Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

´╗┐Title: Horace: Odes and Epodes
Author: Horace, 65 BC-8 BC
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Horace: Odes and Epodes" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



HORACE

ODES AND EPODES


Edited by

Paul Shorey,

Professor in The University Of Chicago


Revised by

Paul Shorey and Gordon J. Laing

Professors in The University Of Chicago



Q. HORATII FLACCI



CARMINUM

LIBER PRIMUS.



I.

Maecenas atavis edite regibus,
O et praesidium et dulce decus meum,
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse iuvat metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis                                      5
Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo,
Quidquid de Libycis verritur areis.                                10
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus
Numquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum                                15
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit ratis
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die                                    20
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Iove frigido                                  25
Venator tenerae coniugis immemor,
Seu visast catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis, me gelidum nemus                              30
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseris,                                35
Sublimi feriam sidera vertice.



II.

Iam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit pater et rubente
Dextera sacras iaculatus arcis
  Terruit urbem,

Terruit gentis, grave ne rediret                                    5
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
  Visere montis,

Piscium et summa genus haesit ulmo,
Nota quae sedes fuerat columbis,                                   10
Et superiecto pavidae natarunt
  Aequore dammae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Litore Etrusco violenter undis
Ire deiectum monumenta regis                                       15
  Templaque Vestae,

Iliae dum se nimium querenti
Iactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Iove non probante uxorius
  amnis.                                                           20

Audiet civis acuisse ferrum,
Quo graves Persae melius perirent,
Audiet pugnas vitio parentum
  Rara iuventus.

Quem vocet divum populus ruentis                                   25
Imperi rebus? Prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
  Carmina Vestam?

Cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? Tandem venias precamur,                                  30
Nube candentis umeros amictus,
  Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Iocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes                                    35
  Respicis, auctor,

Heu nimis longo satiate ludo,
Quem iuvat clamor galeaeque leves
Acer et Mauri peditis cruentum
  Voltus in hostem;                                                40

Sive mutata iuvenem figura
Ales in terris imitaris almae
Filius Maiae, patiens vocari
  Caesaris ultor,

Serus in caelum redeas, diuque                                     45
Laetus intersis populo Quirini,
Neve te nostris vitiis iniquum
  Ocior aura

Tollat; hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,                                50
Neu sinas Medos equitare inultos
  Te duce, Caesar.



III.

Sic te diva potens Cypri,
  Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
  Obstrictis aliis praeter Iapyga,
Navis, quae tibi creditum                                           5
  Debes Vergilium finibus Atticis,
Reddas incolumem precor
  Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
  Circa pectus erat, qui fragilem truci                            10
Commisit pelago ratem
  Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus
  Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae                                            15
  Maior, tollere seu ponere volt freta.
Quem mortis timuit gradum,
  Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et
  Infamis scopulos, Acroceraunia?                                  20
Nequiquam deus abscidit
  Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae
  Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti                                                25
  Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus
  Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo
  Subductum macies et nova febrium                                 30
Terris incubuit cohors,
  Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
  Expertus vacuum Daedalus aera
Pennis non homini datis;                                           35
  Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus arduist;
  Caelum ipsum petimus stultitia, neque
Per nostrum patimur scelus
  Iracunda Iovem ponere fulmina.                                   40



IV.

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni,
  Trahuntque siccas machinae carinas,
Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,
  Nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,                     5
  Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
  Volcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
  Aut flore terrae quem ferunt solutae;                            10
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
  Seu poscat agna sive malit haedo.
Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
  Regumque turris. O beate Sesti,
Vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam.                 15
  Iam te premet nox, fabulaeque Manes,
Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
  Nec regna vini sortiere talis
Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
  Nunc omnis et mox virgines tepebunt.                             20



V.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
  Grato, Pyrrha, sub antro?
    Cui flavam religas comam,

Simplex munditiis? Heu quotiens fidem                               5
Mutatosque deos flebit et aspera
  Nigris aequora ventis
    Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,
Qui semper vacuam, semper amabilem                                 10
  Sperat, nescius aurae
    Fallacis. Miseri, quibus

Intentata nites. Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
  Suspendisse potenti                                              15
    Vestimenta maris deo.



VI.

Scriberis Vario fortis et hostium
Victor Maeonii carminis alite,
Quam rem cumque ferox navibus aut equis
  Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem                          5
Pelidae stomachum cedere nescii
Nec cursus duplicis per mare Ulixei
  Nec saevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia, dum pudor
Imbellisque lyrae Musa potens vetat                                10
Laudes egregii Caesaris et tuas
  Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit, aut pulvere Troico
Nigrum Merionen, aut ope Palladis                                  15
  Tydiden superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in iuvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur,
  Non praeter solitum leves.                                       20



VII.

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
  Aut Epheson bimarisve Corinthi
Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
  Insignis aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem                   5
  Carmine perpetuo celebrare et
Undique decerptam fronti praeponere olivam.
  Plurimus in Iunonis honorem
Aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas.
  Me nec tam patiens Lacedaemon                                    10
Nec tam Larisae percussit campus opimae,
  Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
  Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo                             15
  Saepe Notus neque parturit imbris
Perpetuo, sic tu sapiens finire memento
  Tristitiam vitaeque labores
Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
  Castra tenent seu densa tenebit                                  20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
  Cum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,
  Sic tristis adfatus amicos:
'Quo nos cumque feret melior fortuna parente,                      25
  Ibimus, o socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
  Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
  O fortes peioraque passi                                         30
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
  Cras ingens iterabimus aequor.'



VIII.

Lydia, dic, per omnis
  Te deos oro, Sybarin cur properes amando
Perdere; cur apricum
  Oderit campum, patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris                                                 5
  Inter aequalis equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?
  Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum
Sanguine viperino
  Cautius vitat, neque iam livida gestat armis                     10
Bracchia, saepe disco,
  Saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
Quid latet, ut marinae
  Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae
Funera, ne virilis                                                 15
  Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?



IX.

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
  Silvae laborantes, geluque
    Flumina constiterint acuto.

Dissolve frigus ligna super foco                                    5
Large reponens atque benignius
  Deprome quadrimum Sabina,
    O Thaliarche, merum diota.

Permitte divis cetera; qui simul
Stravere ventos aequore fervido                                    10
  Deproeliantis, nec cupressi
    Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras, fuge quaerere et
Quem fors dierum cumque dabit lucro
  Adpone, nec dulcis amores                                        15
    Sperne puer neque tu choreas,

Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus et areae
  Lenesque sub noctem susurri
    Composita repetantur hora;                                     20

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo
  Pignusque dereptum lacertis
    Aut digito male pertinaci.



X.

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae
  More palaestrae,

Te canam, magni Iovis et deorum                                     5
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum quidquid placuit iocoso
  Condere furto.

Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci                                    10
Voce dum terret, viduus pharetra
  Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae                                15
  Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coerces
Aurea turbam, superis deorum
  Gratus et imis.                                                  20



XI.

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
Temptaris numeros. Ut melius quidquid erit pati,
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare                        5
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.



XII.

Quem virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? Cuius recinet iocosa
  Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris,                                     5
Aut super Pindo gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae
  Orphea silvae,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,                                 10
Blandum et auritas fidibus canoris
  Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum                                15
  Temperat horis?

Unde nil maius generatur ipso,
Nec viget quicquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit
  Pallas honores,                                                  20

Proeliis audax; neque te silebo,
Liber, et saevis inimica virgo
Beluis, nec te, metuende certa
 Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,                                  25
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
  Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,                                  30
Et minax, quod sic voluere, ponto
  Unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fascis dubito, an Catonis                                 35
  Nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno
Gratus insigni referam camena
  Fabriciumque.                                                    40

Hunc, et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit, et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto
  Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo                                   45
Fama Marcelli; micat inter omnis
Iulium sidus velut inter ignis
  Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni                                      50
Caesaris fatis data: tu secundo
  Caesare regnes.

Ille seu Parthos Latio imminentis
Egerit iusto domitos triumpho,
Sive subiectos Orientis orae                                       55
  Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem;
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
  Fulmina lucis.                                                   60



XIII.

Cum tu, Lydia, Telephi
  Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas bracchia, vae meum
  Fervens difficili bile tumet iecur.
Tum nec mens mihi nec color                                         5
  Certa sede manet, umor et in genas
Furtim labitur, arguens
  Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos
  Turparunt umeros immodicae mero                                  10
Rixae, sive puer furens
  Impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
  Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus                                       15
  Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius,
  Quos inrupta tenet copula nec malis
Divolsus querimoniis
  Suprema citius solvet amor die.                                  20



XIV.

O navis, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis? Fortiter occupa
  Portum! Nonne vides ut
    Nudum remigio latus

Et malus celeri saucius Africo                                      5
Antemnaeque gemant, ac sine funibus
Vix durare carinae
  Possint imperiosius

Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo.                             10
  Quamvis Pontica pinus,
    Silvae filia nobilis,

Iactes et genus et nomen inutile,
Nil pictis timidus navita puppibus
  Fidit. Tu, nisi ventis                                           15
    Debes ludibrium, cave.

Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
 Interfusa nitentis
    Vites aequora Cycladas.                                        20



XV.

Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
Ingrato celeres obruit otio
  Ventos ut caneret fera

Nereus fata: 'Mala ducis avi domum,                                 5
Quam multo repetet Graecia milite,
Coniurata tuas rumpere nuptias
  Et regnum Priami vetus.

Heu heu, quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae                                10
Genti! Iam galeam Pallas et aegida
  Currusque et rabiem parat.

Nequiquam Veneris praesidio ferox
Pectes caesariem, grataque feminis
Imbelli cithara carmina divides;                                   15
  Nequiquam thalamo gravis

Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu, serus adulteros
  Crines pulvere collines.                                         20

Non Laertiaden, exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis?
Urgent impavidi te Salaminius
  Teucer, te Sthenelus, sciens

Pugnae, sive opus est imperitare equis,                            25
Non auriga piger. Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
  Tydides, melior patre,

Quem tu, cervus uti vallis in altera
Visum parte lupum graminis immemor                                 30
Sublimi fugies mollis anhelitu,
  Non hoc pollicitus tuae.

Iracunda diem proferet Ilio
Matronisque Phrygum classis Achillei:
Post certas hiemes uret Achaicus                                   35
  Ignis Iliacas domos.'



XVI.

O matre pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cumque voles modum
  Pones iambis, sive flamma
    Sive mari libet Hadriano.

Non Dindymene, non adytis quatit                                    5
Mentem sacerdotum incola Pythius,
  Non Liber aeque, non acuta
    Sic geminant Corybantes aera,

Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum                                  10
  Nec saevus ignis nec tremendo
    Iuppiter ipse ruens tumultu.

Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam undique
  Desectam et insani leonis                                        15
    Vim stomacho adposuisse nostro.

Irae Thyesten exitio gravi
Stravere et altis urbibus ultimae
  Stetere causae cur perirent
    Funditus imprimeretque muris                                   20

Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem! Me quoque pectoris
  Temptavit in dulci iuventa
    Fervor et in celeres iambos

Misit furentem; nunc ego mitibus                                   25
Mutare quaero tristia, dum mihi
  Fias recantatis amica
    Opprobriis animumque reddas.



XVII.

Velox amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus et igneam
  Defendit aestatem capellis
    Usque meis pluviosque ventos.

Impune tutum per nemus arbutos                                      5
Quaerunt latentis et thyma deviae
  Olentis uxores mariti,
    Nec viridis metuunt colubras

Nec Martialis haediliae lupos,
Utcumque dulci, Tyndari, fistula                                   10
  Valles et Usticae cubantis
    Levia personuere saxa.

Di me tuentur, dis pietas mea
Et Musa cordist. Hic tibi copia
  Manabit ad plenum benigno                                        15
    Ruris honorum opulenta cornu.

Hic in reducta valle Caniculae
Vitabis aestus et fide Teia
  Dices laborantis in uno
    Penelopen vitreamque Circen;                                   20

Hic innocentis pocula Lesbii
Duces sub umbra, nec Semeleius
  Cum Marte confundet Thyoneus
    Proelia, nec metues protervum

Suspecta Cyrum, ne male dispari                                    25
Incontinentis iniciat manus
  Et scindat haerentem coronam
    Crinibus immeritamque vestem.



XVIII.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?                5
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum                          10
Discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu,
Invitum quatiam nec variis obsita frondibus
Sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui,
Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem                       15
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.



XIX.

Mater saeva Cupidinum
  Thebanaeque iubet me Semelae puer
Et lasciva Licentia
  Finitis animum reddere amoribus.
Urit me Glycerae nitor,                                             5
  Splendentis Pario marmore purius;
Urit grata protervitas
  Et voltus nimium lubricus adspici.
In me tota ruens Venus
  Cyprum deseruit, nec patitur Scythas                             10
Et versis animosum equis
  Parthum dicere nec quae nihil attinent.
Hic vivum mihi caespitem, hic
  Verbenas, pueri, ponite turaque
Bimi cum patera meri:                                              15
  Mactata veniet lenior hostia.



XX.

Vile potabis modicis Sabinum
Cantharis, Graeca quod ego ipse testa
Conditum levi, datus in theatro
  Cum tibi plausus,

Care Maecenas eques, ut paterni                                     5
Fluminis ripae simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
  Montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
Tu bibes uvam: mea nec Falernae                                    10
Temperant vites neque Formiani
  Pocula colles.



XXI.

Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium
  Latonamque supremo
    Dilectam penitus Iovi.

