Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Punicorum Libri Septemdecim
Author: Silius Italicus, Tiberius Catius
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Punicorum Libri Septemdecim" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



by the Bibliothèque nationale de France (BnF/Gallica) at
http://gallica.bnf.fr)



[Transcriber’s Note:

This e-text includes characters that require Unicode (UTF-8) file
encoding, primarily Œ and œ (always printed as a ligature).

If these characters do not display properly, or if the apostrophes and
quotation marks in this paragraph appear as garbage, make sure your text
reader’s “character set” or “file encoding” is set to Unicode (UTF-8).
You may also need to change the default font. As a last resort, use the
Latin-1 version of the file instead.

The inconsistent handling of nested quotations is in the original.

The text and Argument of the _Punica_ are taken from the 1823 critical
edition of N. E. Lemaire. The full version, with notes, critical
apparatus and supplementary material, is separately available from


       *       *       *       *       *


                 CAIUS SILIUS
                   ITALICUS.

                   PUNICORUM
               LIBRI SEPTEMDECIM

          ad Optimas Editiones Collati
            cum Varietate Lectionum
            Perpetuis Commentariis
     Præfationibus Argumentis et Indicibus

                    Curante

                 N. E. LEMAIRE


                 Volumen Prius

        [Decoration: publisher’s device]

                   PARISIIS

      Colligebat Nicolaus Eligius Lemaire
            Poeseos Latinæ Professor

                  MDCCCXXIII


       *       *       *       *       *


C. SILII ITALICI

PUNICORUM



LIBER PRIMUS.


ARGUMENTUM.

Exposito totius operis argumento; 1-20.

Carthaginis origo describitur, ubi Juno inprimis colebatur; 21-28.

Quæ prospiciens, Romanos, Trojana stirpe oriundos, et plurimum jam
opibus, armis, et potentia valentes, Carthaginem, Romæ æmulam,
aliquando eversuros esse, Pœnis et potissimum Hannibali, quem natura
crudelem, perfidum, fortem, laudis, vindictæ, præliorumque avidum et
sine ulla religione finxerat, ad bellum cum hoc populo gerendum,
animum incendit; 29-69.

Ad idem bellum, ineunte etiam ætate, Hannibal a patre suo Hamilcare,
altaribus admotus, in Didonis templo, coramque sacerdote, quæ ex
victimæ immolatæ extis futura ejus fata et res gestas auguratur,
solenni jurejurando adigitur; 70-139.

Hamilcare mortuo, summa imperii committitur Hasdrubali, ejus genero,
viro crudeli et ad iram proclivi, qui Tagum, Hispaniæ regulum, cruci
subfigit; 140-164.

Famulus autem Tagi cæde Hasdrubalis dominum ulciscitur, et inter
tormenta risu serenaque lætitia exsultat; 165-181.

Quo facto, Hannibal admodum adolescens, a toto exercitu, qui ex Pœnis
et Hispanis constat, imperator salutatur; 182-238.

Iste fortis, animosus, gloriæque cupidus, omni militiæ labore se
exercet, et sæpius ne nocturnum quidem tempus ad quietem sibi
reservat; 239-267.

Quam primum autem militum animos sibi conciliavit, nullam interponit
moram, quin Saguntum, Hispaniæ Tarraconensis urbem, obpugnet, et hanc
causam belli cum Romanis, Saguntinorum sociis, gerendi adripiat;
268-295.

Castra extemplo urbi admovet, et milites suos ad vallum invadendum
murosque superandos hortatu et exemplo incitat; 296-349.

Saguntini oppidum aliquandiu phalarica tuentur, sed testudine hostium
facta, mœnia procumbunt, et porta urbis recluditur; 350-375.

Tum Murrus Pœnos subeuntes fortiter et ingenti cæde repellit, donec
tandem ab Hannibale, qui non minorem hostium numerum prostraverat,
confossus perit; 376-517.

Victor autem, dum ad corpus Murri spoliandum adproperat, magna hostium
multitudine circumventus et mortifero vulnere ictus, ex maximo, in quo
versatur, vitæ discrimine Junonis interventu eripitur, et ægre se ad
vulnus sanandum ex acie recipit; 518-555.

Quum itaque, duce Pœnorum sauciato et præterea imminente jam nocte,
prælium dirimeretur, obsessi, ne tam exoptatam rei bene gerendæ
occasionem amitterent, majore animo vires reparant, concilio convocato
de summa belli deliberant, legatosque Romam mittendos decernunt;
556-573.

Isti navibus prospere in Tiberim transvehuntur; 574-607.

Et Senatum populi Rom. in templo, spoliis belli Punici primi ornato,
adeunt; 608-629.

Sicoris adversam suorum fortunam exponit, et Romanos tam fœderis cum
Saguntinis icti religione, quam originis similitudine et communis
periculi metu, ad ineundam belli societatem et Sagunti libertatem
dignitatemque tuendam movere conatur; 630-671.

Oratione ejus finita, legati, scissis vestibus, corpora humo
adfligunt, et patres aliquandiu animi pendent. Cn. Corn. Lentulus
auctor est, ut Hannibal ad meritam pœnam poscatur, Carthaginique, si
eum Romanis dedere recusaret, bellum extemplo indicatur: at Q. Fabius
Maximus Cunctator suadet, ut consideratius rebus suis consulant, et
legati prius mittantur, qui renuntient, utrum dux Pœnorum sua sponte,
an Senatus auctoritate bellum Saguntinis intulerit? Postremo dolor ira
mixtus patres ad consilium Lentuli præferendum impellit; 672-694.


  Ordior arma, quibus cælo se gloria tollit
  Æneadum, patiturque ferox Œnotria jura
  Carthago. Da, Musa, decus memorare laborum
  Antiquæ Hesperiæ, quantosque ad bella crearit,
  Et quot Roma viros, sacri quum perfida pacti                       5
  Gens Cadmea super regno certamina movit;
  Quæsitumque diu, qua tandem poneret arce
  Terrarum Fortuna caput. Ter Marte sinistro
  Juratumque Jovi fœdus conventaque patrum
  Sidonii fregere duces; atque impius ensis                         10
  Ter placitam suasit temerando rumpere pacem.
  Sed medio finem bello excidiumque vicissim
  Molitæ gentes; propiusque fuere periclo,
  Quîs superare datum. Reseravit Dardanus arces
  Ductor Agenoreas: obsessa Palatia vallo                           15
  Pœnorum, ac muris defendit Roma salutem.
    Tantarum causas irarum odiumque perenni
  Servatum studio, et mandata nepotibus arma
  Fas aperire mihi, superasque recludere mentes.
  Jamque adeo magni repetam primordia motus.                        20
    Pygmalioneis quondam per caerula terris
  Pollutum fugiens fraterno crimine regnum
  Fatali Dido Libyes adpellitur oræ:
  Tum pretio mercata locos, nova mœnia ponit,
  Cingere qua secto permissum litora tauro.                         25
  Hic Juno, ante Argos (sic credidit alta vetustas)
  Ante Agamemnoniam gratissima tecta Mycenen
  Optavit profugis æternam condere gentem.
  Verum ubi magnanimis Romam caput urbibus alte
  Exserere, ac missas etiam trans æquora classes                    30
  Totum signa videt victricia ferre per orbem,
  Jam propius metuens, bellandi corda furore
  Phœnicum exstimulat. Sed enim conamine primæ
  Contuso pugnæ, fractisque in gurgite cœptis
  Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens                      35
  Arma remolitur. Dux agmina subficit unus
  Turbanti terras pontumque movere paranti.
    Jamque Deæ cunctas sibi belliger induit iras
  Hannibal: hunc audet solum componere fatis.
  Sanguineo tum læta viro, atque in regna Latini                    40
  Turbine mox sævo venientum haud inscia cladum,
  «Intulerit Latio, spreta me, Troius, inquit,
  Exsul Dardaniam, et bis numina capta Penates,
  Sceptraque fundarit victor Lavinia Teucris;
  Dum Romana tuæ, Ticine, cadavera ripæ                             45
  Non capiant, similisque mihi per Celtica rura
  Sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis
  Corporibusque virum retro fluat, ac sua largo
  Stagna reformidet Trasymenus turbida tabo;
  Dum Cannas tumulum Hesperiæ, campumque cruore                     50
  Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam,
  Teque vadi dubium cœuntibus, Aufide, ripis
  Per clipeos, galeasque virum, cæsosque per artus
  Vix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.»
  Hæc ait, ac juvenem facta ad Mavortia flammat.                    55
    Ingenio motus avidus fideique sinister
  Is fuit; exsuperans astu; sed devius æqui.
  Armato nullus Divum pudor; improba virtus,
  Et pacis despectus honos; penitusque medullis
  Sanguinis humani flagrat sitis: his super, ævi                    60
  Flore virens, avet Ægates abolere, parentum
  Dedecus, ac Siculo demergere fœdera ponto.
  Dat mentem Juno, ac laudum spe corda fatigat.
  Jamque aut nocturno penetrat Capitolia visu,
  Aut rapidis fertur per summas passibus Alpes.                     65
  Sæpe etiam famuli turbato ad limina somno
  Expavere trucem per vasta silentia vocem,
  Ac largo sudore virum invenere futuras
  Miscentem pugnas, et inania bella gerentem.
    Hanc rabiem in fines Italum Saturniaque arva                    70
  Addiderat quondam puero patrius furor: ortus
  Sarrana prisci Barcæ de gente, vetustos
  A Belo numerabat avos: namque orba marito
  Quum fugeret Dido famulam Tyron, impia diri
  Belides juvenis vitaverat arma tyranni,                           75
  Et se participem casus sociarat in omnes.
  Nobilis hoc ortu, et dextra spectatus Hamilcar,
  Ut fari primamque datum distinguere lingua
  Hannibali vocem, sollers nutrire furores,
  Romanum sevit puerili in pectore bellum.                          80
    Urbe fuit media sacrum genetricis Elissæ
  Manibus, et patria Tyriis formidine cultum,
  Quod taxi circum et piceæ squalentibus umbris
  Abdiderant, cælique arcebant lumine, templum.
  Hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim                     85
  Exuerat Regina loco. Stant marmore mœsto
  Effigies, Belusque parens, omnisque nepotum
  A Belo series: stat gloria gentis Agenor,
  Et qui longa dedit terris cognomina Phœnix.
  Ipsa sedet tandem æternum conjuncta Sychæo:                       90
  Ante pedes ensis Phrygius jacet: ordine centum
  Stant aræ cælique Deis Ereboque potenti.
  Hic, crine effuso, atque Hennææ numina divæ,
  Atque Acheronta vocat Stygia cum veste sacerdos.
  Immugit tellus, rumpitque horrenda per umbras                     95
  Sibila; inadcensi flagrant altaribus ignes.
  Tum magico volitant cantu per inania manes
  Exciti, vultusque in marmore sudat Elissæ.
  Hannibal hæc patrio jussu ad penetralia fertur,
  Ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.                 100
  Non ille evantis Massylæ palluit iras,
  Non diros templi ritus, adspersaque tabo
  Limina, et audito surgentes carmine flammas.
  Olli permulcens genitor caput, oscula libat,
  Adtollitque animos hortando, et talibus implet:                  105
    «Gens recidiva Phrygum Cadmeæ stirpis alumnos
  Fœderibus non æqua premit: si fata negarint
  Dedecus id patriæ nostra depellere dextra,
  Hæc tua sit laus, nate, velis! age, concipe bella
  Latura exitium Laurentibus! horreat ortus                        110
  Jam pubes Tyrrhena tuos; partusque recusent,
  Te surgente, puer, Latiæ producere matres.»
    His acuit stimulis; subicitque haud mollia dictu:
  «Romanos terra atque undis, ubi competet ætas,
  Ferro ignique sequar, Rhœteaque fata revolvam.                   115
  Non Superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
  Non celsæ obstiterint Alpes, Tarpeiaque saxa.
  Hanc mentem juro nostri per numina Martis;
  Per Manes, Regina, tuos.» Tum nigra triformi
  Hostia mactatur Divæ, raptimque recludit                         120
  Spirantis artus poscens responsa sacerdos,
  Ac fugientem animam properatis consulit extis.
    Ast ubi quæsitas artis de more vetustæ
  Intravit mentes Superum, sic deinde profatur:
  «Ætolos late consterni milite campos,                            125
  Idæoque lacus flagrantes sanguine cerno.
  Quanta procul moles scopulis ad sidera tendit,
  Cujus in aerio pendent tua vertice castra!
  Jamque jugis agmen rapitur; trepidantia fumant
  Mœnia, et Hesperio tellus porrecta sub axe                       130
  Sidoniis lucet flammis: fluit ecce cruentus
  Eridanus: jacet ore truci super arma virosque,
  Tertia qui tulerat sublimis opima Tonanti.
  Heu! quænam subitis horrescit turbida nimbis
  Tempestas, ruptoque polo micat igneus æther?                     135
  Magna parant Superi: tonat alti regia cæli;
  Bellantemque Jovem cerno.» Venientia fata
  Scire ultra vetuit Juno, fibræque repente
  Conticuere: latent casus longique labores.
  Sic clausum linquens arcano pectore bellum,                      140
  Atque hominum finem Gades Calpenque secutus,
  Dum fert Herculeis Garamantica signa columnis,
  Occubuit sævo Tyrius certamine ductor.
  Interea rerum Hasdrubali traduntur habenæ,
  Occidui qui solis opes, et vulgus Hiberum,                       145
  Bæticolasque viros furiis agitabat iniquis.
  Tristia corda ducis, simul immedicabilis ira,
  Et fructus regni feritas erat: asper amore
  Sanguinis, et metui demens credebat honorem;
  Nec nota docilis pœna satiare furores.                           150
  Ore excellentem et spectatum fortibus ausis
  Antiqua de stirpe Tagum, Superumque hominumque
  Immemor, erecto subfixum robore mœstis
  Ostentabat ovans populis sine funere regem.
  Auriferi Tagus adscito cognomine fontis                          155
  Perque antra et ripas Nymphis ululatus Hiberis.
  Mæonium non ille vadum, non Lydia mallet
  Stagna sibi, nec qui riguo perfunditur auro
  Campum, atque inlatis Hermi flavescit arenis.
  Primus inire manu, postremus ponere Martem.                      160
  Quum rapidum effusis ageret sublimis habenis
  Quadrupedem, non ense virum, non eminus hasta
  Sistere erat: volitabat ovans, aciesque per ambas
  Jam Tagus auratis adgnoscebatur in armis.
  Quem postquam diro suspensum robore vidit                        165
  Deformem leti famulus, clam conripit ensem
  Dilectum domino, pernixque inrumpit in aulam,
  Atque inmite ferit geminato vulnere pectus.
  At Pœni succensi ira, turbataque luctu
  Et sævis gens læta, ruunt tormentaque portant.                   170
  Non ignes candensque chalybs, non verbera passim
  Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus,
  Carnificesve manus, penitusve infusa medullis
  Pestis, et in medio lucentes vulnere flammæ
  Cessavere: ferum visu dictuque, per artem                        175
  Sævitiæ extenti, quantum tormenta jubebant,
  Creverunt artus, atque, omni sanguine rapto,
  Ossa liquefactis fumarunt fervida membris.
  Mens intacta manet; superat, ridetque dolores,
  Spectanti similis, fessosque labore ministros                    180
  Increpitat, dominique crucem clamore reposcit.
    Hæc inter spretæ miseranda piacula pœnæ,
  Erepto trepidus ductore exercitus, una
  Hannibalem voce atque alacri certamine poscit.
  Hinc studia adcendit patriæ virtutis imago,                      185
  Hinc fama in populos jurati didita belli,
  Hinc virides ausis anni fervorque decorus,
  Atque armata dolis mens et vis insita fandi.
    Primi ductorem Libyes clamore salutant;
  Mox et Pyrenes populi, et bellator Hiberus:                      190
  Continuoque ferox oritur fiducia menti,
  Cessisse imperio tantum terræque marisque.
  Æoliis candens austris et lampade Phœbi
  Æstifero Libye torquetur subdita Cancro,
  Aut ingens Asiæ latus, aut pars tertia terris.                   195
  Terminus huic roseos amnis Lageus ad ortus
  Septeno inpellens tumefactum gurgite pontum:
  At qua diversas clementior adspicit Arctos,
  Herculeo dirimente freto, diducta propinquis
  Europes videt arva jugis: ultra obsidet æquor;                   200
  Nec patitur nomen proferri longius Atlas,
  Atlas subducto tracturus vertice cælum.
  Sidera nubiferum fulcit caput, æthereasque
  Erigit æternum compages ardua cervix:
  Canet barba gelu, frontemque inmanibus umbris                    205
  Pinea silva premit; vastant cava tempora venti,
  Nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.
  Tum geminæ laterum cautes maria alta fatigant;
  Atque ubi fessus equos Titan inmersit anhelos,
  Flammiferum condunt fumanti gurgite currum.                      210
  Sed qua se campis squalentibus Africa tendit,
  Serpentum largo coquitur fecunda veneno.
  Felix qua pingues mitis plaga temperat agros,
  Nec Cerere Hennæa, Phario nec victa colono.
  Hic passim exsultant Nomades, gens inscia freni;                 215
  Quîs inter geminas per ludum mobilis aures
  Quadrupedem flectit non cedens virga lupatis.
  Altrix bellorum bellatorumque virorum
  Tellus, nec fidens nudo sine fraudibus ensi.
    Altera complebant Hispanæ castra cohortes,                     220
  Auxilia Europa genitoris parta tropæis.
  Martius hinc sonipes campos hinnitibus inplet,
  Hinc juga cornipedes erecti bellica raptant:
  Non Eleus eat campo ferventior axis.
  Prodiga gens animæ, et properare facillima mortem.               225
  Namque ubi transcendit florentes viribus annos,
  Inpatiens ævi spernit novisse senectam,
  Et fati modus in dextra est. Hic omne metallum:
  Electri gemino pallent de semine venæ,
  Atque atros chalybis fetus humus horrida nutrit.                 230
  Sed scelerum causas operit Deus. Astur avarus
  Visceribus laceræ telluris mergitur imis,
  Et redit infelix effosso concolor auro.
  Hinc certant, Pactole, tibi Duriusque, Tagusque,
  Quique super Gravios lucentes volvit arenas,                     235
  Infernæ populis referens oblivia Lethes.
  Nec Cereri terra indocilis, nec inhospita Baccho,
  Nullaque Palladia sese magis arbore tollit.
    Hæ postquam Tyrio gentes cessere tyranno,
  Utque dati rerum freni, nunc arte paterna                        240
  Conciliare viros; armis consulta Senatus
  Vertere, nunc donis: primus sumsisse laborem,
  Primus iter carpsisse pedes, partemque subire,
  Si valli festinet opus: nec cetera segnis,
  Quæcumque ad laudem stimulant: somnumque negabat                 245
  Naturæ, noctemque vigil ducebat in armis;
  Interdum projectus humi: turbæque Libyssæ
  Insignis sagulo duris certare maniplis:
  Celsus et in magno præcedens agmine ductor
  Imperium perferre suum: tum vertice nudo                         250
  Excipere insanos imbres cælique ruinam.
  Spectarunt Pœni, tremuitque exercitus Astur,
  Torquentem quum tela Jovem, permixtaque nimbis
  Fulmina, et excussos ventorum flatibus ignes
  Turbato transiret equo: nec pulvere fessum                       255
  Agminis ardenti labefecit Sirius astro.
  Flammiferis tellus radiis quum exusta dehiscit,
  Candentique globo medius coquit æthera fervor,
  Femineum putat inventa jacuisse sub umbra:
  Exercetque sitim, et spectato fonte recedit.                     260
  Idem conreptis sternacem ad prælia frenis
  Frangere equum, et famam letalis amare lacerti;
  Ignotique amnis tranare sonantia saxa,
  Atque e diversa socios arcessere ripa.
  Idem expugnati primus stetit aggere muri;                        265
  Et quoties campo rapidus fera prælia miscet,
  Qua sparsit ferrum, latus rubet æquore limes.
    Ergo instat fatis, et, rumpere fœdera certus,
  Quo datur, interea Romam comprendere bello
  Gaudet, et extremis pulsat Capitolia terris.                     270
  Prima Saguntinas turbarunt classica portas,
  Bellaque sumta viro belli majoris amore.
  Haud procul Herculei tollunt se litore muri,
  Clementer crescente jugo, quîs nobile nomen
  Conditus excelso sacravit colle Zacynthos.                       275
  Hic comes Alcidæ remeabat in agmine Thebas
  Geryone exstincto, cæloque ea facta ferebat.
  Tres animas namque id monstrum, tres corpore dextras
  Armarat, ternaque caput cervice gerebat.
  Haud alium vidit tellus, cui ponere finem                        280
  Non posset mors una viro, duræque Sorores
  Tertia bis rupto torquerent stamina filo.
  Hinc spolia ostentabat ovans, captivaque victor
  Armenta ad fontes medio fervore vocabat,
  Quum tumidas fauces adcensis sole venenis                        285
  Calcatus rupit letali vulnere serpens;
  Inachiumque virum terris prostravit Hiberis.
  Mox profugi ducente Noto advertere coloni,
  Insula quos genuit Graio circumflua ponto,
  Atque auxit quondam Laertia regna Zacynthos.                     290
  Firmavit tenues ortus mox Daunia pubes,
  Sedis inops; misit largo quam dives alumno,
  Magnanimis regnata viris, nunc Ardea nomen.
  Libertas populis pacto servata decusque
  Majorum, et Pœnis urbi imperitare negatum.                       295
    Admovet abrupto flagrantia fœdere ductor
  Sidonius castra, et latos quatit agmine campos.
  Ipse caput quassans circumlustravit anhelo
  Muros sævus equo, mensusque paventia tecta,
  Pandere jamdudum portas ac cedere vallo                          300
  Inperat, et longe clausis sua fœdera, longe
  Ausoniam fore, nec veniæ spem Marte subactis;
  Scita Patrum, et leges, et jura, fidemque, Deosque
  In dextra nunc esse sua. Verba ocius acer
  Intorto sancit jaculo, figitque per arma                         305
  Stantem pro muro et minitantem vana Caicum.
  Concidit exacti medius per viscera teli;
  Effusisque simul prærupto ex aggere membris,
  Victori moriens tepefactam retulit hastam.
  At multo ducis exemplum clamore secuti                           310
  Involvunt atra telorum mœnia nube.
  Clara nec in numero virtus latet: obvia quisque
  Ora duci portans, ceu solus bella capessit.
  Hic crebram fundit Baliari verbere glandem,
  Terque levi ducta circum caput altus habena                      315
  Permissum ventis abscondit in aere telum.
  Hic valido librat stridentia saxa lacerto:
  Huic inpulsa levi torquetur lancea nodo.
  Ante omnes ductor, patriis insignis in armis,
  Nunc picea jactat fumantem lampada flamma,                       320
  Nunc sude, nunc jaculo, nunc saxis inpiger instat:
  Aut hydro inbutas, bis noxia tela, sagittas
  Contendit nervo, atque insultat fraude pharetræ:
  Dacus ut armiferis Geticæ telluris in oris,
  Spicula quæ patrio gaudens acuisse veneno                        325
  Fundit apud ripas inopina binominis Histri.
    Cura subit, collem turrita cingere fronte,
  Castelloque urbem circumvallare frequenti.
  Heu priscis numen populis, at nomine solo
  In terris jam nota Fides! stat dura juventus:                    330
  Ereptamque fugam, et claudi videt aggere muros.
  Sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto,
  Servata cecidisse fide. Jamque acrius omnes
  Intendunt vires; adductis stridula nervis
  Phocais effundit vastos ballista molares,                        335
  Atque eadem, ingentis mutato pondere teli,
  Ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.
  Alternus resonat clangor: certamine tanto
  Conseruere acies, veluti circumdata vallo
  Roma foret; clamatque super, «Tot millia, gentes                 340
  Inter tela satæ, jam capto stamus in hoste?
  Anne pudet cœpti? pudet ominis? en bona virtus,
  Primitiæque ducis! Taline inplere paramus
  Italiam fama? tales præmittere pugnas?»
    Adcensæ exsultant mentes, haustusque medullis                  345
  Hannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.
  Invadunt manibus vallum, cæsasque relinquunt
  Dejecti muris dextras. Subit arduus agger,
  Inponitque globos pugnantum desuper urbi.
  Armavit clausos, ac portis arcuit hostem                         350
  Librari multa consueta falarica dextra,
  Horrendum visu robur, celsisque nivosæ
  Pyrenes trabs lecta jugis, cui plurima cuspis;
  Vix muris toleranda lues, sed cetera pingui
  Uncta pice, atque atro circumlita sulfure fumant.                355
  Fulminis hæc ritu, summis e mœnibus arcis
  Incita, sulcatum tremula secat aera flamma.
  Qualis sanguineo præstringit lumina crine,
  Ad terram cælo decurrens ignea lampas.
  Hæc ictu rapido pugnantum sæpe per auras,                        360
  Adtonito ductore, tulit fumantia membra.
  Hæc vastæ lateri turris ceu turbine fixa,
  Dum penitus pluteis Vulcanum exercet adesis,
  Arma virosque simul pressit flagrante ruina.
  Tandem condensis actæ testudinis armis                           365
  Subducto Pœni vallo, cæcaque latebra,
  Pandunt prolapsam subfossis mœnibus urbem.
  Terribilem in sonitum procumbens aggere victo
  Herculeus labor, atque inmania saxa resolvens,
  Mugitum ingentem cælo dedit. Alpibus altis                       370
  Aeriæ rupes, scopulorum mole revulsa
  Haud aliter scindunt resonanti fragmine montem.
  Surgebat cumulo certatim prorutus agger,
  Obstabatque jacens vallum, ni protenus instent
  Hinc atque hinc acies media pugnare ruina.                       375
    Emicat ante omnes primævo flore juventæ
  Insignis Rutulo Murrus de sanguine: at idem
  Matre Saguntina Graius, geminoque parente
  Dulichios Italis miscebat prole nepotes.
  Hic magno socios Aradum clamore vocantem.                        380
  Qua corpus loricam inter galeamque patescit,
  Conantis motus speculatus, cuspide sistit,
  Prostratumque premens telo, voce insuper urguet:
  «Fallax Pœne, jaces: certe Capitolia primus
  Scandebas victor! quæ tanta licentia voti?                       385
  Nunc Stygio fer bella Jovi.» Tum fervidus hastam
  Adversi torquens defigit in inguine Hiberi;
  Oraque dum calcat jam singultantia leto;
  «Hac iter est, inquit, vobis ad mœnia Romæ,
  O metuenda manus! sic, quo properatis, eundum.»                  390
  Mox instaurantis pugnam circumsilit arma,
  Et rapto nudum clipeo latus haurit Hiberi.
  Dives agri, dives pecoris, famæque negatus
  Bella feris arcu jaculoque agitabat Hiberus.
  Felix heu! nemorum, et vitæ laudandus opacæ,                     395
  Si sua per patrios tenuisset spicula saltus!
  Hunc miseratus adest infesto vulnere Ladmus.
  Cui sævum adridens; «Narrabis Hamilcaris umbris
  Hanc, inquit, dextram, quæ jam post funera vulgi
  Hannibalem vobis comitem dabit:» et ferit alte                   400
  Insurgens gladio cristatæ cassidis æra,
  Perque ipsum tegimen crepitantia dissipat ossa.
  Tum frontem Chremes intonsam umbrante capillo
  Septus, et horrentes effingens crine galeros;
  Tum Masulus, crudaque virens ad bella senecta                    405
  Karthalo, non pavidus fetas mulcere leænas;
  Flumineaque urna cælatus Bagrada parmam;
  Et vastæ Nasamon Syrtis populator Hyempsal,
  Audax in fluctu laceras raptare carinas;
  Una omnes dextraque cadunt iraque peremti.                       410
  Nec non serpentem diro exarmare veneno
  Doctus Athyr, tactuque graves sopire chelydros,
  Ac dubiam admoto sobolem explorare ceraste.
  Tu quoque fatidicis Garamanticus adcola lucis,
  Insignis flexo galeam per tempora cornu,                         415
  Heu! frustra reditum sortes tibi sæpe locutas
  Mentitumque Jovem increpitans, occumbis, Iarbas.
  Et jam corporibus cumulatus creverat agger,
  Perfusæque atra fumabant cæde ruinæ.
  Tum ductorem avido clamore in prælia poscit                      420
  Fulmineus ceu Spartanis latratibus actus,
  Quum silvam occursu venantum perdidit, hirto
  Horrescit sætis dorso, et postrema capessit
  Prælia, canentem mandens aper ore cruorem,
  Jamque gemit geminans contra venabula dentem.                    425
    At parte ex alia qua se insperata juventus
  Extulerat portis, ceu spicula nulla manusque
  Vim ferre exitiumve queant, permixtus utrisque
  Hannibal agminibus passim furit et quatit ensem,
  Cantato nuper senior quem fecerat igni                           430
  Litore ab Hesperidum Temisus; qui carmine pollens
  Fidebat magica ferrum crudescere lingua:
  Quantus Bistoniis late Gradivus in oris
  Belligero rapitur curru, telumque coruscans,
  Titanum quo pulsa cohors, flagrantia bella                       435
  Cornipedum adflatu tonat, et stridoribus axis.
  Jamque Hostum, Rutulumque Pholum, ingentemque Metiscum,
  Jam Lygdum, Duriumque simul, flavumque Galæsum,
  Et geminos, Chromin atque Gyan, demiserat umbris;
  Daunum etiam, grata quo non spectatior alter                     440
  Voce movere fora, atque orando fingere mentes,
  Nec legum custos sollertior, aspera telis
  Dicta admiscentem: «Quænam te, Pœne, paternæ
  Huc adigunt Furiæ? non hæc Sidonia tecta
  Feminea fabricata manu, pretiove parata,                         445
  Exsulibusve datum dimensis litus arenis;
  Fundamenta Deum Romanaque fœdera cernis.»
  Ast illum, toto jactantem talia campo,
  Ingenti raptum nisu, medioque virorum
  Avulsum inter tela globo, et post terga revinctum,               450
  Hannibal ad pœnam lentæ mandaverat iræ.
  Increpitansque suos inferri signa jubebat;
  Perque ipsos cædis cumulos, stragemque jacentum
  Monstrabat furibundus iter, cunctosque ciebat
  Nomine, et in prædas stantem dabat inprobus urbem.               455
    Sed postquam a trepidis adlatum, fervere partem
  Diversam Marte infausto, Murroque secundos
  Hunc Superos tribuisse diem, ruit ocius amens
  Lymphato cursu, atque ingentes deserit actus.
  Letiferum nutant fulgentes vertice cristæ:                       460
  Crine ut flammifero terret fera regna cometes,
  Sanguineum spargens ignem; vomit atra rubentes
  Fax cælo radios, ac sæva luce coruscum
  Scintillat sidus, terrisque extrema minatur.
  Præcipiti dant tela viam, dant signa, virique;                   465
  Atque ambæ trepidant acies: jacit igneus hastæ
  Dirum lumen apex, ac late fulgurat umbo.
  Talis ubi Ægæo surgente ad sidera ponto
  Per longum vasto Cori cum murmure fluctus
  Suspensum in terras portat mare, frigida nautis                  470
  Corda tremunt: sonat ille procul, flatuque tumescens
  Curvatis pavidas transmittit Cycladas undis.
  Non cuncta e muris unum incessentia tela,
  Fumantesque ante ora faces, non saxa per artem
  Tormentis excussa tenent: ut tegmina primum                      475
  Fulgentis galeæ conspexit, et arma cruento
  Inter solem auro rutilantia, turbidus infit:
  «En, qui res Libycas, inceptaque tanta retardet,
  Romani Murrus belli mora! Fœdera, faxo,
  Jam noscas, quid vana queant, et vester Iberus.                  480
  Fer tecum castamque fidem servataque jura:
  Deceptos mihi linque Deos.» Cui talia Murrus:
  «Exoptatus ades! mens olim prælia poscit,
  Speque tui flagrat capitis: fer debita fraudum
  Præmia, et Italiam tellure inquire sub ima.                      485
  Longum in Dardanios fines iter, atque nivalem
  Pyrenen, Alpesque tibi mea dextera donat.»
    Hæc inter cernens subeuntem comminus hostem,
  Præruptumque loci fidum sibi, conripit ingens
  Aggere convulso saxum, et nitentis in ora                        490
  Devolvit, pronoque silex ruit incitus ictu.
  Subsedit duro concussus fragmine muri.
  Tum pudor adcendit mentem, nec conscia fallit
  Virtus pressa loco; frendens luctatur, et ægro
  Scandit in adversam per saxa vetantia nisu.                      495
  Sed postquam propior vicino lumine fulsit,
  Et tota se mole tulit, velut incita clausum
  Agmina Pœnorum cingant, et cuncta paventem
  Castra premant, lato Murrus caligat in hoste.
  Mille simul dextræ, densusque micare videtur                     500
  Ensis, et innumeræ nutare in casside cristæ.
  Conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos
  Igne micet: trahit instanti languentia leto
  Membra pavens Murrus, supremaque vota capessit:
  «Conditor Alcide, cujus vestigia sacra                           505
  Incolimus, terræ minitantem averte procellam,
  Si tua non segni defenso mœnia dextra.»
    Dumque orat cæloque adtollit lumina supplex;
  «Cerne, ait, an nostris longe Tirynthius ausis
  Justius adfuerit: ni displicet æmula virtus,                     510
  Haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis
  Agnosces, invicte, tuis: fer numen amicum;
  Et, Trojæ quondam primis memorate ruinis,
  Dexter ades Phrygiæ delenti stirpis alumnos.»
  Sic Pœnus, pressumque ira simul exigit ensem,                    515
  Qua capuli statuere moræ; teloque relato
  Horrida labentis perfunditur arma cruore.
  Ilicet ingenti casu turbata juventus
  Procurrit: nota arma viri corpusque superbo
  Victori spoliare negant: coit aucta vicissim                     520
  Hortando manus, et glomerata mole feruntur.
  Hinc saxis galea, hinc clipeus sonat æreus hastis;
  Incessunt sudibus, librataque pondera plumbi
  Certatim jaciunt: decisæ vertice cristæ,
  Dereptumque decus nutantum in cæde jubarum:                      525
  Jamque agitur largus per membra fluentia sudor,
  Et stant loricæ squamis horrentia tela;
  Nec requies, tegimenve datur mutare sub ictu.
  Genua labant, fessique humeri gestamina laxant.
  Tum creber, penitusque trahens suspiria, sicco                   530
  Fumat ab ore vapor, nisuque elisus anhelo
  Auditur gemitus, fractumque in casside murmur.
  Mente adversa domat, gaudetque nitescere duris
  Virtutem, et decoris pretio discrimina pensat.
    Hic subitus scisso densa inter nubila cælo                     535
  Erupit quatiens terram fragor; et super ipsas
  Bis Pater intonuit geminato fulmine pugnas.
  Inde inter nubes ventorum turbine cœco
  Ultrix injusti vibravit lancea belli,
  Ac femine adverso librata cuspide sedit.                         540
    Tarpeiæ rupes, Superisque habitabile saxum;
  Et vos, virginea lucentes semper in ara,
  Laomedonteæ Trojana altaria flammæ;
  Heu! quantum vobis fallacis imagine teli
  Promisere Dei? propius si pressa furenti                         545
  Hasta foret, clausæ starent mortalibus Alpes,
  Nec, Trasymene, tuis nunc Allia cederet undis.
    Sed Juno, adspectans Pyrenes vertice celsæ
  Nava rudimenta, et primos in Marte calores,
  Ut videt impressum conjecta cuspide vulnus,                      550
  Advolat, obscura circumdata nube, per auras,
  Et validam duris evellit ab ossibus hastam.
  Ille tegit clipeo fusum per membra cruorem,
  Tardaque paulatim et dubio vestigia nisu
  Alternata trahens, aversus ab aggere cedit.                      555
    Nox tandem optatis terras pontumque tenebris
  Condidit, et pugnas erepta luce diremit.
  At duræ invigilant mentes, molemque reponunt
  Noctis opus: clausos acuunt extrema pericli,
  Et fractis rebus violentior ultima virtus.                       560
  Hinc puer, invalidique senes, hinc femina ferre
  Certat opem in dubiis miserando nava labori,
  Saxaque mananti subvectat vulnere miles.
  Jam Patribus clarisque senum sua munia curæ:
  Concurrunt, lectosque viros hortantur, et orant,                 565
  Defessis subeant rebus, revocentque salutem,
  Et Latia extremis inplorent casibus arma.
    «Ite citi, remis velisque inpellite puppim,
  Saucia dum castris clausa est fera: tempore Martis
  Utendum est rapto, et grassandum ad clara periclis.              570
  Ite citi, deflete fidem murosque ruentes,
  Antiquaque domo meliora arcessite fata.
  Mandati summa est: dum stat, remeate, Saguntos.»
  Ast illi celerant, qua proxima litora, gressum,
  Et fugiunt tumido per spumea cærula velo.                        575
  Pellebat somnos Tithoni roscida conjux,
  Ac rutilus primis sonipes hinnitibus altos
  Adflarat montes, roseasque movebat habenas.
  Jam celsa e muris exstructa mole juventus
  Clausam nocturnis ostentat turribus urbem.                       580
  Rerum omnes pendent actus, et milite mæsto
  Laxata obsidio, ac pugnandi substitit ardor,
  Inque ducem versæ tanto discrimine curæ.
    Interea Rutulis longinqua per æquora vectis
  Herculei ponto cœpere exsistere colles,                          585
  Et nebulosa jugis adtollere saxa Monœci.
  Thracius hos Boreas scopulos inmitia regna
  Solus habet, semperque rigens nunc litora pulsat,
  Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes;
  Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto,                    590
  Haud ulli contra fiducia surgere vento.
  Vorticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant
  Æquora, et injecto conduntur gurgite montes:
  Jamque volans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.
  Hunc postquam Boreæ dirum evasere furorem,                       595
  Alternos mæsti casus bellique marisque,
  Et dubium rerum eventum sermone volutant.
  «O patria! o Fidei domus inclyta, quo tua nunc sunt
  Fata loco? sacræne manent in collibus arces?
  An cinis, heu Superi! tanto de nomine restat?                    600
  Ferte leves auras, flatusque ciete secundos,
  Si nondum insultat templorum Pœnicus ignis
  Culminibus, Latiæque valent subcurrere classes.»
  Talibus inlacrimant noctemque diemque querelis,
  Donec Laurentes puppis defertur ad oras,                         605
  Qua pater, adceptis Anienis ditior undis,
  In pontum flavo descendit gurgite Thybris.
    Hinc consanguineæ subeunt jam mœnia Romæ.
  Concilium vocat augustum, castaque beatos
  Paupertate Patres, ac nomina parta triumphis                     610
  Consul, et æquantem Superos virtute Senatum.
  Facta animosa viros, et recti sacra cupido
  Adtollunt, hirtæque togæ, neglectaque mensa,
  Dexteraque a curvis capulo non segnis aratris;
  Exiguo faciles, et opum non indiga corda,                        615
  Ad parvos curru remeabant sæpe penates.
    In foribus sacris, primoque in limine templi
  Captivi currus, belli decus, armaque rapta
  Pugnantum ducibus, sævæque in Marte secures,
  Perfossi clipei, et servantia tela cruorem,                      620
  Claustraque portarum pendent: hic Punica bella,
  Ægates cernas, fusaque per æquora classe
  Exactam ponto Libyen testantia rostra:
  Hic galeæ Senonum, pensatique inprobus auri
  Arbiter ensis inest, Gallisque ex arce fugatis                   625
  Arma revertentis pompa gestata Camilli:
  Hic spolia Æacidæ, hic Epirotica signa,
  Et Ligurum horrentes coni, parmæque relatæ
  Hispana de gente rudes, Alpinaque gæsa.
    Sed postquam clades patefecit et horrida bella                 630
  Orantum squalor, præsens adstare Sagunti
  Ante oculos visa est extrema precantis imago.
  Tum senior mæsto Sicoris sic incipit ore:
  «Sacrata gens clara fide, quam rite fatentur
  Marte satam populi ferro parere subacti,                         635
  Ne crede emensos levia ob discrimina pontum.
  Vidimus obsessam patriam, murosque trementes:
  Et, quem insana freta, aut cœtus genuere ferarum,
  Vidimus Hannibalem: procul his a mœnibus, oro,
  Arcete, o Superi, nostroque in Marte tenete                      640
  Fatiferæ juvenem dextræ: qua mole sonantes
  Exigit ille trabes? et quantus crescit in armis?
  Trans juga Pyrenes, medium indignatus Hiberum,
  Excivit Calpen, et mersos Syrtis arenis
  Molitur populos, majoraque mœnia quærit.                         645
  Spumeus hic, medio qui surgit ab æquore, fluctus,
  Si prohibere piget, vestras effringet in urbes.
  An tanti pretium motus, ruptique per enses
  Fœderis, hoc juveni, jurata in bella ruenti,
  Creditis, ut statuat superatæ jura Sagunto?                      650
  Ocius ite, viri, et nascentem exstinguite flammam,
  Ne seræ redeant post aucta pericula curæ.
  Quamquam o! si nullus terror, non obruta jam nunc
  Semina fumarent belli: vestræne Sagunto
  Spernendum consanguineam protendere dextram?                     655
  Omnis Hiber, omnis rapidis fera Gallia turmis,
  Omnis ab æstifero sitiens Libys inminet axe.
  Per vos culta diu Rutulæ primordia gentis,
  Laurentemque Larem, et genetricis pignora Trojæ,
  Conservate pios, qui permutare coacti                            660
  Acrisioneis Tirynthia culmina muris.
  Vos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni
  Juvisse egregium; vos et Campana tueri
  Mœnia, depulso Samnitum robore, dignum
  Sigeis duxistis avis. Vetus incola Dauni,                        665
  Testor vos, fontes et stagna arcana Numici,
  Quum felix nimium dimitteret Ardea pubem,
  Sacra domumque ferens, et avi penetralia Turni,
  Ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.
  Cur, ut decisa atque avulsa a corpore membra,                    670
  Despiciar, vesterque luat cur fœdera sanguis?»
    Tandem, ut finitæ voces, miserabile visu!
  Submissi palmas, lacerato tegmine vestis,
  Adfigunt proni squalentia corpora terræ.
  Inde agitant consulta Patres, curasque fatigant.                 675
  Lentulus, ut cernens adcensæ tecta Sagunti,
  Poscendum pœnæ juvenem, celerique negantis
  Exuri bello Carthaginis arva jubebat.
  At Fabius, cauta speculator mente futuri,
  Nec lætus dubiis, parcusque lacessere Martem,                    680
  Et melior clauso bellum producere ferro,
  Prima super tantis rebus pensanda: ducisne
  Ceperit arma foror, Patres an signa moveri
  Censuerint; mittique viros, qui exacta reportent.
  Providus hæc, ritu vatis, fundebat ab alto                       685
  Pectore præmeditans Fabius surgentia bella.
  Ut sæpe, e celsa grandævus puppe magister,
  Prospiciens signis venturum in carbasa Corum,
  Summo jamdudum substringit lintea malo.
  Sed lacrimæ, atque ira mixtus dolor inpulit omnes                690
  Præcipitare latens fatum: lectique Senatu,
  Qui ductorem adeant: si perstet surdus in armis
  Pactorum, vertant inde ad Carthaginis arces;
  Nec Divum oblitis indicere bella morentur.



LIBER SECUNDUS.


ARGUMENTUM.

Q. Fabius Maximus et L. Valerius Flaccus, legati Romanorum, in Sagunti
portum invehuntur, et inde ab Hannibale repulsi Carthaginem petunt;
1-24.

Hac occasione usus, dux Pœnorum milites ad periculum sibi inminens
propulsandum, urbem totis viribus obpugnandam, et bellum ipsis deinde
Romanis inferendum exstimulat; 25-55.

Asbyte, Iarbæ, Gætulorum regis, filia, virgo fortissima venatuique
adsueta, cum grege mulierum Pœnis auxilio venit; 56-88.

Hujus impetum fortiter reprimit Mopsus, Cretensis, sagittandi
peritissimus, qui, magna prius edita hostium strage, in ipsam virginem
inruit, et Harpen, ejus comitem, occidit; sed propter necem Dorylæ et
Icari, filiorum suorum, animum despondet, dolorisque inpatientia e
muro se præcipitat; 89-147.

Tum Theron, Herculis sacerdos, pugnæ succedens, clava sua magnam
hostium multitudinem prosternit, ipsamque Asbyten, curru excussam,
interficit, et caput, hastæ adfixum, ostentat; 148-205.

Cujus rei dolore et ira percitus Hannibal, virginis cædem vindicare
parat, et Saguntini, ejus adspectu consternati, fugam capessunt;
Theron autem, dum suos revocare et mœnibus hostem prohibere conatur,
gladio per pectus adacto perit, ejusque corpus ter circa rogum Asbytes
raptatur; 206-269.

Interim Senatus Carthaginiensium, adventu legatorum Rom. perculsus,
frequens in curiam venit, et de responso iis reddendo consilia capit.
Ibi Hannon et Gestar mutuis se verborum contumeliis lacerant. Ille,
inveterato Hannibalis odio incensus, auctor est, ut superbia
temeritasque juvenis merito castigetur; nec Romani, qui tantum virtute
valeant, novo injustoque bello lacessantur; 270-326.

Hic vero, factioni Barcinæ, quæ apud milites plebemque plurimum gratia
valebat, addictus, Hannonis oratioriem refellit, et ad bellum Romanis,
duce Hannibale, fortissimo reique militaris peritissimo juvene,
inferendum, Patribus animum incendit; 327-375.

Quibus orationibus habitis, Hannon res Saguntinis reddendas et
Hannibalem Romanis dedendum censet: quæ sententia omnium fere, qui
adsunt, indignationem movet. Fabius itaque, sinu effuso, bellum Pœnis
indicit, et cum reliquis legatis Romam redit; 376-390.

Hæc dum Carthagine geruntur, Hannibal, aliquot populis, qui
defecerant, repente obpressis, omnibus copiis Saguntum obpugnare
perseverat, et lætus adcipit clipeum, aliaque arma, ab Hispanis sibi
dono missa, in quibus præter alia origines et fata Carthaginis,
singulari opera et artificio expressa, miratur; 391-456.

Saguntini jam unicam spem, in adventu classis Romanorum, qui tam
procul erant, positam abjiciunt; et longa obsidione inopia omnium ita
crescit, ut corticibus et frondibus arborum coriisque aqua mollitis
famem tolerare cogantur; 457-474.

Hanc urbis fortunam commiseratur Hercules, ejus conditor, et clam
Junone, noverca sua, Fidei auxilium inplorat, quæ, ejus precibus mota,
fractum Saguntinorum animum adeo erigit, ut vel ultima experiri non
recusent; 475-525.

Sed conatus Fidei non fugit Junonem, quæ præter opinionem prope urbem
est, et extemplo Tisiphonen ab inferis evocat; 526-542.

Hæc Furia formam adspectu terribilem exuit, et in Tiburinæ, morte
Murri viduatæ, speciem conversa, Saguntinos hortatur, ut, quum nihil
jam spei reliquum sit, morte voluntaria æternum servitium effugiant;
543-579.

Tum petit tumulum, ex quo serpens prorepit, et ad mare contendit;
580-591.

Hoc prodigio perterriti Saguntini, Genios jam urbe excedere sibi
persuadent, et Tisiphones ope ex desperatione in rabiem vertuntur; qua
instincti, arma, vestes, aurum, et quidquid publicarum, vel privatarum
rerum superest, in rogum ingentem, ad id raptim exstructum,
conjiciunt; et deinde parentes seque invicem jugulant: quo facto,
Hannibal urbem capit; et Furia ad inferos revertitur; 592-707.


  Cæruleis provecta vadis jam Dardana puppis
  Tristia magnanimi portabat jussa Senatus,
  Primoresque Patrum. Fabius, Tirynthia proles,
  Ter centum memorabat avos, quos turbine Martis
  Abstulit una dies, quum Fors non æqua labori                       5
  Patricio Cremeræ maculavit sanguine ripas.
  Huic comes æquato sociavit munere curas
  Poplicola, ingentis Volesi Spartana propago.
  Is, cultam referens insigni nomine plebem,
  Ausonios atavo ducebat consule fastus.                            10
  Hos ut depositis portum contingere velis
  Adlatum Hannibali, consultaque ferre Senatus,
  Jam medio seram bello poscentia pacem,
  Ductorisque simul conceptas fœdere pœnas;
  Ocius armatas passim per litora turmas                            15
  Ostentare jubet minitantia signa, recensque
  Perfusos clipeos, et tela rubentia cæde.
  «Haud dictis nunc esse locum; strepere omnia, clamat,
  Tyrrhenæ clangore tubæ, gemituque cadentum.
  Dum detur, relegant pontum, neu se addere clausis                 20
  Festinent: notum, quid cæde calentibus armis,
  Quantum iræ liceat, motusve quid audeat ensis.»
  Sic ducis adfatu per inhospita litora pulsi,
  Converso Tyrios petierunt remige Patres.
    Hic alto Pœnus fundentem vela carinam                           25
  Incessens dextra; «Nostrum, pro Jupiter! inquit,
  Nostrum ferre caput parat illa per æquora puppis.
  Heu! cæcæ mentes, tumefactaque corda secundis!
  Armatum Hannibalem pœnæ petit inpia tellus.
  Ne deposce, adero: dabitur tibi copia nostri                      30
  Ante exspectatum; portisque focisque timebis,
  Quæ nunc externos defendis, Roma, Penates.
  Tarpeios iterum scopulos præruptaque saxa
  Scandatis licet, et celsam migretis in arcem,
  Nullo jam capti vitam pensabitis auro.»                           35
    Incensi dictis animi, et furor additus armis;
  Conditur extemplo telorum nubibus æther,
  Et densa resonant saxorum grandine turres.
  Ardor agit, provecta queat dum cernere muros,
  Inque oculis profugæ Martem exercere carinæ.                      40
  Ipse autem incensas promissa piacula turmas
  Flagitat, insignis nudato vulnere, ductor,
  Ac repetens questus furibundo personat ore:
  «Poscimur, o socii! Fabiusque e puppe catenas
  Ostentat, dominique vocat nos ira Senatus.                        45
  Si tædet cœpti, culpandave movimus arma,
  Ausoniam ponto propere revocate carinam;
  Nil moror: evincta lacerandum tradite dextra.
  Nam cur, Eoi deductus origine Beli,
  Tot Libyæ populis, tot circumfusus Hiberis,                       50
  Servitium perferre negem? Rhœteius imo
  Inperet æternum, et populis seclisque propaget
  Regna ferox: nos jussa virum nutusque tremamus.»
  Effundunt gemitus, atque omina tristia vertunt
  In stirpem Æneadum, ac stimulant clamoribus iras.                 55
    Discinctos inter Libyas populosque bilingues,
  Marmaricis audax in bella Œnotria signis
  Venerat Asbyte, proles Garamantis Iarbæ.
  Hammone hic genitus, Phorcynidos antra Medusæ,
  Cinyphiumque Macen, et iniquo e sole calentes                     60
  Battiadas late imperio sceptrisque regebat;
  Cui patrius Nasamon, æternumque arida Barce,
  Cui nemora Autololum, atque infidæ litora Syrtis
  Parebant, nullaque levis Gætulus habena.
  Atque is fundarat thalamos Tritonide nympha,                      65
  Unde genus, proavumque Jovem regina ferebat,
  Et sua fatidico repetebat nomina luco.
  Hæc ignara viri, vacuoque adsueta cubili,
  Venatu et silvis primos defenderat annos:
  Non calathis mollita manus, operatave fuso,                       70
  Dictynnam, et saltus, et anhelum inpellere planta
  Cornipedem, ac stravisse feras inmitis amabat.
  Quales Threiciæ Rhodopen Pangæaque lustrant
  Saxosis nemora alta jugis, cursuque fatigant
  Hebrum innupta manus: spreti Ciconesque, Getæque,                 75
  Et Rhesi domus, et lunatis Bistones armis.
    Ergo habitu insignis patrio, religata fluentem
  Hesperidum dono crinem, dextrumque feroci
  Nuda latus Marti, ac fulgentem tegmine lævam
  Thermodontiaca munita in prælia pelta,                            80
  Fumantem rapidis quatiebat cursibus axem.
  Pars comitum bijugo curru, pars cætera dorso
  Fertur equi; nec non Veneris jam fœdera passæ
  Reginam cingunt: sed virgine densior ala est.
  Ipsa autem gregibus per longa mapalia lectos                      85
  Ante aciem ostentabat equos, tumuloque propinquo,
  Dum sequitur gyris campum, vibrata per auras
  Spicula contorquens summa ponebat in arce.
    Hanc, hasta toties intrantem mœnia, Mopsus
  Non tulit, et celsis senior Gortynia muris                        90
  Tela sonante fugat nervo, liquidasque per auras
  Dirigit aligero letalia vulnera ferro.
  Cres erat, ærisonis Curetum advectus ab antris,
  Dictæos agitare puer levioribus annis
  Pennata saltus adsuetus arundine Mopsus.                          95
  Ille vagam cælo demisit sæpe volucrem,
  Ille procul campo linquentem retia cervum
  Vulnere sistebat; rueretque inopina sub ictu
  Ante fera incauto, quam sibila poneret arcus.
  Nec se tum pharetra jactavit justius ulla,                       100
  Eois quamquam certet Gortyna sagittis.
  Verum ut opum levior venatu extendere vitam
  Abnuit, atque artæ res exegere per æquor,
  Conjuge cum Meroe natisque inglorius hospes
  Intrarat miseram fato ducente Saguntum.                          105
  Coryti fratrum ex humeris calamique paterni
  Pendebant, volucerque chalybs, Minoia tela.
  Hic medius juvenum Massylæ gentis in agmen
  Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu.
  Jam Garamum, audacemque Thyrum, pariterque ruentes               110
  Gisgonem, levemque Bagam, indignumque sagittæ,
  Inpubem malas, tam certæ obcurrere Lyxum
  Fuderat, et plena tractabat bella pharetra.
  Tum, vultum intendens telumque in virginis ora,
  Desertum non grata Jovem per vota vocabat.                       115
  Namque ut fatiferos converti prospicit arcus,
  Obposito procul insidiis Nasamonias Harpe
  Corpore præripuit letum, calamumque volantem,
  Dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu,
  Et primæ ferrum a tergo videre sorores.                          120
  At comitis frendens casu labentia virgo
  Membra levat, parvaque oculos jam luce natantes
  Inrorat lacrimis, totisque adnisa doloris
  Viribus intorquet letalem in mœnia cornum.
  Illa volans humerum rapido transverberat ictu                    125
  Conantis Dorylæ, junctis jam cornibus arcus,
  Et ducti spatium nervi complente sagitta,
  Excutere in ventos resoluto pollice ferrum.
  Tum subitum in vulnus præceps devolvitur altis
  Aggeribus muri, juxtaque cadentia membra                         130
  Effusi versa calami fluxere pharetra.
  Exclamat paribus frater vicinus in armis
  Icarus, ulciscique parat lacrimabile fatum:
  Atque illum, raptim promentem in prælia telum,
  Hannibal excussi prævertit turbine saxi.                         135
  Labuntur gelido torpentia frigore membra,
  Deficiensque manus pharetræ sua tela remisit.
    At pater in gemino natorum funere Mopsus
  Conreptos arcus ter moesta movit ab ira:
  Ter cecidit dextra, et notas dolor abstulit artes.               140
  Pœnitet heu! sero, dulces liquisse penates,
  Adreptoque avide, quo concidis, Icare, saxo,
  Postquam ævum senior percussaque pectora frustra
  Sentit, et, ut tantos compescat morte dolores,
  Nil opis in dextra, vastæ se culmine turris                      145
  Præcipitem jacit, et delapsus pondere prono
  Membra super nati moribundos explicat artus.
    Dum cadit externo Gortynius advena bello,
  Jam nova molitus stimulato milite Theron,
  Alcidæ templi custos aræque sacerdos,                            150
  Non exspectatum Tyriis effuderat agmen,
  Et fera miscebat reserata prælia porta.
  Atque illi non hasta manu, non vertice cassis,
  Sed fisus latis humeris et mole juventæ
  Agmina vastabat clava, nihil indigus ensis.                      155
  Exuviæ capiti inpositæ tegimenque leonis
  Terribilem adtollunt excelso vertice rictum.
  Centum angues idem Lernæaque monstra gerebat
  In clipeo, et sectis geminam serpentibus Hydram.
  Ille Jubam, Thapsumque patrem, clarumque Micipsam                160
  Nomine avi, Maurumque Sacen, a mœnibus actos
  Palantesque fuga præceps ad litora cursu
  Egerat, atque una spumabant æquora dextra.
  Nec contentus Idi leto, letoque Cothonis,
  Marmaridæ nec cæde Rothi, nec cæde Jugurthæ,                     165
  Asbytes currum et radiantis tegmina lænæ
  Poscebat votis, gemmataque lumina peltæ,
  Atque in belligera versabat virgine mentem.
  Quem ruere ut telo vidit regina cruento,
  Obliquos detorquet equos, lævumque per orbem                     170
  Fallaci gyro campum secat, ac, velut ales,
  Adverso rapitur sinuata per æquora curru.
  Dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro,
  Incita pulveream campo trahit ungula nubem,
  Adversum late stridens rota prolerit agmen,                      175
  Ingerit et crebras virgo trepidantibus hastas.
  Hic cecidere Lycus, Thamyrisque, et nobile nomen
  Eurydamas, clari deductum stirpe parentis,
  Qui thalamos ausus quondam sperare superbos,
  Heu demens! Ithacique torum, sed enim arte pudica                180
  Fallacis toties revoluto stamine telæ
  Deceptus, mersum pelago jactarat Ulixem:
  Ast Ithacus vero ficta pro morte loquacem
  Adfecit leto, tædæque ad funera versæ.
  Gens extrema viri campis deletur Iberis                          185
  Eurydamas Nomados dextra; superinstrepit ater,
  Et servat cursum perfractis ossibus axis.
    Jamque aderat remeans virgo, inter prælia postquam
  Distringi Therona videt, sævamque bipennem
  Perlibrans mediæ fronti, spolium inde superbum                   190
  Herculeasque tibi exuvias, Dictynna, vovebat.
  Nec segnis Theron tantæ spe laudis in ipsos
  Adversus consurgit equos, villosaque fulvi
  Ingerit objectans trepidantibus ora leonis.
  Adtoniti terrore novo rictuque minaci                            195
  Quadrupedes jactant resupino pondere currum.
  Tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas
  Occupat, incussa gemina inter tempora clava,
  Ferventesque rotas turbataque frena pavore
  Disjecto spargit conlisa per ossa cerebro,                       200
  Ac rapta properans cædem ostentare bipenni,
  Amputat e curru revolutæ virginis ora.
  Necdum iræ positæ: celsa nam figitur hasta
  Spectandum caput; id gestent ante agmina Pœnum
  Inperat, et propere currus ad mœnia vertant,                     205
  Hæc cæcus fati, divumque abeunte favore,
  Vicino Theron edebat prælia leto.
  Namque aderat toto ore ferens iramque minasque
  Hannibal, et cæsam Asbyten, fixique tropæum
  Infandum capitis furiata mente dolebat.                          210
  Ac simul ærati radiavit luminis umbo,
  Et concussa procul membris velocibus arma
  Letiferum intonuere, fugam perculsa repente
  Ad muros trepido convertunt agmina cursu:
  Sicut agit levibus per sera crepuscula pennis                    215
  E pastu volucres ad nota cubilia Vesper;
  Aut, ubi Cecropius formidine nubis aquosæ
  Sparsa super flores examina tollit Hymettos,
  Ad dulces ceras, et odori corticis antra
  Mellis apes gravidæ properant, densoque volatu                   220
  Raucum connexæ glomerant ad limina murmur.
  Præcipitat metus adtonitos, cæcique feruntur.
  Heu blandum cæli lumen! tantone cavetur
  Mors reditura metu, nascentique addita fata?
  Consilium damnant, portaque atque aggere tuto                    225
  Erupisse gemunt: retinet vix agmina Theron,
  Interdumque manu, interdum clamore minisque,
  «State, viri: meus ille hostis: mihi gloria magnæ,
  State, venit pugnæ! muro tectisque Sagunti
  Hac abigam Pœnos dextra: spectacula tantum                       230
  Ferte, viri: vel, si cunctos metas acer in urbem,
  Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas.»
    At Pœnus rapido præceps ad mœnia cursu,
  Dum pavitant trepidi rerum fessique salutis,
  Tendebat: stat primam urbem murosque patentes                    235
  Postposita cæde et dilata invadere pugna.
  Id postquam Herculeæ custos videt inpiger aræ,
  Emicat, et velox formidine prævenit hostem.
  Gliscit Elissæo violentior ira tyranno.
  «Tu solve interea nobis, bone janitor urbis,                     240
  Supplicium, ut pandas, inquit, tua mœnia leto.»
  Nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum
  Mucronem: sed contortum prior impete vasto
  Daunius huic robur juvenis jacit; arma fragore
  Icta gravi raucum gemuere, alteque resultant                     245
  Ære inlisa cavo nodosæ pondera clavæ.
  At viduus teli, et frustrato proditus ictu,
  Pernici velox cursu rapit incita membra,
  Et celeri fugiens perlustrat mœnia planta.
  Instat atrox terga increpitans fugientia victor.                 250
  Conclamant matres, celsoque e culmine muri
  Lamentis vox mixta sonat: nunc nomine noto
  Adpellant, seras fesso nunc pandere portas
  Posse volunt: quatit hortantum præcordia terror,
  Ne simul adcipiant ingentem mœnibus hostem.                      255
  Incutit umbonem fesso, adsultatque ruenti
  Pœnus, et ostentans spectantem e mœnibus urbem,
  «I, miseram Asbyten leto solare propinquo.»
  Hæc dicens, jugulo optantis dimittere vitam
  Infestum condit mucronem, ac regia lætus                         260
  Quadrupedes spolia abreptos a mœnibus ipsis,
  Quîs aditum portæ trepidantum sepserat agmen,
  Victor agit, curruque volat per ovantia castra.
    At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi
  Deproperat munus, tumulique adjungit honorem,                    265
  Et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
  Hinc letale viri robur tegimenque tremendum
  In flammas jaciunt, ambustoque ore, genisque,
  Deforme alitibus liquere cadaver Iberis.
    Pœnorum interea quîs rerum summa potestas,                     270
  Consultant bello super, et quæ dicta ferantur
  Ausoniæ a populis, oratorumque minaci
  Adventu trepidant: movet hinc fœdusque, fidesque,
  Et testes Superi, jurataque pacta parentum;
  Hinc popularis amor cœptantis magna juventæ;                     275
  Et sperare juvat belli meliora: sed olim
  Ductorem infestans odiis gentilibus Hannon,
  Sic adeo increpitat studia incautumque favorem:
  «Cuncta quidem, Patres, (neque enim cohibere minantum
  Iræ se valuere) premunt formidine vocem.                         280
  Haud tamen abstiterim, mortem licet arma propinquent.
  Testabor Superos, et cælo nota relinquam,
  Quæ postrema salus rerum patriæque reposcit.
  Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
  Hæc serus vates Hannon canit: anxia rupi                         285
  Pectora; ne castris innutriretur et armis
  Exitiale caput, monui, et, dum vita, monebo,
  Ingenitum noscens virus, flatusque paternos;
  Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo,
  Venturam pelagi rabiem, Caurique futura                          290
  Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.
  Consedit solio, rerumque invasit habenas.
  Ergo armis fœdus, fasque omne abrumpitur armis:
  Oppida quassantur, longeque in mœnia nostra
  Æneadum adrectæ mentes, disjectaque pax est.                     295
  Exagitant Manes juvenem furiæque paternæ,
  Ac funesta sacra, et conversi fœdere rupto
  In caput infidum Superi, Massylaque vates.
  An nunc ille, novi cæcus caligine regni,
  Externas arces quatit? haud Tirynthia tecta,                     300
  (Sic propria luat hoc pœna, nec misceat urbis
  Fata suis) nunc hoc, inquam, hoc in tempore muros
  Obpugnat, Carthago, tuos, teque obsidet armis.
  Lavimus Hennæas animoso sanguine valles,
  Et vix conducto produximus arma Lacone.                          305
  Nos ratibus laceris Scyllæa replevimus antra,
  Classibus et refluo spectavimus æquore raptis
  Contorta e fundo revomentem transtra Charybdin.
  Respice, pro demens! pro pectus inane Deorum!
  Ægates, Libyæque procul fluitantia membra.                       310
  Quo ruis? et patriæ exitio tibi nomina quæris?
  Scilicet immensæ, visis juvenalibus armis,
  Subsident Alpes! subsidet mole nivali
  Alpibus æquatum adtollens caput Apenninus!
  Sed campos fac, vane, dari; num gentibus istis                   315
  Mortales animi? aut ferro flammave fatiscunt?
  Haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
  Pubescit castris miles, galeaque teruntur
  Nondum signatæ flava lanugine malæ.
  Nec requies ævi nota, exsanguesque merendo                       320
  Stant prima inter signa senes, letumque lacessunt.
  Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
  Tela intorquentes conrepta e vulnere vidi;
  Vidi animos mortesque virum, decorisque furorem.
  Si bello absistis, nec te victoribus obfers,                     325
  Quantum, heu Carthago! donat tibi sanguinis Hannon?»
  Gestar ad hæc: namque inpatiens asperque coquebat
  Jamdudum inmites iras, mediamque loquentis
  Bis conatus erat turbando abrumpere vocem:
  «Concilione, inquit, Libyæ, Tyrioque Senatu,                     330
  Pro Superi! Ausonius miles sedet? armaque tantum
  Haud dum sumta viro? nam cetera non latet hostis.
  Nunc geminas Alpes, Apenninumque minatur,
  Nunc freta Sicaniæ, et Scyllæi litoris undas;
  Nec procul est, quin jam Manes umbrasque pavescat                335
  Dardanias: tanta adcumulat præconia leto
  Vulneribusque virum, ac tollit sub sidera gentem.
  Mortalem, mihi crede, licet formidine turpi
  Frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem.
  Vidi ego, quum, geminas artis post terga catenis                 340
  Evinctus palmas, vulgo traheretur ovante,
  Carceris in tenebras, spes et fiducia gentis
  Regulus Hectoreæ: vidi, quum robore pendens,
  Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta.
  Nec vero terrent puerilia protenus ora                           345
  Sub galea et pressæ properata casside malæ.
  Indole non adeo segni sumus! adspice; turmæ
  Quot Libycæ certant annos anteire labore,
  Et nudis bellantur equis! ipse, adspice, ductor,
  Quum primam tenero vocem proferret ab ore,                       350
  Jam bella et lituos, ac flammis urere gentem
  Jurabat Phrygiam, atque animo patria arma movebat.
  Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos
  Apenninus agat scopulos; per saxa nivesque,
  (Dicam etenim, ut stimulent atram vel inania mentem)             355
  Per cælum est qui pandat iter: pudet Hercule tritas
  Desperare vias, laudemque timere secundam.
  Sed Libyæ clades, et primi incendia belli
  Adgerat, atque iterum pro libertate labores
  Hannon ferre vetat: ponat formidinis æstus,                      360
  Parietibusque domus inbellis femina servet
  Singultantem animam: nos, nos contra ibimus hostem,
  Quîs procul a Tyria dominos depellere Byrsa,
  Vel Jove non æquo, fixum est: sin fata repugnant,
  Et jam damnata cessit Carthagine Mavors,                         365
  Obcumbam potius; nec te, patria inclita, dedam
  Æternum famulam; liberque Acheronta videbo.
  Nam quæ, pro Superi! Fabius jubet? ocius arma
  Exuite, et capta descendite ab arce Sagunti;
  Tum delecta manus scutorum incendat acervos,                     370
  Uranturque rates, ac toto absistite ponto.
  Dî procul, o! merita est numquam si talia plecti
  Carthago, prohibete nefas; nostrique solutas
  Ductoris servate manus!» Ut deinde resedit,
  Factaque censendi, Patrum de more, potestas;                     375
  Hic Hannon reddi propere certamine rapta
  Instat, et auctorem violati fœderis addit.
    Tum vero adtoniti, ceu templo inrumperet hostis,
  Exsiluere Patres, Latioque id verteret omen
  Oravere Deum. At postquam discordia sentit                       380
  Pectora, et infidas ad Martem vergere mentes;
  Non ultra patiens Fabius rexisse dolorem,
  Concilium exposcit propere, Patribusque vocatis
  Bellum se gestare sinu pacemque profatus,
  Quod sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis                  385
  Inperat, ac, sævo neutrum renuente Senatu,
  Ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
  «Adcipite infaustum Libyæ, eventuque priori
  Par, inquit, bellum:» et laxos effundit amictus.
  Tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.                      390
    Atque ea dum profugæ regnis agitantur Elissæ,
  Adcisis velox populis, quîs ægra lababat
  Ambiguo sub Marte fides, prædaque gravatus
  Ad muros Pœnus revocaverat arma Sagunti.
    Ecce autem clipeum, sævo fulgore micantem,                     395
  Oceani gentes ductori dona ferebant,
  Callaicæ telluris opus, galeamque coruscis
  Subnixam cristis, vibrant cui vertice coni
  Albentis, niveæ tremulo nutamine pennæ;
  Ensem unum, ac multis fatalem millibus hastam;                   400
  Præterea textam nodis, auroque trilicem
  Loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
  Hæc, ære et duri chalybis perfecta metallo,
  Atque opibus perfusa Tagi, per singula lætis
  Lustrat ovans oculis, et gaudet origine regni.                   405
    Condebat primæ Dido Carthaginis arces,
  Instabatque operi subducta classe juventus.
  Molibus hi claudunt portus, his tecta domusque
  Partiris, justæ Bitia venerande senectæ.
  Ostentant caput effossa tellure repertum                         410
  Bellatoris equi, atque omen clamore salutant.
  Has inter species orbatum classe, suisque,
  Ænean pulsum pelago, dextraque precantem
  Cernere erat: fronte hunc avide regina serena.
  Infelix, ac jam vultu spectabat amico.                           415
  Hinc et speluncam, furtivaque fœdera amantum
  Callaicæ fecere manus: it clamor ad auras,
  Latratusque canum; subitoque exterrita nimbo
  Occultant alæ venantum corpora silvis.
  Nec procul Æneadum vacuo jam litore classis,                     420
  Æquora nequidquam revocante petebat Elissa.
  Ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido
  Mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
  Ardentemque rogum media spectabat ab unda
  Dardanus, et magnis pandebat carbasa fatis.                      425
  Parte alia, supplex infernis Hannibal aris,
  Arcanum Stygia libat cum vate cruorem,
  Et primo bella Æneadum jurabat ab ævo.
  At senior Siculis exsultat Hamilcar in arvis;
  Spirantem credas certamina anhela movere:                        430
  Ardor inest oculis, torvumque minatur imago.
    Nec non et lævum clipei latus aspera signis
  Inplebat Spartana cohors: hanc ducit ovantem
  Ledæis veniens victor Xanthippus Amyclis.
  Juxta triste decus pendet sub imagine pœnæ                       435
  Regulus, et fidei dat magna exempla Sagunto.
  Lætior at circa facies, agitata ferarum
  Agmina venatu, et cælata mapalia fulgent.
  Nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri
  Adsuetas patrio mulcet sermone leænas.                           440
  It liber campi pastor, cui fine sine ullo
  Invetitum saltus penetrat pecus: omnia Pœnum
  Armenti vigilem patrio de more sequuntur,
  Gæsaque, latratorque Cydon, tectumque, focique
  In silicis venis, et fistula nota juvencis.                      445
  Eminet excelso consurgens colle Saguntos,
  Quam circum inmensi populi condensaque cingunt
  Agmina certantum, pulsantque trementibus hastis.
  Extrema clipei stagnabat Iberus in ora,
  Curvatis claudens ingentem flexibus orbem.                       450
  Hannibal, abrupto transgressus fœdere ripas,
  Pœnorum populos Romana in bella vocabat.
  Tali sublimis dono, nova tegmina latis
  Aptat concutiens humeris, celsusque profatur:
  «Heu quantum Ausonio sudabitis, arma, cruore!                    455
  Quas, belli judex, pœnas mihi, Curia, pendes!»
    Jamque senescebat vallatis mœnibus hostis,
  Carpebatque dies urbem, dum signa manusque
  Exspectant fessi socias: tandem æquore vano
  Avertunt oculos, frustrataque litora ponunt,                     460
  Et propius suprema vident: sedet acta medullis
  Jamdudum, atque inopes penitus coquit intima pestis.
  Est furtim lento misere durantia tabo
  Viscera, et exurit siccatas sanguine venas
  Per longum celata fames: jam lumina retro                        465
  Exesis fugere genis; jam lurida sola
  Tecta cute, et venis male juncta trementibus ossa
  Exstant, consumtis visu deformia membris.
  Humentis rores noctis terramque madentem
  Solamen fecere mali, cassoque labore                             470
  E sicco frustra presserunt robore succos.
  Nil temerare piget: rabidi jejunia ventris
  Insolitis adigunt vesci, resolutaque, nudos
  Linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt.
    Desuper hæc cælo spectans Tirynthius alto                      475
  Inlacrimat fractæ nequidquam casibus urbis.
  Namque metus magnique tenent præcepta parentis,
  Ne sævæ tendat contra decreta novercæ.
  Sic igitur, cœpta occultans, ad limina sanctæ
  Contendit Fidei, secretaque pectora tentat.                      480
  Arcanis Dea læta, polo tum forte remoto
  Cælicolum magnas volvebat conscia curas,
  Quam tali adloquitur Nemeæ pacator honore:
  «Ante Jovem generata, decus Divumque hominumque,
  Qua sine non tellus pacem, non æquora norunt,                    485
  Justitiæ consors, tacitumque in pectore numen,
  Exitiumne tuæ dirum spectare Sagunti,
  Et tot pendentem pro te, Dea, cernere pœnas
  Urbem lenta potes? moritur tibi vulgus, et unam
  Te matres, vincente fame, te mœsta virorum                       490
  Ora vocant, primaque sonant te voce minores.
  Fer cælo auxilium, et fessis da surgere rebus.»
    Hæc satus Alcmena, contra cui talia virgo:
  «Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi fœdera rumpi,
  Statque dies, ausis olim tam tristibus ultor.                    495
  Sed me pollutas properantem linquere terras
  Sedibus his, tectisque novis succedere adegit
  Fecundum in fraudes hominum genus: inpia liqui
  Et, quantum terrent, tantum metuentia regna,
  Ac furias auri, nec vilia præmia fraudum,                        500
  Et super hæc ritu horrificos ac more ferarum
  Viventes rapto populos, luxuque solutum
  Omne decus, multaque obpressum nocte pudorem.
  Vis colitur, jurisque locum sibi vindicat ensis;
  Et probris cessit virtus: en, adspice gentes:                    505
  Nemo insons; pacem servant commercia culpæ.
  Sed secura tua fundata ut mœnia dextra
  Dignum te servent memorando fine vigorem,
  Dedita nec fessi transmittant corpora Pœno,
  Quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri;                    510
  Extendam leti decus, atque in secula mittam,
  Ipsaque laudatas ad Manes prosequar umbras.»
    Inde severa levi decurrens æthere virgo
  Luctantem fatis petit inflammata Saguntum;
  Invadit mentes, et pectora nota pererrat,                        515
  Inmittitque animis numen: tum fusa medullis
  Inplicat, atque sui flagrantem inspirat amorem.
  Arma volunt, tentantque ægros ad prælia nisus.
  Insperatus adest vigor, interiusque recursat
  Dulcis honos Divæ, et sacrum pro virgine letum.                  520
  It tacitus fessis per ovantia pectora sensus,
  Vel leto graviora pati, sævasque ferarum
  Adtentare dapes, et mensis addere crimen.
  Sed prohibet culpa pollutam extendere lucem
  Casta Fides, paribusque famem compescere membris.                525
    Quam simul invisæ gentis conspexit in arce
  Forte ferens sese Libycis Saturnia castris,
  Virgineum increpitat miscentem bella furorem,
  Atque, ira turbata gradum, ciet ocius atram
  Tisiphonen, imos agitantem verbere manes,                        530
  Et palmas tendens; «Hos, inquit, Noctis alumna,
  Hos muros inpelle manu, populumque ferocem,
  Dextris sterne suis; Juno jubet: ipsa propinqua
  Effectus studiumque tuum de nube videbo.
  Illa Deos summumque Jovem turbantia tela,                        535
  Quîs Acheronta moves, flammam inmanesque chelydros
  Stridoremque tuum, quo territa comprimit ora
  Cerberus, ac, mixto quæ spumant felle, venena,
  Et quidquid scelerum, pœnarum quidquid et iræ
  Pectore fecundo coquitur tibi, congere præceps                   540
  In Rutulos, totamque Erebo demitte Saguntum.
  Hac mercede Fides constet delapsa per auras.»
    Sic voce instimulans, dextra Dea concita sævam
  Eumenida incussit muris, tremuitque repente
  Mons circum, et gravior sonuit per litora fluctus.               545
  Sibilat insurgens capiti, et turgentia circum
  Multus colla micat squalenti tergore serpens.
  Mors graditur, vasto pandens cava guttura rictu,
  Casuroque inhiat populo: tunc Luctus, et atri
  Pectora circumstant Planctus, Mœrorque, Dolorque,                550
  Atque omnes adsunt Pœnæ, formaque trifauci
  Personat insomnis lacrimosæ Janitor aulæ.
  Protinus adsimilat faciem mutabile monstrum
  Tiburnæ, gressumque simul, sonitumque loquentis.
  Hæc bello vacuos et sævi turbine Martis                          555
  Lugebat thalamos, Murro spoliata marito;
  Clara genus, Daunique trahens a sanguine nomen.
  Cui vultus induta pares disjectaque crinem
  Eumenis in medios inrumpit turbida cœtus,
  Et mœstas lacerata genas; «Quis terminus, inquit?                560
  Sat Fidei proavisque datum! vidi ipsa cruentum,
  Ipsa meum vidi lacerato vulnere nostras
  Terrentem Murrum noctes et dira sonantem:
  Eripe te, conjux, miserandæ casibus urbis,
  Et fuge, si terras adimit victoria Pœni,                         565
  Ad manes, Tiburna, meos: cecidere Penates,
  Occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis.
  Mens horret, nec adhuc oculis absistit imago.
  Nullane jam posthac tua tecta, Sagunte, videbo?
  Felix, Murre, necis, patriaque superstite felix.                 570
  At nos, Sidoniis famulatum matribus actas,
  Post belli casus vastique pericula ponti,
  Carthago adspiciet victrix, tandemque supremum
  Nocte obita Libyæ gremio captiva jacebo.
  Sed vos, o juvenes, vetuit quos conscia virtus                   575
  Posse capi, quîs telum ingens contra aspera mors est,
  Vestris servitio manibus subducite matres.
  Ardua virtutem profert via: pergite primi
  Nec facilem populis, nec notam invadere laudem.»
    His ubi turbatas hortatibus inpulit aures,                     580
  Inde petit tumulum, summo quem vertice montis
  Amphitryoniades spectandum ex æquore nautis
  Struxerat, et grato cineres decorarat honore.
  Excitus sede (horrendum) prorumpit ab ima
  Cæruleus maculis auro squalentibus anguis.                       585
  Ignea sanguinea radiabant lumina flamma,
  Oraque vibranti stridebant sibila lingua:
  Isque inter trepidos cœtus mediamque per urbem
  Volvitur, et muris propere delabitur altis,
  Ac similis profugo vicina ad litora tendit,                      590
  Spumantisque freti præceps inmergitur undis.
    Tum vero excussæ mentes, ceu prodita tecta
  Expulsi fugiant Manes, umbræque recusent
  Captivo jacuisse solo: sperare saluti
  Pertæsum, damnantque cibos; agit addita Erinnys.                 595
  Haud gravior duris Divum inclementia rebus,
  Quam leti proferre moras: abrumpere vitam
  Ocius adtoniti quærunt, lucemque gravantur.
  Certatim structus subrectæ molis ad astra
  In media stetit urbe rogus; portantque trahuntque                600
  Longæ pacis opes quæsitaque præmia dextris,
  Callaico vestes distinctas matribus auro,
  Armaque Dulichia proavis portata Zacyntho,
  Et prisca advectos Rutulorum ex urbe Penates.
  Huc quidquid superest captis, clipeosque, simulque               605
  Infaustos jaciunt enses, et condita bello
  Effodiunt penitus terra, gaudentque superbi
  Victoris prædam flammis donare supremis.
    Quæ postquam congesta videt feralis Erinnys,
  Lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis               610
  Quassat, et inferna superos caligine condit.
  Inde opus adgressi, toto quod nobile mundo
  Æternum invictis infelix gloria servat.
  Princeps Tisiphone, lentum indignata parentem,
  Pressit ovans capulum, cunctantemque inpulit ensem,              615
  Et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.
  Invitas maculant cognato sanguine dextras,
  Miranturque nefas aversa mente peractum,
  Et facto sceleri inlacrimant: hic, turbidus ira,
  Et rabie cladum, perpessæque ultima vitæ,                        620
  Obliquos versat materna per ubera visus:
  Hic, raptam librans dilectæ in colla securim
  Conjugis, increpitat sese, mediumque furorem
  Projecta damnat stupefactus membra bipenni.
  Nec tamen evasisse datur: nam verbera Erinnys                    625
  Incutit, atque atros insibilat ore tumores.
  Sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito
  Effluxere tori, et subiere oblivia tædæ.
  Ille jacit, totis connisus viribus, ægrum
  In flammas corpus, densum qua turbine nigro                      630
  Exundat fumum piceus caligine vertex.
    At medios inter cœtus pietate sinistra,
  Infelix Tymbrene, furis; Pœnoque parentis
  Dum properas auferre necem, reddentia formam
  Ora tuam laceras, temerasque simillima membra.                   635
  Vos etiam primo gemini cecidistis in ævo,
  Eurymedon fratrem, et fratrem mentite Lycorma,
  Cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis
  Reddere, et in vultu genetrici stare suorum.
  Jam fixus jugulo culpa te solverat ensis,                        640
  Eurymedon, inter miseræ lamenta senectæ:
  Dumque malis turbata parens, deceptaque visis,
  Quo ruis? huc ferrum, clamat, converte, Lycorma;
  Ecce simul jugulum perfoderat ense Lycormas.
  Sed magno, quinam, Eurymedon, furor iste? sonabat                645
  Cum planctu, geminæque nota decepta figuræ,
  Funera mutato revocabat nomine mater;
  Donec, transacto tremebunda per ubera ferro,
  Tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos.
    Quis diros urbis casus, laudandaque monstra,                   650
  Et fidei pœnas, et tristia fata piorum
  Inperet evolvens lacrimis? vix Punica fletu
  Cessassent castra, ac miserescere nescius hostis.
  Urbs, habitata diu Fidei, cæloque parentem
  Murorum repetens, ruit inter perfida gentis                      655
  Sidoniæ tela, atque inmania facta suorum,
  Injustis neglecta Deis: furit ensis et ignis;
  Quique caret flamma, scelerum est locus! Erigit atro
  Nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem.
  Ardet in excelso proceri vertice montis                          660
  Arx, intacta prius bellis: hinc Punica castra,
  Litoraque, et totam soliti spectare Saguntum:
  Ardent tecta Deum; resplendet imagine flammæ
  Æquor, et in tremulo vibrant incendia ponto.
    Ecce inter medios cædum Tiburna furores,                       665
  Fulgenti dextram mucrone armata mariti,
  Et læva infelix ardentem lampada quassans,
  Squalentemque erecta comam, ac liventia planctu
  Pectora nudatis ostendens sæva lacertis,
  Ad tumulum Murri super ipsa cadavera fertur.                     670
  Qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis,
  Iraque turbatos exercet regia Manes,
  Alecto, solium ante Dei sedemque tremendam,
  Tartareo est operata Jovi, pœnasque ministrat.
  Arma viri, multo nuper defensa cruore,                           675
  Inponit tumulo inlacrimans; Manesque precata,
  Adciperent sese, flagrantem lampada subdit.
  Tunc rapiens letum, «Tibi ego hæc, ait, optime conjux,
  Ad Manes, en, ipsa fero.» Sic ense recepto
  Arma super ruit, et flammas invadit hiatu.                       680
    Semiambusta jacet nullo discrimine passim
  Infelix obitus, permixto funere, turba.
  Ceu, stimulante fame, quum victor ovilia tandem
  Faucibus invasit siccis leo, mandit hianti
  Ore fremens inbelle pecus, patuloque redundat                    685
  Gutture ructatus large cruor: incubat atris
  Semesæ stragis cumulis; aut, murmure anhelo
  Infrendens, laceros inter spatiatur acervos.
  Late fusa jacent pecudes, custosque Molossus,
  Pastorumque cohors, stabulique gregisque magister;               690
  Totaque vastatis disjecta mapalia tectis.
  Inrumpunt vacuam Pœni tot cladibus arcem.
  Tum demum ad Manes, perfecto munere, Erinnys
  Junoni laudata redit, magnamque superba
  Exsultat rapiens secum sub Tartara turbam.                       695
    At vos, sidereæ, quas nulla æquaverit ætas,
  Ite, decus terrarum, animæ, venerabile vulgus,
  Elysium et castas sedes decorate piorum.
  Cui vero non æqua dedit victoria nomen,
  (Audite; o gentes, neu rumpite fœdera pacis,                     700
  Nec regnis postferte fidem!) vagus exsul in orbe
  Errabit toto, patriis projectus ab oris;
  Tergaque vertentem trepidans Carthago videbit.
  Sæpe Saguntinis somnos exterritus umbris
  Optabit cecidisse manu; ferroque negato,                         705
  Invictus quondam Stygias bellator ad undas
  Deformata feret liventi membra veneno.



LIBER TERTIUS.


ARGUMENTUM.

Sagunto diruta, Bostar in Libyam mittitur, ut de eventu belli Romanis
inlati oraculum Jovis Hammonis in Marmarica consulat; 1-13.

Hannibal ipse Gades petit, ubi in templo Herculis, cujus labores in
foribus sculptos contemplatur, donaria Deo vota suspendit; 14-44.

Et recessum adcessumque maris admiratur; 45-60.

Inde Himilcen, uxorem suam, quamvis invitam cum filiolo lactente in
Africam amandat; 61-157.

Curis vero et laboribus fessus, nocte adpetente, somno altiore
obprimitur, in quo ei obfertur species Mercurii, qui ipsius
cunctationem increpat, seque ab Jove ducem in Italiam ei missum
memorat; 158-213.

Hoc visu lætus extemplo copias ex hibernis educit, quæ sigillatim
recensentur; 214-405.

Has per Pyrenæum saltum Bebrycumque fines traducit, et ex Volcarum
agro Rhodanum ac deinde Druentiam, qui et ipse Alpinus amnis longe
omnium Galliæ fluviorum difficillimus transitu est, trajicit; 406-476.

Tum per Gallias, fusis, qui iter morari atque impedire conabantur, ad
Alpes contendit, in quarum jugum milites, pugnando et tædio laborum
malorumque fessi, sed promissis et oratione ducis confirmati,
duodecimo demum die evadunt; 477-556.

Gravissimo labore jam præter omnium opinionem exantlato, Venus de
periculo, Romanis inminente, cum patre conqueritur; 557-569.

Jupiter contra, spe belli fortiter a Romanis gerendi feliciterque olim
finiendi, filiæ dolorem levat, et futuram Romæ fortunam splendidumque
Flaviæ gentis imperium, vaticinantis in modum, exponit; 570-629.

Interea Hannibal, Alpibus per varios casus et tot discrimina rerum
superatis, in Italiam degreditur, et in Taurinis, quæ Gallis proxima
gens est, castra ponit; 630-646.

Eodem Bostar, ex Africa reversus, pervenit, et oraculo Jovis Hammonis,
cujus situm et originem describit, prosperum futuri belli eventum
portendi nuntiat, quo militi ad dimicandum animus incenditur; 647-714.


