Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

´╗┐Title: Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis
Author: Anonymous
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



(Latin Vulgate, Daniel) : Prophetia Danielis



This is a complete electronic ASCII text of the Book of Daniel from the
Latin Clementine Vulgate, sections translated from the Greek Septuagint
included, with section headers, footnotes, and appendicies.
notes concerning this file:



transcriber:
Dennis McCarthy
261 South Colonial Homes Circle, N.W.
Atlanta, Georgia 30309-1226


Dedicated to the Memory of
Elliott Harry Aldridge (1910 May 19 - 1990 November 01)

1996 December 08
1997 February 02 (revised)

Source:
P. Michael Hetzenauer, Ord. Min. Cap. editor.
Biblia Sacra Vulgatae Editionis:
Sixti V Pont. Max. Iussa Recognita et Clemens VIII Auctoritate Edita.
Neo Eboraci et Cincinnati


I have transcribed from this source as accurately as possible for
this e-text, with the following changes:
1) I formatted each verse into a separate line and added the chapter
number to each verse number.  In doing this I lost the source's
paragraph structure.
2) I exploded the ligatures for "ae" and "oe" into two characters
rather than one character for each diphthong.
3) I capitalized all of the section headings which were either in
bold or italicized print originally.  These sections headings may
not be original to the Vulgate, but then neither are verse numbers.
4) In all references to verses I used a colon to separate the
chapter number and verse number rather than a comma as in the source.
5) I placed the footnote designators in parentheses and re-lettered
them for the whole body of the text.  The original recycled to "a"
for each new page.  I also arranged the cross reference footnotes
themselves into one chart at the end of the text.
6) I moved the marginal notations into an appendix.

Verses 3:52-3:90 are formatted differently than the rest of the text.
This is because this section is a song/poem that was formatted
specially in the source text.

Verse 3:98 begins with a capitalized word.  I know this is against
treated in the source text.  I defer to the source's editor's
judgement in this matter, and request that it remain as is.  There are
other words in the text capitalized, but they do not begin a section.

Please note that some sentence-like sections end with a period, but
the following line does not begin with a capital letter.  I recommend
that this format remain.  The source's editor seems to have been
quite confident in the propriety of this approach.  I have retained
all of the source's capitalization and punctuation except for the
section headers.

65 is the target line length, but because of the length of many
of the Latin words, my desire not to create "orphan" words, and
a genuine lack of talent on the part of the transcriber for such
matters, the margination is rather ragged.


This text carries no warranty of any kind.

*********************************



PROPHETIA DANIELIS.



PARS PRIOR.
HISTORIA DANIELIS PROPHETAE, 1:1-6:28.



I. VITA PRIVATA, 1:1-21.


1:1 Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex
Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;

1:2 et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem
vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui,
et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.

1:3 Et ait rex Asphenez praeposito Eunuchorum ut introduceret de
filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,

1:4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos
omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent
stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum.

1:5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis,
et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea
starent in conspectu regis.

1:6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael,
et Azarias.

1:7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar:
Ananiae, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariae, Abdenago.

1:8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis,
neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur.

1:9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum.

1:10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit
vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis
vestris, condemnabitis caput meum regi.

1:11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:

1:12 Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:

1:13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur
cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.

1:14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.

1:15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores,
et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

1:16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum:
dabatque eis legumina.

1:17 Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro,
et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

1:18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur:
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

1:19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis,
ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.

1:20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est
ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos,
qui erant in universo regno eius.

1:21 (a) Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.



II. VITA PUBLICA, 2:1-6:28.


1. DANIEL REGI SOMNIUM APERIT ET DECLARAT, 2:1-49.


2:1 In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium,
et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.

2:2 Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici,
et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent,
steterunt coram rege.

2:3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.

2:4 Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive:
dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.

2:5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me:
nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos,
et domus vestrae publicabuntur.

2:6 Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia,
et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur,
et interpretationem eius indicate mihi.

2:7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis,
et interpretationem illius indicabimus.

2:8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis,
scientes quod recesserit a me sermo.

2:9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis,
ut loquamini mihi donec tempus pertranseat.  Somnium itaque dicite mihi,
ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.

2:10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo
super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque
regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab
omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.

2:11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur
quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis,
quorum non est cum hominibus conversatio.

2:12 Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut
perirent omnes sapientes Babylonis.

2:13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur:
quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.

2:14 Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch
principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos
sapientes Babylonis.

2:15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat,
quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa.
Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

2:16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad
solutionem indicandam regi.

2:17 Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae
sociis suis indicavit negotium:

2:18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto,
et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.

2:19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est:
et benedixit Daniel Deum caeli,

2:20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et
usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.

2:21 Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit:
dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:

2:22 Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta:
et lux cum eo est.

2:23 Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo:
quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti
mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

2:24 Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat
rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est:
Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis,
et solutionem regi narrabo.

2:25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei:
Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.

2:26 Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar:
Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?

2:27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat,
sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:

2:28 Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi
rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus.
Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:

2:29 Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum
post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.

2:30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in
cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio
regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.

2:31 Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna,
et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.

