VII_ et continuo post _idem Varro in
eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum._ sed corrigendum esse
_UII_ in _IIII_ uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850
p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum
operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi
et grammaticorum scimus testimoniis{32} eumque eo consilio his libris
inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a
libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum _sermo_ uero
scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone:
_in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in
sermonibus Plautus_ (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a
conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 _sermo opinor est
a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum;
sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum
altero coniuncta_; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione
cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum
esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim
Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum
etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40
    atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba
    efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et
    casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut
    ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed
    etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse
    moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari
    neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo
    inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea
    dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum *sermone*
    quasi coniunctum uidetur.
II 59, 241 ‘est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut
ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut *sermo*, ut
uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique
uideantur’{33}. eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo
habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti
(cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis
grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 ‘rusticus fit *sermo* si adspires
perperam’. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter
efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam
uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent.
quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo
excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de
litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod
argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum
rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum περὶ φωνῆς
referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua
latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita
significare possumus, ut illis stoicorum locum περὶ πραγμάτων, his
eorundem locum περὶ φωνῆς scriptor persecutus sit. quae sententia
non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant
eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros
conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum
tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae
ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant.
quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione
et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.

  Footnote 32: Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad
  Horat. art. poet. 202. Rufin. l.s.s.) laudantur _libri de
  lingua latina ad Marcellum_, ad quem libros de sermone latino
  scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea
  apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus
  _de latino sermone_, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6,
  10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18.
  205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur.

  Footnote 33: cf. I.C. Ernesti lex. technol. lat. rhet.
  p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic.
  orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad
  Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3,
  15 sq.

Incipiam *a prosodiis uel accentibus*. quas cum certo Gelli XVIII 12,
8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex
eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et
antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo
post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et
licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii
1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in
analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel
VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter
scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum
desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum
quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in
Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde
paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam
considerabimus.

Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus
diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus
ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu
uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de
accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca
uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero
accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et
philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero
priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo
similiter a Donato I 5, 1 p. 1741P. Diomede p. 426P. Prisciano de
accentib. p. 1288P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut
posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam
cum Maximi Victorini capite{34} de accentibus p. 1942P. ita rebus
uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse
manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo
modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum
uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba _est
autem forma acuti accentus..._ posuerit quae leniter mutata apud
Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio
(§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc
mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem
scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum
uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem
graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit,
quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba _quod ad latinos
accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum_
ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam
accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in
grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5
expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur
de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit,
cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur
conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta
paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani{35}, quod hoc
loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e
Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse
censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis
argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram
partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter
aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse
satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum
peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis
auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam
spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter
se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia §22 prolata
reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore
quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus
repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (§17) _Quot
ergo sint prosodiae dicendum est._ quae enim praecedunt{36}, quamuis
ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile
contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§24. 8)
uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni
dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem
expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res
ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae
prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte
eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges
tractantur, quibus cetera nituntur.

  Footnote 34: Quod caput non suo loco legi recte iudicauit
  L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285.

  Footnote 35: Serui uerba p. 526 §6 sunt haec: ‘Est autem forma
  acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie
  grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum
  generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen.
  VIII 404) dictum _ea uerba locutus_ et nobis mos est dicere
  _uerba aliquem fecisse_, cum omnem orationem uolumus intellegi’.
  quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: ‘uerba nunc generaliter
  accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per
  quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311)
  _uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur_, alter in quo est una
  pars orationis _lego scribo_’.

  Footnote 36: Seruius §16 p. 530: ‘Accentus proprie qualitas
  syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam
  positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis
  inflexus. hi a graecis προσῳδίαι dicuntur. ergo in hoc
  cognoscere debes, quaenam (quoniam _cod._) littera uocalis
  capit (facit _cod._) accentum secundum ordinem syllabarum
  cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio.

Vocem enim corpus esse Varro docuit (fr. 55) eique propterea triplicem
obuenire extensionem, longitudinem altitudinem crassitudinem, in
utroque stoicorum placita secutus{37}. longitudinem tempore et
syllabis metiri, reliquis duabus conuenire accentum et spiritum dixit.
omnia haec tria sine dubio pari subtilitate ac diligentia persecutus
est, quorum unum tantum quomodo fere explicuerit Serui opusculo
docemur. in accentu enim tria rursus respexit (fr. 59): materiam locum
naturam prosodiae. ut omnia neglegenter et parum accurate excerpsit,
hic quoque multa omisit Seruius, duo praecipue diligentius excribere
dignatus (fr. 60), quot accentus probandi sint et quae eius sit
natura in uniuersum et eorum quos omnes agnouerint. quod ad numerum
prosodiarum adtinet Athenodorum peripateticum duas, Dionysium Thracem
tres secundum M. Terentium probasse legimus, Tyrannionem uero Amisenum
quattuor statuisse, praeter tres nimirum notissimas mediam quae inter
acutam et grauem interposita sit, eiusque auctoritati Varronem se
adplicuisse multaque ad eam defendendam protulisse. seriem
argumentorum aut non intellexit Seruius aut inuerecunde confudit, quae
haec fuit: cum nihil in natura sine media sit parte, nulli igitur
corpori ea desit, uox autem sit corpus, in hac quoque mediam prosodiam
esse debere. deinde de musica, quae ei imago prosodiae est, sic fere
scripsisse traditur:
    neminem musicum esse, qui mediam uocem in cantu ignorauerit
    nec quemquam potuisse dicere in sono chordarum aut uoce
    tibiarum{38} assaue (uoce quarum aliaue _cod._) uoce
    cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura esset
    medium minimeque mirum, ut in hanc multorum sensus non
    aduertat, cum illum qui (ilia quae _cod._) in cithara aut
    tibia (quia _cod._) aliquanto uberior est, saepe totum non
    sentiat meatum.
minus quidem reliquis prosodiis notam esse pergit, sed primum omnium
rerum initia obscura et μέσην initium cantus esse, quae nescio an ad
concentum fidium spectent, de quo cf. Westphal l.l. p. 109., deinde
omne medium non facile cerni. praeterea auctoritatem doctissimorum
scriptorum hanc prosodiam tueri eamque conmemorari praeter alios
a grammaticis Glauco Samio et Hermocrate Iasio, a peripateticis
Athenodoro et Theophrasto. addere poterat Aristotelem (rhet. III 1)
nisi hic flexam quam omittit μέσην nominauit uel generaliter uocis
humanae sonos intellexit{39} (cf. classical journ. XI p. 73).
praeterea non absimilia apud Aristoxenum repperisse uidetur Vitruuius
(de archit. V 4, 2), qui quidem auctorem suum non admodum perspicue
reddidit. a media prosodia ad flexam transiit subtilissimeque de eius
natura quaesiuit, orsus a Glauci Samii sententia, qui sex protulerit
prosodias. tres enim harum tralatitias acutam grauem mediam, reliquas
uero diuersas tantum formas unius flexae esse, quam Eratosthenes
ex acuta in grauem, Theodorus contrario quoque cursu moueri
existimauerit. Theodori decretum Varro adsciuit sed singulari ratione
excoluit: ‘ceterum (eam) Varro in utramque partem (utraque parte
_cod._) moueri arbitratur, neque hoc (hic _cod._) facile fieri sine
media, eamque acutum plerumque esse potius quam grauem, quod ea
propius utramque est, quam illa superior et inferior inter se’. in
quibus uerba _eamque acutam plerumque esse potius quam grauem_ aut
tollenda sunt aut corrigenda, quae et in sequentibus prorsus
negleguntur et per se inepta sunt, nam prosodiam quandam, quae
plerumque acuta interdum grauis est, peculiarem sane nemo dixerit.
acrius locum intuenti et a uerbis _quod ea propius utramque est_
proficiscenti non dubium tibi uidebitur in uerbis illis suspectis
aliquid de transitu acutae et grauis ad mediam ut quae utrique propior
sit dictum fuisse et tale quid contextui necessarium esse. putabam
igitur _eamque acutae plerumque coiisse potius_ scribendum esse, sed
cum perfectum nusquam in hac expositione conpareat, tam leni remedio
non defungimur, sed aliquanto liberius procedendum et sic fere
scribendum est: _eamque acutae coniunctam plerumque esse potius_, qua
ratione si non uerba certe sententiam scriptoris recuperatam esse mihi
est persuasum. unum quidem restat. de acuta sola enim dicitur, quamuis
ex sequentibus _quod ea propius utramque est_ satis eluceat utrique
prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed
hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris
prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel
omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc
fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam
quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non
magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere,
sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem{40}. quae
quibusdam Serui nugis interpositis proxime de media uix suo loco
leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo,
quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas
opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae
conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui
abesse uidimus cf. Corssenum l.l. p. 242{41}. his expositis de
prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis
tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias
definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis
positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit{42}, unde etiam
nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores
excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae
natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in
organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat,
et tibiae quo angustiores eo acutiores ‘adeo ut corniculo uel
βομβυκίῳ{43} addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit
in aera’. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et
chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur.
fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo
acutiores eo breuiores{44},
    et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima
    et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt
    acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae
    uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis
    adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum
    tempus protrahatur.
perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt
Weil et Benloew l.l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina,
quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium
uidetur, quin discrimina sonorum in uoce humana quibuscum singula
tibiae foramina sonosque per ea emissos conparauerit, hic significanda
fuerint, quae nos dicimus _intervalle_ (cf. Aristox. l.l. p. 15),
ideoque suspicor uocem graecam διαστήματα, quam non magis intellexit
librarius quam omnia graeca, ita corruptam esse. denique de notis et
ordine accentuum Varro disputauit. quod autem supra posui Varronem
non solum de accentibus egisse, uerum etiam de spiritu et syllabarum
longitudine et breuitate, id extrema libelli Seruiani confirmatur
particula, qua de longitudine syllabarum diuersisque metricorum et
rhythmicorum rationibus (cf. A. Rossbach griech. rhythm. p. 18) eum
disputasse docemur.

  Footnote 37: Laert. Diog. VII 55. σῶμα δ᾽ ἐστὶν ἡ φωνὴ κατὰ τοὺς
  στωικους ὥς φησιν Ἀρχέδημός τε ἐν τῇ περὶ φωνῆς καὶ Διογένης καὶ
  Ἀντίπατρος καὶ Χρύσιππος ἐν τῇ δευτέρᾳ τῶν φυσικῶν. πᾶν γὰρ τὸ
  ποιοῦν σῶμά ἐστι, ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ
  τῶν φωνούντων. VII 135. σῶμα δ᾽ ἐστί, φησὶν Ἀπολλόδωρος ἐν
  τῇ φυσικῇ, τὸ τριχῆ διαστατόν, εἰς μῆκος εἰς πλάτος εἰς βάθος
  τοῦτο δὲ καὶ στερεὸν σῶμα καλεῖται. cf. Stob. ecl. phys. I 15
  p. 340. 350 Heer.

  Footnote 38: Ita scribendum est. nam neque hoc loco Wasii
  _buccinarum_ nec paullo inferius Vindobonensium _cithara
  auditur quia_ idoneum est. tibiae, quae uox etiam infra p. 533
  _tiuia_ (correctum ex _uita_) scribitur, in bis rebus ubique
  conmemorantur, et Varro hoc loco notissimorum organorum musicorum
  exemplo demonstrare uolt, quid sonus medius sit. μέση autem
  primitus nominabatur media chorda heptachordi eiusque sonus (Varr.
  de l.l. X 46 p. 571. cf. fragm. post Censorin. 12, 3 p. 90 Iahn.
  R. Westphal harmonik u. melop. d. griech. p. 84 sq.), postea erat
  certa notula musica cuiusuis organi, quamquam iam in octachordo
  nondum media erat, ut aut metuam ne nomen magis quam rem Varronem
  respexerit, aut hic quoque uestigia singularis neglegentiae
  Seruianae notandae sint. noli autem mirari quod tam audacter
  _illa quae_ in _illum qui_ mutaui; in archetypo enim e quo codex
  Lauantinus descriptus est uerba admodum breuiata legebantur,
  unde uerborum exitus saepissime corruptos esse adnotatio nostra
  critica docet. num autem in extremis uerbis recte Varronis mentem
  adsecutus sim qui rei musicae me peritiores sunt uideant.

  Footnote 39: Eadem quae Glaucus Samius prosodiis prioribus dederat
  nomina recurrunt in fragmento quod ex eodem fonte, Herodiano ut
  uidetur, atque Arcadii qui dicitur liber uigesimus fluxit et
  secundum codicem Parisinum 2603 a Goettlingio ad calcem Theodosii
  p. 202 sq. editum est. ibi leguntur haec: ἡ προσῳδία οὖν φησι
  τάσις ἐστὶ φωνῆς ποιά, ἤγουν ποιότητά τινα ἔχουσα‧ ἢ γὰρ
  ἐπιτεταμένη ἐστὶν ἢ ἀνειμένη ἢ μέση, τουτέστιν ἢ ὀξύτονος ἢ
  περισπώμενος. extrema uerba excerptoris stupiditati tribuenda esse
  prioribusque nullo modo conuenire adparet, cf. Georg. Choerob. I
  p. 17 Gaisf.: οἱ γὰρ κύριοι τόνοι τῶν λέξεων δύο εἰσὶν ἥτε ὀξεῖα
  καὶ ἡ περισπωμένη‧ ἡ γὰρ βαρεῖα οὐκ ἔστι λέξεως τόνος ἀλλὰ
  συλλαβῆς.

  Footnote 40: Recte P. Langen in Fleckeiseni annal. 1859 p. 49
  (cf. eundum de gramm. lat. praeceptis quae ad accentum spectant
  p. 6 sq. Lucianum Muellerum de re metr. poet. lat. p. 373) hunc
  locum corruptum esse uidit, sed ex ineptis uerbis inepta conligere
  quam emendationem periclitari maluit. idem pauca tantum e Varrone
  Seruium hausisse contendit, e cuius opusculo num Varro flexam
  prosodiam statuerit perspici non possit. quorum alterum tota
  nostra disputatione refutatur, illud breuiter hic refellendum est.
  uerba §21 p. 530 _in eadem opinione et Varro fuit_ ad Tyrannionis
  opinionem quattuor prosodias esse spectant, nam alia Tyrannionis
  opinio non profertur, quare non uideo quid his verbis dictum sit,
  nisi easdem quattuor prosodias, itaque flexam quoque Varronem
  probasse nec quid neglegentia in re tam plana peccare potuerit
  intellego. manifestior alter locus est (_ceterum Varro_ e.q.s.)
  de quo modo egi. quod enim ex tribus Glauci prosodiis quae uni
  flexae respondent duae tantum examinantur id fortasse Serui
  peccatum. largiamur uero hic non modo aliquid desiderari, sed de
  ipsa νήτη (ea uoce, quae quamquam male scripta aliter uix legi
  potest, quamnam uocis modulationem Glaucus significauerit obscurum
  est; νήτη in musica summus systematis sonus, in octachordo quam
  nos dicimus _octave_ est cf. Westphal l.l. p. 84 sq.) Varronem
  agere, ut Langen uoluit; tum ipsa prosodiae huius descriptio
  docet, motum quendam in utramque partem ei tribui, nam hanc
  mutationem, quam H. Weilium et L. Benloewium théor. gén. de
  l’accent. lat. p. 14 dubitanter protulisse miror, nemo inprobabit
  qui de his rebus iudicare didicit. talis uero motus nec acutae nec
  graui nec mediae adscribi potuit sed soli flexae quam omnes fere
  grammatici (cf. Aristoph. Byzant. Pseudo-Arcadii p. 202 Schm.
  Diomed. p. 431, 6 K Prisc. de accent. II p. 520, 2 K. al.) ex
  acuta et graui constare dicunt quare si Varro hoc de quadam
  prosodia scripsit, utrum eam νήτην an περισπωμένην nominauerit
  nihil refert, re uera flexa erat.--Ceterum cf. de Serui opusculo
  et rebus ibi tractatis Weil et Benloew l.l. p. 5 sq. W. Corssen
  ausspr. uocalism. u. betong. d. lat. II p. 202 sq.)

  Footnote 41: Weil et Benloew l.l. p. 13 uerba § 23 p. 533 _media
  quae inter duas quasi limes est_ et infra §24 p. 533 _inter has
  est_ μέση, _latine media, quia limes est per quam duae supradictae
  ultro citroque commeant_ ita intellexerunt, ut syllabas quae inter
  acutas et graues interpositae essent cum media prosodia efferri
  putarent. de talium syllabarum accentu nihil quantum e Seruio
  conligi potest a Varrone traditum, quem mediam altitudinem tantum
  sonorum spectasse idcircoque mediam inter grauem et acutam
  posuisse eamque utriusque quasi conpitum (§21 p. 531) duxisse
  uidimus. sine dubio media in quibusdam syllabis audiebatur sed
  ex opusculo nostro quae fuerint non patet. Langen l.l. p. 63 hoc
  inuentum Gallorum recipit indeque cum haec doctrina ueritati
  repugnet, ipsam disputationem Varrone indignam esse efficit.

  Footnote 42: cf. Aristoxeni elem. harm. I uel potius περὶ ἀρχῶν
  α´ p. 18 Meib. (cf. Porphyr. ad Ptolem. harm. l.l. p. 257. G.L.
  Mahne diatr. de Aristox. p. 179 n. Westphal l.s.s. p. 41 sq. P.
  Marquard de Aristox. Tarent. el. harm. p. 33 sq.) λέγεται γὰρ δὴ
  καὶ λογῶδές τι μέλος, τὸ συγκείμενον ἐκ τῶν προσῳδιῶν, τὸ ἐν τοῖς
  ὀνόμασι. φυσικὸν γὰρ τὸ ἐπιτείνειν καὶ ἀνιέναι ἐν τῷ διαλέγεσθαι.
  Aristid. Quint. de mus. I p. 8 Meib.: τάσις δὲ ἐστι μονὴ καὶ
  στάσις τῆς φωνῆς. ταύτης δὲ εἴδη δύο ἄνεσις τε καὶ ἐπίτασις.
  ἄνεσις μὲν οὖν ἐστιν ἡνίκα ἂν ἀπὸ ὀξυτέρου τόπου ἐπὶ βαρύτερον
  ἡ φωνὴ χωρῇ‧ ἐπίτασις δὲ ὅταν ἐκ βαρυτέρου μεταβαίνῃ πρὸς
  ὀξύτερον. ἐκ δὴ τούτων τὰ γενόμενα τὸ μὲν βαρύτητα τὸ δὲ ὀξύτητα
  προςαγορεύομεν. cf. Sext. Emp. πρὸς μους. p. 756. 9 Bekk. Mar.
  Vict. IIII 2, 7 p. 2605P. Dionys. Halic. de conpos. uerb. 11 p.
  126 Schaef.: διαλέκτου μὲν οὖν μέλος ἑνὶ μετρεῖται διαστήματι τῷ
  λεγομένῳ διὰ πέντε ὡς ἔγγιστα‧ καὶ οὔτε ἐπιτείνεται πέρα τῶν τριῶν
  τόνων καὶ ἡμιτονίου ἐπὶ τὸ ὀξὺ, οὔτε ἀνίεται τοῦ χωρίου τούτου
  πλεῖον ἐπὶ τὸ βαρύ. οὐ μὴν ἄπασά γε ἡ λέξις ἡ καθ᾽ ἕν μόριον λόγου
  ταττομένη ἐπὶ τῆς αὐτῆς λέγεται τάσεως, ἀλλ᾽ ἡ μὲν ἐπὶ τῆς ὀξείας,
  ἡ δὲ ἐπὶ τῆς βαρείας, ἡ δὲ ἐπ᾽ ἀμφοῖν. τῶν δὲ ἀμφοτέρας τὰς τάσεις
  ἐχουσῶν αἱ μὲν κατὰ μίαν συλλαβὴν συνεφθαρμένον ἔχουσι τῷ ὀξεῖ τὸ
  βαρὺ, ἃς δὴ περισπωμένας καλοῦμεν, αἱ δὲ ἐν ἑτέρῳ τε καὶ ἑτέρῳ
  χωρὶς ἑκάτερον, ἐφ᾽ ἑαυτοῦ τὴν οἰκειαν φυλάττον φύσιν.

  Footnote 43: Ita scripsi pro codicis _bamborio_ quod Vindobonenses
  in _bomborio_ a βόμβος ductum mutare uoluerunt. βόμβυξ praeter
  phalaenam illam notissimam secundum Pollucem IIII 82. Hesych.
  u. βόμβυξ genus quoddam tibiarum, teste Polluce IIII 70.
  Pseudo-Arcad. p. 213 Schm. cl. Plut. quaest. symp. VII p. 317 A
  pars quaedam tibiarum est, quare diminutiuum, quamquam in hac
  significatione (bestiola est Aristoteli hist. anim. V 19, 24 al.)
  non occurrit quod sciam, eodem modo ac βόμβυξ pro tibiarum parte
  quadam usurpatum existimo, quae pars ut Arcadius l.s. et locus
  noster indicare uidentur eadem erat quam graeci plerumque κέρας,
  latini cornu uel corniculum nominabant. cf. Ouid, metam. XI 16.
  Hor. carm. I 18, 14. C.F. Heinrich ad Iuuen. VI 314. Aristotelis
  metaphys. _N_ 6 p. 1093b 3 scholiastam p. 832a 45 recte
  explicuisse uix credo.

  Footnote 44: cf. Theophrastum in Porphyrii conm. in Ptolemaei
  harmonica ap. Ioh. Wallisium op. math. III p. 243 Ὁ γὰρ μακρότερος
  αὐλὸς βαρύτερος, ἐν ᾧ πλεῖον τὸ πνεῦμα περὶ ὃ πᾶν ἡ κίνησις. multa
  omnino huc facientia habes in Ptolemaei harm. I 2. 3 (l.l. p. 4
  sq.) et Porphyrii conmentario in libri primi capita priora III
  p. 191 sq.--cf. Macrob. in somn. Scip. II 4, 5.

Antequam quaerimus quo in libro has res scriptor persecutus sit,
pauca de eius auctoribus et nostro Varronianae doctrinae auctore
interponenda sunt. usus est Varro Tyrannionis{45} libro, quem hanc
tenuem θεωρίαν tractasse e Ciceronis epistula ad Atticum XII 6, 2
notum erat; minus certum uidetur num has quaestiones de generalibus
prosodiarum legibus in libro περὶ τῆς Ὁμηρικῆς προσῳδίας, recte ad
maiorem Tyrannionem relato ab H. Planero de Tyrann. gramm. p. 7,
exposuerit. huius uero sententiam de quattuor prosodiis cum suam
fecerit, non inprobabile est eum ex eodem libro haec illa de priorum
grammaticorum placitis accepisse. ex his auctoribus non magis constat
de Dionysio Olumpio quam de Epicharmo Syracusano{46}. Glaucus
Samius{47} idem fuisse uidetur ac Glaucon Teius, ut eius patriam
ueteres non certo explorasse uideantur, quem Aristoteles{48} de
actione uel de usu uocis in dicendo scripsisse testatur eundemque
librum uel Tyrannio uel Varro inspexit. Theodori Byzantii, quem Plato
(Phaedr. p. 226 E) λογοδαίδαλον uocat, artem rhetoricam (cf. Dionys.
Hal. de Isaeo 21 p. 211 Sylb. Cic. Brut. 12, 48. L. Spengel art.
script. p. 98 sq.) in usum suum Varronem, ut ita breuitatis causa
loquar, conuertisse puto, nam Theodorum οὗ τὸ φωνασκικὸν φέρεται
βιβλίον πάγκαλον (Laert. Diog. II 103) Gadarenum uel Rhodium
(cf. Quint. III 1, 7. G. Westermann gesch. d. beredsk. I p. 186 sq.)
fuisse ueri est simile. Ephorus quoque Isocratis discipulus in libro
περὶ λέξεως (cf. Theo progymn. II p. 71, 22 Sp. Cic. orat. 57, 172.
57, 191. 64, 218) de rhythmo oratorio eodemque loco de accentu puto
egit. paucissima de grammaticis dicenda sunt. de Hermocrate Iasio
nihil conpertum nisi eum Callimachi magistrum fuisse (Suid.
Καλλίμαχος cf. Mar. Vict. I 4, 96 p. 2468P), Eratosthenes
Cyrenaeus in libro musico uel mathematico (cf. G. Bernhardy Eratosth.
p. 169) suam de flexo accentu sententiam exposuit, Dionysius Thrax de
tribus accentibus uolgaribus in arte grammatica (Bekker anecd. gr.
II p. 629 sq.) dixit, Ammonium Alexandrinum obseruationes de rebus
prosodiacis fecisse scimus (Bekk. l.l. I p. 470. III p. 1006).
restant peripatetici Athenodorus et Theophrastus, quorum alterum
quamquam summi acuminis uirum usquam memoratum{49} non inuenio,
alter num de media prosodia in libro περὶ τεχνῆς ῥητορικῆς uel περὶ
λέξεως (cf. Max. Schmidt de Theophr. rhet.{50} p. 37 sq. H. Vsener
anal. Theophr. p. 20) an in libris περὶ μουσικῆς locutus sit
incertum est, ex his uero tantum non omnia de musicis organis et
sonorum rationibus Varronem mutuatum esse admodum ueri simile est.
his adnumerare licet Aristoxenum, quem in superioribus interdum testem
protulimus; quamquam enim Theophrastus in musicis rebus ab aemulo suo
magno non ita longe discessisse uidetur (cf. Aristox. ap. Boeth. de
mus. V 3 p. 1288 Mign. Theophr. ap. Porphyr. l.l. p. 241 sq.), Varro
sine dubio omnium musicorum principem non neglexit, cuius libros eum
lectitasse infra quoque uidebimus. tot antiquissimorum et magnam
partem reconditorum scriptorum libros consuluit uel saltem sententias
rettulit, ut optime hinc quanto studio et quali eruditione hos libros
conposuerit conligamus.

  Footnote 45: cf. turbatam Suidae de Tyrannionibus glossam cl.
  W. Drumann gesch. Roms V p. 85. I. Hasenmueller de Strabonis geogr.
  uita p. 23 sq. I. Bernays d. dialoge des Aristot. p. 31. 150. cum
  uero Ciceronis epistula a.u. DCCVIII scripta sit (cf. F.W. Fischer
  roem. zeitt. p. 297), male correxit Suidam M. Schmidt Philolog.
  VII p. 365.

  Footnote 46: De Epicharmo litterarum inuentore uid. Plin. VII 192.
  Villoison anecd. gr. II p. 187. Bekker anecd. gr. II p. 782.
  Cramer anecd. Oxon. IIII p. 400. cl. I. Franz elem. epigraph.
  graec. p. 21. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. LXIII. C.I. Grysar de
  Doriensium com. p. 157 sq. G. Bernhardy griech. litt. II 2 p. 461.

  Footnote 47: Alius erat Glaucus Rheginus uel Italus, Democriti
  Abderitae aequalis (Laert. Diog. VIIII 38) qui scripsit περὶ τῶν
  ἀρχαίων ποιητῶν τε καὶ μουσικῶν (Plut. de mus. 4 cl. uit. X orat.
  p. 833 D). cf. R. Volkmann praef. Plut. de mus. p. XII. E. Meier
  opusc. II p. 159.

  Footnote 48: De nominibus Glaucus et Glaucon uid. M. Sengebusch.
  diss. Hom. I p. 208. cf. Ritschl de Oro et Orione p. 3
  sq.--Aristot. rhet. III 1: τρίτον δὲ τούτων, ὁ δύναμιν μὲν ἔχει
  μεγίστην οὔπω δ᾽ ἐπικεχείρηται, τὰ περὶ τὴν ὑπόκρισιν ... δῆλον
  οὖν ὅτι καὶ περὶ τὴν ῥητορικήν ἐστι τὸ τοιοῦτον ὥσπερ καὶ περὶ τὴν
  ποιητικήν‧ ὅπερ ἕτεροί τινες ἐπραγματεύθησαν καὶ Γλαύκων ὁ Τήιος.
  ἔστι δὲ αὐτὴ μὲν ἐν τῇ φωνῇ, πῶς αὐτῇ δεῖ χρῆσθαι πρὸς ἕκαστον
  πάθος, οἷον πότε μεγάλῃ καὶ πότε μικρᾷ καὶ πότε μέσῃ. καὶ πῶς τοῖς
  τόνοις, οἷον οξείᾳ καὶ βαρείᾳ καὶ μέσῃ, καὶ ῥυθμοῖς τίσι πρὸς
  ἕκαστον., ut fortasse a Glauco Aristoteles mediam prosodiam
  transtulerit. Glauci artis meminit schol. Plat. Phaed. (p. 108 D)
  p. 234 Herm.: ἔστι δὲ καὶ ἑτέρα τέχνη γραμμάτων, ἣν ἀνατιθέασι
  Γλαύκῳ Σαμίῳ, ἀφ᾽ ᾗς ἴσως καὶ ἡ παροιμία διεδόθη. cf. Zenob. II
  91. hunc praue confudit scholiasta cum Glauco Chio, quem Herodot.
  I 25 (cf. Pausan. X 16, 1) σιδήρου κόλλησιν inuenisse dicit. (cf.
  Fr. Osann anecd. rom. p. 301.)

  Footnote 49: I.A. Fabricius bibl. gr. III p. 472 unum profert
  Athenodorum cuius περιπάτους Laertius Diogenes ter quaterue
  adhibuit.

  Footnote 50: Frustra fragmenta rhetorica exceptis quattuor
  ex Demetrii περὶ ἑρμηνείας (p. 191) quaeris in fragmentorum
  Theophrasteorum conlectione, quam nuper edidit F. Wimmer, qui
  quamquam aliorum sollertia se fructum esse praedicat, ne Schmidti
  quidem librum I s.l. nouit.

Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit
ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini
enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse
cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio
scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum
carminum conmentatore{51}, qui hunc antiquae eruditionis pannum cum
ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam
suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis
et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro
tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia
autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi
prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.

  Footnote 51: In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei
  particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia
  (ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc
  uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.

Quaerentibus *in quo libro operis de sermone latino* haec disputatio
posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt
(cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati
artem poet. 202 sic scribit ‘Varro ait in III disciplinarum et ad
Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud
antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias
quattuor foraminum’. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae
apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce
legimus, quo consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique
fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20
sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica{52} erat
pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber
septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit
efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non
facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio
lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum
argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum
Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem
est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf.
C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus.
p. 142 sq.)

  Footnote 52: In libri rhetorici parte de elocutione (cf.
  L. Spengel nou. mus. rh. XVIII p. 492) tibias conmemorari posse
  non prorsus negem. illud autem quod ad accuratam disputationem
  spectat in libro de musica fuisse sane multo maiorem habet
  probabilitatem, quare transpositionem illam recipere non dubito.

In *tertio* igitur *libro* easdem res perlustrauit Varro quas antea
Aristophanem Byzantium (p. 12 ed. A. Nauck, cf. C. Goettling lehre v.
acc. d. gr. spr. p. 10 sq. A. Rossbach griech. rhythmik p. 33. F.A.
Wolf proleg. ad Hom. p. CCXVIIII sq.) consociasse Arcadius quem dicunt
testatur (p. 212 Schm.): τρίχα τεμὼν τὴν κίνησιν τῆς φωνῆς, τὸ μὲν
εἰς χρόνους, τὸ δὲ εἰς τόνους, τὸ δὲ εἰς αὐτὸ τὸ πνεῦμα. καὶ τοὺς μὲν
χρόνους τοῖς ῥυθμοῖς ᾔκασε, τοὺς δὲ τόνους τοῖς τόνοις τῆς μουσικῆς
(cf. Theodos. p. 204, 6 Goettl.). accentus igitur musicam
naturam Aristophanem reliquosque quos supra recensui secutus agnouit
neque in legibus generalibus inuestigandis se continuit sed etiam usum
prosodiarum in singulis uocabulorum generibus eum explicuisse Gelli
locus (fr. 61) a quo orsus sum ostendit. quod in reliquis quoque rebus
sine dubio fecit. de syllabarum temporibus{53} praeter ea quae Seruius
habet quid docuerit dici nequit{54}. conmunem certe syllabam ab eo
_mediam_ esse adpellatam e Mario Victorino I 5 p. 30 G. p. 2471P.
suspicor, quem ne plura hoc capite e Varrone hausisse putes Luciani
Muelleri uide disputationem (l.l. p. 16 sq.). ordinem autem rerum si
Seruio est fides hunc instituit, ut primo de spiritu deinde de accentu
postremo de syllabarum longitudine et breuitate ageret, quae ratio
praeterea eo conmendatur, quod ita simplicissimum transitum ad
sequentem sibi parauit librum.

  Footnote 53: De adspiratione infra disputabo.

  Footnote 54: In quo rerum conexu duo reliqua huius libri
  fragmenta fuerint difficile est dictu; fortasse de primae
  syllabae longitudine in _fenore_ (fr. 62) locutus ad originem
  huius uocabuli ut adsolet transiit. ceterum Ludouico Mercklin
  d. citiermeth. d. Gell. p. 649. et Iulio Kretzschmer de Gelli
  fontib. p. 9 (cf. M. Hertz in Fleckeiseni ann. 1862 p. 715
  sq.) Cloati Veri dictum Varroni Gellium debere negantibus
  adsentior. quod enim a Verrio Flacco (teste Festo u. obstitum
  p. 193. subuculam p. 309. molucrum p. 141 sacrima p. 318,
  posterioribus enim locis certissimum Vrsini supplementum;
  solus occurrit Cloatius u. obscum p. 189. piacularis p. 213.)
  saepe cum Aelio Stilone laudatus est, id in utramque partem
  ualet atque uter ab altero adhibitus sit non facile adfirmabis.
  neque e Varrone de l.l. V 102 p. 104 ubi conplura uerba latina
  e graeco ducta recenset, quorum quaedam a Cloatio tractata esse
  Macrob. sat III 18, 4. 19, 2 docet (cf. praeterea de l.l. VI 96
  p. 277 cum Gelli XVI 12, 2), Varronem Cloati libris usum esse
  efficies, nam haec uterque ut alia mittam a conmuni auctore
  Hypsicrate (cf. de l.l. V 88 p. 90, M. Schmidt Philol. III p. 458.
  M. Sengebusch diss. hom. I p. 11 sq.) accipere potuit.

*Quartus* enim *liber de rebus metricis* erat, quas Varronem
explicuisse sat magnus fragmentorum numerus demonstrat, in hoc libro
explicuisse euincit Rufini testimonium probabiliter emendatum (cf.
supra p. 47). et egregia congruentia qua tam apte et conuenienter
argumenta tertii et quarti libri sese excipiunt haud sane mediocriter
hanc rerum dispositionem firmare ac munire mihi uidetur.

Versus secundum Varronem (fr. 69) uerborum iunctura est, quae per
articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes. quam definitionem
qui proposuit praemittere debuit quid sint articuli commata rhythmus.
propterea Varroni tribui quae apud Victorinum, quem Aphthonium dici
mauolt Th. Bergk philolog. XVI p. 639 sq., hoc fragmentum praecedunt
et de colis commatisque agunt (fr. 68). de differentia metri ac
rhythmi M. Terentium dixisse certiores nos facit Diomedes (fr. 66),
e quo testimonio de utriusque natura eum disseruisse sequitur. quae
igitur apud Victorinum et Diomedem, ad quos frustula quaedam huius
libri peruenisse iam uidimus, de hac re conuenientia inter se
leguntur, probabiliter ad Varronem referemus. confirmatur autem hoc
Augustini auctoritate, quem in libris de musica e Varronis libro de
eadem re scripto hausisse recte uidit H. Weil in Fleckeiseni annal.
1862 p. 336. 344 cf. Bergk l.s. p. 641, praeterea ad eundem pertinent
quae uterque de poetice (fr. 59) habet cl. Isidori orig. VIII 7, 3
et Varronis Parmenone ap. Nonium u. poesis p. 428. circumspecto uero
in his rebus iudicio opus est, cum non solum omnes fere scriptores
metrici latini a Caesio Basso (cf. O. Iahn conm. in Pers. sat. VI 1
p. 211 sq. H. Wentzel symbola crit. ad hist. script. metr. lat.
p. 6. E. a Leutsch philolog. XI p. 739 sq.) pendeant, e quo
Atilium Fortunatianum Diomedem Terentianum Maurum hausisse ostendit
C. Lachmann praef. Terent. Maur. p. XVI. cf. Wentzel l.l., uerum etiam
omnes cum bona et antiqua doctrina posteriorum temporum uana inuenta
dubiasque uel falsas obseruationes miscuisse et confudisse constet
(cf. A. Rossbach de metr. graec. disp. alt. p. 16 sq. R. Westphal d.
fragm. u. lehrs. d. griech. rhythm. p. 102. 113. al. I. Caesar grundz.
d. griech. rhythm. p. 273 sq. H. Weil l.s.s. p. 338 sq. Luc. Mueller
de re metr. poet. lat. p. 16 sq.). praeterea Mari Victorini ars
grammatica de orthographia et metrica ratione et Diomedis liber
tertius tam mire inter se consentiunt{55}, ut conmunem auctorem siue
Caesius Bassus siue alius fuit prodant. quibus omnibus consideratis in
eis quae necessario uel saltem certis rationibus a Varrone repetenda
suat me continere quam omnia quae eo non indigna uidentur credule
congerere malui.

  Footnote 55: Idem consensus cum Diomede in arte grammatica uolgo
  Maximo Victorino adscripta et post Putschium a Lindemanno in
  corpore grammaticorum lat. I p. 271 sq. edita conspicuus est
  (cf. L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286. F. Osann beitr.
  z. gr. u. roem. litteraturgesch. II p. 355 sq.). quare non tam
  inprobabile ab eodem scriptore duas illas artes profectas esse
  mihi uidetur, quam Osanno l.l. p. 371, qui tamen ipse eadem apud
  Marium et Maximum quibusdam locis recurrere concedit cf. L. Lersch
  ztschr. f. alterthw. 1840 p. 116. Wentzel l.l. p. 55.

In rhythmo definiendo Aristoxenum Varro secutus est. M. Terentio est
enim ‘rhythmus pedum temporumque iunctura uelox diuisa in arsi et
thesi, uel tempus quo syllabas metimur’ (fr. 64), Aristoxeno ῥυθμός
ἐστι χρόνων τάξις (Max. Planud. in Hermog. id. V p. 454 W. cf. anon.
schol. VII p. 892) uel χρόνος διῃρῃμένος ἐφ᾽ ἑκάστῳ τῶν ῥυθμίζεσθαι
δυναμένων (Bacch. p. 22 Meib.), quas generaliter positas definitiones
eum ad rhythmum qui in uoce ualet pergentem ita circumscripsisse, ut
Varroniana proxime ad eam accedat R. Westphal l.l. p. 86 sq. p. 101.
cl. Aristox. rhythm. elem. p. 272. 276 Mor. ostendit {56}. etiam in
metro explicando, de quo quid Aristoxenus senserit ex Aristide
Quintiliano{57} (cf. A. Rossbach griech. metr. p. 13 sq.) conligendum
est, ab hoc non discessit, nam metrum rhythmum modo finitum dixit
(fr. 65), et hac definitione nixus quid inter utrumque discrimen sit
accuratius exposuit (fr. 66). cum autem in metri definitione praecipuum
ei sit quod finem habet, statim hoc loco eum disputasse existimo de
finibus uel clausulis metrorum (fr. 67), de quibus cf. R. Bentley
sched. de metr. Terent. p. 8. ad Terent. Adelph. IIII 4,1. G. Hermann
elem. doctr. metr. p. 181. 432. deinde partes quasi metri recensendae
erant cola commata periodi (fr. 68), cf. Westphal philol. XX p. 79 sq.,
quorum colon est quod finitis constat pedibus, comma in quo pars pedis
remanet, quae nomina constanter confunduntur, ut a Diomede p. 498, 10,
immo a Victorino ipso qui statim post has definitiones (I 13, 2
p. 2498P) _arma uirumque cano_ colon adpellat, cum sit comma, cf.
Atilium Fortunatianum quem dicunt II 28, 8 p. 2699P. utrumque igitur
ad caesuram spectat, quae si cum fine pedis conuenit colon, si in pedem
incidit comma efficit{58}. uersum autem a metro ita distinxit, ut eum
caesura in duas diuidi partes diceret, quod in definitione uersus supra
scripta a (fr. 69) Victorino ut omnia fere quae ad nos nunc pertinent
obscuratum quamquam non prorsus deletum, manifestis uerbis Augustinus
et Victorinus aliis locis tradunt (cf. H. Weil l.l. p. 336); eumque
uocari a uersura et a dimetro ad hexametrum progredi uoluit. qui uero
uersus faciant uates a uersibus uiendis nuncupari uel graece poetas
a ποιεῖν (fr. 70), unde poetice quoque et poesis et poema sint ducta,
quorum illa ars ipsa, altera perpetuum argumentum uersibus tractatum
ut Enni annales, tertium carmen quodque uel minus uel maius sit. hoc
secundum stoicos dictum esse docet Posidonius apud Laert. Diog. VII 60:
ποίημα δὲ ἐστιν, ὡς ὁ Ποσειδώνιός φησιν ἐν τῇ περὶ λέξεως εἰσαγωγῇ,
λέξις ἔμμετρος ἢ ἔρρυθμος μετὰ σκευῆς τὸ λογοειδὲς ἐκβεβηκυῖα‧ τὸ
ἔρρυθμον δὲ εἶναι τὸ ῾Γαῖα μεγίστη᾽ καὶ ῾Διὸς αἰθήρ᾽. ποίησις δὲ ἐστι
σημαντικὸν ποίημα μίμησιν περιέχον θείων καὶ ἀνθρωπείων (cf.
R. Schmidt stoic. gramm. p. 50. Lucil. ap. Non. u. poesis p. 428).
breuiter tum quibus uersuum generibus poetae latini{59} usi sint
significant, ut mihi quidem uidetur. ad hunc igitur locum Rufini
testimonium (fr. 71) de fabulis Plautinis et Terentianis (cf.
F. Ritschl parerga Plaut. et Terent. I p. 359) refero.

  Footnote 56: Has definitiones cum Aristoxeneis quem ad modum ab
  ipso prolatae erant prorsus conuenire non magis adfirmare uolo,
  quam in his Varronis ipsa uerba seruata existimo. reputa enim,
  omnes fere metricorum latinorum definitiones inter se pugnare et
  hebeti iudicio nec rebus subtiliter perceptis esse perscriptas,
  praeterea singulos scriptores longe a primo fonte abesse, pluribus
  qui eadem retractauerint interiectis auctoribus, neque sane miram
  tibi uidebitur Varronis doctrinam haud mediocriter deprauatam et
  deformatam esse. quamuis uero Aristoxeno Varronem usum esse mihi
  constet, omnia quae in Victorini libris ex illo fluxisse Westphal
  (l.l. p. 91. 101. al. cf. harmonik u. melop. d. gr. p. 36 sq.)
  probauit Varroni tamquam ab hoc accepta tribuere nolui, quia etiam
  alios uelut Caesium Bassum ex illo, posteriores autem ex
  enchiridiis posteriorum Graecorum, qui iterum ilium hic illic
  adhibere potuerunt, hausisse uel certum est uel probabile.

  Footnote 57: I p. 49 Meib.: μέτρον μὲν οὖν ἐστι σύστημα ποδῶν ἐξ
  ἀνομοίων συλλαβῶν συγκείμενον ἐπὶ μῆκος σύμμετρον. διαφέρειν δὲ
  τοῦ ῥυθμοῦ φασιν, οἱ μὲν ὡς μέρος ὅλου, τομὴν γὰρ ῥυθμοῦ φασιν
  αὐτὸ, παρὸ καὶ μέτρον εἰρῆσθαι, διὰ τὸ μείρειν ὅ σημαίνει
  μερίζειν. οἱ δὲ κατὰ τὴν ὕλην‧ τῶν γὰρ γινομένων ἐκ δυοῖν ἀνομοίων
  τοὐλάχιστον γεννώμενον τὸν μὲν ῥυθμὸν ἐν ἄρσει καὶ θέσει τὴν
  οὐσίαν ἔχειν‧ τὸ δὲ μέτρον ἐν συλλαβαῖς καὶ τῇ τούτων ἀνομοιότητι.

  Footnote 58: Vnde etiam adparet paullo inferius apud Victorinum
  (I 13,6 p. 2498), quem omnino iusto corruptiorem edidit Thomas
  Gaisford, _non_ inserendum esse: ‘partes ergo uersus, cum ea qua
  _non_ coniunctus erat parte dissoluitur, cola efficient; cum uero
  ea qua coniunctus erat parte absciditur particula quae diuolsa
  ex eo est comma dicetur, ut in illis uersus soluatur, in his
  caedatur’.

  Footnote 59: Noli autem putare ex hoc libro fluxisse quae in
  Diomedis libro tertio de tragoedia comoedia palliata (p. 487, 15.
  488, 7. 489, 18) e Varrone leguntur (nam de satura p. 486, 8 liber
  quaestionum Plautinarum II laudatur). haec enim e Suetonio
  Diomedem sumpsissa constat (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet.
  p. 370 sq. W. Christ philol. XVIII p. 161 sq.) nulloque prorsus
  uinculo cum reliquis uestigiis doctrinae Varronianae apud Diomedem
  coniuncta sunt. quae cum e libris de poematis excerpta uideantur,
  facile ad eosdem cum Isidor. orig. VIII 7, 3 reliqua quae de
  poetice poesi poemate libro nostro tribui referas nixus Varronis
  uerbis de l.l. VII 36 p. 325 ‘antiquos poetas uates appellabant a
  uersibus uiendis ut de *poematis* cum scribam ostendam’. quamquam
  sine dubio ex libris de poematis sunt quae Isidorus l.l. habet
  ibidemque fortasse quae Victorinus (I 15, 1 p. 2499P) et Diomedes
  (p. 473) cum his coniuncta fuisse ostendunt exposita erant, tamen
  non magis in dubio relinquit Victorini et Diomedis consensus eadem
  breuius opinor et quasi in transcursu in eo libro scripta fuisse
  cui omnia reliqua debent.

His praemissis ad singula versuum genera transiit, quae eodem quo
plerumque ea metrici latini ordine proferre solent, eum recensuisse
puto, ut primum γένος ἴσον διπλάσιον ἡμιόλιον, deinde uersus
conpositos tractaret. diligenter haec omnia persecutus est, ut
fragmenta quae huc pertinere docuit Ritschl quaest. Varr. p. 34 sq.
demonstrant. quid uero de singulis statuerit relliquiarum paucitas
disceptare uetat. nam nihil fere de metris dactylicis traditum, pauca
de iambicis, paucissima de conpositis. quamuis enim in Diomedis
expositione de hexametro dactylico quaedam a Varrone repetita esse
credam, praesertim quae de nominibus eius p. 494 sq. et incisionibus
p. 497 (cl. Victorino I 19, 2 p. 2508P.) leguntur, tamen minus certa
sunt, quam quae in fragmentorum seriem recipienda duxerim. unum tantum
superest frustulum quod huc spectat (fr. 72). Archilochum enim
trimetro dactylico uel heroo unam syllabam addidisse et talem uersum
effecisse tradidit ‘omnipotente parente meo’ quod metrum Seruius
(centimetr. p. 369 Gaisf. p. 1820P.) Alcmanium{60} dicit, Archilochium
contra tetrametrum dactylicum acatalectum spondeo finitum Seruius et
Victorinus l.l. adpellant. e iambicis metris Varronem de senario
locutum esse scimus, e quo additis tribus syllabis septenarius
(fr. 73), praepositis duobus pedibus iambicis octonarius (fr. 75)
fieret. praeterea de nota quadam transuersa breuibus syllabis
pro longis positis in septenario adscribenda egit (fr. 74), quod
praeceptum apud Rufinum Diomedis de septenario testimonium excipit,
nullo tamen cum hoc uinculo coniunctum est. ‘non potest enim’ ut
Ritscheli uerbis (quaest. Varr. p. 35) utar,
    non hic esse utriusque nexus, ut a modo, quo septenarius
    fieret e senario, transiretur ad talium septenariorum
    commemorationem, quorum media syllaba breuis haberetur:
    qualium constat non minorem esse multitudinem, quam quorum
    media syllaba admisit hiatum. _in huiusmodi_ igitur _locis_
    h.e. cum in mediis septenariis tum ubicunque breuis est
    pro longa syllaba, ut in extremis uersibus arsi terminatis,
    Varro poni iussit hanc notam metricam;
cf. G. Hermann l.l. p. 149 sq. ex senario iambico alium uersum nasci
uoluit (fr. 76), quem Marius Plotius p. 270 G. p. 2642P. dimetrum
iambicum catalecticum Anacreontium dicit (cf. Serui centimetr.
p. 366 G. p. 1818P. Terent. Maur. 2480 sq.). si nouum carmen hoc
Diomedes nuncupat id non de aetate qua primum eo usi sint ualere
docet priscum carmen populare uirginum Bottiacarum ἴωμεν εἰς Ἀθήνας
(Plut. quaest. gr. 35 cf. Rossbach u. Westphal l.l. p. 197) et
Simonidis ἐβόμβησεν θαλάσσα (fr. 1 Bergk.), sed cum Ritschelio
l.l. p. 36 carmen nondum conmemoratum intellegendum est. uersuum
conpositorum a Varrone explanatorum unum extat exemplum (fr. 77).
paroemiacum cum ithyphallico coniunctum (cf. Hermann l.l. p. 592.
Rossbach u. Westphal p. 358) Archilochium metrum dixit (cf. Seru.
cent. p. 376 G. ubi pessime Putschius p. 1825 _partheniaco_ pro
_paroemiaco_ edidit). hae exiguae relliquiae disputationis
Varronianae supersunt{61}, qua singula uersuum genera haud paucis
sine dubio poetarum potissimum latinorum, ubi fieri potuit, exemplis
additis percensuit.

  Footnote 60: Quo nomine etiam tetrametrum dactylicum in dactylum
  desinentem intellegunt Seruius l.s.s. et Victorinus II 2, 33
  p. 2518P. cf. Rossbach u. Westphal griech. metr. p. 42.

  Footnote 61: Non inprobabiliter quidem Ritschelius l.l. p. 36
  suspicatus est plura Diomedem in capite de uersuum generibus
  p. 506 sq. Varroni debere, sed rationibus supra expositis
  obsecutus in eis quae conposui acquiesco.

Quem uero in rebus metricis auctorem praecipue M. Terentius secutus
sit ex tam paucis relliquiis expiscari difficile est. si magis de
Heliodori metrici aetate, de qua post Ritschelium d. alexandr.
biblioth. p. 138 sq. nuper in uarias partes discesserunt H. Keil
quaest. gramm. p. 14 sq. C. Wachsmuth philol. XVI p. 618 sq.
H. Lipsius in Fleckeiseni ann. 1860 p. 609 sq., constaret, de hoc
cogitauerim. eundem metricum ac rhetorem Horati comitem in itinere
Brundisino (sat. I 5, 2. cf. I.G.F. Estrée Horat. prosopogr. p. 195)
esse mihi quoque (cf. Th. Bergk nou. mus. rhen. I p. 374 sq.) ualde
ueri simile uidetur et temporum ratio ut infra uidebimus non obstat,
quominus huius uiri scriptis Varro usus sit, nam Horati saturam illam
anno u. c. DCCXVII scriptam esse probauerunt C. Kirchner quaest.
Horat. p. 58 sq. C. Franke fast. Horat. p. 96 sq. Varro autem artem
metricam, quam praeterea in transcursu quasi tractauit, si magna
Hephaestionis uolumina (cf. A. Rossbach d. Hephaest. Alexandr. libr.
p. 8 sq.) conparamus, uix ipse primus constituit atque elaborauit,
sed ut solet a graeco quodam scriptore transtulit, Heliodorus autem
princeps τῶν συμπλεκόντων τῇ μετρικῇ θεωρίᾳ τὴν περὶ ῥυθμῶν (Arist.
Quint, p. 40 Meib. cf. I. Caesar grundz. d. gr. rhythm. p. 226) fuisse
uidetur, et ‘inter graecos huius (metricae) artis aut primus aut solus
est’ (Mar. Vict. II 9, 8 p. 2541P. cf. Westphal d. fragm. d. gr. rhythm.
p. 12 sq.) quam ratiocinationem si non prorsus aspernaris addiderim,
quod per se non magni momenti esse concedo, Heliodorum uersus iambicos
de quibus Varronem quoque diligenter egisse uidimus, magna subtilitate
persecutum esse, id quod demonstrat Prisciani libellus de metris
Terentianis (cf. H. Keil l.l. p. 13), eundemque de dimetro catalectico
disputasse eiusque exemplum Simonidis uersum supra conmemoratum (Prisc.
l.l. II p. 428, 7) proposuisse, qui cum exemplo quod Varronem adtulisse
Diomedes testatur (fr. 76) etiam in spondeo secundo loco posito conuenit
(cf. C.L. Schneider lat. gramm. I 1 p. 683).

