Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

´╗┐Title: The Bucolics and Eclogues
Author: Virgil, 70 BC-19 BC
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "The Bucolics and Eclogues" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



PUBLI VERGILI MARONIS

ECLOGA


I.  MELIBOEUS, TITYRUS

  _M._ TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
  silvestrem tenui Musam meditaris avena;
  nos patriae fines et dulcia linquimus arva:
  nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
  formosam resonare doces Amaryllida silvas.

  _T._ O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:
  namque erit ille mihi semper deus; illius aram
  saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
  Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
  ludere, quae vellem, calamo permisit agresti

  _M._ Non equidem invideo; miror magis:  undique totis
  usque adeo turbatur agris.  En, ipse capellas
  protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco:
  hic inter densas corylos modo namque gemellos,
  spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
  Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
  de caelo tactas memini praedicere quercus:--
  [saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
  Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

  _T._ Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
  stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
  pastores ovium teneros depellere fetus:
  sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
  noram, sic parvis componere magna solebam:
  verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
  quantum lenta solent inter viburna cupressi.

  _M._ Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi?

  _T._ Libertas; quae sera, tamen respexit inertem,
  candidior postquam tondenti barba cadebat;
  respexit tamen, et longo post tempore venit,
  postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
  namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
  nec spes libertatis erat, nec cura peculi:
  quamvis multa meis exiret victima saeptis,
  pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,
  non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

  _M._ Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
  cui pendere sua patereris in arbore poma:
  Tityrus hinc aberat.  Ipsae te, Tityre, pinus,
  ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

  _T._ Quid facerem?  Neque servitio me exire licebat,
  nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
  hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
  bis senos cui nostra dies altaria fumant;
  hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
  'pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.'

  _M._ Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
  et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
  limosoque palus obducat pascua iunco!
  Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
  nec mala vicini pecoris contagia laedent.
  Fortunate senex, hic, inter flumina nota
  et fontis sacros, frigus captabis opacum!
  hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
  Hyblaeis apibus florem depasta salicti
  saepe levi somnum suadebit inire susurro;
  hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
  nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
  nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

  _T._ Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
  et freta destituent nudos in litore pisces,
  ante pererratis amborum finibus exsul
  aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
  quam nostro illius labatur pectore voltus.

  _M._ At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
  pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
  pauperis toto divisos orbe Britannos.
  En umquam patrios longo post tempore finis,
  pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
  post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
  Impius haec tam culta novalia miles habebit,
  barbarus has segetes?  En, quo discordia civis
  produxit miseros! His nos consevimus agros!
  Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
  Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
  Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
  dumosa pendere procul de rupe videbo;
  carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
  florentem cytisum et salices carpetis amaras.

  _T._ Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
  fronde super viridi:  sunt nobis mitia poma,
  castaneae molles, et pressi copia lactis;
  et iam summa procul villarum culmina fumant,
  maioresque cadunt altis de montibus umbrae.



II.

  FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
  delicias domini, nec quid speraret habebat;
  tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
  adsidue veniebat.  Ibi haec incondita solus
  montibus et silvis studio iactabat inani:
  O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  Nil nostri miserere?  Mori me denique coges.
  nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
  nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
  Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses?
  o formose puer, nimium ne crede colori!
  alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
  Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
  quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
  mille meae Siculis errant in montibus agnae;
  lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
  canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
  Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.
  Nec sum adeo informis:  nuper me in litore vidi,
  cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
  iudice te metuam, si numquam fallit imago.
  O tantum libeat mecum tibi sordida rura
  atque humilis habitare casas, et figere cervos,
  haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
  Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
  Pan primus calamos cera coniungere pluris
  instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
  Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
  haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
  est mihi disparibus septem compacta cicutis
  fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
  et dixit moriens:  'Te nunc habet ista secundum.'
  dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
  Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
  capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
  bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:
  iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
  et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
  Huc ades, O formose puer:  tibi lilia plenis
  ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
  pallelltis violas et summa papavera carpens,
  narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
  tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
  mollia luteola pingit vaccinia calta.
  Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
  castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
  addam cerea pruna:  honos erit huic quoque pomo;
  et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  Rusticus es, Corydon:  nec munera curat Alexis,
  nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  Quem fugis, ah, demens?  Habitarunt di quoque silvas,
  Dardaniusque Paris.  Pallas, quas condidit arces,
  ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  te Corydon, o Alexi:  trahit sua quemque voluptas.
  Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  viminibus mollique paras detexere iunco?
  Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.



III.  MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON

  _M._ DIC mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?