Vos laetam fluviis et nemorum coma,                                 5
Quaecumque aut gelido prominet Algido,
  Nigris aut Erymanthi
    Silvis aut viridis Cragi;

Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon Apollinis                                 10
  Insignemque pharetra
    Fraternaque umerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
  Persas atque Britannos                                           15
    Vestra motus aget prece.



XXII.

Integer vitae scelerisque purus
Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
  Fusce, pharetra,

Sive per Syrtis iter aestuosas,                                     5
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
  Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra                                    10
Terminum curis vagor expeditis,
  Fugit inermem,

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
Nec Iubae tellus generat, leonum                                   15
  Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,
Quod latus mundi nebulae malusque
  Iuppiter urget;                                                  20

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
  Dulce loquentem.



XXIII.

Vitas hinuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis
  Matrem non sine vano
    Aurarum et siluae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit                                   5
Adventus foliis, seu virides rubum
  Dimovere lacertae,
    Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:                                 10
  Tandem desine matrem
    Tempestiva sequi viro.



XXIV.

Quis desiderio sit pudor aut modus
Tam cari capitis? Praecipe lugubris
Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
  Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quintilium perpetuus sopor                                     5
Urget! Cui Pudor et Iustitiae soror,
Incorrupta Fides, nudaque Veritas
  Quando ullum inveniet parem?

Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Vergili.                                10
Tu frustra pius heu non ita creditum
  Poscis Quintilium deos.

Quid? si Threicio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Num vanae redeat sanguis imagini,                                  15
  Quam virga semel horrida,

Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi?
Durum: sed levius fit patientia,
  Quidquid corrigerest nefas.                                      20



XXV.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Iactibus crebris iuvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
  Ianua limen,

Quae prius multum facilis movebat                                   5
Cardines. Audis minus et minus iam:
'Me tuo longas pereunte noctes,
  Lydia, dormis?'

Invicem moechos anus arrogantis
Flebis in solo levis angiportu,                                    10
Thracio bacchante magis sub inter-
  lunia vento,

Cum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
Saeviet circa iecur ulcerosum,                                     15
  Non sine questu,

Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali
  Dedicet Hebro.                                                   20



XXVI.

Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
  Portare ventis, quis sub Arcto
    Rex gelidae metuatur orae,

Quid Tiridaten terreat, unice                                       5
Securus. O quae fontibus integris
  Gaudes, apricos necte flores,
    Necte meo Lamiae coronam,

Pimplei dulcis. Nil sine te mei
Prosunt honores: hunc fidibus novis,                               10
  Hunc Lesbio sacrare plectro
    Teque tuasque decet sorores.



XXVII.

Natis in usum laetitiae scyphis
Pugnare Thracumst: tollite barbarum
  Morem, verecundumque Bacchum
    Sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces                                     5
Immane quantum discrepat: impium
  Lenite clamorem, sodales,
    Et cubito remanete presso.

Voltis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae                                     10
  Frater Megillae quo beatus
    Volnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam
Mercede. Quae te cumque domat Venus,
  Non erubescendis adurit                                          15
    Ignibus ingenuoque semper

Amore peccas. Quidquid habes, age,
Depone tutis auribus. A miser,
  Quanta laborabas Charybdi,
    Digne puer meliore flamma!                                     20

Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
  Vix inligatum te triformi
    Pegasus expediet Chimaera.



XXVIII.

Te maris et terrae numeroque carentis arenae
  Mensorem cohibent, Archyta,
Pulveris exigui prope litus parva Matinum
  Munera, nec quicquam tibi prodest
Aerias temptasse domos animoque rotundum                            5
  Percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
  Tithonusque remotus in auras
Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
  Tartara Panthoiden iterum Orco                                   10
Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
  Tempora testatus nihil ultra
Nervos atque cutem morti concesserat atrae,
  Iudice te non sordidus auctor
Naturae verique. Sed omnes una manet nox                           15
  Et calcanda semel via leti.
Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
  Exitiost avidum mare nautis;
Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum
  Saeva caput Proserpina fugit:                                    20
Me quoque devexi rapidus comes Orionis
  Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae
  Ossibus et capiti inhumato
Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus                   25
  Fluctibus Hesperiis, Venusinae
Plectantur silvae te sospite, multaque merces,
  Unde potest, tibi defluat aequo
Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
  Neglegis immeritis nocituram                                     30
Postmodo te natis fraudem committere? Fors et
  Debita iura vicesque superbae
Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
  Teque piacula nulla resolvent.
Quamquam festinas, non est mora longa; licebit                     35
  Iniecto ter pulvere curras.



XXIX.

Icci, beatis nunc Arabum invides
Gazis et acrem militiam paras
  Non ante devictis Sabaeae
    Regibus, horribilique Medo

Nectis catenas? Quae tibi virginum                                  5
Sponso necato barbara serviet?
  Puer quis ex aula capillis
    Ad cyathum statuetur unctis,

Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis                                    10
  Pronos relabi posse rivos
    Montibus et Tiberim reverti,

Cum tu coemptos undique nobilis
Libros Panaeti Socraticam et domum
  Mutare loricis Hiberis,                                          15
    Pollicitus meliora, tendis ?



XXX.

O Venus, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron et vocantis
Ture te multo Glycerae decoram
    Transfer in aedem.

Fervidus tecum puer et solutis                                      5
Gratiae zonis properentque Nymphae
Et parum comis sine te Iuventas
    Mercuriusque.



XXXI.

Quid dedicatum poscit Apollinem
Vates? Quid orat, de patera novum
  Fundens liquorem? Non opimae
    Sardiniae segetes feracis,

Non aestuosae grata Calabriae                                       5
Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
  Non rura, quae Liris quieta
    Mordet aqua taciturnus amnis.

Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis                                     10
  Mercator exsiccet culullis
    Vina Syra reparata merce,

Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
  Impune. Me pascunt olivae,                                       15
    Me cichorea levesque malvae.

Frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones et precor integra
  Cum mente nec turpem senectam
    Degere nec cithara carentem.                                   20



XXXII.

Poscimur. Siquid vacui sub umbra
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat et pluris, age dic Latinum,
  Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,                                        5
Qui ferox bello tamen inter arma,
Sive iactatam religarat udo
  Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat,                                   10
Et Lycum nigris oculis nigroque
  Crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Iovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve                                   15
  Rite vocanti!



XXXIII.

Albi, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabilis
Decantes elegos, cur tibi iunior
  Laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida                                      5
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoen; sed prius Apulis
  Iungentur capreae lupis

Quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares                               10
Formas atque animos sub iuga aenea
  Saevo mittere cum ioco.

Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale
Libertina, fretis acrior Hadriae                                   15
  Curvantis Calabros sinus.



XXXIV.

