Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae
Author: Newman, John Henry, 1801-1890
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



Transcriber's note: A few typographical errors have been corrected: they
are listed at the end of the text.

       *       *       *       *       *


DISSERTATIUNCULAE QUAEDAM

CRITICO-THEOLOGICAE

AUCTORE

JOANNE H. NEWMAN

ANGLO

[Illustration]



[Illustration]

TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

------

MDCCCXLVII.

       *       *       *       *       *


REVERENDO PATRI

ANTONIO BRESCIANI

E SOCIETATE IESV

COLLEGII VRBANI RECTORI

VIRO LECTISSIMO

NOBIS HOSPITIBVS SVIS ET LINGVA PAENE BARBARIS

ACCEPTISSIMO

HOC SERENISSIMORVM DIERVM

SVB EIVS TVTELA ACTORVM

QVALECVNQVE MONVMENTVM

COMMENDATVM DICATVMQUE

VELIMVS

       *       *       *       *       *


MONITUM

       *       *       *       *       *

Opuscula haec qualiacunque, ex nupera Oxoniensi Bibliotheca Patrum maxima
ex parte desumpta, Latine autem liberius reddita, criticis prudentioribus
commendo; id aegre ferens, quod, notulis quibusdam meis domi relictis,
minus prodeunt accurata, quam pro ratione studiorum meorum a benevolis
sperari potuisset.

  In Fest. S. Anselm.
        1847.

       *       *       *       *       *



  DISSERT. 1. De quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos         pag. 1

  2. De Ecthesi Ephesina contra Paulum Samosatenum                       24

  3. De vocibus [Greek: prin gennêthênai ouk en]
     Anathematismi Nicaeni                                               41

  4. De vocibus [Greek: ex heteras hupostaseôs ê ousias]
     Anathematismi Nicaeni                                               58

       *       *       *       *       *


{1}

[Illustration]

DISSERTATIO I.

DE QUARTA ORATIONE S. ATHANASII CONTRA ARIANOS.

[Illustration]

Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes
esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum,
ut videtur, Photium, qui codice CXL ad [Greek: pentabiblon] Athanasii
provocat. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione
praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. «Nihil opus est
longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus,
nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohaerere,
ut unum ipsae opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta
autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola haec ultima solita
terminatur conclusione.» Athan. _Opp._ t. I. pp. 403, 4. Haec ille; qui
tamen paullo submissius loquitur, cum in _Praefat._ sua p. XXXV, et in
_Vit. Athan._ p. LXXII, concedit eas non esse exaratas certo aliquo
consilio prius inito, sed, decursu controversiae, alteram ex altera, quo
res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod praecipue cernitur in
secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo,
disputationem jam forte longiorem, propter haereticorum tamen pervicaciam,
continuandam judicat.

Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: «Les quatre oraisons sont
toutes liées ensemble, et en un même corps, comme il paraît principalement,
parce-qu'il n'y a que la derniere qui finisse par la glorification
ordinaire.» {2} _Mem. Eccl._ t. 8. p. 701. Et alibi: «Il est certain que
ces quatre discours ... semblent ... ne faire qu'une seule pièce, qu'on
aura partagée tantôt en quatre, tantôt en cinq.» p. 191.

Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, _Aut.
Eccl._ t. 5. pp. 217, 218. qui cum Montefalconio consentit posteriores
libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere.

Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo
gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam
Athanasii _ad Ep. Aeg. et Lib._ contendit non esse revera partem Orationum
contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii Editoribus habebatur,) quia
scilicet illa Epistola non spectat, nisi in parte quadam, ad doctrinam
Arianorum, haec monet: «Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam _in
istis_ adversus _Arianam_ haeresim disputat etc. ... prima autem, (i. e.
_Epist. ad Ep. Aeg. et Lib._) nihil horum facit.» _de Incarn. v._ 15. §. 9.

Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra
eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu,
quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos haereticos ab
Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidem
continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum,
vel annotationum seriem, variae et longitudinis et materiae, praecipue de
haeresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et
Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his
argumentis fultam velim.

§. I. DE STRUCTURA LIBRI.

1. Jam hoc praemittendum est;--nusquam, ut credo, ab antiquis ad Orationem
hanc quartam provocari, tanquam ad partem operis Athanasii «_contra
Arianos_,» vel «_de Trinitate_;» cum secunda contra et tertia laudantur a
Theodoreto, {3} Justiniano, Cyrillo Alexandrino, Facundo, Concilio
Lateranensi sub Martino I. habito, Agathone Pontifice, et aliis, idque illo
ipso numerandi ordine qui etiamnum servatur in editione Maurina.[1] Quamvis
autem Photii, de toto opere ut quinquepartito loquentis, interpretes esse
quodammodo videantur, et Concilium Oecumenicum Septimum, et Epistola
Agathonis in Sexto, cum tertiam Maurinam pro quarta habent, inde tamen non
concludi potest quartam Maurinam, de qua hic quaestio est, comprehensam
fuisse ut quintam partem [Greek: pentabiblou] Photii. Quoniam enim in uno
codice haec Maurinorum quarta vocatur sexta Oratio, alia quaedam ibi
reperienda est quinta; quae quidem, Montefalconio judice, est opusculum
illud quod vulgo appellatur «_de Incarnatione contra Arianos_,» quod re
ipsa in aliquibus codd. quintae nomen gerit. Sunt porro codices qui
Epistolam _ad Ep. Aeg. et Lib._ quae in codd. solebat esse prima, quartam
nominant; alius autem est Montefalconii, ex quo quarta illa Maurinorum
plane excidit. Accedit quod in codice quodam Bodleiano (Roe 29. an. 1410.)
opusculum _de Incarnatione contra Arianos_ tres priores subsequitur
orationes, quartae vice. Aliis autem codd. quarta Maurinorum quinta est;
aliis Epistola _ad Ep. Aeg. et Lib._ est «tertia contra Arianos,» Epistola
_de Sent. Dion._ in duas partes divisa, pro prima et secunda, ut videtur,
habita. Quare, cum adeo varietur in codicibus, nulla praescriptio est ex
usu editionum, cur quarta haec oratio adsciscatur in numerum earum, quae
cum Arianis bellum gerunt.

2. Deinde notandum est, librum hunc ipsa fronte sua prodere se non esse
orationem similem illarum quae ei praeierunt. Nam, cum secunda illa et
tertia prooemium utraque suum habeat, in quo mentio fit gravissimi illius
argumenti, quod ab illis est continuandum, nihil contra aut scopo definitum
aut ratione ordinatum in quarta incipiente reperitur. In argumentum suum,
quicquid sit illud, nullum enim {4} profitetur, praeceps ingreditur,
propositionem prae se ferens categoricam quandam ex Evangelista desumptam,
«Ex Deo Deus est Verbum, nam Deus erat Verbum;» plane omisso verborum illo
apparatu et verecunda dicendi pompa, qua in limatioribus suis operibus, res
divinas tractaturus, utitur sanctissimus Praesul.

Nec aequabilius aut liquidius fluit postea orationis cursus, sed turbatus
semper, incertus, mutabilis. Nam saepius materies subito profertur nova, ut
in sectionibus 6, 9, et 25 editionis Maurinae; id quod amanuensibus tam
plane constitit, ut in quinque codd. interpolatum testentur inter sectiones
12 et 13 opusculum _de Sabbatis et Circumcisione_, Athanasio dubie a
Maurinis (t. II. p. 54.) inscriptum. Plane diversum est ab hoc genere
disserendi aequabile illud et bene continuatum sancti oratoris eloquium,
qui tam soleat priorem materiem suam producere et tanquam abdere in proxime
sequentem, et rem cum re tam callida junctura colligare, ut editori
difficillimum sit disputationis cursum ad certa quaedam capita revocare.

Accedit quod tres illae quae praecedunt Orationes commercium inter se ultro
citroque habent, et ad se mutuo respiciunt, et complent definita quaedam
docendi vestigia, quae terminantur prope exeunte tertia. Integra quaedam
disputatio, in Scripturis contra Arianos explicandis tota, continuatur a §.
37. primae ad §. 59. tertiae; ante tertiam in locis Propheticis et
Apostolicis, per tertiam in Evangelicis versata. Incipit autem, procedit,
et terminatur scopo ecclesiastico, seu canone fidei, proponendo, ut
divinorum oraculorum justo interprete[2]. At in hac accurata rerum
dispositione nullam plane sedem sibi potest vindicare quartus ille liber
seu Oratió Maurinorum.

Quid quod in verborum quoque usu sui similis est quartus liber, aut saltem
dissimilis trium Orationum. Nam {5} in illo, coeteris licet breviore,
vocula celeberrima [Greek: homoousion] ter reperitur, vid. §§. 10, 12. at
eandem in tribus illis omnino non occurrere dicendum est, cum solitarius
iste locus, _Orat._ I. 9. qui eam continet, symboli quandam fert speciem,
ut ex ipso loco intelligitur, neque in propriam Athanasii disputationem
cadit. Contra, verbum illud omittitur aliquando in Orationibus tribus, ubi
jure posset quaeri[3]. Deinde in _Orat._ II, 78, 79, 80. ut in _Gent._ 40
et 46. _Incarn._ V. D. 20. _ad Serap._ IV, 20. verbum [Greek: autosophia]
reperitur; at in quarta reprobatur idem, Petavio judice, (_de Trin._ VI,
11.) ut Sabellianum. Tum hoc quoque e minutioribus rebus ad rem nostram
facit, quod tres illae, in Sanctissima Trinitate praedicanda, illustratione
uti solent ex luce et ejus irradiatione desumpta; quarta vero, modo ignem
non lucem, modo ignem et lucem inducit. Depravato denique textu haec
graviter laborat; illae non laborant.

3. Profecto, ut antea dictum est, etiam hoc in quaestionem venit, an forte
portiones saltem aliquae hujus libri fragmenta sint tantummodo cujusdam
operis, vel plurium operum; vel notulae rudiores subita manu scriptis
mandatae, prout menti occurrerent; vel capita controversiarum; quae casus
rerum temere in unum cumulum congesserit. Peregrinum omnino opusculum,
forte non Athanasii, illud _de Sabb. et Circumc._ nonnunquam in medium hunc
librum intrusum jam diximus; praeterea, (quod praecipue ad rem nostram
facit) idem opusculum re ipsa consociatur cum fragmento quodam Epistolae
_de Decr._ et Tractatu _In illud omnia_, quasi totum quid, quamquam nihil
cum illis habet commune, in codd. omnibus, excepto uno, quos memorant
Maurini. Alterum exemplum cernitur in Sermone Majore _de Fide_, qui in
Montefalconii _Nova Collectione_ editus est, qui autem vix aliud {6} est
quam series quaedam portiuncularum ex variis Athanasii operibus in unum
comparatarum. Praeterea, quod attinet ad librum nostrum, in codd. quibusdam
singulis partibus singuli praeponuntur tituli; ut [Greek: tous
sabellizontas, k. t. l.] in sect. 9; in sect. autem 11, [Greek: pros tous
legontas hoti, k. t. l.] Porro «illi» et «ille» stant aliquando, nullo
antecedente. Sed et infractum illud et inordinatum in orationis filo,
indicium aliud est multiplicis et disparis materiae. Quid quod §. 25. in
duas partes temere secat quod alioqui continuum haberet cursum a 15 ad 36;
§. 11. autem mentionem ultro objicit alicujus rei quam in praecedentibus
frustra quaesiveris. Tum §§. 6 et 7, quae solae pertinent ad Arianos,
jacent inter argumentorum locos Arianis plane alienos, stylum autem sapiunt
dilucidum illum et liberum Orationum trium; qui quidem stylus aliqua ex
parte in §§. 14, 17, 27, 28, et 34. reperitur.

Notatu etiam dignum est, a Montefalconio in Monito suo Epistolae Encyclicae
praefixo esse observatum, phrasim illam [Greek: hoi peri Eusebion] non
adhibitam esse ab Athanasio post Eusebii mortem; «Neque enim sequaces
Eusebii jam defuncti usquam apud Athanasium [Greek: hoi peri Eusebion]
vocantur, sed [Greek: koinônoi tôn peri Eusebion] vel [Greek: klêronomoi
tês asebeias tou Eusebiou].» t. I, p. 110. Jam hanc ipsam phrasin legimus
in sectione 8. hujus Orationis quartae; unde sequitur, cum Eusebius
discesserit e vivis an. 341, Oratio autem prima scripta fuerit circ. an.
358, quartam hanc, qua Orationum seriem concludi creditur, scriptam esse
ante primam, qua series orditur; sin minus, saltem portionem eam quartae,
quae phrasin [Greek: hoi peri Eusebion] continet, primae esse priorem, vel
(quod idem valet) quartam ex pluribus disputationibus esse conflatam.

Plura adhuc sunt quae in hac re possint offerri; nam sectiones 1-5, 9, 10,
versantur in argumento plane suo, quod in reliquo libro nusquam attingitur.
De [Greek: monarchiai] tractant; verbo autem [Greek: archê] utuntur pro
_origine_, ut in prioribus Orationibus moris est; cum idem usurpetur pro
_initio_, {7} sectionibus hujus libri 8, 25, 26, 27. Porro in disputatione
§§. 30-36 singularis usus est epitheti [Greek: theios] ad Christum
adhibiti; vox quoque [Greek: noein] ejusdem loci propria est.

Quod porro singulare est in hoc libro, ut stylo signum imprimat, argumentum
autem idem non leve quod de serie quadam annotationum polemicarum nunc
agimus, non de justo et simplici opere, frequentia illa est vocabulorum
hujusmodi, [Greek: peusteon] 2, e. [Greek: erôtêteon] 3, f. 4, a. [Greek:
lekteon] 4, init. 6, d. 10, a. [Greek: elenkteon] 3, a. 4, e. [Greek:
eresthai dikaion, kalon] etc. 11, d. 14, a. 23. b. Cujus generis sunt illa
quoque, [Greek: akolouthêsei ta en tois emprosthen atopa eirêmena], e. g.
2, e. 4, e. 4 fin. 15 init. 26, b. 26 init. quibuscum conferamus
elegantiorem periodi cursum, _Orat._ II, 24, b. [Greek: kalon autous
eresthai kai touto, hin' eti mallon ho elenchos, k. t. l.] ejusmodi sunt
etiam [Greek: to d' auto de kai peri dunameôs], §. 3; quae omnia
Aristotelem sapiunt, non Athanasium. Videsis etiam locos Scripturae sacrae
subito propositos ut materiem disputandi, ut in §§. 1, 5, 9, et 31.

Aristotelem etiam agit in hoc libro sanctissimus Doctor in effatis suis
theologicis proferendis; e. g. [Greek: ei agonos kai anenergêtos ho Theos],
4 fin. [Greek: to ek tinos huparchon huios estin ekeinou], 15, c. [Greek:
houden hen pros ton patera, ei mê to ex autou]. 17, d. [Greek: ôn ouk estin
eis tas kardias ho huios, toutôn oude patêr ho Theos], 22, b. [Greek: ei mê
huios, oude logos; ei mê logos, oude huios.] 24 fin.