  _D._ Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

  _M._ Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
  dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
  hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
  et sucus pecori et lac subducitur agnis.

  _D._ Parcius ista viris tamen obicienda memento:
  novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  et quo--sed faciles Nymphae risere--sacello.

  _M._ Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
  atque mala vitis incidere falce novellas.

  _D._ Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
  fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
  et cum vidisti puero donata, dolebas,
  et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

  _M._ Quid domini faciant, audent cum talia fures!
  non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
  excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
  et cum clamarem:  'Quo nunc se proripit ille?
  Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas.

  _D._ An mihi cantando victus non redderet ille
  quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
  Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
  ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

  _M._ Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera
  iuncta fuit?  Non tu in triviis, indocte, solebas
  stridenti miserum stipula disperdere carmen?

  _D._ Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
  experiamur?  Ego hanc vitulam--ne forte recuses,
  bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus--
  depono:  tu dic, mecum quo pignore certes.

  _M._ De grege non ausim quicquam deponere tecum.
  Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
  bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
  Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
  insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
  fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
  lenta quibus torno facili superaddita vitis
  diffusos hedera vestit pallente corymbos:
  in medio duo signa, Conon, et--quis fuit alter,
  descripsit radio totum qui gentibus orbem,
  tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
  Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

  _D._ Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
  et molli circum est ansas amplexus acantho,
  Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
  Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
  si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

  _M._ Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari
  audiat haec tantum--vel qui venit ecce Palaemon
  efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

  _D._ Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
  nec quemquam fugio:  tantum, vicine Palaemon,
  sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
  P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
  et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
  nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
  Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
  alternis dicetis; amant alterna Camenae.

  _D._ Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
  ille colit terras, illi mea carmina curae.

  _M._ Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
  munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

  _D._ Malo me Galatea petit, lasciva puella,
  et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

  _M._ At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
  notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

  _D._ Parta meae Veneri sunt munera:  namque notavi
  ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

  _M._ Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
  aurea mala decem misi; cras altera mittam.

  _D._ O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
  partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!

  _M._ Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
  si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

  _D._ Phyllida mitte mihi:  meus est natalis, Iolla;
  cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

  _M._ Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
  et longum 'formose, vale, vale,' inquit, 'Iolla.'

  _D._ Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
  arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

  _M._ Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
  lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

  _D._ Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
  Pierides vitulam lectori pascite vestro.

  _M._ Pollio et ipse facit nova carmina:  pascite taurum,
  iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

  _D._ Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
  mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

  _M._ Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
  atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

  _D._ Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
  frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

  _M._ Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
  creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

  _D._ Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
  ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

  _M._ Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
  ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

  _D._ Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
  Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.

  _M._ His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
  nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

  _D._ Dic, quibus in terris--et eris mihi magnus Apollo--
  tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

  _M._ Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
  nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
  P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
  Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores
  aut metuet dulces, aut experietur amaros.
  Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.



IV.

  SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
  Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae;
  si canimus silvas, silvae sint consule dignae.
  Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
  magnus ab integro saeclorum nascitur ordo:
  iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
  iam nova progenies caelo demittitur alto.
  Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
  desinet ac toto surget gens aurea mundo,
  casta fave Lucina:  tuus iam regnat Apollo.

  Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit,
  Pollio, et incipient magni procedere menses.
  te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
  inrita perpetua solvent formidine terras.
  ille deum vitam accipiet, divisque videbit
  permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
  pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

  At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
  errantis hederas passim cum baccare tellus
  mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
  Ipsae lacte domum referent distenta capellae
  ubera, nec magnos metuent armenta leones;
  ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,
  occidet et serpens, et fallax herba veneni
  occidet, Assyrium volgo nascetur amomum.
  at simul heroum laudes et facta parentis
  iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
  molli paulatim flavescet campus arista,
  incultisque rubens pendebit sentibus uva,
  et durae quercus sudabunt roscida mella
  Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
  quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
  oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
  alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
  delectos Heroas; erunt etiam altera bella,
  atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
  Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
  cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
  mutabit merces:  omnis feret omnia tellus:
  non rastros patietur humus, non vinea falcem;
  robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
  nec varios discet mentiri lana colores:
  ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
  murice, iam croceo mutabit vellera luto;
  sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.

  Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
  concordes stabili fatorum numine Parcae.
  Adgredere o magnos--aderit iam tempus--honores,
  cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
  Aspice convexo nutantem pondere mundum,
  terrasque tractusque maris caelumque profundum!
  Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo!
  O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
  spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!
  Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
  nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
  Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo,
  Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
  Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
  Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem,
  matri longa decem tulerunt fastidia menses.
  Incipe, parve puer, cui non risere parentes,
  nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.



