By Author | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Title | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Language |
Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ] Look for this book on Amazon Tweet |
Title: De Essentia Patris Et Filii - Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomas vol. - X; Columns 887-888 Author: Various Language: Latin As this book started as an ASCII text book there are no pictures available. *** Start of this LibraryBlog Digital Book "De Essentia Patris Et Filii - Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomas vol. - X; Columns 887-888" *** DE ESSENTIA PATRIS ET FILII CONTRA HÆRETICOS LIBER UNUS. [Column 887] _Hunc quoque librum a Ludovico Miræo ex Victorina bibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatum esse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibus centones quique distracti sunt, notatis, cætera suppressit. Et vero quis rivulos quæritet fæculentos, cum purum fontem ad manum habeat?_ Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusa sunt omnia adversus hæretici furoris ingenia, etc., _ex lib._ VII _de Trin. a num. 21 post medium, ad hæc ejusdem libri num._ 31. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam) potius naturæ demonstraret. _Quibus subnectit auctor hæc num. 33._ Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim, Ego sum via et veritas et vita, _nisi quod pro_ Et audiamus, _ponit_ audi: _ac prosequitur usque isthæc num._ 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditis quoniam ego in Patre, et Pater in me? _Hinc_ [Column 888] _transit ad lib._ VIII, _unde primum præmissis vocabulis_, Fratres mei, _exscribit hæc num._ 14. Quæ scripta sunt legamus, et quæ legerimus intelligamus: _et ubi pervenit ad verba num._ 20. Omnia quæ habet Pater, Filii sunt: et omnia quæ Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; _omittit quæ ab hinc ad medium num._ 21 _intercedunt_: _unde rursum exscribit_: Vivificamur ergo propter inhabitantem in nobis Spiritum Christi, etc., _ad hæc usque num._ 26. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo habitat Deus. _Demum reliquis hujus numeri verbis omissis, comparet initium numeri_ 27, _quo toto ac subsequente fere toto descripto, clauditur liber his verbis_: Si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens spiritu erroris animaris; quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere: _quibus auctor adjecit dumtaxat_, quia ipse operatur omnia in omnibus. * * * * * MONITUM EDITORIS. [Column 887] Hic in editione Veronensi, quam recudimus, mentione facta de duabus epistolis _Hilarii ad Augustinum_ inscriptis, sequitur fragmentum titulum habens præfixum _Fides Alcuini_. Horum vero monumentorum neutrum eo loci recudere debuimus, quandoquidem nec supradictæ epistolæ ad Auctorem nostrum pertineant aut pertinere possint, ut cuique patebit [Column 888] sive chronologiam sive etiam illarum textum attendenti (_Vid. Opp. Aug. t._ II _pp. 673 et 1007 nost. edit._); nec _Fides Alcuini_ alii quam percelebri monacho cujus nomine insignitur, salvis criticæ regulis, adjudicari queat, aut alias quam inter ipsius Opera convenienter collocari. *** End of this LibraryBlog Digital Book "De Essentia Patris Et Filii - Patrologiae Cursus Completus; Series Latini; Tomas vol. - X; Columns 887-888" *** Copyright 2023 LibraryBlog. All rights reserved.