2:32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et
brachia de argento, porro venter, et femora ex aere.

2:33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea,
quaedam autem fictilis.

2:34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus:
et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus,
et comminuit eos.

2:35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum,
et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento:
nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam,
factus est mons magnus, et implevit universam terram.

2:36 hoc est somnium.  Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.

2:37 Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem,
et imperium, et gloriam dedit tibi:

2:38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri:
volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua
universa constituit: tu es ergo caput aureum.

2:39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum:
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.

2:40 Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit,
et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.

2:41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli,
et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario
ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.

2:42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles:
ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

2:43 Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto,
commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi,
sicut ferrum misceri non potest testae.

2:44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum,
quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo
non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec:
et ipsum stabit in aeternum.

2:45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis
sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum,
et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea.
et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.

2:46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem
adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.

2:47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est,
et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire
hoc sacramentum.

2:48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna
dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis:
et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

2:49 Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera
provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem
Daniel erat in foribus regis.



2. SOCII DANIELIS IN FORNACE SERVANTUR, 3:1-97.


3:1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta,
latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis.

3:2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus,
et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum,
ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex.

3:3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces,
et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti,
et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae,
quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae,
quam posuerat Nabuchodonosor rex:

3:4 et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus,
et linguis:

3:5 In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae,
sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum,
cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.

3:6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur
in fornacem ignis ardentis.

3:7 Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae,
fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae,
et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae
adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

3:8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos:

3:9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive:

3:10 tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae,
fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi
generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:

3:11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem
ignis ardentis.

3:12 Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera
regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti
contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt,
et statuam auream, quam erexisti, non adorant.

3:13 Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur
Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.

3:14 Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach,
Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream,
quam constitui, non adoratis?

3:15 Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae,
fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae,
omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci:
quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis:
et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?

3:16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi
Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.

3:17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de
camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.

3:18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus,
et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.

3:19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei
illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit
ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.

3:20 Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus
Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.

3:21 Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et
calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.

3:22 nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis.
Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago,
interfecit flamma ignis.

3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago,
ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

QUAE SEQUUNTUR IN HEBRAEIS VOLUMINIBUS NON REPERI.

3:24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino.

3:25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:

3:26 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile,
et gloriosum nomen tuum in saecula:

3:27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera
tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.

3:28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos,
et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate,
et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.

3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te:
et deliquimus in omnibus:

3:30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus
sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.

3:31 omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa,
quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:

3:32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum,
et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra
omnem terram.

3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium
facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.

3:34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum,
et ne dissipes testamentum tuum.

3:35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham
dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:

3:36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum
sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:

3:37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes,
sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.

3:38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta,
neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum,
neque locus primitiarum coram te,

3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito,
et spiritu humilitatis suscipiamur.

3:40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus
agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.

3:41 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus
faciem tuam.

3:42 Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam,
et secundum multitudinem misericordiae tuae.

3:43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:

3:44 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala,
confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:

3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super
orbem terrarum.

3:46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere
fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,

3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:

3:48 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.

3:49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem:
et excussit flammam ignis de fornace,

3:50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem,
et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam
molestiae intulit.

3:51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant,
et benedicebant Deum in fornace, dicentes:

3:52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum:
  et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula.
et benedictum nomen gloriae tutae sanctum:
  et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
3:53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae:
  et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
3:54 Benedictus es in throno regni tui:
  et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
3:55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim:
  et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
3:56 Benedictus es in firmamento caeli:
  et laudabilis et gloriosus in saecula.
3:57 Benedicite omnia opera Domini Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:58 Benedicite Angeli Domini Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:59 (b) Benedicite caeli Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:60 Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:61 Benedicite omnes virtutes Domini Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:62 Benedicite sol, et luna Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:63 Benedicite stellae caeli Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:64 Benedicite omnis imber, et ros Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:65 Benedicite omnes spiritus Dei Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:66 Benedicite ignis, et aestus Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:67 Benedicite frigus, et aestus Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:68 Benedicite rores, et pruina Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:69 Benedicite gelu, et frigus Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:70 Benedicite glacies, et nives Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:71 Benedicite noctes, et dies Domino
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:72 Benedicite lux, et tenebrae Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:73 Benedicite fulgura, et nubes Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:74 Benedicat terra Dominum:
  laudet, et superexaltet eum in saecula.
3:75 Benedicite montes, et colles Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:76 Benedicite universa germinantia in terra Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:77 Benedicite fontes Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:78 Benedicite maria, et flumina Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:79 Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:80 Benedicite omnes volucres caeli Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:81 Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:82 Benedicite filii hominum Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:83 Benedicat Israel Dominum:
  laudet et superexaltet eum in saecula.
3:84 Benedicite sacerdotes Domini Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:85 Benedicite servi Domini Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:86 Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:87 Benedicite sancti, et humiles corde Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
3:88 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino:
  laudate et superexaltate eum in saecula.
Quia eruit nos de inferno,
  et salvos fecit de manu mortis,
et liberavit nos de medio ardentis flammae,
  et de medio ignis eruit nos.
3:89 Confitemini Domino, quoniam bonus:
  quoniam in saeculum misericordia eius.
3:90 Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum:
  laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius.