4. Ulterius nunc progrediendum est; liquet enim Athanasium hoc in libro non
raro innuere se non doctrinam solum haereticorum percellere, sed haereticos
ipsos; tamen de nominibus tacet; quod contra fit in Ariana sua
controversia, ubi liberrime loquitur de Ario, de Eusebio, de Asterio, et
aliis ejusdem sectae. Hic contra, licet occurrant certe [Greek: hoi apo tou
Samosateôs], et [Greek: kata Sabellion], adversarii plerumque anonymi, unus
aut plures, in campum descendunt, vel potius illabuntur; ut colligi potest
ex [Greek: phate] 9 init. [Greek: piptousi] 11 init. [Greek: hupelabe] 13
init. [Greek: auton toiauta legonta] 14, a. [Greek: hoi touto legontes] 15
init. [Greek: kat' autous] 21 init. [Greek: kat' ekeinous] 22, c. Vid.
etiam 8, c. 13, c. 20 init. 23, c. 24, a. 25, b. 28 init. Jam si acer ille
accusatorius stylus huic libro abest, in hac {8} re saltem, si non in alia,
a praecedentibus tribus differt, in quibus illa oratoris vis et fervor
animi praecipue cernitur; at audacius quiddam nunc dicendum est, scilicet
necessitudinem fortasse aliquam fuisse Athanasio cum quibusdam istarum
factionum hominibus, quibus sagax et benevolus praesul, licet
congrediendum, tamen aliquatenus parcendum duxerit.

Deinde observandum est haeresim, de qua per totum paene librum agitur,
licet Sabellianae proximam, non fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea,
e.g. [Greek: Sabelliou to epitêdeuma], 9, et [Greek: hosa alla epi
Sabelliou atopa apantai], 25. Quinimo, cum haeresis haeresi opponitur in
fine §. 3. de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de
Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui «Sabellizant,» quibuscum
scilicet res erat sancto Doctori. Praeterea haeresim, quae agebatur, esse
temporis illius, non praeteritorum saeculorum, certum est tum ex loquendi
modo, quo utitur Athanasius, tum quia caeterae, quibuscum dimicat in
scriptis suis, sunt sui aequales. Namque etiam, cum Pauli Samosateni
haeresim aggreditur, non priscam istam saeculi anterioris in arenam
immittit, sed immutatam et novam, qualem ipse eam conspexerat in populo
christiano. Neque hoc sane facile fidem facit, in medio illo tot
tantorumque errorum certamine, quod Athanasio contigit, prudentissimum
virum ad obsoleta quaedam, ut [Greek: graikon kai scholastikon],
confugisse[4].

Quae omnia suspicionem movent, haeresim, quae materies est hujus libri,
illam esse Marcelli Ancyrani, qui cum Athanasio commilitaverat contra
Arianos, et sectatorum ejus; cum omnibus notum sit, simillimo illo
Apollinaris exemplo, Athanasium id ipsum facere in disputationibus suis,
haeresiarchae parcere nomini, haeresim severissime impetere. Quid quod
similiter a nominibus abstinet Eusebius in Arianis suis reprobandis
(_Eccles. Theol._ I, 9, 10.) silet porro Vincentius Lirinensis, si revera
in Commonitorio {9} suo Augustinum petit. Idem quoque in Platone fecit
Aristoteles; sed in hac re testes supervacanei sunt.

Quod nobis rem perstringentibus nunc commendatum est, mox, collatis inter
se dogmatibus, hic Marcellinorum seu Photinianorum, illic eorum quibuscum
in hoc libro agitur, plenissimam habebit confirmationem;--eo scilicet modo,
quo Orationes tres haeresim tractant Arianam, disputationem hanc quartam,
divulsam licet et incompositam, in Marcelli vel Photini, necnon Sabellii et
Samosateni erroribus refutandis versari. Quod cum dicimus, prudentes
praeterimus sectiones 6 et 7, ad Arianismum procul dubio spectantes, sed in
summa operis importunas.

His nostris jam in formam redactis, perjucunda fuit nobis fortuita lectio
libelli, inscripti, «In Eusebii contra Marcellum libros Selectae
Observationes, auctore R. S. C. Lipsiae 1787.» Laudato Athanasii «quinto
libro,» ut illum vocat, «contra Arianos,» pergit auctor anonymus dicere,
«ibi, ut in libro _de Aet. subst. Fil. et Sp. S._ sententiam Marcelli,
suppresso tamen nomine, refellit. Quod an aliis sit observatum, ignoro.» p.
28.

§. II. DE MATERIE LIBRI.

Quo melius huic rei satisfiat, triplex hic sumendum est argumentum: primum
enim necessitudo illa inter Athanasium et Marcellum in historia istorum
temporum, quae et qualis fuerit, definienda est; deinde enucleanda doctrina
Marcelli, Photini, et istiusmodi haereticorum; tum illa Photiniana haeresis
conferenda est cum ea quae in hoc libro ab Athanasio oppugnatur.



1. Cum Athanasius adhuc junior esset in Episcopatu suo, Marcellus Ancyrae
in Galatia Episcopus responsum illud edidit Ariano sophistae Asterio, ex
quo et originem suam et subjectam materiem coeperunt Eusebii _contra
Marcellum_, et _de Ecclesiastica Theologia_ libri, nobis hodie {10}
principales testes opinionum Marcelli. Neque Eusebius solum, sed aliquot
Concilia Arianorum condemnarunt hominem, qui, Romam petens, ibi Athanasio
occurrit circa an. 341; cum uterque praesul a Pontifice Concilio habito de
Arianorum criminationibus purgatus est.

Purgatus est iterum uterque Concilio Sardicensi an. 347; ab eo tamen ipso
tempore, nisi, ut Montefalconio videtur, ab an. 336-8 (_Nov. Coll._ p. LII)
postulationes eae, quae hactenus ab Arianorum factione urgebantur in
Marcellum, inter catholicos etiam circumferuntur. Cyrillus Hierosolymitanus
in Catechesibus suis an. 347. mentionem facit haereseos nuperae Galatarum,
quae Christi sempiternum regnum negaret; ubi Marcellum indicari a sancto
oratore, et regio et dogma quae nominantur, liquido demonstrant. Cyrillum
excipit Paulinus in Concilio Arelatensi; Paulinum Hilarius; sed Athanasius,
cautus homo et clemens, siquis alius, Marcello patrocinatur usque ad circ.
an. 360. Idem tamen, confessus tandem Marcellum non longe abesse ab
haeresi, a communione, ut traditum est ab Hilario et Sulpicio, hominem
suspendit. Narrat insuper Hilarius (_Fragm._ II, 21) inductum esse
Athanasium ut hoc faceret, non propter opus Marcelli contra Asterium, sed
ob ejus scripta quaedam posteriora Concilio Sardicensi. Id autem fecit
Athanasius, cum Photinus, Episcopus Sirmiensis, qui haeresim fere illam
Marcelli, magistri sui, ante an. 345 ediderat, jam aliquot annos,
Catholicis et Arianis consentientibus, a sede sua depositus esset.
Marcellus, per totum decennium a sanctissimo praesule repudiatus, quocum
tot tantaque ab Arianis pertulisset, tandem ab eodem, morti jam proximo
(an. 371.) leniore judicio excipitur, ob rem hujusmodi: Basilio Caesariensi
cum Athanasio agenti, ut ne Galatis benignius usus, rei Catholicae noxam
inferret, occurrunt Galatae, missis ad Alexandriam, qui orarent causam
suam, quid autem revera senserint de Christo, sine ambagibus expedirent.
Eugenius, Diaconus Ecclesiae Ancyranae, confessionem catholicam in suorum
nomine ibi {11} subscripsit, quam confirmavit manu sua clerus Alexandrinus,
necnon, ut videtur, Athanasius ipse, quamquam inter nomina subscripta ille
non apparet hodie. Confessio haec, cui Montefalconius lucem dedit, scripta
est in nomine «clericorum et caeterorum qui Ancyrae in Galatia sunt, una
cum patre nostro Marcello, congregati.»

Quo negotio ad finem perducto, et Ancyranus hic, et Alexandrinus ille
praesul morti protinus succubuerunt, bellatores ambo in summo Ecclesiae
discrimine, diversa fortuna; plusquam septuagenarius Athanasius, Marcellus
autem nonaginta saltem annorum cumulo oppressus,--feliciter grandaevus, si
reservabatur in hoc, ut errores suos illo extremo halitu vere efflaret.
Nihilominus, qui in re historica, non biographia versantur, his, ut mos est
in Ecclesia, Marcellus apparet, non ut privatus quispiam, in sua ipsius
persona et poenitentia sua, sed in secta quam genuit et in maturitate
postrema earum opinionum, quae in ipso semina tantummodo fuerant et
elementa pravitatis.

Caeterum, utrum in hominem ipsum an tantummodo in sectatores ejus
Athanasius in quarta sua, quam vocant, Oratione invehatur, concludi non
potest in alterutram partem, ex illa, seriore utique, confessione ab
Eugenio subscripta. Neque Hilarius, Athanasium testatus Marcelli operi
contra Asterium pepercisse, nos moveat, ne illo opere utamur in Marcelli
placitis eruendis; nam neque in aliis rebus tam fidus in narrando reperitur
sanctissimus Praesul, (ut cum de Liberio loquitur,) ut ex iis quae plane
haeresim sapiunt, ipsius causa pios sensus extorqueamus. Ea autem sunt
hujusmodi.



2. Eusebio teste, placuit Marcello, (1) unam tantummodo in Deitate esse
personam; a Sabellio tamen in hoc dissentienti, quod teneret (2) non Patrem
continuo esse Filium, Filium Patrem, (id quod [Greek: huiopatorian] vocant)
sed (3) Patrem et Filium esse nomina mera et nudos titulos; (4) neque
exprimere relationes aliquas essentiales in natura {12} divina, sed ex eo
originem caepisse (5) quod Verbum Dei sempiternum, seu [Greek: logos
endiathetos], quod Divina quaedam est Ratio, sese manifestaverit in carne,
in hypostasi scilicet Jesu Christi, Filii Mariae, (6) hunc itaque unum
Deum, seu [Greek: monada], quodammodo se aperire solere vel dilatare
([Greek: platunesthai]) ut nos salvos faciat; (7 et 8) quam dilatationem
esse actionem quandam, seu [Greek: energeian], Verbi, qua fit [Greek: logos
prophorikos], seu Vox Dei, cum alioqui sit Ratio interior; (9) harum autem
dilatationum singulare esse specimen Incarnationem Verbi, scilicet
dilatationem in carne hominis Jesu, (10) quam susceperit ineunte
dispensatione Evangelica, quam exeunte relicturum sit (11). Sequi inde,
Verbum non esse Filium, (12) nec Dei Imaginem, Christum, Primogenitum,
Regem, sed Jesum esse haec omnia: quod si ea praedicantur de Verbo in
Scripturis V. T. propheticum illud est propter futuram suam in carne
manifestationem, (13) neque dispensatione absoluta tribui poterunt eadem
Verbo, carnem tunc relicturo, regno se abdicaturo, ad Deum redituro, Verbo
mero ut antea futuro.

Haec ille: neque est cur fidem denegemus Eusebio, Ariano homini, vel
Arianorum certe fautori, qui, tum contrariarum partium studio tum propter
contrariam suam perfidiam, iniquius laturus esset judicium de opinionibus
Marcelli. Nam ipsissima verba Marcelli citat scriptor ille; ab aliorum
autem testimonio confirmatur. Praeterea si Athanasius in libro hoc quarto
haeresim quandam describit simillimam illius quae Marcello ab Eusebio
tribuitur, duplex hoc testimonium Eusebium corroborat, Athanasium
interpretatur. Photiniana porro doctrina, a Marcelli auditorio profecta, in
iis autem placitis sita quae ante illam ortam Eusebius assignavit Marcello,
argumentum est validum, eruditissimum hunc, licet lubricum, theologum
Marcelli animum et consilium recte divinasse.

Nunc singula haereseos capita, quae supra percurrimus, testimoniis allatis
illustremus.

(1) Unam tantummodo in Deitate esse personam: {13} Scripturae adductis
verbis [Greek: kurios ho Theos] in Exod. III, 5. quo Apostoli [Greek: heis
kurios, heis Theos] in Ephes. IV, 5, 6. expediat, prosequitur Marcellus:
[Greek: horas hopôs hen epideiknus hêmin enteutha prosôpon, to auto kurion
kai Theon prosagoreuei]; Euseb. p. 132. a. Iterum: [Greek: to gar egô,
henos prosôpou deiktikon estin]; p. 133. a. Tum pergit definire [Greek:
prosôpon] quasi sit idem atque [Greek: hê tês theotêtos monas]. Vid. iterum
[Greek: henos prosôpou], ibid. b. Atque iterum: [Greek: anankê gar ei duo
diairoumena, hôs Asterios ephê, prosôpa eiê, ê to pneuma, k. t. l.] p. 168.
c.

(2) Id proprium esse Sabellio, non Marcello, quod [Greek: huiopatora]
doceret; Patrem scilicet esse Filium, Filium autem Patrem. [Greek:
Sabellios, eis auton plêmmelôn ton patera, hon huion legein etolma], Euseb.
p. 76. a. Et Eugenius quoque, in Apologia sua apud Athanasium,
anathematizat Sabellium et eos qui cum eo dicerent [Greek: auton ton patera
einai huion, kai hote men ginetai huios, mê einai tote auton patera, hote
de ginetai patêr, mê einai tote huion]. _Nov. Coll._ t. 2. p. 2. Et
Basilius: [Greek: ho Sabellios eipôn, ton auton Theon, hena tôi
hupokeimenôi onta, pros tas hekastote parapiptousas chreias
metamorphoumenon, nun men hôs patera, nun de hôs huion, nun de hôs pneuma
hagion dialegesthai.] _Ep._ 210, 5 fin.

(3) Patrem et Filium Marcello videri titulos quosdam, in tempore adhibitos
sempiterno Deo et Verbo ejus, tunc scilicet, cum [Greek: endiathetos] ille
[Greek: logos], in Deo inhaerens, fieret [Greek: prophorikos] in hypostasi
Jesu Christi.

[Greek: Markellos kainôteran exeure têi planêi mêchanên, Theon kai ton en
autôi logon hena men einai horizomenos, duo d' autôi patros kai huiou
charizomenos epêgorias]. Euseb. p. 76, a. vid. etiam p. 63, c. Itaque, quo
melius exprimeret figurata solum locutione Patrem esse Deum, illum
appellavit «Patrem Verbi,» [Greek: en tôi [ton Christon] phaskein [ton
Theon], mêde tou heautou logou kurion einai, alla kai toutou ton patera,
aphaireisthai ton patera ta idia tou paidos deiknusin]. ibid. p. 38.