Parcus deorum cultor et infrequens,
Insanientis dum sapientiae
  Consultus erro, nunc retrorsum
    Vela dare atque iterare cursus

Cogor relictos. Namque Diespiter,                                   5
Igni corusco nubila dividens
  Plerumque, per purum tonantis
    Egit equos volucremque currum,

Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari                                 10
  Sedes Atlanteusque finis
    Concutitur. Valet ima summis

Mutare et insignem attenuat deus,
Obscura promens; hinc apicem rapax
  Fortuna cum stridore acuto                                       15
    Sustulit, hic posuisse gaudet.



XXXV.

O diva, gratum quae regis Antium,
Praesens vel imo tollere de gradu
  Mortale corpus vel superbos
    Vertere funeribus triumphos,

Te pauper ambit sollicita prece                                     5
Ruris colonus, te dominam aequoris
  Quicumque Bithyna lacessit
    Carpathium pelagus carina.

Te Dacus asper, te profugi Scythae
Urbesque gentesque et Latium ferox                                 10
  Regumque matres barbarorum et
    Purpurei metuunt tyranni,

Iniurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
  Ad arma cessantis, ad arma                                       15
    Concitet imperiumque frangat.

Te semper anteit saeva Necessitas,
Clavos trabalis et cuneos manu
  Gestans aena, nec severus
    Uncus abest liquidumque plumbum.                               20

Te Spes et albo rara Fides colit
Velata panno, nec comitem abnegat,
  Utcumque mutata potentis
    Veste domos inimica linquis.

At volgus infidum et meretrix retro                                25
Periura cedit, diffugiunt cadis
  Cum faece siccatis amici
    Ferre iugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in ultimos
Orbis Britannos et iuvenum recens                                  30
  Examen Eois timendum
    Partibus Oceanoque rubro.

Eheu cicatricum et sceleris pudet
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
  Aetas? quid intactum nefasti
    Liquimus? unde manum iuventus                                  35

Metu deorum continuit? quibus
Pepercit aris? O utinam nova
  Incude diffingas retusum in
    Massagetas Arabasque ferrum!                                   40



XXXVI.

Et ture et fidibus iuvat
  Placare et vituli sanguine debito
Custodes Numidae deos,
  Qui nunc Hesperia sospes ab ultima
Caris multa sodalibus,                                              5
  Nulli plura tamen dividit oscula
Quam dulci Lamiae, memor
  Actae non alio rege puertiae
Mutataeque simul togae.
  Cressa ne careat pulchra dies nota,                              10
Neu promptae modus amphorae
  Neu morem in Salium sit requies pedum,
Neu multi Damalis meri
  Bassum Threicia vincat amystide,
Neu desint epulis rosae                                            15
  Neu vivax apium neu breve lilium.
Omnes in Damalin putris
  Deponent oculos, nec Damalis novo
Divelletur adultero,
  Lascivis hederis ambitiosior.                                    20



XXXVII.

Nunc est bibendum, nunc pede libero
Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
  Ornare pulvinar deorum
    Tempus erat dapibus, sodales.

Antehac nefas depromere Caecubum                                    5
Cellis avitis, dum Capitolio
  Regina dementis ruinas
    Funus et imperio parabat

Contaminato cum grege turpium
Morbo virorum, quidlibet impotens                                  10
  Sperare fortunaque dulci
    Ebria. Sed minuit furorem

Vix una sospes navis ab ignibus,
Mentemque lymphatam Mareotico
  Redegit in veros timores                                         15
    Caesar, ab Italia volantem

Remis adurgens, accipiter velut
Mollis columbas aut leporem citus
  Venator in campis nivalis
    Haemoniae, daret ut catenis                                    20

Fatale monstrum. Quae generosius
Perire quaerens nec muliebriter
  Expavit ensem nec latentis
    Classe cita reparavit oras.

Ausa et iacentem visere regiam                                     25
Voltu sereno, fortis et asperas
  Tractare serpentes, ut atrum
    Corpore combiberet venenum,

Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens                                  30
  Privata deduci superbo
    Non humilis mulier triumpho.



XXXVIII.

Persicos odi, puer, apparatus;
Displicent nexae philyra coronae;
Mitte sectari, rosa quo locorum
  Sera moretur.

Simplici myrto nihil adlabores                                      5
Sedulus curo: neque te ministrum
Dedecet myrtus neque me sub arta
  Vite bibentem.



CARMINUM

LIBER SECUNDUS.



I.

Motum ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
  Ludumque Fortunae gravisque
    Principum amicitias et arma

Nondum expiatis uncta cruoribus,                                    5
Periculosae plenum opus aleae,
  Tractas et incedis per ignis
    Suppositos cineri doloso.

Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris; mox ubi publicas                                   10
  Res ordinaris, grande munus
    Cecropio repetes cothurno,

Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, Curiae,
  Cui laurus aeternos honores                                      15
    Delmatico peperit triumpho.

Iam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis auris, iam litui strepunt,
  Iam fulgor armorum fugacis
    Terret equos equitumque voltus.                                20

Audire magnos iam videor duces,
Non indecoro pulvere sordidos,
  Et cuncta terrarum subacta
    Praeter atrocem animum Catonis.

Iuno et deorum quisquis amicior                                    25
Afris inulta cesserat impotens
  Tellure victorum nepotes
    Rettulit inferias Iugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior
Campus sepulcris impia proelia                                     30
  Testatur auditumque Medis
    Hesperiae sonitum ruinae?

Qui gurges aut quae flumina lugubris
Ignara belli? quod mare Dauniae
  Non decoloravere caedes?                                         35
    Quae caret ora cruore nostro?

Sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera neniae,
  Mecum Dionaeo sub antro
    Quaere modos leviore plectro.



II.

Nullus argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
  Splendeat usu.

Vivet extento Proculeius aevo,                                      5
Notus in fratres animi paterni;
Illum aget penna metuente solvi
  Fama superstes.

Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libyam remotis                                   10
Gadibus iungas et uterque Poenus
  Serviat uni.

Crescit indulgens sibi dirus hydrops
Nec sitim pellit, nisi causa morbi
Fugerit venis et aquosus albo                                      15
  Corpore languor.

Redditum Cyri solio Phraaten
Dissidens plebi numero beatorum
Eximit Virtus populumque falsis
  Dedocet uti                                                      20

Vocibus, regnum et diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum,
Quisquis ingentis oculo inretorto
  Spectat acervos.



III.

Aequam memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
  Ab insolenti temperatam
    Laetitia, moriture Delli,

Seu maestus omni tempore vixeris,                                   5
Seu te in remoto gramine per dies
  Festos reclinatum bearis
    Interiore nota Falerni.

Quo pinus ingens albaque populus
Umbram hospitalem consociare amant                                 10
  Ramis? Quid obliquo laborat
    Lympha fugax trepidare rivo?