Hoc uero argumento subtiliter tractato, satis amplo profecto et
inpedito, Varronem totum librum quartum expleuisse arbitror. accedebat
autem ni uehementer fallor aliud. non erat enim, cur in opere de
sermone latino, quo tam accurate poetarum metra scriptorem inlustrasse
uidimus, solutae orationis numeros neglegeret. in quibus explicandis
antiquos haud mediocriter uersatos esse et inde a sophistarum Hippiae
et Gorgiae temporibus praesertim qui de arte dicendi scripserunt huic
doctrinae operam dedisse notum est (cf. Aristot. rhet. III 8. Cic.
orat. 41, 140 sq. Quint. inst. orat. VIIII 4, 45 sq. E.M. Cope journ.
of class. a. sacr. philol. III p. 51 sq.). Varronem autem non solum
talia scripta ut Ephori περὶ λέξεως et Theophrasti libros in quibus
prosae numeros tractauerat (cf. supra p. 61. Max. Schmidt l.l. p. 45
sq.) in hoc opere conscribendo consuluisse supra uidimus, uerum etiam
ipsum opus siue titulum spectamus siue argumentum admodum simile et
propinquum est eis libris, qui περὶ λέξεως inscripti artis rhetoricae
partem de elocutione (cf. L. Spengel ueb. d. stud. d. rhetorik b. d.
alt. p. 26) docebant (cf. E. Meier opusc. II p. 18. G. Westermann gesch.
d. bereds. I p. 138. 171). in quibus cum orationis solutae numeros
exponere solerent ex argumenti simillimi indole id Varronem quoque
fecisse probabile est. grauius autem est, quod ab opere in quo puri
sermonis praecepta danda erant prosae numeri, quorum scientia unicuique
publice dicenti necessaria erat, non magis alieni erant quam poetarum
metra. haec igitur cum a Varrone tractata esse sciamus, de illis satis
probabiliter idem conligere possumus. testimonia certa et manifesta
huius rei non repperi. non autem inconsiderate contendere mihi uideor
alicuius momenti in hac quaestione esse Rufini locum qui in libello
de metris oratorum e Cicerone et Victorino maximam partem excerpto
Varronem de numeris scripsisse testatur (fr. 78), quod in illo opusculo
et rerum conexu de prosae tantum numeris accipi potest. Rufinum
excerptorem quidem neglegentissimum et stupidum cum libris nostris uel
ipsum uel quod magis placet aliis intercedentibus usum esse uiderimus
ad eosdem hoc testimonium spectare existimo.{62} quod fortasse aliquo
modo Diomedis confirmatur auctoritate qui in libri secundi capite de
conpositione, quamuis ibi constanter Ciceronis et Quintiliani libros
rhetoricos adhibeat, haec scribit (p. 465, 1):
    nam structurae obseruatio bipartita tam ad oratorias uirtutes
    quam ad partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere
    rhetorico trahitur trina ratione colligitur et est primum
    incisum, hoc graeci comma nominant; ex commatibus [hoc est
    incisis] membrum fit, quod illi colon appellant; ex commatibus
    et colis periodus constat, quam nostri conprehensionem dicunt.
    alterum ad officium artis grammaticae refertur hoc est ad pedes,
    si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula
    struitur; quare (quod _codd._) genus hoc possis grammaticum,
    illud rhetoricum magis dicere.

  Footnote 62: Ad disciplinarum librum de rhetorica Rufini
  testimonium refert Ritschelius l.l. p. 33, in quo quamquam
  eadem res paucis retractari potuit, tamen nescio an
  interpretatio mea probabilitatis quadam specie conmendetur.

Pergo ad *librum quintum*. huc referendum est teste Romano, cui
omnia horum librorum frustula Charisius debet, fragmentum de
interiectione (fr. 81), de quo optime disputantem audi Ottonem Iahn
in conmentatione ueber die kunsturtheile bei Plinius (ber. d. saechs.
gesellsch. d. wiss. II 1850 p. 114):
    das ungeschickt wiederholte _ut ait Varro, inquit Varro_
    beweist, dass wir es hier mit einem excerpt zu thun haben,
    welches aus einer laengern auseinandersetzung die hauptpunkte
    zusammengerueckt hat, aus der auch die zunaechst folgenden
    bemerkungen entlehnt sein werden. ohne zweifel gehoert alles
    genau zusammen. Varro handelte von den interiectionen, durch
    welche ganz vorzugsweise ein characteristischer ausdruck der
    gemuethsstimmung hervorgebracht wird, und zugleich von andern
    mitteln der sprachlichen darstellung, um diese wirkung zu
    erreichen. dabei hatte er vom ἦθος und πάθος gesprochen und
    die dichter auf deren beispiel er sich berufen musste, nach
    dieser richtung kurz charakterisirt. so erklaert sich die sonst
    auffallende erscheinung in einer grammatischen schrift de latino
    sermone eine bemerkung dieser art zu finden.
artem ἤθη et πάθη recte et pulchre exprimendi et oratoribus et
poetis esse maxime necessariam Cicero orat. 37, 128.{63} Quint. inst.
orat. VI 2, 8 sq. Macrobi quae ex libro saturnaliorum IIII extant
satis ostendunt, in his igitur libris, quibus quid pura et elegans
latinitas postularet docebatur, rem tam magni momenti intactam
relinquere non licuit. e loco nostro uero facile intellegitur in libro
quinto *continentis sermonis uirtutes* expositas fuisse, quod
argumentum quam prope ad rhetorum praecepta de eisdem rebus accedat
sua sponte adparet. nemo ignorat, quanta subtilitate et rhetores et
grammatici de uirtutibus et uitiis orationis disserant et infinitas
eorum partitiones et definitiones proferant. longum est nec necesse
pluribus de hac re agere quae Ciceronem uel Quintilianum, Diomedem uel
Donatum, ut taceam posteriores rhetores graecos et latinos,
inspicienti obicitur. propagata erat harum rerum expositio ad
utriusque artis auctores inde ab eo tempore quo sophistae utrique
studuerunt (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 23 sq. L. Spengel
art. script. p. 39 sq.), quod ueteres quoque grammaticos Romae fecisse
Suetonius{64} narrat, et quamquam postea schemata λέξεως quae aut ad
grammaticum aut ad rhetorem pertinerent inter se distinguere uoluerunt
(cf. Quint. inst. orat. VIIII 3, 2. Donat. III 5, 1 p. 1773P.), tamen
easdem maxime figuras apud utrosque enumeratas inuenies. de eadem re,
uirtutes dico et uitia sermonis, Varronem dixisse Romani testimonium
indicat, quod quomodo, quamquam sine dubio multo simplicius et doctius
quam posteriores, in singulis instituerit non liquet. loco nostro (cf.
Ritschl parerg. Plaut. et Ter. I p. 194 sq.) Titinnius Terentius Atta
pulchrae ἠθοποιίας uel morum descriptionis causa laudantur, Trabea
contra Atilius Caecilius adfectus facile mouere dicuntur, quarum rerum
exempla, a Varrone certo non parce adposita, paucissimis exceptis
Romanus uel Charisius omisit. e Terentio enim ἠθοποιίας principe
(cf. Varr. Parmen. ap. Non. u. poscere p. 374) adfectus exemplum
profertur, quod ex meris exclamationibus constat. addit scriptor, tale
enuntiatum, quamquam interiectionis particula desit,{65} tamen
interiecti animi causa ita uocari. secuntur quaedam irascentis amantis
dolentis exempla.{66}

  Footnote 63: ‘Duo sunt quae bene tractata ab oratore admirabilem
  eloquentiam faciant, quorum alterum est quod graeci ἠθικὸν
  uocant, ad naturas et ad mores et ad omnem uitae consuetudinem
  accommodatum, alterum, quod eidem παθητικὸν nominant, quo
  perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. illud
  superius come iucundum, ad beneuolentiam conciliandam paratum, hoc
  uehemens incensum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum
  rapide fertur sustineri nullo pacto potest’. cf. O. Iahn l.l.
  p. 108 sq.

  Footnote 64: De gramm. et rhet. 4: ‘ueteres grammatici et
  rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii
  feruntur. secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo
  quamquam iam discretis professionibus nihilo minus uel retinuisse
  uel instituisse et ipsos quaedam genera institutionum ad
  eloquentiam praeparandam, ut problemata paraphrasis allocutiones
  *ethologias* atque alia hoc genus, ne scilicet sicci omnino
  atque aridi pueri rhetoribus traderentur. quae quidem omitti iam
  uides desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem’.
  _ethologias_ pro codicum _aethiologias_ uel _ethiologias_ i.e.
  aetiologias, quod retinere uolt W. Christ philol. XVIII p. 161,
  scripsit Beroaldus.

  Footnote 65: Idem habes apud Macrobium saturn. IIII 6, 17:
  ‘exclamatio, quae apud graecos ἐκφώνησις dicitur, mouet pathos.
  haec fit interdum ex persona poetae, nonnumquam ex ipsius quem
  inducit loquentem. ex poetae quidem persona est: _Mantua uae
  miserae nimium uicina Cremonae!_ (Verg. ecl. VIIII 28). _Infelix!
  utcunque ferent ea facta nepotes..._ (Aen. VI 823), _crimen amor
  uestrum!_ (Aen. X 188) et alia similia. ex persona uero alterius
  _Di capiti ipsius generique reseruent_ (Aen. VIII 484), _Di talia
  Graiis instaurate, pio si poenas ore reposco!_ (Aen. VI 529), _Di
  talem terris auertite pestem!_ (Aen. III, 620).

  Footnote 66: In exemplis autem interiectionum quae locum nostrum
  praecedunt nullae Varronis partes esse ostendunt Caeselli Vindicis
  Statili Maximi Pauli nomina adscripta.

In eodem libro de tribus dicendi generibus a poetis et oratoribus
usurpatis dixit. Gelli enim libri sexti caput XIIII sumptum esse ex
libris de sermone latino Ritschelio non inprobabile uidebatur, qui
quaest. Varr. p. 15 et nou. mus. rhen. VI p. 524 diiudicare noluit,
utrum hoc testimonium ad libros de proprietate scriptorum an ad
nostros spectaret. prius illud non ita ueri simile est, postquam
reperto Hieronymi indice libros περὶ χαρακτήρων (Char. p. 189) non
eosdem atque eos de proprietate scriptorum esse, sed potius conuenire
cum libris de descriptionibus Ritschelius l.l. p. 520 perspexit, nam
nunc in hac re disceptanda nomen χαρακτῆρες a Gellio initio capitis
positum nullius momenti est. accedit quod libros de proprietate
scriptorum numquam Gellius conmemorat nihilque fere adhuc de eis
constat, ut dubium et lubricum uideatur unum fragmentum ad eos
referre. maximi contra ponderis est, quod genera dicendi tamquam
orationis uirtutes praedicantur (fr. 80) ‘quibus uitia agnata sunt
pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.
sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et
ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.’ his
rebus cum librum quintum destinatum fuisse uiderimus, haec{67} indidem
fluxisse confidenter adfirmo. tria igitur genera dicendi sunt (cf. Cic.
orat. 5, 20. Quint. XII 10, 58) a Graecis ἁδρὸν ἰσχνὸν μέσον, quae
Theophrastum primum agnouisse sequitur e Dionys. Hal. de Dem. ui dic. 3.
Lys. 6 (cf. Westermann l.s. p. 170), a Romanis uber mediocre gracile
adpellata, quae uirtutes si modum excedunt uitia fiunt. latinorum
poetarum exempla esse ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium,
mediocritatis Terentium, eandemque orationis diuersitatem teste Polybio
et Rutilio prae se tulisse claros legates quos a.u. DLXXXXVIIII
Athenienses Romam miserint (cf. Cic. acad. pr. II 45, 137), Carneadem
academicum Diogenem stoicum Critolaum peripateticum. cum uero hoc
fragmento iterum uideamus, quam arte ubique oratorum et poetarum
loquendi morem coniunxerit, iure nostro in hoc libro de discrimine
solutae et poeticae orationis actum esse expectamus ideoque huic libro
uindicamus quae Isidorus I 37 habet (fr. 79). quamquam non sine ulla
haesitatione hoc factum esse fateor. non desunt quidem uestigia Isidori
auctores libros nostros adhibuisse, quod adnotatione nostra discas, sed
parum liquet, quibus operibus Varronianis illi omnino usi sint, quam ut
certo demonstrari possit cui libro singula frustula debuerint. quare
etiam omnes fere Isidori etymologias nisi aliorum testimoniis tribuuntur
grammaticis libris neglexi, nec dubium est quin eae omnes uel saltem
longe maximam partem ex aliis libris excerptae sint, nunquam uero eis
de librorum indole ac ratione quidquam doceatur. fragmentum de quo
nunc loquor e quodam libro sumptum esse oportet, in quo de prosa et
eloquentia disputabatur, quod etiamsi in pluribus fieri potuit ut in
libris rhetoricorum, tamen librorum nostrorum uestigia quae hunc locum
apud Isidorum excipiunt{68} et poetarum et prosae scriptorum conparatio
ut ad eosdem hoc frustulum referam me mouent. initio igitur libri quinti
de hac re Varronem disseruisse breuiterque quo tempore utrumque ortum
sit adiecisse credo. carmina enim inde ab antiquissimis temporibus esse
cantata existimauit, et soluta oratione primum apud graecos Pherecydem
Syrium (cf. Suid. Φερεκύδης. F.G. Sturz Pherecyd. fragm. p. 11 sq.
ed. alt.), apud Romanos Appium Claudium Caecum (cf. Cic. Brut. 16, 61.
H. Meyer orat. rom. fragm. p. 1 sq.) scripsisse. deinde ad genera
dicendi transiit et ubi et quatenus adhibenda in sermone urbano sint
exposuit, quo facto singulas virtutes orationis et uitia recensuit.
denique de uocabulorum significatione (fr. 83. 84. 85. 86) secundum usum
elegantioris latinitatis{69} deque aliorum formis praestantioribus{70}
(fr. 88. 89) locutus est, sed ex paucis et exiguis relliquiis nec ordo
rerum nec ratio expositionis indagari potest.

  Footnote 67: Et totum quidem caput, retento igitur Rutili et
  Polybii testimonio a Varrone Gellium accepisse puto, cf. L.
  Mercklin d. citiermeth. d. Gell. p. 651. A. Krause uit. et fragm.
  hist. rom. p. 230. H. Nissen krit. untersuchgn ueb. d. quell. d.
  Liu. p. 42 sq.

  Footnote 68: Vide Isidori orig. I 38, 1. 2. 3 siue adnotationem
  nostram ad fragmenta 65. 69. 64.

  Footnote 69: Locum a Probo apud Gellium VIIII 9, 9 (fr. 84)
  seruatum huc traxi propter singularem congruentiam cum Charisi
  loco p. 103, 26 (fr. 85). quare haec arte conexa et de communi
  origine uocabulorum caper capus (caballus) dictum fuisse credo.
  aliam _capri_ etymologiam proposuit Varro de l.l. V 97 p. 99. rer.
  rust. II 3, 7.

  Footnote 70: Cum fragmenta 87. 88 de aduerbiorum formis plura in
  hoc libro tradita esse doceant ad eundem locum pertinere puto quae
  de usu coniunctionis _quando_ Formianorum et Fundanorum (oppida ea
  in Latio esse scis), ubi pura latinitas _cum_ postulet, apud
  Charisium ex Romano p. 111, 23 leguntur (fr. 90).--Praeterea apud
  Donatum in Terenti Eun. IIII 3, 7 _Varro in Marcellum_ pro _Varro
  in Varro ad Marcellum_ (fr. 82) scriptum esse conicio, quem locum
  Ausonius Popma (Varronis opera quae extant p. 153) incerto libro
  de lingua latina tribuit. de tali oratione enim nihil unquam
  auditum est obseruationemque quandam de obsoleta dicendi figura
  _praesente legatis omnibus_ bene libro quinto aptam esse uides.

Perlustratis posteriorum librorum relliquiis totiusque operis
peculiari indole quodammodo perspecta ad *priores libros* transeo quos
adhuc neglexi. quale et quid eorum in uniuersum fuerit argumentum non
ita difficile est demonstratu, sed singula multo obscuriora quam in
illis sunt, nam paucissima tantum frustula aetatem tulerunt. initio
*libri primi* necesse erat ut de consilio et argumento operis
disputaretur, praesertim quid sit sermo latinus uel pura *latinitas*
accurate circumscriberetur. Varro hoc generaliter definiuit atque
addidit ducibus _natura analogia consuetudine auctoritate_ quid bene
dictum sit iudicandum esse. discimus hoc ex Diomede p. 439 (fr. 41),
qui cum in libro tertio non solum omnia quae sub Varronis nomine
profert (exceptis eis quae Suetonio eum debere supra dixi), uerum
etiam haud pauca praeterea e libro de sermone latino quarto habeat,
reliqua quoque, quae in libro secundo e Varrone laudat, ex eisdem
libris sumpsisse putandus est, siquidem fragmenta ipsa cum argumento
librorum conueniunt. uix ac ne uix quidem ipse libris Varronianis usus
est, sed ex aliis auctoribus sua hausit, ut praeter externa indicia in
primis librorum natura et ratio respicienda sit. ex tribus autem
fragmentis (p. 426, 21. 428, 22. 439, 15), quae in secundo Diomedis
libro leguntur, duo ex eodem fonte fluxerunt atque illa quae supra
tractauimus, tertium ad librum de grammatica pertinere infra
demonstrabitur. alterum, de quo modo dicere coepi, apud Charisium
quoque p. 50, 34 Varrone non nominato{71} legitur, ubi prima uerba
sunt _constat ergo latinus sermo natura analogia consuetudine
auctoritate._ haec igitur tanquam quattuor fundamenta et principia
bonae latinitatis posuit, ut quid eorum uni repugnaret reiciendum
esset. natura uerborum ipsa materia uel potius peculiaris uerborum
forma et figura est, quae constanter eadem manet, ut _scribo_ non
_scrimbo_ dicat qui intellegi uelit necesse sit. eam autem artissime
cum origine uerborum conexam esse et ex hac pendere manifestum est et
confirmatur Varronis uerbis (de l.l. V 2 p. 13) _uniuscuiusque uerbi
naturae sunt duae a qua re et in qua re uocabulum sit impositum._
analogiae interpretatio _sermonis a natura proditi ordinatio secundum
technicos_ vix integra e Varrone translata est, quod pluribus inter
scriptorem primum et grammaticum nostrum intercedentibus auctoribus
non ualde est mirum. ordinationem uero si summam spectas rei non
alienam esse ab analogia testatur Vitruuius, qui de suis rebus ita
scribit (I 2, 2): ‘ordinatio est modica membrorum operis commoditas
separatim uniuersaeque proportionis ad symmetriam comparatio’, cuius
definitionis pars altera ostendit quomodo hoc nomen ad analogiam
explicandam adhiberi potuerit cf. Varro de l.l. X 37 p. 565:
‘sequitur tertius locus, quae sit ratio proportionis{72}; ea graece
uocatur ἀνάλογον; ab analogo dicta analogia’, cl. X 42 p. 568.
65 p. 581. consuetudo in multorum consensione et usu loquendi uersatur
et eadem ui non raro in libris de lingua latina analogiae opponitur ut
VIII 26 p. 410 sq. VIIII 2 p. 458 sq. X 73 p. 585, auctoritas uero,
qua ueterum usum loquendi uel scribendi significat, in illis libris
non occurrit.{73} paucis mutatis eandem de sermone obseruationem
Quintilianus (inst. orat. I 6, 1) profert, qui pro analogia rationem
(cf. de l.l. X 36 p. 564) quam praecipue analogia, interdum
etymologia praestet, pro natura uetustatem ponit quae quasi pars
auctoritatis est, nam ‘uetera’ ait ‘maiestas quaedam et ut sic dixerim
religio{74} commendat’. similiter Maximus Victorinus (p. 272 L.
p. 1938P.) et Augustinus de grammatica (p. 7 Web. p. 167 Mai nou.
bibl. patr. I 2) Varrone nituntur quorum uterque naturam simpliciter
omittit, Probus contra (inst. art. p. 47; 19 K.) analogiam tantum et
anomaliam retinuit.

  Footnote 71: Hoc unicum uidetur fragmentum quod non Romano debuit
  Charisius. in codicis quidem Bernensis 123 fol. 21 excerptis
  legitur _ut Comminianus dicit constat ergo latinus sermo_, sed
  nihil inde efficiendum esse docet Henricus Keil praef. gramm. lat.
  uol. I p. XXXXVIII. Palaemonis potius est initium capitis XV
  (Char. p. 50), cf. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libris
  gramm. I p. 20. W. Christ philol. XVIII p. 124. muenchn. gel. anz.
  1859 p. 220.

  Footnote 72: _Proportionis ea_ scripsi pro eo quod codex
  Florentinus habet _proportione a grece_ (i.e. _proportioñ ea
  graece_), ex quo effecit Spengelius de emend. rat. libr. Varr. de
  l.l. p. 13 _proportione. ea graece_ cf. Gell. XV 9, 4 ἀνάλογον
  a graecis non declinari docuit idem ad Philodem. rhet. IIII col.
  XIII 10 in abhdlgn d. muenchn. acad. 1840 I p. 267.

  Footnote 73: Ibi _natura_ plerumque significat declinationem
  naturalem quae uoluntariae opponitur (cf. VIII 22 p. 409. X 51
  p. 574), auctoritatem contra simul conprehendunt usus et consuetudo
  (cf. X 73 p. 585).

  Footnote 74: _religio_ edidit Spalding _religiosa_ habet
  Ambrosianus I, _religio_ Bambergensis (de quo cf. C. Halm ber.
  d. muenchn. acad. 1863 p. 391). idem recte deleuit _uel_, quod in
  codice Bambergensi non legitur: sermo constat ratione _uel_
  uetustate auctoritate consuetudine.

His praemissis in libro primo copiose *de uocis natura* disseruit
ut Seruius de accentibus paragrapho octaua docet, e quo Varronem
breuissime de hac re in libro tertio egisse uidemus, quem ibi quae
ad sequentia probanda necessaria erant ex initio operis repetiisse
consentaneum est. secutus est ut uidimus stoicos (cf. R. Schmidt
stoic. gramm. p. 16 sq.) quorum sententiam, quam iam supra (p. 6. 47)
indicaui, nunc satis habeo breuissime Gelli (V 15, 3 sq.) uerbis
proferre:
    corpus est quod aut efficiens est aut patiens. id graece
    definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον. quam definitionem
    significare uolens Lucretius poeta ita scripsit _tangere
    enim aut tangi nisi corpus nulla potest res_ (I 304). alio
    quoque modo graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον. sed uocem stoici
    corpus esse contendunt eamque dicunt ictum aera.{75}
his coniuncta erat distinctio uocis in articulatam et confusam, quam
apud omnes fere grammaticos latinos reperimus, praeter alios apud
Diomedem (p. 420, 9) et Marium Victorinum (I 2, 1 p. 2451P.). recepi
autem Diomedis uerba inter relliquias (fr. 42), non quo eum doctam
Varronis disputationem integram reddidisse crediderim, sed quia multa
uestigia horum librorum apud eum inuenimus Varronemque talia, quamuis
alia profecto doctrina, dixisse nullus dubito. ab articulata uoce rei
natura{76} fert ad *litteras* eum progressum esse, quod quomodo fere
instituerit, bene opinor intellegimus Audacis fragmento quodam ab
Angelo Mai e ‘glossario maximae molis Vaticano perantiquo’ in
classicorum auctorum uolumine sexto p. 589 edito:
    uox est aer ictus auditui sensibilis. uocis autem duae sunt
    partes, articulata et confusa; articulata est hominum tantum,
    quae scribi potest id est _orator uenit et docuit_, et dicta
    articulata quod articulo [sic] scribentis conpraehendi possit.
    confusa est quae scribi non potest, ut puta uelut ouium balatus,
    equi hinnitus, mugitus bouis, latratus canis et cetera, sed
    articulata uox, quamquam sit prolixa oratio, soluitur et facit
    sermonem. iterum sermonem soluis et facit syllabam. si uero
    syllabam soluas, remanet littera, et iam non procedit ultra
    (ultro _cod._) resolutio.
singularum litterarum potestatem ac pronuntiationem Varronem
subtiliter explicasse credo et huic argumento totum librum dedisse.
de cuius disputationis relliquiis, quae probabiliter ad hunc locum
referri possint infra dicam. in aliis quoque libris non pauca, quae
bene huc quadrent disputata esse infra adparebit.

  Footnote 75: Gelli caput e fonte graeco deriuatum esse ueri
  simile facit Theodosius p. 15, ubi eidem auctores recurrunt: ὁ δὲ
  Δημόκριτος καὶ ὁ Ἐπίκουρος καὶ οἱ Στωικοὶ σῶμα λέγουσι τὴν φωνὴν,
  ὅτι πᾶν ὃ ἔχει ἐνέργειαν καὶ πάθος, ἤγουν δύναται δρᾶσαι καὶ
  παθεῖν, σῶμα ἐστιν‧ ὥσπερ ὁ σίδηροσ‧ πάσχει γὰρ οὗτος ὑπὸ πυρὸς,
  δρᾷ δὲ εἰς ἀνθρώπους καὶ εἰς τὰ ξύλα καὶ πέτρασ‧ εἰ τοίνυν ἡ φωνὴ
  καὶ δρᾷ καὶ πάσχει σῶμά ἐστιν‧ καὶ δρᾷ μὲν, ἡνίκα ἀκούοντες ἡμεῖς
  ἢ φωνῆς ἢ κιθάρας πρὸς τέρψιν ἐρχόμεθα. πάσχει δὲ ὡς ὅταν
  φωνούντων ἡμῶν πνευσῇ ἄνεμος καὶ ποιήσῃ ἧττον ἀκούεσθαι τὴν
  φωνήν. καὶ ἔτι πᾶν αἰσθητὸν σῶμά ἐστιν, οἷον τὸ ξύλον καὶ ὁ
  σίδηρος, ὁ λίθος καὶ τὰ ὅμοιοα‧ ταῦτα γὰρ αἰσθητά εἰσι καὶ τῇ
  ὁράσει ὑποπίπτουσιν. αἰσθητὸν τοίνυν καὶ ἡ φωνή ἐστι καὶ τῇ ἀκοῇ
  ὑποπίπτει‧ ἄρα ἡ φωνὴ σῶμά ἐστιν. καὶ ἐτι ἴδιον τοῦ σώματός ἐστι
  τὸ ποτὲ μὲν αὐξάνεσθαι, ποτὲ δὲ λήγειν ἡ οὖν φωνὴ ποτὲ μὲν αὔξεται
  ποτὲ δὲ λήγει‧ ἄρα σῶμά ἐστιν‧ ἐπὶ μὲν τῶν παιδίων βραχεῖά ἐστιν
  ἡ φωνή μικρῶν ὄντων‧ αὐξηθέντων δὲ μεγάλη‧ λήγει δὲ ἐπὶ τῶν
  ἀσθενούντων. καὶ ἔτι πᾶν τὸ ἀντιτυποῦν σῶμά ἐστιν, ὡς ἐπὶ τοῦ
  λίθου‧ καὶ γὰρ ἁπτομένων ἡμῶν τοῦτο ἀντιτυπία γινεται‧ τότε οὖν
  γίνεται ἡ ἀντιτυπία ὅταν εὑρεθῇ τι προςκροῦον‧ εἰ οὖν ἡ φωνὴ
  ἀντιτυπεῖ προςκρούουσα ταῖς ἀκοαῖς, ἅρα σῶμά ἐστιν. cf.
  Pseudo-Galen. hist. phil. XVIIII p. 310 sq. K. Plut. de plac.
  phil. p. 903A. sq. Vitruu. V 3, 6.

  Footnote 76: cf. Laert. Diog. VII 56: πᾶν τὸ ποιοῦν σῶμά ἐστι,
  ποιεῖ δὲ ἡ φωνὴ προσιοῦσα τοῖς ἀκούουσιν ἀπὸ τῶν φωνοῦντων. λέξις
  δέ ἐστιν ὥς φησι Διογένης, φωνὴ ἐγγράμματος, οἷον ἡμέρα ... τῆς δὲ
  λέξεως στοιχεῖα ἐστι τὰ εἰκοσιτέσσαρα γράμματα.

*Libro secundo* alterum quod in Diomedis libro secundo (p. 428, 22)
legitur fragmentum (fr. 49) tribuo, misere excerptum ex longiore
disputatione *de uariis syllabarum generibus*. duae praesertim classes
discerni possunt. nam sunt aut barbarae aut graeculae aut quod addere
licet latinae, deinde aliae asperae aliae leues, aliae procerae aliae
retorridae, aliae durae aliae molles. singula satis copiose persequi
debebat, uix enim quid praeterea in hoc libro tractauerit inuenies,
quocum, si in hoc argumento acquieuit, optime conuenit liber tertius
quem de spiritu accentu longitudine syllabarum fuisse scimus. neque ex
duobus fragmentis, quae Gelli diligentiae debemus quidquam conligi
potest, nisi quod uberius de praestantioribus formis uocabulorum
egisse et multis exemplis rem scriptorem inlustrasse demonstrant.
altero (fr. 53) _aeditumum_ non _aedituum_ Varroni placuisse discimus,
quia ueterum auctoritas illud exegerit, alterum (fr. 54) continet
bellum aenigma de Termino, ut dudum intellectum est, quod qua
occasione adtulerit coniectura adsequi nequeo. argumentum uero libri
ut aperte quod significaui dicam, syllabarum et uocabulorum pura et
emendata *pronuntiatio* (cf. Quint. inst. orat. I 4, 6 sq. 11, 1 sq.)
erat. tales autem quaestiones orthoepicae quam saepe ad formas
uocabulorum perscrutandas et explicandas eum deduxerint, res ipsa et
ex tribus fragmentis unum docet. pronuntiatio in sono uocabulorum
uertitur, de quo ita fere Varronem dixisse Augustinus (princ.
dialecticae V p. 40 B ed. congr. S. Maur. p. 7, 18 ed. Creceli)
testatur
    de sono uerbi agitur cum quaeritur uel animaduertitur, quanta
    uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat,
    item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione
    asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus
    rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur
    negotia.
quibus uerbis cum breuiter locus περὶ φωνῆς circumscribatur,
quanti ponderis in his rebus pronuntiatio apud Varronem fuerit optime
ostenditur, ut per totum librum de hac re eum disseruisse minime sit
mirum.

His expositis subicienda est quaestio de *relliquiis ad hanc
partem operis pertinentibus* quae quidem non minus ad librum primum
et tertium quam ad secundum spectat, sed in singulorum librorum
argumento restituendo non commode tractari potuit, quia res artissime
inter se cohaerent. qui enim Veli Longi uerba statim adponenda legit
non cogitare de libris nostris non potest. reprehendit Longus quod
ὀρθοέπεια et ὀρθογραφία a plerisque confundantur et deinde
pergit (p. 2232P.);
    nam ὀρθοέπεια non quaerit quomodo scribendum sit, cum ad uocis
    legem adlegatus sit ille qui scribit (scripsit _P._), sed est
    quaestio in loquendo, ut _forcipes_ et _forpices_, et _arcesso_
    et _accerso_ (his enim minimum erit dignoscere quomodo dicantur)
    proinde ac dixero scribes mihi ... at proprium ὀρθογραφίας est,
    quotiens in uocis enuntiatione nihil uidemus ambiguum, ut in
    scriptione tota haesitatio est posita, ut cum dico _Troia_ per I
    unum an per duo scribere debeam ... sed (nec _P._) potest in
    quibusdam ὀρθογραφία cum ὀρθοεπείᾳ misceri, ut enuntiatio cum
    scriptione pariter titubet, ut in _accusatore comisatore_, ubi
    quaeritur geminatis consonantibus an simplicibus scribendum et
    enuntiandum ... nec non et ibi ὀρθοέπεια ὀρθογραφία coniuncta
    est ubi quaeritur _foenoris_ an _foeneris_{77} dicant, quoniam
    nomen inde tractum dicimus _foeneratorem_, item _facinoris_ an
    (non _P._) _facineris_, quoniam _facinerosum_ uocamus. sic etiam
    _delirus_ placet *Varroni* non _delerus_. non enim ut quidam
    existimant, a graeco tracta uox est παρὰ τὸ λήρειν, sed est
    latina a _lira_ id est sulco (a lira id est _inseruit
    Ritschelius quaest. Varr. p. 29_) ... hinc nascuntur (noscuntur
    _P._) etiam quaestiones interdum, quibus noua a ueteribus
    discernantur (_cf. adnotatio ad fr. 47_) ... mihi uero placet ut
    *in latino sermone antiquitatis religio* seruetur ut potius
    _sorbui_ secundum *auctoritatem* eruditissimorum et eloquentium
    uirorum dicamus, quam _sorpsi_, cum recens haec declinatio
    sordidi sermonis usum receperit (_ci. Vsener_) ... hinc
    nascuntur etiam diuersarum significationum quaestiones,
    _actarios_ an _actuarios_ et dicere et scribere debeamus, cum
    _actuarios_ canes quidem ab actu appellemus, _actarios_ uero
    scriptores actorum.
excerpsi longum Longi locum, ut non solum generalia cum Varronis
libris conuenire, uerum etiam quam arte cum tali argumento quaestiones
de antiquis formis et significatione uerborum, ad quas Varronem saepe
transiisse dixi, coniunctae sint ostenderem. similis disputatio Veli
p. 2228 sq. legitur et ibi quoque, paucis interpositis, Varronis
quoddam praeceptum orthographicum uel orthoepicum de _harena_ adfertur
(p. 2230). priore loco e Varrone non modo obseruatio de _deliro_
fluxit, sed plura huic deberi ostendit _meridies_ (p. 2232) ex eius
mente explicatus, cf. de ling. lat. VI 4 p. 186, et iudicium de
adspiratione in uocabulis _uehemens_ et _reprehensus_ p. 2234, quod
Terentius Scaurus p. 2256 aperte Varroni tribuit. cum hoc loco quaedam
de _Cilone_ et _Chilone_, de _cohortibus_ et _coortibus_ coniunxit,
quae omnia recurrunt altero Longi loco p. 2229, ubi de multorum
uerborum agitur adspiratione. de _harena_ ipse Velius Varronis profert
auctoritatem (cf. Seru. ad Verg. Aen. I 172{78}), praeter _uehemens_
et _prehensus_ etiam _Pulcher_ et _Gracchus_ Scaurus l.s.s.,
_Pulcher Gracchus hortus_ Charisius{79} p. 73. 82 tamquam Varroniana
tuentur. confidenter igitur hanc uniuersam disputationem Varroni
adscribo, non quidem arbitratus Longum eum in singulis semper secutum
esse, sed omnia haec uocabula uno eodemque loco tractata repperisse et
inde transtulisse. atque de singulorum uocabulorum adspiratione
plerumque Varronis sententiam accepit, interdum suum iudicium edixit.
de qua re infra accuratius dicam. Terentius uero Scaurus{80} non illis
tantum locis cum Velio congruit sed permultis, e quibus Varroniana
eligere satis habeo. Scaurus tradit p. 2255, Varronem Lucili doctrinam
de I et EI inprobasse, p. 2261 eundem _urbs_ et _Pelops_ scribi
iussisse; utrumque non ita quidem copiose habes apud Velium p. 2220.
p. 2233 cf. Papirianum Cassiodori p. 2291. non minus conspicuus est
consensus eorum quae ex Annaeo Cornuto excerpsit Cassiodorius{81} cum
Velio Longo. quae e Varrone profert Cornutus p. 2282 de litteris V et
F et p. 2284 de I pingui recurrunt apud illum p. 2222 et p. 2216
(cf. p. 2228. Scaurus p. 2259). praeterea Cornutus p. 2285. p. 2286
Varronis de adspiratione praecepta inpugnat, de qua re Velium e
Varrone hausisse modo uidimus. contra Cornuti antiquos p. 2286 inter
alios Varronem esse ostendunt Velius Longus p. 2229 et Terentius
Scaurus p. 2256. grauissima delegi ut singularem horum scriptorum
consensum demonstrem, plura in locis diserte Varroni adscriptis
adnotatio nostra suppeditat. ex hac uero egregia congruentia eodem
opere Varroniano omnes usos esse non audacius conligere mihi
uideor{82}, nam alter alterum, Varronis nomine ab alio huic, ab
alio illi obseruationi adposito, non excripsit. neque dubito quin
scriptores de orthographia, qui bona doctrina instructi et aptis
auctoribus usi rem tractarunt (nam posteriores priores mere
excerpserunt neque sunt respiciendi) permulta eorum quae ad
cognoscendam linguae latinae historiam maximi momenti sunt, e Varrone
transtulerint. sed quamuis fines quos mihi constitui in hac re non
inuito animo transgrederer, tamen in certis uel simplicissima
argumentatione huc referendis acquiesco.

  Footnote 77: Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64
  n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod
  moneam.

  Footnote 78: Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio
  Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba
  reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non
  adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum
  refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86)
  et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum
  (fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni
  et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile
  intelleges.

  Footnote 79: Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum
  de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi
  libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque
  re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.

  Footnote 80: Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit
  p. 2251: ‘recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus:
  historia, originatione quam graeci ἐτυμολογίαν appellant,
  proportione quae graece ἀναλογία dicitur’. historia quaerit quid
  auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum
  indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit.
  consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam
  nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465P.

  Footnote 81: Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores
  suos ‘deflorauit’, ostendunt misera excerpta ex Velio Longo
  p. 2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius
  Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum
  Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de
  litteris Ζ Ξ Ψ p. 2289 leguntur, quae omnia Cassiodorius in
  Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de Ζ littera et lepido
  additamento, quod bis ponere ei non longum erat.

  Footnote 82: Eidem igitur operi praeter locum de _deliro_ (Velius
  Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae
  apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long.
  p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284,
  quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.

Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus
ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus
habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his
libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum
librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et
accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et
diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae
relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt.
alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec
scribit (p. 2284):
    _lacrumae_ an _lacrimae, maxumus_ an _maximus_ et si quae
    similia sunt scribi debeat (debeant _P._), quaesitum est.
    Terentius Varro tradidit Caesarem{83} per I eiusmodi uerba
    solitum esse enuntiare et scribere. inde propter
    auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam.
de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente
uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui
potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut
multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendi ratio a Caesare
instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias
rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate
litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem
de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque
aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus
temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus
Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec
sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum
orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant,
nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum
argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo
talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur.
his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros
distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui
postulant.

  Footnote 83: Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus
  (p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.--Cum
  hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare
  inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.:
  ‘Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, _lac_
  non debemus dicere sed _lact_. sed dixit Caesar contra ipsum rem
  ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari’. Caesaris enim
  praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit
  eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere
  ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.

Incipiam ab eis quae ad *librum primum* pertinere uidentur. notum
est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae
sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent
excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen
ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus.
rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr.
lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non
admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216):
    I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in
    eo quod est _prodit uincit condit_ exilius uolo sonare, in
    eo uero quod significatur _prodire uincire condire_ aeque
    usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I
    quaedam debeant (habeant _P._) dici an per V, ut est
    _optimus maximus_. in quibus adnotandum antiquum sermonem
    plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque
    illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare.
    errauere autem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V
    enuntiari
e.q.s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito
(fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus
eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam
Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini,
quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui
quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem
tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret,
unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII
p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244
sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae
huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in
pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo
pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo
singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel.
Long. l.s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis
uocabulis ut _meile meiles meilitia_, in quibus interdum et pluralem a
singulari eodem modo distinxit, ut _pilum_ quo pinsitur _peila_ iacula
militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone
excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius
doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis
nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo
consentiat{84}, hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit,
euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde
reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter
inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus
ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem
inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque
diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec
enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce
codice Bernensi sic fere legendum esse puto:
    quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
    uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I
    litterae extremae E praeponi, in singulari uero non.
    minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali
    syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim
    mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod
    absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et
    diuersa regula corrigantur.{85}
eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur, in quorum
pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram
enuntianda sint (fr. 45). _mium_ pro _meum_, _commircium_ pro
_commercium_, _Mircurius_ pro _Mercurius_ audiri dixit. hanc
pronuntiationem si tuebatur in Mercurio{86} quod mirandarum rerum
esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul.
p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus
uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17.
Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis
elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo
placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) _mercedem_
a _merendo_ ducit.

  Footnote 84: Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII
  commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): ‘Si _huius_’
  inquit ‘_amici_ uel _huius magni_ scribas, unum _i_ facito
  extremum, sin uero _hei magnei, hei amicei_ casu multitudinis
  recto, tum ante _i_ scribendum erit _e_, atque id ipsum facies in
  similibus’. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius,
  praeterquam quod ille _hii magnii hii amicii_, hic _hi magnei hi
  amicei_ habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium
  secutum esse docet idem Gelli caput.

  Footnote 85: Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil
  leguntur in cod. Bern. 330:
    quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
    uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere
    litterę {*above ę: ·i·} praeponi in singulari uero
    minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari
    quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est.
    dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem
    quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant
    et diuersa regula corrigantur.
  uox _et_ non suo loco ac littera _·i·_ omisso _e_ (quod requiri
  uidit L.F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro supersunt
  disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse uerba
  ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse debent
  quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus
  restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse
  et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco
  inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita
  fere uerba se habuisse uideantur:

    quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
    uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae    |
    praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- |
    lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |

    {Continuing from right edge:}

          litterae |·i·
         in singu- |extremę
    ...festum est, |·e· & non

  _dicimus_ e.q.s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta
  sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba
  _extremę, et, non_ falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa et
  ad _syllaba_ accommodata uoce _extremę_, uocabulum _plurali_ et
  littera _·e·_ intercidit. praeterea autem _aliunde_, quod quid
  sibi uelit non adsequor, in _aliter_ correxi. in extremis uerbis
  _ut_ superuacaneum et pro _et diuersa_ fortasse _nec diuersa_
  scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi tribuere
  mauis.

  Footnote 86: MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum
  Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter
  autem _dios_ pro _deos_ antiquos pronuntiasse dixit in libro
  tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem _di_, a _mium_
  uocatiuum _mi_ duxit.

V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit
(fr. 46){87} eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l.l. p. 357.
Corssen l.l. p. 193 sq. F. Buecheler de Ti. Claudio Caesare gramm.
p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante ϝ
uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque
testatur I 4, 12 p. 11 H.: ‘ϝ Aeolicum digamma, quod apud
antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit’. pro
graecorum Ψ in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47),
ut in nominatiuo _bs_ scriberetur, si genetiuos in _bis_, _ps_ si in
_pis_ exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l.l. p. 218. Corssen
l.l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus
(cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20
sq.). posteriores grammatici ubique _ps_ scribere uoluerunt analogiae
cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae
fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus
p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l.s., Curtius
Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati
obedire mauolt.

  Footnote 87: Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium
  p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15.
  Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae
  adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse
  constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt
  Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo
  debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit, tamen
  in opere, cui inscriptum erat περὶ τῆς παρὰ Ῥωμαίοις ἀναλογίας
  (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548), fortasse
  libros de sermone latino potissimum respexit, quae suspitio
  confirmatur consensu illo cum Cornuto.

Ad *librum secundum* refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de
uerbis _delirus_ (fr. 50) _interuallum_ (fr. 51) _naro_ (fr. 52)
leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant
pluribus loqui non opus est.

Denique pauca de *adspiratione* quam in *libro tertio* tractatam
fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse
Varro{88} uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non
disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim
referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc
sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores
grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258).
Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud
statuerit discimus. ‘H littera’ inquit
    tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae.
    et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua
    sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex
    ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos
    numeri prima semper litera nominis quo significantur
    notentur, ut Δ δέκα, Π πεντήκοντα, Η ἕκατον notentur (ut
    δέκα πεντήκοντα ἕκατον _P._). unde adparet hanc literam
    loco adspirationis non fuisse, alioquin per E notaretur.
uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque
(fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda
non esse (fr. 57). spiritum quem _adflatum_ ipse dicit rerum
rusticarum III 1, 6, _flatum_ ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252,
quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum
uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit
_ortus_ non _hortus_ ab oriendo, _alica_ ab alendo, _alicula_ ab alis.
idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in _Cilone_ eam
originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam
qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra
cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis
fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui
eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus
fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur{89}.
adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut
Scaurus p. 2256 demonstrat
    et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in
    consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter
    C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino
    dictio aduersus latini sermonis naturam in media adspiretur,
quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit.
consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae
necessario H poscunt, ut _ueho traho_. scripsit autem _uemens_ a ui
mentis, _prensus_ a prendendo, Graccus a gerendo, _coors_ a coercendo,
quamquam alii _cohortem_ militum a mutua cohortatione, _coortes_
uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque
eundem spiritum amouere studuit, ut _coclea_ eum protulisse scimus.
ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re,
_non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem
consonanti_ (adde _in medio uocabulo_, ut Varronis mentem restituas)
_non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus
et Otho et Bocchus_, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse,
et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime
ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat.
I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l.s. p. 33. Ritschl
l.s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur
dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.

  Footnote 88: In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis
  docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456P. ceterum cf. Schneider l.l.
  p. 180 sq. Corssen l.l. p. 46 sq.

  Footnote 89: Cum uero praeterea e Varrone antiquos _habam_ dixisse
  quod posteriores _fabam_ proferatur, hoc non multum ab eis abesse
  uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39
  Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695:
  ‘Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti
  sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae
  quae Hormiae fuerunt ἀπὸ τῆς ὁρμῆς. nam posteritas in multis
  nominibus F pro H posuit’.

Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo
proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et
manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco περὶ
φωνῆς respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44.
55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo:
ἑλληνισμὸς οὖν ἐστι φράσις ἀδιάπτωτος ἐν τῇ τεχνικῇ καὶ μὴ εἰκαίᾳ
συνηθείᾳ (L.D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.), qua
definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in eadem
dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione de
accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim
Diogenes l.s.s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi
narrat{90}. desunt contra omnia uestigia in his libris partes
orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non dubium
est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo
argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro
de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros
nostros ad rhetoricos libros περὶ λέξεως prope accedere nonnullis
locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex
libri Theophrastei περὶ λέξεως fragmentis quae conposuit Max.
Schmidt l.s. l. p. 37 sq.{91} intellegitur, tum ex Dionysii
Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda
(p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro
quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse
debeant τῷ βουλομένῳ τὴν λέξιν εὖ συντιθέναι eademque omnia
tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re
coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque
grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius
(de gramm. et rhet. 7) ‘docuit autem’ ait ‘et rhetoricam, ita ut
quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi
nundinis’. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l.s.)
nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat.
I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum
explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.

  Footnote 90: Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina
  constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia
  tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione
  accentibus e.q.s. agebatur.

  Footnote 91: Posidonii quoque περὶ λέξεως εἰςαγογήν (cf. I. Bake
  Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649 n. 4)
  Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater quoque
  Tarsensis scripsit περὶ λέξεως καὶ λεγομένων (Laert. Diog. VII
  58), ubi λέξεως cod. Arundel. et teste Wachsmuthio cod. Burbon.
  253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, λέξεων cod. Laur. plut LXVIIII
  28, qui peioris est notae.

Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis
significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut
Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII
refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua
latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse
uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus
Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem
tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur
statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint
circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit
tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt
alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero
Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet
Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit,
encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post
hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit.
Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de
M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum
Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse
bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249
sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.),
nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII.
reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius
iudicauerit prorsus incertum est.

       *       *       *       *       *


          III

Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc
studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et
inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus,
altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui
nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae
materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae
grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.

Alterius classis est *liber de grammatica*, quem disciplinarum primum
fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem
quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum
discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas
quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur,
explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter
alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem
aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum
esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): ‘de uoce tractare
quid est? (_male additur_ uox) hoc philosophorum est; de litteris
tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi
magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est’.
constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum
enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.),
hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quod hi
scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem
institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis
leguntur{92}, quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et
Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.

  Footnote 92: Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non
  uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare
  (p. 127, 31: ‘quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam
  *auos* pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis
  feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta,
  haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant’. eodem
  modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio
  Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251P.

Orsus est, ut uidetur a grammaticae definitione, quam hanc esse
uoluit: _grammatica est scientia eorum quae a poetis historicis
oratoribusque dicuntur ex parte maiore_ (fr. 91). eam egregie
conuenire cum Dionysi Thracis definitione initio τέχνης γραμματικῆς
proposita: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ
συγγραφεῦσιν ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ λεγομένων{93} uidit Elink Sterk de
parapleromat. in symb. litt. Belg. VIII p. 6 cf. M. Schmidt philolog.
VIII p. 235. 247 et profecto prorsus eadem est, praeterquam quod pro
συγγραφεῦσιν accuratius locutus historicos et oratores dicere
maluit. duos autem huius scientiae gradus eum distinxisse, quorum
alterum litterationem alterum litteraturam nuncupauit, coniuncta
Augustini de ord. II 12, 35. 37, quem ex parte excripsit Isidorus
orig. I 3, 1, et Martiani Capellae III 229 p. 50 Gr. testimonia
(fr. 92) euincunt, quos disciplinarum libros in usum suum conuertisse
supra (p. 18) conmemorauimus. cum uero Augustinus Martianus Isidorus
inferiorem grammaticae gradum, grammaticae quasi infantiam,
_litterationem_ a Varrone dictam fuisse testentur, hinc corrigendus
est Asper I 2 p. 1725P. ibi enim legitur in codice Vaticano 1492
teste Henrico Brunn: _grammatica est scientia recte scribendi et
enunciandi interpretandique rationem uerborum. quam Terentius et Varro
primum ut adhuc rudem appellatam esse dicit litteraturam._ definitio
mutila esse uidetur K. Lehrsio (anal. gramm. post Herod. scr. tria
p. 389) neque ex Varrone translata est, reliqua uero sic scribenda
sunt: _quam Terentius Varro primum ut adhuc rudem appellatam esse
dicit litterationem_; errauit autem F. Lindemann (ad Asprum p. 309),
qui ex Aspro Isidorum corrigere uoluit, litteratura enim erat altera
maior et quasi superior grammaticae forma. idem discrimen fecerunt
graeci, quod praeter alios testatur Philo Iudaeus περὶ τῆς εἰς τὰ
προπαιδ. συνόδ. I p. 540 Mang.: τὸ γε μὴν γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν
γραμματικῆς τῆς ἀτελεστέρας ἐπάγγελμα, ἣν παρατρέποντές τινες
γραμματιστικὴν καλοῦσι‧ τῆς δὲ τελειοτέρας ἀνάπτυξις τῶν παρὰ
ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσιν.{94} copiosius eandem rem tractat Sextus
Empiricus adu. gramm. 44 sq., alteriusque τὸ τὰ στοιχεῖα καὶ τὰς
τούτων συμπλοκὰς διδάσκειν esse dicit, in altera uero τῇ τελείῳ uel
βαθυτέρᾳ γραμματικῇ Aristophanum Aristarchorumque ingenium atque
studia uersari. cum hac uero diuisione, quam secundum graecos
Varronem protulisse uidemus, conexae esse debent duae expositiones
de grammaticorum officiis{95}, quae inter se diuersae nec altera
ex altera deriuanda et graecorum explicationibus in uniuersum
respondentes a grammaticis traduntur. grammaticae enim officia sunt
secundum alteram _scribere legere intellegere probare_ (fr. 91),
secundum alteram _lectio enarratio emendatio indicium_ (fr. 93).
rationem, quae inter has intercedat, breuiter sic possumus significare
ut priorem ludimagistri, alteram philologi quem hodie adpellamus munus
continere dicamus. priorem autem num Marius Victorinus I 1, 6 p. 2451
P. recte tradiderit dubito, cum et graeci scriptores de legendo tantum
et scribendo in hac re loquantur et latini, qui eundem Varronis librum
ante oculos habuerunt, ut Diomedes p. 426, 18, quem excripsit Seruius
in analectis Vindobonensibus p. 512, Maximus Victorinus 2 p. 1937P.
recte scribendi loquendique rationem conmemorent et Martianus Capella
III 230 p. 51 Gr. haec duo disertis uerbis ab reliquis secernat:
_officium uerum meum tunc fuerat docte scribere legereque. nunc etiam
illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque._ quare
nescio an Victorinus, quem duas illas officiorum explicationes apud
auctorem suum repperisse ueri simile est, eas confuderit, quae
dubitatio augetur si singula perlustramus. in _scribendo_ non uideo
cur offenderit Lehrs l.s. p. 437, cum id graecorum grammaticorum
uerbis confirmetur; _legere_ hic simpliciter litterarum peritiam
significat, qua instructi pueri scriptum quoddam recitare possunt;
_intellegere_ quoque quodam modo ad inferiorem grammaticam referre
possimus, nisi accederet _probare_. hoc autem uereor ut in priore
diuisione Victorinus inuenerit, nam uix quomodo id a iudicio quod ad
alteram spectat discernas praesto est{96}, etiamsi Diomedem secutus
aestheticam quam dicunt aestimationem segregaueris et illud tantum
iudicium respexeris _quo omnem orationem recte uel minus quam recte
pronuntiatam specialiter iudicamus_ (p. 426, 29), hoc quoque non
puerorum esse fatebere. quibus omnibus consideratis Victorinum uel
errore uel neglegentia peccasse et duo priora tantum Varronem posuisse
persuasum mihi est. quis uero primum huius grammatisticae, quam uitae
usus a grammatica distinxerat, officia data opera circumscripserit
quaerenti certi quid respondere tibi non licet; suspicor uero
Asclepiadem Myrleanum{97} hoc fecisse. neque a quo altera diuisio
profecta sit dici potest. prope quidem accedit ad eam, quam Dionysius
habet (p. 629 Bekk. cf. Sext. Emp. adu. gramm. 252):
    πρῶτον ἀνάγνωσις ἐντριβὴς κατὰ προσῳδίαν, δεύτερον
    ἐξήγησις κατὰ τοὺς ἐνυπάρχοντας ποιητικοὺς τρόπους, τρίτον
    γλωσσῶν τε καὶ ἱστορίων πρόχειρος ἀπόδοσις, τέταρτον
    ἐτυμολογίας εὕρεσις, πέμπτον ἀναλογίας ἐκλογισμός, ἕκτον
    κρίσις ποιημάτων. ὃ δὴ κάλλιστόν ἐστι πάντων τῶν ἐν τῇ
    τέχνῃ.
pro qua deinde{98} hanc ualuisse testatur scholiasta p. 736, 5: τὸ
πάλαι μέρη τῆς γραμματικῆς ἦν τέσσαρα καὶ εἰσὶ ταῦτα‧ διορθωτικὸν
ἀναγνωστικὸν ἐξηγητικὸν κριτικόν. hanc igitur Varro secutus est et
singula quo fere modo definierit e Diomede, qui hoc fragmentum (93)
seruauit conligendum, nam non modo ipsius Varronis uerba mutauit et
satis neglegenter rem egit, uerum etiam de suo haud pauca addidit.
explicationes enim omnium quattuor officiorum e duobus membris
constant, quorum priora aut ipsum excogitasse aut ex alio scriptore
sed minime Varrone adiecisse non dubium est. id quod statim in
primo officio conspicuum est. dicit enim: ‘lectio est artificialis
interpretatio uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati
personarum exprimensque animi habitum cuiusque’, quae inter se non
conuenire adparet priusque illud male huc inlatum et eiciendum est.
alterum conuenit cum Dionysio p. 629: ἀνάγνωσίς ἐστι ποιημάτων ἢ
συγγραμμάτων ἀδιάπτωτος προφορά. ἀναγνωστέον δὲ καθ᾽ ὑπόκρισιν,
κατὰ προςῳδίαν, κατὰ διαστολήν, ut non dubitem quin _artificialis
interpretatio_ accentum et discretionem expulerit. enarrationis
explicationem uel latinitas arguit non accurate secundum Varronem
positam sed generaliter ex eius mente perscriptum esse, qua in re hic
quoque quaedam omissa esse uidentur. respondet enim Varronis enarratio
Dionysii γλωσσῶν τε καὶ ἱστοριῶν ἀποδόσει, e quibus historiam id
est fabulam poetae argumentumue scriptorum, quod Varronem neglexisse
nego, frustra quaeris, de emendatione haec habet Diomedes: ‘emendatio
est qua singula pro ut ipsa res postulat dirigimus aestimantes
uniuersorum scriptorum diuersam sententiam uel recorrectio errorum qui
per scripturam dictionemue fiunt’. ut primum de secundo membro loquar,
mirum sane est, cum in tota hac expositione de ea agatur grammatica,
quae in legendis interpretandisque poetis uertitur, quid sibi hic
uelit dictio. dictio Diomedi idem est quod λέξις,{99} λέξις autem
aut uitiosa aut iusta est, et error qui per dictionem fit in libro
scripto idem est atque is qui per scripturam fit, nisi non aptis
scriptor utitur uerbis, quae corrigere non licet, ne arbitrariae
rationes ualeant et scriptorum proprietas extinguatur. quare
_dictionem_ ferri non posse maleque scriptam esse pro _dictatione_
censeo, quod uocabulum apud scriptores posterioris aetatis non raro
occurrit (Paul. digest. XXVIIII 1, 40. Hieronym. adu. Vigilant. 3:
_dictatiuncula_. Symmach. epist. VI 4). errores autem in antiquorum
libris aut praue scribendo aut praue dictando nascebantur. alterum
membrum ad res a scriptoribus traditas spectat, quae secundum
singulorum sententiam et auctoritatem accipiendae sint, quod historici
uel mythologi, sed non emendatoris est. iudici membrum secundum de
aesthetica scriptorum aestimatione quae Dionysii κρίσις est, agere
uidimus, prius autem si _pronuntiationem_ premis ad lectionem
referendum est, si pronuntiatum pro _dictum_ accipis, idem fere quod
alterum membrum continet; uera enim carminis cuiusdam uel scripti
aestimatio non perficitur nisi singulis ponderatis, num recte an praue
dicta sint. cum uero in lectione emendatione iudicio priora membra
male se habere uel saltern ad Varronem referri non posse nunc
manifestum sit, idem de enarratione ualet, ubi ‘obscurorum sensuum
quaestionumue explanatio’ et barbare dicta et superuacanea est
(cf. Sext. Emp. adu. gramm. 93). sic quantum fieri potuit Varronis
doctrina{100} recuperata, adparet quam arto uinculo cum Alexandrinorum
praeceptis ea coniuncta ac copulata sit.