Cui suffragatur haereticus ille qui reperitur in _contr. Sabell. Gregal._
§. 5. quem R. S. C. p. 28. putat esse {14} Marcellum. [Greek: Kagô, phêsin,
homologô gennêsin. gennatai gar ho logos, hote kai laleitai kai
ginôsketai].

Alibi testatur Eusebius a Marcello proponi [Greek: auton [Theon] einai tou
en autôi logou patera], ibid. p. 167. c. Quod quidem, licet vel purum
catholicismum sapit, Eusebii ipsius saepius fortiter arianizantis doctrinae
comparatum, tamen eo nomine in observationem venit, quod Nestorius apud
Mercatorem sic distinguit a Sabello Photinum, «Sabellius [Greek:
huiopatora] dicit ipsum Filium, quem Patrem, et ipsum Patrem quem Filium,
Photinus vero [Greek: logopatora] [Verbum-patrem]» Mercat. t. 2. p. 87.

(4) Verbum esse revera Verbum, [Greek: alêthôs logos], neque nisi improprie
Filius: [Greek: logon gar einai dous ton en tôi Theôi, en te kai tauton
onta autôi touton horisamenos, patera toutou chrêmatizein auton ephê. ton
te logon huion einai autôi, ouk alêthôs onta huion en ousias hupostasei,
kuriôs de kai alêthôs onta logon. episêmainetai goun hoti mê katachrêstikôs
logon, alla kuriôs kai alêthôs onta logon, kai mêden heteron ê logon. ei de
mêden heteron, dêlon hoti oude huios ên kuriôs kai alêthôs, mechri de
phônês kai onomatos katachrêstikôs ônomasmenos]. Euseb. p. 61. a. b.

(5) Verbum esse ab aeternitate in Deo, seu [Greek: endiathetos], ut
attributum quoddam:

[Greek: Plên Theou], disputat Marcellus, [Greek: ouden heteron ên. eichen
oun tên oikeian doxan ho logos ôn en tôi patri]. Euseb. p. 39. c. Ubi
notandum est, phrasin illam [Greek: en tôi Theôi], teste Montefalconio
(_Coll. Nov._ tom. 2. p. LVII.) in suspicionem venisse multis Patribus,
utpote suppositam pro Evangelica illa [Greek: pros ton Theon] [Joan. I, 1.]
[Greek: ouk eipôn], observat Eusebius, p. 121, b. [Greek: en tôi Theôi,
hina mê katabalêi epi tên anthrôpinên homoiotêta, hôs en hupokeimenôi
sumbebêkos].

Haud aliter Basilius, [Greek: ouk eipen, en tôi Theôi en ho logos, alla
pros ton Theon, k. t. l.] _Hom._ XVI, 4. p. 137.

(6) Unitatem in Trinitatem esse productam seu dilatatam, rursus autem
Trinitatem in Unitatem esse collapsuram.

Dicit Marcellus, [Greek: ei toinun ho logos phainoito ex autou tou patros
exelthôn, ... to de pneuma to hagion para tou patros ekporeueti ... ou
saphôs kai phanerôs entautha aporrhêtôi logôi hê monas phainetai
platunomenê men eis triada, diaireisthai de mêdamôs hupomenousa]; {15}
Euseb. p. 168. a. b. Etiam pp. 108, b. c. 114, b.

Apud Theodoretum quoque Marcellum tenuisse legimus: [Greek: Ektasin tina
tês tou patros theotêtos ... meta de tên sumpasan oikonomian palin
anaspasthênai kai sustalênai pros ton Theon, ex houper exetathê. to de
panagion pneuma parektasin tês ektaseôs, kai tautên tois apostolois
paraschethênai]. _Haer._ II, 10. Nestorius quoque Photinum citat dicentem:
«Vides quia Deum Verbum aliquando Deum, aliquando Verbum appellat, tanquam
extensum atque collectum.» Mercat. t. 2. p. 87.

(7) Dilatationem hanc sive [Greek: platusmon] consistere in actione sive
[Greek: energeiai tou monados].

Verbum docet Marcellus, [Greek: energeiai monêi, dia tên sarka,
kechôrêsthai tou patros]. Euseb. p. 51. a.

Quapropter argumentatur Eusebius, [Greek: ton monada, [ôs] phêsi Markellos,
energeiai platunesthai, epi men sômatôn chôran echei, epi de tês asômatou
ousias ouk eti. oude gar en tôi energein platunetai, oud' en tôi mê
energein sustelletai]. p. 108. b. c.

Adeatur quoque ad sextum et septimum anathema Concilii Sirmiensis primi, in
quibus Marcellum et Photinum feriri ex quinto Macrostichi facillime
concluditur.

(8) Tum primum Verbum fuisse in [Greek: energeiai], cum mundum crearet:

[Greek: Oudenos ontos proteron], docet Marcellus, [Greek: ê Theou monou,
pantôn de dia tou logou gignesthai mellontôn, proêlthen ho logos drastikêi
energeiai]. Euseb. p. 41. d. Et continuo, [Greek: pro tou ton kosmon einai
en ho logos en tôi patri. hote de ho Theos pantokratôr panta ta en ouranois
kai epi gês proutheto poiêsai, energeias ê tou kosmou genesis edeito
drastikês, kai dia touto ... ho logos proelthôn egineto tou kosmon
poiêtês.] _ibid._

(9) Consistere Incarnationem Verbi in dilatatione [[Greek: platusmôi]]
Monados, vel actione [[Greek: energeiai]] Verbi in carne, seu homine Jesu
Christo:

[Greek: Ei men hê tou pneumatos exetasis], inquit Marcellus, [Greek:
gignoito monê, hen kai tauton eikotôs einai tôi Theôi phainoito. ei de hê
kata sarka prosthêkê epi tou Sôtêros exetazoito, energeiai hê theotês monê
platunesthai dokei]. {16} Euseb. p. 36, a.

Neque aliter apud Theodoretum: [Greek: ektasin tina tês tou patros
theotêtos ephêsen eis ton Christon elêluthenai]. _Haer._ II, 10.

(10) Cum Verbum esset in actione, [Greek: en energeiai], seu fieret [Greek:
prophorikos], seu procederet, ut opus quoddam navaret, hoc absoluto
rediturum esse in illum in quo prius esset statum: [Greek: Ton en tôi Theôi
logon], narrat Eusebius, [Greek: pote men endon einai en tôi Theôi ephaske,
pote de proienai tou Theou, kai allote palin anadrameisthai eis ton Theon,
kai esesthai en autôi hôs kai proteron en]. p. 112, c. Vel ut ipsis
Marcelli verbis utar, [Greek: heis Theos, kai ho toutou logos Theos
proêlthe men tou patros, hina panta di' autou genêtai. meta de ton kairon
tês kriseôs kai tên tôn hapantôn diorthôsin kai ton aphanismon tês
antikeimenês hapasês energeias, tote autos hupotagêsetai tôi hupotaxanti
autôi ta panta Theôi kai patri, hina houtos êi en Theôi ho logos, hôsper
kai proteron en pro tou ton kosmon einai]. Euseb. p. 41. c. d.

Quod corroborat Basilius quoque in epistola sua ad Athanasium missa, cum
Marcellum testificatur docuisse, [Greek: logon eirêsthai ton monogenê, kata
chreian kai epi kairou proselthonta, palin de eis ton hothen exêlthen
epanastrepsanta, oute pro tês exodou einai, oute meta tên epanodon
huphestanai]. _Ep._ 52.

(11) Non Verbum sed Jesum esse Dei Filium. Quod quidem, involutum licet in
iis quae jam citata sunt, tamen, cum tam amplum impleat spatium in quarta
contra Arianos, Marcello autem et Photino a variis scriptoribus attributum,
hic in pleniore lumine debet collocari.

[Greek: Hieros apostolos te kai mathêtês tou Kuriou Iôannês], dicit
Marcellus apud Eusebium, [Greek: tês aidiotêtos autou mnêmoneuôn, alêthês
egigneto tou logou martus, En archêi êin ho logos, legôn, kai.... ouden
gennêseôs entautha mnêmoneuôn tou logou]. Euseb. p. 37. b. vid. etiam p. 27
_fin._ Atque iterum, [Greek: ouk huion Theou heauton onomazei, all' hina
dia tês toiautês homologias] [f. [Greek: onomasias] R. S. C.] [Greek:
thesei ton anthrôpon, dia tên pros auton koinônian, huion Theou genesthai
paraskeuasêi], [i. e. [Greek: Thesei huion theou]] {17} p. 42. a. Iterum
[Greek: houtos estin ho agapêtos, ho tôi logôi henôtheis anthrôpos]. p. 49,
a.

Apud Epiphanium autem Photinus, [Greek: ho logos en tôi patri, phêsin, en,
all' ouk en huios.] _Haer._ p. 830, b. vid. etiam p. 831.

Eugenius porro, in expurgatione sua, [Greek: ou gar allon ton huion kai
allon ton logon phronoumen, hôs tines hêmas diebalon]. Anathematizat autem
insaniam Photini et sectatorum ejus, [Greek: hoti mê phronousi ton huion
tou Theou auton einai ton logon, alla diairousin alogôs kai archên tôi
huiôi didousin apo tês ek Marias kata sarka geneseôs]. _Coll. Nov._ t. 2.
p. 3, d.

Nestorius quoque: «Cogitur Photinus Verbum dicere, non autem Verbum hoc
Filium confitetur.» Mercat. t. 2. p. 87. Vid. etiam Garner Mercat. t. 2. p.
314 init.

Accedit quod Marcellus ipse, in apologia sua coram Julio Summo Pontifice
habita, praecipue insistit in eo fidei articulo confitendo, qui in his
locis periclitatur: e. c. [Greek: monogenês huios logos], «cujus regni, ut
testatur Apostolus, non erit finis, Verbum»; de quo Lucas testatur, «sicut
tradiderunt nobis [Greek: hoi aparchês apoptai kai hupêretai genomenoi tou
logou;» ton huion, toutesti ton logon tou pantokratoros Theou. he dunamis
patros ho huios.]» Epiph. _Haer._ pp. 835, 6.

(12) Non Verbum, sed Jesum, esse Christum, Primogenitum, Dei Imaginem,
Regem.

[Greek: Eitis ton huion], dicit Eusebius, [Greek: hôi panta paredôken ho
patêr, logon horizoito monon, homoion tôi en anthrôpois, eita sarka phesin
aneilêphenai, kai tote huion Theou gegonenai, kai Iêsoun Christon
chrêmatisai, basilea te anagoreuesthai, eikona te tou Theou tou aoratou,
kai prôtotokon pasês ktiseôs, mê onta proteron, tote apodedeichthai, tis an
leipoito toutôi dussebeias huperbolê]; p. 6, b. d. Locus hic, quem, omissis
quibusdam, coarctavimus, omnia illa quae Marcello assignantur enumerat.
Vid. quoque etiam pp. 49, 50. vel, ut ipsis Marcelli verbis utamur de
Primogenito, [Greek: ou toinun houtos ho hagiôtatos logos, pro tês
enanthrôpêseôs prôtotokos hapasês ktiseôs onomasto, pôs gar dunaton ton aei
onta prôtotokon einai tinos; alla ton prôton kainon anthrôpon, eis hon ta
panta anakephalaiôsasthai eboulêthê ho Theos, touton hai theiai graphai
prôtotokon onomazousi]. {18} Euseb. p. 44, b. c. De Imagine autem, [Greek:
pôs oun eikona tou aoraton Theou ton tou Theou logon Asterios einai
gegraphe? hai gar eikones toutôn, hôn eisin eikones, kai apontôn, deiktikai
eisin. pôs eikôn tou aoratou Theou ho logos, kai autos aoratos ôn? ...
dêlon, hopênika tên kat' eikona tou Theou genomenên aneilêphe sarka, eikôn
alêthôs, tou aoratou theou gegone] p. 47, a-d Vid. etiam p. 142, b.

Idem fert testimonium Epiphanius de Photino: [Greek: phaskei houtos ap'
archês ton Christon mê einai, apo de Marias] p. 829.

(13) Verbum, in fine saeculi, ad Deum rediens, carnem seu humanitatem esse
relicturum, regno valedicturum.

Quo in loco, hujus haereseos summa fere et capite, ut in suo symbolo
indicarunt Patres Constantinopolitani, multus est Marcellus. Cum «caro non
prodest quidquam,» quomodo potest habere sempiternam cum Verbo societatem?
pp. 42, 3. Quid quod Dominus jam dixerat, «Si videritis Filium hominis
ascendentem ubi erat prius?» id quod videtur innuere Verbi separationem
illam a carne sua p. 51, c. A Propheta porro diserte dictum est: «Sede a
dextris meis _donec_ ponam etc.» et a Paulo: «Oportet illum regnare _donec_
ponat etc.» p. 51, d. et a Petro: «Quem oportet coelum suscipere _usque ad_
tempora restitutionis omnium etc.» p. 52, a. Porro in id universa oeconomia
dirigitur, non ut a Verbo, sed ut ab homine, hostis hominis possit subjici,
coelum aperiri. p. 49, c. d. [Greek: oude gar autos kath' heauton ho logos
archên basileias eilêphen, all' ho apatêtheis hupo tou diabolou anthrôpos,
dia tês tou logou dunameôs, basileus gegonen, hina basileus genomenos ton
proteron apatêsanta nikêsêi diabolon]. Euseb, p. 52, a. Praeterea, si
initium habuerit regnum illud 400 ante annos, non mirum est si habeat finem
p. 50, d. [Greek: hôsper archên houtô kai telos hexein]. p. 52, c. Quod si
rogaverit quispiam; Quid tum fiet de carne illa immortali, quondam propria
Verbi? respondit Marcellus, [Greek: dogmatizein peri hôn mê akribôs [ek]
tôn theiôn memathêkamen graphôn, ouk asphales]. Euseb. p. 53, a. [Greek: mê
mou punthanou peri hôn saphôs para tês theias graphês mê memathêka. dia
touto toinun oude peri tês theias ekeinês, tês tôi theiôi logôi
koinônêsasês sarkos, saphôs eipein dunêsomai]. {19} ibid. b. c.



3. Jam vero, cum haec fuerit doctrina Marcelli, Photini, et factionis
istorum hominum, vix quicquam occurrit in singulis ejus articulis, sic ex
ordine collocatis, quod non sit tum expressum tum confutatum in quarta
illa, quam vocant, Oratione Athanasii. Cujus rei vis eo major esse debet,
quod in historia temporum illorum Athanasius tam alienus est ab Eusebio,
tam familiariter agit cum Eugenio et Basilio. Cum enim dissimilium
ingeniorum, diversarum partium viri, ut Athanasius et Eusebius, ejusdem
erroris sunt testes, ut reipsa hic aut illic existentis, errorem illum
verisimile est et revera existere, et existere in illo loco, cui Eusebius
eum assignat, Athanasius saltem non abjudicat. Deinde Basilius, Athanasius,
Eugenius, unam rem agunt in historia hujus quaestionis; accusator Basilius,
Marcellus et Eugenius rei, Athanasius judex, crimen haeresis cujusdam
societas; quare cum Athanasium eundem de eadem haeresi jam antea scripsisse
constet, facilis est conjectura, sanctum Doctorem, cum scriberet, versari
in illis ipsis hominibus impetendis, quos postea notat Basilius, horret
Eugenius. Verum ad ipsam locorum collationem veniamus, expositis hinc
sectae istius placitis, illinc opinionibus ab Athanasio damnatis.