  Postquam rupta fides Tyriis, et mœnia castæ,
  Non æquo Superum genitore, eversa Sagunti;
  Extemplo positos finiti cardine mundi
  Victor adit populos, cognataque limina Gades.
  Nec vatum mentes agitare et præscia corda                          5
  Cessatum super imperio: citus æquore Bostar
  Vela dare, et rerum prænoscere fata jubetur.
  Prisca fides adytis longo servatur ab ævo,
  Qua sublime sedens, Cirrhæis æmulus antris,
  Inter anhelantes Garamantas corniger Hammon,                      10
  Fatidico pandit venientia secula luco.
  Hinc omen cœptis, et casus scire futuros
  Ante diem, bellique vices novisse petebat.
    Exin clavigeri veneratus numinis aras
  Captivis onerat donis, quæ nuper ab arce                          15
  Victor fumantis rapuit semiusta Sagunti.
  Vulgatum, nec cassa fides, ab origine fani
  Inpositas durare trabes, solasque per ævum
  Condentum novisse manus: hinc credere gaudent
  Consedisse Deum, seniumque repellere templis.                     20
  Tum, quîs fas et honos adyti penetralia nosse,
  Femineos prohibent gressus, ac limine curant
  Sætigeros arcere sues: nec discolor ulli
  Ante aras cultus; velantur corpora lino,
  Et Pelusiaco præfulget stamine vertex.                            25
  Discinctis mos tura dare, atque e lege parentum
  Sacrificam lato vestem distinguere clavo.
  Pes nudus, tonsæque comæ, castumque cubile:
  Inrestincta focis servant altaria flammæ.
  Sed nulla effigies, simulacrave nota Deorum                       30
  Majestate locum, et sacro inplevere timore.
    In foribus labor Alcidæ Lernæa recisis
  Anguibus hydra jacet, nexuque elisa leonis
  Ora Cleonæi patulo cælantur hiatu.
  Ast Stygius, sævis terrens latratibus umbras,                     35
  Janitor, æterno tum primum tractus ab antro,
  Vincla indignatur, metuitque Megæra catenas.
  Juxta Thraces equi, pestisque Erymanthia, et altos
  Æripedis ramos superantia cornua cervi.
  Nec levior vinci Libycæ telluris alumnus                          40
  Matre super, stratique genus deforme bimembres
  Centauri, frontemque minor nunc amnis Acarnan.
  Inter quæ fulget sacratis ignibus Œte,
  Ingentemque animam rapiunt ad sidera flammæ.
    Postquam oculos varia inplevit virtutis imago,                  45
  Mira dehinc cernit: surgentis mole profundi
  Injectum terris subitum mare, nullaque circa
  Litora, et infuso stagnantes æquore campos.
  Nam qua cæruleis Nereus evolvitur antris,
  Atque imo freta contorquet Neptunia fundo,                        50
  Proruptum exundat pelagus, cæcosque relaxans
  Oceanus fontes torrentibus ingruit undis.
  Tum vada, ceu sævo penitus permota tridenti,
  Luctantur terris tumefactum inponere pontum.
  Mox remeat gurges, tractoque relabitur æstu,                      55
  Ac ratis erepto campis deserta profundo,
  Et fusi transtris exspectant æquora nautæ.
  Cymothoes ea regna vagæ, pelagique labores
  Luna movet: Luna, inmissis per cærula bigis,
  Fertque refertque fretum, sequitarque reciproca Tethys.           60
    Hæc propere spectata duci: nam multa fatigant.
  Curarum prima exercet, subducere bello
  Consortem thalami, parvumque sub ubere natum.
  Virgineis juvenem tædis, primoque Hymenæo
  Inbuerat conjux, memorique tenebat amore.                         65
  At puer, obsessæ generatus in ore Sagunti,
  Bissenos lunæ nondum compleverat orbes.
  Quos, ut seponi stetit et secernere ab armis,
  Adfatur ductor: «Spes o Carthaginis altæ,
  Nate, nec Æneadum levior metus, amplior, oro,                     70
  Sis patrio decore, et factis tibi nomina condas,
  Quîs superes bellator avum, jamque ægra timoris
  Roma tuos numeret lacrimandos matribus annos.
  Ni præsaga meos ludunt præcordia sensus,
  Ingens hic terris crescit labor: ora parentis                     75
  Agnosco, torvaque oculos sub fronte minaces,
  Vagitumque gravem, atque irarum elementa mearum.
  Si quis forte Deum tantos inciderit actus,
  Ut nostro abrumpat leto primordia rerum;
  Hoc pignus belli, conjux, servare labora!                         80
  Quumque datum fari, duc per cunabula nostra;
  Tangat Elissæas palmis puerilibus aras,
  Et cineri juret patrio Laurentia bella.
  Inde, ubi flore novo pubescet firmior ætas,
  Emicet in Martem, et calcato fœdere victor                        85
  In Capitolina tumulum mihi vindicet arce.
  Tu vero, tanti felix quam gloria partus
  Exspectat, veneranda fide, discede periclis
  Incerti Martis, durosque relinque labores:
  Nos clausæ nivibus rupes, subpostaque cælo                        90
  Saxa manent, nos, Alcidæ mirante noverca,
  Sudatus labor, et, bellis labor acrior, Alpes.
  Quod si promissum vertat Fortuna favorem,
  Lævaque sit cœptis, te longa stare senecta
  Ævumque extendisse velim: tua justior ætas,                       95
  Ultra me inproperæ ducant cui fila Sorores.»
    Sic ille: at contra Cirrhæi sanguis Imilce
  Castalii, cui materno de nomine dicta
  Castulo Phœbei servat cognomina vatis,
  Atque ex sacrata repetebat stirpe parentes:                      100
  Tempore quo Bacchus populos domitabat Iberos,
  Concutiens thyrso atque armata Mænade Calpen,
  Lascivo genitus Satyro nymphaque Myrice,
  Milichus indigenis late regnarat in oris,
  Cornigeram adtollens genitoris imagine frontem.                  105
  Hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,
  Barbarica paulum vitiato nomine lingua.
    Quæ tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:
  «Mene, oblite tua nostram pendere salute,
  Abnuis inceptis comitem? sic fœdera nota                         110
  Primitiæque tori, gelidos ut scandere tecum
  Deficiam montes conjux tua? crede vigori
  Femineo: castum haud superat labor ullus amorem.
  Sin solo adspicimur sexu, fixumque relinqui,
  Cedo equidem, nec fata moror: Deus adnuat, oro.                  115
  I felix, i numinibus votisque secundis,
  Atque acies inter flagrantiaque arma, relictæ
  Conjugis et nati curam servare memento.
  Quippe nec Ausonios tantum, nec tela, nec ignes,
  Quantum te, metuo: ruis ipsos acer in enses,                     120
  Objectasque caput telis, nec te ulla secundo
  Eventu satiat virtus: tibi gloria soli
  Fine caret, credisque viris ignobile letum
  Belligeris in pace mori: tremor inplicat artus,
  Nec quemquam horresco, qui se tibi conferat unus.                125
  Sed tu, bellorum genitor, miserere, nefasque
  Averte, et serva caput inviolabile Teucris.»
    Jamque adeo egressi steterant in litore primo,
  Et promota ratis, pendentibus arbore nautis,
  Aptabat sensim pulsanti carbasa vento;                           130
  Quum, lenire metus properans, ægramque levare
  Adtonitis mentem curis, sic Hannibal orsus:
  «Ominibus parce et lacrimis, fidissima conjux!
  Et pace et bello cunctis stat terminus ævi,
  Extremumque diem primus tulit: ire per ora                       135
  Nomen in æternum paucis mens ignea donat,
  Quos Pater æthereis Cælestum destinat oris.
  An Romana juga, et famulas Carthaginis arces
  Perpetiar? Stimulant manes, noctisque per umbras
  Increpitans genitor: stant aræ atque horrida sacra               140
  Ante oculos, brevitasque vetat mutabilis horæ
  Prolatare diem: sedeamne, ut noverit una
  Me tantum Carthago? et, qui sim, nesciat omnis
  Gens hominum? letique metu decora alta relinquam?
  Quantum etenim distant a morte silentia vitæ?                    145
  Nec tamen incautos laudum exhorresce furores:
  Et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
  Gloria, quum longo titulis celebratur in ævo.
  Te quoque magna manent suscepti præmia belli:
  Dent modo se Superi, Thybris tibi serviet omnis,                 150
  Iliacæque nurus, et dives Dardanus auri.»
    Dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
  Confisus pelago celsa de puppe magister
  Cunctantem ciet: abripitur divulsa marito.
  Hærent intenti vultus, et litora servant,                        155
  Donec, iter liquidum volucri rapiente carina,
  Consumsit visus pontus, tellusque recessit.
    At Pœnus belli curis avertere amorem
  Adparat, et repetit properato mœnia gressu.
  Quæ dum perlustrat, crebroque obit omnia visu,                   160
  Tandem sollicito cessit vis dura labori,
  Belligeramque datur somno componere mentem.
    Tum pater omnipotens gentem exercere periclis
  Dardaniam, et fama sævorum tollere ad astra
  Bellorum meditans, priscosque referre labores,                   165
  Præcipitat consulta viri; segnemque quietem
  Terret, et inmissa rumpit formidine somnos.
  Jamque per humentem noctis Cyllenius umbram
  Aligero lapsu portabat jussa parentis.
  Nec mora: mulcentem securo membra sopore                         170
  Adgreditur juvenem, ac monitis incessit amaris:
  «Turpe duci totam somno consumere noctem,
  O rector Libyæ; vigili stant bella magistro.
  Jam maria effusas cernes turbare carinas,
  Et Latiam toto pubem volitare profundo,                          175
  Dum lentus cœpti terra cunctaris Ibera.
  Scilicet, id satis est decoris, memorandaque virtus,
  Quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
  En age, si quid inest animo par fortibus ausis,
  Fer gressus agiles mecum, et comitare vocantem:                  180
  Respexisse veto; monet hoc pater ille Deorum:
  Victorem ante altæ statuam te mœnia Romæ.»
    Jamque videbatur dextram injectare, graduque
  Lætantem trahere in Saturnia regna citato;
  Quum subitus circa fragor, et vibrata per auras                  185
  Exterrent sævis a tergo sibila linguis;
  Ingentique metu Divum præcepta paventi
  Effluxere viro, et turbatus lumina flectit.
  Ecce jugis rapiens silvas, ac robora vasto
  Contorta amplexu, tractasque per invia rupes,                    190
  Ater letifero stridebat turbine serpens.
  Quantus non æquas perlustrat flexibus Arctos,
  Et geminum lapsu sidus circumligat anguis:
  Inmani tantus fauces diducit hiatu,
  Adtollensque caput nimbosis montibus æquat.                      195
  Congeminat sonitus rupti violentia cæli,
  Imbriferamque hiemem permixta grandine torquet.
  Hoc trepidus monstro, (neque enim sopor ille, nec altæ
  Vis aderat noctis, virgaque fugante tenebras
  Miscuerat lucem somno Deus) ardua quæ sit,                       200
  Scitatur, pestis; terrasque urgentia membra
  Quo ferat, et quosnam populos deposcat hiatu.
  Cui gelidis almæ Cyllenes editus antris:
  «Bella vides optata tibi: te maxima bella,
  Te strages nemorum, te moto turbida cælo                         205
  Tempestas, cædesque virum, magnæque ruinæ
  Idæi generis, lacrimosaque fata sequuntur.
  Quantus per campos populatis montibus actas
  Contorquet silvas squalenti tergore serpens,
  Et late humectat terras spumante veneno:                         210
  Tantus, perdomitis decurrens Alpibus, atro
  Involves bello Italiam, tantoque fragore
  Eruta convulsis prosternes oppida muris.»
    His ægrum stimulis liquere Deusque soporque:
  It membris gelidus sudor; lætoque pavore                         215
  Promissa evolvit somni, noctemque retractat.
  Jamque Deum regi Martique sub omine fausto
  Instauratus honos; niveoque ante omnia tauro
  Placatus meritis monitor Cyllenius aris.
  Extemplo edicit convellere signa, repensque                      220
  Castra quatit clamor permixtis dissona linguis.
    Prodite, Calliope, famæ, quos horrida cœpta
  Excierint populos, tulerintque in regna Latini;
  Et quas indomitis urbes armarit Iberis,
  Quasque Parætonio glomerarit litore turmas                       225
  Ausa sibi Libye rerum deposcere frenos,
  Et terris mutare jugum: non ulla, nec unquam
  Sævior it trucibus tempestas acta procellis;
  Nec bellum raptis tam dirum mille carinis
  Acrius infremuit, trepidumque exterruit orbem.                   230
    Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
  Membra levis, celsique decus fraudata superbum
  Corporis; at docilis fallendi, et nectere tectos
  Nunquam tarda dolos: rudis his tunc parma; brevique
  Bellabant ense; at vestigia nuda, sinusque                       235
  Cingere inadsuetum; et rubræ velamine vestis
  Ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem.
  His rector fulgens ostro super altior omnes
  Germanus nitet Hannibalis, gratoque tumultu
  Mago quatit currus, et fratrem spirat in armis.                  240
    Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplis,
  Prisca situ, veterisque ante arces condita Byrsæ.
  Tum, quæ Sicanio præcinxit litora muro,
  In clipei speciem curvatis turribus, Aspis.
  Sed dux in sese converterat ora Sychæus,                         245
  Hasdrubalis proles, cui vano corda tumore
  Maternum inplebat genus, et resonare superbo
  Hannibal haud unquam cessabat avunculus ore.
    Adfuit undosa cretus Berenicide miles,
  Nec tereti dextras in pugnam armata dolone                       250
  Destituit Barce sitientibus arida venis.
  Nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis
  Battiadas pravos fidei stimulavit in arma.
  Quos trahit antiquo laudatus Hamilcare quondam,
  Consilio viridis, sed belli serus, Ilertes.                      255
    Sabratha tum Tyrium vulgus, Sarranaque Leptis,
  Œaque Trinacrios Afris permixta colonos,
  Et Tingin rapido mittebat ab æquore Lixus.
  Tum Vaga, et antiquis dilectus regibus Hippo,
  Quæque procul cavit non æquos Ruspina fluctus,                   260
  Et Zama, et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus.
  Ducit tot populos ingens et corpore et armis,
  Herculeam factis servans ac nomine famam,
  Antæus, celsumque caput super agmina tollit.
    Venere Æthiopes, gens haud incognita Nilo,                     265
  Qui magneta secant: solis honor ille metalli,
  Intactum chalybem vicino ducere saxo.
  His simul, inmitem testantes corpore solem,
  Exusti venere Nubæ: non ærea cassis,
  Nec lorica riget ferro, non tenditur arcus;                      270
  Tempora multiplici mos est defendere lino,
  Et lino munire latus, scelerataque succis
  Spicula dirigere, et ferrum infamare veneno.
  Tum primum castris Phœnicum tendere ritu
  Cinyphii didicere Macæ: squalentia barba                         275
  Ora viris, humerosque tegunt velamine capri
  Sætigero; panda manus est armata cateia.
  Versicolor contra cætra, et falcatus ab arte
  Ensis Adyrmachidis, ac lævo tegmina crure.
  Sed mensis asper populus, victuque maligno:                      280
  Nam calida tristes epulæ torrentur arena.
  Quin et Massyli fulgentia signa tulere,
  Hesperidum veniens lucis domus ultima terræ.
  Præfuit intortos demissus vertice crines
  Bocchus atrox, qui sacratas in litore silvas,                    285
  Atque inter frondes revirescere viderat aurum.
    Vos quoque desertis in castra mapalibus itis,
  Misceri gregibus Gætulia sueta ferarum,
  Indomitisque loqui, et sedare leonibus iras.
  Nulla domus; plaustris habitant: migrare per arva                290
  Mos, atque errantes circumvectare penates.
  Hinc mille alipedes turmæ, velocior Euris
  Et doctus virgæ sonipes, in castra ruebant.
  Ceu pernix quum densa vagis latratibus inplet
  Venator dumeta Lacon, aut exigit Umber                           295
  Nare sagax e calle feras, perterrita late
  Agmina præcipitant volucres formidine cervi.
  Hos agit haud læto vultu, nec fronte serena,
  Asbytes nuper cæsæ germanus, Acherras.
    Marmaridæ, medicum vulgus, strepuere catervis;                 300
  Ad quorum cantus serpens oblita veneni,
  Ad quorum tactum mites jacuere cerastæ.
  Tum, chalybis pauper, Banjuræ cruda juventus,
  Contenti parca durasse hastilia flamma,
  Miscebant avidi trucibus fera murmura linguis.                   305
  Nec non Autololes, levibus gens ignea plantis,
  Cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis;
  Tanta fuga est! certant pennæ, campumque volatu
  Quum rapuere, pedum frustra vestigia quæras.
  Spectati castris, quos succo nobilis arbor                       310
  Et dulci pascit lotos nimis hospita bacca.
  Quique atro rabidas effervescente veneno
  Dipsadas inmensis horrent Garamantes arenis.
  Fama docet, cæsæ rapuit quum Gorgonis ora
  Perseus, in Libyam dirum fluxisse cruorem;                       315
  Inde Medusæis terram exundasse chelydris.
  Millibus his ductor spectatus Marte Choaspes,
  Neritia Meninge satus, cui tragula semper
  Fulmineam armabat, celebratum missile, dextram.
  Hinc coit æquoreus Nasamon, invadere fluctu                      320
  Audax naufragia, et prædas avellere ponto:
  Hinc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,
  Qua virgo, ut fama est, bellatrix edita lympha
  Invento primam Libyen perfudit olivo.
    Nec non totus adest vesper, populique reposti.                 325
  Cantaber ante omnes, hiemisque æstusque famisque
  Invictus, palmamque ex omni ferre labore.
  Mirus amor populo, quum pigra incanuit ætas,
  Inbelles jam dudum annos prævertere saxo,
  Nec vitam sine Marte pati: quippe omnis in armis                 330
  Lucis causa sita, et damnatum vivere paci.
    Venit et Auroræ lacrimis perfusus in orbem
  Diversum, patrias fugit quum devius oras,
  Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.
  His parvus sonipes, nec Marti notus: at idem,                    335
  Aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
  Aut molli pacata celer rapit esseda collo.
  Cydnus agit, juga Pyrenes venatibus acer
  Metiri, jaculove extendere prælia Mauro.
    Venere et Celtæ sociati nomen Iberis.                          340
  His pugna cecidisse decus, corpusque cremari
  Tale nefas: cælo credunt Superisque referri,
  Inpastus carpat si membra jacentia vultur.
    Fibrarum, et pennæ, divinarumque sagacem
  Flammarum misit dives Callæcia pubem,                            345
  Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
  Nunc, pedis alterno percussa verbere terra,
  Ad numerum resonas gaudentem plaudere cætras.
  Hæc requies ludusque viris, ea sacra voluptas.
  Cetera femineus peragit labor: addere sulco                      350
  Semina, et inpresso tellurem vertere aratro
  Segne viris: quidquid duro sine Marte gerendum,
  Callaici conjux obit inrequieta mariti.
  Hos Viriathus agit, Lusitanumque remotis
  Extractum lustris; primo Viriathus in ævo,                       355
  Nomen Romanis factum mox nobile damnis.
    Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra,
  Aut Vasco, insuetus galeæ, ferre arma morati.
  Non, quæ Dardanios post vidit, Ilerda, furores,
  Nec, qui Massageten monstrans feritate parentem,                 360
  Cornipedis fusa satiaris, Concane, vena.
  Jamque Ebusus Phœnissa movet, movet Arbacus arma,
  Aclyde, vel tenui pugnax instare veruto:
  Jam cui Tlepolemus sator, et cui Lindus origo,
  Funda bella ferens Baliaris et alite plumbo;                     365
  Et quos nunc Gravios violato nomine Graium
  Œneæ misere domus Ætolaque Tyde.
  Dat Carthago viros, Teucro fundata vetusto,
  Phocaicæ dant Emporiæ, dat Tarraco pubem
  Vitifera, et Latio tantum cessura Lyæo.                          370
  Hos inter clara thoracis luce nitebat
  Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis
  Atque altrix celsa mittebat Sætabis arce,
  Sætabis et telas Arabum sprevisse superba,
  Et Pelusiaco filum componere lino.                               375
  Mandonius populis, domitorque insignis equorum
  Inperitat Cæso, et socio stant castra labore.
    At Vettonum alas Balarus probat æquore aperto.
  Hic adeo, quum ver placidum flatusque tepescit,
  Concubitus servans tacitos, grex perstat equarum,                380
  Et Venerem occultam genitali concipit aura.
  Sed non multa dies generi, properatque senectus,
  Septimaque his stabulis longissima ducitur æstas.
    At non Sarmaticos adtollens Uxama muros
  Tam levibus persultat equis: hinc venit in arma                  385
  Haud ævi fragilis sonipes, crudoque vigore
  Asper frena pati, aut jussis parere magistris.
  Rhyndacus his ductor; telum sparus: ore ferarum
  Et rictu horrificant galeas; venatibus ævum
  Transigitur, vel, more patrum, vis raptaque pascunt.             390
    Fulgent præcipuis Parnasia Castulo signis,
  Et celebre Oceano atque alternis æstibus Hispal,
  Ac Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,
  Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra
  Nebride, et arcano Mænas nocturna Lyæo.                          395
  Arganthoniacos armat Carteia nepotes.
  Rex proavis fuit humani ditissimus ævi,
  Ter denos decies emensus belliger annos.
  Armat Tartessos, stabulanti conscia Phœbo,
  Et Munda, Emathios Italis paritura labores:                      400
  Nec decus auriferæ cessavit Corduba terræ.
  Hos duxere viros flaventi vertice Phorcys,
  Spiciferisque gravis bellator Arauricus oris,
  Æquales ævi; genuit quos ubere ripa
  Palladio Bætis umbratus cornua ramo.                             405
    Talia Sidonius per campos agmina ductor
  Pulvere nigrantes raptat, lustransque sub armis,
  Qua visu comprendere erat, fulgentia signa,
  Ibat ovans, longaque umbram tellure trahebat.
  Non aliter, quoties perlabitur æquora curru,                     410
  Extremamque petit, Phœbea cubilia, Tethyn
  Frenatis Neptunus equis; fluit omnis ab antris
  Nereidum chorus, et sueto certamine nandi
  Candida perspicuo connectunt brachia ponto.
    At Pyrenæi frondosa cacumina montis                            415
  Turbata Pœnus terrarum pace petebat.
  Pyrene celsa nimbosi verticis arce
  Divisos Celtis late prospectat Iberos,
  Atque æterna tenet magnis divortia terris.
  Nomen Bebrycia duxere a virgine colles,                          420
  Hospitis Alcidæ crimen; qui, sorte laborum
  Geryonæ peteret quum longa tricorporis arva,
  Possessus Baccho, sæva Bebrycis in aula
  Lugendam formæ sine virginitate reliquit
  Pyrenen, letique Deus, si credere fas est,                       425
  Causa fuit leti miseræ Deus: edidit alvo
  Namque ut serpentem, patriasque exhorruit iras,
  Confestim dulces liquit turbata penates.
  Tum noctem Alcidæ solis plangebat in antris,
  Et promissa viri silvis narrabat opacis;                         430
  Donec mœrentem ingratos raptoris amores,
  Tendentemque manus, atque hospitis arma vocantem
  Diripuere feræ: laceros Tirynthius artus,
  Dum remeat victor, lacrimis perfudit, et amens
  Palluit invento dilectæ virginis ore.                            435
  At voce Herculea percussa cacumina montis
  Intremuere jugis: mœsto clamore ciebat
  Pyrenen; scopulique omnes ac lustra ferarum
  Pyrenen resonant: tumulo tum membra reponit,
  Supremum inlacrimans; nec honos intercidit aevo,                 440
  Defletumque tenent montes per secula nomen.
    Jamque per et colles, et densos abjete lucos
  Bebryciæ Pœnus fines transcenderat aulæ.
  Inde ferox quæsitum armis per inhospita rura
  Volcarum populatur iter, tumidique minaces                       445
  Adcedit Rhodani festino milite ripas.
  Aggeribus caput Alpinis, et rupe nivali
  Proserit in Celtas, ingentemque extrahit amnem
  Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos,
  Ac propere in pontum lato ruit incitus alveo.                    450
  Auget opes stanti similis, tacitoque liquore
  Mixtus Arar; quem gurgitibus complexus anhelis
  Cunctantem inmergit pelago, raptumque per arva
  Ferre vetat patrium vicina ad litora nomen.
  Invadunt alacres inimicum pontibus amnem:                        455
  Nunc celso capite et cervicibus arma tuentur,
  Nunc validis gurges certatim frangitur ulnis.
  Fluminea sonipes religatus ducitur alno,
  Bellua nec retinet tardante Libyssa timore:
  Nam trabibus vada, et injecta tellure repertum                   460
  Connexas operire trabes, ac ducere in altum
  Paulatim ripæ resolutis aggere vinclis.
  At gregis inlapsu fremebundo territus acris
  Expavit moles Rhodanus, stagnisque refusis
  Torsit arenoso minitantia murmura fundo.                         465
    Jamque Tricastinis intendit finibus agmen,
  Jam faciles campos, jam rura Vocuntia carpit.
  Turbidus hic truncis saxisque Druentia lætum
  Ductoris vastavit iter: namque Alpibus ortus,
  Avulsas ornos, et adesi fragmina montis                          470
  Cum sonitu volvens, fertur latrantibus undis,
  Ac vada translato mutat fallacia cursu,
  Non pediti fidus, patulis non puppibus æquus:
  Et tunc, imbre recens fuso, conrepta sub armis
  Corpora multa virum spumanti vertice torquens,                   475
  Inmersit fundo laceris deformia membris.
    Sed jam præteritos ultra meminisse labores
  Conspectæ propius demsere paventibus Alpes.
  Cuncta gelu canaque æternum grandine tecta
  Atque ævi glaciem cohibent: riget ardua montis                   480
  Ætherei facies, surgentique obvia Phœbo,
  Duratas nescit flammis mollire pruinas.
  Quantum Tartareus regni pallentis hiatus
  Ad manes imos atque atræ stagna paludis
  A supera tellure patet: tam longa per auras                      485
  Erigitur tellus, et cælum intercipit umbra.
  Nullum ver usquam, nullique æstatis honores:
  Sola jugis habitat diris, sedesque tuetur
  Perpetuas deformis hiems: illa undique nubes
  Huc atras agit, et mixtos cum grandine nimbos.                   490
  Jam cuncti flatus ventique furentia regna
  Alpina posuere domo: caligat in altis
  Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.
  Mixtus Athos Tauro, Rhodopeque adjuncta Mimanti,
  Ossaque cum Pelio, cumque Hæmo cesserit Othrys.                  495
  Primus inexpertas adiit Tirynthius arces:
  Scindentem nubes, frangentemque ardua montis
  Spectarunt Superi, longisque ab origine seclis
  Intemerata gradu magna vi saxa domantem.
    At miles dubio tardat vestigia gressu,                         500
  Inpia ceu sacros in fines arma per orbem,
  Natura prohibente, ferant, Divisque repugnent.
  Contra quæ ductor (non Alpibus ille, nec ullo
  Turbatus terrore loci; sed languida monstris
  Corda virum fovet hortando, revocatque vigorem):                 505
  «Non pudet, obsequio Superum fessosque secundis,
  Post belli decus atque acies, dare terga nivosis
  Montibus, et segnes submittere rupibus arma?
  Nunc, o! nunc, socii, dominantis mœnia Romæ
  Credite vos, summumque Jovis conscendere culmen.                 510
  Hic labor Ausoniam, dabit hic in vincula Thybrim.»
  Nec mora: commotum promissis ditibus agmen
  Erigit in collem, et vestigia linquere nota
  Herculis edicit magni, crudisque locorum
  Ferre pedem, ac proprio turmas evadere calle.                    515
  Rumpit inadcessos aditus, atque ardua primus
  Exsuperat, summaque vocat de rupe cohortes.
  Tum, qua durati concreto frigore collis
  Lubrica frustratur canenti semita clivo,
  Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu                     520
  Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps
  Humenti turmas operit delapsa ruina.
  Interdum adverso glomeratas turbine Corus
  In media ora nives fuscis agit horridus alis:
  Aut rursum inmani stridens avulsa procella                       525
  Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem
  Contorto rotat in nubes sublimia flatu.
  Quoque magis subiere jugo, atque, evadere nisi,
  Erexere gradum, crescit labor: ardua supra
  Sese aperit fessis, et nascitur altera moles,                    530
  Unde nec edomitos exsudatosque labores
  Respexisse libet; tanta formidine plana
  Exterrent repetita oculis, atque una pruinæ
  Canentis, quacumque datur permittere visus,
  Ingeritur facies. Medio sic navita ponto,                        535
  Quum dulces liquit terras, et inania nullos
  Inveniunt ventos securo carbasa malo,
  Inmensas prospectat aquas, ac victa profundis
  Æquoribus fessus renovat sua lumina cælo.
    Jamque, super clades atque inportuna locorum,                  540
  Inluvie rigidæque comæ squalore perenni
  Horrida semiferi promunt e rupibus ora;
  Atque effusa cavis exesi pumicis antris
  Alpina invadit manus, adsuetoque vigore
  Per dumos, notasque nives, atque invia pernix                    545
  Clausum montivagis infestat cursibus hostem.
  Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo
  Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci,
  Paulatim glacies sedit tepefacta cruore;
  Dumque premit sonipes duro vestigia cornu,                       550
  Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.
  Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt
  Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
  Bis senos soles, totidem per vulnera sævas
  Emensi noctes, optato vertice sidunt,                            555
  Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.
    At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
  Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas:
  «Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro,
  Æneadis erit? et quando terrasque fretumque                      560
  Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
  A te concessa Pœnus parat urbe nepotes?
  Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur
  Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.
  Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam,                    565
  Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus,
  Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est,
  Exsilia errantes totum quæsîsse per orbem?
  Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?»
    His Venus; et contra genitor sic deinde profatur:              570
  «Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis
  Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit
  Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis
  Mole viros spectare paro, atque expendere bello.
  Gens ferri patiens, ac læta domare labores,                      575
  Paulatim antiquo patrum desuescit honori;
  Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris,
  Et semper famæ sitiens, obscura sedendo
  Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum,
  Sanguine de nostro populus, blandoque veneno                     580
  Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.
  Magnæ molis opus, multoque labore parandum,
  Tot populos inter, soli sibi poscere regna.
  Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum
  Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro                      585
  Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus,
  Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.
  Hi tantum parient Latio per vulnera regnum,
  Quod luxu, et multum mutata mente nepotes
  Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus,                 590
  Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum
  Ante suæ muros Carthaginis exuat armis.
  Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.
  Exin se Curibus virtus cælestis ad astra
  Efferet, et sacris augebit nomen Iulis                           595
  Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.
  Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen,
  Inque Caledonios primus trahet agmina lucos:
  Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros,
  Palmiferamque senex bello domitabit Idumen.                      600
  Nec Stygis ille lacus, viduataque lumine regna,
  Sed Superum sedes, nostrosque tenebit honores.
  Tum juvenis, magno præcellens robore mentis,
  Excipiet patriam molem, celsusque feretur,
  Æquatum imperio tollens caput: hic fera gentis                   605
  Bella Palæstinæ primo delebit in ævo.
  At tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
  Jam puer auricomo præformidate Batavo.
  Nec te terruerint Tarpeii culminis ignes:
  Sacrilegas inter flammas servabere terris;                       610
  Nam te longa manent nostri consortia mundi.
  Huic laxos arcus olim Gangetica pubes
  Submittet, vacuasque ostendent Bactra pharetras.
  Hic et ab Arctoo currus aget axe per Urbem,
  Ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos.                        615
  Idem, indignantem transmittere Dardana signa,
  Sarmaticis victor compescet sedibus Istrum.
  Quin et Romuleos superabit voce nepotes,
  Quîs erit eloquio partum decus: huic sua Musæ
  Sacra ferent; meliorque lyra, cui substitit Hebrus,              620
  Et venit Rhodope, Phœbo miranda loquetur.
  Ille etiam, qua prisca, vides, stat regia nobis,
  Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe,
  Et junget nostro templorum culmina cælo.
  Tunc, o nate Deum, Divosque dature, beatas                       625
  Imperio terras patrio rege. Tarda senectam
  Hospitia excipient cæli, solioque Quirinus
  Concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
  Siderei juxta radiabunt tempora nati.»
    Dum pandit seriem venturi Juppiter ævi,                        630
  Ductor Agenoreus, tumulis delatus iniquis,
  Lapsantem dubio devexa per invia nisu
  Firmabat gressum, atque humentia saxa premebat.
  Non acies, hostisve tenet; sed prona minaci
  Prærupto turbant, et cautibus obvia rupes.                       635
  Stant clausi, mœrentque moras et dura viarum;
  Nec refovere datur torpentia membra quiete.
  Noctem operi jungunt, et robora ferre coactis
  Adproperant humeris, ac raptas collibus ornos.
  Jamque ubi nudarunt silva densissima montis,                     640
  Adgessere trabes; rapidisque adcensus in orbem
  Excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro
  Dat gemitum putris resoluto pondere moles,
  Atque aperit fessis antiqui regna Latini.
  His tandem ignotas transgressus casibus Alpes,                   645
  Taurinis ductor statuit tentoria campis.
    Interea, voces Jovis atque oracula portans,
  Emensis aderat Garamantum lætus arenis
  Bostar, et ut viso stimulabat corda Tonante:
  «Maxime Belide, patriis qui mœnibus arces                        650
  Servitium dextra, Libycas penetravimus aras.
  Nos tulit ad Superos perfundens sidera Syrtis:
  Nos pæne æquoribus tellus violentior hausit.
  Ad finem cæli medio tenduntur ab orbe
  Squalentes campi: tumulum natura negavit                         655
  Inmensis spatiis, nisi quem cava nubila torquens
  Construxit turbo, inpacta glomeratus arena:
  Vel si, perfracto populatus carcere terras,
  Africus, aut, pontum spargens super aera, Corus
  Invasere truces capientem prælia campum,                         660
  Inque vicem ingesto cumularunt pulvere montes.
  Has observatis valles enavimus astris:
  Namque dies confundit iter; peditemque profundo
  Errantem campo, et semper media arva videntem,
  Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis.                        665
  Verum ubi defessi lucos nemorosaque regna
  Cornigeri Jovis, et fulgentia templa subimus,
  Exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
  Stat fano vicina (novum et memorabile!) lympha,
  Quæ nascente die, quæ deficiente tepescit,                       670
  Quæque riget, medius quum sol adcendit Olympum,
  Atque eadem rursum nocturnis fervet in umbris.
  Tum loca plena Deo, dites sine vomere glebas
  Ostentat senior, lætaque ita mente profatur:
  «Has umbras nemorum, et connexa cacumina cælo,                   675
  «Calcatosque Jovi lucos prece, Bostar, adora.
  «Nam cui dona Jovis non divulgata per orbem,
  «In gremio Thebes geminas sedisse columbas?
  «Quarum, Chaonias pennis quæ contigit oras,
  «Inplet fatidico Dodonida murmure quercum.                       680
  «At quæ, Carpathium super æquor vecta, per auras
  «In Libyen niveis tranavit concolor alis,
  «Hanc sedem templo Cythereia condidit ales:
  «Hic ubi nunc aram lucosque videtis opacos,
  «Ductore electo gregis, (admirabile dictu!)                      685
  «Lanigeri capitis media inter cornua perstans
  «Marmaricis ales populis responsa canebat.
  «Mox subitum nemus atque annoso robore lucus
  «Exsiluit, qualesque premunt nunc sidera quercus,
  «A prima venere die: prisco inde pavore                          690
  «Arbor numen habet, coliturque tepentibus aris.»
  Dumque ea miramur, subito stridore tremendum
  Inpulsæ patuere fores, majorque repente
  Lux oculos ferit: ante aras stat veste sacerdos
  Effulgens nivea, et populi concurrere certant.                   695
  Inde ubi mandatas effudi pectore voces,
  Ecce intrat subitus vatem Deus: alta sonoro
  Conlisis trabibus volvuntur murmura luco,
  Ac major nota jam vox prorumpit in auras:
  «Tenditis in Latium, belloque agitare paratis                    700
  «Assaraci prolem, Libyes: cœpta aspera cerno,
  «Gradivumque trucem currus jam scandere, et atram
  «In latus Hesperium flammam exspirare furentes
  «Cornipedes, multoque fluentia sanguine lora.
  «Tu, qui pugnarum eventus, extremaque fati                       705
  «Deposcis, claroque ferox das vela labori,
  «Invade Ætoli ductoris Iapyga campum:
  «Sidonios augebis avos, nullique relinques,
  «Altius Ausoniæ penetrare in viscera gentis;
  «Donec victa tibi trepidabunt Dardana regna.                     710
  «Nec ponet pubes unquam Saturnia curam,
  «Dum carpet superas in terris Hannibal auras.»»
    Talia portabat lætis oracula Bostar,
  Inplebatque viros pugnæ propioris amore.



LIBER QUARTUS.


ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici
ejus effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe
et agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque
animo bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem
sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis
consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens
ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium
se expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem
augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui
magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter
propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum
provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus,
equites Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque
eventu pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum
cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas
acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt;
355-400.

Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes
inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove
missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante,
per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem,
gravi vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii
spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio
tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti
inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul,
compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra
communit; et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam
pugnam, elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non
detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt,
ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter
cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive,
nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur;
525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident,
quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis
necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet
vulnere, ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio
venit, et Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas
effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris
motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis
undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius,
vir temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata,
ad intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa,
ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire
conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta,
altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra
locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et
sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt;
sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio
permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem
deprecatur, se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse
vovet, et, exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit;
808-829.


  Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes,
  Nubiferos montes, et saxa minantia cælo
  Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos;
  Æmulaque Herculei jactantem facta laboris
  Descendisse ducem: diros canit inproba motus,                      5
  Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro
  Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.
  Adstruit auditis, docilis per inania rerum
  Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres
  Bellorum raptim curas; subitusque per omnem                       10
  Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.
  Pila novant, ac detersa rubigine sævus
  Induitur ferro splendor; niveumque repostæ
  Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur
  Amento; revocantque nova fornace bipennes.                        15
  Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas
  Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.
  Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum
  Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.
  Nec vero muris, quibus est luctata vetustas,                      20
  Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque
  Retractant turres, edit quas longior ætas.
  Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis
  Et fidos certant obices arcessere silva:
  Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister                    25
  Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.
  Deseruere larem: portant cervicibus ægras
  Adtoniti matres, ducentesque ultima fila
  Grandævos rapuere senes: tum crine soluto
  Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur                      30
  Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.
  Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.
    At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta,
  Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa
  Decepere, tamen crudam contra aspera mentem                       35
  Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis
  Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,
  Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.
    Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,
  Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos;                     40
  Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem
  Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.
  At non et rerum curas, consultaque belli
  Stare probat, solusque nequit perferre quietem.
  Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes                      45
  Ausonium invasere latus, sedesque beatas,
  Et metui peperere manu: mox inpia bella
  Tarpeius pater et capti sensere Quirites.
  Hic dum sollicitat donis, et inania corda
  Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit;                     50
  Jam consul, volucri pervectus litora classe,
  Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;
  Ingentesque duces, pelagi terræque laborem
  Diversum emensos, propiora pericula vallo
  Jungebant, magnæque aderant primordia cladis.                     55
  Namque ut, conlatis admoto consule castris,
  Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris
  Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;
  Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis,
  Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor                         60
  Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem
  Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,
  Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum
  Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis
  Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum                       65
  Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.
    Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:
  «Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis
  Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.
  En age, qui sacros montes, rupesque profundas                     70
  Transiluit, discat, quanto stat celsius arce
  Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,
  An vestros rupisse globos: det inania famæ,
  Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,
  Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum                 75
  Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines
  Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.
  Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum
  Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,
  Ægates inter vasto jacet obruta ponto.»                           80
    Hæc ait, atque agmen Ticini flectit ad undas.
  Cæruleas Ticinus aquas, et stagna vadoso
  Perspicuus servat turbari nescia fundo,
  Ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.
  Vix credas labi; ripis tam mitis opacis                           85
  Argutos inter volucrum certamine cantus,
  Somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
    Jamque sub extremum noctis fugientibus umbris
  Lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
  Explorare locos consul, collisque propinqui                       90
  Ingenium, et campis quæ sit natura, parabat.
  Par studium Pœno, similesque in pectore curæ.
  Ergo aderant, rapidis equitum comitantibus alis.
    Verum ubi commoto docuerunt pulvere nubes,
  Hostem ferre gradum; et propius propiusque sonoro                 95
  Quadrupedum cornu tellus gemit; ac simul acer
  Vincentum lituos hinnitus sævit equorum:
  Arma, viri, rapite arma, viri; dux instat uterque.
  Ambobus velox virtus, geminusque cupido
  Laudis, et ad pugnas Martemque insania concors.                  100
    Haud mora: jam tantum campi dirimebat ab ictu,
  Quantum inpulsa valet comprendere lancea nodo;
  Quum subitum liquida, non ullis nubibus, æthra
  Augurium mentes oculosque ad sidera vertit.
  Accipiter, medio tendens a limite solis,                         105
  Dilectas Veneri, notasque ab honore Diones,
  Turbabat violentus aves; atque unguibus idem,
  Idem nunc rostro, duris nunc ictibus alæ,
  Ter quinas dederat sæva inter vulnera leto.
  Nec finis, satiasve, novi sed sanguinis ardor                    110
  Gliscere; et urgebat trepidam jam cæde priorum,
  Incertamque fugæ, pluma labente, columbam;
  Donec Phœbeo veniens Jovis ales ab ortu
  In tenues tandem nubes dare terga coegit.
  Tum victrix lætos signa ad Romana volatus                        115
  Convertit; prolesque ducis qua parte decora
  Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
  Clangorem bis terque dedit, rostroque coruscæ
  Perstringens conum galeæ, se reddidit astris.
    Exclamat Liger (huic Superos sentire monentes                  120
  Ars fuit, ac penna monstrare futura magistra):
  «Pœne, bis octonos Italis in finibus annos,
  Audaci similis volucri, sectabere pubem
  Ausoniam, multamque feres cum sanguine prædam:
  Sed compesce minas; renuit tibi Daunia regna                     125
  Armiger ecce Jovis: nosco te, summe Deorum:
  Adsis o, firmesque tuæ, Pater, alitis omen.
  Nam tibi servantur, ni vano cassa volatu
  Mentitur superos præpes, postrema subactæ
  Fata, puer, Libyæ, et majus Carthagine nomen.»                   130
    Contra læta Bogus Tyrio canit omina regi,
  Et faustum accipitrem, cæsasque in nube volucres
  Æneadis cladem et Veneris portendere genti.
  Tum dictis comitem contorquet primus in hostes,
  Ceu suadente Deo, et fatorum conscius, hastam.                   135
  Illa volans patuli longe per inania campi
  Ictum perdiderat spatio, ni, fusus habenas,
  Dum primæ decus adfectat decerpere pugnæ,
  Obvia quadrupedis præceps Catus ora tulisset.
  Sic elanguescens, ac jam casura, petitum                         140
  Invenit vulnus, cædemque adcepit ab hoste
  Cornus, et oblatæ stetit inter tempora frontis.
  Incurrunt acies, magnoque fragore per æquor
  Suspendunt cuncti frenis sublime reductos
  Cornipedes, ultroque ferunt: erectus in auras                    145
  It sonipes, rapidaque volans per aperta procella
  Tenuia vix summo vestigia pulvere signat.
  Boiorum ante alias, Cryxo duce, mobilis ala
  Arietat in primos, obicitque inmania membra.
  Ipse, tumens atavis, Brenni se stirpe ferebat                    150
  Cryxus, et in titulos Capitolia capta trahebat;
  Tarpeioque jugo, demens! et vertice sacro
  Pensantes aurum Celtas umbone gerebat.
  Colla viri fulvo radiabant lactea torque,
  Auro virgatæ vestes, manicæque rigebant                          155
  Ex auro, et simili vibrabat crista metallo.
    Sternitur inpulsu vasto perculsa Camertum
  Prima phalanx; spissæque ruunt conferta per arma
  Undæ Boiorum: sociata examina densent
  Infandi Senones; conlisaque quadrupedantum                       160
  Pectoribus toto volvuntur corpora campo.
  Arva natant, altusque virum cruor, altus equorum
  Lubrica belligeræ sorbet vestigia turmæ.
  Seminecum letum peragit gravis ungula pulsu,
  Et circumvolitans tetros a sanguine rores                        165
  Spargit humo, miserisque suo lavit arma cruore.
  Spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori
  Purpureo moriens victricia sanguine tingis.
  Nam tibi, dum stimulas cornu, atque in prælia mentes
  Adcendis, renovasque viros ad vulnera cantu,                     170
  Hæsit barbaricum sub anhelo gutture telum,
  Et clausit raucum letali vulnere murmur.
  At sonus, extremo morientis fusus ab ore,
  Flexa pererravit mutis jam cornua labris.
  Cryxus Picentem Laurumque, nec eminus ambo;                      175
  Sed gladio Laurum; Picenti rasilis hasta,
  Ripis lecta Padi, letum tulit: avia namque
  Dum petit, ac lævo meditatur fallere gyro,
  Hasta viri femur et pariter per anhela volantis
  Ilia sedit equi, et geminam dedit horrida mortem.                180
  Idem, sanguinea Venuli cervice revellens,
  Sternit præcipitem tepido te, Farfare, telo;
  Et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,
  Egregium Ausoniæ decus, ac memorabile nomen,
  Si dent fata moras, aut servent fœdera Pœni.                     185
  Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello
  Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,
  Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.
    Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem
  Celticus inplevit campum furor: inrita nulli                     190
  Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.
  Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,
  Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat
  Rebus in adversis exceptum pectore letum,
  Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto;                195
  Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro
  Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,
  Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso
  Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.
  Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor                       200
  Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat
  Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.
  Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem
  Ad Manes traxere coma: per candida membra
  It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit.                     205
  At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus
  Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,
  Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti
  Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva
  Laxatis paulum moribunda pependit habenis;                       210
  Dumque micans tremulo conatu lora retentat,
  Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.
  Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque
  Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti
  Ora viri, patrio Divos clamore salutat.                          215
    Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,
  Adcitas propere castris in prælia consul
  Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,
  Candenti sublimis equo: trahit undique lectum
  Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque,                    220
  Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum,
  Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,
  Indutosque simul gentilia lina Faliscos;
  Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris
  Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli;                         225
  Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis
  Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.
  Ibant in Martem terræ dominantis alumni,
  Damnati Superis, nec jam reditura juventus.
  Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex,                    230
  Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum
  Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,
  Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum,
  Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.
  Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato:                       235
  Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,
  Atque æquat celsus residentis consulis ora
  Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,
  Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens
  Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat,                   240
  Ictu quadrupedis fulva porrectus arena
  Elisa incussis amisit calcibus ora.
  Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,
  Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo
  Icarium fundo victor mare; navita vasto                          245
  Jactatur sparsus lacerata classe profundo,
  Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.
    Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis,
  Armat contemtu mentem necis: horrida barba
  Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis                      250
  Albet, et adfuso squalent a pulvere crines.
  Invadit Tarium, vicino consule pugnas
  Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.
  Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos
  Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore                     255
  Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.
  Longa cruor sparso linquit vestigia campo,
  Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.
  Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat
  Ulcisci consul manes, quum dira per auras                        260
  Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,
  Haud notum vultu: surgit violentior ira
  Comminus, atque oculos optato in corpore figit.
  Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,
  Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem                 265
  Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne
  Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono
  Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,
  Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»
  Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat                           270
  In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.
  Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.
  Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt
  Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna:
  Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis                      275
  Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis;
  Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur
  Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.
  «Nemone incensæ captæque superfuit urbi,
  Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma,                   280
  Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una
  Contorquet nodis et obusto robore diram
  Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum,
  Ac nimio jactu servasse inprovida campi
  Distantis spatium, propiorem transvolat hostem.                  285
  Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento,
  Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
  Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»
  Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,
  Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras                      290
  Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis,
  Atque altum tota metitur cuspide pectus.
  Procumbit lata porrectus in arva ruina,
  Et percussa gemit tellus ingentibus armis.
  Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo,                    295
  Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,
  Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.
  Inmugit Nereus, divisaque cærula pulsu
  Inlisum adcipiunt irata sub æquora montem.
  Ductore amisso pedibus se credere Celtæ:                         300
  Una spes anima, tantusque pependerat ardor.
  Ac veluti summo venator densa Picano
  Quum lustra exagitat, spissisque cubilibus atram
  Inmittit passim dumosa per invia pestem;
  Dum tacitas vires et flammam conligit ignis,                     305
  Nigranti piceus sensim caligine vertex
  Volvitur, et pingui contorquet nubila fumo;
  Mox subita in tanto lucent incendia monte.
  Fit sonitus; fugere feræ, fugere volucres,
  Atque ima longe trepidant in valle juvencæ.                      310
    At Mago, ut vertisse globos primumque laborem,
  Qui solus genti est, cassum videt, arma suorum
  Ac patrium in pugnas equitem vocat: undique nudi
  Adsiliunt frenis, infrenatique manipli.
  Nunc Itali in tergum versis referuntur habenis;                  315
  Nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas;
  Aut illi dextros lunatis flexibus orbes,
  Aut illi lævos sinuant in cornua gyros:
  Texunt alterno glomerata volumina cursu,
  Atque eadem refuga cedentes arte resolvunt.                      320
  Hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,
  Fert Boreas, Eurusque refert, molemque profundi
  Nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.
    Advolat aurato præfulgens murice ductor
  Sidonius, circaque Metus, Terrorque, Furorque.                   325
  Isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem
  Extulit, et magno percussit lumine campos,
  Spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit
  Vertere terga pudor: nec leti cura decori,
  Sed fugere infixum est, terræque optantur hiatus.                330
  Sic, ubi Caucasiis tigris se protulit antris,
  Linquuntur campi, et tutas petit omne latebras
  Turbatum insano vultu pecus: illa pererrat
  Desertas victrix valles, jamque ora reducto
  Paulatim nudat rictu, ut præsentia mandens                       335
  Corpora, et inmani stragem meditatur hiatu.
  Non illum Metabus, non illum celsior Ufens
  Evasere tamen, quamvis hic alite planta,
  Hic ope cornipedis totis ferretur habenis.
  Nam Metabum ad Manes demisit cuspide fulgens                     340
  Fraxinus; Ufentem conlapsum poplite cæso
  Ensis obit, laudemque pedum cum sanguine ademit.
  Jamque dedit leto Sthenium, Laurumque, domoque
  Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro
  Nutrierat, dederatque lacum tramittere nando.                    345
  Fit socius leti conjecta Massicus hasta,
  Vitiferi sacro generatus vertice montis,
  Et Liris nutritus aquis; qui fonte quieto
  Dissimulat cursum, ac, nullo mutabilis imbri,
  Perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas.                      350
  Exoritur rabies cædum, ac vix tela furori
  Subficiunt; teritur junctis umbonibus umbo,
  Pesque pedem premit, et nutantes casside cristæ
  Hostilem tremulo pulsant conamine frontem.
    Tergemini primam ante aciem fera prælia fratres                355
  Miscebant, quos Ledæo Sidonia Barce
  Xanthippo felix uteri inter bella crearat.
  Res Graiæ, ductorque parens, ac nobile Amyclæ
  Nomen, et injectus Spartanis colla catenis
  Regulus, inflabant veteri præcordia fama.                        360
  Marte probare genus, factisque Lacona parentem
  Ardebant; gelidosque dehinc invisere montes
  Taygeta, et tandem bellis innare subactis
  Eurotan patrium, ritusque videre Lycurgi.
  Sed Spartam penetrare Deus, fratresque negarunt                  365
  Ausonii, totidem numero; quos miserat altis
  Egeriæ genitos inmitis Aricia lucis,
  Ætatis mentisque pares: at non dabat ultra
  Clotho dura lacus, aramque videre Dianæ.
  Namque ut in adversos, inpacti turbine pugnæ,                    370
  Eumachus et Critias, et lætus nomine patris
  Xanthippus, junxere gradus; ceu bella leones
  Inter se furibunda movent, et murmure anhelo
  Squalentes campos et longa mapalia complent:
  Omnis in occultas rupes atque avia pernix                        375
  Maurus saxa fugit, conjuxque Libyssa profuso,
  Vagitum cohibens, suspendit ab ubere natos;
  Illi dira fremunt; perfractaque in ore cruento
  Ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus.
  Haud secus Egeriæ pubes, hinc Virbius acer,                      380
  Hinc Capys, adsiliunt, paribusque Albanus in armis.
  Subsidens paulum perfossa proruit alvo
  Albanum Critias (ast illi cuncta repente
  Inplerunt clipeum miserando viscera lapsu);
  Eumachus inde Capyn: sed tota mole tenebat                       385
  Ceu fixum membris tegimen; tamen inprobus ensis
  Adnexam parmæ decidit vulnere lævam,
  Inque suo pressa est non reddens tegmina nisu
  Infelix manus, atque hæsit labentibus armis.
  Ultima restabat fusis jam palma duobus                           390
  Virbius: huic trepidos simulanti ducere gressus
  Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,
  Et tandem æquatæ geminato funere pugnæ.
  Inde alterna viris transegit pectora mucro,
  Inque vicem erepta posuerunt prælia vita.                        395
  Felices leti, pietas quos addidit umbris!
  Optabunt similes venientia secula fratres,
  Æternumque decus memori celebrabitur ævo;
  Si modo ferre diem, serosque videre nepotes
  Carmina nostra valent, nec famam invidit Apollo.                 400
    At consul toto palantes æquore turmas
  Voce tenet, dum voce viget: «quo signa refertis?
  Quis vos, heu! vobis pavor abstulit? horrida primi
  Si sors visa loci, pugnæque lacessere frontem;
  Post me state, viri, et pulsa formidine tantum                   405
  Adspicite! has dextras capti genuere parentes.
  Quo fugitis? quæ spes victis? Alpesne petemus?
  Ipsam turrigero portantem vertice muros
  Credite submissas Romam nunc tendere palmas.
  Natorum passim raptus, cædemque parentum,                        410
  Vestalesque focos exstingui sanguine cerno.
  Hoc arcete nefas!» Postquam inter talia crebro
  Clamore obtusæ crassoque a pulvere fauces,
  Hinc læva frenos, hinc dextra conripit arma,
  Et latum objectat pectus, strictumque minatur                    415
  Nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.
    Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,
  Consulis egregii movere pericula mentem.
  Gradivum vocat, et patrio sic ore profatur:
  «Magnanimi me, nate, viri, ni bella capessis,                    420
  Haud dubie extremus terret labor: eripe pugnæ
  Ardentem, oblitumque sui dulcedine cædum.
  Siste ducem Libyæ: nam plus petit inprobus uno
  Consulis exitio, tota quam strage cadentum.
  Præterea (cernis) teneræ qui prælia dextræ                       425
  Jam credit puer, atque annos transcendere factis
  Molitur, longumque putat pubescere bello;
  Te duce primitias pugnæ, te magna magistro
  Audeat, et primum hoc vincat, servasse parentem.»
    Hæc rerum sator: at Mavors in prælia currus                    430
  Odrysia tellure vocat: tum fulminis atri
  Spargentem flammas clipeum, galeamque Deorum
  Haud ulli facilem, multoque labore Cyclopum
  Sudatum thoraca capit, quassatque per auras
  Titanum bello satiatam sanguinis hastam,                         435
  Atque inplet curru campos: exercitus una
  Irarum, Eumenidesque simul, letique cruenti
  Innumeræ facies, frenisque operata regendis
  Quadrijugos atro stimulat Bellona flagello.
  Fertur ab inmenso tempestas horrida cælo,                        440
  Nigrantesque globos et turbida nubila torquens
  Involvit terras: quatitur Saturnia sedes
  Ingressu tremefacta Dei, ripasque relinquit,
  Audito curru, fontique relabitur amnis.
    Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes                      445
  Cinxerat, et Tyrio regi nova dona parabat,
  Armorum spolium, et rorantia consulis ora.
  Stabat Fortunæ non cedere certus, et acri
  Mole retorquebat crudescens cædibus hastas.
  Jamque suo, jamque hostili perfusa cruore                        450
  Membra madent: cecidere jubæ, gyroque per orbem
  Artato, Garamas jaculis propioribus instat,
  Et librat sæva trajectum cuspide ferrum.
    Hic puer ut patrio defixum corpore telum
  Conspexit, maduere genæ, subitoque trementem                     455
  Conripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.
  Bis conatus erat præcurrere fata parentis,
  Conversa in semet dextra: bis transtulit iras
  In Pœnos Mavors: fertur per tela, per hostes
  Intrepidus puer, et Gradivum passibus æquat.                     460
  Continuo cessere globi, latusque repente
  Adparet campo limes: metit agmina tectus
  Cælesti clipeo, et sternit super arma jacentum
  Corporaque auctorem teli, multasque paternos
  Ante oculos animas, optata piacula, mactat.                      465
  Tunc, rapta propere duris ex ossibus hasta,
  Innixum cervice ferens humeroque parentem,
  Emicat: adtonitæ tanta ad spectacula turmæ
  Tela tenent; ceditque loco Libys asper, et omnis
  Late cedit Iber: pietasque insignis et ætas                      470
  Belligeris fecit miranda silentia campis.
  Tum celso e curru Mavors, «Carthaginis arces
  Exscindes, inquit, Tyriosque ad fœdera coges.
  Nulla tamen longo tanta exorietur in ævo
  Lux tibi, care puer: macte, o! macte indole sacra,               475
  Vera Jovis proles; et adhuc majora supersunt:
  Sed nequeunt meliora dari.» Tum nubila Mavors
  Ætheraque, emenso terras jam sole, capessit,
  Et fessas acies castris clausere tenebræ.
    Condebat noctem devexo Cynthia curru,                          480
  Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo
  Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.
  At consul tristis, campos Pœnisque secundam
  Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.
  Jamque dies rapti cursu navoque labore,                          485
  Et medio abruptus fluitabat in amne solutis
  Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen,
  Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.
  Dumque vada et molles aditus, per devia flexo
  Circuitu petit, et stagni languentia quærit,                     490
  Interdum rapta vicinis saltibus alno
  Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.
  Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat
  Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,
  Gracchorum proles, consul: gens inclita magno                    495
  Atque animosa viro, multusque in imagine claris
  Præfulgebat avus titulis bellique domique.
    Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris,
  Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,
  Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi                  500
  Jam superest consul? quænam altera restat in armis
  Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum
  Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum
  Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,
  At tu, donata tela inter Martia luce,                            505
  Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque
  Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi
  Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.
  Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:
  Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis                       510
  Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.
    Nec Latius vallo miles debere salutem
  Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.
  Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto
  Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes               515
  Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget
  Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno
  Respectans clamore vocat, quaque obvia densos
  Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.
  Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi                         520
  Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore
  Avulsum montis volvit latus; obvia passim
  Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;
  Spumea saxosis clamat convallibus unda.
    Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ,                      525
  Centenasque pater det Phœbus fundere voces,
  Tot cædes proferre queam, quot dextera magni
  Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.
  Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum
  Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum,                      530
  Alter in alterius fuderunt comminus ore.
  Monte procelloso Murranum miserat Anxur,
  Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.
  Ut primum insigni fulsit velamine consul,
  Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus                     535
  Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam,
  Et summæ figit tremebundam margine parmæ.
  Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid
  Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.»
  Sic ait, intorquens directo turbine robur,                       540
  Et dirum tota tramittit cuspide lumen.
  Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit:
  Huic cadit infelix niveis Varenus in armis;
  Mevanas Varenus, arat cui divitis uber
  Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis                    545
  Candentes gelido perfundit flumine tauros.
  Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura
  Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
  Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.
  Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus                  550
  Densa nube polum; quantumque interjacet æqui
  Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt
  Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.
    Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis
  Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum                        555
  Persultabat equo, mediosque invectus in hostes
  Appula non vana torquebat spicula dextra.
  Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,
  Et galea annosi vallatur dentibus apri.
  Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret                    560
  In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,
  Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,
  Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi
  Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,
  Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer                  565
  Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.
  It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:
  Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,
  Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.
  Et jam, dispersis Romana per agmina signis,                      570
  Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus
  Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.
    Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis
  Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.
  Haurit subsidens fugientum corpora tellus,                       575
  Infidaque soli frustrata voragine sorbet;
  Nec niti, lentoque datur convellere limo
  Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci
  Hærent devincti gressus, resolutaque ripa
  Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis.                    580
  Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,
  Dum sibi quisque viam per inextricabile litus
  Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi
  Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.
  Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta                    585
  Dum parat, et celso connisus corpore prensat
  Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,
  Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.
  Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,
  Luctantemque vado permixta morte coercet.                        590
  Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;
  Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora
  Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
  Enabat tandem medio vix gurgite pulcher
  Irpinus, sociumque manus clamore vocabat;                        595
  Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo
  Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.
    Adcumulat clades subito conspecta per undas
  Vis elephantorum turrito concita dorso.
  Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes                 600
  Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem
  Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.
  Explorant adversa viros, perque aspera duro
  Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
  Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem                       605
  Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,
  Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.
  Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
  Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.»
  Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit                  610
  Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit.
  Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
  Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso
  Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.
  Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta,                     615
  Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos
  Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.
  Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
  Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,
  Donec, consumtis longo certamine telis,                          620
  Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.
    Ecce per adversum, quanquam tardata morantur
  Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem
  Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.
  Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum                 625
  Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.
  Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;
  Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.
  Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum,
  Et, quantum longo ferri tenuata rigore                           630
  Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.
  Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.
  Nec leto quæsita quies: turgentia membra
  Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.
  Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato.               635
  Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,
  Fulvos aurifera servantes arbore ramos?
    Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis;
  Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,
  Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris                    640
  Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.
  Sensit, et adcensa ductor violentius ira,
  «Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, pœnas
  Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis
  Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam,                   645
  Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,
  Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente
  Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»
    Talia jactantem consurgens agger aquarum
  Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit.                  650
  Arduus adversa mole incurrentibus undis
  Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem.
  Nec non a tergo fluctus stridente procella
  Spumeus inrorat summas adspergine cristas.
  Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum                    655
  Subducta tellure Deus; percussaque longe
  Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis
  Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.
  Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum
  Adtollit cum voce caput: «Pœnasne superbas                       660
  Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris,
  O regnis inimice meis? quot corpora porto
  Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,
  Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
  Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur.              665
  Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.»
    Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto
  Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis.
  Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis:
  «Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma,                  670
  Talin’ me leto tanta inter prælia nuper
  Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra
  Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;
  Redde hosti! liceat bellanti arcessere mortem,
  Quam patriæ fratrique probem.» Tum percita dictis                675
  Ingemuit Venus, et rapidas direxit in amnem
  Conjugis invicti vires: agit undique flammas
  Dispersus ripis ignis, multosque per annos
  Nutritas fluvio populatur fervidus umbras.
  Uritur omne nemus, lucosque effusus in altos                     680
  Inmissis crepitat victor Vulcanus habenis.
  Jamque ambusta comas abies, jam pinus et alni;
  Jam, solo restans trunco, dimisit in altum
  Populus adsuetas ramis habitare volucres.
  Flamma vorax imo penitus de gurgite tractos                      685
  Absorbet latices, sævoque urgente vapore
  Siccus inarescit ripis cruor: horrida late
  Scinditur in rimas, et hiatu rupta dehiscit
  Tellus, ac stagnis altæ sedere favillæ.
    Miratur pater æternos cessare repente                          690
  Eridanus cursus; Nympharumque intima mæstus
  Inplevit chorus adtonitis ululatibus antra.
  Ter caput ambustum conantem adtollere, jacta
  Lampade, Vulcanus mersit fumantibus undis:
  Ter conrepta Dei crines nudavit arundo.                          695
  Tum demum admissæ voces et vota precantis,
  Orantique datum ripas servare priores;
  Ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas
  Munitum in collem, Graccho comitante, cohortes.
  At Pœnus, multo fluvium veneratus honore,                        700
  Gramineas undis statuit socialibus aras,
  Nescius heu! quanto Superi majora moverent,
  Et quos Ausoniæ luctus, Trasymene, parares.
    Boiorum nuper populos turbaverat armis
  Flaminius, facilisque viro tum gloria belli,                     705
  Corde levem atque astus inopem contundere gentem.
  Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
  Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna
  Ominibus, parat imperio Saturnia fesso
  Ductorem, dignumque virum veniente ruina.                        710
  Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ
  Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere;
  Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem
  Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ,
  Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis                  715
  Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis
  Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.
  Ergo agitur raptis præceps exercitus armis
  Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci
  Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum                   720
  Mæonios Italis permixta stirpe colonos.
    Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta moratur
  Laude super tanta monitor Deus: omnia somni
  Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis,
  Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui,                   725
  Et madidæ frontis crines circumdata fronde
  Populea, stimulat subitis præcordia curis,
  Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem.
  «O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen,
  Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset,                        730
  Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus?
  Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.
  Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti
  Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum
  Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras.                   735
  Nobis persolves meritos securus honores.
  Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit
  Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.»
    His agitur monitis, et lætam numine pubem
  Protinus aerii præceps rapit aggere montis.                      740
  Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo
  Piniferum cælo miscens caput, Apenninus.
  Condiderat nix alta trabes, et vertice celso
  Canus apex structa surgebat ad astra pruina.
  Ire jubet: prior exstingui labique videtur                       745
  Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.
  Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi,
  Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem.
  Plana natant, putrique gelu liquentibus undis
  Invia limosa restagnant arva palude.                             750
  Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex
  Sævitia quatitur cæli, manante per ora
  Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes,
  Optatum bene credit emi quocumque periclo
  Bellandi tempus: non frontis parcit honori,                      755
  Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur
  In pretium belli dare, si victoria poscat;
  Satque putat lucis, Capitolia cernere victor
  Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem.
  Talia perpessi tandem inter sæva locorum                         760
  Optatos venere lacus; ubi deinde per arma
  Sumeret amissi numerosa piacula visus.
    Ecce autem Patres aderant Carthagine missi:
  Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant.
  Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido,                  765
  Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris
  (Infandum dictu!) parvos inponere natos.
  Urna reducebat miserandos annua casus,
  Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ.
  Cui fato sortique Deum de more petebat                           770
  Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
  Sed propior metus armati ductoris ab ira,
  Et magna ante oculos stabat genitoris imago.
    Asperat hæc fœdata genas, lacerataque crines,
  Atque urbem complet mæsti clamoris Imilce.                       775
  Edonis ut Pangæa super trieteride mota
  It juga, et inclusum suspirat pectore Bacchum.
  Ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
  Clamat, «Io conjux! quocumque in cardine mundi
  Bella moves, huc signa refer: violentior hic est,                780
  Hic hostis propior! tu nunc fortasse sub ipsis
  Urbis Dardaniæ muris, vibrantia tela
  Excipis intrepidus clipeo, sævamque coruscans
  Lampada, Tarpeiis infers incendia tectis.
  Interea tibi prima domus atque unica proles                      785
  Heu! gremio in patriæ Stygias raptatur ad aras.
  I nunc, Ausonios ferro populare penates,
  Et vetitas molire vias! I, pacta resigna
  Per cunctos jurata Deos! sic præmia reddit
  Carthago, et tales jam nunc tibi solvit honores!                 790
  Quæ porro hæc pietas, delubra adspergere tabo?
  Heu primæ scelerum causæ mortalibus ægris,
  Naturam nescire Deum! justa ite precari
  Ture pio, cædumque feros avertite ritus.
  Mite et cognatum est homini Deus: hactenus, oro,                 795
  Sit satis ante aras cæsos vidisse juvencos;
  Aut si, velle nefas Superos, fixumque sedetque,
  Me, me, quæ genui, vestris absumite votis.
  Cur spoliare juvat Libycas hac indole terras?
  An flendæ magis Ægates, et mersa profundo                        800
  Punica regna forent, olim si sorte cruenta
  Esset tanta mei virtus prærepta mariti?»
    Hæc, dubios vario Divumque hominumque timore,
  Ad cauta inlexere Patres; ipsique relictum,
  Abnueret sortem, an superum pareret honori.                      805
  Tum vero trepidare metu vix compos Imilce,
  Magnanimi metuens inmitia corda mariti.
    His avide auditis ductor sic deinde profatur:
  «Quid tibi pro tanto non inpar munere solvat
  Hannibal æquatus Superis? quæ præmia digna                       810
  Inveniam, Carthago parens? noctemque diemque
  Arma feram; templisque tuis hinc plurima faxo
  Hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.
  At puer armorum et belli servabitur heres.
  Spes, o nate, meæ, Tyriarumque unica rerum,                      815
  Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
  Certare Æneadis, dum stabit vita, memento.
  Perge, patent Alpes; nostroque incumbe labori.
  Vos quoque, Dî patrii, quorum delubra piantur
  Cædibus, atque coli gaudent formidine matrum,                    820
  Huc lætos vultus totasque advertite mentes.
  Namque paro sacra, et majores molior aras.
  Tu, Mago, adversi conside in vertice montis:
  Tu lævos propior colles adcede, Choaspe:
  Ad claustra et fauces ducat per opaca Sychæus.                   825
  Ast ego te, Trasymene, vago cum milite præceps
  Lustrabo, et Superis quæram libamina belli.
  Namque haud parva Deus promissis spondet apertis,
  Quæ spectata, viri, patriam referatis in urbem.»



LIBER QUINTUS.


ARGUMENTUM.

Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes
Cortonenses Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.

Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine
incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias
superat; 24-52.

Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis
territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa
suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.

Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat,
omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex
parte fractum, verbis confirmat; 105-185.

Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet,
suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes
ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii
quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.

Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira
ac desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur;
208-228.

Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.

Nerius et Volunx pereunt; 258-267.

Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque
impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi
sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.

Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero
Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis
vulneribus confossus cadit; 333-343.

Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo
in castris sanetur; 344-375.

Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ
occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn,
giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit;
376-456.

Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab
Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum
aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel
bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum
consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.

Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios
Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium
obtruncat; 530-583.

Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui
exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo
præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen
provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.

Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum
jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit;
611-631.

Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans,
populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat:
quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum,
qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo
obruitur; 632-666.

Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa
virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ,
admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam
nocte in castra redit; 667-678.


  Ceperat Etruscos occulto milite colles
  Sidonius ductor, perque alta silentia noctis
  Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.
  At parte e læva, restagnans gurgite vasto,
  Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis,                       5
  Et late multo fœdabat proxima limo:
  Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno,
  Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.
  Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo
  Mæoniam quondam in Latias advexerat oras                          10
  Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris;
  Isque insueta tubæ monstravit murmura primus
  Gentibus, et bellis ignava silentia rupit.
  Nec modicus voti natum ad majora fovebat.
  Verum ardens puero, castumque exuta pudorem,                      15
  (Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres)
  Litore conreptum stagnis demisit Agylle,
  Flore capi juvenum primævo lubrica mentem
  Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.
  Solatæ viridi penitus fovere sub antro                            20
  Naides, amplexus undosaque regna trementem.
  Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo
  Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.
    Et jam curriculo nigram nox roscida metam
  Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux                       25
  Protulerat, stabatque nitens in limine primo,
  Quum minus abnuerit noctem desîsse viator,
  Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas,
  Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat
  Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis,                  30
  Insertique globo pedites, et inutile Marti
  Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu
  Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.
  Tum super ipse lacus, densam caligine cæca
  Exhalans nebulam, late conruperat omnem                           35
  Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu
  Squalebat pressum picea inter nubila cælum.
    Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto
  Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet.
  Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta,                       40
  Incustoditum, mox inremeabile, litus.
  Namque sub angustas artato limite fauces
  In fraudem ducebat iter, geminumque receptis
  Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.
  At cura umbroso servabat vertice montis                           45
  Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.
  Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas,
  Ore levem patulo texens de vimine nassam,
  Cautius interiora ligat, mediamque per alvum,
  Sensim fastigans, compressa cacumina nectit,                      50
  Ac fraude artati remeare foraminis arcet
  Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.
    Ocius interea propelli signa jubebat
  Excussus consul fatorum turbine mentem,
  Donec flammiferum tollentes æquore currum                         55
  Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato,
  Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat
  Caligo in terras nitido resoluta sereno.
  Tunc ales, priscum populis de more Latinis
  Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum                    60
  Explorant super eventu, ceu præscia luctus,
  Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit.
  Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras
  Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem
  Incerta cervice ferens, altaria liquit.                           65
  Signa etiam adfusa certant dum vellere mole,
  Teter humo lacera nitentum erupit in ora
  Exsultans cruor, et cædis documenta futuræ
  Ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento:
  Ac super hæc Divum genitor, terrasque fretumque                   70
  Concutiens tonitru, Cyclopum rapta caminis
  Fulmina Tyrrhenas Trasymeni torsit in undas,
  Ictusque ætherea per stagna patentia flamma
  Fumavit lacus, atque arserunt fluctibus ignes.
  Heu vani monitus, frustraque morantia Parcas                      75
  Prodigia! heu fatis Superi certasse minores!
    Atque hic, egregius linguæ, nomenque superbum,
  Corvinus, Phœbea sedet cui casside fulva
  Ostentans ales proavitæ insignia pugnæ,
  Plenus et ipse Deûm, et socium terrente pavore,                   80
  Inmiscet precibus monita, atque his vocibus infit:
  «Iliacas per te flammas, Tarpeiaque saxa,
  Per patrios, consul, muros, suspensaque nostræ
  Eventu pugnæ natorum pignora, cedas
  Oramus Superis, tempusque ad prælia dextrum                       85
  Opperiare: dabunt idem camposque diemque
  Pugnandi; tantum ne dedignare secundos
  Exspectare Deos: quum fulserit hora, cruentam
  Quæ stragem Libyæ portet, tum signa sequentur
  Nulla vulsa manu, vescique interritus ales                        90
  Gaudebit, nullosque vomet pia terra cruores.
  An te præstantem belli fugit, inproba quantum
  Hoc possit Fortuna loco? sedet obvius hostis
  Adversa fronte; at circa nemorosa minantur
  Insidias juga, nec læva stagnantibus undis                        95
  Effugium patet, et tenui stant tramite fauces.
  Si certare dolis et bellum ducere cordi est,
  Interea rapidis aderit Servilius armis,
  Cui par imperium, et vires legionibus æquæ.
  Bellandum est astu: levior laus in duce dextræ.»                 100
    Talia Corvinus, primoresque addere passim
  Orantum verba, et divisus quisque timori
  Nunc Superos, ne Flaminio, nunc deinde precari
  Flaminium, ne Cælicolis contendere perstet.
    Acrius hoc adcensa ducis surrexerat ira,                       105
  Auditoque furens socias non defore vires:
  «Siccine nos, inquit, Boiorum in bella ruentes
  Spectastis, quum tanta lues vulgusque tremendum
  Ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paveret?
  Quas ego tunc animas dextra, quæ corpora fudi,                   110
  Irata tellure sata, et vix vulnere vitam
  Reddentes uno! Jacuere ingentia membra
  Per campos, magnisque premunt nunc ossibus arva.
  Scilicet has sera ad laudes Servilius arma
  Adjungat, nisi diviso vicisse triumpho                           115
  Ut nequeam, et decoris contentus parte quiescam?
  Quippe monent Superi: similes ne fingite vobis,
  Classica qui tremitis, Divos: sat magnus in hostem
  Augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum
  Auspicium Latio, quod in armis dextera præstat.                  120
  An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti
  Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos
  Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem?
  Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ
  Inlæsus contendat iter? deforme sub armis                        125
  Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus
  Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris
  Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique
  Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»
    Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis                   130
  Postrema aptabat nulli exorabilis arma.
  Ære atque æquorei tergo flavente juvenci
  Cassis erat munita viro; cui vertice surgens
  Triplex crista jubas effundit crine Suevo:
  Scylla super, fracti contorquens pondera remi,                   135
  Instabat, sævosque canum pandebat hiatus:
  Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus
  Boiorum cæso capiti inlacerabile victor
  Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.
  Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos                      140
  Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro.
  Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim
  Celticus ornarat cruor, humentique sub antro,
  Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra,
  Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum.                         145
  Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam.
  Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena,
  Caucasiam instratus virgato corpore tigrim.
  Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum,
  Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet:              150
  «Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem
  Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora.
  Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque
  Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris
  Ticini frater ripis jacet: at meus alta                          155
  Metitur stagna Eridani sine funere natus.
  Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris
  Privati rabies, is vero ingentia sumat
  E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras;
  Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum,                    160
  Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi,
  Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis
  Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex,
  Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»
    Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras                  165
  Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus,
  Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti
  Dona Jovi portet feretro suspensa cruento?
  Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»
  Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam                 170
  Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit,
  Murrane, ostendit clamor, videoque furentem
  Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro,
  Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»
    Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis,                175
  Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo,
  Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis,
  Exta ter innocuos lætum portare per ignes:
  «Sic in Apollinea semper vestigia pruna
  Inviolata teras, victorque vaporis ad aras                       180
  Dona serenato referas solennia Phœbo;
  Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem
  Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ
  Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem
  Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.»                   185
    Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem
  Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo.
  Increpuere simul feralia classica signum,
  Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.
    Heu dolor, heu lacrimæ, nec tot post secula seræ!              190
  Horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma
  Exciret Tyrius: latebrosis collibus Astur,
  Et Libys, et torta Baliaris sævus habena
  Erumpunt, multusque Maces, Garamasque, Nomasque:
  Tum, quo non alius venalem in prælia dextram                     195
  Ocior adtulerit conductaque bella probarit,
  Cantaber, et galeæ contemto tegmine Vasco.
  Hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma, simulque
  Consona vox urget, signum clamore vicissim
  Per colles Tyria circumfundente corona.                          200
    Avertere Dei vultus, fatoque dederunt
  Majori non sponte locum: stupet ipse tyranni
  Fortunam Libyci Mavors; disjectaque crinem
  Inlacrimat Venus; et Delum pervectus Apollo
  Tristem mærenti solatur pectine luctum.                          205
  Sola, Apennini residens in vertice, diras
  Exspectat cædes inmiti pectore Juno.
    Primæ Picentum, rupto ceu turbine fusa
  Agmina et Hannibalem ruere ut videre, cohortes
  Invadunt ultro, et pœnas pro morte futura,                       210
  Turbato victore, petunt adcensa juventus;
  Et, velut erepto metuendi libera cælo,
  Manibus ipsa suis præsumta piacula mittit.
  Funditur unanimo nisu et concordibus ausis
  Pilorum in Pœnos nimbus, fixosque repulsi                        215
  Submittunt clipeos curvato pondere teli.
  Acrius hoc rursum Libys, ut præsentia sævi
  Exstimulat ducis, hortantes se quisque vicissim
  Incumbunt, pressoque inpellunt pectore pectus.
    Ipsa facem quatiens, ac flavam sanguine multo                  220
  Sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.
  Stridit Tartarea nigro sub pectore Divæ
  Letiferum murmur, feralique horrida cantu
  Buccina lymphatas agit in certamina mentes.
  His iras adversa fovent, crudusque ruente                        225
  Fortuna stimulus spem projecisse salutis:
  Hos dexter Deus, et læto Victoria vultu
  Adridens acuit, Martisque favore fruuntur.
    Abreptus pulchro cædum Lateranus amore,
  Dum sequitur dextram, in medios penetraverat hostes.             230
  Quem postquam florens æquali Lentulus ævo
  Conspexit, nimium pugnæ, nimiumque cruoris,
  Infestas inter non æquo Marte catervas
  Fata inritantem, nisu se concitat acri;
  Inmitemque Bagam, qui jam vicina serebat                         235
  Vulnera pugnantis tergo, velocior hasta
  Occupat, et socium duris se casibus addit.
  Tunc alacres arma adglomerant, geminaque corusci
  Fronte micant; paribus fulgent capita ardua cristis.
    Actus in adversos casu (namque obvia ferre                     240
  Arma quis auderet, nisi quem Deus ima colentum
  Damnasset Stygiæ nocti?) præfracta gerebat
  Syrticus excelso decurrens robora monte;
  Et quatiens acer nodosi pondera rami,
  Flagrabat geminæ nequidquam cædis amore.                         245
  «Non hic Ægates, infidaque litora nautis,
  O juvenes, motumque novis sine Marte procellis
  Fortunam bello pelagus dabit: æquoris olim
  Victores, media sit qualis discite terra
  Bellator Libys, et meliori cedite regno.»                        250
  Ac simul infesto Lateranum pondere truncæ
  Arboris urgebat, jungens convicia pugnæ.
  Lentulus huic frendens ira: «Trasymenus in altos
  Adscendet citius colles, quam sanguine roret
  Iste pio ramus.» Subsidensque ilia nisu                          255
  Conantis suspensa fodit: tum fervidus atro
  Pulmone exundat per hiantia viscera sanguis.
    Nec minus adcensis in mutua funera dextris
  Parte alia campi sævit furor. Altus Iertes
  Obtruncat Nerium; Rullo ditissimus arvi                          260
  Obcumbis, generose Volunx; nec clausa repostis
  Pondera thesauris, patrio nec regia quondam
  Præfulgens ebore, et possessa mapalia soli
  Profuerunt. Quid rapta juvant? quid gentibus auri
  Numquam exstincta sitis? modo quem Fortuna fovendo               265
  Congestis opibus donisque refersit opimis,
  Nudum Tartarea portabit navita cymba.
    Juxta bellator juvenilibus Appius ausis
  Pandebat campum cæde; atque, ubi plurima virtus,
  Nullique adspirare vigor, decus inde petebat.                    270
  Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero,
  Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ
  Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo
  Degustat cuspis generosum extrema cruorem.
  Intonuere minæ, violentaque lumina flammis                       275
  Exarsere novis: furit et diffulminat omnem
  Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus
  Martia commendat mananti sanguine membra.
  Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet
  Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva                       280
  Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas
  Conligit accipitrem cernens in nube columba;
  Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra
  Librantem nisus aquilam, lepus ore citato.
  Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem                   285
  Demetit, ac mutat successu sævior hostem.
    Stabat fulgentem portans in bella bipennem
  Cinyphius; socerique miser Magonis inire
  Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces,
  Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus                         290
  Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ.
  Huic inmittit atrox violentas Appius iras,
  Conantique gravem fronti librare securim,
  Altior insurgens, galeam super exigit ictum:
  At fragilis valido conamine solvitur ensis                       295
  Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces
  Umbonem incerto detersit futilis ictu.
  Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum,
  Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans
  Appius, et lapsu resupino in terga cadentem                      300
  Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet.
  Vidit conjuncto miscens certamina campo
  Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ
  Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper
  Adcendunt animos exspectatique nepotes.                          305
    Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra
  Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ
  Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras.
  Haud secus, e specula præceps delatus opaca,
  Subsidens campo submissos contrahit artus,                       310
  Quum vicina trucis conspexit cornua tauri,
  Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta
  Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta
  Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem,
  Et sparsa pugnas meditantem spectat arena.                       315
    Hic prior intorquens telum sic Appius infit:
  «Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus;
  Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox
  Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.
  At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam                   320
  Perlibrat, magni donum memorabile fratris,
  Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti
  Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ
  Germano dederat portare in prælia pignus.
  Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris              325
  Adjutum nisu, letalem pertulit ictum;
  Exsanguesque viri conantis vellere ferrum
  In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen
  Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ
  Appius: intremuere lacus, corpusque refugit                      330
  Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento
  Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.
    Nec fati melior Mamercus corpore toto
  Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti.
  Namque per adversos, qua Lusitana ciebat                         335
  Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi
  Signiferi magna vexillum mole ferebat,
  Et trepida infelix revocabat signa suorum.
  Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis,
  Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid                  340
  Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis,
  Injecit pariter; pluresque in corpore nullo
  Invenere locum perfossis ossibus hastæ.
    Advolat interea fraterni vulneris ira
  Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore,                           345
  Num lateri cuspis, num toto pondere telum
  Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.
  Utque metum leti procul, et leviora pavore
  Cognovit, proprio tectum gestamine præceps
  Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ                          350
  Constituit castris. Medicas hinc ocius artes,
  Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus
  Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu
  Exigere, et somnum tacto misisse chelydro,
  Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes                   355
  Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.
  Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon
  Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum,
  Telorumque graves ictus sedare medendo.
  Atque is deinde suo moriens cælestia dona                        360
  Monstravit nato, natusque heredis honori
  Tramisit patrias artes; quem deinde secutus
  Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers
  Monstrata augebat studio, multaque vetustum
  Hammonis comitem numerabat imagine patrem.                       365
  Tum proavita ferens leni medicamina dextra
  Ocius, intortos de more adstrictus amictus,
  Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus.
  At Mago, exuvias secum, cæsique volutans
  Hostis mente necem, fraternas pectore curas                      370
  Pellebat dictis, et casum laude levabat:
  «Parce metu, germane; meis medicamina nulla
  Adversis majora feres: jacet Appius hasta
  Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat,
  Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.»             375
    Quæ dum turbatos avertunt æquore campi
  Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum
  Cedentem consul tumulo speculatus ab alto,
  Atque atram belli castris se condere nubem,
  Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto                       380
  Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat
  Jam rarescentes acies: tum voce feroci
  Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.
  Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum
  Inlidit terris, molitur Juppiter altas                           385
  Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo,
  Intremuere simul tellus, et pontus, et æther,
  Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.
    Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis
  Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa                   390
  Pervasit miseris conspecti consulis horror.
  It medius, ferroque ruens densissima, latum
  Pandit iter: clamor vario discrimine vocum
  Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.
  Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen                        395
  Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis
  Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.
  Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas
  Audit Tartessos latis distermina terris,
  Audit non parvo divisus gurgite Lixus.                           400
    Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras
  Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem
  Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.
  Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum
  Crediderat, vanis deceptus in alite signis.                      405
  Sed non augurio Parcarum inpellere metas
  Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis
  Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit
  Tempora promissæ media jam morte senectæ.
  Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum                   410
  Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.
    Laurigeris decus illud avis navaque juventa
  Florebat: sed Massylus subciderat ensis
  Pubescente caput mala, properoque virentes
  Delerat leto bellator barbarus annos.                            415
  Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema
  Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti
  Ore simul cervix; juvit punire feroci
  Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.
    Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis                   420
  Evolvat, tantisque umbris in carmine digna
  Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi
  Primævos juvenes, mortisque in limine cruda
  Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis?
  Sternitur alternus vastis concursibus hostis:                    425
  Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.
  Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem
  Fraternum castris vulnus, funditque ruitque
  Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul
  Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci                     430
  Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis
  Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa
  Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.
    Miscebat campum, membrorum in prælia portans
  Celsius humano robur, visaque paventes                           435
  Mole gigantei vertebat corporis alas
  Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque
  Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ
  Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba
  Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro,                     440
  Et villosa feris horrebant pectora sætis.
    Adspirare viro propioremque addere Martem
  Haud ausum cuiquam: laxo ceu bellua campo,
  Incessebatur tutis ex agmine telis.
  Tandem, vesanos palantum in terga ferenti                        445
  Cum fremitu vultus, tacita per nubila penna
  Intravit torvum Gortynia lumen arundo,
  Avertitque virum. Fugientis ad agmina consul
  Intorquet tergo jaculum, quod tegmine nudas
  Inrupit costas, hirtoque a pectore primum                        450
  Mucronem ostendit: rapidus convellere tentat
  Qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit,
  Donec, abundanter defuso sanguine, late
  Procubuit moriens, et telum vulnere pressit:
  Spiritus exundans vicinum pulvere moto                           455
  Perflavit campum, et nubem dispersit in auras.
    Nec minor interea tumulis silvisque fremebat
  Diversis Mavors, variaque per ardua pugna,
  Et saxa et dumi rorantes cæde nitebant.
  Exitium trepidis, letique et stragis acerbæ                      460
  Causa Sychæus erat: Murranum ille eminus hasta
  Perculerat; quo non alius, quum bella silerent,
  Dulcius Œagrios pulsabat pectine nervos.
  Obcubuit silva in magna, patriosque sub ipso
  Quæsivit montes leto, ac felicia Baccho                          465
  Æquana, et Zephyro Surrentum molle salubri.
  Addiderat misero comitem, pugnæque ferocis
  Gaudebat tristi victor novitate Sychæus.
  Palantes nam dum sequitur, pervaserat altam
  In silvam, et priscæ reclinis ab ictibus ulmi                    470
  Terga tuebatur trunco, frustraque relictos
  Tauranus comites suprema voce ciebat.
  Transegit juvenem, ac perfossis incita membris
  Hæsit in obposito cuspis Sidonia ligno.
    Quid vobis? quænam ira Deûm, vel mente sinistra                475
  Quæ sedit formido, viri? qui, Marte relicto,
  Ramorum quæsistis opem: non æquus in artis
  Nimirum rebus suasor metus: arguit asper
  Exitus eventu pravi consulta timoris.
  Annosa excelsos tendebat in æthera ramos                         480
  Æsculus, umbrosum magnas super ardua silvas
  Nubibus insertans altis caput, instar, aperto
  Si staret campo, nemoris, lateque tenebat
  Frondosi nigra tellurem roboris umbra.
  Par juxta quercus, longum molita per ævum                        485
  Vertice canenti proferre sub astra cacumen,
  Diffusas patulo laxabat stipite frondes,
  Umbrabatque coma summi fastigia montis.
  Huc Hennæa cohors, Triquetris quam miserat oris
  Rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti                      490
  Dedecus, et mentem nimio mutata pavore,
  Certatim sese tulit, adscendensque vicissim
  Pressit nutantes incerto pondere ramos.
  Mox alius super, atque alius consistere tuto
  Dum certant, pars excussi; nam fragmine putri                    495
  Ramorum, et senio male fida fefellerat arbor:
  Pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.
    Turbatos una properans consumere peste
  Conripit æratam jam dudum in bella bipennem,
  Deposito clipeo mutatus tela, Sychæus.                           500
  Incumbunt sociæ dextræ, magnoque fragore
  Pulsa gemit, crebris subcumbens ictibus, arbos.
  Fluctuat infelix concusso stipite turba;
  Ceu Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos,
  Fronde super tremuli vix tota cacuminis hærens                   505
  Jactatur, nido pariter nutante, volucris.
  Procubuit tandem multa devicta securi
  Subfugium infelix miseris, et inhospita quercus,
  Elisitque virum spatiosa membra ruina.
    Inde aliæ cladum facies: contermina cædis                      510
  Conlucet, rapidoque involvitur æsculus igni.
  Jamque inter frondes, arenti robore gliscens
  Verticibus sævis, torquet Vulcanus anhelos
  Cum fervore globos flammarum, et culmina torret.
  Nec tela interea cessant: semiusta gementum,                     515
  Atque amplexa cadunt ardentes corpora ramos.
    Hæc inter miseranda virum certamina consul
  Ecce aderat, volvens iram exitiumque Sychæo.
  At juvenis dubio tantæ discrimine pugnæ
  Occupat eventum telo tentare priorem;                            520
  Cui medio leviter clipeo stetit æris in ora
  Cuspis, et obpositas vetita est tramittere crates.
  Sed non et consul misso concredere telo
  Fortunam optatæ cædis parat, ac latus ense
  Haurit; nec crudæ tardarunt tegmina parmæ.                       525
  Labitur infelix, atque adpetit ore cruento
  Tellurem exspirans: tum, diffundente per artus
  Frigore se Stygio, manantem in viscera mortem
  Adcipit, et longo componit lumina somno.
    Atque ea dum variis permixtus tristia Mavors                   530
  Casibus alternat, jam castris Mago relictis,
  Jam Libyæ ductor properantia signa citato
  Raptabant cursu, et cessata reponere avebant
  Tempora cæde virum, ac multo pensare cruore.
  It globus intorquens nigranti turbine nubem                      535
  Pulveris, et surgit sublatis campus arenis,
  Quaque ferens gressum flectit vestigia ductor,
  Undanti circum tempestas acta procella
  Volvitur, atque altos operit caligine montes.
  Obcubuere femur Fontanus, Buta canorum                           540
  Transfixi guttur, pressoque e vulnere cuspis
  Prospexit terga: hunc tristes luxere Fregellæ
  Multiplicem proavis, hunc mater Anagnia flevit.
    Haud dispar fortuna tibi, Lævine; sed auso
  Non eadem: neque enim Tyrio concurrere regi                      545
  Tentas; sed lectus par ad certamen Ithemon,
  (Autololum moderator erat) quem poplite cæso
  Dum spolias, gravis inmiti cum turbine costas
  Fraxinus inrupit, conlapsaque membra sub ictu
  Hoste superfuso subita cecidere ruina.                           550
    Nec Sidicina cohors defit. Viridasius armat
  Mille viros, nulli victus vel ponere castra,
  Vel junxisse ratem, duroque resolvere muros
  Ariete, et in turrim subitos inmittere pontes.
  Quem postquam Libyæ ductor virtute feroci                        555
  Exsultare videt (namque illi vulnere præceps
  Terga dabat levibus diffisus Arauricus armis);
  Acrius hoc pulchro Mavorte adcensus in iram,
  Et dignum sese ratus in certamina sævo
  Comminus ire viro, referenti e corpore telum                     560
  Advolat, et fodiens pectus, «Laudande laborum,
  Quisquis es, haud alia decuit te obcumbere dextra.
  Ad manes leti perfer decus: Itala gentis
  Ni tibi origo foret, vita donatus abires.»
  Hinc Fadum petit, et veterem bellare Labicum,                    565
  Cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar
  Clarum spectato dederat certamine nomen.
  Inmemor annorum, seniumque oblitus, in arma
  Ille quidem cruda mente, et viridissimus iræ
  Ibat; sed vani frigentem in Marte senectam                       570
  Prodebant ictus: stipula crepitabat inani
  Ignis iners, cassamque dabat sine robore flammam.
    Quem postquam adcepit patrio monstrante superbus
  Armigero Pœnum ductor, «Certamina primæ
  Hic lue nunc, inquit, pugnæ: te notus Hamilcar                   575
  Hac trahit ad manes dextra.» Tum librat ab aure
  Intorquens jaculum, et versantem in vulnere sese
  Transigit: extracta fœdavit cuspide sanguis
  Canitiem, ac longos finivit morte labores.
  Nec minus Herminium primis obtruncat in armis,                   580
  Adsuetum, Trasymene, tuos prædantibus hamis
  Exhaurire lacus, patriæque alimenta senectæ
  Ducere suspenso per stagna jacentia lino.
    Interea exanimem mæsti super arma Sychæum
  Portabant Pœni, corpusque in castra ferebant.                    585
  Quos ubi conspexit tristi clamore ruentes
  Ductor, præsago percussus pectora luctu,
  «Quinam, inquit, dolor, o socii, quemve ira Deorum
  Eripuit nobis? num te, dulcedine laudis
  Flagrantem et nimio primi Mavortis amore,                        590
  Atra, Sychæe, dies properato funere carpsit?»
  Utque, dato gemitu, lacrimæ adsensere ferentum,
  Et dictus pariter cædis mærentibus auctor;
  «Cerno, ait, adverso pulchrum sub pectore vulnus
  Cuspidis Iliacæ: dignus Carthagine, dignus                       595
  Hasdrubale ad manes ibis; nec te optima mater
  Dissimilem lugebit avis, Stygiave sub umbra
  Degenerem cernens noster vitabit Hamilcar.
  At mihi Flaminius, tam mæsti causa doloris,
  Morte sua minuet luctus: hæc pompa sequetur                      600
  Exsequias, seroque emtum volet inpia Roma,
  Non violasse mei corpus mucrone Sychæi.»
    Sic memorans torquet fumantem ex ore vaporem,
  Iraque anhelatum proturbat pectore murmur,
  Ut multo adcensis fervore exuberat undis,                        605
  Clausus ubi exusto liquor indignatur aheno.
  Tum præceps ruit in medios, solumque fatigat
  Flaminium incessens. Nec dicto segnius ille
  Bella capessebat, propiorque insurgere Mavors
  Cœperat, et campo junctus jam stabat uterque;                    610
  Quum subitus per saxa fragor, motique repente
  (Horrendum) colles, et summa cacumina totis
  Intremuere jugis: nutant in vertice silvæ
  Pinifero, fractæque ruunt super agmina rupes.
  Inmugit penitus convulsis ima cavernis                           615
  Dissiliens tellus, nec parvos rumpit hiatus;
  Atque umbras late Stygias inmensa vorago
  Faucibus ostendit patulis, Manesque profundi
  Antiquum expavere diem. Lacus ater, in altos
  Sublatus montes et sede excussus avita,                          620
  Lavit Tyrrhenas ignota adspergine silvas.
  Jamque eadem populos magnorumque oppida regum
  Tempestas et dira lues stravitque tulitque.
  Ac super hæc reflui pugnarunt montibus amnes,
  Et retro fluctus torsit mare. Monte relicto                      625
  Apenninicolæ fugere ad litora Fauni.
    Pugnabat tamen (heu belli vecordia!) miles,
  Jactatus titubante solo, tremebundaque tela,
  Subducta tellure ruens, torquebat in hostem,
  Donec pulsa vagos cursus ad litora vertit                        630
  Mentis inops, stagnisque inlata est Daunia pubes.
  Quis consul terga increpitans (nam turbine motæ
  Ablatis terræ inciderat) «Quid deinde, quid, oro,
  Restat, io, profugis? vos en ad mœnia Romæ
  Ducitis Hannibalem: vos in Tarpeia Tonantis                      635
  Tecta faces ferrumque datis. Sta, miles, et acres
  Disce ex me pugnas: vel, si pugnare negatum,
  Disce mori! dabit exemplum non vile futuris
  Flaminius, ne terga Libys, ne Cantaber umquam
  Consulis adspiciat: solus, si tanta libido                       640
  Est vobis rabiesque fugæ, tela omnia solus
  Pectore consumo, et moriens, fugiente per auras
  Hac anima, vestras revocabo ad prælia dextras.»
    Dumque ea commemorat, densosque obit obvius hostes,
  Advolat ora ferus mentemque Ducarius: acri                       645
  Nomen erat gentile viro, fusisque catervis
  Boiorum quondam patriis, antiqua gerebat
  Vulnera barbaricæ mentis; noscensque superbi
  Victoris vultus, «Tune, inquit, maximus ille
  Boiorum terror? libet hoc cognoscere telo,                       650
  Corporis an tanti manet de vulnere sanguis.
  Nec vos pœniteat, populares, fortibus umbris
  Hoc mactare caput: nostros hic curribus egit
  Insistens victos alta ad Capitolia patres.
  Ultrix hora vocat.» Pariter tunc undique fusis                   655
  Obruitur telis, nimboque ruente per auras
  Contectus, nulli dextra jactare reliquit
  Flaminium cecidisse sua. Nec pugna peremto
  Ulterior ductore fuit: namque agmine denso
  Primores juvenum, læva ob discrimina Martis                      660
  Infensi Superis dextrisque, et cernere Pœnum
  Victorem plus morte rati, super ocius omnes
  Membra ducis stratosque artus certamine magno
  Telaque, corporaque, et non fausto Marte cruentas
  Injecere manus. Sic densi cædis acervo,                          665
  Ceu tumulo, texere virum. Tum, strage per undas,
  Per silvas sparsa, perque altam sanguine vallem,
  In medias fratre invectus comitante catervas
  Cæsorum juvenum Pœnus, «Quæ vulnera cernis?
  Quas mortes? inquit: premit omnis dextera ferrum,                670
  Armatusque jacet servans certamina miles.
  Hos, en, hos obitus nostræ spectate cohortes!
  Fronte minæ durant, et stant in vultibus iræ.
  Et vereor, ne, quæ tanta creat indole tellus
  Magnanimos fecunda viros, huic fata dicarint                     675
  Imperium, atque ipsis devincat cladibus orbem.»
    Sic fatus cessit nocti, finemque dedere
  Cædibus infusæ subducto sole tenebræ.