  Footnote 93: Eam definitionem Sextus Empiricus adu. gramm. 57 ita
  tradit: γραμματική ἐστιν ἐμπειρία ὡς ἐπὶ τὸ πλεῖστον τῶν παρὰ
  ποιηταῖς τε καὶ συγγραφεῦσι λεγομένων, quam pro genuina Dionysi
  (nam huius scriptoris Aristarchi discipuli re uera opusculum illud
  esse demonstrauerunt G. Schoemann opusc. III p. 244 sq. M. Schmidt
  l.s.) definitione post Ptolemaeum Peripateticum apud Sextum l.s.
  72 acceperunt Lehrs l.l. Schmidt l.l. p. 242, Schoemann l.s.
  p. 247, id quod Varronis auctoritate, qui manifesto Dionysii
  artem sequitur, non confirmatur.

  Footnote 94: Cf. eundem l.s.s. p. 530. 521. idem γραμματιστικὴν
  adpellat π. τοῦ θεοπόμπ. εἶναι τοὺς ὀνείρ. p. 652 παιδικὴν
  γραμματικήν. cf. schol. Dion. Thrac. p. 667, 17: καὶ ἡ γραμματικὴ
  δὲ κατὰ τὸν παλαιὸν ἐν δύο σημαινομένοις ἦν. τὴν μὲν γὰρ μικρὰν
  ἐκάλουν, ἥ τις ἦν τέχνη περὶ τοῦ γράφειν καὶ ἀναγιγνώσκειν τὴν
  ἐγγράμματον φωνὴν τούς τε χαρακτῆρας τῶν γραμμάτων εἰδέναι καὶ τὰς
  συλλήψεις αὐτῶν ἤγουν τὰς συλλαβάσ‧ τὴν δὲ μεγάλην ἐκάλουν τὴν ἐπὶ
  τοὺς ποιητὰς θεωρίαν, ἥν τινα νῦν ἐξηγοῦνται οἱ γραμματικοῖ, καί
  ἐστιν αὕτη τέχνη θεωρητικὴ τῶν παρὰ ποιηταῖς τε καὶ λογεῦσιν.
  iamapud Platonem Euthyd. p. 276A γραμματιστὴς occurrit.

  Footnote 95: Non dubito quin eadem causa qua rhetores oratorum
  officia persecutos esse Spengelius docet nou. mus. rh. XVIII
  p.493 hanc officiorum descriptionem grammatici excogitauerint.

  Footnote 96: Nisi probare pro δηλοῦν accipiendum esse et duas
  officiorum enumerationes ita fere ut in scholiis ad Dion. Thr.
  p. 659, 1 inter se coniunctas fuisse putas.

  Footnote 97: Ex Sexti Empirici adu. gramm. 47: τάχα δὲ ὡς φασὶν οἱ
  περὶ τὸν Ἀσκληπιάδην, καὶ αὐτὴ ἀπὸ μὲν γραμμάτων ὠνόμασται, οὐκ
  ἀπὸ τούτων δὲ ἀφ᾽ ὧν καὶ ἡ γραμματιστική, ἀλλ᾽ ἐκείνη μὲν ἀπὸ τῶν
  στοιχείων, αἵτη δὲ ἀπὸ τῶν συγγραμμάτων περὶ οἷς πονεῖται sequitur
  Asclepiadis discipulis (qua loquendi formula plerumque nihil nisi
  praeceptoris sententia intellegenda est) hanc partitionem notam
  fuisse. Asclepiadem illum esse Myrleanum negauit Lehrs l.l.
  p. 436, quia Dionysii artem, quam Asclepiadem nostrum legisse
  constat (Sext. Emp. l.s. 72), post Myrleani tempora conscriptam
  esse putabat. hanc offensionem cum sustulerit M. Schmidt in
  conmentatione saepius adlata (cuius cf. p. 510) nihil obstat,
  quominus nostrum pro Myrleano accipiamus. fuit hic Cratelis
  discipulus (cf. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 6), Cratetei autem
  qui crisin a grammatica tamquam maiorem discernere solebant,
  facile quoque gradum alterum, bonorum ludi magistrorum munus,
  seiungere potuerunt. optime autem conuenit temporum ratio.
  Asclepiadem Myrleanum ‘primo ante Christum n. saeculo ita ut certe
  natales ante annum septuagesimum ponendi sint’ floruisse ostendit
  Lehrs l.s. p. 432 cf. M. Sengebusch diss. Hom. I p. 61, aetas
  igitur eius inter Dionysii Thracis et Varronis tempora intercedit.

  Footnote 98: Idem scholiasta p. 737, 22: ἐαν οὖν τὸ πάλαι τέσσαρα
  μέρη ἦν τῆς γραμματικῆς, πῶς νῦν ἕξ αὐτά φησιν ὁ Διονύσιος; τὸ ἓν
  ἐξ αὐτῶν ἐτμήθη εἰς τρία καὶ τὰ μὲν ἄλλα τρία γεγόνασιν ἕξ. τὸ
  ποῖον ἐτμήθη εἰς τρια̣; τὸ διορθωτικον. cf. p. 659. 671. 683. 728.
  E. Meier opusc. II p. 21 sq. sed euidenter errauit qui haec
  scripsit. ex tribus partibus enim, quas in διορθωτικῷ coniunctas
  esse dicit, prima (γλωσσῶν καὶ ἱστοριῶν ἀπόδοσις) omnino non ad
  διόρθωσιν sed ad ἐξήγησιν paullo plus quam apud Dionysium
  amplificatam pertinet et similiter reliquae duae, analogiae et
  etymologiae inuentio, quamquam hae praesertim analogia non raro
  emendationis duces erant; Dionysius uero de earum in διορθώσει usu
  nihil significat. uerum potius haec altera diuisio ex Dionysiana
  orta est (cf. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 547), sed prorsus
  alio spectat. Dionysius enim in sua diuisione sex omnino partes
  praecipuas grammaticae quae tunc erat conprehendit, altera tamen
  ad praeclaram tantum industriam doctorum uirorum pertinet, quae
  in legendis recensendis aestimandis poetarum scriptorumque libris
  uertebatur, et egregie summam rerum conplectitur.

  Footnote 99: Diom. p. 436, 10: ‘dictio est uox articulata cum
  aliqua significatione, ex qua instruitur oratio et in quam
  resoluitur; uel sic: dictio est ex syllabis finita cum
  significatione certa locutio, ut est dico facio’.

  Footnote 100: Steinthal l.l. p. 547 in Diomedis socordiam et
  neglegentiam nimis festinanter inuexit neque quid apud eum
  melioris esset notae excussit.

Paucis nunc quaerendum est, num haec harum rerum coniunctio quae
nititur in fragmento 91, fortasse aliis rationibus defendi possit.
Ritschelius enim, cum has duas diuisiones inter se non conuenire
uideret, priorem ad grammaticam, alteram ad aliud quoddam opus
rettulit (quaest. Varr. p. 7). primum autem Victorinum et Diomedem,
apud quos haec testimonia extant, multis rebus ita consentire uidimus,
ut necesse sit eundem auctorem usurpauerint. ille igitur auctor initio
operis sui Varronis grammaticam consuluit et inde quae apta ei
uidebantur satis accurate transtulit. ex eo (nisi quod in his rebus
ubique dubium est num alii quoque praeterea intercesserint) Diomedes
p. 426 primum Varronis definitionem paullo mutatam sumpsit: _tota
grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et
historiarum prompta expositione_{101}; cum hac priorem officiorum
enumerationem, hanc quoque non inmutatam, coniunxit: _et in recte
loquendi scribendique ratione_, ubi Varronem recte _legendi_
scribendique rationem posuisse ueri simile est. deinde sequitur altera
officiorum diuisio, quam supra tractauimus. sin Diomedes haec omnia
apud auctorem suum repperit, quod non est cur dubitemus, admodum
probabile fit eundem auctorem a Victorino, qui post integram Varronis
definitionem turbatam illam seriem officiorum habet, neglegentius
excriptum esse. accedit autem aliud. si enim has officiorum
enumerationes diuersis operibus tribuere uis, priorem cum grammaticae
definitione a Victorino coniunctam grammaticae adscribere, alteram ad
libros de sermone latino, quos a Diomedis auctore saepe adhibitos esse
constat, referre debes. tum uero cum definitione e Dionysio Thrace
sumpta, grammaticae diuisio quae ab eo aliena est coniungitur, altera
contra quae ab eodem repetita est ideoque si ueri similia sequimur,
cum illa definitione conexa erat, ab ea abscinditur. quod cum aduersus
probabilitatem pugnet, ratio nostra hac uia confirmatur. qui uero his
contemptis argumentis secundam diuisionem libris de sermone latino
adsignare uolt, adminiculum quoddam huius sententiae in Maximi
Victorini capite de lectione (p. 272 Lind. p. 1938P.) inueniri facile
sibi persuadeat. ibi enim post eandem alteram officiorum enumerationem
quam Diomedes habet haec leguntur: _partes lectionis sunt quatuor:
accentus discretio pronunciatio modulatio_, eaedemque partes{102}
subtilius quam a Maximo explicatae recurrunt apud Diomedem p. 430, 29.
436, 24. 436, 19. 439, 11. quae adprime apte in libro de sermone
latino ita legi potuisse manifestum est, ut neglectis ceteris
grammaticae partibus lectio accuratius tractata sit et ab hac
praefatione transitus ad librorum argumentum, quod magna ex parte
arte cum his rebus cohaereat, sit factus. sed quamuis hoc facile
placeat{103}, uerum non est. nam eodem modo atque apud Maximum
Victorinum (et Diomedem) a Dionysio Thrace cuius arti Maximi libellum
perquam similem esse M. Schmidt l.s. p. 421 ostendit, ἀνάγνωσις
exponitur, cuius diuisioni{104} modulatio addita est. etiam hac igitur
uia ad Dionysium repellimur, ut nihil iam restet, quam ut in ea quam
supra proposui dispositione acquiescamus. ex illo autem consensu
Maximi Victorini cum Diomede ualde ueri simile est, Varronem etiam
in hac re Dionysium secutum et post grammaticae diuisionem lectionis
partes accurate persecutum esse, sed uereor ne in singulis Varronis
doctrina admodum obscurata sit, ut eius uestigia{105}, quae in hac
expositione lateant, felicioribus expiscanda relinquam.

  Footnote 101: Ea satis bene cum fragmento 91 conuenit; _praecipue_
  illud ortum est e Varronis uerbis _ex parte maiore_, quae non
  recte intellexit Diomedes.

  Footnote 102: Singulariter in multis conuenire Maximum Victorinum
  et Diomedem uidit L. Spengel allg. schulzeitg. 1832 II p. 286, ut
  supra monui. sed consensus ille magis in dispositionibus quam in
  rebus conspicuus est (exempli gratia cf. adnotationem ad fr. 93),
  nam omnia fere doctiora apud Victorinum desunt. quem e Diomede
  hausisse non credet, qui rerum diuersam tractationem et diuersum
  ordinem spectat. tertium igitur habemus testem, quamquam longe a
  fonte remotum, de libro Varroniano.

  Footnote 103: Melius quam Maximi lectionis expositio Theodosi,
  qui Dionysium secutus est (cf. Villoison anecd. gr. II p. 102 sq.
  Bekkeri anecd. gr. II 676. gramm. post F. Osanni Philemon. p.
  303), ἀναγνώσεως explicatio cum librorum de sermone latino
  argumento conueniret, unde quam fallacia talia sint adparet.

  Footnote 104: Dionysii de accentibus sententiam in libro tertio de
  sermone latino a Varrone prolatam fuisse supra uidimus (p. 59).

  Footnote 105: Nihil fere ad Varronem rettulerim nisi fundamenta
  eorum quae p. 437 sq. de posituris leguntur conlatis Aristophane
  in Pseudo-Arcad. p. 214 sq. Schm. et Dionysio p. 630.

De litteris in grammatica actum esse res ipsa postulat et testatur
Cornutus Cassiodori p. 2286P. eidemque tribuo quod Probus tradit,
nomina litterarum indeclinabilia esse (fr. 94). de litteris autem
teste Cornuto (fr. 95) haec Varro scripsit ‘litterarum partim
sunt et dicuntur ut A et B, partim dicuntur et non sunt ut
H et X, partim sunt neque dicuntur ut Φ et Ψ’. deinde de
uocalium et consonantium natura et coniunctionibus agere debuit, ut
Dionysius Marius Victorinus Martianus Capella. ex huius uero uerbis
III 263 p. 59 Gr.: _haec cum grammatica diceret, eamque progredi
Iuppiter Deliusque praeciperent, hic Pallas ‘de iunctura syllabarum’
inquit ‘dum haec litteratura deproperat, partem historicam
praetermisit’_ fortasse conligendum etiam historicas de litteris
obseruationes a Varrone additas fuisse, nam quanti momenti talia in
Martiano sint, docuit C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX, cui
accedit quod etiam Marius Victorinus I 4 p. 2456P. multa de eadem
re profert; quid uero ex hoc libro sumpserit eo incertius est,
quia praeter Varronis de H et X doctrinam, ad quam I 3, 8. 10
p. 2455P. cf. Mart. Cap. III 259 p. 58 Gr. spectat, etiam quae
cum libris de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae
conueniunt habet. sequebantur sine dubio syllabae, fortasse etiam
breuis disputatio de uocabulis et enuntiatis. sed haec etiamsi ueri
similia incerta sunt, cum nec quatenus Dionysium Varro secutus sit
sciamus, nec Martiano Capellae satis confidere licet, ut eo solo
auctore nisi aut disertis uerbis Varronem excitat aut alia accedunt de
qualibet re a Varrone tractata quidquam statuamus. denique de partibus
orationis egit.

Quot autem partes statuerit extra dubitationem positum non est.
crederes eum cum Dionysii artem legerit; hunc uel potius Aristarchum
(Quint. inst. or. I 4, 20) secutum esse, qui has posuerunt; nomen
uerbum participium articulum pronomen praepositionem aduerbium
coniunctionem (cf. Apoll. de constr. I 3 p. 10 Bekk.). sed hoc
incertum est, etiamsi e libris de lingua latina et quibusdam aliis
testimoniis constat, plerasque Alexandrinorum partes ei notas fuisse.
in quattuor partes eum orationem in libris de l.l. diuisisse supra
(p. 28) exposui: uocabula quae habent casus, quae tempora, quae
utrumque, quae neutrum, quarum tres priores respondent Alexandrinis
praeterquam quod prima etiam articulos et pronomina conplectitur,
quarta Varronis Alexandrinorum praepositionem aduerbium coniunctionem
conprehendit. hanc diuisionem secutus pauca quae huius generis extant
percurram, deinde num eandem disputationis suae fundamentum Varro esse
uoluerit dicam.

Primae classis
    partes sunt quattuor, e quis dicta a quibusdam prouocabula
    quae sunt ut quis quae, uocabula ut scutum gladium, nomina
    ut Romulus Remus, pronomina ut hic haec. duo media dicuntur
    nominatus, prima et extrema articuli. primum genus est
    infinitum, secundum ut infinitum, tertium est finitum,
    quartum ut finitum.{106}
nomina et uocabula, quae duae diuersae orationis partes stoicis erant,
sine dubio in grammatica quoque distinxit. ad alterum genus duae
spectant obseruatiunculae. primum enim praecepit (fr. 97) _lact_ in
nominatiuo dici debere,{107} cuius genetiuus sit _lactis_. quamquam
enim Probus scribit (cathol. I p. 7, 3 K.): _e littera unum nomen
reperitur terminatum generis neutri declinationis tertiae, is enim
facit genetiuo: hoc lac lactis. quidam putant hoc lact debere dici,
sed non legi nisi in Varrone de lingua latina_, et Spengelius
philologi XI p. 402 codicem Florentinum de lingua latina V 104 p. 106
_lact_ praebere testatur, obtemperandum esse duco Diomedi p. 303, 7
qui _lac_ exterminasse Varronem tradit, et Pompeio XVIII 2 p. 233, qui
de certo quodam Varronis praecepto in hac re loquitur. aliter Varronem
statuisse narrat Cledonius p. 1904P.: ‘lact (lacte _cod. Bern. 380.
Putsch._) ait Varro non dici, numquam enim nomen ex duabus mutis
terminatur aut currit: hoc lacte’. sed aperte confudit Varronem cum
Caesare qui teste Pompeio (cf. supra p. 55) nullum uocabulum duabus
consonantibus terminari uoluit, ut Cledonius aut Pompeium aut eius
auctorem male excripsisse uideatur. omnino enim Donati interpretes in
tot rebus congruunt, quod exigua ex parte docet adnotatio nostra ad
fragmenta 99. 100, ut omnes ex uno eodemque doctiore conmentario
hausisse aliumque plura alium pauciora inde sumpsisse existimem. in eo
autem conmentario conscribendo Varronis grammaticam adhibitam esse ex
fragmentis modo adlatis conligendum ideoque hanc quoque obseruationem
de forma _lact_ codem refero, quod Martiani (III 256 p. 57 Gr.)
consensu confirmatur. praeterea huc spectare quod Charisius (p. 131,
10) de graecis uocabulis -a terminatis tradit (fr. 98) supra (p. 34)
iam indicaui, cum in libro de grammatica breuia de iustis uocabulorum
formis praecepta dari oporteret, quale hoc fuisse uidetur.

  Footnote 106: In hoc loco (de l.l. VIII 45 p. 424 sq.) scribendo
  Spengelium et Augustinum ab eo laudatum sequor.

  Footnote 107: cf. W. Freund in Iahni annal. V 1832 p. 100. Ritschl
  nou. mus. rh. VII p. 606 sq. H. Wentzel symb. crit. ad hist. scr.
  rei metr. lat. p. 33. I. Vahlen anal. Non. p. 10. L. Mueller de re
  metr. poet. lat. p. 379. W. Corssen krit. beitr. z. lat. formenl.
  p. 578.

Pronomina prouocabulis Varro non opposuisse (quamquam in ipsis rerum
nominibus posterioribus grammaticis non ualde confido), sed duas has
classes pronomina nominasse uidetur. diuisit ea in primigenia et
deductiua (fr. 99), ut _quis_ et _quisquam quispiam_. primigenia autem
erant uiginti unum, quorum quattuor classes, quas contra Donatum duas
tantum proferentem{108} Pompeius Sergius Cledonius enumerant, ad
Varronem pertinere credo. adferunt quidem huius rei auctorem Probum,
in cuius institutis artium p. 131, 25 hoc legitur, sed primum Varro
accurate quae pronomina essent primigenia indicare debuit, deinde hoc
prope ad stoicorum doctrinam accedit,{109} talesque partitiones
Varronem adamasse uel locus suprascriptus e libris de lingua latina
docet. uoluit enim pronomina aut finita (ego tu ille{110}) aut minus
quam finita (ipse iste is hic idem sui) aut infinita (qui uel quis
qualis talis tantus quantus quotus totus) aut possessiua (meus tuus
suus noster uester) esse, ut ex eo Probum et Isidorum orig. I 7, 2. 3.
6 hausisse existimem. hanc autem diuisionem a Varrone profectam esse
confirmant quae Probus instit. art. p. 151, 30 ex eodem de aduerbiis a
pronominibus deriuandis profert (fr. 102). aduerbia enim e sedecim
pronominibus fieri docuit, quae secundum illam partitionem
enumerantur: ex _ille_, ex _iste hic idem_, ex _qui_ (_quique
quicunque quidam quispiam aliquis_) _qualis_, ex possessiuis.{111} in
hac quidem re duorum scriptorum auctoritati cedendum erat, non tamen
credo Cledonio p. 1905P., qui omnia pronomina succedanea Varronem
dixisse contendit. ita enim optime correxit Petrus Bondam uar. lect.
II 2 p. 115 cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. II p. 151 quod in codice
Bernensi 380, quo ipso Putschius usus est, legitur: ‘pronomen quia non
(non _om. cod._) fungitur officio nisi praemisso nomine, ideo haec
pars a Varrone _succedat in ea_ dicitur’ (fr. 100). succedaneum bene
adpellari potuit relatiuum, ut _is_ et _ipse_ a Prisciano (I p. 579,
20. 580, 14), _is_ et _tantus_ a Diomede p. 329, 20. 331, 5. cf. Char.
163, 28 subiunctiua nuncupantur. cum autem nomen pronominibus
personalibus nunquam praemittatur, ea tantum pronomina succedanea
Varro dicere potuit, quae re uera nominibus succedunt.

  Footnote 108: Donat. II 11, 2 p. 1752. cf. Sergius p. 1847 P.:
  Probus autem pronomen in quatuor partes diuidi putauit, id est
  pronomen infinitum, finitum, minus quam finitum et possessiuum.
  quod non uidetur habere rationem. unde Donatus melius qui in duas
  partes in primo diuisit. nam si ea sunt finita pronomina, quae
  recipiunt personas, alia omnia quae non recipiunt personas
  infinita dicenda sunt; unde apparet quod infinita et minus quam
  finita et possessiua sunt. quod quam bene ad artem logicam
  accommodatum sit doceat Cledonius p. 1906: ‘minus quam finita
  sunt quae nec finita sunt nec infinita, nam iste et ipse et de
  praesentibus dicimus et de absentibus’.

  Footnote 109: Prisc. XIII p. 548: ‘stoici enim articulum et
  pronomen unam partem orationis accipiebant, infinitum articulum
  uocantes, quem grammatici articulum, eique adiungentes etiam
  infinita nomina uel relatiua,... finitum autem articulum dicebant
  idem stoici, quod nunc pronomen uocamus finitum, quod et uera
  ratione solum pronomen est dicendum; ergo Romani quoque artium
  scriptores stoicorum secuti magis traditionem pronomina finita
  dixerunt et infinita, nam articulos non habent e.q.s.’--aliter
  Dionysius Thrax p. 640 Bekk. cf. Apoll. de pron. p. 4 cl.
  M. Schmidt l.s. p. 513. G. Schoemann lehre v. d. redeth.
  p. 119 sq.

  Footnote 110: Num _ille_ huic classi adnumerauerit dubito cf.
  Diom. p. 329, 5: ‘qualitas finita in prima et in secunda persona
  est, infinita et minus quam finita in tertia inuenitur. finita
  est, quae notat certum numerum et certum gestum dirigit ad certam
  personam ut ego. infinita est, quae certam non recipit personam
  sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod, minus quam finita
  est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse’.
  Seru. ad Don. p. 1785: ‘_ille_ plerumque uariatur, nam si ad
  praesentis personam refertur, tunc recte finitum est; si de
  absente dicatur, minus quam finitum est’.

  Footnote 111: His coniunctis testimoniis obsecutus sum, quamuis
  alia diuisio a Prisciano XII 1. tom. I p. 577 (cf. p. 575)
  prolata, secundum quam octo pronomina primitiua (ego tu ille ipse
  iste hic is sui), septem deriuatiua (meus tuus suus noster uester
  nostras uestras), reliqua quae uolgo huc referuntur nomina sunt,
  simplicior sit meliusque cum Dionysio (p. 640. 22) conueniat.

De uerbis et participiis (de l.l. VIII 58 p. 434) uel participialibus
(de l.l. X 34 p. 564) cum nihil e grammatica seruatum sit ad quartam
orationis partem transeo, quae praepositiones aduerbia coniunctiones
conprehendit. quorum nominauit quidem copulam (de l.l. VIII 10
p. 399) uel iungendi partem (de l.l. VIII 44 p. 424). sed praeterea
nihil de hac traditum est. praepositiones contra non agnouisse
uidetur; quamuis enim _ad ab in ex_, sed _re_ quoque et ut uidetur
_dis_ praeuerbia dicat (de l.l. VI 38 p. 217 sq.), ea in libro nostro
aduerbia localia adpellauit. ad hunc enim pertinere arbitror quae ad
calcem Scauri de orthographia p. 2262 sq. leguntur nulloque uinculo
cum praemissa expositione coniuncta sunt. ad finem enim iam antea
Scaurus librum perduxerat p. 2262 ‘haec sunt quae urgenti tempore
complecti tibi in praesentia potui Theseu; si quid exemplis defecerit
uel quaestionibus subiungetur, nam, quod ad rem maxime pertinet
regulam uides’. deinde continuo secuntur quaedam de scriptura aduerbii
temporis _cum_, quae excipiuntur longiore disputatione de aduerbiis
localibus e Varrone exscripta, denique adiectae sunt breues
obseruationes orthographicae et secunda clausula, qua iterum
breuitatis ueniam petit qui earn scripsit. uix credibile est Scaurum
tam neglegenter libros suos conposuisse, quam ob rem ab alio quodam
homine, qui simul Scauri epilogum discerpsit, illa interposita esse
suspicor. sed quisquis ille erat, bene de nobis meruit, quod tam
luculentum pannum doctrinae Varronianae nobis seruauit. expositio
illa de aduerbiis Varroni diserte adscribitur eamque totam interiectis
quibusdam alienis e Varrone fluxisse uidit C. Lachmann ad Lucr. III
835 p. 186: ‘sunt autem illae tres Putschii paginae excerptae e libro
Varronis, sed interpolatae iis quae alio modo concepta leguntur in
grammaticis Eichenfeldii p. 452’. optime enim intellexit a Varrone non
profecta esse quae nimia uerbositate de scribendis _e_ uel _ex_,
_a_ uel _ab_ p. 2262 sq. leguntur et similiter e codice Parisino 7520
a Vindobonensibus edita sunt. his igitur reiectis{112} reliqua libro
de grammatica (fr. 101) tribuo, quia ex disputatione de aduerbiis
temporum et locorum, quae igitur ordinem orationis partium sequebatur,
sumpta sunt taliaque breuia praecepta recte loquendi perbene huic
operi conueniunt. de temporum aduerbiis nihil excripsit ille nisi
_cum_ per _c_ scribendum esse; quae secuntur aliis tribuuntur et
Varrone indigna sunt. etiam expositio de locorum aduerbiis
interpolationibus quibusdam et lacunis turbata et mutilata est; et
praeterea ille prout aliquid ei in Varronis libro notabile uidebatur
transcripsit, ordine rerum prorsus contempto, quod in tali fragmento
ab homine quodam non indiligenti suum in usum alii libro addito non
admodum mirum est. exposuit igitur Varro satis eopiose de usu horum
aduerbiorum, ubi adhibenda ubi uitanda essent, semper eonparatis
similibus loquendi formulis. ita cum uerbis mouendi _e_ aduerbium,
ut eius termino utar, non _de_ coniungi iussit, ut _e prouincia_,
_e senatu redeo_, ‘nam de prouincia existimamus cum de ea bene
aut male praedicamus’. qua in re reliquorum quoque aduerbiorum
significationem respexit et explicuit, ut _e contione uenit_,
_in contione stat_, _de contione loquitur_, item _e scena_ uenit
actor, _a scena_ spectator, contra spectator _e theatro_, actor
_a theatro_, _de scena_ loquitur, _in scena_ pronuntiat actor secundum
graecorum loquendi morem, secundum latinorum _pro scena_, ‘nam exiit e
scena’. similiter _pro rostris_ ‘is contionatur qui his dicit qui ante
rostra sunt, pro rostris enim et ante idem sunt’. ut _e prouincia
uenire_, ita etiam _e tabulis recitare_, _e senatus sententia_
dicendum esse censuit, sed litteris perperam inscribi _datae e Gallia_
uel _in Roma_, nam in loco dari. etiam de his aduerbiis cum uerbis
conpositis locutus est ut de discrimine inter _describere_ et
_transcribere_, et scribendi rationem non prorsus neglectam fuisse
ostendit id quod _ebibit_ pro _exhibit_ scribi conmemorauit.

  Footnote 112: Etiam quae hanc disputationem excipiunt (p. 2264) de
  rebus orthographicis Lachmannus ad Varronem rettulit. sed quamuis
  per se probabile uideatur omnia interpolatorem ex uno eodemque
  libro sumpsisse, res tamen tam diuersae et discrepantes inter se
  sunt, ut in hac re Lachmannum sequi non audeam, cum circumspecte
  et caute hic agendum esse doceat satis ampla de _ex_ et _ab_
  scribendis expositio, quam ipse a Varrone alienam esse iudicauit,
  et memoria _aliorum_ statim in initio excerpti posita.

In explicandis igitur orationis partibus nec Dionysium cuius
praepositiones et pronominum diuisionem neglexit, nec stoicos, quorum
terminos frustra quaeris, secutus est, quantum ex relliquiarum
paucitate conligi potest, etiamsi in singulis exponendis, ubi fieri
potuit, et illius et horum doctrinam respexit atque transtulit.
itaque eandem diuisionem, quam in libris de lingua latina protulit,
repetiisse et pro fundamento adhibuisse censendus est. idem Cledonius
p. 1861P. significat, e cuius testimoniis quattuor Varronianis duo ad
grammaticam pertinere exposui, unum quamquam probabiliter supra ad
librum undecimum (fr. 9) de lingua latina relatum, eodem fere iure
grammaticae tribui poterat{113}. itaque ad eandem quartum quoque
Cledoni fragmentum spectare ueri simile est, quo quattuor orationis
partes Varronem statuisse diserte adfirmat (fr. 96), quam partitionem
eandem fuisse, qua secundum naturam diuisa (cf. C. Lachmann ad Lucr. V
1006 p. 328) in libris de lingua latina utitur, res ipsa clamat. cum
uero omnes posteriores grammatici latini octo habeant partes
orationes, antea id a Varronis{114} in libro de grammatica auctoritate
repetendum esse existimaui, nunc omnibus consideratis hanc sententiam
abicio primumque a quo posteriores pendent Palaemonem fuisse conicio
memor Quintiliani ita scribentis (inst. or. I 4, 20): ‘alii tamen ex
idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et
aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue appellationem nomini
subiecerunt tanquam species eius’. cum Aristarcho enim, qui primus
omnium hanc diuisionem protulit, ne praeceptorem quidem suum ita
conponere Quintilianus potuit, nisi re uera ante eum nemo Latinorum
idem fecerat. quod autem in breui talium diuisionum historia quam
Quintilianus l.s., Priscianus II 16, I p. 54 sq., Pompeius ad Don.
p. 82 sq. habent, Varroniana partitio non conmemoratur, id factum esse
adparet, quia haec noua et minime usitata erat, illi autem generalia
tantum et notiora persecuntur. sin hunc fructum ingeni Varroniani
contempserunt qui post eum uixerunt, in multis singulis eum secutos
esse posteriores uel exigua uestigia, quae nominatim ad eum
referuntur, docent. de grammatica igitur idem, quod de omnibus
disciplinis (cf. L. Mercklin philol. IIII p. 427. F. Ritschl quaest.
Varr. p. 1 sq. O. Iahn ueb. roem. encyclop. in ber. d. saechs. ges. d.
wiss. II 1850 p. 272 sq.) dicendum est, Varronem graecas litteras
retractatas correctas amplificatas quantum fieri potuit cum ciuibus
suis communicasse, quo facto plurimum in posteriorum temporum studiis
eius auctoritas ualuit, ut permulta in medii aeui doctrina ab eo
repetenda sint.

  Footnote 113: De generibus utroque loco tractandum erat et non
  dubitarem fragmentum illud grammaticae uindicare, nisi haud pauca
  Donati interpretes Plinio debere scirem, quem praecipue libris de
  lingua latina usum esse supra uidimus.

  Footnote 114: Pro articulo enim latini ad explendas octo partes
  interiectionem, a graecis aduerbio adnumeratam (cf. Dion. Thr.
  p. 642, 3. 11. 17) addiderunt, quam Varroni notam fuisse ostendit
  fr. 81.

Absoluisse Varronem octoginta tres annos natum a. ab u. c. DCCXXI
libros disciplinarum Ritschelius l.s. p. 53 cl. L. Roth leben d.
Varro p. 31 sq. docuit. hinc autem, ut illius uerbis utar, fieri
coniectura potest, quam maturae et tanquam consummatae eruditionis
thesauris hi potissimum libri referti fuerint.

       *       *       *       *       *


         IIII

Quam egregiis ac paene singularibus ingeni facultatibus ad tractandas
quaestiones historicas cuiusque generis Varro praeditus fuerit
quantoque studio et amore se conlocauerit non solum in inuestigandis
ac perscrutandis antiquorum romanorum moribus et institutis, uerum
etiam in exquirenda et inlustranda litterarum scriptorumque historia
demonstrat longa series operum doctissimorum et amplissimorum, quam de
his rebus conposuit. non mirum igitur est, quod etiam in rebus
grammaticis partem historicam, quam alioquin in deliciis habuit,
respexit et pro uirili parte in his quoque studiis, quae hodie demum
recte aestimantur, elaborauit. etiamsi uero in ceteris libris
grammaticis has quaestiones ubicunque non ab argumento alienae erant
magno cum gaudio uel attigit uel accuratius tractauit, duo tamen
potissimum opera sunt, quae eis instituendis destinauit, libros dico
de antiquitate litterarum et de origine linguae latinae. illis enim de
inuentione et propagatione litterarum exposuit, in his primordia et
progressus patrii sermonis persecutus est.

Libros *de antiquitate litterarum* uno nouimus Prisciani testimonio,
qui I 3 p. 7 eorum secundum adhibet. quot igitur fuerint nescimus, sed
minimum tres fuisse ex more uiri πολυγραφωτάτου conligendum est.
eosdem autem hos libros esse atque libros ad Attium, quos bis Pompeius
ad Donatum I 7. 17 p. 9. 27 Lind. profert, tam firmis argumentis
conprobauit Ritschelius nou. mus. rh. VI p. 530, ut non ueri simile
sed certum sit. primum enim talia ex libris ad Attium Pompeius
excribit quae nulli operi melius quam huic si titulum spectas
conueniant. deinde ni omnia fallunt ex alio libro omnino sumpta esse
nequeunt. quamquam enim e libris de origine linguae latinae similia
traduntur, felici casu accidit, ut in unico fragmento (Prisc. I 39
p. 30) ex hoc opere seruato _Attius noster_ conmemoretur, quod
secundum antiquorum morem fieri non potuit, si illi libri ad eundem
missi erant. de his igitur cogitare non licet, reliquis uero omnibus
quorum omnino tituli ad nos peruenerunt, non Atti sed aliorum nomina
inscripta fuisse constat. in primis hic in censum uenire possent, si
argumentum respiceremus, libri de sermone latino et liber de
grammatica, in quibus de litteris actum esse certum est; sed illi ad
Marcellum scripti erant, grammatica unum tantum librum expleuit, cum
Pompeius de _libris ad Attium_ loquatur. praeterea autem quam maxime
probabile est hunc Attium{115} tragicum illum clarissimum fuisse, quem
in scribendi ratione emendanda elaborauisse (cf. Mar. Vict. I 4, 4
p. 2456P.) et geminatis uocalibus natura longas syllabas scribere
uoluisse (cf. Vel. Long. p. 2220. Ter. Scaur. p. 2255. Ritschl mon.
epigr. tria p. 22 sq. prisc. lat. mon. epigr. enarr. p. 52) scimus,
cum quibus studiis argumentum nostrorum librorum tam egregie conuenit,
ut hoc casu tribuere temerarium esset. non uero dubium est, quin
tragico Attio disciplinarum libri propter temporum rationem mitti
non potuerint.

  Footnote 115: Pro Attio ponere uoluerunt D. Ruhnken (post Mallium
  Theodorum ed. Heusinger p. 64), probante L. Krahnero de Varr.
  antiq. libr. p. 10, Atticum, ad quem libri de uita populi romani
  (cf. H. Kettner de M. Ter. Varr. de uita p. r. lib. p. 2 sq.)
  missi erant, F. Osann (anal. crit. p. 67) Atteium (cf. Suet. de
  gramm. 10), quos refutauerunt I.G. Schneider de uita et script.
  Varr. p. 239. O. Mueller ad Varr. p. 264. Ritschl quaest. Varr.
  p. 25 sq. de Q. Axio (cf. rer. rust. III 2 sq.) cogitare uidetur
  B. ten Brink M. Ter. Varr. locus de urbe Roma p. 2, idemque
  proposuit L. Roth leben d. Varro p. 11 n. quibus ne credas cf.
  Lachmannum ad Lucr. IIII 727 p. 254 de _Actio_, quod legitur in
  Pompei codice Guelferbytano, et _Attio_ disputantem.

Cum uero neque quot fuerint libri sciamus et duo tantum uel tria
fragmenta supersint, ordo disputationis uel singulorum librorum
argumenta nequeunt indagari, sed acquiescendum est in eis quae
Pompeius ibi exposita fuisse testatur, qui non solum obseruationem
de numero litterarum inde excripsit, sed breuiter quid omnino Varro
ibi docuerit significauit. primum de inuentoribus singularum
litterarum Varronem tractasse tradit (fr. 104), de qua re multum
quaesitum ab antiquis et in uarias partes discessum esse notum est.
quot autem et quam ineptae maximam partem doctorum sententiae fuerint
ut ostendam quam breuissime, adponam particulam disputationis e Lucii
Tarrhaei libro{116} περὶ γραμμάτων excerptae:
    τῶν στοιχείων ὁ Κάδμος εὑρετής ἐστιν, ὥς φησιν Ἔφορος
    καὶ Ἀριστοτέλης‧ ἄλλοι δὲ λέγουσιν ὅτι Φοινίκων εἰσὶν
    ἑυρήματα, Κάδμος δὲ ταῦτα διεπόρθμευσεν εἰς τὴν Ἑλλάδα.
    Πυθόδωρος δέ φησι‧ καὶ πρὸ Κάδμου ὁ Δαναὸς ἐκεῖθεν αὐτὰ
    μετεκόμισεν. ἔνιοι δὲ Μουσαῖον εὑρετὴν λέγουσι τῶν
    στοιχείων τὸν Μητίονος καὶ Στερόπης, γενόμενον κατὰ τοὺς
    καιροὺς τοῦ Ὀρφέως. Ἀντικλείδης δὲ τοῖς Αἰγυπτίοις τὴν
    εὕρεσιν ἀνατίθησιν. Αἰσχύλος δὲ Προμηθέα φησὶν εὑρηκέναι
    αὐτὰ. Δωτιάδης (i.e. Δωσιάδης) δὲ ἐν Κρήτῃ λέγει
    εὑρεθῆναι αὐτά. Στησίχορος δὲ Παλαμήδην εὑρετὴν αὐτῶν
    ποιεῖται, ᾧ συμφωνεῖ καὶ Εὐριπίδης. Μνασέας δὲ κατὰ πάντα
    τάπον εὑρετὰς γεγενῆσθαι τῶν στοιχεῖων.
prudentiores quidem non dubitabant, quin in Aegypto aut Assyria siue
Syria inuentae essent litterae et postea a Cadmo uel Phoenicibus in
Graeciam translatae (Herod. V 58. Diodor. III 67. Plin. VII 192 sq.
Tacit. annal. XI 14 cf. F.A. Wolf proleg. ad Hom. p. L sq.). ita
Varro Chaldaeos primos litterarum esse auctores iudicauit, eo usus
argumento, quod earum nomina, quae a singularum figura repetenda
essent, ad Chaldaeorum linguam spectarent (fr. 103). has litteras a
Phoenicibus cum Graecis communicatas sedecim fuisse tradunt, quibus
Palamedes Simonides Epicharmus reliquas addiderint. ualde discrepat
inter scriptores quas quisque eorum adiecerit (cf. I. Franz elem.
epigr. gr. p. 14 sq.), quod partim ad diuersas sententias pertineat,
partim fortasse librariorum culpa est. satis sit conmemorasse,
plerumque Palamedi (cf. O. Iahn Palam. p. 25 sq. E. Curtius nou.
mus. rh. VII p. 455 sq.) tribui consonantium adspiratarum, Simonidi
inuentionem litterarum Η Ω Ξ Ψ; sed haec non modo confunduntur et
inuertuntur, sed etiam aut alterum aut singulae harum litterarum
Epicharmo adscribuntur. quid in hac causa Varro statuerit ex contrariis
narrationibus scriptorum latinorum inuestigari non potest, nec magni
momenti est, cum in hac re omnes fere antiquos errasse satis constet.
in rebus autem historicis parum interest priorum hominum errores
exponere, si uerum inuentum est, cum in eis rebus, quae in cogitandi
ratione nituntur, etiam errorum historia non solum sapientem uehementer
adliciat, sed perquam utilis sit. in Italiam omnes consentiunt (cf. Tac.
l.l. Dion. Hal. ant. rom. I 33), Euandrum Arcadem (cf. R.H. Klausen
Aeneas u. d. penat. II p. 889 sq.) eiusque matrem Carmentem graecas
litteras adtulisse{117}, quod Varroni quoque placuisse Pompeius
(fr. 104) docet. nam haec quin ex eodem fonte fluxerint atque ea quae
de numero litterarum secuntur noli dubitare, cum ex Liuio quem profert
sumta esse non possint.

  Footnote 116: Schol. Dion. Thr. p. 786. Lucii Tarrhaei haec esse
  ostendunt Crameri anecd. Oxon. IIII p. 318 sq. cf. L. Preller
  Polem. fragm. p. 62. praeterea de litterarum inuentione cf. sch.
  Dion. Thr. p. 781 sq. 1168 sq. Theodos. p. 1 sq. 10 sq.

  Footnote 117: Ioannes Lydus quoque de mens. I 9 Euandrum sedecim
  litteras in Italiam tulisse scribit, sed qua est inscitia et
  inconsiderantia Cn. Flauium, quem M. dicit, reliquas addidisse
  opinatur (cf. Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2, 7. S.W. Zimmern
  gesch. d. roem. priuatrechts p. 205 sq.). ingeniose subicit
  φιλεῖ γὰρ ὁ χρόνος ἐναμείβειν τὰ πράγματα, sed uereor ne tantundem
  stupor Lydorum.

Praeterea teste Pompeio (p. 9) exposuit Varro _cur tot sint litterae
et quare eo ordine positae et cur isdem nominibus uocentur_.
antiquitus litteras latinas sedecim fuisse existimauit (fr. 104)
totidemque suas antiquissimas Graecos putauisse supra dixi. cum
uero nec graecae litterae unquam (cf. Franz l.l. p. 17) nec latinae
(cf. Franz l.l. p. 27 sq. Th. Mommsen unterital. dial. p. 33 sq.)
sedecim fuerint sed plures, in hac re facta ignorauerunt uel
neglexerunt et ficticiam doctrinam protulerunt grammatici. eundem
quem Varro statuit litterarum numerum sumpsit Marius Victorinus
I 4, 95 p. 2468 ex historicis ipsasque litteras enumerat. quos
auctores cum facile conicias idem atque Varronem docuisse adscribam
Victorini uerba, quae non leuiter interpolata mutilata corrupta sunt:
    Repertores litterarum ... Cadmus ex Phoenice in Graeciam et
    Euander ad nos transtulerunt a b c d e i k l m n o p q r s t
    litteras numero XVI. postea quasdam a Palamede et alias a
    Simonide adiectas implesse numerum XXIIII [in comoedia
    scriptum erat ellum, non recte uos fecistis illum, est enim
    en illum] grammatici _praeterea_ Demetrius Phalereus,
    Hermocrates, ex nostris autem Cincius Fabius Gellius
    tradiderunt. ex quibus Cincius paucis, inquit, commutatis
    ut ad linguam nostram _peruenirent_, eas namque Cadmus in
    Graeciam, unde ad nos Euander transtulerat.
cum non repertores litterarum sed litteras Cadmus in Graeciam
transtulerit, post _litterarum_ minimum _Chaldaei_, quod propter
similitudinem sequentis uocis facile neglegi potuit, uel _Phoenices
erant_ nisi plura interciderunt. taceo de additamento uncis incluso,
quod a Gaisfordio ut haec omnia bona fide prolatum (cf. M. Hertz de
Luciis Cinciis p. 59) medium enuntiatum dissecat. etiam _praeterea_
aut eiciendum aut uestigium est historicorum quorundum grammaticis
praemissorum et illa interpolatione submotorum, sicut statim latini
historici secuntur. extrema dubito utrum pro Cinci uerbis, a Victorino
male excerptis, accipienda an prauo Victorini generi dicendi
indulgenda sint, sed non dubito, quin pro _peruenirent_ scribendum
sit _conuenirent_. ex auctoribus a Victorino prolatis Demetrius et
Hermocrates de graecis litteris antiquissimis locuti sunt, latinique
(cf. Hertz l.l. p. 82) easdem XVI ab Euandro in Italiam aduectas esse
dixerunt, praeter Cincium, qui paucis conmutatis hoc factum esse
uoluit. graecas litteras omnes scriptores una mente has fuisse tradunt
α β γ δ ε ι κ λ μ ν ο π ρ σ τ υ, easdem igitur pro latinis acceptas
fuisse consentaneum est, praeterquam quod pro Υ poneretur V, quod
primitus idem atque Υ esse Verrius Flaccus apud Velium Longum p. 2215
intellexit, easdemque apud Victorinum, ubi congruentia graecarum et
latinarum litterarum premitur, propositas esse expectares. sed Υ
simpliciter reiectum est et numerus XVI addito Q expletur{118}. cum
uero Victorinus eo loco, quo eas posuit, de communibus graecorum et
latinorum litteris loquatur, itaque hoc contra omnem rationem pugnet,
facile contenderes, illam seriem litterarum turbatam esse, quod L
omissum et H ab hac re prorsus alienum, inlatum confirmare uideretur,
nisi I 4, 20 p. 2458 easdem ac nostro loco enumeratas litteras
uideres. itaque fortasse secutus est in hac re Cincium eiusque
enumerationem ibi quoque posuit ubi non prorsus apta erat.

  Footnote 118: Qui hanc rationem secuti sunt Q, quod saepe in
  antiquorum graecorum scriptura occurrit (cf. Franz l.s. p. 16),
  antiquitus traditum putauerunt (cf. W. Corssen l.s. p. 15), V
  contra aliam atque Υ litteram, quia alium apud graecos sonum
  haberet, eamque postea XVI illis adiectam esse duxerunt.

Varro autem aliter statuit. cuius libros de antiquitate litterarum
cum a Prisciano semel proferantur, et aliud fragmentum quod idem
(I 16 p. 13) librorum nostrorum argumento bene aptum habet{119} ad
eosdem referre et quaerere licet, num alia praeterea uestigia eorum
apud illum indaganda sint. sine dubio uero huc pertinent, quae I 12
p. 11, 1 leguntur:
    apud antiquissimos graecorum non plus sedecim erant
    literae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem
    seruauerunt perpetuam. nam si uerissime uelimus inspicere
    eas, non plus duas additas in latino inueniemus sermone:
    _digamma_ Aeolicum ϝ, quod apud antiquissimos latinorum
    eandem uim quam apud Aeolis habuit ... X etiam duplicem loco
    C et S uel G et S postea a graecis inuentam assumpsimus.
adparet igitur Priscianum eiusque auctorem V eandem litteram atque Υ
accepisse{120}. ceterum discrepantiam antiquarum et recentiorum
litterarum non accurate persequitur. antiquis enim C media ut graecis,
K tenuis erat, deinde G addito C pro tenui ponebatur, K paullatim
neglegebatur, quod Varronem praetermisisse nemo credet, Priscianus
praetermisit cum diceret (I 14 p. 12, 5): ‘K et Q, quamuis figura et
nomine uideantur aliquam habere differentiam, cum C tamen eandem tam
in sono uocum quam in metro potestatem continent. et K quidem prorsus
superuacua est’ e.q.s. quae cum ea quae supra scripsi excipiant, ne
intellexit quidem hanc sententiam cum illa de sedecim litteris non
conuenire, Varro autem G et Q postea addita esse docuit. quam Prisciani
inconstantiam qui considerauerit non dubitabit, quin ipse Varronis
libros non legerit sed apud alium quendam scriptorem fortasse
Censorinum eos adhibitos inuenerit. confudisse enim uidetur cum
illa de antiquissimis litteris aliam Varronis disputationem, quam in
fine operis uel alio idoneo loco posuit, de litteris e numero uolgo
traditarum re uera necessariis. ad talem enim expositionem alterum
Prisciani locum (fr. 115) spectare arbitror, quo Varronem K et Q
superuacaneas duxisse, H reiecisse sine dubio tamquam adspirationis
notam tradit; praeterea X quoque ut duplicem sicut in grammatica
(fr. 95) repudiasse censendus est{121}. in illa uero de antiquis
litteris disputatione neque ab antiquissimorum monumentorum scriptura
profectus est Varro, ut debuit, cognatarumque litterarum apud reliquas
gentes conparatione, neque arbitrariam doctrinam excogitauit, sed
simpliciter graecorum scriptorum de graecis litteris sententiam
secutus easdem ad latinam scripturam transtulit. scripserunt autem non
pauci graeci de hac re, quorum non nullos a Lucio Tarrhaeo conmemorari
uidimus. sed primus erat ut uidetur{122} Aristoteles.

  Footnote 119: Debet quidem hoc testimonium Censorino, sed fortasse
  alterum quoque (fr. 103) ex eiusdem sumpsit libro grammatico, de
  quo parum constat cf. O. Iahn praef. Censor. p. VII.

  Footnote 120: Minus patet, quid Caesarem (Pomp. ad Don. I 17 p.
  27) mouerit ut undecim tantum litteras adsignaret antiquissimis
  romanis. fortasse, si tam peruersas opiniones explicare operae
  pretium est, has admisit: A E I O, nam V alios quoque omisisse
  uidimus, B C D, quorum singula simul pro tenuibus, uel tenuia pro
  mediis posita essent, L M N R. restat S, quod nonnulli ut Messala
  Coruinus (cf. Quint. inst. orat. I 7, 23. Mart. Cap. III 245 p. 55
  Gr. Cledon. p. 1882 sq. Prisc. I 42 p. 32, 19) sibilum esse
  uoluerunt, nisi eos Caesar secutus est, qui Appium Claudium Caecum
  demum R inuenisse putabant (Pomp. de orig. iur. Digest. I 2, 2,
  36). undecim litteras Palamedem inuenisse tradit Hygin. fab. 277,
  ubi G.I. Vossius Arist. I 10 p. 35 F. sexdecim scribere maluit,
  cf. O. Iahn Palam. p. 24.

  Footnote 121: Cf. de Nigidio Figulo disserentem Marium Victorinum
  I 4, 5 p. 2456P.: Nigidius Figulus in commentariis suis nec K
  posuit nec Q nec X. idem H non esse litteram sed notam
  adspirationis tradidit.

  Footnote 122: Cuius libros III περὶ στοιχείων Laert. Diog. V 23
  profert, cf. Plin. VII 192. schol. Dion. Thr. p. 783. 786. V. Rose
  Aristot. pseudepigr. p. 472. 534. praeterea occurrunt Pythodorus
  (cf. supra p. 119), Apion eiusque discipulus Apollonius Archibii,
  qui idem esse uidetur ac Messenius, περὶ ἀρχαίων γραμμάτων(sch.
  Dion. Thr. p. 484), Diogenes uel Diogenianus et Apollonius
  Dyscolus (Suid.).

De ordine litterarum multa docte disputari potuerunt (cf. Th. Mommsen
l.l. p. 30 sq. nou. mus. rh. XV p. 463 sq.), sed talia quomodo cum
numero litterarum a Varrone posito coniuncta fuerint, non facile est
dictu. uereor autem ne similia quoque protulerit eis, quae multo
quidem ineptius graeci posterioris temporis habent (cf. Bekkeri anecd.
gr. III p. 1171. Theodos. p. 6 sq.). nomina litteris a Chaldaeis
singularum formis congruentia data esse scripsit (fr. 103) et sine
dubio addidit, haec nomina indeclinabilia esse (cf. de l.l. VIII 64
p. 439), de qua re et Priscianus eodem loco nonnulla dicit, et graecos
diligenter quaesiuisse ostendit Lucius Tarrhaeus l.s. p. 319 cf.
schol. Dion. Thr. p. 781.