(1) E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginta id agunt
ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis
respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis
inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus
Marcelli.

(2) Increpat Athanasius commentum dicentium, Verbum Dei, similem verbi
humani, non habere substantiam; [Greek: ou dialelumenos, ê haplôs phônê
sêmantikê, alla ousiôdês logos. eigar mê, estai ho Theos lalôn eis aera ...
epeidê de ouk estin anthrôpos, ouk an eiê oude ho logos autou, kata tên tôn
anthrôpôn astheneian]. §. 1. Vid. quoque _Contr. Sabell. Greg._ §. 5. e.
{20} Hoc vero idem illud est, conceptis verbis, cujus Eusebius insimulat
Marcellum, e. g. [Greek: epi de tou logou, sêmantikon auton didôsi, kai
homoion tôi anthrôpinôi]. p. 118. Vid. quoque p. 128.

(3) Reprobat Athanasius illud in haereticis suis, quod dicerent in Natura
Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; [Greek: ton Theon,
siôpônta men anenergêton, lalounta de ischuein auton boulontai]. §. 11.
vid. etiam §. 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; [Greek: ho logos
endon menôn en hêsuchazonti tôi patri, energôn de en tôi tên ktisin
dêmourgein, homoiôs tôi hêmeterôi, en siôpôsi men hêsuchazonti, en de
phthengomenois energounti]. p. 4, d. Alibi innuit Eusebius posse fieri, ut
artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna
quadam mentis operatione, p. 167, b; idem innuit Athanasius §. 11, d.

(4) Non pauca superius dicta sunt de [Greek: platusmôi] illo [Greek:
monados] in carne, idque [Greek: energeiai] quadam; jam in hac materie tota
est una pars libri seu Orationis quartae, viz. §§. 13, 14, 25. [Greek:
phêsi gar], dicit Athanasius, [Greek: ho patêr platunetai eis huion kai
pneuma] §. 25. [Greek: tis hê energeia tou toioutou platusmou? phanêsetai
ho patêr kai gegonôs sarx, eige autos monas ôn en tôi anthrôpôi eplatunthê]
§. 14.

(5) Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello
tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat
factioni, ipsis adhibitis vocibus [Greek: proelthôn] et [Greek:
palindromôn], [Greek: proodos] et [Greek: anadromê], [Greek: proeballeto]
et [Greek: anakaleitai], [Greek: gennêsis] et [Greek: paula tês gennêseôs].
§. 12. §. 4, e.

(6) Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi [Greek:
en tôi Theôi]: idem fecerunt haeretici illi, de quibus loquitur Athanasius,
vid. §. 12. passim §. 2. init. etc. §. 4, e.

(7) Eosdem incusat Athanasius, nisi vellent esse meri Sabelliani, quod
necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in
divina natura, quae proinde [Greek: sunthetos] est: at hoc ipsum deducit
Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: [Greek: kata touto hê theia
monas sunthetos phanêsetai, temnomenê eis ousian kai sumbebêkos.] {21} §.
2. Eusebius: [Greek: suntheton hosper eisêgen ton Theon, ousian auton
hupotithemenos dicha logou, sumbebêkos de têi ousiai ton logon]. p. 121.
vid. p. 149, d. Iterum Athanasius [Greek: ei touto, patêr men hote sophos,
huios de hote sophia. alla mê hôs poiotês tis tauta en tôi Theôi] §. 2.
Iterum Eusebius: [Greek: ei d' hen kai tauton en ho Theos kai hê en tais
paroimiais sophia, hexis ousa sophê en autôi nooumenê, katho sophos ho
Theos, ti ekôluen, k. t. l.] p. 150, b.

(8) Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi
praecipue cordi esse monarchiae dogma p. 109, b. quod quidem dogma
Athanasius contra, disputationis suae statim principio, confirmat illaesum
prorsus esse et securum in doctrina catholicorum.

(9) Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo,
ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: haereticorum autem, quos
urget Athanasius, haud absimile est illud §. 8., quod Filio et existendi et
regnandi initium videntur assignasse.

(10) Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud
Eusebium p. 131, b. pp. 83-101. pp. 134-140; negant haeretici apud
Athanasium, §§. 23-29.

(11) Cum loca illa Veteris Testamenti objicerentur Marcello, profitebatur
eas anticipationes esse Novi; [Greek: ei de tis, kai pro tês neas
diathêkês, tou Christou, huiou onoma tôi logôi monôi deiknunai dunasthai
epangelloito, heurêsei touto prophêtikôs eirêmenon]. Euseb. p. 82, a. Quare
apud Apostolum ad Rom. I, 4. pro [Greek: horistheis] legebat [Greek:
prooristheis]. Euseb. contr. Marc. I, 2. Vid. Anathem. 5^{um} Concil.
Sirm.; vid. porro _Select. Observ._ R.S.C. p. 10. Quod idem de Photino
quoque narrat Epiphanius, autumasse scilicet eum Vetus Testamentum scriptum
esse [Greek: prokatangeltikôs, prochrêstikôs], _Haer._ p. 830. At
Athanasius quoque de haereticis suis disputans, [Greek: alla nai, phasi,
keitai men, prophêtikôs de estô]. §. 24.

(12) Cum contra Marcellum urgeretur Psalmus 109, voluit «Luciferum» illum
esse stellam, quae Magorum dux fuit. Euseb. p. 48, b. Vid. Epiphan. _Haer._
p. 833, a. {22} Athanasius quoque pro parte sua, per duas sectiones totus
est in eodem Scripturae loco excutiendo.

(13) Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire
Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium
sensisse supra dictum est. [Greek: Sabelliou to epitêdeuma, ton auton huion
kai patera legontos, kai hekateron anairountos, hote men huios, ton patera,
hote de patêr, ton huion]. §. 9.

Profecto plura sunt quae conferri possint ad Athanasii librum quartum ex
Marcelli et Photini haeresi illustrandum; haec autem qualiacumque satis
sint quo demonstretur, illud sanctissimi doctoris opus, non adversus
Arianos, sed adversus Photinianorum dogma esse exaratum. Neque id multum in
hac re valet, quo motus, Montefalconius dubitat an opusculum _Contra
Sabellii gregales_ sit Athanasii; nullam scilicet esse memoriae proditam
Athanasii cum Sabellianorum familiis dimicationem. Nam si reipsa certum
est, hunc librum de Sabellianismo quodam disputare, esse autem genuinum,
(id quod nemo inficiatur,) quid ultra quaerendum est? aliorum silentium
explicatione eget, sed nihil probat. Opportunum autem est Sirmondi
responsum de Hieronymo similiter praetermittente Eusebii tractatus contra
Sabellium:--«de infinitis voluminibus quae ab Eusebio edita testatur,
pauca, certe non omnia, Hieronymum commemorasse.» Sirmond. _Opp._ tom. I.
init.

Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum
illud, «Utitur in re non dubia testibus non necessariis.» At certe nulla
moles argumentorum illis nimia est, qui adversarios habent Montefalconium
Benedictinum, Jesuitam Petavium.



Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quaedam analysis partium seu
fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber.

1. Sectiones septem, 1-5, 9, 10, Monarchiam tractant, {23} et cognatam
materiam unitatis, simplicitatis, integritatis divinae, tum Filii
generationis; quarum una §. 4. et alterius pars §. 3. Arianos alloquitur;
reliquae familias Sabellianas.

2. Duo, 6 et 7, cum Arianis cominus pugnant, nihil autem commune habent
neque cum sectionibus quae praecedunt, neque cum iis quae subsequuntur.

3. Tres, 8, 11, et 12, comparationem ineunt inter contrarias sectas,
praecipue Sabellianam.

4. Tres aliae, 13, 14, 25, pertinent ad praecipuum quoddam dogma Sabellii
et Marcelli.

5. Universae 21. sectiones, quae reliquae sunt, cursum autem paene
continuum habent, 15-24, 26-29. unam rem agunt, Verbum scilicet idem esse
ac Filius, contra doctrinam Marcelli et Pauli Samosateni.

[Illustration] {24}

[Illustration]

DISSERTATIO II.

DE ECTHESI EPHESINA CONTRA PAULUM SAMOSATENUM.

[Illustration]

Extat in tertia parte Actorum Concilii Oecumenici Ephesini an. 331. habiti,
symbolum quoddam sic fere inscriptum: «De Incarnatione Verbi Dei, Filii
Patris, Definitio Episcoporum, qui Nicaeae in Synodo convenerunt, et
expositio ejusdem Synodi adversus Paulum Samosatenum.» Ecthesis haec
Patribus Antiochenis, qui Paulum condemnaverunt cir. an. 264-270,
vindicatur a Baronio an. 272. J. Forbes. _Instr. Hist. Theolog._ I, 4. §.
1. Lemoyn. _Var. Sacr._ t. 2. p. 255. Worm. _Hist. Sabell._ p. 116-119.
(Vid. Routh. _Rell. Sacr._ t. 2. p. 523.) Simon. de Magistris, _Praefat. ad
Dionys. Alex._ p. XL. Feverlin. _Dissert. de. P. Samos._ §. 9. Fasson. _de
voce Homoüsion_, Molkenbuhr _Dissert. Crit._ 4. Kern. _Disqu. Hist. Crit._
de hac re; Burton. _ap._ Faber. «_Apostolicity of Trinitarianism_,» et
aliis. Cum autem _homoüsion_ Filii Dei profitetur, adhibita est a criticis
quibusdam, quo comprobarent Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos
auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in
Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae
quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus,
pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro
commonstremus, Ecthesim illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno
esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora. {25}

Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin. _Concil._ t. 1. p. 1640. Routh.
_Relliqu. Sacr._ t. 2. p. 524. Dionys. Alex. _Opp._ Rom. 1696. (1796) p.
289. Card. Mai. Nov. Coll. t. 7. p. 162. Burton. «_Testimonies_,» p.
397-399. Faber. _op. cit._ t. 2. p. 287. Ad rem aggrediamur.



1. Ecthesis haec habet: [Greek: holon homoousion tôi Theôi kai meta tou
sômatos, all' ouchi kata to sôma homoousion tôi Theôi]. At multa suadent
vocabulum _homoüsion_ non habere locum in symbolis saeculi tertii.

(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat
tempore Concilii Nicaeni _homoüsion_ fuisse instrumentum novum, quo munita
est fides Ecclesiae contra Arianos: «Adversus impietatem Arianorum
haereticorum,» inquit Augustinus, «novum nomen Patres _homoüsion_
condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt,» _in Joan._ 97. n. 4.
Alio loco monet: «minus quam oportuit intellectum» esse illud nomen
Arimini, «propter novitatem verbi.» _Contr. Maxim._ II, 14. «quod tamen,»
subjungit, «fides antiqua pepererat.» Vigilius autem, «res antiqua novum
nomen accepit _homoüsion_.» _Disput. Athan. et Ar._ t. V, p. 695. _Bibl.
Patr. Col._ 1618. Vid. Lemoyn, _Var. Sacr. l. c._

(2) Deinde, auctor est Sozomenus, _Hist._ IV, 15. a Semi-arianis Sirmii an.
358. adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum,
quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non
adhibuissent amentissimi _homoüsii_ insectatores, si illam vocem
continuisset.

(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis
scilicet quae ab illis scripta apud Epiphanium reperiuntur. _Haeres._ 73.
Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo,
_usiam_ praeseferentes, insinuent suum _homoeüsion_; quod, inquam, contra
esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut _usiam_, sic
_homoüsion_ quoque ascivisset. {26}

(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat) si Patres
Antiocheni oeconomia quadam utendum esse duxerint, in voce _homoüsion_
adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius
Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fuerunt Origenis
discipuli, acerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo
tribuerent; qualem contendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in
vocabulo _homoüsion_ innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur
Tertullianus, _in Prax._ 7. utitur porro, post Valentinianos, voce [Greek:
probolê], (sicut Justinus cognata phrasi [Greek: problêthen gennêma],
_Tryph._ 62.); at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus,
verbum illud reprobat, Melitonis autem opus, [Greek: peri ensômatou Theou]
severius notat, _in Genes. Fragm._ t. 2. p. 25, quasi Deum esse materialem
docuerit, vid. etiam _de Orat._ 23. Illa Platonicorum quoque admiratio quae
in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum
simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum
appellare [Greek: huperousion].

Profecto a Plotino Deus appellatur, «origo existentiae et praestantior
_usia_.» 5. _Ennead._ V, 11. quia «supereminens omnia est, non illa, sed
causa illorum» _ibid._ c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de
necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem
diceret ejus esse _usiam_, 6. _Enn._ VIII, 13. Origenes quoque, «Neque enim
_usiae_ particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est
particeps.» _Contr. Cels._ VI, 64. Hinc vox [Greek: huperousion] de Deo
usurpatur ab Areopagita, _de div. nom._ I, 2. et a Maximo Confessore;
«[Greek: ousia], scribit, improprie de Deo dicitur, nam [Greek:
huperousios] est,» _in Areopag. de div. nom._ V. _init._ Vid. etiam Damasc.
_Fid. Orth._ I, 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum docet
esse [Greek: huper tên ousian]. _Orat._ 6, 12. Et Constantinum _ad Sanct.
Coet._ 9.

Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba
reprehendat [Greek: ek tês ousias tou patros gegennêsthai ton huion]; sed
ob hanc plane rem, quia arbitratur, {27} perperam quidem, formulam
istiusmodi [Greek: meiôsin] quandam inferre in notionem Dei.

Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare _homoüsion_,
quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam
fecerit.

Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc
vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum
Pontifex Romanus ad id hortatus esset.

Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia
Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat
Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo _homoüsion_ usa in theologia sua,
idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox, in se
sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum esset
profutura.

(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia
Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, una
consentientes de verbo _homoüsion_ ab illis Patribus improbato, quare
improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum _usia_, ut a
Petavio dictum est, _de Trin._ IV, 1. in philosophorum scholis, quod unum
est et individuum, tunc temporis significaret, cognata vox _homoüsion_, de
Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria
excludebant, alterutrum de his erroribus secum ferre videbatur. Nam si
verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero
immateriale, continuo fieri non poterat, quin illa duo plane essent, non
duo ullatenus, sed simpliciter unum. Quare significaret aut Patris partem
([Greek: meros homoousion]) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut
Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae
congregatos hoc fere usus est dilemmate: «Nisi vocabulum vestrum
Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego
libenter suscipio;» unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum
dixisse: «Si {28} _homoüsius_ est Christus, tres sunt substantiae in
deitate,» et verum quod Hilarius, «_Homoüsion_ Samosatenus confessus est.»
Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis
postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.