LIBER SEXTUS.


ARGUMENTUM.

Postero die, ubi primum inluxit, patet fœda hominum equorumque
strages, et lacus cruore spumans cernitur; 1-13.

Inter semianimes Romanos duo in primis omnium oculos in se convertunt,
Bruttius et Lævinus; quorum ille aquilam, quam in acie tulerat, in
terram defodit, ut mortuus eum corpore tegat, Pœnisque ejus captæ
gloriam subtrahat; hic ira in rabiem versus, dentibus mortuum hostem
laniando exspirat; 14-53.

Dum Pœni his spectaculis oculos animumque pascunt, Romani, passim per
agros et silvas omnemque Etruriam palati, trepide fuga salutem
quærunt: ex quibus Serranus, M. Atilii Reguli filius, Perusiam noctu
sine comite venit, ubi fessus itinere deversari statuit, et cæco ac
mirifico casu fores casæ pulsat, in qua habitat Marus, qui Reguli
miles et armiger fuerat. Is benigne eum hospitio excipit et vulnera
fovet; 54-100.

Tum juvenem, de fœda suorum clade querentem, exhortatur ad animi
magnitudinem et imitationem parentis, quem memorat in Africa ad
Bagradam cum serpente magnitudinis portentosæ, et deinde cum Pœnis
feliciter pugnasse; 101-302.

Sed postremo a Xanthippo, Spartanorum duce, per insidias captum esse;
303-345.

Et quum aliquot annis post a Pœnis, ut de pace, et si eam non posset
impetrare, de captivis certe commutandis ageret, Romam missus esset,
jurassetque se rediturum, utrumque negandi auctorem Patribus fuisse,
et repudiatis amicorum conjugisque precibus, exquisita supplicia
subire maluisse, quam fidem jurejurando hosti factam fallere;
346-551.

Interim Romæ ad primum nuncium cladis, ad Trasymenum lacum adceptæ;
ingens trepidatio et tumultus oritur, matronæque in primis, vagæ per
vias, quæ suorum exercitusque fortuna sit, obvios percunctantur;
552-573.

Una ex iis, Marcia, Reguli quondam conjux, nunc vidua, conspecto
filio, quem Marus domum reduxerat, lætitia exsultat, Diisque gratias
agit, quod hunc certe, licet vulneratum, sibi reddiderint, 574-589.

Patres autem, qui soli nihil, quod a dignitate sua abhorreat,
committunt, de republ. consultant; et advocata populi concione
adversus Hannibalem, qui a consilio Romam obpugnandi sæva
tempestate, a Jove ipsi inmissa, deterretur, ejusdem Dei instinctu
Dictator creatur Q. Fabius Maximus Cunctator, vir genere et
nobilitate civitatis suæ facile princeps, qui singulari prudentia
cautisque consiliis se parem Hannibali ducem præstat; 589-640.

Pœnus interea per Umbriam et agrum Picenum aliasque Italiæ regiones
exercitum præda onustum ducit, et postremo castra in Campaniam
movet, ubi templum Liternensium ejusque porticus, in quibus bellum
Punicum primum in Carthaginis ignominiam tabulis expressum cernit,
dirui jubet; 641-716.


  Jam, Tartessiaco quos solverat æquore, Titan
  In noctem diffusus equos jungebat Eois
  Litoribus, primique novo Phaethonte retecti
  Seres lanigeris repetebant vellera lucis.
  Et fœda ante oculos strages, propiusque patebat                    5
  Insani Mavortis opus: simul arma virique
  Ac mixtus sonipes, dextræque in vulnere, cæsi
  Hærentes hastis: passim clipeique, jubæque,
  Atque artus trunci capitum, fractusque jacebat
  Ossibus in duris ensis: nec cernere deerat                        10
  Frustra seminecum quærentia lumina cælum.
  Tum spumans sanie lacus, et fluitantia summo
  Æternum tumulis orbata cadavera ponto.
    Nec tamen adversis fuerat fracta Itala virtus.
  Bruttius ingenti miserandæ cædis acervo,                          15
  Non æquum ostentans confosso corpore Martem,
  Extulerat vix triste caput, truncosque trahebat
  Per stragem, nervis interlabentibus, artus,
  Tenuis opum, non patre nitens linguave; sed asper
  Ense, nec e Volsca quisquam vir gente redemit                     20
  Plus ævi, nec magnanima puer addere sese
  Pubescente gena castris optarat, et acri
  Flaminio spectatus erat, quum Celtica victor
  Obrueret bello Divis melioribus arma.
  Inde honor ac sacræ custodia Marte sub omni                       25
  Alitis; hinc causam nutrivit gloria leti.
  Namque necis certus, captæ prohibere nequiret
  Quum Pœnos aquilæ, postquam subsidere fata
  Viderat et magna pugnam inclinare ruina,
  Occulere interdum et terræ mandare parabat.                       30
  Sed, subitis victus telis, labentia membra
  Prostravit super, atque injecta morte tegebat.
  Verum ubi lux nocte e Stygia miseroque sopore
  Reddita, vicini de strage cadaveris hasta
  Erigitur, soloque vigens conamine late                            35
  Stagnantem cæde et facilem discedere terram
  Ense fodit, clausamque aquilæ infelicis adorans
  Effigiem, palmis languentibus æquat arenas.
  Supremus fessi tenues tum cessit in auras
  Halitus, et magnam misit sub Tartara mentem.                      40
    Juxta cernere erat meritæ sibi poscere carmen
  Virtutis sacram rabiem. Lævinus ab alto
  Priverno, vitis Latiæ præsignis honore,
  Exanimum Nasamona Tyren super ipse jacebat
  Exanimis: non hasta viro, non ensis; in artis                     45
  Abstulerat Fors arma: tamen certamine nudo
  Invenit Marti telum dolor. Ore cruento
  Pugnatum, ferrique vicem dens præbuit iræ.
  Jam laceræ nares, fœdataque lumina morsu,
  Jam truncum raptis caput auribus, ipsaque diris                   50
  Frons depasta modis, et sanguine abundat hiatus:
  Nec satias, donec mandentia linqueret ora
  Spiritus, et plenos rictus mors atra teneret.
    Talia dum præbet tristis miracula virtus,
  Diverso interea fugientes saucia turba                            55
  Jactantur casu, silvisque per avia cæcis
  Ablati furtim multo cum vulnere solos
  Per noctem metantur agros: sonus omnis et aura
  Exterrent, pennaque levi commota volucris.
  Non sopor, aut menti requies: agit asper acerba                   60
  Nunc Mago adtonitos, nunc arduus Hannibal hasta.
    Serranus, clarum nomen, tua, Regule, proles,
  Qui longum semper fama gliscente per ævum,
  Infidis servasse fidem memorabere Pœnis,
  Flore nitens primo, patriis heu! Punica bella                     65
  Auspiciis ingressus erat, miseramque parentem,
  Et dulces tristi repetebat sorte penates
  Saucius. Haud illi comitum super ullus, et atris
  Vulneribus qui ferret opem: per devia, fractæ
  Innitens hastæ, furtoque ereptus opacæ                            70
  Noctis, iter tacitum Perusina ferebat in arva,
  Ac fessus parvi (quæcumque ibi fata darentur)
  Limina pulsabat tecti; quum membra cubili
  Evolvens non tarda Marus (vetus ille parentis
  Miles, et haud surda tractarat prælia fama)                       75
  Procedit, renovata focis et paupere Vesta
  Lumina prætendens, utque ora agnovit, et ægrum
  Vulneribus duris, ac (lamentabile visu!)
  Lapsantes fultum truncata cuspide gressus,
  Funesti rumore mali jam saucius aures:                            80
  «Quod scelus, o nimius vitæ, nimiumque ferendis
  Adversis genitus cerno? te, maxime, vidi,
  Ductorum, quum captivo Carthaginis arcem
  Terreres vultu, crimen culpamque Tonantis,
  Occidere, atque hausi, quem non Sidonia tecta                     85
  Expulerint eversa meo de corde, dolorem.
  Estis ubi en! iterum, Superi? dat pectora ferro
  Regulus, ac stirpem tantæ perjura recidit
  Surgentem Carthago domus.» Inde ægra reponit
  Membra toro, nec ferre rudis medicamina (quippe                   90
  Callebat bellis) nunc purgat vulnera lympha,
  Nunc mulcet succis: ligat inde, ac vellera molli
  Circumdat tactu, et torpentes mitigat artus.
  Exin cura seni, tristem depellere fesso
  Ore sitim, et parca vires arcessere mensa.                        95
  Quæ postquam properata, sopor sua munera tandem
  Adplicat, et mitem fundit per membra quietem.
  Necdum exorta dies, Marus instat vulneris æstus
  Expertis medicare modis, gratumque teporem,
  Exutus senium, trepida pietate ministrat.                        100
    Hic juvenis, mæstos tollens ad sidera vultus,
  Cum gemitu lacrimisque simul: «Si culmina nondum
  Tarpeia exosus damnasti sceptra Quirini,
  Extremas Italum res, Ausoniamque ruentem
  Adspice, ait, genitor; tandemque adverte procellis               105
  Æquos Iliacis oculos. Amisimus Alpes,
  Nec deinde adversis modus est. Ticinus, et ater
  Stragibus Eridanus, tuque insignite tropæis
  Sidoniis Trebia, et tellus lacrimabilis Arni.
  Sed quid ego hæc? gravior quanto vis ecce malorum!               110
  Vidi crescentes Trasymeni cædibus undas,
  Prostrataque virum mole: inter tela cadentem
  Vidi Flaminium. Testor, mea numina, Manes,
  Dignam me pœnæ tum nobilitate paternæ
  Strage hostis quæsisse necem, ni tristia letum,                  115
  Ut quondam patri, nobis quoque fata negassent.»
    Cetera acerbantem questu lenire laborans
  Effatur senior: «Patrio, fortissime, ritu
  Quidquid adest duri et rerum inclinata feramus.
  Talis lege Deum clivoso tramite vitæ                             120
  Per varios præceps casus rota volvitur ævi.
  Sat tibi, sat magna, et totum vulgata per orbem
  Stant documenta domus: sacer ille, et numine nullo
  Inferior, tuus ille parens decora alta paravit
  Restando adversis, nec virtutem exuit ullam                      125
  Ante, reluctantes liquit quam spiritus artus.
  Vix puerile mihi tempus confecerat ætas,
  Quum primo malas signabat Regulus ævo.
  Adcessi comes, atque omnes sociavimus annos,
  Donec Dîs Italæ visum est exstinguere lumen                      130
  Gentis, in egregio cujus sibi pectore sedem
  Ceperat alma Fides, mentemque amplexa tenebat.
  Ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
  Virtutisque ergo dedit, et, sordentia fumo
  Quæ cernis nunc, frena, sed est argenteus ollis                  135
  Fulgor; nec cuiquam Marus est post talia dona
  Non prælatus eques. Verum superavit honores
  Omnes hasta meos; cui me libare Lyæi
  Quod cernis latices, dignum est cognoscere causam.»
    «Turbidus arentes lento pede sulcat arenas                     140
  Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne
  Victus limosas extendere latius undas,
  Et stagnante vado patulos involvere campos.
  Hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,
  Per ripas læti sævis consedimus arvis.                           145
  Lucus iners juxta Stygium pallentibus umbris
  Servabat sine sole nemus, crassusque per auras
  Halitus erumpens tetrum exspirabat odorem.
  Intus dira domus, curvoque inmanis in antro
  Sub terras specus, et tristes sine luce tenebræ.                 150
  Horror mente redit: monstrum exitiabile et ira
  Telluris genitum, cui par vix viderit ætas
  Ulla virum, serpens centum porrectus in ulnas
  Letalem ripam, et lucos habitabat Avernos.
  Ingluviem inmensi ventris, gravidamque venenis                   155
  Alvum deprensi satiabant fonte leones,
  Aut acta ad fluvium torrenti lampade solis
  Armenta, et tractæ fœda gravitate per auras,
  Ac tabe adflatus volucres. Semesa jacebant
  Ossa solo informi, lateque repletus et asper                     160
  Vastatis gregibus nigro ructabat in antro.
  Isque ubi ferventi concepta incendia pastu
  Gurgite mulcebat rapido, et spumantibus undis,
  Nondum etiam toto demersus corpore in amnem
  Jam caput adversæ ponebat margine ripæ.                          165
  Inprudens tantæ pestis gradiebar, Aquino
  Apenninicola atque Umbro comitatus Avente:
  Scire nemus, pacemque loci explorare libebat.
  Jamque propinquantum tacitus penetravit in artus
  Horror, et occulto riguerunt frigore membra.                     170
  Intramus tamen, et Nymphas numenque precamur
  Gurgitis ignoti, trepidosque et multa paventes
  Arcano gressus audemus credere luco.
  Ecce e vestibulo, primisque e faucibus antri
  Tartareus turbo, atque insano sævior Euro                        175
  Spiritus erumpit, vastoque e gutture fusa
  Tempestas oritur, mixtam stridore procellam
  Cerbereo intorquens. Pavefacti clade vicissim
  Adspicimus: resonare solum, tellusque moveri,
  Atque antrum ruere, et visi procedere Manes.                     180
  Quantis armati cælum petiere Gigantes
  Anguibus, aut quantus Lernæ lassavit in undis
  Amphitryoniaden serpens, qualisque comantes
  Auro servavit ramos Junonius anguis;
  Tantus disjecta tellure sub astra coruscum                       185
  Extulit adsurgens caput, atque in nubila primam
  Dispersit saniem, et cælum fœdavit hiatu.
  Diffugimus, tenuemque metu conamur anheli
  Tollere clamorem; frustra: nam sibila totum
  Inplebant nemus. At subita formidine cæcus,                      190
  Et facti damnandus Avens (sed fata trahebant)
  Antiquæ quercus ingenti robore sese
  Occulit, infandum si possit fallere monstrum.
  Vix egomet credo: spiris ingentibus arte
  Arboris abstraxit molem, penitusque revulsam                     195
  Evertit fundo, et radicibus eruit imis.
  Tum trepidum, ac socios extrema voce cientem
  Conripit, atque haustu sorbens et faucibus atris
  (Vidi respiciens), obscœna condidit alvo.
  Infelix fluvio sese, et torrentibus undis                        200
  Crediderat, celerique fuga jam nabat Aquinus.
  Hunc medio invasit fluctu, ripæque relatos
  (Heu genus infandum leti!) depascitur artus.
    «Sic dirum nobis et lamentabile monstrum
  Effugisse datur. Quantum mens ægra sinebat,                      205
  Adpropero gressum, et ductori singula pando.
  Ingemuit, casus juvenum miseratus acerbos.
  Utque erat in pugnas, et Martem, et prælia, et hostem
  Igneus, et magna audendi flagrabat amore,
  Ocius arma rapi, et spectatum Marte sub omni                     210
  Ire jubet campis equitem. Ruit ipse, citatum
  Quadrupedem planta fodiens, scutataque raptim
  Consequitur jusso manus, et muralia portat
  Ballistas tormenta graves, suetamque movere
  Excelsas turres inmensæ cuspidis hastam.                         215
  Jamque ubi feralem strepitu circumtonat aulam
  Cornea gramineum persultans ungula campum;
  Percitus hinnitu serpens evolvitur antro,
  Et Stygios æstus fumanti exsibilat ore.
  Terribilis gemino de lumine fulgurat ignis:                      220
  At nemus adrectæ et procera cacumina saltus
  Exsuperant cristæ; trifido vibrata per auras
  Lingua micat motu, atque adsultans æthera lambit.
  Ut vero strepuere tubæ, conterritus alte
  Inmensum adtollit corpus, tergoque residens                      225
  Cetera sinuatis glomerat sub pectore gyris.
  Dira dehinc in bella ruit, rapideque resolvens
  Contortos orbes directo corpore totam
  Extendit molem, subitoque propinquus in ora
  Lato distantum spatio venit: omnis anhelat                       230
  Adtonitus serpentis equus, frenoque teneri
  Inpatiens, crebros exspirat naribus ignes.
  Arduus ille super tumidis cervicibus altum
  Nutat utroque caput: trepidos inde incitus ira
  Nunc sublime rapit, nunc vasto pondere gaudet                    235
  Elisisse premens. Tunc fractis ossibus atram
  Absorbet saniem, et tabo manante per ora
  Mutat hians hostem, semesaque membra relinquit,
  Cedebant jam signa retro, victorque catervas
  Longius avectas adflatus peste premebat;                         240
  Quum ductor, propere revocatam in prælia turmam
  Vocibus inpellens, «Serpentine, Itala pubes,
  Terga damus, Libycisque parem non esse fatemur
  Anguibus Ausoniam? Si debellavit inertes
  Halitus, ac viso mens ægra effluxit hiatu;                       245
  Ibo alacer, solusque manus componere monstro
  Subficiam.» Clamans hæc, atque interritus hastam
  Fulmineo volucrem torquet per inane lacerto.
  Venit in adversam non vano turbine frontem
  Cuspis, et, haud paulum vires adjuta ruentis                     250
  Contra ardore feræ, capiti tremebunda resedit.
  Clamor ad astra datur, vocesque repente profusæ
  Æthereas adiere domos. Furit ilicet ira
  Terrigena, inpatiens dare terga, novusque dolori,
  Et chalybem longo tum primum passus in ævo.                      255
  Nec frustra rapidi, stimulante dolore, fuisset
  Inpetus, ablato ni Regulus arte regendi
  Instantem elusisset equo, rursusque secutum
  Cornipedis gyros flexi curvamine tergi
  Detortis læva celer effugisset habenis.                          260
    «At non spectator Marus inter talia segni
  Torpebat dextra: mea tanto in corpore monstri
  Hasta secunda fuit. Jam jamque extrema trisulca
  Lambebat lingua fessi certamine terga
  Quadrupedis: torsi telum, atque urgentia velox                   265
  In memet sævi serpentis prælia verto.
  Hinc imitata cohors certatim spicula dextris
  Congerit, alternasque ferum diducit in iras,
  Donec murali ballista coercuit ictu.
  Tum fractus demum vires: nec jam amplius ægra                    270
  Consuetum ad nisus spina præstante rigorem,
  Et solitum in nubes tolli caput, acrius instat.
  Jamque alvo penitus demersa falarica sedit,
  Et geminum volucres lumen rapuere sagittæ:
  Jam patulis vasto sub vulnere faucibus aer                       275
  Tabificam exspirat saniem: spes ultima jamque
  Ingenti cauda, et jaculis, et pondere conti
  Hæret humi, lassoque tamen minitatur hiatu;
  Donec tormentis stridens, magnoque fragore
  Discussit trabs acta caput, longoque resolvens                   280
  Aggere se ripæ, tandem exhalavit in auras
  Liventem nebulam fugientis ab ore veneni.
    «Erupit tristi fluvio mugitus et imis
  Murmura fusa vadis; subitoque et lucus, et antrum,
  Et resonæ silvis ulularunt flebile ripæ.                         285
  Heu quantis luimus mox tristia prælia damnis!
  Quantaque supplicia et quales exhausimus iras!
  Nec tacuere pii vates, famulumque sororum
  Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda,
  Nos violasse manu seris monuere periclis.                        290
    «Hæc tunc hasta decus nobis pretiumque secundi
  Vulneris a vestro, Serrane, tributa parente,
  Princeps quæ sacro bibit e serpente cruorem.»
    Jamdudum vultus lacrimis atque ora rigabat
  Serranus, medioque viri sermone profatur:                        295
  «Huic si vita duci nostrum durasset in ævum,
  Non Trebia infaustas superasset sanguine ripas,
  Nec, Trasymene, tuus premeret tot nomina gurges.»
    Tum senior, «Magnas, inquit, de sanguine pœnas
  Percepit Tyrio, et præsumta piacula mortis.                      300
  Nam defecta viris et opes adtrita, supinas
  Africa tendebat palmas, quum sidere diro
  Misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.
  Nulla viro species, decorisque et frontis egenum
  Corpus; in exiguis vigor (admirabile) membris                    305
  Vividus, et nisu magnos qui vinceret artus.
  Jam Martem regere, atque astus adjungere ferro,
  Et duris facilem per inhospita ducere vitam,
  Haud isti, quem nunc penes est sollertia belli,
  Cederet Hannibali. Vellem hunc, o tristia nobis                  310
  Taygeta, hunc unum non durassetis opacis
  Eurotæ ripis! Vidissem mœnia flammis
  Phœnissa eruere; aut certe non horrida fata
  Flevissem ducis, et nulla quos morte nec igni
  Exutos servans portabo in Tartara luctus.                        315
    «Consertæ campis acies, multusque per arva
  Fervebat Mavors, nec mens erat ulla sine ira.
  Hic inter medios memorandis Regulus ausis
  Laxabat ferro campum, inque pericla ruebat,
  Nec repetenda dabat letali vulnera dextra.                       320
  Sic ubi nigrantem torquens stridentibus austris
  Portat turbo globum, piceaque e nube ruinam
  Pendentem terris pariter pontoque minatur,
  Omnis et agricola, et nemoroso vertice pastor,
  Et pelago trepidat subductis navita velis.                       325
    «At fraudem nectens, socios ubi concava saxa
  Claudebant, vertit subito certamine Graius,
  Et dat terga celer ficta formidine ductor.
  Haud secus ac stabulis procurans otia, pastor
  In foveam parco tectam velamine frondis                          330
  Ducit nocte lupos positæ balatibus agnæ.
    «Abripuit traxitque virum fax mentis honestæ
  Gloria, et incerti fallax fiducia Martis.
  Non socios comitumve manus, non arma sequentum
  Respicere; insano pugnæ tendebat amore                           335
  Jam solus, nubes subito quum densa Laconum
  Saxosis latebris intento ad prælia circum
  Funditur, et Pœna insurgit vis sæva virorum.
  O diram Latio lucem, fastisque notandam!
  Dedecus o, Gradive, tuum! tibi dextera et urbi                   340
  Nata tuæ, tristi damnatur sorte catenæ.
  Haud unquam absistam gemitu: te, Regule, vidit
  Sidonius carcer! tuque huic sat magna triumpho
  Visa es, Carthago, Superis! quæ pœna sequetur
  Digna satis tali pollutos Marte Laconas?                         345
    «At nova Elissæi jurato fœdera Patres
  Consultant mandare duci, pacisque sequestrem
  Mittere, poscentes vinctam inter prælia pubem,
  Captivamque manum ductore rependere nostro.
    «Nec mora; jam stabat primis in litoris undis                  350
  Navali propulsa ratis; jam nautica pubes
  Aut silvis stringunt remos, aut abiete secta
  Transtra novant: his intortos aptare rudentes;
  His studium erecto componere carbasa malo.
  Unca locant prora curvati pondera ferri.                         355
  Ante omnes doctus pelagi, rectorque carinæ
  Puppim aptat clavumque Cothon: micat æreus alta
  Fulgor aqua trifidi splendentis in æquore rostri.
  Tela simul variamque ferunt contra aspera ponti
  Rerum ad tempus opem: mediæ stat margine puppis,                 360
  Qui voce alternos nautarum temperet ictus,
  Et remis dictet sonitum, pariterque relatis
  Ad numerum plaudat resonantia cærula tonsis.
    «Postquam confectum nautis opus, horaque cursus,
  Atque armata ratis, ventoque dedere profundum,                   365
  Omnis turba ruit, matres, puerique, senesque.
  Per medios cœtus trahit atque inimica per ora
  Spectandum Fortuna ducem: fert lumina contra
  Pacatus frontem; qualis quum litora primum
  Adtigit adpulsa rector Sidonia classe.                           370
  Adcessi comes haud ipso renuente, ratique
  Inpositus mæstis socium me casibus addo.
  Inluviem, atque inopes mensas, durumque cubile,
  Et certare malis urgentibus, hoste putabat
  Devicto majus; nec tam fugisse cavendo                           375
  Adversa egregium, quam perdomuisse ferendo.
  Spes tamen una mihi, (quanquam bene cognita et olim
  Atrox illa fides) urbem, murosque, domumque
  Tangere si miseris licuisset, corda moveri
  Posse viri, et vestro certe mitescere fletu.                     380
  Claudebam sub corde metus, lacrimasque putabam
  Esse viro, et nostræ similem inter tristia mentem,
  Quum tandem patriæ Tiberino adlabimur amni.
  Servabam vultus ducis ac prodentia sensum
  Lumina, et obtutu perstabam intentus eodem.                      385
  Si qua fides, unum, puer, inter mille labores,
  Unum etiam in patria, sævaque in Agenoris urbe,
  Atque unum vidi pœnæ quoque tempore vultum.
  Obvia captivo cunctis simul urbibus ibat
  Ausonia, et, campum turba vincente, propinqui                    390
  Inplentur colles; strepit altis Albula ripis.
    «Ipsi Pœnorum proceres, inmitia corda,
  Ad patrios certant cultus revocare, togæque
  Addebatur honos. Stetit, inlacrimante Senatu
  Et matrum turba, juvenumque dolore profuso,                      395
  Inter tot gemitus inmobilis: aggere consul
  Tendebat dextram, et patria vestigia primus
  Ponentem terra obcursu celebrabat amico.
  Conlegit gressum; monitusque recedere consul,
  Nec summum violare decus: cingente superba                       400
  Pœnorum turba, captivoque agmine septus
  Ibat, et invidiam cælo Divisque ferebat.
    «Ecce trahens geminum natorum Marcia pignus,
  Infelix nimia magni virtute mariti,
  Squalentem crinem et tristis lacerabat amictus.                  405
  Agnoscisne diem? an teneris non hæsit in annis?
  Atque ea postquam habitu juxta et velamine Pœno
  Deformem adspexit, fusis ululatibus ægra
  Labitur, et gelidos mortis color occupat artus.
  Si qua Deis pietas, tales, Carthago, videre                      410
  Dent tibi Sidonias matres! Me voce quieta
  Adfatus, jubet et vestros et conjugis una
  Arcere amplexus: patet inpenetrabilis ille
  Luctibus, et nunquam submissus colla dolori.»
    Hic alto juvenis gemitu, lacrimisque coortis,                  415
  «Magne parens, inquit, quo majus numine nobis
  Tarpeia nec in arce sedet, si jura querelis
  Sunt concessa piis, cur hoc matrique mihique
  Solamen, vel cur decus hoc, o dure, negasti,
  Tangere sacratos vultus, atque oscula ab ore                     420
  Libavisse tuo? dextram mihi prendere dextra
  Non licitum? leviora forent hæc vulnera quantum,
  Si ferre ad Manes infixos mente daretur
  Amplexus, venerande, tuos? Sed vana recordor
  Ni, Mare, (nam primo tunc hærebamus in ævo)                      425
  Humana major species erat: horrida cano
  Vertice descendens ingentia colla tegebat
  Cæsaries, frontique coma squalente sedebat
  Terribilis decor, atque animi venerabile pondus.
  Nil posthac oculis simile incidit.» Excipit inde                 430
  Jam Marus, atque, inhibens convellere vulnera questu,
  «Quid, quum præteritis invisa penatibus, inquit,
  Hospitia, et sedes Pœnorum intravit acerbas?
  Adfixi clipei, currusque et spicula, nota
  Ædibus in parvis magni monimenta triumphi,                       435
  Pulsabant oculos: conjuxque in limine primo
  Clamabat, «Quo fers gressus? non Punicus hic est,
  Regule, quem fugias, carcer: vestigia nostri
  Casta tori, domus et patrium sine crimine servat
  Inviolata larem: semel hic iterumque (quid, oro,                 440
  Pollutum est nobis?) prolem, gratante Senatu
  Et patria, sum enixa tibi: tua, respice, sedes
  Hæc est, unde ingens humeris fulgentibus ostro
  Vidisti Latios consul procedere fasces,
  Unde ire in Martem, quo capta referre solebas,                   445
  Et victor mecum suspendere postibus arma.
  Non ego complexus, et sanctæ fœdera tædæ,
  Conjugiumve peto: patrios damnare penates
  Absiste, ac natis fas duc concedere noctem.»
    «Hos inter fletus, junctus vestigia Pœnis                      450
  Limine se clusit Tyrio, questusque reliquit.
  Vixdum clara dies summa lustrabat in Œta
  Herculei monimenta rogi, quum consul adire
  Adcirique jubet Libyas: tum limina templi
  Vidimus intrantem: quæ consultata Senatus,                       455
  Quasve viri voces extremum Curia mærens
  Audierit, placido nobis ipse edidit ore.
    «Intulit ut gressus, certatim voce manuque
  Ad solitam sedem et vestigia nota vocabant:
  Abnuit, antiquumque loci adspernatus honorem est.                460
  At circumfusi non secius undique dextram
  Prensare, ac, patriæ ductorem nomine tanto
  Redderet, orabant: captiva posse redemtum
  Pensari turba, ac Tyrias tum justius arces
  Arsuras dextra, fuerit quæ vincta catenis.                       465
  Tum palmas simul adtollens ac lumina cælo:
  «Justitiæ rectique dator, qui cuncta gubernas,
  Nec levior mihi Diva Fides, Sarranaque Juno,
  Quos reditus testes jurata mente vocavi,
  Si mihi fas me digna loqui, Latiosque tueri                      470
  Voce focos; ibo ad Tyrios non segnior, inquit,
  Stante fide reditus, et salvo fœdere pœnæ.
  Sic nobis rerum exitio desistite honorem
  Tendere: tot bellis, totque annis fregimus ævum:
  Nunc etiam vinclis et longo carcere torpent                      475
  Captivo in senio vires: fuit ille, nec unquam,
  Dum fuit, a duro cessavit munere Martis
  Regulus: exsangui spectatis corpore nomen.
  At non Carthago, fraudum domus, inscia quantum
  E nobis restet, juvenes parat, aspera ferro                      480
  Pectora, captivos nostra pensare senecta.
  Ite dolos contra; gensque astu fallere læta
  Discat, me capto, quantum tibi, Roma, supersit.
  Nec vero placeat, nisi quæ de more parentum
  Pax erit: exposcunt Libyes, nobisque dedere                      485
  Hæc referenda, pari libeat si pendere bellum
  Fœdere, et ex æquo geminas conscribere leges.
  Sed mihi sit Stygios ante intravisse penates,
  Talia quam videam ferientes pacta Latinos.»
    «Hæc fatus Tyriæ sese jam reddidit iræ;                        490
  Nec monitus spernente graves fidosque Senatu,
  Pœnorum dimissa cohors, quæ mæsta repulsa,
  Ac minitans capto, patrias properabat ad oras.
  Prosequitur vulgus Patres; ac planctibus ingens
  Personat et luctu campus: revocare libebat                       495
  Interdum, et justo raptum retinere dolore.
    «At trepida, et subito ceu stans in funere, conjux
  Ut vidit puppi properantem intrare, tremendum
  Vociferans, celerem gressum referebat ad undas:
  «Tollite me, Libyes, comitem pœnæque necisque.                   500
  Hoc unum, conjux, uteri per pignora nostri
  Unum oro, liceat tecum quoscumque ferentem
  Terrarum pelagique pati, cælique labores.
  Non ego Amyclæum ductorem in prælia misi,
  Nec nostris tua sunt circumdata colla catenis.                   505
  Cur usque ad Pœnos miseram fugis? adcipe mecum
  Hanc prolem! forsan duras Carthaginis iras
  Flectemus lacrimis: aut, si præcluserit aures
  Urbs inimica suas, eadem tunc hora manebit
  Teque, tuosque simul: vel, si stat rumpere vitam,                510
  In patria moriamur: adest comes ultima fati!»
    «Has inter voces, vinclis resoluta moveri
  Paulatim, et ripa cœpit decedere puppis.
  Tum vero infelix, mentem furiata dolore,
  Exclamat, fessas tendens ad litora palmas:                       515
  «En, qui se jactat Libyæ, populisque nefandis,
  Atque hosti servare fidem! data fœdera nobis,
  Ac promissa fides thalamis, ubi, perfide, nunc est?»
  Ultima vox duras hæc tunc penetravit ad aures:
  Cetera percussi vetuerunt noscere remi.                          520
    «Tum fluvio raptim ad pelagi devolvimur oras,
  Ac legimus pontum, pinuque inmane cavata
  Æquor, et inmensas curva trabe findimus undas.
  Ludibrium necis horrescens, vis aspera ponti
  Obrueret, scopulisque ratem furor inprobus Euri                  525
  Frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
  Sed nos ad pœnam moderato flamine lenes
  Vexerunt Zephyri, Tyrioque dedere furori.
    «Infelix vidi, patriamque remissus in urbem
  Narrator pœnæ dura mercede reverti.                              530
  Nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum,
  Pygmalioneam tentarem expromere gentem,
  Si majus quidquam toto vidisset in orbe
  Gens hominum, quam quod vestri veneranda parentis
  Edidit exemplum virtus: pudet addere questus                     535
  Suppliciis, quæ spectavi placido ore ferentem.
  Tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
  Fingere ne cessa; atque orientes comprime fletus.
    «Præfixo paribus ligno mucronibus omnes
  Armantur laterum crates, densumque per artem                     540
  Texitur erecti, stantisque ex ordine, ferri
  Infelix stimulus; somnisque hac fraude negatis
  Quocumque inflexum producto tempore torpor
  Inclinavit iners, fodiunt ad viscera corpus.
  Absiste, o juvenis, lacrimis: patientia cunctos                  545
  Hæc superat currus: longo revirescet in ævo
  Gloria, dum cæli sedem terrasque tenebit
  Casta Fides; dum virtutis venerabile nomen,
  Vivet, eritque dies, tua quo, dux inclite, fata
  Audire horrebunt a te calcata minores.»                          550
  Hæc Marus, et mæsta refovebat vulnera cura.
    Interea, rapidas perfusa cruoribus alas,
  Sicut sanguinea Trasymeni tinxerat unda,
  Vera ac ficta simul spargebat Fama per urbem.
  Allia, et infandi Senones, captæque recursat                     555
  Adtonitis arcis facies: excussit habenas
  Luctificus Pavor, et tempestas aucta timendo.
  Hinc raptim ruit in muros: vox horrida fertur,
  Hostis adest; jaciuntque sudes et inania tela.
  Ast aliæ, laceris canentes crinibus, alta                        560
  Verrunt tecta Deûm, et seris post fata suorum
  Sollicitant precibus: requiem tenebræque diesque
  Amisere: jacent portis, ululante dolore,
  Dispersum vulgus, remeantumque ordine longo
  Servat turba gradus; pendent ex ore loquentum,                   565
  Nec lætis sat certa fides, iterumque morantur
  Orando; et, vultu interdum, sine voce, precati,
  Quod rogitant, audire pavent. Hinc fletus, ubi aures
  Percussæ graviore malo: metus inde, negatum
  Si scire, et dubius responsi nuntius hæsit.                      570
  Jamque ubi conspectu redeuntum visa propinquo
  Corpora, sollicite læti funduntur, et ipsis
  Oscula vulneribus figunt, Superosque fatigant.
    Hic inter trepidos, curæ venerandus, agebat
  Serranum Marus; atque olim post fata mariti                      575
  Non egressa domum vitato Marcia cœtu,
  Et lucem causa natorum passa, ruebat
  In luctum similem antiquo: turbata repente
  Agnoscensque Marum, «Fidei comes inclite magnæ,
  Hunc certe mihi reddis, ait. Leve vulnus? an alte                580
  Usque ad nostra ferus penetravit viscera mucro?
  Quidquid id est, dum non vinctum Carthago catenis
  Abripiat, pœnæque instauret monstra paternæ,
  Gratum est, o Superi! quoties, heu! nate, petebam,
  Ne patrias iras, animosque in prælia ferres;                     585
  Neu te belligeri stimularet in arma parentis
  Triste decus? Nimium vivacis dura senectæ
  Supplicia expendi: quæso, jam parcite, si qua
  Numina pugnastis nobis.» At cladis acerbæ
  Discussa ceu nube, Patres conquirere fessis                      590
  Jam rebus meditantur opem; atque ad munera belli
  Certatur, pulsusque timor graviore periclo.
    Maxima curarum, rectorem ponere castris,
  Cui Latium et moles rerum quassata recumbat,
  Spectante occasum patria. Jovis illa ruenti                      595
  Ausoniæ, atque Italis tempus protendere regnis
  Cura fuit: nam Tyrrhenos, Pœnumque secundis
  Albana surgens respexerat arce tumentem,
  Qui ferre in muros victricia signa parabat.
  Tum quassans caput, «Haud unquam tibi Jupiter, inquit,           600
  O juvenis, dederit portas transcendere Romæ,
  Atque inferre pedem. Tyrrhenas sternere valles
  Cædibus, et ripas fluviorum exire Latino
  Sanguine fas fuerit: Tarpeium adcedere collem,
  Murisque adspirare veto.» Quater inde coruscum                   605
  Contorsit dextra fulmen, quo tota reluxit
  Mæonidum tellus, atramque per æthera volvens
  Abrupto fregit cælo super agmina nubem.
    Nec Pœnum avertisse satis: dat numine magno
  Æneadis, gentem gremio deponere tuto                             610
  Romuleam tandem, Fabioque salutis habenas
  Credere ductori. Cui postquam tradita belli
  Jura videt: «Non hunc, inquit, superaverit unquam
  Invidia, aut blando popularis gloria fuco,
  Non astus fallax, non præda, aliusve cupido.                     615
  Bellandi vetus, ac laudum cladumque quieta
  Mente capax; par ingenium castrisque togæque.»
  Sic genitor Divum, recipitque ad sidera gressum.
    Hic, circumspectis nulli deprensus in armis,
  Laudatusque Jovi, Fabius, mirabile quantum                       620
  Gaudebat reducem patriæ adnumerare reversus,
  Duxerat egrediens quam secum in prælia, pubem.
  Nec membris quisquam, natove pepercit amato
  Acrius; aut vidit socium per bella cruorem
  Tristior: atque idem, perfusus sanguine victor                   625
  Hostili, plenis repetebat mœnia castris.
    Stirpe genus clarum, cæloque adfinis origo:
  Nam remeans longis olim Tirynthius oris,
  Et triplicis monstri famam, et spectacula captas
  Mira boves hac, qua fulgent nunc mœnia Romæ,                     630
  Egit ovans. Tunc Arcadius (sic fama) locabat
  Inter desertos fundata Palatia dumos
  Paupere sub populo ductor; quum regia virgo,
  Hospite victa sacro, Fabium de crimine læto
  Procreat, et magni commiscet seminis ortus                       635
  Arcas in Herculeos mater ventura nepotes.
  Ter centum domus hæc Fabios armavit in hostem,
  Limine progressos uno; pulcherrima quorum
  Cunctando Fabius superavit facta, ducemque
  Hannibalem æquando: tantus tunc, Pœne, fuisti!                   640
    Dum se perculsi renovant in bella Latini,
  Turbatus Jove, et exuta spe mœnia Romæ
  Pulsandi, colles Umbros atque arva petebat
  Hannibal, excelso summi qua vertice montis
  Devexum lateri pendet Tuder, atque ubi latis                     645
  Projecta in campis nebulas exhalat inertes,
  Et sedet ingentem pascens Mevania taurum,
  Dona Jovi: tum Palladios se fundit in agros
  Picenum dives prædæ; atque, errantibus armis,
  Quo spolia invitant, transfert populantia signa;                 650
  Donec pestiferos mitis Campania cursus
  Tardavit, bellumque sinu indefensa recepit.
    Hic dum stagnosi spectat templumque domosque
  Literni ductor, varia splendentia cernit
  Pictura, belli patribus monimenta prioris                        655
  Exhausti (nam porticibus signata manebant),
  Quîs inerat longus rerum et spectabilis ordo.
  Primus bella truci suadebat Regulus ore,
  Bella neganda, viro si noscere fata daretur!
  At princeps Pœnis indicta more parentum                          660
  Appius adstabat pugna, lauroque revinctus
  Justum Sarrana ducebat cæde triumphum.
  Æquoreum juxta decus, et navale tropæum,
  Rostra gerens, nivea surgebat mole columna:
  Exuvias Marti donumque Duilius, alto                             665
  Ante omnes mersa Pœnorum classe, dicabat:
  Cui, nocturnus honos, funalia clara, sacerque
  Post epulas tibicen adest; castosque penates
  Insignis læti repetebat murmure cantus.
    Cernit et extremos defuncti civis honores:                     670
  Scipio ductoris celebrabat funera Pœni,
  Sardoa victor terra. Videt inde ruentem
  Litoribus Libycis dispersa per agmina pubem;
  Instabat crista fulgens, et terga premebat
  Regulus: Autololes, Nomadesque, et Maurus, et Hammon,            675
  Et Garamas positis dedebant oppida telis.
  Lentus arenoso spumabat Bagrada campo
  Viperea sanie, turmisque minantibus ultro
  Pugnabat serpens, et cum duce bella gerebat.
    Nec non projectum puppi, frustraque vocantem                   680
  Numina, Amyclæum mergebat perfida ponto
  Rectorem manus, et seras tibi, Regule, pœnas
  Xanthippus digni pendebat in æquore leti.
  Addiderant geminas medio consurgere fluctu
  Ægates; laceræ circum fragmenta videres                          685
  Classis, et effusos fluitare in gurgite Pœnos.
  Possessor pelagi, pronaque Lutatius aura
  Captivas puppes ad litora victor agebat.
  Hæc inter, cinctus legatorum ordine Hamilcar,
  Ductoris genitor, cunctarum ab imagine rerum                     690
  Totius in sese vulgi converterat ora.
  Sed pacis faciem, et pollutas fœderis aras,
  Deceptumque Jovem, ac dictantes jura Latinos
  Cernere erat: strictas trepida cervice secures
  Horrebat Libys, ac submissis ordine palmis                       695
  Orantes veniam, jurabant inrita pacta.
  Hæc Eryce e summo spectabat læta Dione.
    Quæ postquam infesto percensuit omnia vultu
  Adridens Pœnus, lenta proclamat ab ira:
  «Non leviora dabis nostris inscribere tectis                     700
  Acta meæ dextræ: captam, Carthago, Saguntum
  Da spectare, simul ferro flammaque ruentem;
  Perfodiant patres natorum membra: nec Alpes
  Exiguus domitas capiet locus; ardua celsis
  Persultet juga victor equis Garamasque Nomasque.                 705
  Addes Ticini spumantes sanguine ripas,
  Et nostrum Trebiam, et Trasymeni litora Tuscis
  Clausa cadaveribus: ruat ingens corpore et armis
  Flaminius: fugiat consul manante cruore
  Scipio, et ad socios nati cervice vehatur.                       710
  Hæc mitte in populos, et adhuc majora dabuntur.
  Flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis
  Romam, et dejectum Tarpeia rupe Tonantem.
  Interea vos, ut dignum est, ista, ocius ite,
  O juvenes, quorum dextris mihi tanta geruntur,                   715
  In cineres monimenta date, atque involvite flammis.»



LIBER SEPTIMUS.


ARGUMENTUM.

Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est, cum
novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum
proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus
omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum
animo ac deliberatum; 1-19.

At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama
ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis
percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis
verbis ornat, et ita indignationem quidem Pœni in se convertit, sed e
malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.

Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt
et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque
militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.

Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Pœnus, certa victoriæ
spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad
certamen provocat; 96-122.

Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota
videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem
Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.

Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita
jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem
Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.

Ibi amœnissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo
vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis
temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur;
159-211.

Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius
comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis
cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi
ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare,
ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec,
nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam
rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque
securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam
temeraria vi inpedire studeant; 212-259.

Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno
ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut
occultæ proditionis fœderisque clam cum hostibus icti suspicio
commoveatur; 260-267.

Sed mox Pœnus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente
præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni
stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.

Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem,
Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat,
quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis,
custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Pœnus vero salvus ex
faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra
ponit; 282-376.

Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post,
sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio
etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam
fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum
habeat, sequatur; 377-408.

Absente eo classis Pœnorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in
finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides
ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo
de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.

Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum
Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce
Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore,
bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a
Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.

Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum,
inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et,
Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante,
jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.

Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a
civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit;
513-522.

Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore
multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum
factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones
omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.

Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta
procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente
contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut
cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit,
et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati
Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius
edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet;
536-729.

Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto
satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali
tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius
honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis,
PATREM eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.


  Interea trepidis Fabius spes unica rebus:
  Ille quidem socios atque ægram vulnere præceps
  Ausoniam armabat, viridique ad dura laborum
  Bellator senio jam castra movebat in hostem.
  Sed mens humana major, nec tela, nec enses,                        5
  Nec fortes spectabat equos: tot millia contra
  Pœnorum invictumque ducem, tot in agmina solus
  Ibat, et in sese cuncta arma virosque gerebat.
  Ac ni sacra seni vis inpressumque fuisset,
  Sistere Fortunam cunctando adversa foventem,                      10
  Ultima Dardanii transisset nominis ætas.
  Ille modum Superis in Punica castra favoris
  Addidit, et Libyæ finem inter prospera bella
  Vincendi statuit: tumefactum cladibus ille
  Hesperiis lento Pœnum moderamine lusit.                           15
  Summe ducum, qui regna iterum labentia Trojæ
  Et fluxas Latii res, majorumque labores,
  Qui Carmentis opes et sceptra Evandria servas,
  Surge, age, et emerito sacrum caput insere cælo.
    At Libyæ ductor, postquam nova nomina lecto                     20
  Dictatore vigent, raptim mutata Latinis
  Imperia haud frustra reputans, cognoscere avebat,
  Quæ fortuna viro, quodnam decus; ultima fessis
  Ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
  Hannibali putet esse parem: fervore carentes                      25
  Angebant anni, fraudique inaperta senectus.
  Ocius adcitum captivo ex agmine poscit
  Progeniem ritusque ducis dextræque labores.
    Cilnius, Arretî Tyrrhenis ortus in oris,
  Clarum nomen erat; sed læva adduxerat hora                        30
  Ticini juvenem ripis, fususque ruentis
  Vulnere equi, Libycis præbebat colla catenis.
  Hic ardens extrema malis, et rumpere vitam:
  «Non cum Flaminio tibi res, nec fervida Gracchi
  In manibus consulta, inquit. Tirynthia gens est;                  35
  Quam si Fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
  Terrarum imperium Carthaginis arce videres.
  Non ego te longa serie per singula ducam:
  Hoc sat erit; nosces Fabios certamine ab uno.
  Veientum populi violata pace negabant                             40
  Adceptare jugum, ac vicino Marte furebat
  Ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
  Delectus vetiti; privataque castra Penates
  Herculei inplevere: domo (mirabile) ab una
  Patricius junctis exercitus ibat in armis.                        45
  Ter centum exsiluere duces: quocumque liberet,
  Uno non pavidus rexisses bella magistro.
  Sed, dirum egressis omen, scelerata minaci
  Stridentis sonitu tremuerunt limina portæ,
  Maximaque Herculei mugivit numinis ara.                           50
  Invasere hostem; numerarique aspera virtus
  Haud est passa viros, et plures milite cædes.
  Sæpe globo densi, sæpe et per devia passim
  Dispersi subiere, vicis meritique labore
  Æquato: nulli quisquam virtute secundus,                          55
  Ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
  Spes heu! fallaces oblitaque corda caducum
  Mortali quodcumque datur! grex ille virorum,
  Qui Fabia gente incolumi deforme putabat
  Publica bella geri, pariter cecidere Deorum                       60
  Invidia, subitis circumvenientibus armis.
  Nec tamen occisos est cur lætere: supersunt,
  Quod tibi sit Libyæque satis: certaverit unus
  Ter centum dextris; tam vivida membra, laborque
  Providus, et cauta sollertia tecta quiete.                        65
  Nec vero, calidi, nunc tu, cui sanguinis ætas,
  Foderis in pugna velocius ilia planta
  Bellatoris equi, frenisque momorderis ora.»
  Quem cernens avidum leti post talia Pœnus,
  «Nequidquam nostras, demens, ait, elicis iras,                    70
  Et captiva paras moriendo evadere vincla.
  Vivendum est: arta serventur colla catena.»
  Hæc juvenis, Divisque tumens ausisque secundis.
    At Patres Latiasque nurus raptabat ad aras
  Cura Deum: mæsto subfusæ lumina vultu                             75
  Femineus matres graditur chorus; ordine longo
  Junoni pallam conceptaque vota dicabant.
  «Huc ades, o regina Deum, gens casta precamur;
  Et ferimus, digno quæcumque est nomine, turba
  Ausonidum, pulchrumque, et acu subtemine fulvo                    80
  Quod nostræ nevere manus, venerabile donum.
  Ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, Diva,
  Interea velamen erit: si pellere nostris
  Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
  Pressa tibi varia fulgebit gemma corona.»                         85
  Nec non et proprio venerantur Pallada dono,
  Phœbumque, armigerumque Deum, primamque Dionen.
  Tanta adeo, quum res trepidæ, reverentia Divum
  Nascitur! at raræ fumant felicibus aræ.
    Dum Roma antiquos templis indicit honores,                      90
  Jam Fabius, tacito procedens agmine, et arte
  Bellandi, lento similis, præcluserat omnes
  Fortunæque hostique vias: discedere signis
  Haud licitum; summumque decus, quo tollis ad astra
  Imperii, Romane, caput, parere docebat.                           95
  Verum ubi prima satis conspecta in montibus altis
  Signa procul, fulsitque novis exercitus armis,
  Adrectæ spes Sidoniæ, fervetque secundis
  Fortunæ juvenis: vincendi sola videtur,
  Quod nondum steterint acies, mora. «Pergite, clamat:             100
  Ite citi, ruite ad portas, propellite vallum
  Pectoribus: quantum campi distamus, ad umbras
  Tantum hosti superest. Resides ad bella vocantur,
  Quîs pudeat certare, senes: quodcumque videtis,
  Hoc reliquum est, primo damnatum, ut inutile, bello.             105
  En, ubi nunc Gracchi, atque ubi nunc sunt fulmina gentis
  Scipiadæ? pulsi Ausonia, non ante paventem
  Dimisere fugam, quam terror ad ultima mundi
  Oceanumque tulit: profugus nunc errat uterque,
  Nomina nostra tremens, et ripas servat Iberi.                    110
  Est etiam, cur Flaminio mihi gloria cæso
  Creverit; et titulis libeat cur figere nostris
  Crudum Marte viri nomen. Quot demere noster
  Huic annos Fabio gladius valet! et tamen audet.
  Audeat! haud ultra faxo spectetur in armis.»                     115
    Talia vociferans volucri rapit agmina cursu,
  Ac, prævectus equo, nunc dextra provocat hostem,
  Nunc voce increpitat; missa nunc eminus hasta
  Fertur ovans, pugnæque agitat simulacra futuræ.
  Ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis                      120
  Arma tulit, clipeo amplexus terramque, polumque,
  Maternumque fretum, totumque in imagine mundum.
    Cassarum sedet irarum spectator, et alti
  Celsus colle jugi domat exsultantia corda,
  Infractasque minas dilato Marte fatigat                          125
  Sollers cunctandi Fabius: ceu nocte sub atra
  Munitis pastor stabulis per ovilia clusum
  Inpavidus somni servat pecus; effera sævit,
  Atque inpasta truces ululatus turba luporum
  Exercet, morsuque quatit restantia claustra.                     130
    Inritus incepti movet inde, atque Apula tardo
  Arva Libys passu legit, ac nunc valle residit
  Conditus occulta, si præcipitare sequentem,
  Atque inopinata detur circumdare fraude;
  Nunc nocturna parat cæcæ celantibus umbris                       135
  Furta viæ, retroque abitum fictosque timores
  Adsimulat; nunc castra citus deserta relicta
  Ostentat præda, atque invitat prodigus hostem.
  Qualis Mæonia passim Mæandrus in ora,
  Quum sibi gurgitibus flexis revolutus oberrat.                   140
  Nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat,
  Miscetque exacuens varia ad conamina mentem.
  Sicut aquæ splendor, radiatus lampade solis,
  Dissultat per tecta, vaga sub imagine vibrans
  Luminis, et tremula laquearia verberat umbra.                    145
    Jamque dolore furens ita secum inmurmurat iræ:
  «Obvia si primus nobis hic tela tulisset,
  Nullane nunc Trebiæ et Trasymeni nomina? nulli
  Lugerent Itali? nunquam Phaethontius amnis
  Sanguinea pontum turbasset decolor unda?                         150
  Inventum, dum se cohibet, terimurque sedendo,
  Vincendi genus; et quoties, velut obvius iret,
  Discinxit ratione dolos, fraudesque resolvit!»
  Hæc secum, mediam somni quum buccina noctem
  Divideret; jamque, excubias sortitus iniquas,                    155
  Tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.
  Vertit iter, Daunique retro tellure relicta,
  Campanas remeat notus populator in oras.
  Hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni,
  (Dives ea, et nunquam tellus mentita colono)                     160
  Addunt frugiferis inimica incendia ramis.
    Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
  Quanquam magna incepta vocant: memorabere, sacri
  Largitor laticis, gravidæ cui nectare vites
  Nulli dant prælis nomen præferre Falernis.                       165
  Massica sulcabat meliore Falernus in ævo
  Ensibus ignotis senior juga: pampinus umbras
  Nondum uva virides nudo texebat in arvo;
  Pocula nec norant succis mulcere Lyæi,
  Fonte sitim et pura soliti defendere lympha.                     170
  Adtulit hospitio, pergentem ad litora Calpes
  Extremumque diem, pes dexter et hora Lyæum;
  Nec pigitum parvosque lares humilisque subire
  Limina cælicolam tecti: cepere volentem
  Fumosi postes, et ritu pauperis ævi                              175
  Ante focos mensæ: lætus nec senserat hospes
  Advenisse Deum; sed enim de more parentum
  Grato cursabat studio, instabatque senectæ,
  Donec opes festas puris nunc poma canistris
  Composuit, nunc inriguis citus extulit hortis                    180
  Rorantes humore dapes: tum lacte favisque
  Distinxit dulces epulas, nulloque cruore
  Polluta castus mensa cerealia dona
  Adtulit, ac primum Vestæ decerpsit honorem
  Undique, et in mediam jecit libamina flammam.                    185
    Deesse tuos latices, hac sedulitate senili
  Captus, Iacche, vetas: subito (mirabile dictu)
  Fagina pampineo spumarunt pocula succo,
  Pauperis hospitii pretium; vilisque rubenti
  Fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cavata                 190
  Dulcis odoratis humor sudavit ab uvis.
    «En cape, Bacchus ait, nondum tibi nota, sed olim
  Viticolæ nomen pervulgatura Falerni,
  Munera»: et haud ultra latuit Deus: inde nitentem
  Lumine purpureo frontem cinxere corymbi,                         195
  Et fusæ per colla comæ, dextraque pependit
  Cantharus, ac vitis, thyrso delapsa virenti,
  Festas Nysæo redimivit palmite mensas.
  Nec facilis læto certasse, Falerne, sapori,
  Postquam iterata tibi sunt pocula, jam pede risum,               200
  Jam lingua titubante moves, patrique Lyæo
  Tempora quassatus grates et præmia digna
  Vix intellectis conaris reddere verbis,
  Donec composuit luctantia lumina Somnus,
  Somnus, Bacche, tibi comes additus. Hic ubi primo                205
  Ungula dispersit rores Phaethontia Phœbo,
  Uviferis late florebat Massicus arvis,
  Miratus nemora, et lucentes sole racemos.
  Id monti decus, atque ex illo tempore dives
  Tmolus, et ambrosiis Ariusia pocula succis,                      210
  Ac Methymna ferox lacubus cessere Falernis.
    Hæc tum vasta dabat, terrisque infestus agebat
  Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
  Ludificante ducem Fabio: jamque inproba castris
  Ausoniis vota, et pugnandi prava libido                          215
  Gliscebat; proni decurrere monte parabant.
    Da famæ, da, Musa, virum, cui vincere bina
  Concessum castra, et geminos domitare furores.
  «Fervida si nobis corda, abruptumque putassent
  Ingenium Patres, et si clamoribus, inquit,                       220
  Turbari facilem mentem; non ultima rerum,
  Et deplorati mandassent Martis habenas.
  Stat pensata diu belli sententia; vincam
  Servare invitos, urgentesque ultima fata.
  Nulli per Fabium e vobis cecidisse licebit.                      225
  Si lucis piget, et supremis esse cupido est
  Nominis Ausonii, tædetque in tempore tali
  Nullum clade nova, claræque fragore ruinæ
  Insignem fecisse locum; revocandus ab atris
  Flaminius vobis est sedibus: ille ruendi                         230
  Jam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
    «An nondum præceps vicinaque fata videtis?
  Una, ut debellet, satis est victoria Pœno.
  State, viri, et sentite ducem: quum optabile tempus
  Deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta                        235
  Æquentur factis. Non est, mihi credite, non est
  Arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
  Omnes jam portis in campum effuderit hora.
  Magnum illud solisque datum, quos mitis euntes
  Jupiter adspexit, magnum est, ex hoste reverti.                  240
  Fortunæ Libys incumbit, flatuque secundo
  Fidit agens puppim: dum desinat aura, sinusque
  Destituat tumidos subducto flamine ventus,
  In rem cunctari fuerit. Non ulla perenni
  Amplexu Fortuna fovet: jam copia quanto                          245
  Artior est nullo Tyriis certamine! quantum
  Detritum est famæ! quin inter cetera nostra
  Haud laude abfuerit, modo qui.... Sed parcere dictis
  Sit melius. Jam vos acies et prælia et hostem
  Poscitis? o maneat, Superi, fiducia talis!                       250
  Interea, exclusa majoris sorte pericli,
  Me solum, quæso, toti me opponite bello.»
    His dictis fractus furor, et rabida arma quierunt.
  Ut, quum turbatis placidum caput extulit undis
  Neptunus, totumque videt, totique videtur                        255
  Regnator ponto, sævi fera murmura venti
  Dimittunt, nullasque movent in frontibus alas;
  Tum, sensim infusa tranquilla per æquora pace,
  Languentes tacito lucent in litore fluctus.
    Sensit cura sagax Pœni, fraudisque veneno                      260
  Adgreditur mentes. Pauca atque hæc ruris aviti
  Jugera, nec multis Fabius vertebat aratris;
  Massicus uviferis addebat nomina glebis.
  Hinc pestem placitum moliri, et spargere causas
  In castra ambiguas: ferro flammisque pepercit,                   265
  Suspectamque loco pacem dedit arte maligna,
  Ceu clandestino traheretur fœdere bellum.
    Intellectus erat Fabio, Tyriosque videbat
  Dictator sævire dolos: at non vacat ægre
  Invidiam gladios inter lituosque timere,                         270
  Et dubia morsus famæ depellere pugna;
  Donec reptantem, et nequidquam sæpe trahendo
  Huc illuc castra, ac scrutantem prælia Pœnum,
  Qua nemorosa juga, et scopulosi vertice colles
  Exsurgunt, clausit sparsa ad divortia turma.                     275
  Hinc Læstrygoniæ saxoso monte premebant
  A tergo rupes; undosis squalida terris
  Hinc Literna palus: nec ferri aut militis usum
  Poscebat regio; septos sed fraude locorum
  Arta fames, pœnas miseræ exactura Sagunti,                       280
  Urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
    Cuncta per et terras et lati stagna profundi
  Condiderat somnus, positoque labore dierum,
  Pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
  At non Sidonium curis flagrantia corda                           285
  Ductorem, vigilesque metus haurire sinebant
  Dona soporiferæ noctis: nam membra cubili
  Erigit, et fulvi circumdat pelle leonis,
  Qua super instratos projectus gramine campi
  Presserat ante toros: tunc ad tentoria fratris                   290
  Fert gressus vicina citos; nec degener ille
  Belligeri ritus, taurino membra jacebat
  Effultus tergo, et mulcebat tristia somno.
  Haud procul hasta viri terræ defixa propinquæ,
  Et dira e summa pendebat cuspide cassis:                         295
  At clipeus circa, loricaque, et ensis, et arcus,
  Et telum Baliare simul tellure quiescunt.
  Juxta lecta manus, juvenes in Marte probati;
  Et sonipes strato carpebat gramina dorso.
    Ut pepulere levem intrantis vestigia somnum,                   300
  «Heus! inquit (pariterque manus ad tela ferebat),
  Quæ te cura vigil fessum, germane, fatigat?»
  Ac jam constiterat, sociosque in cespite fusos
  Incussa revocat castrorum ad munera planta,
  Quum Libyæ ductor: «Fabius me noctibus ægris,                    305
  In curas Fabius nos excitat; illa senectus,
  Heu! fatis quæ sola meis currentibus obstat.
  Cernis ut armata circumfundare corona,
  Et vallet clausos conlectus miles in orbe.
  Verum, age, nunc quoniam res artæ, percipe porro,                310
  Quæ meditata mihi. Latos conrepta per agros
  Armenta adsueto belli de more sequuntur.
  Cornibus arentes edicam innectere ramos,
  Sarmentique leves fronti religare maniplos;
  Admotus quum fervorem disperserit ignis,                         315
  Ut passim exsultent stimulante dolore juvenci,
  Et vaga per colles cervice incendia jactent.
  Tum terrore novo trepidus laxabit iniquas
  Custos excubias, majoraque nocte timebit.
  Si cordi consulta (moras extrema recusant),                      320
  Adcingamur, ait.» Gemino tentoria gressu
  Inde petunt: ingens clipeo cervice reposta
  Inter equos, interque viros, interque jacebat
  Capta manu spolia et rorantia cæde Maraxes,
  Ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens                   325
  Clamorem tum forte dabat, dextraque tremente
  Arma toro et notum quærebat fervidus ensem.
    Huic Mago, inversa quatiens ut dispulit hasta
  Bellantem somnum: «Tenebris, fortissime ductor,
  Iras compesce, atque in lucem prælia differ.                     330
  Ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
  Nunc nocte utendum est: arentes nectere frondes
  Cornibus, et latis adcensa inmittere silvis
  Armenta, obpositi reserent quo claustra manipli,
  Germanus parat, atque obsessa evellere castra.                   335
  Emergamus, et hic Fabio persuadeat astus,
  Non certare dolis.» Nihil hinc cunctante, sed acris
  Incepti læto juvene, ad tentoria Acherræ
  Festinant, cui parca quies, minimumque soporis,
  Nec notum somno noctes æquare: feroci                            340
  Pervigil inservibat equo, fessumque levabat
  Tractando, et frenis ora exagitata fovebat.
  At socii renovant tela, arentemque cruorem
  Ferro detergent, et dant mucronibus iras.
    Quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi                 345
  Quænam agitent, pandunt, et cœptis ire ministrum
  Haud segnem hortantur: discurrit tessera castris,
  Intentique docent, quæ sint properanda, monentque
  Quisque suos: instat trepidis, stimulatque ruentes
  Navus abire timor, dum cæca silentia, dumque                     350
  Majores umbræ: rapida jam subdita peste
  Virgulta, atque altis surgunt e cornibus ignes.
    Hic vero ut, gliscente malo et quassantibus ægra
  Armentis capita, adjutæ pinguescere flammæ
  Cœpere, et vincens fumos erumpere vertex:                        355
  Per colles dumosque, (lues agit atra) per altos
  Saxosi scopulos montis lymphata feruntur
  Corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
  Luctantur frustra rabidi mugire juvenci.
  Per juga, per valles errat Vulcania pestis,                      360
  Nusquam stante malo, vicinaque litora fulgent:
  Quam multa, adfixus cælo sub nocte serena,
  Fluctibus e mediis sulcator navita ponti
  Astra videt; quam multa videt, fervoribus atris
  Quum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus,                    365
  Vertice Gargani residens incendia pastor.
    At facie subita volitantum montibus altis
  Flammarum, quîs tunc cecidit custodia sorti,
  Horrere, atque ipsos nullo spargente vagari
  Credere, et indomitos pasci sub collibus ignes.                  370
  Cælone exciderint, et magna fulmina dextra
  Torserit Omnipotens, an cæcis rupta cavernis
  Fuderit egestas adcenso sulfure flammas
  Infelix tellus, media in formidine quærunt.
  Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis                 375
  Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
  Huc tamen usque vigil processerat arte regendi
  Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi,
  Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
  Evasisse satis: quin et vestigia pulsi                           380
  Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent
  Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem,
  Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa
  Et belli summam primasque jubebat habenas,
  Atque his præformat dictis, fingitque monendo:                   385
    «Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
  Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba
  Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt.
  Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ
  Juvere, aut densis legio conferta maniplis.                      390
  Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
  Dis sine me libare dapem et solennia ferre:
  Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis,
  Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
  Interea (crede experto, non fallimus) ægris                      395
  Nil movisse salus rebus: sit gloria multis,
  Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
  Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
  Plena tibi castra atque intactus vulnere miles
  Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde.                400
  Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem,
  Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga,
  Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem.
  Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
  Hæc monuisse satis: sed si compescere corda                      405
  Non datur oranti, magno te jure pioque
  Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens
  Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
    Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo
  Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus                          410
  Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos,
  Ac totus multo spumabat remige pontus;
  Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri
  Æquoreæ pelago simul emersere sorores,
  Ac possessa vident infestis litora proris.                       415
  Tum magno perculsa metu Nereia turba,
  Adtonitæ propere refluunt ad limina nota,
  Teleboum medio surgunt qua regna profundo,
  Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro
  Conditur abrupto Proteus, ac spumea late                         420
  Cautibus objectis rejectat cærula vates.
    Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
  Per varias lusit formas, et terruit atri
  Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
  Aut fremuit torvo mutatus membra leone,                          425
  «Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente
  Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
    Ad quæ Cymodoce, Nympharum maxima natu
  Italidum: «Nosti nostros, præsage, timores.
  Quid Tyriæ classes ereptaque litora nobis                        430
  Portendunt? num migrantur Rhœteia regna
  In Libyam Superis? aut hos Sarranus habebit
  Navita jam portus? patria num sede fugatæ
  Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?»
    Tum sic involvens repetita exordia retro                       435
  Incipit ambiguus vates, reseratque futura:
  «Laomedonteus Phrygia quum sedit in Ida
  Pastor, et, errantes dumosa per avia tauros
  Arguta revocans ad roscida pascua canna,
  Audivit sacræ lentus certamina formæ:                            440
  Tum matris currus niveos agitabat olores,
  Tempora sollicitus litis servasse, Cupido.
  Parvulus ex humero corytos, et aureus arcus
  Fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem,
  Monstrabat gravidam telis se ferre pharentram.                   445
  Ast alius nivea comebat fronte capillos,
  Purpureos alius vestis religabat amictus,
  Quum sic suspirans roseo Venus ore decoros
  Adloquitur natos: «Testis certissima vestræ
  «Ecce dies pietatis adest: quis credere salvis                   450
  «Hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra
  «Jam superest rerum?) certat Venus: omnia parvis
  «Si mea tela dedi blando medicata veneno,
  «Si vester, cælo ac terris qui fœdera sancit,
  «Stat supplex, quum vultis, avus; victoria nostra                455
  «Cypron Idumæas referat de Pallade palmas,
  «De Junone Paphos centum mihi fumet in aris.»
    «Dumque hic aligeris instat Cytherea, sonabat
  Omne nemus gradiente Dea; jam bellica virgo,
  Ægide deposita, atque adsuetum casside crinem                    460
  Involvi tum comta tamen, pacemque serenis
  Condiscens oculis, ibat, lucoque ferebat
  Prædicto sacræ vestigia concita plantæ.
  Parte alia intrabat jussis Saturnia silvis,
  Judicium Phrygis et fastus pastoris et Iden                      465
  Post fratris latura toros: postrema nitenti
  Adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa
  Et nemora et penitus frondosis rupibus antra
  Spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
  Nec judex sedisse valet, fessique nitoris                        470
  Luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
    «Sed victæ fera bella Deæ vexere per æquor,
  Atque excisa suo pariter cum judice Troja.
  Tum pius Æneas, terris jactatus et undis,
  Dardanios Itala posuit tellure Penates.                          475
  Dum cete ponto innabunt, dum sidera cælo
  Lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
  Hic regna, et nullæ regnis per secula metæ.
  At vos, o natæ, currit dum inmobile filum,
  Hadriaci fugite infaustas Sasonis arenas.                        480
  Sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
  Aufidus, et rubros inpellet in æquora fluctus;
  Damnatoque Deûm quondam per carmina campo
  Ætolæ rursus Teucris pugnabitis umbræ.
  Punica Romuleos quatient mox spicula muros,                      485
  Multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
  Hinc ille, e furto genitus, patruique piabit
  Idem ultor patrisque necem: tum litus Elissæ
  Inplebit flammis, avelletque Itala Pœnum
  Viscera torrentem, et propriis superabit in oris.                490
  Huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet.
  Hic dabit ex sese, qui tertia bella fatiget,
  Et cinerem Libyæ ferat in Capitolia victor.»
    Quæ dum arcana Deûm vates evolvit in antro,
  Jam monita et Fabium bellique equitumque magister                495
  Exuerat mentem, ac præceps tendebat in hostem.
  Pascere nec Pœnus pravum ac nutrire furorem
  Deerat, et, ut parvo majora ad prælia damno
  Eliceret, dabat interdum simulantia terga.
  Non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi                  500
  Evocat e liquidis piscem penetralibus esca,
  Quumque levem summa vidit jam nare sub unda,
  Ducit sinuato captivum ad litora lino.
    Fama furit, versos hostes, Pœnumque salutem
  Invenisse fuga: liceat si vincere, finem                         505
  Promitti cladum: sed enim ditione carere
  Virtutem, et pœnas vincentibus esse repostas;
  Clausurum jam castra ducem, rursusque referri
  Vaginæ jussurum enses, reddatur in armis
  Ut ratio, et purget miles, cur vicerit hostem.                   510
  Hæc vulgus: nec non Patrum Saturnia mentes
  Invidiæ stimulo fodit et popularibus auris.
  Tunc indigna fide censent optandaque Pœno,
  Quæ mox haud parvo luerent damnata periclo.
    Dividitur miles; Fabioque equitumque magistro                  515
  Imperia æquantur penitus: cernebat, et expers
  Irarum senior, magnas ne penderet alti
  Erroris pœnas patria inconsulta, timebat.
  Ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab Urbe,
  Partitus socias vires, vicina propinquis                         520
  Signa jugis locat, et specula sublimis ab alta
  Non Romana minus servat, quam Punica castra.
  Nec mora: disjecto Minucî vecordia vallo,
  Perdendi simul et pereundi ardebat amore.
    Quem postquam rapidum vidit procedere castris                  525
  Hinc Libys, hinc Fabius, simul adcendere sagaces
  In subitum curas: propere capere arma maniplis
  Edicit, vallique tenet munimine turmas
  Ausonius: torquet totas in prælia vires
  Pœnorum ductor, propellitque agmina voce:                        530
  «Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnæ.
  Non sperata diu plano certamina campo
  Obfert ecce Deus: quoniam data copia, longum
  Detergete situm ferro, multoque cruore
  Exsatiate, viri, plenos rubiginis enses.»                        535
    Atque ea Cunctator pensabat ab aggere valli,
  Perlustrans campos oculis, tantoque periclo
  Discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
  Cui natus, juncta arma ferens, «Dabit inprobus, inquit,
  Quas dignum, pœnas; qui per suffragia cæca                       540
  Invasit nostros hæc ad discrimina fasces.
  Insanæ spectate tribus! pro lubrica rostra,
  Et vanis fora læta viris! nunc munera Martis
  Æquent imperio, et solem concedere nocti
  Sciscant inbelles! magna mercede piabunt                         545
  Erroris rabiem, et nostrum violasse parentem.»
    Tum senior, quatiens hastam, lacrimisque coortis:
  «Sanguine Pœnorum, juvenis, tam tristia dicta
  Sunt abolenda tibi: patiarne ante ora manusque
  Civem deleri nostras? aut vincere Pœnum,                         550
  Me spectante, sinam? nos æquavisse minori,
  Solvetur culpa, si sunt mihi talia corda.
  Jamque hoc (ne dubites) longævi, nate, parentis
  Adcipe, et æterno fixum sub pectore serva:
  Succensere nefas patriæ, nec fœdior ulla                         555
  Culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
  Sic docuere senes. Quantus qualisque fuisti,
  Quum pulsus lare et extorris Capitolia curru
  Intrares exsul! tibi corpora cæsa, Camille,
  Damnata quot sunt dextra! pacata fuissent                        560
  Ni consulta viro, mensque inpenetrabilis iræ,
  Mutassentque solum sceptris Æneia regna,
  Nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
  Pone iras, o nate, meas: socia arma feramus.
  Adceleremus opem.» Jamque intermixta sonabant                    565
  Classica, procursusque viros conliserat acer.
    Primus claustra manu portæ dictator et altos
  Disjecit postes, rupitque in prælia cursum.
  Non graviore movent venti certamina mole,
  Odrysius Boreas, et Syrtim tollere pollens                       570
  Africus: obnixi quum bella furentia torquent,
  Distraxere fretum, ac diversa ad litora volvunt
  Æquor quisque suum; sequitur stridente procella
  Nunc huc, nunc illuc, raptum mare, et intonat undis.
  Haud prorsus daret ullus honos, tellusque subacta                575
  Phœnicum, et Carthago ruens, injuria quantum
  Orta ex invidia decoris tulit: omnia namque
  Dura simul devicta viro, metus, Hannibal, iræ,
  Invidia, atque una Fama et Fortuna subactæ.
    Pœnus ab excelso rapidos decurrere vallo                       580
  Ut vidit, tremuere iræ, ceciditque repente
  Cum gemitu spes haud dubiæ præsumta ruinæ:
  Quippe aciem denso circumvallaverat orbe,
  Hausurus clausos conjectis undique telis.
  Atque hic Dardanius pravo certamine ductor                       585
  Jam Styga et æternas intrarat mente tenebras.
  Nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat;
  Quum senior, gemino complexus prælia cornu,
  Ulteriore ligat Pœnorum terga corona,
  Et modo claudentes aciem, nunc extima cingens,                   590
  Clausos ipse tenet: majorem surgere in arma,
  Majoremque dedit cerni Tirynthius: altæ
  Scintillant cristæ, et (mirum) velocibus ingens
  Per subitum membris venit vigor: ingerit hastas,
  Aversumque premit telorum nubibus hostem.                        595
  Qualis post juvenem, nondum subeunte senecta,
  Rector erat Pylius bellis ætate secunda.
    Inde ruens, Thurin, et Buten, et Narin, et Arsen
  Dat leto, fisumque manus conferre Mahalcen,
  Cui decus insigne, et quæsitum cuspide nomen.                    600
  Tum Garadum, largumque comæ prosternit Adherben,
  Et geminas acies superantem vertice Thulim,
  Qui summas alto prensabat in aggere pinnas.
  Eminus hos: gladio Sapharum, gladioque Monæsum,
  Et Morinum pugnas æris stridore cientem,                         605
  Dexteriore gena sedit cui letifer ictus,
  Perque tubam fixæ decurrens vulnere malæ,
  Extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
    Proximus huic jaculo Nasamonius occidit Idmon.
  Namque super tepido lapsantem sanguine, et ægra                  610
  Lubrica nitentem nequidquam evadere planta,
  Inpacto prosternit equo, trepideque levantem
  Membra adflicta solo, pressa violentius hasta,
  Inplicuit terræ, telumque in cæde reliquit.
  Hæret humi cornus motu tremefacta jacentis,                      615
  Et campis servat mandatum adfixa cadaver.
    Nec non exemplo laudis furiata juventus,
  Syllæque, Crassique simul, junctusque Metello
  Furnius, ac melior dextræ Torquatus, inibant
  Prælia, et unanimi vel morte emisse volebant                     620
  Spectari Fabio: miser hinc vestigia retro
  Dum rapit, et molem subducto corpore vitat
  Intorti Bibulus saxi, atque in terga refertur;
  Strage super lapsus socium, qua fibula morsus
  Loricæ crebro laxata resolverat ictu,                            625
  Adcepit lateri, penitusque in viscera adegit,
  Exstabat fixo quod forte cadavere, ferrum.
  Heu sortem necis! evasit Garamantica tela
  Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
  Occideret, telo non in sua vulnera misso.                        630
  Volvitur exanimis, turpatque decora juventa
  Ora novus pallor; membris dimissa solutis
  Arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
    Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
  Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat,                    635
  Eoa tumidus pharetrati militis ala,
  Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
  Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
  Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
  Laudatur Veneri, et certat majoribus astris.                     640
  Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen
  Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
    Hic, avidum pugnæ, et tam clarum exscindere nomen
  Brutum exoptantem, varie nunc lævus in orbem,
  Nunc dexter levibus flexo per devia gyris                        645
  Ludificatus equo, volucrem post terga sagittam
  Fundit, Achæmenio detrectans prælia ritu.
  Nec damnata manus, medio sed (flebile) mento
  Armigeri Cascæ penetrabilis hæsit arundo,
  Obliquumque secans subrecta cuspide vulnus                       650
  Uventi ferrum admovit tepefacta palato.
    At Brutus, diro casu turbatus amici,
  Ausum multa virum, et spargentem in vulnera sævos
  Fraude fugæ calamos, jam nullis cursibus instat
  Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram                     655
  Mandat atrox hastæ, telumque volatile nodo
  Excutit, ac summum, qua laxa monilia crebro
  Nudabant versu, tramittit cuspide pectus.
  Labitur intento cornu transfossus, et una
  Arcum læva cadens, dimisit dextra sagittam.                      660
    At non tam tristi sortitus prælia Marte
  Phœbei Soractis honor Carmelus agebat:
  Sanguine quippe suo jam Bagrada tinxerat ensem,
  Dux rectorque Nubæ populi; jam fusus eidem
  Zeusis, Amyclæi stirps inpacata Phalanti,                        665
  Quem tulerat mater claro Phœnissa Laconi.
  Talia dum metuit, nec pugnæ fisus in hoste
  Tam rapido, nec deinde fugæ, suadente pavore,
  Per dumos miser in vicina cacumina quercus
  Repserat, atque alta sese occultabat in umbra                    670
  Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
  Hunc longa, multa orantem, Carmelus, et altos
  Mutantem saltu ramos, transverberat hasta;
  Ut, qui viscatos populatur arundine lucos,
  Dum nemoris celsi procera cacumina sensim                        675
  Substructa certat tacitus contingere meta,
  Sublimem calamo sequitur crescente volucrem.
  Effudit vitam, atque alte manante cruore
  Membra pependerunt curvato exsanguia ramo.
    Jamque in palantes ac versos terga feroces                     680
  Pugnabant Itali, subitus quum mole pavenda
  Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
  Nigra viro membra, et furvi juga celsa trahebant
  Cornipedes, totusque novæ formidinis arte
  Concolor æquabat liventia currus equorum                         685
  Terga, nec erectis similes inponere cristis
  Cessarat pennas, aterque tegebat amictus.
  Ceu quondam æternæ regnator noctis, ad imos
  Quum fugeret thalamos, Hennæa virgine rapta,
  Egit nigrantem Stygia caligine currum.                           690
    At Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
  Quod peperere decus Circæo Tuscula dorso
  Mœnia, Laertæ quondam regnata nepoti,
  Quamquam tardatos turbata fronte Latinos
  Conlegisse gradum videt, inperterritus ipse                      695
  Ferrata calce, atque effusa largus habena
  Cunctantem inpellebat equum: negat obvius ire,
  Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
  Tum, celer in pugnam dorso delatus ab alto
  Alipedem planta currum premit, atque volanti                     700
  Adsilit a tergo: cecidere et lora repente
  Et stimuli; ferrumque super cervice tremiscens
  Palluit infelix subducto sanguine Maurus.
  Ora rapit gladio, præfixaque cuspide portat.
    At sævo Mavorte ferox perrumpit anhelum                        705
  Dictator cum cæde globum: miserabile visu,
  Vulneribus fessum ac multo labente cruore,
  Ductorem cernit suprema ac fœda precantem.
  Manavere genis lacrimæ, clipeoque paventem
  Protegit, et natum stimulans, «Fortissime, labem                 710
  Hanc pellamus, ait; Pœnoque ob mitia facta,
  Quod nullos nostris ignes disperserit arvis,
  Dignum expendamus pretium.» Tunc, arte paterna
  Ac stimulis gaudens, juvenis circumdata Pœnum
  Agmina deturbat gladio, campumque relaxat,                       715
  Donec Sidonius decederet æquore ductor.
  Ceu, stimulante fame, rapuit quum Martius agnum
  Averso pastore lupus, fetumque trementem
  Ore tenet presso; tum, si vestigia cursu
  Auditis celeret balatibus obvia pastor,                          720
  Jam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
  Rejectat prædam, et vacuo fugit æger hiatu.
  Tum demum terris, quas circumfuderat atra
  Tempestas, Stygiæ tandem fugere tenebræ.
  Torpebant dextræ, et sese meruisse negabant                      725
  Servari, subitisque bonis mens ægra natabat.
  Ut, qui conlapsa pressi jacuere ruina,
  Eruta quum subito membra, et nox atra recessit,
  Connivent, solemque pavent agnoscere visu.
    Quîs actis, senior, numerato milite lætus,                     730
  Collis et tuto repetebat in aggere castra.
  Ecce autem e media jam morte renata juventus,
  Clamorem tollens ad sidera, et ordine longo
  Ibat ovans, Fabiumque decus, Fabiumque salutem
  Certatim, et magna memorabant voce Parentem.                     735
  Tum, qui partitis dissederat ante maniplis,
  «Sancte, ait, o genitor, revocato ad lucis honorem
  Si fas vera queri, cur nobis castra virosque
  Dividere est licitum? patiens cur arma dedisti,
  Quæ solus rexisse vales? hoc munere lapsi                        740
  Æternas multo cum sanguine vidimus umbras.
  Ocius huc aquilas servataque signa referte.
  Hic patria est: murique Urbis stant pectore in uno.
  Tuque dolos, Pœne, atque astus tandem exue notos:
  Cum solo tibi jam Fabio sunt bella gerenda.»                     745
    Hæc ubi dicta dedit, mille hinc (venerabile visu)
  Cespite de viridi surgunt properantius aræ.
  Nec prius aut epulas, aut munera grata Lyæi
  Fas cuiquam tetigisse fuit, quam multa precatus
  In mensam Fabio sacrum libavit honorem.                          750



LIBER OCTAVUS.


ARGUMENTUM.

Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque
laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus
dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed
prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur;
1-11.

Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex
conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper
fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum
exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam
agitant; Hannon autem, qui ducem Pœnorum internecivo capitalique odio
prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel
supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti
senatus censeat; 11-24.

Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis
sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis,
quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate
Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere
nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.

Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum
sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino
in Italia honore colatur; 39-49.

Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post
Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et
Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio
post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem
conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.

Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo
benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum
adscendisse refert; 69-159.

Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia
strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium
præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur;
160-201.

His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus
verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium
Hannibali adfert; 202-224.

Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet;
225-241.

Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non
humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram
favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione
petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem
adspergunt, consul creatur; 242-257.

Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem
unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque
multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab
nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios
imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Pœnorum bello æque
ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox,
Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.

Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat,
et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant,
adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi
perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam
virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur;
278-297.

Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis
cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti
reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus
unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Pœnum imperatorem, qui in
aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab
domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia
laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna,
quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det;
298-326.

Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam
possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una
salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum,
qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem
Romanis, alterum Pœnis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium
senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem
reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et
salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta
surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis
potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum;
327-348.

Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas,
Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in
unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis
(356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468),
Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis
(512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris,
Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis,
Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis,
Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum
populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla,
393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469,
Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.

Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant
prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et
omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli
Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem
ominantur; 656-676.