Valde dolendum est quod non plura ex his libris seruata sunt, nam
etiam in Prisciani libro primo praeter ea quae supra significaui uix
aliquid inde ductum est. quam ob rem admodum inpeditum est iudicium de
ratione quae inter eos et posteriorum grammaticorum libros intercedat.
ante alios hic in censum ueniunt scriptores de orthographia, quorum
Velius Longus p. 2215 haec scribit:
    Verrio Flacco uidetur, eandem esse apud nos V litteram quae
    apud Graecos Υ ... graecorum uero qui de antiquis literis
    scripserunt commentaria, ii item latinorum qui illos secuti
    sunt, eadem litera ueteres solitos scribere ostendunt μακρὸς
    μακροῦ μακρῷ et confusas fuisse Ο et Ω.
latinorum uero qui _de antiquis litteris_ scripserunt neminem nouimus
praeter Varronem, quamquam multi in libris aliter inscriptis de eadem
re egerunt{123}. non inprobabiliter igitur libros nostros a Velio
adhibitos esse conligeremus et cum Varronis si certas spectamus
litteras de H Q K tantum supersit doctrina, quid de his Longus
docuerit quaerendum est. de H littera eum Varronis sententiam
inprobasse supra (p. 93 sq.) vidimus, de K p. 2218 cum eo consentit,
Q litteram ex C et V conpositam esse putat. quae uereor ut satis
firma sint quibus alia superstruas, nam de his litteris non agere
non potuit, qui de recte scribendi ratione scripsit et omnes fere
grammatici hanc rem attigerunt (cf. Donat. I 2. 3 p. 1736. Max. Vict.
p. 277 L. p. 1945P. al. cf. adnotationem ad fr. 105). praeterea Longi
disputatio ad plures auctores spectat, inter quos num Varro fuerit
dubium et eo incertius est, quia certa testimonia Varronis quae
profert e libris de sermone latino hausit. similia de Mario Victorino
ualent qui in capite de orthographia permulta habet quae apprime apte
huc quadrant.

  Footnote 123: Simile argumentum Terentius Scaurus tractauit in
  libro _de nouis litteris_, quem ipse conmemorat p. 2264, cui larga
  materia praesto erat inde ab Appio Claudio et Sp. Caruilio usque
  ad Ti. Claudi Caesaris litteras.

L. Attium poetam probabiliter statuunt fere anno u. DCLXX mortuum esse
(cf. Ritschl mon. epigr. tria p. 30. G. Bernhardy roem. litt. p. 391)
ideoque ante hunc annum Varronem hos libros scripsisse necesse est,
quod etiam a ueri similitudine non abhorret. natus enim erat anno
u. DCXXXVIII, triginta igitur annos egressus uel hac fere aetate opus
nostrum conposuit (cf. Ritschl n. m. rh. VI p. 557).

Transeo ad libros *de origine linguae latinae*, quos tres fuisse
Hieronymi indice scimus. antea de libro primo tantum semel a Prisciano
I 39 p. 30 conmemorato constabat, quem primum esse de lingua latina
uoluerunt (cf. L. Spengel ed. Varr. p. 7. 592. O. Mueller ed. Varr.
p. 264. cf. paed. phil. litt. bl. d. allg. schulzeitg. 1827 II p. 4),
quam coniecturam per se parum probabilem (cf. G. Pape lect. Varr.
p. 41. ztschr. f. alterth. 1834 p. 215 sq.) Hieronymi testimonium
explosit. fragmento uerum a Prisciano seruato (fr. 107) in hoc quoque
opere de litterarum quarundum scriptura et pronuntiatione actum fuisse
docemur. teste enim M. Terentio Ion, quem Chium esse probabiliter
suspicatus est F.W. Schneidewin n. mus. rh. VII p. 463 (cf. B. ten
Brink Varr. locus de urb. Roma p. 2. C. Mueller hist. gr. fr. II p. 44
sq.), uoluit sonum illum peculiarem, quem Γ ante Γ Κ Χ haberet,
ἄγγμα{124} nuncupari et hanc litteram, etiamsi nota
eius non in promptu esset, uigesimam quintam esse. addidit Varro
eundem sonum eisdem locis in uocabulis latinis audiri ideoque
Attium{125} talia uerba duplici G scripsisse. uerba tradita sunt haec:
_in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt, alii N et G,
quod in hoc ueritatem uidere facile non est._ additis uerbis ‘_quod
... non est_’ non id agit Varro, utra sententia uera sit, utra falsa;
nam deinceps relicuam Attianae sententiae partem memoratus est:
_similiter agceps agcora_, quibus quo conpleretur dictio haec fere
adiecisse scriptor uidetur _per GC Attius, illi per NC_. itaque non
illam Varro dicit ueritatem quae grammatici iudicio conprobatur, sed
eam quae in ipso loquentium sermone est et auditur; ab hoc autem
sermonis sono dissociat signum soni quod in litteris cernitur: prorsus
simili ratione atque artis rhetoricae scriptores ueritatem actioni
forensi tribuunt, procul habent ab umbratica declamatione
exercitationis causa instituta; cuius rei exempla suppeditabent
Ernestius lexic. technol. latin. p. 417 et Ellendtius ad Ciceron. de
orat. II 23, 94 uol. II p. 217 sq. quam ob causam dubitari nequit quin
Marius Victorinus I 4, 71 eandem Varronis sententiam siue expresserit
siue interpretatus sit, cum ‘anceps’ et similia uerba per NC non GC
scribi ideo iubet ‘_quoniam ... familiarior est auribus nostris N
potius quam G_’. rectissime igitur Ritschelius mon. epigr. tr. p. 24
sic locum scripsit: _quod in hoc ueritatem facile uidere est, in illo
non est._ ex illa uero conparatione graeci sermonis et latini, facile
est intellectu in hoc libro non numerum et historiam litterarum, ut
in libris de quibus modo dixi, persecutum esse scriptorem, sed quid
antiquitus utrique linguae commune fuerit inuestigasse, quod quanti
momenti sit ad origines linguae latinae indagandas manifestum est.

  Footnote 124: Ἄγγμα e coniectura ten Brinki l.s. scripsi cum nomen
  litterae sono illi accommodatum fuisse consentaneum sit.

  Footnote 125: Verba Victorini (I 4, 4 p. 2456P.) _Attius cum
  scriberet anguis angulus_ (_anguies angules_ cod. Paris. 7539
  Gaisfordi et cod. Valentinianus cf. Ritschl l.s. p. 23)
  _imponebat_ referenda sunt ad ea quae praecedunt _consonantes
  litteras non geminabant, ...sed supra litteram quam geminari
  oportebat scilicet sicilicum imponebant..., sicut apparet in
  multis adhuc ueteribus ita scriptis libris. iidem uoces, quae
  pressiore sono educuntur ausus causa fusus odiosus per duo S
  scribebant aussus (caussa fussus odiossus). iuxta autem non
  ponebant CM, deinde nec Alcmenam dicebant nec Tecmesam_ e.q.s.
  in quibus quaedam de scribendo nomine _Tecmesa_ cum duobus S
  excidisse puto, a quibus ad formas _Tecumesa_ et _Tecmesa_
  declinarit Victorinus, quem quidem satis neglegenter scripsisse
  uel hic locus docet. de sicilico cf. Ritschl. prisc. lat. mon.
  epigr. enarr. p. 81.

Cum hoc argumento optime conueniunt, quae Ioannes Lydus{126} de
magistr. I 5 profert, Romulum eiusque aequales bene calluisse sermonem
graecum, nempe aeolicum, quem Euander Arcas (cf. de l.l. V 21 p. 31)
in Italia peruolgasset. tradidisse haec Varronem τὸν πολυμαθέστατον
dicit ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον αὐτῷ γεγραμμένων. unde sequi
uidetur libros nostros Pompeio{127} missos fuisse. multis quidem
libris Varro Pompei nomen inscribere pariterque in multorum operum
praefatione de cognatione aeolicae linguae et latinae loqui potuit,
sed haec singularis argumentorum congruentia, praeeunte Ritschelio
n. mus. rh. VI p. 531 sq., me mouet ut ad eosdem libros utrumque
testimonium referam, donec constat de opere quodam ad Pompeium misso,
cui tale prooemium aptum est. hodie autem praeter isagogicum ex quo
disceret Pompeius consul, _quid facere dicereque deberet cum senatum
consuleret_ (Gell. XIIII 7, 2) et ephemeridem naualem (itiner.
Alexandri 6 ed. pr. Mai. 3. p. 5 class. auct. uol. VII), de quibus
in hac re nemo cogitabit, ad Pompeium librum aliquem scriptum esse
nescimus. egregie uero illa (fr. 106) habent locum suum (cf. Spengel
l.s. p. 7) in prooemio librorum de origine linguae latinae, ubi
igitur Euandrum eum esse dixit, a quo linguae aeolicae et latinae
similitudo repetenda sit. cum aeolico sermone latinum saepius
contulerunt uolgaremque de hac re sententiam profert Quintilianus
(inst. or. I 6, 31): ‘continet (etymologia) in se multam eruditionem,
siue ex graecis orta tractemus, quae sunt plurima praecipueque
_aeolica_ ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue’
e.q.s. etiam I 5, 55 latini et graeci sermonis similitudinem premit:
    uerba aut latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex
    omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa
    uenerunt. taceo de _tuscis_ et _sabinis_ et _praenestinis_
    quoque ... plurima _gallica_ ualuerunt ... sed haec diuisio
    mea ad _graecum_ sermonem praecipue pertinet, nam et maxima
    ex parte romanus inde conuersus est, et confessis quoque
    graecis utimur uerbis, ubi nostra desunt,
cf. Varr. de l.l. V 10 p. 22. X 69 p. 582 sq.

  Footnote 126: Lydum hunc locum scholiis Vergilianis debere
  iudicauit I.F. Schultze quaest. Lyd. I p. 17. 43, quod, quamuis
  ipsum Diogeniani Varronis Catonis libros, quos omnes eodem loco
  laudat, legisse minime credam, certum non est. Seruius quidem ad
  Aen. I 292 _Quirinum_ a κοιράνῳ, eundem Lydus a κυρίῳ ducit, et
  scholia ad eum uersum fortasse quondam pleniora erant Lydumque
  praeterea permulta simulasse et sine ulla religione fontibus suis
  usum esse (cf. Schultze l.l. p. 47 sq.) scimus; sed his omnibus
  concessis parum similes Lydi Seruique expositiones sunt, quam ut
  illud inde efficias.

  Footnote 127: Spengelius ed. Varr. p. 7 librum primum de lingua
  latina, de origine linguae latinae, _ad Pompeium_ missum fuisse
  uoluit, L. Krahner l.s. p. 20, ut quam plurima confunderet, librum
  illum primum a Prisciano de origine l.l., in Pompei conmento _ad
  Atticum_, a Lydo πρὸς Πομπώνιον, quod pro πρὸς Πομπήιον scribit,
  uocari opinatur.

Ita uia munita aliud quoque Lydi testimonium his libris tribuendum
est. scribit enim in eodem opere II 13 haec:
    τὴν δὲ ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος οἱ Γάλλοι
    καρταμέραν (λέγουσιν), ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἐξ
    ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον,
    μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς
    διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν
    Αἰολική, ποία δὲ Γαλλική, καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων,
    ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων, ὧν συγχυθεισῶν ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν
    Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή.
unus quisque uidet hanc rem, uestigia dico aliarum linguarum in latino
sermone indaganda, quam maxime ad hos libros aptam esse. in qua re
nullius momenti est, quod Lydus titulum non accuratius indicat, cum
ipse hos libros haudquaquam legerit et insolita neglegentia
stupiditate uanitate praeditus fuerit{128}. grauius fortasse est quod
quintus liber in opus nostrum non quadrat, sed non dubito quin in hac
quoque re Lydus peccauerit. quinque enim libros uel plures, ut libros
de antiquitate litterarum mittam, non nisi opera de lingua latina et
de sermone latino conplectebantur. ad eum librum de sermone latino
haec, si ueri similia sequimur, spectare nullo modo possunt. ad
quintum de lingua latina relata sunt ab I.D. Fussio, primo librorum
Lydianorum editore (de magistr. p. 118), cui adsenserunt L. Spengel
ed. Varr. p. 5. 121 et R. Merkel praef. Ouid. fast. p. CVI. generalia
autem, quae Lydus profert, minime huic libro accommodata esse,
perspexit O. Mueller ad de l.l. V 116. nihilo magis in hoc libro
locum habet uox καρταμέρα, quam V 116 p. 121 excidisse putabant.
leguntur ibi in codice Florentino haec: _lorica quod e loris de corio
crudo pectoralia faciebant. postea subcidit galli e ferro sub id
uocabulum ex anulis ferream tunicam_, ubi siue cum O. Muellero _ex
anulis ferrea tunica_ siue cum Lachmanno (ad Lucr. VI 954 p. 404)
_ex anulis fere iam tunica_ scribis, de re non de gallico nomine agi
concedendum est. nam loricam romanam antiquitus e loris factam indeque
nominatam fuisse dicit, postea idem nomen in ferream e Gallia
translatam transiisse. ex eo autem quod apud Varronem baltei
explicatio sequitur, apud Lydum praemittitur, noli efficere Lydum eo
loco usum esse, nam magna uerbositate de uestimentis magistri equitum
locutus singula percensere debuit, Varroni autem nihil adscribit nisi
καρταμέραν (cf. L. Diefenbach orig. europ. p. 285 sq.) et illa
generalia, quorum omnium in libro de lingua latina quinto nec uola nec
uestigium. quare ad libros nostros (fr. 108) ea refero contentus, quod
non solum in titulo et numero Lydus peccauit, sed etiam inpudenter res
a Varrone expositas auxit. nam neque ille docuit e linguis gallica
aeolica etrusca inter se mixtis latinam linguam ortam esse, id quod
quaeuis pagina librorum de lingua latina ostendit, sed nonnulla ex eis
sumpta esse existimauit, quae sine dubio accuratius pertractauit,
neque facile dixeris quae discrepantia inter Tuscos et Etruscos
intercedat (cf. O. Mueller Etrusk. I p. 100. C. Wachsmuth l.s.
p. XXXI). parui sane tale testimonium aestimandum est, sed etiamsi
omnia finxit Lydus, haec in libris nostris exposita fuisse reliqua
testimonia probant.

  Footnote 128: De Lydi indole fide linguae latinae peritia optime
  disputauit I.F. Schultze l.s. p. 6 sq. cf. praeterea E. Dirksen
  verm. schr. I p. 62 sq. C. Wachsmuth proleg. Lydi de ostentis p.
  XVIII. XXXVI. ipse de se uerissime iudicauit de magistr. I 23: καὶ
  πολλὰ ἄν τις τοιαῦτα συνάγοι κατὰ σχολήν, εἰ τυχὸν αὐτόν, οὐκ
  ἔχοντα ὅ τι πράττοι, ἀφρόντιδα συμβαίνει διαβιοῦν, καὶ τοιουτοις
  ὁποιοις ἐγο, καιπερ μυριαις συμπεπλεγμένος φροντίσιν, ἐναγρυπνῶ
  *μωραίνων* ἀθύρμασιν.

Praeterea de eis nihil constat: neque quo tempore scripti sint dici
potest. nam cum Pompeio (cf. L. Roth leben d. Varr. p. 11 sq.) per
triginta annos, inde ab a.u. DCLXXVIII usque ad cladem Pharsalicam,
coniunctus erat, sed artiores fines nullum indicium prodit.

Non mediocris relliquiarum copia ex Apulei libellis de nota
aspirationis et de diphthongis (cf. I.N. Madvig opusc. acad. p. 3)
accedere uidebatur, qui de nota asp. p. 107 Osann. Varronem _in libro
de origine l.l._ et de diphth. p. 125 eundem _in libris de origine
l.l._ adfert. accuratius tamen inquirenti non dubium est, quin sic
libros de lingua latina V-VII significauerit (cf. Spengel. ap.
Ritschelium l.s. p. 531. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 n.),
siue ita argumentum librorum de origine uerborum indicare uoluit, siue
codex quo usus est hunc titulum habuit. in Florentino quidem codice
libris V-VII inscribitur _de lingua latina de disciplina originum
uerborum_, in Gothano (cf. Iacobs u. Vkert beitr. z. alt. litt. I
p. 270) _de uerborum origine_{129}, aliis uero _de origine linguae
latinae_ inscriptum fuisse ostendit catalogus bibliothecae coenobii
Fesulani (cf. F. Blume iter ital. II p. 31. 47), quem Montfaucon diar.
ital. p. 393. bibl. biblioth. I p. 418 edidit. hunc enim nemo de ueris
libris de origine l.l. accipiet, quos uix Priscianus legit. interdum
uero neglegenter uel cum suis additamentis Varronis uerba posuit
Apuleius, quare breuiter testimonia percurram{130}. ex uno autem loco
ipse Varro corrigendus esse uidetur, nam cum Apulei uerbis (de not.
asp. p. 107) _M. Varro in libro de origine latinae linguae ab hordeo
horreum deriuatum aspirat, hordeum uero ab horrore tractum dicitur_
(_dicit?_ Osann) si contuleris locum de l.l. V 106 p. 109 _hordeum ab
horrido_ ibi aliquid excidisse putabis et scribendum esse _horreum ab
hordeo, hordeum ab horrido_, quod confirmat Augustinus de dial. VI
p. 11, 5 Crec., quem e Varrone hausisse uidimus: _aut per id quod
continetur (dictum), ut si quis horreum mutata littera adfirmet ab
hordeo nominatum._ quae leguntur de not. asp. p. 94. p. 107. de
diphth. p. 125 sumpta sunt e libro V 97 p. 99, inepte adiectis p. 94
_trahere_, p. 125 _uehere_, cf. Mommsen l.s. p. 358. de diphth.
p. 127: _ae ante d reperitur in aedes quod ab edendo secundum Varronem
deriuatum est_ conlatis de l.l. V 160 p. 160 _aedes ab aditu quod
plano pede adibant_ scribendum est _ab adeundo_{131}. p. 129 scribit
_aes aeris quod Marcus Varro ab asse, alii ab auri similitudine dictum
putant_, contra Varro V 169 p. 169 _as ab aere_.

  Footnote 129: Ex re etiam titulus libri septimi in scholio quodam
  Plautino apud Ritschelium d. alex. bibl. p. 5 _M. Varro in libro
  de uerbis poeticis_ sumptus est.

  Footnote 130: Locos qui cum Varronis uerbis congruunt his
  conposui. de diphth. 9 p. 129 cf. de l.l. VII 23 p. 308. Isid.
  XIII 12, 1. 14, 2. XX 3, 1. p. 132 cf. VII 96 p. 372. p. 135 cf. V
  20 p. 29. p, 138. 139 cf. VI 50 p. 226. Isid. I 26, 14. X 155. p.
  141 cf. V 178 p. 178. p. 141 cf. V 40 p. 40. p. 142 cf. VI 79 p.
  255. p. 143 cf. VI 11 p. 193. locum p. 145 e pluribus locis
  Varronianis conglutinauit V 173 p. 173. VI 11 p. 193 deque suo
  addidit _saenus a sex_.

  Footnote 131: Quod non reiciendum est, quia apud Apuleium haec
  secuntur: _et e quam in diphthongo habet a principali traxit. sed
  male uidetur dicere quod a principali traxit e, cum edo breuietur
  in prima syllaba._ pro priore _e_ habet codex Gudianus _ae_ et
  scribendum est _a_, in omnibus enim his etymologiis exponitur unde
  _a_ in diphthongo _ae_ oriatur. quae uero secuntur _sed male_ e.q.s.
  quidam adscripsit uerbis iam deprauatis.

       *       *       *       *       *


           V

A certis uel probabilibus uenio ad dubia et obscura. duo enim restant
opera, de quibus cum praeter titulum nihil fere traditum sit uix
habeo quod dicam.

Libri *de similitudine uerborum III* in Hieronymi indice exstant et
semel a Charisio p. 91 conmemorantur. similitudo quid sit et quid de
ea Varro iudicauerit ut quam breuissime ostendam duos adponam locos
e libris de lingua latina. X 3 p. 545:
    de similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum,
    quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac
    continet rationem uerborum. simile est quod res plerasque
    uidetur habere easdem quas illud cuius est simile.
    dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. minimum
    ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil
    potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil
    dicitur dissimile quin addatur cuius sit dissimile.
VIII 23 p. 407:
    cum utrumque nonnunquam accidat, ut et in uoluntaria
    declinatione animaduertatur natura et in naturali uoluntas
    (quae cuius modi sint aperietur infra{132}), quod utraque
    declinatione alia fiunt similia alia dissimilia, de eo
    graeci latinique libros fecerunt multos, partim cum alii
    putarent in loquendo ea uerba sequi oportere, quae a
    similibus similiter essent declinata quas appellarunt
    ἀναλογίας, alii cum id neglegendum putarent ac potius
    sequendam dissimilitudinem quae in consuetudine est quam
    uocant ἀνωμαλίαν, cum ut ego arbitror utrumque sit nobis
    sequendum, quod in declinatione uoluntaria sit anomalia, in
    naturali magis analogia.
de eadem igitur re{133} hos libros conscripsit. num uero eis quasi
praeparauerit libros de lingua latina an fortasse quod illic docuerat
contra aduersarios, qui eum inpugnauerant, defenderit perspici non
potest. e libro secundo (fr. 109) picem{134} singulariter tantum dici
legimus, quod olim Spengelius ed. Varr. p. 594 ad librum de lingua
latina nonum, quamuis ibi non occurrat, referre uoluit (cf. O. Mueller
ed. Varr. p. 264. Ritschl l.s. p. 528). pertinet autem hoc praeceptum
ad ea quae de l.l. VIIII 37 p. 482. X 83 p. 590 exponuntur, quod enim
natura non subest deest multitudinis casus.

  Footnote 132: cf. X 51 p. 574: uoluntatem dico impositionem
  uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur
  sine doctrina.

  Footnote 133: G. Boissier étude sur la uie et les ouvr. de M.T.
  Varron p. 130 errat cum scribit _le de similitudine uerborum, qui
  était sans doute quelque traité sur les synonymes_. ne uero mirere
  quod hunc librum nusquam conmemoraui, in illo crasso uolumine
  nihil noui inesse scito, quod homini germano aut accipere liceat
  aut refutare lubeat.

  Footnote 134: E Charisi uerbis _pix singulariter dicitur ut ait
  Varro de similitudine uerborum II, quamuis Vergilius (geo. III
  450) dixerit; Idaeasque pices et pingues unguine ceras_ effecit
  grammaticus incertus de generibus nominum a Mauritio Haupt post
  Ouidi Halieutica p. 74 sq., deinde plenior a F.G. Ottone Gissae
  1850 editus haec (p. 93 H. p. 49 O.): _pix gen. fem. ut Varro:
  Idaeasque pices_. idem p. 92 H. p. 48 O. et p. 104 H. p. 59 O.
  Ouidi, p. 45 H. p. 50 O. et p. 98 H. p. 53 O. Lucili, p. 101 H.
  p. 56 O. Vergili uerba pro Varronianis uendidit. talis homo nullam
  habet fidem et neglexi quae apud eum leguntur. ne autem prorsus
  desint hic adscribam duo uel tria testimonia, quae ad Varronis
  libros grammaticos fortasse pertinere possent. 50 p. 28 O.:
  _calcem hominis aut iumenti fem. gen. dicendum ut Virgilius_ (Aen.
  XI 714): _ferrata calce fatigat. calx uero aedificiorum fem. gen.
  cuius nom. calcs per s non per x ut Varro: calcs circum fura
  quam_, quae misere quidem corrupta sunt, praeterea autem Varronis
  mentem non adsecutus est scriptor (cf. de _x_ littera supra p.
  124). 63 p. 31 O.: _compago gen. fem., ut Varro: haec compages_.
  312 p. 99 H. p. 53 O.: _stiria dicuntur ab stillis quid Virgilius
  genere fem., Varro neutro dixerit. sed uicit Virgilii auctoritas_,
  cf. Seru. in Verg. geo. III 366. gloss. ant. ap. A. Mai. class.
  auct. VII p. 581.

Contrariam partem eiusdem quaestionis Varro tractauit in libris
*de utilitate sermonis*, quorum notitiam ad nos pertulit Charisius
p. 123, 3, qui Plinio auctore unum uerbum (fr. 110 cf. supra p. 34)
ex libro quarto seruauit. utilitatem similitudini opponit Varro de
l.l. VIIII 48 p. 490:
    cum, inquiunt, utilitatis causa introducta sit oratio,
    sequendum non quae habebit similitudinem sed quae
    utilitatem. ego quidem utilitatis causa orationem factam
    concedo, sed ut uestimentum, quare, ut hic similitudines
    sequemur, ut uirilis tunica sit uirili similis, item toga
    togae, sic mulierum stola ut sit stolae proportione et
    pallium pallio simile, sic cum sint nomina utilitatis
    causa, tamen uirilia inter se similia, item muliebria inter
    se sequi debemus,
quibuscum confer quae VIII 26 p. 410 sq. in contrariam partem
disputata sunt. ueram Varronis sententiam de hac re et prior locus et
quae supra ex libro octauo adscripsi et totus liber decimus ostendit.
persuasum ei erat, in declinationibus analogiam, quam quid esse uoluit
nunc non persequor, regere, praeterquam quod aliquid perspicuitati et
similium uocabulorum distinctioni concedendum esse censuit. idemque
hic quoque docuisse uidetur. in libris enim de lingua latina, ubi
omnia conplectitur, quae contra analogiam et pro ea dicenda sint,
utramque partem quam firmissime defendere non solum licebat, sed
necesse erat; postremo autem suum pronuntiauit iudicium idque
conprobauit ualidissimis argumentis, quo facto neque ipse incertus
inter utrumque fluctuari uidebatur, et lectores quid de his rebus
existimandum sit discebant. nimium uero Varroni tribuimus, si eum in
illo opere alterum, alterum in hoc defendisse in morem sophistarum
putamus, sed eandem sententiam ubique tueri debuit, nisi forte
pluribus praeterlapsis annis antea se errauisse intellexit, quod cum
posterioribus demum uitae annis his quaestionibus studuisse uideatur,
et certos auctores tamquam duces in plerisque sibi sumpserit, non
ita ueri est simile. nihilo minus in prioribus libris formas
declinationesque quatenus analogiae aut respondeant aut repugnent
considerasse, in his contrariam uiam persecutus esse uidetur, si
titulos spectamus. in utroque igitur opere unam earum quaestionum,
quas in libris de lingua latina generaliter exposuit, accuratius
tractauit, qua ex re quanti momenti et Varroni et aequalibus eius
hae res fuerint intellegitur.

Superest ut uno uerbo tangam perpaucas relliquias, quarum sedem
indagare non contigit. ablatiuum Varro teste Diomede (fr. 111) casum
sextum uel latinum adpellauit. curculionem pro gurgulione per
ἀντίστοιχον uel antithesin (cf. Char. p. 279, 16. Diom. p. 442, 28)
dictum esse (fr. 112) uoluit.


Hae sunt relliquiae quas probabiliter libris grammaticis tribui posse
arbitror. nemo enim hic talia expectabit, qualia Gellius habet (IIII
16, 1. cf. Don. in Ter. heaut. II 3, 46) Varronem genetiuos _senatuis
fluctuis domuis_ similia uel (V 21, 6) formas _pluria_ et _conpluria_
probasse. sciens etiam ut Isidori ita omnes neglexi reliquas
etymologias, quas huc pertinere non certo constabat, qualia sunt ut
paucis exemplis defungar: _ualuae sunt, quae reuoluuntur et se uelant_
(Seru. in Aen. I 449), _amoena quasi amunia hoc est sine fructu_
(Seru. Aen. VI 638. cf. thes. nou. lat. in Mai class. auct. VIII p. 5)
_freni a frendere dicti_ (Seru. Aen. VIII 230), _hilum Varro ait
significare medullam eius ferulae quam graeci_ ἀσφόδελον _uocant,
et sic dici apud nos nihilum, quomodo apud graecos_ οὐδὲ γρῦ (Isid.
orig. X 1, 85. XVII 9, 95). prorsus praeterea contempsi testimonia
ficticia et aut neglegentia aut stupore deprauata, quorum quaedam
protulisse exempla satis sit. ut uix crederes apud Nonium u. protinus
p. 376 haec _uel protinam uel protinus continuationem uel praeteritae
uel futurae longitudinis_ eadem esse ac _protinam a protinus
continuitatem significans_ nisi ipse adscripsisset librum de l.l. VII
(107 p. 385), ita diu quaesiui, unde haec explicatio esset scholiastae
qui dicitur Cruquiani ad Horat. epist. I 2, 28 _Varro nebulones uocat
obscuro loco natos_, donec in hunc Columellae locum (VIII 16, 4)
incidi: _itaque Terentius Varro nullus est inquit hoc seculo nebulo ac
rhinton, qui non iam ducat nihil sua interesse, utrum eiusmodi
piscibus an ranis frequens habet uinarium_, quae excripta sunt, si
tale quid excribere dicere fas est, ex Varronis rer. rust. III 3, 9:
_quis contra nunc rhinton non dicit, sua nihil interesse, utrum iis
piscibus stagnum habeat plenum an ranis?_ primae in hac re deferendae
sunt Pomponio Sabino et Cynthio Cenetensi in conmentariis Vergilianis,
quos primo obtutu singularibus fontibus usos esse putares, deinde
neglegentiae has copias deberi intellegis. Varro scribit de l.l. V 72
p. 77: _Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, a nuptu id
est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia
Neptuni a salo._ inde effecit Pomponius ad Verg. Aen. I 125 p. 236
ed. Bas.: _Varro ait Neptunus dicitur a neptu id est optione, quod ut
coelum nubes, ita mare terras obnubuit. declinatur neptus tus tui.
eius sacrificia dicuntur salatia a salo._ e Varronis (V 73 p. 78)
_uirtus ut uiri uis a uirilitate_ primum fecit Cynthius (ad Aen. V 344
p. 112) _uirtus a uiriditate_, deinde _uirgo dicitur a uiriditate_
(ad Aen. VI 45 p. 128 cf. VII 72 p. 162). Pomponius (ad Geo. I 166
p. 78 ed. Bas.) habet: _mystica dicuntur a mysterio, ut inquit Varro_,
ad eundem uersum Seruius: _uannus: legimus tamen et uallus secundum
Varronem_ (de l.l. V 138 p. 141. rer. rust. I 23, 5. 52, 9), _quod
idem nihilo minus significat. mystica autem Iacchi ideo ait
(Vergilius), quod Liberi patris sacra ad purgationem animae
pertinebant, et sic homines eius mysteriis purgabantur, sicut uannis
frumenta purgantur_, quem quam egregie interpretatus sit Pomponius
uides. sed nolo coaceruare plura eiusdem generis.


       *       *       *       *       *
           *       *       *       *
       *       *       *       *       *


              M. TERENTI VARRONIS

            LIBRORVM GRAMMATICORVM
      PRAETER LIBROS V-X DE LINGVA LATINA

                  RELLIQVIAE



In adferendis grammaticorum latinorum testimoniis Keili et Hertzi
usurpaui notas.

       *       *       *       *       *

{Transcriber’s Note:

Most fragments have three elements:
  --original text, shown with line numbers;
  --commentary and testimonia, indented in the same way as footnotes;
  --critical apparatus keyed to line numbers in the text.
Words or phrases *enclosed by asterisks* represent emphatic text.

Some details of the critical apparatus are given descriptively:
    {*above space: qui}
    {*between a and e: small r}

All other asterisks are as in the original. Asterisks in fragment
numbers are explained in the author’s preface.}



          DE LINGVA LATINA LIBRI XXV


I

_1*_ Verbum est uniuscuiusque rei signum quod ab audiente
possit intellegi a loquente prolatum. res est quicquid
uel sentitur uel intellegitur uel latet. signum est
quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit.
loqui est articulata uoce signum dare. articulatam autem          5
dico quae comprehendi litteris potest. | omne uerbum sonat.
cum enim est in scripto non uerbum sed uerbi signum
est. | sed quod sonat nihil ad dialecticam. de sono enim
uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduertitur qualiter
uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat,     10
item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione
asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus
rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium
tractantur negotia. et tamen cum de his disputatur praeter
dialecticam non est. haec enim scientia disputandi est. sed      15
cum uerba sint rerum, quando de ipsis obtinent, uerborum
autem illa quibus de his disputatur (nam cum de uerbis
loqui nisi uerbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de
aliquibus rebus loquimur), occurrit animo ita esse uerba
signa rerum, ut res esse non desinant. cum ergo uerbum           20
ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso uerbo
aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi
quaestionique subiecta, sed ipsa res uerbum uocatur. quicquid
autem ex uerbo non auris sed animus sentit et ipso
animo tenetur inclusum dicibile uocatur. cum uero uerbum         25
procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum
dictio uocatur. res autem ipsa quae iam uerbum
non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum
quo significari possit siue non habeat, nihil aliud
quam res uocatur proprio iam nomine, haec ergo quattuor          30
distincta teneantur uerbum dicibile dictio res. quod dixi
uerbum et uerbum est et uerbum significat. quod dixi
dicibile uerbum est, nec tamen uerbum sed quod in uerbo
intellegitur et animo continetur significat. quod dixi dictionem
uerbum est, sed quod iam illa duo simul id est et                35
ipsum uerbum et quod fit in animo per uerbum significat.
quod dixi rem uerbum est, quod praeter illa tria quae dicta
sunt quicquid restat significat.

  TESTIMONIA
  _1*_ Augustin. de dial. V. ed. congr. S. Mauri uol. XVI p.39
  sq. ed. Creceli p. 7: *Verbum est ... litteris potest*. haec
  omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum
  hactenus uerba definitionis aliis definitionibus persequenda
  fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina
  tractatur. nunc quod instat accipe intentus. *omne uerbum ...
  signum est.* quippe inspectis a legente litteris occurrit
  animo quid uoce prorumpat. quid enim aliud litterae scriptae
  quam se ipsas oculis, praeter se uoces animo ostendunt? et
  paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et
  praeter se aliquid animo ostendit. quae legimus igitur non
  uerba sunt sed signa uerborum. sed ut, ipsa littera cum sit
  pars minima uocis articulatae, abutimur tamen hoc uocabulo,
  [et] ut appellemus litteram etiam cum scriptam uidemus,
  quamuis omnino tacita sit neque ulla pars uocis sed signum
  partis uocis appareat, ita etiam uerbum appellatur cum
  scriptum est, quamuis uerbi signum id est signum
  significantis uocis non _uox_ (uox _add. Vsener_) eluceat.
  ergo ut coeperam dicere omne uerbum sonat. *sed quod ...
  restat significat.* sed exemplis haec inlustranda esse
  perspicio. fac igitur a quoquam grammatico puerum
  interrogatum hoc modo: arma quae pars orationis est? quod
  dictum est arma propter se dictum est id est uerbum propter
  ipsum uerbum. cetera uero, quod ait, quae pars orationis, non
  propter se, sed propter uerbum, quod arma dictum est, uel
  animo sensa uel uoce prolata sunt. sed cum animo sensa sunt,
  ante uocem dicibilia erunt, cum autem propter id quod dixi
  proruperunt in uocem, dictiones factae sunt. ipsum uero arma,
  quod hic uerbum est, cum a Vergilio pronuntiatum est, dictio
  fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo
  significarentur uel bella quae gessit Aeneas uel scutum et
  cetera, quae Vulcanus heroi fabricatus est. ipsa uero bella
  uel arma, quae gesta aut gestata (_corr. Vsener pro_ ingesta
  _ex D in quo_ igestata) sunt ab Aenea (ipsa inquam quae cum
  gererentur atque essent uidebantur quaeque si nunc adessent
  uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non
  cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint) ipsa ergo per se
  nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam
  proprio nomine res uocantur. tractandum est igitur nobis in
  hac parte dialecticae de uerbis, de dicibilibus, de
  dictionibus, de rebus. in quibus omnibus cum partim uerba
  significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non
  uerbis disputare necesse sit. itaque de his primo disputetur
  per quae de ceteris disputare conceditur.

  ADNOTATIO CRITICA
  Augustini libelli de dialectica tres habui codices. Bernenses
  duos meum in usum contulit accuratissime H. Vsener meus:
  B = codex Bernensis 363, de quo Vsener haec scribit:
    Bongarsi nomen primo secundo ultimo folio inscriptum est,
    qui unde codicem nactus sit non magis liquet quam unde sua
    hauserit F. Ritterus Hor. I praef. p. XXXII. codex est
    quadratus. schedis constat membranaceis CLXXXXVII.
    conpositus est uno quinione qui primo loco collocatus est
    et XXIIII quaternionibus; sed excisae sunt quaternionis XI
    duae schedae, quat. XXII una, quat. XXV duae. scriptus esse
    uidetur saeculo aeui n. VIII exeunte uel incunte VIIII
    litteris saxonicis. uersuum numerus in alia scheda alius,
    nam litterarum uersuumque species minime aequabilis. cum in
    Seruio paginae uersus continuos exhibeant, in Fortunatiano
    (cf. C. Halm praef. rhet. lat. min. p. VIII) eisque quae
    hunc secuntur bipertitae, in Horatio nonnumquam tripertitae
    uel adeo quadripertitae sunt.

  _folio 153u. leguntur:_
      c̄ · chIRII [*starting above h: consulis] for|
      TuNaTIaNI · aRTIs Rhe|TORICe lib · III · expl.
      IN|cIpIT · auRElII · au|GUSTINI · de dialecTica

  _C = cod. Bern. 548 saeculi decimi, litteris scriptus quae
  perquam similes longobardicis sunt, non raro euanidis; tituli_
      INCIPIT TRACTATUS SCI AGI INDIALECTICA
  _extremae litterae legi uix possunt, sed manifesta est
  subscriptio_
      EXPLICIT FELICITE TRAC|TATus BEATI AuGuSTINI IN dIAlECTICA

  _P = cod. Paris. lat. 7730 saeculi undecimi, quem Carolus Morel
  in usum meum contulit. D = cod. Darmstadiensis 166 cuius
  scripturas e W. Creceli editione opusculi Augustiniani
  Elberfeldae 1857 typis uolgata sumpsi. ‘in D liber tribuitur
  C. Chirio Fortunatiano et inscribitur_ de dialectica liber’:
  _Crecelius_.

      1 rei _om. BDP_ || 2 quidquid _DP_ || 3 uel sentitur
      _suprascr._ uel _B_ || 9 qualiter _coni. Vsener pro_
      quanta || 10 disputatione _BD_ || 11 congestione
      asperetur] congestione nodetur et congestione
      asperetur _B_ || 12 quot _C_ quot _suprascr._ uel
      quod _B_ quod _corr. in_ quot _P_ quod _D_ ||
      13 rithmus _BC_ || 14 tractatur _P_ tractetur _C_ ||
      negotia {*above a: o} _P_ || 15 enim _inter
      lineas add. C_ || 16 optinent uerbạ {*above ạ:
      orum} _C_ || 17 illa _om. D_ || nam--loquimur _uncis
      inclusit Vsener_ || 19 loquimur _corr. ex_ loqnimur
      _B_ || occurr̃ _C_ || 23 quidquid _DP_ ||
      24 aures _BD_ aures{*above e: i} _P_ || et
      _DCP_ ex _sed in mg._ i.e. et _B_ || 26 aliquod _BP_
      || 29 quod _D_ || 30 quatuor _P_ ·IIII· {*above
      last I: or} _B_ || 31 distincte _P_ ||
      32 significat et nomen est sed uerbi · · quod _B_ ||
      34 significat _suprascr. a manu rec.:_ continetur
      _P_ || 35 uerbum est nec tamen uerbum sed _P_ || iam
      in {*above in: ..} illa _B_ || 36 ipsud _C_ ||
      quod fit] quod _a manu rec. add. in P_ ||
      38 quidquid _DP_

Verba ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem
quasi uerberent. immo inquit alius quod aerem. sed quid          40
nostram? non magna lis est, nam uterque a uerberando
huius uocabuli originem trahit. sed de transuerso tertius
uide quam rixam inferat. quod enim uerum nos ait loqui
oportet odiosumque fit natura ipsa iudicante mendacium,
uerbum a uero cognominatum est. nec ingenium quartum             45
defuit. nam sunt qui uerbum a uero quidem dictum putant,
sed prima syllaba satis animaduersa secundam neglegi non
oportere. uerbum enim cum dicimus, inquiunt, prima eius
syllaba uerum significat secunda sonum. hoc enim uolunt
esse ‘bum’. unde Ennius sonum pedum ‘bombum pedum’               50
dixit, et βοῆσαι graeci clamare. | ergo uerbum dictum est
quasi a uerum boando hoc est uerum sonando.

  Igitur uerbum quodlibet excepto sono (de quo bene disputare
  ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam
  disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae
  facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica) ergo omne
  uerbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario
  uocat in quaestionem: originem suam uim declinationem
  ordinationem. de origine uerbi quaeritur, cum quaeritur unde
  ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus
  necessaria. neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni
  (_d. nat. deor. III 24, 62_) quoque idem uidetur. quis enim
  egeat auctoritate in re tam perspicua. quod si omnino
  multum iuuaret explicare originem uerbi, ineptum esset
  aggredi quod persequi profecto infinitum est. quis enim
  reperire possit quicquid dictum fuerit unde ita dictum sit.
  huic accedit quod ut somniorum interpretatio ita uerborum
  origo pro cuiusque ingenio iudicatur. ecce enim *uerba ipsa
  ... graeci clamare* et Vergilius (_geo. III 223_) ‘reboant
  siluae’. *ergo uerbum ... uerum sonando*. quod si ita est,
  praescribit quidem hoc nomen, ne cum uerbum facimus
  mentiamur. sed uereor ne ipsi, qui dicunt ista, mentiantur.
  ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum uerbum a uerberando
  an a uero solo an a uerum boando dictum putemus, an potius
  unde sit dictum non curemus, cum quid significet
  intellegamus. breuiter tamen hunc locum notatum (hoc est de
  origine uerborum) uolo paulisper accipias, ne ullam partem
  suscepti operis praetermisisse uideamur. *stoici autumant*
  (_fr._ 2*) ... cf. Augustin. de magistro V 12. I p. 679 ed.
  congr. S.M. Prise. VIII 1. I p. 369, 5: uerbum autem quamuis
  a uerberatu aeris dicatur, quod commune accidens est omnibus
  partibus orationis, tamen praecipue in hac dictione quasi
  proprium eius accipitur, qua frequentius utimur in omni
  oratione. cf. Cassiod. de orat. et de part. eius 2. II
  p. 570A Garet.

      40 inquid _D_ || 41 nostra _CP_ || 42 sed de
      trauerso {*above u: ns} _D_ sed et de transverso
      _C_ || 43 ubide {*above b: v} _D_ || 44 odiosum
      quae _D_ || fit _corr. Vsener pro_ sit || 45 quarto
      _C_ quartum est defuit _deleto_ est _B_ || 46 putent
      _C_ || 47 sillaba _C_ || 48 enim _BDP_ autem _C_ ||
      50 bonbum _D_ || 51 boesei _B_ boese _C_ boesae _D_
      boase _uel_ boose _P_ || greci _C_ || ergo uerbum
      dictum est a uere boando _a man. rec. add. in P_ ||
      52 quasi uere boando _C_


           LIBRI II-IIII AD SEPTIMIVM

III

_2*_ Stoici autumant | nullum esse uerbum cuius non certa
explicari origo possit. et quia hoc modo eos urguere facile
fuit, si diceres hoc infinitum esse, quod quibus uerbis alicuius
uerbi originem interpretareris, eorum rursus a te origo
_quaerenda esset: illi docent hoc tamdiu
                facien_dum esse, donec                            5
perueniatur eo ut res cum sono uerbi aliqua similitudine
concinat, ut cum dicimus aeris tinnitum, equorum hinnitum,
ouium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum.
perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res
quae his uerbis significantur. sed quia sunt res quae non        10
sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut si leniter uel
aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut
tangit auditum, sic eis nomina pepererit, ut ipsum lene
cum dicimus leniter sonat. quis item asperitatem non et
ipso nomine asperam iudicet? lene est auribus cum dicimus        15
uoluptas, asperum cum dicimus crux. ita res ipsae
afficiunt ut uerba sentiuntur. mel, quam suauiter gustum
res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum; acre in utroque
asperum est; lana et uepres ut audiuntur uerba sic
illa tanguntur. haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt,   20
ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordaret.
hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse
licentiam nominandi, ut cum uerbi causa crux propterea
dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem
crux efficit asperitate concordet, crura tamen non propter       25
asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritie
inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata
sunt. inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen
non rei similis sed quasi uicinae. quid enim simile habet
significatio parui et minuti, cum possit paruum esse, quod       30
non modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creuerit?
dicimus tamen propter quandam uicinitatem minutum pro
paruo. sed haec abusio in potestate loquentis est, habet
enim paruum ut minutum non dicat. illud magis pertinet
ad id quod nunc uolumus ostendere, quod cum piscina              35
dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile
piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter
aquam, ubi piscibus uita est. ita uocabulum non translatum
similitudine, sed quadam uicinitate usurpatum est. quod si
quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde        40
piscinae nomen esse natum, stultum est repugnare, cum
ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. illud tamen
bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus,
qui distet origo uerbi quae de uicinitate arripitur
ab ea quae de similitudine ducitur. hinc facta progressio        45
usque ad contrarium. nam lucus eo dictus putatur quod
minime luceat, et bellum quod res bella non sit, et foederis
nomen quod res foeda non sit; quod si a foeditate
porci dictum est ut nonnulli uolunt, redit origo ad illam
uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur.       50
nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes
secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci
per quem foedus efficitur, aut per effecta, ut puteus quod
eius effectum potatio est creditur dictus, aut per id quo
continetur, ut urbem ab orbe appellatam uolunt, quod             55
auspicato locus aratro circumduci solet, | aut per id quod
continet, ut si quis horreum mutata littera affirmet ab
hordeo nominatum, aut per abusionem, ut cum horreum
dicimus et ibi triticum conditur, uel a parte totum ut
mucronis nomine, quae summa pars gladii est, gladium             60
uocamus, uel a toto pars ut capillus quasi capitis pilus. |
innumerabilia sunt uerba, quorum origo, de qua ratio reddi
possit, aut non est ut ego arbitror, aut latet ut Stoici
contendunt.

  _2*._ Augustin. de dial. VI p. 42 ed. congr. S.M. p. 9 ed.
  Crec. *stoici autumant*, quos scio (_ci. Vsener_ ciẽ _B_
  cicero _DCP_) in hac re ut Cicero irridet *nullum esse* ...
  [Donat. III 6, 2 p. 1775: κατάχρησις est usurpatio
  nominis alieni, ut parricidam dicimus, qui occiderit fratrem
  et piscinam quae pisces non habet. haec enim nisi extrinsecus
  sumerent suum uocabulum non haberent. Char. p. 276, 13:
  antiphrasis est dictio ex contrario significans. haec ab
  ironia hoc differt, quod ironia adfectu mutat
  significationem, antiphrasis uero diuersitatem rei nominat,
  ut bellum dicitur, quod minime sit bellum, et lucus, quod
  minime luceat. _cf._ Donat. III 6, 2 p. 1778. Mart. Cap. IIII
  360 p. 104 Gr. Isid. or. I 36, 24] ... *circumduci solet*,
  cuius rei et Vergilius (_A. V 755_) meminit ubi Aeneas urbem
  designat aratro, *aut per id ... capitis pilus*. quid ultra
  prouehar? quicquid aliud adnumerari potest, aut similitudine
  rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut
  uicinitate aut contrario contineri uidebis originem uerbi.
  quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus,
  sed hoc non semper utique possumus. *innumerabilia sunt* enim
  *uerba ... est persequi*. nam et longum et minus quam illa
  quae dicta sunt necessarium.

      2 posit _C_ || 3 dices _P_ || quod _add. Wachsmuth_ ||
      4 origine _BD_ || interpraetaris _BC_ interpretaris
      _DP_ || rursus _om. C_ || 5 origo dum esse donec
      _BD_ origo querendum esse donec _C_ origo dicenda
      est donec _P lacunam expleuit Crecelius et
      Wachsmuth_ || 7 innitum _C_ || 8 cathenarum _D_ ||
      9 ista _BC_ || 13 auditam _DP_ || sicis{*above ic:
      c} _C_ || peperit et ipsum _P_ || 16 asperum est cum
      _P_ || crux _B_ || 17 adficiunt _D_ efficiunt
      {*above e: a} _B_ efficiunt _P_ || sentiuntur
      _corr. in_ sentiantur _D_ sentiantur _BP_ || 18 re
      _ci. Otto Iahn_ || leuiter _P_ || 19 _post_ uerba
      _duae fere litterae erasae in B_ || 21 concordarent
      _BCDP_ || 22 ipsam _C_ || similitu{*above u: dine}
      processisse _C_ || 25 concordat _CP_ concordaret _B_ ||
      26 duritiae et inter _B_ duritiae et inter _sed pro_
      et _antea_ ae _scriptum fuisse uidetur D_ duritie et
      inter _C_ duritiae inter _P_ || 27 crucis _om. BCDP
      add. Louanienses_ || appellata sint _BCD_ ||
      28 uentum est ut _P_ || nomen non _cod. Carthusianus
      Louaniensium_ tamen non _BCDP_ || 29 sed _om. P_ ||
      30 parum _BCD_ || 32 quamdam _BP_ || 34 dicatur _CP_ ||
      35 nunc _om. C_ || 36 piscibus simile _CP_ ||
      37 dictam _BD_ || 41 stultu _C_ || repugnare _BDP_
      reputare _C_ || 43 accidi _C_ || hoc _om. C_ ||
      44 quid distet _BC_ quod istic _P_ || abripitur _C_ ||
      45 de similitudine _BCD_ dissimilitudine _P_ ||
      dicitur _C_ || 49 origo _BCD_ ergo _P_ || 50 eo _ex
      correct. add. in C_ || 52 feditate _C_ || porci
      {*above i: per} quem fedus _C_ || 53 efficiatur
      _CD_ || per effectum _P_ || 54 eius effectus _P_ ||
      {*above space: uel o} putatio _B_ putatio _D_ ||
      quod continetur _C_ quod continet _P_ ||
      55 apellatam _C_ || 57 quis .{*above .: h}orreum
      _C_ || mutata d littera _P_ || 58 ordeo _C_ || au̇
      {*above space: t} per _B_ || ut {*above u: cum}
      orreum _C_ hordeum _P_ || 60 ubi _D_ || 61 uocamus
      _DP_ uocant _C_ dicimus _B_ || capillos _BP_ ||
      pilos _BP_ || 62 origo _om. C_ || 63 stoyci _C_

Vide tamen paululum quomodo perueniri putant ad
illa verborum cunabula uel stirpem potius atque adeo sementum,   65
ultra quod quaeri originem uetant, nec si quisquam
uelit potest quicquam inuenire. nemo abnuit syllabas,
in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in
his uerbis primae: uafer uelum uinum uomis uulnus, crassum
et quasi ualidum sonum edere. quod approbat etiam loquendi       70
consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrahimus ne
onerent aurem. nam unde est, quod amasti dicimus libentius
quam amauisti et nosti quam nouisti, et abiit non abiuit et in
hunc modum innumerabilia? ergo cum dicimus uim, sonus
uerbi ut dictum est quasi ualidus congruit rei quam significat.  75
iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est
quia uiolenta sunt, dicta uincula possunt uideri et uimen,
quo aliquid uinciatur. inde uites, quod adminicula quibus
innituntur nexibus prendunt. hinc iam propter similitudinem
incuruum senem uietum Terentius appellauit. hinc                 80
terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, uia
dicitur. si autem uia, quod ui pedum trita est, magis creditur
dicta, redit origo ad illam uicinitatem. sed faciamus
a similitudine uitis uel uiminis, hoc est a flexu esse dictam.
quaerit ergo a me quispiam: quare uia dicta est,                 85
respondeo: a flexu, quod flexum uelut incuruum uietum
ueteres dixerunt, unde uietos etiam quae cantho ambiantur
rotarum ligna uocant. persequitur quaerere unde uietum
flexum dicatur, et hic respondeo a similitudine uitis.
instat atque exigit, unde ita sit uitis nomen; dico: quod        90
uinciat ea quae compraehenderit. scrutatur ipsum uincire
unde dictum sit; dicemus a ui. Vis quare sic appellatur
requiret; reddetur ratio quod robusto et quasi ualido sono
uerbum rei quam significat congruit. ultra quod requirat
non habet. quot modis autem origo uerborum corruptione           95
uocum uarietur, ineptum est persequi.

      65 cunabula uerborum _C_ || sementum _BDP_
      sem̃ttuũ _C_ || 66 quisque _P_ || 67 quidquam
      _P_ || syblabas _D_ || 68 ·u· littera _B_ quinta
      littera _C_ || obtinent _C_ || 69 primae _DP_ prime
      _C_ primae syllabae _B_ || uafer _suprascr._ fer
      _a man. rec. P_ || grassum _D_ || 71 eas _BCD_ eam
      _P_ || 72 honerent _CP_ || unde _BD_ inde _CP_ ||
      73 habiit _D_ || habiit non habiuit _utroque loco
      deleto_ h _C_ || non] quam _P_ || 74 hunc _corr. ex_
      hoc _C_ || 75 quasi _corr. ex_ quae si _C_ quaesi
      _D_ || ualidius _BCDP_ || 77 uiolentia _B_ ||
      possint _B_ || 78 quo aliquid uinciatur _om. B_ ||
      amminicula _B_ || 79 innituntur _corr. ex_
      inmituntur _C_ || prendunt _corr. ex_ prendent _uel_
      prendont _C_ praendunt _B_ || 80 Terentius]
      _Eun. IIII 4, 21_ || 81 iterantium _corr. ex_
      itinerantium _C_ iterantium _P_ || est et trita _P_ ||
      82 ui pedum _corr. ex_ uis pedum _C_ uis pedum _B_
      usu (_suprascr._ uel ui) pedum _P_ || 83 faciemus
      {*above e: a} _C_ || 84 dicta _C_ || 85 quė.
      {*above .: rit}ergo _B_ || a me _C_ me _BDP_ ||
      86 uictum _D_ || 87 uictos _D_ || etiam quod _P_ ||
      canto _C_ cantu _BDP_ || ambiuntur _P_ || 89 dicatur
      i _in rasura scripto C_ || 90 ita sit uitis nomen
      _BDP_ istud uiti sit nomen _corr. ex_ ista uitis sit
      nomen _C_ || quod _CP_ quid _BD_ || 92 dicemus
      _corr. ex_ dicimus _D_ || a ui uis _add. a man. rec.
      in P_ a uiuis. quare _B_ a uiuis. quare _corr. ex_
      a uiuis. quere _C_ || 93 reddetur ratio _add. a man.
      rec. in P_ || 94 ultro _C_ || 96 prosequi _P_

_3_ Varro asinos rudere canes gannire pullos pipare dixit.