HUCUSQUE IN HEBRAEO NON HABETUR: ET QUAE POSUIMUS,
DE THEODOTIONIS EDITIONE TRANSLATA SUNT.

3:91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere,
et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium
ignis compeditos?  Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.

3:92 Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos,
et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est,
et species quarti similis filio Dei.

3:93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait:
Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite.
Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.

3:94 Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes
regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset
ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus,
et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.

3:95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum,
Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum,
et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis
immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne
adorarent omnem deum, excepto Deo suo.

3:96 A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus,
et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum
Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur:
neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.

3:97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.



3. NABUCHODONOSOR MENTE CAPITUR ET SANATUR, 3:98-4:34.


3:98 NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis,
qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.

3:99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus.
Placuit ergo mihi praedicare

3:100 signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia:
et regnum eius regnum sempiternum, et (c) potestas eius in
generationem et generationem.

4:1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:

4:2 somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo,
et visiones capitis mei conturbaverunt me.

4:3 Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu
meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.

4:4 Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices,
et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non
indicaverunt mihi:

4:5 donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen
Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum
in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum.

4:6 Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum
sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile
tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.

4:7 Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in
medio terrae, et altitudo eius nimia.

4:8 Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens caelum:
aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.

4:9 Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum
in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius
conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro.

4:10 Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil,
et sanctus de caelo descendit.

4:11 Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et praecidite
ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius:
fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius.

4:12 Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur
vinculo ferreo et aereo in herbis, quae foris sunt, et rore caeli tingatur,
et cum feris pars eius in herba terrae.

4:13 Cor eius ab humano commutetur, et cor ferae detur ei:
et septem tempora mutentur super eum.

4:14 In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio:
donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum;
et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet
super eum.

4:15 Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar
interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei
non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus
deorum sanctorum in te est.

4:16 Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, coepit intra semetipsum
tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum.
Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non
conturbent te.  Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his,
qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.

4:17 Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo
pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram:

4:18 et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea,
subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli:

4:19 Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit,
et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.

4:20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo,
et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen
radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in
herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius,
donec septem tempora mutentur super eum:

4:21 Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit
super dominum meum regem:

4:22 Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua,
et (d) foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque
tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super
regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

4:23 Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius,
id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris
potestatem esse caelestem.

4:24 Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, (e) et peccata
tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum:
forsitan ignoscet delictis tuis.

4:25 Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.

4:26 Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.

4:27 Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna,
quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae,
et in gloria decoris mei?

4:28 Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit:
Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,

4:29 et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit
habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur
super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum,
et cuicumque voluerit, det illud.

4:30 Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex
hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli
corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem
aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.

4:31 Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos
ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo
benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi:
(f) quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in
generationem et generationem.

4:32 Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt:
iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in
habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei:
Quare fecisti?

4:33 In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem
regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me:
et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno
meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.

4:34 Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico
regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia,
et gradientes in superbia potest humiliare.



4. BALTASSAR REGNO ET VITA PRIVATUR, 5:1-31.


5:1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille:
et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.

5:2 Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea,
quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit
in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius,
et concubinae.

5:3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo,
quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius,
uxores et concubinae illius.

5:4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos,
aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.

5:5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis
contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex
aspiciebat articulos manus scribentis.

5:6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum:
et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur.

5:7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos,
et aruspices.  Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis:
Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius
manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream
habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

5:8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec
scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

5:9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius
immutatus est. sed et optimates eius turbabantur.

5:10 Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius,
domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive:
non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.

5:11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se:
et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo:
nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum,
Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:

5:12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et
interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum
inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar.
nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

5:13 Igitur introductus est Daniel coram rege.  Ad quem praefatus
rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit
pater meus rex de Iudaea?

5:14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia,
intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.

5:15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi,
ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi:
et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.

5:16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari,
et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem
eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa
collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

5:17 Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi,
et dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi, rex,
et interpretationem eius ostendam tibi.

5:18 O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam,
et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

5:19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi,
tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum: quos volebat,
interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat:
et quos volebat, humiliabat.

5:20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est
ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:

5:21 (g) et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis
positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut
bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec
cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum:
et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

5:22 Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum,
cum scires haec omnia:

5:23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus
eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae,
et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos,
et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident,
neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet
flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

5:24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc,
quod exaratum est.

5:25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: MANE, THECEL, PHARES.

5:26 Et haec est interpretatio sermonis.  MANE: numeravit Deus
regnum tuum, et complevit illud.

5:27 THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.

5:28 PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

5:29 Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata
est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet
potestatem tertius in regno suo.

5:30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.

5:31 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.



5. DANIEL IN LACU LEONUM SERVATUR, 6:1-28.


6:1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum
viginti ut essent in toto regno suo.

6:2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat:
ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.

6:3 Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas:
quia spiritus Dei amplior erat in illo.

6:4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum:
unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent
Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem
reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa,
et suspicio non inveniretur in eo.