  Primus Agenoridum cedentia terga videre
  Æneadis dederat Fabius: Romana parentem
  Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem,
  Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis,
  Exspectanda viri fata, optandumque sub armis                       5
  Parcarum auxilium: namque, hac spirante senecta,
  Nequidquam sese Latium sperare cruorem.
  Jam vero concors miles, signisque relatis
  Indivisus honos, iterumque et rursus eidem
  Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum                           10
  Angebant curis. Lentando fervida bella
  Dictator, quum multa adeo, tum miles egenus
  Cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi
  Egerat, et, quanquam finis pugnaque manuque
  Haud dum partus erat, jam bello vicerat hostem.                   15
    Quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces,
  Vaniloquum, Celtæ, genus ac mutabile mentis,
  Respectare domos: mærebant, cæde sine ulla
  (Insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore
  Inter tela siti Mavortis hebescere dextras.                       20
  His super, internæ labes, et civica vulnus
  Invidia augebant: lævus conatibus Hannon
  Ductoris, non ulla domo submittere Patres
  Auxilia, aut ullis opibus juvisse sinebat.
    Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem                   25
  Ad spes armorum, et furialia vota reducit
  Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris.
  Namque hac adcitam stagnis Laurentibus Annam
  Adfatur voce, et blandis hortatibus inplet:
  «Sanguine cognato juvenis tibi, Diva, laborat                     30
  Hannibal, a vestro nomen memorabile Belo.
  Perge, age, et insanos curarum comprime fluctus.
  Excute sollicito Fabium: sola illa Latinos
  Sub juga mittendi mora: jam discingitur armis.
  Cum Varrone manus, et cum Varrone serenda                         35
  Prælia: ne desit fatis ad signa movenda.
  Ipsa adero: tendat jam dudum in Iapyga campum.
  Huc Trebiæ rursum et Trasymeni fata sequentur.»
    Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis,
  «Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari:                     40
  Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem
  Antiquæ patriæ, mandataque magna sororis,
  Quanquam inter Latios Annæ stet numen honores.
  Multa retro rerum jacet, atque ambagibus ævi
  Obtegitur densa caligine mersa vetustas,                          45
  Cur Sarrana dicent Œnotri numina templo,
  Regnisque Æneadum germana colatur Elissæ.
  Sed pressis stringam revocatam ab origine famam
  Narrandi metis, breviterque antiqua revolvam.»
    Iliaco postquam deserta est hospite Dido,                       50
  Et spes abrupta e medio, in penetralibus atram
  Festinat furibunda pyram: tum conripit ensem
  Certa necis, profugi donum exitiale mariti.
  Despectus tædæ regnis se inponit Iarbas,
  Et tepido fugit Anna rogo. Quis rebus egenis                      55
  Ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
    Battus Cyrenen molli tum forte fovebat
  Imperio, mitis Battus, lacrimasque dedisse
  Casibus humanis facilis; qui, supplice visa,
  Intremuit regum eventus, dextramque tetendit.                     60
  Atque ea, dum flavas bis tondet messor aristas,
  Servata interea sedes: nec longius uti
  His opibus Battoque fuit: nam ferre per æquor
  Exitium miseræ jam Pygmaliona docebat.
  Ergo agitur pelago, Divis inimica sibique,                        65
  Quod se non dederit comitem in suprema sorori:
  Donec jactatam laceris (miserabile) velis
  Fatalis turbo in Laurentes expulit oras.
  Non cæli, non illa soli, non gnara colentum,
  Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.                       70
    Ecce autem Æneas, sacro comitatus Iulo,
  Jam regni compos, noto sese ore ferebat.
  Qui terræ defixam oculos et multa timentem,
  Ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
  Adtollit, mitique manu intra limina ducit.                        75
  Atque ubi jam casus adversorumque pavorem
  Hospitii lenivit honos, tum discere mæsta
  Exposcit cura letum infelicis Elissæ.
  Cui sic, verba trahens largis cum fletibus, Anna
  Incipit, et blandas addit pro tempore voces:                      80
  «Nate Dea, solus regni lucisque fuisti
  Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille
  (Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre
  Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit
  Interdum, stetit interdum, ventosque secuta                       85
  Infelix oculis magno clamore vocabat
  Ænean, comitemque tuæ se inponere solam
  Orabat paterere rati: mox turbida anhelum
  Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore
  Substitit, et sacrum timuit tetigisse cubile.                     90
  Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli
  Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente
  Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet,
  Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti.
  Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque                    95
  Deserit, et rursus portus furibunda revisit,
  Si qui te referant converso flamine venti.
  Ad magicas etiam fallax atque inproba gentis
  Massylæ levitas descendere conpulit artes.
  Heu sacri vatum errores! dum numina noctis                       100
  Eliciunt, spondentque novis medicamina curis,
  Quod vidi decepta nefas! congessit in atram
  Cuncta tuî monimenta pyram, et non prospera dona.»
    Tum sic Æneas dulci repetitus amore:
  «Tellurem hanc juro, vota inter nostra frequenter                105
  Auditam vobis, juro caput, Anna, tibique,
  Germanæque tuæ dilectum mitis Iuli,
  Respiciens, ægerque animi tum regna reliqui
  Vestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus,
  Meque sua ratibus dextra inposuisset, et alto                    110
  Egisset rapidis classem Cyllenius Euris.
  Sed cur, (heu seri monitus!) cur tempore tali
  Incustodito sævire dedistis amori?»
    Contra sic infit, volvens vix murmur anhelum
  Inter singultus, labrisque trementibus Anna:                     115
  «Nigro forte Jovi, cui tertia regna laborant,
  Atque atri sociæ thalami nova sacra parabam,
  Quîs ægram mentem et trepidantia corda levaret
  Infelix germana tori, furvasque trahebam
  Ipsa manu, properans ad visa pianda, bidentes.                   120
  Namque asper somno dirus me inpleverat horror,
  Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat,
  Et læta exsultans ostenderat ora Sychæus.
  Quæ dum abigo menti, et, sub lucem ut visa secundent,
  Oro cælicolas, ac vivo purgor in amni;                           125
  Illa, cito passu pervecta ad litora, mutæ
  Oscula, qua steteras, bis terque infixit arenæ.
  Deinde amplexa sinu late vestigia fovit,
  Ceu cinerem orbatæ pressant ad pectora matres.»
    Tum rapido præceps cursu, resolutaque crinem,                  130
  Evasit propere in celsam, quam struxerat ante
  Magna mole, pyram: cujus de sede dabatur
  Cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.
  Hic Phrygiam vestem et baccatum induta monile,
  Postquam illum infelix hausit, quo munera primum                 135
  Sunt conspecta, diem, et convivia mente reduxit,
  Festasque adventu mensas, teque ordine Trojæ
  Narrantem longos se pervigilante labores,
  In portus amens rorantia lumina flexit.
    «Dî longæ noctis, quorum jam numina nobis                      140
  Mors instans majora facit, precor, inquit, adeste,
  Et placidi victos ardore admittite manes.
  Æneæ conjux, Veneris nurus, ulta maritum,
  Vidi constructas nostræ Carthaginis arces.
  Nunc ad vos magni descendet corporis umbra.                      145
  Me quoque fors dulci quondam vir notus amore
  Exspectat, curas cupiens æquare priores.»
    Hæc dicens ensem media in præcordia adegit,
  Ensem Dardanii quæsitum in pignus amoris.
  Viderunt comites, tristique per atria planctu                    150
  Concurrunt: magnis resonant ululatibus ædes.
  «Adcepi infelix, dirisque exterrita fatis,
  Ora manu lacerans, lymphato regia cursu
  Tecta peto, celsosque gradus evadere nitor.
  Ter diro fueram conata incumbere ferro,                          155
  Ter cecidi exanimæ membris revoluta sororis.
  Jamque ferebatur vicina per oppida rumor.
  Tum Cyrenæam fatis agitantibus urbem
  Devenio; hinc vestris pelagi vis adpulit oris.»
    Motus erat, placidumque animum mentemque quietam               160
  Troius in miseram rector susceperat Annam.
  Jamque omnes luctus, omnesque e pectore curas
  Dispulerat, Phrygiis nec jam amplius advena tectis
  Illa videbatur. Tacito nox atra sopore
  Cuncta per et terras et lati stagna profundi                     165
  Condiderat, tristi quum Dido ægerrima vultu
  Has visa in somnis germanæ effundere voces:
  «His, soror, in tectis longæ indulgere quieti,
  Heu! nimium secura, potes? nec, quæ tibi fraudes
  Tendantur, quæ circumstent discrimina, cernis?                   170
  Ac nondum nostro infaustos generique soloque
  Laomedonteæ noscis telluris alumnos?
  Dum cælum rapida stellas vertigine volvet,
  Lunaque fraterno lustrabit lumine terras;
  Pax nulla Æneadas inter Tyriosque manebit.                       175
  Surge, age; jam tacitas suspecta Lavinia fraudes
  Molitur, dirumque nefas sub corde volutat.
  Præterea (ne falsa putes hæc fingere somnum)
  Haud procul hinc parvo descendens fonte Numicus
  Labitur, et leni per valles volvitur amne.                       180
  Huc rapies, germana, viam, tutosque receptus.
  Te sacra excipient hilares in flumina Nymphæ,
  Æternumque Italis numen celebrabere in oris.»
  Sic fata in tenuem Phœnissa evanuit auram.
    Anna novis somno excutitur perterrita visis,                   185
  Itque timor totos gelido sudore per artus.
  Tunc, ut erat tenui corpus velamine tecta,
  Prosiluit stratis, humilique egressa fenestra
  Per patulos currit plantis pernicibus agros;
  Donec arenoso (sic fama) Numicius illam                          190
  Suscepit gremio, vitreisque abscondidit antris.
    Orta dies totum radiis inpleverat orbem,
  Quum nullam Æneadæ thalamis Sidonida nacti,
  Et Rutulum magno errantes clamore per agrum,
  Vicini ad ripas fluvii manifesta sequuntur                       195
  Signa pedum; dumque inter se mirantur, ab alto
  Amnis aquas cursumque rapit: tum sedibus imis
  Inter cæruleas visa est residere sorores
  Sidonis, et placido Teucros adfarier ore.
  Ex illo primis anni celebrata diebus                             200
  Per totam Ausoniam venerando numine culta est.
    Hanc postquam in tristes Italum Saturnia pugnas
  Hortata est, celeri superum petit æthera curru,
  Optatum Latii tandem potura cruorem.
  Diva Deæ parere parat, magnumque Libyssæ                         205
  Ductorem gentis nulli conspecta petebat.
  Ille, virûm cœtu tum forte remotus ab omni,
  Incertos rerum eventus bellique volutans,
  Anxia ducebat vigili suspiria voce.
  Cui Dea sic dictis curas solatur amicis:                         210
  «Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis
  Sidoniæ, ducis cura ægrescente dolorem?
  Omnis jam placata tibi manet ira Deorum,
  Omnis Agenoridis rediit favor. Eia, age, segnes
  Rumpe moras, rape Marmaricas in prælia vires.                    215
  Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus
  Ex inconsulto posuit Tirynthius heros,
  Cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda.
  Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis
  Misit; ego Œnotris æternum numen in oris                         220
  Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.
  Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu,
  Celsus Iapygios qua se Garganus in agros
  Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.»
  Dixit, et in nubes humentia sustulit ora.                        225
    Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis:
  «Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum
  Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.
  Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce
  Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo                        230
  Æquatam gemino simulacri munere Dido.»
  Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes:
  «Pone graves euras tormentaque lenta sedendi,
  Fatalis Latio miles: placavimus iras
  Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno                          235
  Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces
  Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto
  Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.
  En, numen patrium spondet majora peractis.
  Vellantur signa, ac Diva ducente petamus                         240
  Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.»
    Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni,
  Subnixus rapto plebeii muneris ostro,
  Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ
  Festinans aperire locum, fata admovet Urbi.                      245
  Atque illi sine luce genus, surdumque parentum
  Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro
  Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ
  Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum;
  Tantum in quassata bellis caput extulit urbe,                    250
  Momentum ut rerum, et fati foret arbiter unus,
  Quo conservari Latium victore puderet.
  Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti
  Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem
  Marcellum, fastis labem suffragia cæca                           255
  Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat
  Ambitus, et Graio funestior æquore campus.
    Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers
  Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte
  Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo                     260
  Spectatus ferro, lingua sperabat adire
  Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.
  Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus,
  Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:
  «Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque              265
  Bellandi posco: sedeone, an montibus erro,
  Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
  Dividit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
  Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes
  Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari                         270
  Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos
  Tertius exurit lacrimosis casibus annus?
  Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho
  Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem,
  Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet.                       275
  Ite alacres, Latia devinctum colla catena
  Hannibalem Fabio ducam spectante per Urbem.»
    Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert,
  Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto
  Auriga indocilis totas effundit habenas,                         280
  Et præceps trepida pendens in verbera planta
  Inpar fertur equis; fumat male concitus axis,
  Ac frena incerto fluitant discordia curru.
  Cernebat Paullus (namque huic communia Campus
  Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro                   285
  Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira
  Turbati vulgi, signataque mente cicatrix
  Undantes ægro frenabat corde dolores.
  Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim
  Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore                         290
  Victorem Invidia, et ventis jactarat iniquis.
  Hinc inerat metus et duræ reverentia plebis.
  Sed genus admotum Superis, summumque per altos
  Adtingebat avos cælum: numerare parentem
  Assaracum retro præstabat Amulius auctor,                        295
  Assaracusque Jovem: nec, qui spectasset in armis,
  Abnueret genus. Huic Fabius jam castra petenti:
    «Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella
  Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam;
  Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira,                    300
  Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo
  Nequidquam didici casus prænoscere Marte.
  Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ,
  Si, quas prospicio, restat passura ruinas!)
  Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora,                    305
  Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo
  Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens
  Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo,
  Stat campis acies, exspectaturque sub ictu
  Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis                         310
  Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?
  Tu campum noscas ante, exploresque trahendo,
  Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum,
  Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers,
  Armorum genus? et stantem super omnia tela                       315
  Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti
  Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est,
  Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto
  Jam victu Libys, et, belli fervore retuso,
  Laxa fides sociûm est: non hic domus hospita tecto               320
  Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes
  Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.
  Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero,
  Turba virûm. Persta, et cauti meditamina belli
  Lentus ama: si qua interea invitaverit aura,                     325
  Adnueritque Deus, velox adcede secundis.»
    Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim:
  «Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus
  In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit
  Cunctandi ratio, qua te grassante senescens                      330
  Hannibal obpressum vidit considere bellum.
  Sed quænam ira Deûm? consul datus alter, opinor,
  Ausoniæ est, alter Pœnis: trahit omnia secum,
  Et metuit demens, alio ne consule Roma
  Concidat: e Tyrio consortem adcite Senatu;                       335
  Non tam sæva volet: nullus, qui portet in hostem,
  Subficit insano sonipes: incedere noctis,
  Quæ tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus
  Tantum non strictis mucronibus, ulla retardet
  Ne pugnas mora, dum vagina ducitur ensis.                        340
  Tarpeiæ rupes, cognataque sanguine nobis
  Tecta Jovis, quæque arce sua nunc stantia linquo
  Mœnia felicis patriæ, quocumque vocabit
  Summa salus, testor, spreto discrimine iturum.
  Sed si surda mihi pugnabunt castra monenti,                      345
  Haud ego vos ultra, nati, dulcemque morabor
  Assaraci de gente domum, similemve videbit
  Varroni Paullum redeuntem saucia Roma.»
    Sic tum diversa turbati mente petebant
  Castra duces: at prædictis jam sederat arvis                     350
  Ætolos Pœnus servans ad prælia campos.
  Non alias majore virum, majore sub armis
  Agmine cornipedum concussa est Itala tellus.
  Quippe extrema simul gentique Urbique timebant,
  Nec spes certandi plus uno Marte dabatur.                        355
    Faunigenæ socio bella invasere Sicano
  Sacra manus Rutuli, servant qui Daunia regna,
  Laurentique domo gaudent, et fonte Numici:
  Quos Castrum, Phrygibusque gravis quondam Ardea misit,
  Quos celso devexa jugo Junonia sedes                             360
  Lanuvium, atque altrix casti Collatia Bruti;
  Quique inmite nemus Triviæ, quique ostia Tusci
  Amnis amant, tepidoque fovent Almone Cybeben.
    Hinc Tibur, Catille, tuum, sacrisque dicatum
  Fortunæ Præneste jugis, Antemnaque prisco                        365
  Crustumio prior, atque habiles ad aratra Labici.
  Nec non sceptriferi qui potant Thybridis undam,
  Quique Anienis habent ripas, gelidoque rigantur
  Simbruvio, rastrisque domant Æquicula rura.
    His Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in ævo;               370
  Sed jam signa dabat nascens in secula virtus.
  Non illis solitum crispare hastilia campo,
  Nec mos pennigeris pharetram inplevisse sagittis;
  Pila volunt, brevibusque habiles mucronibus enses:
  Ære caput tecti surgunt super agmina cristis.                    375
    At quos ipsius mensis seposta Lyæi
  Setia, et incelebri miserunt valle Velitræ,
  Quos Cora, quos spumans inmiti Signia musto,
  Et quos pestifera Pomptini uligine campi,
  Qua Saturæ nebulosa palus restagnat, et atro                     380
  Liventes cœno per squalida turbidus arva
  Cogit aquas Ufens, atque inficit æquora limo,
  Ducit avis pollens, nec dextra indignus avorum
  Scævola, cui diræ cælatur laudis honora
  Effigie clipeus: flagrant altaribus ignes.                       385
  Tyrrhenum valli medio stat Mucius ira
  In semet versa, sævitque in imagine virtus.
  Tunc ictus specie pavitare hoc bella magistro
  Cernitur, effugiens ardentem Porsena dextram.
    Quîs Circæa juga, et scopulosi verticis Anxur,                 390
  Hernicaque inpresso raduntur vomere saxa,
  Quîs putri pinguis sulcaris Anagnia gleba,
  Sulla Ferentinis Privernatumque maniplis
  Ducebat simul excitis; Soræque juventus
  Addita fulgebat telis: hic Scaptia pubes,                        395
  Hic Fabrateriæ vulgus; nec monte nivoso
  Descendens Atina aberat, detritaque bellis
  Suessa, atque a duro Frusino haud inbellis aratro.
  At, qui Fibreno miscentem flumina Lirim
  Sulfureum, tacitisque vadis ad litora lapsum                     400
  Adcolit, Arpinas, adcita pube Venafro
  Ac Larinatum dextris, socia hispidus arma
  Conmovet, atque viris ingens exhaurit Aquinum.
    Tullius æratas raptabat in agmina turmas,
  Regia progenies, et Tullo sanguis ab alto.                       405
  Indole pro! quanta juvenis, quantumque daturus
  Ausoniæ populis ventura in secula civem!
  Ille, super Gangen, super exauditus et Indos,
  Inplebit terras voce, et furialia bella
  Fulmine compescet linguæ, nec deinde relinquet                   410
  Par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.
    Ecce inter primos Therapnæo a sanguine Clausi
  Exsultat rapidis Nero non imitabilis ausis.
  Hunc Amiterna cohors, et Bactris nomina ducens
  Casperia, hunc Foruli, magnæque Reate dicatum                    415
  Cælicolum Matri, nec non habitata pruinis
  Nursia, et a Tetrica comitantur rupe cohortes.
  Cunctis hasta decus, clipeusque refertur in orbem,
  Conique inplumes, ac lævo tegmina crure.
  Ibant, et læti pars Sancum voce canebant,                        420
  Auctorem gentis; pars laudes ore ferebant,
  Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus
  Dixisti populos magna ditione Sabinos.
    Quid, qui Picenæ stimulat telluris alumnos,
  Horridus et squamis et equina Curio crista?                      425
  Pars belli quam magna venit! non æquore verso
  Tam creber fractis albescit fluctus in undis;
  Nec cœtu leviore, ubi mille per agmina virgo
  Lunatis acies imitatur Martia peltis,
  Perstrepit et tellus et Amazonius Thermodon.                     430
    Hic et, quos pascunt scopulosæ rura Numanæ,
  Et quîs litoreæ fumant altaria Cupræ,
  Quique Truentinas servant cum flumine turres,
  Cernere erat: clipeata procul sub sole corusco
  Agmina sanguinea vibrant in nubila luce.                         435
  Stat fucare colos nec Sidone vilior Ancon,
  Murice nec Libyco; statque humectata Vomano
  Hadria, et inclemens hirsuti signifer Ascli.
  Hoc Picus, quondam nomen memorabile ab alto
  Saturno, statuit genitor, quem carmine Circe                     440
  Exutum formæ volitare per æthera jussit,
  Et sparsit plumis croceum fugientis honorem.
  Ante, ut fama docet, tellus possessa Pelasgis,
  Quîs Æsis regnator erat, fluvioque reliquit
  Nomen, et a sese populos tum dixit Asilos.                       445
    Sed non ruricolæ firmarunt robore castra
  Deteriore, cavis venientes montibus, Umbri.
  Hos Æsis Sapisque lavant, rapidasque sonanti
  Vertice contorquens undas per saxa Metaurus,
  Et lavat ingentem perfundens flumine sacro                       450
  Clitumnus taurum, Narque albescentibus undis
  In Thybrim properans, Tiniæque inglorius humor,
  Et Clanis, et Rubico, et Senonum de nomine Sena.
  Sed pater ingenti medios inlabitur amne
  Albula, et admota perstringit mœnia ripa.                        455
  His urbes Arna, et lætis Mevania pratis,
  Hispellum, et duro monti per saxa recumbens
  Narnia, et infestum nebulis humentibus olim
  Iguvium, patuloque jacens sine mœnibus arvo
  Fulginia: his populi fortes, Amerinus, et armis                  460
  Vel rastris laudande Camers, his Sassina dives
  Lactis, et haud parci Martem coluisse Tudertes.
  Ductor Piso viros spernaces mortis agebat
  Ora puer, pulcherque habitum; sed corde sagaci
  Æquabat senium, atque astu superaverat annos.                    465
  Is primam ante aciem pictis radiabat in armis,
  Arsacidum ut fulvo micat ignea gemma monili.
    Jamque per Etruscos legio completa maniplos
  Rectorem magno spectabat nomine Galbam.
  Huic genus orditur Minos, inlusaque tauro                        470
  Pasiphae, clarique dehinc stant ordine patres.
  Lectos Cære viros, lectos Cortona superbi
  Tarcontis domus, et veteres misere Graviscæ.
  Nec non Argolico dilectum litus Haleso
  Alsium, et obsessæ campo squalente Fregenæ.                      475
  Adfuit et sacris interpres fulminis alis
  Fæsula, et antiquus Romanis mœnibus horror
  Clusinum vulgus, quum, Porsena magne, jubebas
  Nequidquam, pulsos Romæ inperitare Superbos.
    Tunc quos a niveis exegit Luna metallis,                       480
  Insignis portu, quo non spatiosior alter
  Innumeras cepisse rates, et claudere pontum,
  Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis.
  Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces,
  Et junxit totidem tacito terrore secures:                        485
  Hæc altas eboris decoravit honore curules,
  Et princeps Tyrio vestem prætexuit ostro:
  Hæc eadem pugnas adcendere protulit ære.
  His mixti Nepesina cohors, Æquique Falisci,
  Quique tuos, Flavina, focos, Sabatia quique                      490
  Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta
  Haud procul, et sacrum Phœbo Soracte frequentant.
  Spicula bina gerunt; capiti cudone ferino
  Sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.
    Hæ bellare acies norant: at Marsica pubes                      495
  Et bellare manu, et chelydris cantare soporem,
  Vipereumque herbis hebetare et carmine dentem.
  Æetæ prolem Anguitiam mala gramina primam
  Monstravisse ferunt, tactuque domare venena,
  Et lunam excussisse polo, stridoribus amnes                      500
  Frenantem, ac silvis montes nudasse vocatis.
  Sed populis nomen posuit metuentior hospes,
  Quum fugeret Phrygias trans æquora Marsya Crenas,
  Mygdoniam Phœbi superatus pectine loton.
  Marruvium, veteris celebratum nomine Marri,                      505
  Urbibus est illis caput, interiorque per udos
  Alba sedet campos, pomisque rependit aristas.
  Cetera in obscuro famæ, et sine nomine, vulgi
  Sed numero castella valent: conjungitur acer
  Pelignus, gelidoque rapit Sulmone cohortes.                      510
    Nec cedit studio Sidicinus sanguine miles,
  Quem genuere Cales. Non parvus conditor urbi
  (Ut fama est) Calais, Boreæ quem rapta per auras
  Orithyia vago Geticis nutrivit in antris.
  Haud ullo levior bellis Vestina juventus                         515
  Agmina densavit, venatu dura ferarum:
  Quæ, Fiscelle, tuas arces, Pinnamque virentem,
  Pascuaque haud tarde redeuntia tondet Aveiæ.
  Marrucina simul Frentanis æmula pubes
  Corfini populos, magnumque Teate trahebat.                       520
  Omnibus in pugna fertur sparus, omnibus alto
  Adsuetæ volucrem cælo demittere fundæ.
  Pectora pellis obit cæsi venatibus ursi.
    Jam vero, quos dives opum, quos dives avorum
  E toto dabat ad bellum Campania tractu,                          525
  Ductorum adventu vicinis sedibus Osci
  Servabant; Sinuessa tepens, fluctuque sonorum
  Vulturnum, quasque evertere silentia, Amyclæ,
  Fundique, et regnata Lamo Caieta, domusque
  Antiphatæ compressa freto, stagnisque palustre                   530
  Liternum, et quondam fatorum conscia Cyme.
  Illic Nuceria et Gaurus: navalibus acta
  Prole Dicarchea, multo cum milite Graia
  Illic Parthenope, ac Pœno non pervia Nola,
  Allifæ, et Clanio contemtæ semper Acerræ:                        535
  Sarrastis etiam populos totasque videres
  Sarni mitis opes: illic, quos sulfure pingues
  Phlegræi legere sinus, Misenus, et ardens
  Ore giganteo sedes Ithacesia Baii.
  Non Prochyte, non ardentem sortita Typhœa                        540
  Inarime, non antiqui saxosa Telonis
  Insula, nec parvis aberat Calatia muris;
  Surrentum, et pauper sulci cerealis Abella:
  In primis Capua, heu! rebus servare serenis
  Inconsulta modum, et pravo peritura tumore.                      545
    Lætos rectoris formabat Scipio bello.
  Ille viris pila, et ferro circumdare pectus
  Addiderat: leviora domo de more parentum
  Gestabant tela, ambustas sine cuspide cornos;
  Aclydis usus erat, factæque ad rura bipennes.                    550
    Ipse inter medios venturæ ingentia laudis
  Signa dabat, vibrare sudem, tramittere saltu
  Murales fossas, undosum frangere nando
  Indutus thoraca vadum: spectacula tanta
  Ante acies virtutis erant: sæpe alite planta                     555
  Ilia perfossum, et campi per aperta volantem
  Ipse pedes prævertit equum: sæpe arduus idem
  Castrorum spatium et saxo tramisit et hasta.
  Martia frons, facilesque comæ, nec pone retroque
  Cæsaries brevior: flagrabant lumina miti                         560
  Adspectu, gratusque inerat visentibus horror.
    Adfuit et Samnis, nondum vergente favore
  Ad Pœnos; sed nec veteri purgatus ab ira.
  Qui Batulum Nucrasque metunt, Boviania quique
  Exagitant lustra, aut Caudinis faucibus hærent,                  565
  Et quos aut Rufræ, quos aut Æsernia, quosve
  Obscura incultis Herdonia misit ab agris.
    Bruttius haud dispar animorum, unaque juventus
  Lucanis excita jugis, Hirpinaque pubes
  Horrebat telis, et tergo hirsuta ferarum.                        570
  Hos venatus alit: lustra incoluere, sitimque
  Avertunt fluvio, somnique labore parantur.
    Additur his Calaber, Sallentinæque cohortes,
  Nec non Brundisium, quo desinit Itala tellus.
  Parebat legio audaci permissa Cethego,                           575
  Cui socias vires, atque indiscreta maniplis
  Arma recensebant; nunc sese ostendere miles
  Leucosiæ e scopulis, nunc quem Picentia Pæsto
  Misit, et exhaustæ mox Pœno Marte Cerillæ,
  Nunc Silarus quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt              580
  Duritiem lapidum mersis inolescere ramis.
  Ille et pugnacis laudavit tela Salerni
  Falcatos enses, et quæ Buxentia pubes
  Aptabat dextris inrasæ robora clavæ.
  Ipse, humero exsertus gentili more parentum,                     585
  Difficili gaudebat equo, roburque juventæ
  Flexi cornipedis duro exercebat in ore.
    Vos etiam adcisæ desolatæque virorum
  Eridani gentes, nullo adtendente Deorum
  Votis tunc vestris, casura ruistis in arma.                      590
  Certavit Mutinæ quassata Placentia bello:
  Mantua mittenda certavit pube Cremonæ,
  Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu
  Evecta Aonio, et Smyrnæis æmula plectris.
    Tum Verona Athesi circumflua, et undique sollers               595
  Arva coronantem nutrire Faventia pinum.
  Vercellæ, fuscique ferax Pollentia villi,
  Et quondam Teucris comes in Laurentia bella
  Ocni prisca domus, parvique Bononia Rheni.
  Quique gravi remo, limosis segniter undis,                       600
  Lenta paludosæ proscindunt stagna Ravennæ.
  Tum Trojana manus, tellure antiquitus orti
  Euganea, profugique sacris Antenoris oris.
  Nec non cum Venetis Aquileia superfluit armis.
  Tum pernix Ligus, et sparsi per saxa Vagenni                     605
  In decus Hannibalis duros misere nepotes.
  Maxima tot populis rector fiducia Brutus
  Ibat, et hortando notum adcendebat in hostem.
  Læta viro gravitas, ac mentis amabile pondus,
  Et sine tristitia virtus: non ille rigoris                       610
  Ingratas laudes, nec nubem frontis amabat,
  Nec famam lævo quærebat limite vitæ.
    Addiderat ter mille viros, in Marte sagittæ
  Expertos, fidus Sicula regnator ab Ætna.
  Non totidem Ilva viros, sed lætos cingere ferrum,                615
  Armarat patrio, quo nutrit bella, metallo.
    Ignosset, quamvis avido committere pugnam,
  Varroni, quicumque simul tot tela videret.
  Tantis agminibus Rhœteo litore quondam
  Fervere, quum magnæ Trojam invasere Mycenæ,                      620
  Mille rates vidit Leandrius Hellespontus.
    Ut ventum ad Cannas, urbis vestigia priscæ,
  Defigunt diro signa infelicia vallo.
  Nec, tanta miseris jamque inpendente ruina,
  Cessarunt Superi vicinas prodere clades.                         625
  Per subitum adtonitis pila exarsere maniplis,
  Et celsæ toto ceciderunt aggere pinnæ,
  Nutantique ruens prostravit vertice silvas
  Garganus, fundoque imo mugivit anhelans
  Aufidus, et magno late distantia ponto                           630
  Terruerunt pavidos adcensa Ceraunia nautas.
  Quæsivit Calaber, subducta luce repente
  Inmensis tenebris, et terram et litora Sipus:
  Obseditque frequens castrorum limina bubo.
  Nec densæ trepidis apium se involvere nubes                      635
  Cessarunt aquilis: non unus crine corusco
  Regnorum eversor rubuit letale cometes.
  Castra quoque et vallum rabidæ sub nocte silenti
  Inrupere feræ, raptique ante ora paventum
  Adjunctos vigilis sparserunt membra per agros.                   640
    Ludificante etiam terroris imagine somnos,
  Gallorum visi bustis erumpere manes:
  Terque quaterque solo penitus tremuere revulsæ
  Tarpeiæ rupes: atque atro sanguine flumen
  Manavit Jovis in templis, lacrimæque vetusta                     645
  Effigie patris large fluxere Quirini.
  Major et horrificis sese extulit Allia ripis.
  Non Alpes sedere loco, non nocte dieve
  Ingentes inter stetit Apenninus hiatus.
  Axe super medio, Libyes a parte, coruscæ                         650
  In Latium venere faces, ruptusque fragore
  Horrisono polus, et vultus patuere Tonantis.
  Ætnæos quoque contorquens e cautibus ignes
  Vesbius intonuit, scopulisque in nubila jactis
  Phlegræus tetigit trepidantia sidera vertex.                     655
    Ecce inter medios belli præsagus, et ore
  Adtonito sensuque simul, clamoribus inplet
  Miles castra feris, et anhelat clade futura.
  Parcite, crudeles Superi, jam stragis acervis
  Deficiunt campi; video per densa volantem                        660
  Agmina ductorem Libyæ, currusque citatos
  Arma virum super atque artus et signa trahentem.
  Turbinibus furit insanis, et prælia ventus
  Inque oculos inque ora rotat. Cadit inmemor ævi
  Nequidquam, Trasymene, tuis Servilius oris                       665
  Subductus. Quo, Varro, fugis? pro Juppiter! ictu
  Procumbit saxi fessis spes ultima Paulus.
  Cesserit huic Trebia exitio: pons ecce cadentum
  Corporibus struitur, reicitque cadavera fumans
  Aufidus, ac victrix insultat bellua campis.                      670
  Gestat Agenoreus nostro de more secures
  Consulis, et sparsos lictor fert sanguine fasces.
  In Libyam Ausonii portatur pompa triumphi.
  O dolor! hoc etiam, Superi, vidisse jubetis?
  Congesto, lævæ quodcumque avellitur, auro                        675
  Metitur Latias victrix Carthago ruinas.



LIBER NONUS.


ARGUMENTUM.

Varro, nulla prodigiorum ratione habita, eadem, qua Hannibal,
cupiditate pugnandi flagrat; ejusque temeritas augetur prælio
tumultuario, procursu magis militum, quam jussu imperatorum, in
prohibendis prædatoribus orto, in quo Mancinus quidem aliique Romani
pereunt: sed haudquaquam par Pœnis dimicatio est; 1-14.

Itaque pugna non abstinuisset, nisi furenti obstitisset Paulus consul,
cujus eo die (nam alternis imperitabant) imperium erat; 15-23.

Inpatiens moræ indignatur Varro, vociferaturque, emissum hostem e
manibus, ferrum atque arma iratis et pugnandi cupientibus adimi
militibus: quibus, ut postero die, prima luce, in prælium temere
ruant, edicit; 24-37.

Paulus, futuram cladem animo præsagiens, multis eum precibus
lacrimisque obsecrat, ut, donec tirones milites, Fabiana disciplina
imbuti, omittant timorem, quem solum Hannibalis nomen ipsis injiciat,
pugnam detrectet, et, si consilia collegæ respuat, monitis certe
Deorum et Sibyllæ Cumanæ prædictis aures præbeat; 38-65.

Nocte præterea insequenti funestus incidit casus, quo clades Romanorum
portenditur. Satricus, Sulmone in Pelignis natus, primo bello Punico a
Xanthippo in Libya captus, regi Autololum dono datus erat, et nunc in
Italiam reductus, ut eo interprete Gætuli uterentur; 66-79.

Is duos in Italia reliquerat filios, Mancinum et Solymum; quorum alter
in prælio illo tumultuario ceciderat; alter, vigilias ante vallum
agens, noctu exierat castris, ut fratris corpus humaret. Eodem tempore
Satricus inermis a Pœnis ad Romanos transfugit, et in campo arma
quærens, quibus se tueatur, forte fortuna in Mancini exanimum corpus
incidit; 80-95.

Ejus armis indutus obviam fit Solymo, qui fraternis exuviis conspectis
mortiferum ei infligit vulnus; 96-105.

Parens moribundus adnoscit filium, quem, diro facinore adtonitum,
erroris excusatione et venia erigere conatur, et patriæ amore ductus
orat, ut ipse cum Paulo et civibus suis furorem Varronis cohibeat;
106-151.

Solymus autem doloris inpatiens, vitæque pertæsus, gladio sibi pectus
trajicit, et, his verbis, FUGE PRÆLIA, VARRO, sanguine suo inscriptis
in clipeo, eoque e sagitta suspenso, mortuus super patris corpus
concidit; 151-177.

Hisce aliisque ominibus quum infausta omnia Romanis portendissent Dii,
duces prima luce signum pugnæ proponunt, et Hannibal, oratione ad
milites habita, rerum feliciter gestarum memoria magnisque
pollicitationibus animum iis incendit, et se sola contentum gloria
illis omnia victoriæ emolumenta concessurum profitetur; 178-216.

Tum transgressus Aufidum copias instruit, et in sinistro cornu Afros
duce Nealce, in dextro Hispanos et Baliares, in media acie Pœnos et
Gallos, quibus ipse præest, ad ripam fluvii elephantos, passim vero
Numidas locat, ut procursu hostes lacessant, armaque quaquaversus in
prælio circumferant; 217-243.

Interea Varro, exercitu e castris educto, milites invento clipeo,
sanguine Solymi inscripto, perterritos graviter objurgat, et dextrum
cornu ipse tenet, lævo Paulum præficit, mediam pugnam Servilio Gemino
tuendam dat, et Scipionem cum selecta manu Numidis equitibus obponit;
244-277.

Acie utrimque directa, instar ventorum agmina concurrunt cum strepitu,
ipsique Dii cælo relicto prælio se inmiscent; 278-303.

Tum ingenti clamore sublato confertim in prima acie gladiis, nec ita
multo post in secunda eodem impetu hastis, in tertia missilibus
pugnatur; quique in ultimis stant ordinibus, clamore invicem suos
adcendunt; 304-334.

Postremo omni utrimque armorum genere, ne falarica quidem excepta,
utuntur, et atrox editur cædes; 335-353.

Ipsa pugna diu anceps est: tandem Nealces cuneos hostium perrumpit, et
cum magna strage inpellit; 354-369.

Inter Romanos fortiter pugnantes eminent Scævola, et conjunctissimum
amicorum par, Marius ac Caper: at ille saxi ictu a Nealce, hic a
Symætho interficiuntur; 370-410.

Inclinatam Romanorum aciem restituunt Scipio, Varro, Curio et Brutus:
sed Hannibal impetum hostium, jam ferocius procurrentium, reprimit; et
in Varronem, consulis insignibus conspicuum, inruit; 411-423.

Hunc præsenti mortis periculo eripit Scipio juvenis, qui in singulare
cum Pœnorum duce certamen descendit; 424-437.

Iis congredientibus Dii, Pallas Hannibali, Mars Scipioni, propere
auxilio veniunt, ipsique acriter inter se dimicant; 438-469.

Monitu autem Iridis, a Jove missæ, ira deorum mitigatur, et Pallas
invita Hannibalem, nube circumfusum, in tutiorem locum subducit;
470-485.

Absente Dea Mars prælium redintegrat: at Æolus, precibus Junonis
motus, ventum, qui Apulis Vulturnus dicitur, et ex ipsis Ætnæ
voraginibus igneam vim traxerat, Romanis inmittit; 486-500.

Is Pœnorum tela adjuvat, Romanis autem multo pulvere in ipsa ora
volvendo adimit prospectum, nec arma tantum eripit, sed animam quoque
intercludit; 501-520.

Quin ne Marti quidem parcit, ejusque iram incendit in Pœnos; 521-525.

De quo Dei furore Pallas graviter cum Jove expostulat: Juno autem, quæ
ejus vel iracundia est, vel ingenii calliditas, marito auctor est, ut
fulmine Carthaginienses delendo, quanta sit potentia sua, palam
faciat; 526-541.

Jupiter contra inmutabilem fatorum rerumque seriem pandit, Iridemque
mittit ad Martem, qui, dicto quidem patris audiens, sed cum fremitu ex
acie excedit; 542-555.

Quo facto Hannibal, e remotiori campi loco, ubi metu Martis
delituerat, progressus, undique conligit copias, et Minucium, Fabii
olim ope servatum, hasta transfigit; 556-569.

Ejus jussu etiam elephanti in prælium rapiuntur, et e turribus, in
dorsis eorum exstructis, saxa, ignis et tela jaciuntur in hostes;
570-583.

Ex his belluis una Ufentem, dente conreptum, sublime fert; alia Tadium
excutit in altum, sed oculis ejus ense spoliata concidit; 584-598.

Multi tamen elephanti, ardentibus tædis in turres ingestis, furore
instincti in fluvium præcipites currunt; reliqui jaculis et saxis
eminus incessuntur; 599-631.

Paulus collegam, harum cladium auctorem, ejusque ignaviam acerbe
increpat, et in medios hostes ruit; 632-643.

Varro, quem sera temeritatis pœnitentia subit, trepide ex acie
refugit, diuque hæsitat, utrum sibi consciscat necem, an fugitivus
Romam revertatur; 644-657.


  Turbato monstris Latio, cladisque futuræ
  Signa per Ausoniam prodentibus inrita Divis,
  Haud secus ac si fausta forent et prospera pugnæ
  Omina venturæ, consul traducere noctem
  Exsomnis, telumque manu vibrare per umbras,                        5
  Ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acres
  Exercere tubas, nocturnaque classica velle.
  Nec minor in Pœno properi certaminis ardor.
  Erumpunt vallo, fortuna urgente sinistra;
  Consertæque manus: jam sparsi ad pabula campis                    10
  Vicinis raptanda Macæ fudere volucrem
  Telorum nubem: ante omnes invadere bella
  Mancinus gaudens, hostilique ungere primus
  Tela cruore, cadit; cadit et numerosa juventus.
  Nec pecudum fibras Varro, et contraria Paulo                      15
  Auspicia incusante Deum compesceret arma,
  Ni sors alterni juris, quo castra reguntur,
  Arbitrium pugnæ properanti in fata negasset.
  Quæ tamen haud valuit perituris millibus una
  Plus donasse die. Rediere in castra, gemente                      20
  Haud dubie Paulo, qui crastina jura videret
  Amenti cessura viro, frustraque suorum
  Servatas a cæde animas: nam turbidus ira
  Infensusque moræ dilata ob prælia ductor:
  «Siccine, sic, inquit, grates pretiumque rependis,                25
  Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
  Legibus atque urnæ dira eripuere minanti?
  Tradant immo hosti revocatos ilicet enses,
  Tradant arma, jube; aut pugnantum deripe dextris.
  Sed vos, quorum oculos atque ora humentia vidi,                   30
  Vertere quum consul terga, et remeare juberet,
  Ne morem et pugnæ signum exspectate petendæ;
  Dux sibi quisque viam rapito, quum spargere primus
  Incipiet radiis Gargana cacumina Phœbus.
  Pandam egomet propere portas: ruite ocius, atque hunc             35
  Ereptum revocate diem.» Sic turbidus ægra
  Pestifero pugnæ castra incendebat amore.
    At Paulus, jam non idem nec mente nec ore,
  Sed qualis stratis deleto milite campis
  Post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro                  40
  Obversante malo; ceu jam spe lucis ademta,
  Quum stupet exanimata parens, natique tepentes
  Nequidquam fovet extremis amplexibus artus:
  «Per toties, inquit, concussæ mœnia Romæ,
  Perque has, nox Stygia quas jam circumvolat umbra,                45
  Insontes animas, cladi parce obvius ire:
  Dum transit Divum furor, et consumitur ira
  Fortunæ, novus Hannibalis, sat, nomina ferre
  Si discit miles, nec frigidus adspicit hostem.
  Nonne vides, quum vicinis auditur in arvis,                       50
  Quam subitus linquat pallentia corpora sanguis?
  Quamque fluant arma ante tubas? cunctator et æger,
  Ut rere, in pugnas Fabius quoscumque sub illis
  Culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
  At quos Flaminius.... Sed dira avertite, Divi.                    55
  Sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
  Aures pande Deo: cecinit Cymæa per orbem
  Hæc olim vates, hæc te præsaga tuosque
  Vulgavit terris proavorum ætate furores.
  Jamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram                    60
  Fata cano vates: sistis ni crastina signa,
  Firmabis nostro Phœbeæ dicta Sibyllæ
  Sanguine: nec Graio posthac Diomede ferentur,
  Sed te, si perstas, insignes consule campi.»
  Hæc Paulus, lacrimæque oculis ardentibus ortæ.                    65
    Nec non et noctem sceleratus polluit error:
  Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
  Servitium Satricus, mox inter præmia regi
  Autololum dono datus ob virtutis honorem.
  Huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti                      70
  Matris in uberibus nati, Mancinus et una
  Nomine Rhœteo Solymus: nam Dardana origo,
  Et Phrygio genus a proavo, qui, sceptra sequutus
  Æneæ, claram muris fundaverat urbem
  Ex sese dictam Solymon: celebrata colonis                         75
  Mox Italis paullatim adtrito nomine Sulmo.
  Ac tum barbaricis Satricus cum rege catervis
  Advectus, quo non spretum, si posceret usus,
  Noscere Gætulis Latias interprete voces.
  Postquam posse datum Peligna revisere tecta,                      80
  Et patrium sperare larem; ad conamina noctem
  Advocat, ac furtim castris evadit iniquis.
  Sed fuga nuda viri: sumto nam prodere cœpta
  Vitabat clipeo, et dextra remeabat inermi.
  Exuvias igitur, prostrataque corpora campo                        85
  Lustrat, et exutis Mancini cingitur armis.
    Jamque metus levior: verum, cui demta ferebat
  Exsangui spolia, et cujus nudaverat artus,
  Natus erat, paullo ante Maca prostratus ab hoste.
  Ecce sub adventum noctis, primumque soporem,                      90
  Alter natorum Solymus vestigia vallo
  Ausonio vigil extulerat, dum sorte vicissim
  Alternat portæ excubias, fratrisque petebat
  Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
  Furtiva cupiens miserum componere terra.                          95
  Nec longum celerarat iter, quum tendere in armis
  Aggere Sidonio venientem conspicit hostem.
  Quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
  Ætoli condit membra occultata Thoantis.
  Inde, ubi nulla sequi propius pone arma, virumque                100
  Incomitata videt vestigia ferre per umbras,
  Prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
  In terga haud frustra jaculum; Tyriamque sequentum
  Satricus esse manum, et Sidonia vulnera credens,
  Auctorem cæci trepidus circumspicit ictus.                       105
    Verum ubi victorem juvenili robore cursus
  Adtulit, et notis fulsit lux tristis ab armis,
  Fraternusque procul, luna prodente, retexit
  Ante oculos sese, et radiavit comminus umbo;
  Exclamat juvenis, subita flammatus ab ira:                       110
  «Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles,
  Nec frater, Mancine, tuus, fatearque nepotem
  Pergameo indignum Solymo, si evadere detur
  Huic nostras inpune manus: tu nobile gestes
  Germani spolium ante oculos, referasque superba,                 115
  Me spirante, domus Pelignæ pefidus arma?
  Hæc tibi, cara parens Acca, ad solatia luctus
  Dona feram, nati ut figas æterna sepulcro.»
  Talia vociferans stricto mucrone ruebat.
    Ast illi jam tela manu, jamque arma fluebant,                  120
  Audita patria, natisque, et conjuge, et armis;
  Ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
  Tum vox semianimi miseranda effunditur ore:
  «Parce, precor, dextræ, non ut mihi vita supersit
  (Quippe nefas hac velle frui); sed sanguine nostro               125
  Ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
  Captivus, patrias nunc primum advectus in oras,
  Ille ego sum Satricus, Solymi genus: haud tua, nate,
  Fraus ulla est: jaceres in me quum fervidus hastam,
  Pœnus eram; verum, castris elapsus acerbis,                      130
  Ad vos et caræ properabam conjugis ora.
  Hunc rapui exanimi clipeum: sed jam, unice nobis,
  Hæc fratris tumulis arma excusata reporta.
  Curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
  Ductori monitus Paulo, producere bellum                          135
  Nitatur, Pœnoque neget certamina Martis.
  Augurio exsultat Divum, inmensamque propinqua
  Stragem acie sperat: quæso, cohibete furentem
  Varronem; namque hunc fama est inpellere signa.
  Sat magnum hoc miseræ fuerit mihi cardine vitæ                   140
  Solamen, cavisse meis: nunc ultima, nate,
  Invento simul atque amisso redde parenti
  Oscula.» Sic fatus galeam exuit, atque rigentis
  Invadit nati tremebundis colla lacertis;
  Adtonito et nitens verbis sanare pudorem                         145
  Vulneris inpressi, telum excusare laborat:
  «Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis?
  Non nox errorem nigranti condidit umbra?
  Cur trepidas? da, nate, magis, da jungere pectus.
  Absolvo pater ipse manum, atque in fine laborum                  150
  Hac condas oculos dextra, precor.» At miser, imo
  Pectore suspirans, juvenis non verba vicesque
  Adloquio vocemve refert; sed sanguinis atri
  Sistere festinat cursum, laceroque ligare
  Ocius inlacrimans altum velamine vulnus.                         155
    Tandem inter gemitus miseræ erupere querelæ:
  «Siccine te nobis, genitor, fortuna reducit
  In patriam? sic te nato, natumque parenti
  Inpia restituit? felix o terque quaterque
  Frater, cui fatis genitorem adnoscere ademtum!                   160
  Ast ego, Sidoniis inperditus, ecce, parentem
  Vulnere cognosco: saltem hoc, Fortuna, fuisset
  Solamen culpæ, dubia ut mihi signa dedisses
  Infausti generis: verum linquetur iniquis
  Non ultra Superis nostros celare labores.»                       165
    Hæc dum amens queritur, jam, deficiente cruore,
  In vacuas senior vitam disperserat auras.
  Tum juvenis, mæstum adtollens ad sidera vultum:
  «Pollutæ dextræ et facti Titania testis
  Infandi, quæ nocturno mea lumine tela                            170
  Dirigis in patrium corpus, non amplius, inquit,
  His oculis et damnato violabere visu.»
  Hæc memorat, simul ense fodit præcordia, et, atrum
  Sustentans vulnus, mananti sanguine signat
  In clipeo mandata patris, FUGE PRÆLIA, VARRO;                    175
  Ac summi tegimen suspendit cuspide teli,
  Defletumque super prosternit membra parentem.
    Talia venturæ mittebant omina pugnæ
  Ausoniis Superi, sensimque abeuntibus umbris
  Conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo.                          180
  Ductor in arma suos Libys, et Romanus in arma
  Excibant de more suos; Pœnisque redibat,
  Qualis nulla dies omni surrexerit ævo.
  «Non verborum, inquit, stimulantum, Pœnus, egetis,
  Herculeis iter a metis ad Iapygis agros                          185
  Vincendo emensi: nusquam est animosa Saguntos:
  Concessere Alpes: pater ipse superbus aquarum
  Ausonidum Eridanus captivo defluit alveo.
  Strage virum mersus Trebia est, atque ora sepulto
  Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent                       190
  Ossibus, ac nullo sulcantur vomere campi.
  Clarior his titulus, plusque adlatura cruoris
  Lux oritur. Mihi magna satis, sat vera superque
  Bellandi merces sit gloria: cetera vobis
  Vincantur: quidquid diti devexit Hibero,                         195
  Quidquid in Ætnæis jactavit Roma triumphis;
  Quin etiam Libyco si quid de litore raptum
  Condidit, in vestros veniet sine sortibus enses.
  Ferte domos, quod dextra dabit: nil ductor honoris
  Ex opibus posco: raptor per secula longa                         200
  Dardanus edomitum vobis spoliaverit orbem.
  Qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
  Seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
  Adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
  Rura magis, centum Cereri fruticantia culmis,                    205
  Electos optare dabo inter præmia campos.
  Addam etiam, flava Thybris quas inrigat unda,
  Captivis late gregibus depascere ripas.
  Qui vero externo socius mihi sanguine Byrsæ
  Signa moves, dextram Ausonia si cæde cruentam                    210
  Adtolles, hinc jam civis Carthaginis esto.
  Neu vos Garganus Daunique fefellerit ora;
  Ad muros statis Romæ: licet avia longe
  Urbs agat, et nostro procul a certamine distet,
  Hic hodie ruet: atque ultra te ad prælia miles                   215
  Nulla voco: ex acie tende in Capitolia cursum.»
    Hæc memorat: tum, propulso munimine valli,
  Fossarum rapuere moras, aciemque locorum
  Consilio curvis adcommodat ordine ripis.
  Barbaricus lævo stetit ad certamina cornu                        220
  Bellator Nasamon, unaque inmanior artus
  Marmarides, tum Maurus atrox, Garamasque, Macesque,
  Et Massylæ acies, et ferro vivere lætum
  Vulgus Adyrmachidæ pariter, gens adcola Nili,
  Corpora ab inmodico servans nigrantia Phœbo;                     225
  Quîs positum agminibus caput imperiumque Nealces.
  At parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
  Aufidus, et curvo circum errat gurgite ripas,
  Mago regit. Subiere leves, quos horrida misit
  Pyrene, populi, varioque auxere tumultu                          230
  Flumineum latus: effulget cætrata juventus;
  Cantaber ante alios, nec tectus tempora Vasco,
  Ac torto miscens Baliaris prælia plumbo,
  Bætigenæque viri. Celsus media ipse coercet
  Agmina, quæ patrio firmavit milite, quæque                       235
  Celtarum Eridano perfusis sæpe catervis.
  Sed qua se fluvius retro labentibus undis
  Eripit, et nullo cuneos munimine vallat,
  Turritæ moles, ac propugnacula dorso
  Bellua nigranti gestans, ceu mobilis agger,                      240
  Nutat, et erectos adtollit ad æthera muros.
  Cetera jam Numidis circumvolitare, vagosque
  Ferre datur cursus, et toto fervere campo.
    Dum Libys incenso dispensat milite vires,
  Hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget               245
  Factis quemque suis, et se cognoscere jactat,
  Qua dextra veniant stridentis sibila teli,
  Promittitque viris, nulli se defore testem:
  Jam Varro, exacta vallo legione, movebat
  Cladum principia; ac pallenti lætus in unda                      250
  Laxabat sedem venturis portitor umbris.
    Stant primi, quos sanguineæ pendente vetabant
  Ire notæ clipeo, defixique omine torpent.
  Juxta terribilis facies; miseranda jacebant
  Corpora in amplexu, natusque in pectore patris                   255
  Imposita vulnus dextra letale tegebat.
  Effusæ lacrimæ, Mancinique inde reversus
  Fraterna sub morte dolor, tum triste movebat
  Augurium, et similes defuncto in corpore vultus.
  Ocius erroris culpam, deflendaque fata                           260
  Ductori pandunt, atque arma vetantia pugnam.
  Ille, ardens animi, «Ferte hæc, ait, omina Paulo:
  Namque illum, cui femineo stant corde timores,
  Moverit ista manus, quæ, cæde inbuta nefanda,
  Quum Furiæ expeterent pœnas, fortasse paterno                    265
  Signavit moriens sceleratum sanguine carmen.»
    Tum minitans propere describit munera pugnæ;
  Quaque feras sævus gentes aciemque Nealces
  Temperat, hac sese Marso cum milite, cumque
  Samnitum obponit signis, et Iapyge alumno.                       270
  At campi medio (namque hac in parte videbat
  Stare ducem Libyæ) Servilius obvia adire
  Arma, et Picentes Umbrosque inferre jubetur.
  Cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
  His super insidias contra Nomadumque volucrem                    275
  Scipiadæ datur ire manum; quæque arte dolisque
  Scindent se turmæ, prædicit spargere bellum.
    Jamque propinquabant acies, agilique virorum
  Discursu, mixtoque simul calefacta per ora
  Cornipedum hinnitu, et multum strepitantibus armis               280
  Errabat cæcum turbata per agmina murmur.
  Sic, ubi prima movent pelago certamina venti,
  Inclusam rabiem, ac sparsuras astra procellas
  Parturit unda freti, fundoque emota minaces
  Exspirat per saxa sonos, atque acta cavernis                     285
  Torquet anhelantem spumanti vertice pontum.
    Nec vero, fati tam sævo in turbine, solum
  Terrarum fuit ille labor; Discordia demens
  Intravit cælo, Superosque ad bella coegit.
  Hinc Mavors, hinc Gradivum comitatus Apollo,                     290
  Et domitor tumidi pugnat maris: hinc Venus amens,
  Hinc Vesta, et captæ stimulatus cæde Sagunti
  Amphitryoniades, pariter veneranda Cybebe,
  Indigetesque Dei, Faunusque, satorque Quirinus,
  Alternusque animæ mutato Castore Pollux.                         295
  Contra cincta latus ferro Saturnia Juno,
  Et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
  Ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,
  Multaque præterea Divorum turba minorum.
  Quorum ubi mole, simul venientum et gressibus alma               300
  Intremuit tellus, pars inplevere propinquos
  Divisi montes, pars sedem nube sub alta
  Ceperunt: vacuo descensum ad prælia cælo.
    Tollitur inmensus deserta ad sidera clamor,
  Phlegræis quantas effudit ad æthera voces                        305
  Terrigena in campis exercitus: aut sator ævi
  Quanta Cyclopas nova fulmina voce poposcit
  Jupiter, exstructis vidit quum montibus ire
  Magnanimos raptum cælestia regna Gigantas.
  Nec vero prima in tantis concursibus hasta                       310
  Ulla fuit: stridens nimbus certante furore
  Telorum simul effusus, cupidæque cruoris
  Hinc atque hinc animæ gemina cecidere procella.
  Acrius insanus dextra qua ducitur ensis,
  Bellantum pars magna jacet: super ipsa suorum                    315
  Corpora consistunt avidi, calcantque gementes.
  Nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu,
  Avertive potest pubes, aut ordine pelli
  Fixa suo Sarrana manus, quam vellere sede
  Si cœptet Calpen inpacto gurgite pontus.                         320
    Amisere ictus spatium, nec morte peracta
  Artatis cecidisse licet: galea horrida flictu
  Adversæ ardescit galeæ, clipeusque fatiscit
  Inpulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
  Pes pede, virque viro teritur; tellusque videri                  325
  Sanguine operta nequit, cælumque et sidera pendens
  Abstulit ingestis nox densa sub æthere telis.
  Quîs adstare loco dederat Fortuna secundo,
  Contorum longo et proceræ cuspidis ictu,
  Ceu primas agitent acies, certamina miscent.                     330
  At quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
  Missilibus certant pugnas æquare priorum.
  Ultra clamor agit bellum, milesque, cupiti
  Martis inops, sævis inpellit vocibus hostem.
  Non ullum defit teli genus. Hi sude pugnas,                      335
  Hi pinu flagrante cient, hi pondere pili;
  At saxis fundaque alius, jaculoque volucri:
  Interdum stridens per nubila fertur arundo,
  Interdumque ipsis metuenda falarica muris.
    Speramusne, Deæ, quarum mihi sacra coluntur,                   340
  Mortali totum hunc aperire in secula voce
  Posse diem? tantumne datis confidere linguæ,
  Ut Cannas uno ore sonem? Si gloria vobis
  Nostra placet, neque vos magnis avertitis ausis,
  Huc omnes cantus, Phœbumque vocate parentem.                     345
  Verum utinam posthac animo, Romane, secunda,
  Quanto tunc adversa, feras! sitque hactenus, oro,
  Nec libeat tentare Deis, an Troia proles
  Par bellum tolerare queat. Tuque, anxia fati,
  Pone, precor, lacrimas, et adora vulnera, laudes                 350
  Perpetuas paritura tibi: nam tempore, Roma,
  Nullo major eris: mox sic labere secundis,
  Ut sola cladum tuearis nomina fama.
    Jamque inter varias Fortuna utrimque virorum
  Alternata vices incerto eluserat iras                            355
  Eventu, mediaque diu pendente per ambas
  Spe gentes, paribus Mavors flagrabat in armis.
  Mitia ceu virides agitant quum flamina culmos,
  Necdum maturas impellit ventus aristas,
  Huc atque huc it summa seges, nutansque vicissim                 360
  Alterno lente motu incurvata nitescit.
    Tandem barbaricis perfractam viribus acri
  Dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
  Laxati cunei, perque intervalla citatus
  Inrupit trepidis hostis: tum turbine nigro                       365
  Sanguinis exundat torrens; nullumque sub una
  Cuspide procumbit corpus. Dum vulnera tergo
  Bellator timet Ausonius, per pectora sævas
  Exceptat mortes, et leto dedecus arcet.
    Stabat cum primis mediæ certamine pugnæ,                       370
  Aspera semper amans, et par cuicumque periclo,
  Scævola; nec tanta vitam jam strage volebat,
  Sed dignum proavo letum, et sub nomine mortem.
  Is postquam frangi res, atque augescere vidit
  Exitium, «Brevis hoc vitæ, quodcumque relictum,                  375
  Extendamus, ait: nam virtus futile nomen,
  Ni decori sat sint pariendo tempora leti.»
  Dixit: et in medios, qua dextera concita Pœni
  Limitem agit, vasto connixus turbine fertur.
    Hic exsultantem Caralim, atque erepta volentem                 380
  Induere excelso cæsi gestamina trunco,
  Ense subit, capuloque tenus ferrum inpulit ira.
  Volvitur ille ruens, atque arva hostilia morsu
  Adpetit, et mortis premit in tellure dolores.
  Nec Gabari Sicchæque virum tenuere furentes                      385
  Concordi virtute manus; sed perdidit acer,
  Dum stat, decisam Gabar inter prælia dextram.
  At Siccha auxilium, magno turbante dolore,
  Dum temere adcelerat, calcato inprovidus ense
  Subcidit, ac nudæ sero vestigia plantæ                           390
  Damnavit, dextraque jacet morientis amici.
    Tandem convertit fatalia tela Nealcæ
  Fulminei gliscens juvenis furor: exsilit ardens,
  Nomine tam claro stimulante, ad præmia cædis.
  Tum silicem scopulo avulsum, quem montibus altis                 395
  Depulerat torrens, raptum contorquet in ora
  Turbidus: incusso crepuerunt pondere malæ,
  Ablatusque viro vultus: concreta cruento
  Per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
  Orbibus elisis et trunca lumina fronte.                          400
  Sternitur unanimo Marius subcurrere Capro
  Conatus, metuensque viro superesse cadenti.
  Lucis idem auspicium, ac patrium et commune duobus
  Paupertas; sacro juvenes Præneste creati
  Miscuerant studia, et juncta tellure serebant.                   405
  Velle ac nolle ambobus idem, sociataque toto
  Mens ævo, ac parvis dives concordia rebus.
  Obcubuere simul; votisque ex omnibus unum
  Id Fortuna dedit, junctam inter prælia mortem.
  Arma fuere decus victori bina Symætho.                           410
    Sed longum tanto lætari munere casus
  Haud licitum Pœnis: aderat terrore minaci
  Scipio, conversæ miseratus terga cohortis,
  Et cuncti fons Varro mali, flavusque comarum
  Curio, et a primo descendens consule Brutus.                     415
  Atque his fulta viris acies repararet ademtum
  Mole nova campum, subito ni turbine Pœnus
  Agmina frenasset jam procurrentia ductor.
  Isque ut Varronem procul inter prælia vidit,
  Et juxta sagulo circumvolitare rubenti                           420
  Lictorem; «Nosco pompam, atque insignia nosco:
  Flaminius modo talis,» ait. Tum fervidus acrem
  Ingentis clipei tonitru prænuntiat iram.
    Heu miser! æquari potuisti funere Paulo,
  Si tibi non ira Superum tunc esset ademtum                       425
  Hannibalis cecidisse manu. Quam sæpe querere,
  Varro, Deis, quod Sidonium defugeris ensem?
  Nam, rapido subitam portans in morte salutem
  Procursu, cœpta in sese discrimina vertit
  Scipio: nec Pœnum, quamquam est ereptus opimæ                    430
  Cædis honor, mutasse piget majore sub hoste
  Prælia, et erepti Ticina ad flumina patris
  Exigere oblato tandem certamine pœnas.
  Stabant educti diversis orbis in oris,
  Quantos non alio vidit concurrere tellus                         435
  Marte, viri, dextraque pares, sed cetera ductor
  Anteibat Latius, melior pietate fideque.
    Desiluere cava turbati ad prælia nube,
  Mavors Scipiadæ metuens, Tritonia Pœno;
  Adventuque Deum, intrepidis ductoribus, ambæ                     440
  Contremuere acies: ater, qua pectora flectit
  Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore,
  Sibilaque horrificis torquet serpentibus ægis.
  Fulgent sanguinei, geminum vibrare cometen
  Ut credas, oculi; summaque in casside largus                     445
  Undantes volvit flammas ad sidera vertex.
  At Mavors, moto proturbans aera telo,
  Et clipeo campum involvens, Ætnæa Cyclopum
  Munere fundentem loricam incendia gestat,
  Ac pulsat fulva consurgens æthera crista.                        450
    Ductores pugnæ intenti, quantumque vicissim
  Audere est, propius mensi, tamen arma ferentes
  Sensere advenisse Deos, et, lætus uterque
  Spectari Superis, addebant mentibus iras.
    Jamque ictu valido libratam a pectore Pœni                     455
  Pallas in obliquum dextra detorserat hastam:
  Et Gradivus, opem Divæ portare ferocis
  Exemplo doctus, porgebat protinus ensem
  Ætnæum in pugnas juveni, ac majora jubebat.
  Tum virgo, ignescens penitus, violenta repente                   460
  Subfudit flammis ora, atque, obliqua retorquens
  Lumina, turbato superavit Gorgona vultu.
  Erexere omnes inmania membra chelydri
  Ægide commota, primique furoris ad ictus
  Rettulit ipse pedem sensim a certamine Mavors.                   465
  Hic Dea convulsam rapido conamine partem
  Vicini montis, scopulisque horrentia saxa
  In Martem furibunda jacit, longeque relatos
  Expavit sonitus, tremefacto litore, Sason.
    At non hæc Superum fallebant prælia regem.                     470
  Demittit propere subcinctam nubibus Irim,
  Quæ nimios frenet motus, ac talia fatur:
  «I, Dea, et Œnotris velox adlabere terris,
  Germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras,
  Nec speret fixas Parcarum vertere leges:                         475
  Dic etiam, Ni desistis (nam virus et æstus
  Flammiferæ novi mentis), nec conligis iram,
  Ægide præcellant quantum horrida fulmina nosces.»
    Quæ postquam adcepit dubitans Tritonia virgo,
  Nec sat certa diu, patriis an cederet armis,                     480
  «Absistemus, ait, campo: sed Pallade pulsa
  Num fata avertet? cæloque arcebit ab alto
  Cernere Gargani ferventia cædibus arva?»
  Hæc effata, cava Pœnum in certamina nube
  Sublatum diversa tulit, terrasque reliquit.                      485
    At Gradivus atrox remeantis in æthera Divæ
  Abscessu revocat mentes, fusosque per æquor
  Ipse manu magna, nebulam circumdatus, acri
  Restituit pugnæ. Convertunt signa, novamque
  Instaurant Itali, versa formidine, cædem;                        490
  Quum ventis positus custos, cui flamina carcer
  Imperio compressa tenet, cælumque ruentes
  Eurique, et Boreæ parent, Corique, Notique,
  Junonis precibus, promissa haud parva ferentis,
  Regnantem Ætolis Vulturnum in prælia campis                      495
  Effrenat: placet hic iræ exitiabilis ultor.
  Qui, se postquam Ætnæ mersit candente barathro,
  Concepitque ignes, et flammea protulit ora,
  Evolat horrendo stridore, ac Daunia regna
  Perflat, agens cæcam glomerato pulvere nubem.                    500
  Eripuere oculos auræ, vocemque, manusque:
  Vortice arenoso candentes (flebile dictu!)
  Torquet in ora globos Italum, et bellare maniplis
  Jussa lætatur rabie. Tum mole ruinæ
  Sternuntur tellure et miles, et arma, tubæque;                   505
  Atque omnis retro flatu obcursante refertur
  Lancea, et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
  Atque idem flatus Pœnorum tela secundant,
  Et velut amento contorta hastilia turbo
  Adjuvat, ac Tyrias inpellit stridulus hastas.                    510
  Tum, denso fauces præclusus pulvere, miles
  Ignavam mortem compresso mæret hiatu.
  Ipse, caput flavum caligine conditus atra,
  Vulturnus, multaque comam perfusus arena,
  Nunc versos agit a tergo stridentibus alis;                      515
  Nunc, mediam in frontem veniens clamante procella,
  Obvius arma quatit, patuloque insibilat ore.
  Interdum intentos pugnæ, et jam jamque ferentes
  Hostili jugulo ferrum, conamine ducto
  Avertit, dextramque ipso de vulnere vellit.                      520
  Nec satis Ausonias passim fœdare cohortes,
  In Martem vomit inmixtas mugitibus auras,
  Bisque Dei summas vibravit turbine cristas.
    Quæ dum Romuleis exercet prælia turmis
  Æolius furor, et Martem subcendit in iras,                       525
  Adfatur virgo socia Junone parentem:
  «Quantos Gradivus fluctus in Punica castra
  (Respice) agit, quantisque furens se cædibus inplet!
  Nunc, quæso, terris descendere non placet Irim?
  Quamquam ego non Teucros (nostro quum pignore regnet             530
  Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim),
  Non Teucros delere aderam; sed lumen alumnæ
  Hannibalem Libyæ pelli florentibus annis
  Vita, atque exstingui primordia tanta negabam.»
    Excipit hic Juno, longique laboris ab ira,                     535
  «Immo, ait, ut noscant gentes, inmania quantum
  Regna Jovis valeant, cunctisque potentia quantum
  Antistet, conjux, Superis tua, discute telo
  Flagranti (nil oramus) Carthaginis arces,
  Sidoniamque aciem vasto telluris hiatu                           540
  Tartareis inmerge vadis, aut obrue ponto.»
    Contra quæ miti respondet Jupiter ore:
  «Certatis fatis, et spes extenditis ægras.
  Ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
  Contundet Tyrios juvenes, ac nomina gentis                       545
  Induet, et Libycam feret in Capitolia laurum.
  At, cui tu, conjux, cui das animosque decusque,
  (Fata cano) avertet populis Laurentibus arma.
  Nec longe cladis metæ: venit hora diesque,
  Qua nullas umquam transisse optaverit Alpes.»                    550
    Sic ait; atque Irim propere demittit Olympo,
  Quæ revocet Martem, jubeatque abscedere pugna.
  Nec vetitis luctatus abit Gradivus in altas
  Cum fremitu nubes, quamquam lituique, tubæque,
  Vulneraque, et sanguis, et clamor, et arma juvarent.             555
    Ut patuit liber Superum certamine tandem,
  Laxatusque Deo campus, ruit æquore ab imo
  Pœnus, quo sensim cælestia fugerat arma,
  Magna voce trahens equitemque, virosque, feræque
  Turrigeræ molem, tormentorumque labores.                         560
  Atque ubi turbantem leviores ense catervas
  Adnovit juvenem, scintillavitque cruentis
  Ira genis, «Quænam Furiæ, quisve egit in hostem,
  En, Minuci, Deus, ut rursum te credere nobis
  Auderes, inquit? genitor tibi natus ab armis                     565
  Ille meis, ubi nunc Fabius? semel, inprobe, nostras
  Sit satis evasisse manus.» Atque inde superbis
  Hasta comes dictis murali turbine pectus
  Transforat, et voces venturas occupat ictu.
    Nec ferro sævire sat est: adpellitur atra                      570
  Mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
  Nam, prævectus equo, moderantem cuspide Lucas
  Maurum in bella boves stimulis majoribus ire,
  Ac raptare jubet Libycarum armenta ferarum.
  Inmane stridens agitur, crebroque coacta                         575
  Vulnere bellatrix properos fert bellua gressus.
  Liventi dorso turris, flammaque, virisque,
  Et jaculis armata, sedet: procul aspera grando
  Saxorum super arma ruit, passimque volanti
  Celsus telorum fundit Libys aggere nimbum.                       580
  Stat niveis longum stipata per agmina vallum
  Dentibus, atque ebori præfixa comminus hasta
  Fulget ab incurvo derecta cacumine cuspis.
  Hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma
  Exigit Ufentis sceleratum bellua dentem;                         585
  Clamantemque ferens calcata per agmina portat.
  Nec levius, Tadio lævum qua tegmine thorax
  Multiplicis lini claudit latus, inproba sensim,
  Corpore non læso, penetrarunt spicula dentis,
  Et sublime virum clipeo resonante tulerunt.                      590
  Haud excussa novi virtus terrore pericli.
  Utitur ad laudem casu, geminumque citato
  Vicinus fronti lumen transverberat ense.
  Exstimulata gravi sese fera tollit ad auras
  Vulnere, et erectis excussam cruribus alte                       595
  Pone jacit volvens reflexo pondere turrim.
  Arma, virique simul, spoliataque bellua visu
  Sternuntur subita (miserandum) mixta ruina.
    Spargi flagrantes contra bellantia monstra
  Dardanius tædas victor jubet, et facis atræ,                     600
  Quos fera circumfert, compleri sulfure muros.
  Nec jusso mora: conlectis fumantia lucent
  Terga elephantorum flammis; pastusque sonoro
  Ignis edax vento per propugnacula fertur.
  Non aliter, Pindo Rhodopeve incendia pastor                      605
  Quum jacit, et silvis spatiatur fervida pestis,
  Frondosi ignescunt scopuli; subitoque per alta
  Conlucet juga dissultans Vulcanius ardor.
  It fera candenti torrente bitumine corpus
  Amens, et laxo diducit limite turmas.                            610
  Nec cuiquam virtus propiora capessere bella;
  Longinquis audent jaculis, et arundinis ictu.
  Uritur inpatiens, et magni corporis æstu
  Huc atque huc jactas adcendit bellua flammas;
  Donec vicini tandem se fluminis undis                            615
  Præcipitem dedit, et, tenui decepta liquore
  Stagnantis per plana vadi, tulit incita longis
  Exstantem ripis flammam: tum denique sese
  Gurgitis inmersit molem capiente profundo.
    At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis                     620
  Igne calet, circumfusi Rhœteia pubes
  Nunc jaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
  Eminus incessunt: ut qui castella per altos
  Obpugnat munita locos, atque adsidet arces.
  Ausus digna viro, fortuna digna secunda,                         625
  Extulerat dextram atque adversum comminus ensem
  Mincius infelix ausi: sed stridula, anhelum
  Fervorem effundens, monstri manus abstulit acri
  Inplicitum nexu, diroque ligamine torsit,
  Et superas alte miserum jaculata per auras                       630
  Telluri elisis adflixit (flebile!) membris.
    Has inter clades viso Varrone sub armis
  Increpitans Paulus, «Quin imus comminus, inquit,
  Ductori Tyrio, quem vinctum colla catenis
  Staturum ante tuos currus promisimus urbi?                       635
  Heu patria! heu plebes scelerata, et prava favoris!
  Haud unquam expedies tam dura sorte malorum,
  Quem tibi non nasci fuerit per vota petendum,
  Varronem, Hannibalemve magis.» Dum talia Paulus,
  Urget præcipites Libys, atque in terga ruentum                   640
  Ante oculos cunctas ductoris concitat hastas,
  Pulsatur galea, et quatiuntur consulis arma.
  Acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostes.
    Tum vero excussus mentem, in certamina Paulo
  Avia diducto, convertit Varro, manuque                           645
  Cornipedem inflectens, «Das, inquit, patria, pœnas,
  Quæ, Fabio incolumi, Varronem ad bella vocasti.
  Quænam autem mentis, vel quæ discordia fati,
  Parcarumque latens fraus est? Abrumpere cuncta
  Jam dudum cum luce libet: sed comprimit ensem                    650
  Nescio qui Deus, et meme ad graviora reservat.
  Vivamne? et fractos sparsosque cruore meorum
  Hos referam populo fasces? atque ora per urbes
  Iratas spectanda dabo? et, quo sævius ipse
  Hannibal haud poscat, fugiam, et te, Roma, videbo?»              655
    Plura indignantem telis propioribus hostes
  Egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.



LIBER DECIMUS.


ARGUMENTUM.

Paulus, suis ad virtutem inflammatis, aliquot locis prælium restituit,
et concitato impetu confertissimis se infert hostibus, qui, Catoni
juveni circumfusi, consule conspecto trepide pedem referunt, et
ingenti cæde prosternuntur; 1-30.

Sed prima Romanorum acies in fugam inclinat, et tres fratres,
Labienus, Ocris et Opiter, cum Mæcenate diversis vulneribus concidunt;
31-41.

Ipsi Paulo, in medios hostes ruenti, Hannibalemque vestiganti, Juno,
in Metelli faciem conversa, auctor est, ut exemplo Varronis fuga
salutem quærat, neque vitam suam, in qua salus reipublicæ nitatur, in
maximum temere discrimen adducat; 42-58.

At consul gravissimis verbis ignavum hominem perstringit, et ferociter
in hostes invectus, Acherram ad suos frustra se recipientem,
obtruncat; 59-82.

Juno itaque, eum nequidquam a consilio Hannibalis quærendi absterrere
conata, alium nectit dolum: specie enim Gelestæ Mauri induta, ut Pœnum
a sævo vicini consulis certamine avocet, ei mentitur, Paulum magnam ad
Aufidum perpetrare cædem; quo falso nuntio motus Hannibal in longe
diversam campi partem citatim contendit; 83-91.

Ubi Cristam cum sex filiis occidit; 92-169.

Paulus contra ingentem Pœnorum stragem edit, et Phorcyn interficit;
170-184.

Interea complures Numidæ ad Romanos transfugiunt, et in ultimam aciem
recipiuntur, ubi, omnium oculis animisque certamine occupatis,
fraudulenti homines, adreptis cæsorum scutis armisque, adversam
Romanorum aciem adoriuntur, et Galba, necato hoste, qui vexillum
abstulerat, gladio ab Amorgo per pectus transfigitur; 185-201.

Multos præterea Romanos vis et furor Vulturni, nubes pulveris in ora
eorum volventis, præcipites ad Aufidum agit, et una cum Curione, qui
effusum suorum cursum obposito corpore reprimere conatur, fluvio
inmergit; 202-214.

Paulus ipse cæco impetu in victores Pœnos fertur, et Viriathum, cæde
Servilii, viri fortissimi, et consulis anni prioris, ovantem,
interimit; 215-231.

Verum mox ingenti saxo percussus mortiferam adcipit plagam, et cruore
obpletus in propinquo considet scopulo; 232-246.

Tum Pœni effrenatius involant in Romanos, et Hannibal concitato equo
super cadavera vehitur, inter quæ saucius jacet Piso, qui subrecta
hasta ventrem equi haurit, sed gladio victoris jugulatur; 247-259.

Sedentem in saxo consulem videt Lentulus, tribunus militum, et equi
sui usum ei obfert, ut e manibus hostium evadat, nec funestam hanc
pugnam faciat morte tanti viri, quo exstincto de rebus Romanis actum
sit; 260-275.

Paulus vero, laudata juvenis virtute, consilium inhonestæ fugæ
repudiat, et Lentulo auctor est, ut subditis equo calcaribus Romam
advolet, ac portas claudi, Fabioque summam rerum tradi jubeat;
276-291.

Ille in patriam properat, et consul quidquid superest virium ad
ulciscendam mortem sibi inminentem insumit: sed mox hostibus undique
cinctus vir magnus telis obruitur; 291-308.

Paulo interfecto Romani occisione occiduntur, et Aufidus cadaveribus
repletur; 309-325.

Noctis interventu prælium dirimitur, et Hannibal ferox victoria,
minimeque cessandum ratus, dum recens militum ardor esset, postero die
Romam proficisci constituit; 326-336.

Temerario huic consilio Juno, et furoris Pœni, et iræ Jovis,
fatorumque haud ignara, obcurrit, adcito ex inferis Somno, qui somnium
Hannibali inmittit, in quo is Romam quidem obpugnare, sed Jovis
fulminibus et cælesti voce perterreri atque repelli sibi videtur;
337-370.

Expergefacto lætus de castrorum Rom. deditione nuntius adfertur a
Magone fratre, qui suadet, ut confestim exercitum Romam ducat, non
dubitans, quin die quinto victor in Capitolio epulari possit; 371-376.

Hannibal contra dissimulans pavorem, somniorum visis sibi incussum,
vulnera et exhaustas militum vires excusat: quo tamen prætextu juveni
ferventis animi non satisfacit, sed indignationem potius movet;
377-386.

Interea residuæ Romanorum copiæ deformi agmine, sine ducibus, signis,
armis, ornamentisque militaribus, defixis in terram oculis, Canusium
abeunt, ubi tristem rerum suarum conditionem deplorant, et fossa urbi
præducenda, portis muniendis, cæcisque stilis in campo conserendis
occupantur; 387-414.

Ibidem nobiles quidam juvenes mare ac naves spectant, ut, duce
Metello, timido homine, deserta Italia, ad regem aliquem transfugiant;
415-425.

Scipio autem, stricto super capita consultantium gladio, omnes jurare
cogit, nunquam se Italiam relicturos esse; 426-448.

Quæ dum apud victos Canusii aguntur, Hannibal, magno suorum numero
stipatus, campum lustrat, et grata iis spectacula præbet; 449-453.

Præcipue convertit omnes equus Clœlii, qui, a Bageso captus, eum
excutit, domino procul inter semianimes conspecto, cui rapido cursu
advolat, et inflexis pedibus adscendendum præbet dorsum; 454-471.

Hannibal miseratione ductus juveni cum morte luctanti eam adcelerat,
et e Cinna, qui a Romanis ad Pœnos transfugerat, comperit, Clœlium
genus duxisse a Clœlia virgine, quæ obses tradita Porsenæ, Clusino
regi, deceptis custodibus, Tiberim tranavisset; 472-502.

Inter hæc milites spolia legentes exanimum Pauli corpus, vulneribus
grave et deformatum, e strage cæsorum eruunt; 503-512.

Hannibal de morte quidem tanti viri lætatur, sed sibi similem
aliquando exoptat; 513-523.

Postridie prima luce rogi struuntur, atque ingens armorum acervus; et
in illis cadavera Pœnorum, in hostili terra jacentium, in hoc arma
Romanorum, Marti vota, subdito igne, concremantur; 524-557.

Quo facto Pauli corpus, gramine frondibusque involutum, una cum armis
insignibusque ejus in pyram inponitur, et exsequiæ magni viri, etsi
non pompa funebri, tamen laudatione ipsius Hannibalis decorantur;
558-577.

Ceterum fama jam cladis Cannensis Romam perlata tantum ibi pavoris
tumultusque exciverat, ut omnem salutis spem in Capitolio reponerent,
et hostem contemtu tantum cunctari putarent; 578-591.

Qua in trepidatione Fabius hortatur cives, ne periculum ipsi
cunctatione et metu augeant, sed ut confestim vetera hostium spolia
templis atriisque detrahant, et arma parent pro salute patriæ, ad quam
defendendam vires etiam nunc subficiant, modo omnes fortes sint et
inpavidi; 592-604.

Dum gravis ille vir suos ita confirmat, nuntius venit de Varronis ad
urbem adventu, qui varios animorum motus excitat; 605-614.

Isti sedantur oratione Fabii, qua ostendit, non esse virorum fortium,
iracundiæ remedium solatiumque doloris ex aliorum pœnis petere, neque
hunc diem sibi tristiorem videri eo, quo Varro consul et dux belli
creatus sit; 615-622.

Quibus auditis, omnes ordines obviam eunt Varroni, et gratias agunt,
quod de republica non desperaverit; 623-629.

Ipse vero consul culpæ conscientia et indignationis popularis
pœnarumque metu perculsus, oculis lacrimantibus et in terram demissis
ad urbem adcedit, neque a lictoribus populum submoveri patitur;
630-639.

Tum Patres sine mora et quacumque ratione adflictis rebus subcurrendum
rati, pudore saluti posthabito, validos juvenes ex servitiis armari,
delectuque edito juniores et quosdam adeo prætextatos scribi jubent;
640-649.

Captivos autem Romanos non redimendos censent, sed in Siciliam
traducendos, ut ibi militent, donec in Italia bellum sit; 650-658.