  _3._ Non. p. 450 M: gannire cum sit proprie canum (*Varro ...
  dixit* et Lucretius lib. V (_1070_) alio pacto gannitu uocis
  adulant) etiam humanam uocem nonnulli gannitum uocauerunt.
  _cf._ Non. p. 156.

_4_ Ita respondeant cur dicant deos cum omnes antiqui
dixerint diuos.

  _4._ Seru. ad Verg. A. XII 139: deus autem uel dea generale
  nomen est omnibus. nam graece δέος, qui latine timor (δέος
  est latine timor _volg._ deus graece dicitur (φόβος id est
  timor _Daniel_) uocatur. inde deus dictus est, quod omnis
  religio sit timoris. Varro ad Ciceronem tertio: *ita
  respondeant ... diuos*. _cf._ Seru. ad A. V 45. VIII 275.

      1 deus _cod. Paris. 7929. in Regin. et Hamburg.
      Varronis desiderantur uerba._ || omnibus _Paris._

_5_ Fixum.

  5. Diom. p. 377, 11: figor ambigue declinatur apud ueteres
  tempore perfecto. reperimus enim fictus et fixus. Scaurus de
  uita sua ‘sagittis’ inquit ‘confictus’, Varro ad Ciceronem
  tertio *fixum*.

      1 Ciceronem fixum _M_

_6_ Sicut nocet panthera et lea.

  _6._ Philargyr. in Verg. ecl. II 63: hoc nomen (leaena) licet
  ueteres latinum negent, auctoritate tamen ualet. dicebant
  enim leonem masculum et feminam, ut Plautus in Vidularia: nam
  audiui feminam ego leonem semel parire. Cicero de gloria
  libro II sic ait: statuerunt gloria leaenae. leam uero Varro
  ad Ciceronem dicit libro III (libro NII _cod. Paris. 7960_):
  *sicut ... lea*.

      1 nocẽ pantera {*above t: h} _cod. Laurent. pl.
      45, 14 Paris._


IIII

_7_ Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat.
unde etiam lucus Veneris Lubentinae dicatur.

  _7._ Non. p. 64 Prolubium .... Varro de lingua latina libro
  IIII (lingua lib. IIII _suprascr._ latina _W_): *prolubium
  ... dicatur*. _cf._ Varro l.l. VI 47 p. 224.

      1 proluuiem et proluuidinem _W_ || 2 lubentina _WL_


           LIBRI V-XXV AD CICERONEM
  QVORVM V-X SERVATI SVNT IN CODICE FLORENTINO

XI

_8_ Varro ait genera tantum illa esse quae generant.

  _8._ Pomp. comment. art. Don. 11, 1 p. 143 Lind.: *Varro ait
  ... generant*. illa proprie dicuntur genera. quod si sequemur
  auctoritatem ipsius, non erunt genera, nisi duo: masculinum
  et femininum. nulla enim genera creare possunt, nisi haec
  duo. Seru. exposit. super paries minores p. 491 Lind.:
  *Varro* dicit genera dicta a generando. quicquid enim gignit
  uel gignitur, hoc potest genus dici et genus facere. quod si
  uerum est. nulla potest res integrum genus habere nisi
  masculinum et femininum. Seru. in secundam Donati edit. comm.
  p. 1782P.: genera dicta sunt ab eo quod generant atque ideo
  tantum duo sunt genera principalia: masculinum et femininum,
  hi enim sexus tantum generant. Prisc. V 1 p. 141, 4: genera
  nominum principalia sunt duo, quae sola nouit ratio naturae:
  masculinum et femininum. genera enim dicuntur a generando
  proprie quae generare possunt, quae sunt masculinum et
  femininum. Isid. orig. I 6, 33: genera dicta sunt quia
  generent, ut masculinum et femininum.

      1 esse _supra lineam cod. Sangermanens. 1180 saec.
      VIIII uel X_

_9_ Dicit Varro nullam rem animalem neutro genere declinari.

  _9._ Cledon. p. 1897P.: Ostrea si primae declinationis fuerit
  sicut musa, feminino genere declinabitur, ut ad animans
  referamus; si ad testam, ostreum dicendum est neutro genere
  et ad secundam declinationem, ut sit huius ostrei, sicut
  ostri. quia *dicit Varro ... declinari*. _cf._ Seru. expos.
  Don. p. 492 Lind. Caper de uerb. dub. p. 2249P.: ostrea et
  ostreas, quia nullum animal speciale neutrum est. Char.
  p. 57, 24: haec ostrea feminino genere singulari numero an
  hoc ostreum neutrali dicendum sit quaeritur. et dicenda haec
  ostrea feminine singulari numero, quia ita ab eruditis non
  uane adnotatum est, nullius animalis speciale nomen inueniri
  quod neutrale sit.

      1 dicitur _cod. Bern. 380 saec. VI uel VII_

_10_ Ait Plinius Secundus, secutus Varronem, quando
dubitamus principale genus redeamus ad diminutionem, et
ex diminutiuo cognoscimus principale genus.

  _10._ Pomp. comm. art. Don. 11, 7 p. 154 Lind.: *Ait Plinius
  ... principale genus*. puta arbor ignoro cuius generis sit.
  fac diminutiuum arbuscula, ecce hinc intellegis et principale
  genus quale sit. item si dicas columna, cuius generis est?
  facis inde diminutiuum id est columella et intellegis,
  quoniam principale feminini generis est. _cf._ Char. p. 155,
  13. Diom. p. 326, 9. Excerpta gramm. p. 535, 19K. Prisc. III
  27 p. 102, 1.

      3 diminutiuo _cod. Sangermanens. 1179 saec. VIIII
      uel X_ || cognoscemus _Sangerm. 1179_

_11_ Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur
consonant, pauca dissonant velut haec rana hic ranunculus,
hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,
hic panis hic pastillus et hoc pastillum, ut Varro dixit:
haec beta hic betaceus, haec malua hic maluaceus, hoc          5
pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis; hic ensis
haec ensicula et hic ensiculus, sic in Rudente Plautus.

  _11._ Char. p. 37, 13: *Hypocorismata ... Plautus*. Char.
  p. 155, 13: illud uero meminerimus quod semper deminutiones
  generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, ut
  rana ranunculus, unguis ungula, glandium glandula, beta
  betaceus, malua maluaceus, pistrinum pistrilla, ut Terentius
  in Adelphis, ensis ensicula et ensiculus: Plautus in Rudente.
  Exc. gramm. I p. 535, 21 K.: illud uero memineris quod semper
  deminutiones generibus suis unde oriuntur consonant, pauca
  dissonant, ut rana ranunculus, glandium glandicula, beta
  betaceus, malua maluaceus, pistrinum pistrilla, ut Terentius
  in Adelphis, ensis ensicula et ensiculus: Plautus in Rudente.
  p. 551, 36: semper ὑποκορίσματα generibus suis unde
  oriuntur consonant, pauca dissonant, ut haec rana ranunculus,
  unguis ungula, beta betaceus, malua maluaceus, pistrinum
  pistrilla, ensis ensicula. Char. p. 94, 2: deminutionis
  inaequalitas dura est, ut iuuenis iuuenculus, canis catulus,
  puluis puluisculus, uinum uinulum, talus taxillus, panis
  pastillus, homo homunculus et homuncio, piscis pisciculus et
  pisculus. Diom p. 326, 9: apud nos diminutionis hoc genus
  seruatur quod est primae positionis, id est prima diminutio
  ... sunt item quae non seruant genera, quae ex nominibus
  primae positionis acceperunt, ut scutum scutula scutella,
  pistrinum pistrilla, canis canicula, rana ranunculus, unguis
  ungula ungella ungellula. Prisc. III 44 p. 115, 6: et
  sciendum quod pauca inueniuntur diminutiua, quae non seruant
  genera primitiuorum, ut rana ranunculus, canis canicula,
  scutum uel scuta scutula scutella. Lucilius in V: ‘scutam
  ligneolam in cerebro infixit’. hic qualus hoc quasillum,
  pistrinum pistrilla, haec acus hic aculeus, et praeterea
  anguis anguilla, unguis ungula, nubes nubilum, quae magis
  denominatiua sunt existimanda quam diminutiua, quippe non
  habent diminutiuorum significationem, sed formam tantum.
  praeterea panus panucula. Lucilius in VIII ‘intus modo stet
  rectus ... subteminis panus’. Probus etiam ponit hoc glandium
  haec glandula, ensis ensiculus ensicula, praeterea haec beta
  malua, his betaceus maluaceus.

      1 Ypocorismata semper generib: suis und ... hic
      ranuncul: hic ungis {*above u: a} haec ungula
      {*above ‘ungula’: anguilla}. _h ... h_. pastillum
      ut uarro dixit haec beta hic betace ... h. pistrinum
      haec pistrilla ut terentius in ad ... sic in rudente
      plautus: _N reliqua, quae ibi iam legi non possunt,
      e Charisio exc. grammaticis editione principe
      Diomede Prisciano suppleta_ || 6 Terentius
      _Ad. IIII 2, 44_ || 7 hic _om. libri_ || Plautus
      _Rud. IIII 4, 112_

_12_ Dies communis generis est. qui masculino genere dicendum
putauerunt has causas reddiderunt, quod dies festos
auctores dixerunt non festas, et quartum et quintum
kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus,
nihil aliud quam hoc die intellegitur. qui uero feminino,        5
catholico utuntur quod ablatiuo casu E non nisi producta
finiatur, et quod deminutio eius diecula sit non dieculus,
ut ait Terentius ‘quod tibi addo dieculam’. Varro autem
distinxit ut masculino genere unius diei cursum significaret,
feminino autem temporis spatium. quod nemo seruauit.            10

  _12._ Char. p. 110, 8: *Dies communis ... seruauit*. nam et
  secundum distinctionem dixit Vergilius (_Aen. II 324_):
  ‘uenit summa dies’ id est tempus, et (_Aen. IIII 169_): ‘ille
  dies primus leti’ pro uno die. tamen et feminino genere diei
  spatium significat, cum ait (_Aen. V 104_): ‘exspectata dies
  aderat’. cf. Prisc. V 26 p. 158, 11. _in ‘libro glossarum’
  Bern. n. 16 fol. 121u leguntur haec, quae Vsener mihi
  descripsit:_ dies cum multa significet, significat etiam
  tempus plerumque generale, quod (quo _Vsener_) et dies et nox
  conprehendatur. dies generis masculini bonum tempus, feminini
  malum significat. dies secundum artis regulam feminini
  generis est, cum significat tempus: eius diminutio diecula et
  ablatiuus casus producta -e- littera terminatus, ut ab hac
  die, ab hac re, ab hac specie, uerum masculino genere
  dicendum in trina obseruatione retinemus: in qualitate numero
  aduerbio. qualitate, ut ‘serenus dies’ [numero serena],
  numero, aut (ut _Vsener_) ‘bis quinos silet ille dies’ non
  ‘bis quinas’, aduerbio, ut hodie non hac die. Ceterum diecula
  nihil praeiudicat, qui nihil (quia nonnulla _Wachsmuth_)
  diminutiua recedunt a nominibus primae positionis, ut scutum
  scutula (_corr. ex_ scutela) scutella, canis canicula, rana
  raniculus.

      4 nec quintam _N_ et quintam _p_ || 5 intellegitur
      _p_ intellegatur N || 8 _Terent. Andr. IIII 2, 27_ ||
      9 distinxit et mas̄ genē _N_ distincxit
      masculino genere _p_ ut _Putschius_ || cursum
      significare _N_ cursus significaret _p_

_13_ Hic naeuus.

  _13._ Gramm. inc. de generib. nom. 224 p. 89, 12 Haupt. p. 45
  Otto: Naeuus generis neutri, sed Varro ad Ciceronem: *hic
  naeuus*.

      1 netius _bis cod. Laon._ neuuis _bis cod. Vindob._

_14_ Varro de lingua latina ait, talia ex Graeco sumpta
ex masculino in femininum transire et A litera finiri ὁ
κοχλίας haec cochlea, ὁ χάρτης haec charta, ὁ γαυσάπης
haec gausapa.

  _14._ Prisc. VII 55 p. 333, 1: Horatius in II sermonum (8, 10):
  ‘his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo
  mensam pertersit’. unde Persius (_VI 46_), quasi in e tantum
  desinente supra dicti nominis ablatiuo, gausapa dixit
  plurale, non gausapia: ‘iam chlamydes regum, iam lutea
  gausapa captis’. idem (_IIII 37_) ‘balanatum gausape pectes’.
  antiquissimi tamen et his gausapes et haec gausapa et hoc
  gausape et plurale neutri haec gausapa quasi a nominatiuo hoc
  gausapum protulisse inueniuntur, unde Cassius ad Maecenatem:
  ‘gausapo purpureo salutatus’. *Varro* uero *de lingua ...
  gausapa.* Seneca Ouidium sequens: ‘gausapa si sumpsit,
  gausapa sumpta proba’. Char. p. 104, 8: gausapa Ouidius
  (_art. am. II 300_) neutraliter dixit ‘gausapa si sumpsit,
  gausapa sumpta’ et Cassius Seuerus ad Maecenatem ‘gausapo
  purpureo salutatus’, sed Augustus in testamento: ‘gausapes,
  lodices purpureas et colorias meas’. *Varro* autem ait
  uocabula ex Graeco sumpta, si suum genus non retineant, ex
  masculino in femininum latine transire et A littera
  terminari, uelut κοχλίας cochlea, Ἑρμῆς herma,
  χάρτης charta, ergo γαυσάπης gausapa. cui generi
  elegantiores addiderunt necessitatem, ut dicerent tunicam
  gausapam, quod quomodo diceretur merito non constitit. quia
  usus eius apud ueteres nou fuit. et M. Messala de Antonii
  statuis ‘Armenii regis spolia gausapae’. Char. p. 108, 4:
  Margarita feminini generis est, quia graeca nomina ης
  terminata in A transeunt et fiunt feminina, ut, ὁ χάρτης ;
  haec charta, μαργαρίτης margarita, aut communia ut
  ἀθλητὴς athleta. ergo neutraliter hoc margaritum dicere
  uitiosum est, et tamen multi dixerunt, ut Valgius in
  epigrammate ‘situ rugosa, rutunda margarita’. et *Varro*
  epistulicarum VIII ‘margaritum unum, margarita plura’. sed
  idem *Varro* saepe et alii plures margarita feminine
  dixerunt, in genetiuo tamen plurali non nisi feminino genere
  margaritarum.

      1 sumta _L_ sumpta et masculino _R_ || 2 aliterea
      _Rr_ et ea littera _in mg. r_ aliterea _K_ aliter ea
      _BDHGL_ || finibri _K_ || 3 ΚΟΧΛΕΑϹ _L_ ΚΟΧΛΗΑϹ
      _K_ ΚΟΧΛΙΑϹ {*above Λ: Λ} _Rr_ ΚΟΚlΑΙϹ _H_ ||
      coclea _RBH_ coclia _DGL_ || Ο * ΧΑΡΤΕϹ _K_ ΧΑΡΤΕϹ
      _R_ ΚΑΡΤΕϹ _H_ || cartha _R_ carta _DH_ || ΓΑΥϹΑΠΕϹ
      _BHGK_

_15_ VIS et ipsa tertiae sunt declinationis et similem nominatiuo
faciunt genetiuum: hic ciuis huius ciuis, haec uis
huius uis et plurali hae uis sicut Lucretius et Varro, nam
hae uires numero semper plurali declinantur.

  _15._ Prob. cath. p. 30, 26: VAS terminata et SIS faciunt
  genetiuo et DIS ... *uis et ipsa ... declinantur*. cf. Prob.
  cath. p. 19,19. Prisc. VI 64 p. 249, 9. Sacerd. II 66 p. 59
  Endl.: VIS tertiae sunt declinationis, similem nominatiuo
  faciunt genetiuum hic: ciuis huius ciuis, haec uis huius uis,
  et plurali hae uis, nam hae uires numero semper plurali
  declinantur.

      2 hic _om. libri_ || 3 huius uis et pluraliter hae
      uis _p_ huius uis et piu hae uis _alio atramento ut
      uisum est Lindemanno suprascr. in B_ || sicut reneus
      (_corr._ renus) et uarro _B_ sicut ritiennus et uarro _p_

_16_ VAS terminata et SIS faciunt genetiuo et DIS, hoc uas
huius uasis his uas huius uadis: utrumque Varro ait de
lingua latina.

  _16._ Prob. cath. p. 30, 26: VAS *terminata ... latina*. Cicero
  (_p. Sest. 8, 19_) ‘uultu tamquam uade’. _cf._ Prob. cath.
  p. 19, 16. Sacerd. II 64 p. 59 Endl.: VAS tertiae sunt
  declinationis et SIS faciunt genetiuo et DIS: hoc uas huius
  uasis uel uadis. Cicero ‘uultu tamquam uade’.

      1 hoc uas huius uasis his uas huius uadis utrumque
      _ci. Spengelius allg. schulz. 1832 p. 275_ hoc uas
      huius uasis uel hoc uasum huius uasi utrumque _ci.
      Keilius_ hoc uas huius uasis utrumque Varro ait de
      lingua latina hic uas huius uadis _B_

_17_ Lucius et Aemilius et cetera nomina quae ante V habent
I duplici I genetiuo singulari finiri debent, ne necesse
sit aduersus obseruationem nominum nominatiuo minorem
fieri genetiuum. idque Varro tradens adicit uocatiuum
quoque singularem talium nominum per duplex I                  5
scribi debere, sed propter differentiam casuum corrumpi.
Lucilius tamen et per unum I genetiuum scribi posse
existimat. ait enim ‘seruandi Numeri, numerum ut seruemus
modumque’. numquam enim hoc intulisset, nisi et Numerium
per I huius Numeri faciendum crederet. denique                10
et in libro VIIII sic ait ‘porro hoc, filius Luci, feceris I
solum ut Corneli Cornificique’. et paulo post ‘pupilli pueri
Lucili, hoc unius fiet’.

  _17._ Char. p. 78, 4: *Lucius et ... unius fiet.* et Plinius
  quoque dubii sermonis VI (_cf. Schottmueller l.l. p. 42_)
  adicit esse quidem rationem per duo I scribendi, sed multa
  iam consuetudine superari. sane opinionem de uocatiuo casu
  traditam infirmat, quod his pius in uocatiuo pii faciat, adeo
  enim [non] semper uocatiuus casus eandem scripturam patitur
  quam genetiuus. cf. Vel. Long. p. 2220 _ad fr. 44 exscr._
  Beda p. 2373P. Scaur. de orthogr. p. 2257P.: per
  detractionem hoc modo scribendi ratio corrupta est, quibusdam
  uno I scribentibus genetiuum eorum nominum, quae IVS
  nominatiuo singulari finiuntur, ut Antonius Antoni, Tremelius
  Tremeli, exigente regula, ut in horum genetiuis I littera
  geminetur, quoniam genetiuus =singularis non debeat minorem
  numerum syllabarum habere, quam nominatiuus, quin imo
  interdum etiam maior fit. propter quam causam ego etiam
  uocatiuos horum per duo I, non ut consuetudo usurpauit, per
  unum putem esse scribendum. quia non debeat aeque uocatiuus
  minorem numerum syllabarum habere quam nominatiuus. ita
  o Antonii, o Aemilii in singulari uocatiuo et dicendum et
  scribendum esse contenderim. Prob. de ult. syll. p. 227, 22:
  necessarium esse existimo rationem horum nominum et
  declinationis exponere, quae genetiui singularis uel
  nominatiui et uocatiui pluralium I litteram ultimam debeant
  duplicare. ea nomina, quae nominatiuo casu singulari I
  litteram uocalem ante ultimam syllabam habuerint, in omni
  genere I litteram debent necessario geminare, non solum metri
  gratia sed etiam propter uitium barbarismi, et ut ne sit
  contra rationem nominatiuo breuior genetiuus, ut ‘Chaoniique
  patris’ (_Verg. georg. II 67_), quia dicimus hic Chaonius.

      1 Lucius et Aemilius et cetera _in N legi non
      possunt_ (= _desunt in N_) Lucius Aemilius et cetera
      _Putschius ex codice Dousae Lucil. sat. VIIII 7
      p. 45 et 123 quem in reliquis quoque secutus est_
      (= _P_) || 2 duplici .ii. _N_ || genetiuo singulari
      _desunt in N_ || genetivos singulares finire debent
      _P_ || finiri debentur _N_ || ne _om. N_ ut _P_ ||
      3 tionem nominum _desunt in N_ || obseruationem
      nominatiuo non minorem _P_ || 4 uocatiuum quoque _P
      desunt in N_ || 6 sed propter differentiam _P desunt
      in N_ || corrumpi .i. _N_ corripi _P_ || 7 Lucilius
      tamen et per unum i _desunt in N_ Lucilius tamen et
      per unum i in genitiuo _P_ || 8 enim (quare _add.
      Dousa_) seruandi numeri et uersus faciendi. Nos
      Caeli Numeri numerum et (ut _Dousa_) seruemus _P_ ||
      9 modumque _P deest in N_ || nisi et Caelii et
      Numerii per ii huius Numerii faciendum _P_ ||
      numerum _N_ || 10 Numeri fa _desunt in N_ ||
      11 libro IIII sic ad _N_ libro nono sic ait _P_ ||
      filius Luci _desunt in N_ si filius Luci ferit
      collum ut Corneli Cornificique _P uui_ fecerit colum
      ut cornelii cornificiique _N_ feceris i solum _L.F.
      Schmidtius Lucil. sat. VIIII p. 21_ || 12 pupilli
      _deest in N_ || pueri lucii h. unius fieri _N_ pueri
      Lucili hoc unius fiet _P ex Velio Longo p. 2220_

_18_ Plinius eodem libro: ab antiquis, inquit, quos Varro
reprehendit, obseruatio omnis illa damnata est, non quidem
in totum. dicimus enim, inquit, ab hoc canali siti tussi
febri. maiore tamen ex parte forma mutata est. ab hoc
enim cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte       5
fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe dicimus.

  _18._ Char. p. 122, 23: Amni Maro ‘secundo defluit amni’
  (_georg. III 447_), ubi *Plinius eodem ... dicimus*. ac ne
  illa quidem ratio recepta est quam C. Caesar ponit in
  femininis, ut puppim restim peluim * * * hoc enim modo et ab
  hoc cani dicemus et ab hoc iuueni pani. _cf._ Varro de l.l.
  VIIII 112 p. 539. Char. p. 47, 14.

      6 strigle _N_ || aue _in N uix legi potuit_

_19_ Rure ordinatum arbustum.

  _19._ Char. p. 142, 18: Rure Terentius in Eunucho (_V 5, 1_)
  ‘ex meo propinquo rure hoc capio commodi’. itaque et Varro ad
  Ciceronem XXII ‘rure ueni’. quem Plinius ad eundem XI *rure
  ... arbustum* dixisse laudat, sed et Terentium in Adelphis
  (_IIII 2, 3_) ‘filium negat esse rure’ [sed] et Titinium in
  Hortensio ‘in foro aut in curia | posita potius quam rure
  apud te inclusa’, cum nemo dubitet.

      1 ambustum _N_

_20_ Quorum nominum genetiui pluralis ante VM syllabam
I litteram merebuntur, accusatiuus, inquit Plinius, per EIS
loquetur, montium monteis; licet Varro, inquit, exemplis
hanc regulam confutare temptarit istius modi: falcium falces
non falceis facit, nec has merceis, nec hos axeis lintreis      5
uentreis stirpeis urbeis corbeis uecteis inerteis. et
tamen manus dat praemissae regulae ridicule, ut exceptis
his nominibus ualeat regula.

  _20._ Char. p. 129, 19: Fonteis. *quorum nominum ... ualeat
  regula*. _cf._ Char. p. 137, 27. Varro de l.l. VIII 66
  p. 440.

      2 per.is {*above .: e} _N_ || 5 lyntreis _N_ ||
      6 corbeis ω curueis _M_ || inepteis _N_

_21_ Varro dicit ad Ciceronem XI horum poematorum et
his poematis oportere dici.

  _21._ Char. p. 141, 29: Poematorum et in II et in III idem
  Varro adsidue dicit et his poematis, tam quam nominatiuo hoc
  poematum sit et non hoc poema. nam et *ad Ciceronem ...
  oportere dici*.

_22_ Plinius sermonis dubii VI de Varrone: quam maxime
uicina Graeco Graeca dicit, uti nec schematis quidem dicat
sed schemasin.

  _22._ Char. p 52, 21: Singularia neutra A littera terminata
  nulla inueniuntur nisi peregrina, ut toreuma emblema poema,
  de quibus dubitatur quem casum genetiuum et ablatiuum
  habeant. legimus toreumatum et toreumatorum, toreumatibus et
  toreumatis et sic similia. commodius tamen senserunt, qui
  toreumatum et poematum dicendum putauerunt, primum quod haec
  magis ad romanum colorem uidentur accedere, dein quod
  quaecumque nomina genetiuo plurali apud graecos per ων
  litteras terminantur, translata in latinum ων in VM mutant,
  ut Ἑκτόρων Νεστόρων, Hectorum Nestorum. sic ergo, cum illi
  dicant ἐμβλημάτων τορευμάτων ποιημάτων, nos recte
  emblematum toreumatum poematum dicimus similiter in genetiuo
  quoque singulari ος graecum in is latinum mutamus, ut
  ἐμβλήματος emblematis, κηρώματος ceromatis, ποιήματος
  poematis, πήγματος pegmatis. nam nominatiuum pluralem
  graece proferemus: poemata ceromata pegmata emblemata et
  similia. item poematibus schematibus emblematibus dicendum
  est, quoniam quaecumque nomina cuiuscumque generis singulari
  numero casu ablatiuo per E litteram exeunt, ea in genetiuo
  plurali VM et datiuo et ablatiuo BVS litteras habent, ut a
  pariete parietum parietibus, a muliere mulierum mulieribus,
  ab homine hominum hominibus, a litore litorum litoribus; sic
  a poemate poematum poematibus et cetera similia. Cicero in
  Verrem IIII tantum emblematum. Romanus (_Char. p. 140, 5_)
  poematis refert, quamuis ratio poematibus faciat. nam et
  *Varro* sic inscribit in libro suo ‘de poematis’ et Annius
  Florus ad diuum Hadrianum ‘poematis dilector’. Plautus schema
  pro schemate dixit in Amphitruone (_prol. 117_) ‘huc ergo
  processi cum seruili schema’. *Plinius sermonis ... sed
  schemasin*.

      1 plenius _N_ || 2 greco grece d̄t̄ _N_

_23_ Git. Varro ad Ciceronem XI per omnes casus id nomen
ire debere conmeminit.

  _23._ Char. p. 131, 7: *Git. Varro ... conmeminit*. uolgo autem
  hoc gitti dicunt. itaque ut Plinius sermonis dubii libro VI
  * * _cf._ Char. p. 34, 27. 35, 28. exc. gramm. p. 546, 36.
  551, 17.

_24_ Secundum Varronem iuuenior et senior comparatiui
sunt per inminutionem.

  _24._ Seru. ad Verg. Aen. V 409: *Secundum Varronem ...
  inminutionem*. hinc et (_Aen. VI 304_) ‘iam senior, sed cruda
  deo uiridisque senectus’. additum enim hoc est ad exprimendum
  quid sit senior. item Ouidius (_metam. XII 464_) ‘inter
  iuuenemque senemque’. et re uera non conuenit hunc satis
  senem accipi, qui et uincere potest et uno ictu taurum
  necare. ergo senior non satis senex, sicut iunior non satis
  iuuenis, intra iuuenem, sicut pauperior intra pauperem. dicit
  autem hoc *Varro in libris ad Ciceronem*. Seru. ad Verg. Aen.
  VI 304: senior] aut pro positiuo posuit (id est senex _add.
  cod. Paris. 7929_), aut ut diximus senior est uir intra senem
  (uirens senex _uolg._), ut iuuenior (_sic cod. Paris._) intra
  iuuenem est, quam rem a *Varrone* tractatam (tracita _Paris.
  qui_ confirmat et Plinius _omittit_) confirmat et (_sic
  Regin. 1674_) Plinius. Prisc. III 14 p. 92, 9: est quando
  (comparatiuus) pro positiuo positus minus eo significat et
  nulli comparatur, ut (_Verg. Aen. I 228_) ‘tristior atque
  oculos lacrimis suffusa nitentes’, tristior enim hic ex parte
  tristis significat, et ‘iam senior, sed cruda deo uiridisque
  senectus’ (_Verg. Aen. VI 304_).

      1 iuuenior et senior _cod. Laurent. plut. XXII 1
      Hamburg._

_25_ Catinuli.

  _25._ Char. p. 79, 23: Catinus masculino genere dicitur, ut
  Maecenas in X ‘ingeritur’ ait ‘fumans calido cum farre
  catinus’. et hinc deminutiue catillus fit, ut Asinius contra
  maledicta Antonii ‘uolitantque urbe tota catilli’. sed Varro
  ad Ciceronem XI *catinuli* dixit, non catilli. _cf._ Varr. de
  l.l. VIIII 74 p. 511. Diom. p. 326, 7.


XII

_26_ Haec de quattuor coniugationibus quae pertinent ad
uerba quae analogiae parent, quarum exempla passim perscripta
sunt et sunt nota. quae si quis conceperit animo,
non facile labetur. sunt enim euidenter exposita * * et
Varroni Menippeo.  5

  _26._ Diom. p. 371, 23: *Haec de quattuor ... Varroni
  Menippeo.*

      1 pertenent _B_ || 3 et sunt _om. M._ || 5 uarrom _A
      Keilio uidentur uerba_ et Varroni Menippeo _ad
      exemplum uel a grammatico uel a librario omissum
      pertinere et alieno loco interposita esse_

_27_ Sapio tam sapui uel sapii quam sapiui protulisse auctores
inueniuntur, Probo tamen sapui placet dici, Charisio
sapui uel sapiui, Aspro sapiui et sapii secundum Varronem,
quod Diomedes etiam approbat.

  _27._ Prisc. X 7 p. 499, 17: *Sapio tam ... etiam approbat.*
  Nonius tamen Marcellus de mutatis coniugationibus sic ponit:
  sapiui pro sapui. _cf._ Char. p. 246, 11. Diom. p. 369, 25.
  Non. p. 508: sapiui.

      1 sapui quam {*above ua: uel} sapii quam sapiui
      _Kk_ sapiui uel sapii quam sapui _B_ sapui {*above
      u: i} uel sapii quam sapui _H_ quam sapiui _om. R_ ||
      2 inueniuntur _r_ inueniantur _R_ || Charisio _r_
      carisio _LK_ cariseo _G_ Charisius _R_ || 3 uel
      sapiui _r_ uel sapii _R_ || Aspero _k_ || et sapii]
      uel sapii _r_ uel sapui _d_ assapui D || 4 diomides
      _GLK_ || adprobat _B_


XIII

_28_ Puer et in feminino sexu antiqui dicebant, ut graeci
ὁ παῖς καὶ ἡ παῖς, ut in Odyssia uetere, quod est antiquissimum
carmen: ‘mea puer, quid uerbi ex tuo ore audio’?
et in Nelei carmine aeque prisco: ‘saucia puer filia
sumam’ ubi tamen Varro, cum A puera putat dictum, sed             5
Aelius Stilo magister eius et Asinius contra.

  _28._ Char. p. 84, 5: *Puer et in ... Asinius contra.* Prisc.
  VI 41 p. 230, 27: Haec etiam contra rationem supra dictarum
  regularum declinantur: puer pueri, cuius femininum puera
  dicebant antiquissimi, unde et puerpera dicitur, quae puerum
  uel pueram parit id est puellam, quod est diminutiuum puerae
  ut capra capella, tenera tenella, umbra umbella. Ouidius
  etiam hoc approbat qui in V metamorphoseon (_400_) de puella
  Proserpina narrans dicit ‘tantaque simplicitas puerilibus
  adfuit annis’, quod deriuatiuum non pertineret ad feminas,
  nisi etiam puera esset dictum. quod tamen comprobat etiam
  Suetonius (_fr._ 199 _Reiff._) diuersos ponens usus in libro
  qui est de institutione officiorum. Liuius in Odyssia: ‘mea
  puera quid uerbi ex tuo ore supera (_sic Fleckeisenus_ supra
  _libri_) fugit’? idem alibi: ‘puerarum manibus confectum
  pulcherrime’. non est tamen ignorandum, quod etiam hic puerus
  et hic et haec puer uetustissimi protulisse inueniuntur et
  puellus puella. Lucilius in XI: ‘inde uenit Romam tener ipse
  etiam atque puellus’. Caecilius in Imbris: ‘age age i, puere,
  duc me ad patrios fines decoratum opipare’. Afranius in
  incendio: ‘o puere puere, sine prospicere me mihi’. Plautus
  in lenonibus geminis: ‘dolet hic puellus sese uenum ducier’.
  Lucilius in IIII: ‘cumque hic tam formosus homo ac te dignus
  puellus’. Liuius in Odyssia: ‘sancta puer Saturni filia
  regina’ (_quo de uersu cf. Fleckeisen krit. Miscellen
  p. 13_). Naeuius in II belli punici: ‘prima incedit Cereris
  Proserpina puer’. *Varro* in satura quae inscribitur ἄλλος
  οὗτος Ἡρακλῆς: ‘grauidaque mater * * peperit Ioui
  puellum’.

      2 uetere _deleri mauolt Otto Iahn_ || 3 _numeros
      saturnios ita reuocauit Keilius_: meá puer (_rectius
      opinor_ por) quíd uérbi éx tuo óre audívi || 4 nelei
      _N_ menelai _uetus codex Merulae Enni ann. fr.
      p. 53_ || carmine aeque prisco _ci. Keilius_ carmine
      eaque prisco _N_ carmine eoque prisco: saucia
      _Putschius_ carmine: ea quaé petísso saúcia, púera
      fília, súmam _ci. Lindemannus_ carmine eo quoque
      prisco _ci. Ribbeckius trag. lat. rel. p. 199_ ||
      5 summam *omega Summani _Hermannus elem. doctr.
      metr. p. 639_ Salmonei _O. Mueller suppl. Festi
      p. 388_ || 6 Aelius Stilo *omega aedilius cilo _N_

_29_ Leontion et Chrusion et Phanion ex neutris graecis
feminina nostri fecere * * * et Plautus quod dixit haec
Phronesium et Caecilius Leontium. Varroni autem placet
talia nomina datiuo tantum casu et ablatiuo declinari, in
ceteris uero sic efferri ut nominatiuo.                           5

  _29._ Char. p. 104, 1: *Leontion et ... ut nominatiuo*.

      1 Leontion et thrusion et paunion _p_ thyrusion et
      faunion _N_ Chrysion et Phanion _Spengelius Caecil.
      Stat. fragm. p. 6, modo praestat_ Chrusion || greci
      _N_ || 2 neutra fecere _N_ metra facta sunt _p_ ||
      _lacunam indicauit Keilius, cui excidisse uidentur
      quaedam quibus et de declinatione nominum graecorum
      dictum fuerit et alia exempla qualia praebeat Prisc.
      VI 24 p. 215, 18, posita erant_ || 3 fronesium _N_ ||
      4 in] de _N_

_30_ Palpetras per T Varro ad Ciceronem XIII dixit.

  _30._ Char. p. 105: *Palpetras per ... dixit*. sed Fabianus de
  animalibus primo palpebras per B. alii dicunt palpetras
  genas, palpebras autem ipsos pilos. Lactant. de opif. dei 10:
  ut oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum
  tegminibus occuluit, unde oculos dictos esse *Varroni*
  placet, nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et
  palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus
  uallatae septum oculis decentissimum praebent.

_31_ Varro ad Ciceronem XIII: oliuo et oxo putat fieri.

  _31._ Char. p. 139, 15: Oxo. *Varro ... fieri* inquit Plinius
  sermonis dubii libro VI.

      1 oliuo et osso ω


XIIII-XVI

_32*_ Verba aut simplicia sunt aut coniuncta. simplicia
sunt, quae unum quiddam significant, ut cum dicimus
‘homo’ ‘equus’ ‘disputat’ ‘currit’. | itaque hoc includitur hac
definitione, qua non includitur cum dicimus ‘loquor’. quamuis
enim unum uerbum sit, non habet tamen simplicem                   5
significationem, siquidem significat etiam personam quae
loquitur. ideo iam obnoxium est ueritati aut falsitati, nam
et negari et affirmari potest. omnis itaque prima et secunda
persona uerbi quamuis singillatim enuntietur, tamen
inter coniuncta uerba numerabitur, quia simplicem non            10
habet significationem. | tertia persona uerbi semper inter
simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari
potest, nisi cum talia uerba sunt, quibus necessario cohaeret
personae significatio consuetudine loquendi, ut cum
dicimus ‘pluit’ uel ‘ninguit’, etiam si non addatur quis pluat   15
aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia
numerari.

      2 quiddam _BCD_ quidem _P_ || 13 quum _C_ || sint
      _P_ || coheret _C_ || 15 uel ningit _B_ uel ninguet
      _D_ aut ninguit _P_ || etiam si non addatur quis
      pluat aut ninguat _om. B_ || pluiet _C_ ||
      17 nũari _B_

Coniuncta uerba sunt quae sibi conexa res plures
significant, ut cum dicimus ‘homo ambulat’ aut ‘homo festinans
in montem ambulat’ et si quid tale. sed coniunctorum             20
uerborum alia sunt quae sententiam compraehendunt, ut
ea quae dicta sunt, alia quae expectant aliquid ad conpletionem
sententiae, ut eadem ipsa quae nunc diximus, si
subtrahas uerbum quod positum est ‘ambulat’; quamuis enim
uerba coniuncta sint ‘homo festinans in montem’, tamen           25
adhuc pendet oratio. separatis igitur his coniunctis uerbis,
quae non implent sententiam, restant ea uerba coniuncta,
quae sententiam compraehendunt. horum item duae species
sunt. aut enim sic sententia compraehenditur ut uero
aut falso teneatur obnoxia, ut est ‘omnis homo ambulat’          30
aut ‘omnis homo non ambulat’ et si quid huiusmodi est.
aut ita impletur sententia, ut licet perficiat propositum
animi, affirmari tamen negariue non possit, ut cum imperamus
cum optamus cum exsecramur et similia. nam quisquis
dicit ‘perge ad uillam’ uel ‘utinam pergat ad uillam’            35
uel ‘di illum perduint’, non potest argui quod mentiatur
aut credi quod uerum dicat. nihil enim affirmauit aut negauit,
ergo nec tales sententiae in quaestionem ueniunt,
ut disputatorem requirant.

      18 connexa _C_ || 22 dicta sunt expectant aliquid,
      ut eadem _BCDP in mg. add._ alia quae _C lacunam
      explendam esse eis quae male inrepserunt p. 165, 5
      {frg 32 l 54} uidit Crecelius. ibi enim et_ sententiam
      conpraehendunt _et_ aliquid expectant _ex loco
      nostro repetuntur, quae cum reliquis_ alia quae ...
      ad conpletionem sententiae _in codicis cuiusdam
      margine scripta fuisse et alieno loco intrusa esse
      uidentur_ || 24 ambulat _C om. BDP_ || 26 aduc
      {*above du: h} _C_ || 30 obnoxio _P_ || 31 est
      _PDP_ et _C_ || 32 ita _BC_ itaque _DP_ ||
      34 exsecramus _BP_ execramus _D_ || quisquis _BDP_
      si quis _C_ || 35 dicit _BDP_ dicat _C_ || uillam
      _BDC_ illam _P_ || 36 uel dii _BDC_ aut dii _P_ ||
      perduint _D_ perdant {*above a: u} _B_ perdant
      _C_ perdunt _P_ || 37 dicit _BDP_ || affirmabit _C_ ||
      negabit _C_ || 38 tales sententiae nec _P_ ||
      questionem _C_

Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae.      40
simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae
alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus ‘omnis
homo ambulat’. coniunctae sunt de quarum copulatione
iudicatur, ut est ‘si ambulat mouetur’. sed cum de coniunctione
sententiarum iudicium fit, tamdiu est donec perueniatur          45
ad summam. summa est autem quae conficitur ex
concessis. quod dico tale est: qui dicit ‘si ambulat mouetur’
probare uult aliquid, ut cum hoc concessero uerum
esse restet illi docere, quod ambulet, et summa consequatur,
quae iam negari non potest, id est quod mouetur, aut             50
restet illi docere, quod non mouetur, ut consequatur summa,
quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet.
rursus si hoc modo uelit dicere ‘homo iste ambulat’,
simplex sententia est, quam si concessero et adiunxerit
aliam ‘quisquis autem ambulat mouetur’, et hanc etiam            55
concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamuis singillatim
enuntiatarum et concessarum ilia summa sequitur,
quae iam necessario concedatur, id est: homo iste igitur
mouetur.

      41 sunt quae] sunt _om. B_ || 42 ut est illud quod
      dicimus omnis homo ambulat _om. P_ || 44 coniuntione
      _C_ || 45 tandiu _B_ || 46 summam] summa _P_ ||
      48 hoc non concessero _BDP_ non _erasum in C_ ||
      49 docere quod non mouetur ambulet _deletis uerbis_
      quod non mouetur _B_ || est quod mouetur] est _om.
      P_ || ut restet _C_ || 52 non concedi] non _add.
      inter lineas in C_ || est quod non] est _om. P_ ||
      54 concessero et alia quae aliquid expectant ad
      conplectionem sententiae sententiam compraehendunt
      adiunxerat aliam _B_ concessero alium et aliam quae
      aliquid expectant ad completionem sententiae
      sententiam conprehendunt; adiunxerit aliam _C_
      concessero et alia quae aliquid expectant ad
      conpletionem sententiae sententiam conpraehendunt
      Adiunxerit aliam _D_ concessero et alia quae aliquid
      exspectant ad complectionem sententiae sententiam
      comprehendunt Adiunxerit aliam _P cf. adnot. ad
      p. 163, 5 {frg 32 l 22}_ || 56 sententia{*above a:
      rum} _in fine uersus P_ || 57 concearum _B_ ||
      58 conceditur _C_ concedit _in fine uersus P_ ||

His breuiter constitutis singulas partes consideremus.           60
nam sunt primae duae, una de his quae simpliciter dicuntur
ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae
coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. quae de
simplicibus est uocatur de loquendo. illa uero quae de
coniunctis est, in tres partes diuiditur.
                    separata enim coniunctione                   65
uerborum quae non implet sententiam, illa quae
sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem uel
disputatorem requirat, uocatur de eloquendo. illa quae sic
implet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur,
uocatur de proloquendo. illa quae sic compraehendit sententiam,  70
ut de ipsa etiam copulatione iudicetur, donec
perueniatur ad summam uocatur de proloquiorum summa.

  _32*._ Augustin. de dialect. I ed. congr. S. Mauri XVI p. 36.
  ed. Crec. p. 5: Dialectica est bene disputandi scientia.
  disputamus autem utique uerbis. *uerba* igitur *aut ...
  disputat currit*. nec mireris quod ‘disputat’, quamuis ex
  duobus compositum sit tamen inter simplicia numeratum
  est. nam res definitione illustratur, dictum est enim id esse
  simplex quod unum quiddam significat. *itaque hoc ... habet
  significationem*. siquidem quisquis dicit ‘ambulo’, et
  ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et
  quisquis dicit ‘ambulas’, similiter et rem quae fit et eum
  qui facit significat. at uero qui dicit ‘ambulat’ nihil aliud
  quam ipsam significat ambulationem, quamobrem *tertia persona
  ... proloquiorum summa*. Mart. Cap. IIII 388 p. 117 sq. Gr.:
  Nomen est, quod aliquam rem significat et per casus flecti
  potest. uerbum est quod aliquid significat et per tempora
  flecti potest, ut ‘Cicero’ nomen, ‘disputat’ uerbum. haec ab
  inuicem separata non nihil quidem significant, uerum tamen
  uel falsum dici non possunt. cum autem fuerint coniuncta iam
  possunt et affirmari et negari, ut ‘Cicero disputat’, iam
  dici potest ‘Cicero non disputat’. esse autem debet
  nominatiuus casus nominis, et tertia uerbi persona. prima
  persona significat aliquid, quod iam negari uel affirmari
  possit, et in hominem tantum cadit; in ea autem intellegitur
  nomen etiam si non dicatur, ut ‘disputo’ totum plenum est,
  etiam si non dicas ‘ego’. item secunda persona et ipsa iam
  ueritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem
  cadit, et ei nec recte dicimus ‘disputas’, qui nec audire nec
  intellegere quod dicitur potest. ergo et hoc cum dicatur sine
  nomine, tamen ibi nomen intellegitur. aliter figurate utimur
  siue prima siue secunda persona, ut aut loquentem eum
  inducas, qui loqui non potest, aut ad eum conuertamus
  orationem qui neque audire neque intellegere potest. tertia
  uero persona non hominis tantum est, sed aliarum etiam
  rerum et simul ac dicta fuerit non continuo intellegitur,
  nisi forte de deo dicatur aliquid, quod de eo solo possit
  intellegi, ut cum dicimus ‘pluit’ iam potest esse uerum aut
  falsum, cum non addamus nomen, quia notum est qui pluit. cum
  uero dicimus ‘disputat’, cum aliquid iam significet, non
  tamen uerum aut falsum dici potest, si nomen non addatur. et
  quamuis de homine hoc tantum possit intellegi, quia non de
  uno dici potest, necessario subdendum est nomen. et
  ‘resistit’ cum dicimus, tertia uerbi persona est, exigit enim
  nomen non hominis tantum sed cuius libet quod resistere
  potest. prima igitur et secunda persona et de homine tantum
  possunt intellegi et solae dictae possunt aut uerae aut
  falsae dici, quia cum his etiam nomina intelleguntur. tertia
  uero et non omnis sola dici potest et non de solo homine
  intellegitur. quod ergo fuerit ex nominatiuo casu nominis et
  tertia uerbi persona coniunctum, proloquium dicitur, ita ut
  iam necessario aut uerum sit aut falsum aut dubium. namque
  ‘homo animal est’ omnes iudicamus uerum esse, et ‘omne animal
  homo est’ omnes iudicamus falsum. ‘ille disputat’, quamuis
  necessario aut disputet aut non disputet, nobis tamen dubium
  est, alterum enim (_sic ci. Vsener pro_ alterum, nihil) horum
  intellegimus necessarium esse, sed quid horum sit nescimus.
  ubi uero illa uerba sunt, quae impersonalia dicuntur, non ex
  nominatiuo casu impletur sententia, sed alios casus recipit,
  ut ‘disputatur’ cum dicitur, plena sententia est, si
  ablatiuum adiungas, hoc est ‘a Cicerone’, et ‘poenitet’ cum
  dicitur plena sententia est, si accusatiuum adiungas, id est
  ‘Ciceronem’ et sunt multa alia. illud tamen constat,
  personalia uerba non implere sententiam, nisi cum nominatiuo
  casu et tertia uerbi persona. sunt etiam sententiae, quae
  quamuis constent ex nomine et uerbo, affirmari tamen aut
  negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dicere
  nonnullis placuit, ut est modus imperatiuus. cum dicimus
  ‘Aiax curre’, iam plena sententia est, nam nec solum
  intellegi sed etiam fieri potest quod dicimus (_libri_
  dicis), negari tamen non potest, non enim hoc negat,
  qui dixerit ‘noli currere’. hoc enim non est aduersum ei quod
  dictum est ‘curre’, ut hoc sit uerum illud falsum, ut possit
  nasci quaestio. nam de aientia et negatione quaestio sine
  dubio nascitur, ut ‘ille currit ille non currit’ quaestio
  est, utrum currat an non. ‘curre’ autem et ‘non curre’ non
  facit quaestionem, utrum currat. nulla quidem quaestio hic
  potest intellegi utrum currere debeat an non. hoc enim ex
  aientia et negatione natum est, ut ‘currere debet’ et
  ‘currere non debet’. hoc facit et optatiuus modus. cum enim
  plena sit sententia cum dicimus ‘utinam scribam’ et ‘utinam
  non scribam’, non potest hinc nasci quaestio, utrum scribam
  an non: sed pleraque talia sunt, haec ad exemplum sufficiant.
  quod ergo fuerit iunctum ex nomine et uerbo, si plenum nomen
  et plenum uerbum sit, necessario facit sententiam, sed non
  necessario facit proloquium. si enim est, quod iam est,
  affirmari et negari potest, et supra diximus multa dici plena
  sententia, quae tamen affirmari et negari non possint. plenum
  igitur proloquium est ‘omnis homo animal est’, et quamuis
  natura illud exigat, ut primo nomen et postea uerbum dicatur,
  ut dictum est, non desinit uerum esse proloquium etiam si
  dicas ‘animal est omnis homo’. IIII 338 p. 97 Gr.: Quippe in
  ditione mea (_dialectica loquitur_) iureque consistunt
  sex normae, quis constant ceterae disciplinae. nam prima est
  de loquendo, secunda de eloquendo, tertia de proloquendo,
  quarta de proloquiorum summa, quinta de iudicando quae
  pertinet ad iudicationem poetarum et carminum, sexta de
  dicendo quae (_libri_ quae dicenda) rhetoribus commodata est.
  in prima autem parte quaeritur quid sit genus, quid forma,
  quid differentia, quid accidens, quid uero proprium, quid
  definitio, quid totum, quid pars, qui in diuidendo modus, qui
  in partiendo, quid sit aequiuocum, quid uniuocum, quid (ut
  ita dicam) pluriuocum ... in secunda uero, quam de eloquendo
  diximus, quaeritur, quid sit nomen, quid uerbum, quid ex his
  iunctum, quae ex his subiectiua pars sententiae sit, quae
  declaratiua, qui subiectivae modus sit, qui declaratiuae,
  quatenus nomen accipiatur, quatenus uerbum, quatenus sit
  perfecta sententia ut possit esse proloquium. excipit hanc
  pars tertia de proloquendo. in ea quaeritur,... quae sint
  differentiae proloquiorum in quantitate, quae in qualitate,
  quid uniuersale sit, quid particulare, quid indefinitum, quae
  sint aientia, quae negantia, quam uim habeant singula, et
  quemadmodum inter se affecta sint. hinc progeditur ad quartam
  partem, quam esse diximus de proloquiorum summa. in ea
  quaeritur, quid sit sumptum, quid illatio, quid syllogismus,
  quid symperasma e.q.s.

      61 primae duae _CDP_ primae et duae _B_ ||
      62 dialecticae _C_ || 64 est _om. P_ || 66 illa quae
      sic implet sententiam _om. B_ || sic] sit _D_ ||
      68 uocatur _B_ uocatur _om. P_


XVIII

_33_ Quibus nos in hoc libro proinde ut nihil intersit utemur
indiscriminatim.

  _33._ Non. p. 127: Indiscriminatim indifferenter. Varro de
  lingua latina libro XVIII: *quibus nos ... indiscriminatim,*
  promisce.

      1 intussit _cod. Guelferb. Gud. 103_


XXII

_34_ Rure ueni.

  _34._ Char. p. 142, 18: Rure Terentius in Eunucho (_V 5, 1_)
  ‘ex meo propinquo rure hoc capio commodi’. itaque et Varro ad
  Ciceronem XXII *rure ueni*. _cf._ fr. 19.



XXIII

_35_ Ingluuies sunt tori circa gulam qui propter pinguedinem
fiunt atque interiectas habent rugas.

  _35._ Philarg. ad Verg. georg. III 433: Varro ad Ciceronem in
  libro XXIII: *ingluuies inquit sunt ... habent rugas*. sed
  nunc pro gula positum.

      1 ingluuies inquit sunt tori _Vrsinus Daniel_
      ingluuies tori inquit sunt _Lion_


XXIIII

_36_ (ἀξιώματα) M. Varro alias profata alias proloquia
appellat.

  _Gelli codices librorum VIIII-XX quibus usus sum sunt hi:
  V = cod. Lugd. Voss. F. 7 saec. fere XIII iudice Martino Hertz
  ber. d. berl. acad. 1847 p. 412, quem ipse contuli L = cod.
  Lugd. Voss. F. 112 saec. X iudice Hertzio cuius lectiones
  Lucianus Mueller mecum commmunicauit_

M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo
expeditissime ita finit: proloquium est sententia in
qua nihil desideratur. Erit autem planius quid istud sit,         5
si exemplum eius dixerimus. ἀξίωμα igitur sine id proloquium
dicere placet, huiuscemodi est ‘Hannibal Poenus fuit’,
‘Scipio Numantiam deleuit’, ‘Milo caedis dampnatus est’,
‘neque bonum est uoluptas neque malum’. et omnino quicquid
ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia,             10
ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis
ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone sicuti dixi proloquium.

      3 ad ceronem _L_ || XXIIII _L_ || 5 nichil _VL_ ||
      6 αΖιωμα _V_ || 7 huiusmodi _L_ || penus _V_ ||
      8 nummantiam _V_ numanciam _L_ || cedis dapnatus _V_ ||
      10 ‘dicitur’ ita _V_ || 11 aut uerum] an uerum _V_ ||
      12 αΖιωμα _V_

Sed quod graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, alii nostrorum
adiunctum, alii conexum dixerunt. id conexum
tale est ‘si Plato ambulat, Plato mouetur’; ‘si dies est, sol    15
super terras est’. item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel
coniunctum uel copulatum dicimus, quod est huiusmodi: P.
Scipio Pauli filius et bis consul fuit et triumphauit et censura
functus est et conlega in censura L. Mummi fuit. in
omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi              20
cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. nam si
ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero
‘et Hannibalem in Africa superauit’, quod est falsum, uniuersa
quoque illa quae coniuncte dicta sunt propter hoc
unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera           25
non erunt. est item aliud, quod graeci διεζευγμένον ἀξίωμα,
nos disiunctum dicimus. id huiuscemodi est: ‘aut malum
est uoluptas aut bonum aut neque malum neque bonum
est’. omnia autem quae disiunguntur, pugnantia esse inter
sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα graeci       30
dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. ex omnibus,
quae disiunguntur unum esse uerum debet, falsa cetera.
quodsi aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue quam
unum uera erunt aut quae disiuncta sunt non pugnabunt
aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non           35
erunt, tum id disiunctum mendacium est et appellatur
παραδιεζευγμένον sicuti hoc est, in quo quae opposita non
sunt contraria: ‘aut curris aut ambulas aut stas’. nam ipsa
quidem inter sese aduersa sunt sed opposita eorum non
pugnant, non ambulare enim et non stare et non currere           40
contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur,
quae simul uera esse non queunt. possis enim simul
eodemque tempore neque ambulare neque stare neque
currere.