2. Legimus etiam in Ecthesi, [Greek: meta tês theotêtos ôn kata sarka
homoousios hêmin].

Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam [Greek: homoousion
hêmin] temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse
Nicaeno, posterioribus.

(1) Si Vaterlandio credendum est, aetatem Symboli _Quicunque_ eruenti,
[Greek: homoousion hêmin] pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis
tradiderunt, post autem plurimi. Quo hoc comprobet, provocat vir doctus ad
confessionem Turribii Hispani an. 447. Flaviani Constantinopolitani et
Leonis Papae 449, Concilii Chalcedonensis an. 451, Felicis III, an. 485.
Anastasii II. an. 496. Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae,
Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in
saeculo sexto. «In quibus singulis,» inquit, «aut unius natura dogma est
reprobatum, aut duarum comprobatum, aut [Greek: to homoousion hêmin]
sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo
_Quicumque_.» _Opp._ t. 4. p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum
_Quicumque_, verba [Greek: homoousion hêmin] omittens, collocatur ante
Eutychen, Ecthesis haec Ephesina iisdem usa, post Eutychen collocabitur.

(2) Illud ipsum, quod [Greek: homoousion hêmin] est ab Eutyche repudiatum,
indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus
suis, ante Eutychem; namque id haereticorum proprium est, Catholicae
traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium mentibus
non publicis monumentis mandata. «Usque ad hodiernum diem,» contendit in
Concilio Constantinopolitano, «non dixi corpus Domini et Dei nostri esse
[Greek: homoousion hêmin]; confiteor autem Sanctam Virginem esse [Greek:
homoousion hêmin], {29} ex qua Deus noster est incarnatus.» Hard. _Conc._
t. 2. p. 164, 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam
reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin
opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut
plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo [Greek:
phusis], quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius occurreret
in scriptis Patrum, quando in controversiam vocaretur. De [Greek:
hupostasei], quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.

(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc [Greek:
homoousion hêmin] sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente;
qui, teste Athanasio _ad Epict._ 2., Christi corpus Divinitati
consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae,
brevi, dogma ipsi suum deseruerint, (Epiph. _Haer._ 77, 25.) non necesse
habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri.
Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in
articulo [Greek: homoousion hêmin] verbo tenus recipiendo, id solum
exagitantes, utrum de corpore Domini jam cum Divinitate unito, posset ille
praedicari, necne; vid. Leont. _de fraud. Apollin._ Attamen occurrit certe
formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic.
_contra Aceph._ p. 799. et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21. annis
antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa
[Greek: homoousion hêmin] recepta est.

(4) Enimvero contra Apollinaristarum [Greek: homoousion theotêti] usitatius
est in scriptis Patrum, non [Greek: homoousion hêmin], sed [Greek:
homoousion Mariai]. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans,
«Apparet certe,» scribit, «sanctos Patres dixisse, Filium esse
consubstantialem Patri secundum divinitatem, et _consubstantialem Matri_
secundum humanitatem.» ap. Phot. _Bibl._ p. 789. Proclus, non [Greek: tôi
homoousion], sed [Greek: tôi homophulon] utitur, adjecto tamen «Virgine,»
non «nobis;» [Greek: tôi patri kata tên theotêta homoousios, houtôs ho
autos kai têi parthenôi kata tên sarka homophulos]. _Ad Arm._ p. 618.
_circ. init._ Vid. quoque {30} p. 613. _fin._ p. 618. Saepius [Greek:
homoousion] adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in
oeconomia. Athanasius autem: [Greek: ton hênômenon patri kata pneuma, hêmin
de kata sarka]. _ap._ Theod. _Eran._ II, p. 139. Alibi: [Greek: ouk ek
Marias, all' ek tês heautou ousias sôma]. _ad Epict._ 2. Vid. quoque verba
[Greek: homogenês] et [Greek: homoousios] inter se opposita _de Sent.
Dion._ 10. Eandem rem exprimit [Greek: teleios anthrôpos], e. g. Procl. _ad
Arm._ p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches
recepit. _Concil._ t. 2. p. 157. Leon. _Epist._ 21.

Contra ab Eustathio an. 325. certe dictum est, Christi animam esse [Greek:
tais psuchais tôn anthrôpôn homoousion, hôsper kai hê sarx homoousios têi
tôn anthrôpôn sarki]. _Ap._ Theod. _Eran._ I. p.56. et ab Ambrosio _ibid._
p.139. [Greek: homoousion tôi patri kata tên theotêta, kai homoousion hêmin
kata tên anthrôpotêta]; (Vid. quoque Leont. _Contr. Nest. et Eutych._ p.
977.) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto
Doctori paene abjudicatur a Maurinis _Opp._ tom. 2. p. 729. Quid quod
Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui
scripserit de sectis, Coustantii judicium est, _Append. Epist. Pont. Rom._
p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus «accuratus»
scriptor est. At tamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo
_Ap._ Theod. _Eran._ II, p. 154.

(5) Neque illud leve est, quod, cum ab [Greek: homoousion hêmin]
proferentibus vox [Greek: ousia] pro [Greek: phusis] sive [Greek: genos]
sumatur, [Greek: homoousion] autem valeat [Greek: homophulon], sensus
contra [Greek: homoousiou] patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse
ille quem fert in formula [Greek: homoousios patri]; nempe ut individuum,
non genus, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso
habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum
fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse
inter se unius substantiae vel [Greek: ousias]; rogat enim, [Greek: mê
pantes hen sôma esmen kata tên ousian]; _Contr. Noet._ 7. Malchion autem,
in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret
[Greek: ousiôsthai en tôi holôi sôtêri ton huion ton monogenê]. Routh. {31}
_Relliqu._ t. II, p. 476. Africanus porro confitetur, [Greek: ousian holên
ousiôtheis, anthrôpos legetai] _ibid._ p. 125. Quinimo Athanasius ipse
videtur uti verbo [Greek: ousia] simpliciter de divinitate Verbi, numquam,
quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. I, 45, 57 fin. 59
init. 60 init. 62, 64 fin. II, 18 init. III, 45 init. etc. Inducit autem,
quasi inter se contraria, [Greek: ousian] et [Greek: anthrôpinon] Verbi,
_Orat._ I, 41. [Greek: ousian] et [Greek: anthrôpotêta], III, 34 _init._
Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.

(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel
quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur
plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus eorum quae in
Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio «incarnato»
et «facto homine,» de «corpore ejus ex Virgine sumpto,» de «homine ex
semine David,» de «participatione carnis et sanguinis.» Routh. _Rell._ t.
2. p. 473. Atque haec de formula [Greek: homoousios hêmin], Apollinaris,
vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.



3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: [Greek: hen prosôpon suntheton ek
theotêtos ouraniou kai anthrôpeias sarkos].

Verbum [Greek: suntheton], latine _compositum_, reperitur in fragmento quod
extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh.
_Relliqu._ t. 2. p. 476; at [Greek: prosôpon], sumptam pro antitheto, quod
vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.

Concedendum sane est _personae_ vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de
duabus Christi naturis disputante. _Contr. Prax._ 27. Hoc tamen fere
[Greek: hapax legomenon] est; quamquam Novatianus certe, cui cum
Tertulliano magna est necessitudo, loquitur _de Trin._ 21. de «regula circa
personam Christi.» Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere
suo, non pro Filio Incarnato, sed simpliciter pro Deo Unigenito: e. c.
«Regula veritatis docet nos credere _post Patrem_ etiam in Filium Dei
Christum Jesum, {32} Dominum _Deum_ nostrum, sed Dei filium etc. c. 9.
_init._ Alibi, «Christus habet gloriam ante mundi institutionem,» 16. Vid.
quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet; alibi autem,
inita jam disputatione de «Persona Christi,» tamen loquitur de illo ut
«secundam personam post Patrem» 26 et 31. Vid. quoque 27.

Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam,
quod universe non est, secure potest confirmari,) vocabulum [Greek:
prosôpon], de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum
usque ad tempora fere Apollinaris.

(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an.
370. exceptis locis duobus, de quibus postea; neque in Greg. Naz. _Ep._ 202
_ad Nectarium_, neque _Epp._ 101, 102. _ad Cledonium_; neque in _Dialogis
tribus_ Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et
Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus; neque in Symbolo Damasi, a
quo condemnatus est Apollinaris, vid. _Epp._ Dam. _ap. Coust._ 4 et 5;
neque in Symbolo Epiphanii, _Ancor._ 121; vid. quoque 75.

(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in
usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae
et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et
varietate sua admirationem movent, cur [Greek: prosôpon] quoque in illis
locis non reperiatur.

E. c. Irenaeus: «Non ergo _alterum_ filium hominis novit Evangelium, nisi
hunc qui ex Maria etc. et _eundem_ hunc passum resurrexisse.... Etsi lingua
quidem confitentur _unum_ Jesum Christum,... _alterum_ quidem passum et
natum etc. et esse alterum eorum etc. _Haer._ III, 16, n. 5, 6. _unus_
quidem et _idem_ existens n. 7. per multa dividens Filium Dei n. 8. _unum
et eundem_, ibid. Si _alter ... alter ..._ quoniam _unum_ eum novit
Apostolus etc.» n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.

Ambrosius: «_Unus_ in utraque (divinitate et carne) {33} loquitur Dei
Filius; quia in _eodem_ utraque natura est; et si _idem_ loquitur, non uno
semper loquitur modo _de Fid._ II, 9. Vid. 58. Non divisus, sed _unus_;
quia utrumque _unus_, et _unus_ in utroque ... _non_ enim _alter_ ex Patre,
_alter_ ex Virgine, sed _idem_ aliter ex Patre, aliter ex Virgine. _de
Incarn._ 35. Vid. 47. 75. Non enim quod ejusdem substantiae est, _unus_,
sed _unum_ est» 77, quo in loco verbum _persona_ sequitur de Mysterio
Trinitatis.

Hilarius: «Non _alius_ Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque
_alius_ in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est ...
habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus
est. _de Trin._ X, 19. Cum _ipse ille_ Filius hominis _ipse_ sit _qui et_
Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit etc.... Natus
autem est, _non_ ut esset _alius atque alius_, sed ut ante hominem Deus,
suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi. _ibid._ 22. Non potest
... ita _ab se dividuus_ esse, ne Christus sit; cum _non alius_ Christus,
quam qui a forma Dei etc. _neque alius_ quam qui natus est etc.... _neque
alius_ quam qui est mortuus etc. ... in coelis autem _non alius_ sit quam
qui etc. ibid. ut non _idem_ fuerit _qui et_ etc. _ibid._ 50. Totum ei Deus
Verbum est, totum ei homo Christus est ... _nec_ Christum _aliud_ credere
quam Jesum, nec Jesum _aliud_ praedicare quam Christum» 52.

Haud aliter Athanasius: [Greek: allos, allos; heteros, heteros; eis kai
autos; tauton; adiairetos]. _Orat._ IV, 15 et 29. [Greek: allos, allos].
30. [Greek: hena kai ton auton]. 31. [Greek: ouch hôs tou logou
kechôrismenou]. ibid. [Greek: ton pros autou lêphthenta, hôii kai ênôsthai
pisteuetai, anthrôpon ap' autou chôrizousi]. ibid. [Greek: tên anekphraston
henôsin]. 32. [Greek: to theion hen kai haploun mustêrion]. ibid. [Greek:
tên enotêta]. ibid. [Greek: holon auton anthrôpon te kai Theon homou]. 35.
Vid. etiam disputationem maxime subtilem in _Orat._ III, 30-58., ubi tamen
vix inveneris verbum unum, quod sit theologicae scientiae proprium.

Alia veterum theologorum specimina sunt hujusmodi: «Mediam inter Deum et
hominem substantiam gerens.» Lactant. _Instit._ IV, 13. [Greek: Theos kai
anthrôpos teleios ho autos]. {34} Meliton _ap. Routh. Rell._ t. I. p. 115.
«ex eo quod Deus est, et ex illo quod homo ... permixtus et sociatus ...
alterum vident, alterum non vident.» Novat. _de Trin._ 25. Vid. quoque 11,
14, 21, 24. «Duos Christos ... unum, alium» Pamphil. _Apol. ap. Routh.
Rell._ tom. 4. p. 320. [Greek: ho autos estin, aei pros heauton hôsautôs
echôn], Greg. Nyss. t. 2. p. 696. [Greek: hena kai ton auton]. Greg. Naz.
_Ep._ 101. p. 85. [Greek: allo men kai allo ta ex hôn ho Sôtêr; ouk allos
de kai allos]. p. 86.

Vid. quoque Athan. _contr. Apollin._ I, 10. _fin._ 11. _fin._ 13, e. 16, b.
II, 1 _init._ 5, e. 12, e. 18. _cir. fin._ Theoph. _ap. Theod. Eran._ II.
p. 154. Hilar. _ibid._ p. 162. Attic. _ibid._ p. 167. Hieron. _in Joan.
Hieros._ 35.

Haud absimiles loquendi modi, omisso plane vocabulo [Greek: prosôpon],
reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supra
provocatum est: [Greek: to ek tês parthenou sôma chôrêsan pan to plêrôma
tês theotêtos sômatikôs, têii theotêti atreptôs hênôtai kai tetheopoiêtai;
ou charin ho autos Theos kai anthrôpos.] Routh. _Relliq._ t. 2. p. 473.
[Greek: houtô kai ho Christos pro tês sarkôseôs hôs heis ônomastai. katho
Christos hen kai to auto ôn têii ousiaii]. ibid. p. 474. [Greek: ei allo
men ... allo de ... duo huious.] _ibid._ p. 485. Malchion quoque, «Unus
factus est ... unitate subsistens etc.» _ibid._ p. 476.

(3) Constat praeterea, vocabulum [Greek: prosôpon] a Patribus antiquis de
Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius
vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones
Ecclesiae.