  Paulus, ut adversam videt increbrescere pugnam,
  Ceu fera, quæ, telis circumcingentibus, ultro
  Adsilit in ferrum, et per vulnera conligit hostem,
  In medios fert arma globos, seseque periclis
  Ingerit, atque omni letum molitur ab ense.                         5
  Increpat horrendum, «Perstate, et fortiter, oro,
  Pectoribus ferrum adcipite, ac sine vulnere terga
  Ad manes deferte, viri: nisi gloria mortis,
  Nil superest: idem sedes adeuntibus imas
  Hic vobis dux Paulus erit.» Velocius inde                         10
  Hæmonio Borea, pennaque citatior ibat,
  Quæ redit in pugnas fugientis arundine Parthi:
  Atque, ubi certamen primi ciet inmemor ævi
  Fetus Gradivo mentem Cato, fertur in hostes;
  Ac juvenem, quem Vasco levis, quem spicula densus                 15
  Cantaber urgebat, letalibus eripit armis.
    Abscessere retro, pavidique in terga relatos
  Abduxere gradus: ut lætus valle remota
  Quum capream venator agit, fessamque propinquo
  Insequitur cursu, et sperat jam tangere dextra,                   20
  Si ferus adverso subitum se protulit antro,
  Et stetit ante oculos frendens leo, deserit una
  Et color, et sanguis, et tela minora periclo;
  Nec jam speratæ cura est in pectore prædæ.
  Nunc in restantes mucronem comminus urget,                        25
  Nunc trepidos ac terga mala formidine versos
  Adsequitur telis: furere, ac decorare labores,
  Et sævire juvat: cadit ingens nominis expers
  Uni turba viro; atque alter si detur in armis
  Paulus Dardaniis, amittant nomina Cannæ.                          30
    Tandem inclinato cornu sine more ruebat.
  Prima acies, non parca fugæ. Labienus et Ocris
  Sternuntur leto, atque Opiter, quos Setia colle
  Vitifero, celsis Labienum Cingula saxa
  Miserunt muris: junxit fera tempora leti                          35
  Sidonius non consimili discrimine miles:
  Nam Labienus obit penetrante per ilia corno;
  Fratres, hic humero, cecidere, hic poplite, cæsis.
  Obpetis et Tyrio super inguina fixe veruto
  Mæcenas, cui Mæonia venerabile terra,                             40
  Et sceptris olim celebratum nomen Etruscis.
  Per medios agitur, projecto lucis amore
  Hannibalem lustrans, Paulus: sors una videtur
  Aspera, si obcumbat ductore superstite Pœno.
    Quam metuens molem (neque enim, certamine sumto,                45
  Tempestas tanta et rabies inpune fuissent)
  In faciem pavidi Juno conversa Metelli,
  «Quid vanos, inquit, Latio spes unica consul,
  Incassumque moves, fato renuente, furores?
  Si superest Paulus, restant Æneia regna;                          50
  Sin secus, Ausoniam tecum trahis: ire tumentem
  Tu contra juvenem, et caput hoc abscidere rebus
  Turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
  (Tam lætus bello est) ausit certare Tonanti.
  Et jam conversis (vidi nam flectere) habenis                      55
  Evasit Varro, ac sese ad meliora reservat.
  Sit spatium fatis; et, dum datur, eripe leto
  Huc nostris majorem animam: mox bella capesses.»
    Ad quæ suspirans ductor, «Mortemne sub armis
  Cur poscam, caussa ista parum est, quod talia nostræ              60
  Pertulerunt aures suadentem monstra Metellum?
  I, demens, i, carpe fugam: non hostica tela
  Excipias tergo, Superos precor: integer, oro,
  Intactusque abeas, atque intres mœnia Romæ
  Cum Varrone simul: talin’, pavidissime, dignum                    65
  Me vita, pulchraque indignum morte putasti?
  Quippe furit Pœnus, qui nunc contraria bella
  Ipsi ferre Jovi valeat: pro degener altæ
  Virtutis patrum! quando certamen inire,
  Cuive virum mallem memet componere, quam qui                      70
  Et victus dabit et victor per secula nomen?»
    Talibus increpitat, mediosque aufertur in hostes,
  Ac retro cursum tendentem ad crebra suorum
  Agmina, et in densis furantem membra maniplis
  Per conferta virum et stipata umbonibus arma                      75
  Consequitur melior planta, atque obtruncat Acheram.
  Ut canis occultos agitat quum Belgicas apros,
  Erroresque feræ sollers per devia mersa
  Nare legit, tacitoque premens vestigia rostro
  Lustrat inadcessos venantum indagine saltus;                      80
  Nec sistit, nisi, conceptum sectatus odorem,
  Deprendit spissis arcana cubilia dumis.
    At conjux Jovis, ut Paulum depellere dictis
  Nequidquam fuit, et consul non desinit iræ,
  In faciem Mauri rursus mutata Gelestæ,                            85
  Avocat ignarum sævo a certamine Pœnum.
  «Huc tela, huc, inquit, dextram inplorantibus adfer,
  O decus æternum Carthaginis! horrida juxta
  Stagnantes consul molitur prælia ripas;
  Et laus haud alio major datur hoste peremto.»                     90
  Hæc ait; et juvenem diversa ad prælia raptat.
    Flumineo Libycam turbabat in aggere pubem;
  Cristæ nomen erat: bis terni juncta ferebant
  Arma senem circa nati; pauperque penatum,
  Sed domus haud obscura Tuder, notusque per Umbros                 95
  Bellator populos, factis et cæde docebat
  Natorum armigeram pugnas tractare cohortem.
  Unanima inde phalanx, crudo ducente magistro,
  Postquam hominum satiata nece est, prostraverat ictu
  Innumero cum turre feram, facibusque sequutis                    100
  Ardentem monstri spectabat læta ruinam;
  Quum subitus galeæ fulgor, conoque coruscæ
  Majore intremuere jubæ: nec tarda senectus;
  (Adnovit nam luce virum) rapit agmine natos
  Sæva parens ultro in certamina, et addere passim                 105
  Tela jubet, nec manantes ex ore feroci,
  Aut quæ flagrarent galea, exhorrescere flammas.
  Armiger haud aliter magni Jovis; anxia nido
  Quum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus,
  Obversam spectans ora ad Phaethontia prolem,                     110
  Explorat dubios Phœbea lampade natos.
  Jamque suis daret ut pugnæ documenta vocatis,
  En medias hasta velox prætervolat auras.
  Hæsit multiplici non alte cuspis in auro,
  Ac senium invalido dependens prodidit ictu.                      115
    Cui Pœnus: «Quinam ad cassos furor inpulit ictus
  Exsanguem senio dextram? vix prima momordit
  Tegmina Callaici cornus tremebunda metalli.
  En, reddo tua tela tibi: memorabilis ista
  A nobis melius discet bellare juventus.»                         120
  Sic propria miseri transfigit pectora corno.
  At contra (horrendum) bis terna spicula dextra
  Torta volant, paribusque ruunt conatibus hastæ.
  Haud secus ac Libyca fetam tellure leænam
  Venator premit obsesso quum Maurus in antro,                     125
  Invadunt rabidi jam dudum, et inania tentant
  Nondum sat firmo catuli certamina dente.
  Consumit clipeo tela, et, conlectus in arma,
  Sustinet ingentes crepitantibus ictibus hastas
  Sidonius ductor: nec jam per vulnera credit,                     130
  Aut per tot cædes actum satis; iraque anhelat,
  Ni leto det cuncta virum, jungatque parenti
  Corpora, et excidat miseros cum stirpe penates.
    Tunc Abarim adfatur; namque una hic armiger ira
  Flammabat Martem, atque omnes comes ibat in actus:               135
  «Suppedita mihi tela: vadis liventis Averni
  Demitti globus ille cupit, qui nostra lacessat
  Tegmina, jam stultæ fructus pietatis habebit.»
  Hæc fatus jaculo Lucam, qui maximus ævi,
  Transadigit: pressa juvenis cum cuspide labens                   140
  Arma super fratrum resupino concidit ore.
  Mortiferum inde manu properantem vellere ferrum
  Pilo Volsonem (namque hoc de strage jacentum
  Fors dabat) adfixa sternit per tegmina nare.
  Tum Vesulum, calido lapsantem in sanguine fratrum,               145
  Ense metit rapido; plenamque (heu barbara virtus!)
  Abscisi galeam capitis, ceu missile telum,
  Conversis in terga jacit. Telesinus, ad ossa
  Inliso saxo, qua spina interstruit artus,
  Obcumbit; fratrisque videt labentia membra                       150
  Quercentis, quem funda procul per inane voluta
  Sopierat, dum supremam Telesinus in auras
  Exhalat lucem, et dubitantia lumina condit.
    At fessus mærore simul, cursuque, metuque,
  Et tamen haud iræ vacuus, non certa per æquor                    155
  Interdum insistens Perusinus membra ferebat.
  Hunc sude, quam raptam Libyci per terga jacentis
  Armiger obtulerat monstri, super inguina fixum
  Obtruncat, quercuque premit violentus obusta.
  Tentarat precibus sævum lenire furorem;                          160
  Sed Stygius primos inplevit fervor hiatus,
  Et pulmone tenus demisit anhelitus ignem.
  Tandem cum toto cecidit grege, nomen in Umbro
  Clarum, Crista, diu populo: ceu fulmine celsa
  Æsculus, aut, proavis ab origine cognita, quercus                165
  Quum fumat percussa Jovi, sacrosque per ævum
  Æthereo ramos populantur sulfure flammæ;
  Donec victa Deo late procumbit, et omnem
  Conlabens operit spatioso stipite prolem.
    Atque ea dum juxta Tyrius stagna Aufida ductor                 170
  Molitur, Paulus, numerosa cæde futuram
  Ultus jam mortem, ceu victor bella gerebat
  Inter mille viros: jacet ingens Phorcys ab antris
  Herculeæ Calpes, cælatus Gorgone parmam,
  Unde genus tristique Deæ manabat origo.                          175
  Hunc objectantem sese, atque antiqua tumentem
  Nomina saxificæ monstrosa e stirpe Medusæ,
  Dum lævum petit incumbens violentius inguen,
  Detrahit, excelsi conreptum vertice coni,
  Adflictumque premens, tergo qua balteus imo                      180
  Sinuatur, coxaque sedet munimen utraque,
  Conjecto fodit ense super: vomit ille calentem
  Sanguinis effundens per hiantia viscera rivum,
  Et subit Ætolos Atlanticus adcola campos.
    Has inter strages rapido terrore coorti                        185
  Invadunt terga, atque averso turbine miscent
  Bella inopina viri, Tyrius quos fallere doctos
  Hanc ipsam pugnæ rector formarat ad artem:
  Subcinctique dolis, fugerent ceu Punica castra,
  Dediderant dextras. Tum totis mentibus actam                     190
  In cædes aciem pone atque in terga ruentes
  Præcipitant: non hasta viro, non deficit ensis.
  E strage est ferrum, atque evulsa cadavere tela.
  Raptum Galba procul (neque enim virtutis amorem
  Adversa exemisse valent) ut vidit ab hoste                       195
  Auferri signum, connisus corpore toto
  Victorem adsequitur, letalique occupat ictu.
  Ac dum comprensam cæso de corpore prædam
  Avellit, tardeque manus moribunda remittit,
  Transfixus gladio propere adcurrentis Amorgi                     200
  Occidit, inmoriens magnis non prosperus ausis.
    Hæc inter, veluti nondum satiasset Enyo
  Iras sæva truces, sublatum pulvere campum
  Vulturnus rotat, et candentes torquet arenas.
  Jamque reluctantes stridens inmane procella                      205
  Per longum tulit ad campi suprema, cavisque
  Adflictos ripis tumidum demersit in amnem.
  Hic tibi finis erat, metas hic Aufidus ævi
  Servabat tacito, non felix Curio, leto.
  Namque, furens animi dum consternata moratur                     210
  Agmina, et oppositu membrorum sistere certat,
  In præceps magna propulsus mole ruentum
  Turbatis hauritur aquis, fundoque volutus
  Hadriaca jacuit sine nomine mortis arena.
    Ingens ferre mala, et Fortunæ subdere colla                    215
  Nescius, adversa fronte incurrebat in arma
  Vincentum consul: pereundi Martius ardor,
  Atque animos jam sola dabat fiducia mortis;
  Quum Viriathus agens telis, regnator Hiberæ
  Magnanimus terræ, juxta atque ante ora furentis                  220
  Obtruncat Pauli fessum certaminis hostem.
  Heu dolor! heu lacrimæ! Servilius optima belli,
  Post Paulum belli pars optima, conruit ictu
  Barbarico, magnamque cadens leto addidit uno
  Invidiam Cannis: tristem non pertulit iram                       225
  Consul, et insani quamquam contraria venti
  Exarmat vis, atque obtendit pulvere lucem,
  Squalentem rumpens ingestæ torvus arenæ
  Ingreditur nimbum, ac ritu jam moris Hiberi
  Carmina pulsata fundentem barbara cætra                          230
  Invadit, lævæque fodit vitalia mammæ.
  Hic fuit extremus cædum labor: addere bello
  Haud ultra licuit dextram, nec tanta relictum est
  Uti, Roma, tibi posthac ad prælia Paulo.
    Saxum ingens, vasto libratum pondere, cæca                     235
  Venit in ora manu, et, perfractæ cassidis æra
  Ossibus infodiens, complevit sanguine vultus.
  Inde pedem referens, labentia membra propinquo
  Inposuit scopulo, atque, undanti vulnere anhelans,
  Sedit terribilis clipeum super ore cruento:                      240
  Inmanis ceu, depulsis levioribus hastis,
  Adcepit leo quum tandem per pectora ferrum,
  Stat teli patiens media tremebundus arena,
  Ac, manante jubis rictuque et naribus unda
  Sanguinis, interdum languentia murmura torquens,                 245
  Effundit patulo spumantem ex ore cruorem.
    Tum vero incumbunt Libyes super: ipse citato
  Ductor equo, qua flatus agit, qua pervius ensis,
  Qua sonipes, qua belligero fera bellua dente.
  Obrutus hic telis ferri per corpora Piso                         250
  Rectorem ut vidit Libyæ, connisus in hastam
  Ilia cornipedis subrecta cuspide transit,
  Conlapsoque super nequidquam incumbere cœptat:
  Quum Pœnus, propere conlecto corpore, quamquam
  Cernuus inflexo sonipes effuderat armo;                          255
  «Umbræne Ausoniæ rediviva in bella retractant
  Post obitum dextras? nec in ipsa morte quiescunt?»
  Sic ait, atque ægrum cœptanti adtollere corpus
  Arduus insurgens totum permiscuit ensem.
    Ecce, Cydonea violatus arundine plantam,                       260
  Lentulus effusis campum linquebat habenis;
  Quum videt in scopulo rorantem saxa cruore,
  Torvoque obtutu labentem in Tartara Paulum.
  Mens abiit; puduitque fugæ: tum visa cremari
  Roma viro, tunc ad portas jam stare cruentus                     265
  Hannibal, et totum tunc primum ante ora fuere
  Sorbentes Latium campi: «Quid deinde relictum,
  Crastina cur Tyrios lux non deducat ad Urbem,
  Deseris in tantis puppim si, Paule, procellis?
  Testor Cælicolas, inquit, ni damna gubernas                      270
  Crudelis belli, vivisque in turbine tanto
  Invitus; plus, Paule, (dolor verba aspera dictat)
  Plus Varrone noces: cape, quæso, hunc, unice rerum
  Fessarum, cape cornipedem: languentia membra
  Ipse levabo humeris, et dorso tuta locabo.»                      275
    Hæc inter, lacero manantem ex ore cruorem
  Ejectans, consul, «Macte o virtute paterna!
  Nec vero spes angustæ, quum talia restent
  Pectora Romuleo regno: calcaribus aufer,
  Qua vulnus permittit, equum; atque hinc ocius Urbis              280
  Claudantur portæ: ruet hæc ad mœnia pestis.
  Dic, oro, rerum Fabio tradantur habenæ.
  Nostris pugnavit monitis furor: amplius acta
  Quid superest vita, nisi cæcæ ostendere plebi
  Paulum scire mori? feror an consumtus in Urbem                   285
  Vulneribus? quantine emtum velit Hannibal, ut nos
  Vertentes terga adspiciat? nec talia Paulo
  Pectora, nec manes tam parva intramus imago.
  Ille ego... Sed vano quid enim te demoror æger,
  Lentule, conquestu? perge, atque hinc cuspide fessum             290
  Eripe quadrupedem propere.» Tum Lentulus Urbem,
  Magna ferens mandata, petit; nec Paulus inultum,
  Quod superest de luce, sinit: ceu vulnere tigris
  Letifero cedens tandem, projectaque corpus
  Luctatur morti, et languentem pandit hiatum                      295
  In vanos morsus, nec subficientibus iræ
  Ictibus, extrema lambit venabula lingua.
    Jamque coruscanti telum, propiusque ferenti
  Gressum exsultantem, et securo cædis Iertæ
  Non exspectatum surgens defixerat ensem,                         300
  Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa
  Exoptans animam certantem ponere dextra.
  Sed vicere virum coeuntibus undique telis
  Et Nomas, et Garamas, et Celtæ, et Maurus, et Astur.
  Hic finis Paulo: jacet altum pectus, et ingens                   305
  Dextera, quem, soli si bella agitanda darentur,
  Æquares forsan Fabio: mors additur Urbi
  Pulchra decus, misitque viri inter sidera nomen.
    Postquam spes Italum mentesque in consule lapsæ,
  Ceu truncus capitis, sævis exercitus armis                       310
  Sternitur, et victrix toto fremit Africa campo.
  Hic Picentum acies, hic Umber martius, illic
  Sicana procumbit pubes, hic Hernica turma.
  Passim signa jacent, quæ Samnis belliger, et quæ
  Sarrastes populi, Marsæque tulere cohortes;                      315
  Transfixi clipei, galeæque, et inutile ferrum,
  Fractaque conflictu parmarum tegmina, et ore
  Cornipedum derepta fero spumantia frena.
  Sanguineus tumidas in campos Aufidus undas
  Ejectat, redditque furens sua corpora ripis.                     320
  Sic Lagea ratis, vasto velut insula ponto
  Conspecta, inlisit scopulis ubi nubifer Eurus,
  Naufragium spargens operit freta; jamque per undas
  Et transtra, et mali, laceroque aplustria velo,
  Ac miseri fluitant revomentes æquora nautæ.                      325
    At Pœnus, per longa diem certamina sævis
  Cædibus emensus, postquam eripuere furori
  Insignem tenebræ lucem, tum denique Martem
  Dimisit, tandemque suis in cæde pepercit.
  Sed mens invigilat curis, noctisque quietem                      330
  Ferre nequit: stimulat dona inter tanta Deorum,
  Corque acuit nondum portas intrasse Quirini.
  Proxima lux placet. Hinc strictos ferre ocius enses,
  Dum fervet cruor, et perfusæ cæde cohortes,
  Destinat, ac jam claustra manu, jam mœnia flamma                 335
  Occupat, et jungit Tarpeia incendia Cannis.
    Quo turbata viri conjux Saturnia cæpto,
  Irarumque Jovis Latiique haud inscia fati,
  Incautum ardorem atque avidas ad futile votum
  Spes juvenis frenare parat: ciet inde quietis                    340
  Regnantem tenebris Somnum; quo sæpe ministro
  Edomita inviti componit lumina fratris.
  Atque huic adridens, «Non te majoribus, inquit,
  Ausis, Dive, voco; nec posco ut mollibus alis
  Des victum mihi, Somne, Jovem: non mille premendi                345
  Sunt oculi tibi, nec spernens tua numina custos
  Inachiæ multa superandus nocte juvencæ.
  Ductori precor inmittas nova somnia Pœno,
  Ne Romam et vetitos cupiat nunc visere muros,
  Quos intrare dabit nunquam regnator Olympi.»                     350
    Imperium celer exsequitur, curvoque volucris
  Per tenebras portat medicata papavera cornu.
  Ast ubi, per tacitum adlapsus, tentoria prima
  Barcæi petiit juvenis, quatit inde soporas
  Devexo capiti pennas, oculisque quietem                          355
  Inrorat, tangens Lethæa tempora virga.
  Exercent rabidam truculenta insomnia mentem:
  Jamque videbatur multo sibi milite Thybrim
  Cingere, et insultans adstare ad mœnia Romæ.
  Ipse refulgebat Tarpeiæ culmine rupis,                           360
  Elata torquens flagrantia fulmina dextra,
  Jupiter; et lati fumabant sulfure campi,
  Ac gelidis Anio trepidabat cærulus undis;
  Et densi ante oculos iterumque iterumque tremendum
  Vibrabant ignes: tunc vox effusa per auras:                      365
  «Sat magna, o juvenis, prensa est tibi gloria Cannis;
  Siste gradum; neque enim sacris inrumpere muris,
  Pœne, magis dabitur, nostrum quam scindere cælum.»
  Adtonitum visis, majoraque bella paventem
  Post confecta Sopor Junonia jussa relinquit;                     370
  Nec lux terribili purgavit imagine mentem.
    Quos inter motus somni vanosque tumultus,
  Dedita per noctem reliquo cum milite castra
  Nuntiat, et prædam pleno trahit agmine Mago.
  Huic ductor lætas Tarpeio vertice mensas                         375
  Spondenti, quum quinta diem nox orbe tulisset,
  Celatis Superum monitis clausoque pavore,
  Vulnera et exhaustas sævo certamine vires,
  Ac nimium lætis excusat fidere rebus.
  Tum spe dejectus juvenis, ceu vertere ab ipsis                   380
  Terga juberetur muris, ac signa referre,
  «Tanta mole, inquit, non Roma, ut credidit ipsa,
  Sed Varro est victus: quonam tam prospera Martis
  Munera destituis fato, patriamque moraris?
  Mecum exsultet eques: juro hoc caput, adcipe muros               385
  Iliacos, portasque tibi sine Marte patentes.»
    Dumque ea Mago fremit cauto non credita fratri,
  Jam Latius sese Canusina in mœnia miles
  Conligere, et profugos vicino cingere vallo,
  Cœperat: heu rebus facies inhonora sinistris!                    390
  Non aquilæ, non signa viris, non consulis altum
  Imperium, non subnixæ lictore secures.
  Trunca atque ægra metu, ceu magna elisa ruina,
  Corpora debilibus nituntur sistere membris.
  Clamor sæpe repens, et sæpe silentia fixis                       395
  In tellurem oculis, nudæ plerisque sinistræ
  Detrito clipeo: desunt pugnacibus enses:
  Saucius omnis eques: galeis carpsere superbum
  Cristarum decus, et damnarunt Martis honores.
  At multa thorax perfossus cuspide; et hærens                     400
  Loricæ interdum Maurusia pendet arundo.
  Interdum mæsto socios clamore requirunt.
  Hic Galba, hic Piso, et, leto non dignus inerti,
  Curio deflentur; gravis illic Scævola bello.
  Hos passim; at Pauli pariter, ceu dira parentis                  405
  Fata gemunt: ut vera mali præsentia nunquam
  Cessarit canere, et Varronis sistere mentem.
  Utque diem hunc toties nequidquam averterit Urbi;
  Atque idem quantus dextra: sed cura futuri
  Quos premit, aut fossas instant præducere muris,                 410
  Aut portarum aditus (ut rerum est copia) firmant;
  Quaque patet campus planis ingressibus hosti,
  Cervorum ambustis imitantur cornua ramis,
  Et stilus occulitur, cæcum in vestigia telum.
    Ecce, super clades et non medicabile vulnus,                   415
  Relliquias belli atque inperdita corpora Pœnis
  Inpia formido ac major jactabat Erinnys.
  Trans æquor Tyrios enses atque arma parabant
  Punica et Hannibalem mutato evadere cælo.
  Dux erat exsilio conlectis Marte Metellus,                       420
  Sed stirpe haud parvi cognominis: is mala bello
  Pectora degeneremque manum ad deformia agebat
  Consulta; atque alio positas spectabat in orbe,
  Quîs sese occulerent, terras, quo nomina nulla
  Pœnorum, aut patriæ penetraret fama relictæ.                     425
    Quæ postquam adcepit flammata Scipio mente,
  Quantus Sidonium contra, fera prælia miscens,
  Ductorem stetit in campis, rapit ocius ensem,
  Atque, ubi turpe malum Latioque extrema coquebant
  Cœpta viri, ruptis foribus sese arduus infert.                   430
  Tum, quatiens strictum cum voce ante ora paventum
  Mucronem, «Tarpeia, pater, qui templa, secundam
  Incolis a cælo sedem, et Saturnia nondum
  Iliacis mutata malis, tuque aspera pectus
  Ægide Gorgoneos virgo subcincta furores,                         435
  Indigetesque Dei, sponte inter numina nostra,
  Perque caput, nullo levius mihi numine, patris
  Magnanimi juro, nunquam Lavinia regna
  Linquam, nec linqui patiar, dum vita manebit.
  Ocius, en, testare Deos, si mœnia tædis                          440
  Flagrabunt Libycis, nullas te ferre, Metelle,
  Ausurum in terras gressus: ni talia sancis,
  Quem tremis, et cujus somnos formidine rumpis,
  Hannibal hic armatus adest: moriere, nec ullo
  Pœnorum melior parietur gloria cæso.»                            445
  His excussa incepta minis: jamque ordine jusso
  Obstringunt animas patriæ, dictataque jurant
  Sacramenta Deis, et purgant pectora culpa.
    Atque ea dum Rutulis turbata mente geruntur,
  Lustrabat campos, et sævæ tristia dextræ                         450
  Facta recensebat, pertractans vulnera visu,
  Hannibal, et, magna circumstipante caterva,
  Dulcia præbebat trucibus spectacula Pœnis.
  Quas strages inter, confossus pectora telis,
  Seminecem extremo vitam exhalabat in auras                       455
  Murmure deficiens jam Clœlius, oraque nisu
  Languida vix ægro et dubia cervice levabat.
  Adnovit sonipes, adrectisque auribus acrem
  Hinnitum effundens, sternit tellure Bagesum,
  Quem tunc captivo portabat in agmina dorso.                      460
  Hinc, rapidum glomerans cursum, per lubrica pingui
  Stante cruore soli et mulctata cadavera cædi
  Evolat, ac domini consistit in ora jacentis.
  Inde, inclinatus colla, et submissus in armos,
  De more inflexis præbebat scandere terga                         465
  Cruribus, ac proprio quodam trepidabat amore.
  Milite non illo quisquam felicius acri
  Insultarat equo, vel si resupina citato
  Projectus dorso ferretur membra, vel idem
  Si nudo staret tergo, dum rapta volucris                         470
  Transigeret cursu sonipes certamina campi.
    At Libys, humanos æquantem pectore sensus
  Haud parce miratus equum, quinam ille sinistræ
  Depugnet morti juvenis, nomenque, decusque
  Erogitat, letique simul compendia donat.                         475
  Hic Cinna (ad Tyrios namque is sua verterat arma,
  Credulus adversis, et tum comes ibat ovanti)
  «Auribus huic, inquit, ductor fortissime, origo est
  Non indigna tuis: quondam sub regibus illa,
  Quæ Libycos renuit frenos, sub regibus olim                      480
  Roma fuit. Sed enim, solium indignata Superbi,
  Ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
  Clusina venere domo: si Porsena fando
  Auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra.
    «Ille, ope Mæonia et populo subcinctus Etrusco,                485
  Certabat pulsos per bella reponere reges.
  Multa adeo nequidquam ausi; pressitque tyrannus
  Janiculum incumbens: ubi mox, jam pace probata,
  Compressere odia, et positum cum fœdere bellum,
  Obsidibusque obstricta fides, mansuescere corda                  490
  Nescia, pro Superi! et nil non inmite parata
  Gens Italum pro laude pati! Bis Clœlia senos
  Nondum complerat primævi corporis annos,
  Una puellarum Laurentum, et pignora pacis
  Inter virgineas regi transmissa catervas                         495
  (Facta virum sileo): rege hæc, et fœdere, et annis,
  Et fluvio spretis, mirantem interrita Thybrim
  Tranavit, frangens undam puerilibus ulnis:
  Cui si mutasset sexum natura, reverti
  Forsan Tyrrhenas tibi non licuisset in oras,                     500
  Porsena! sed juveni (ne sim tibi longior) hinc est
  Et genus et clara memorandum virgine nomen.»
    Talia dum pandit, vicinus parte sinistra
  Per subitum erumpit clamor: permixta ruina
  Inter et arma virum et lacerata cadavera, Pauli                  505
  Eruerant corpus media de strage jacentum.
  Heu quis erat! quam non similis modo Punica telis
  Agmina turbanti! vel quum Taulantia regna
  Vertit, et Illyrico sunt addita vincla tyranno!
  Pulvere canities atro, arentique cruore                          510
  Squalebat barba, et perfracti turbine dentes
  Muralis saxi; tum toto corpore vulnus.
    Quæ postquam adspexit geminatus gaudia ductor
  Sidonius: «Fuge, Varro, inquit, fuge, Varro, superstes,
  Dum jaceat Paulus: Patribus, Fabioque sedenti,                   515
  Et populo consul totas edissere Cannas.
  Concedam hanc iterum, si lucis tanta cupido est,
  Concedam tibi, Varro, fugam: at, cui fortia et hoste
  Me digna haud parvo caluerunt corda vigore,
  Funere supremo et tumuli decoretur honore.                       520
  Quantus, Paule, jaces! qui tot mihi millibus unus
  Major lætitiæ caussa es: quum fata vocabunt,
  Tale precor nobis, salva Carthagine, letum.»
    Hæc ait, et socium mandari corpora terræ,
  Postera quum thalamis Aurora rubebit apertis,                    525
  Imperat; armorumque jubet consurgere acervos,
  Arsuros, Gradive, tibi. Tum munera jussa,
  Defessi quamquam, adcelerant, sparsoque propinquos
  Agmine prosternunt lucos: sonat acta bipenni
  Frondosis silva alta jugis. Hinc ornus et albæ                   530
  Populus alma comæ, validis adcisa lacertis,
  Scinditur, hinc ilex proavorum condita seclo.
  Devolvunt quercus, et amantem litora pinum,
  Ac, ferale decus, mæstas ad busta cupressos.
  Funereas tum deinde pyras certamine texunt                       535
  Officium infelix et munus inane peremtis;
  Donec anhelantes stagna in Tartessia Phœbus
  Mersit equos, fugiensque polo Titania cæcam
  Orbita nigranti traxit caligine noctem.
    Post, ubi fulserunt primis Phaethontia frena                   540
  Ignibus, atque sui terris rediere colores,
  Subponunt flammam, et manantia corpora tabo
  Hostili tellure cremant. Subit horrida mentem
  Formido incerti casus, tacitusque pererrat
  Intima corda pavor, si fors ita Martis iniqui                    545
  Mox ferat, ac ipsis inimica sede jacendum.
  At tibi, Bellipotens, sacrum, constructus acervo
  Ingenti mons armorum surgebat ad astra.
  Ipse, manu celsam pinum flammaque comantem
  Adtollens, ductor Gradivum in vota ciebat:                       550
  Primitias pugnæ et læti libamina belli
  Hannibal Ausonio cremat hæc de nomine victor,
  «Et tibi, Mars genitor, votorum haud surde meorum,
  Arma electa dicat spirantum turba virorum.»
    Tum, face conjecta, populatur fervidus ignis                   555
  Flagrantem molem, et, rupta caligine, in auras
  Actus apex claro perfundit lumine campos.
  Hinc citus ad tumulum donataque funera Paulo
  Ibat, et hostilis leti jactabat honorem.
  Sublimem eduxere pyram, mollesque virenti                        560
  Stramine composuere toros: superaddita dona,
  Funereum decus; expertis invisus et ensis,
  Et clipeus; terrorque modo atque insigne superbum,
  Tum laceri fasces, captæque in Marte secures.
  Non conjux native aderant, non juncta propinquo                  565
  Sanguine turba virum, aut celsis de more feretris
  Præcedens prisca exsequias decorabat imago.
  Omnibus exuviis nudo jamque Hannibal unus
  Sat decoris laudator erat; fulgentia pingui
  Murice suspirans inicit velamina, et auro                        570
  Intextam chlamydem, ac supremo adfatur honore:
  «I, decus Ausoniæ, quo fas est ire superbas
  Virtute et factis animas: tibi gloria leto
  Jam parta insigni: nostros Fortuna labores
  Versat adhuc, casusque jubet nescire futuros.»                   575
  Hæc Libys; atque repens crepitantibus undique flammis
  Æthereas anima exsultans evasit in auras.
    Fama dehinc gliscente sono jam sidera adibat;
  Jam maria, ac terras, primamque intraverat urbem.
  Diffidunt muris: solam pavitantibus arcem                        580
  Speravisse sat est: nec enim superesse juventam,
  Ac stare Ausoniæ vacuum sine corpore nomen.
  Quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
  Contemtu cessare putant. Jam tecta cremari,
  Ac delubra rapi, cædesque ante ora nefandæ                       585
  Natorum, septemque arces fumare videntur.
  Lux una eversas bis centum in strage curules,
  Ac juvenum bis tricenis orbata gemebat
  Millibus exhaustæ nutantia mœnia Romæ;
  Atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi,               590
  Nec socium numero pariter leviore peremto.
    Sed vero sed enim reliqui pia turba Senatus
  Munera sortito invadunt: celer omnia lustrans
  Clamitat adtonitis Fabius: «Non ulla relicta est
  (Credite) cunctandi ratio: adproperemus, ut hostis               595
  Nequidquam armatos ausit subcedere muros.
  Dura inter pavidos alitur fortuna sedendo,
  Et gliscunt adversa metu: ite, ite ocius, arma
  Deripite, o pubes, templis: vos atria raptim
  Nudate, et clipeos in bella refigite captos.                     600
  Sat patriæ sumus, e numero si ad prælia noster
  Nil minuit pavor: in patulis illa horrida campis
  Sit metuenda lues: muros haud fregerit unquam,
  Exsultare levis nudato corpore, Maurus.»
    Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes,                      605
  Varronem adventare vagus per mœnia rumor
  Spargit, et occulto perfundit pectora motu:
  Haud secus, ac fractæ rector si forte carinæ
  Litoribus solus vacuis ex æquore sospes
  Adnatet, incerti trepidant, tendantve, negentve                  610
  Jactato dextras, ipsamque odere salutem
  Unius amissa superantis puppe magistri.
  Quam restare viro labem, qui adcedere portis
  Audeat, ac dirum veniat pavitantibus omen!
    Hos mulcens questus Fabius deforme docebat                     615
  Cladibus irasci, vulgumque arcebat ab ira.
  Adversis etenim ferri non esse virorum,
  Qui Martem inscribant genti, non posse dolores
  Condere, et ex pœna solatia poscere luctus.
  Si vero exprobrare sinant, sibi tristius illum                   620
  Inluxisse diem, quo castris viderit ire
  Varronem, quam quo videat remeare sine armis.
  His dictis sedere minæ, et conversa repente
  Pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Pœno
  Consulibus reputant cæsis erepta duobus.                         625
  Ergo omne effundit longo jam se agmine vulgus
  Gratantum, magnaque actum se credere mente
  Testantur, quod, fisus avis, sceptrisque superbis,
  Laomedontiadum non desperaverit urbi.
    Nec minus infelix culpæ, grandique pudore                      630
  Turbatus, consul titubantem ad mœnia gressum
  Portabat lacrimans: dejectum adtollere vultum,
  Ac patriam adspicere, et luctus renovare pigebat.
  Quod vero reduci tum se populusque Patresque
  Obferrent, non gratari; sed poscere natos                        635
  Quisque suos, fratresque simul, miseræque parentes
  Ire videbantur laceranda ad consulis ora.
  Sic igitur muto lictore invectus in urbem,
  Damnatum Superis adspernabatur honorem.
    At Patres Fabiusque, procul mærore remoto,                     640
  Præcipitant curas: raptim delecta juventa
  Servitia armantur; nec claudit castra saluti
  Postpositus pudor: infixum est Æneia regna
  Parcarum in leges quacumque reducere dextra,
  Proque arce, et sceptris, et libertatis honore                   645
  Vel famulas armare manus. Primæva suorum
  Corpora prætexto spoliant velamine, et armis
  Insolitis cingunt: puerilis casside vultus
  Clauditur, atque hostis pubescere cæde jubetur.
  Idem obsecrantes, captivum vulgus ut auro                        650
  Pensarent parvo (nec pauca fuere precantum
  Millia), miranti durarunt prodere Pœno.
  Cuncta adeo scelera, et nosam superaverat omnem,
  Armatum potuisse capi: tunc terga dedisse
  Damnatis Siculas longe meritare per oras                         655
  Inpositum, donec Latio decederet hostis.
  Hæc tum Roma fuit; post te cui vertere mores
  Si stabat fatis, potius, Carthago, maneres.



LIBER UNDECIMUS.


ARGUMENTUM.

Post Cannensem pugnam a Romanis ad Pœnos deficiunt Samnites, Bruttii,
Apuli, Hirpini, Atellani, Calatini, et Græcorum omnis fere ora,
Tarentini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli; 1-27.

Horum exemplum sequitur etiam Capua, etsi urbs ista a Trojanis, ut
Roma, originem habuit; 28-32.

Nam divitiæ, quibus adfluebat, jam dudum desidiam, luxum, libidinem,
peccandi licentiam, perditosque mores invexerant, et præterea plebs a
Patribus dissentiebat; 33-54.

Ægram hanc civitatem ad Pœnos trahit Pacuvius, homo popularis, et
malis artibus opes nactus, qui nunc, adflictis Romanorum rebus,
legatos Romam mittendos censet, qui postulent, ut alter consul e
Campanis creetur; non dubitans, quin repulsam laturi sint, et ita
animi civium suorum, ira exacerbati, ad defectionem spectaturi; 55-63.

Hæc suadenti adsentiuntur omnes, et legati Romam proficiscuntur, ubi
Virrius, princeps eorum, mandata in frequenti senatu exponit, sed
ingenti clamore, a cunctis Patribus sublato, interpellatur; 64-72.

Torquatus adeo non tenet iram, ut se exemplo T. Manlii, proavi sui,
qui Annium, prætorem Latinorum, eadem olim poscentem, e curia
exturbarit, legatis vim manusque inlaturum esse minetur; 73-87.

Ejus furorem reprimit Fabius, sed stolida simul Virrii postulata
acerbioribus verbis perstringit; 88-97.

Hujus oratio interrumpitur a Marcello, quippe qui acrius invehitur in
Varronem consulem, quod insaniam effeminatorum hominum patienter
ferat; 97-108.

Tum patres consurgunt, clamorque eorum circumsonat legatos, qui citato
gradu ex templo se proripiunt, et ira commoti se fœdus cum Hannibale
facturos esse edicunt; 109-113.

Abeuntes Fulvius, gloriam expugnatæ Capuæ jam mente præsagiens,
conviciis consectatur; nescius, superbos aliquando Campanos, etsi
serius Pœnis, jus Latii consequuturos, et ita sibi aditum ad summos
Romanorum honores ipsumque consulatum comparaturos esse; 114-129.

Legatione renunciata, confestim omnes defectionis consilium capiunt,
resque ab Hannibale gestas summis ad cælum efferunt laudibus; 130-154.

Decius solus, ne legati ad Pœnum mittantur, summa ope resistit
gravique oratione docet, magni animi esse, fidem, rem sanctam, non in
prosperis, sed in adversis amicorum rebus servare, insipientis vero et
ingrati, a vetustissimis sociis, iisdemque bene de Campania meritis et
consanguineis, desciscere ad Hannibalem, fœderum ruptorem ferorumque
populorum ducem, qui jus ac fas omne deleat; 155-188.

Nihilo secius fœdus cum Hannibale jungitur, et ab eo Capuam mittitur
præsidium, quod ipse mox sequitur: quo audito Decius primo, ne
recipiantur barbari, palam vociferatur; deinde, ut vel recepti
ejiciantur, vel, si malum facinus, quod a sociis suis defecerint,
forti ac memorabili facinore purgare velint, interfectis Pœnis,
restituant se Romanis; 189-200.

Hæc quum relata Hannibali essent, mittit, qui vocent Decium ad sese in
castra; isque quum ferociter negasset se iturum, concitatus ira Pœnus
cum modico præsidio Capuam contendit; urbemque ingreditur comitante
senatu ac plebe cum conjugibus ac liberis, qui, studio visendi tot jam
victoriis clarum imperatorem, obviam ipsi iverant; 201-224.

Tum Decius, qui neque fugit, neque privatim se tenet, sed in foro
otiose inambulat, comprehensus ante pedes destituitur Hannibalis, qui
stolidam inbellis viri temeritatem acerbe increpat, eique catenas
injici jubet; 225-241.

Is, manente ferocia animi, dum vinculis constringitur, inmanem
Hannibalis crudelitatem graviter objurgat, et obvoluto capite ocius
extra portam in castra Pœnorum rapitur; 242-258.

Reliquam diei partem victor visenda urbe consumit, et vesperascente
cælo excipitur convivio, omnibus voluptatium incelebris instructo,
cujus splendidum adparatum Pœni adtoniti mirantur, sed dux eorum
tacite damnat, donec ipsius quoque animus larga meri potione
relaxatur; 259-287.

Teuthras, Cumanus, ad lyram canit de gente Capyis, conditoris Capuæ,
in cujus honorem convivæ vinum libant; 288-302.

Interea Pacuvii filius, qui solus vino non incaluerat, clam insidias
Hannibali molitur; 303-311.

Patrem, ex convivio egressum, sequutus, ubi in secretum (hortus erat
posticis ædium partibus) perveniunt, toga rejecta ab humero, latus
subcinctum gladio nudat, et consilium expromit; 312-328.

Quæ ut videt auditque senex, tremebundus pedibusque filii advolutus,
eum per jura parentis suamque salutem obtestatur, ut incepto absistat,
neque vel sanguine polluat hospitia, vel temere se in extremum
certumque capitis discrimen inferat, quum solus ne Hannibali quidem,
tanto viro cujus vultum vel armati exercitus sustinere nequeant, nedum
tot convivis, par sit; 329-350.

Qua periculi commemoratione ferocem gloriæque cupidissimum juvenem
magis incensum, quam deterritum cernens, se corpus suum dicit
obpositurum pro corpore Hannibalis, adeoque per paternum pectus
petendum illum ferro transfigendumque esse; 351-360.

Quo audito filius lacrimabundus fidem dat, se nihil facturum tale, et
cum patre, quo minus res suspecta sit, se ipse convivio reddit;
361-368.

Postero die ubi primum inluxit, Mago nuncius victoriæ Carthaginem
proficiscitur, et annulos aureos aliaque spolia secum avehit; 369-376.

Eodem mittitur Decius: at tempestas navem defert Cyrenas, ubi vinculis
liberatur jussu Ptolemæi regis, in cujus regno non ita multo post
moritur; 377-384.

Venus interea optatam sibi ad animos corporaque Pœnorum luxurie
enervanda oblatam occasionem amplectitur, et cum Cupidinibus agit, ut
telis suis clam Pœnis inexplebilem libidinum deliciarumque cupiditatem
inmittant, et ita, quos nec arma, nec ignes, nec mala vicerint, nimia
bona ac voluptates inmodicæ perdant, duxque eorum severam vivendi
rationem cum effeminata mollitie commutet; 385-409.

Cupidines imperata faciunt, et repente Pœni a temperantia et virtute
bellica degenerant, neque vino, epulis, cantu, scenisque convivalibus
exsatiari possunt, 410-430.

Hannibal maxime oblectatur arte Teuthrantis citharœdi, qui mirifica
facinora, ab Amphione, Arione, Chirone et Orpheo vi lyræ edita, canit;
431-482.

Dum Pœni ita Capuæ luxuria diffluunt et perduntur, Mago Carthaginem
venit, ubi magno plebis gaudio plausuque excipitur; 483-499.

Tum, senatu ipsi dato, insignem exponit victoriam, a fratre ad Cannas
et Aufidum de duobus Romanorum consulibus partam, quorum alter, toto
exercitu amisso, vix cum paucis effugerit, alter, summus hostium
imperator, fortissime pugnans occiderit; 500-531.

Ad fidem deinde tam lætarum rerum, effundi in vestibulo curiæ jubet
acervum annulorum aureorum, equitibus Romanis detractorum; utque Roma,
hac clade adflicta, funditus evertatur, Hannibalem subplemento,
pecunia, elephantis et frumento juvandum censet; 532-541.

Simul, lætis omnibus, locum Hannonis increpandi esse ratus, per
ludibrium ab eo quærit, utrum etiam nunc pœniteat belli Romanis
inlati, et dedi Hannibalem jubeat? 542-553.

Is contra, tum invidia tum ira percitus, respondet, se nihil ex
pristina voluntate mutasse, et nunc potissimum sibi pacem expetendam
videri; non plura etiam posse a victis ducibus rogari, quam nunc
victores poscant; hostes præterea, dolore atque ira incensos, fortuna
aliquid variante, atrociores post hanc cladem fore, et forsan ne
daturos quidem, nedum petituros esse pacem, quippe quæ facilius a
victoribus, quam a victis Romanis inpetrari possit; si autem vera
sint, quæ modo Mago jactaverit, ad internecionem Romani imperii
pugnatum ad Cannas esse, se non satis mirari posse, quid causæ sit,
quod invictus ille imperator, qui Marti similis et cui nemo par
putetur, non ex Cannensi acie protinus exercitum ad urbem Romanam
duxerit; denique Hannibalis consilia non nisi ad tyrannidem et
dominatum spectare; proinde, si a pace abhorreant cives sui, quæ tamen
optima rerum humanarum innumerisque triumphis potior sit, furorem
certe superbi hominis nulla re alendum esse; 554-600.

Sed oratio Hannonis, quem simultas cum familia Barcina leviorem
auctorem faciebat, interpellatur clamore contradicentium, ingentique
consensu fit senatusconsultum, ut Hannibalis exercitus militibus, in
Africa et Hispania conductis, subpleantur; 601-611.


  Nunc, age, quos clades insignis Iapyge campo
  Verterit ad Libyam populos Sarranaque castra,
  Expediam. Stat nulla diu mortalibus usquam,
  Fortuna titubante, fides: adjungere dextras
  Certavere palam rumpenti fœdera Pœno,                              5
  Heu! nimium faciles læsis diffidere rebus:
  Sævior ante alios iras servasse repostas,
  Atque odium renovare ferox in tempore Samnis.
  Mox levis et sero pressurus fata pudore
  Bruttius; ambiguis fallax mox Appulus armis.                      10
  Tum gens Hirpini vana indocilisque quieti,
  Et rupisse indigna fidem: ceu dira per omnes
  Manarent populos fœdi contagia morbi.
  Jamque Atella suas, jamque et Calatia adegit,
  Fas superante metu, Pœnorum in castra cohortes.                   15
  Inde Phalanteo levitas animosa Tarento,
  Ausonium laxare jugum: patefecit amicas
  Alta Croton portas, Afrisque ad barbara jussa
  Thespiadum docuit submittere colla nepotes.
  Idem etiam Locros habuit furor: ora vadosi                        20
  Litoris, Argivos major qua Græcia muros
  Servat, et Ionio luitur curvata profundo,
  Lætas res Libyæ et fortunam e more sequuta,
  Juravit pavitans Tyrio sua prælia Marti.
  Jam vero, Eridani tumidissimus adcola, Celtæ                      25
  Incubuere malis Italum, veteresque doloris
  Tota se socios properarunt jungere mole.
    Sed fas id Celtis, fas inpia bella referre
  Boiorum fuerit populis. Capuæne furorem,
  Quem Senonum genti, placuisse? et Dardana ab ortu                 30
  Mœnia barbarico Nomadum sociata tyranno
  Quisnam, mutato tantum nunc tempore, credat?
  Luxus, et insanis nutrita ignavia lustris,
  Consumtusque pudor peccando, unisque relictus
  Divitiis probrosus honor, lacerabat hiantem                       35
  Desidia populum, ac resolutam legibus urbem.
    Insuper exitio truculenta superbia agebat.
  Nec vitiis deerant vires: non largior ulli
  Ausoniæ populo (sic tum Fortuna fovebat)
  Aurique argentique modus: madefacta veneno                        40
  Assyrio manibus vestis, medioque dierum
  Regales epulæ, atque ortu convivia solis
  Deprensa, et nulla macula non inlita vita.
  Tum populo sævi Patres, plebesque Senatus
  Invidia læta, et conlidens dissona corda                          45
  Seditio. Sed enim interea temeraria pubis
  Delicta augebat, pollutior ipsa, senectus.
  Nec, quos vile genus despectaque lucis origo
  Fœdabat, sperare sibi et deposcere primi
  Deerant imperia ac patriæ pereuntis habenas.                      50
  Quin etiam exhilarare viris convivia cæde
  Mos olim, et miscere epulis spectacula dira
  Certantum ferro; sæpe et super ipsa cadentum
  Pocula, respersis non parco sanguine mensis.
    Has, astu adgressus, quo verteret acrius ægras                  55
  Ad Tyrios mentes, quia nulla sorte daturam
  Certus erat Romam, neque enim impetrata volebat,
  (Pacuvio fuit haud obscurum crimine nomen)
  Hortatur summi partem deposcere juris,
  Atque alternatos sociato consule fasces:                          60
  Et, si partita renuant sedisse curuli,
  Æquatumque decus geminasque videre secures,
  Ultorem ante oculos atque ora adstare repulsæ.
  Ergo electa manus gressu fert dicta citato.
  Antistat cunctis præcellens Virrius ore;                          65
  Sed genus obscurum, nullique furore secundus.
  Qui postquam cœtu Patrum ingentique Senatu
  Inpia dementis vulgi, ac vix tota, profudit
  Consulta, et tumidis incendit vocibus aures;
  Concordi fremitu renuentum effunditur asper                       70
  Toto e concilio clamor. Tum quisque fatigat
  Increpitans, vocumque tremit certamine templum.
    Hic Torquatus, avum fronte æquavisse severa
  Nobilis, «Heu Capua portantes talia dicta
  Romuleis durastis, ait, subcedere muris?                          75
  Ad quos non ausi Carthago atque Hannibal arma
  Post Cannas adferre suas? nunquamne per aures
  It vestras, in Tarpeia quum sede Latini
  Orarent paria, haud verbis, haud voce, sed acri
  Propulsum dextra, qui tum mandata superbo                         80
  Ore adportabat, tanto per limina templi
  Turbine præcipitem revoluti corporis actum,
  Ut, sævo adflictus saxo, spectante piaret
  Tristia dicta Jove, et lueret verba inpia leto?
  En ego progenies ejus, qui sede Tonantis                          85
  Expulit orantem, et nuda Capitolia consul
  Defendit dextra.» Rabidum hinc, palmasque virorum
  Intentantem oculis, proavitaque facta parantem
  Ut vidit majore adeo crudescere motu,
  Excipit his frendens Fabius; «Pro cuncta pudendi!                 90
  Sedes, ecce, vacat, belli viduata procella:
  Quem, quæso, e vobis huic inposuisse paratis?
  Inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
  Prima atque ante alios sors, concedente Senatu,
  Te citat, ac nostris æquat jam purpura Brutis?                    95
  I, demens, i, quo tendis: tibi perfida fasces
  Det Carthago suos.» Medio fervore loquentis,
  Inpatiens ultra gemitu cohibere furorem,
  Fulminea torvum exclamat Marcellus ab ira:
  «Quæ tandem, et quam lenta tenet patientia mentem,               100
  O confuse nimis Gradivi turbine Varro,
  Ut perferre queas furibunda insomnia consul?
  Nonne exturbatos jam dudum limine templi
  Præcipites agis ad portas? et discere cogis
  Semiviros, quod sit nostro de more creati                        105
  Consulis imperium? non unquam sobria pubes
  Et peritura brevi, moneo, ocius Urbe facesse.
  Muros ante tuos (ut par est) debita ductor
  Armatus responsa dabit.» Consurgere cuncti
  Hinc pariter, magnoque viros clamore premebant.                  110
  Nec non et foribus propere Campana juventus
  Extulit ipsa gradum, tantæque dolore repulsæ
  Concitus Hannibalem volvebat Virrius ore.
    Fulvius, (huic nam spondebant præsagia mentis
  Venturum decus, et Capuæ pereuntis imago                         115
  Jam tum erat ante oculos) «Non si Carthaginis, inquit,
  Ductorem vestris devinctum colla catenis
  Romam victor agis, posthac intrare Quirini
  Sacratas dabitur sedes: tende ocius, oro,
  Quo mens ægra vocat.» Referunt hæc inde citati                   120
  Mixta minis et torva trucis responsa Senatus.
    Tantane, omnipotens, caligine mersa latere
  Fata placet? veniet quondam felicior ætas,
  Quum pia Campano gaudebit consule Roma,
  Et per bella diu fasces perque arma negatos                      125
  Ultro ad magnanimos referet secura nepotes.
  Pœna superborum tamen hæc durabit avorum,
  Quod non ante suos Capua ad suffragia mittet,
  Quam Carthago suos. Postquam nunc dicta Senatus,
  Nunc facta exposuit, tum veris falsa per artem                   130
  Virrius admiscens cecinit fatale cruenti
  Turbatis signum belli. Furiata juventus
  Arma, arma, Hannibalemque volunt: ruit undique vulgus,
  Et Pœnos in tecta vocant: ingentia facta
  Sidonii juvenis celebrant, ut ruperit Alpes                      135
  Herculei socius decoris, Divisque propinquas
  Transierit cursu rupes: ut cæde referta
  Clauserit Eridani victor vada: victor ut idem
  Lydia Romano turbarit stagna cruore:
  Ut Trebiæ ripas æterno nomine famæ                               140
  Tradiderit, Paulumque idem inter prælia, et idem
  Flaminium, proceres rerum, demiserit umbris.
    His super excisam primori Marte Saguntum,
  Et juga Pyrenes, et Hiberum, et sacra parentis,
  Juratumque viro bellum puerilibus annis                          145
  Adcumulant: unum, ducibus tot cæde peremtis,
  Tot fusis acie, stare inter prælia nullis
  Adtactum telis. Superum quum munere detur
  Huic sociare viro dextras et fœdere jungi;
  Fastus exsanguis populi vanumque tumorem                         150
  Nimirum Capua et dominatum perferat Urbis,
  Ceu famulis fasces æquataque jura negantis?
  Prorsus enim tanto potiorem nomine habendum
  Varronem, ut fugiat consul fulgentior ostro.
    Talia jactantes jam lectam sorte parabant                      155
  Mittere, quæ Tyrios adjungat fœdere, pubem.
  Sed non invictum ponebat pectore robur
  Tum solum Decius Capuæ decus: isque receptus
  In medios cœtus, neque enim differre dabatur;
  «Itis, ait, cives violanda ad jura parentum?                     160
  Damnatumque caput temerati fœderis aris
  Jungitis hospitio? Quæ tanta oblivio recti,
  Sacram atque in magnis positam populisque virisque
  Adversam ostentare fidem? Nunc tempus inire
  Prælia pro Rutulis; nunc signa aciemque movere,                  165
  Dum trepidæ res, et medicinam vulnera poscunt:
  Is locus officio, quum cessant prospera, quumque
  Dura ad opem fortuna vocat: nam læta fovere,
  Haud quaquam magni est animi decus: huc, age, adeste.
  Novi Dîs animas similes et pectora magnis                        170
  Nunquam angusta malis: capiunt (mihi credite) Cannas,
  Et Trasymena vada, et Pauli memorabile letum.
  Hi sunt, qui vestris infixum mœnibus hostem
  Dejecere manu, et Capuam eripuere superbis
  Samnitum jussis: hi sunt, qui jura dedere                        175
  Terrore expulso, Sidicinaque bella remorunt.
  Quos fugitis? socios quosve additis? ille ego sanguis
  Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
  Ab Jove ducta Capys, magno cognatus Iulo;
  Ille ego, semihomines inter Nasamonas, et inter                  180
  Sævum atque æquantem ritus Garamanta ferarum,
  Marmarico ponam tentoria mixtus alumno?
  Ductoremque feram, cui nunc pro fœdere proque
  Justitia est ensis, solæque e sanguine laudes?
  Non ita, non Decio permixtum fasque nefasque                     185
  Hæc ut velle queat: nullo nos invida tanto
  Armavit Natura bono, quam janua mortis
  Quod patet, et vita non æqua exire potestas.»
  Hæc vana aversas Decius jactavit ad aures.
    Ast delecta manus jungebant fœdera Pœno.                       190
  Jamque aderant præmissa duci turbante tumultu
  Autololes numerosa cohors: ipse agmine magno
  Festinata citus per campos signa movebat.
  Et Decius, «Nunc hora, viri, nunc tempus: adeste,
  Dum Capua dignum, dum me duce dextera vindex                     195
  Molitur facinus; procumbat barbara pubes.
  Pro se quisque alacres rapite hoc decus: hostis adire
  Si parat, obstructas replete cadavere portas,
  Et ferro purgate nefas: hic denique solus
  Eluerit sanguis maculatas crimine mentes.»                       200
    Dumque ea nequidquam non ulli læta profatur,
  Audita asperitate viri cœptoque feroci,
  Multa feta gerens ira præcordia, Pœnus
  Adstabat muris, propereque arcessere lectos
  Inmitem castris Decium jubet: horrida virtus,                    205
  Armatumque fide pectus, rectique cupido,
  Et major Capua mens inperterrita mole
  Invicta stabat, torvoque minacia vultu
  Jussa ducis, verbisque etiam incessebat amaris.
  Quem Libyæ rector tot signa, tot arma ferentis                   210
  Spernentem increpitans magno clamore profatur:
  «Post Paulum, post Flaminium componimur, eheu!
  Vecordi Decio, mecum certasse volenti
  In decus et famam leti: rapite, ite citati,
  Signa, duces: pateatne mihi Campana vetante                      215
  Urbs Decio, explorare libet, nova bella moventi
  Cui patuere Alpes, saxa inpellentia cælum,
  Atque uni calcata Deo.» Subfuderat ora
  Sanguis, et a torvo surgebant lumine flammæ.
  Tum rictus spumans, et anhelis faucibus acta                     220
  Versabant penitus dirum suspiria murmur.
  Sic urbem invectus, toto comitante Senatu,
  Et vulgo ad spectanda ducis simul ora ruente,
  Effundit cunctam rabiem irarumque procellas.
    Nec non et Decio propiora pericula mentem                      225
  Flammarant, tempusque adeo cernebat adesse,
  Quo laudes ducis invicti superaret inermis.
  Non illum fuga, non clausi occuluere penates;
  Sed liber, veluti nullus penetrasset in urbem
  Hannibal, intrepido servaverat otia vultu:                       230
  Quum juvenem sævis (horrendum) concitus armis
  Invadunt globus, et pedibus sublime sedentis
  Ductoris sistunt. Tonat inde ferocibus alte
  Incessens victor dictis, «Solusne ruentem
  Fulcire, et revocare paras a funere, Romam?                      235
  O demens! en, qui Divum mihi munera tanta
  Eripiat. Decio prorsus servabar inerti
  Vincendus, Decio inbelli, cui femina nulla,
  Orta in Agenoreis nostræ Carthaginis oris,
  Cesserit: huic agedum, (nam cur indigna feramus?)                240
  Magnanime o miles, meritas innecte catenas.»
  Dixerat hæc: necdum finem convicia norant.
  Inlatus velut armentis super ardua colla
  Quum sese inposuit, victorque inmane sub ira
  Infremuit leo, et inmersis gravis unguibus hæsit,                245
  Mandit anhelantem pendens cervice juvencum.
    At Decius, dum vincla ligant, «Necte ocius, inquit,
  (Nam sic Hannibalem decet intravisse) catenas,
  Fœderis infausti pretium: sic victima prorsus
  Digna cadat Decius: nec enim te, sanguine lætum                  250
  Humano, sit fas cæsis placasse juvencis.
  En dextra! en fœdus! nondum tibi Curia, necdum
  Templorum intrati postes; jam panditur acri
  Imperio carcer: perge, ac primordia tanta
  Adcumula paribus factis: mihi fama sub umbras                    255
  Te feret obpressum Capuæ cecidisse ruinis.»
  Nec plura effari concessum: obnubitur atra
  Veste caput, trahiturque ferox ante ora suorum.
    Exin victor ovans sedato pectore tandem
  Spectandis urbis tectis templisque serenos                       260
  Lætus circumfert oculos, et singula discit:
  Quis muris sator, et pubes sit quanta sub armis,
  Quot bello pateant argenti ærisque talenta:
  Nunc qualis frenata acies, nunc deinde pedestris
  Copia quanta viris. Monstrant Capitolia celsa,                   265
  Stellatesque docent campos, Cereremque benignam.
    Jamque diem ad metas defessis Phœbus Olympo
  Inpellebat equis, fuscabat et Hesperus umbra
  Paullatim infusa properantem ad litora currum.
  Instituunt de more epulas, festamque per urbem                   270
  Regifice exstructis celebrant convivia mensis.
  Ipse, Deum cultu et sacro dignatus honore,
  Præcipuis multoque procul splendentibus ostro
  Adcipitur sublime toris: non una ministri
  Turba gregis: posuisse dapes his addita cura,                    275
  His adolere focos, his ordine pocula ferre.
  Nec non et certis struitur penus: aspera mensa
  Pondera cælati fulgent antiquitus auri.
    Eripiunt flammæ noctem, strepituque moventum
  Murmurat alta domus: stupet inconsuetus opimæ                    280
  Sidonius mensæ miles, faciemque superbi
  Ignotam luxus oculis mirantibus haurit.
  Vescitur ipse silens, et tantos damnat honores
  Esse epulis, facilesque coli tanto agmine mensas:
  Donec pulsa fames, et Bacchi munera duram                        285
  Laxarunt mentem. Tum fronti reddita demum
  Lætitia, et positæ graviores pectore curæ.
    Personat Euboica Teuthras testudine, Cymes
  Incola, et obtusas inmiti murmure sævæ
  Inter bella tubæ permulcet cantibus aures.                       290
  Namque Jovem et lætos per furta canebat amores,
  Electræque toros Atlantidos: unde creatus,
  Proles digna Deum, tum Dardanus: isque Tonanti
  Ut det Erichthonium magna de stirpe nepotem.
  Hinc Tros, hinc Ilus, generis tunc ordine longo                  295
  Assaracus, nulloque minor famave manuve
  Tum Capys ut primis dederit sua nomina muris.
  Concelebrant plausu pariter Sidonia pubes,
  Campanæque manus: ante omnes ductor honori
  Nominis augusto libat carchesia ritu;                            300
  Cetera quem sequitur, Bacchique e more liquorem
  Inrorat mensis turba, ardescitque Lyæo.
    Interea, Tyrio resoluta in gaudia cœtu
  Converso, (neque enim, juvenis non digne sileri,
  Transmittam tua cœpta libens, famamque negabo                    305
  Quamquam inperfectis, magnæ tamen indolis, ausis)
  Mens una inviolata mero, nullisque venenis
  Potando exarmata, decus pugnæque, necisque
  Sidoniæ tacito volvebat pectore molem.
  Quoque esset miranda magis tam sacra libido,                     310
  Pacuvio genitus patrias damnaverat artes.
    Is variis oneratum epulis atque atria tardo
  Linquentem gressu comitatus pone parentem,
  Postquam posse datum meditata aperire, novosque
  Pandere conatus, et liber parte relicta                          315
  Tectorum a tergo patuit locus, «Adcipe digna
  Et Capua et nobis, inquit, consulta:» togaque
  Armatum amota nudat latus. «Hoc ego bellum
  Conficere ense paro, atque avulsum ferre Tonanti
  Rectoris Libyci victor caput: hic erit ille,                     320
  Qui polluta dolis jam fœdera sanciet, ensis.
  Si perferre nequit spectacula tanta senectus,
  Et tremit inceptis lasso majoribus ævo,
  At tu securis concede penatibus, et me
  Linque meæ menti. Summum quod credis, et æquas                   325
  Hannibalem Superis, o quantum nomine major
  Jam Pœno tibi natus erit!» Vibrabat ab ore
  Ignis atrox, animusque viri jam bella gerebat;
  Quum senior, tanti pondus conaminis ægra
  Jam dudum vix aure ferens, tremebundus ibidem                    330
  Sternitur, et pedibus crebro pavida oscula figens,
  «Per si quid superest vitæ, per jura parentis,
  Perque tuam nostra potiorem, nate, salutem,
  Absiste inceptis, oro: ne sanguine cernam
  Polluta hospitia, ac tabo repleta cruento                        335
  Pocula, et eversas pugnæ certamine mensas.
  Tune illum, quem non acies, non mœnia et urbes
  Ferre valent, quum frons propior lumenque corusco
  Igne micat, tune illa viri, quæ vertice fundit,
  Fulmina pertuleris; si viso intorserit ense                      340
  Diram, qua vertit per campos agmina, vocem?
  Fallit te, mensas inter quod credis inermem.
  Tot bellis quæsita viro, tot cædibus armat
  Majestas æterna ducem: si admoveris ora,
  Cannas, et Trebiam ante oculos, Trasymenaque busta,              345
  Et Pauli stare ingentem miraberis umbram.
  Quid? tanto in casu comitum juxtaque jacentum
  Torpebunt dextræ? parce, oro, et desine velle,
  Cui nequeas victor superesse: an tristia vincla
  Et Decius non erudiunt componere mentem?»                        350
    Talia commemorans, famæ majoris amore
  Flagrantem ut vidit juvenem surdumque timori:
  «Nil ultra posco, refer in convivia gressum;
  Adproperemus, ait: non jam tibi pectora pubis
  Sidoniæ fodienda manu tutantia regem.                            355
  Hoc jugulo dextram explora: namque hæc tibi ferrum,
  Si Pœnum invasisse paras, per viscera ferrum
  Nostra est ducendum: tardam ne sperne senectam.
  Obponam membra, atque ensem extorquere negatum
  Morte mea eripiam.» Lacrimæ tunc ore profusæ,                    360
  Et magna Superum cura servatus in arma
  Scipiadæ Pœnus; nec tantum fata dederunt
  Externa peragi dextra. Pulcherrimus iræ,
  Et dignus fieri compos memorabilis ausi,
  Amisit quantam posito conamine laudem,                           365
  Cui tantum est voluisse decus? Tum reddere sese
  Festinant epulis, et tristia fronte serenant;
  Donec læta virum solvit convivia somnus.
    Postera lux Phaethontis equos proferre parabat,
  Jam rapido summis curru splendente sub undis;                    370
  Et juvenis, magno generatus Hamilcare, duras
  Jam dudum exercet curas. Carthaginis arces
  Ire ferox Mago, et Patribus portare jubetur
  Nuncia facta ducis: præda et captiva leguntur
  Corpora, dereptæque viris sub Marte cruento                      375
  Exuviæ, fausti Superis libamina belli.
  Altera curarum Libycis demittitur oris
  Heu! Decius, reduci lentas servatus ad iras;
  Ni pœnæ juvenem indignæ miseratus ab alto
  Jupiter antiquam Batti vertisset ad urbem.                       380
  Hic Pellæa virum Ptolemæi sceptra vehentum
  Eripuere minis, resolutaque vincula collo.
  Atque eadem vitæ custos mox deinde quieto
  Adcepit tellus ossa inviolata sepulcro.
    Nec Venerem interea fugit exoptabile tempus                    385
  Pœnorum mentes cæco per læta premendi
  Exitio, et luxu corda inportuna domandi.
  Spargere tela manu passim fallentia natis
  Inperat, et tacitas in pectora mittere flammas.
  Tum pueris dulce adridens: «Eat inproba Juno,                    390
  Et nos (nec mirum, quid enim sumus?) acta secundis
  Despiciat: valet illa manu, valet illa lacertis:
  Parvula nos arcu puerili spicula sensim
  Fundimus, et nullus nostro de vulnere sanguis.
  Verum, agite, o mea turba, precor, nunc tempus, adeste,          395
  Et Tyriam pubem tacitis exurite telis.
  Amplexu multoque mero, somnoque virorum
  Profliganda acies, quam non perfregerit ensis,
  Non ignes, non inmissis Gradivus habenis.
  Combibat inlapsos ductor per viscera luxus,                      400
  Nec pudeat picto fultum jacuisse cubili,
  Nec crinem Assyrio perfundere pugnet amomo.
  Ille sub hiberno somnos educere cælo
  Jactator tectis malit consumere noctes;
  Ac ponat ritus vescendi, sæpe citato                             405
  Dum residet sub casside equo, discatque Lyæo
  Inbellem donare diem: tum deinde madenti
  Post epulas sit grata chelys, segnisque soporas,
  Aut nostro vigiles ducat sub numine noctes.»
    Hæc postquam Venus, adplaudit lascivus, et alto                410
  Mittit se cælo niveis exercitus alis.
  Sentit flammiferas pubes Maurusia pennas,
  Et pariter fusis tepuerunt pectora telis.
  Bacchi dona volunt, epulasque, et carmina rursus
  Pieria liquefacta lyra: non acer aperto                          415
  Desudat campo sonipes: non ulla per auras
  Lancea nudatos exercet torta lacertos.
  Mollitæ flammis lymphæ languentia somno
  Membra fovent, miserisque bonis perit horrida virtus.
  Ipse etiam, adflatus fallente Cupidine, ductor                   420
  Instaurat mensas dapibus, repetitque volentum
  Hospitia, et patrias paullatim decolor artes
  Exuit, occulta mentem vitiante sagitta.
    Altera jam patria, atque æquo sub honore vocatur
  Altera Carthago Capua, intactumque secundæ                       425
  Fortunæ ingenium vitia adlatrantia quassant.
  Nec luxus ullus mersæque libidine vitæ
  Campanis modus: adcumulant, variasque per artes
  Scenarum certant epulas distinguere ludo;
  Ut strepit adsidue Phrygiam ad Nilotica loton                    430
  Memphis Amyclæo passim lasciva Canopo.
  Inprimis dulcem, Pœno lætante, per aures
  Nunc voce infundit Teuthras, nunc pectine cantum.
  Isque ubi mirantem resonantia pollice fila
  Ductorem vidit Libyæ, canere inde superbas                       435
  Aoniæ laudes sensim testudinis orsus,
  Concordem citharæ movit per carmina linguam,
  Vincere linquentes vitam quæ possit olores.
  Atque hæc e multis carpsit mollissima mensæ.
    «Argolicis quondam populis (mirabile dictu!)                   440
  Exaudita chelys, lapidem testudine felix
  Ducere, et in muros posuisse volentia saxa.
  Hæc Amphionio vallavit pectine Thebas,
  Ac, silice aggeribus per se scandente vocatis,
  Jussit in inmensum cantatas surgere turres:                      445
  Altera, turbatum plectro moderata profundum,
  Et tenuit phocas, et in omni Protea forma
  Traxit, et æquoreo portavit Ariona dorso.
  Nam, quæ Peliaca formabat rupe canendo
  Heroum mentes et magni pectora Achillis,                         450
  Centauro dilecta chelys compesceret iras,
  Percussa fide, vel pelagi vel tristis Averni.
  Namque chaos, cæcam quondam sine sidere molem
  Non surgente die, ac mundum sine luce canebat.
  Tum Deus ut liquidi discisset stagna profundi,                   455
  Tellurisque globum media compage locasset:
  Ut celsum Superis habitare dedisset Olympum,
  Castaque Saturni monstrabat secula patris.
    «Sed, quos pulsabat Rhipæum ad Strymona, nervi,
  Auditus Superis, auditus manibus Orpheus,                        460
  Emerito fulgent clara inter sidera cælo.
  Hunc etiam mater, tota comitante sororum
  Aonidum turba, mater mirata canentem.
  Non illo Pangæa juga, aut Mavortius Hæmus,
  Non illo modulante sonos stetit ultima Thrace:                   465
  Cum silvis venere feræ, cum montibus amnes.
    «Inmemor et dulcis nidi, positoque volatu
  Non mota volucris captiva pependit in æthra.
  Quin etiam Pagasæa ratis, quum cærula nondum
  Cognita terrigenis, pontoque intrare negarent,                   470
  Ad puppim sacræ, cithara eliciente, carinæ
  Adductum cantu venit mare: pallida regna
  Bistonius vates flammisque Acheronta sonantem
  Placavit plectro, et fixit revolubile saxum.
  O diræ Ciconum matres, Geticique furores,                        475
  Et damnata Deis Rhodope! tulit ora revulsa
  In pontum, ripis utrimque sequentibus, Hebrus.
  Tum quoque, quum rapidi caput a cervice recisum
  Portarent fluctus, subito emicuere per undas
  Ad murmur cete toto exsultantia ponto.»                          480
  Sic tum Pierius bellis durata virorum
  Pectora Castalio frangebat carmine Teuthras.
    Interea placida adtulerant jam flamina terris
  Magonem Libycis: lauro redimita subibat
  Optatos puppis portus, pelagoque micabant                        485
  Captiva arma procul celsa fulgentia prora.
  At, patulo surgens jam dudum ex æquore, late
  Nauticus inplebat resonantia litora clamor,
  Et, simul adductis percussa ad pectora tonsis,
  Centeno fractus spumabat verbere pontus.                         490
    Nec lentum in medios rapienda ad gaudia vulgus
  Procurrit fluctus, elataque turba favore
  Certatim ingenti celebrant nova gaudia plausu.
  Æquatur rector Divis: illum undique matres,
  Illum turba minor moniti gaudere nepotes,                        495
  Et senior manus, et juxta populusque, Patresque,
  Mactatis Superum dignantur honore juvencis.
  Sic patriam Mago et portas ingressus ovantes
  Fraternæ laudis fama: ruit inde Senatus,
  Et multo Patrum stipatur curia cœtu.                             500
  Tum, Divos veneratus avum de more vetusto,
  «Martem, ait, egregium et fractas, quîs Itala tellus
  Nitebatur, opes, pars ipse haud parva laborum,
  Nuntio: pugnatum Superis in vota secundis.
    «Est locus, Ætoli signat quem gloria regis,                    505
  Possessus quondam prisca inter secula Dauno:
  Humentes rapido circumdat gurgite campos
  Aufidus, et stagnis intercipit arva refusis;
  Mox fluctus ferit Hadriacos, magnoque fragore
  Cedentem inpellit retrorsus in æquora pontum.                    510
  Hic Varro et magnum Latia inter nomina Paulus
  Nomen, quîs rerum ducibus permissa potestas,
  Vix dum depulsa nigræ caligine noctis,
  Invadunt campum, et late fulgentibus armis
  Adcendunt ultro lucem surgentis Eoi.                             515
  Nos contra (nam germanum furor acer agebat
  Optatæ pugnæ) castris cita signa movemus.
  Intremit et tellus, et pulsus mugit Olympus.
    «Hic fluvium et campos abscondit cæde virorum
  Ductor, quo nunquam majorem ad bella tulerunt                    520
  Rectorem terræ. Vidi, quum turbine sævo
  Ausonia et sonitu bellantis fusa per agros
  Uni terga daret: vidi, quum Varro citato
  Auferretur equo, projectis degener armis.
  Quin et magnanimum, perfosso corpore telis,                      525
  Strage super socium vidi te, Paule, cadentem.
  Ægates ille et servilia fœdera larga
  Ultus cæde dies: non plus optasse liberet,
  Quam tum concessit dexter Deus: altera jam lux
  Si talis redeat, populis sis omnibus una                         530
  Tum, Carthago, caput, terrasque colare per omnes.
  Testes hi stragis, quos signum inlustre superbis
  Mos læva gestare viris.» Tum funditur ante
  Ora admirantum præfulgens annulus auro;
  Datque fidem verbis haud parvo insignis acervo.                  535
  Hinc iterum repetens: «Restat nunc sedibus imis
  Vertenda atque æquanda solo jam subruta Roma.
  Adnitamur, ait, vires refovere tot haustas
  Casibus, et pateant non parca æraria dextris,
  Quas emimus bello: defit jam bellua, tristis                     540
  Ausoniis terror: nec non alimenta fatigant.»
    Atque ea dum memorat, torvo conversus in ora
  Hannonis vultu, quem gliscens gloria pravum
  Ductoris studio jam dudum agitabat acerbo:
  «Jamne tibi dextras inceptaque nostra probamus?                  545
  Jam fas Dardanio me non servire colono?
  Anne iterum Hannibalem dedi placet? Atra veneno
  Invidiæ nigroque undantia pectora felle,
  Tandem tot titulis totque exorata tropæis,
  Infelix muta: dextra en, en dextera, quam tu                     550
  Æneadis lacerare dabas, et litora, et amnes,
  Et stagna, et latos inplevit sanguine campos.»
  Hæc Mago, atque animos favor haud obscurus alebat.
    Cui, simul invidia atque ira stimulantibus, Hanno:
  «Talia vesani juvenis convicia miror                             555
  Haud equidem: tumet ingenio, fraternaque corda
  Non tarde adnoscas et virus futile linguæ.
  Quin, ne mutatum vanis absistere credat,
  Nunc pacem orandum, nunc inproba fœdere rupto
  Arma reponendum, et bellum exitiale cavendum                     560
  Auctor ego: atque adeo vosmet perpendite, quæso,
  Quid ferat: haud aliud nobis censere relictum est.
    «Tela, viros, aurum, classes, alimenta precatur,
  Belligeramque feram: victus non plura dedissem.
  Sanguine Dardanio Rutulos saturavimus agros,                     565
  Et jacet in campis Latium: deponere curas
  Tandem ergo, bone, da, victor, liceatque sedere
  In patria; liceat non exhaurire rapacis
  Inpensis belli vacuatos sæpe penates.
  Nunc en, nunc, inquam, (falsa ut præsagia nostra                 570
  Sint, oro, mensque augurio ludatur inani)
  Haud procul est funesta dies: atrocia novi
  Corda, ac prospicio natas e cladibus iras.
  Vos ego, vos metuo, Cannæ: submittite signa,
  Atque adeo tentate, agedum, ac deposcite pacem.                  575
  Non dabitur: parat ille dolor (mihi credite) majus
  Exitium adcepto: citiusque hæc fœdera victor,
  Quam victus, dabit: atque adeo, qui tanta superbo
  Facta sonas ore, et spumanti turbine perflas
  Ignorantum aures, dic, en, germanus in armis                     580
  Ille tuus par Gradivo, per secula tellus
  Cui similem nunquam ductorem in bella creavit,
  Mœnia Romuleæ cur nondum viderit urbis?
    «Scilicet e gremio matrum rapiamus in hostem
  Nondum portandis habiles gravioribus armis?                      585
  Æratas jussi texamus mille carinas,
  Atque omnis Libyæ quæratur bellua terris?
  Ut longa imperia, atque armatos proroget annos
  Hannibal, et regnum trahat usque in tempora fati?
  Vos vero, (neque enim occulto circumdamur astu)                  590
  Ne dulces spoliate domos; castrisque potentum
  Atque opibus sancite modum: pax optima rerum,
  Quas homini novisse datum est: pax una triumphis
  Innumeris potior: pax, custodire salutem
  Et cives æquare potens, revocetur in arces                       595
  Tandem Sidonias; et fama fugetur ab urbe
  Perfidiæ, Phœnissa, tua. Si tanta libido
  Armorum tenet, atque enses non reddere perstat
  Poscenti patriæ; nil suppeditare furori
  Hortor, et hæc fratri Magonem dicta referre.»                    600
    Plura adnectentem (neque enim satiaverat iras
  Dicendo) clamor turbat diversa volentum.
  «Si, Libyæ decus, haud ulli superabilis armis,
  Hannibal est iræ tibi, destituemus ad ipsas
  Victorem metas? nec opum adjumenta feremus?                      605
  Invidia unius sceptra ut jam parta retardet?»
  Inde alacres tribuunt, quæ belli posceret usus;
  Absentique suum jactant sub teste favorem.
  Mox eadem terris placitum traducere Hiberis,
  Dum malus obtrectat facta inmortalia livor,                      610
  Nec sinit adjutas ductoris crescere laudes.



LIBER DUODECIMUS.


ARGUMENTUM.

Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis
trepidationem injicit, 1-14.

Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.

Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa
esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu
illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab
eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu
obpugnatur; 27-59.

Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a
Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria
marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio
Graccho repellitur; 60-103.

Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et,
dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat
propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem,
vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia
ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium,
Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus
Capuæ monstrantur; 104-160.

A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero
M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium
exercitu, eruptionem facit, et, Pœnis fugatis, ducem eorum ad
singulare certamen provocat; 161-198.

Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis
admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione fœdam suorum
fugam sistit; 199-211.

Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli
artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps,
formosissimus Pœnorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio
Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.

Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam
conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.

Quo adtonitus periculo Pœnus ad castra trepide refugit, et vehementer
in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat,
Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti
facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.

Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo
res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post
Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia
inierant, quique, quum a Pœnis, ut de captivis redimendis agerent,
frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in
castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando;
295-305.

Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ
inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ
voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad
æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ
plebis; 306-319.

Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui
responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore,
eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res
divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.

Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius
Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et
indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao,
duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio
Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.

Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis
decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus
oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Pœnorumque cædem facit;
376-402.

In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et
Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi
consciscit; 403-419.

Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque direptis atque
incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram Saguntum, ad solum
exurit; 420-433.

Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves
Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis
haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare
transvehit; 434-448.

Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione
arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.

Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et
temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt,
quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur
nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in
insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat
humanitatis; 463-478.

Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio
adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem
huic urbi inminentem considet; 479-488.

Is vero ubi videt per castra hostium non perrumpi ad Capuam posse,
multa secum consilia volventi subit animum impetus, caput ipsum belli
Romam petendi; 489-506.

Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem,
et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.

Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde
præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in
Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad
Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo
terrorem incutit; 524-544.

Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim
discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et
præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.

Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum
quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis mœnia situmque
urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio
Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur,
atque in castra redigitur; 558-573.

Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam
virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum;
574-586.

Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus
parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.

At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo
obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem
jaculatur; 602-626.

Is liquefactis armis in castra iratus se recipit; quo facto mira
serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio Jovi habetur in
Capitolio; 627-645.

Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam
eadem excipit serenitas; 646-667.

Pœnus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat;
668-685.

Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites
sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus
urbem obpugnare statuit; 686-690.

Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam
ejus, sed potius coerceat; 691-700.

Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut
Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur;
701-725.

Quo adspectu perculsus Pœnus castra ab urbe refert, minitans se mox
rediturum esse; 726-730.

Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem
deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis
faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra
posuerant Pœni; 731-752.