  _36._ Gell. XVI 8: Cum in disciplinas dialecticas induci atque
  imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas
  uocant dialectici εἰσαγωγάς. tum, quia in primo περὶ
  ἀξιωμάτων discendum, quae *M. Varro ... appellat*,
  commentarium de proloquiis L. Aelii docti hominis, qui
  magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis
  bibliotheca repertum legimus. sed in eo nihil edocenter neque
  ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur
  eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi
  gratia, redimus igitur necessario ad graecos libros ex quibus
  accepimus ἀξίωμα esse his uerbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς
  ἀπόφαντον ὅσον ἐφ᾽ αὑτῷ. hoc ego supersedi uertere, quia
  nouis et inconditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per
  insolentiam uix possent. sed *M. Varro ... dixi proloquium*,
  a M. autem Cicerone (_disp. tusc. I 7, 14_) pronuntiatum, quo
  ille tamen uocabulo tantisper uti se attestatus est, ‘quoad
  melius’ inquit ‘inuenero’. *sed quod graeci ... neque
  currere*. Apul. de dogm. Plat. III p. 265 Oudend.: est una
  inter has ad propositum potissima, quae pronuntiabilis
  appellatur, absolutam sententiam comprehendens, sola ex
  omnibus ueritati aut falsitati obnoxia, quam uocat Sergius
  effatum, *Varro* proloquium, Cicero enuntiatum, graeci
  πρότασιν, tum ἀξίωμα.

      13 greci _VL_ || ϹΥΝΗμμενο ἀΖιωμα _V om. L_ ||
      dicunt id alii _L_ || 14 cõnexum _V_ || cõnexum _V_ ||
      15 ambulat Plato _ab alia manu suprascr. in L_ ||
      16 ϹΥμπεπαeτμενον _V om. L_ || 17 eiusdemmodi
      _VL_ eiusmodi _uolgo_ || 19 collega _V_ || Mummi]
      mimi {*above first i: ’, above second i: ”} _V_ ||
      20 mendatium _bis V_ || 22 omnia que _V_ || 24 illa
      que _V_ || 26 istitem _V_ || greci _ubique VL_ ||
      ΜeΖeιτΜeΝΟΝαξιωμα _V om. L_ || 27 huiusmodi
      {*above m: ce} _V_ || 28 neque bonum neque malum
      _L_ || 29 diiunguntur _V_ || 30 opposita que _V_ ||
      32 diiunguntur _V_ || 33 aut nichil _V_ autem nihil
      _L_ || 34 erunt aut que _VL_ || disiuncta _V_
      adiuncta _L_ || 35 que opposita _VL_ || sunt _om. L_ ||
      se _V_ || 37 παΡααιeΖeΥτΜeΝΟΝ _V_ quo que _VL_ ||
      39 sunt sed] ſ̃ed _L_ || 41 contraria inter sese
      non sunt quoniam _om. L_ || contrarie dicuntur _V_ ||
      42 que simul _VL_ || 43 tempe _V_

_37_ Cum indidem haurierint.

  _37._ Prisc. X 50 p. 540, 3: Haurio hausi, inuenitur tamen
  etiam hauriui uel haurii. Varro in XXIIII ad Ciceronem: *cum
  ... haurierint*.

      2 Varro in XXIII. _GL_ || haurierunt{*above last u: i}
      _Rr_ haurieriint _L_

_38_ In summa constructionis eius caput collocauit, in
quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen
est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod
hinc capiant initium sensus ac nerui.

  _38._ Lactant. de opif. dei 5, 6: *In summa* uero
  *constructionis eius*, quam similem nauis carinae diximus,
  *caput ... ac nerui*.

_39_ Varro de lingua latina alam culmum fabae dicit.

  _39._ Seru. ad Verg. georg. I 75: Nonnulli proprie culmos
  lupinorum alas dici putant, ut Aelius ‘alae ex lupino,
  surculi sine foliis’, Cato in Originibus ‘alae ex lupino
  lugium * * tamen *Varro de ... dicit*.

  _Varronis uerba teste Thilone non occurrunt nisi in cod. Leidensi
  80, ubi haec legi possunt_ Varro de lingua latina alam.
  ulm....fab.... || dicit _Burmannus_ dicere _Daniel_

_40_ De fenestella quiritatur.

  _40._ Diom. p. 381, 22: Solent in uerbis etiam peritiores
  errare, incerti utrum cum R an sine R debeant proferri.
  quirito. Liuius in attico: quirit, Varro ad Ciceronem:
  *de ... quiritatur*. est autem quiritare Quirites ciere.

      1 quirit * Varro ad Ciceronem * Fenestella quiritatur
      _Keilius qui asteriscis lacunas quibus Liui et
      Varronis exempla periisse ei uidentur indicauit_ de
      fenestella _Mercklinus Philol. III p. 151.
      I. Poethius de Fenestella diss. Bonn. 1849 p. 6_

       *       *       *       *       *


        DE SERMONE LATINO AD MARCELLVM

                    LIBRI V


I

_41*_ Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum
romanam linguam. constat autem, ut adserit Varro, his
quattuor: natura analogia consuetudine auctoritate. natura
uerborum omnium, quae inmutabilis est, non quicquam
aut minus aut plus tradidit nobis, quam quod accepit.            5
nam si quis dicat scrimbo quod est scribo, non analogiae
uirtute sed naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia
sermonis a natura proditi ordinatio est secundum technicos
neque aliter barbaram linguam ab erudita quam argentum
a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae            10
sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum
consensione conualuit, ita tamen ut illi artis ratio
non accedat sed indulgeat. nam ea e medio loquendi usu
placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi
nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam,       15
quem ad modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam
aut rationis aut naturae aut consuetudinis habet, cum
tantum opinione secundum ueterum lectionem recepta sit
nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt,
scientium.                                                      20

  _41._ Diom. p. 439, 15: *Latinitas est ... scientium*. Char.
  p. 50, 16: Latinus sermo cum ipso homine ciuitatis suae natus
  significandis intellegundisque quae diceret praestitit
  (praesto fuit _Vsener_). _sed_ postquam plane
  superuenientibus saeculis accepit artifices et solertiae
  nostrae obseruationibus captus est, paucis admodum partibus
  orationis normae suae dissentientibus, regendum se regulae
  tradidit et illam loquendi licentiam seruituti rationis
  addixit. quae ratio adeo cum ipsa loquella generata
  (congenerata _Vsener_) est, ut hodie nihil de suo analogia
  inferat. ea enim quae ad explicandam elocutionem iam apud
  sensus nostros educta sunt a confusione uniuersitatis
  disseminauit et a disparibus paria coaluit. adprobatur autem
  defectionis regula argumento similium. constat ergo latinus
  sermo natura analogia consuetudine auctoritate. natura
  uerborum (alias uerborum omnium _in mg. N_) nominumque
  inmutabilis est nec quicquam aut plus aut minus tradidit
  nobis quam quod accepit. nam si quis dicat scrimbo pro eo
  quod est scribo, non analogiae uirtute sed naturae ipsius
  constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi
  ordinatio est neque aliter barbaram linguam ab erudita quam
  argentum a plumbo dissociat ... consuetudo non arte analogiae
  sed uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum
  consensione conualuit, ita tamen ut illi ratio non accedat
  sed indulgeat. auctoritas in regula loquendi nouissima est.
  namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad modum ad
  aram sacram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut
  naturae aut consuetudinis habet, tantum opinione auctorum
  recepta est, qui et ipsi cur id secuti essent si fuissent
  interrogati nescire confiterentur. ex his ergo omnibus
  consuetudo non haec uulgaris nec sordida recipienda est, sed
  quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum
  enim utilibus incunda gratiora sunt. Quint. inst. orat.
  I 6, 1: sermo constat ratione uetustate auctoritate
  consuetudine. rationem praestat praecipue analogia,
  nonnumquam et etymologia. uetera maiestas quaedam, et ut sic
  dixerim religio commendat. auctoritas ab oratoribus uel
  historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat
  .... cum summorum in eloquentia uirorum iudicium pro ratione
  et uelut error honestus est magnos duces sequentibus.
  consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque
  plane sermone ut nummo, cui publica forma est. _cf._ VIIII
  3, 3. Max. Vict. p. 272 Lind. p. 1938P.: latinitas est
  obseruatio incorrupte loquendi secundum romanam linguam.
  constat autem tribus modis: ratione auctoritate consuetudine;
  ratione secundum technicos id est artium traditores;
  auctoritate, ueterum scilicet lectionum; consuetudine eorum
  quae in medio (_sic cod. Bern. teste Keilio ad Diomedis uerba
  supra scripta_ modo _edit._) loquendi usu placita assumptaque
  sunt. Augustin. art. 1 p. 167 Mai. nou. bibl. patr. I 2. p. 7
  Web.: latinitas est obseruatio incorrupte loquendi secundum
  romanam linguam. constat autem modis tribus id est ratione
  auctoritate consuetudine; ratione secundum artem; auctoritate
  secundum eorum scripta, quibus ipsa est auctoritas adtributa;
  consuetudine secundum ea quae loquendi usu placita
  adsumptaque sunt. _cf._ Prob. inst. art. p. 47, 19.

      2 his _om. BM_ || 4 omnium quae B omniumque _AM_
      omnium _mg. codicis Charisi_ (_cf. testimonia_)
      nominumque _Charisius Putschius Keilius_ ||
      inmutabili ne quicquam _ABM_ inmutabilis est nec
      quicquam _Charisium secutus Keilius_ || 5 traditur B ||
      quo accipitur _M_ || 8 a _om. M_ || thechinicos _M_
      technos _B_ || 9 erudit  ͝ _M_ erudit _AB_ ||
      11 par _B_ pars _AM_ || 12 consessione
      _AM_ consesione _B_ || 16 anchoram _BM_ anachortam
      _A_ aram _Varro ipse scripserit cf. Char, l.s._ ||

_42*_ Vox est, ut stoicis uidetur,
                    spiritus tenuis auditu sensibilis,
quantum in ipso est. fit autem uel exilis aurae
pulsu uel uerberati aeris ictu. omnis uox aut articulata
est, aut confusa. articulata est rationali hominum loquellis
explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia    5
litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel
inscriptilis, simplici uocis sono animalium effecta, quae
scribi non potest, ut est equi hinnitus, tauri mugitus.

  _42*._ Diom. p. 420, 9: _Vox est ... tauri mugitus._ Max. Vict.
  p. 272 Lind. p. 1939P.: uox est aer ictus sensibilis, qui
  auditur quantum in ipso est. uocis uero species sunt duae,
  articulata et confusa. articulata quae hominum tantum est,
  unde articulata dicta est, quod articulo scribentis
  comprehendi possit. confusa, quae scribi non potest, ueluti
  ouium balatus, equi hinnitus, bouis mugitus et aliae
  nonnullae uoces sunt. _cf._ Mar. Vict. I 2, 1 p. 2451P.
  Priscian. I 1 p. 5, 2: philosophi definiunt uocem esse aerem
  tenuissimum ictum uel suum sensibile aurium id est quod
  proprie auribus accidit. et est prior definitio a substantia
  sumpta, altera uero a notione, quam graeci ἔννοιαν dicunt,
  hoc est ab accidentibus. accidit enim uoci auditus, quantum
  in ipsa est. uocis autem differentiae sunt quattuor:
  articulata inarticulata litterata illitterata articulata est,
  quae coartata hoc est copulata cum aliquo sensu mentis eius
  qui loquitur profertur, inarticulata est contraria quae a
  nullo affectu proficiscitur mentis, litterata est, quae
  scribi potest, illitterata quae scribi non potest. _cf._
  Donat. I 1, 1 p. 1735P. Prob. inst. art. p. 47, 1. Pomp.
  comm. art. Don. I 7 p. 10 Lind. Audax in Mai class. auct. II
  p. 589.

      1 audito _A_ || 2 exillis _A_ exillis _corr. a manu
      alia in_ exilis _M_ || 5 et _om. BM_ || scriptilis _A_
      scribalis _M_ scripturalis _B_ || 7 inscriptulis _B_

_43_ Lacrumae an lacrimae, maxumus an maximus, et si
qua similia sunt, quo modo scribi debeant, quaesitum est.
Terentius Varro tradit Caesarem per I eiusmodi uerba solitum
esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem
uiri consuetudinem factam.                                        5

  _43._ Cassiodori Annaeus Corn. p. 2284P. p. 576A Garet.:
  *Lacrumae an ... consuetudinem factam*. sed ego in
  antiquiorum libris multo quam Gaius Caesar est per V pleraque
  scripta inuenio, optumus intumus pulcherrumus lubido dicundum
  faciundum maxume monumentum contumelia minume. melius tamen
  est et ad enuntiandum et ad scribendum I litteram pro V
  ponere, in quod iam consuetudo inclinauit. Isid. orig. I 26,
  15: Maximus an maxumus et si qua sunt similia qualiter
  scribenda sunt quaesitum est. *Varro* tradidit Caesarem per I
  eiusmodi uerba enuntiare solitum esse et scribere. inde per
  auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam, ut maximus
  optimus pessimus scribatur. Quint. I 7. 21: etiam optimus
  maximus, ut mediam I litteram, quae ueteribus V fuerat
  acciperent, C. primum Caesaris inscriptione traditur factum.
  Vel. Long. p. 2228P: antiquis uarie etiam scriptitatum est
  mancupium ancupium manubiae. siquidem C. Caesar per I scripsit,
  ut apparet ex titulis ipsius, at Augustus [I per] V,
  ut testes sunt eius inscriptiones. et qui per I scribunt,
  illam rationem secuntur, quod aliae quoque denominationes per
  eandem litteram exeant, ut cum manicas maniculum (quibus
  nomen apponi potest, quod per V manuleus) dicimus. item qui
  aucupium per V scribunt, putant ab aue occupanda dictum, qui
  aucipium (aut quia aucupium _P._) ab aue capienda, cum A
  litterae in I familiaris transitus sit. quibus aeque opponi
  potest, non minus in I transire quam in V, nam ab amico fit
  inimicus, et a salso insulsus. sequitur igitur electio,
  utrumne per antiquum sonum, qui est pinguissimus et V
  litteram occupabat, uelit quis enuntiare, an per hunc, qui
  iam uidetur elegantior, exilius id est per I litteram has
  proferat uoces, in quibus V littera uidetur esse superuacua.
  _cf._ p. 2235.

  _Cassiodori codices Keili sunt: A = cod. Bern. 330
  saec. X B = cod. Paris 7495 (olim 5509, 1) ‘Claudii
  Puteani’ membr. 4. saec. XIII_
      1 si qua _A_ si q{*above q: a} _B_ || 2 debent _AB_ ||
      7 auctoritatem tanti uiri _Putschius_

_44_ Lucilius ubi I exile est per se iubet scribi, at ubi
plenum est praeponendum esse E credit, his uersibus:
    Meille hominum, duo meillia; item huice utroque opus, meiles,
    Meilitiam. tenues I: pilam qua lusimus, pilum
    Quo pinso, tenues I. plura haec feceris: peila                5
    Quae iacimus, addes E, peila, ut plenius fiat.
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem
diuersa uia delabitur, dicens in plurali quidem numero,
debere I litterae E praeponi, in singulari uero minime,
cum alioqui et non aliud in singulari, quam in plurali           10
extrema syllaba sonet et * * *, ut in uerbis manifestum
est. dicimus enim mitto misi misimus. nisi aliam hic
uult esse rationem [quod absurdum est], ut cum uerba
quoque ex syllabis constent, at diuersa regula corrigantur.

  _44._ Terent. Scaur. p. 2255P.: Primum igitur per adiectionem
  illa uidentur esse uitiosa, quod Attius geminatis uocalibus
  scribi natura longas syllabas uoluit, cum alioqui adiecto uel
  sublato apice, longitudinis et breuitatis nota, posset
  ostendi. nam singulares uocales et produci et corripi
  possunt, unde etiam Lucilius in VIIII saturarum de
  orthographia praecipiens ait ... item quod *Lucilius, ubi ...
  regula corrigantur*. Quint. I 7, 14: semiuocales geminare diu
  non fuit usitatissimi moris atque e contrario usque ad Attium
  et ultra porrectas syllabas geminis ... uocalibus
  scripserunt. diutius durauit, ut EI iungendis eadem ratione
  qua graeci _EI_ uterentur. ea casibus numerisque discreta
  est, ut Lucilius praecipit: ‘iam puerei uenere, E postremum
  facito atque I, ut pueri plures fiant’, ac deinceps idem:
  ‘mendaci furique addes E cum dare furei iusseris’. quod
  quidem cum superuacuum est, quia I tam longae quam breuis
  naturam habet, tum incommodum aliquando. nam in eis, quae
  proximam ab ultima litteram E habebunt et I longa
  terminabuntur, illam rationem sequentes utemur E gemina,
  qualia sunt haec: aurei argentei et his similia. idque eis
  praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento
  erit, sicut in graecis accidit adiectione I litterae, quam
  non solum datiuis casibus in parte ultima ascribunt sed
  quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΕΙ, quia etymologia
  ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
  Vel. Long. p. 2220P.: his quaeritur etiam, an per E et I
  quaedam debeant scribi secundum consuetudinem graecam.
  nonnulli enim ea quae producerentur sic scripserunt. alii
  contenti fuerunt huic productioni _I_ longam ut (_sic Vsener
  pro_ longam aut) notam dedisse. alii uero quorum est item
  Lucilius uarie scriptitauerunt, siquidem in his quae
  producerentur, alia per I longam, alia per E et I notauerunt,
  uidelicet ut differentia quadam separantes, ut cum diceremus
  ‘uiri’, si essent plures, per E et I scriberemus, si uero
  esset unus, ‘uiri’ per I notaremus. et Lucilius in VIIII:
  ‘iam puerei uenere, E postremum facito atque I, ut plures
  faciant, I si facis solum pupilli. pueri hoc unius fiet’.
  item ‘hoc illi factum est uni, tenue hoc facies I. haec illei
  fecere, adde E, ut pinguius fiat’, idemque peila quibus
  milites utuntur, per E et I scribenda existimat, at pilum quo
  pinsitur (pila qua pinsatur P.) per I. hoc mihi uidetur
  superuacaneae esse obseruationis, nam si omnino in scribendo
  discernenda casuum numerorumque ambiguitas est, quid faciemus
  in his nominibus, quorum scriptio discrimen non admittit?
  Mar. Vict. I 4, 60 p. 2464P: omnes qui de orthographia
  scripserunt de nulla scriptura tam diu, quam diu de hac
  quaerunt, quae per I litteram singularem genetiuum, et quae
  per EI litteras nominatiuum pluralem faciunt, locuti partim
  acute, partim (partim _add. Wachsmuth_), ut mihi quidem
  uidetur, inepte. (uidetur. inepte _libri_) illud [atque _om.
  Par._] etiam ridicule * *, nam mihi quaedam succurrunt: pilum
  aiunt militare et uinea, si sit supra quam milites aggerem
  instituunt, et sicam [et silicem] quae secet per E et I
  scribenda, at si pilum sit quo pinsitores utuntur et uinea
  quae ruri colitur et fistula per I. _cf._ ibid. §. 59.

  _Scauri cod. Bernensis 330 saec. X = B_
      2 esse credit _B_ || 3 mille hominum ·II· _B_ ||
      huce utroque opus mille _B_ huic EI utroque _coni.
      Vsener_ || 4 militiam _B_ || pilam in qua _B_ ||
      5 quo ipse{*above e: o} tenues si _B_ pila _B_ ||
      6 qua iacimus ade͠e. pella ut plenus fiat _B_ ||
      8 dilabitur _B_ || 9 literę praeponi _B totum hoc
      fragmentum Vsener correxit, ego p. 91n. erraui_ ||
      uero minime cum alioqui {*above space: &} non
      aliunde in singulari _B_ || 11 plurali _om. B_ ||
      sonat _B_ || et ***] _add. Vs._ || 12 mitto emisimus
      _libri_ || 13 ut _add. B_ || 14 constant _B_ || et
      _libri_

_45_ Mium et commircium per I antiquis relinquamus, apud
quos aeque et Mircurius per I dicebatur, quod mirandarum
esset rerum inuentor, ut Varro dicit. | item miis per
I, non meis per E ut Terentius: at enim istoc nihil magis
Syre miis nuptiis aduorsum.                                       5

  _45._ Vel. Long. p. 2236P.: Namque *mium et commircium* quoque
  *per ... Varro dicit*. nostris iam auribus _secus placet_
  (_add. Ritschelius l.s._), scilicet per E, ut et
  (_Ritschelius_ et ut _cod._) Mercurius et commercia dicantur.
  *item miis ... aduorsum*.

  _Veli Longi cod. Vaticanus 3402 saec. XVI = V_ nam quę
  nimium et commercium _V_
      1 reliquamus _V_ || 2 mercirius _V_ || 3 ut
      _Ritschelius quaest. Varr. p. 29_ et _V_ ||
      4 Terentius _Heaut. IIII 3, 21_

_46_ Est quaedam littera in F litterae speciem figurata,
quae digamma nominator, quae duos apices ex gamma
littera habere uidetur. ad huius similitudinem soni nostri
coniunctas uocales digammon appellare uoluerunt, ut est
notum uirgo. itaque in prima syllaba digamma et uocalem           5
oportuit poni: *wotum *wirgo, quod et Aeolii fecerunt
et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat.
hanc litteram Terentius Varro dum uult demonstrare
ita perscribit: VAV.

  _46._ Cassiodori Cornut. p. 2282P. *Est quaedam ...
  perscribit: VAV*. Prisc. I 20 p. 15, 1: V loco consonantis
  posita eandem prorsus in omnibus uim habuit apud Latinos quam
  apud Aeolis digamma. unde a plerisque ei nomen hoc datur,
  quod apud Aeolis habuit olim ϝ digamma id est uau, ab
  ipsius uoce profectum teste *Varrone* et Didymo, qui id ei
  nomen esse ostendunt. _cf._ I 10 p. 11, 5. Quint. XII 10, 29:
  Aeolicae quoque litterae qua seruum ceruumque dicimus,
  etiamsi forma a nobis repudiata est, uis tamen nos ipsa
  persequitur. _cf._ I 4,7. Scaur, p. 2254P.: Vau littera
  omnibus uocalibus et praeiectiua et subiecta consentit ut ua
  ue ui uo, et rursus au eu iu ou. est enim posita pro digamma,
  quod quidam graecorum etiam uau appellant. Vel. Long.
  p. 2223: et priusquam de hoc loquamur, V litteram digamma
  esse interdum non tantum in his debemus animaduertere, in
  quibus sonat cum aliqua aspiratione, ut in ualente et uitulo
  et primitiuo et genetiuo, sed etiam in his quibus confusa
  hace littera est, _ut_ in eo quod est quis. Mar. Vict. I 4,
  43 p. 2461P.: uos nominatiuo singulari per duo V, quorum
  uice consonantis fungitur alterum, alterum accipitur pro
  uocali, nam per V et O scriptae significant pluralem numerum
  et casum accusatiuum: auos flauos coruos et horum similia ...
  attamen has etiam uoces, quae V potius quam O sonant, per duo
  V scribite, ut uulua uultus et similia, sicuti sine ulla
  dubitatione per V et O, quae sonant ita ut uoluit uoluo
  uolutus conuolutus, nam littera V uocalis est sicut AEIO, sed
  eadem uicem obtinet consonantis, cuiua potestatis notam
  graeci habent ϝ, nostri uau uocant et illi (alii
  _Putsch. Gaisf._) digamma. ea per se scripta non facit
  syllabam, anteposita autem uocali facit ut ϝάμαξα
  ϝεκηβόλος et ϝελένη. nos uero, qui non habemus huius
  uocis nomen aut notam, in eius locum quotiens una uocalis
  pluresue iunctae unam syllabam faciunt, substituimus V
  litteram, nam uocalis nulla bis eadem posita facit unam
  syllabam: assiduns exiguus Laocoon tribuunt statuunt et
  similia. at cum praeponitur uocali, tunc accipitur pro
  consonanti, ut est anguis extinguit lingua peluis, in ‘uuido’
  enim prior V uocalis est, sequens cui subiecta est I
  consonans. cf. Diom. p. 422, 19. 425, 32. Donat. I 2, 1
  p. 1735. Pomp. comm. art. Don. I 73 p. 21 Lind. Serg.
  p. 1827P. Cledon. p. 1882. Donat. ad Terent. Andr. I 2, 2.
  Beda p. 2335.

  _de codd. uide adnot. ad fr. 43_
      1 speciem _add. m. rec. in mg. B_ || 3 uideatur _A_ ||
      6 quae (qua _cod. Bern. 243_) et Aeoli _AB_ ||
      7 nostri] non _A om. B_ || 8 terentius usu raro _AB_ ||
      9 perscribit _A_ || VAV _Ritschelius l.s. p. 27_ ua _AB_

_47_ Non caret quaestione etiam plebs et urbs et Pelops,
quae Varro ita distinguit ut per B et S ea nominatiuo
casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genetiuo
reddant ut plebs plebis urbs urbis, ea uero per PS, quae
similiter genetiuo eiusdem numeri in PIS excurrant ut Pelops      5
Pelopis.

  _47._ Ter. Scaur. p. 2261: Quaesitum est hiemps utrum per PS an
  per MS deberet scribi, cum alioqui dubium non sit, quin per
  MS scribenda sit, quoniam genetiuo hiemis faciat et quoniam
  per P et S ea scribantur, quae apud graecos _in_ Ψ
  desinunt. hanc autem non in Ψ desinere manifestum est ex
  eo quod quae illa littera terminantur aut in πος ut Πέλοψ
  Πέλοπος aut in βος desinunt, ut φλέψ φλεβός, hiems
  autem neutram harum syllabarum recipit. item non constat,
  obscurum utrum _per_ OB an per OP debeat scribi, nec minus
  obseruo obsido, cum in illis B littera euidenter sonum suum
  uindicet. *non caret ... Pelops Pelopis*. sed nobis utrumque
  per PS uidetur esse scribendum, quoniam ex his Ψ littera
  constet, quam genetiuo diximus aut in BIS aut in PIS exire.
  Cassiodori Papirian. p. 2291P. p. 578B Garet.: traps ab eo
  quod dicitur trabis et urps per P debent scribi, licet
  *Varro* per B scribenda putet, quod in reliquis casibus B
  habeant. sed tamen cum Ψ littera graeca nullo modo
  transferri potuerit in usum nostrum et uis eius per P et S
  litteras scribatur, necessarium est, ut ubi Ψ graecum
  sonat, apud nos quod uitari non potest per has litteras
  scribatur id est P et S, licet in obliquis casibus B habeant,
  ut caeleps caelibis, urps urbis, item in aliis ipsam
  retineant, ut auceps aucupis. unde apparet in his casibus
  mutare nos debere P in B, in quibus se etiam ambae
  consecuntur interposita uocali. hanc etiam regulam sequimur
  in Φ, quae ipsa PH constat, ut Cinyps Cinyphis, quae in
  nominatiuo casu P et S, in aliis casibus per P et H
  scribitur. Vel. Long. p. 2233: hinc noscuntur etiam
  quaestiones interdum quibus noua a ueteribus discernantur
  utrum absorbui an absorpsi, _uel_ cum ad hanc disputationem
  pertinere non debeat, nisi quod proprium est ορθογραφίας,
  utrum per B an per P absorpsi scribi debeat: et aliis
  seruanda (sequenda _libri_) B littera _uidetur_, quoniam
  sorbere dicimus, aliis P, quoniam quaecumque apud graecos per
  Ψ scribuntur et constat haec littera Π Σ, apud
  nos per P scribenda. idque (ideoque _libri_) in similibus
  seruandum, ut in eo quod est urbs et nupsi et plebs ac
  ceteris. p. 2224: ea quae apud nos Ψ litteram sonant,
  putant plerique per P et S scribenda, quoniam et graeci
  pronuntiauerunt, [per] litteram Ψ constare ἐκ τοῦ πίονος
  (ἐκ τοῦ π καὶ τοῦ σ ci. _Wachsmuth coll. Sexto Emp. adv.
  gramm. 103_). sed qui origini uerborum propiores (proniores
  _an_ propensiores?) sunt, per B scribunt. Prisc. I 42
  p. 33, 3: huic (S) praeponitur P et loco Ψ graecae
  fungitur, pro qua Claudius Caesar antisigma ƆϹ
  hac figura scribi uoluit. sed nulli ausi sunt antiquam
  scripturam mutare, quamuis non sine ratione haec quoque
  duplex a graecis addita uideatur, nam multo molliorem et
  uolubiliorem sonum habet Ψ quam PS uel BS. hae tamen id
  est BS non alias debent poni pro Ψ, hoc est in eadem
  syllaba coniunctae, nisi in fine nominatiui, cuius genetiuus
  in BIS desinit, ut urbs urbis, caelebs caelibis, Arabs
  Arabis. _cf._ Prisc. I 58 p. 43, 9, Cassiodori Valerian.
  p. 2289. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2465 _sq._ P. Beda p. 2337P.

  _de cod. uid. adnot. ad fr. 44_
      1 et non paret _B_ || urbs e pelobs _B_ ||
      5 eiusdemmodi _B_ || in ps excurrunt _B_ || pelobs
      pelopis _B_

_48_ Cretenses Ennius (dixit).

  _48._ Char. p. 124, 12: Cretum Cicero Tusculanarum libro II
  (_14, 34_): ‘Cretum legis’, *Cretenses Ennius*, ut Varro
  libro I de sermone latino scribit.


II

_49_ Syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae aliae leues,
aliae procerae aliae retorridae, aliae barbarae aliae graeculae,
aliae durae aliae molles. asperae sunt ut trux crux
trans, leues ut lana luna, procerae sunt quae uocalem longam
extremam habent aut paenultimam ut facilitas, retorridae          5
sunt quae mutam habent extremam ut hic hoc, barbarae
sunt ut gaza, graeculae ut hymnos Zenon, durae ut
ignotus, molles ut aedes.

  _49._ Diom. p. 428, 22: *Syllabae ut ait ... ut aedes*.

      1 leues _B_ leue sunt _A_ leuae _M_ || 2 procere _A_
      proceres _BM_ || gregulae _BM_ || 4 proceres _ABM_ ||
      7 gregulae _M_ || ymnos _A_ ymnus _B_

_50_ Delirus placet Varroni, non delerus. non enim, ut
quidam existimant, a Graeco tracta uox est παρὰ τὸ ληρεῖν
sed est latina a lira id est sulco. itaque sicuti boues
cum se a recto actu operis detorserint delirare dicuntur,
sic qui a recta uia uitae ad prauam declinant, per similitudinem  5
translationis item delirare existimantur.

  _50._ Vel. Long. p. 2233P.: Nec non et ibi ὀρθοέπεια
  ὀρθογραφίᾳ coniuncta est, ubi quaeritur, foenoris an
  foeneris dica_mus_, quoniam nomen inde tractum dicimus
  foeneratorem. item facineris non facinoris, quoniam
  facinerosum uocamus. sic etiam *delirus placet ... delirare
  existimantur*. Caper p. 2248P.: delirare et delerare ἀπὸ
  τοῦ ληρεῖν. Non. p. 17: Delirare (delerare _codd._) est de
  recto decedere. lira est autem fossa recta, quae contra agros
  tuendos ducitur et in quam uligo terrae decurrat.

  _de cod. uid. adnot. ad fr. 45_
      2 ληριν _in mg._ ληρεῖν] _V_ || 3 latine sulco
      _VP_ latina a lira id est sulco _Ritschelius quaest.
      uarr. p. 29_ || existimatur _V_

_51_ Interuallum duas L habet, uallum enim ipsum non
aliter scribitur, a quo interuallum. Varro dicit interualla
esse spatia, quae sunt inter capita uallorum id est stipitum
quibus uallum fit, unde cetera quoque spatia dicuntur.

  _51._ Cassiodori Cornut. p. 2284P. p. 576B Garet.:
  *Interuallum duas ... spatia dicuntur*. Beda p. 2337P.:
  interuallum per duo L scribendum est.

  _de codd. uid. ad fr. 43_
      1 duas .l.l. habet _AB_ || 3 sunt _B erasum in A_

_52_ Narare per unum R scribitur, ut Varroni placet. secutus
est enim etymologiam nominis eius, qua gnarus dicitur,
qui scit et accipit quod loqui debeat. denique compositio
uerbi ita scribitur: ignorare, quod non per duo R
sed per unum scribitur. ideo et naratio unum R habere    5
debet.

  _52._ Cassiodori Papirian. p. 2290P. p. 578A Garet.: Querella
  per duo L scribitur. *narare per ... habere debet*. Vel.
  Long. p. 2238: sane in eo quod est narare obseruatum est ut
  unum R scriberemus, quoniam uenit a gnaro cui contrarium est
  ignarus. Beda p. 2340: naro et naratio per R scribantur.

      1 scribitur _om. A_ || secutus enim est ethimologiam
      _B_ || 3 et accipit _om. B_ || quod loqui] quid
      loqui _A_ qui loqui _B_ || 5 narratio _eraso priore_
      r _A_

_53_ M. Varro in libro secundo ad Marcellum de latino
sermone aeditumum dici oportere censet, magis quam aedituum,
quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum
antiqua origine incorruptum.

  _53._ Gell. XII 10, 1: Aeditimus uerbum latinum est et uetus,
  ea forma dictum qua finitimus et legitimus. pro eo a
  plerisque nunc aedituus dicitur noua et commenticia
  usurpatione, quasi a tuendis aedibus appellatus. satis hoc
  esse potuit admonendi gratia dixisse * * propter agrestes
  quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus
  adhibitis non comprimuntur. *M. Varro ... origine
  incorruptum*. cf. Varro de l.l. VII 12 p. 298. VIII 61
  p. 437. de re rust. I 2, 1. Fest. Pauli p. 13 M.: aedituus
  aedis sacrae tuitor id est curam agens, aeditimus aedis
  intimus. Char. p. 75, 18: aeditumus dicitur qui aedem seruat
  quasi aedis intimus, dicitur etiam aedituus ab aede tuenda.
  _cf._ Placidi gl. in Mai class. auct. III p. 427. Thes.
  latin. in Mai class. auct. VIII p. 192.

  _de codd. uid. adn. ad fr. 36_
      1 marcellium _V_ || 2 editumum _L_ editummum _V_ ||
      edituum _V_ editūum _L_

_54_ Quae graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex
nostris ueteribus scirpos appellauerunt. | quale est:
    Semel minusne an bis minus non sat scio,
    an utrumque eorum. ut quondam audiui dicier,
    Ioui ipsi regi noluit concedere.                           5
hoc qui nolet diutius apud sese quaerere, inueniet quid sit
in M. Varronis de sermone latino ad Marcellum libro secundo.

  _54._ Gell. XII 6: *Quae graeci ... quale est*, quod nuper
  inuenimus per hercle antiquum, perquam lepidum tribus
  uersibus senaris compositum aenigma, quod reliquimus
  inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo
  acueremus. uersus tres hi sunt: *semel minus ... libro
  secundo*.

  _Gelli codicibus VL accedit B = fragm. Bernense cod. msc. 404
  scriptum anno ae. n. 1173 cf. Hertz l.s. p. 412_
      1 quae greci _L_ que greci _VB_ || enigmata _VL_
      enicmata _B_ || 2 appallauerunt{*above second a: e}
      _L_ || 3 minusne _L_ minusque{*above que: ne}
      _B_ minus _V_ || minus non sat scio _Scaliger
      Virgilii append. p. 230_ minus non sit sat scio _L_
      minus non sit sed scio _VB_ || 4 an _LVB_ at
      _Hertzius_ || eorum ut quondam _VB_ eorum quod _L_ ||
      audiui ipsi dicier ioui regi _L_ audiui ipsi dicier
      ioui regi regi _B_ audiui ipsi.......oui regi
      _lacuna sex uel septem litterarum inter_ ipsi _et_
      oui _V_ audiui dicier Ioui ipsi regi _Scaliger_ ||
      5 uoluit _V hoc aenigma Barthius aduers. XVI 22 sic
      scripsit:_ semel minus? non. bis minus? non. sat
      scio. |an utrumque? uerum. ut quondam audiui dicier
      _e.q.s._ || 6 nolet _L_ noluit _VB_ || aput _V_ ||
      quaereret _VB_ || 7 in m. uarronis _LB_ . ĭn.
      uarronis _V_ || mercellum _L_ macellium _V_


III

_55_ Scire oportet uocem sicut omne corpus tris habere
distantias: longitudinem altitudinem crassitudinem. longitudinem
tempore ac syllabis metimur, nam et quantum
morae enuntiandis uerbis teratur et quanto numero modoque         5
syllabarum unumquodque sit uerbum, plurimum refert.
altitudinem discernit accentus, cum pars uerbi aut in graue
deprimitur aut sublimatur in acutum. crassitudo autem
in spiritu est, unde etiam graeci adspirationem πνεῦμα
δασὺ appellant. nam omnes uoces aut aspirando facimus           10
pinguiores, aut sine spiritu pronuntiando tenuiores.

  _55._ Seru. de accent. 8 p. 526 Endl.: *Scire* autem *oportet
  ... pronuntiando tenuiores*. Prisc. de accent. p. 519, 6: uox
  corpus esse ostenditur. nam et si corpus non esset, auditus
  aurium minime ui percuteretur. sed cum tangit auditum et
  reuerberat elementum, tripertito diuiditur, altitudine
  scilicet latitudine longitudine. habet quippe littera
  altitudinem in pronuntiatione, latitudinem in spiritu,
  longitudinem in tempore, hoc est et alte et late et longe
  auditur.

  _L = cod. Lauantinus saec. VIII uel VIIII, cuius lectiones ex
  analectis gramm. Eichenfeldi et Endlicheri adpono_
      3 distantias altitudinem _L_ || 4 quantum ore _L_ ||
      6 sit] si _L_ || 7 altitudinem] ab altitudine _L_ ||
      8 Crasitudo _L_ || 9 spiratu _corr. in_ spiritu _L_ ||
      πνεῦμα δασὺ _add. Albertus Zippmann om. L_ ||
      10 aspiranda _L_ || 11 pingui res _L_ || aspiratu _L_

_56_ H sicut in quaestione est littera sit necne: sic nunquam
dubitatum, an secundo loco a quacunque consonante
poni deberet, quod solus Varro dubitat. uult enim auctoritate
sua efficere, ut H prius ponatur ea littera, cui adspirationem
conferat, et tanto magis hoc tentat persuadere,                   5
quod uocalibus quoque dicat anteponi ut heres, hircus.

  _56._ Cassiodori Cornut. p. 2285P. p. 576B Garet.: *H sicut in
  ... heres hircus*. sed Varronem praeterit consonantem ideo
  secundo loco H recipere, quia non possit ante _se_
  adspirationem nisi uocalis habere. itaque et ante et post H
  littera, cuicumque _uoc_ali adiungatur, consonabit (_sic
  corr. Vsener, cum codd. om._ se, _scrib._ uocales, tali, non
  sonabit). haec enim natura uocalium est, ut, ante siue (ante
  se aut _codd._) post se habeant H, enuntiationem non
  inpediant. Prisc. I 25 p. 19, 12: _PH_ autem ideo non est
  translatum ab illis in aliam figuram, quod nec sic cohaeret
  huic quomodo mutis, nec si tollatur minuit significationem.
  quamuis enim subtracta aspiratione dicam: retor Pyrrus,
  intellectus integer manet, non aliter quam si antecedens
  uocalibus auferatur, unde ostenditur ex hoc quoque aliqua
  esse cognatio R litterae cum uocalibus. ex quo quidam
  dubitauerunt, utrum praeponi debeat huic aspiratio an
  subiungi.

  _de codd. uid. adnot. ad fr. 43_
      1 sic] sit _AB_ || nunquam _A_ || dubitatum ac
      secundo _A_ dubitatum est ac secundo _B_ ||
      consonanti _B_ || 3 debere _AB_ || quia solus _B_ ||
      4 quae adspirationem _B_ quae ad adspirationem _A_ ||
      5 conferat _edidit Fornerius_ (_Paris. 1588_)
      conferet _B_ confert _A_ || temptat _B_ || 6 qu...
      uocalibus (quod _corr._) _B_ ut uocalibus _A_ ||
      q̃q; _A_

_57_ Varroni placet R litteram, si primo loco ponatur, non
adspirari. lector enim ipse, inquit, intellegere debet Rodum,
tamen etsi H non habet, Rhodum esse, retorem rhetorem.

  _57._ Cassiodori Cornut. p. 2286P. p. 577A Garet.: *Varroni*
  enim *placet ... retorem rhetorem*. sed eadem obseruatio non
  necessaria est R litterae. sunt enim uerba primo loco R
  litteram habentia non minus latina quam graeca. itaque merito
  auferemus aut amouebimus adspirationem: Roma regina rapa
  Rodus. _cf. Prisciani uerba ad fr. 56. exscripta._

      1 placet. h. littera _B_ placet h litera _A_ || si
      pro loco _B_ || 2 ipse intelligere debet inquit _A_ ||
      debet Rhodum _A_ || 3 non _om. A_ || rodum esse _AB_ ||
      retorem. rethorem _B_

_58_ De H littera quaeritur quae se cum his aut inseruit
uocibus aut praeposuit; inseruit, ut in his: uehemens reprehendit,
cum elegantiores et ueementer dicant et reprendit
secundum primam positionem. prendo enim dicimus
non prehendo. at praeposuit, ut cum dicas: hostis harena           5
halicam et haliculam, cum ab alendo possit alica dici, et
aliculam existiment dictam, quod alas nobis iniecta contineat.
hortus quoque non desiderabat aspirationem, quod
ibi herbae oriantur id est nascantur, sed tamen a consuetudine
accepit. et cohortes aeque a cooriendo ex eodem                   10
loco dictae sunt, et eam differentiam quidam esse
uoluerunt, ut cohortes militum cum aspiratione a mutua
hortatione dicantur. item nonnulli harenam cum aspiratione,
siue quoniam haereat siue quod aquam hauriat, dicendam
existimauerunt, aliis sine aspiratione uidetur enuntianda.        15
nos non tam per illas causas, quas supra proposuimus,
quam propter originem uocis, siquidem, ut testis
est Varro, a sabinis fassana dicitur: et sicut S familiariter
in R transit, ita F in uicinam aspirationem mutatur. similiter
ergo et hoedos dicimus cum aspiratione, quoniam                   20
foedi dicebantur apud antiquos. item hircos, quoniam
eosdem aeque fircos uocabant. nam et e contrario, quam
antiqui habam dicebant nos fabam dicimus. cilonem quoque
et cocleam et cocleare sine aspiratione scribemus,
et quicquid per consuetudinem aurium ita licuerit enuntiare.      25
non enim firmum est catholicum grammaticorum,
quo censent aspirationem consonanti non esse iungendam,
cum et Carthago dicatur et pulcher et Gracchus et Otho
et Bocchus.

  _58._ Vel. Long. p. 2229P.: Et *de H littera ... Otho
  Bocchus*.

  _de cod. uid. adnot. ad fr. 45_
      1 de hac litera _V_ || cum his] ?? || 3 et reprendit]
      In reprendit _V_ || 5 harenę ha:alicam {*above
      second a: h} et aliculam _V_ || 7 existimet _V_ ||
      11 et tam _V_ || 18 fassana f fasma [*below a: alpha
      stacked on .i.] _V_ || 22 fercos f fircos _V_ ||
      24 coleam _V_ || 27 censent _P_ || 28 gracchos _V_ ||
      29 bocchus _V_

_58A_ Peccant qui prehensus cum adspiratione scribunt, cum
eam prima persona non habeat, et similiter uehemens, cum
a ui mentis dicatur. quam quidam putant adiciendam,
quoniam id non aliud putant esse quam altius _mentem uehi
id est_ ferri, cum huic uerbo sine dubitatione adspiretur.       5
negat Varro etiam Graccho adspirandum, quoniam a gerendo
sit cognominatus, matrem enim eius qui primus Graccus
sit dictus, duodecim mensibus utero eum gessisse. et
pulchrum quamuis in consuetudine adspiretur, nihilo minus
tamen ratio exili littera C enuntiandum et scribendum           10
esse persuadet, ne una omnino dictio aduersus latini
sermonis naturam media adspiretur. quamuis Santra
a graecis putet esse translatum quasi πολύχρουν.

  _58A._ Ter. Scaur. p. 2256P.: Similiter *peccant* et qui nucs
  et trucs et ferocs in nouissimam litteram dirigant ... item,
  *qui prehensus ... quasi πολύχρουν*.

  _de cod. uid. adn. ad fr. 44_
      1 aspiratione _B_ || 2 ueemens _B_ || 4 quoniam ·i·
      non _B_ || quam alterius . {*above .: ferri} cum
      hoc _B_ || 5 aspiretur _B_ || 6 grẹco {*above ẹ:
      ae} aspirandum _B_ || 7 enim eius] enim enim _B_ ||
      8 utero eum _Ritschelius quaest. uarr. p. 28_ uterum
      _B_ || gessisset _B_ || 9 nihilhominus _B_ ||
      10 ratio exhi littere tenuntiandum _B_ || exiliter c
      _P_ || 12 aspiretur _B_ || 13 polichrum _B_

_58B_ Graccus et ortus sine adspiratione dici debere Varro
ait et ortum quidem, quod in eo omnia oriantur, Graccum
autem a gerendo, quod mater eius duodecim mensibus
utero eum gestauerit, uel a gracilitate corporis ut quidam
uolunt.                                                           5

  58B. Char. p. 82, 7: *Graccus et ortus ... quidam uolunt*.
  sed consuetudo et Gracchos et hortos cum adspiratione
  usurpauit. _de re cf. M. Haupt quaest. Catull. p.78 sq._

_58C_ Arena si ab ariditate dicitur non habet aspirationem,
si ab haerendo ut in fabricis uidemus habet.

  _58C._ Seru. ad Verg. Aen. I 172: *Arena*: quaeritur habeat
  necne nomen hoc adspirationem. et Varro sic definit: *si ab
  ariditate ... uidemus habet*. melior tamen est superior
  etymologia.

      1 si] sed _H = cod. Hamburgensis_ || aritutate _corr.
      in_ ariditate _H_ aritate _cod. Lips. saec. X_ ||
      2 herendo _H_ || ut _suprascr. manu sec. in cod.
      Cassellano_ || uidemus _om. cod. Bernens. 363.
      suprascr. m. sec. in Cass._

_58D_ Pulchrum Varro adspirari debere negat, ne duabus
consonantibus media intercedat aspiratio, quod minime
rectum antiquis uidebatur.

  _58D._ Char. p. 73, 17: *Pulchrum Varro ... recordationem
  doloris*. unde et sepulcrum hodieque manet, quod sit seorsum
  a pulcro.

  _58-58D._ Quint. I 5, 19: Illa uero nonnisi aure exiguntur,
  quae fiunt per sonos. quamquam per adspirationem, siue
  adicitur uitiose siue detrahitur, apud nos potest quaeri an
  in scripto sit uitium, si H littera est, non nota. cuius
  quidem ratio mutata cum temporibus est saepius. parcissime ea
  ueteres usi etiam in uocalibus, cum oedos ircosque dicebant,
  diu deinde seruatum ne consonantibus aspirarent ut in Graccis
  et in triumpis. erupit breui tempore nimius usus, ut choronae
  chenturiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus
  maneant, qua de re Catulli nobile epigramma (84) est. inde
  durat ad nos usque uehementer et comprehendere et mihi, nam
  mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue
  scriptores in ueteribus libris inuenimus. Gell. XVI 5, 6:
  uemens ... a mentis ui atque impetu dicitur. cf. Macrob. sat.
  VI 8, 18. Vel. Long. p. 2234P.: uoluerunt item alium esse
  Cilonem alium Chilonem, et Cilones homines uocari angusti
  capitis et oblongi, Chilones uero improbioribus labris
  homines a Graeco παρὰ τὰ χειλη. talis quaestio est circa
  cohortes et coortes, ubi diuersam esse significationem
  uoluerunt grammatici, ut coortes sint uillarum, unde homines
  cooriantur pariter. oriri enim apud antiquos surgere
  frequenter significabat, ut apparet in eo quod dicitur:
  ‘Oriens consul magistrum populi dicat’, quod est surgens. at
  cohortes militum a mutua cohortatione. nam cortes audimus
  quidem uolgo sed barbare dici. de superiore differentia mihi
  aliud uidetur, quod cum superius de adspiratione loquerer
  ostendi, id quoque illum (_an_ ibi quoque illam?) sibi locum
  fecisse, cum alioquin non desideraretur, ut in uehemente et
  in reprehenso, cum ueemens et reprensus sine adspiratione
  emendatius dicatur. nam tam militum quam rusticorum coortes
  sunt, si quidem et milites e rusticis et ex eiusdem regionis
  hominibus conscribebantur, ut et agnoscere et tueri inuicem
  possint. cf. Cassiodori Vel. Long. p. 2287P. Cassiodori
  Cornut. p. 2286P.: uehemens et uemens apud antiquos et apud
  Ciceronem lego, aeque prehendo et prendo, hercule et hercle,
  nihil et nil. haec obseruare ea tenus poteris consuetudine
  potius quam ratione, in his praecipue uerbis, quae
  adspirationem habere debent. Fest. Pauli p. 84 M.: foedum
  antiqui dicebant pro hoedo, folus pro olere, fostem pro
  hoste, fostiam pro hostia. p. 7: alica dicitur quod alit
  corpus, p. 102: hortus apud antiquos omnis uilla dicebatur,
  quod ibi qui arma capere possint orirentur. Char. p. 103, 21:
  harena dicitur quod haereat et arena quod areat, gratius
  tamen cum adspiratione sonat. Mar. Vict. I 4, 84 p. 2466P.:
  uideo uos saepe et orco et uulcano H litteram relinquere, sed
  credo uos antiquitatem sequi. sed cum asperitas uetus illa
  paulatim ad elegantioris uitae sermonisque est limam
  perpolita, sic uos quoque has uoces sine H secundum
  consuetudinem nostri seculi scribite. item corona ancora
  sepulcrum, sic et quae H in adspiratione desiderant, ut
  brachium cohors harena pulcher. sed ea quatenus debetis
  obseruare ignoratis, inducti fortasse eo quod legistis
  praeceptum antiquorum, qui aiunt scribi quidem omnibus
  litteris oportere, in enuntiando autem quasdam litteras
  elidere, in quo ... bis peccatis, quod aliud scribitis et
  aliud legitis quam scriptum est. Vel. Long, p. 2238P.: de
  aspiratione ... aliquid iam locuti sumus, repetendum tamen
  existimaui sermonem propter eos qui hymnum, item hyacinthum
  et hymenaeum uarie scripserunt. alii enim praeponendam
  adspirationem putauerunt, alii tamquam non necessariam
  omiserunt, quoniam scilicet in communi lingua graecorum
  numquam non adspirationem in se habet Υ littera
  quotiens inchoat uoces. nam quod ad latina pertinet, in
  quibus tale quid (_Vsener pro_ late aliquid) ambigitur,
  antiqua consuetudo respicienda est, quibus moris fuit pro hac
  adspiratione litteram dicere F. itaque harenam iustius quis
  dixerit, quoniam apud antiquos fasena erat, et hordeum quia
  fordeum, et sicut supra diximus hircos quoniam firci erant,
  et hoedi quoniam foedi. Ter. Scaur. p. 2249P.: per
  detractionem (uitiatur scribendi ratio) cum aedus sine
  adspiratione scribitur, cum alioqui cum ea debeat, quoniam
  apud antiquos faedus sit dictus et ubi illi F litteram
  posuerunt, nos litteram (autem P) H substituimus, ut quod
  illi fordeum dicebant nos hordeum, fariolum quem nos
  hariolum, similiter faedum quem nos haedum dicimus. p. 2252:
  nec minus consonantes (inter se mutuis uicibus in
  declinatione funguntur) ut F et H, utraque enim ut flatus
  est. quare quem antiqui fircum nos hircum, et quam Falisci
  habam nos fabam appellamus, et quem antiqui fariolum nos
  hariolum. _cf._ p. 2258. Fest. Pauli p. 43: Chilo dicitur
  cognomento a magnitudine labrorum. Cilo sine adspiratione,
  cui frons est eminentior ac dextra sinistraque ueluti recisa
  uidetur. Char. p. 102, 1: Cilones dicuntur, quorum capita
  oblonga et conpressa sunt: chilones autem cum adspiratione ex
  graeco a labris inprobioribus, quae illi uocant χείλη,
  unde et pisces chilones inprobius labrati.

_59_ In accentu materia locus et natura prosodiae breuissime
conpraehensa sunt. nam materia esse ostenditur vox
et ea quidem, qua uerba possunt sonare, id est scriptilis.
locus autem syllaba, quoniam haec proprie uerbi pars est,
quae recipit accentum. natura uero prosodiae in eo est,          5
quod aut sursum est aut deorsum; nam in uocis altitudine
omnino spectatur adeo ut, si omnes syllabae pari fastigio
uocis enuntientur, prosodia sit nulla.

  _59._ Seru. de accentib. 7 p. 526 Endl.: *In accentu ... sit
  nulla*.

  _de cod. uid. adnot. ad fr. 55_
      1 natura est prosodie _L_ || qua] quae _L_ ||
      4 probrie _L_ || 7 omno {*above n: 3 dots} _L_ ||
      fastigia _corr. in_ fastigio _L_

_60_ Quot sint prosodiae dicendum est.

      1 quod _L_

Athenodorus duas esse prosodias putauit, unam inferiorem,
alteram superiorem. flexam autem, nam ita nostra
lingua περισπωμένην uocamus, nihil aliud esse quam
has duas in una syllaba.                                          5

      2 at henodorus _L_ || 4 perispomen _L_ || uocauimus _L_

Dionysius autem Aristarchi discipulus, cognomento
Thrax, domo Alexandrinus, qui Rhodi docuit, lyricorum
poetarum longe studiosissimus, tres tradidit quibus nunc
omnes utuntur βαρεῖαν ὀξεῖαν περισπωμένην.

      6 dionisius _L_ || aristarci _L_ || 7 trax _L_ ||
      alexandrios{*above o: u} a qui rodii _L_ || liricorum
      _L_ || 9 baria noxian perispomenon _L_

Tyrannio uero Amisenus, quem Lucullus Mithridatico               10
bello captum Lucio Murenae concessit, a quo ille libertate
simul et ciuitate donatus fuit, quattuor scribit esse
prosodias βαρεῖαν μέσην οξεῖαν et περισπωμένην. atqui
memoriae proditum est hunc ante alios fuisse pronuntiatione
peritum, quod nequaquam assequi potuisset, nisi tenore           15
singularum uocum diligentissime perquisito.