6:5 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic
aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.

6:6 Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti
sunt ei: Dari rex in aeternum vive:

6:7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus,
et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat,
et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo,
et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.

6:8 Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum:
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis,
nec praevaricari cuiquam liceat.

6:9 Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.

6:10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem,
ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra
Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat,
confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

6:11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem,
et obscerantem Deum suum.

6:12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non
constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis,
et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur
in lacum leonum?  Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo
iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet.

6:13 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis
captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto,
quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.

6:14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est:
et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum
solis laborabat ut erueret illum.

6:15 Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex,
quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum,
quod constituerit rex, non liceat immutari.

6:16 Tunc rex praecepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum
in lacum leonum.  Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper,
ipse liberabit te.

6:17 Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci:
quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum,
nequid fieret contra Danielem.

6:18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique
non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

6:19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:

6:20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit,
et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus,
cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?

6:21 Et Daniel regi respondens ait: Rex in aeternum vive:

6:22 (h) Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum,
et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me:
sed et coram te, rex, delictum non feci.

6:23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem
praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu,
et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.

6:24 Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant
Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii,
et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci,
donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.

6:25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus,
et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.

6:26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio,
et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim
Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur,
et potestas eius usque in aeternum.

6:27 Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia
in caelo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.

6:28 (i) Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii,
regnumque Cyri Persae.



PARS ALTERA.
VISIONES DANIELIS PROPHETAE, 7:1-12:13.



1. DE QUATTUOR REGNIS MUNDI AC DE REGNO MESSIANICO, 7:1-28.


7:1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit:
visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens,
brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:

7:2 Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli
pugnabant in mari magno.

7:3 Et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.

7:4 Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae: aspiciebam donec
evulsae sunt alae eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi
homo stetit; et cor hominis datum est ei.

7:5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres
ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei:
Surge, comede carnes plurimas.

7:6 Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas
habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant
in bestia, et potestas data est ei.

7:7 Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia
quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis,
dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens,
et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat
ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

7:8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio
eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi,
quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

7:9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit:
vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi
lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus.

7:10 Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius.
(j) millia millium ministrabant ei, et decies millies centena
millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.

7:11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu
illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia,
et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:

7:12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora
vitae constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.

7:13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli
quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit:
et in conspectu eius obtulerunt eum.

7:14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi,
tribus, et linguae ipsi servient: (k) potestas eius, potestas aeterna,
quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.

7:15 Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his,
et visiones capitis mei conturbaverunt me.

7:16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo
de omnibus his.  Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:

7:17 Hae quattuor bestiae magnae: quattuor sunt regna,
quae consurgent de terra.

7:18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt
regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.

7:19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta,
quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis:
dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat,
et reliqua pedibus suis conculcabat:

7:20 et de cornibus decem, quae habebat in capite: et de alio,
quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo,
quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.

7:21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos,
et praevalebat eis,

7:22 donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi,
et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

7:23 Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra,
quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram,
et conculcabit, et comminuet eam.

7:24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt:
et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus,
et tres reges humiliabit.

7:25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi
conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges,
et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

7:26 Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur,
et dispereat usque in finem.

7:27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter
omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum,
regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

7:28 Hucusque finis verbi.  Ego Daniel multum cogitationibus
meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem
in corde meo conservavi.



2. DE VICTORIA GRAECORUM ET IMPIETATE REGIS ULTIMI, 8:1-27.


8:1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id, quod videram in principio,

8:2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in
Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

8:3 Et lavavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat
ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero
atque succrescens.  Postea

8:4 vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem,
et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiae
non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius:
fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

8:5 Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab
Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram:
porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

8:6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem
ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.

8:7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum,
et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat
aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit,
et nemo quibat liberare arietem de manu eius.

8:8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset,
fractum est cornu magnum, et orta sunt quattour cornua subter illud
per quattuor ventos caeli.

8:9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum
est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.

8:10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et deiecit de
fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

8:11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo
tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.

8:12 Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata:
et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

8:13 Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus
alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium,
et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium,
et fortitudo conculcabitur?

8:14 Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti:
et mundabitur sanctuarium.

8:15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem
intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

8:16 Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait:
Gabriel fac intelligere istum visionem.

8:17 Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset,
pavens corrui in faciem meam, et ait ad me:  Intellige fili hominis,
quoniam in tempore finis complebitur visio.

8:18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram:
et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

8:19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in
novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.

8:20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

8:21 Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande,
quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.

8:22 Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo:
quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.

8:23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget
rex impundes facie, et intelligens propositiones.

8:24 et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis:
et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet.
Et interficiet robustos, et populum sanctorum

8:25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius:
et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos:
et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

8:26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est:
tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

8:27 Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies: cumque surrexissem,
faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui
interpretaretur.



3. DE TEMPORE ADVENTUS CHRISTI ET REGNI MESSIANICI, 9:1-27.


9:1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum,
qui imperavit super regnum Chaldaeorum:

9:2 Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris (l) numerum
annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam,
ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni.