  Jam terra glaciale caput, fecundaque nimbis
  Tempora, et austrifero nebulosam vertice frontem
  Inmitis condebat hiems, blandisque salubre
  Ver Zephyris tepido mulcebat rura sereno.
  Prorumpit Capua Pœnus, vicinaque late                              5
  Præmisso terrore quatit: ceu condita bruma,
  Dum Rhipæa rigent Aquilonis flamina, tandem
  Evolvit serpens arcano membra cubili,
  Et splendente die novus emicat, atque coruscum
  Fert caput, et saniem sublatis faucibus efflat.                   10
  At Libyci ducis ut fulserunt signa per agros,
  Desolata metu cuncta, et, suadente pavore,
  Vallo se clausere simul, trepidique salutis
  Exspectant ipsis metuentes mœnibus hostem.
    Sed non ille vigor, qui ruptis Alpibus arma                     15
  Intulerat, dederatque vias, Trebiaque potitus
  Mæonios Italo sceleravit sanguine fluctus,
  Tunc inerat: molli luxu madefacta meroque,
  Inlecebris somni torpentia membra fluebant,
  Quîs gelidas suetum noctes thorace gravatis                       20
  Sub Jove non æquo trahere, et tentoria sæpe
  Spernere, ubi hiberna ruerent cum grandine nimbi,
  Ac ne nocte quidem clipeive ensesve reposti,
  Non pharetræ aut jacula, et pro membris arma fuere;
  Tunc grave cassis onus, majoraque pondera visa                    25
  Parmarum, ac nullis fusæ stridoribus hastæ.
    Prima instaurantem sensit certamina mitis
  Parthenope, non dives opum, non spreta vigoris:
  Sed portus traxere ducem secura volentem
  Æquora, quæ peteret veniens Carthagine puppis.                    30
  Nunc molles urbi ritus, atque hospita Musis
  Otia, et exemtum curis gravioribus ævum.
  Sirenum dedit una suum memorabile nomen
  Parthenope muris Acheloias; æquore cujus
  Regnavere diu cantus, quum dulce per undas                        35
  Exitium miseris caneret non prospera nautis.
  Hæc pone adgressus (nam frontem clauserat æquor)
  Mœnia, non ullas valuit perfringere Pœnus
  Tota mole vias, frustraque inglorius ausi
  Pulsavit quatiens obstructas ariete portas.                       40
    Stabat Cannarum Graia ad munimina victor
  Nequidquam, et cautæ mentis consulta probabat
  Eventu, qui post Dauni stagnantia regna
  Sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
  «En, qui nos segnes, et nescire addere cursum                     45
  Fatis jactastis, quod vobis scandere nuper
  Non acie ex ipsa concessum mœnia Romæ;
  Intrate, atque epulas promissas sede Tonantis
  His, quæ Graia manus defendit, reddite tectis.»
    Talia jactabat, famæque pudore futuræ,                          50
  Inritus incepta primus si absisteret urbe,
  Audebat cuncta, atque acuebat fraudibus enses.
  Sed subitæ muris flammæ, totoque fluebant
  Aggeris anfractu tela inprovisa per auras.
    Haud secus, occuluit saxi quos vertice fetus                    55
  Ales fulva Jovis, tacito si ad culmina nisu
  Evasit serpens, terretque propinquus hiatu;
  Illa, hostem rostro atque adsuetis fulmina ferre
  Unguibus incessens, nidi circumvolat orbem.
    Tandem ad vicinos Cumarum vertere portus                        60
  Defessos subiit, varioque lacessere motu
  Fortunam, et famæ turbando obstare sinistræ.
  Sed custos urbi Gracchus, tutela vel ipsis
  Certior arcebat muris, iterumque sedere
  Portis, atque aditus iterum sperare vetabat.                      65
  Lustrat inops animi, rimaturque omnia circum
  Alite vectus equo, rursusque hortatibus infit
  Laudum agitare suos: «Pro Dî, qui terminus, inquit,
  Ante urbes standi Graias, oblite tuorum
  Factorum miles? quis erit modus? Alpibus adstat                   70
  Nimirum major moles, et scandere cælum
  Pulsantes jubeo scopulos: quamquam altera detur
  Si similis tellus, aliæque repente sub astra
  Exsurgant rupes, non ibis, et arduus arma
  Me ducente feres? Tene, heu! Cumanus hiantem                      75
  Agger adhuc murusque tenet? Gracchumque, moveri
  Non ausum portis, parvo in discrimine cerno?
  An vobis gentes, quæcumque labore parastis,
  Casu gesta putent? Per vos Tyrrhena faventum
  Stagna Deum, per ego et Trebiam, cineresque Sagunti               80
  Obtestor, dignos jam vosmet reddite vestra,
  Quam trahitis, fama, et revocate in pectora Cannas.»
    Sic ductor fessas luxu adtritasque secundis
  Erigere, et verbis tentabat sistere mentes.
  Atque hic perlustrans aditus, fulgentia cernit                    85
  Arcis templa jugo, quorum tum Virrius, altæ
  Inmitis ductor Capuæ, primordia pandit.
  «Non est hoc, inquit, nostri, quod suspicis, ævi:
  Majores fecere manus. Quum bella timeret
  Dictæi regis, sic fama est, linquere terras                       90
  Dædalus invenit, nec toto signa sequenti
  Orbe dare, ætherias aliena tollere in auras
  Ausus se penna, atque homini monstrare volatus.
  Suspensum hic librans media inter nubila corpus
  Enavit, Superosque novus conterruit ales.                         95
  Natum etiam docuit falsæ sub imagine plumæ
  Adtentare vias volucrum; lapsumque solutis
  Pennarum remis, et non felicibus alis
  Turbida plaudentem vidit freta: dumque dolori
  Indulget subito, motis ad pectora palmis,                        100
  Nescius heu! planctu duxit moderante volatus.
  Hic pro nubivago gratus pia templa meatu
  Instituit Phœbo, atque audaces exuit alas.»
    Virrius hæc: sed enim ductor numerabat inertes
  Atque actos sine Marte dies, ac stare pudebat.                   105
  Ingemit adversis, respectansque inrita tecta
  Urbe Dicarchæa parat exsatiare dolorem.
  Hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
  Obficit audenti, defensantumque labores.
  Dumque tenet socios, dura atque obsepta viarum                   110
  Rumpere nitentes, lentus labor; ipse propinqua
  Stagnorum terræque simul miracula lustrat.
    Primores adsunt Capuæ: docet ille, tepentes
  Unde ferant nomen Baiæ, comitemque dedisse
  Dulichiæ puppis stagno sua nomina monstrat.                      115
  Ast hic Lucrino mansisse vocabula quondam
  Cocyti memorat, medioque in gurgite ponti
  Herculeum commendat iter, qua discidit æquor
  Amphitryoniades, armenti victor Hiberi.
  Ille, olim populis dictum Styga, nomine verso                    120
  Stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Avernum;
  Tum, tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens,
  Et formidatus volucri, letale vomebat
  Subfuso virus cælo, Stygiaque per urbes
  Relligione sacer sævum retinebat honorem.                        125
    Hinc vicina palus (fama est, Acherontis ad undas
  Pandere iter) cæcas stagnante voragine fauces
  Laxat, et horrendos aperit telluris hiatus,
  Interdumque novo perturbat lumine manes.
  At juxta caligantes, longumque per ævum                          130
  Infernis pressas nebulis, pallente sub umbra
  Ciminerias jacuisse domos, noctemque profundam
  Tartareæ narrant urbis: tum sulfure et igni
  Semper anhelantes coctoque bitumine campos
  Ostentant: tellus, atro exundante vapore                         135
  Suspirans, ustisque diu calefacta medullis,
  Æstuat, et Stygios exhalat in aera flatus.
  Parturit, et tremulis metuendum exsibilat antris:
  Interdumque cavas luctatus rumpere sedes,
  Aut exire fretis, sonitu lugubre minaci                          140
  Mulciber inmugit, lacerataque viscera terræ
  Mandit, et exesos labefactat murmure montes.
  Tradunt Herculea prostratos mole gigantas
  Tellurem injectam quatere, et spiramine anhelo
  Torreri late campos, quotiesque minantur                         145
  Rumpere compagem inpositam, expallescere cælum.
  Adparet Prochyte sævum sortita Mimanta:
  Adparet procul Inarime, quæ turbine nigro
  Fumantem premit Iapetum, flammasque rebelli
  Ore ejectantem, et, si quando evadere detur,                     150
  Bella Jovi rursus Superisque iterare volentem.
    Monstrantur Vesvina juga, atque in vertice summo
  Depasti flammis scopuli, stratusque ruina
  Mons circum, atque Ætnæ fatis certantia saxa.
  Nec non Misenum servantem Idæa sepulcro                          155
  Nomina, et Herculeos videt ipso in litore Baulos:
  Miratur pelagique minas terræque labores.
    Quæ postquam perspecta viro, regressus ad altos
  Inde Pherecyadum muros, frondentia læto
  Palmite devastat Nysæa cacumina Gauri:                           160
  Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.
    Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem
  Turribus, et celso facilem tutatur adiri
  Planitiem vallo: sed, qui non turribus arma
  Defendenda daret, verum ultro mœnia dextra                       165
  Protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.
  Isque ubi Agenoream procul adventare per æquor,
  Et ferri ad muros nubem videt; «Arma, cruentus
  Hostis adest, capite arma, viri,» clamatque, capitque.
  Circumstant rapidi juvenes, aptantque frementi                   170
  Sanguineas de more jubas: sonat inde, citato
  Agmina disponens passu, «Tu limina dextræ
  Servabis portæ, Nero: tu converte cohortes
  Ad lævam patrias et Larinatia signa,
  Clarum Volscorum Tulli decus: ast ubi jusso,                     175
  Per tacitum ruptis subita vi fundite portis
  Telorum in campos nimbum: ferar ipse revulsa
  In medios, equitumque traham certamina, porta.»
  Dumque ea Marcellus, jam claustra revellere Pœni,
  Et scalis spretos tentabant rumpere muros.                       180
    Insonuere tuibæ passim, clamorque virorum,
  Hinnitusque, simul litui, raucoque tumultu
  Cornua, et in membris concussa furentibus arma.
  Fertur acerba lues disjectis incita portis,
  Effusæque ruunt inopino flumine turmæ;                           185
  Inprobus ut fractis exundat molibus amnis,
  Propulsum ut Borea scopulis inpingitur æquor,
  Ut rupto terras invadunt carcere venti.
  Nec, torrente, Libys, viso armorumque virumque
  Dejectus, sperare valet: dux Dardanus instat                     190
  Adtonito, prægressus equo, tergisque ruentum
  Incumbens hasta, socios nunc voce fatigat:
  «Perge, age, fer gressus: dexter Deus; horaque nostra est.
  Hac iter ad muros Capuæ.» Nunc rursus in hostem
  Conversus, «Sta; quo raperis? non terga tuorum,                  195
  Te, ductor Libyæ, increpito: sta: campus, et arma,
  Et Mars in manibus: dimitto a cæde cohortes;
  Spectemur soli: Marcellus prælia posco.»
  Sic rector Latius; juvenique invadere pugnam
  Barcæo suadebat honor pretiumque pericli.                        200
    Sed non hæc placido cernebat pectore Juno,
  Cœptoque avertit suprema in fata ruentem.
  Sistere perculsos ille et revocare laborat.
  «Talesne e gremio Capuæ tectisque sinistris
  Egredimur? state, o miseri, quîs gloria summa                    205
  Dedecori est: nil vos hodie (mihi credite) terga
  Vertentes fidum exspectat: meruistis, ut omnis
  Ingruat Ausonia, et sævo Mavorte parastis,
  Ne qua spes fusos pacis vitæque maneret.»
  Vincebat clamore tubas, vocisque vigore                          210
  Quamvis obstructas sævus penetrabat in aures.
    Polydamanteis juvenis Pedianus in armis
  Bella agitabat atrox, Trojanaque semina, et ortus,
  Atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
  Haud levior generis fama sacroque Timavo                         215
  Gloria, et Euganeis dilectum nomen in oris.
  Huic pater Eridanus, Venetæque ex ordine gentes,
  Atque Apono gaudens populus, seu bella cieret,
  Seu Musas placidus doctæque silentia vitæ
  Mallet, et Aonio plectro mulcere labores,                        220
  Non ullum dixere parem; nec notior alter
  Gradivo juvenis, nec Phœbo notior alter.
  Qui postquam, effusis urguens vestigia frenis
  Pœnorum, juxta galeam atque insigne peremti
  Adnovit spolium Pauli... puer illa gerebat,                      225
  Non parvo lætus ductoris munere, Cinyps,
  Dilectus Pœno Cinyps, quo gratior ora
  Non fuit, ac nulla nituit plus fronte decoris;
  Quale micat, semperque novum est, quod Tibaris aura
  Pascit, ebur, vel qui miro candoris honore                       230
  Lucet in aure lapis, rubris advectus ab undis.
    Quem postquam, egregium cristis et casside nota
  Fulgentem, extremo Pedianus in agmine vidit,
  Ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
  Sedibus infernis, amissaque posceret arma,                       235
  Invadit frendens; «Tune, ignavissime, sacri
  Portabis capitis, quæ non sine crimine vester
  Invidiaque Deum gestaret, tegmina, ductor?
  En Paulus!» Vocat inde viri ad spectacula manes,
  Et fugientis agit costis penetrabile telum.                      240
  Tum, delapsus equo, galeam atque insignia magni
  Consulis abrumpit dextra, spoliatque videntem.
  Solvitur omne decus leto, niveosque per artus
  It Stygius color, et formæ populatur honores.
  Ambrosiæ cecidere comæ, violataque cervix                        245
  Marmoreum in jugulum collo labente recumbit.
  Haud secus Oceano rediens Cithereius ignis,
  Quum sese Veneri jactat splendore refecto,
  Si subita invadat nubes, hebetatur, et, atris
  Decrescens tenebris, languentia lumina condit.                   250
  Ipse etiam, capta, Pedianus, casside, nudos
  Adtonitus stupet ad vultus, irasque coercet.
    Tum, galeam magno socium clamore reportans,
  Inmitem quatiebat equum, spumantia sævo
  Frena cruentantem morsu, cui turbidus armis                      255
  Obvia Marcellus rapido tulit ora tumultu:
  Adnoscensque, «Decus macte o virtutis avitæ,
  Macte Antenoride, nunc, inquit, rapta petamus,
  Quod superest, Libyci ductoris tegmina;» et ardens
  Terrificis sævam fundit stridoribus hastam.                      260
    Nec forsan voti vanus foret, obvia ni vis
  Gestaris obposito tenuisset corpore telum.
  Qui dum vicinis ductorem protegit armis,
  Transabiit non hunc sitiens gravis hasta cruorem,
  Ingentesque minas mutata morte peregit.                          265
  Avehitur raptim ductor, discrimine leti
  Turbatus, cursumque furens ad castra capessit.
  Jamque, fugæ inmodicus, tendit certamine gressum
  Præcipitem versis Pœnorum exercitus armis.
  Adsequitur telis hostis, longasque viritim                       270
  Exsatiant iras cladum, cæloque cruentos
  Certatim ostentant et Dîs ultoribus enses.
    Ille dies primus docuit, quod credere nemo
  Auderet Superis, Martis certamine sisti
  Posse ducem Libyæ. Raptant currusque, virosque,                  275
  Massylamque feram; et vivis avulsa reportant
  Tegmina bellantum, atque abeunt, sub cuspide terga
  Contenti vidisse ducis. Tum Martis adæquant
  Marcellum decori: graditur comitante triumpho
  Major, quam ferret quum victor opima Tonanti.                    280
    Inde furens, postquam vallo vix depulit hostem,
  Ductor Agenoreus; «Quando hanc, quantoque cruore
  Hostili labem eluerim? mea terga videre
  Contigit Ausoniæ? mene, inquit, summe Deorum,
  Post Trebiam statuis tam turpi funere dignum?                    285
  Vosque, invicta diu, nunc, heu! sine Marte, juventus
  Debellata bonis Capuæ, non degener ipse
  Gestorum Ausoniis verti victricia signa,
  Vobis terga dedi: vidi, quum ad bella vocarem,
  Non secus atque Italo fugere a ductore paventes.                 290
  Quid reliquum prisci Martis tibi, qui dare terga
  Me revocante potes?» Fundebat talia Pœnus;
  Et Latiæ sese Nolana ad mœnia turmæ,
  Portantes spolium insigni clamore, ferebant.
    At, consueta graves per longum audire suorum                   295
  Eventus, Roma, et nunquam recreata secundis,
  Adlato tandem faustæ certamine pugnæ,
  Erigitur, primoque Deum se munere tollit.
  Ante omnes pigra in Martem, fugiensque laborum,
  Dum bellum tonat, et sese furata juventus                        300
  Dat pœnas latebræ: tum, qui dulcedine vitæ
  Invenere dolos, jurataque fœdera Pœno
  Conrupere, notant, et purgant crimine gentem.
  Punitur patriam meditati linquere terram
  Consilium infelix scelerataque culpa Metelli.                    305
  Talia corda virum: sed enim nec femina cessat
  Mente æquare viros, et laudis poscere partem.
    Omnis, præ sese portans capitisque manusque
  Antiquum decus ac derepta monilia collo,
  Certatim matrona ruit, belloque ministrant.                      310
  Haud tanta cessisse viros in tempore tali
  Laudis sorte piget; factoque in secula ituro
  Lætantur tribuisse locum. Tum celsa Senatus
  Subsequitur turba: in medium certamine magno
  Privatæ cumulantur opes: nudare penates,                         315
  Ac nihil arcanos vitæ melioris ad usus
  Seposuisse juvat: coit et sine nomine vulgus.
  Corpore sic toto ac membris Roma omnibus usa,
  Exsangues rursus tollebat ad æthera vultus.
    Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha                     320
  Portantes responsa viri: nam læta ferebant
  Exaudisse adytis, sacra quum voce tonaret
  Antrum, et mugiret Phœbo jam intrata sacerdos.
  «Solvite, gens Veneris, graviores corde timores:
  Adversa, et quidquid duri sub Marte manebat,                     325
  Exhaustum est vobis: restant leviora laborum,
  Et sine pernicie terror. Dîs vota precesque
  Ferte modo, et tepidos aris libate cruores.
  Neu date terga malis: aderit Gradivus, et ipse
  Delius avertet propiora pericula vates,                          330
  Trojanos notus semper minuisse labores.
  Sed vero, sed enim ante omnes altaria fument
  Centum festa Jovi: centum cadat hostia cultris.
  Ille trucem belli nubem sævasque procellas
  In Libyam violentus aget; spectabitis ipsi                       335
  Ægida turbato quatientem in prælia mundo.»
    Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris
  Adlatum, vulgique Deus pervenit ad aures,
  In Capitolinas certatim scanditur arces,
  Sternunturque Jovi, et delubrum sanguine honorant.               340
  Tum Pæana canunt, responsaque fida precantur.
    Interea adsuetis senior Torquatus in armis,
  Sardoas patrio quatiebat milite terras.
  Namque, ortum Iliaca jactans ab origine nomen,
  In bella Hampsagoras Tyrios renovata vocarat.                    345
  Proles pulchra viro, nec tali digna parente,
  Hostus erat: cujus fretus fulgente juventa,
  Ipse asper paci, crudos sine viribus annos,
  Barbarici studio ritus, refovebat in armis.
  Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem                    350
  Signa videt, pugnæque avidas adcendere dextras,
  Fraude loci nota, tenebrosa per avia saltus
  Evolat, et, provisa fugæ compendia carpens,
  Virgulta tegitur valle ac frondentibus umbris.
    Insula, fluctisono circumvallata profundo,                     355
  Fastigatur aquis, compressaque gurgite terras
  Enormes cohibet nudæ sub imagine plantæ.
  Inde Ichnusa prius Graiis memorata colonis,
  Mox, Libyci, Sardus, generoso sanguine fidens
  Herculis, ex sese mutavit nomina terræ.                          360
  Adfluxere etiam, et sedes posuere coactas
  Dispersi pelago, post eruta Pergama, Teucri.
  Nec parvum decus, advecto cum classe paterna
  Agmine Thespiadum, terris, Iolae, dedisti.
  Fama est, quum laceris Actæon flebile membris                    365
  Supplicium lueret spectatæ in fonte Dianæ,
  Adtonitum novitate mali fugisse parentem
  Per freta Aristæum, et Sardoos isse recessus:
  Cyrenen monstrasse ferunt nova litora matrem.
  Serpentum tellus pura, ac viduata venenis;                       370
  Sed tristis cælo, et multa vitiata palude.
  Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso
  Exercet scopulis late freta, pallidaque intus
  Arva coquit nimium, Cancro fumantibus Austris.
  Cetera propensæ Cereris nutrita favore.                          375
    Hoc habitu terræ nemorosa per invia crebro
  Torquatum eludens hostis, Sidonia pugnæ
  Tela exspectabat, sociosque laboris Hiberos.
  Qui postquam adpulsis animos auxere carinis;
  Haud mora, prorumpit latebris; adversaque late                   380
  Agmina inhorrescunt, longumque coire videtur;
  Et conferre gradum: media intervalla patentis
  Conripiunt campi properatis eminus hastis.
  Donec ad expertos enses, fidissima tela,
  Perventum: dira inde lues; cæduntque, caduntque,                 385
  Alternique animas sævo in mucrone relinquunt.
    Non equidem innumeras cædes totque horrida facta
  Sperarim tanto digne pro nomine rerum
  Pandere, nec dictis bellantum æquare calorem.
  Sed vos, Calliope, nostro donate labori,                         390
  Nota parum magni longo tradantur ut ævo
  Facta viri, et meritum vati sacremus honorem.
    Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,
  Miscebat primas acies, Latiæque superbum
  Vitis adornabat dextram decus: hispida tellus                    395
  Miserunt Calabri; Rudiæ genuere vetustæ:
  Nunc Rudiæ solo memorabile nomen alumno.
  Is prima in pugna (vates ut Thracius olim,
  Infestam bello quateret quum Cyzicus Argo,
  Spicula deposito Rhodopeia pectine torsit)                       400
  Spectandum sese non parva strage virorum
  Fecerat, et dextræ gliscebat cædibus ardor.
  Advolat, æternum sperans fore, pelleret Hostus
  Si tantam labem, ac perlibrat viribus hastam.
    Risit nube sedens vani conamina cœpti,                         405
  Et telum procul in ventos dimisit Apollo.
  Ac super his: «Nimium, juvenis, nimiumque superbi
  Sperata hausisti: sacer hic, ac magna sororum
  Aonidum cura est, et dignus Apolline vates.
  Hic canet inlustri primus bella Itala versu,                     410
  Adtolletque duces cælo; resonare docebit
  Hic Latiis Helicona modis, nec cedet honore
  Ascræo famave seni.» Sic Phœbus, et Hosto
  Ultrix per geminum transcurrit tempus arundo.
  Vertuntur juvenis casu perculsa per agros                        415
  Agmina, et effusæ pariter dant terga catervæ.
  Tum pater, audita nati nece, turbidus iræ,
  Barbaricum atque inmane gemens, transfigit anhelum
  Pectus, et ad manes urget vestigia nati.
    At Libyæ ductor, Marcello fractus, et acri                     420
  Contusus pugna, campos damnarat, et arma
  Verterat ad miseras non æqui Martis Acerras.
  Inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,
  Nuceriæ, nihilo levior nec parcior ira,
  Incussit sese, atque æquavit mœnia terræ.                        425
  Post Casilina sibi, multum obluctatus iniquis
  Defendentum armis, ægre reseraverat astu
  Limina, et obsessis vitam pensaverat auro.
  Jamque, in Dauniacos transfundens agmina campos,
  Flectebat rabiem, quo præda vel ira vocasset.                    430
  Fumabat versis incensa Petilia tectis,
  Infelix fidei, miseræque secunda Sagunto,
  At quondam Herculeam servare superba pharetram.
    Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
  Portisque intrarant Pœni: sed enim arce corusca,                 435
  Fisa loco, manus Ausoniæ stipata sedebat.
  Hic, miranda movens, classem, quæ condita portu
  Adstabat, (namque angustis e faucibus æquor
  Erumpit scopulos inter, patuloque recessu
  Infundit campis secretum gurgite pontum)                         440
  Inclusas igitur, quibus haud enare dabatur,
  Arce superposita, claustris maris extulit astu,
  Perque aversa tulit portatas arva carinas.
  Lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
  Atque, recens cæsi tergo prolapsa juvenci,                       445
  Æquoream rota ducebat per gramina puppim.
  Et jam, per colles dumosque ad litus adacta,
  Innabat pelago veniens sine remige classis.
    Nuntius interea vectis non more carinis
  Terrentem freta curarum fervoribus inplet,                       450
  Dum procul Œbalios amet expugnare nepotes,
  Et primus rostris sulcet navalibus arva,
  Adsessos Capuæ muros, claustra ipsa revelli
  Portarum, ac totum miseris incurrere bellum.
  Linquit cœpta ferox, pennasque addente pudore                    455
  Atque ira simul, inmani per proxima motu
  Evolat, et minitans avida ad certamina fertur.
  Haud secus, amisso tigris si concita fetu
  Emicet, adtonitæ paucis lustratur in horis
  Caucasus, et saltu tramittitur alite Ganges;                     460
  Donec fulmineo partus vestigia cursu
  Conligat, et rabiem prenso consumat in hoste.
    Obvius huic sparso Centenius agmine raptim
  Funditur, audendi pravus, facilisque periclis.
  Sed parvum decus Hannibali: nam, vitis honore                    465
  Perfunctus Latiæ, subito stimularat agrestes,
  Semiermemque manum sternendam objecerat hosti.
  Bis septem demissa neci, nec substitit agmen,
  Millia: bis septem, quæ non sollertior ense,
  Sed genus insignis, justis ducebat in armis                      470
  Fulvius: ast æque per corpora fusa jacentum
  Raptum iter est, victorque moram non passus eundi:
  Exsequiæ tantum famam nomenque volentem
  Mitificæ mentis tenuerunt funere læto.
  Namque per insidias (infandum!) et ab hospite cæsus,             475
  Conloquium et promissa petit dum perfida gentis
  Lucanæ, Gracchus, cæco circumdatus astu,
  Occiderat, laudemque Libys rapiebat humandi.
    Sed non, ut scitum celerare ad mœnia Pœnum,
  Adstabat res ulla loco. Jam consul uterque                       480
  Præcipites aderant; Nola vis omnis, et Arpis
  Ævi floridior Fabius rapida arma ferebat;
  Hinc Nero, et hinc volucris Silanus nocte dieque
  Inpellebat agens properata ad bella cohortes.
  Undique conveniunt, pariterque obponere cunctos                  485
  Uni ductores juveni placet. Arduus ipse
  Tifata insidit, propior qua mœnibus instat
  Collis, et e tumulis subjectam despicit urbem.
    Verum ubi, tum sese circumfundentibus armis,
  Vallatas socium portas, unaque negari                            490
  Intravisse sibi, Capuæque erumpere cernit,
  Anxius adventus, nunc ferro frangere cœtum
  Obstantum meditatur; init nunc avia cœpto
  Consilia, atque astu quærit tot millia portis
  Abstrahere artatis, cinctosque resolvere muros.                  495
  Sic igitur secum, curasque ita corde fatigat:
  «Quo, mens ægra, vocas? rursusne pericula sumam,
  Non æquus regione loci? Capuaque vidente
  Terga dabo? an, residens vicini vertice montis,
  Exscindi ante oculos patiar socialia tecta?                      500
  Non ita me experti Fabius Fabiique magister
  Turbatum, Hesperio quum clausos milite colles
  Evasi victor, sparsosque per arva juvencos
  Jactare adcensis stimulavi cornibus ignes.
  Haud dum omnes abiere doli: defendere nobis                      505
  Si Capuam ereptum est, dabitur circumdare Romam.»
    Hæc postquam placita, et tenuit sententia mentem,
  Non exspectato, Titan dum gurgite lucem
  Spirantes proferret equos, inpellit in agmen
  Voce manuque viros, et cœpta inmania pandit:                     510
  «Perge, age, vince omnem, miles, virtute laborem;
  Et, quantum humani possunt se tendere passus,
  Arduus adcelera. Romam petis: hoc iter Alpes,
  Hoc Cannæ stravere tibi: eia, incute muris
  Umbonem Iliacis, Capuæque repende ruinas;                        515
  Quam tanti fuerit cadere, ut Palatia cernas,
  Et demigrantem Tarpeia sede Tonantem.»
    Instincti glomerant gressus. Roma auribus hæret,
  Roma oculis: creduntque ducis sollertibus actis
  Aptius id cœptum, quam si duxisset ab ipso                       520
  Fatali Æneadis campo. Vulturna citata
  Transmittunt alno vada, postremique relinquunt
  Tardandis Italis conruptas igne carmas.
  Tum Sidicina legunt pernicibus arva maniplis,
  Threiciamque Calen, vestras a nomine nati,                       525
  Orithyia, domos: hinc Allifanus Iaccho
  Haud inamatus ager, Nymphisque habitata Casinis
  Rura evastantur: mox et vicinus Aquinas,
  Et, quæ fumantem texere giganta, Fregellæ
  Agmine carpuntur volucri. Fert concitus inde                     530
  Per juga celsa gradum, duris qua rupibus hæret
  Bellator Frusino, et surgit suspensa tumenti
  Dorso frugiferis Cerealis Anagnia glebis.
    Jamque adeo est campos ingressus et arva Labici,
  Linquens Telegoni pulsatos ariete muros,                         535
  Haud dignam inter tanta moram: nec amœna retentant
  Algida, nec juxta Junonis tecta Gabinæ.
  Præceps ad ripas inmani turbine fertur,
  Sulfureis gelidus qua serpit leniter undis
  Ad genitorem Anio labens sine murmure Thybrim.                   540
    Hic ut signa ferox dimensaque castra locavit,
  Et ripas tremefecit eques, perterrita pulsis
  Ilia prima vadis sacro se conjugis antro
  Condidit, et cunctæ fugerunt gurgite Nymphæ.
  At matres Latiæ, ceu mœnia nulla supersint,                      545
  Adtonitæ passim furibundis gressibus errant.
    Ante oculos adstant laceræ trepidantibus umbræ,
  Quæque gravem ad Trebiam, quæque ad Ticina fluenta
  Obpetiere necem, Paulus Gracchusque cruenti,
  Flaminiusque simul, miseris ante ora vagantur.                   550
  Clausit turba vias. Stat celsus et asper ab ira,
  Ingentemque metum torvo domat ore Senatus.
  Interdum tamen erumpunt sub casside fusæ
  Per tacitum lacrimæ; quidnam Fortuna minetur,
  Quidve parent Superi? Pubes dispersa per altas                   555
  Stat turres, atque huc ventum sub corde volutat,
  Ut jam Roma satis credat, defendere muros.
    Pœnus ut ad somnos vix totam cursibus actæ
  Indulsit pubi noctem, vigil ipse, nec ullam
  Ad requiem facilis, credensque abscedere vitæ,                   560
  Quod sopor eripiat, tempus; radiantibus armis
  Induitur, Nomadumque jubet prorumpere turmas.
  Inde, levis frenis, circum pavitantia fertur
  Quadrupedante sono perculsæ mœnia Romæ.
  Nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat                 565
  Infesta portas, fruiturque timore paventum.
  Nunc, lentus celsis adstans in collibus, intrat
  Urbem oculis, discitque locos, causasque locorum.
  Ac legeret visu cuncta, et penetraret in omnes
  Spectando partes, ni magno turbine adesset                       570
  Fulvius, haud tota Capuæ obsidione relicta.
  Tum demum castris turmas inflexit ovantes
  Spectata ductor satiatus pectora Roma.
    Atque, ubi nox depulsa polo, primaque rubescit
  Lampade Neptunus, revocatque Aurora labores,                     575
  Effundit rupto persultans agmina vallo,
  Et quantum clamare valet: «Per plurima vestra,
  O socii, decora, et sacras in sanguine dextras,
  Vobis ite pares, et tantum audete sub armis,
  Quantum Roma timet: reliquam hanc exscindite molem;              580
  Nil, quod vincatis, toto restabit in orbe.
  Neu populi vos Martigenæ tardarit origo;
  Intratam Senonum capietis millibus urbem,
  Adsuetamque capi: fortasse curulibus altis
  Jam vos, exemplo proavorum, ad nobile letum                      585
  Exspectant de more senes, mortique parantur.»
    Talibus hinc Pœnus: sed contra Œnotria pubes
  Non ullas voces ducis aut præcepta requirit.
  Sat matres stimulant, natique, et cara supinas
  Tendentum palmas lacrimantiaque ora parentum.                    590
  Ostentant parvos, vagituque incita pulsant
  Corda virum, armatis infigunt oscula dextris.
  Ire volunt, et pro muris obponere densi
  Pectora, respectantque suos, fletumque resorbent.
  Ut vero inpulso patefactæ cardine portæ,                         595
  Et simul erupit motis exercitus armis,
  Funditur inmixtus gemitu precibusque per altos
  Ad cælum muros plangor, sparsæque solutis
  Crinibus exululant matres, atque ubera nudant.
  Fulvius antevolans agmen, «Quis nesciat, inquit,                 600
  Non sponte ad nostros Pœnum venisse penates?
  A portis fugit Capuæ.» Subnectere plura
  Conantem tristis cæli cum murmure vasto
  Turbavit fragor, et subita de nube procellæ.
    Jupiter, Æthiopum remeans tellure, minantem                    605
  Romuleo Pœnum ut vidit subcedere vallo,
  Cælicolis raptim excitis, defendere tecta
  Dardana, et in septem discurrere jusserat arces.
  Ipse e Tarpeio sublimis vertice cuncta,
  Et ventos simul, et nubes, et grandinis iras,                    610
  Fulminaque, et tonitrus, et nimbos conciet atros.
  Concussi tremuere poli, cælumque tenebris
  Clauditur, et terras cæco nox condit amictu.
  Instat tempestas oculis, hostique propinquo
  Roma latet: jactæ in turmas per nubila flammæ                    615
  Stridorem servant, membrisque insibilat ignis.
    Hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis
  Bella movent, quantis animos et pectora possint
  Irati satiare Jovis. Fluit agmen aquarum,
  Turbine confusum piceo et nigrante procella,                     620
  Atque omnes circa campos spumantibus undis
  Involvit. Celsus summo de culmine montis
  Regnator Superum sublata fulmina dextra
  Libravit, clipeoque ducis non cedere certi,
  Incussit. Summa liquefacta est cuspis in hasta,                  625
  Et fluxit, ceu conreptus fornacibus ensis.
    Ambustis sed enim ductor Sidonius armis
  Sistebat socios, et cæcum e nubibus ignem,
  Murmuraque a ventis misceri vana docebat.
  Tandem post clades socium cælique ruinam,                        630
  Non hoste in nimbis viso, non ense, referri
  Signa jubet castris, mæstasque resuscitat iras.
  «Ventis debebis nimirum hiemisque procellis
  Unum, Roma, diem: sed non te crastina nobis
  Lux unquam eripiet; descendat Jupiter ipse                       635
  In terras licet.» Infrendens dum talia fatur,
  Ecce serenato clarum jubar emicat axe,
  Purgatusque nitet discussis nubibus æther.
  Æneadæ sensere Deum, telisque repostis
  Submissas tendunt alta ad Capitolia dextras,                     640
  Et festa cingunt montis penetralia lauro.
  Tum vultus, modo non parvo sudore madentes,
  Nunc lætos Jovis adspectant. «Da, summe Deorum,
  Da, pater, ut sacro Libys inter prælia telo
  Concidat: haud alia potis est occumbere dextra.»                 645
    Sic adeo orantes pressere silentia, postquam
  Abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.
  Quem simul adtollens rutilantem lampada Titan
  Obruit, et vitæ rediit mortalibus usus,
  Pœnus adest, nec se castris Œnotria pubes                        650
  Continet. Haud dum enses stricti, mediumque jacebat
  Tantum ad bella loci, quantum transmittere jactæ
  Subficerent hastæ, quum fulgor hebescere cæli
  Per subitum cœpit, densæque subire tenebræ;
  Atque dies fugere, atque armari ad prælia rursus                 655
  Jupiter. Incumbunt venti, crassusque, rotante
  Austro, nimborum fervet globus. Intonat ipse,
  Quo tremat et Rhodope, Taurusque, et Pindus, et Atlas:
  Audivere lacus Erebi, mersusque profundis
  Adnovit tenebris cælestia bella Typhœus.                         660
  Invadit Notus, ac, piceam cum grandine multa
  Intorquens nubem, cunctantem et vana minantem
  Circumagit, castrisque ducem subcedere cogit.
    Verum ubi depositis sepsit sese aggere telis,
  Læta serenati facies aperitur Olympi,                            665
  Nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem
  Fulmina, nec placido commota tonitrua cælo.
  Durat, et adfirmans non ultra spondet in ipsos
  Venturam cæli rabiem; modo patria virtus
  In dextras redeat, nec Romam exscindere Pœni                     670
  Credant esse nefas: ubi nam tunc fulmina tandem
  Invicti latuisse Jovis, quum sterneret ensis
  Ætolos campos? ubi, quum Tyrrhena natarent
  Stagna cruore virum? «Pugnat pro mœnibus, inquit,
  Si rector Superum tot jactis fulmine telis,                      675
  Inter tot motus cur me contra arma ferentem
  Adflixisse piget? ventis hiemique fugaces
  Terga damus: remeet, quæso, mens illa vigorque,
  Qua vobis, quum pacta Patrum, quum fœdera adessent,
  Integrare acies placitum.» Sic pectora flammat;                  680
  Donec equum Titan spumantia frena resolvit.
  Nec nox composuit curas, somnusve frementem
  Ausus adire virum, et redeunt cum luce furores.
  Rursus in arma vocat trepidos, clipeoque tremendum
  Increpat, atque armis imitatur murmura cæli.                     685
    Ut vero adcepit, tantum confidere Divis
  Ausonios Patres, submissaque Bætis ad oras
  Auxilia, et noctu progressum mœnibus agmen:
  Sic agitare fremens obsessos otia, jamque
  Securam Hannibalis Romam, violentior instat.                     690
  Jamque propinquabat muro, quum Jupiter ægram
  Junonem adloquitur curis, mulcetque monendo:
  «Nullane Sidonio juveni, conjuxque sororque
  Cara mihi, non ulla unquam sine fine feroci
  Addes frena viro? fuerit delere Saguntum,                        695
  Exæquare Alpes, inponere vincula sacro
  Eridano, fœdare lacus: etiamne parabit
  Nostras ille domos, nostras perrumpere in arces?
  Siste virum: namque, ut cernis, jam flagitat ignes,
  Et parat adcensis imitari fulmina flammis.»                      700
    His dictis, grates agit, ac turbata per auras
  Devolat, et prensa juvenis Saturnia dextra,
  «Quo ruis, o vecors? majoraque bella capessis,
  Mortali quam ferre datum?» Juno inquit, et atram
  Dimovit nubem, veroque adparuit ore.                             705
  «Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono;
  En, age; namque, oculis amota nube parumper,
  Cernere cuncta dabo, surgit qua celsus ad auras,
  Adspice, montis apex, vocitata Palatia regi
  Parrhasio plena tenet et resonante pharetra,                     710
  Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.
    «At, qua vicinis tollit se collibus altæ
  Molis Aventinus, viden’, ut Latonia virgo
  Adcensas quatiat Phlegethontis gurgite tædas,
  Exsertos avidæ pugnæ nudata lacertos?                            715
  Parte alia, cerne, ut sævis Gradivus in armis
  Inplerit dictum proprio de nomine campum.
  Hinc Janus movet arma manu, movet inde Quirinus,
  Quisque suo de colle Deus: sed enim adspice, quantus
  Ægida commoveat nimbos flammasque vomentem                       720
  Jupiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.
  Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,
  Quas hiemes, quantos concusso vertice cernis
  Sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!
  Cede Deis tandem, et Titania desine bella.»                      725
    Sic effata, virum indocilem pacisque modique,
  Mirantem Superum vultus et flammea membra,
  Abstrahit, ac pacem terris cæloque reponit.
    Respectans abit, et castris avulsa moveri
  Signa jubet ductor, remeaturumque minatur.                       730
  Redditur extemplo flagrantior æthere lampas,
  Et tremula infuso resplendent cærula Phœbo.
  At procul e muris videre ut signa revelli
  Æneadæ, versumque ducem; tacita ora vicissim
  Ostentant, nutuque docent, quod credere magno                    735
  Non audent hærente metu; nec abire volentis,
  Sed fraudem insidiasque putant, et Punica corda:
  Ac tacitæ natis infigunt oscula matres,
  Donec procedens oculis sese abstulit agmen,
  Suspectosque dolos demto terrore resolvit.                       740
    Tum vero passim sacra in Capitolia pergunt,
  Inque vicem amplexi permixta voce triumphum
  Tarpeii clamant Jovis, ac delubra coronant.
  Jamque omnes pandunt portas; ruit undique lætum,
  Non sperata petens dudum sibi gaudia, vulgus.                    745
  Hi spectant, quo fixa loco tentoria regis
  Adstiterint: hi, qua celsus de sede vocatas
  Adfatus fuerit turmas: ubi belliger Astur,
  Atque ubi atrox Garamas, sævusque tetenderit Hannon.
  Corpora nunc viva sparguntur gurgitis unda:                      750
  Nunc Anienicolis statuunt altaria Nymphis.
  Tum festam repetunt, lustratis mœnibus, urbem.



LIBER DECIMUS TERTIUS.


ARGUMENTUM.

Hannibal lente ad Tutiam rivum castra refert, ubi muliebrem ignaviam
exprobrat militibus suis, qui, nullo vulnere adcepto, imbre ac
tempestate perterriti præliis excesserint; 1-18.

Ita sensim restituit ardorem pugnandi, jamque Romam redire parat;
19-29.

At edoctus a Dasio quodam, transfuga Romano, Urbem illam
inexpugnabilem esse propter Palladium (cujus historia narratur 35-81),
ad lucum Feroniæ pergit ire, et, spoliato ibi templo, divitiis ea
tempestate inclito, ad Bruttium usque agrum, ad fretum Rhegiumque
agmine progreditur; 30-93.

Interea Q. Fulvius consul Roma redit Capuam, et, copiis suis ad
perfidiam Campanorum vindicandam excitatis, turres arietesque cum
vineis urbi admovet; 94-110.

Animus suis crescit oblato omine fausto cervæ mille annorum, numinis
loco a Campanis cultæ, quæ noctu luporum incursu consternata ex oppido
profugit, et a Romanis capta Dianæ inmolatur; 111-137.

Quo facto Fulvius Capuam corona cingit, et obsessis trepidantibus
Taurea, longe omnium Campanorum fortissimus eques, provectus ante
hostium stationes equo, Claudium Romanum, non inferiorem rei artisque
militaris gloria, ad singulare in campo certamen provocat, quo
Claudius superior factus refugientem ad urbem Tauream prosequitur, et
patenti hostium portæ invectus, per alteram, stupentibus miraculo
Campanis, incolumis evadit; 138-178.

Quo virtutis exemplo exstimulati Romani omnes eodem furore Capuam
obpugnant, et Fulvius Numitorem, unum e tergeminis, qui variis armis
excubias agebant, hasta transfigit; 179-212.

Tum Virrius porta se proripit cum multis civibus, et Veliternum
Mariumque Calenus, robustus homo, hunc deinde Scipio, ac Volesus
Ascanium obtruncat; 213-248.

Campani tamen, qui in castra hostium inruperant, refugiunt in urbem et
portas claudunt, quorum claustra et obices Romani moliuntur; 249-257.

Tandem obsessi, gemitu parentum exterriti, consilia deditionis
agitant, quæ Virrius, defectionis a Romanis auctor, inpedire conatur;
258-269.

At postquam surdas pulsavit aures, qui perfidiæ scelerumque sibi
conscii a Furiis agitantur, eum sequuntur domum, ubi epulati cum illo
venenum omnes sumunt, et se invicem complexi eodem rogo cremantur;
270-298.

Postero die Campani, ubi jam Milonem in murum evasisse vident, portas
aperiunt, et lacrimis precibusque misericordiam Romanorum inplorant;
299-313.

Horum exercitus ira incensus jam urbis evertendæ signum exspectat: sed
quo minus ea diruatur inpedit religio et Jupiter ipse, cujus jussu Pan
animos victorum mitigat; 314-350.

Templa tamen domusque, pretiosa supellectile ornatæ, diripiuntur; Milo
corona murali donatur; omnes, quorum de sententia maxime descitum ab
Romanis constabat, securi percutiuntur; et Taurea, per pectus gladio
transfixus, ante pedes Fulvii moribundus procumbit; 351-380.

Per idem tempus Cn. et P. Scipiones in Hispania pereunt: quo tristi
nuntio adcepto Scipio juvenis, qui tum Puteolis commorabatur, dolore
confectus inferos adire in animum inducit, ut ibi parentis patruique
umbras conveniat; 381-396.

Itaque ad vicinas Averni fauces antrumque tendit Cumanum, ubi Autonoes
sacerdotis monitu sacris rite factis manes evocat; 397-444.

Quo facto primum ei obviam procedit, ne cruore quidem gustato, umbra
Appii Claudii consulis, ad Capuam ex vulnere mortui, qui ab eo petit,
ut cadaver suum non in patriam ad majorum sepulcra deportandum, sed
quam primum terræ mandandum curet, quod Scipio promittit; 445-487.

Mox adventat umbra Sibyllæ Cumanæ, quæ hausto victimarum sanguine
futura juveni exponit fata (488-515), et vastam Orci voraginem
(516-530), decem ejus portas vel septa (531-561), fluvios inferorum
(562-578), monstra eorum (579-594), taxum ingentem, bubonum, strigum,
Harpyiarumque sedem (595-600), Plutonem, jus dicentem de regibus
(601-612), et varias umbras ostendit; 613 sqq. Primum adcedit Pomponia
mater, quæ ex Jove, in anguem converso, se peperisse filium, et in
puerperio mortuam esse docet; 613-649.

Ei subcedunt pater patruasque, qui res a se in Hispania gestas
extremaque fata memorant, et læti audiunt, in suum honorem cenotaphia
in campo Martio exstructa, resque perditas in Hispania a Marcio
restitutas esse; 650-704.

Deinde Scipioni, a Sibylla monstrantur Æmilius Paulus, Flaminius,
Gracchus, Servilius (705-718), Brutus, Camillus, Curius, Pyrrhus
(719-728), Lutatius, Hamilcar, qui valde lætatur de bello, quod a
filio suo feliciter cum Romanis geri comperit (729-751); Decemviri,
Alexander M. qui ad res audacter fortiterque gerendas juvenem
exhortatur (752-775); Crœsus, Homerus, quem multæ sequuntur mirantes
animæ (776-797), Achilles, Hector, Ajax, Nestor, Atrides, Ulysses,
Castor (798-805); tum et feminæ, tam gloria ac virtutibus, quam
flagitiis nobilitatæ, Lavinia, Hersilia, Carmentis, Tanaquil,
Lucretia, Virginia, Clœlia, Tullia, Tarpeia et virgo Vestalis,
incestus damnata (806-849); postremo manes Marii, Sullæ, Pompeii ac
Cæsaris, ex inferis ad superos mox prodituri; 850-867.

Quas umbras ubi Scipio vel vidit, vel adloquutus est, ultima
Hannibalis fata ei sciscitanti Sibylla prædicit; 868-893.

Inde vates ad suam in inferis sedem, juvenis vero lætus ad socios
portumque redit; 894, 895.


  Segne iter emenso vix dum Tarpeia videri
  Culmina desierant, torvos quum versus ad Urbem
  Ductor Agenoreus vultus remeare parabat.
  Castra locat, nulla lædens ubi gramina ripa
  Tutia deducit tenuem sine nomine rivum,                            5
  Et tacite Tuscis inglorius adfluit undis.
  Hic modo primores socium, modo jussa deorum,
  Nunc sese increpitat: «Dic o, cui Lydia cæde
  Creverunt stagna, et concussa est Daunia tellus
  Armorum tonitru, quas exanimatus in oras                          10
  Signa refers? qui mucro tuum, quæ lancea tandem
  Intravit pectus? si nunc exsisteret alma
  Carthago ante oculos, turrita celsa figura,
  Quas abitus, miles, caussas, inlæse, dedisses?
  «Imbres, o patria, et mixtos cum grandine nimbos                  15
  Et tonitrus fugio.» Procul hanc expellite gentis
  Femineam Tyriæ labem, nisi luce serena
  Nescire ac liquida Mavortem agitare sub æthra.»
    Terror adhuc inerat Superum, ac redolentia in armis
  Fulmina, et ante oculos irati pugna Tonantis.                     20
  Parendi tamen, et cuicumque incumbere jusso
  Durabat vigor, ac, sensim diffusus ad aures,
  Signa reportandi crescebat in agmine fervor.
  Sic, ubi perrupit stagnantem calculus undam,
  Exiguos format per prima volumina gyros,                          25
  Mox, tremulum vibrans motu gliscente liquorem,
  Multiplicat crebros sinuati gurgitis orbes;
  Donec postremo laxatis circulus oris
  Contingat geminas patulo curvamine ripas.
    At contra Argyripæ pravum decus (inclita namque                 30
  Semina ab Œnea ductoris stirpe trahebat
  Ætoli), Dasio fuit haud ignobile nomen,
  Lætus opum, sed clauda fides, seseque calenti
  Addiderat Pœno, Latiæ diffisus habenæ.
  Is, volvens veterum memorata antiqua parentum,                    35
  «Longo, miles, ait, quateret quum Teucria bello
  Pergama, et ad muros staret sine sanguine Mavors,
  Sollicitis Calchas (nam sic fortissimus heros
  Poscenti socero sæpe inter pocula Dauno
  Narrabat memori Diomedes condita mente),                          40
  Sed Calchas Danais, nisi clausum e sedibus arcis
  Armisonæ curent simulacrum avellere Divæ,
  Non unquam adfirmat Therapnæis Ilion armis
  Cessurum, aut Ledæ rediturum nomen Amyclas.
  Quippe deis visum, ne cui perrumpere detur,                       45
  Effigies ea quas unquam possederit, urbes.
    «Tum meus adjuncto monstratam evasit in arcem
  Tydides Ithaco, et, dextra molitus in ipso
  Custodes aditu templi, cæleste reportat
  Palladium, ac nostris aperit mala Pergama fatis.                  50
  Nam postquam Œnotris fundavit finibus urbem,
  Æger delicti, Phrygium placare colendo
  Numen, et Iliacos parat exorare Penates.
  Ingens jam templum celsa surgebat in arce,
  Laomedonteæ sedes ingrata Minervæ:                                55
  Quum medios inter somnos altamque quietem,
  Nec celata deam, et minitans Tritonia virgo:
  «Non hæc, Tydide, tantæ pro laudis honore
  «Digna paras, non Garganus, nec Daunia tellus
  «Debentur nobis: quære in Laurentibus arvis,                      60
  «Qui nunc prima locant melioris mœnia Trojæ.
  «Huc vittas castumque refer penetrale parentum.»
  Quîs trepidus monitis Saturnia regna capessit.
    «Jam Phryx condebat Lavinia Pergama victor,
  Armaque Laurenti figebat Troia luco.                              65
  Verum ubi Tyrrheni perventum ad fluminis undas,
  Castraque Tydides posuit fulgentia ripa,
  Priamidæ intremuere metu: tum, pignora pacis
  Prætendens dextra ramum canentis olivæ.
  Sic orsus Dauni gener inter murmura Teucrum:                      70
  «Pone, Anchisiade, memores irasque metusque;
  «Quidquid ad Idæos Xanthum Simoentaque nobis
  «Sanguine sudatum Scææque ad limina portæ,
  «Haud nostrum est: egere dei duræque sorores.
  «Nunc, age, quod superest, cur non melioribus, ævi,               75
  «Ducimus auspiciis? dextras jungamus inermes.
  «Fœderis, en, hæc testis erit.» Veniamque precatus
  Trojanam ostentat trepidis de puppe Minervam.
  Hæc ausos Celtas inrumpere mœnia Romæ
  Conripuit leto; neque tot de millibus unum                        80
  Ingentis populi patrias dimisit ad aras.»
  His fractus ductor convelli signa maniplis
  Optato lætis abitu jubet: itur in agros,
  Dives ubi ante omnes colitur Feronia luco,
  Et sacer humectat fluvialia rura Capenas.                         85
  Fama est, intactas longævi ab origine fani
  Crevisse, in medium congestis undique donis,
  Inmensum per tempus opes, lustrisque relictum
  Innumeris aurum, solo servante pavore.
  Hac avidas mentes et barbara corda rapina                         90
  Polluit, atque armat contemtu pectora divum.
  Avia tunc longinqua placent, quæ sulcat aratro
  Ad freta porrectis Trinacria Bruttius arvis.
    Dum Libys haud lætus Rhegina ad litora tendit,
  Victor, submoto patriis a finibus hoste,                          95
  Fulvius infaustam Campana ad mœnia clausis
  Portabat famam, miserisque extrema movebat.
  Tum prensans passim, cuicumque est nomen in armis:
  «Dedecus hoc defende manu! cur perfida, et urbi
  Altera Carthago nostræ, post fœdera rupta,                       100
  Et missum ad portas Pœnum, post jura petita
  Consulis alterni, stat adhuc? et turribus altis
  Hannibalem ac libycas exspectat lenta cohortes?»
  Miscebat dictis facta, et nunc robore celsas
  Educi turres, quîs vinceret ardua muri,                          105
  Cogebat, nunc conjunctas adstringere nodis
  Instabat ferroque trabes, quo frangeret altos
  Portarum postes, quateretque morantia claustra.
    Hic latera intextus stellatis axibus agger,
  Hic gravida armato surgebat vinea dorso.                         110
  At postquam properata satis, quæ commonet usus,
  Dat signum, atque alacer scalis transcendere muros
  Imperat, ac sævis urbem terroribus inplet,
  Quum subito dextrum obfulsit conatibus omen.
    Cerva fuit, raro terris spectata colore,                       115
  Quæ candore nivem, candore anteiret olores.
  Hanc agreste Capys donum, quum mœnia sulco
  Signaret, grato parvæ mollitus amore,
  Nutrierat, sensusque hominis donarat alendo.
  Inde exuta feram, docilisque adcedere mensis,                    120
  Atque ultro blanda adtactu gaudebat herili.
  Aurato matres adsuetæ pectine mitem
  Comere, et humenti fluvio revocare colorem.
  Numen erat jam cerva loci; famulamque Dianæ
  Credebant, ac tura deum de more dabantur.                        125
    Hæc, ævi vitæque tenax, felixque senectam
  Mille indefessos viridem duxisse per annos,
  Seclorum numero Trojanis condita tecta
  Æquabat: sed enim longo nox venerat ævo.
  Nam, subito incursu sævorum agitata luporum,                     130
  Qui noctis tenebris urbem (miserabile bello
  Prodigium) intrarant, primos ad luminis ortus
  Extulerat sese portis, pavidaque petebat
  Consternata fuga positos ad mœnia campos.
  Exceptam læto juvenum certamine ductor                           135
  Mactat, Diva, tibi, tibi enim hæc gratissima sacra,
  Fulvius, atque adsis orat, Latonia, cœptis.
    Inde, alacer fidensque Dea, circumdata clausis
  Arma movet, quaque obliquo curvantur in orbem
  Mœnia flexa sinu, spissa vallata corona                          140
  Adligat, et telis in morem indaginis ambit.
  Dum pavitant, spumantis equi fera corda fatigans,
  Evehitur porta sublimis Taurea cristis
  Bellator, cui Sidonius superare lacerto
  Ductor et Autololas dabat et Maurusia tela.                      145
  Is, trepido ac lituum tinnitu stare neganti
  Imperitans violenter equo, postquam auribus hostis
  Vicinum sese videt, et clamore propinquo,
  «Claudius huic, inquit (præstabat Claudius arte
  Bellandi, et merita mille inter prælia fama),                    150
  Huic, inquit, solum, si qua est fiducia dextræ,
  Det sese campo, atque ineat certamina mecum.»
    Una mora Æneadæ, postquam vox adtigit aures,
  Dum daret auspicium jusque in certamina ductor.
  Prævetitum namque et capital, committere Martem,                 155
  Sponte viris. Erumpit ovans, ut Fulvius arma
  Imperio solvit, patulumque invectus in æquor
  Erigit undantem glomerato pulvere nubem.
  Indignatus opem amenti, socioque juvare
  Expulsum nodo jaculum, atque arcessere vires,                    160
  Taurea vibrabat nudis conatibus hastam.
  Inde, ruens ira, telum contorquet in auras.
  At non idem animus Rutulo: speculatur, et omni
  Corpore perlustrat, qua sit certissima ferro
  In vulnus via: nunc vibrat, nunc comprimit hastam,               165
  Mentiturque minas: mediam tunc transiit ictu
  Parmam, sed grato fraudata est sanguine cuspis.
  Tum strictum propere vagina detegit ensem.
    Et jam ferrata rapiebat calce volantem
  Taurea cornipedem, fugiens minitantia fata.                      170
  Nec Rutulus levior cedentis perdere terga:
  Nam profugo rapidus fusis instabat habenis.
  Utque metus victum, sic ira et gloria portis
  Victorem inmisit, meritique cupido cruoris.
  Ac dum vix oculis, vix credunt mentibus, hostem                  175
  Confisum nullo comitante inrumpere tectis,
  Per mediam propere trepidantum interritus urbem
  Egit equum, adversaque evasit ad agmina porta.
    Hinc ardore pari nisuque incurrere muris
  Ignescunt animi, penetrataque tecta subire.                      180
  Tela simul flammæque micant: tunc saxeus imber
  Ingruit, et summis adscendunt turribus hastæ.
  Nec pronum audenti virtutem excellere cuiquam:
  Æquarunt iræ dextras: dictæa per auras
  Tranat, et in medium perlabitur urbis arundo.                    185
  Lætatur non hortandi, non plura monendi
  Fulvius esse locum; rapiunt sibi quisque laborem.
  Quos ubi tam erectos animi videt, et superesse
  Fortunæ sibi quemque ducem, ruit impete vasto
  Ad portam, magnæque optat discrimina famæ.                       190
    Tres claustra æquævo servabant corpore fratres,
  Quîs delecta manus centeni cuique ferebant
  Excubias, unaque locum statione tenebant.
  Forma ex his Numitor, cursu plantaque volucri
  Præstabat Laurens, membrorum mole Laburnus.                      195
  Sed non una viris tela: hic mirabilis arcu;
  Ille hastam quatere, ac medicatæ cuspidis ictu
  Prælia moliri, et nudo non credere ferro;
  Tertius aptabat flammis ac sulfure tædas.
  Qualis Atlantiaco memoratur litore quondam                       200
  Monstrum Geryones inmane tricorporis iræ,
  Cui tres in pugnam dextræ varia arma gerebant;
  Una ignes sævos, ast altera pone sagittas
  Fundebat, validam torquebat tertia cornum,
  Atque uno diversa dabat tria vulnera nisu.                       205
    Hos ubi non æquis variantes prælia consul
  Conspexit telis, et portæ limina circum
  Stragem, ac perfusos subeuntum sanguine postes,
  Concitat intortam furiatis viribus hastam.
  Letum triste ferens auras secat Itala taxus,                     210
  Et, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto,
  Arcum protendens, Numitor latus, ilia transit.
  At, non obsepto contentus limine Martem
  Exercere levis bello, sed turbidus ausi,
  Virrius incauto fervore eruperat amens                           215
  Reclusa in campum porta, miseramque furori
  Vincentum obtulerat pubem: ruit obvia in arma
  Scipio, et oblatum metit insatiabilis agmen.
    Tifata umbrifero generatum monte Calenum
  Nutrierant, audere trucem; nec corpore magno                     220
  Mens erat inferior: subsidere sæpe leonem,
  Nudus inire caput pugnas, certare juvenco,
  Atque obliqua trucis deducere cornua tauri
  Adsuerat, crudoque aliqua se adtollere facto.
  Is, dum præcipites expellit Virrius urbe,                        225
  Seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in æquor
  Thorace exierat, leviorque premebat anhelos
  Pondere loricæ, et palantes victor agebat.
  Jamque Veliternum media transegerat alvo,
  Jam, solitum æquali ludo committere equestres                    230
  Scipiadæ pugnas, Marium tellure revulso
  Perculerat saxo: miser inplorabat amicum
  Cum gemitu exspirans, scopulusque premebat hiantem:
  Sed, validas sævo vires duplicante dolore,
  Effudit lacrimas pariter cornumque sonantem                      235
  Scipio, solamen properans optabile in armis
  Hostem prostrato morientem ostendere amico:
  Tranavit, liquidas volucris ceu scinderet auras,
  Hasta viri pectus, rupitque inmania membra;
  Quanta est vis agili per cærula summa liburnæ,                   240
  Quæ, pariter quoties revocatæ ad pectora tonsæ
  Percussere fretum, ventis fugit ocior, et se,
  Quam longa est, uno remorum præterit ictu.
    Ascanium Volesus, projectis ocius armis,
  Quo levior peteret muros, per aperta volantem                    245
  Adsequitur planta: dejectum protinus ense
  Ante pedes domini jacuit caput; ipse sequutus
  Conruit ulterior procursus impete truncus.
  Nec spes obsessis ultra reserata tueri
  Mœnia; convertunt gressus, recipique precantes                   250
  Infandum! excludunt socios: tum cardine verso
  Obnixi torquent obices, munimina sera.
  Acrius hoc instant Itali, clausosque fatigant.
  Et, ni cæca sinu terras nox conderet atro,
  Perfractæ rabido patuissent milite portæ.                        255
    Sed non in requiem pariter cessere tenebræ.
  Hinc sopor inpavidus, qualem victoria movit:
  At Capua, aut mæstis ululantum flebile matrum
  Questibus, aut gemitu trepidantum exterrita patrum,
  Tormentis finem metamque laboribus orat.                         260
  Mussat perfidiæ ductorque caputque Senatus.
  Virrius, a Pœno nullam docet esse salutem,
  Vociferans, pulsis vivendi e pectore curis;
  «Speravi sceptra Ausoniæ, pepigique, sub armis
  Si dexter Pœnis Deus et Fortuna fuisset,                         265
  Ut Capuam Iliaci migrarent regna Quirini:
  Qui quaterent muros Tarpeiaque mœnia, misi:
  Nec mihi poscendi vigor abfuit, alter ut æquos
  Portaret fasces nostro de nomine consul.
  Hactenus est vixisse satis, dum copia noctis.                    270
  Cui cordi comes æterna est Acherontis ad undam
  Libertas, petat ille meas mensasque dapesque;
  Et, victus mentem fuso per membra Lyæo,
  Sopitoque necis morsu, medicamina cladis
  Hauriat, ac placidis exarmet fata venenis.»                      275
  Hæc ait, et turba repetit comitante penates.
    Ædibus in mediis consurgens ilice multa
  Exstruitur rogus, hospitium commune peremtis.
  Nec vulgum cessat furiare dolorque pavorque.
  Nunc menti seræ Decius redit, et bona virtus                     280
  Exsilio punita truci: despectat ab alto
  Sacra Fides, agitatque virum fallacia corda.
  Vox occulta subit, passim diffusa per auras:
  «Fœdera, mortales, ne sævo rumpite ferro:
  Sed castam servate Fidem; fulgentibus ostro                      285
  Hæc potior regnis: dubio qui frangere rerum
  Gaudebit pacta, ac tenues spes linquet amici,
  Non illi domus, aut conjux, aut vita manebit
  Unquam expers luctus lacrimæque; aget, æquore semper
  Ac tellure premens, aget ægrum nocte dieque                      290
  Despecta ac violata Fides.» Adit omnia jamque
  Concilia, ac mensas contingit, et, abdita nube,
  Adcumbitque toris, epulaturque inproba Erinnys.
  Ipsa etiam Stygio spumantia pocula tabo
  Porrigit, et large pœnas letumque ministrat.                     295
  Virrius interea, dum dat penetrare medullas
  Exitio, adscenditque pyram, atque amplexibus hæret
  Jungentum fata, et subici jubet ocius ignes.
    Stringebant tenebræ metas, victorque ruebat.
  Jamque superstantem muro, sociosque Milonem                      300
  Voce adtollentem pubes campana videbat.
  Pandunt adtoniti portas, trepidoque capessunt
  Castra inimica gradu, quîs leto avertere pœnas
  Defuerant animi: patet urbs, confessa furorem,
  Et reserat Tyrio maculatas hospite sedes.                        305
  Matronæ puerique ruunt, mæstumque Senatus
  Concilium, nullique hominum lacrimabile vulgus.
  Stabant innixi pilis exercitus omnis,
  Spectabantque viros et læta et tristia ferre
  Indociles, nunc propexis in pectora barbis                       310
  Verrere humum, nunc fœdantes in pulvere crinem
  Canentem, et turpi lacrima precibusque pudendis
  Femineum tenues ululatum fundere in auras.
    Atque ea dum miles miratur inertia facta,
  Exspectatque ferox sternendi mœnia signum,                       315
  Ecce repens tacito percurrit pectora sensu
  Relligio, et sævas componit numine mentes;
  Ne flammam tædasque velint, ne templa sub uno
  In cinerem traxisse rogo: subit intima corda,
  Perlabens sensim, mitis Deus: ille superbæ                       320
  Fundamenta Capyn posuisse antiquitus urbi,
  Non cuiquam visus, passim monet: ille refusis
  In spatium inmensum campis habitanda relinqui
  Utile tecta docet: paullatim atrocibus iræ
  Languescunt animis, et vis mollita senescit.                     325
    Pan Jove missus erat, servari tecta volente
  Troia, pendenti similis Pari semper, et imo
  Vix ulla inscribens terræ vestigia cornu.
  Dextera lascivit cæsa Tegeatide capra
  Verbera læta movens festa per compita cauda.                     330
  Cingit acuta comas, et opacat tempora, pinus,
  Ac parva erumpunt rubicunda cornua fronte:
  Stant aures, imoque cadit barba hispida mento.
  Pastorale deo baculum, pellisque sinistrum
  Velat grata latus teneræ de corpore damæ.                        335
  Nulla in præruptum tam prona et inhospita cautes,
  In qua non, librans corpus, similisque volanti
  Cornipedem tulerit præcisa per avia plantam.
  Interdum inflexus, medio nascentia tergo
  Respicit adridens hirtæ ludibria caudæ.                          340
  Obtendensque manum solem infervescere fronti
  Arcet, et umbrato perlustrat pascua visu.
  Hic, postquam mandata dei perfecta, malamque
  Sedavit rabiem, et permulsit corda furentum,
  Arcadiæ volucris saltus et amata revisit                         345
  Mænala; ubi argutis longe de vertice sacro
  Dulce sonat calamis, ducit stabula omnia cantu.
    At legio Ausonidum, flammas ductore jubente
  Arceri portis, stantesque relinquere muros,
  (Mite decus mentis) condunt ensesque facesque.                   350
  Multa deum templis domibusque nitentibus auro
  Egeritur præda, et victus alimenta superbi,
  Quisque bonis periere, virum de corpore vestes
  Femineæ, mensæque alia tellure petitæ,
  Poculaque Eoa luxum inritantia gemma.                            355
  Nec modus argento, cælataque pondera facti
  Tantum epulis auri; tum passim corpora longo
  Ordine captiva, et domibus depromta talenta,
  Pascere longinquum non deficientia bellum,
  Inmensique greges famulæ ad convivia turbæ.                      360
    Fulvius, ut finem spoliandis ædibus, ære
  Belligero revocante, dedit, sublimis ab alto
  Subgestu, magnis fautor non futilis ausis:
  «Lanuvio generate, inquit, quem Sospita Juno
  Dat nobis, Milo, Gradivi cape victor honorem,                    365
  Tempora murali cinctus turrita corona.»
  Tum sontes procerum meritosque piacula prima
  Adciit, et justa punit commissa securi.
    Hic atrox virtus (nec enim obculuisse probarim
  Spectatum vel in hoste decus) clamore feroci,                    370
  Taurea, «Tune, inquit, ferro spoliabis inultus
  Te majorem animam? et jusso lictore recisa
  Ignavos cadet ante pedes fortissima cervix?
  Haud unquam hos vobis dederit Deus.» Inde, minaci
  Obtutu torvum contra et furiale renidens,                        375
  Bellatorem alacer per pectora transigit ensem.
  Cui ductor: «Patriam moriens comitare cadentem.
  Qui nobis animus, quæ dextera, quidve viritim
  Decernet Mavors: tibi, si rebare pudendum
  Jussa pati, licuit pugnanti obcumbere letum.»                    380
    Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
  Interea geminos terra crudelis Hibera
  Fortuna abstulerat, permiscens tristia lætis,
  Scipiadas, magnumque decus, magnumque dolorem.
  Forte Dicarchea juvenis dum sedit in urbe                        385
  Scipio, post belli repetens extrema penates,
  Huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
  Fama tulit: duris quamquam non cedere suetus,
  Pulsato lacerat violenter pectore amictus.
  Non comites tenuisse valent, non ullus honorum                   390
  Militiæve pudor: pietas irata sinistris
  Cælicolis furit, atque odit solatia luctus:
  Jamque dies, iterumque dies absumta querelis.
  Versatur species ante ora oculosque parentum.
  Ergo excire parat manes animasque suorum,                        395
  Adloquioque virum tantos mulcere dolores.
  Hortatur vicina palus, ubi signat Averni
  Squalentem introitum stagnans Acherusius humor.
  Noscere venturos agitat mens protinus annos.
    Sic ad Cymæam, quæ tum sub nomine Phœbi                        400
  Autonoe tripodas sacros antrurnque tenebat,
  Fert gressus juvenis, consultaque pectoris ægri
  Pandit, et adspectus orat contingere patrum.
  Nec cunctata diu vates, «Mactare repostis
  Mos umbris, inquit, consueta piacula nigras                      405
  Sub lucem pecudes, reclusæque abdere terræ
  Manantem jugulis spirantum cæde cruorem.
  Tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.
  Cetera, quæ poscis, majori vate canentur.
  Namque tibi Elysio repetita oracula campo                        410
  Eliciam, veterisque dabo inter sacra Sibyllæ
  Cernere fatidicam Phœbei pectoris umbram.
  Vade, age, et, a medio quum se nox humida cursu
  Flexerit, ad fauces vicini castus Averni
  Duc prædicta sacris duro placamina Diti.                         415
  Mella simul tecum et puri fer dona Lyæi.»
    Hoc alacer monitu, et promissæ nomine vatis,
  Adparat occulto monstrata piacula cœpto.
  Inde, ubi nox jussam procedens contigit horam,
  Et spatia æquarunt tenebras transacta futuras,                   420
  Consurgit stratis, pergitque ad turbida portæ
  Ostia Tartareæ; penitus quîs abdita vates
  Promissa inplerat, Stygioque sedebat in antro.
  Tum, qua se primum rupta tellure recludit
  Invisus cælo specus, atque eructat acerbam                       425
  Cocyti laxo suspirans ore paludem,
  Inducit juvenem, ferroque cavare refossam
  Ocius urguet humum, atque, arcanum murmur anhelans,
  Ordine mactari pecudes jubet: ater operto
  Ante omnes taurus Regi, tum proxima Divæ                         430
  Cæditur Hennææ casta cervice juvenca.
  Inde tibi, Alecto, tibi, nunquam læta Megæra,
  Corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum.
  Fundunt mella super Bacchique et lactis honorem.
    «Sta, juvenis, faciemque, Erebo quæ surgit ab omni,            435
  Exclamat vates, patere: adcedentia cerno
  Tartara, et ante oculos adsistere tertia regna.
  Ecce ruunt variæ species, et quidquid ab imo
  Natum hominum exstinctumque chao est.» Jam cuncta videbat,
  Cyclopas, Scyllamque, et pastos membra virorum                   440
  Odrysiæ telluris equos. «Contende tueri,
  Eductumque tene vagina interritus ensem.
  Quæcumque ante animæ tendent potare cruorem,
  Dissice, dum castæ procedat imago Sibyllæ.
  Interea cerne, ut gressus inhumata citatos                       445
  Fert umbra, et properat tecum conjungere dicta:
  Cui datur ante atros absumti corporis ignes,
  Sanguine non tacto, solitas effundere voces.»
  Adspicit, et subito turbatus Scipio visu:
  «Quinam te, qui casus, ait, dux maxime, fessæ                    450
  Eripuit patriæ; quum tales horrida poscant
  Bella viros? nec enim dextra concesserit ulli
  Appius, aut astu: decimum lux retulit ortum,
  Ut te, quum Capua remearem, vulnera vidi
  Mulcentem, hoc uno mæstum, quod adire nequires                   455
  Saucius ad muros, et Martis honore careres.»
    Contra quæ ductor: «Fesso mihi proxima tandem
  Lux gratos Phaethontis equos avertit, et atris
  Æternum demisit aquis: sed lenta meorum,
  Dum vanos ritus, cura, et sollemnia vulgi                        460
  Exsequitur, cessat flammis inponere corpus,
  Ut portet tumulis per longum membra paternis.
  Quod te per nostri Martis precor æmula facta,
  Arce, quæ putris artus, medicamina, servant,
  Daque vago portas quamprimum Acherontis adire.»                  465
  Tum juvenis: «Gens o veteris pulcherrima Clausi,
  Haud ulla ante tuam, quamquam non parva fatigent,
  Curarum prior exstiterit: namque ista per omnes
  Discrimen servat populos, variatque jacentum
  Exsequias tumuli et cinerum sententia discors.                   470
    Tellure (ut perhibent) is mos antiquus Hibera,
  Exanima obscœnis consumit corpora vultur.
  Regia quum lucem posuerunt membra, probatum est
  Hyrcanis adhibere canes. Ægyptia tellus
  Claudit odorato post funus stantia saxo                          475
  Corpora, et a mensis exsanguem haud separat umbram.
  Exhausto instituit Pontus vacuare cerebro
  Ora virum, et longum medicata reponit in ævum.
  Quid, qui reclusa nudos Garamantes arena
  Infodiunt? quid, qui sævo sepelire profundo                      480
  Exanimos mandant Libycis Nasamones in oris?
  At Celtæ vacui capitis circumdare gaudent
  Ossa (nefas) auro, ac mensis ea pocula servant.
  Cecropidæ ob patriam Mavortis sorte peremtos
  Decrevere simul communibus urere flammis.                        485
  At gente in Scythica subfixa cadavera truncis
  Lenta dies sepelit, putri liquentia tabo.»
    Talia dum memorant, umbra veniente Sibyllæ,
  Autonoe, «Finem hic, inquit, sermonibus adde
  Alternis! hæc, hæc veri fecunda sacerdos,                        490
  Cui tantum patuit rerum, quantum ipse negarit
  Plus novisse Deus: me jam comitante tuorum
  Tempus abire globo, et pecudes inponere flammis.»
    At gravida arcanis Cymes anus adtigit ore
  Postquam sacrificum, delibavitque cruorem,                       495
  In decus egregiæ vultus intenta juventæ,
  «Ætherea fruerer quum luce, haud segniter, inquit,
  Cymæo populis vox nostra sonabat in antro.
  Tunc te permixtum seclis rebusque futuris
  Æneadum cecini. Sed non sat digna mearum                         500
  Cura tuis vocum: nec enim conquirere dicta,
  Aut servare fuit proavis sollertia vestris.
  Verum age, disce, puer, (quando cognoscere cordi est)
  Jam tua, deque tuis pendentia Dardana fatis.
  Namque tibi cerno properatum oracula vitæ                        505
  Hinc petere, et patrios visu contingere manes.
  Armifero victor patrem ulcisceris Hibero,
  Creditus ante annos Marti, ferroque resolves
  Gaudia Pœnorum, et missum lætabere bello
  Omen, Hiberiacis victa Carthagine terris.                        510
  Majus ad imperium post hæc capiere, nec ante
  Jupiter absistet cura, quam cuncta fugarit
  In Libyam bella, et vincendum duxerit ipse
  Sidonium tibi rectorem: pudet urbis iniquæ,
  Quod post hæc decus hoc patriaque domoque carebit.»              515
  Sic vates, gressumque lacus vertebat ad atros.
    Tum juvenis, «Quæcumque datur sors durior ævi,
  Obnitemur, ait: culpa modo pectora cessent.
  Sed, te oro, (quando vitæ tibi causa labores
  Humanos juvisse fuit) siste, inclita virgo,                      520
  Paullisper gressum, et nobis manesque silentum
  Enumera, Stygiæque aperi formidinis aulam.»
    Adnuit illa quidem; sed, «Non optanda recludis
  Regna, ait: hic tenebras habitant, volitantque per umbras
  Innumeri quondam populi: domus omnibus una.                      525
  In medio vastum late se tendit inane;
  Huc, quidquid terræ, quidquid freta, et igneus aer
  Nutrivit primo mundi genitalis ab ævo,
  (Mors communis agit) descendunt cuncta: capitque
  Campus iners, quantum interiit, restatque futurum.               530
    «Cingunt regna decem portæ; quarum una receptat
  Belligeros, dura Gradivi sorte creatos.
    «Altera, qui leges posuere atque inclita jura
  Gentibus, et primas fundarunt mœnibus urbes.
    «Tertia ruricolas Cereris, justissima turba                    535
  Quæ venit ad manes, et fraudum inlæsa veneno.
    «Exin, qui lætas artes vitæque colendæ
  Invenere viam, nec dedignanda parenti
  Carmina fuderunt Phœbo, sua limina servant.
    «Proxima, quos venti sævæque hausere procellæ,                 540
  Naufraga porta rapit; sic illam nomine dicunt.
    «Finitima huic, noxa gravido et peccasse fatenti,
  Vasta patet populo: pœnas Rhadamanthus in ipso
  Expetit introitu, mortemque exercet inanem.
    «Septima femineis reseratur porta catervis,                    545
  Liventes ubi casta fovet Proserpina lucos.
  Infantum hinc gregibus, versasque ad funera tædas
  Passis virginibus, turbæque in limine lucis
  Est iter exstinctæ, et vagitu janua nota.
    «Tum, seducta loco, et laxata lucida nocte,                    550
  Claustra nitent, quæ secreti per limitis umbram
  Elysios ducunt campos: hic turba piorum,
  Nec Stygio in regno, cæli nec posta sub axe:
  Verum, ultra Oceanum sacro contermina fonti,
  Lethæos potat latices, oblivia mentis.                           555
    «Extrema hinc, auro fulgens, jam lucis honorem
  Sentit, et admoto splendet ceu sidere lunæ.
  Hac animæ cælum repetunt; ac, mille peractis,
  Oblitæ Ditem redeunt in corpora, lustris.
  Has passim nigrum pandens Mors lurida rictum                     560
  Itque reditque vias, et portis omnibus errat.
    «Tum jacet in spatium sine corpore pigra vorago,
  Limosique lacus: late exundantibus urit
  Ripas sævus aquis Phlegethon, et, turbine anhelo
  Flammarum resonans, saxosa incendia torquet.                     565
  Parte alia torrens Cocytos sanguinis atri
  Vorticibus furit, et spumanti gurgite fertur.
  At, magnis semper Divis regique Deorum
  Jurari dignata palus, picis horrida rivo,
  Fumiferum volvit Styx inter sulfura limum.                       570
  Tristior his Acheron sanie crassoque veneno
  Æstuat, et, gelidam eructans cum murmure arenam,
  Descendit nigra lentus per stagna palude.
  Hanc potat saniem non uno Cerberus ore.
  Hæc et Tisiphones sunt pocula, et atra Megæra                    575
  Hinc sitit, ac nullo rabies restinguitur haustu.
  Ultimus erumpit lacrimarum fontibus amnis
  Ante aulam, atque aditus, et inexorabile limen.
    «Quanta cohors, omni stabulante per atria monstro,
  Excubat, et manes permixto murmure terret!                       580
  Luctus edax, Maciesque malis comes addita Morbis,
  Et Mæror pastus fletu, et sine sanguine Pallor,
  Curæque, Insidiæque, atque hinc queribunda Senectus,
  Hinc angens utraque manu sua guttura Livor,
  Et deforme malum ac sceleri proclivis Egestas,                   585
  Errorque infido gressu, et Discordia gaudens
  Permiscere fretum cælo: sed et ostia Ditis
  Centenis suetus Briareus recludere palmis,
  Et Sphinx, virgineos rictus infecta cruore,
  Scyllaque, Centaurique truces, umbræque Gigantum.                590
  Cerberus hic ruptis peragrat quum Tartara vinclis,
  Non ipsa Alecto, nec feta furore Megæra
  Audet adire ferum, dum fractis mille catenis
  Viperea latrans circumligat ilia cauda.
    «Dextra vasta comas nemorosaque brachia fundit                 595
  Taxus, Cocyti rigua frondosior unda.
  Hic diræ volucres, pastusque cadavere vultur,
  Et multus bubo, ac sparsis strix sanguine pennis,
  Harpyiæque fovent nidos, atque omnibus hærent
  Condensæ foliis: sævit stridoribus arbor.                        600
    «Has inter formas conjux Junonis Avernæ,
  Subgestu residens, cognoscit crimina regum.
  Stant vincti, seroque piget sub judice culpæ:
  Circumerrant Furiæ, Pœnarumque omnis imago.
  Quam vellent numquam sceptris fulsisse superbis!                 605
  Insultant duro imperio non digna nec æqua
  Ad superos passi manes: quæque ante profari
  Non licitum vivis, tandem permissa queruntur.
  Tunc alius sævis religatur rupe catenis:
  Ast alius subigit saxum contra ardua montis:                     610
  Vipereo domat hunc æterna Megæra flagello.
  Talia letiferis restant patienda tyrannis.
    «Sed te maternos tempus cognoscere vultus,
  Cujus prima venit non tardis passibus umbra.
  Adstabat fecunda Jovis Pomponia furto.                           615
  Namque, ubi cognovit Latio surgentia bella
  Pœnorum, Venus, insidias anteire laborans
  Junonis, fusa sensim per pectora patrem
  Implicuit flamma: quæ ni provisa fuissent,
  Sidonia Iliacas nunc virgo adcenderet aras.»                     620
    Ergo ubi gustatus cruor, admonuitque Sibyllæ,
  Et dedit alternos ambobus noscere vultus,
  Sic juvenis prior: «O magni mihi numinis instar,
  Cara parens, quam, te ut nobis vidisse liceret,
  Optassem Stygias vel leto intrare tenebras.                      625
  Quæ sors nostra fuit, cui te, quum prima subiret,
  Eripuit sine honore dies, et funere carpsit?»
    Excipit his mater: «Nullos, o nate, labores
  Mors habuit nostra: æthereo dum pondere partum
  Exsolvor, miti dextra Cyllenia proles                            630
  Imperio Jovis Elysias deduxit in oras;
  Adtribuitque pares sedes, ubi magna moratur
  Alcidæ genetrix, ubi sacro munere Leda.
    «Verum age, nate, tuos ortus, ne bella pavescas
  Ulla, nec in cælum dubites te tollere factis,                    635
  Quando aperire datur nobis, nunc denique disce.
  Sola die caperem medio quum forte petitos
  Ad requiem somnos, subitus mihi membra ligavit
  Amplexus, non ille, meo veniente marito,
  Adsuetus facilisque mihi: tum luce corusca,                      640
  Inplebat quamquam languentia lumina somnus,
  Vidi (crede) Jovem: nec me mutata fefellit
  Forma Dei, quod, squalentem conversus in anguem,
  Ingenti traxit curvata volumina gyro.
  Sed mihi post partum non ultra ducere vitam                      645
  Concessum: heu, quantum gemui, quod spiritus ante,
  Hæc tibi quam noscenda darem, discessit in auras!»
  His alacer colla amplexu materna petebat;
  Umbraque ter frustra per inane petita fefellit.
    Subcedunt simulacra virum concordia, patris                    650
  Unanimique simul patrui: ruit ipse per umbram,
  Oscula vana petens juvenis, fumoque volucri
  Et nebulis similes animas adprendere certat.
  «Quis te, care pater, quo stabant Itala regna,
  Exosus Latium Deus abstulit? Hei mihi! nam cur                   655
  Ulla fuere adeo, quibus a te sævus abessem,
  Momenta? obposito mutassem pectore mortem.
  Quantos funeribus vestris gens Itala passim
  Dat gemitus! Tumulus vobis, censente Senatu,
  Mavortis geminus surgit per gramina campo.»                      660
    Nec passi plura, in medio sermone loquentis
  Sic adeo incipiunt. Prior hæc genitoris imago:
  «Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces;
  Dulce tamen venit ad manes, quum gratia vitæ
  Durat apud superos, nec edunt oblivia laudem.                    665
    «Verum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget
  Militia. Heu, quoties intrat mea pectora terror,
  Quum repeto, quam sævus eas, ubi magna pericla
  Contingunt tibi! per nostri, fortissime, leti
  Obtestor causas, Martis moderare furori.                         670
  Sat tibi sint documenta domus! octava terebat
  Arentem culmis messem crepitantibus æstas,
  Ex quo cuncta mihi calcata, meoque subibat
  Germano devexa jugum Tartessia tellus.
  Nos miseræ muros et tecta renata Sagunto;                        675
  Nos dedimus Bætin nullo potare sub hoste.
  Nobis indomitus convertit terque quaterque
  Germanus terga Hannibalis. Pro barbara numquam
  Inpolluta fides! peterem quum victor adesum
  Cladibus Hasdrubalem; subito venale, cohortes                    680
  Hispanæ, vulgus, Libyci quas fecerat auri
  Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.
  Tunc hostis socio desertos milite, multum
  Ditior ipse viris, spisso circumdedit orbe.
  Non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est                  685
  Illa suprema dies, et laude inclusimuus ævum.»
    Excipit inde suos frater conjungere casus:
  «Excelsæ turris post ultima rebus in artis
  Subsidium optaram, supremaque bella ciebam.
  Fumantes tædas, ac lata incendia passim,                         690
  Et mille injecere faces. Nil nomine leti
  De Superis queror: haud parvo data membra sepulcro
  Nostra cremaverunt in morte hærentibus armis.
  Sed me luctus habet, geminæ ne clade ruinæ
  Cesserit adfusis obpressa Hispania Pœnis.»                       695
    Contra quæ juvenis turbato fletibus ore:
  «Dî, quæso, ut merita est, dignas pro talibus ausis
  Carthago expendat pœnas. Sed continet acres
  Pyrenes populos, qui, vestro Marte probatus,
  Excepit fessos, et notis Marcius armis                           700
  Subcessit bello: fusos quoque fama ferebat
  Victores acie, atque exacta piacula cædis.»
  His læti rediere duces loca amœna piorum:
  Prosequiturque oculis puer adveneratus euntes.
    Jamque aderat multa vix adnoscendus in umbra                   705
  Paullus, et epoto fundebat sanguine verba:
  «Lux Italum, cujus spectavi Martia facta,
  Multum uno majora viro, descendere nocti,
  Atque habitanda semel subigit quis visere regna?»
  Cui contra tales effundit Scipio voces:                          710
  «Armipotens ductor, quam sunt tua fata per Urbem
  Lamentata diu! quam pene ruentia tecum
  Traxisti ad Stygias Œnotria tecta tenebras.
  Tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis
  Constituit, laudemque tuo quæsivit honore.»                      715
  Dumque audit lacrimans hostilia funera Paullus,
  Ante oculos jam Flaminius, jam Gracchus, et ægro
  Absumtus Cannis stabat Servilius ore.
  Adpellare viros erat ardor, et addere verba:
  Sed raptabat amor priscos cognoscere manes.                      720
    Nunc meritum sæva Brutum inmortale securi
  Nomen, nunc Superos æquantem laude Camillum,
  Nunc auro Curium non umquam cernit amicum.
  Ora Sibylla docet venientum, et nomina pandit.
    «Hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portæ                   725
  Dejecit, visus orbus. Tulit ille ruentem
  Thybridis in ripas regem, solusque revulso
  Pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.
    «Si tibi dulce virum, primo qui fœdera bello
  Phœnicum pepigit, vidisse, hic inclitus ille                     730
  Æquoreis victor cum classe Lutatius armis.
  Si studium et sævam cognoscere Hamilcaris umbram,
  Illa est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
  Irarum servat rabiem: si jungere cordi est
  Conloquium, sine gustato det sanguine vocem.»                    735
  Atque ubi permissum, et sitiens se inplevit imago,
  Sic prior increpitat non miti Scipio vultu:
  «Taliane, o fraudum genitor, sunt fœdera vobis?
  Aut hæc Sicania pepigisti captus in ora?
  Bella tuus toto natus contra omnia pacta                         740
  Exercet Latio, et, perruptis molibus Alpes
  Eluctatus adest, fervet gens Itala Marte
  Barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.»
    Post quæ Pœnus ait: «Decimum modo cœperat annum
  Excessisse puer, nostro quum bella Latinis                       745
  Concepit jussu; licitum nec fallere Divos
  Juratos patri: quod si Laurentia vastat
  Nunc igni regna, et Phrygias res vertere tentat,
  O pietas, o sancta fides, o vera propago!
  Atque utinam amissum reparet decus!» Inde citato                 750
  Celsus abit gressu, majorque recessit imago.
    Exin designat vates, qui jura sub armis
  Poscenti dederint populo, primique petitas
  Miscuerint Italis Piræo litore leges.
  Lætatur, spectatque virum insatiabilis ora                       755
  Scipio, et adpellet cunctos, ni magna sacerdos
  Admoneat turbæ innumeræ: «Quot millia toto
  Credis in orbe, puer, lustras dum singula visu,
  Descendisse Erebo, nullo non tempore abundans
  Umbrarum huc agitur torrens, vectatque capaci                    760
  Agmina mole Charon, et subficit inproba puppis.»
    Post hæc, ostendens juvenem, sic virgo profatur:
  «Hic ille est, tellure vagus qui victor in omni
  Cursu signa tulit; cui pervia Bactra Dahæque;
  Qui Gangem bibit, et Pellæo ponte Niphaten                       765
  Adstrinxit; cui stant sacro sua mœnia Nilo.»
    Incipit Æneades: «Libyci certissima proles
  Hammonis, quando exsuperat tua gloria cunctos
  Indubitata duces, similique cupidine rerum
  Pectora nostra calent, quæ te via, fare, superbum                770
  Ad decus et summas laudum perduxerit arces.»
  Ille sub hæc: «Turpis lenti sollertia Martis.
  Audendo bella expedias: pigra extulit artis
  Haud umquam sese virtus; tu magna gerendi
  Præcipita tempus: mors atra inpendet agenti.»                    775
  Hæc effatus abit. Crœsi mox advolat umbra,
  Dives apud superos; sed mors æquarat egenis.
    Atque hic, Elysio tendentem limite cernens
  Effigiem juvenis castam, cui vitta ligabat
  Purpurea effusos per colla nitentia crines,                      780
  «Dic, ait, hic quinam, virgo? nam luce refulget
  Præcipua frons sacra viro, multæque sequuntur
  Mirantes animæ, et læto clamore frequentant.
  Qui vultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
  Dixissem facile esse Deum!» «Non falleris, inquit                785
  Docta comes Triviæ: meruit Deus esse videri,
  Et fuit in tanto non parvum pectore numen.
  Carmine complexus terram, mare, sidera, manes,
  Et cantu Musas et Phœbum æquavit honore.
  Atque hæc cuncta, prius quam cerneret, ordine terris             790
  Prodidit; ac vestram tulit usque ad sidera Trojam.»
  Scipio, perlustrans oculis lætantibus umbram,
  «Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
  Hic caneret vates, quanto majora futuros
  Facta eadem intrarent hoc, inquit, teste nepotes!                795
  Felix Æacida, cui tali contigit ore
  Gentibus ostendi! crevit tua carmine virtus.»
    Sed quæ tanta adeo gratantum turba requirens,
  Heroum effigies majoresque adcipit umbras.
  Inde viro stupet Æacide, stupet Hectore magno,                   800
  Ajacisque gradum venerandaque Nestoris ora
  Miratur, geminos adspectat lætus Atridas,
  Jamque Ithacum, corde æquantem Peleia facta.
  Victuram hinc cernit Ledæi Castoris umbram:
  Alternam lucem peragebat in æthere Pollux.                       805
  Sed subito vultus monstrata Lavinia traxit.
  Nam virgo admonuit, tempus cognoscere manes
  Femineos, ne cunctantem lux alma vocaret.
  «Felix hæc, inquit, Veneris nurus ordine longo
  Trojugenas junxit sociata prole Latinis.                         810
    «Vis et Martigenæ thalamos spectare Quirini?
  Hersiliam cerne: hirsutos quum sperneret olim
  Gens vicina procos, pastori rapta marito
  Intravitque casæ, culmique e stramine fultum
  Pressit læta torum, et soceros revocavit ab armis.               815
  Adspice Carmentis gressus: Evandria mater
  Hæc fuit, et vestros tetigit præsaga labores.
  Vis et, quos Tanaquil vultus gerat? hæc quoque castæ
  Augurio valuit mentis, venturaque dixit
  Regna viro, et dextros adnovit in alite Divos.                   820
    «Ecce pudicitiæ Latium decus, inclita leti
  Fert frontem atque oculos terræ Lucretia fixos.
  Non datur, heu! tibi, Roma, nec est, quod malle deceret,
  Hanc laudem retinere diu. Virginia juxta,
  Cerne, cruentato vulnus sub pectore servat,                      825
  Tristia defensi ferro monimenta pudoris,
  Et patriam laudat miserando in vulnere dextram.
  Illa est, quæ Thybrim, quæ fregit Lydia bella,
  Nondum passa marem, quales optabat habere
  Quondam Roma viros, contemtrix Clœlia sexus.»                    830
    Quum, subito adspectu turbatus, Scipio poscit,
  Quæ pœnæ caussa, et qui sint in crimine manes.
  Tum virgo: «Patrios fregit quæ curribus artus,
  Et stetit adductis super ora trementia frenis,
  Tullia, non ullos satis exhaustura labores,                      835
  Ardenti Phlegethonte natat: fornacibus atris
  Fons rapidus furit, atque ustas sub gurgite cautes
  Egerit, et scopulis pulsat flagrantibus ora.
  Illa autem, quæ tondetur præcordia rostro
  Alitis, (en quantum resonat plangentibus alis                    840
  Armiger ad pastus rediens Jovis!) hostibus arcem
  Virgo (inmane nefas) adamato prodidit auro
  Tarpeia, et pactis reseravit claustra Sabinis.
  Juxta (nonne vides? neque enim leviora domantur
  Delicta) inlatrat jejunis faucibus Orthrus,                      845
  Armenti quondam custos inmanis Hiberi,
  Et morsu petit, et polluto eviscerat ungue.
  Nec par pœna tamen sceleri: sacraria Vestæ
  Polluit, exsuta sibi virginitate, sacerdos.
    «Sed satis hæc vidisse, satis: mox deinde videnti              850
  Nunc animas tibi, quæ potant oblivia, paucas
  In fine enumerasse paro, et reineare tenebris.
  Hic Marius (nec multa dies jam restat ituro
  Ætheream in lucem) veniet tibi origine parva
  In longum imperium consul; nec Sulla morari                      855
  Jussa potest, aut amne diu potare soporo.
  Lux vocat, et nulli Divum mutabile fatum.
  Imperium hic primus rapiet: sed gloria culpæ,
  Quod reddet solus: nec tanto in nomine quisquam
  Exsistet, Sullæ qui se velit esse secundum.                      860
  Ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum
  Et gratum terris Magnus caput: ille Deum gens,
  Stelligerum adtollens apicem, Trojanus Iulo
  Cæsar avo; quantas moles, quum sede reclusa
  Hac tandem erumpent, terraque marique movebunt!                  865
  Heu miseri, quoties toto pugnabitur orbe!
  Nec leviora lues, quam victus, crimina victor.»
    Tum juvenis lacrimans: «Restare hæc ordine duro
  Lamentor rebus Latiis: sed luce remota
  Si nulla est venia, et merito mors ipsa laborat,                 870
  Perfidiæ Pœnus quibus aut Phlegethontis in undis
  Exuret ductor scelus, aut quæ digna renatos
  Ales in æternum laniabit morsibus artus?»
  «Ne metue, exclamat vates, non vita sequetur
  Inviolata virum: patria non ossa quiescent.                      875
  Namque ubi, fractus opum, magnæ certamine pugnæ
  Pertulerit vinci, turpemque orare salutem,
  Rursus bella volet Macetum instaurare sub armis.
  Damnatusque doli, desertis conjuge fida
  Et dulci nato, linquet Carthaginis arces,                        880
  Atque una profugus lustrabit cærula puppe.
  Hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina viset.
    «Proh! quanto levius mortalibus ægra subire
  Servitia, atque hiemes, æstusque, fugamque, fretumque,
  Atque famem, quam posse mori! Post Itala bella                   885
  Assyrio famulus regi, falsusque cupiti
  Ausoniæ motus, dubio petet æquora velo;
  Donec, Prusiacas delatus segniter oras,
  Altera servitia inbelli patietur in ævo,
  Et latebram munus regni. Perstantibus inde                       890
  Æneadis, reddique sibi poscentibus hostem,
  Pocula furtivo rapiet properata veneno,
  Ac tandem terras longa formidine solvet.»
    Hæc vates, Erebique cavis se reddidit umbris.
  Tum lætus socios juvenis portumque revisit.                      895



LIBER DECIMUS QUARTUS.


ARGUMENTUM.

Silius nunc bellum, a Romanis, Marcello duce, in Sicilia gestum,
commemoraturus, primum hujus insulæ situm, fertilitatem, poetas,
veteres incolas (qui fuere Læstrigones, Cyclopes, Sicani ex Hiberia,
Ligures eo ducti a Siculo, Cretenses cohors Minois, Trojani, Acestes
scilicet et Helymus, Messenii ex Peloponneso, a quibus Zancle dicta
est Messana, et Corinthii, quorum imperator Archias coloniam duxit
Syracusas), loca ignibus subterraneis æstuantia, insulas Æolias, et
tria promontoria recenset; 1-78.

Tum belli causas et originem tradit. Mortuo enim Hierone, miti rege ac
fido Romanorum socio, regnum ad Hieronymum, nepotem ejus, translatum
erat; puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice laturum,
inflatumque adsentationibus eorum, qui illum non Hieronis tantum, sed
Pyrrhi etiam regis, materni avi, meminisse jubebant; 79-95.

Qui quum ad Pœnos defecisset, et propter crudelitatem superbiamque cum
omni stirpe regia a conjuratis esset occisus, pars Siculorum Pœnis,
pars Romanis favebat; 96-109.

In hac turbatione rerum variisque animorum motibus M. Claudius
Marcellus Prætor, qui jam ter consul fuerat, classem in Siciliam
adpellit, et, de discordiis civilibus certior factus, bellum comparat;
110-124.

Cum omni exercitu proficiscitur in Leontinos, et facilem ab inbelli
populo victoriam reportat: in qua pugna Asilus, miles Tyrrhenus,
Beryam Pœnum, veterem dominum, jam humi prostratum, adnoscit, et, quia
benigne olim ab eo tractatus erat, a morte revocat; 125-177.

Leontinis expugnatis Marcellus movet extemplo castra ad Syracusas, et
legatis, quos præmiserat, ut pacis conditiones ferrent, re infecta
reversis, terra marique urbs obpugnatur; 178-191.

Auxilia Syracusanis mittunt duce Grospho Messana, Catane, Camarina,
Hybla, Selinus, Myle, Eryx, Centuripæ, Entella, Thapsos, Acræ,
Agyrium, Tyndaris, Agrigentum, Gela, Halæsa, Palici, Acesta, quique
Acim, Hypsam, Alabim, Achaten, Chrysam, Hipparim, Pantagiam et
Symæthum fluvios, adcolunt, præterea Termæ Himerenses et Henna;
192-247.

Romanos contra adjuvant Petræa, Callipolis, Enguion, Hadranum,
Ergetum, Melite, Calacte, Cephalœdis et Tauromenium; 248-257.

Reliquæ Siciliæ urbes a Pœnorum partibus stant, Agathyrna, Trogilos,
Facelinæ Dianæ Fanum, Panormos, Herbesos, Naulocha, Morgentia, Menæ,
Amastra, Tisse, Netum, Mutyce, Achætus, Drepane, Helorus, Triocola,
Arbela, Ietas, Tabæ, Cossyra, Mute, Megara, Gaulum; 258-276.

Syracusæ ipsæ, quæ ex quatuor urbibus maximis constabant, armatorum
multitudine, muris et in primis magno portu, munitissimæ erant, et
præterea militibus memoria victæ olim Atheniensium classis a ducibus
incenditur animus, plebi autem ab Hippocrate et Epicyde, prætoribus,
Carthagine natis et Pœnis materno genere; 277-291.

Marcellus itaque, spe deditionis abscissa, omnem adparatum
obpugnandarum urbium admovet muris, et Cimber turrim Syracusanorum
miræ altitudinis incendio delet; 292-315.

Omnia vero consilia cœptaque Romanorum disjicit ars unius hominis,
Archimedis, celeberrimi spectatoris cæli siderumque, mirabilioris
tamen inventoris ac machinatoris bellicorum tormentorum operumque,
quibus ea, quæ hostes ingenti mole agunt, ipse perlevi momento
ludificatur; 316-352.

Interea adventat classis Punica, quæ, juncta Syracusanæ, cum Romana
concurrit; 353-384.

Inter cunctas naves eminet prætoria Himilconis, qui ipse gubernatorem
Romanum, et mox Taurum, in locum ejus succedentem, sagittis configit;
384-407.

In hanc vero navem Corbulo ex turri, navibus pluribus junctis
inposita, ignes conjicit, quibus ubivis diffusis, Himilco, in minus
navigium ope funis delapsus, e manibus hostium effugit; 408-451.

Bato gubernator pectus suum gladio transigit; 452-461.

Daphnis, formosi pastoris hujus nominis progenies, hauritur flammis;
462-476.

Ornytos in adusto transtro natat; 477-480. et Scyron aquæ innans rostro
navis transfigitur; 481-486.

In ipsum quidem Marcellum impetum faciunt Lilæus et Podætus, juvenis
ferox multarumque artium peritissimus: at illi manus amputantur
bipenni, hic hasta transjicitur; 487-515.

Parte alia navis Punica, in qua Crantor et Polyphemus vehuntur,
concurrit cum Romana, quæ tandem nimio Pœnorum, in eam inruentium,
pondere depressa mergitur; 516-559.

Multis deinde navibus jam igni conreptis Himilco fugam capessit, et
capta hostium navigia ad litus ducuntur; 559-579.

Hac Romanorum victoria Syracusanis animus frangitur, et urbs jam
facilis captu fuisset, nisi subito intoleranda vis æstus, tempore
autumni in locis natura gravibus, genuisset pestilentiam, qua animi
avertuntur a belli consiliis, et multi Romanorum, Siculorum Pœnorumque
absumuntur; 580-617.

Mali hujus vi paulatim inminuta, animum recipiunt Romani, et, quia
ferro potius quam morbo mori cupiunt, summo ardore invadunt urbem, quæ
et primo impetu expugnatur; 618-640.

Victores mœnia ingressi inmensa pretiosarum rerum operumque artis
vetustæ præda potiuntur; 641-665.

Marcellus autem militibus, ut a cædibus temperent, ædificiisque
parcant tam sacris quam profanis, edicit, et lacrimans miseratur
tristem sortem urbis atque Archimedis, quem in tanto tumultu intentum
formis, quas descripserat in pulvere, miles ignarus, quis esset,
interfecerat; 665-679.

Certatim deinde lætantur Romani et Syracusani, illi de victoria, hi de
Marcelli humanitate; 680-684.