      10 tyrannion uero iamisenus _L_ || lucillus
      mitridatico _L_ || 11 captam _corr. in_ captum _L_ ||
      munere _corr. in_ murene _L_ || concesit _L_ || quo
      illo _L_ || 12 fuit] sit _L_ || 13 barian
      mesehenoxiant perispomenenat qui _L_ || 14 peritum]
      potiorem _L_ || assequi] esse{*above e: a} qui _L_

In eadem opinione et Varro fuit, qui in leges suas
redegit accentuum scientiam et doctrinam, isque omnibus
a se propositis euidentissimas affert probationes, ut id quoque
pro media prosodia facit; dicendo ipsam naturam nihil            20
facere totum, ubi non sit medium. ut enim inter rudem
et eruditum, inter calidum et frigidum, amarum et dulce,
longum et breue sit quiddam medium, quod neutrum est,
sic inter imam summamque uocem esse mediam, ibique
quam quaerimus prosodiam. neminem musicum esse, qui              25
mediam uocem in cantu ignorauerit, nec quemquam potuisse
dicere in sono chordarum aut uoce tibiarum assaue
uoce cantantium μέσην esse, si non in omni uocis natura
esset medium, minimeque mirum, ut in hanc multorum
sensus non animaduertat, cum illum, qui in cithara aut tibia     30
aliquanto uberior est, saepe totum non sentiat meatum.

      17 qui in _Endl._ quin _L_ || 18 redigit _L corr.
      Endl._ || scientia et doctrina _L_ scientiam.
      doctrina _Endl._ || isque] eius quae _L_ ||
      19 quodque _L_ || 20 prodosia _L_ || dicendo ipsam]
      _hic incipit Wasi (cf. supra p. 49) excerptum (= W)
      his uerbis: Varro laudatus in Seruii Ms. Cap. de
      Accentib. pluribus pro Media Prosodia arguit_, ipsa
      in natura nihil totum || 22 amarum et dulce longum
      et breue _W_ et amarum dulcem longum et brebem _L_ ||
      23 sit] est _LW_ || quoddam _W_ || 25 querimus _L_ ||
      musicam _L_ || 26 quenquam _W_ || potuisse _L_
      potius esse _W_ || cordarum _L_ || aut uoce quarum
      aliaue _L_ alia uoce buccinarum assaue _W_ ||
      28 mesen _LW_ || si _W_ si si _L_ || 30 illa quae
      _LW_ || chitera{*above e: i} aut quia aliquando
      _L_ cithara auditur quia aliquanto _W_ || 31 tatum
      _corr. in_ totum _L_ tantum _W_ || cum illam, quae
      etc., saepe totum non sentiat theatrum _ci. Wachsmuth_

Praeterea minus reliquis notam, primum quod ea sit
principium aliarum ut μέση in musice initium cantionis, et
omnium rerum initia semper obscura sint. dein quod omne
medium in angustis non uideatur, ut punctum in quamuis          35
magno orbe, quod uocant κέντρον. nullum esse corpus,
ubi non sit medium, et omnem uocem corpus esse,
omnem igitur uocem medium habere. quod enim fuit deorsum
prius in medium succedere quam euolet sursum, et
quod sursum est ante eodem uenire quam deorsum, quare           40
utriusque compitum medium esse. et multa praeterea latius
in eam rem disputata profert, quae nunc nobis locus
non est iterare. scire enim oportet rationis huius recens
non esse commentum, sed omnium, qui ante Varronem et
Tyrannionem de prosodia aliquid reliquerunt, plurimos et        45
clarissimos quosque mediae huius fecisse mentionem, quos
omnes sibi fuisse auctores Varro commemorat: grammaticos
Glaucum Samium et Hermocraten Iasium; item philosophum
Theophrastum peripateticum cui diuina facundia
nomen adsciuit, nec non eiusdem sectae Athenodorum,             50
summi acuminis uirum, qui quandam prosodiam μονότονον
appellat, quae uidetur non alia esse quam media, licet diuerso
uocabulo.

      32 preterea _L_ || 33 mese _W_ mesae _L_ || musica
      _W_ || 34 omnia initia _W_ || deinde _W_ || 35 in
      quamuis _W_ non quamuis _L_ || 36 quod] quem _LW_ ||
      centron _LW_ || 38 fuit _Weil et Benloew théor. gén.
      de l’accent. lat. p. 16_ fluit _LW_ || 39 succendere
      _L_ || 40 eodem uenire _Weil et Benloew l.s._ eo
      deuenire _LW_ || quare utriusque _L_ quantumuis _W_ ||
      41 et multa--14 aliquid reliquerunt] _om. W_ ||
      42 disputatam _L_ || locum est iterarae _L_ ||
      44 barronem _corr. in_ Varronem _L_ || 45 relinquerunt
      _L_ || Haec Varro, qui plurimos _W_ || 46 quoque _L_ ||
      huius sibi fuisse autores commemorat _W_ || 47 barro
      _corr. in_ Varro _L_ || 48 ioseum _L_ || philosofum
      theoprastum _L_ || 50 ut henothorum _corr. in_
      athenothorum _L_ || 51 prosodoam _corr. in_
      prosodiam _L_ || monotonon _corr. in_ monotomon _L_

Nec desunt, qui prosodias plures esse quam quatuor
putauerint. ut Glaucus Samius, a quo sex prosodiae             55
propositae sunt sub hisce nominibus: ἀνειμένη,
μέση, ἐπιτεταμένη, κεκλασμένη, ἀντανακλωμένη, νήτη. sed
hic quoque non dissentit a nobis. nam cuiuis ex ipsis
nominibus intellectu procliue est tres primas esse simplices
et non alias quam βαρεῖαν μέσην ὀξεῖαν, postremas            60
autem tres duplices et quasi species unius flexae, quae
est genere una. hanc enim flecti non uno modo omnes
putauerunt, Eratosthenes ex parte priore acuta in grauem
posteriorem, Theodorus autem aliquando etiam ex graui
in acutiorem excendere. ceterum Varro in utramque partem       65
moueri arbitratur, neque hoc facile fieri sine media,
eamque acutae coniunctam plerumque esse potius quam
grauem, quod ea propius utramque est, quam illa superior
et inferior inter se.|

      54 nec desunt _L_ nec deesse monet Seruius _W_ ||
      prosodosias _L_ || 55 prosodiae sunt _LW_ ||
      56 hiisce _W_ || ansimen himesip petamene cecasmen
      antanaca homenehc _L_ an simenhimes ip pentamene
      cecasmen antanaca homenech _W_ || 58 desentit _L_ ||
      60 uariam mesenoxian _L_ || 63 erat ostenes _L_ ||
      64 posteriorem _om. W_ || autem _om. W_ ||
      65 extendere _W_ || in utramque partem _Weil et
      Benloew l.s. p. 14_ in utraque parte _LW_ ||
      66 hoc] his _LW_ || 67 acutam plerumque esse putius
      quam grabem (_corr. in_ grauem) _L_ acutam plerumque
      esse potius quam grauem _W cf. supra p. 55_
      adiunctam _ci. Vsener_ || 68 probrius utraque _L_ ||
      69 inter se] _hucusque W_

Media, quae inter duas quasi limes est, quod grauioris           70
quam acutioris similior est, in inferioris potius quam
superioris numerum relegatur. in hoc enim fere doctissimorum
consensus est, acutam plus una uno in uerbo esse
non posse, graues esse complures.

      71 similior est] similiores _L_ || putius _L_ ||
      72 superiorum || 73 uno _om. L_

Prosodiam ibi esse dicimus, ubi aut sursum est aut               75
deorsum. quae demissior est, ea a pluribus βαρεῖα appellatur
graece, latine uero grauis ideo quod deorsum est,
in sede scilicet ponderum grauiorum. at eam quae sursum
est Glaucus ἐπιτεταμένην, item alius aliter, sed nemo
adhuc leuem uocauit, quamuis id erat graui contrarium,           80
uerum ea nomen optinet ὀξείας latine acutae, ideo quod
tenuis et omne acutum tenue. inter has est μέση; latine
media, quia limes est per quem duae supradictae ultro citroque
commeant. quartae illi coniunctae, quia ceteris
perplexior est, plura sunt uocabula. Ammonius Alexandrinus,      85
qui Aristarchi scholae successit; ὀξύβαρυν uocat,
Ephorus autem Cymaeus περίσπασιν, Dionysius Olumpics
δίτονον, Hermocrates Iasius σύμπλεκτον, Epicharmus Syracusius
κεκλασμένην. uerum ea nunc ab omnibus περισπωμένη
graece uocatur, apud nos flexa; quoniam primo erecta             90
rursus in grauem flectitur.

      75 prosodiant _L_ || 76 quae demisior est quae a _L_ ||
      βαρεῖα uaria _L_ || 78 eamque rursum est _L_ ||
      79 epitetamenen _L_ || 81 numen _L_ || oxian _L_ ||
      acuta _L_ || 82 mese _L_ || 84 commeant] commentat
      _L_ || quarte _L_ || illi coniungit liquia _L_
      coniunctili, quia _ci. Vsener_ || 85 hammonius
      alixondris{*above last i: u} _L_ || 86 aristarci
      scollae[*small l inserted before l] _L_ || oxibarin
      _L_ || 87 cymeus perispasin _L_ || 88 δίτονον _ci.
      Weil et Benloew l.s. p. 10_ aponon _L_ || sim
      plecton _L_ || epicarmus siracusius cetasmenen _L_ ||
      89 perespomene _L_ || 90 prima _corr. in_ primo _L_ ||
      91 grauem] grebem _L_

Acuta exilior et breuior et omni modo minor est,
quam grauis, ut est facile ex musica cognoscere cuius
imago prosodia. nam et in cithara omnique psalterio quo
quaeque chorda acutior eo exilior, et tibia tanto est uoce       95
acutiore quanto cauo angustiore, adeo ut corniculo aut
βομβυκίω addito grauior reddatur, quod crassior exit in
aera. breuitatem quoque acutae uocis in iisdem organis
animaduertere licebit, siquidem in pulsu chordarum citius
acuta transuolat, grauis autem diutius auribus immoratur.       100
etiam ipsae chordae, quae crassius sonant, longiores uidentur
quia laxius tenduntur. item in fistula duo calami breuissimi,
qui acutissimae uocis, tibiae quoque acutiores quae
breuiores, et his foramina quam sunt ori proxima et breuioris
aeris motum persentiscunt tam uocem reddunt acutam.             105
sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae
uelut quaedam διαστήματα, acuta tenuior est quam
grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam
quin immo per unum tempus protrahatur, cum grauis
quo uberior et tardior est diutius in uerbo moretur et          110
iunctim quamuis in multis syllabis residat. quocirca graues
sunt numero plures, pauciores acutae, flexae rarissimae.

      92 brebior _L_ || 94 chitera _L_ || quoque quae _L_ ||
      95 tibia] uita _corr. in_ tiuia _L_ || tanta _corr.
      in_ tanto _L_ || 97 βομβυκίῳ bamborio _L cf. supra
      p. 58_ || addita _corr. in_ addito _L_ ||
      98 brebitatem _L_ || isdem _L_ || 99 in _om. L._ ||
      cordarum _L_ || 100 transuolai _L_ || 101 cordae
      _L_ || 102 tendentur _corr. in_ tenduntur _L_ ||
      103 tiuiae quo acutiores _L_ || 104 sint _corr. in_
      sunt _L_ || 107 διαστήματα] istamina _L_ _cf. supra
      p. 59_

Acutae nota est uirgula a sinistra parte dextrorsum
sublime fastigata. grauis autem notatur simili uirgula in
eadem parte depresso fastigio, quae notae demonstrant          115
omnem acutam uocem sursum esse et grauem deorsum.
ipsum etiam musicorum docetur diagrammate in quo tropi
pro acumine uocum superiores scribuntur; denique summus
huperlydius quia acutissimus, infimus hypodorius quo
nullus est grauior. flexa autem prosodia, quod duplex est      120
et ex acuta grauique ficta, notam habet nomini potestatique
respondentem. nam a sinistro cornu surgens arduo
fastigio et sursum molli curuatura dextrouersum flexa
praecipiti cliuo deprimitur et speciem pronae litterae V
efficit et priorem acutam et posteriorem grauem sibi inesse    125
significat. |

      114 _an_ in eandem partem depressa a fastigio? ||
      115 depressa _L_ || 117 diagrammatae _L_ ||
      118 sumus hic per lidius _L_ || 119 quo _corr. in_
      qua _L_ || 121 nominis _L_ || 122 cum surgens _L an_
      a sinistra consurgens? || 123 curuatur adextro uersu
      _L_ || 125 efficit et] et _om. L_

Ordo in accentibus non adtenditur, uerum uarie, nunc
grauem nunc acutum nonnumquam flexum primo loco
poni dubium non recipit.|

Longitudo uerborum duabus in rebus est, tempore et              130
syllabis. tempus ad rhythmicos pertinet, syllabae ad metricos.
inter rhythmicos et metricos dissensio nonnulla est,
quod rythmici in uersu longitudinem uocis tempore metiuntur
et huius mensurae modulum faciunt tempus breuissimum
in quo quaecunque syllaba enuntiata sit breuem                  135
uocari. metrici autem uersuum mensuram syllabis conpraehendunt
et huius modulum syllabam breuem arbitrantur,
tempus autem breuissimum intellegi quod enuntiationem
breuissimae syllabae cohaerens adaequauerit. itaque
rhythmici temporibus syllabas, metrici tempora syllabis         140
finiunt.

  _60._ Seru. de accentib. 17 p. 530 Endl.: *Quot* ergo *sint ...
  dicendum est*. quae res eo maiore cum cura tractanda est,
  quod nostra ratio ab opinione iam inueterata et omnium fere
  animis adfixa discrepat. *Athenodorus duas ... inferior inter
  se*. sed hoc mediae prosodiae satis, quo quis sciat esse
  quaerendam. ceterum qui hanc ignorant, ‘quia sola nouerunt,
  quae scholis studuerunt, non sunt culpandi. sed nec
  magistros, qui tres solas demonstrant, erroris arguerim, si
  modo hoc docendi causa faciunt, cum ipsos quarta non lateat.
  tres prosodias in usu esse scire oportet, *media* autem *quae
  ... inesse significat*. mediae uero cuius nunc usus non
  habetur, notam non ponimus, quia neque a maioribus accepimus
  neque fingere possumus. *ordo in accentibus ... non recipit*,
  non tamen setius est aliquis (_an_ alius?) prior natura quam
  alius, non secus atque in litteris euenit. nobis de accentu
  _dicturis non_ longitudo tractanda est, _uerum_ (accentu
  longirido tractandum est ue _cod._) altidudo, quae tamen
  liquido cognosci non potest, nisi longitudinis quoque ratio
  habeatur. in eius enim aliqua parte esse debet id quod
  altissimum est. denique cum uerbum enuntietur, aliqua in eo
  syllaba necessse est summum illud uocis fastigium possideat,
  sed quae potissimum sit, ea monstrari non potest, nisi per
  temporum syllabarumue numerum, qui proprie longitudinis est,
  quapropter etsi metricis uidetur syllabarum naturam * ad
  rhythmicos solos pertinere temporum denumerare interualla,
  tamen, quia titulus propositi utramque flagitat cognitionem,
  ne quid quod ad discendos accentus pertinet deesse uideatur,
  de uerbi longitudine dicendum est, ea sola adtingentes, quae
  operi necessaria uidebuntur. *longitudo uerborum ... syllabis
  finiunt*. neque enim refert, tempus in syllaba esse an in
  tempore syllabam dicamus, dummodo discendi causa concessum
  est eam moram qua breuis syllaba dicitur, unum et breuissimum
  tempus uocare, qua uero longa profertur, duo tempora
  appellare, ipsa cogit natura, cum loquimur. breuem
  monochronon, longam dichronon appellamus. duo enim longa
  syllaba habet tempora, positionis et naturae, breuis naturae
  habet tantum (unum?) modo. Terentius rhythmis scribit
  comoedias uel Plautus. Prisc. de accentib. p. 519, 25:
  accentus est certa lex et regula ad eleuandam et deprimendam
  syllabam uniuscuiusque particulae orationis, qui fit ad
  similitudinem elementorum litterarum syllabarumque, qui etiam
  tripertito diuiditur, acuto graui circumflexo. acutus namque
  accentus ideo inuentus est, quod acuat siue eleuet syllabam;
  grauis uero eo, quod deprimat aut deponat. circumflexus ideo
  quod deprimat et acuat. Isid. orig. I 17, 1: accentus, qui
  graece prosodia est, ex graeco nomen accepit, nam graece
  πρὸς ad latine, ᾠδή graece latine cantus est ... accentus
  autem dictus, quod iuxta cantum sit sicut aduerbium quod
  iuxta uerbum est. acutus accentus dictus, quod acuat et
  erigat syllabam, grauis quod deprimat et deponat, est enim
  contrarius acuto. circumflexus, quia de acuto et graui
  constat, incipiens enim ab acuto in grauem desinit, atque ita
  dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. acutus
  autem et circumflexus similes sunt. nam uterque leuat
  syllabam. grauis contrarius uidetur ambobus, nam semper
  deprimit syllabas, cum illi leuent, ut ‘unde uenit Titan et
  nox ubi sidera condit’. unde hic grauis est, minus enim
  sonat, quam acutus et circumflexus. Mar. Vict. I 8, 1 p. 2481
  P.: inter metricos et musicos propter spatia temporum, quae
  syllabis conprehenduntur, non parua dissensio est. nam musici
  non omnis inter se longas aut breuis pari mensura consistere,
  si quidem et breui breuiorem et longa longiorem dicant posse
  syllabam fieri, metrici autem prout cuiusque syllabae
  longitudo ac breuitas fuerit, ita temporum spatia definiri
  neque breui breuiorem, aut longa longiorem, quam natura in
  syllabarum enuntiatione protulit, posse aliquam reperiri.

      133 longitudine uocis tempora _L_ || 135 in
      quocumque _L_ in quo cum quae _Westphalus fragm. d.
      gr. rhythm. p. 42_ || 137 et] ut _L_ || brebem _L_ ||
      138 brebissimum _L_ || enuntiationem _Westphalus
      l.s. p. 43_ enuntiatione _L_ || 139 brebissimae ||
      coherens adaequaberit _L_ || 140 rithmihi temporibus
      syllabis _L_

_60A_ Varro ait ad Marcellum de lingua latina: quattuor
foraminum fuisse _tibias_ apud antiquos. etenim et se ipsum
ait in templo Marsyae uidisse tibias quattuor foraminum.

  _60A._ Acro ad Horat. art. poet. 202: *Varro ait* in tertio
  disciplinarum et *ad Marcellum ... foraminum*. quare quaterna
  tantum foramina antiquae tibiae habuerunt. alii dicunt non
  plus quam tria. Comm. Cruqui ad h. u.: *Varro* in tertio
  disciplinarum _et_ ad Marcellum de lingua latina quattuor
  foraminum fuisse tibias apud antiquos ait, et se ipsum in
  Marsyae templo eas uidisse refert.

      2 tibias _om. P_ = _cod. Paris. 7975 saec. XI cuius
      Alfredus Holderus mecum communicauit lectiones_ ||
      antiquos. & Nam & si ipsum _P_ || 3 in templo
      Marsiae _Paulyus uolg._ in marsiae templo _P_ ||
      ·IIII· _P_

_60B_ Tibia phrygia dextra unum foramen habet, sinistra
duo, quorum unum acutum sonum habet alterum grauem.

  _60B._ Seru. ad Verg. Aen. VIIII 618: Tibiae aut serranae
  dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cauernas, aut
  Phrygiae, quae et impares sunt et inaequales habent cauernas
  ... ut enim ait Varro: *tibia Phrygia ... alterum grauem*.

      1 phrigia _cod. Regin. 1674 saec. X_ frigia _cod.
      Paris. 7929 saec. X_

_61_ In priore uerbo graues prosodiae quae fuerunt manent,
reliquae mutant.

  _61._ Gell. XVIII 12, 1: Id quoque habitum est in oratione
  facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi
  figuram agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua
  uerterent ... Varro libris quos ad Marcellum de lingua latina
  fecit: *in priore ... reliquae mutant* inquit elegantissime
  pro mutantur.

_62_ Faenerator, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone
latino scripsit, a faenore est nominatus. faenus autem dictum
ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis
atque increscentis. idcirco et M. Catonem et ceteros
aetatis eius feneratorem sine A littera pronuntiasse tradit,      5
sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.

  _62._ Gell. XVI 12, 1: Cloatius Verus in libris, quos
  inscripsit uerborum a graecis tractorum, non pauca hercle
  dicit curiose et sagaciter conquisita neque non tamen quaedam
  futilia et friuola ... in libro quarto ‘faenerator’ inquit
  ‘appellatus est quasi φαινεράτωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ
  χρηστότερον, quoniam id genus hominum speciem ostentent
  humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos
  desiderantibus’ idque dixisse ait Hypsicratem quempiam
  grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a
  graecis accepta sunt. sine hoc autem ipse Cloatius siue
  nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici
  insulsius. *faenerator* enim *sicuti ... fecunditas
  appellata*. Non. p. 54: faenus ab eo dictum est, quod
  pecuniam pariat increscenti tempore quasi fetus aut fetura.
  nam et graece τόκος dicitur ἀπὸ τοῦ τίκτειν, quod est
  parere. *Varro* libro III de latino sermone: foenus autem
  dictum a foetu, et quasi foetura quadam (foeturam quandam
  _W_) pecuniae. nam et Catonem et ceteros antiquiores sine A
  littera faenus pronuntiasse contendit, ut fetus et
  fecunditas. _cf._ Varr. de l.l. VII 96 p. 373. Fest. Pauli
  p. 86: fenus et feneratores et lex de credita pecunia
  fenebris a fetu dicta, quod crediti nummi alios pariant ut
  apud graecos eadem res τόκος dicitur. cf. p. 94: fenus.

  _de codd. uid. adnot. ad fr. 36_
      1 fenerator _LV_ || sicuti _V_ uti _L_ || tercio _L_ ||
      11 latine _L_ || foenore _L_ fenore _V_ || est _V_
      esse _L_ || fęnus _L_ fenus _V_ || 3 ait _om. L_
      || ad fętu _L_ || pecunię _L_ pecunie _V_ ||
      4 et in catoneinne ceteros _L_ || 5 etatis _V_ ||
      sine A] A _om. V_ || pronunciasse _L_ ||
      fęcunditas _L_

_63_ Vtrumque mulieres et epicrocum uiri quoque habitarunt.

  _63._ Non. p. 318: Habitare est inhabitare habere uti. Varro
  _de_ sermone latino libro III: *utrumque ... habitarunt*.


IIII

_64*_ Rhythmus est pedum temporumque iunctura uelox
diuisa in arsin et thesin, uel tempus quo syllabas metimur.
latine numerus dicitur.

  _64*._ Mar. Vict. I 10, 1 p. 2484P.: Rhythmi origo de arsi et
  thesi manare dinoscitur. nam *rhythmus est ... numerus
  dicitur*. Diom. p. 473, 21: rhythmus est pedum temporumque
  iunctura cum leuitate sine modo. Augustin. de musica III 1,
  2. I p. 581 ed. congr. S. Mauri: quoniam oportet distingui
  etiam uocabulis ea quae re ab se distincta sunt, scias illud
  superius genus copulationis rhythmum a graecis, hoc autem
  alterum metrum uocari, latine autem dici possent illud
  numerus, hoc mensio uel mensura. sed quoniam haec apud nos
  nomina late patent et cauendum est, ne ambigue loquamur,
  commodius utimur graecis. uides tamen ut opinor, quam recte
  utrumque nomen his rebus sit impositum, nam quoniam illud
  pedibus certis prouoluitur peccaturque in eo si pedes dissoni
  misceantur, recte appellatus est rhythmus id est numerus, sed
  quia ipsa prouolutio non habet modum, nec statutum est in
  quoto pede finis aliquis emineat, propter nullam mensuram
  continuationis non debuit metrum uocari. hoc autem utrumque
  habet, nam et certis pedibus currit et certo terminatur modo.
  itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam
  rhythmus est propter pedum rationabilem connexionem. quocirca
  omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. de
  ord. II 14, 40. I p. 417: quod autem non esset certo fine
  moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus
  curreret, rhythmi nomine notauit (ratio), qui latine nihil
  aliud quam numerus dici potuit. _cf._ Atil. Fortun.
  p. 2689P. 337 G. Isidor. orig. I 38, 3: uersui adhaeret
  rhythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen
  rationaliter ordinatis pedibus currit, qui latine nihil aliud
  quam numerus dicitur. Quint. VIIII 4, 55: rhythmi neque finem
  habent certum nec ullam in contextu uarietatem, sed qua
  coeperunt sublatione ac positione ad finem usque decurrunt.

      2 arsi et thesi _P_

_65*_ Metrum est compositio pedum ad certum finem deducta
uel rhythmus modis finitus.

  _65*._ Mar. Vict. I 12, 1 p. 2493P.: *Metrum ... deducta* seu
  dictionum quantitas et qualitas pedibus terminata, *uel ...
  finitus*. Diom. p. 474, 2: metrum est conpositio pedum ordine
  statuto decurrens modum positionis sublationisque conseruans.
  _cf. Augustini uerba ad fr. 64*._ Isidor. orig. I 38, 1:
  metra uocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis
  terminantur. neque ultra dimensionem temporum constitutam
  procedunt. mensura enim graece μέτρον dicitur. _cf. Atil.
  Fortun. l.s.s._

_66_ Alienum pedem metra nisi recipiant modus non facile
finitur et magis rhythmus est quam metron. et Varro
dicit inter rhythmum, qui latine numerus uocatur, et metrum
hoc interesse quod inter materiam et regulam.

  _66._ Diom. p. 512, 37: *alienum* autem *pedem ... et regulam*.
  Mar. Vict. I 10, 3 p. 2484P.: differt rhythmus a metro, quod
  metrum in uerbis, rhythmus in modulatione ac motu corporis
  sit, et quod metrum pedum sit quaedam compositio, rhythmus
  autem temporum inter se ordo quidam, et quod metrum certo
  numero syllabarum uel pedum finitum sit, rhythmus autem
  numquam numero circumscribatur. Diom. p. 474, 5: distat
  metrum a rhythmo, quod metrum certa qualitate ac numero
  syllabarum temporumque finitur, certisque pedibus constat ac
  clauditur, rhythmus autem temporum ac syllabarum pedumque
  congruentia in (_sic B_) infinitum multiplicatur ac profluit.
  Char. p. 289, 15: nihil est inter rhythmon et metron nisi
  quod rhythmos est metrum fluens, metron autem sit rhythmos
  clausus. Augustin. de mus. V 1, 1. I p. 617 ed. congr.
  S. Mauri: interesse animaduerterunt inter rhythmum et metrum
  aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus
  metrum sit. omnis enim legitima pedum connexio numerosa est,
  quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo
  potest, id est non esse rhythmus. sed quoniam non est idem,
  quamuis legitimis pedibus nullo tamen certo fine prouolui, et
  item legitimis progredi pedibus sed certo fine coerceri, haec
  duo genera etiam uocabulis discernenda erant, ut illud
  superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem
  alterum ita rhythmus ut metrum etiam uocaretur. _cf._ Atil.
  Fortum. p. 337 G. p. 2689P. Quint. VIIII 4, 50.

      1 recipiantur _M_ || modos _B_

_67_ Clausulas quoque primum appellatas dicunt, quod
clauderent sententiam, ut apud Attium: ‘an haec iam obliti
sunt Bruges?’ nonnumquam ab his initium fit; ut apud
Caecilium: ‘di boni quid hoc?’, apud Terentium: ‘discrucior
animi’.                                                          5

  _67._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707P. 379 G.: Varro in
  VII (in septimo _A_ VII _B_): *clausulas quoque ...
  discrucior animi*. idem Varro in eodem libro VII de lingua
  latina ad Marcellum sic dicit e.q.s. (_fr. 73_). Mar. Vict.
  I 17, I p. 2503P.: nunc de metrorum prout uersus processerit
  praescripto et legitimo fine clausulaque dicemus. nam metrica
  lege in fine uersuum quadripartita conclusio est, per quam
  exitus metri statusque dinoscitur, utrum pede seu semipede
  uel dipodia sit terminatum. hano graeci κατάληξιν uocant,
  id est cum legitimum metrum in syzygia simplicem pedem, in
  monopodia uero, id est in simplici pede syllabam perdit.
  II 3, 38 p. 2524P.: quod uero ad clausulas id est minuscala
  cola pertinet, quot genera uersuum sunt, totidem eorum membra
  pro clausulis poni possunt et (_scr._ set) solent in canticis
  magis quam _in_ diuerbiis, quae ex trimetro magis subsistunt,
  collocari et praecipue apud Plautum et Naeuium et Afranium.
  nam hi maxime ex omnibus membris uersuum [colis] ab his
  separatis licenter usi reperiuntur in clausulis. _exscripsit
  Victorinum Rufinus comm. in metr. Terent. p. 2708P. 381 G._
  cf. Fest. Pauli p. 56: Clausula, quam graeci ἐπῳδὸν uocant,
  a breui conclusione est appellata.

  _A = cod. Parisinus 7496 saec. VIIII (cf. Hertz praef. Prisc.
  p. X) B = cod. Parisinus 7501 saec. X_
      2 haec iam haec _deleto altero_ haec _A_ ||
      3 Bruges _Ritschelius quaest uarr. p. 34_ Phryges
      _A_ phyres _B_ || nonnunquam _B_ || 4 cecilium _B_ ||
      dei _A_ dei· (_i ab altera manu in loco eraso scr._)
      _B_ || Terentium] _Ad. IIII 4, 1_ || discrutior _B_

_68*_ Consideranda praeterea in metris cola quae latine
membra, item comma, quod caesum a nobis proprie dicitur,
| quorum differentia talis est. colon est membrum
quod finitis constat pedibus, comma autem in quo uel
pars pedis est. | partes ergo uersus cum ea qua coniunctus       5
erat parte dissoluitur, cola efficient, cum uero ea
qua coniunctus erat parte absciditur, particula quae diuolsa
ex eo est comma dicetur: ut in illis uersus soluatur,
in his caedatur. * nam periodus, quae latina interpretatione
circuitus uel ambitus uocatur, [id est compositio pedum trium   10
uel quattuor uel complurium similium atque dissimilium]
ad id rediens unde exordium sumpsit, sicut temporis lustrum
uel sacrorum trieteris. ita et in poematis, quando non
uno uersus omnes metri genere panguntur sed ex uariis
uersibus carmen omne compositum per circuitum quendam           15
ad ordinem suum recurrit, περίοδος dicitur _circuitus_
omnis hexametri uersus modum excedens [unde ea quae
modum et mensuram habent metra dicta sunt]; subsistit
autem ex commatis colis et uersibus.

  _68*._ Mar. Vict. I 13, 1 p. 2497P.: *Consideranda praeterea
  ... proprie dicitur*, id est extrema et exigua pars in
  metris, mensura enim seu modus metrorum huiusmodi accipietur,
  nam extremum in his atque ultimum, quod mono metron dicitur,
  constat ex uno pede, maximum uero usque ad periodum
  decametrum porrigetur, *quorum differentia ... pedis est*.
  erunt itaque cola particulae solutorum metrorum, ut ‘arma
  uirumque cano’. omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo
  cola diuiditur, abusiue autem et comma dicitur colon. his
  quidam adiungunt stichum id est uersum sub huiusmodi
  differentia, ut sit versus qui excedit dimetrum, unde et
  hemistichium dicitur, colon autem et comma intra dimetrum.
  erit itaque colon cum integrae fuerint syzygiae, comma uero
  cum imperfectae. proprie autem graeci cola dicunt, quaecumque
  circa iuncturas aut artus porrecta sunt in longitudinem
  membra, unde Euripides ‘καὶ κῶλα κώλοις τετράπουν
  μιμήσομαι’, brachia scilicet et femina. * unde dictum
  μέλος (_libri_ unde dictum μέλος brachia sc. et fem.)
  * nec in metro *. apud quosdam haec communiter μέλη
  appellantur, quae nos carmina interpretamur et membra, quia
  (quae _P_) μέλη graeci diuisa membrorum uocant. *partes
  ergo ... et uersibus*. Aphthon. p. 241 G.: constat μέλος
  colo et commate. colon est quaedam pars orationis integra
  pedum compositione coniuncta, cuius pars comma dicitur. erunt
  itaque cola particulae solutorum metrorum dumtaxat, cum
  integrae fuerint syzygiae, comma uero cum imperfecta est.
  omnis autem uersus κατὰ τὸ πλεῖστον in duo cola diuiditur,
  abusiue autem etiam comma dicitur colon. Mar. Vict, I 19, 1
  p. 2508P.: incisiones uersuum, quas graeci τομὰς uocant,
  ante omnia in hexametro heroo necessario obseruandae sunt.
  omnis enim uersus in duo cola formandus est, qui herous
  hexameter merito nuncupabitur, si conpetenti diuisionum
  ratione dirimatur.

  _totum hoc capitulum nimis turbatum certo emendari nequit;
  quae nunc supra leguntur, Wachsmuth constituit. P = cod.
  Parisinus 7539 (membr. saec. forsitan VIIII) Gaisfordi_ ||
      2 quod] quae _P_ || 5 cum ex ea _P_ || 6 disoluitur
      _P_ || efficit _P_ || 9 cedatur _P_ * nam] _ex. gr.
      poteris_ consideranda nunc || quae] qui _P_ ||
      11 complurum _P_ || abdissimilium _P_ ||
      12 temporibus _P_ || 13 trieterici, uel in _P corr.
      Vsener_ || 14 uno _om. P_ || 15 _an_ omne
      _delendum?_ || 16 _num_ ad exordium suum? ||
      decurrit. Περίοδος dicitur omnis _P_ ||
      17 exametri _P_ || unde--sunt] _uncis inclusit
      Vsener_ || 19 commate _P_

_69_ Versus est, ut Varroni placet, verborum iunctura quae
per articulos et commata ac rhythmos modulatur in pedes.
incipit autem a dimetro et procedit usque ad hexametrum
in his dumtaxat uersibus qui per singulos pedes dirimuntur,
in illis autem qui per dipodiam, usque ad tetrametrum             5
uel pentametrum, nonnunquam hexametrum procedunt;
quibus de diuisione ac scansione suum cuique nomen
est. quodsi latine taxatione simplicium senarios trimetros,
octonarios uero tetrametros uocauerunt abusiue, uel
haec appellatio tenebitur cum sincera et propria significatione  10
graecorum.

      2 ac rhythmos] arythmos _P_ || 3 exametrum _infra
      quoque P_ || 5 dipodian _P_ || 7 sua cuique _P_ ||
      8 quodsi _Vsener_ quos _P_ || simplicum _P_ ||
      10 appellatione habebitur _P corr. Vsener_

Apud nos autem uersus dictus est a uersuris, id est
a repetita scriptura ex ea parte in quam desinit. primis
enim temporibus, sicut quidam asserunt, sic soliti erant
scribere ut cum a sinista parto initium facere coepissent         15
et duxissent ad dextram, sequentem uersum a dextra
parte inchoantes ad sinistram perducerent, quem morem
ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem
genus scripturae dicebant βουστροφηδὸν a boum uersatione,
unde adhuc in arando, ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur, 20
uersura proprio uocabulo nuncupatur. omnis
autem uersus ab integra parte orationis incipit et in integram
desinit exceptis his, quae in comoediis ioculariter
dicta corrupta aut semiplena efferuntur aut quae raro apud
epicos metri necessitate diuiduntur | pari ratione in uersu       25
et apocope praecepta est,
          id est subtractio syllabae syllabarumue
[cuiuslibet _partis_ orationis] metro cogente facta,
quae siue in uerbo siue in nomine acciderit, pro integra
parte orationis accipietur, ut ‘indo sua do’ id est in sua
domo. *item:* ‘ac famul infimus esset’ pro famulo. similiter      30
‘proras detondete et despoliate guberna’ id est gubernacula.
| uersus autem distat a metro, quod in uersu statim
auditur et metrum, in metro autem non statim uersus.

  _69._ Mar. Vict. I 14, 1 p. 2498P.: *Versus est ...
  significatione graecorum*. [uersus herous hexameter epos
  dicatur]. *apud nos ... necessitate diuiduntur*, ut apud
  Vergilium (_georg. Ill 381_) ‘septem subiecta trioni’. *pari
  ratione ... gubernacula*, sicut diximus metri necessitate.
  *uersus autem ... statim uersus*. Diom. p. 506, 15: uersuum
  genera praecipua sunt quinque, aut enim dimetri sunt aut
  trimetri aut tetrametri aut pentametri aut hexametri.
  Augustin. de ord. II 40. I p. 417 ed. congr. S. Mauri: ne
  longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset
  sustinere, modum statuit (ratio) unde reuerteretur et ab eo
  ipso uersum uocauit. _cf._ Augustin. de mus. V 3, 4, I
  p. 619. Isidor. orig. I 38, 2: uersus dicti ab eo, quod
  pedibus in ordine suo dispositis, certo fine moderantur per
  articulos, qui caesa et membra nominantur. qui ne longius
  prouoluerentur, quam iudicium posset sustinere, modum statuit
  ratio. unde reuerteretur, et ab eo ipso uersus uocatus, quod
  reuertatur. VI 14, 7: uersus autem uocati uolgo, quia sic
  scribebant antiqui sicut aratur terra. a sinistra enim ad
  dextram primum deducebant stilum, deinde conuertebantur ab
  inferiore et rursus ad dextram uersus, quos et hodie rustici
  uersus uocant.

      19 Bostrophen _P_ || 23 quae] qui _P_ || 24 quae]
      qui _P_ || 27 partis _om. P_ || 29 _cf. Ennius
      annal. 563 Vahl._ suam _Charisius ceterique_ ||
      30 _Ennius ann. 317 Vahl._ || a famul _P_ ||
      31 _Lucilius sat. XX fr. 10 Dous._ detendite et
      spoliate _P_ despoliate et detundite _Nonius p. 490_

_70*_ Qui uersus facit παρὰ τὸ ποιεῖν dictus est ποιητής,
latina lingua uates dicitur, quod uerba modulatione conectat.
uiere enim conectere est, unde uimen dictum uirgulti
species et uieti in rotis. poetice est ars ipsa. nam
poesis et poema distant eo quod poema uno tantummodo              5
clauditur carmine ut tragoedia [uel rhapsodia], poesis autem
ex pluribus est corpus operis confecti ut Ilias Homeri.

  _70*._ Mar. Vict. I 15, 1 p. 2499P.: *Qui uersus ... Ilias
  Homeri* et Aeneis Vergilii. Diom. p. 473. 16: poetica est
  fictae ueraeue narrationis congruenti rhythmo ac pede
  conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque
  accommodata. distat autem poetica a poemate et poesi, quod
  poetica ars ipsa intellegitur, poema autem pars operis ut
  tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis effecti
  ut Ilias Odyssia Aeneis. Isidor. orig. VIII 7, 3: uates a ui
  mentis appellatos *Varro* auctor est uel a uiendis
  carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis, et proinde
  poetae latine uates olim et scripta eorum uaticinia
  dicebantur, quod ui quadam et quasi uesania in scribendo
  commouerentur, uel quod modis uerba connecterentur, uiere
  antiquis pro uincire ponentibus, etiam per furorem. Seru. ad
  Verg. Aen. III 443: duo genera uaticinandi sunt aut simplex
  ut Heleni, aut per furorem ut Sibyllae, quia uates a ui
  mentis appellates *Varro* auctor est. Non. p. 428: poesis et
  poema hanc habent distantiam: poesis est textus scriptorum,
  poema inuentio parua quae paucis uerbis (_an_ uersibus?)
  expeditur. Lucilius satirarum libro VIIII ... *Varro*
  Parmenone: poema est lexis enrhythmos, id est uerba plura
  modice in quamdam coniecta formam. itaque etiam distichon
  epigrammation uocant poema. poesis est perpetuum argumentum
  ex rhythmis. _cf._ Varr. de l.l. VII 36 p. 323. Sueton.
  fr. 2 Reiff.

      1 τὸ _om. P_|| 2 quod] qui _P_ || 4 uiti _P_ ||
      5 uno _add. O. Iahn_ || 7 est] id est _P_

_71_ Mensuram esse in fabulis [hoc est μέτρον] Terentii et
Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt hi:
Cicero Scaurus Firmianus Varro Victorinus.

  _71._ Rufinus comm. in metr. Terent. p. 387 G. p. 2713P.:
  *Mensuram esse ... Victorinus* Caesius Bassus Terentianus
  Caecilius Vindex Cinna Sisenna Diomedes Albinus Quintilianus
  Sosipater Charisius Helenius Asper Caper Arruntius Probus
  Plinius Euantius (_sic BC_) Sacerdos qui et Donatus Iuba.
  Seru. de accent. p. 535 Endl.: Terentius rhythmis scribit
  comoedias uel Plautus.

  _codicibus quos A et B signaui (cf. adnot. ad fr. 67) accedit
  hoc loco cod. Vossianus 33, 4 = C_
      2 et ceterorum _B_

_72_ Trimeter herous ex superiore * * * iambico diximus.
sed hoc Varro ab Archilocho auctum dicit adiuncta
syllaba et factum tale: ‘omni potente parente meo’. huic
si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedea, quos
prior pars hexametri recipere consueuit.                          5

  _72._ Diom. p. 515, 14: *Trimeter herous ... recipere
  consueuit*.

      1 Dimeter _ABM_ || heroious ex superiore iambico fit
      ut _Buschius_ _et, nisi quod_ hexametro _pro_
      iambico _cl. Diom. p. 512, 4 correxit, Ritschelius
      quaest. uarr. p. 35. lacunam indicauit Keilius cui
      intercidisse uidentur quaedam quibus trimetrum
      heroum ex superiore parte hexametri in epodis
      coniungi cum iambico dictum fuit, de qua re dixit
      Diom. p. 502, 3_

_73_ At in extremum senarium totidem semipedibus adiectis
fiet comicus quadratus, ut hic: ‘heri aliquot adulescentuli
coimus in Piraeo’.

  _73._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2707P. 380 G.: idem
  Varro in eodem libro VII (in eodem septimo _A_ eodem VII _B_)
  de lingua latina ad Marcellum sic dixit: *at in ... in
  Piraeo*. Diom. p. 515, 3: septenarium uersum *Varro* fieri
  dicit hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur et
  fit tale ‘quid immerentibus noces quid inuides amicis?’
  similis in Terentio (_Hecyr. III 2, 14_) uersus est ‘nam si
  remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto saepius
  tales reperiuntur. Rufin. p. 378 G. p. 2706P.: Diomedes sic:
  ‘septenarium uersum *Varro* fieri dicit hoc modo, cum ad
  iambicum trisyllabus pes additur et fit tale ‘quid
  inmerentibus noces, quid inuides amicis?’. similiter in
  Terentio uersus est ‘nam si remittent quippiam Philumenae
  dolores’. et in Plauto saepius tales reperiuntur’ ...
  (_fr. 74_) ... Charisius sic ‘septenarium uersum fieri dicit
  *Varro* hoc modo, cum ad iambicum trisyllabus pes additur, ut
  praefatum est, et fit tale ‘quid inmerentibus noces, quid
  inuides amicis?’ similis in Terentio uersus est: ‘nam si
  remittent quippiam Philumenae dolores’. et in Plauto sac pius
  tales reperiuntur. (et fit--reperiuntur _A om. B_).

  _de codd. uid. adn. ad fr. 67_
      1 at _A_ aut _B_ || 2 fiat _AB_ || heri (h _in
      rasura_) B _Terent. Eun. III 4, 1_ || aliquod _AB_

_74_ Quare in huiuscemodi locis poni oportet notam I
transuersam inter syllabas, frequentius ad extremum uersum
senarium et similes, si pro longa breuem habebunt
extremam, ut in hoc: ‘amicus summus meus et popularis
Geta’.                                                            5

  _74._ Rufin. comm. in metr. Terent. p. 2706P. 378 G.: Varro de
  lingua latina ad Marcellum sic: *quare in ... popularis Geta*.

      1 notam ·I· transuersam _A_ notam et transuersum
      _corr. alt. m. in_ notam I tranuersam _B_ ||
      2 sillabas _A_ || uorsum _B_ || 4 amicus] _Terent.
      Phorm. I 1, 1_ || meus _sup. lineam B_

_75_ Octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes
iambico metro praeponuntur, et fit uersus talis: ‘pater
meus dicens docendo qui docet dicit docens’.

  _75._ Diom. p. 515, 9: *Octonarius est ... dicit docens*. tolle
  hinc primos duos iambos et erit tale quale illud est: ‘ibis
  Liburnis inter alta nauium’ (_Horat. epod. I 1_).

      2 proponuntur _ABM_ || 3 dicens _priore loco a_ docens _ABM_

_76_ Ex iambico nouum carmen refert Varro cuius exemplum
est tale: ‘pedem rhythmumque finit’. si addas hic
quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum supplebis
sic: ‘pedem rhythmumque finit [alta nauium]’ potest hoc
comma tale esse, quale illud: ‘Philumenae dolores’, quod          5
est ex iambico septenario.

  _76._ Diom. p. 518, 14: *Ex iambico ... iambico septenario*. et
  illud hinc est comma, quod Arbiter fecit tale: ‘anus recocta
  uino | trementibus labellis’.

      1 Ex _om. ABM_ || iambico] iambionicum _Lachmannus in
      Lucr. p. 276_ || 5 phylumenae _BM Terent. Hec.
      III 2, 14_

_77_ Archilochium Varro illud dicit, quod est tale: ‘ex litoribus
properantes nauibus recedunt’.

  _77._ Diom. p. 515, 19: *Archilochium Varro ... recedunt*. hic
  superius comma quod est tale [’ex litoribus properantes’
  simile est illi quod est tale]: ‘Troiae qui primus ab oris’,
  inferius comma, quod est tale ‘nauibus recedunt’ simile est
  illi quod est tale ‘machinae carinas’.

_78_ Latine (scripserunt) de numeris hi: Cicero Victorinus
Eusebius Terentianus Varro Probus.

  _78._ Rufin. de metr. orat. p. 2720P. 398 G.: Victorinus multa
  dicit de compositione et numeris et pedibus oratoriis. ut
  Cicero (_in Oratore_) dicit, isti scripserunt apud graecos
  Thrasymachus Naucrates Gorgias Ephorus Isocrates Theodectes
  Aristoteles Theodorus Byzantius Theophrastus [Hieronymus].
  *latine de numeris ... Probus* Charisius Diomedes
  Quintilianus Donatas Victor Seruius.

      1 hiccecero {*above first e: i} _B_


V

_79_ Prosa est producta oratio a lege metri soluta. prosum
enim antiqui productum dicebant et rectum, unde ait
Varro, apud Plautum ‘prosis lectis’ significari rectis. unde
etiam quae non est perflexa numero sed recta prosa oratio        5
dicitur, in rectum producendo. | praeterea tam apud
graecos quam apud latinos longe antiquiorem curam fuisse
carminum quam prosae. omnia enim prius uersibus condebantur,
prosae autem studium sero uiguit. primus apud
graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit, apud         10
romanos autem Appius Caecus aduersus Pyrrhum solutam
orationem primus exercuit. iam exin ceteri prosae eloquentia
contenderunt.

  _79._ Isidor. orig. I 37, 1: *Prosa est ... rectum producendo*.
  alii prosam aiunt dictam ab eo quod sit profusa, uel ab eo
  quod spatiosius proruat et excurrat nullo sibi termino
  praefinito. *praeterea tam ... eloquentia contenderunt.*

  _Isidori capituli mihi contulit Vsener codices Bernenses hos:
  A = cod. 101 B = cod. 224 C = cod. 36 saec. X uel XI D = cod. 95
  saec. XII uel XIII_
      2 producta _sup. lin. add. ab alt. manu in A_ ||
      4 uaro _A_ || letis {*above e: c} _D_ ||
      significare _BD_ || 5 perflexa _AB_ per.lexa
      {*above .: p} _C_ perplexa _D_ || 6 producenda
      _D_ || preterea _D_ || 7 grecos _A_ || aput latinos
      _A_ || longe _ab alt. m. add. C_ || 8 prosę _AB
      prose C_ || p̃rius _C_ || condebatur {*above ‘at’: n}
      _C_ || 9 prose _C_ || prim; _A_ || grecos _AD_ ||
      10 ferecides _ABCD_ || syrus _AD_ sirus _BC_ ||
      oration~ _B_ || _recte
      iudicauit Vsener quae uolgo leguntur cap. 38, 12
      quondam uerbis nostris adscripta fuisse, praue
      relata ad § 11_ ‘ante Pherecydem’; _sunt autem
      haec:_ hoc (hunc _AB_) apud graecos Hecataeus
      Milesius (achatesius milesius _A_ acatesius melesius
      _B_ acathes milesius _ras. trium litterarum post_
      acathes _D_) fertur primus conposuisse uel ut alii
      putant Phercydes Syrus (ferecides sirus _ABD_). _de
      C tacet Vsener_ || apius _C_ || caecus _A_ cecus
      _CD_ c&us _B_ || pirrum _ABCD_ || 12 prius {*above
      u: M} _M alt. m. add. A_ prius _C_ || exhinc &
      caeteri _A_ exhinc & ceteri _BCD_ || pose {*above
      po: r} aeloquentia condiderunt _C_

_80_ Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi
sunt tria probabilia, quae graeci χαρακτῆρας uocant nominaque
eis fecerunt ἁδρόν ἰσχνόν μέσον. nos quoque quem
primum posuimus uberem uocamus, secundum gracilem,
tertium mediocrem. uberi dignitas atque amplitude est,            5
gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque
modi particeps.

  _R = cod. Lugdun. Rottendorfianus Gronou. 21 saec. XII (cf.
  Hertz ber. d. berlin. acad. 1847 p. 411)
      1 quem ipse contuli_ in soluta] in _om. R_ ||
      2 pabilia (_corr. ex_ babilia) eis fecerunt tria u~
      nos primum uberem uocamus _om. reliquis R_ ||
      5 atq: atq: _R_

His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari
numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis
ementiuntur. sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt         10
pro uberibus, squalentes et ieiuni dici pro gracilibus, incerti
et ambigui pro mediocribus. uera autem et propria
huiuscemodi formarum exempla in latina lingua M. Varro
esse dicit ubertatis Pacuuium,
                    gracilitatis Lucilium, mediocritatis
Terentium. sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus             15
tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum
in Vlixe et ubertum; subtile in Menelao et cohibitum, mixtum
moderatumque in Nestore.

      8 uicia _R_ || 10 emenciuntur _R_ || 12 propria] pa
      {*above p: i} _R_

Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus
philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legauerant         20
impetratum, uti multam remitteret, quam fecerat
is propter Oropi uastationem. ea multa fuerat talentum fere
quingentum. erant isti philosophi Carneades ex academia;
Diogenes stoicus, Critolaus peripateticus. et in senatum
quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore,        25
sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia
magno conuentu hominum dissertauerunt. tum admirationi
fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui
cuiusque generis facundiam. uiolenta, inquiunt, et rapida
Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes  30
et sobria.

  _80._ _Gell._ VI 14, 1: *Et in carmine ... et sobria*.
  unumquodque autem genus ut diximus, cum caste pudiceque
  ornatur fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur fit
  praestigiosum. Macrob. sat. I 5, 14: illos dico quos
  Athenienses quondam ad senatum legauerant impetratum uti
  multam remitteret, quam ciuitati eorum fecerat propter Oropi
  uastationem. ea multa fuerat talentum fere quingentum. erant
  isti philosophi Carneades ex academia, Diogenes stoicus,
  Critolaus peripateticus, quos ferunt seorsum quemque
  ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conuentu
  hominum dissertauisse. fuit ut relatum est facundia Carneades
  uiolenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta
  Diogenes et sobria. sed in senatum introducti interprete usi
  sunt C. Acilio senatore.

      20 filosophis _R_ || atenienses _R_ || senatum
      populi legrauerunt imperatum _R_ || 21 remitterent
      _R_ || fecerant _R_ || 22 uastacionem _R_ ||
      25 cecilio _R_ || 27 disseritauerunt _R_ ||
      admiracioni _R_ || 28 polibius _R_ || 29 rapida
      capida _del._ capida _R_ || 30 terecia _R_ ||
      modesdiogenes {*above di: ta} _R_

_81_ Ἤθη ut ait Varro de latino sermone libro V, * * nullis
aliis seruare conuenit, inquit, quam Titinio Terentio Attae.
πάθη uero Trabea; inquit, Atilius Caecilius facile mouerunt.

      1 _lacunam signauit O. Iahn_ || nullis aliis
      _Ritschelius parergon plaut. I p. 194_ nullus ali
      _N_ || 2 atte pathe _N_

‘Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine
modo, mori me malim. sentiet qui uir siem’: praecise,
inquit Varro, generat animi passionem. quod noui generis         5
cum non sit interiectio sed ademptio, tamen interiecti
animi causa uocitamus. ‘tu me homo adigis ad insaniam’
irascentis et haec oratio est, licet nulla sit interiecta
particula. ‘tun consulis quicquam’? et haec irascentis
oratio est. ‘tremo horreoque postquam aspexi hanc’               10
adfectus ob amorem. ‘heus heus pater, heus Hector’ a
dolore mentis adfectus. ‘mane mane, porro ut audias’ cupiditatis
adfectus est.

  _81._ Char. p. 241, 27: *Ἤθη ut ait ... adfectus est*. _cf._
  Isidor. orig. II 14.

      4 egone] _Ter. Eun. I 1, 20_ || illam quae] illamq:
      _N_ || 6 praecisę _N_ || 8 tu me] _Terent.
      Ad. I 2, 31_ || 10 tun] _Ter. Ad, I 2, 47_ ||
      11 tremo] _Ter. Eun. I 2, 4_ || 12 adolere _N_||
      13 adfectae _N et edit._

_82_ Id praesente legatis omnibus exercitui pronuntiat.