9:3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari
in ieiuniis, sacco, et cinere.

9:4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi:
(m) Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum,
et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.

9:5 (n) Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus:
et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis.

9:6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in
nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris,
omnique populo terrae.

9:7 Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est
hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel,
his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas
eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

9:8 Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris,
et patribus nostris, qui peccaverunt.

9:9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio,
quia recessimus a te:

9:10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius,
quam posuit nobis per servos suos prophetas.

9:11 Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt
ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio,
(o) quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

9:12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos,
et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret
in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo,
secundum quod factum est in Ierusalem.

9:13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos:
et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab
iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

9:14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos:
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit:
non enim audivimus vocem eius.

9:15 (p) Et nunc Domine Deus noster, (q) qui eduxisti populum tuum
de Terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc:
peccavimus, iniquitatem fecimus.

9:16 Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua,
et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo.
Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem,
et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

9:17 Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui,
et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum,
quod desertum est propter temetipsum.

9:18 Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos,
et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum
est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus
preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis:

9:19 Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter
temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem,
et super populum tuum.

9:20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea,
et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu
Dei mei, pro monte sancto Dei mei:

9:21 Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in
visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

9:22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc
egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

9:23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut
indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem,
et intellige visionem.

9:24 (r) Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum,
et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem
accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna,
et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

9:25 Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum
aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem,
et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea,
et muri in angustia temporum.

9:26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus:
et non erit eius populus, qui eum negaturus est.  Et civitatem,
et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis
eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

9:27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: (s) et erit in templo
abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem
perseverabit desolatio.



4. DE EVENTIBUS A CYRO USQUE AD FINEM MUNDI, 10:1-12:13.


10:1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli
cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna:
intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.

10:2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,

10:3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt
in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium
hebdomadarum dies.

10:4 Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium
magnum, qui est Tigris.

10:5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis,
et renes eius accincti auro obrizo:

10:6 et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species
fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae
deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis:
et vox sermonum eius ut vox multitudinis.

10:7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum,
non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

10:8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non
remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me,
et emarcui, nec habui quidquam virium.

10:9 Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus
super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.

10:10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea,
et super articulos manuum mearum.

10:11 Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba,
quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te.
Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

10:12 Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo,
quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu
Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.

10:13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus:
et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum,
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.

10:14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in
novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.

10:15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum
meum ad terram, et tacui.

10:16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea:
et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me:
Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil
in me remansit virium.

10:17 Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo?
nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

10:18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

10:19 et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare,
et esto robustus.  Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi:
Loquere Domine mi, quia confortasti me.

10:20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar
ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer,
apparuit princeps Graecorum veniens.

10:21 Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis:
et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.

11:1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur,
et roboraretur.

11:2 Et nunc veritatem annunciabo tibi.  Ecce adhuc tres reges
stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes:
et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.

11:3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa:
et faciet quod placuerit ei.

11:4 Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in
quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum
potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius
etiam in externos, exceptis his.

11:5 Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius praevalebit
super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius.

11:6 Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri
veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem
brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam,
adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.

11:7 Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu,
et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.

11:8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti,
et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis.

11:9 Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.

11:10 Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem
exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans:
et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.

11:11 Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus
regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur
multitudo in manu eius.

11:12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet
multa millia, sed non praevalebit.

11:13 Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem
multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet
properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

11:14 (t) Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri:
filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem,
et corruent.

11:15 Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes
munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi
eius ad resistendum, et non erit fortitudo.

11:16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit
qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur
in manu eius.

11:17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius,
et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud:
et non stabit, nec illius erit.

11:18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas:
et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius
convertetur in eum.

11:19 Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget,
et corruet, et non invenietur.

11:20 Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio:
et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.

11:21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei
honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

11:22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur:
insuper et dux foederis.

11:23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet,
et superabit in modico populo.

11:24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non
fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam,
et divinitas eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit:
et hoc usque ad tempus.

11:25 Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri
in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis,
et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

11:26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius
opprimetur: et cadent interfecti plurimi.

11:27 Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam
mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.

11:28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius
adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

11:29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum:
et non erit priori simile novissimum.

11:30 Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur,
et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii,
et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt
testamentum sanctuarii.

11:31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis,
et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.

11:32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter:
populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

11:33 Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio,
et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

11:34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo:
et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

11:35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur
usque ad tempus praefinitum: quia adhuc aliud tempus erit.

11:36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur,
et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum
loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia:
perpetrata quippe est definitio.

11:37 Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis
feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget.

11:38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum,
quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento,
et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

11:39 Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit,
et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis,
et terram dividet gratuito.

11:40 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri,
et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus,
et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret,
et pertransiet.

11:41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent:
hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab,
et principium filiorum Ammon.

11:42 Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet.

11:43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus
pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.

11:44 Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet
in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

11:45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem
inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo
auxiliabitur ei.

12:1 In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus,
qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit
ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus
fuerit scriptus in libro.

12:2 Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt:
(u) alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

12:3 Qui autem docti fuerint, (v) fulgebunt quasi splendor firmamenti:
et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

12:4 Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad
tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

12:5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc
super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

12:6 Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super
aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?