Huc vina et unguenta et nimium brevis
Flores amoenae ferre iube rosae,
  Dum res et aetas et sororum
    Fila trium patiuntur atra.                                     15

Cedes coemptis saltibus et domo
Villaque, flavus quam Tiberis lavit,
  Cedes, et exstructis in altum
    Divitiis potietur heres.

Divesne prisco natus ab Inacho                                     20
Nil interest an pauper et infima
  De gente sub divo moreris,
    Victima nil miserantis Orci.

Omnes eodem cogimur, omnium
Versatur urna serius ocius                                         25
  Sors exitura et nos in aeternum
    Exsilium impositura cumbae.



IV.

Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu! Prius insolentem
Serva Briseis niveo colore
  Movit Achillem;

Movit Aiacem Telamone natum                                         5
Forma captivae dominum Tecmessae;
Arsit Atrides medio in triumpho
  Virgine rapta,

Barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore et ademptus Hector                                10
Tradidit fessis leviora tolli
  Pergama Grais.

Nescias an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes;
Regium certe genus et penatis                                      15
  Maeret iniquos.

Crede non illam tibi de scelesta
Plebe dilectam, neque sic fidelem,
Sic lucro aversam potuisse nasci
  Matre pudenda.                                                   20

Bracchia et voltum teretesque suras
Integer laudo; fuge suspicari,
Cuius octavum trepidavit aetas
  Claudere lustrum.



V.

Nondum subacta ferre iugum valet
Cervice, nondum munia comparis
  Aequare nec tauri ruentis
    In venerem tolerare pondus.

Circa virentis est animus tuae                                      5
Campos iuvencae, nunc fluviis gravem
  Solantis aestum, nunc in udo
    Ludere cum vitulis salicto

Praegestientis. Tolle cupidinem
Immitis uvae: iam tibi lividos                                     10
  Distinguet autumnus racemos
    Purpureo varius colore.

Iam te sequetur: currit enim ferox
Aetas, et illi, quos tibi dempserit,
  Adponet annos; iam proterva                                      15
    Fronte petet Lalage maritum,

Dilecta quantum non Pholoe fugax,
Non Chloris, albo sic umero nitens
  Ut pura nocturno renidet
    Luna mari, Cnidiusve Gyges,                                    20

Quem si puellarum insereres choro,
Mire sagacis falleret hospites
  Discrimen obscurum solutis
    Crinibus ambiguoque voltu.



VI.

Septimi, Gadis aditure mecum et
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et
Barbaras Syrtis, ubi Maura semper
  Aestuat unda:

Tibur Argeo positum colono                                          5
Sit meae sedes utinam senectae,
Sit modus lasso maris et viarum
  Militiaeque.

Unde si Parcae prohibent iniquae,
Dulce pellitis ovibus Galaesi                                      10
Flumen et regnata petam Laconi
  Rura Phalantho.

Ille terrarum mihi praeter omnis
Angulus ridet, ubi non Hymetto
Mella decedunt viridique certat                                    15
  Baca Venafro;

Ver ubi longum tepidasque praebet
Iuppiter brumas, et amicus Aulon
Fertili Baccho minimum Falernis
  Invidet uvis.                                                    20

Ille te mecum locus et beatae
Postulant arces; ibi tu calentem
Debita sparges lacrima favillam
  Vatis amici.



VII.

O saepe mecum tempus in ultimum
Deducte Bruto militiae duce,
  Quis te redonavit Quiritem
    Dis patriis Italoque caelo,

Pompei, meorum prime sodalium,                                      5
Cum quo morantem saepe diem mero
  Fregi, coronatus nitentis
    Malobathro Syrio capillos?

Tecum Philippos et celerem fugam
Sensi relicta non bene parmula,                                    10
  Cum fracta virtus et minaces
    Turpe solum tetigere mento.

Sed me per hostis Mercurius celer
Denso paventem sustulit aere;
  Te rursus in bellum resorbens                                    15
    Unda fretis tulit aestuosis.

Ergo obligatam redde Iovi dapem,
Longaque fessum militia latus
  Depone sub lauru mea nec
    Parce cadis tibi destinatis.                                   20

Oblivioso levia Massico
Ciboria exple, funde capacibus
  Unguenta de conchis. Quis udo
    Deproperare apio coronas

Curatve myrto? Quem Venus arbitrum                                 25
Dicet bibendi? Non ego sanius
  Bacchabor Edonis: recepto
    Dulce mihi furerest amico.



VIII.

Ulla si iuris tibi peierati
Poena, Barine, nocuisset umquam,
Dente si nigro fieres vel uno
  Turpior ungui,

Crederem. Sed tu simul obligasti                                    5
Perfidum votis caput, enitescis
Pulchrior multo, iuvenumque prodis
  Publica cura.

Expedit matris cineres opertos
Fallere et toto taciturna noctis                                   10
Signa cum caelo gelidaque divos
  Morte carentis.

Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
Simplices Nymphae ferus et Cupido,
Semper ardentis acuens sagittas                                    15
  Cote cruenta.

Adde quod pubes tibi crescit omnis,
Servitus crescit nova, nec priores
Impiae tectum dominae relinquunt,
  Saepe minati.                                                    20

Te suis matres motuunt iuvencis,
Te senes parci miseraeque nuper
Virgines nuptae, tua ne retardet
  Aura maritos.



IX.

Non semper imbres nubibus hispidos
Manant in agros aut mare Caspium
  Vexant inaequales procellae
    Usque, nec Armeniis in oris,

Amice Valgi, stat glacies iners                                     5
Mensis per omnis, aut Aquilonibus
  Querceta Gargani laborant
    Et foliis viduantur orni:

Tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum, nec tibi Vespero                                  10
  Surgente decedunt amores
    Nec rapidum fugiente solem.

At non ter aevo functus amabilem
Ploravit omnis Antilochum senex
  Annos, nec impubem parentes                                      15
    Troilon aut Phrygiae sorores

Flevere semper. Desine mollium
Tandem querellarum, et potius nova
  Cantemus Augusti tropaea
    Caesaris et rigidum Niphaten,                                  20

Medumque flumen gentibus additum
Victis minores volvere vertices,
  Intraque praescriptum Gelonos
    Exiguis equitare campis.



X.

Rectius vives, Licini, neque altum
Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo
  Litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem                                       5
Diligit, tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda
  Sobrius aula.

Saepius ventis agitatur ingens
Pinus et celsae graviore casu                                      10
Decidunt turres feriuntque summos
  Fulgura montis.

Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informis hiemes reducit                                    15
  Iuppiter, idem

Submovet. Non, si male nunc, et olim
Sic erit: quondam cithara tacentem
Suscitat Musam neque semper arcum
  Tendit Apollo.                                                   20

Rebus angustis animosus atque
Fortis appare; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo
  Turgida vela.



XI.