  _82._ Donat. in Ter. Eun. IIII 3, 7: _Nescio quid profecto
  absente nobis turbatumst domi_: aut subdistinguendum est et
  subaudiendum ‘me’ aut ἀρχαισμὸς figura est ‘absente nobis’
  pro nobis absentibus. Pomponius: ‘sine ergo istuc praesente
  amicis inter cenam’. Varro ad Marcellum (Varro Marcello
  _codd. omnes_ Varro in Marcellum _uolg._): *id praesente ...
  pronuntiat.*

      1 exercitu _codd. ut Schopenius mecum communicauit:
      num seruandum coll. Prisciano VII p. 363, 6?_

_83_ Later lutum iugmentatum.

  _83._ Char. p. 135. 17: Later an lateris? et huic nominatiuum
  singularem ablatiuus restituet singularis, si E litteram
  deponat. Varro de sermone latino V: *later ... iugmentatum.*

      1 iugmenta _N_

_84_ Auctore M. Varrone is demum latine caper dicitur
qui excastratus est.

  _84._ Gell. VIIII 9, 8: Quo pacto diceret (Vergilius) τὸ καλὸν
  πεφιλαμένη, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam
  natiuae dulcedinis? hoc igitur reliquit et cetera uertit non
  infestiuiter (_Theocr. III 3 sq. Verg. buc. III 64 sq._),
  nisi quod caprum dixit quem Theocritus ἐνόρχαν appellauit.
  *auctore* enim *M. Varrone ... excastratus* est. cf. Varr. de
  l.l. V 97 p. 99. rer. rust. II 3, 7. Fest. Pauli p. 48:
  Caprae.

  _de codd. VB uid. adnot. ad fr. 36. 54_
      1 M. Varrone] ·H· Varrone _V_ Varrone _B_

_85_ Iterum ex gallo gallinaceo castrato fit capus.

  _85._ Char. p. 103, 26: Capo dicitur nunc, sed Varro de sermone
  latino *iterum* ait *ex ... fit capus*. Beda qui uoc. de
  orthogr. p. 2780P.: capo nunc, sed *Varro* de sermone latino
  ait: ex gallo gallinacio castrato fit capus. _cf._ Varro rer.
  rust. II 7, 15.

_86_ Poscere est quotiens aliquid pro merito nostro deposcimus,
petere uero est cum aliquid humiliter et precibus
postulamus.

  _86._ Seru. ad Verg. Aen. VIIII 194: *Poscere est* secundum
  Varronem *quotiens ... postulamus*.

      1 quoties _cod. Regin. 1674 saec. X_ || precibus
      _cod. Paris. 7929 saec. X_ cum precibus _Regin._

_87_ Domi suae.

  _87._ Char. p. 126, 22: *Domi suae* Varro de sermone latino
  libro V. nec enim potest aduerbium dici cui suae pronomen
  adest. Cato de multa contra L. Furium ‘domi meae saepe fuit’
  et est genetiuus.

_88_ Mutuo, ut Varro de sermone latino libro V loquitur,
in consuetudine est, mutue uero ut docte scribendum
putat.

  _88._ Char. p. 205, 15: *Mutuo ut ... scribendum putat*. nec
  non et illi qui de differentiis scribunt.

      2 consuetudine] cognomine _N_ || mutue _N_ || docte
      sic putant _N_

_89_ Coram de praesentibus nobis, palam etiam de absentibus.

  _89._ Seru. ad Verg. Aen. I 595: Coram nonnulli ad personam, ut
  ‘coram uiro’, palam ad omnes referri uolunt, ut ‘palam
  omnibus’. Varro: *coram ... absentibus*. sane coram quidam
  aduerbium putant, quia non subsequitur casus. quidam
  praepositionem loquentis, non casibus seruientem. Suet.
  p. 286 Reiff.: palam omnium praesentiam notat, coram personam
  accipere desiderat. Isidor. diff. uerb. 91: inter coram et
  palam: coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo,
  palam autem personae caret, quia id ipsum significat quod
  omnes sciunt. ergo coram ad personam certam refertur, palam
  ad omnes. _cf. Donat. ad Ter. Ad. IIII 3, 17._

      1 presentibus _cod. Cassellanus, in ceteris Varronis
      uerba desunt_

_90_ Quando particulam pro cum ponere Formianos et Fundanos
ait Varro.

  _90._ Char. p. 111, 23: *Quando ... Varro*, sed et alii faciunt
  nec sine exemplo, nam Plautus in Menaechmis (_III 3, 23_) ita
  ait ‘non habeo. at tu quando habebis, tum dato’. uitium tamen
  esse non dubium est. _cf._ Fest. p. 258a. quando.

      1-2 formianus et fundanius ait ut uarro _N_

       *       *       *       *       *


                 DE GRAMMATICA


_91_ Vt Varroni placet, ars grammatica, quae a nobis literatura
dicitur, scientia est eorum, quae a poetis historicis
oratoribusque dicuntur ex parte maiore. eius praecipua
officia sunt quattuor ut ipsi placet: scribere legere intellegere
probare.                                                           5

  _91._ Mar. Vict. I 1, 6 p. 2541P.: *Vt Varroni ...
  intellegere probare.* Diom. p. 426, 18: tota grammatica
  consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et
  historiarum prompta expositione et in recte loquendi
  scribendique ratione. _cf._ Seru. in Donat. p. 512 Endl.
  Mart. Cap. III 230 p 51 Gr.: officium meum (_grammatica
  loquitur_) tunc fuerat docte scribere legereque. nuno etiam
  illud accessit, ut meum sit erudite intellegere probareque,
  Max. Victor. p. 271 Lind. p. 1937P.: grammatica est scientia
  interpretandi poetas et recte loquendi scribendique ratio,
  dicta ἀπὸ τῶν γραμμάτων [id est ab his litteris] unde
  incipere debet.

_92_ Audiri absentium uerba non poterant. ergo illa ratio
peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis atque
discretis. nihil autem horum facere poterat si multitudo
rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur.
ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa            5
est. quibus duobus repertis nata est illa librariorum
et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia,
quam Varro litterationem uocat; [Graece autem
quomodo appelletur non in praesentia recolo]. |
Poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso             10
nomine profiteri se litteras clamat,
                    unde etiam latine litteratura
dicitur, factum est, ut quicquid dignum memoria
litteris mandaretur ad eam necessario pertineret.

  _92._ Augustin. de ord. II 12, 35. I p. 415 ed. congr.
  S. Mauri: illud quod in nobis est rationale, id est quod
  ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia
  naturali quodam uinculo in eorum societate astringebatur, cum
  quibus illi erat ratio ipsa communis nec homini homo
  firmissime sociari posset nisi colloquerentur atque ita sibi
  mentes suas cogitationesque quasi refunderent, uidit esse
  imponenda rebus uocabula id est significantes quosdam sonos,
  ut quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi
  copulandos sensu quasi interprete uterentur. sed *audiri
  absentium ... praesentia recolo.* progressa deinde ratio
  animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos
  litteris iam signauerat, alios esse qui moderato uarie hiatu,
  quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione
  defluerent, alios diuerso pressu oris tenere tamen aliquem
  sonum, extremos autem qui nisi adiunctis sibi primis erumpere
  non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt
  uocales semiuocales et mutas nominauit. deinde syllabas
  notauit, deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt,
  omnisque illorum motus integritas iunctura perite
  subtiliterque distincta sunt, inde iam numerorum et
  dimensionis non immemor, adiecit animum in ipsas uocum et
  syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla
  alia simpla esse comperit, quibus longae breuesque syllabae
  tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas
  disposuit. *poterat iam ... necessario pertineret.* _cf._ de
  mus. II 1, 1. I p. 564. Mart. Cap. III 229 p. 50 Gr.: tunc
  illa, ut familiare habebat exponere percunctata et docere
  facile quae ab eadem quaerebantur, penula a dextra cum
  modestia uerecundiaque releuata (_sic codd.: B = Bambergensis
  et D = Darmstadiensis, quos ipse contuli_) sic coepit:
  γραμματικὴ dicor in Graecia, quod γραμμὴ linea et
  γράμματα litterae nuncupentur, mihique sit attributum
  litterarum formas propriis ductibus lineare. hincque mihi
  Romulus litteraturae nomen ascripsit, quamuis infantem me
  litterationem uoluerit nuncupare, sicut *apud graecos
  γραμματιστικὴ primitus uocitabar*, tunc et antistitem dedit
  et assectatores (_B_ assectores _D_) impuberes aggregauit.
  cf. Ioann. Saresb. metalog. I 21. V p. 60 Giles. Asper.
  p. 309 Lind. p. 1725P. (_cf. supra p. 100_): grammatica est
  scientia recte scribendi enuntiandi interpretandique rationem
  (_sic cod. Vatican. 1492 chart._) uerborum. quam *Terentius*
  (et _add. Vat._) *Varro* primum ut adhuc rudem appellatam
  esse dicit litterationem (litteraturam _Vat._). Isidor. orig.
  I 3, 1: primordia grammaticae artis litterae communes
  existunt, quas librarii et calculatores secuntur. quorum
  disciplina uelut quaedam grammaticae artis infantia est, unde
  et eam *Varro* litterationem uocat. _cf._ I 5, 1. Diom.
  p. 421, 9: artium genera sunt plura, quarum grammatice sola
  litteralis est, ex qua rhetorice et poetice consistunt.
  idcirco litteralis dicta, quod a litteris incipiat. nam et
  grammaticus latine litterator est appellatus et grammatica
  litteratura, quae formam loquendi ad certam rationem dirigit.
  Quint. II 1, 4: et grammatice, quam in latinum transferentes
  litteraturam uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum
  ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi
  constitere, pronecta. nam tenuis a fonte assumptis
  historicorum criticorumque uiribus pleno iam satis alueo
  fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui
  copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit.

_93_ Grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus
quattuor: lectione enarratione emendatione iudicio.
lectio est uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati
personarum exprimensque animi habitum cuiusque.
enarratio est exquisitio, per quam unius cuiusque rei             5
qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est
recorrectio errorum, qui per scripturam dictationemue
fiunt. iudicium est aestimatio, qua poema ceteraque scripta
perpendimus.

  _93._ Diom. p. 426, 21: *Grammaticae officia ... lectio est*
  artificialis interpretatio uel *uaria cuiusque ... enarratio
  est* obscurorum sensuum quaestionumue explanatio uel
  *exquisitio per ... emendatio est* qua singula prout ipsa
  res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum
  diuersam sententiam uel *recorrectio errorum ... iudicium
  est* quo omnem orationem recte uel minus quam recte
  pronuntiatam specialiter iudicamus uel *aestimatio qua ...
  perpendimus*. Max. Victor. p. 272 Lind. p. 1938P.:
  grammaticae officia sunt quatuor: lectio enarratio emendatio
  iudicium. lectio quidem est secundum accentus ad sensum
  necessitatemque pronuntiatio. enarratio est secundum poetae
  uoluntatem uniuscuiusque discretionis explanatio. emendatio
  est errorum apud poetas et figmentorum reprehensio. iudicium
  est bene dictorum comprobatio.

      4 expremensque _A_ exp̃mensque _M_ expraemensque
      _B_ || 4-5 cuisque narratio _A_ cuius narratio _BM_ ||
      5 exquisitio _AB_ adquisitio _M_ || 7 dictionemue _ABM_

_94_ Nomen unius cuiusque litterae omnes artis latores praecipueque
Varro neutro genere appellari iudicauerunt et aptote
declinari iusserunt.

  _94._ Prob. instit. art. p. 48, 35: Nomen litterae est quo
  appellatur. sane *nomen unius cuiusque ... declinari
  iusserunt*.

_95_ Litterarum partim sunt et dicuntur ut A et B; partim
dicuntur neque sunt ut H et X, quaedam neque sunt neque
dicuntur ut Φ et Ψ.

  _95._ Cassiodori Cornut. p. 576B Garet. p. 2286P.: Praeterea
  in libro qui est de (_sic A_, qui est in _B_) grammatica
  Varro cum de litteris dissereret, HA (ita. h. _libri_) inter
  litteras non esse disputauit. quod multo minus mirum, quam
  quod X quoque litteram esse negat. in quo quid uiderit nondum
  deprehendi. ipsius uerba subiciam: *litterarum partim ... ut
  Φ Ψ*. Mar. Vict. I 3, 12 p. 2452P.: nec dubitatur
  his litteris omnibus absque sola V remotis, latinae linguae
  reliquas decem et septem posse satis facere. nam pro H
  adspirationis nota, ut graeci faciunt, poni posset F et P et
  eadem aspiratio compleretur ... X autem per C et S possemus
  scribere. cf. I 3, 8. 10. 4, 77. Donat. I 2, 4 p. 1736P.
  Serg. in Donat. p. 1829P.

  _de codd. uid. adnot. ad fr. 43_
      1 ut A et B et h et x partim sunt quę neque
      dicuntur. quędam _AB_ || 2 ut phi·y _B_ ut
      phi·ψ·_A_

_96_ Probus et Varro, alter eorum in duas partes scribit
et reliquas subiectas facit, alter in quattuor prout quisque
potuit sentire.

  _96._ Cledon. comm. in Donat. p. 1861P.: De partibus
  orationis. *Probus et ... potuit sentire*. nos uero conuenit
  Donati sequi auctoritatem.

  _B = cod. Bernensis 380 litteris uncialibus perscriptus saec.
  VI uel VII_
      1 Vasso altereutrum {*above utrum: eorum}
      _deleto_ e (eorum _man. rec. suprascr._) _B_ ||
      nouas _in mg. man. altera:_ in duas _B_ || an
      _discribit_?

_97_ Lac non debemus dicere sed lact.

  _97._ Pomp. comm. art. Don. XVIII 2 p. 233 Lind.: Nominatiuus
  tredecim litteris terminatur ... (Donatus) adiecit C. ut
  allec aut lac, de quo dubitatur. hoc dixi saepius. multi
  dicunt (_num_ inquirunt?) utrum lac dicamus an lact. et
  reuera si quaeras, hoc rite facit nec aliud. nam si dixeris
  lac, erit genetiuus lacis, quemadmodum allec allecis. lectum
  est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit: *lac non
  ... lact*. sed dixit Caesar contra ipsum rem ualentissimam,
  nullum nomen duabis mutis terminari. C et T duae mutae sunt,
  ergo exclusi sumus ab illa regula. superest, ut sequamur
  regulam Plauti, lacte ut dicamus. Habemus in Bacchidibus
  (_19_): ‘sicut lacte lactis simile’. Diom. p. 303, 3: omnia
  nomina latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim
  extremis terminantur ... sunt qui addunt C ut lac, quod
  *Varro* (doctissimus _add. Keil._) artis grammaticae
  exterminat. Cledon. comm. in Donat. p. 1904P.: ‘ut allec uel
  lac uel lacte’, quia uolunt dicere quod lacte dicitur in
  nominatiuo singulari iuxta Plautum. ‘lact’ (lacte _libri_)
  ait *Varro* * * * non dici, numquam enim nomen ex duabus
  mutis terminatur. occurrit, (_sic Vsener pro_ aut currit.)
  ‘hoc lacte’, quod dicit Plautus (_fr. Bacch. 19 Ritschl._)
  ‘sicut (ut sit _libri_) lacte lactis’, non ‘sicut _lac_
  lactis’. auctoritas Vergilii tamen lac dixit. _cf._ Varro
  l.l. V 104 p. 106. Prob. cath. p. 7, 5. Varr. Andabatis ap.
  Non. p. 483 u. lacte.

  _A = cod. Sangermanensis 1180 B = cod. Sangerm. 1179, uterque
  saec. VIIII uel X_
      1 lac non _A_ lac non _rasura unius litterae post_ lac _B_

_98_ Glossemata ut toreumata enthymemata noemata schemata
poemata et his similia omnia Varronis regula, inquit
Plinius, datiuo et ablatiuo plurali in BVS dirigit, quia singularis
ablatiuus E littera finiatur.

  _98._ Char. p. 131, 10: _Glossemata ut ... littera finiatur._
  melior tamen ratio est, quam sub A littera dedi; et ideo haec
  et eiusmodi ex alia formula genetiuum pluralem et ex alia
  datiuum sumunt, horum glossematum his glossematis. _cf._
  p. 123, 3.

      1 eΝΘΥΜΗΜΑΤΑ ΝΟΗΜΑΤΑ ϹΚΗΜΑΤΑ _N_ || 3 derigit _N_

_99_ Sunt autem pronomina finita _tria_ [ego tu ille], infinita
septem, minus quam finita sex, possessiua quinque. et haec
sunt pronomina. in rerum natura plus non inuenies. omnia
pronomina quae sunt inuenta in latina lingua ista sunt:
finita sunt tria: ego tu ille, infinita septem:
                    quis qualis talis                             5
tantus quantus quotus totus, minus quam finita sunt sex:
ipse iste is hic idem sui, possessiua sunt quinque: meus
tuus suus noster uester. alia pronomina non inuenies. sed
dicere mihi habes: dixisti mihi alia pronomina non inueniri,
sed inueni alia, dico tibi: ego dixi, quia non sunt              10
primigenia quae dicit Varro, sed deductiua. multum interest
utrum sit aliquid naturale an aliquid deriuatum.

  _99._ Pomp. comm. art. Don. XVIIII 4 p. 239 Lind.: *Sunt autem
  ... sed deductiua*. Prob. inst. art. p. 131, 25: qualitas
  pronominum in quattuor formas diuiditur: finita minus quam
  finita infinita possessiua. finita pronomina sunt, quae
  notant certum numerum, certam personam. haec tria sunt
  tantum: ego tu ille ... minus quam finita forma sex haec
  pronomina continet tantum: ipse iste is idem sibi hic ...
  infinita forma decem nouem haec pronomina continet tantum:
  qui uel quis quidam quicumque quisquam quisquis quisnam
  quispiam aliquis nequis siquis qualis qualiscumque talis
  quantus quantuscumque tantus quotus quotuscumque totus ...
  possessiua forma quinque haec pronomina continet tantum: meus
  tuus suus noster uester. _cf._ Serg. comm. in Don. p. 1847P.
  Cledon. comm. in Don. p. 1906P. Seru. comm. in Don.
  p. 1785P.: qualitas pronominum principaliter bipartita est.
  omnia enim pronomina aut finita sunt aut infinita. finita
  sunt, quae recipiunt personas, id est quae definiunt
  personas, et sunt tantum tria: ego tu ille. sed ille
  plerumque uariatur. nam si ad praesentis personam refertur,
  tunc recte finitum est, si de absente dicatur, minus quam
  finitum est. infinita autem pronomina uarias habent species.
  nam licet omnia quaecumque non recipiunt personas infinita
  sunt, tamen alia dicuntur generaliter infinita, alia minus
  quam finita, alia articularia uel demonstratiua, alia
  possessiua. generaliter infinita sunt, quae unicuique
  personae aptari possunt, ut est quis, et sunt haec septem
  tantum: quis talis qualis quantus tantus quotus totus. minus
  quam finita dicuntur, quae commemorationem habent notarum
  personarum, ut est ipse. haec sunt sex tantum: ipse iste is
  hic idem sui ... possessiua dicuntur pronomina, quae nos
  aliquid possidere ostendunt, ut est meus tuus ... sunt autem
  possessiua pronomina quinque tantum: meus tuus suus noster et
  uester. absque his pronominibus, quae omnia sunt uiginti et
  unum, nullum aliud quod suam originem habeat poterit
  reperiri, sed si qua sunt compositione fiunt. _cf._ Diom.
  p. 329, 5.

  _Huius fragmenti non nisi extrema uerba mihi cum AB, de quibus
  uid. adnot. ad fr. 97, conlata sunt_
      1 tria _add. et_ ego tu ille _uncis inclusit
      Wachsmuth_ || 2 septim _infra quoque G = cod.
      Guelferbytanus Lindemanni_ || 3 inuenis _libri_ ||
      11 primigenia _AB_ primogenia _corr. ab alt. man.
      in_ primigenia _G_ || 12 aliquid a naturali _AB_ ||
      diriuatum _B_ deriuatiuum _corr. in_ deriuatum _G_

_100_ Pronomen quia non fungitur officio nisi praemisso
nomine, ideo haec pars a Varrone succedanea dicitur,
quia non potest in eadem locutione esse; hoc est quia bis
nomen repeti non potest. ordo tamen hic custodiendus
est, ut nomen in praecedenti sit loco, pronomen in subiectis.     5

  _100._ Cledon. comm. in Don. p. 1905P.: *Pronomen quia ... in
  subiectis.* Seru. comm. in Don. p. 484 Lind.: (pronomina)
  sunt particulae, quae fastidium repetitionis excluderent
  succedendo in ipsa nominis significatione. p. 501: pronomen
  dictum est quasi pro nomine, eo quod fungitur officio nominis
  ... et ideo etiam in subiectis locis ponuntur.

      1 non _om. B de quo uid. ad fr. 96_ || 2 barrone _B_ ||
      succedanea _Bondamus uar. lect. II 2 p. 115_
      succedat in ea _B_ || 3 poteset _B_ || 4 potes _B_

_101_ Per C ‘cum’ aduerbium erit temporis ut: cum uenerit
loquemur, cum uoles ibimus, _cum_ petieris feres. |

  _de cod. uid. adnot. fr. 44_

Varro aduerbia localia, quae alii praeuerbia uocant,
quattuor esse dicit: ex in ad ab. ‘ex’ locum significat unde
egredimur ut ex area, ‘in’ locum in quem ibimus ut in              5
aream, ‘ad’ locum ad quem adimus ut ad parietem, ‘ab’ locum
a quo discedimus ut a pariete. horum duorum aduerbiorum,
ex et ab, poste riores literae solent demi, alias
recte alias perperam. quando ergo ex, quando e dici
oporteat ex consequentibus uocabulis animaduertitur.              10
item et ‘apud’ locum significat ut: [accede ad me] qui dominati
apud me sunt, apud illum est. ‘de’ quoque nonnumquam
pro ‘a’ ponitur, et nonnumquam pro ‘ex’, pro ‘a’
ut in hoc ... ‘de prouincia uenire’ qui se dicit; nam perperam
est, imus enim in prouinciam ut in nauem et in                    15
circum, eximus ut e naue e circo sic e prouincia. de prouincia
existimamus cum de ea bene aut male praedicamus,
de naue dicimus cum longa an oneraria sit rogamus, de
circo cum flaminius an maximus. item uitiose dicitur senatum
habere apud aedem Apollinis, quod in aede dici                    20
oportet. et ‘de senatus sententia’ uitiose, nam debent dicere
ut ex mea sententia ex tua sententia, sic ex sensatus
sententia. item qui dicunt ‘de senatu redii’ potius quam e
senatu, eo quod quo _quom_ imus IN dicimus, inde cum redimus
dicendum ex. ex senatu eiectus potius quam de senatu.             25
male imperant qui dicunt ‘de tabulis quid dicere’. de tabulis
enim is dicit qui eas laudat aut culpat, e tabulis is
dicit qui quod est in his scriptum recitat scriptumue
pronuntiat. si eas uidet, potius dici oportet ‘legi’, contra
quam ‘dici’, eas literas _si_ non spectat. ‘a capite dempta’ qui  30
uocant male appellant, quod sunt de capite dempta non
a capite, ‘ad caput additum’ recto dicitur si est extra caput
quod additur. qui transcribunt tabulas, non describunt
sed exscribunt, qui quales sunt scribunt ii describunt. a
scena uenit spectator, e scena uenit qui egit, contra spectator   35
e theatro, a theatro actor, de scena loquitur qui de ea
bene an male ornata sit loquitur, in scena pronuntiat _actor_.
qui hoc idem subtilius uult dicere non in scena sed pro
scena dicit pronuntiare actorem. nam scena significat
graece ‘domus’, e scena actor exiit, uenit in pulpitum ac         40
uestibulum, pro scena itaque actor est. cum eo uenit dicimus
prodire, qui domo excedit procedere, qui ex ea quid
ducit producere. pro rostris dici oportet cum is qui contionatur
iis dicit qui ante rostra sunt, pro rostris enim et
ante idem sunt. in rostra ascendit, e rostris descendit, de       45
rostris dicit qui ea cuiusmodi sint dicit. in contione stat,
e contione uenit, de contione dicit. inscribunt quidam
literis ‘e’: datae ‘e Gallia’, item ‘e Roma’, uitiose. nam sic
dici oportet: ‘in Gallia’ et ‘Romae’. dantur enim in loco,
afferuntur e loco, sequitur ut dentur in Gallia et Romae.         50
[praepositio nonnunquam per unam literam scribitur, sed
per diminutionem ut ebibit pro exbibit.] ‘ab Roma uenio
μεταπλασμὸς est pro ‘Roma’.

  _101._ Ter. Scaur. p. 2262P.: *Per C cum ... petieris feres.*
  alii sic: quotiens V sequitur, Q ponendum, ut per QVO
  litteras: mequom tequom quotus quotiens aliquotiens. in
  ceteris uocalibus id est _AEIO_ (est eo P) C ponendum, ut
  * cecidit Cornelius citatus. *Varro aduerbia ...
  animaduertitur.* nam si id quod sequitur, litteram habet
  primam semiuocalem aut mutam ‘e’, dictum leuius uidebitur, ut
  e Gallia et e Tuscia. quotiens uero uocales secuntur in eo
  quod sequitur _AEO_, simplicem et eandem habent rationem,
  quod ‘ex’ praeponitur; ut in his: ex arce, ex Eryco, ex
  Olympo, aliter enim fiunt hiulca, ut e arce, e Eryco,
  e Olympo. si uero in uocabulo quod sequitur princeps littera
  uel I uel V fuerit, duas habet rationes. nam (unam B) si
  aliqua uocalis proxima coniuncta est in syllaba eadem, tunc
  sicut, cum est semiuocalis aut muta, obseruare dixi oportere.
  ita in his debet fieri, ut est e Vaticano e Iudaea. sin
  uocabulam duas uocales proxime non habuerit coniunctas,
  quorum sit littera princeps V aut I proinde atque A E O sit
  obseruandum, quod potius dici oportet ex Irpinis quam e
  Irpinis, ex Vmbria quam e Vmbria. similiter in H littera
  obseruari debet, ut in A E O litteris, ne dicamus e Hymetto
  (hymaesto _bis B_) sed ex Hymetto. similiter est in ‘ab’.
  quisbusdam diligentioribus leuitatis causa solet demi B
  (p _B_), cum propositum _est_ uocabulis aut nominibus
  locorum. in quibus principes sunt litterae semiuocales aut
  mutae, eam repudiant: a Baiis, a Capua, a Dertona. contra non
  demitur B, cum in uocabulis aut nominibus est primum A E O,
  ut ab Aricia, ab E_le_a. sin V aut I, duplicem habent
  rationem. si enim sunt solae, dicuntur ut reliquae uocales:
  ab Apso ab Illyrico (ababs abilli dico _B_). sin proximas
  litteras uocales secum habent coniunctas, proinde obseruandum
  est, an sint semiuocales, an mutae: a Venusia, a Ianiculo.
  *item et ... pro Roma*. singularis numerus per unam I
  litteram scribitur: docilis facilis, pluralis autem per E et
  I ut facileis docileis, ut ex hoc appareat singularis utrum
  (idem _corr. in_ item _B_) sit appellatio an pluralis.
  aureis, quas modo aetheris scribimus, modo quibus audimus
  (quomodo audimus quibus _B_). nec (ne _B_) minus a nobis I
  singularis in fraude produci potest, ut uidis (uidi _B_)
  scribitur. si autem cum eadem I littera, aliud breue, aliud
  longum est ut illa et pila. apices ibi poni debent ubi iisdem
  litteris alia atque alia res designatur, ut uenit et uênit,
  aret et âret, legit et lêgit ceteraque his similia. super I
  tamen litteram apex non (in _B_) ponitur, melius enim I _in_
  pIla in longum producetur. ceterae uocales, quia (_an_ quae
  _uel_ quom?) eodem ordine positae diuersa significant, apice
  distinguuntur, ne legens dubitatione impediatur, hoc est ne
  os hos aedes pronuntiet. Gramm. inc. p. 452 Endl.:
  praepositiones locorum quattuor uulgo seruantur (_an_
  asseruntur?): ex in ad ab. duae primae quo itur et unde
  exitur significant, ut in arcem et ex arce; duae sequentes
  quo aditur et unde abitur, ut ad simulacrum et ab simulacro.
  antiqui in duabus praepositionibus ex et ab sequentes
  demebant litteras, si proximum uerbum semiuocalem primam aut
  mutam habiturum erat ut: e Galliae locis, quoniam ex minus
  leuem compositionem facit. hoc consuetudo non conseruat,
  dicitur enim ex Gallia. illud seruamus, si uocales secuntur
  ut praeponamus: ex Eryco, ex Olympo. si sequitur I aut V,
  habetur ratio duplex antiquorum, nam si uocalis aliqua
  iungeretur, demebant X: e Vaticano e Iudaea. hoc consuetudo
  non seruat. si per se essent sine aliqua uocali,
  X adiiciebant, ut ex Illyrico ex Vmbria, item si H
  praeponeretur: ex Hymetto. hoc seruamus et quidem si secuntur
  uoces, in quibus consonantes primae sunt, detrahimus B, ut a
  Capua, a Dertona. in quibus uocales secuntur, B praeponimus,
  ut ab Erycinis ab Atheniensibus. si I aut V sequatur, item ut
  supra duo seruantur modi, si per se sunt _admittunt_, ut ab
  Illyrico ab Vrbino, si cum altera uocali amittunt, ut a
  Venusia a ianitore. _cf._ Sueton. fr. 206 Reiff. Diom.
  p. 414, 32: ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a
  uocali incipiat, integre efferuntur, ut ex oppido ab illo, si
  consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut e foro a
  Marco. similiter si uocalis sequatur consonantis loco posita,
  ut a Iunone e uirtute a uino. hae praeterea praepositiones
  non ut quibusdam uidetur [non _hinc transposuit Christ.
  Philol. XVIII p. 135_] idem unumque significant, nec enim
  unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a
  theatro non ex ipso theatro sed e loco qui est proximus
  theatro, qui ex theatro se uenire dicit ex ipso uenit
  theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt ad et
  in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum
  ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum
  foro proximum, ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum
  est, quia ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero
  praetor aut iudex.

      10 oportet ex consonantib. uocalibus _B_ ||
      11 significandum _B_ || 13 pro ex et nonnunquam _B_
      || pro a ut in hac prouincia ex prouincia uenire _B
      lacunam significaui qua exempla quaedam
      praepositionis de pro a positae et uerba:_ peccat
      etiam (_de prouincia uenire e.q.s._) _excidisse
      uidentur_ || perpera in _B_ || 14 ut in circum _B_ ||
      15 eximus in naue{*above e: b} (b _manu alt.
      suprascr._) circo _B_ || 18 longa aut _B_ ||
      19 flamminius _B_ || 20 Apollonis _B_ || In aedem
      _B_ || 21 senatu _B_ || 24 quod quo inimus _eraso_
      in _B corr. Vsener_ || 25 dicendum ex _om. B_ ||
      26 tabulis ·n· his _eraso_ h _B_ || 27 eas] eius _B_ ||
      is] his _eraso_ h _B_ || 28 s~criptum q: pronuntiat
      _B_ || 29 ea _B_ || uidet et
      potius _B_ || legi quam dici contra eas litteras non _B
      corr. Vsener_ || 32 capud {*above d: t} _B_ || 34 ii
      describunt] idem tribuunt _B_ || 37 actor _add.
      Wachsmuth_ || 38 non in] in _om. B_ || 39 autorem
      {*above u: c} in scena significare _B corr.
      O. Iahn_ || 41 uestibulum. scena _B_ || auctor
      _eraso_ u _B_ || 42 eocedit _B_ || ex ea] ex _om. B_
      || quod _B_ || 43 his qui concionaturus dicit _B_ ||
      44 pro rostris] prorsus _B_ || 48 litere datae _B_ ||
      uiciose _B_ || 49 Romae. Ceduntur _B_ || 50 Roma _B_ ||
      52 exebibit _B_ || ad (_corr. alt. m. in_ ab) Roma
      _B_ || 53 ΝΛΘΟΝΛΗƆ-ϹΑϹ _B_

_102_ Ex his pronominibus sedecim tantum Varro aduerbia
eius modi secundum sonorum rationem fieri demonstrauit:
ille illic illinc illuc illo, iste istic istinc istuc,
                    hic hic hinc
huc, idem ibidem, qui quo, quique quoque, quicumque quocumque,
quidam quondam, quispiam uspiam, aliquis aliquo                   5
alicubi, qualis qualiter, meus meatim et significat more
meo, tuus tuatim et significat more tuo, suus suatim et
significat more suo, noster nostratim et significat more nostro,
uester uestratim et significat more uestro. ex quibus
pronominibus tantum quem ad modum aduerbia fiant, sic            10
uti Varro docuit, demonstrauimus.

  _102._ Prob. inst. art. p. 152, 30: De pronomine. *ex his
  pronominibus ... docuit demonstrauimus.* _cf._ Prisc. XV 5
  p. 63, 18.

      3 istic istinc _rv_ istic stinc _R_ || hic hic _R_
      hic hac _B_ || 4 quique _B_ quicque _R_

       *       *       *       *       *


           DE ANTIQVITATE LITTERARVM
                 AD L. ATTIVM


II

_103_ Sunt indeclinabilia tam apud graecos elementorum
nomina quam apud latinos, siue quod a barbaris inuenta
dicuntur, quod esse ostendit Varro in secundo de antiquitate
litterarum, docens lingua chaldaeorum singularum nomina
litterarum ad earum formas esse facta et ex hoc certum            5
fieri eos esse primos auctores literarum, siue quod
simplicia haec et stabilia esse debent quasi fundamentum
omnis doctrinae immobile, siue quod nec aliter apud latinos
poterant esse, cum a suis uocibus uocales nominentur,
semiuocales uero in se desinant, mutae a se incipientes          10
uocali terminentur, quas si flectas, significatio quoque nominum
una euanescit.

  _103._ Prisc. I 7 p. 7, 27: *Sunt indeclinabilia ... una
  euanescit.*

      1 elimentorum (ylementorum _G_) nomina tam apud
      graecos _LG_ || aput graecos _H_ || 2 quod {*above
      space: a} barbaris _Dd_ || 3 quod esse--6 auctores
      literarum] _om. RADH in mg. add. d, in schedula
      exhibet K_ || _ante_ esse _O. Iahn_ ita _add._ ||
      _esse om. d_ || 4 docens--5 literarum] _om. d_ ||
      caldeorum _GK_ || 6 eos] eorum _G_ || 7 simplitia
      hec _A_ || et _om. K_ || 8 inmobile _D_
      ĩṇmobile _G_ || 10 disinant G dissinant _K_
      || mutae {*above ut: t} _L_ || incipientes a se _L_
      || 11 quas si _d_ quasi _AD_ || 12 euanescit una _K_

       *       *       *       *       *

_104_ Litterae apud maiores nostros non fuerunt XXIII sed
XVI. postea additae sunt aliae. ita etiam tractatoris est, ut
doceat olim XVI fuisse, postea ex superfluo additas alias
litteras et factas XXIII. habemus hoc in libris ad Attium
apud Varronem, et cur tot sint et quare eo ordine                 5
positae et quare isdem nominibus uocentur.

  _104._ Pomp. comm. art. Don. I 7 p. 9 Lind.: Istae *litterae
  apud ... nominibus uocentur.* I 17 p. 27: legimus apud
  maiores nostros primas apud romanos XI litteras fuisse tantum
  modo, ut dicit Caesar libro analogiarum primo. [in libro
  analogiarum Caesar hoc dixit, XI fuisse]. *Varro* docet in
  aliis libris quos ad Attium scripsit, sedecim fuisse, postea
  tamen creuisse et factas esse XXIII. tamen primae quae
  inuentae sunt fuerunt undecim. postea quae inuentae sunt
  fuerunt sedecim, postea item XX et tres factae sunt. illic
  commemoratur, qui illam litteram fecit, qui illam. Prisc. I
  12 p. 11, 1: apud antiquissimos graecorum non plus sedecim
  erant litterae, quibus ab illis acceptis latini antiquitatem
  seruauerunt perpetuam. Max. Vict. p. 276 Lind. p. 1944P.
  (cl. Endlicheri anal. gramm. p. 199): littera est figuratio
  quaedam, qua cum aliis adnexa nox emissa comprehenditur.
  Phoenices primi litterarum inuentores fuisse traduntur,
  quamuis alii Assyrios alii Mercurium apud Aegyptios asserunt.
  in Graeciam certe Cadmum Phoenicem sedecim attulisse constat
  α β γ δ ε ι κ λ μ ν ξ π ρ σ τ ω, eis Troiano bello Palamedem
  addidisse quattuor η ψ φ χ, post eum Simonidem melicum
  totidem υ ζ ο θ. haec auctore Eaundro, ut quidam uolunt, alii
  uero Hercule in Italiam a Pelasgis allatae sunt. _cf._ Max.
  Vict. I 4, 95 p. 2468P. I 4, 20 p. 2458. Plin. VII 172.

  _Ad haec uerba B (cf. adn. ad fr. 97, 99) non conlatus est_
      1 sed sedecim _A_ || 2 tractaturus _A_ || 6 quare
      hisdem _A_

_105_ Auctoritas tam Varronis quam Macri teste Censorino
nec K nec Q nec H in numero adhibet literarum.

  _105._ Prisc. I 16 p. 13: *Auctoritas* quoque *tam ... adhibet
  litterarum.* _cf._ Quint. I 4, 9. Vel. Long. p. 2218P. Ter.
  Scaur. p. 2252. 2258. 2261. Mar. Vict. I 3, 9 p. 2452P.:
  (mutae) sunt numero nomen _BCDGHKPQT_. ex his superuacuae
  quibusdam uidentur K et Q, quia C littera harum locum possit
  implere. H quoque adspirationis notam non litteram
  aestimamus. _cf._ I 6, 13 p. 2455. Max. Vict. p. 277 Lind.
  p. 1495P. cl. Endl. anal. gramm. p. 200: (mutae) sunt nouem
  _BCDGHKPQT_. duae ex his superuacuae uidentur K et Q, quia C
  littera eorum locum possit explere. uerum has quoque
  necessarias orthographiae ratio efficit, ut quotiens A
  sequitur per K scribendum sit, ut kanna kalendae Karthago,
  quotiens V per Q ut quoniam Quirites, quotiens reliquae
  uocales per C ut certus ciuis Commodus. H uero existimatur
  adspirationis nota, uerum tamen littera est. _cf._ Diom.
  p. 423, 10. Donat. I 2, 3. 4 p. 1736P.

      1 autoritas _D_ || tam _in mg. add. h_ || macri et
      censorini _GL_ teste _in mg. l_ || 2 K] f _K ante_ K
      _unius litterae, post_ Q _duarum litt._ (ue _ut
      uidetur_) _litura in R_ || nomero _A_

       *       *       *       *       *


       DE ORIGINE LINGVAE LATINAE AD CN.
           POMPEIVM MAGNVM LIBRI III


_106_ Οὐδὲ γὰρ ἀγνοήσας ὁ Ῥωμύλος ἢ οἱ κατ᾽ αὐτὸν δείκνυται
κατ᾽ ἐκεῖνο καιροῦ τὴν Ἑλλάδα φωνήν, τὴν Αἰολίδα λέγω,
ὥς φασιν ὅ τε Κάτων ἐν τῷ περὶ Ῥωμαικῆς ἀρχαιότητος,
Βάρρων τε ὁ πολυμαθέστατος ἐν προοιμίοις τῶν πρὸς Πομπήιον
αὐτῷ γεγραμμένων, Εὐάνδρου καὶ τῶν ἄλλων Ἀρκάδων                  5
εἰς Ἰταλίαν ἐλθόντων ποτὲ καὶ τὴν Αἰολίδα τοῖς βαρβάροις
ἐνσπειράντον φωνήν.

  _106._ Ioan. Lyd. de magist. I 5 p. 125 Bekk.: ὥστε τύραννος
  ἠν ὁ Ῥωμύλος, πρῶτον μὲν τὸν ἀδελφὸν ἀνελὼν καὶ τὸν μείζονα
  καὶ πράττων ἀλόγως τὰ προςπίπτοντα. ταύτῃ καὶ Κυρῖνος
  προςηγορεύθη οἱονεὶ κύριος, κἂν εἰ Διογενιανῷ τῷ λεξικογράφῳ
  ἄλλως δοκεῖ (δοκῇ C)‧ *οὐδὲ γὰρ ... ἐνσπειράντων φωνήν*. ἡ
  γὰρ γραμματικοῖς παρὰ ταύτην εἰσαγομένη ἐτυμολογία μετὰ
  συγγνώμης βεβίασται‧ ἀπὸ Κύρεως γὰρ πολίχνης Σαβίνων οὕτος
  αὐτὸν παρονομασθῆναι βούλονται, καίπερ οὐχ ὁρμώμενον ἐκεῖθεν,
  ἐπὶ δὲ τοῦ Παλατίνου βουνοῦ τεχθέντα τε παρὰ ταῖς ὄχθαις τοῦ
  Τιβέριδος καὶ τραφέντα ἐκεῖ. κυρίους γὰρ ἑαυτοὺς καὶ δεσπότας,
  ἀλλ᾽ οὐ βασιλέας τύραννοι φιλοῦσι καλεῖσθαι. _cf._ Plut.
  quaest. gr. 59. Max. Vict. p. 276 Lind. p. 1944P.

      2 ἐκείνου _corr. ab alt. m. in_ ἐκεῖνο C = cod.
      Caseolinus || 5 ἀλκάδων C

_107_ Vt Ion scribit quinta uicesima est litera, quam uocant
ἄγγμα, cuius forma nulla est et uox communis est graecis
et latinis, ut his uerbis: aggulus aggens agguilla iggerunt.
in eiusmodi graeci et Attius noster bina G scribunt;
alii N et G. quod in hoc ueritatem uidere facile                 5
_est, in illo_ non est. similiter agceps agcora.

  _107._ Prisc. I 39 p. 30, 12: Sequente G uel C pro ea
  (_scit._ N) G scribunt graeci et quidam tamen uetustissimi
  auctores romanorum euphoniae causa bene hoc facientes, ut
  Agchises agceps aggulus aggens, quod ostendit Varro in primo
  de origine linguae latinae his uerbis: *ut Ion ... agceps
  agcora.* Gell. XVIIII 14, 7: (Nigidi Figuli e commentariis
  grammaticis) uerba haec sunt: inter litteram N et G est alia
  uis, ut in nomine anguis et angari et ancorae et increpat et
  incurrit et ingenuus. in omnibus his non uerum N, sed
  adulterinum ponitur. nam N non esse lingua indicio est, nam
  si ea littera esset, lingua palatum tangeret. Mar. Vict. I 4,
  70 p. 2465P.: anceps ancilla angitia angustum anquirit iam
  dixi Attium non (_sic Ritschl mon. ep. tria p. 25_ non
  iudicat _cod. P_) per AN, sed more graecorum per AG solitum
  scribere. nunc adicio, sicut inter M et N litteram uox media
  tam graecis desit quam nobis, ita inter N quoque et G deesse.
  neque enim ut illi ἄγγελον et ἀγκύλην et similia sine per
  Ν siue per Γ scripserint alterutram in pronuntiando
  litteram exprimunt, nec nos supradictas uoces siue per N siue
  per G scribamus, proprie aut N exprimimus in dicendo aut G.
  quae uox, quoniam ordini litterarum nostrarum deest et
  familiarior est auribus nostris N potius quam G, et anceps
  et ancilla et angitia et angustum et anquirit et ancora et
  similia per N potius quam per G scribite, sicut per duo G,
  quotiens duorum G sonum aures exigent ut aggerem suggillat
  suggerendum suggestum et similia. _cf._ I 4, 4 p. 2456. 4, 54
  _sq._ p. 2461.

      1 latinae linguae L || ut Ion--his uerbis] _om. RBH
      add. r_ || scripsit _r_ || uicesima quinta _r_
      uigesima _ex_ uicessima _corr. g_ uicissima K ||
      littera est _r_ || 2 agma _codd. Hertzi_ ἄγγμα
      _ten Brinkius cf. supra p. 127_ || 3 ut _om. r_ ||
      his in uerbis _r_ || aggula G uel aggilla _g_
      aggilla _L_ agguila _L_ || 4 huiuscemodi GL
      huiusmodi K || accius _codd. Hertzi praeter H in
      quo_ actius || binam _GLK_ || G] _b gg Bg_ ||
      5 ·n·g· _G_ || ueritatem facile uidere est, in illo
      non est _Ritschelius mon. epigr. tria p. 24_ ||
      facile--6 non est] non facile{*above space: non} _L_
      non facile est _ceteri_ || 6 agceps agcora] _uetus
      commentator in cod. Darmstad. 204 adnotat ad has
      uoces:_ adhuc sunt uerba uarronis continuata. non
      enim priscianus ex sua parte diceret similiter
      agceps agcora. _cf. Ritschelius l.s._

_108_ Τὴν ὅλην κατασκευὴν τοῦ περιζώματος
                    οἱ Γάλλοι καρταμέραν,
ἣν τὸ πλῆθος καρτάλαμον ἔξ ἰδιωτείας ὀνομάζει. ὅτι
δὲ οὐ Ῥωμαικὸν τουτὶ τὸ ῥημάτιον, μάρτυς ὁ Ῥωμαῖος Βάρρων
ἐν βιβλίῳ πέμπτῳ περὶ Ῥωμαικῆς διαλέκτου, ἐν ᾧ διαρθροῦται
ποία μὲν τις λέξις ἐστὶν Αἰολικὴ ποία δὲ Γαλλική,                  5
καὶ ὅτι ἑτέρα μὲν ἡ Θούσκων ἄλλη δὲ Ἐτρούσκων,
                    ὧν συγχυθεισῶν
ἡ νῦν κρατοῦσα τῶν Ῥωμαίων ἀπετελέσθη φωνή.

  _108._ Ioan. Lud. de magistr. II 13 p. 179 Bekk.: Τοιαύτη μὲν
  ἡ χλαμύς, παραγώδης δὲ χιτὼν καταπόρφυρος καὶ ζωστὴρ ἐκ
  φοινικοῦ δέρματος, ἐφ᾽ ἑαυτὸν μὲν ἀνακεκολλημένος, ἐξ ἄκρων
  δὲ τῶν πλευρῶν εἰς λεπτὴν καταρραφὴν ἐσπουδασμένος καὶ
  σεληνίσκον μὲν ἔχων τινὰ ἐξ εὐωνύμων χρυσῷ πεποιημένον, ἐκ
  δὲ τῆς ἑτέρας γλωσσίδα τινὰ ἤγουν διάβλημα, χρυσοτελὲς καὶ
  αὐτὸ, εἰς βότρυος σχῆμα πεποιημένον ... ὅπερ διάβλημα ἀπὸ
  δεξίας φερόμενον καὶ ἐπὶ τὸν σεληνίσκον βαλλόμενον διαζώννυσι
  τὸν περιτιθέμενον ἀσφαλῶς, περόνης καὶ αὐτῆς χρυσῆς
  ἐνδακνούσης τὸν ἱμάντα καὶ συναπτούσης τὸν βότρυν τῷ
  σεληνίσκω. φίβουλαν αὐτὴν πατρίως οἱ Ῥωμαῖοι καὶ βάλτεον
  τὸν ζωστῆρα λέγουσι. *τὴν δὲ ὅλην ... ἀπετελέσθη φωνή.*

      1 ῥιζώματος _Caseolinus corr. Fussius_ || 6 ἡ
      deleri iubet _Otto Iahn_ ||

       *       *       *       *       *


           DE SIMILITVDINE VERBORVM


II

_109_ ‘Pix’ singulariter dicitur, ut ait Varro de similitudine
uerborum II.

  _109._ Char. 91, 26: *Pix singulariter ... uerborum II*,
  quamuis Vergilius dixerit (_georg. III 450_): ‘idaeasque
  pices et pingues unguine ceras’. gramm. inc. de generib. nom.
  265 p. 93 Haupt. p. 49 Otto: pix, gen. fem., ut Varro:
  idaeasque pices’.

       *       *       *       *       *


              DE VTILITATE SERMONIS


IIII

_110_ Aenigmatis Varro de utilitate sermonis IIII. ait enim
Plinius: quamquam ab hoc poemate his poematibus facere
debeat, tamen consuetudini et suauitati aurium censet summam
esse tribuendam et quia graeca nomina non debent
latinis regulis alligari.                                         5

  _110._ Char. p. 123, 3: *Aenigmatis Varro ... esse tribuendam*,
  ut in Aceste et Anchise Maroni diximus placitum (_cf._ p. 67,
  15), *et quia ... regulis alligari*. Consent, p. 2040P.:
  secundus modus quo etsi cadunt in regulam regulae tamen
  ueluti addictae non seruiunt. ea sunt quae semper singularia
  sunt, ut lux. item quae septimi casus tantum singularia sunt
  ut sponte tabo. nihil enim prodest esse litteram in his
  nominibus ablatiuo singulari debitam, cum alia plurali numero
  non attingant, alia eodem modo non mutent. item graeca quae E
  littera correpta terminantur, ut ab hoc schemate. hoc enim
  liberum est nobis et ad nostram regulam declinare ut horum
  schematum his et ab his schematibus, at in contrarium ducere
  quae nostra non sunt ut schematum schematis declinemus, sicut
  plerumque et in Cicerone et in *Varrone* legimus.

      5 regulis _iam legi non potest in N add. Fabricius_

       *       *       *       *       *


                INCERTAE SEDIS


_111_ Ablatiuum Varro sextum, interdum latinum appellat,
quia latinae linguae proprius est.

  _111._ Diom. p. 302, 4: *Ablatiuum* graeci non habent, hunc
  tamen *Varro sextum ... proprius est*, cuius uis apud graecos
  per genetiuum explicabitur. Consent. p. 2033P.: ablatiuum
  casum graeci non habent. denique hunc *Varro* interdum
  sextum, interdum latinum appellat, quem rectissime nostri
  sermonis usus inuenit, qui plurimum a datiuo differt. cf.
  Prisc. V 75 p. 187, 7.

_112_ Curculio. Varro ait hoc nomen per antistoichon dictum
quasi gurgulio, quoniam paene nihil est nisi guttur.

  _112._ Seru. ad Verg. georg. I 186: *Curculio Varro ... nisi
  guttur.* Schol. Bern. ad h. u. p. 28 Muell.: Curculio.
  *Varro* ait hoc nomen per antistoichum dictum, quasi
  gurgulio, genus bestiae, quae semper quaerit alienum auxilium
  (alimentum [auxilium] _coni. Vsener_).

       *       *       *       *       *


CORRIGENDA ET ADDENDA

{Transcriber’s note:
The changes listed here have been made in the text. The original form
is given in braces, as are some additional corrections not on the
printed list.}

p.  3   u.  2 _inf._  _lege_  Aristophanem {Aristophanon}
»   8   »  11 _inf._    »     τἀληθῆ {τἀλαθῆ}
»  19   »  10 _inf._    »     posuisse {posuise}
»  21   »   3 _inf._    »     in libro XXIIII {in libro XIIII}
»  23   »  18           »     saeculum {seculam}
»  26   »   5 _inf._    »     indicari {iudicari}
»  27   »  17 _inf._    »     populus {populis}
»  30   »   6 _inf._    »     huc referendis {hic referendis}
»  36   »   6           »     oxycomino {oxycomina}
»  38   »  12 _inf._    »     quam {qnam}
»  50   »   3           »     duabus {duabis}
»  52   »   1 _inf._    »     quoque {quoquo}
»  53   »   3           »     eorum quos {earum quas}
»  57   »   9           »     p. 126 Schaef. {p. 1126 Schaef.}
             {_sic_: should be 9 _inf._}
»  60   »   7           »     de Isaeo {de Isaco}
»  61   »  16           »     τέχνης {τεχνῆς}
»  66   »   4           »     fuit {fuerit}
»  67   »  12 _inf._    »     enchiridiis {encheiridiis}
»  68   »   9 _inf._    »     quaestionum {quaestionem}
»  78   »   6 _inf._    »     Varro *in* V ad Marcellum
                           {Varro ad Marcellum}
»  81   »   4 _inf._  _lege_  nulla potest {ulla potest}
»  85   »   5           »     facinoris {facineris}
»  85   »  16 sordidi sermonis *usum* receperit _ci. Vsener_
                           {s. s. uires (uirus _P._} ceperit)
»  88   »   1         _lege_  cognoscendam {cognoscendum}
»  97   »  16           »     quaesitum sit {quaesitum est}
{ 101                         γραμματικῇ {γραμμμτικῇ} }
» 107   »  12           »     restet {restat}
» 112   »  13           »     quo ipso Putschius
                           {quo ipso uel simillimo Putschius}
» 118   »  17           »     clarissimum {clarissinum}
{ 127                         ΓΚΧ {Γ Κ Κ} }
{ 174                         syllabas {syllbas} }
{ 176                         animaduertere {animaduuertere} }
{ 179                         frg. 52, 53 {53, 54} }
{ 188                         accentibus {accentibns} }
{ 198                         uersibus {uersibns} }
{ 200                         integram {intetegram} }
{ 217app.                     uestibulum. scena _uel_ scaena?
                           {u. sccena} }

       *       *       *       *       *


INDEX RELLIQVIARVM IN DISPVTATIONE TRACTATARVM

{Transcriber’s note:
Not all fragments listed on this page are identified by number
in the text.}

 fr.     p.         fr.      p.

  1     36          62      64n.2
  2     23          64      66
  3     23          65      67
  8     32          66      67
  9     32          67      67
 10     32          68      65. 67
 11     32          69      65. 68
 12     32          70      65. 68
 14     32          71      69
 15     32          72      69
 16     32          73      69
 17     33          74      70
 18     33          75      70
 19     34          76      70
 20     34          77      70
 21     34          78      73
 22     34          79      77
 23     34          80      76
 24     35          81      73
 26     35          82      78n.3
 27     35          83      78
 28     35          84      78
 29     35          85      78
 30     35          86      78. 86
 31     36          87      78
 32     19          88      78
 36     20          89      78. 86
 38     36n.        90      78
 41     79          91      99. 101
 42     82          92     100
 43     90          93     101
 44     90          94     108
 45     92          95     108
 46     92          96     115
 47     93          97     109
 49     83          98     110
 50     93          99     110
 51     93         100     110
 52     93         101     113
 53     83         102     112
 54     83         103     125
 55     52         104     119
 56     94         105     122
 57     94         106     129
 58     94         107     126
 59     52         108     131
 60     53         109     135
 60A    62         110      34. 136
 60B    63         111     137
 61     63         112     137

       *       *       *       *       *


BEROLINI APVD WEIDMANNOS (I. REIMER)

  FORMIS CAROLI GEORGI BONNENSIS





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Libris Grammaticis" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home