12:7 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super
aquas fluminis, (w) cum elevasset dexteram et sinistram suam in
caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus,
et tempora, et dimidium temporis.  Et cum completa fuerit dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa haec.

12:8 Et ego audivi, et non intellexi.  Et dixi: Domine mi,
quid erit post haec?

12:9 Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones
usque ad praefinitum tempus.

12:10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi:
et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.

12:11 Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita
fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12:12 Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille
trecentos trigintaquinque.

12:13 Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in
sorte tua in finem dierum.



HUCUSQUE DANIELEM IN HEBRAEO VOLUMINE LEGIMUS.  QUAE SEQUUNTUR
USQUE AD FINEM LIBRI, DE THEODOTIONIS EDITIONE TRANSLATA SUNT.

APPENDICES LIBRI, 13:1-14:42.



1. AD 2:49, DE LIBERATIONE CASTAE SUSANNAE, 13:1-64.


13:1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:

13:2 Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis,
et timentem Deum:

13:3 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam
suam secundum legem Moysi.

13:4 Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae:
et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.

13:5 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno:
de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone
a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.

13:6 Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes,
qui habebant iudicia.

13:7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna,
et deambulabat in pomario viri sui.

13:8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem:
et exarserunt in concupiscentiam eius:

13:9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut
non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.

13:10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi
vicissim dolorem suum:

13:11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam,
volentes concumbere cum ea:

13:12 et observabant quotidie solicitius videre eam.
Dixitque alter ad alterum:

13:13 Eamus domum, quia hora prandii est.  Et egressi recesserunt a se.

13:14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab
invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in
communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.

13:15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est
aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis,
voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat:

13:16 et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos,
et contemplantes eam.

13:17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata,
et ostia pomarii claudite, ut laver.

13:18 Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii,
et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat.
nesciebantque senes intus esse absconditos.

13:19 Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes,
et accurrerunt ad eam, et dixerunt:

13:20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt,
et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis,
et commiscere nobiscum.

13:21 quod si nolueris, dicemus contra te testimonium,
quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

13:22 Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim
hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.

13:23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras,
quam peccare in conspectu Domini.

13:24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes
adversus eam.

13:25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario,
irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

13:27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer:
quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna.  Et facta
est dies crastina.

13:28 Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo
presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

13:29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae
uxorem Ioakim.  Et statim miserunt.

13:30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

13:32 At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta)
ut vel sic satiarentur decore eius.

13:33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

13:34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi,
posuerunt manus suas super caput eius.

13:35 Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam
habens in Domino.

13:36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli,
ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii,
et dimisit a se puellas.

13:37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

13:38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem,
cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

13:39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior
nobis erat, et apertis ostiis exilivit:

13:40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam
esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.

13:41 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi,
et condemnaverunt eam ad mortem.

13:42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne,
qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

13:43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me:
et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose
composuerunt adversum me.

13:44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.

13:45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum
sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:

13:46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.

13:47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo,
quem tu locutus es?

13:48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel,
non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis
filiam Israel?

13:49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
adversus eam.

13:50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes:
Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit
honorem senectutis.

13:51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul,
et diiudicabo eos.

13:52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis,
et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua,
quae operabaris prius:

13:53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios,
dicente Domino: (x) Innocentem et iustum non interficies.

13:54 Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos
colloquentes sibi.  Qui ait: Sub schino.

13:55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum:
Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.

13:56 Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan,
et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:

13:57 sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis:
sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.

13:58 Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos
loquentes sibi.  Qui ait: Sub prino.

13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum:
manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium,
et interficiat vos.

13:60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum,
qui salvat sperantes in se.

13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim
eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis
sicut male egerant adversus proximum,

13:62 (y) ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos,
et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

13:63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua
Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset
inventa in ea res turpis.

13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa,
et deinceps.



2. AD 6:28, DE EVERSIONE IDOLORUM, 13:65-14:42.


13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit
Cyrus Perses regnum eius.

14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.

14:2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur
in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta,
vinique amphorae sex.

14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum:
porro Daniel adorabat Deum suum.  Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?

14:4 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta,
sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet
potestatem omnis carnis.

14:5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus?
An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?

14:6 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus
luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.

14:7 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis:
Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.

14:8 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel,
quia blasphemavit in Bel.  Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.

14:9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus,
et parvulis, et filiis.  Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

14:10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex
pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:

14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel,
morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

14:12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum,
et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos
ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem,
et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium:
et signantes annulo regis abierunt.

14:14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam,
et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.

14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

14:16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel?  Qui respondit:
Salva, rex.

14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,
exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

14:18 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro:
et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.

14:19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium.
Et iratus est rex.

14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum:
et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur,
et consumebant quae erant super mensam.

14:21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis:
qui subvertit eum, et templum eius.

14:22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

14:23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste
non sit Deus vivens: adora ergo eum.

14:24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est
Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.

14:25 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem
absque gladio, et fuste.  Et ait rex: Do tibi.