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
Hirpine Quinti, cogitet Hadria
  Divisus obiecto, remittas
    Quaerere, nec trepides in usum

Poscentis aevi pauca. Fugit retro                                   5
Levis iuventas et decor, arida
  Pellente lascivos amores
    Canitie facilemque somnum.

Non semper idem floribus est honor
Vernis, neque uno luna rubens nitet                                10
  Voltu: quid aeternis minorem
    Consiliis animum fatigas?

Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu iacentes sic temere et rosa
  Canos odorati capillos,                                          15
    Dum licet, Assyriaque nardo

Potamus uncti? Dissipat Euhius
Curas edacis. Quis puer ocius
  Restinguet ardentis Falerni
    Pocula praetereunte lympha?                                    20

Quis devium scortum eliciet domo
Lyden? Eburna, die age, cum lyra
  Maturet, in comptum Lacaenae
    More comam religata nodum.



XII.

Nolis longa ferae bella Numantiae
Nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
  Aptari citharae modis,

Nec saevos Lapithas et nimium mero                                  5
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum
  Fulgens contremuit domus

Saturni veteris: tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,                                  10
Maecenas, melius ductaque per vias
  Regum colla minacium.

Me dulcis dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentis oculos et bene mutuis                                    15
  Fidum pectus amoribus;

Quam nec ferre pedem dedecuit choris
Nec certare ioco nec dare bracchia
Ludentem nitidis virginibus sacro
  Dianae celebris die.                                             20

Num tu quae tenuit dives Achaemenes
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,
  Plenas aut Arabum domos,

Dum flagrantia detorquet ad oscula                                 25
Cervicem, aut facili saevitia negat
Quae poscente magis gaudeat eripi,
  Interdum rapere occupet?



XIII.

Ille et nefasto te posuit die,
Quicumque primum, et sacrilega manu
  Produxit, arbos, in nepotum
    Perniciem opprobriumque pagi;

Illum et parentis crediderim sui                                    5
Fregisse cervicem et penetralia
  Sparsisse nocturno cruore
    Hospitis; ille venena Colcha

Et quidquid usquam concipitur nefas
Tractavit, agro qui statuit meo                                    10
  Te triste lignum, te caducum
    In domini caput immerentis.

Quid quisque vitet, numquam homini satis
Cautumst in horas: navita Bosporum
  Poenus perhorrescit neque ultra                                  15
    Caeca timet aliunde fata;

Miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
  Robur; sed improvisa leti
    Vis rapuit rapietque gentis.                                   20

Quam paene furvae regna Proserpinae
Et iudicantem vidimus Aeacum
  Sedesque discriptas piorum et
    Aeoliis fidibus querentem

Sappho puellis de popularibus,                                     25
Et te sonantem plenius aureo,
  Alcaee, plectro dura navis,
    Dura fugae mala, dura belli.

Utrumque sacro digna silentio
Mirantur umbrae dicere; sed magis                                  30
  Pugnas et exactos tyrannos
    Densum umeris bibit aure volgus.

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
Demittit atras belua centiceps
  Auris, et intorti capillis                                       35
    Eumenidum recreantur angues?

Quin et Prometheus et Pelopis parens
Dulci laborem decipitur sono,
  Nec curat Orion leones
    Aut timidos agitare lyncas.                                    40



XIV.

Eheu fugaces, Postume, Postume,
Labuntur anni, nec pietas moram
  Rugis et instanti senectae
    Adferet indomitaeque morti;

Non si trecenis quotquot eunt dies,                                 5
Amice, places inlacrimabilem
  Plutona tauris, qui ter amplum
    Geryonen Tityonque tristi

Compescit unda, scilicet omnibus,
Quicumque terrae munere vescimur,                                  10
  Enaviganda, sive reges
    Sive inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus
Fractisque rauci fluctibus Hadriae,
  Frustra per autumnos nocentem                                    15
    Corporibus metuemus Austrum:

Visendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
  Infame damnatusque longi
    Sisyphus Aeolides laboris.                                     20

Linquenda tellus et domus et placens
Uxor, neque harum, quas colis, arborum
  Te praeter invisas cupressos
    Ulla brevem dominum sequetur.

Absumet heres Caecuba dignior                                      25
Servata centum clavibus et mero
  Tinguet pavimentum superbo,
    Pontificum potiore cenis.



XV.

Iam pauca aratro iugera regiae
Moles relinquent; undique latius
  Extenta visentur Lucrino
    Stagna lacu, platanusque caelebs

Evincet ulmos; tum violaria et                                      5
Myrtus et omnis copia narium
  Spargent olivetis odorem
    Fertilibus domino priori;

Tum spissa ramis laurea fervidos
Excludet ictus. Non ita Romuli                                     10
  Praescriptum et intonsi Catonis
    Auspiciis veterumque norma.

Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum: nulla decempedis
  Metata privatis opacam                                           15
   Porticus excipiebat Arcton,

Nec fortuitum spernere caespitem
Leges sinebant, oppida publico
  Sumptu iubentes et deorum
    Templa novo decorare saxo.                                     20



XVI.

Otium divos rogat in patenti
Prensus Aegaeo, simul atra nubes
Condidit lunam neque certa fulgent
  Sidera nautis;

Otium bello furiosa Thrace,                                         5
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-
  nale nec auro.

Non enim gazae neque consularis
Submovet lictor miseros tumultus                                   10
Mentis et curas laqueata circum
  Tecta volantis.

Vivitur parvo bene cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum
Nec levis somnos timor aut cupido                                  15
  Sordidus aufert.

Quid brevi fortes iaculamur aevo
Multa? Quid terras alio calentis
Sole mutamus? Patriae quis exsul
  Se quoque fugit?                                                 20

Scandit aeratas vitiosa navis
Cura nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis et agente nimbos
  Ocior Euro.

Laetus in praesens animus quod ultrast                             25
Oderit curare et amara lento
Temperet risu; nihil est ab omni
  Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,
Longa Tithonum minuit senectus,                                    30
Et mihi forsan tibi quod negarit
  Porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum
Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa, te bis Afro                                   35
  Murice tinctae

Vestiunt lanae; mihi parva rura et
Spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
  Spernere volgus.                                                 40



XVII.

Cur me querellis exanimas tuis?
Nec dis amicumst nec mihi te prius
  Obire, Maecenas, mearum
    Grande decus columenque rerum.

A, te meae si partem animae rapit                                   5
Maturior vis, quid moror altera,
  Nec carus aeque nec superstes
    Integer? Ille dies utramque

Ducet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,                                  10
  Utcumque praecedes, supremum
    Carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae
Nec, si resurgat, centimanus Gyas
  Divellet umquam: sic potenti                                     15
    Iustitiae placitumque Parcis.