E. c. a Clemente Alexandrino Filius vocatur [Greek: prosôpon], id est,
vultus Patris. _Strom._ V, 6. p. 665. et _Paedag._ I, 7. p. 132. Vid.
quoque _Strom._ VII, 10. p. 886. Haud aliter [Greek: en prosôpôii patros,]
Theoph. _ad Autol._ II, 22. Vid. [Greek: homoioprosôpon], Cyrill. Hier.
_Catech._ XII, 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, [Greek: duo prosôpa],
humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et
Filio illud accipi,) [Greek: diêiirêmena kata tên hupostasin], _in Hebr.
Hom._ III, 1 fin. id porro, cum paulo ante locutus esset contra Paulum
Samosatenum, in quem Ecthesin Ephesinam conscriptam esse {35} creditur.
Vid. quoque Amphilochium _ap. Theod. Eran._ I, p. 67, qui Christum docet
dixisse, Pater major me est, «ex carne et non [Greek: ek prosôpou
theotêtos].» His locis [Greek: prosôpon] videtur velle aspectum quendam,
unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod item Athanasio
usitatum est; vid. _de Decr._ 14. _Orat._ I, 54. II, 8. _Sent. Dion._ 4.
Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus
Doctor uti vocabulo [Greek: prosôpon], et quidem incommode, in eo sensu
quem fert in theologia, viz. _contr. Apoll._ II, 2 et 10. [Greek: en
diairesei prosôpôn]; ubi Lequienius, (in Damasc. _Dialect._ 43) putat se
reperisse singulare exemplum vocis [Greek: prosôpon] pro _natura_
adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero loco se explicans,
[Greek: prosôpôn ê onomatôn] scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus
audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter
ipsam dictionem rejiciens, vid. _Opp._ t. I, p. 1294. Monet enim post
Sirmondum in Facund. XI, 2. illum locum continere doctrinam, «ab
Athanasiana penitus abhorrentem;» ideo autem quod versio latina, quam solam
habemus, proponit «duas personas, unam circa hominem, alteram circa
Verbum.» Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum
illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in
theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit,
Hipp. _Opp._ t. 2. p. 45. ubi Christus appellatur [Greek: duo prosôpôn
mesitês], Dei et hominum.

Praeterea apud Hilarium legimus, «utriusque naturae personam» _de Trin._
IX, 14. «ejus hominis quam assumpsit persona,» _Psalm._ 63. n. 3. Vid.
eundem _in Psalm._ 138. n. 5. Apud Ambrosium, «in persona hominis,» _de
Fid._ II, n. 61. v. n. 108, 124. _Ep._ 48, n. 4. Colligitur autem ex loco
quodam Paschasii Diaconi, _de Spir._ II, 4. p. 194, quam laudat Petavius,
_de Trin._ VI, 4, § 3, vocabulum _persona_, pro qualitate seu statu
sumptum, etiam in sexto saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid.
quoque Cyril. Alex. _Dial._ V, p. 554. {36}

Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathemate suo, adhibita est vox
_hypostasis_; [Greek: ei tis prosôpois dusi, êgoun hupostasesi], etc. quo
quid vellet [Greek: prosôpon] clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam
Vincentii Lerinensis in hac re _Comm._ 4.

(4) Accedit quod mirum quantum distant ea quae de antiquorum dictis
narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis dictis, si quando casu
temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem,
sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis
vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non
pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraemio Antiocheno accepimus Petrum
Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse
«duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam.» _ap. Phot._
cod. 229. p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in
gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui
catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quae catholici hoc tempore
utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu,
donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus.
Jam si Chrysostomum, quem Ephraemius laudat, adeamus, invenerimus [Greek:
henôsis, sunapheia, hen ho Theos logos kai hê sarx], vix autem ea verba
quibus illas notiones Ephraemius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium,
ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum _persona_; in iis
autem quae extant Petri legimus hujusmodi, [Greek: sarx genomenos ouk
apele'iphthê tês theotêtos; gegonen en mêtraii tês parthenou sarx; Theos en
phusei kai gegonen anthrôpos phusei]. Routh. _Rell._ t. 3. p. 344-346.

Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: «Hoc
sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna
Oratione Apologetica, dum ait, Unum ex ambobus, et ambo per unum: _quasi
diceret_, quemadmodum enim ex ambobus, _hoc est_, ex duabus _naturis_, unum
velut totum ex partibus {37} secundum _personae_ rationem, sic et per unum
persona ratione ut totum, ambo partes _naturae_ ratione, hoc est, duo.»
_opp._ t. 2. p. 282.

Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit
excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos
veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus
latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis
reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed
quo sensus evidentior fiat.

(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac
re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis
abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum [Greek: prosôpon] hic aut illic
in iis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major
hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri
tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum [Greek:
prosôpon], theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam
diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris
Maurini p. 1279 positum. «Olet quidpiam peregrinum,» monet Montefalconius;
«et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;» ecce autem
in eo vocabulum [Greek: prosôpon]. Tum, adeatur ab Epistolam, ad Dionysium
quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi
vocabulum [Greek: prosôpon], n. 2. vid. Coustant. _Epp. Rom. Pontif.
Append._ p. 62. Idem porro reperitur in [Greek: ekthesei] illa [Greek: tês
kata meros pisteôs], olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus
Antiochenis, ab Eulogio autem (_ap. Phot._ cod. 230. p. 846.)
Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam «in S.
Thomam,» a Concilio sexto laudatum ut Chrysostomi, a Montefalconio autem
rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402. tributum, Ed. Maur.
_tom._ 8. _part._ 2. p. 14. Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam
Epistolam Chrysostomi _ad Caesarium_, de {38} qua tantae motae sunt lites
in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum [Greek: prosôpon]
continere; quod de Hippolyti quoque _Contra Beronem et Helicem_ dici
potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.

(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum
illud offendimus.

In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381. _ap. Leont._
p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit [Greek: homoousion
hêmin].

In Apollinaris loco quodam _ap. Theod. Eran._ II, p. 173.

In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus
«antiquissimum.» Sirm. _Opp._ t. 1. p. 223.

In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. _Incarn._
III, 15. not. 19.

In Gregorii Nyssen. _Antirrhet. contra Apollinarem_ 35.

Vid. quoque Damasc. _contr. Jacob._ tom. I, p. 424.

In loco Amphilochii _apud Damasc. ibid._ et _ap._ Anast. _Hodeg._ 10. p.
162. et _ap. Ephraem. ap. Phot._ p. 828.

In Ambrosii loco graece reddito _ap. Phot._ p. 805.

In Isidori Pelusiotae _Ep._ I, 360. p. 94.

In Symbolo Pelagii an. 418. _ap. Augustini opp._ t. 12. p. 210.

In Procli _Epist. ad Armenos_ p. 613.

(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli
ipsius Samosateni doctrinam fuisse Nestoriani generis; quid autem
credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante
annos usus esset vocabulum [Greek: prosôpon] in theologia contra Noetum,
ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At
non constat Paulum revera praeiisse Nestorio doctrina sua; quanquam ex
Athan. _Orat._ IV, 30. colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a
Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis,
quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere
hujusmodi. Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in
praescientia {39} divina, Routh. _Rell._ tom. 2. p. 466; si quis doceret
secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne,
fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469.;
humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset,
p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474., Sapientiam in
Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum
autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475. denique, ut summa rei
proponitur p. 484, «non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam
substantialiter, sed secundum qualitatem.» Vid. quoque pp. 476, 485. Quae
quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin
humanae Christi naturae; tribuisse autem cum eodem naturae divinae alteram
hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham
prorsus non admisisse divinam hypostasim in Christo, ut Sabellii
commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non
libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex
iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium
postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare
Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum
docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb.
Hist. VII, 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero
homine habuisse, [Greek: ek prokopês] ad divinitatem suam evecto.

Cum autem non levis esset similitudo inter Pauli et Nestorii dogmata, (illo
capite excepto, quod personalitatem et aeternitatem Verbi, Nicaeae interea
declaratam, teneret Nestorius, rejiceret Paulus,) aequum erat, Nestorio in
jus vocato, ad Pauli priorem haeresim, Antiochiae jam condemnatam, a
patribus Ephesi congregatis provocari. Attamen contestatio illa contra
Nestorium, quae, praefixa actis Ephesinis, Hard. _Conc._ t. I, p. 1272.
Paulum et Nestorium {40} inter se ex ordine comparat, ne verbum quidem
profert quo concludi possit a Paulo duplicem hypostasim esse excogitatam.
Neque, cum narrat Anastasius, _Hodeg._ 7. p. 108, «in sacra Ephesina Synodo
demonstratum esse, dogmata Nestorii consonare cum doctrina Pauli
Samosateni,» Nestorianismum continuo tribuit Paulo, nisi Artemoni quoque,
quem alibi testatur «Christum in duos divisisse.» c. 20. p. 323, 4.
Ephraemium autem Antiochenum, cum Paulum dicit «alterum ante saecula
filium, alterum vero postea summa cum dementia asseruisse» _ap. Phot._ p.
814, verisimile est nihil amplius velle, quam uti iis ipsis verbis Patrum
Antiochenorum, de quibus paulo ante locuti sumus. Contra, plane colligitur
ex Vigilio _in Eutych._ B. P. t. V. p. 731. _Ed. Col._ 1618. (omittitur
locus in _Ed. Par._ 1624.) Eutychianos distinctionem fecisse inter dogmata
Nestorii et Pauli, hujus Christum simpliciter pro mero homine habentis,
illius eatenus solum usque dum consociaretur Verbo Dei. Marius item
Mercator diserte testatur: «Nestorius circa Verbum Dei, _non_ ut Paulus
sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum
esse definit.» p. 50. Idem affirmant, licet non fidelissimi testes, et
Ibas, et Theodorus Mopsuestiae Episcopus, vid. Facund. VI, 3. III, 2.
Leont. _de Sect._ III, p. 504. Caeterum, si genuinae essent Dionysii
Alexandrini _Epistola adversus Paulum_, et _Responsio ad Pauli
Propositiones decem_, tum certo concedendum esset Paulum Nestorio
praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali
Alexandro, Bullo, Burtono et aliis, nos in contrariam sententiam cum
Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.

Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui
scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco
definita, ad multa transferri possint.

[Illustration]

{41}

[Illustration]

DISSERTATIO III.

DE VOCIBUS [Greek: prin gennêthênai ouk ên] ANATHEMATISMI NICAENI.

[Illustration]

Symbolo Ecclesiae Catholicae, celeberrima vocula _homoüsion_ locupletato,
subjunxerunt Patres Nicaeni anathematismos quosdam, qui Arianae perfidiae
praecipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc
loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se
difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de
Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores
notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum
vi confirmatae, nunc explicandum est.

Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum
confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos
introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera
esse summum Deum, neque idcirco duos esse Deos, quia Christus esset Filius
Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec
tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo
_Filius_, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei,
haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei
catholicae convellendae; argumentabantur enim, cum omnis filius patri
junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera
signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione _Filii_
tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, {42}
essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra
initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem
rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui
scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis
plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione
egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret
catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores
quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum,
Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir
doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi,
sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore,
atque ideo quodammodo «extitisse ante generationem suam,» eo certantibus
cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientibus quod Filium
aeternum esse non dicerent.

Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum
famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Hippolyto solum et
Theophilo, sed Post-nicaenis etiam Hilario et Zenoni Veronensi in hac
materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores
velint; ut Marano quoque, Balleriniis, aliis visum est. Scilicet
incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba constat ab haereticis
saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii
sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res
est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia
dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an.
352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis
ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua _de
Sent. Dion._ 1.) frustra petitis, «tandem eo audaciae processerunt, ut
etiam Patres calumniarentur.» Nimirum primo ad {43} Collucianistas solum
suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos
usus convertere caeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et
Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra
mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis
temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et
caeterorum locos in medium protulerunt, quo comprobarent dogma suum, Dei
Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut
occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in
_Defensione sua Fidei Nicaenae_, illato crimine ita liberat, ut ultro tamen
confiteatur illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Verbum in
tempore fuisse genitum. Plures scilicet iis placuisse putat Verbi
generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi
essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item
nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre
et processio, quo res universas crearet. Hinc non gravate concedit dictum
quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium
Nicaeae habitum tum post, «Verbum exstitisse antequam gigneretur;» cujus
rei inter alia testimonia adhibet verba Anathematismi, quorum
interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo
ipso quod condemnarent eos qui dicerent Verbum non exstitisse ante
generationem suam, liquido significasse contra, Verbum ante generationem
suam exstitisse. Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, «quin hoc
pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui
docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo
ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa.» _Def. N. F._ III, 9,
§. 2.

Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et
turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio
in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur {44}
argumentum _ex absurdo_, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli
_genitus_ confici crederent, Christum existendi initium habuisse.
Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi
discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset
Filius.

Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc
vertitur;--utrum verba ista, «priusquam gigneretur non erat,» sint simplex
propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei
contrariae, «erat priusquam gigneretur,» id quod Bullo placuit; an potius,
ut nobis videtur, [Greek: gnômê] quaedam, quam Aristoteles vocat, [Greek:
enthumêmatikê], propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta,
non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur alia
quaedam, nempe Filium ab aeternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus,
et Catholicos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem
hanc, «exstitisse Filium antequam gigneretur;» de hac certamen inter se
instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem
permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse
sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus
nego.

1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem
haeresin primum Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur
enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter
suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium
genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse
quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo
habere. Socr. I, 5. Quibus e contrario collocabimus Anathematismi Nicaeni
clausulas; «Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2)
antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est etc. etc...,
anathematizat Catholica Ecclesia.» Quorum cum duae plenissime respondeant
duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam
{45} quoque respondere tertiae? id est, «antequam gigneretur non erat» idem
velle atque illud «si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi
initium;» id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non
fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius
controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria
lege junior Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni
inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab
Arianis esse reclamatum, «Filium scilicet esse prius quam gigneretur?»
Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat
Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt
haeretici illos qui dicerent «eum qui prius erat, postea genitum esse aut
creatum in Filium.» Athan. _de Syn._ 16, quos vult Bullus quosdam esse
Catholicos. Hi autem plane non sunt Catholici, sed sectatores Marcelli et
Photini, ut constat, cum ex Euseb. _Eccles. Theol._ I, 1. II, 9. p. 114, b.
_Contr. Marcell._ II, 9. tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in
confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; «Execramur eos
qui illum simplex ([Greek: psilon]) Dei Verbum non subsistens appellant,
Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed
eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; _hujusmodi_ sunt
sectatores _Marcelli_ et _Scotini_ (Photini) Ancyrogalatarum.» _Athan. de
Syn._ 26. Quare non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola
illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso
tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis
lacessebat.

2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas
illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos
homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, «Qui
est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» et «Unumne
est non factum an duo?» _Athan._ {46} _Orat._ I, 22. et interrogatio illa
de «mutabili,» quam cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit
Athanasius: «Nam libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro
sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum
mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem
in utramque partem se movendi et vergendi?» _Athan. Orat._ I, 35. Scilicet
voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate
quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum
quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.

3. In _Orat._ I. §. 32. scribit Athanasius [Greek: agenêton] illud sive
_non-factum_ serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum
captionum: «Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, non
fuit antequam gigneretur, vocabulum _non facti_ etc. cogitaverunt, ut, cum
apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent
vocabula, nempe, ex nihilo est, aliquando non fuit.» Quo in loco quamvis
non disertis verbis dicat «Non factum unumne an duo?» pro «Antequam
gigneretur non erat» esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc
voluisse. Atqui constat formula _non-factum_ vel [Greek: agenêton], ut ea
quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, «Nisi duo sint
_non-facta_ vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet
existendi;» id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis «Antequam
gigneretur non erat», nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam
inter [Greek: agenêton] et [Greek: agennêton], de qua loquitur
Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam _de Decr. Nic._, a Damasceno
notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;--sed hoc
obiter.