14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter:
fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco.
Et dixit: Ecce quem colebatis.

14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer:
et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex:
Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

14:28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem,
alioquin interficiemus te, et domum tuam.

14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer:
et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.

14:30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

14:31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo
corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis,
ut devorarent Danielem.

14:32 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum,
et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.

14:33 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes,
in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

14:34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

14:35 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius,
et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone
supra lacum in impetu spiritus sui.

14:36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium,
quod misit tibi Deus.

14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti
diligentes te.

14:38 Surgensque Daniel comedit.  Porro Angelus Domini restituit
Habacuc confestim in loco suo.

14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum,
et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis.
Et extraxit eum de lacu leonum.

14:41 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit
in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra
Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia
in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.



PARALLELISMUS MEMBRORUM.


(a)   1: 21   Inf 6:28.
(b)   3: 59   Ps 148:4.
(c)   3:100   Inf 4:31; 7:14.
(d)   4: 22   Inf 5:21.
(e)   4: 24   Sir 3:33.
(f)   4: 31   Sup 3:100.
(g)   5: 21   Sup 4:22.
(h)   6: 22   1 Mcc 2:60.
(i)   6: 28   Sup 1:21.
(j)   7: 10   Apc 5:11.
(k)   7: 14   Sup 3:100; Mch 4:7; Lc 1:32.
(l)   9:  2   Ir 25:11; 29:10.
(m)   9:  4   Neh 1:5.
(n)   9:  5   Bar 1:17.
(o)   9: 11   Dt 27:14
(p)   9: 15   Bar 2:11.
(q)   9: 15   Ex 15:13.
(r)   9: 24   Io 1:45.
(s)   9: 27   Mt 24:15.
(t)  11: 14   Is 19:16.
(u)  12:  2   Mt 25:46.
(v)  12:  3   Sap 3:7.
(w)  12:  7   Apc 10:5.
(x)  13: 53   Ex 23:7.
(y)  13: 62   Dt 19:18.
(z)  14: 35   Ez 8:3.



NOTAE MARGINALES.

[THESE NOTES STOOD IN THE MARGINS OF THE PRINTED VERSION OF THIS TEXT.
THE VERSE NUMBERS IN BRACKETS INDICATE THEIR APPROXIMATE LOCATIONS.
THEY TEND TO BE MORE SYNOPTIC IN NATURE THAN INTERPRETIVE.]


[ 1: 1]  Babylonem ductus
[ 1: 3]  cum sociis litteras et linguam Chaldaeorum discit
[ 1: 8]  et propter abstinentiam cibi et potus
[ 1:17]  intelligentia visionum et somniorum donatus est;
[ 1:21]  fuit usque ad Cyrum.
[ 2: 1]  Somnium dilapsum
[ 2: 2]  sapientes regi Nabuchodonosor indicare nequeunt,
[ 2:12]  ideoque supplicio destinantur;
[ 2:14]  Daniel prolationem petit,
[ 2:17]  a Deo edocetur,
[ 2:24]  in conspectu regis
[ 2:28b] somnium narrat
[ 2:36b] eiusque interpretationem adicit;
[ 2:46]  rex Deum Israel agnoscit at Danielem honorat,
[ 2:49]  socios eius exaltat.
[ 3: 1]  Statuam a rege erectam
[ 3: 2]  adorantibus reliquis convocatis
[ 3: 8]  socii Danielis non adorant,
[ 3:13]  regi Nabuchodonosor audacter resistentes,
[ 3:19]  ideoque in fornacem mittuntur;
[ 3:24]  in medio flammae
[ 3:25]  Azarias Domino confitetur,
[ 3:46]  ab angelo Domini servati
[ 3:51]  hi tres Domino Deo benedicunt;
[ 3:91]  rex obstupescens
[ 3:93]  illaesos egredi iubent
[ 3:95]  et Deum Isreal profitens eos promovet.
[ 3:98]  Initium decreti regii;
[ 4: 1]  aliud somnium suum,
[ 4: 3]  quod sapientes interpretari nequeunt,
[ 4: 5]  Danieli ingresso
[ 4: 7]  Nabuchodonosor narrat
[ 4:16]  eiusque interpretationem audit;
[ 4:25]  rex in insaniam zoanthropicam incidit
[ 4:31]  et iterum mentis compos fit;
[ 4:34]  regem caeli glorificat.
[ 5: 1]  Profanantibus vasa templi
[ 5: 5]  manus scribens apparet,
[ 5: 7]  cuius scripturam sapientes exponere nequeunt;
[ 5:10]  regina suadente
[ 5:13]  Daniel introducitur,
[ 5:17]  qui regem superbum obiurgat,
[ 5:25]  scripturam legit et interpretatur,
[ 5:29]  a rege honoratur;
[ 5:30]  Baltassar occiditur, Darius regnat.
[ 6: 1]  Principes et satrapae Danieli invidentes
[ 6: 6]  religiosum decretum regium afferunt,
[ 6:10]  quod Daniel non curat,
[ 6:11]  quare ab illis viris accusatur
[ 6:14]  et in lacum leonum mittitur,
[ 6:19]  sed ab angelo Dei servatur;
[ 6:23]  Darius eum educit
[ 6:25]  ac Deum Israel honorat;
[ 6:28]  Daniel usque ad Cyrum est.
[ 7: 1]  Tempus visionis;
[ 7: 2]  Quattour bestias de mari ascendentes videt,
[ 7: 9]  iudicium Dei aspicit,
[ 7:13]  filium hominis videt,
[ 7:15]  interpretationem visorum accipit;
[ 7:28]  finis visionis.
[ 8: 1]  Tempus et locus visionis;
[ 8: 3]  hircum de ariete triumphantem
[ 8: 9]  et cornu insolentissimum videt
[ 8:13]  eiusque tempus audit;
[ 8:15]  Gabriel Danieli apparet
[ 8:19b] et visionem interpretatur;
[ 8:27]  effectus visionis.
[ 9: 1]  Tempus et occasio visionis;
[ 9: 4]  Daniel peccata confitetur
[ 9:15]  et salutem petit,
[ 9:20]  Gabriel ei apparet
[ 9:24]  et 70 hebdomadas annorum nuntiat.
[10: 1]  Tempus occasio, locus visionis;
[10: 5]  Gabriel Danieli apparet,
[10:10]  eum confortat atque docet:
[11: 2b] de tribus successoribus Cyri,
[11: 3]  de Alexandro eiusque regno,
[11: 5]  de Ptolemaeo I et Seleuco I,
[11: 6]  de Antiocho II et Ptolemaeo II,
[11: 7]  de Ptolemaeo III et Seleuco II,
[11:10]  de Seleuco III fratreque Antiocho III et Ptolemaeo IV,
[11:13]  necnon Ptolemaeo V,
[11:20]  de Seleuco IV,
[11:21]  de Antiocho IV Epiphane Aegyptum bis oppugnate
[11:30b] ac populum Israel persequente
[11:36]  propter impietatem suam,
[11:40]  de hoste novissimo
[12: 1]  ac protectore populi Israel,
[12: 2]  de resurrectione et mercede,
[12: 4]  de libro signando;
[12: 5]  finis visionis.
[13: 1]  Senibus iudicibus sollicitantibus resistit,
[13:27b] ab illis adulterii accusata condemnatur,
[13:44]  sed a Daniele innocens demonstratur.
[13:65]  Daniel conviva Cyri
[14: 2]  idolum Bel non adorat,
[14:13]  sed fraude sacerdotum detecta subvertit
[14:22]  atque draconem interficit;
[14:27]  in lacum leonum missus
[14:32]  ab Habacuc propheta pascitur;
[14:39]  Cyrus Danielem educit ac Deum Israel honorat.