  Flectite nunc vestros, Heliconis numina, cantus
  Ortygiæ pelagus Siculique ad litoris urbes.
  Muneris hic vestri labor est, modo Daunia regna
  Æneadum, modo Sicanios adcedere portus,
  Aut Macetum lustrare domos et Achaia rura,                         5
  Aut vaga Sardoo vestigia tinguere fluctu,
  Vel Tyriæ quondam regnata mapalia genti,
  Extremumve diem et terrarum invisere metas.
  Sic poscit sparsis Mavors agitatus in oris.
  Ergo, age, qua litui, qua ducunt bella, sequamur.                 10
    Ausoniæ pars magna jacet Trinacria tellus,
  Ut semel expugnante Noto et vastantibus undis
  Adcepit freta, cæruleo propulsa tridente.
  Namque per occultum cæca vi turbinis olim
  Inpactum pelagus laceratæ viscera terræ                           15
  Discidit, et, medio perrumpens arva profundo,
  Cum populis pariter convulsas transtulit urbes.
  Ex illo, servans rapidus divortia, Nereus
  Sævo dividuos conjungi pernegat æstu.
  Sed spatium, quod dissociat consortia terræ,                      20
  Latratus fama est (sic arta intervenit unda)
  Et matutinos volucrum tramittere cantus.
    Multa solo virtus: jam reddere fœnus aratris,
  Jam montes umbrare olea, dare nomina Baccho,
  Cornipedemque citum lituis generasse ferendis,                    25
  Nectare Cecropias Hyblæo adcedere ceras.
  Hic et Pæonios arcano sulfure fontes,
  Hic Phœbo digna et Musis venerabere vatum
  Ora excellentum, sacras qui carmine silvas,
  Quique Syracosia resonant Helicona Camena.                        30
  Promtæ gens linguæ: ast eadem, quum bella cieret,
  Portus æquoreis sueta insignire tropæis.
    Post dirum Antiphatæ sceptrum et Cyclopia regna,
  Vomere verterunt primum nova rura Sicani.
  Pyrene misit populos, qui nomen ab amne                           35
  Adscitum patrio terræ inposuere vacanti.
  Mox Ligurum pubes, Siculo ductore, notavit
  Possessis bello mutata vocabula regnis.
  Nec Cres dedecori fuit adcola: duxerat actos
  Mœnibus e centum non fausta ad prælia Minos,                      40
  Dædaleam repetens pœnam: qui fraude nefanda
  Postquam perpetuas judex concessit ad umbras,
  Cocalidum insidiis, fesso Minoia turba
  Bellandi studio Siculis subsedit in oris.
    Miscuerunt Phrygiam prolem Trojanus Acestes,                    45
  Trojanusque Helymus, structis qui, pube sequuta,
  In longum ex sese donarunt nomina muris.
  Nec Zanclæa gerunt obscuram mœnia famam,
  Dextera quam tribuit posito Saturnia telo.
  Sed decus Hennæis haud ullum pulchrius oris,                      50
  Quam quæ Sisyphio fundavit nomen ab Isthmo,
  Et multum ante alias Ephyræis fulget alumnis.
  Hic Arethusa suum piscoso fonte receptat
  Alpheon, sacræ portantem signa coronæ.
    At non æquus amat Trinacria Mulciber antra;                     55
  Nam Lipare, vastis subter depasta caminis,
  Sulfureum vomit exeso de vertice fumum.
  Ast Ætna eructat tremefactis cautibus ignis
  Inclusi gemitus, pelagique imitata furorem
  Murmure per cæcos tonat inrequieta fragores                       60
  Nocte dieque simul: fonte e Phlegethontis ut atro
  Flammarum exundat torrens, piceaque procella
  Semiambusta rotat liquefactis saxa cavernis.
  Sed quamquam largo flammarum exæstuet intus
  Turbine, et adsidue subnascens profluat ignis,                    65
  Summo cana jugo cohibet (mirabile dictu!)
  Vicinam flammis glaciem; æternoque rigore
  Ardentes horrent scopuli: stat vertice celsi
  Collis hiems, calidaque nivem tegit atra favilla.
    Quid referam Æolio regnatas nomine terras?                      70
  Ventorumque domos, atque addita claustra procellis?
  Hic versi penitus Pelopea ad regna Pachyni
  Pulsata Ionio respondent saxa profundo;
  Hic, contra Libyamque situm Caurosque furentes,
  Cernit devexas Lilybæon nobile Chelas.                            75
  At, qua diversi lateris frons tertia terris
  Vergit in Italiam prolato ad litora dorso,
  Celsus arenosa tollit se mole Pelorus.
    His longo mitis placide dominator in ævo
  Præfuerat terris Hieron, tractare sereno                          80
  Imperio vulgum pollens, et pectora nullo
  Parentum exagitare metu, pactamque per aras
  Haud facilis temerare fidem, socialia jura
  Ausoniis multos servarat casta per annos.
  Verum, ubi fata virum fragili solvere senecta,                    85
  Primævo cessit sceptrum exitiale nepoti,
  Et placida indomitos adcepit regia mores.
  Namque, bis octonis nondum rex præditus annis,
  Caligare alto in solio, nec pondera regni
  Posse pati, et nimium fluxis confidere rebus.                     90
  Jamque brevi nullum, delicta tuentibus armis,
  Fas notum, ignotumque nefas: vilissima regi
  Cura pudor: tam præcipiti materna furori
  Pyrrhus origo dabat stimulos, proavique superbum
  Æacidæ genns, atque æternus carmine Achilles.                     95
    Ergo ardor subitus Pœnorum incepta fovendi:
  Nec sceleri mora: conjungit nova fœdera, pacto,
  Cederet ut Siculis victor Sidonius oris.
  Sed stabant pœnæ, tumulumque negabat Erinnys,
  Qua modo pactus erat socium non cernere, terra.                  100
  Sævos namque pati fastus, juvenemque cruento
  Flagrantem luxu, et miscentem turpia diris,
  Haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,
  Jurati obtruncant; nec jam modus ensibus: addunt
  Femineam cædem, atque insontum rapta sororum                     105
  Corpora prosternunt ferro; nova sævit in armis
  Libertas, jactatque jugum: pars Punica castra,
  Pars Italos et nota volunt; nec turba furentum
  Defit, quæ neutro sociari fœdere malit.
    Tali Trinacriæ motu, rebusque Sicanis                          110
  Exitio regis trepidis, sublimis honore
  (Tertia nam Latios renovarat purpura fasces)
  Marcellus classem Zanclæis adpulit oris.
  Atque ubi cuncta viro, cædesque exposta tyranni,
  Ambiguæque hominum mentes, Carthaginis arma                      115
  Quos teneant, et quanta, locos, quod vulgus amicum
  Duret Trojugenis, quantos Arethusa tumores
  Concipiat, perstetque suas non pandere portas:
  Incumbit bello, ac totam per proxima raptim
  Armorum effundit flammato pectore pestem.                        120
  Non aliter Boreas, Rhodopes a vertice præceps
  Quum sese inmisit, decimoque volumine pontum
  Expulit in terras, sequitur cum murmure molem
  Ejecti maris, et stridentibus adfremit alis.
    Prima Leontinos vastarunt prælia campos,                       125
  Regnatam diro quondam Læstrigone terram.
  Instabat ductor, cui tarde vincere Graias
  Par erat, ac vinci, turmas: ruit æquore toto;
  (Femineum credas maribus concurrere vulgum)
  Et Cereri placitos fecundat sanguine campos.                     130
  Sternuntur passim; pedibusque evadere letum
  Eripuit rapidus Mavors; ut cuique salutem
  Promisit fuga, præveniens dux occupat ense.
    «Ite, gregem metite inbellem, ac subcidite ferro,
  Clamat, cunctantes urguens umbone catervas.                      135
  Pigro luctandi studio certamen in umbra
  Molle pati docta, et gaudens splendescere olivo,
  Stat, mediocre decus vincentum, ignava juventus:
  Hæc laus sola datur, si viso vincitis hoste.»
  Ingruit, audito ductore, exercitus omnis;                        140
  Solaque, quod superest secum certamina norunt,
  Quis dextra antistet, spoliisque excellat opimis.
  Euboici non, per scopulos inlisa Caphareo,
  Euripi magis unda furit; pontumve sonantem
  Ejicit angusto violentius ore Propontis;                         145
  Nec fervet majore fretum rapiturque tumultu,
  Quod ferit Herculeas extremo Sole columnas.
    Mite tamen dextræ decus inter prælia tanta
  Enituit fama: miles Tyrrhenus (Asilo
  Nomen erat), captus quondam ad Trasymena fluenta,                150
  Servitium facile et dominantis mollia jussa
  Expertus Beryæ, patrias remearat ad oras
  Sponte faventis heri; repetitisque inpiger armis
  Tum veteres Siculo casus Mavorte piabat:
  Atque is, dum medios inter fera prælia miscet,                   155
  Inlatus Beryæ, cui, pacta ad regia misso
  Pœnorum a populis, sociataque bella gerenti,
  Ærato cassis munimine clauserat ora,
  Invadit ferro juvenem, trepideque ferentem
  Instabiles retro gressus prosternit arena.                       160
  At miser, audita victoris voce, trementem
  Cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,
  Cassidis a mento malefidæ vincula rumpit,
  Jungebatque preces, atque addere verba parabat.
    Sed, subito adspectu et noto conterritus ore,                  165
  Tyrrhenus ferrumque manu revocavit, et ultro
  Talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:
  «Ne, quæso, supplex lucem dubiusque precare;
  Fas hostem servare mihi: multo optimus ille
  Militiæ, cui postremum est primumque, tueri                      170
  Inter bella fidem: tu letum evadere nobis
  Das prior, et servas nondum servatus ab hoste.
  Haud equidem indignum memet, quæ tristia vidi,
  Abnuerim, dignumque iterum in pejora revolvi;
  Si tibi per medios ignes mediosque per enses                     175
  Non dederit mea dextra viam.» Sic fatur, et ultro
  Adtollit, vitaque exæquat munera vitæ.
    At, compos Sicula primum certaminis ora
  Cœpti, Marcellus victricia signa, quieto
  Agmine progrediens, Ephyræa ad mœnia vertit.                     180
  Inde Syracosias castris circumdedit arces.
  Sed ferri languebat amor: sedare monendo
  Pectora cæca virum, atque iras evellere avebat.
  Nec (renuant si forte sibi, et si mitia malle
  Credant esse metum) laxis servatur omissa                        185
  Obsidio claustris: quin contra intentior ipse
  Invigilat cautis, frontem inperterritus, armis;
  Et struit arcana necopina pericula cura.
  Haud secus Eridani stagnis ripave Caystri
  Innatat albus olor, pronoque inmobile corpus                     190
  Dat fluvio, et pedibus tacitas eremigat undas.
    Interea, dum incerta labat sententia clausis,
  Exciti populi atque urbes socia arma ferebant:
  Incumbens Messana freto, minimumque revulsa
  Discreta Italia, atque Osco memorabilis ortu:                    195
  Tum Catane, nimium ardenti vicina Typhœo,
  Et generasse Pios quondam celeberrima Fratres,
  Et, cui non licitum fatis, Camarina, moveri.
  Tum, quae nectareis vocat ad certamen Hymetton,
  Audax Hybla, favis, palmæque arbusta Selinus:                    200
  Et, justi quondam portus, nunc litore solo
  Subsidium infidum fugientibus æquora, Myle.
  Nec non altus Eryx, nec non et vertice celso
  Centuripæ, largoque virens Entella Lyæo,
  Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestæ.                         205
  Non Thapsos, non e tumulis glacialibus Acræ
  Defuerunt: Agyrina manus, geminoque Lacone
  Tyndaris adtollens sese adfluit: altor equorum
  Mille rapit turmam, atque hinnitibus aera flammat,
  Pulveream volvens Agragas ad inania nubem.                       210
    Ductor Grosphus erat, cujus cælata gerebat
  Taurum parma trucem, pœnæ monimenta vetustæ.
  Ille, ubi torreret subjectis corpora flammis,
  Mutabat gemitus mugitibus; actaque veras
  Credere erat stabulis armenta effundere voces.                   215
  Haud inpune quidem: nam diræ conditor artis
  Ipse suo moriens inmugit flebile tauro.
    Venit, ab amne trahens nomen, Gela; venit Halæsa,
  Et, qui præsenti domitant perjura, Palici,
  Pectora supplicio; Trojanaque venit Acesta;                      220
  Quique per Ætnæos Acis petit æquora fines,
  Et dulci gratam Nereida perluit unda.
  Æmulus ille tuo quondam, Polypheme, calori,
  Dum fugit agrestem violenti pectoris iram,
  In tenues liquefactus aquas evasit et hostem,                    225
  Et tibi victricem Galatea inmiscuit undam.
  Nec non qui potant Hypsamque Alabimque sonoros,
  Et perlucentem splendenti gurgite Achaten:
  Qui fontes, vage Chrysa, tuos, et pauperis alvei
  Hipparin, ac facilem superari gurgite parco                      230
  Pantagiam, rapidique colunt vada flava Symæthi.
    Litora Thermarum, prisca dotata Camena,
  Armavere suos, qua mergitur Himera ponto
  Æolio; nam dividuas se scindit in oras;
  Nec minus occasus petit incita, quam petit ortus.                235
  Nebrodes gemini nutrit divortia fontis,
  Quo mons Sicania non surgit ditior umbræ.
    Henna Deum lucis sacram dedit ardua dextram:
  Hic specus, ingentem laxans telluris hiatum,
  Cæcum iter ad manes tenebroso limite pandit,                     240
  Qua novus ignotas Hymenæus venit in oras.
  Hac Stygius quondam, stimulante Cupidine, rector
  Ausus adire diem, mæstoque Acheronte relicto
  Egit in inlicitas currum per inania terras.
  Tum rapta præceps Hennæa virgine flexit                          245
  Adtonitos cæli visus lucemque paventes
  In Styga rursus equos, et prædam condidit umbris.
    Romanos Petræa duces, Romana petivit
  Fœdera Callipolis, lapidosique Enguion arvi,
  Hadranum, Ergetiumque simul, telaque superba                     250
  Lanigera Melite, et litus piscosa Calacte,
  Quæque procelloso Cephalœdias ora profundo
  Cæruleis horret campis pascentia cete,
  Et qui, conreptas sorbentem vorticis haustu,
  Atque iterum e fundo jaculantem ad sidera, puppes,               255
  Tauromenitana cernunt de sede Charybdim.
  Hæc Latium manus et Laurentia signa movebat.
    Cetera Elissæis aderat gens Sicana votis.
  Mille Agathyrna dedit, perflataque Trogilos Austris,
  Mille Thoanteæ sedes Facelina Dianæ.                             260
  Tergemino venit numero fecunda Panormos;
  Seu silvis sectere feras; seu retibus æquor
  Verrere, seu cælo libeat traxisse volucrem.
  Non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli
  Sederunt; non frondosis Morgentia campis                         265
  Abstinuit Marte infido: comitata Menæis
  Venit Amastra viris, et parvo nomine Tisse,
  Et Netum, et Mutyce, pubesque liquentis Achæti.
  Sidonios Drepane, atque undæ clamosus Helorus,
  Et mox servili vastata Triocala bello,                           270
  Sidonios Arbela ferox, et celsus Ietas,
  Et bellare Tabas docilis, Cossyraque parva,
  Nec major Megara Mute concordibus ausis
  Juvere, et strato Gaulum spectabile ponto,
  Quum sonat Halcyones cantu, nidosque natantes                    275
  Inmota gestat, sopitis fluctibus, unda.
    Ipsa Syracusæ patulos urbs incluta muros
  Milite conlecito variisque inpleverat armis.
  Ductores facilem inpelli, lætamque tumultus
  Vaniloquo plebem furiabant insuper ore:                          280
  Numquam hoste intratos muros, et quatuor arces,
  Et Salaminiacis quantam Eoisque tropæis
  Ingenio portus urbs invia fecerit umbram,
  Spectatum proavis: ter centum ante ora triremes
  Unum naufragium, mersasque inpune profundo                       285
  Clade pharetrigeri subnixas regis Athenas.
  Flammabant vulgum geniti Carthagine fratres,
  Pœni matre genus; sed quos, sub crimine pulsus
  Urbe Syracosia, Libycis eduxerat oris
  Trinacrius genitor, geminaque a stirpe parentum                  290
  Astus miscebant Tyrios levitate Sicana.
    Quæ cernens ductor, postquam inmedicabile visum
  Seditio, atque ultro bellum surgebat ab hoste,
  Testatus Divos Siculorum, amnesque, lacusque,
  Et fontes, Arethusa, tuos, ad bella vocari                       295
  Invitum, quæ sponte diu non sumserit, hostem
  Induere arma sibi, telorum turbine vasto
  Adgreditur muros, atque armis intonat urbi.
  Par omnes simul ira rapit, certantque, ruuntque.
  Turris, multiplici surgens ad sidera tecto,                      300
  Exibat, tabulata decem cui crescere Graius
  Fecerat, et multas nemorum consumserat umbras.
  Armatam hinc igni pinum et devolvere saxa
  Certabant, calidæque picis diffundere pestem.
    Huic procul ardentem jaculatus lampada Cimber                  305
  Conjicit, et lateri telum exitiabile figit.
  Pascitur adjuto Vulcanus turbine venti,
  Gliscentemque trahens turris per viscera labem,
  Perque altam molem, et toties crescentia tecta,
  Scandit ovans, rapidusque vorat crepitantia flammis              310
  Robora, et, ingenti simul exundante vapore
  Ad cælum, victor nitentia culmina lambit.
  Inplentur fumo, et nebula caliginis atræ
  (Nec cuiquam evasisse datur) ceu fulminis ictu
  Conreptæ rapido in cineres abiere ruinæ.                         315
  Par contra pelago miseris fortuna carinis.
  Namque ubi se propius tectis urbique tulere,
  Qua portus muris pacatas adplicat undas,
  Inprovisa novo pestis conterruit astu.
  Trabs fabre teres, atque, erasis undique nodis,                  320
  Navali similis malo, præfixa gerebat
  Uncæ tela manus: ea celso ex aggere muri
  Bellantes curvi rapiebat in aera ferri
  Unguibus, et mediam revocata ferebat in urbem.
  Nec solos vis illa viros, quin sæpe triremem                     325
  Belligeræ rapuere trabes, quum desuper actum
  Incuterent puppi chalybem morsusque tenaces.
  Qui, simul adfixo vicina in robora ferro,
  Sustulerant sublime ratem (miserabile visu!),
  Per subitum rursus laxatis arte catenis                          330
  Tanta præcipitem reddebant mole profundo,
  Ut totam haurirent undæ cum milite puppem.
    His super insidiis angusta foramina murus
  Arte cavata dabat, per quæ confundere tela
  Tutum erat, obposito mittentibus aggere valli.                   335
  Nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem
  Spicula ab hoste via vicibus contorta redirent.
  Calliditas Graia, atque astus pollentior armis
  Marcellum, tantasque minas, terraque marique
  Arcebat, stabatque ingens ad mœnia bellum.                       340
    Vir fuit Isthmiacis decus inmortale colonis,
  Ingenio facile ante alios telluris alumnos,
  Nudus opum; sed cui cælum terræque paterent.
  Ille novus pluvias Titan ut proderet ortu
  Fuscatis tristis radiis: ille hæreat, anne                       345
  Pendeat instabilis tellus; cur fœdere certo
  Hunc adfusa globum Tethys circumliget undis,
  Noverat, atque una pelagi lunæque labores,
  Et pater Oceanus qua lege effunderet æstus.
  Non illum mundi numerasse capacis arenas                         350
  Vana fides: puppes etiam constructaque saxa
  Feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.
    Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,
  Adnabat centum late Sidonia velis
  Classis subsidio, et scindebat cærula rostris.                   355
  Erigitur subitas in spes Arethusia proles,
  Adjungitque suas, portu progressa, carinas.
  Nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos
  Addubitat, mersisque celer fodit æquora remis.
  Verberibus torsere fretum: salis icta frequenti                  360
  Albescit pulsu facies, perque æquora late
  Spumat canenti sulcatus gurgite limes.
  Insultant pariter pelago: ac Neptunia regna
  Tempestate nova trepidant: tum vocibus æquor
  Personat, et clamat scopulis clamoris imago.                     365
  Ac jam diffusus vacua bellator in unda
  Cornibus ambierat patulos ad prælia fluctus,
  Navali claudens humentem indagine campum.
    At simili curvata sinu diversa ruebat
  Classis, et artabat lunato cærula gyro.                          370
  Nec mora: terrificis sævæ stridoribus æris,
  Per vacuum late cantu resonante profundum,
  Incubuere tubæ, quis excitus æquore Triton
  Expavit tortæ certantia murmura concbæ.
  Vix meminere maris; tam vasto ad prælia nisu                     375
  Incumbunt proni, positisque in margine puppis
  Extremæ plantis nutantes spicula torquent,
  Sternitur effusis pelagi media area telis,
  Celsaque anhelatis exsurgens ictibus alnus
  Cærula nigranti findit spumantia sulco.                          380
    Ast aliæ latere atque incussi roboris ictu
  Detergent remos: aliæ per viscera pinus
  Tramissis ipso retinentur vulnere rostris,
  Quo retinent. Medias inter sublimior ibat
  Terribilis visu puppis, qua nulla per omne                       385
  Egressa est Libycis major navalibus ævum.
  Sed quater hæc centum numeroso remige pontum
  Pulsabat tonsis; veloque superba capaci
  Quum rapidum hauriret Borean, et cornibus omnes
  Conligeret flatus, lento se robore agebat,                       390
  Intraret fluctus solis si pulsa lacertis.
  Procurrunt levitate agili, docilesque regentis
  Audivisse manum, Latio cum milite puppes.
    Has ut per lævum venientes æquor Himilco
  In latus obliquas, jussamque incurrere proram                    395
  Conspexit, propere Divis in vota vocatis
  Æquoris, intento volucrem de more sagittam
  Adsignat nervo: utque oculis libravit in hostem,
  Et calamo monstravit iter, diversa relaxans
  Brachia, deduxit vultu comitante per auras                       400
  In vulnus telum, ac residentis puppe magistri
  Adfixit plectro dextram; nec deinde regenda
  Puppe manus valuit, flectenti inmortua clavo.
  Dumque ad opem adcurrit ceu capta navita puppe,
  Ecce iterum fatoque pari nervoque sagitta,                       405
  In medium perlapsa globum, transverberat ictu
  Orba gubernacli subeuntem munera Taurum.
    Inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor
  Lectaque complebat Stabiarum litore pubes.
  Numen erat celsæ puppis vicina Dione.                            410
  Sed superingestis propior quæ subdita telis
  Bella capessebat, media subsedit in unda,
  Divisitque fretum: clamantum spumeus ora
  Nereus inplet aquis, palmæque, trahente profundo,
  Luctantum frustra summis in fluctibus exstant.                   415
  Hic, audax ira, magno per cærula saltu
  Corbulo transgressus (nam textam robore turrim
  Adpulerant nexæ ferri compage triremes)
  Evadit tabulata super, flammaque comantem
  Multifida pinum celso de culmine quassat.                        420
  Inde atros alacer pastosque bitumine torquet,
  Amentante Noto, Pœnorum aplustribus ignes.
    Intrat diffusos pestis Vulcania passim,
  Atque inplet dispersa foros: trepidatur omisso
  Summis remigio; sed enim tam rebus in artis                      425
  Fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.
  At rapidus fervor, per pingues unguine tædas
  Inlapsus, flammis victricibus insonat alveo.
  Qua nondum tamen inpulerat vim Dardana lampas,
  Parcebatque vapor, saxorum grandine dirus                        430
  Arcebat, fatumque ratis retinebat Himilco.
  Hic miser, igniferam dum ventilat aere pinum,
  Murali saxo per lubrica sanguine transtra
  Volvitur in fluctus, Lychæi vulnere, Cydnus.
  Fax nidore gravi fœdavit comminus auras,                         435
  Ambusto instridens pelago. Ferus inde citatum
  Missile adorata contorquet Sabrata puppe.
  Hammon numen erat Libycæ gentile carinæ,
  Cornigeraque sedens spectabat cærula fronte,
  «Fer, pater, adflictis, fer, ait, Garamantice vates,             440
  Rebus opem, inque Italos da certa effundere tela.»
  Has inter voces tremulo venit agmine cornus,
  Et Neptunicolæ transverberat ora Telonis.
    Urguebant nihilo levius jam in limine mortis,
  Quos fuga præcipites partem glomerarat in unam                   445
  Puppis adhuc vacuam tædæ: sed proxima cursu
  Fulmineo populatus inevitabilis ardor
  Conreptam flammis involvit ovantibus alnum.
  Primus, ope æquorei funis delapsus in undas,
  Qua nondum Stygios glomerabat Mulciber æstus,                    450
  Ambustus socium remis aufertur Himilco.
  Proxima nudarunt miserandi fata Batonis
  Desertam ductore ratem: bonus ille per artem
  Crudo luctari pelago, atque exire procellas.
  Idem, quid Boreas, quid vellet crastinus Auster,                 455
  Anteibat: nec pervigilem tu fallere vultum,
  Obscuro quamvis cursu, Cynosura, valeres.
  Is, postquam adversis nullus modus, «Adcipe nostrum,
  Hammon, sanguinem, ait, spectator cladis iniquæ.»
  Atque, acto in pectus gladio, dextra inde cruorem                460
  Excipit, et large sacra inter cornua fundit.
    Hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen
  Antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus,
  Et mutare casas infido marmore visum.
  At princeps generis quanto majora paravit                        465
  Intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt
  Sicelides Musæ: dexter donavit avena
  Phœbus Castalia, et jussit, projectus in herba
  Si quando caneret, lætos per prata, per arva
  Ad Daphnin properare greges, rivosque silere.                    470
  Ille ubi, septena modulatus arundine carmen,
  Mulcebat silvas, non umquam tempore eodem
  Siren adsuetos effudit in æquore cantus;
  Scyllæi tacuere canes; stetit atra Charybdis;
  Et lætus scopulis audivit jubila Cyclops.                        475
  Progeniem hauserunt et nomen amabile flammæ.
    Innatat ecce super transtris fumantibus asper
  Ornytos, ac longam sibimet facit æquore mortem;
  Qualis Oiliades, fulmen jaculante Minerva,
  Surgentes domuit fluctus ardentibus ulnis.                       480
  Transigitur valida medius, dum se adlevat, alni
  Cuspide Marmarides Scyron: pars subnatat unda
  Membrorum, pars exstat aquis; totumque per æquor
  Portatur, rigido (miserandum) inmortua rostro.
  Adcelerant puppes utrimque, atque ora ruentum                    485
  Sanguinei feriunt remorum adspergine rores.
  Ipse adeo senis ductor Rhœteius ibat
  Pulsibus, et valido superabat remige ventos.
  Quam rapidis puppem manibus frenare Lilæus
  Dum tentat, sæva truncatur membra bipenni,                       490
  Ac fert hærentes trabibus ratis incita palmas.
    Sicania Æoliden portabant transtra Podætum.
  Hic, ævo quamquam nondum excessisset ephebos
  Seu lævi traxere Dei, seu fervida corda
  (Nec sat maturus laudum) bellique cupido,                        495
  Arma puer niveis aptarat picta lacertis,
  Et freta gaudebat celsa turbare Chimæra.
  Jamque super Rutula, super et Garamantide pinu
  Ibat ovans, melior remo meliorque sagitta:
  Et jam turrigerum demerserat æquore Nessum;                      500
  (Heu puero malesuada rudi nova gloria pugnæ!)
  Dum cristam galeæ trucis exuviasque precatur
  De duce Marcello Superos temerarius, hasta.
  Excepit raptim vulnus letale remissa.
  Proh! qualis! seu splendentem sub sidera nisu                    505
  Exigeret discum, jaculo seu nubila supra
  Surgeret, aligeras ferret seu pulvere plantas
  Vix tacto, vel dimensi spatia inproba campi
  Transiret velox saltu, decuere labores.
  Sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto,                   510
  Sat laudis: cur fata, puer, majora petebas?
  Illum, ubi labentem pepulerunt tela sub undas,
  Ossa Syracosio fraudatum naufraga busto,
  Fleverunt freta, fleverunt Cyclopia saxa,
  Et Cyane, et Anapus, et Ortygie Arethusa.                        515
    Parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat)
  Quaque vehebatur Crantor Sidonius, Io
  Concurrunt: injecta ligant hinc vincula ferri,
  Atque illinc, steteruntque rates ad prælia nexæ.
  Nec jaculo aut longe certatur arundine fusa:                     520
  Comminus et gladio terrestria prælia miscent.
  Perrumpunt Itali, qua cædes prima reclusit,
  Monstravitque viam: vastas et mole catenas
  Hortatur socios et vincla abrumpere ferri,
  Ac parat hostili resoluta puppe receptos                         525
  Avehere, et paribus pelago diducere ab armis.
    Ætnæo Polyphemus erat nutritus in antro;
  Atque inde antiquæ nomen feritatis amabat.
  Ubera præbuerat parvo lupa: corporis alti
  Terribilis moles, mens aspera, vultus in ira                     530
  Semper, et ad cædes Cyclopia corde libido.
  Isque relaxatis membrorum pondere vinclis
  Inpulerat puppim, et mergebat gurgite tonsas,
  Duxissetque ratem, pressa Laronius hasta
  Ni propere duro nitentem exsurgere velox                         535
  Adfixet transtro: vix morte incepta remittit.
  Namque manus servat dum suetos languida ductus,
  Ignavum summa traxit super æquora remum.
  Perculsi cuneo Pœni densentur in unum,
  Quod caret hoste, latus; subito quum pondere victus,             540
  Insiliente mari, submergitur alveus undis.
    Scuta virum, cristæque, et inerti spicula ferro,
  Tutelæque Deum fluitant: hic robore fracto
  Pugnat inops chalybis, seseque in prælia rursus
  Armat naufragio: remis male fervidus ille                        545
  Festinat spoliare ratem, discrimine nullo
  Nautarum interdum convulsa sedilia torquens.
  Non plectro ratis, aut frangendæ in vulnera proræ
  Parcitur, et pelago repetuntur nantia tela.
  Vulneribus patulis intrat mare: mox sua ponto.                   550
  Singultante anima propulsa refunditur unda.
    Nec desunt, qui conreptos amplexibus artis
  Inmergant pelago, et, jaculis cessantibus, hostem
  Morte sua perimant: remeantum gurgite mentes
  Crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti.                     555
  Haurit sanguineus contorta cadavera vortex.
  Hinc clamor, gemitus illinc, mortesque, fugæque,
  Remorumque fragor, flictuque sonantia rostra.
  Perfusum bello fervet mare: fessus acerbis
  Terga fuga celeri Libyæ convertit ad oras,                       560
  Exigua sese furatus Himilco carina.
    Concessere mari tandem Graiusque Libysque,
  Et jam captivæ vinclis ad litora longo
  Ordine ducuntur puppes; flagrantibus alto
  Stant aliæ tædis: splendet lucente profundo                      565
  Mulciber, et tremula vibratur imagine pontus.
  Ardet nota fretis Cyane, pennataque Siren.
  Ardet et Europe nivei sub imagine tauri
  Vecta Jovi, ac prenso tramittens æquora cornu;
  Et quæ, fusa comas; curvum per cærula piscem                     570
  Nereis humenti moderatur roscida freno.
  Uritur undivagus Python, et corniger Hammon,
  Et, quæ Sidonios vultus portabat Elissæ,
  Bis ternis ratis ordinibus grassata per undas.
  At vinclis trahitur cognata in litora Anapus,                    575
  Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas.
  Ducitur et Libyæ puppis signata figuram,
  Et Triton captivus, et ardua rupibus Ætne,
  Spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon.
    Nec mora, quin trepidos hac clade inrumpere muros              580
  Signaque ferre Deum templis jam jamque fuisset,
  Ni subito inportuna lues inimicaque pestis,
  Invidia Divum pelagique labore, parata,
  Polluto, miseris rapuisset gaudia, cælo.
  Criniger æstiferis Titan fervoribus auras,                       585
  Et patulam Cyanen lateque palustribus undis
  Stagnantem Stygio Cocyti obplevit odore,
  Temporaque auctumni, lætis florentia donis,
  Fœdavit, rapidoque adcendit fulminis igni.
  Fumabat crassus nebulis caliginis aer:                           590
  Squalebat tellus, vitiato fervida dorso;
  Nec victum dabat, aut ullas languentibus umbras;
  Atque ater picea vapor exspirabat in æthra.
    Vim primi sensere canes: mox nubibus atris
  Fluxit deficiens penna labente volucris:                         595
  Inde feræ silvis sterni: tum serpere labes
  Tartarea, atque haustis populari castra maniplis.
  Arebat lingua, et gelidus per viscera sudor
  Corpore manabat tremulo: descendere fauces
  Abnuerant siccæ jussorum alimenta ciborum.                       600
  Aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela
  Igneus efflatur sitientum spiritus ora.
  Lumina, ferre gravem vix subficientia lucem,
  Unca nare jacent, saniesque inmixta cruore
  Exspuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis.                  605
  Heu dolor! insignis notis bellator in armis
  Ignavo rapitur leto! jactantur in ignem
  Dona superba virum, multo Mavorte parata!
    Subcubuit medicina malis: cumulantur acervo
  Labentum, et magno cineres sese aggere tollunt.                  610
  Passim etiam deserta jacent inhumataque late
  Corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
  Serpit pascendo crescens Acherusia pestis,
  Nec leviore quatit Trinacria mœnia luctu,
  Pœnorumque parem castris fert atra laborem.                      615
  Æquato par exitio, et communis ubique
  Ira Deum, atque eadem leti versatur imago.
    Nulla tamen Latios fregit vis dura malorum,
  Incolumi ductore, viros, clademque rependit
  Unum inter strages tutum caput: ut gravis ergo                   620
  Primum letiferos repressit Sirius æstus,
  Et minuere avidæ mortis contagia pestes;
  Ceu, sidente Noto quum se maria alta reponunt,
  Propulsa invadit piscator cærula cymba;
  Sic tandem ereptam morbis grassantibus armat                     625
  Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.
    Circumstant alacres signa, auditisque tubarum
  Respirant læti clangoribus: itur in hostem;
  Et, si fata ferant, juvat inter prælia ferro
  Posse mori: socium miseret, qui sorte pudenda                    630
  In morem pecudum effudere cubilibus atris
  Inlaudatam animam; tumulos inhonoraque busta
  Respiciunt, et, vel nullo jacuisse sepulcro,
  Quam debellari morbis, placet. Ardua primus
  Ad muros dux signa rapit: tenuata jacendo                        635
  Et macie galeis abscondunt ora, malusque,
  Ne sit spes hosti, velatur casside pallor.
  Infundunt rapidum convulsis mœnibus agmen,
  Condensique ruunt: tot bellis invia tecta,
  Totque uno introitu capiuntur militis arces.                     640
    Totum, qua vehitur Titan, non ulla per orbem
  Tum sese Isthmiacis æquassent oppida tectis.
  Tot delubra Deum, totque intra mœnia portus;
  Adde fora, et celsis subgesta theatra columnis,
  Certantesque mari moles; adde ordine longo                       645
  Innumeras spatioque domos æquare superbas
  Rura: quid, inclusos porrecto limite longis
  Porticibus, sacros juvenum certamine lucos?
  Quid tot captivis fulgentia culmina rostris;
  Armaque fixa Deis, aut quæ Marathonius hostis                    650
  Perdidit, aut Libya quæ sunt advecta subacta?
  Hic Agathocleis sedes ornata tropæis:
  Hic mites Hieronis opes: hic sancta vetustas
  Artificum manibus: non usquam clarior illo
  Gloria picturæ seclo: non æra juvabat                            655
  Quem adcire ex Ephyre: fulvo certaverit auro
  Vestis, spirantes referens subtemine vultus,
  Quæ radio cælat Babylon, vel murice picto
  Læta Tyros, quæque Attalicis variata per artem
  Aulæis scribuntur acu, aut Memphitide tela.                      660
    Jam simul argento fulgentia pocula, mixta
  Quîs gemma quæsitus honos, simulacra Deorum
  Numen ab arte datum servantia: munera rubri
  Præterea ponti, depexaque vellera ramis,
  Femineus labor. His tectis opibusque potitus                     665
  Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto
  Aggere despexit trepidam clangoribus urbem,
  Inque suo positum nutu, stent mœnia regum,
  An nullos oriens videat lux crastina muros,
  Ingemuit nimium juris, tantumque licere                          670
  Horruit, et, propere revocata militis ira,
  Jussit stare domos, indulgens templa vetustis
  Incolere atque habitare Deis: sic parcere victis
  Pro præda fuit, et sese contenta, nec ullo
  Sanguine pollutis plausit Victoria pennis.                       675
  Tu quoque, ductoris lacrimas memorande tulisti
  Defensor patriæ, meditantem in pulvere formas,
  Nec turbatum animi, tanta feriente ruina.
    At reliquum vulgus, resoluta in gaudia mente,
  Certarunt victi victoribus: æmulus ipse                          680
  Ingenii Superum servando condidit urbem.
  Ergo exstat seclis, stabitque insigne tropæum,
  Et dabit antiquos ductorum noscere mores.
  Felices populi! si, quondam ut bella solebant,
  Nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes.            685
  At ni cura viri, qui nunc dedit otia mundo,
  Effrenum arceret populandi cuncta furorem,
  Nudassent avidæ terrasque fretumque rapinæ.



LIBER DECIMUS QUINTUS.


ARGUMENTUM.

Cnæo et Publio Scipionibus in Hispania cæsis, Senatus Rom. de duce,
qui in eorum subcedat locum, deligendo consilia agitat, precibusque ad
Deos fusis solliciti exspectant Patres, ut, qui imperium in Hispaniam
audeant adcipere, nomina profiteantur; 1-9.

P. Cornelius Scipio, Publii, qui in Hispania ceciderat, filius,
quatuor et viginti ferme annos natus, illud quidem petere gestit, ut
patris patruique necem ulciscatur; sed absterretur consiliis
cognatorum, qui juvenilem respiciunt ætatem, horrentque et funestam
domus fortunam, et gentem terramque mali ominis, ubi inter sepulcra
parentis ac patrui res gerendæ sint, et hostes, qui duos summos
imperatores devicerint animosque conlegerint secundo Marte; 10-17.

Juveni in inpluvio domus sub lauri umbra hæc secum reputanti
fluctuantique animo subito per aerem adlapsæ _Voluptas_ ac _Virtus_
diverso oris vestisque habitu adparent, et utraque dat operam, ut eam
blande adpellando deleniat; 18-31.

Voluptas, argumentis ex Epicureorum disciplina petitis, dissuadet
militiam, vitamque mollem, otiosam, bellicis publicisque negotiis,
periculis ac curis vacuam, omnibusque voluptatibus diffluentem
commendat; 32-67.

Virtus contra, secundum doctrinam Stoicorum, de divina animi humani
origine, de hominum præ ceteris animalibus præstantia, de inani
brevique voluptatis fructu et malis, quæ inde nascantur, de veris ac
perennibus præmiis virtuti propositis, disputat, et ad studium laudis
patriæque defensionem exhortatur; 68-120.

Hæc præcepta juveni adrident, et Voluptas irata in nubes se tollit;
121-128.

Scipio igitur, Virtutis instinctus monitis, imperium, quod nemo sibi
deposcere audet, palam profitetur se petere, et ora in se convertit
omnium, qui patrem ejus aut patruum revixisse et renatum sibi
opinantur; 129-134.

Impetus quidem animorum et ardor mox residet, silentio orto ac tacita
cogitatione, quanta moles rerum quantumque imperium ætati haudquaquam
maturæ permittatur: sed eum excitant rursus fausta omina anguis
occidentem versus per aerem volantis, et tonitru, quo cælum bis terque
contremit; 135-145.

Iis confirmati omnes Scipioni imperium esse in Hispania jubent, et
certatim dant nomina; 146-151.

Ille itaque, precibus ad Neptunum missis, cum classe oram Tusci
Ligusticique maris, Alpes ac Gallicum sinum, et deinde Pyrenei
promont. et Emporias prætervectus, Tarraconem proficiscitur, ubi naves
subduci jubet; 152-179.

Ibidem ei in somno obfertur species parentis, qui filio vehementer
auctor est, ut prius quam tres Pœnorum duces, qui trifariam exercitus
in diversissimas regiones distraxerint, castra conjungant, Carthaginem
Novam obpugnet, urbem opulentissimam omnium in Hispania, ac insignem
præterea portu, celso situ et ubertate agrorum; 180-199.

Eo itaque raptim ducitur agmen, eodemque tempore, quo ad mœnia subit,
C. Lælius cum classe intrat portum; 200-231.

Contra Aris, Pœnorum dux, arcem militibus insidet, et urbs potissimum
altitudine murorum defenditur: raræ enim scalæ iis æquari possunt, et,
quo quæque altiores, eo infirmiores sunt, ipsoque hominum, qui
adscendunt, onere franguntur; 232-236.

Verum Scipio, ubi comperit, æstum decedere, et, qua parte stagnum
claudat urbem, facilem per illud pedibus ad mœnia transitum dari, eo
secum armatos ducit, et, nulla ibi hostium statione aut custodia
obposita, sine certamine Carthaginem uno die capit; 237-250.

Postridie Neptuno Jovique tauros mactat, et militibus, prout cuique
meritum virtusque fuerat, ante omnes vero C. Lælio, dat dona; 251-262.

Tum prædam dividit, et adultam virginem eximia forma principi Hispaniæ
adolescenti, cui ea desponsa erat, inviolatam reddit: quæ continentia
ac benignitas in convivio amplissimis a Lælio laudibus celebratur;
263-285.

Interea Philippus, Macedonum rex, fœdere cum Pœnis Acarnanibusque
junctus, bellum infert Ætolis, sociis Romanorum, subitamque
expeditionem facit in fines Epiri, Illyrici ac Græciæ; 286-311.

Idem tamen sæpius in Macedoniam, a Dardanis aliisque hostibus
infestatam, retro concedit, nec nisi finitimam Græciam bello vexat,
donec, terra marique a Romanis victus, pacem petere cogitur; 312-319.

Eodem tempore Tarentus per proditionem recipitur a Fabio Maximo, in
cujus exercitu erat frater mulierculæ, quam præfectus præsidii perdite
amabat; 320-333.

Anno autem insequenti in Apulia cæditur M. Claudius Marcellus consul
et vir fortissimus, qui, si diutius vixisset, Scipioni forte gloriam
eripuisset confecti belli; 334-342.

Is, tumulum inter Punica et Romana castra occupandum ratus, ipse eo
cum T. Quinctio Crispino conlega, M. Marcello filio paucisque
equitibus, non perturbatus malo omine, speculatum proficiscitur;
343-365.

Ab tergo deinde circumventus a Numidis, qui ex insidiis
consurrexerant, fortissime pugnat, et forsan evasisset e manibus
hostium, nisi saucium vidisset filium: sed adtonito ea specie arma
excidunt e manibus, et mox transfixus lancea prolabitur ex equo;
366-380.

Inventum Marcelli corpus Hannibal comburendum curat, tantumque virum
honore solemni ac laudatione prosequitur; 381-398.

Quæ dum in Italia aguntur, fama captæ Carthaginis Novæ terrorem
incutit Hispaniæ populis, et tres Pœnorum duces omnem salutis spem in
eo positam putant, ut exercitus in unum omnes contrahantur; 399-409.

Proximus Scipioni est Hasdrubal, Hannibalis frater, qui, quum forte
primordia Carthaginis veteris sacris epulisque celebranda
instituisset, turbatur Romanorum adventu, et in castra trepide
confugit; 410-439.

Postero die prælium committitur, in quo maxime eminet virtus C. Lælii,
viri non minus eloquentiæ, quam rei militaris gloria conspicui;
439-470.

Pœni fusi ad Pyrenæum tendunt, et Scipio castris hostium potitus
ingentem prædam concedit militibus; 471-492.

Tum Hasdrubal in Galliam transgressus magno auri pondere conducit ibi
auxilia, et vere ineunte Alpes transit, ut fratri se conjungat;
493-514.

Quo nuntio Romam perlato omnia terrore ac tumultu strepunt, et Italiæ
imago vel genius, ægre ferens hostis audaciam et calamitates, quas hæc
terra per decem jam annos perpessa sit, C. Claudium Neronem consulem,
in Lucanis Hannibali obpositum, per somnum in eam inpellere mentem
conatur, ut, castris clam noctu relictis, cum electa manu ad Metaurum,
Umbriæ fluvium, proficiscatur et Hasdrubali obviam eat; 515-559.

Is quoque expergefactus confestim de toto exercitu, quod roboris est,
deligit, magnisque itineribus contendit ad castra M. Livii conlegæ,
viri fortis ac prudentis, qui, multis ante annis ex consulatu populi
judicio damnatus, nunc eumdem honorem sibi delatum, ut laboranti
patriæ opera et consilio suo subveniret, etsi invitus receperat;
560-600.

Hasdrubal mox ex variis indiciis conligit, multitudinem hostium
crevisse, eaque cura anxius noctu furtim signa ferri jubet; at per
tortuosi Metauri amnis sinus flexusque errorem volvens haud multum
procedit; 601-625.

Postquam itaque orto sole fuga fit manifesta, Romani extemplo fessum
agmen hostium insequuntur, et duces orationibus animos militum ad
pugnam excitant; 626-665.

Tum Livius, vir exactæ jam ætatis, acer in hostes ruit, et Nabim,
Jovis Hammonis sacerdotem, armis veneno infectis et conto ferocem,
Hasdrubal vero Arabum, in spoliando Nabis corpore occupatum, et
Canthus Rutulum, pecoris olim ditissimum, telo transfigit; 666-710.

Inpetum Romanorum non sustinent Galli, intolerantissima laboris
corpora, et Livius, juvenili ardore pugnans, cedentibus instat;
711-739.

Fugientes nunc precando, nunc castigando revocat Hasdrubal, et leve
vulnus infligit consuli, quo facto atrox utrimque editur cædes;
740-777.

Tandem Nero, ubi conlegam vulneratum esse resciverat, ira incensus
cæco inpetu fertur in Hasdrubalem, eumque jaculo ictum gladio
obtruncat; 778-807.

Cæso duce reliqui Pœni aut sternuntur aut fugiunt: Nero autem jam ipsa
nocte, quæ sequuta est pugnam, raptim ad stativa sua, in Lucanis
posita, redit; 807-812.

Illuc nuntium ingentis cladis adfert, caputque Hasdrubalis, hastæ
cuspidi infixum, ostendit Hannibali, qui tacito dolore cruciatus
castra inde movet; 813-823.


  At nova Romuleum carpebat cura senatum,
  Quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum,
  Adtritis rebus: geminus jacet hoste superbo
  Scipio, belligeri Mavortia pectora fratres.
  Hinc metus, in Tyrias ne jam Tartessia leges                       5
  Concedat tellus, propioraque bella pavescat.
  Anxia turba Patrum quasso medicamina mæsti
  Imperio circumspectant, Divosque precantur,
  Qui laceris ausit ductor subcedere castris.
    Absterret juvenem, patrios patruique piare                      10
  Optantem manes, tristi conterrita luctu,
  Et reputans annos, cognato sanguine turba.
  Si gentem petat infaustam, inter busta suorum
  Decertandum hosti, qui fregerit arma duorum,
  Qui consulta ducum, ac flagret meliore Gradivo;                   15
  Nec promtum teneris inmania bella lacertis
  Moliri, regimenque rudi deposcere in ævo.
    Has, lauri residens juvenis viridante sub umbra,
  Ædibus extremis volvebat pectore curas;
  Quum subito adsistunt, dextra lævaque per auras                   20
  Adlapsæ, haud paullum mortali major imago,
  Hinc Virtus, illinc virtuti inimica Voluptas.
  Altera Achæmenium spirabat vertice odorem,
  Ambrosias diffusa comas, et veste refulgens,
  Ostrum qua fulvo Tyrium subfuderat auro:                          25
  Fronte decor quæsitus acu, lascivaque crebras
  Ancipiti motu jaciebant lumina flammas.
  Alterius dispar habitus, frons hirta, nec unquam
  Composita mutata coma; stans vultus, et ore
  Incessuque viro propior, lætique pudoris,                         30
  Celsa humeros niveæ fulgebat stamine pallæ.
    Occupat inde prior, promissis fisa, Voluptas:
  «Quis furor hic, non digne puer, consumere bello
  Florem ævi? Cannæne tibi, graviorque palude
  Mæonius Stygia lacus excessere, Padusque?                         35
  Quem tandem ad finem bellando fata lacesses?
  Tune etiam tentare paras Atlantica regna,
  Sidoniasque domos? moneo, certare periclis
  Desine, et armisonæ caput objectare procellæ.
  Ni fugis hos ritus, Virtus te sæva jubebit                        40
  Per medias volitare acies, mediosque per ignes.
  Hæc patrem patruumque tuos, hæc prodiga Paulum,
  Hæc Decios Stygias Erebi detrusit ad undas:
  Dum cineri titulum, memorandaque nomina bustis
  Prætendit, nec sensuræ, qui gesserit, umbræ.                      45
  At si me comitere, puer, non limite duro
  Jam tibi decurrat concessi temporis ætas.
  Haud unquam trepidos abrumpet buccina somnos:
  Non glaciem Arctoam, non experiere furentis
  Ardorem Cancri, nec mensas sæpe cruento                           50
  Gramine compositas: aberunt sitis aspera, et haustus
  Sub galea pulvis, partique timore labores:
  Sed current albusque dies, horæque serenæ;
  Et molli dabitur victu sperare senectam.
  Quantas ipse Deus lætos generavit in usus                         55
  Res homini, plenaque dedit bona gaudia dextra!
  Atque idem, exemplar lenis mortalibus ævi,
  Inperturbata placidus tenet otia mente.
    «Illa ego sum, Anchisæ Venerem Simoentis ad undas
  Quæ junxi, generis vobis unde editus auctor.                      60
  Illa ego sum, verti Superum quæ sæpe parentem
  Nunc avis in formam, nunc torvi in cornua tauri.
  Huc adverte aures; currit mortalibus ævum,
  Nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitque
  Tartareus torrens; ac secum ferre sub umbras,                     65
  Si qua animo placuere, negat: quis luce suprema
  Dimisisse meas sero non ingemit horas?»
    Postquam conticuit, finisque est addita dictis,
  Tum Virtus: «Quasnam juvenem florentibus, inquit,
  Pellicis in fraudes annis, vitæque tenebras,                      70
  Cui ratio, et magnæ cælestia semina mentis
  Munere sunt concessa Deum? Mortalibus alti
  Quantum Cælicolæ, tantumdem animalibus isti
  Præcellunt cunctis; tribuit namque ipsa minores
  Hos terris Natura Deo: sed fœdere certo                           75
  Degeneres tenebris animas damnavit Avernis.
  At, quîs ætherei servatur seminis ortus,
  Cæli porta patet; referam quid cuncta domantem
  Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos
  Captivo Liber quum signa referret ab Euro,                        80
  Caucaseæ currum duxere per oppida tigres?
  Quid suspiratos magno in discrimine nautis
  Ledæos referam fratres, vestrumque Quirinum?
    «Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus
  Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora;                        85
  Quum pecudes, volucrumque genus, formasque ferarum
  Segnem atque obscœnam passim stravisset in alvum?
  Ad laudes genitum, capiat si munera Divum
  Felix, ad laudes hominum genus. Huc, age, paullum
  Adspice (nec longe repetam) modo Roma minanti                     90
  Inpar Fidenæ, contentaque crescere asylo,
  Quo sese extulerit dextris; idem adspice, late
  Florentes quondam luxus quas verterit urbes.
  Quippe nec ira Deum tantum, nec tela, nec hostes,
  Quantum sola noces animis inlapsa Voluptas.                       95
  Ebrietas tibi fida comes, tibi Luxus, et atris
  Circa te semper volitans Infamia pennis:
  Mecum Honor, ac Laudes, et læto Gloria vultu,
  Et Decus, ac niveis Victoria concolor alis.
    «Me cinctus lauro producit ad astra triumphus.                 100
  Casta mihi domus, et celso stant colle penates:
  Ardua saxoso perducit semita clivo.
  Asper principio (nec enim mihi fallere mos est)
  Prosequitur labor: adnitendum intrare volenti:
  Nec bona censendum, quæ Fors infida dedisse,                     105
  Atque eadem rapuisse valet; mox celsus ab alto
  Infra te cernes hominum genus. Omnia contra
  Experienda manent, quam spondet blanda Voluptas.
  Stramine projectus duro patiere sub astris
  Insomnes noctes, frigusque famemque domabis.                     110
  Idem justitiæ cultor, quæcumque capesses,
  Testes factorum stare arbitrabere Divos.
  Tunc, quoties patriæ rerumque pericula poscent,
  Arma feres primus: primus te in mœnia tolles
  Hostica; nec ferro mentem vincere, nec auro.                     115
  Hinc tibi non Tyrio vitiatas murice vestes,
  Nec donum deforme viro fragrantis amomi;
  Sed dabo, qui vestrum sævo nunc Marte fatigat
  Imperium, superare manu, laurumque superbam
  In gremio Jovis excisis deponere Pœnis.»                         120
    Quæ postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
  Exemplis lætum vultuque audita probantem
  Convertit juvenem. Sed enim indignata Voluptas
  Non tenuit voces: «Nil vos jam demoror ultra,
  Exclamat; venient, venient mea tempora quondam                   125
  Quum docilis nostris magno certamine Roma
  Serviet imperiis, et honos mihi habebitur uni.»
  Sic quassans caput in nubes se sustulit atras.
    At juvenis, plenus monitis, ingentia corde
  Molitur, jussæque calet virtutis amore.                          130
  Ardua rostra petit, nullo fera bella volente,
  Et gravia ancipitis deposcit munera Martis.
  Adrecti cunctorum animi; pars lumina patris,
  Pars credunt torvos patrui revirescere vultus.
  Sed quamquam instinctis tacitus tamen ægra periclis              135
  Pectora subrepit terror, molemque paventes
  Expendunt belli, et numerat favor anxius annos.
    Dumque ea confuso percenset murmure vulgus,
  Ecce, per obliquum cæli squalentibus auro
  Effulgens maculis, ferri inter nubila visus                      140
  Anguis, et ardenti radiare per aera sulco,
  Quaque ad cæliferi tendit plaga litus Atlantis,
  Perlabi resonante polo. Bis terque coruscum
  Addidit augurio fulmen pater, et vaga late
  Per subitum moto strepuere tonitrua mundo.                       145
  Tum vero capere arma jubent, genibusque salutant
  Submissi augurium, ac iret, qua ducere Divos
  Perspicuum, et patrio monstraret semita signo.
    Certatim comites rerum bellique ministros
  Adglomerant sese, atque acres sociare labores                    150
  Exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.
  Tum nova cæruleum descendit classis in æquor.
  It comes Ausonia, atque in terras transit Hiberas.
  Ut, quum sæva fretis inmisit prælia, Corus
  Isthmon curvata sublime suberigit unda,                          155
  Et, spumante ruens per saxa gementia fluctu,
  Ionium Ægæo miscet mare. Celsus in arma
  Emicat, ac prima stans Scipio puppe profatur:
  «Dive tridentipotens, cujus maria ire per alta
  Ordimur, si justa paro, decurrere classi                         160
  Da, pater, ac nostros ne sperne juvare labores.
  Per pontum pia bella veho.» Levis inde secunda
  Adspirans aura propellit carbasa flatus.
    Jamque agiles, Tyrrhena sonant qua cærula, puppes
  Ausonium evasere latus, Ligurumque citatis                       165
  Litora tramittunt proris: hinc gurgite ab alto
  Tellurem procul inrumpentem in sidera cernunt,
  Aerias Alpes: occurrunt mœnia Graiis
  Condita Massiliæ; populis hæc cincta superbis,
  Barbarus inmani quum territet adcola ritu,                       170
  Antiquæ morem patriæ cultumque habitumque
  Phocais armiferas inter tenet hospita gentes.
  Hinc legit Ausonius sinuatos gurgite ductor
  Anfractus pelagi: nemoroso vertice celsus
  Adparet collis, fugiuntque in nubila silvæ                       175
  Pyrenes; tunc Emporiæ, veteresque per ortus
  Graiorum vulgus, tunc hospita Tarraco Baccho.
  Considunt portu; securæ gurgite clauso
  Stant puppes; positusque labor terrorque profundi.
    Nox similes morti dederat placidissima somnos;                 180
  Visa viro stare effigies ante ora parentis,
  Atque hac adspectu turbatum voce monere:
  «Nate, salus quondam genitoris, nate, parentis
  Et post fata decus, bellorum dira creatrix
  Evastanda tibi tellus, et cæde superbi                           185
  Ductores Libyæ cauta virtute domandi,
  Qui sua nunc trinis diducunt agmina castris.
  Si conferre manum libeat, coeantque vocatæ
  Hinc atque hinc acies, valeat quis ferre ruentes
  Ter gemina cum mole viros? Absiste labore                        190
  Ancipiti, sed nec segnis potiora capesse.
    «Urbs colitur, Teucro quondam fundata vetusto,
  Nomine Carthago; Tyrius tenet incola muros.
  Ut Libyæ sua, sic terris memorabile Hiberis
  Hæc caput est: non ulla opibus certaverit auri,                  195
  Non portu, celsove situ, non dotibus arvi
  Uberis, aut agili fabricanda ad tela vigore.
  Invade aversis, nate, hanc ductoribus urbem.
  Nulla acies famæ tantum prædæve pararit.»
    Talia monstrabat genitor, propiusque monebat,                  200
  Quum juvenem sopor et dilapsa reliquit imago.
  Surgit, et infernis habitantia numina lucis
  Ac supplex patrios compellat nomine manes:
  «Este duces bello, et monstratam ducite ad urbem:
  Vobis ultor ego, et, Sarrano murice fulgens,                     205
  Inferias mittam fusis insignis Hiberis,
  Et tumulis addam sacros certamine ludos.»
    Progreditur, celeratque vias, et conripit agmen
  Pernici rapidum cursu, camposque fatigat.
  Sic, ubi prosiluit Pisæo carcere præceps,                        210
  Non solum ante alios, sed enim (mirabile dictu!)
  Ante suos it victor equus; currumque per auras
  Haud ulli durant visus æquare volantem.
  Jamque Hyperionia lux septima lampade surgens
  Sensim adtollebat propius subeuntibus arces                      215
  Urbis, et admoto crescebant culmina gressu.
  Ac pelago vectus servata Lælius hora,
  Quam dederat ductor subigendæ ad mœnia classi,
  A tergo adfusis cingebat tecta carinis.
    Carthago, impenso naturæ adjuta favore,                        220
  Excelsos tollit pelago circumflua muros.
  Artatas ponti fauces modica insula claudit,
  Qua Titan ortu terras adspergit Eoo.
  At qua prospectat Phœbi juga sera cadentis,
  Pigram in planitiem stagnantes egerit undas,                     225
  Quas auget veniens refluusque reciprocat æstus.
  Sed gelidas a fronte sedet sublimis ad Arctos
  Urbs inposta jugo, pronumque excurrit in æquor,
  Et tuta æterno defendit mœnia fluctu.
  Audax, ceu plano gradiens victricia campo                        230
  Ferret signa, jugum certabat scandere miles.
    Aris ductor erat; qui contra, amplexus in artis
  Auxilium atque excelsa loci, præsepserat arcem
  Pugnabat natura soli; parvoque superne
  Bellantum nisu passim per prona voluti                           235
  Truncato instabiles fundebant corpore vitam.
  Verum ubi concessit pelagi revolubilis unda,
  Et fluctus rapido fugiebat in æquora lapsu,
  Quaque modo excelsæ sulcarant cærula puppes,
  Hac inpune dabat Nereus transcurrere planta:                     240
  Hinc tacite nitens informidatus adire
  Ductor Dardanius, subitam trahit æquore pubem,
  Perque undas muris pedes advolat; inde citati
  A tergo adcelerant, qua fisus fluctibus Aris
  Incustoditam sine milite liquerat urbem.                         245
  Tum prostratus humi (miserandum) victa catenis
  Pœnus colla dedit, populumque addixit inermem.
  Hanc oriens vidit Titan, quum surgeret, urbem
  Vallari castris, captamque adspexit eamdem
  Ocius, Hesperio quam gurgite tingueret axem.                     250
    Aurora ingrediens terris exegerat umbras:
  Principio statuunt aras: cadit ardua taurus
  Victima Neptuno pariter, pariterque Tonanti.
  Tum merita æquantur donis, ac præmia virtus
  Sanguine parta capit: phaleris hic pectora fulget;               255
  Hic torque aurato circumdat bellica colla;
  Ille nitet celsus muralis honore coronæ.
  Lælius ante omnes, cui dextera clara domusque,
  Ter dena bove et æquorei certaminis alto
  Donatur titulo, Pœnique recentibus armis                         260
  Rectoris: tunc hasta viris, tunc Martia cuique
  Vexilla, ut meritum, et prædæ libamina dantur.
    Postquam perfectæ laudes hominumque Deumque
  Captivæ spectantur opes, digestaque præda.
  Hoc aurum Patribus, bello hæc Martique talenta,                  265
  Hoc regum donis, Divum hoc ante omnia templis:
  Cetera bellantum dextræ pulchroque labori.
  Quin etiam adcitus populi regnator Hiberi,
  Cui sponsa et sponsæ defixus in ossibus ardor.
  Hanc notam formæ concessit lætus ovansque                        270
  Indelibata gaudenti virgine donum.
  Tum vacui curis vicino litore mensas
  Instituunt, festoque agitant convivia ludo
  Lælius adfatur: «Macte, o venerande, pudici,
  Ductor, macte animi: cedat tibi gloria lausque                   275
  Magnorum heroum, celebrataque carmine virtus.»
    Mille Mycenæus qui traxit in æquora proras
  Rector, et Inachiis qui Thessala miscuit arma,
  Femineo socium violarunt fœdus amore;
  Nullaque tum Phrygio steterant tentoria campo,                   280
  Captivis non plena toris: tibi barbara soli
  Sanctius Iliaca servata est Phœbade virgo.
  Hæc, atque his paria, alterno sermone serebant;
  Donec nox, atro circumdata corpus amictu,
  Nigrantes invexit equos, suasitque quietem.                      285
    Emathio interea tellus Ætola tumultu
  Fervebat, Macetum subitis perculsa carinis.
  Proximus hinc hosti dextras jungebat Acarnan.
  Caussa novi motus, Pœnis regique Philippo
  In bellum Ausonium sociatæ fœdere vires.                         290
  Hic, gente egregius, veterisque ab origine regni
  Æacidum sceptris proavoque tumebat Achille.
  Ille et nocturnis conterruit Oricon armis:
  Quaque per Illyricum Taulantius incola litus
  Exiguos habitat non ullo nomine muros,                           295
  Turbidus incessit telis: ille æquore vectus,
  Nunc et Phæacum Thesprotiaque arva lacessens,
  Epirum cassis lustrabat futilis ausis.
    Nunc et Anactoria signa ostentavit in ora,
  Ambraciosque sinus Pellæaque litora bello                        300
  Perfudit rapido: pepulit vada fervida remis
  Leucatæ, et Phœbi vidit citus Actia templa.
  Nec portus Ithacæ, Laertia regna, Samenque
  Liquit inadcessam, fluctuque sonantia cano
  Saxa Cephallenum, et scopulosis Neriton arvis.                   305
  Ille etiam, Pelopis sedes et Achaia adire
  Mœnia prægaudens, tristem Calydona Dianæ,
  Œneasque domos, Curetica tecta, subibat,
  Promittens contra Hesperiam sua prælia Graiis.
    Tum lustrata Ephyre, Patræque, et regia Pleuron,               310
  Parnasusque biceps, Phœboque loquentia saxa.
  Ac, sæpe ad patrios bello revocante penates,
  Quum modo Sarmaticus regna infestaret Orestes,
  Aspera nunc Dolopum vis exundasset in agros,
  Incepto tamen haud facilis desistere vano,                       315
  Belli per Graias umbram circumtulit oras;
  Donec, nunc pelago, nunc terra exutus, omisit
  Spem positam in Tyriis, et supplex fœdera sanxit
  Dardana, nec legem regno adcepisse refugit.
    Tunc et Tyndariis Latias Fortuna Tarenti                       320
  Auxit opes laudemque simul: nam perfida tandem
  Urbs Fabio devicta seni, postremus in armis
  Ductoris titulus cauti. Sollertia tutum
  Tum quoque adepta decus, captis sine sanguine muris.
  Namque ut compertum, qui Punica signa regebat,                   325
  Feminea exuri flamma, tacitusque quietæ
  Exin virtuti placuit dolus; ire sorori,
  Nam castris erat in Rutulis, germanus amatæ
  Cogitur, et magnis muliebria vincere corda
  Pollicitis, si reclusas tramittere portas                        330
  Concedat Libycus rector: votique potitus
  Evicto Fabius Pœno circumdata telis
  Incustodita penetravit mœnia nocte.
    Sed quisnam aversos Phœbum tunc jungere ab urbe
  Romulea dubitaret equos, qui tempore eodem                       335
  Marcellum adciperet letum obpetiisse sub armis?
  Moles illa viri, calidoque habitata Gradivo
  Pectora, et haud ullis unquam tremefacta periclis,
  (Heu quantum Hannibalem clara fractura ruina!)
  Procubuere; jacet campis Carthaginis horror.                     340
  Forsan Scipiadæ confecti nomina belli
  Rapturus, si quis paullum Deus adderet ævo.
    Collis Agenoreum dirimebat ab aggere vallum
  Ausonio (Dauni Mavors consederat arvis):
  Curarum comes et summi Crispinus honoris                         345
  Marcello socius communia bella ciebat.
  Ad quem Marcellus: «Gestit lustrare propinquas
  Mens silvas, medioque viros inponere monti,
  Ne Libys occultis tumulum prior occupet ausis.
  Si cordi est, te participem, Crispine, laboris                   350
  Esse velim: nunquam desunt consulta duobus.»
  Hæc ubi sedere, ardentes adtollere sese
  Jam dudum certant in equos. Marcellus, ut arma
  Aptantem natum adspexit, lætumque tumultu;
  «Vincis, ait, nostros mirando ardore vigores.                    355
  Sit præmaturus felix labor: urbe Sicana
  Qualem te vidi, nondum permitteret ætas
  Quum tibi bella, meo tractantem prælia vultu.
  Huc, decus, huc, nostrum, lateri te junge paterno,
  Et me disce novum Martem tentare magistro.»                      360
    Tum, pueri colla amplectens, sic pauca precatur:
  «Summe Deum, Libyco, faxis, de præside nunc his,
  His humeris tibi opima feram.» Nec plura, sereno
  Sanguineos fudit quum Jupiter æthere rores,
  Atque atris arma adspersit non prospera guttis.                  365
  Vixdum finitis intrarant vocibus artas
  Letiferi collis fauces, quum turba volucris
  Invadunt Nomades jaculis, nimboque feruntur
  Æthereo similes, cæca fundente latebra
  Armatos in bella globos. Circumdata postquam                     370
  Nil restare videt virtus, quod debeat ultra
  Jam Superis, magnum secum portare sub umbras
  Nomen mortis avet: tortæ nunc eminus hastæ
  Altius insurgit, nunc sævit comminus ense.
  Forsan et enasset rapidi freta sæva pericli,                     375
  Ni telum adversos nati venisset in artus.
  Tum patriæ tremuere manus, laxataque luctu
  Fluxerunt rigidis arma infelicia palmis.
  Obvia nudatum tramittit lancea pectus,
  Labensque inpresso signavit gramina mento.                       380
    At postquam Tyrius sæva inter prælia ductor
  Infixum adverso vidit sub pectore telum,
  Inmane exclamat: «Latias, Carthago, timere
  Desine jam leges; jacet exitiabile nomen,
  Ausonii columen regni: sed dextera nostræ                        385
  Tam similis non obscuras mittatur ad umbras.»
  Magnanima invidia virtus caret: alta sepulcri
  Protinus exstruitur, cæloque educitur, ara.
  Convectant silvis ingentia robora; credas
  Sidonium cecidisse ducem. Tum tura dapesque,                     390
  Et fasces, clipeusque viri, pompa ultima, fertur.
  Ipse facem subdens, «Laus, inquit, parta perennis.
  Marcellum abstulimus Latio; deponere forsan
  Gens Italum tandem arma velit: vos ite superbæ
  Exsequias animæ, et cinerem donate supremi                       395
  Muneris officio: nunquam hoc tibi, Roma, negabo.»
  Alterius par atque eadem fortuna laborum
  Consulis: exanimum sonipes ad signa revexit.
    Talia in Ausonia; sed non et talis Hiberis
  Armorum eventus campis: Carthaginis omnes                        400
  Per subitum raptæ pernix victoria late
  Terruerat gentes. Ducibus spes una salutis,
  Si socias jungant vires: ingentibus orsum
  Auspiciis juvenem, ceu patria gestet in armis
  Fulmina, sublimi vallatam vertice montis                         405
  Ex oculis urbem, cumulatam strage virorum,
  Non toto rapuisse die, qua Martius ille
  Hannibal in terra consumto verterit anno,
  Nec pube æquandam nec opum ubertate, Saguntum.
    Proximus, adplicito saxosis aggere silvis,                     410
  Tendebat, fratris spirans ingentia facta,
  Hasdrubal: hic robur, mixtusque rebellibus Afris
  Cantaber, hic volucri Mauro pernicior Astur:
  Tantaque majestas terra rectoris Hibera,
  Hannibalis quantus Laurenti terror in ora.                       415
    Forte dies priscum Tyriis sollemnis honorem
  Rettulerat, quo primum orsi Carthaginis altæ
  Fundamenta, novam cœpere mapalibus urbem.
  Et lætus, repetens gentis primordia, ductor
  Festa coronatis agitabat gaudia signis,                          420
  Pacificans Divos: fraternum læna nitebat
  Demissa ex humeris donum, quam fœderis arti
  Trinacrius Libyco rex inter munera pignus
  Miserat, Æoliis gestatum insigne tyrannis.
  Aurata puerum rapiebat ad æthera penna                           425
  Per nubes aquila, intexto librata volatu.
  Antrum ingens juxta, quod acus similavit in ostro,
  Cyclopum domus: hic recubans manantia tabo
  Corpora letifero sorbet Polyphemus hiatu.
  Circa fracta jacent excussaque morsibus ossa.                    430
  Ipse manu extenta Laertia pocula poscit,
  Permiscetque mero ructatos ore cruores.
    Conspicuus Siculi Tyrius subteminis arte
  Gramineas pacem Superum poscebat ad aras:
  Ecce inter medios hostilia nuntius arma,                         435
  Quadrupedante invectus equo, adventare ferebat.
  Turbatæ mentes, inperfectusque Deorum
  Cessit honos: ruptis linquunt altaria sacris:
  Clauduntur vallo; tenuemque ut roscida misit
  Lucem Aurora polo, rapiunt certamina Martis.                     440
  Audax Scipiadæ stridentem Sabbura cornum
  Excepit; geminæque acies velut omine motæ.
  Exclamat Latius ductor: «Prima hostia vobis,
  Sacrati manes, campo jacet: en age, miles,
  In pugnam et cædes, qualis spirantibus ire                       445
  Adsueras ducibus, talis rue.» Dumque ea fatur,
  Incumbunt. Myconum Lænas, Cirtamque Latinus,
  Et Thysdrum Maro, et incestum Catilina Nealcen
  Germanæ thalamo obtruncat: cadit obvius acri
  Carthalo Nasidio, Libycæ regnator arenæ.                         450
    Te quoque Pyrenes vidit conterrita tellus
  Permixtum Pœnis, et vix credenda furentem,
  Magnum Dardaniæ, Læli, decus; omnia felix
  Cui natura dedit, nullo renuente Deorum.
  Ille foro auditus, quum dulcia solverat ora,                     455
  Æquabat Pyliæ Neleia mella senectæ.
  Ille, ubi suspensi Patres, et curia vocem
  Posceret, ut cantu, ducebat corda Senatus.
  Idem, quum subitum campo perstrinxerat aures
  Murmur triste tubæ, tanto fervore ruebat                         460
  In pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
  Bella: nihil vitæ peragi sine laude placebat.
  Tunc e furtiva tractantem prælia luce
  Dejecit Galam: sacris Carthaginis illum
  Subposito mater partu subduxerat olim.                           465
  Sed stant nulla diu deceptis gaudia Divis.
  Tunc Alabim, Murrum, atque Dracen, demisit ad umbras,
  Femineo clamore Dracen extrema rogantem:
  Hujus cervicem gladio inter verba precesque
  Amputat: absciso durabant murmura collo.                         470
    At non ductori Libyco par ardor in armis.
  Frondosi collis latebras ac saxa capessit
  Avia, nec cædes extremave damna movebant
  Agminis; Italiam profugus spectabat et Alpes,
  Præmia magna fugæ: tacitum dat tessera signum;                   475
  Dimissa in colles pugna silvasque ferantur
  Dispersi, et summam, quicumque evaserit, arcem
  Pyrenes culmenque petat: tum primus, honore
  Armorum exuto, et parma celatus Hibera,
  In montes abit, atque volens palantia linquit                    480
  Agmina: desertis Latius victricia signa
  Inmittit miles castris: non urbe recepta
  Plus ulla partum prædæ, tenuitque moratas
  A cæde, ut Libycus ductor providerat, iras:
  Fluminei veluti deprensus gurgitis undis,                        485
  Avulsa parte inguinibus caussaque pericli,
  Enatat intento prædæ fiber avius hoste.
  Inpiger occultis Pœnus postquam abditur umbris,
  Saxosæ fidens silvæ, majora petuntur
  Rursus bella retro, et superari certior hostis.                  490
  Pyrenes tumulo clipeum cum carmine figunt,
  HASDRUBALIS SPOLIUM GRADIVO SCIPIO VICTOR.
    Terrore interea posito trans ardua montis
  Bebrycia populos armabat Pœnus in aula,
  Mercandi dextras largus, belloque parata                         495
  Prodigere in bellum facilis: præmissa feroces
  Augebant animos argenti pondera et auri,
  Parta metalliferis longo discrimine terris.
  Hinc nova complerunt haud tardo milite castra
  Venales animæ, Rhodani qui gurgite gaudent,                      500
  Quorum serpit Arar per rura pigerrimus undæ.
  Jamque, hieme adfecta, mitescere cœperat annus.
  Inde, iter ingrediens rapidum per Celtica rura,
  Miratur domitas Alpes, ac pervia montis
  Ardua, et Herculeæ quærit vestigia plantæ,                       505
  Germanique vias divinis comparat ausis.
    Ut vero ventum in culmen, castrisque resedit
  Hannibalis, «Quos Roma, inquit, quos altius, oro,
  Adtollit muros, qui post hæc mœnia, fratri
  Victa meo, stent incolumes? sit gloria dextræ                    510
  Felix tanta precor; neve usque ad sidera adisse
  Invideat lævus nobis Deus:» agmine celso
  Inde alacer, qua munitum declivis ab alto
  Agger monstrat iter, properatis devolat armis.
  Non tanto strepuere metu primordia belli:                        515
  Nunc geminum Hannibalem, nunc jactant bina coire
  Hinc atque hinc castra, et pastos per prospera bella
  Sanguine ductores Italo conjungere Martem,
  Et duplicare acies; venturum ad mœnia cursu
  Hostem præcipiti, et visurum hærentia porta                      520
  Spicula, Elissæis nuper contorta lacertis.
    His super infrendens sic secum Œnotria tellus:
  «Tantone, heu Superi! spernor contemta furore
  Sidoniæ gentis, quæ quondam sceptra timentem
  Nati Saturnum nostris considere in oris,                         525
  Et regnare dedi? decima hæc jam vertitur æstas,
  Ex quo proterimur: juvenis, cui sola supersunt
  In Superos bella, extremo de litore rapta
  Intulit arma mihi, temeratisque Alpibus ardens
  In nostros descendit agros: quot corpora texi                    530
  Cæsorum, stratis toties deformis alumnis!
  Nulla mihi floret baccis felicibus arbor;
  Inmatura seges rapido subciditur ense;
  Culmina villarum nostrum delapsa feruntur
  In gremium, fœdantque suis mea regna ruinis.                     535
  Hunc etiam, vastis qui nunc sese intulit oris,
  Perpetiar, miseras quærentem exurere belli
  Relliquias? tum me scindat vagus Afer aratro,
  Et Libys Ausoniis commendet semina sulcis,
  Ni cuncta, exsultant quæ latis agmina campis,                    540
  Uno condiderim tumulo.» Dum talia versat,
  Et thalamos clausit nox atra hominumque Deumque,
  Tendit Amyclæi præceps ad castra nepotis.
    Is tum, Lucanis cohibentem finibus arma,
  Pœnum vicini servabat cespite valli.                             545
  Hic juvenem adgreditur Latiæ telluris imago:
  «Clausorum decus, atque erepto maxima Romæ
  Spes Nero Marcello, rumpe, atque expelle quietem.
  Magnum aliquid tibi, si patriæ vis addere fatis,
  Audendum est, quod, depulso quoque mœnibus hoste,                550
  Victores fecisse tremant: fulgentibus armis
  Pœnus inundavit campos, qua Sena relictum
  Gallorum a populis servat per secula nomen.
  Ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
  Serus deletæ post auxiliabere Romæ.                              555
  Surge, age; fer gressus: patulos regione Metauri
  Damnavi tumulis Pœnorum atque ossibus agros.»
  His dictis abit, atque abscedens visa paventem
  Adtrahere, et fractis turmas propellere portis.
    Rumpit flammato turbatus corde soporem,                        560
  Ac supplex, geminas tendens ad sidera palmas,
  Tellurem Noctemque, et cælo sparsa precatur
  Astra, ducemque viæ tacito sub lumine Phœben.
  Inde legit dignas tanta ad conamina dextras.
  Quaque jacet superi Larinas adcola ponti,                        565
  Qua duri bello gens Marrucina, fidemque
  Exuere indocilis sociis Frentanus in armis.
  Tum, qua vitiferos domitat Prætutia pubes,
  Læta laboris, agros, et penna, et fulmine, et undis
  Hibernis, et Achæmenio velocior arcu                             570
  Evolat: hortator sibi quisque; «Age, perge, salutem
  Ausoniæ ancipites Superi, et, stet Roma cadatne,
  In pedibus posuere tuis,» clamantque, ruuntque.
  Hortandi genus acer habet præcedere ductor.
  Illum augent cursus adnisi æquare sequendo,                      575
  Atque indefessi noctemque diemque feruntur.
    At Roma adversi tantum mala gliscere belli
  Adcipiens, trepidare metu, nimiumque Neronem
  Speravisse queri, atque uno sibi vulnere posse
  Auferri restantem animam: non arma, nec aurum,                   580
  Nec pubem, nec, quem fundant, superesse cruorem.
  Scilicet Hasdrubalem invadat, qui ad prælia soli
  Hannibali satis esse nequit? jam rursus, ubi arma
  Avertisse suo cognorit devia vallo,
  Hæsurum portis Pœnum: venisse, superbo                           585
  Qui fratri certet, cui maxima gloria cedat
  Urbis deletæ: fremit amens corde sub imo
  Ordo Patrum, ac magno interea meditatur amore
  Servandi decoris, quonam se fine minanti
  Servitio eripiat, Divosque evadat iniquos.                       590
  Hos inter gemitus obscuro noctis opacæ
  Subcedit castris Nero, quæ conjuncta feroci
  Livius Hasdrubali vallo custode tenebat.
    Belliger is quondam, scitusque adcendere Martem
  Floruerat primo clarus pugnator in ævo.                          595
  Mox falso læsus non æqui crimine vulgi,
  Secretis ruris tristes absconderat annos.
  Sed, postquam gravior moles terrorque periclo
  Poscebat propiore virum, revocatus ad arma
  Tot cæsis ducibus, patriæ donaverat iram.                        600
    At non Hasdrubalem fraudes latuere recentum
  Armorum, quamquam tenebris nox texerat astus.
  Pulveris in clipeis vestigia visa movebant,
  Et properi signum adcursus, sonipesque, virique
  Substricti corpus, bis clarum buccina signum.                    605
  Præterea gemino prodebant juncta magistro
  Castra regi: verum, fratri si vita supersit,
  Qui tandem licitum socias conjungere vires
  Consulibus? sed enim solum (dum vera patescant)
  Cunctandi restare dolum, Martemque trahendi.                     610
  Nec consulta fugæ segni formidine differt.
    Nox, somni genetrix, mortalia pectora curis
  Purgarat, tenebræque horrenda silentia alebant:
  Erepit, suspensa ferens vestigia, castris,
  Et muta elabi tacito jubet agmina passu.                         615
  Inlunem nacti per rura tacentia noctem
  Adcelerant, vitantque sonos; sed percita falli
  Sub tanto motu tellus nequit: inplicat actas
  Cæco errore vias, umbrisque ferentibus arto
  Circumagit spatio sua per vestigia ductos.                       620
    Nam, qua curvatas sinuosis flexibus amnis
  Obliquat ripas, refluoque per aspera lapsu
  In sese redit, hac, casso ducente labore,
  Exiguum involvunt frustratis gressibus orbem,
  Inque errore viæ tenebrarum munus ademtum.                       625
    Lux urguet, panditque fugam: ruit acer apertis
  Turbo equitum portis, atque omnis ferrea late
  Tempestas operit campos: nondum arma manusque
  Permixtæ, jam tela bibunt præmissa cruorem
  Hinc, jussæ Pœnum fugientem sistere, pennæ                       630
  Dictææ volitant; hinc lancea turbine nigro
  Fert letum cuicumque viro, quem prenderit ictus.
  Deponunt abitus curam, trepidique coactas
  Constituunt acies, et spes ad prælia vertunt.
    Ipse inter medios (nam rerum dura videbat)                     635
  Sidonius ductor, tergo sublimis ab alto
  Quadrupedantis equi, tendens vocemque manusque,
  «Per decora, extremo vobis quæsita sub axe,
  Per fratris laudes oro, venisse probemus
  Germanum Hannibalis: Latio fortuna laborat                       640
  Adversis documenta dare, atque ostendere, quantus
  Verterit in Rutulos domitor telluris Hiberæ,
  Suetus ad Herculeas miles bellare columnas.
  Forsitan et pugnas veniet germanus in ipsas.
  Digna viro, digna, obtestor, spectacula pleno                    645
  Corporibus properate solo: quicumque timeri
  Dux bello poterat, fratri jacet: unica nunc spes,
  Et pœna et latebris infracto Livius ævo
  Damnatum obfertur vobis caput. Ite, agite, oro,
  Sternite ductorem, cum quo concurrere fratri                     650
  Sit pudor, et turpi finem donate senectæ.»
    At contra Nero: «Quid cessas clusisse labores
  Ingentis belli? pedibus tibi gloria, miles,
  Parta ingens: nunc adcumula cœpta ardua dextra.
  Heu! temere abducto liquisti robore castra,                      655
  Ni factum absolvit victoria; præcipe laudem.
  Adventu cecidisse tuo memorabitur hostis.»
    Parte alia, insignis nudatis casside canis,
  Livius: «Huc, juvenes, huc me spectate ruentem
  In pugnas; quantumque meus patefecerit ensis,                    660
  Tantum intrate loci; et tandem præcludite ferro
  Jam nimium patulas Pœnis grassantibus Alpes.
  Quod ni veloci prosternimus agmina Marte,
  Et fulmem subitum Carthaginis Hannibal adsit,
  Qui Deus infernis quemquam nostrum eximat umbris?»               665
  Hinc, galea capite adcepta, dicta horrida ferro
  Sancit, et, obtectus senium, fera prælia miscet.
  Illum, per cuneos et per densissima campi
  Corpora tot dantem leto, quot spicula torsit,
  Turbati fugere Macæ, fugere feroces                              670
  Autololes, Rhodanique comas intonsa juventus.
    Fatidicis Nabis veniens Hammonis arenis
  Inproba miscebat securus prælia fati,
  Ceu tutante Deo; ac patriis spolia Itala templis
  Fixurum vano tumidus promiserat ore.                             675
  Ardebat gemma Garamantide cærula vestis,
  Ut quum sparsa micant stellarum lumina cælo,
  Et gemmis galeam, clipeumque adcenderat auro.
  Casside cornigera dependens infula sacros
  Præ se terrores Divumque ferebat honorem.                        680
  Arcus erat pharetræque viro, atque incocta cerastis
  Spicula, et armatus peragebat bella veneno.
  Necnon, cornipedis tergo de more repostus,
  Sustentata genu per campum pondera conti
  Sarmatici prona adversos urguebat in hostes.                     685
    Tum quoque transfixum telo per membra, per arma,
  Consulis ante oculos, magno clamore Sabellum
  Absportabat ovans, et ovans Hammona canebat.
  Non tulit hanc iram tantosque in corde tumores
  Barbarico senior, telumque intorsit, et una                      690
  Prædam animamque simul victori victor ademit.
    Adsilit, audito tristis clamore ruinæ,
  Hasdrubal, et cœptantem Arabum raptare peremto
  Gemmiferi spolium cultus, auroque rigentes
  Exuvias, jaculum a tergo perlibrat ad ossa.                      695
  Jam conrepta miser geminis velamina palmis
  Carpebat propere, et tepidos nudaverat artus.
  Concidit, et sacras vestes atque aurea fila
  Reddidit exanimo, spoliatum lapsus in hostem.
  At Canthus Rutulum, Canthus possessor arenæ,                     700
  Qua celebre invicti nomen posuere Philæni,
  Ditem ovium Rutulum obtruncat, cui mille sub altis
  Lanigeræ balant stabulis: ipse, otia molli
  Exercens cura, gelido nunc flumine soles
  Frangebat nimios pecori, nunc lætus in herba                     705
  Tondebat niveæ splendentia vellera lanæ,
  Aut, pecus e pastu quum sese ad tecta referret,
  Noscentes matrem spectabat ovilibus agnos.
  Obcubuit clipei transfixo proditus ære,
  Et sero ingemuit stabulis exire paternis.                        710
    Acrius hoc Italum pubes incurrit, et urguet:
  Ut torrens, ut tempestas, ut flamma corusci
  Fulminis, ut Boream pontus fugit, ut cava currunt
  Nubila, quum pelago cælum permiscuit Eurus.
  Proceræ stabant, Celtarum signa, cohortes,                       715
  Prima acies; hos inpulsu cuneoque feroci
  Laxat vis subita, et fessos errore viarum,
  Nec soli faciles; longique laboris anhelos
  Avertit patrius genti pavor: addere tergo
  Hastas Ausonius, teloque instare sequaci,                        720
  Nec donare fugam: cadit uno vulnere Thyrmis,
  Non uno Rhodanus; profligatumque sagitta
  Lancea deturbat Morinum, et jam jamque cadentem.
  Cedentes urguet, totas largitus habenas,
  Livius acer equo, et turmis abeuntibus infert                    725
  Cornipedem: tunc aversi turgentia colla
  Diripit ense Mosæ: percussit pondere terram
  Cum galea ex alto lapsum caput, ac residentem
  Turbatus rapuit sonipes in prælia truncum.
    Hic Cato (nam medio vibrabat et ipse tumultu)                  730
  «Si, primas, inquit, bello quum amisimus Alpes,
  Hic juveni obpositus Tyrio foret! hei mihi! quanta
  Cessavit Latio dextra, et quot funera Pœnis
  Donarunt pravi suffragia tristia campi!»
    Jamque inclinabant acies, cunctisque pavorem                   735
  Gallorum induerat pavor, et Fortuna ruebat
  Sidonia: ad Rutulos Victoria verterat alas.
  Celsus, ceu prima reflorescente juventa,
  Ibat consul, ovans major majorque videri.
  Ecce, trahens secum canentem pulvere turmam,                     740
  Ductor Agenoreus subit, intorquensque lacertis
  Tela, sonat: «Cohibete fugam: cui cedimus hosti?
  Nonne pudet? conversa senex marcentibus annis
  Agmina agit: nunc, quæso, mihi nunc dextera in armis
  Degenerat, nostrique piget? mihi Belus avorum                    745
  Principium, mihi cognatum Sidonia Dido
  Nomen, et ante omnes bello numerandus Hamilcar
  Est genitor: mihi, cui cedunt montesque, lacusque,
  Et campi, atque amnes, frater: me magna secundum
  Carthago putat Hannibali: me Bætis in oris                       750
  Æquant germano passæ mea prælia gentes.»
  Talia dum memorat, medios ablatus in hostes,
  Ut nova conspecti fulserunt consulis arma,
  Hastam præpropero nisu jacit: illa per oras
  Ærati clipei et loricæ tegmina summo                             755
  Incidit haud felix humero, parceque petitum
  Perstrinxit corpus, nec multo tincta cruore:
  Vana sed optanti promisit gaudia Pœno.
    Turbati Rutuli, confusaque pectora visu
  Terrifico: tunc increpitans conamina consul:                     760
  «Femineis læsum vana inter cornua corpus
  Unguibus, aut palmis credas puerilibus ictum.
  Ite, docete, viri, Romanæ vulnera suerint
  Quanta adferre manus.» Tum vero effunditur ingens
  Telorum vis, et densa sol vincitur umbra.                        765
  Jamque per extentos alterna strage virorum
  Corpora fusa jacent campos, demersaque in undam
  Junxerunt cumulo crescente cadavera ripas.
  Ut, quum venatu saltus exercet opacos
  Dictynna, et lætæ præbet spectacula matri,                       770
  Aut Pindi nemora excutiens, aut Mænala lustrans,
  Omnis Naiadum plenis comitata pharetris
  Turba ruit, striduntque sagittiferi coryti.
  Tum per saxa feræ, perque ipsa cubilia fusæ,
  Per valles, fluviosque, atque antra virentia musco,              775
  Multa strage jacent: exsultat vertice montis
  Gratam perlustrans oculis Latonia prædam.
    Audito ante alios senioris vulnere, rumpit
  Per medios Nero sævus iter, visaque virorum
  Æquali pugna: «Quid enim, quid deinde relictum est               780
  Italiæ fatis? hunc si non vincitis hostem,
  Hannibalem vincetis, ait?» Ruit ocius amens
  In medios: Tyriumque ducem inter prima frementem
  Agmina ut adspexit, rabidi ceu bellua ponti,
  Per longum sterili ad pastus jactata profundo,                   785
  Quum procul in fluctu piscem male saucia vidit,
  Æstuat, et, lustrans nantem sub gurgite prædam,
  Absorbet late permixtum piscibus æquor.
  Non telo mora, non dictis. «Haud amplius, inquit,
  Elabere mihi: non hic nemora avia fallent                        790
  Pyrenes, nec promissis frustrabere vanis,
  Ut quondam terra fallax deprensus Hibera
  Evasti nostram mentito fœdere dextram.»
    Hæc Nero, et intorquet jaculum: nec futilis ictus.
  Nam latere extremo cuspis librata resedit.                       795
  Invadit stricto super hæc interritus ense,
  Conlapsique premens umbone trementia membra,
  «Si qua sub extremo casu mandata referri
  Germano vis forte tuo, portabimus, inquit.»
  Contra Sidonius: «Leto non terreor ullo.                         800
  Utere Marte tuo, dum nostris manibus adsit
  Actutum vindex; mea si suprema referre
  Fratri verba paras, mando, Capitolia victor
  Exurat, cinerique Jovis permisceat ossa
  Et cineres nostros.» Cupientem adnectere plura                   805
  Ferventemque ira mortis transverberat ense,
  Et rapit infidum victor caput: agmina fuso
  Sternuntur duce, non ultra fidentia Marti.
    Jamque diem solisque vias nox abstulit atra,
  Quum vires parco victu somnoque reducunt;                        810
  Ac, nondum remeante die, victricia signa,
  Qua ventum, referunt clausis formidine castris.
  Tum Nero, procera sublimia cuspide portans
  Ora ducis cæsi, «Cannas pensavimus, inquit,
  Hannibal, et Trebiam, et Trasymeni litora tecum                  815
  Fraterno capite: i, duplica nunc perfida bella,
  Et geminas arcesse acies: hæc præmia restant,
  Qui tua tramissis optarint Alpibus arma.»
  Compressit lacrimas Pœnus, minuitque ferendo
  Constanter mala, et, inferias in tempore dignas                  820
  Missurum fratri, clauso conmurmurat ore.
  Tum, castris procul amotis, adversa quiete
  Dissimulans, dubia exclusit certamina Martis.