V.  MENALCAS, MOPSUS

  _Me._ CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
  tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
  hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

  _Mo._ Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
  sive sub incertas zephyris motantibus umbras,
  sive antro potius succedimus:  aspice, ut antrum
  silvestris raris sparsit labrusca racemis.

  _Me._ Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.

  _Mo._ Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?

  _Me._ Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes,
  aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri:
  incipe, pascentis servabit Tityrus haedos.

  _Mo._ Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
  carmina descripsi et modulans alterna notavi,
  experiar, tu deinde iubeto ut certet Amyntas.

  _Me._ Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
  puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
  iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
  sed tu desine plura, puer; successimus antro.

  _Mo._ Extinctum nymphae crudeli funere Daphnim
  flebant; vos coryli testes et flumina nymphis;
  cum complexa sui corpus miserabile nati,
  atque deos atque astra vocat crudelia mater.
  Non ulli pastos illis egere diebus
  frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem
  libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
  Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
  interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
  Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
  instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,
  et foliis lentas intexere mollibus hastas.
  Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
  ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
  tu decus omne tuis.  Postquam te fata tulerunt,
  ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
  Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
  infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
  pro molli viola, pro purpureo narcisso,
  carduus et spinis surgit paliurus acutis.
  Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
  pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis;
  et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
  DAPHNIS EGO IN SILVIS HINC VSQUE AD SIDERA NOTVS

  FORMONSI PECORIS CVSTOS FORMONSIOR IPSE.

  _Me._ Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
  quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
  dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
  nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
  [Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.]
  Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
  dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra;
  Daphnin ad astra feremus:  amavit nos quoque Daphnis.

  _Mo._ An quicquam nobis tali sit munere maius
  Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
  iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.

  _Me._ Candidus insuetum miratur limen Olympi,
  sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
  ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
  Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
  nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
  ulla dolum meditantur:  amat bonus otia Daphnis.
  ipsi laetitia voces ad sidera iactant
  intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
  ipsa sonant arbusta:  'Deus, deus ille, Menalca.'
  Sis bonus O felixque tuis! En quattuor aras:
  ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
  pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
  craterasque duo statuam tibi pinguis olivi,
  et multo in primis hilarans convivia Baccho,--
  ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,--
  vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
  cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
  saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
  Haec tibi semper erunt, et cum solemnia vota
  reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
  Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
  dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
  semper honos nomenque tuum laudesque manebunt;
  ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
  agricolae facient:  damnabis tu quoque votis.

  _Mo._ Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
  Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
  nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
  saxosas inter decurrunt flumina valles.

  _Me._ Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:
  haec nos, 'Formosum Corydon ardebat Alexim,'
  haec eadem docuit, 'Cuium pecus, an Meliboei?'

  _Mo._ At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
  non tulit Antigenes---et erat tum dignus amari--
  formosum paribus nodis atque aere, Menalca.



VI.

  PRIMA Syracosio dignata est ludere versu,
  nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
  Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
  vellit, et admonuit:  'Pastorem, Tityre, pinguis
  pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'
  Nunc ego--namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
  Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella--
  agrestem tenui meditabor arundine Musam.
  Non iniussa cano:  si quis tamen haec quoque, si quis
  captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
  te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
  quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
  Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
  Silenum pueri somno videre iacentem,
  inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
  serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
  et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
  Adgressi--nam saepe senex spe carminis ambo
  luserat--iniciunt ipsis ex vincula sertis:
  addit se sociam, timidisque supervenit Aegle,--
  Aegle, Naiadum pulcherrima,--iamque videnti
  sanguineis frontem moris et tempora pingit.
  Ille dolum ridens, 'Quo vincula nectitis?' inquit;
  'solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
  carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
  huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse.
  Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
  ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
  nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
  nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

  Namque canebat, uti magnum per inane coacta
  semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
  et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
  omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
  tum durare solum et discludere Nerea ponto
  coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
  iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
  altius atque cadant submotis nubibus imbres;
  incipiant silvae cum primum surgere, cumque
  rara per ignaros errent animalia montis.

  Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
  Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
  his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
  clamassent, ut litus 'Hyla, Hyla!' omne sonaret.
  et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
  Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
  ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
  Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
  at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
  concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
  et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
  ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
  ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
  ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
  aut aliquam in magno sequitur grege.  'Claudite, nymphae,
  Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
  si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
  errabunda bovis vestigia; forsitan illum,
  aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
  perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
  Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
  tum Phaethontiades musco circumdat amaro
  corticis, atque solo proceras erigit alnos.
  Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
  Aonas in montis ut duxerit una sororum,
  utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
  ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
  floribus atque apio crinis ornatus amaro,
  dixerit:  'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
  Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
  cantando rigidas deducere montibus ornos:
  his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
  ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'
  Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
  candida succinctam latrantibus inguina monstris
  Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
  ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
  aut ut mutatos Terei narraverit artus;
  quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
  quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
  infelix sua tecta supervolitaverit alis?
  Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
  audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
  ille canit:  pulsae referunt ad sidera valles;
  cogere donec ovis stabulis numerumque referri
  iussit, et invito processit Vesper Olympo.



VII.  MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS

  _M._ FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
  compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
  Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
  ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
  et cantare pares, et respondere parati.

  Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
  vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
  aspicio.  Ille ubi me contra videt:  'Ocius' inquit
  'huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
  et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
  huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
  hic viridis tenera praetexit arundine ripas
  Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
  Quid facerem?  Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
  depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
  et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
  posthabui tamen illorum mea seria ludo:
  alternis igitur contendere versibus ambo
  coepere; alternos Musae meminisse volebant.
  hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

  _C._ Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
  quale meo Codro, concedite:  proxima Phoebi
  versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
  hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

  _T._ Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
  Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
  aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
  cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

  _C._ Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
  et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
  Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
  puniceo stabis suras evincta coturno.

  _T._ Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
  exspectare sat est:  custos es pauperis horti.
  Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
  si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

  _C._ Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
  candidior cycnis, hedera formosior alba,
  cum primum pasti repetent praesepia tauri,
  si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

  _T._ Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
  horridior rusco, proiecta vilior alga,
  si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
  Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

  _C._ Muscosi fontes et somno mollior herba,
  et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
  solstitium pecori defendite; iam venit aestas
  torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

  _T._ Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
  semper, et adsidua postes fuligine nigri;
  hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
  aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

  _C._ Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
  strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;
  omnia nunc rident:  at si formosus Alexis
  montibus his abeat, videas et flumina sicca.

  _T._ Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;
  Liber pampineas invidit collibus umbras:
  Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
  Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
  Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
  formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
  Phyllis amat corylos:  illas dum Phyllis amabit,
  nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

  _T._ Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
  populus in fluviis, abies in montibus altis:
  saepius at si me, Lycida formose, revisas,
  fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
  Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim:
  ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.



VIII.  DAMON, ALPHESIBOEUS

  PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei--
  immemor herbarum quos est mirata iuvenca
  certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
  et mutata suos requierunt flumina cursus--
  Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.

  Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,
  sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam
  ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
  en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem
  sola Sophocleo tua carmina digna coturno?
  A te principium, tibi desinam:  accipe iussis
  carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum
  inter victrices hederam tibi serpere laurus.

  Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,
  cum ros in tenera pecori gratissimus herba;
  incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

  _D._ Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
  coniugis indigno Nisae deceptus amore
  dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
  profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
  semper habet; semper pastorum ille audit amores,
  Panaque, qui primus calaunos non passus inertis.
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  Mopso Nisa datur:  quid non speremus amantes?
  Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
  cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
  Mopse, novas incide faces:  tibi ducitur uxor;
  sparge, marite, nuces:  tibi deserit Hesperus Oetam.
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
  dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
  hirsutumque supercilium promissaque barba,
  nec curare deum credis mortalia quemquam!
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  Saepibus in nostris parvam te roscida mala--
  dux ego vester eram--vidi cum matre legentem.
  Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;
  iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
  Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error!

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  Nunc scio, quid sit Amor:  duris in cotibus illum
  aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremm Garamantes,
  nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
  commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:
  crudelis mater magis, an puer improbus ille?
  improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae
  mala ferant quercus; narcisso floreat alnus;
  pinguia corticibus sudent electra myricae;
  certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus,
  Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
  Omnia vel medium fiant mare:  vivite, silvae!
  praeceps aerii specula de montis in undas
  deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
  desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.

  Haec Damon:  vos, quae responderit Alphesiboeus,
  dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

  _A._ Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,
  verbenasque adole pinguis et mascula tura,
  coniugis ut magicis sanos avertere sacris
  experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;
  carminibus Circe socios mutavit Ulixi;
  frigidus in pratia cantando rumpitur anguis.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  terna tibi haec primum triplici diversa colore
  licia circumdo, terque haec altaria circum
  effigiem duco:  numero deus impare gaudet.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,
  necte, Amarylli, modo, et 'Veneris' dic 'vincula necto.'