APPENDIX CRITICA.

DISCREPANTIA LECTIONUM CLEMENTINARUM ATQUE
HEBRAICARUM ET GRAECARUM AB ANGELO ROCCA NOTATA.


2:2 Praecepit autem; Heb. et Gr. et praecepit.

2:22 Deus patrum nostrorum; in Heb. (Aram.) Deus patris mei,
in Gr. patrum meorum, quae lection in priore Congr. fuit probata,
in posteriore vero mutata in "patrum nostrorum" (Aram. 'abhahathi
est pluralis, ergo "patrum meorum" est lectio vera).

2:34 lapis de monte; "de monte" non legunt Heb. (Aram.),
tamen habent Gr., Congr. retinuit.

3:52 et gloriosus; Gr. et quaedam Ms. non legunt, habet tamen
textus Hieronymi.

3:94 sarabala eorum; ubi supra (versu 21) dicitur "cum braccis suis",
habetur hoc idem vocabulum.  Nescio cur Vulgatus hoc in loco reservavit
nomen "sarabala", illic autem vertit (Aram. sarabala, Gr. sarabara erat
vestis Persica, braccae vel pallium).

4:20 super eum; Gr. et in quibusdam Ms. legitur "super eam" (Gr. super eum).

5:1 Baltassar; in Heb. (Aram.) Balsasar, in Gr. Baltasar (Aram. Belsassar).

5:29 regno suo; "suo" Heb. (Aram.) et aliquot Ms. non legunt,
tamen habent Gr.

6:6 surripuerunt; hoc verbum reperitur in omnibus Latinis exemplaribus,
obscurum tamen est.  Significat enim cum tumultus et indignatione
convenire seu accedere, estque illud verbum, quod habetur Ps. 2
"Quare fremuerunt gentes", verbum (Heb. et Aram.) est "ragas."

6:27 de lacu leonum; in Heb. (Aram.) et Ms. "de manu", Gr. "de ore"
(etiam Gr. "de manu").

7:22 sanctis Excelsi; Heb. (Aram.) sanctis Excelsorum (est tamen
pluralis maiestatis, ergo in Gr. et Vulg. recte redditus).

11:41 multae; Gr. multi (ita Theodotion, LXX autem "multae").

12:6 dixi; in Heb. dixit (sic Theodotion quoque).

14:42 hic versus nec a Gr. nec a Hieronymo habetur, sed legitur
in multis impressis.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home