4. Praeterea dubium non est quin «Non erat priusquam gigneretur» apud
Athanasium idem valeat atque alterum illud «Qui est, eumne, qui nondum
esset, fecit ex nihilo, an qui esset?» Scilicet quod Ariani contra Filium
{47} effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem
posse contorqueri. «Num qui est Deus,» interrogat, «cum antea non esset,
postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?» _Orat._ I,
25. At illud «Qui est eumne qui nondum esset etc.» ([Greek: ho ôn ton mê
onta] etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo
ductum; ergo ejusmodi est, «Priusquam gigneretur non erat.» Quod plane
confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum
prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex
his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus
posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac,
quod, omisso «Si Filius, ergo habet initium existendi,» ipsius Arii, et
«Priusquam gigneretur non erat,» Anathematismi, Alexander Epistola sua
supponit [Greek: ho ôn ton mê onta] etc. «Quod est eumne qui non esset
etc.» Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii
Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli _Thesaur._ 4. p. 29.
_fin._

5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quae nobiscum faciunt
in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, «Non erat antequam gigneretur,»
argumentum erat, ut confirmamus, contra Filii aeternitatem, tum responsuri
essent Catholici, «Vere dictum est Christum non esse antequam gignitur;
esse non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno
Patre;» id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. «Res creatae fieri
coeperunt, ([Greek: ginesthai])» scribit; «at Dei Verbum, cum principium ex
quo sit, ([Greek: archên]) nullum habeat, merito nec esse nec fieri caepit,
sed semper fuit. Opera igitur principium ([Greek: archên]), cum fiunt,
habent; quod quidem principium rebus, quae fiunt, prius est; Verbum autem,
cum non sit ex numero rerum quae fiunt, ipse potius rerum principium
habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod
fiunt mensuram habet ([Greek: en tôi ginesthai]), eosque Deus ab aliquo
principio per Verbum {48} facere incipit, quo perspicuum sit illos non
fuisse priusquam gignerentur ([Greek: prin genesthai]); at Verbum non in
alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt,
principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in
Patre, a quo genitus est, non autem creatus.» _Orat._ II, 57. Neque
absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex
_Orat._ I, 10. ubi pro [Greek: prin gennêthêi] supponit Athanasius [Greek:
prin poiêthêi]; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesim
suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba [Greek: prin
poiêthêi], ut sua, alicubi adhibuisse, Attamen, «Quis hominum, sive graecus
sive barbarus,» scribit Athanasius, «quem Deum confitetur, unam ex rebus
creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?» _Orat._ I, 10. Idem
profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad
Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo [Greek: gennêthêi] in
[Greek: ktisthêi]; et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod
certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret.
«Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium,
antequam gigneretur, _aut_ crearetur, _aut_ destinaretur, _aut_ fundaretur,
non fuisse.» _Theod. Hist._ I, 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse:
«_Manifestum omnibus_ est, illud quod factum est, non fuisse antequam
fieret.» _Athan. de Syn._ 17.

6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem
tamen habent solutionem. E.g. «Qui fieri potest,» rogat, «ut non sit in
numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur?
siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam
fierent?» _Orat._ II, 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse,
Arianos affirmasse Filium «Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem»
Esse. Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo
suo, ut confirmavimus, non ipsam Arianae formulae propositionem simpliciter
negant, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non
{49} «Quo pacto non est creatus, _nisi erat_ antequam gigneretur,» sed,
«Quo pacto non est creatus, _si illorum argumentum verum est_, non erat
antequam gigneretur?» Neque alibi _Orat._ I, 20. cum dicit, «Si non fuerit
Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas,» vult, non
«_Nisi_ fuerit re» sed «_Si verum sit illud_, Non fuit Filius» etc. Itaque,
non multo post idem dicit de Deo Patre, quo vanissimos sophistas suo sibi
gladio jugulet, «Estne Deus etiam priusquam gignitur?» non certe quasi in
Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut
ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.

7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem,
non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum
Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus.
Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius
scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, in Filio docet,
«Generatio cum essentia ipsa _concurrit_ atque a principio exstitit;» quod
contra fit in hominibus, qui quidem, «ut Levi in lumbis Abrahae,» cum
«partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus,
partim ex non entibus,» illud scilicet complent «Fuit antequam gigneretur;»
quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit
de eadem re magnus theologus: «Quaestionem hanc tuam _absurditatis_ multum,
_difficultatis_ nihil habere aio.» Tum captionibus verborum quibusdam aliis
prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, «_Ineptius_ est» dicit,
«id quod a principio erat, _utrum_ ante generationem esset ([Greek: pro tês
gennêseôs]) _necne_, in quaestionem vocari.» Orat. 29, 9.

8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31. n. 3.
verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius
ille vindex catholicae veritatis, «Verbum in principio Deum, et hoc
principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc {50} in eo esse
qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur.» Cujus
simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu _de Filii
generatione_: «Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur.» At
Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est,
_Diss._ 1, 2. §. 6. Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum
attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum.
Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam
venisset; «regeneratum autem pridem,» ut ipsius verbis utar, «et in
Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum»
conceptis verbis «audivisse,» _de Syn._ 91. postea autem, ut Coustantius
nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod _de Trinitate_
conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam
«antequam gigneretur non erat,» in sophismatis loco luculentissime ponit.
«Adjiciant haec,» de eo scribit, «_arguta_ satis atque auditu placentia;
Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit,
non patitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse
contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non
qui erat, natus est,» _de Trin._ XII, 18. Neque aliter illi formulae
occurrit; «Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit
aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius,» 15. quod
quidem nihil aliud est nisi negatio illius «Fuit antequam genitus est.»
Pergit, ut Gregorius: «Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero
ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est.» 21. Quid
potest esse disertius? Porro pro «fuit ante quam natus est,» supponit,
«semper natus fuit;» e. g. «Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit
quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed
seipsum demutare nascendo.... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora
aeterna semper esse, et esse antequam nasci.» 30. Concludit, Athanasii
sensum {51} vel clarioribus retractans verbis; «Cum itaque natum semper
esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam
nascitur, _vel fuisse vel non fuisse_, non subjacet.» 31.

9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui
argumentato, «Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem ... Qui
est, generatione non indiget,» respondit sanctissimus Praesul, «Eunomium,
_quoniam_ animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie
genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam
_transferre_; et _quoniam_ genitus est, dicere, ante generationem non
fuisse.» _contra Eun._ II, 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra
citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista,
cum «aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit.» _ibid._ 15.



Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a
Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba
quae Bullo Catholica videntur, «Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;»
quasi ulla traditione Patrum aut Doctorum auctoritate nobis commendentur.
Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir
doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugerit,
Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe
posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante
mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans
ad Orationem secundam contra Arianos _capp._ 61-64.

Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae,
quae Ariani objiciebant Ecclesiae, «Dominus creavit me in initio viarum
suarum in opera sua,» ut in Versione LXX Interpret. leguntur, provehitur
sanctus Doctor ad verba Apostoli, «Primogenitus omnis creaturae;» quae
proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod {52} ante saecula fuit
Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu [Greek:
sunkatabasei] e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit
Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam
quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.

Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate
condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et
bonitatis, Filium, qui «in principio erat apud Deum,» in cogitationem
venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non
satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam
appelletur. «Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam
Arianam vixerunt,» ad Athanasium autem provocat, «illam [Greek: tou logou]
ex Patre progressionem (quam et [Greek: sunkatabasin], hoc est,
condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa
agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum [Greek: ton logon] a
Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis
dici confessi sunt.» _Defen. F. N._ III, 9. §. 1. At Athanasium in hac
progressione et condescensione Verbi voluisse natum denuo esse quodammodo
Verbum, et proinde appellatum esse «Primogenitum omnis creaturae» profecto
non puto; contra «Primogenitum» illud, non relationis alicujus, quae
intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane
muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se
suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus
Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam
signatam voluit, quo typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se
exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit
Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se
quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus
artifex, sese contemplans {53} atque intuens tanquam unicum exemplar suum,
ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius
progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius,
ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et
in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil
aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.

Primum, verbum [Greek: sunkatabasis], sive condescensio, (quod adeo non
generationis in se habet ullum sensum, ut testibus Vesselio et Suicero de
Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus usurpetur,) quid velit apud
Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic
agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta
condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum
quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui.
Incipit autem his verbis: «Quo res factae non tantum existerent, sed etiam
bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas
condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus
simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et
sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum
Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta
ejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est, etc.» §. 78. Quid
hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui
imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit
sanctus Doctor ita loquentem: «Omnia quidem in me et per me facta sunt:
quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum
substantiam quidem cum Patre aderam, me vero ad res factas condescendens,
meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno
corpore non secum discordaret sed concordaret.» §. 81.

Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium {54} autumasse, ne
ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut ne sanctissimam
creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem
simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo
mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam
perventura est. «Verbum,» scribit, «cum principio Demiurgus esset
creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus
naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi,» graeca
fortius currunt quam latina, [Greek: philanthrôpiai patrikêi sunkatabas
antelabeto, kai kratêsas auta eis ousian ênenke]. _Orat._ II, 64. Quare
operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam
impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine
donatus est; [Greek: sunkatabantos tou logou], pergit sanctus doctor,
[Greek: huiopoieitai kai autê hê ktisis di' autou]. Ex quo fit, ut non modo
per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas
facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et
virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. «Nam,» ut alibi docet
uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse
jucundissimum est, «Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi
gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi,
sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura
quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae
statum effugerunt.» _de Incarn. V. D._ 5. Itaque nihil fere est creatum,
quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro
fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus,
superadditam creationi suae, Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut
res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, [Greek: genêta]
seu [Greek: gennêta], non [Greek: poiêmata] et [Greek: erga], quo
sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud
esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus {55}
in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et
principium stabilitatis. «Res factae,» docet, «cum sint opera, genitae dici
nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae
dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in
Spiritu participes.» _Orat._ I, 56.

His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum
Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis
creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco
permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut
sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus
Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo
principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis,
et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia,
Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam
Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus
Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit
ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus
splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut
mundus in familiam Dei adscisceretur.

Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae
Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid
universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere
confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo,
dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. «Decebat creationis quidem
exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in
ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum
facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est,
quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur.» _In illud Omnia._ 2.
Quid quod, cum carnem {56} sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem
multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas,
quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum
condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt
praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum
est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem
meliora, non elevans quod in se bonum est.

Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus
augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia
evangelica, possit illustrari. «Cum justitia nulla esset in terra, doctorem
misit, quasi vivam legem» dicit Lactantius, _Instit._ IV, 25. «Quidquid
facturus erat Deus in creatura» docet Augustinus, «jam Verbo inerat, nec
esset operibus, nisi esset in Verbo.» _In Ps._ 44, 5. Alio loco Filius ab
eodem appellatur, «ars quaedam Omnipotentis atque sapientis Dei, plena
omnium rationum viventium incommutabilium.» _de Trin._ VI, 11. Cyrillus
autem Alexandrinus: «Unigenitus» scribit «secundum naturam; primogenitus
propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit,
et ex eo qui semper est, germinet.» _Thesaur._ 25. p. 238. Similiter ab
Athenagora Filius vocatur [Greek: idea kai energeia] omnium rerum
materialium; [Greek: hê idea hoper logon eirêkasi], a Clemente Alex.
_Strom._ V, 3. [Greek: idean ideôn kai archên lekteon ton prôtotokon paseôs
ktiseôs], testatur Origenes,_Contr. Cels._ VI, 64 fin. [Greek:
katesphragisthêmen], docet Cyrillus Alex. [Greek: eis to archetupon tês
eikonos]. _in Joan._ p. 91. [Greek: hoion apo tinos archês], concinit
Gregorius Nyssenus, _Catech._ p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus,
multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: [Greek: eikôn kai
tupos pros aretên], _Orat._ I, 21. [Greek: tupon tina labontes] et [Greek:
hupogrammon], III, 20. [Greek: en autôi êmen protetupômenoi], II, 76 init.
[Greek: tupon eikonos entheinai], 78, init. [Greek: prôtotokos eis
apodeixin tês tôn pantôn dia tou huiou dêmiourgias kai huiopoiêseôs], III,
9 fin. [Greek: tên tou archetupou plasin anastêsasthai heautôi]. _Contr.
Apoll._ II, 5. {57}

Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem
illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem
aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad
munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens,
vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet [Greek: prôtotokos]
atque [Greek: archê tês ktiseôs], et [Greek: monogenês prôteuôn en tê
ktisei], et [Greek: prôtotupon gennêma, monos gennêtos en tois genêtois],
et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in
opere suo «De Divinitate Christi;» neque quicquam facit ad probandum, quod
voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse qui dicerent, fuisse Filium
antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae,
id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra
dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis
expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et
Ballerinii tractaverunt.

[Illustration] {58}

[Illustration]

DISSERTATIO IV.

DE VOCIBUS [Greek: ex heteras hupostaseôs ê ousias] ANATHEMATISMI NICAENI.

[Illustration]

Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicaeni eos anathemate feriunt
«qui Dei Filium ex alia _hypostasi_ vel _usia_ esse sentirent,» vocabula
_hypostasis_ et _usia_ rem unam significent an duas. In hac diversitate
judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum
utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse
poenitebit. Si _hypostasin_ volumus ab _usia_ distinctam, Bullum habemus
auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium
sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed
ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.

Bullus, in Defensione sua Fidei Nicaenae, credit, si eum recte interpretor,
duas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis _usiae_ et
_hypostasi_ in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur,
duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex
_usia_ Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex
_hypostasi_ Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in
historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque locum
habeant in illo Anathematismo.

Petavius contra, _de Trin._ IV, 1. _hypostasin_ tunc temporis idem velle
atque _usiam_ arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet
esse conclusam; eo maxime {59} quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362
habitum, sensus _hypostasis_ ab _usia_ diversus nulla esset publica
Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (_Ep. Pont.
Rom._ pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (_Dion. Alex._ §. 15.) Huetius,
(_Origenian._ II, 2. n. 3.) Thomassinus (_de Incarn._ III, 1.) et Morinus,
(_de Sacr. Ordin._ II, 6.) Maranus autem, (_Praef. ad Basil._ §. 1. t. 3.
Maur.) Natalis Alexander, (_Saec._ 1. _Diss._ 22. circ. fin.) Burtonus
(_Testimonies to the Trinity_, n. 71.) et Routhius (_Relliqu. Sacr._ vol.
III, p. 189.) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.

Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui,
suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum _hypostasi_ et _usiae_ unum
sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res,
cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.

Provocat etiam ad Anastasium testantem, _Hodeg._ 21. (22. p. 243?) Patres
Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod
quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno inscriptum,
Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium
autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium
_ibid._ c. 10. p. 164. Vid. quoque c. 9. p. 150. c. 24. p. 364. ubi
Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano,
Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati;
in quibus singulis, cum mentio sit trium _hypostasium_, trium autem
similiter _usiarum_ nulla in patribus sit mentio, perspicuum est
_hypostasim_ tunc expressisse notionem aliquam, quam _usia_ non exprimeret.
Accedit quod Athanasius ipse de tribus _hypostasibus_ loquitur, _In illud
Omnia_ 6. _Expos. Fid._ 2. Vid. quoque _Incarn. c. Arian._ 10. _Orat._ iv,
25. _init._

Hoc de testibus ipsis: nunc de haeresibus duabus, quae ex his vocibus
tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus
distinctionem fecisse Semi-arianos inter _usiam_ et _hypostasin_; ex
_hypostasi_ Patris {60} esse Filium concessisse, ex _usia_ negasse. Quare,
quando anathematizat Concilium eos qui ex _usia_ Patres negant esse Filium,
ferit Semi-arianos; quando eos qui ex _hypostasi_, (credo virum doctum hoc
velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.

1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex
historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit.
Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex _hypostasi_ Patris esse
Filium? Concedatur hic Semi-arianos dixisse «ex alia _usia_,» at quinam
dixerint «ex alia _hypostasi_?» Ariani? rejecerunt isti ex _usia_ utique,
sed de _hypostasi_, tanquam diversa ab _usia_, ne verbum quidem
protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo.
Haec autem jacienda erant, severe non conjectura, quasi fundamenta hujus
interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane
principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex _usia_ non
esse eos qui negarent ex _hypostasi_. Quaerimus duo genera haereticorum; et
non designat ullos homines, qui negarint ex _hypostasi_, ex _usia_ non
negarint.

2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex _hypostasi_ sensu illo peculiari
_personae_, quem _usia_ non habet, hoc unico probat argumento, quod tres
illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim
appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos
anathemate feriunt qui dicerent Filium esse «ex alia _hypostasi_ et non a
Deo,» praetermissis verbis «ex alia _usia_,» quae inde concludit esse
propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum
erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci
illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam,
quia omiserit «ex alia _usia_,» ut illam contra defendat eo ipso quod
retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, _de Syn._ 35. quod quidem
perinde est, quasi aperte dixerit «ex alia _hypostasi_ et non ex Deo,» idem
velle atque «ex alia _hypostasi_ vel _usia_.» Accedit quod Athanasius {61}
quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant,
_de Decr._ 20. _fin._ plane omittit _hypostasin_; quasi, dum _usia_ staret
in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere _hypostasin_.

3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo
demonstretur Semi-arianos revera reprobasse «ex _usia_;» cum plane constet
contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. «Certissimum» esse
confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas
protulerunt, scilicet Semi-arianos, «nunquam fassos, nunquam fassuros
fuisse Filium ex _usia_ Patris progenitum.» Fateor eum hac in re habuisse
Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum
conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit
Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus
Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. «Horum
Semi-arianorum,» scribit, «quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae
Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis ... ut ne ipse quidem Athanasius
satis illam exploratam habuerit.» _de Trin._ 1, 10. §. 7.

Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. «Viros qui alia quidem
omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem _homoüsio_ ambigunt, non ut
inimicos spectari par est ... Cum enim _confiteantur ex usia Patris et non
ex alia hypostasi esse Filium_ .... non longe absunt ab _homoüsii_ voce
recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, qui de fide scripsit.» _De Synod._
41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de
Semi-arianorum doctrina testatur, quod _hypostasin_ et _usiam_ idem plane
facit fidelissimus hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo
Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere «_homoüsion_»
profiteri, quia jam profiterentur «ex _usia_,» quod ipsorum tessera
«_homoeüsion_» non satis posset muniri.

Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae {62} Semiarianis Ancyrae vel
Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur,
«Non creatura est Filius genitus, sed _a natura Patris_ indiscreta
substantia est.» _de Syn._ 27.

Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis
Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos «ex _usia_
Patris» Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos
tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus ([Greek:
energeiais]) divinis, quorum una esset actio [Greek: gennêtikê] seu
generativa, alia [Greek: ktistikê] seu creatrix; unde colligerunt Filium
esse, non ex _usia_, sed per actionem illam generativam, [Greek: ex
homoiotêtos], ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur
Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et «ex
_usia_» non obscure significant; [Greek: huion homoion], dicunt, [Greek:
kai kat' ousian ek tou patros] p. 825. b. [Greek: hôs hê sophia tou sophou
huios, ousia ousias], p. 853. c. [Greek: kat' ousian huion tou Theou kai
patros]. p. 854. c. [Greek: exousiai homou kai ousiai patros monogenous
huiou]. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum [Greek: gnêsios] _ibid._ et Athan.
_de Synod._ 41., ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.

Quod quidem ex collatione illa quoque colligetur, inter Semi-arianos et
Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360. habita, cum
Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam
«_homoüsion_» illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur «ex
_usia_.» Cum enim Anomoei _homoüsion_ condemnatum vellent, Silvanus Tarsus,
Semi-arianorum vir primarius, «Si Deus Verbum non est ex nihilo,»
respondit, «neque creatum, neque alterius _usiae_, _homoüsius_ igitur est
Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum
Genitore naturam habet.» Hist. II, 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii,
notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum
citare, tamen omittere verba «ex alia _hypostasi_,» tanquam supervacanea,
cum «ex alia _usia_,» jam memorasset. {63}

Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu
propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus provocare
ad illorum confessionem an. 358, quo probemus quid an. 325 de Filii
generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola
quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et
Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum
factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines,
quia «ex _usia_» confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo
idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum
Nicaenorum tempore, haeretici licet, a simplici Arianorum vesania
refugerunt. Esto igitur dubium, ut Bulli causam oremus ultro, Semi-arianos
Nicaenos «ex _usia_» recepisse; tamen certum ne est eos contra recepisse
«ex _hypostasi_?» Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis «ex _usia_»
abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere «ex _hypostasi_.» Quae cum
ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad
testes veniendum est.

Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris
aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis,
nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius,
dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et
profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis
hujus, Basilium protinus sequamur; _hypostasin_ et _usiam_ inter se
differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni
viro, gravissimo licet, aliis adversantibus testibus, certe non est
confidendum.

Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non
quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de _hypostasi_ et _usia_
esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in
Anathematismo. Nam commutant illa inter se; _hypostasin_ omittunt; omissa
autem, tamen Anathematismum {64} tanquam omnibus numeris absolutum
aestimant. Praeterea Hilarius in _Fragm._ II, 27. cum velit Anathematismi
verba latine vertere, «ex altera substantia _vel essentia_» scribit. Cujus
simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, «ex alia hypostasi _et
usia_» c. 7.

Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua _ad Afros_,
ad vocem ipsam paene definiendam ex proposito aggreditur; «_Hypostasis_ est
_usia_, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod
Hieremias vocat existentiam, cum dicit etc.» §. 4. Quamvis autem alibi
loquitur de tribus _hypostasibus_, aliud illud est; nam quia _hypostasis_,
numerali diserte addito, vult _persona_, non inde continuo perspicuum est
quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu
reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est
_hypostasium_, _hypostasin_ personam velle; sed in Anathematismo Nicaeno
non legimus «tres _hypostases_,» sed «_hypostasin_ vel _usiam_;»
quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus _hypostasibus_ locutus, tamen
_hypostasin_ in singulari sumptam _usiam_ interpretatur (vid. e. g. _Orat._
III, 66. IV, 1. f. 33 _fin._) ita Patres quoque Nicaeni, «hypostasin»
proferentes et _usiam_ adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed
apposita voluerunt.

Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: «Tota
saecularium litterarum schola nihil aliud _hypostasim_ nisi _usiam_ novit.»
_Ep._ XV, 4. Quid quod de tribus _hypostasibus_ disputans, liberiora haec
profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis _hypostasis_
«persona» sonuisset. «Si jubetis, condatur _nova post_ Nicaenam fides; et
similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi.» Certe si Basilius
validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis Athanasius,
vehemens Hieronymus.

Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus
congregales, idem testantur apud Epiphanium: «Hanc _hypostasin_ Patres
_usiam_ vocarunt.» _Haer._ 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam
{65} Epistolae Sardicensi assutam invenimus: «unam esse _hypostasin_, quam
ipsi haeretici _usiam_ appellant.» Theod. _Hist._ II, 6.

Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et
Gregorium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout
sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat,
asseverantius quam consultius de sensu _hypostasi_ esse testatos. Esto; at
Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si
enim Occidens unam _hypostasin_ praedicaverat, tres _usias_ Semi-ariani,
ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium _hypostasium_, unius
_usiae_ confessione.

Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandria de _hypostasi_
paulo ante Concilium Nicaenum, quam tamen «ne verbo quidem dignatum est
Concilium illud.» _Hist._ III, 7. id quod aliter se habet, si inter
_hypostasin_ et _usiam_ a Concilio distinctum est.

Concilium denique Alexandrinum an. 362. habitum, cum decerneret integrum
esse _hypostasin_ vel pro _usia_ vel pro persona adhiberi, non solum eo
ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in
Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim _hypostasi_
sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat
Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus,
ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in «veteri vocabuli usu» illo
ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum
ante Concilium Nicaenum collocat, _Hist._ III, 4, 5 et tabula Sardicensi,
in qua unius _hypostasis_ doctrina ex traditione Catholica repetitur.

Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant,
rariora licet, quae de eodem vocabulo in saeculis ante-nicaenis traduntur.
Socrates hic audiendus est: «Qui Graecam inter Graecos philosophiam
tradiderunt, _usiam_ quidem pluribus modis definierunt; _hypostasis_ vero
nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus {66} quidem Grammaticus, in
Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc
vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum
eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc
sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phaenice ea vox insidias
significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini
in dolio subsidentem appellet _hypostasin_. Verum licet ab antiquis
philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores
ea frequenter usos fuisse pro _usia_.» _Hist._ III, 7. Ex Ante-nicaenis,
plurimus est Origenes in vocabulo _hypostasis_; idque, contextu verborum
interprete, ut significetur «persona». Loquitur porro de tribus
_hypostasibus_; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita
tamen ut _hypostasim_ cum _usia_ confundat; item Athanasius, ut supra
dictum est, (Orig. _in Joan._ II, 6. Dionys. _ap._ Basil. _de Sp. S._ n.
72. Euseb. _ap._ Socr. I, 23. Athan. _In illud Omnia_. 6.); de duabus
Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. _in Cels._ VIII,
2. Ammon. _ap. Caten. in Joan._ X. 30. Alex. _ap. Theod._ I, 3. p. 740.)
Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse
propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses ne verborum
ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus
esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab
Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana
philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum
_hypostasis_ exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi
quod Maranus _hypostasin_ «summo consensu» receptam esse putat ab Oriente a
Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem «apud Catholicos Dionysii
aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases.»

Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus
vocabulis _usia_ et _hypostasi_ in Anathematismo suo usi sint Nicaeni
Patres. Respondet Coustantius, {67} _hypostasin_ primo scriptam ab illis
fuisse, deinde _usiam_ provida mente adjectam, ne scilicet _hypostasin_
prave verterint Sabelliani, quasi voluerit _persona_. Crediderim praeterea
_hypostasin_ priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub
Latinorum magisterio habito, vocabulum _substantia_, seu _hypostasis_,
quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos,
loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem _hypostasis_ et _usias_ cum
Patre et Filio. Theod. _Hist._ II, 17; longe aliter atque Concilium
Oecumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres _hypostases_
commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet
Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de
_substantia_ sive _hypostasi_, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque,
quanquam _hypostasis_ pro _usia_ in Epistolam Synodalem non inducebatur,
tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum
magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat
saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinam
Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et
Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem
tres divulsas ([Greek: memerismenas]) i. e. tres substantias condemnabat,
quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, «Si eo quod tres
sunt _hypostases_, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint, aut
Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant.» _ap. Basil. de Sp. S._ 72.
Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum
hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius,
Alexander, populares sui, duo et tres _hypostases_ confitentur, ita tamen
ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens _hypostases_ in
Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem,
quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.

Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis
Confessionibus Semi-arianorum, omittatur «ex {68} _usia_;» quia scilicet
mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo
vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum
Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua _de Decr. Concil. Nic._
scribens ad Graecos, omittit _hypostasin_, _usiam_ retinet. Neque absimili
ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa _hypostasi_
Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii
favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus
repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum
Nicae in Thracia, non solum _usiam_, ut in aliis confessionibus Arianorum,
sed _hypostasin_ etiam omittit; quo scilicet Latinis necesse esset, non
solum graecum «_homoüsion_» sed latinum «unius substantiae» rejicere.

Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam magis probabilem
judicari hypothasin, quae ad universa facta, de quibus agit, facillime
accommodatur, quid nobis ea quae jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi
ut concludamus, vocabulis _hypostasi_ et _usia_ Anathematismi Nicaeni unam
rem, non duas significari?

       *       *       *       *       *


NIHIL OBSTAT--Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.

NIHIL OBSTAT--Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.

IMPRIMATUR--Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR--Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.

       *       *       *       *       *


NOTES

[1] Theod. Eran. II, p. 136. Justin. ad Menn. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr.
Cap. III, 3. Concil. Later. Sect. 5. Agath. Ep. ad Impp.

[2] Vid. voces [Greek: skopos, kanôn, alêtheia, dianoia], etc. Orat. 1, 37
init. 44. init. 46. init. II, 1 init. 5 init. 31 init. 33 init. 35 init. 44
init. 63, 65 init. 70 init. III, 7 fin. 18 med. 28 fin. 29 init. 35, 58.
fin. etc.

[3] Vid. [Greek: allotrioousios] Orat. I, 20 [Greek: homoias ousias] ibid.
21, 26. III, 26. [Greek: homogenês], I, 56. [Greek: homophuês]; ibid. 58.
Cf. de Syn. 5. ubi [Greek: homoiousion] reprobat. Cf. item argumentum, non
ad consubstantialitatem, sed ad aeternitatatem Filii a voce [Greek: eikôn]
ductum, Orat. 1, 20 cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de _Decret._
20, et 23. Greg. Naz. _Orat._ 36.

[4] Plutarch. Cic. 5.

       *       *       *       *       *


Corrections made to printed original.

page 7. "4. ... liquet enim Athanasium": 'Athasium' in original.

page 20. "(4) ... dicit Athanasius": 'Athananius' in original.

page 36. "(4) ... ad quam idem auctor provocat": 'provoeat' in original.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home