LIBER DECIMUS SEXTUS.


ARGUMENTUM.

Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, in Bruttio
agro belli instaurandi consilia agitat; 1-10.

Sed inpetus ejus et ardor pugnandi languescit odio invidiaque
Hannonis, cujus factio ipsi res ad bellum necessarias ab domo mitti
prohibet; 11-14.

Nihilo tamen secius sola virtutis illius fama ac reverentia nominis
tantam habent vim, ut nec hostes quietum lacessere auderent, nec ulla
vel inter milites, ex conluvione omnium gentium mixtos, vel adversus
ducem seditio exsisteret; 15-22.

Romanorum contra cœptis non in Italia tantum adspirat fortuna, sed in
Hispania quoque, unde Pœni pelluntur; 23-27.

Eo quidem Hannon in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex
Africa transgreditur, dux belli peritissimus, sed multum inferior
Scipione, qui castra ejus vesperascente cælo adgreditur, magnamque in
iis stragem edit; 28-43.

Inter hostes vix quisquam virtute excellit præter Larum, Cantabrum
fortissimum, qui solus restituit pugnam, multosque Romanos securi
percutit, donec a L. Scipione, Publii fratre, gladio jugulatur; 44-67.

Tanti viri præsidio orbati Pœni terga vertunt, et Hannon vivus
capitur; 68-77.

Tum Scipio Hasdrubali, Gisgonis filio, obviam procedit, sibique jam
cum reliquiis hostium pugnandi occasionem fieri lætatur; 78-93.

Utrimque summo inpetu concurritur, et ingens fit cædes; 94-106.

Hasdrubal fortissime pugnat suisque jam cedentibus obsistit: at levi
vulnere ictus ipse quoque fugam capessit, et navibus adceptis nocte
Tartessum revertitur; 107-114.

In Pœnorum exercitu virtute eminuerat Masinissa, Nomadum rex, qui nunc
omine fausto flammæ capite micantis, et adversa sociorum Hannibalisque
fortuna permotus, ad Romanorum partes transit, et cum ipso Scipione
congressus, fide data adceptaque, cum donis dimittitur; 115-167.

Quo fœdere icto Scipio, jam Carthaginis excidium animo agitans, et
præmoliendas sibi res conciliandosque aliorum etiam Libyæ regum
gentiumque animos ratus, in Africam trajicit, ut Syphacem,
opulentissimum regem Massyliorum, ad societatem belli inpellat;
168-179.

Eodem forte tempore eodemque consilio Hasdrubal, Gisgonis filius,
terræ adplicat naves, magnificumque id Syphaci videtur, duorum
populorum, de imperio orbis terrarum dimicantium, duces uno die suam
pacem amicitiamque petentes venisse; 180-188.

Utrumque hospitio benigne excipit rex, et contrahere ad conloquium
dirimendarum simultatium causa conatur; 189-221.

Scipio abnuit, de republica se cum hoste agere quidquam injussu
senatus posse; nec tamen ad easdem venire epulas recusat; 221-228.

Postero die orta luce adit Syphacem, et fœdus cum eo facit; 229-261.

Quod ubi sacris firmatur, rex terretur prodigiis, quæ interitum regni
et captivitatem ei portendunt; 262-274.

Juncto fœdere Scipio locum, unde venerat, repetit, ubi multitudo
Hispanorum circumfusa Regem eum ingenti adpellat consensu, quod nomen
ille, tanquam Romanis intolerabile repudiat; 275-284.

Ibidem ludos funebres in honorem patris patruique, in Hispania
cæsorum, instituit, et ad certamina tam Romanos quam Hispanos præmiis
propositis invitat; 284-311.

Certamen curule ineunt Cyrnus Lamponis equi, Atlas Caucasi, Durius
Pelori, et Iberus Panchatis rector, qui victoriam consequitur;
312-456.

Cursu certant Tartessus, Hesperus, Bæticus, Eurytus, Lamus, Sicoris et
Theron, palmamque fert Eurytus; 457-526.

Tum gladiatorium editur spectaculum, in quo non servi, neque obscuri
tantum generis homines, sed clari quoque inlustresque, et in his
gemini fratres, de principatu civitatis ambigentes, ferro decernunt;
527-556.

Postremo jaculandi arte contendunt Burrus, Glagus, Aconteus, Indibilis
ac Ilerdes, metamque ferit Burrus; 557-574.

Ipsi quoque duces, P. et L. Scipiones cum Lælio, hastas conjiciunt,
sagittaque, a P. Scipione emissa in auras ac terræ infixa, subito
frondescit et in quercum mutatur; 575-591.

Quo omine adcepto ludisque finitis Scipio Romam proficiscitur, ubi
consul creatur ingenti centuriarum favore, et a senatu petit, ut
Africa sibi provincia extra sortem destinetur; 592-602.

Id haudquaquam primoribus Patrum placet, et Q. Fabius Maximus
Hannibalem prius censet ex Italia pellendum, quam bellum in ipsa Libya
geratur; 603-644.

Ejus orationem et argumenta refutat Scipio, ipsique permittitur, ut in
Africam trajiciat; 645-700.


  Bruttia mœrentem casus patriæque suosque
  Hannibalem adcepit tellus: hic aggere septus
  In tempus posita ad renovandum bella coquebat:
  Abditus ut silva, stabulis quum cesset ademtis,
  Amisso taurus regno gregis, avia clauso                            5
  Molitur saltu certamina, jamque feroci
  Mugitu nemora exterret, perque ardua cursu
  Saxa ruit; sternit silvas, rupesque lacessit
  Irato rabidus cornu; tremit omnis ab alto
  Prospectans scopulo pastor nova bella parantem.                   10
  Sed vigor, hausurus Latium, si cetera Marti
  Adjumenta forent, prava obtrectante suorum
  Invidia revocare animos, ac stare negata
  Cogebatur ope, et senio torpescere rerum.
  Parta tamen formido manu, et tot cædibus olim                     15
  Quæsitus terror, velut inviolabile telis
  Servabant sacrumque caput; proque omnibus armis,
  Et castrorum opibus, dextrisque recentibus unum
  Hannibalis sat nomen erat: tot dissona lingua
  Agmina, barbarico tot discordantia ritu                           20
  Corda virum mansere gradu, rebusque retusis
  Fidas ductoris tenuit reverentia mentes.
    Nec vero Ausonia tantum se lætus agebat
  Dardanidis Mavors: jam terra cedit Hibera
  Auriferis tandem Phœnix depulsus ab arvis.                        25
  Jam Mago, exutus castris, agitante pavore
  In Libyam propero tramisit cærula velo.
    Ecce aliud decus, haud uno contenta favore,
  Nutribat Fortuna duci: nam concitus Hannon
  Adventabat, agens crepitantibus agmina cetris                     30
  Barbara, et indigenas serus raptabat Hiberos.
  Non ars, aut astus belli, vel dextera deerat,
  Si non Scipiadæ concurreret: omnia ductor
  Magna adeo Ausonius majori mole premebat:
  Ut Phœbe stellas, ut fratris lumina Phœben                        35
  Exsuperant, montesque Atlas, et flumina Nilus,
  Ut pater Oceanus Neptunia cærula vincit.
  Vallantem castra (obscuro nam vesper Olympo
  Fundere non æquam trepidanti cœperat umbram)
  Adgreditur Latius rector, subitoque tumultu                       40
  Cæduntur passim cœpti munimina valli
  Inperfecta: supercontexere herbida lapsos
  Pondera, et in tumuli concessit cespes honorem.
    Vix uni mens digna viro, novisse minores
  Quam deceat, pretiumque operis sit tradere famæ.                  45
  Cantaber ingenio membrorum et mole timeri
  Vel nudus telis poterat Larus: hic fera gentis
  More securigera miscebat prælia dextra.
  Et, quamquam fundi se circum pulsa videret
  Agmina, deleta gentilis pube catervæ,                             50
  Cæsorum inplebat solus loca: seu foret hostis
  Comminus, expleri gaudebat vulnere frontis
  Adversæ; seu læva acies in bella vocaret,
  Obliquo telum reflexum Marte rotabat.
  At, quum pone ferox aversi in terga veniret                       55
  Victor, nil trepidans retro jactare bipennem
  Callebat, nulla belli non parte timendus.
  Huic ducis invicti germanus turbine vasto
  Scipio contorquens hastam, cudone comantes
  Disjecit crines; namque altius acta cucurrit                      60
  Cuspis, et elata procul est ejecta securi.
    At juvenis, cui telum ingens adcesserat ira,
  Barbaricam adsiliens magno clamore bipennem
  Incutit: intremuere acies, sonuitque per auras
  Pondere belligero pulsati tegminis umbo.                          65
  Haud inpune quidem; remeans nam dextera ab ictu
  Decisa est gladio, ac dilecto inmortua telo.
  Qui postquam murus miseris ruit, agmina concors
  Avertit fuga confestim dispersa per agros.
  Nec pugnæ species, sed pœnæ tristis imago                         70
  Illa erat, hinc tantum cædentum, atque inde ruentum.
  Per medios Hannon, palmas post terga revinctus,
  Ecce trahebatur, lucemque (heu dulcia cæli
  Lumina!) captivus lucem inter vincla petebat.
  Cui rector Latius: «Tanta, en, qui regna reposcant,               75
  Quis cedat toga, et armiferi gens sacra Quirini!
  Servitio si tam faciles, cur bella refertis?»
    Hæc inter celerare gradum, conjungat ut arma,
  Hasdrubalem ignarum cladis prænuntius adfert
  Explorator eques: raptat dux obvia signa.                         80
  At, postquam optatam lætus contingere pugnam
  Vidit, et ad letum magno venientia cursu
  Agmina, suspiciens cælum, «Nihil amplius, inquit,
  Vos hodie posco, Superi; protraxtis ad arma
  Quod profugos, satis est: in dextra cetera nobis                  85
  Vota, viri: rapite, ite, precor; vocat ecce furentes
  Hinc pater, hinc patruus; gemina o mihi numina belli,
  Ducite, adeste; sequor: dignas spectabitis, haud me
  Præscia mens fallit, vestro jam nomine cædes.
  Nam quis erit tandem campis telluris Hiberæ                       90
  Bellandi modus? en unquam lucebit in orbe
  Ille dies, quo te armorum, Carthago, meorum
  Adspiciam sonitus admotaque bella trementem?»
    Dixerat; et raucus stridenti murmure clangor
  Increpuit; tonuere feris clamoribus astra.                        95
  Concurrunt; quantumque rapit violentia ponti,
  Et Notus, et Boreas, et inexorabilis Auster,
  Quum mergunt plenas tumefacta sub æquora classes;
  Aut quum letiferos adcendens Sirius ignes,
  Torret anhelantem sævis ardoribus orbem;                         100
  Tantum acies hominumque ferox discordia ferro
  Demetit: haud ullus terrarum æquarit hiatus
  Pugnarum damna; aut strages per inhospita lustra
  Unquam tot dederit rabies horrenda ferarum.
  Jam campi vallesque madent, hebetataque tela.                    105
  Et Libys obcubuere, et amantes Martis Hiberi.
  Stat tamen una loco perfossis debilis armis,
  Luctaturque acies, qua concutit Hasdrubal hastam.
  Nec finem daret ille dies animosaque virtus,
  Ni perlapsa viro loricæ tegmine arundo,                          110
  Et parco summum violasset vulnere corpus,
  Suasissetque fugam: rapido certamina linquit
  In latebras evectus equo, noctisque per umbram
  Ad Tartessiacos tendit per litora portus.
    Proximus in pugna ductori Marte manuque                        115
  Regnator Nomadum fuerat; mox fœdere longo
  Cultuque Æneadum nomen Masinissa superbum.
  Huic fesso, quos dura fuga et nox suaserat atra,
  Carpenti somnos subitus rutilante coruscum
  Vertice fulsit apex, crispamque involvere visa est               120
  Mitis flamma comam, atque hirta se spargere fronte.
  Concurrunt famuli, et serpentes tempora circum
  Festinant gelidis restinguere fontibus ignes.
  At grandæva, Deum prænoscens omina, mater,
  «Sic sit, Cælicolæ; portentaque vestra secundi                   125
  Condite, ait; duret capiti per secula lumen.
  Ne vero, ne, nate, Deum tam læta pavesce
  Prodigia, aut sacras metue inter tempora flammas.
  Hic tibi Dardaniæ promittit fœdera gentis,
  Hic tibi regna dabit, regnis majora paternis,                    130
  Ignis, et adjunget Latiis tua nomina fatis.»
  Sic vates, juvenisque animum tam clara movebant
  Monstra, nec a Pœnis ulli virtutis honores,
  Hannibal ipse etiam jam jamque modestior armis.
    Aurora obscuri tergebat nubila cæli,                           135
  Vixque Atlantiadum rubefecerat ora sororum:
  Tendit ad Ausonios et adhuc hostilia castra.
  Atque, ubi se vallo intulerat, ductorque benigno
  Adcepit Latius vultu, rex talibus infit:
  «Cælestum monita et sacræ responsa parentis,                     140
  Dîsque tua, o Rutulum rector, gratissima virtus
  Avulsum Tyriis huc me duxere volentem.
  Si tibi non segnes tua contra fulmina sæpe
  Visi stare sumus, dignam te, nate Tonantis,
  Adferimus dextram; nec nos aut vana subegit                      145
  Incertæ mentis levitas, et mobile pectus;
  Aut spes et læti sectamur præmia Martis.
  Perfidiam fugio et perjuram ab origine gentem.
  Tu, quando Herculeis finisti prælia metis,
  Nunc ipsam belli nobiscum invade parentem.                       150
  Ille tibi, qui jam gemino Laurentia lustro
  Possedit regna, et scalas ad mœnia Romæ
  Admovet, in Libyam flammis ferroque trahendus.»
    Sic Nomadum ductor: tunc dextra Scipio dextram
  Amplexus, «Si pulchra tibi Mavorte videtur,                      155
  Pulchrior est gens nostra fide; dimitte bilingues
  Ex animo socios; magna hinc te præmia claræ
  Virtutis, Masinissa, manent; citiusque vel armis,
  Quam gratæ studio vincetur Scipio mentis.
  Cetera quæ in Libyam portari incendia suades,                    160
  Expediet tempus; nec enim sunt talia rerum
  Non meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.»
  Hinc juveni dona insignem velamine picto
  Dat chlamydem, stratumque ostro, quem ceperat ipse
  Dejecto victor Magone animique probarat,                         165
  Cornipedem; tum, qua Divum libabat ad aras
  Hasdrubal, ex auro pateram, galeamque comantem.
  Exin, firmato sociali fœdere regis,
  Vertendas agitat jam nunc Carthaginis arces.
    Massylis regnator erat ditissimus oris,                        170
  Nec nudus virtute, Syphax: quo jura petebant
  Innumeræ gentes, extremaque litore Tethys.
  Multa viro terra, ac sonipes, et bellua, terror
  Bellorum, nec non Marti delecta juventus.
  Nec foret, aut ebore, aut solido qui vinceret auro,              175
  Gætulisve magis fucaret vellus ahenis.
  Has adjungere opes avidus, reputansque laborem,
  Si vertat rex ad Pœnos, dare vela per altum
  Imperat, atque animo jam tum Africa bella capessit.
  Verum ubi perventum, et portus tenuere carinæ,                   180
  Jam, trepida fugiens per proxima litora puppe,
  Hasdrubal adflictis aderat nova fœdera quærens
  Rebus, et ad Tyrios Massylia signa trahebat.
    Audito, pariter populorum in regna duorum
  Advenisse duces, qui tota mole laborent,                         185
  Disceptentque armis, terrarum uter imperet orbi,
  Celsus mente Syphax adciri in tecta benigne
  Imperat, et tanto regni se tollit honore.
  Tum lætos volvens oculos adversa per ora,
  Sic Latium adfatur juvenem, ac prior incipit ultro:              190
    «Quam te, Dardanida pulcherrime, mente serena
  Adcipio, intueorque libens! quamque ora recordor
  Lætus Scipiadæ: revocat tua forma parentem.
  Nam repeto, Herculeas Erythia ad litora Gades
  Quum studio pelagi et spectandis æstibus undæ                    195
  Venissem, magnos vicina ad flumina Bætis
  Ductores miro quondam me cernere amore.
  Tum mihi dona viri præda delecta tulere,
  Arma simul, regnoque meo tum cognita primum
  Cornipedum frena, atque arcus, quîs cedere nostra                200
  Non norunt jacula, et veteres tribuere magistros
  Militiæ, qui dispersas sine lege catervas
  Vestro formarent ritu ad certamina Martis.
  Ast ego, quum nostra (in nostris quæ copia regnis)
  Nunc auri ferrem, nivei nunc munera dentis,                      205
  Nil valui precibus; solos sibi cepit uterque,
  Quos cohibebat ebur vaginæ sectilis, enses.
  Quare, age, lætus habe nostros intrare penates,
  Ac, mea quando adfert Libycum fortuna per undas
  Ductorem, facili, quæ dicam, percipe mente.                      210
  Et vos, qui Tyriæ regitis Carthaginis arces,
  Hasdrubal, huc aures, huc, quæso, advertite sensus.
    «Quanta per Ausonios populos torrentibus armis
  Tempestas ruat, et Latio suprema minetur,
  Utque bibant Tyrium bis quinos sæva per annos                    215
  Sicana nunc tellus, nunc litora Hibera cruorem,
  Cui nescire licet? quin ergo tristia tandem
  Considunt bella, et deponitis arma volentes?
  Tu Libya, tu te, Ausonia, cohibere memento.
  Haud deformis erit vobis ad fœdera versis                        220
  Pacator mediusque Syphax.» Subjungere plura
  Non passus, gentis morem arbitriumque Senatus
  Scipio demonstrat; vanique absistere cœpti
  Spe jubet, et Patres docet hæc expendere solos.
  Suadendi modus hic: quodque est de parte diei                    225
  Exacti super, ad mensas et pocula vertunt.
  Atque, epulis postquam finis, dant corpora somno,
  Et dura in noctem curarum vincula solvunt.
    Jamque novum terris pariebat limine primo
  Egrediens Aurora diem, stabulisque subibant                      230
  Ad juga solis equi, necdum ipse adscenderat axem,
  Sed prorupturis rutilabant æquora flammis:
  Exigit e stratis corpus, vultuque sereno
  Scipio contendit Massyli ad limina regis.
  Illi mos patrius fetus nutrire leonum,                           235
  Et catulis rabiem atque iras expellere alendo.
  Tum quoque fulva manu mulcebat colla jubasque,
  Et fera tractabat ludentum interritus ora.
  Dardanium postquam ductorem adcepit adesse,
  Induitur chlamydem, regnique insigne vetusti                     240
  Gestat læva decus: cinguntur tempora vitta
  Albente, ac lateri de more adstringitur ensis.
  Hinc in tecta vocat, secretisque ædibus hospes
  Sceptrigero cum rege pari sub honore residunt.
    Tum prior his infit terræ pacator Hiberæ:                      245
  «Prima mihi, domitis Pyrenes gentibus, ire
  Ad tua regna fuit properantem et maxima cura,
  O sceptri venerande Syphax; nec me æquore sævus
  Tardavit medio pontus: non ardua regnis
  Quæsumus aut inhonora tuis; conjunge Latinis                     250
  Unanimum pectus, sociusque adcede secundis.
  Non tibi Massylæ gentes, extentaque tellus
  Syrtibus, et latis proavita potentia campis
  Amplius adtulerint decoris, quam Romula virtus
  Certa juncta fide, et populi Laurentis honores.                  255
  Cetera quid referam? non ullus scilicet ulli
  Æquus Cælicolum, qui Dardana læserit arma.»
    Audivit læto Massylus et adnuit ore,
  Complexusque virum, «Firmemus prospera, dixit,
  Omina, nec votis Superi concordibus absint,                      260
  Cornigerumque Jovem Tarpeiumque ore vocemus.»
  Et simul exstructis cespes subrexerat aris;
  Victimaque admotæ stabat subjecta bipenni;
  Quum subito abruptis fugiens altaria taurus
  Exsiluit vinclis, mugituque excita late                          265
  Inplevit tecta, et, fremitu suspiria rauco
  Congeminans, trepida terrorem sparsit in aula;
  Vittaque, majorum decoramen, fronte sine ullo
  Delapsa adtactu, nudavit tempora regis.
  Talia Cælicolæ casuro tristia regno                              270
  Signa dabant, sævique aderant gravia omina fati.
  Hinc fractum bello regem solioque revulsum,
  Tempus erit, quum ducet agens ad templa Tonantis,
  Qui tunc orabat socialia fœdera supplex.
  His actis repetit portum, puppesque secundo                      275
  Dat vento, et notis reddit se Scipio terris.
    Concurrere avidæ gentes, variosque subacta,
  Pyrene misit populos: mens omnibus una.
  Concordes regem adpellant, regemque salutant.
  Scilicet hunc summum norunt virtutis honorem.                    280
  Sed, postquam miti rejecit munera vultu,
  Ausonio non digna viro, patriosque vicissim
  Edocuit ritus, et Romam nomina regum
  Monstravit nescire pati, tum versus in unam,
  Quæ restat, curam, nullo super hoste relicto,                    285
  Et Latios simul, et vulgum Bætisque Tagique
  Convocat, ac medio in cœtu sic deinde profatur:
    «Quando ita Cælicolum nobis propensa voluntas
  Adnuit, extremo Libys ut dejectus ab orbe,
  Aut his occideret campis, aut, axe relicto                       290
  Hesperio, patrias exsul lustraret arenas:
  Jam vestra tumulos terra celebrare meorum
  Est animus, pacemque dare exposcentibus umbris.
  Mente favete pari, atque aures advertite vestras.
  Septima quum solis renovabitur orbita cælo,                      295
  Quique armis ferroque valent, quique arte regendi
  Quadrijugos pollent currus, quîs vincere planta
  Spes est, et studium jaculis inpellere ventos,
  Adsint, et pulchræ certent de laude coronæ.
  Præmia digna dabo, e Tyria spolia incluta præda;                 300
  Nec quisquam nostri discedet muneris expers.»
  Sic donis vulgum laudumque cupidine flammat.
    Jamque dies prædicta aderat, cœtuque sonabat
  Innumero campus, similatasque ordine justo
  Exsequias rector lacrimis ducebat obortis.                       305
  Omnis Hiber, omnis Latio sub nomine miles
  Dona ferunt, tumulisque super flagrantibus addunt.
  Ipse, tenens nunc lacte, sacro nunc plena Lyæo
  Pocula, odoriferis adspergit floribus aras.
  Tum manes vocat excitos, laudesque virorum                       310
  Cum fletu canit, et veneratur facta jacentum.
  Inde refert sese circo, et certamina prima
  Inchoat, et rapidos cursus proponit equorum.
  Fluctuat æquoreo fremitu rabieque faventum,
  Carceribus nondum reseratis, mobile vulgus,                      315
  Atque fores oculis et limina servat equorum.
    Jamque, ubi prolato sonuere repagula signo,
  Et toto prima emicuit vix ungula cornu,
  Tollitur in cælum furiali turbine clamor:
  Pronique, ac similes certantibus, ore sequuntur                  320
  Quisque suos currus, magnaque volantibus idem
  Voce loquuntur equis: quatitur certamine circus
  Certantum, ac nulli mentem non abstulit ardor.
  Instant præcipites, et equos clamore gubernant.
  Fulvus, arenosa surgens tellure, sub auras                       325
  Erigitur globus, atque operit caligine densa
  Cornipedumque vias, aurigarumque labores.
  Hic studio furit aeris equi, furit ille magistri.
  Hos patriæ favor, hos adcendit nobile nomen
  Antiqui stabuli: sunt, quos spes grata fatiget,                  330
  Et nova ferre jugum cervix: sunt, cruda senectus
  Quos juvet, et longo sonipes spectatus in ævo.
    Evolat ante omnes, rapidoque per aera cursu
  Callaicus Lampon fugit, atque ingentia tranat
  Exsultans spatia, et ventos post terga relinquit.                335
  Conclamant, plausuque fremunt, votique peractam
  Majorem credunt præcepto limite partem.
  At, quîs interior cura, et prudentia circi
  Altior, effusas primo certamine vires
  Damnare, et cassis longe increpitare querelis                    340
  Indispensato lassantem corpora nisu:
  «Quo nimius, quo, Cyrne, ruis? (nam Cyrnus agebat)
  Verbera dimitte, et revoca moderatus habenas.»
  Heu surdas aures! fertur securus equorum,
  Nec meminit, quantum campi decurrere restet.                     345
    Proximus, a primo distans, quantum æquore currus
  Occupat ipse, loci tantum: sed proximus ibat
  Astur Panchates, patrium frons alba nitebat
  Insigne, et patrio pes omnis concolor albo:
  Ingentes animi, membra haud procera, decusque                    350
  Corporis exiguum; sed tum sibi fecerat alas
  Concitus, atque ibat campo indignatus habenas.
  Crescere sublimem, atque augeri membra putares.
  Cinyphio rector cocco radiabat Hiberus.
    Tertius æquata currebat fronte Peloro                          355
  Caucasus: ipse asper, nec qui cervicis amaret
  Adplausæ blandos sonitus, clausumque cruento
  Spumeus admorsu gauderet mandere ferrum.
  At, docilis freni et melior parere, Pelorus
  Non unquam effusum sinuabat devius axem;                         360
  Sed lævo interior stringebat tramite metam.
  Insignis multa cervice, et plurimus idem
  Ludentis per colla jubæ; (mirabile dictu!)
  Nullus erat pater: ad Zephyri nova flamina campis
  Vettonum eductum genitrix effuderat Harpe.                       365
  Nobilis hunc Durius stimulabat in æquore currum:
  Caucasus antiquo fidebat Atlante magistro.
  Ipsum Ætola, vago Diomedi condita, Tyde
  Miserat: exceptum Trojana ab origine equorum
  Tradebant, quos Æneæ Simoentis ad undas                          370
  Victor Tydides magnis abduxerat ausis.
  Jamque, fere medium evecti certamine campum,
  In spatia addebant; nisusque adprendere primos
  Panchates animosus equos, super altior ire,
  Et præcedentem jam jamque adscendere currum                      375
  Pone videbatur, curvatisque ungula prima
  Callaicum quatiens pulsabat calcibus axem.
    At postremus Atlas; sed non et segnior ibat
  Postremo Durio: pacis de more putares
  Æquata fronte et concordi currere freno.                         380
  Sensit ut exhaustas, qui proximus ibat, Hiberus
  Callaicas Cyrni vires, nec, ut ante, salire
  Præcipitem currum, et fumantes verbere cogi
  Adsiduo violenter equos, ceu monte procella
  Quum subita ex alto ruit, usque ad colla repente                 385
  Cornipedum protentus, et in capita ardua pendens,
  Concitat ardentem, quod ferret lora secundus,
  Panchaten, vocesque addit cum verbere mixtas:
  «Tene, Astur, certante feret quisquam æquore palmam
  Erepto? consurge, vola, perlabere campum                         390
  Adsuetis velox pennis; decrescit anhelo
  Pectore consumtus Lampon, nec restat hianti,
  Quem ferat ad metas, jam spiritus.» Hæc ubi dicta,
  Tollit se sonipes, ceu tunc e carcere primo
  Conriperet spatium, et, nitentem obponere curvos                 395
  Aut æquare gradus, Cyrnum post terga relinquit.
  Confremit et cælum, et percussus vocibus altis
  Spectantum circus: fertur sublime per auras
  Altius adtollens cervicem victor ovantem
  Panchates, sociosque trahit prior ipse jugales.                  400
    At postremus Atlas, Durius postremus in orbem
  Exercent artes, lævos nunc adpetit ille
  Conatus, nunc ille premit, certatque subire
  Dexter, et alterni nequidquam fallere tentant;
  Donec, confisus primævæ flore juventæ,                           405
  Obliquum Durius conversis pronus habenis
  Obposuit currum, atque eversum propulit axem
  Atlantis senio invalidi, sed justa querentis:
  «Quo ruis? aut quinam hic rabidi certaminis est mos?
  Et nobis et equis letum commune laboras.»                        410
  Dumque ea proclamat, perfracto volvitur axe
  Cernuus, ac pariter fusi (miserabile) campo
  Discordes sternuntur equi: quatit æquore aperto
  Lora suis victor, mediaque Pelorus arena
  Surgere nitentem fugiens Atlanta reliquit.                       415
  Nec longum Cyrni defessos prendere currus.
  Hunc quoque, cunctantem et sero moderamina equorum
  Discentem, rapido prætervolat incitus axe:
  Inpellit currum clamor vocesque faventum.
  Jamque etiam dorso atque humeris trepidantis Hiberi              420
  Ora superposuit sonipes, flatusque vapore
  Terga premi, et spumis auriga calescere sentit.
  Incubuit campo Durius, misitque citatos
  Verbere quadrupedes, nec frustra: æquare videtur,
  Aut etiam æquavit juga præcedentia dexter.                       425
    Adtonitus tum spe tanta, «Genitore, Pelore.
  Te Zephyro eductum nunc nunc ostendere tempus.
  Discant, qui pecudum ducunt ab origine nomen,
  Quantum divini præcellat seminis ortus.
  Victor dona dabis, statuesque altaria patri.»                    430
  Et, ni successu nimio lætoque pavore
  Proditus elapso foret inter verba flagello,
  Forsan sacrasset Zephyro, quas voverat, aras.
  Tum vero infelix, veluti delapsa corona
  Victoris capiti foret, in se versus ab ira,                      435
  Auratam medio discindit pectore vestem,
  Ac lacrimæ simul et questus ad sidera fusi:
  Nec jam subducto parebat verbere currus.
  Pro stimulis dorso quatiuntur inania lora.
    Interea metis, certus jam laudis, agebat                       440
  Sese Panchates, et præmia prima petebat
  Arduus; effusas lenis per colla, per armos
  Ventilat aura jubas: tum, mollia crura superbi
  Adtollens gressus, magno clamore triumphat.
    Par donum solido argento cælata bipennis                       445
  Omnibus, at vario distantia cetera honore.
  Primus equum volucrem, Massyli munera regis
  Haud spernenda, tulit: tulit huic virtute secundus
  E Tyria, quæ multa jacet, duo pocula, præda,
  Aurifero perfusa Tago: villosa leonis                            450
  Terga feri, et cristis horrens Sidonia cassis
  Tertius inde honor: et postremo munere Atlanta,
  Quamvis perfracto senior subsederat axe,
  Adcitum donat ductor, miseratus et ævum
  Et sortem casus: famulus florente juventa                        455
  Huic datur, adjuncto gentilis honore galeri.
    His actis ductor læta ad certamina plantæ
  Invitat, positisque adcendit pectora donis:
  «Hanc primus galeam (hac acies terrebat Hiberas
  Hasdrubal); hunc ensem, cui proxima gloria cursus,               460
  Adcipiet; cæso pater hunc detraxit Hyempsæ.
  Tertius extremam tauro solabere palmam.
  Cetera contenti discedent turba duobus
  Quisque ferox jaculis, quæ dat gentile metallum.»
    Fulgentes pueri Tartessos et Hesperos ora                      465
  Ostendere simul vulgi clamore secundo.
  Hos Tyriæ misere domo patria incluta Gades.
  Mox subit, adspersus prima lanugine malas,
  Bæticus: hoc dederat puero cognomen ab amne
  Corduba; et haud parvo certamina læta fovebat.                   470
  Inde, comam rutilus, sed cum fulgore nivali
  Corporis, inplevit caveam clamoribus omnem
  Eurytus: excelso nutritum colle crearat
  Sætabis, atque aderant trepidi pietate parentes.
  Tum Lamus, et Sicoris, proles bellacis Ilerdæ,                   475
  Et Theron potator aquæ, sub nomine Lethes
  Quæ fluit, inmemori perstringens gurgite ripas.
    Qui postquam adrecti plantis et pectora proni,
  Pulsantesque æstu laudum exsultantia corda,
  Adcepere tuba spatium, exsiluere per auras                       480
  Ocius effusis nervo exturbante sagittis.
  Diversa et studia et clamor, pendentque faventes
  Unguibus; atque suos, ut cuique est gratia, anheli
  Nomine quemque cient: grex inclutus æquore fertur,
  Nullaque tramissa vestigia signat arena.                         485
  Omnes primævi, flaventiaque ora decori,
  Omnes ire leves, atque omnes vincere digni.
    Extulit, incumbens medio jam limite, gressum
  Eurytus, et primus brevibus, sed primus, abibat
  Præcedens spatiis. Instat non segnius acer                       490
  Hesperos, ac prima stringit vestigia planta
  Progressæ calcis: satis est huic esse priori;
  Huic sperare sat est, fieri se posse priorem.
  Acrius hoc tendunt gressus, animique vigore
  Corpora agunt; auget pueris labor ipse decorem.                  495
  Ecce, levi nisu postremoque agmine currens,
  Postquam sat visus sibi concepisse vigoris,
  Celsus inexhaustas effundit turbine vires
  Non exspectato, subitusque erumpit, et auras
  Prævehitur Theron: credas Cyllenida plantam                      500
  Æthereo nexis cursu talaribus ire.
  Jamque hos, jamque illos, populo mirante, relinquit:
  Et modo postremus, nunc ordine tertia palma,
  Hesperon infestat sua per vestigia pressum.
  Nec jam quem sequitur tantum, sed prima coronæ                   505
  Spes trepidat tantis venientibus Eurytus alis.
    Quartus sorte loci, sed, si tres ordine servent
  Inceptos cursus, nequidquam vana laborans,
  Tartessos fratrem medio Therone premebat.
  Nec patiens ultra tollit sese æquore Theron                      510
  Igneus, et plenum prætervolat Hesperon iræ.
  Unus erat super, et metæ propioribus ægros
  Urebat finis stimulis: quascumque reliquit
  Hinc labor, hinc penetrans pavor in præcordia vires,
  Dum sperare licet, brevia ad conamina uterque                    515
  Advocat: æquantur cursus; pariterque ruebant.
  Et forsan gemina meruissent præmia palma,
  Pervecti simul ad metas, ni, terga secutus
  Theronis, fusam late per lactea colla
  Hesperos ingenti tenuisset sævus ab ira,                         520
  Traxissetque comam: tardato lætus ovansque
  Eurytus evadit juvene, atque ad præmia victor
  Emicat, et galeæ fert donum insigne coruscæ.
  Cetera promisso donata est munere pubes,
  Intonsasque comas viridi redimita corona                         525
  Bina tulit patrio quatiens hastilia ferro.
    Hinc graviora virum certamina, comminus ensis
  Destrictus, bellique feri simulacra cientur.
  Nec, quos culpa tulit, quos crimina noxia vitæ,
  Sed virtus animusque ferox ad laudis amorem,                     530
  Hi crevere pares ferro; spectacula digna
  Martigena vulgo, suetique laboris imago.
  Hos inter gemini (quid jam non regibus ausum?
  Aut quod jam regnis restat scelus?) inpia Circo
  Innumero fratres, cavea damnante furorem,                        535
  Pro sceptro armatis inierunt prælia dextris.
  Is genti mos dirus erat; patriumque petebant
  Orbati solium lucis discrimine fratres.
    Concurrere animis, quantis confligere par est,
  Quos regni furor exagitat; multoque cruore                       540
  Exsatiata simul portantes corda sub umbras
  Obcubuere: pari nisu per pectora adactus
  Intima descendit mucro; superaddita sævis
  Ultima vulneribus verba; et, convicia volvens,
  Dirus in invitas effugit spiritus auras.                         545
  Nec manes pacem passi; nam corpora junctus
  Una quum raperet flamma rogus, inpius ignis
  Dissiluit, cineresque simul jacuisse negarunt.
    Cetera distincto donata est munere turba,
  Ut virtus et dextra fuit: duxere juvencos,                       550
  Inpressis dociles terram proscindere aratris:
  Duxere adsuetos lustra exagitare ferarum
  Venatu juvenes, quos dat Maurusia præda.
  Nec non argenti, nec non insignia vestis
  Captivæ pretia, et sonipes, et crista nitenti                    555
  Insurgens cono, spolia exuviæque Libyssæ.
    Tum jaculo petiere decus, spectacula Circi
  Postrema, et metæ certarunt vincere finem
  Burrus avis pollens, quem misit ripa metalli,
  Qua Tagus auriferis pallet turbatus arenis,                      560
  Et Glagus, insignis ventos anteire lacerto,
  Et, cujus numquam fugisse hastilia cervi
  Prærapida potuere fuga, venator Aconteus,
  Indibilisque, diu lætus bellare Latinis,
  Jam socius, volucresque vagas deprendere nube                    565
  Adsuetus jaculis, idem et bellator, Ilerdes.
  Laus Burri prima, infixit qui spicula metæ:
  Est donum serva, albentes invertere lanas
  Murice Gætulo docta. At, quem proxima honorant
  Præmia, vicinam metæ qui propulit hastam,                        570
  Adcepto lætus puero discessit Ilerdes,
  Cui ludus, nullam cursu non tollere damam.
  Tertia palma habuit geminos insignis Aconteus
  Nec timidos agitare canes latratibus aprum.
    Quos postquam clamor plaususque probavit honores,              575
  Germanus ducis atque effulgens Lælius ostro
  Nomina magna vocant læti manesque jacentum,
  Atque hastas simul effundunt: celebrare juvabat
  Sacratos cineres, atque hoc decus addere ludis.
  Ipse etiam, mentis testatus gaudia vultu,                        580
  Ductor, ut æquavit meritis pia pectora donis,
  Et frater thoraca tulit multiplicis auri,
  Lælius Asturica rapidos de gente jugales,
  Contorquet magnis victricem viribus hastam
  Consurgens, umbrisque dari testatur honorem.                     585
  Hasta volans (mirum dictu!) medio incita campo
  Substitit ante oculos, et terræ infixa cohæsit.
  Tum subitæ frondes, celsoque cacumine rami,
  Et latam spargens quercus, dum nascitur, umbram.
  Ad majora jubent præsagi tendere vates;                          590
  Id monstrare Deos, atque hoc portendere signis.
    Quo super augurio, pulsis de litore cunctis
  Hesperio Pœnis, ultor patriæque domusque
  Ausoniam repetit, fama ducente triumphum.
  Nec Latium curis ardet flagrantius ullis,                        595
  Quam juveni Libyam et summos permittere fasces.
  Sed frigens animis, nec bello prospera turba
  Ancipiti senior temeraria cœpta vetabant,
  Magnosque horrebant cauta formidine casus.
    Ergo, ubi delato consul sublimis honore                        600
  Ad Patres consulta refert, deturque potestas,
  Orat, delendæ Carthaginis, altius orsus
  Hoc grandæva modo Fabius pater ora resolvit:
  «Haud equidem metuisse queam, satiatus et ævi
  Et decoris, cui tam superest et gloria et ætas,                  605
  Ne credat nos invidiæ certamine consul
  Laudibus obtrectare suis: satis incluta nomen
  Gestat fama meum, nec egent tam prospera laude
  Facta nova; verum et patriæ, dum vita manebit,
  Deesse nefas, animumque nefas scelerare silendo.                 610
  Bella nova in Libyæ moliris ducere terras?
  Hostis enim deest Ausoniæ; nec vincere nobis
  Est satis Hannibalem: petitur quæ gloria major
  Litore Elissæo? stimuli si laudis agunt nos,
  Hanc segetem mete: composuit propioribus ausis                   615
  Dignum te Fortuna parem; vult Itala tellus
  Ductoris sævi, vult tandem, haurire cruorem.
  Quo Martem, aut quo signa trahis? restinguere primum est
  Ardentem Italiam: tu fessos obvius hostes
  Deseris, ac septem denudas proditor arces.                       620
    «An, quum tu Syrtim ac steriles vastabis arenas,
  Non dira illa lues notis jam mœnibus urbis
  Adsiliet? vacuumque Jovem sine pube, sine armis
  Invadet? quanti, ut cedas, Romamque relinquas
  Emerito, est? tanto perculsi fulmine belli                       625
  Siccine te, ut nuper Capua est adcitus ab alta
  Fulvius, æquoreis Libyæ revocabimus oris?
  Vince domi, et trinis mœrentem funera lustris
  Ausoniam purga bello: tum tende remotos
  In Garamantas iter, Nasamoniacosque triumphos                    630
  Molire; angustæ prohibent nunc talia cœpta
  Res Italæ: pater ille tuus, qui nomina vestræ
  Addidit haud segnis genti, quum consul Hiberi
  Tenderet ad ripas, revocato milite primus
  Descendenti avide superatis Alpibus ultro                        635
  Obposuit sese Hannibali: tu consul abire
  A victore paras hoste, atque avellere nobis
  Scilicet hoc astu Pœnum? si deinde sedebit
  Inpavidus, nec te in Libyam tuaque arma sequetur,
  Capta damnabis consulta inprovida Roma.                          640
  Sed fac turbatum convertere signa, tuæque
  Classis vela sequi: nempe idem erit Hannibal, idem,
  Cujus tu vallum vidisti e mœnibus urbis.»
  Hæc Fabius: seniorque manus paria ore fremebant.
    Tum contra consul: «Cæsis ductoribus olim                      645
  Magnanimis leto gemino, quum tota subisset
  Sidonium possessa jugum Tartessia tellus,
  Non Fabio, non, quîs eadem est sententia cordi,
  Quoquam ad opem verso, fateor, primoribus annis
  Excepi nubem belli, solusque ruenti                              650
  Objeci cælo caput, atque in me omnia verti.
  Tum grandæva manus, puero male credita bella,
  Atque idem hic vates temeraria cœpta canebat.
  Dîs grates laudemque fero, sub numine quorum
  Gens Trojana sumus; puer ille, et futilis ætas,                  655
  Inbellesque anni, necdum maturus ad arma
  Scipio, restituit terras inlæsus Hiberas
  Trojugenis: pepulit Pœnos, solisque secutus
  Extremas ad Atlanta vias, exegit ab orbe
  Hesperio nomen Libyæ, nec rettulit urbi                          660
  Signa prius, quam fumantes circa æquora vidit
  Romano Phœbum solventem litore currus.
  Adscivit reges idem: nunc ultimus actis
  Restat Carthago nostris labor: hoc sator ævi
  Jupiter æterni monet. Hannibali ecce senectus                    665
  Intremit, aut ægros simulat mentita timores,
  Ne finem longis tandem peperisse ruinis
  Sit noster titulus. Certe jam dextera nobis
  Experta, et robur florentibus auximus annis.
    «Ne vero fabricate moras; sed currere sortem                   670
  Hanc sinite ad veterum delenda opprobria cladum
  Quam mihi servavere Dei. Sat gloria cauto
  Non vinci pulchra est Fabio, peperitque sedendo
  Omnia Cunctator nobis: nec Mago, nec Hannon,
  Nec Gisgone satus, nec Hamilcare terga dedissent,                675
  Si segnes clauso traheremus prælia vallo.
  Sidoniusne puer, vix pubescente juventa,
  Laurentes potuit populos et Troia adire
  Mœnia, flaventemque sacro cum gurgite Thybrim?
  Et potuit Latium longo depascere bello?                          680
  Nos Libyæ terris tramittere signa pigebit?
  Et Tyrias agitare domos? Secura pericli
  Litora lata patent, et opima pace quieta
  Stat tellus; timeat tandem Carthago, timeri
  Adsueta, et nobis, quamvis Œnotria nondum                        685
  Hannibale arva vacent, superesse intelligat arma.
    «Illum ego, quem vosmet cauti consultaque vestra
  In Latio fecere senem, cui tertia large
  Fundenti nostrum ducuntur lustra cruorem,
  Illum ego ad incensas trepidantem et sera paventem               690
  Avertam patriæ sedes: an Roma videbit
  Turpia Agenoreæ muris vestigia dextræ?
  Carthago inmunis nostros secura labores
  Audiet interea, et portis bellabit apertis?
  Tum vero pulset nostras iterum inprobus hostis                   695
  Ariete Sidonio turres, si templa suorum
  Non ante audierit Rutulis crepitantia flammis.»
    Talibus adcensi Patres, fatoque vocante,
  Consulis adnuerunt dictis, faustumque precati
  Ut foret Ausoniæ, tramittere bella dederunt.                     700



LIBER DECIMUS SEPTIMUS.


ARGUMENTUM.

Quum inventum esset carmen in libris Sibyllinis inspectis, _hostem
pelli Italia vincique posse, si mater Idæa a Pessinunte Romam
transportata esset_; quumque oraculum Delphicum dedisset responsum,
Deam hospitio excipiendam esse ab eo, qui vir optimus Romæ esset:
missa in Phrygiam nave advehitur Cybele, et Scipio Nasica, quem Patres
judicaverant in tota civitate virum bonorum optimum esse, Ostiam ire
jussus obviam Deæ, eam adcipit de nave, quæ deinde inter cymbalorum
tympanorumque strepitus, saltationes et cantus a matronis per Tiberim
trahitur; 1-22.

Eadem mox in vado fluminis hæret; at Claudia Quinta propalam precata,
ut ita demum se sequeretur, si pudicitia, a multis in dubium vocata,
sibi constaret, facili eam negotio sola movet; 23-45.

Tum læta spes belli tandem feliciter conficiendi omnium animos tenet,
et Scipio e Sicilia cum classe profectus, mactata victima aquilisque
viam monstrantibus, in Africam trajicit; 46-58.

Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium
Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Pœnos, literas dat, quibus
etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo
Romano initæ societatis fallat; 59-82.

Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine texta
noctu incendit; 83-91.

Flamma late effusa uno repente omnia haurit incendio, et rex ipse vix
e somno expergefactus a satellite effugit; 92-108.

Mox Syphax, ira, pudore precibusque conjugis motus, residuam
juventutem excit ex regno, et Hasdrubali junctus concitato inpetu in
Romanos incurrit: at, equo graviter icto effusus, vivus capitur;
109-145.

Quo facto Hasdrubal cum reliquiis Numidarum Pœnorumque iterum fugam
capessit, jamque omnis spes Carthaginis sita est in Hannibale, ad quem
propere senatus mittendos censet, qui ex Italia eum arcessant;
146-157.

Is quum somnio perterritus surrexisset, de summo patriæ periculo
certior fit per legatos, ac frendens indignatur, nunc auxilium
inplorari suum ab iis, a quibus ipse nec subplemento nec pecunia
adjutus esset: 158-200.

Terram tamen hostilem, etsi invitus mœstusque, relinquit, nec Romani
duces discessum ejus remorantur; 201-217.

Enimvero ubi vix in altum evectus e conspectu Italiæ aufertur, illuc
redeundi Romamque obpugnandi consilia agitat; 218-235.

Iis desistit, acerrima tempestate a Neptuno commota, qua sæviente
tristem lamentatur sortem suam; 236-282.

Veneris autem interventu ira Neptuni ventique remittunt, et Hannibal
classem adpellit ad Libyam, ubi castris Scipionis sua obponit;
283-291.

Tum acie utrimque instructa Hannibal concionem ad milites habet, qua
ad virtutem eos acuit, et res in Italia gestas, tot duces Romanos, tot
exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem
alicujus pugnæ memoria militem venit, refert; 292-337.

Romani contra milites moræ inpatientes signum prælii committendi
poscunt; 338-340.

Magna hæc rerum molimina procul e nubibus mœsto vultu lustrat Juno,
quam Jupiter exhortatur, ut tandem aliquando Pœnos adjuvare desinat,
neque amplius fini hujus belli imperioque Romanorum, quod fato fixum
sit, inferat moram; 341-356.

Respondet Juno, se non eo consilio pugnam contemplari, ut fata mutare
et trahere bellum conetur, sed id unum petere a conjuge ac fratre, ut
neque Hannibalem perire vel vivum capi, neque Carthaginem dirui
patiatur; 357-369.

His precibus cedit Jupiter et sorori hanc veniam dat, ut Hannibalem
præsenti eripiat periculo, sed docet quoque in fatis ita esse, ut ille
nunquam repetat Italiam, et Carthago mox ab alio Scipione exscindatur;
370-384.

Dum fata pandit rex deorum, in supremum de imperio orbis terrarum
certamen descendunt duorum opulentissimorum populorum duo longe
clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora
aut cumulaturi eo die, aut eversuri; 385-405.

Hastis primo inpetu effusis, res gladiis geritur, et Masinissa, acer
juvenis, in Macedonum legionem incursans viam facit Romanis, in
turbatos submotosque gradum inferentibus; 406-431.

Lælius etiam Bruttios milites, Hannibalem ex Italia decedentem
sequutos, acerrime increpat et in fugam vertit; 432-443.

Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio
fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478.

Alia campi parte Scipio Pœnos, usu militiæ famaque rerum gestarum
Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis;
479-508.

Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat;
509-521.

Sollicita de ejus vita Juno periculum propulsat, objecta illi falsa
Scipionis imagine; 522-533.

Eam Hannibal infesta petit hasta, et fugientem persequitur, donec
procul a prælio simulacrum repente oculis ipsius subducitur; 534-547.

Ubi dolum sibi a Deo aliquo nexum esse sentit, furibundus repetit
campum sed equus febri, a Junone ipsi inmissa, conreptus subito
conlabitur; 548-557.

Tum Pœnus iterum inlusus et instinctus furore necem sibi consciscere
in animum inducit; 558-566.

Juno autem, in formam habitumque pastoris mutata, et similans, se
erranti proximam ad Scipionem viam monstraturam esse, longius eum a
campo removet; 567-580.

Interea Pœni, ducem suum vel periisse, vel spe omni abjecta acie
excessisse rati, pavidi terga vertunt, et per patentem circa campum
late fuga sparguntur; 581-596.

Hannibalem vero fessum Juno ad tumulum propinquum ducit, in quo omnis
pugnæ stragisque facies ante oculos ei versatur; 597-604.

Tandem et ipse, Romanis colli adpropinquantibus, at ne nunc quidem
sine fastu ac minis, fugientibus inmistus montium latebras quærit;
605-617.

Ita prælio belloque finito conditiones pacis conveniunt, et Scipio
Romam profectus non modo primus imperator nomine devictæ a se gentis
ac terræ nobilitatur, sed etiam triumpho omnium clarissimo urbem
invehitur; 618-628.

Currum ejus præcedunt Syphax et Hannon cum reliquis captivis, et
tabulæ victorum regum, populorum, terrarum, urbium, fluminumque in
ferculis præferuntur: tum Scipio ipse, Bacchi Herculisque instar,
insignis habitu ac ore invehitur curru, et, velut alter Romulus aut
Camillus, laudibus in cælum tollitur; 629-654.


  Hostis ut Ausoniis discederet advena terris,
  Fatidicæ fuerant oracula prisca Sibyllæ,
  Cælicolum Phrygia genetricem sede petitam
  Laomedonteæ sacrandam mœnibus urbis:
  Advectum exciperet numen, qui, lectus ab omni                      5
  Concilio Patrum, præsentis degeret ævi
  Optimus: heu nomen melius majusque triumphis!
  Jamque petita aderat, Latia portante Cybebe
  Puppe, adque os amnis, magno censente Senatu,
  Obvius adcitis properabat Scipio sacris,                          10
  Qui, genitus patruo ductoris ad Africa bella
  Tunc lecti, multa fulgebat imagine avorum.
  Isque ubi longinquo venientia numina ponto
  Adcepit supplex palmis, Tuscique sonora
  Thybridis adducit sublimis ad ostia puppim,                       15
  Femineæ tum deinde manus subiere, per amnem
  Quæ traherent celsam religatis funibus alnum.
    Circum arguta cavis tinnitibus æra, simulque
  Certabant rauco resonantia tympana pulsu;
  Semivirique chori, gemino qui Dindyma monte                       20
  Casta colunt; qui Dictæo bacchantur in antro;
  Quique Idæa juga et lucos novere silentes.
  Hos inter fremitus ac læto vota tumultu,
  Substitit adductis renuens procedere vinclis
  Sacra ratis, subitisque vadis inmobilis hæsit.                    25
  Tum puppe e media magno clamore sacerdos,
  «Parcite pollutis contingere vincula palmis,
  Et procul hinc, moneo, procul hinc, quæcumque profanæ,
  Ferte gradus, nec vos casto miscete labori;
  Dum satis est monuisse Deæ: quod si qua pudica                    30
  Mente valet, si qua inlæsi sibi corporis adstat
  Conscia, vel sola subeat pia munera dextra.»
    Hic, prisca ducens Clausorum ab origine nomen,
  Claudia, non æqua populi mala credita fama,
  In puppim versis palmisque oculisque profatur:                    35
  «Cælicolum genitrix, numen, quod numina nobis
  Cuncta creas, cujus proles terramque, fretumque,
  Sideraque, et manes regnorum sorte gubernant,
  Si nostrum nullo violatum est crimine corpus,
  Testis, Diva, veni, et facili me absolve carina.»                 40
  Tum secura capit funem; fremitusque leonum
  Audiri visus subito, et graviora per auras
  Nulla pulsa manu sonuerunt tympana Divæ.
  Fertur prona ratis (ventos inpellere credas),
  Contraque adversas ducentem prævenit undas.                       45
  Extemplo major cunctis spes pectora mulcet,
  Finem armis tandem, finemque venire periclis.
    Ipse alacer Sicula discedens Scipio terra
  Abscondit late propulsis puppibus æquor,
  Cui numen pelagi placaverat hostia taurus,                        50
  Jactaque cæruleis innabant fluctibus exta.
  Tunc a sede Deum purumque per æthera lapsæ
  Armigeræ Jovis ante oculos cœpere volucres
  Æquoreas monstrare vias, ac ducere classem.
  Augurium clangor lætum dabat: inde, secuti                        55
  Tantum progressos liquida sub nube volatus,
  Quantum non frustra speculantum lumina servant,
  Litora Agenoreæ tenuerunt perfida terræ.
    Nec segnis, tanta in semet veniente procella,
  Africa terribilem magno sub nomine molem                          60
  Regis opes contra et Massyla paraverat arma:
  Spesque Syphax Libycis una, et Laurentibus unus
  Terror erat: campos pariter vallesque refusas
  Litoraque inplerat, nullo decorare tapete
  Cornipedem Nomas adsuetus, densæque per auras                     65
  Condebant jaculis stridentibus æthera nubes.
  Inmemor is dextræque datæ junctique per aras
  Fœderis, et mensas testes, atque hospita jura,
  Fasque, fidemque simul, pravo mutatus amore,
  Ruperat, atque toros regni mercede pararat.                       70
  Virgo erat eximia specie claroque parente,
  Hasdrubalis proles: thalamis quam cepit ut altis,
  Ceu face subcensus prima tædaque jugali,
  Vertit opes gener ad Pœnos, Latiæque soluto
  Fœdere amicitiæ, dotalia transtulit arma.                         75
    Sed non Ausonio curarum extrema Syphacem
  Ductori monuisse fuit, missique minantur,
  Stet regno, reputet Superos, pacta hospita servet:
  Longe conjugia, ac longe Tyrios Hymenæos
  Inter Dardanias acies fore; sanguine quippe,                      80
  Si renuat, blando nimium facilique marito
  Statura obsequia et thalami flagrantis amores.
    Sic Latius permixta minis, at cassa movebat
  Ductor; nam surdas conjux obstruxerat aures.
  Ergo, asper monitis frustra nitentibus, enses                     85
  Advocat, et, castas polluti fœderis aras
  Testatus, varia Martem movet inpiger arte.
    Castra, levi calamo cannaque intecta palustri,
  Qualia Maurus amat dispersa mapalia pastor,
  Adgreditur, furtum armorum tutantibus umbris,                     90
  Ac tacita spargit celata incendia nocte.
  Inde, ubi conlecti rapidam diffundere pestem
  Cœperunt ignes, et se per pinguia magno
  Pabula ferre sono, clare exspatiantur in auras,
  Et frenos volucri propellunt lumine flammæ.                       95
  It totis inimica lues cum turbine castris,
  Atque alimenta vorat strepitu Vulcanus anhelo
  Arida, et ex omni manant incendia tecto.
  Sentitur plerisque prius, quam cernitur, ignis
  Excitis somno, multorumque ora vocantum                          100
  Auxilium invadunt flammæ: fluit undique victor
  Mulciber; et rapidis amplexibus arma virosque
  Conripit: exundat pestis, semiustaque castra
  Ardenti volitant per nubila summa favilla.
    Ipsius ingenti regis tentoria saltu                            105
  Lugubre increpitans late circumvolat ardor;
  Hausissetque virum, trepidus ni clade satelles
  E somno ac stratis rapuisset multa precantem.
  Verum, ubi mox juncto sociarant aggere vires
  Massylus Tyriusque duces, adcitaque regno                        110
  Lenierat pubes infaustæ vulnera noctis,
  Ira, pudorque dabant, et conjux, tertius ignis,
  Inmanes animos; adflataque barbarus ora
  Castrorum flammis, et se velamine nullo
  Vix inter trepidas ereptum ex hoste catervas                     115
  Frendebat minitans: sed enim non luce Syphacem,
  Nec claro potuisse die, nec sole tuente,
  A quoquam vinci: jactarat talia vecors;
  Sed jam claudebat flatus, nec plura sinebat
  Atropos; et tumidæ properantur stamina linguæ.                   120
    Namque, ubi prosiluit castris, ceu turbidus amnis,
  Qui, silvas ac saxa trahens, per devia præceps
  Volvitur, et ripas spumanti gurgite laxat,
  Ante omnes prævectus equo, trahit agmina voce.
  Contra nava manus Rutuli, celsusque ruebat                       125
  Viso rege procul raptis exercitus armis.
  Ac sibi quisque, «Videsne, videsne, ut in agmine primo
  Massylus volitet, deposcens prælia, rector?
  Fac nostrum hoc, mea dextra, decus: violavit et aras
  Cælicolum, et casti ductoris fœdera rupit.                       130
  Sit satis hunc castris semel effugisse crematis.»
  Sic secum taciti, et certatim spicula fundunt.
  Prima in cornipedis sedit spirantibus ignem
  Naribus hasta volans, erexitque ore cruento
  Quadrupedem, elatis pulsantem calcibus auras.                    135
  Corruit asper equus, confixaque cuspide membra
  Huc illuc jactans, rectorem prodidit hosti.
  Invadunt, vanumque fugæ, atque adtollere fessos
  Adnitentem artus, revocato a vulnere telo,
  Conripiunt: tum vincla viro manicæque (pudendum)                 140
  Addita, et, exemplum non unquam fidere lætis,
  Sceptriferas arta palmas vinxere catena.
    Ducitur ex alto dejectus clumine regni,
  Qui modo sub pedibus terras, et sceptra, patensque
  Litora ad Oceani sub nutu viderat æquor.                         145
  Prostratis opibus regni Phœnissa metuntur
  Agmina, et invisus Marti, notusque fugarum
  Vertit terga citus damnatis Hasdrubal ausis.
    Stabat Carthago, truncatis undique membris
  Uni nixa viro, tantoque fragore ruentem                          150
  Hannibal absenti retinebat nomine molem.
  Id reliquum fessos opis auxiliique ciere
  Rerum extrema jubent: huc confugere paventes,
  Postquam se Superum desertos numine cernunt.
  Nec mora: propulsa sulcant vada salsa carina,                    155
  Qui revocent, patriæque ferant mandata monentis,
  Ne lentus nullas videat Carthaginis arces.
    Quarta Aurora ratem Dauni devexerat oras,
  Et fera ductoris turbabant somnia mentem.
  Namque gravis curis carpit dum nocte quietem,                    160
  Cernere Flaminium, Gracchumque, et cernere Paulum
  Visus erat simul adversos mucronibus in se
  Destrictis ruere, atque Itala depellere terra:
  Omnisque a Cannis, Trasymenique omnis ab undis
  In pontum inpellens umbrarum exercitus ibat.                     165
  Ipse, fugam capiens, notas evadere ad Alpes
  Quærebat, terræque ulnis amplexus utrisque
  Hærebat Latiæ; donec vis sæva profundo
  Truderet, et rapidis daret absportare procellis.
    His ægrum visis adeunt, mandata ferentes,                      170
  Legati, patriæque extrema pericula pandunt:
  Massyla ut ruerint arma, ut cervice catenas
  Regnator tulerit Libyæ, letoque negato,
  Servetur nova pompa Jovi: Carthago laboret
  Ut trepidi Hasdrubalis, qui rerum agitarit habenas,              175
  Non una concussa fuga: se, triste profatu,
  Vidisse, arderent quum bina in nocte silenti
  Castra, et luceret sceleratis Africa flammis.
  Prærapidum juvenem minitari, Bruttia servet
  Litora dum Pœnus, detracturum ignibus atris,                     180
  In quam se referat, patriam, suaque incluta facta.
  Hæc postquam dicta, et casus patuere metusque,
  Effundunt lacrimas, dextramque ut numen adorant.
    Audivit torvo obtutu defixus, et ægra
  Expendit tacite cura secum ipse volutans,                        185
  An tanti Carthago foret: sic deinde profatur:
  «O dirum exitium mortalibus! o nihil unquam
  Crescere, nec magnas patiens exsurgere laudes,
  Invidia! eversam jam pridem exscindere Romam,
  Atque æquasse solo potui, traducere captam                       190
  Servitum gentem, Latioque inponere leges.
  Dum sumtus, dumque arma duci, fessosque secundis
  Submisso tirone negant recreare maniplos,
  Dumque etiam Cerere et victu fraudasse cohortes
  Hannoni placet, induitur tota Africa flammis:                    195
  Pulsat Agenoreas Rhœteia lancea portas.
  Nunc patriæ decus, et patriæ nunc Hannibal unus
  Subsidium; nunc in nostra spes ultima dextra.
  Vertentur signa, ut Patres statuere; simulque
  Et patriæ muros, et te servabimus, Hannon.»                      200
    Hæc ubi detonuit, celsas e litore puppes
  Propellit, multumque gemens movet æquore classem.
  Non terga est ausus cedentum invadere quisquam,
  Non revocare virum: cuncti præstare videntur,
  Quod sponte abscedat, Superi, tandemque resolvat                 205
  Ausoniam: ventos optant; et litora ab hoste
  Nuda videre sat est: ceu flamina comprimit Auster
  Quum fera, et abscedens reddit mare, navita parco
  Interea voto non auras poscit amicas,
  Contentus caruisse Noto, pacemque quietam                        210
  Pro facili cursu reputat salis. Omnis in altum
  Sidonius visus converterat undique miles;
  Ductor defixos Itala tellure tenebat
  Intentus vultus, manantesque ora rigabant
  Per tacitum lacrimæ, et suspiria crebra ciebat.                  215
  Haud secus ac patriam pulsus dulcesque penates
  Linqueret, et tristes exsul traheretur in oras.
    Ut vero adfusis puppes procedere ventis,
  Et sensim cœpere procul subsidere montes,
  Nullaque jam Hesperia, et nusquam jam Daunia tellus;             220
  Hæc secum infrendens: «Mentisne ego compos, et hoc nunc
  Indignus reditu, qui memet finibus unquam
  Amorim Ausoniæ? flagrasset subdita tædis
  Carthago, et potius cecidisset nomen Elissæ.
  Quid tunc? sat compos, qui non ardentia tela                     225
  A Cannis in templa tuli Tarpeia, Jovemque
  Detraxi solio? sparsissem incendia montes
  Per septem bello vacuos, gentique superbæ
  Iliacum exitium et proavorum fata dedissem.
  Cur porro hæc angant? nunc, nunc invadere ferro                  230
  Quis prohibet, rursumque ad mœnia tendere gressus?
  Ibo; et, castrorum relegens monimenta meorum,
  Qua via nota mihi est, remeabo Anienis ad undas.
  Flectite in Italiam proras, avertite classem.
  Faxo, ut vallata revocetur Scipio Roma.»                         235
    Talibus ardentem furiis Neptunus ut alto
  Prospexit, vertique rates ad litora vidit,
  Quassans cæruleum genitor caput æquora fundo
  Eruit, et tumidum movet ultra litora pontum.
  Extemplo ventos, imbresque, et rupe procellas                    240
  Concitat Æolias, ac nubibus æthera condit.
  Tum, penitus telo molitus regna tridenti
  Intima, ab occasu Tethyn inpellit et ortu,
  Ac totum Oceani turbat caput. Æquora surgunt
  Spumea, et inlisu scopulus tremit omnis aquarum.                 245
    Primus, se adtollens Nasamonum sedibus, Auster
  Nudavit Syrtim conrepta nubilus unda.
  Insequitur sublime ferens nigrantibus alis
  Abruptum Boreas ponti latus: intonat acer
  Discordi flatu, et partem rapit æquoris, Eurus.                  250
  Hinc rupti reboare poli, atque hinc crebra micare
  Fulmina, et in classem ruere inplacabile cælum.
  Consensere ignes, nimbique, et fluctus, et ira
  Ventorum, noctemque freto inposuere tenebræ.
  Ecce, intorta Noto, veniensque a rupe procella                   255
  Antennæ inmugit, stridorque inmite rudentum
  Sibilat, ac similem monti, nigrante profundo,
  Ductoris frangit super ora trementia fluctum.
  Exclamat, volvens oculos cæloque fretoque:
    «Felix, o frater, Divisque æquate cadendo,                     260
  Hasdrubal! egregium fortis cui dextera in armis
  Pugnanti peperit letum, et cui fata dedere,
  Ausoniam extremo tellurem adprendere morsu.
  At mihi Cannarum campis, ubi Paulus, ubi illæ
  Egregiæ obcubuere animæ, dimittere vitam                         265
  Non licitum: vel, quum ferrem in Capitolia flammas,
  Tarpeio Jovis ad manes descendere telo.»
    Talia dum mæret, diversis flatibus acta
  In geminum ruit unda latus, puppimque sub atris
  Æquoris aggeribus tenuit, ceu turbine mersam.                    270
  Mox, nigris altæ pulsa exundantis arenæ
  Vorticibus, ratis æthereas remeavit ad auras,
  Et fluctus supra, vento librante, pependit.
  At geminas Notus in scopulos atque horrida saxa
  Dura sorte rapit (miserandum et triste!) biremes.                275
  Increpuere ictu proræ; tum murice acuto
  Dissiliens sonuit, rupta compage, carina.
  Hic varia ante oculos facies: natat æquore toto
  Arma inter, galeasque virum, cristasque rubentes,
  Florentis Capuæ gaza, et seposta triumpho                        280
  Laurens præda ducis, tripodes, mensæque Deorum,
  Cultaque nequidquam miseris simulacra Latinis.
    Quum Venus, emoti facie conterrita ponti,
  Talibus adloquitur regem maris: «Hoc satis iræ
  Interea, genitor: satis ad majora minarum.                       285
  Cetera parce, precor, pelago: ne tollat acerba
  Hoc Carthago decus, nullo superabile bello
  Progenuisse caput, nostrosque in funera Pœni
  Æneadas undis totoque eguisse profundo.»
  Sic Venus: et tumidi considunt gurgite fluctus;                  290
  Obviaque adversis propellunt agmina castris.
    Dux vetus armorum, scitusque adcendere corda
  Laudibus, ignifero mentes furiabat in iram
  Hortatu, decorisque urebat pectora flammis.
  «Tu mihi Flaminii portas rorantia cæsi                           295
  Ora ducis: nosco dextram: tu primus in ictus
  Ingentis Pauli ruis, ac defigis in ossa
  Mucronem; tibi pugnacis gestantur opima
  Marcelli: Gracchusque cadens tibi proluit ensem.
  Ecce manus, quæ te pulsantem, belliger Appi,                     300
  Mœnia sublimis Capuæ de culmine muri
  Excelso fusa moribundum propulit hasta.
  Ecce aliud fulmen dextræ, quo nobile nomen
  Fulvius excepit non unum pectore vulnus.
  Huc prima te siste acie, cui consul in armis                     305
  Crispinus cecidit: me tu comitare per hostes,
  Qui nobis (memini) ad Cannas lætissimus iræ
  Servili fers ora ducis subfixa veruto.
    «Cerno flagrantes oculos; vultumque timendum
  Non ipso minus ense tuum, fortissime Pœnum                       310
  O juvenis: qualem vidi, quum flumine sævo
  Insignis Trebiæ complexum ingentibus ulnis
  Mersisti fundo luctantem vana tribunum.
  At tu, qui gelidas Ticini primus ad undas
  Scipiadæ patris tinxisti sanguine ferrum,                        315
  Incepta exsequere, et nati mihi redde cruorem.
  Horrescamne ipsos, veniant ad prælia, Divos,
  Quum stetis turmæ, vidi certantia cælo
  Quas juga calcantes summas volitare per Alpes?
  Quum videam, quorum ferro manibusque capaces                     320
  Arsere Argyripæ campi, num segnior ibis
  Nunc mihi, qui primus torques in mœnia telum
  Dardana, nec nostræ facilis concedere laudi?
    «Te vero, te, te exstimulem; qui fulmina contra,
  Et nimbos, tonitrusque, ac summi numinis iras                    325
  Quum starem, perferre ferox hæc vana jubebas
  Nubila, et ante ducem Capitolia celsa petebas?
  Quid vos, quîs claro deletum est Marte Saguntum,
  Exhorter, quos nobilitant primordia belli?
  Ut meque et vobis dignum, defendite, quæso,                      330
  Præteritas dextræ laudes. Divum ipse favore,
  Vincendoque senex patriam post trina labantem
  Lustra, et non visos tam longa ætate penates,
  Ac natum, et fidæ jam pridem conjungis ora,
  Confisus vobis, repeto: non altera restat                        335
  Jam Libye; nec Dardaniis pugna altera restat.
  Certatus nobis hodie dominum adcipit orbis.»
  Hannibal hæc: sed non patiens remorantia verba
  Ausonius miles, quoties dux cœperat ora
  Solvere ad adfatus, signum pugnamque petebant.                   340
    Hæc procul aeria speculantem nube sororem
  Ut vidit Divum genitor, mœstosque sub acri
  Obtutu vultus, sic ore effutus amico est:
  «Qui te mentis edunt morsus, da noscere, conjux:
  Num Pœni casus ducis, et Carthaginis angit                       345
  Cura tuæ? sed enim reputa tecum ipsa furores
  Sidonios: gentem contra et fatalia regna
  Teucrorum quis erit, quæso, germana, rebelli
  Fractis fœderibus populo modus? Ipsa malorum
  Non plus Carthago tulit, exhausitque laboris,                    350
  Quam pro Cadmea tu exercita gente tulisti.
  Turbasti maria ac terras, juvenemque ferocem
  Inmisti Latio; tremuerunt mœnia Romæ,
  Perque bis octonos primus fuit Hannibal annos
  Humani generis: tempus componere gentem.                         355
  Ad finem ventum; et claudenda est janua belli.»
    Tum supplex Juno: «Neque ego, mutare laborans,
  Quîs est fixa dies, pendenti nube resedi:
  Nec revocare acies, bellumve extendere quæro:
  Quæ donare potes, quoniam mihi gratia languet,                   360
  Et cecidit jam primus amor, nil fila sororum
  Adversus posco: vertat terga Hannibal hosti,
  Ut placet, et cineres Trojæ Carthagine regnent.
  Illud te gemini per mutua pignora amoris
  Et soror et conjux oro, tranare pericla                          365
  Magnanimum patiare ducem, vitamque remittas,
  Neve sinas captum Ausonias perferre catenas.
  Stent etiam contusa malis mea mœnia, fracto
  Nomine Sidonio, et nostro serventur honori.»
    Sic Juno, et contra breviter sic Jupiter orsus:                370
  «Do spatium muris, ut vis, Carthaginis altæ.
  Stent lacrimis precibusque tuis; sed percipe, conjux,
  Quatenus indulsisse vacet: non longa supersunt
  Fata urbi, venietque pari sub nomine ductor,
  Qui nunc servatas evertat funditus arces.                        375
  Æthereas quoque, uti poscis, trahat Hannibal auras,
  Ereptus pugnæ: miscere hic sidera ponto,
  Et terras inplere volet redeuntibus armis.
  Novi feta viri bello præcordia; sed lex
  Muneris hæc esto nostri: Saturnia regna                          380
  Ne posthac videat, repetat neve amplius unquam
  Ausoniam; nunc instanti raptum avehe leto;
  Ne, si miscebit latis fera prælia campis,
  Romulei nequeas juvenis subducere dextræ.»
    Dum statuit fata omnipotens urbique ducique,                   385
  Invadunt acies pugnam, et clamore lacessunt
  Sidera: non alio graviores tempore vidit
  Aut populos tellus, aut, qui patria arma moverent,
  Majores certare duces; discriminis alta
  In medio merces, quidquid tegit undique cælum.                   390
  Ibat Agenoreus præfulgens ductor in ostro,
  Excelsumque caput penna nutante levabat
  Crista rubens, sævus magno de nomine terror
  Præcedit, Latioque micat bene cognitus ensis.
  At contra ardenti radiabat Scipio cocco,                         395
  Terribilem ostentans clipeum, quo patris et una
  Cælarat patrui spirantes prælia dira
  Effigies: flammam ingentem frons alta vomebat.
  Sub tanta cunctis vi telorumque virorumque,
  In ducibus stabat spes et victoria solis.                        400
  Quin etiam, favor ut subigit plerosque metusve,
  Scipio si Libycis esset generatus in oris,
  Sceptra ad Agenoreos credunt ventura nepotes.
  Hannibal Ausonia genitus si sede fuisset,
  Haud dubitant terras Itala in ditione futuras.                   405
    Contremuere auræ, rapido vibrantibus hastis
  Turbine, et horrificam traxere per æthera nubem.
  Inde ensis, propiorque acies, et comminus ora
  Admota, ac dira flagrantia lumina flamma.
  Sternitur in medium contemtrix turba pericli,                    410
  Quæ primis se præcipitem tulit obvia telis,
  Gentilemque bibit tellus invisa cruorem.
  Fervidus ingenii Masinissa, et fervidus ævi,
  In primas Macetum turmas inmania membra
  Infert, et jaculo circumvolat alite campum.                      415
  Cærulus haud aliter, quum dimicat, incola Thules
  Agmina falcifero circumvenit arta covino.
  Graia phalanx patrio densarat more catervas,
  Intentisque adstat nulli penetrabilis hastis.
  Inmemor has pacti post fœdus in arma Philippus                   420
  Miserat, et quassam refovebat Agenoris urbem.
    Rarescit multo laxatus vulnere miles,
  Atque aperit patulas prostrato corpore late
  Inter tela vias; inrumpit mole ruinæ
  Ausonius globus, et perjuria Graia resignat.                     425
  Archemorum Rullus, Teucrum Norbanus, et ambo
  Mantua labenti genitrix dimiserat ævo.
  Obtruncat Samium bellacis dextra Caleni.
  At Clytium Selius, Pellæum et vana tumentem
  Ad nomen patriæ Clytium; sed gloria Pellæ                        430
  Haud valuit misero defendere Daunia tela.
    Sævior his Latios vastabat Bruttia signa
  Lælius increpitans: «Adeone Œnotria tellus
  Detestanda fuit, quam per maria aspera, perque
  Insanos Tyrio fugeretis remige fluctus?                          435
  Sed fugisse satis fuerit. Latione cruore
  Insuper externas petitis perfundere terras?»
    Hæc dicens Silarum, meditantem in prælia, telo
  Prævenit: hasta volans imo sub gutture sedit,
  Et vitæ vocisque vias simul incita clausit.                      440
  Virgilio Caudinus, acerbo Sarris Amano
  Sternitur: adcendunt iras vultusque virorum,
  Armorumque habitus noti, et vox consona linguæ.
  Quos ubi nudantes conspexit Hamilcare cretus
  Terga fuga, «state, ac nostram ne prodite gentem,»               445
  Vociferans subit, et convertit prælia dextra.
  Qualis in æstiferis Garamantum feta veneno
  Adtollit campis ferventi pastus arena
  Colla Parætonius serpens, lateque per auras
  Undantem torquet perfundens nubila tabem.                        450
    Continuo infesta portantem cuspide vulnus
  Inpedit antevolans Herium; cui nobile nomen
  Marrucina domus, clarumque Teate ferebat.
  Atque illi magnum nitenti, et laudibus hostis
  Adrecto, capuli ad finem manus ilia fodit,                       455
  Quærebatque miser morienti lumine fratrem,
  Quum juvenis subit, et, leto stimulatus acerbo,
  Pleminius sævum mucronem ante ora coruscat,
  Ac fratrem magno minitans clamore reposcit.
    Huic proles Barcæ: «Germanum reddere vero                      460
  Si placet, haud renuo: maneant modo fœdera nostra,
  Hasdrubalem revocare umbris: egone aspera ponam
  Unquam in Romanos odia? aut mansuescere corda
  Nostra sinam? parcamque viro, quem terra crearit
  Itala? tum manes inimicos æde repellat                           465
  Æterna, socioque abigat me frater Averno.»
  Sic ait, et clipei propulsum pondere toto,
  Lubrica qua tellus lapsantis sanguine fratris
  Fallebat nisus, prosternit, et occupat ense.
  Extendit labens palmas, Heriumque jacentem                       470
  Amplexus, juncta lenivit morte dolorem.
  Tum Libys invadit mixtæ certamina turbæ,
  Convertitque ruens per longum hostilia terga:
  Ut quum fulminibus permixta tonitrua mundum
  Terrificant, summique labat domus alta parentis,                 475
  Omne hominum in terris trepidat genus; ipsaque ob ora
  Lux atrox micat, et præsens adstare viritim
  Creditur intento perculsis Jupiter igne.
    Parte alia, ceu sola forent discrimina campo,
  Qua miscebat agens truculentus Scipio Martem,                    480
  Aspera pugna novas varia sub imagine leti
  Dat formas. Hic ense jacet prostratus adacto;
  Hic saxo perfracta gemit lacrimabilis ossa;
  Ast hos (turpe) pavor fusos projecit in ora;
  Horum adversa dedit Gradivo pectora virtus.                      485
  Ipse super strages ductor Rhœteius instat;
  Qualis apud gelidum currus quatit altior Hebrum,
  Et Geticas solvit ferventi sanguine Mavors
  Lætus cæde nives, glaciemque Aquilonibus actam
  Perrumpit stridens sub pondere belliger axis.                    490
    Jamque ardore truci lustrans fortissima quæque
  Nomina obit ferro: claris spectata per orbem
  Stragibus obcumbit late inter tela juventus.
  Qui muros rapuere tuos, miserasque nefandi
  Principium belli fecere, Sagunte, ruinas;                        495
  Qui sacros, Trasymene, lacus, Phaethontia quique
  Polluerant tabo stagna; ac fiducia tanta
  Quos tulit, ut Superum regi soliumque domosque
  Irent direptum, mactantur comminus uno
  Exitio; redduntque animas, temerata ferebant                     500
  Qui secreta Deum, et primo reserasse negatas
  Gressibus humanis Alpes: formidinis hujus
  Plena acies propere retro exanimata ruebat.
  Haud secus, ac tectis urbis Vulcania pestis
  Quum sese infundit, rapidusque incendia flatus                   505
  Ventilat, et volucres spargit per culmina flammas:
  Adtonitum erumpit subita formidine vulgus,
  Lateque ut capta passim trepidatur in urbe.
    Verum ubi cunctari tædet dispersa virorum
  Prælia sectantem, et leviori Marte teneri,                       510
  Omnes in caussam belli auctoremque malorum
  Vertere jam vires tandem placet. Hannibal unus
  Dum restet, non, si muris Carthaginis ignis
  Subdatur, cæsique cadant exercitus omnis,
  Profectum Latio: contra, si concidat unus,                       515
  Nequidquam fore Agenoreis cuncta arma virosque.
  Illum igitur lustrans circumfert lumina campo,
  Rimaturque ducem: juvat in certamina summa
  Ferre gradum, cuperetque viro concurrere, tota
  Spectante Ausonia; celsus clamore feroci                         520
  Provocat increpitans hostem, et nova prælia poscit.
    Quas postquam audivit voces conterrita Juno,
  Ne Libyci ducis inpavidas ferrentur ad aures,
  Effigiem informat Latiam, propereque coruscis
  Adtollit cristis: addit clipeumque jubasque                      525
  Romulei ducis, atque humeris inponit honorem
  Fulgentis saguli: dat gressum habitusque cientis
  Prælia, et audaces adicit sine corpore motus.
  Tum par effigies fallacis imagine vana
  Cornipedis moderanda cito per devia passu                        530
  Belligeræ datur ad speciem certaminis umbræ.
  Sic Pœni ducis ante oculos exsultat, et ultro
  Scipio Junoni similatus tela coruscat.
  At, viso lætus rectore ante ora Latino,
  Et tandem propius sperans ingentia, Pœnus                        535
  Quadrupedi citus inponit velocia membra,
  Et jacit adversam properati turbinis hastam.
    Dat terga, et, campo fugiens, volat ales imago,
  Tramittitque acies: tum vero, ut victor, et alti
  Jam compos voti, ferrata calce cruentat                          540
  Cornipedem, et largas Pœnus quatit asper habenas.
  «Quo fugis, oblitus nostris te cedere regnis?
  Nulla tibi Libyca latebra est, o Scipio, terra.»
  Hæc ait, et stricto sequitur mucrone volantem,
  Donec longinquo frustratum duxit in arva                         545
  Diversa spatio procul a certamine pugnæ.
  Tum fallax subito simulacrum in nubila cessit.
    Fulmineus ductor, «Quisnam se lumine cæco
  Composuit nobis, inquit, Deus? aut latet idem
  Cur monstro? tantumne obstat mea gloria Divis?                   550
  Sed non avelles unquam, quicumque secundus
  Cælicolum stas Ausoniæ, non artibus hostem
  Eripies verum nobis.» Frena inde citati
  Convertit furibundus equi, campumque petebat,
  Quum subitæ occulto pestis conlapsa tremore                      555
  Cornipedis moles ruit, atque efflavit anhelo
  Pectore, Junonis curis, in nubila vitam.
  Tum vero inpatiens, «Vestra est hæc altera, vestra
  Fraus, inquit, Superi: non fallitis: æquore mersum
  Texissent scopuli, pelagusque hausisset et undæ.                 560
  Anne huic servabar leto? Mea signa secuti,
  Quîs pugnæ auspicium dedimus, cæduntur; et absens
  Adcipio gemitus vocesque et verba vocantum
  Hannibalem; quis nostra satis delicta piabit
  Tartareus torrens?» Simul hæc fundebat, et una                   565
  Spectabat dextram, ac leti fervebat amore.
    Tum Juno, miserata virum, pastoris in ora
  Vertitur, ac silvis subito procedit opacis,
  Atque his adloquitur versantem ingloria fata:
  «Quænam te silvis adcedere caussa subegit                        570
  Armatum nostris? num dura ad prælia tendis,
  Magnus ubi Ausoniæ reliquos domat Hannibal armis?
  Si velox gaudes ire, et compendia grata
  Sunt tibi, vicino in medios te tramite ducam.»
  Adnuit, atque onerat promissis pectora largis                    575
  Pastoris, Patresque docet Carthaginis altæ
  Magna repensuros, nec se leviora daturum.
  Præcipitem et vasto superantem proxima saltu
  Circumagit Juno, et, fallens regione viarum,
  Non gratam invito servat celata salutem.                         580
    Interea Cadmea manus, deserta pavensque,
  Non ullum Hannibalem, nusquam certamina cernit
  Sævi nota ducis: pars ferro obcumbere credunt,
  Pars damnasse aciem, et Superis cessisse sinistris.
  Ingruit Ausonius, versosque agit æquore toto                     585
  Rector, jamque ipsæ trepidant Carthaginis arces.
  Inpletur terrore vago cuncta Africa pulsis
  Agminibus, volucrique fuga sine more ruentes
  Tendunt adtonitos extrema ad litora cursus,
  Ac Tartessiacas profugi sparguntur in oras:                      590
  Pars Batti petiere domos, pars flumina Lagi.
  Sic ubi, vi cæca tandem devictus, ad astra
  Evomuit pastos per secula Vesbius ignes,
  Et pelago et terris fusa est Vulcania pestis,
  Videre Eoi (monstrum admirabile!) Seres                          595
  Lanigeros cinere Ausonio canescere lucos.
    At fessum tumuto tandem regina propinquo
  Sistit Juno ducem, facies unde omnis, et atræ
  Adparent admota oculis vestigia pugnæ.
  Qualem Gargani campum, Trebiæque paludem,                        600
  Et Tyrrhena vada, et Phaethontis viderat amnem
  Strage virum undantem; talis (miserabile visu!)
  Prostratis facies aperitur dira maniplis.
  Tum superas Juno sedes turbata revisit.
  Jamque propinquabant hostes, tumuloque subibant,                 605
  Quum secum Pœnus: «Cælum licet omne soluta
  In caput hoc compage ruat, terræque dehiscant,
  Non ullo Cannas abolebis, Jupiter, ævo;
  Decedesque prius regnis, quam nomina gentes
  Aut facta Hannibalis sileant: nec deinde relinquo                610
  Securam te, Roma, mei; patriæque superstes
  Ad spes armorum vivam tibi; nam modo pugna
  Præcellis, resident hostes: mihi satque superque,
  Ut me Dardaniæ matres atque Itala tellus,
  Dum vivam, exspectent, nec pacem pectore norint.»                615
  Sic rapitur, paucis fugientum mixtus, et altos
  Inde petit retro montes tutasque latebras.
    Hic finis bello: reserantur protinus arces
  Ausonio jam sponte duci. Jura inproba ademta,
  Armaque, et incisæ leges, opibusque superbis                     620
  Vis fracta, et posuit gestatas bellua turres.
  Excelsæ tum sæva rates spectacula Pœnis
  Flammiferam adcepere facem, subitaque procella
  Arserunt maria, atque expavit lumina Nereus.
    Mansuri compos decoris per secula rector,                      625
  Devictæ referens primus cognomina terræ,
  Securus sceptri, repetit per cærula Romam,
  Et patria invehitur sublimi tecta triumpho.
  Ante Syphax, feretro residens, captiva premebat
  Lumina, et auratæ servabant colla catenæ.                        630
  Hic Hannon, clarique genus Phœnissa juventa,
  Et Macetum primi, atque incocti corpora Mauri,
  Tum Nomades, notusque sacro, quum lustrat arenas,
  Hammoni Garamas, et semper naufraga Syrtis.
    Mox victas tendens Carthago ad sidera palmas                   635
  Ibat, et effigies oræ jam lenis Hiberæ,
  Terrarum finis Gades, ac laudibus olim
  Terminus Herculeis Calpe, Bætisque lavare
  Solis equos dulci consuetus fluminis unda:
  Frondosumque apicem subigens ad sidera mater                     640
  Bellorum fera Pyrene, nec mitis Hiberus,
  Quum simul inlidit ponto, quos adtulit, amnes.
  Sed non ulla magis mentesque oculosque tenebat,
  Quam visa Hannibalis campis fugientis imago.
  Ipse, adstans curru, atque auro decoratus et ostro,              645
  Martia præbebat spectanda Quiritibus ora.
  Qualis odoratis descendens Liber ab Indis
  Egit pampineos frenata tigride currus.
  Aut quum Phlegræis, confecta mole Gigantum,
  Incessit campis tangens Tirynthius astra.                        650
  Salve, invicte parens, non concessure Quirino
  Laudibus, ac meritis non concessure Camillo.
  Nec vero, quum te memorat de stirpe Deorum,
  Prolem Tarpeii mentitur Roma Tonantis.



FINIS.


       *       *       *       *       *


Errata

  I.505
    «Conditor Alcide  [_open quote conjectural_]
  III.712
    ... in terris Hannibal auras.»»  [_second » added by transcriber_]
  V.549
    conlapsaque membra  [-labsa-]
  VII.458,472
    «Dumque hic aligeris ...
    «Sed victæ fera bella Deæ
      [_continuing « added by transcriber_]
  VIII Argumentum
    278-297  [278-279]
  VIII.49
    ... breviterque antiqua revolvam.»  [_close quote conjectural_]
  VIII.152
    «Adcepi infelix ...  [_open quote conjectural_]
  VIII.533
    ... multo cum milite Graia,  [_no line-end punctuation_]
  IX.216
    ... tende in Capitolia cursum.»  [_close quote missing_]
  XII.658
    Quo tremat et Rhodope  [RRodope]
  XIV Argumentum
    Ornytos ... natat; 477-480. / et Scyron ... transfigitur; 481-486.
    [_punctuation and capitalization unchanged_]





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Punicorum Libri Septemdecim" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home