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit
  uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
  Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.
  Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum
  per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
  propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,
  perdita, nec serae meminit decedere nocti,
  talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
  pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,
  terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena
  ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.
  His ego saepe lupum fieri et se condere silvis
  Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
  atque satas alio vidi traducere messis.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
  transque caput iace, nec respexeris:  his ego Daphnim
  adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
  Aspice, corripuit tremulis altaria flammis
  sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse:  bonum sit!
  Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.
  Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?
  Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.



IX.  LYCIDAS, MOERIS

  _L._ QUO te, Moeri, pedes?  an, quo via ducit, in urbem?

  _M._ O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
  (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
  diceret:  'Haec mea sunt; veteres migrate coloni!'
  nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
  hos illi--quod nec vertat bene--mittimus haedos.

  _L._ Certe equidem audieram, qua se subducere colles
  incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
  usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
  omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

  _M._ Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
  nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
  Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
  quod nisi me quacumque novas incidere lites
  ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
  nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

  _L._ Heu, cadit in quemquam tantum scelus?  Heu, tua nobis
  paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
  quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
  spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
  vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
  cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
  Tityre, dum redeo--brevis est via--pasce capellas,
  et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
  occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

  _M._ Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
  'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis--
  Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae--
  cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'

  _L._ Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
  sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
  Incipe, si quid habes:  et me fecere poetam
  Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
  vatem pastores, sed non ego credulus illis.
  Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
  digna, sed argutos inter strepere anser olores.

  _M._ Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
  si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
  'huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
  hic ver purpureum; varios hic flumina circum
  fundit humus flores; hic candida populus antro
  imminet, et lentae texunt umbracula vites.
  huc ades:  insani feriant sine litora fluctus.

  _L._ Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
  audieram?  Numeros memini, si verba tenerem.
  'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
  Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
  astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
  duceret apricis in collibus uva colorem.
  insere, Daphni, piros:  carpent tua poma nepotes.'

  _M._ Omnia fert aetas, animum quoque:  saepe ego longos
  cantando puerum memini me condere soles:
  nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
  iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
  Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

  _L._ Causando nostros in longum ducis amores:
  et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
  aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
  hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
  incipit adparere Bianoris:  hic ubi densas
  agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
  hic haedos depone:  tamen veniemus in urbem.
  aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
  cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
  cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

  _M._ Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
  carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.



X.

  EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
  pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
  carmina sunt dicenda neget quis carmina Gallo?
  sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
  Doris amara suam non intermisceat undam.
  incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
  dum tenera attondent simae virgulta capellae.
  non canimus surdis; respondent omnia silvae.

  Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
  Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
  nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
  ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
  Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
  Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
  Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
  Stant et oves circum;--nostri nec paenitet illas,
  nec te poeniteat pecoris, divine poeta;--
  et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
  venit et upilio; tardi venere subulci;
  uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
  Omnes 'Unde amor iste' rogant 'tibi?' Venit Apollo:
  'Galle, quid insanis?' inquit; 'tua cura Lycoris
  perque nives alium perque horrida castra secuta est.'
  Venit et agresti capitis Silvanus honore,
  florentis ferulas et grandia lilia quassans.
  Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
  sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
  'Ecquis erit modus?' inquit; 'Amor non talia curat;
  nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
  nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.'
  Tristis at ille:  'Tamen cantabitis, Arcades,' inquit
  'montibus haec vestris:  soli cantare periti
  Arcades.  O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
  vestra meos olim si fistula dicat amores!
  Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
  aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
  Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
  seu quicumque furor--quid tum, si fuscus Amyntas;
  et nigrae violae sunt et vaccinia nigra--
  mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
  serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
  Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
  hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
  Nunc insanus amor duri me Martis in armis
  tela inter media atque adversos detinet hostes:
  tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)
  Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
  me sine sola vides:  ah, te ne frigora laedant!
  ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
  Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
  carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
  certum est in silvis, inter spelaea ferarum
  malle pati, tenerisque meos incidere amores
  arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
  Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
  aut acris venabor apros:  non me ulla vetabunt
  frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
  iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
  ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
  spicula:--tamquam haec sit nostri medicina furoris,
  ut deus ille malis hominum mitescere discat!
  Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
  ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
  non illum nostri possunt mutare labores,
  nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
  Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
  nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
  Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
  omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.'

  Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
  dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
  Pierides; vos haec facietis maxima Gallo--
  Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
  quantum vere novo viridis se subicit alnus.
  Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;
  iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
  te domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "The Bucolics and Eclogues" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home