Seu Libra seu me Scorpios adspicit
Formidolosus pars violentior
  Natalis horae, seu tyrannus
    Hesperiae Capricornus undae,                                   20

Utrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum. Te Iovis impio
  Tutela Saturno refulgens
    Eripuit volucrisque Fati

Tardavit alas, cum populus frequens                                25
Laetum theatris ter crepuit sonum;
  Me truncus inlapsus cerebro
    Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas                                   30
  Aedemque votivam memento;
    Nos humilem feriemus agnam.



XVIII.

Non ebur neque aureum
  Mea renidet in domo lacunar,
Non trabes Hymettiae
  Premunt columnas ultima recisas
Africa, neque Attali                                                5
  Ignotus heres regiam occupavi,
Nec Laconicas mihi
  Trahunt honestae purpuras clientae.
At fides et ingeni
  Benigna venast, pauperemque dives                                10
Me petit: nihil supra
  Deos lacesso nec potentem amicum
Largiora flagito,
  Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die,                                                 15
  Novaeque pergunt interire lunae:
Tu secanda marmora
  Locas sub ipsum funus, et sepulcri
Immemor struis domos,
  Marisque Bais obstrepentis urges                                 20
Submovere litora,
  Parum locuples continente ripa.
Quid quod usque proximos
  Revellis agri terminos et ultra
Limites clientium                                                  25
  Salis avarus? Pellitur paternos
In sinu ferens deos
  Et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen
  Rapacis Orci fine destinata                                      30
Aula divitem manet
  Erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus
Pauperi recluditur
  Regumque pueris, nec satelles Orci
Callidum Promethea                                                 35
  Revexit auro captus. Hic superbum
Tantalum atque Tantali
  Genus coercet, hic levare functum
Pauperem laboribus
  Vocatus atque non vocatus audit.                                 40



XIX.

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
  Nymphasque discentis et auris
    Capripedum Satyrorum acutas.

Euhoe, recenti mens trepidat metu,                                  5
Plenoque Bacchi pectore turbidum
  Laetatur. Euhoe, parce Liber,
    Parce gravi metuende thyrso.

Fas pervicacis est mihi Thyiadas
Vinique fontem lactis et uberes                                    10
  Cantare rivos atque truncis
    Lapsa cavis iterare mella;

Fas et beatae coniugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
  Disiecta non leni ruina                                          15
    Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnis, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in iugis
  Nodo coerces viperino
    Bistonidum sine fraude crinis.                                 20

Tu, cum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
  Rhoetum retorsisti leonis
    Unguibus horribilique mala;

Quamquam choreis aptior et iocis                                   25
Ludoque dictus non sat idoneus
  Pugnae ferebaris; sed idem
    Pacis eras mediusque belli.

Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens                                    30
  Caudam, et recedentis trilingui
    Ore pedes tetigitque crura.



XX.

Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
  Vates, neque in terris morabor
    Longius invidiaque maior

Urbis relinquam. Non ego pauperum                                   5
Sanguis parentum, non ego, quem vocas,
  Dilecte Maecenas, obibo
    Nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae
Pelles et album mutor in alitem                                    10
  Superne, nascunturque leves
    Per digitos umerosque plumae.

Iam Daedaleo notior Icaro
Visam gementis litora Bospori
  Syrtisque Gaetulas canorus                                       15
    Ales Hyperboreosque campos.

Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
  Noscent Geloni, me peritus
    Discet Hiber Rhodanique potor.                                 20

Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae;
  Compesce clamorem ac sepulcri
    Mitte supervacuos honores.



CARMINUM

LIBER TERTIUS.



I.

Odi profanum volgus et arceo.
Favete linguis: carmina non prius
  Audita Musarum sacerdos
    Virginibus puerisque canto.

Regum timendorum in proprios greges,                                5
Reges in ipsos imperiumst Iovis,
  Clari Giganteo triumpho,
    Cuncta supercilio moventis.

Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis, hic generosior                                     10
  Descendat in Campum petitor,
    Moribus hic meliorque fama

Contendat, illi turba clientium
Sit maior: aequa lege Necessitas
  Sortitur insignis et imos;                                       15
    Omne capax movet urna nomen.

Destrictus ensis cui super impia
Cervice pendet, non Siculae dapes
  Dulcem elaborabunt saporem,
    Non avium citharaeque cantus                                   20

Somnum reducent. Somnus agrestium
Lenis virorum non humilis domos
  Fastidit umbrosamque ripam,
    Non zephyris agitata tempe.

Desiderantem quod satis est neque                                  25
Tumultuosum sollicitat mare
  Nec saevus Arcturi cadentis
    Impetus aut orientis Haedi,

Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas                                30
  Culpante, nunc torrentia agros
    Sidera, nunc hiemes iniquas.

Contracta pisces aequora sentiunt
Iactis in altum molibus: huc frequens
  Caementa demittit redemptor                                      35
    Cum famulis dominusque terrae

Fastidiosus. Sed Timor et Minae
Scandunt eodem quo dominus, neque
  Decedit aerata triremi et
    Post equitem sedet atra Cura.                                  40

Quod si dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
  Delenit usus nec Falerna
    Vitis Achaemeniumque costum:

Cur invidendis postibus et novo                                    45
Sublime ritu moliar atrium?
  Cur valle permutem Sabina
    Divitias operosiores?



II.

Angustam amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
  Condiscat et Parthos ferocis
    Vexet eques metuendus hasta,

Vitamque sub divo et trepidis agat                                  5
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
  Matrona bellantis tyranni
    Prospiciens et adulta virgo

Suspiret, eheu, ne rudis agminum
Sponsus lacessat regius asperum                                    10
  Tactu leonem, quem cruenta
    Per medias rapit ira caedes.

Dulce et decorumst pro patria mori:
Mors et fugacem persequitur virum,
  Nec parcit imbellis iuventae                                     15
    Poplitibus timidoque tergo.

Virtus repulsae nescia sordidae,
Intaminatis fulget honoribus,
  Nec sumit aut ponit securis
    Arbitrio popularis aurae.                                      20

Virtus recludens immeritis mori
Caelum negata temptat iter via,
  Coetusque volgaris et udam
    Spernit humum fugiente penna.

Est et fideli tuta silentio                                        25
Merces: vetabo qui Cereris sacrum
  Volgarit arcanae sub isdem
    Sit trabibus fragilemve mecum

Solvat phaselon; saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum:                                30
  Raro antecedentem scelestum
    Deseruit pede Poena claudo.



III.

Iustum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
  Non voltus instantis tyranni
    Mente quatit solida, neque Auster,

Dux inquieti turbidus Hadriae,                                      5
Nec fulminantis magna manus Iovis;
  Si fractus inlabatur orbis,
    Impavidum ferient ruinae.

Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arcis attigit igneas,                                       10
  Quos inter Augustus recumbens
    Purpureo bibet ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres, indocili iugum
  Collo trahentes; hac Quirinus                                    15
    Martis equis Acheronta fugit,

Gratum elocuta consiliantibus
Iunone divis: 'Ilion, Ilion
  Fatalis incestusque iudex
    Et mulier peregrina vertit                                     20

In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
  Castaeque damnatum Minervae
    Cum populo et duce fraudulento.

Iam nec Lacaenae splendet adulterae                                25
Famosus hospes nec Priami domus
  Periura pugnacis Achivos
    Hectoreis opibus refringit,

Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et gravis                                 30
  Iras et invisum nepotem,
    Troica quem peperit sacerdos,

Marti redonabo; illum ego lucidas
Inire sedes, ducere nectaris
  Sucos et adscribi quietis                                        35
    Ordinibus patiar deorum.

Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exsules
  In parte regnanto beati;
    Dum Priami Paridisque busto                                    40

Insultet armentum et catulos ferae
Celent inultae, stet Capitolium
  Fulgens triumphatisque possit
    Roma ferox dare iura Medis.

Horrenda late nomen in ultimas                                     45
Extendat oras, qua medius liquor
  Secernit Europen ab Afro,
    Qua tumidus rigat arva Nilus.

Aurum inrepertum et sic melius situm,
Cum terra celat, spernere fortior                                  50
  Quam cogere humanos in usus
    Omne sacrum rapiente dextra,

Quicumque mundo terminus obstitit,
Hunc tanget armis, visere gestiens,
  Qua parte debacchentur ignes,                                    55
    Qua nebulae pluviique rores.

Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
  Rebusque fidentes avitae
    Tecta velint reparare Troiae.                                  60

Troiae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur,
  Ducente victricis catervas
    Coniuge me Iovis et sorore.

Ter si resurgat murus aeneus                                       65
Auctore Phoebo, ter pereat meis
  Excisus Argivis, ter uxor
    Capta virum puerosque ploret.'

Non hoc iocosae conveniet lyrae:
Quo, Musa, tendis? Desine pervicax                                 70
  Referre sermones deorum et
    Magna modis tenuare parvis.



IV.

Descende caelo et dic age tibia
Regina longum Calliope melos,
  Seu voce nunc mavis acuta,
    Seu fidibus citharave Phoebi.

Auditis, an me ludit amabilis                                       5
Insania? Audire et videor pios
  Errare per lucos, amoenae
    Quos et aquae subeunt et aurae.

Me fabulosae Volture in Apulo
Nutricis extra limen Apuliae                                       10
  Ludo fatigatumque somno
    Fronde nova puerum palumbes

Texere, mirum quod foret omnibus,
Quicumque celsae nidum Acherontiae
  Saltusque Bantinos et arvum                                      15
    Pingue tenent humilis Forenti,

Ut tuto ab atris corpore viperis
Dormirem et ursis, ut premerer sacra
  Lauroque conlataque myrto,
    Non sine dis animosus infans.                                  20

Vester, Camenae, vester in arduos
Tollor Sabinos, seu mihi frigidum
  Praeneste seu Tibur supinum
    Seu liquidae placuere Baiae.

Vestris amicum fontibus et choris                                  25
Non me Philippis versa acies retro,
  Devota non extinxit arbos,
    Nec Sicula Palinurus unda.

Utcumque mecum vos eritis, libens
Insanientem navita Bosporum                                        30
  Temptabo et urentis arenas
    Litoris Assyrii viator;

Visam Britannos hospitibus feros
Et laetum equino sanguine Concanum;
  Visam pharetratos Gelonos                                        35
    Et Scythicum inviolatus amnem.

Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortis abdidit oppidis,
  Finire quaerentem labores,
    Pierio recreatis antro.                                        40

Vos lene consilium et datis et dato
Gaudetis, almae. Scimus, ut impios
  Titanas immanemque turmam
    Fulmine sustulerit caduco

Qui terram inertem, qui mare temperat                              45
Ventosum et urbis regnaque tristia
  Divosque mortalisque turbas
    Imperio regit unus aequo.

Magnum illa terrorem intulerat Iovi
Fidens iuventus horrida bracchiis,                                 50
  Fratresque tendentes opaco
    Pelion imposuisse Olympo.

Sed quid Typhoeus et validus Mimas,
Aut quid minaci Porphyrion statu,
  Quid Rhoetus evolsisque truncis                                  55
    Enceladus iaculator audax

Contra sonantem Palladis aegida
Possent ruentes? Hinc avidus stetit
  Volcanus, hinc matrona Iuno et
    Numquam umeris positurus arcum,                                60

Qui rore puro Castaliae lavit
Crinis solutos, qui Lyciae tenet
  Dumeta natalemque silvam,
    Delius et Patareus Apollo.

Vis consili expers mole ruit sua:                                  65
Vim temperatam di quoque provehunt
  In maius; idem odere viris
    Omne nefas animo moventis.

Testis mearum centimanus Gyas
Sententiarum, notus et integrae                                    70
  Temptator Orion Dianae,
    Virginea domitus sagitta.

Iniecta monstris Terra dolet suis
Maeretque partus fulmine luridum
  Missos ad Orcum; nec peredit                                     75
    Impositam celer ignis Aetnam.

Incontinentis nec Tityi iecur
Reliquit ales, nequitiae additus
  Custos; amatorem trecentae
    Pirithoum cohibent catenae.                                    80



V.

Caelo tonantem credidimus Iovem
Regnare; praesens divus habebitur
  Augustus adiectis Britannis
    Imperio gravibusque Persis.

Milesne Crassi coniuge barbara                                      5
Turpis maritus vixit et hostium,
  Pro curia inversique mores!
    Consenuit socerorum in armis

Sub rege Medo Marsus et Apulus,
Anciliorum et nominis et togae                                     10
  Oblitus aeternaeque Vestae,
    Incolumi Iove et urbe Roma?

Hoc caverat mens provida Reguli
Dissentientis condicionibus
  Foedis et exemplo trahentis                                      15
    Perniciem veniens in aevum,

Si non periret immiserabilis
Captiva pubes. 'Signa ego Punicis
  Adfixa delubris et arma
    Militibus sine caede' dixit                                    20

'Derepta vidi; vidi ego civium
Retorta tergo bracchia libero
  Portasque non clausas et arva
    Marte coli populata nostro.

Auro repensus scilicet acrior                                      25
Miles redibit. Flagitio additis
  Damnum: neque amissos colores
    Lana refert medicata fuco,

Nec vera virtus, cum semel excidit,
Curat reponi deterioribus.                                         30
  Si pugnat extricata densis
    Cerva plagis, erit ille fortis,

Qui perfidis se credidit hostibus,
Et Marte Poenos proteret altero
  Qui lora restrictis lacertis                                     35
    Sensit iners timuitque mortem.

Hic, unde vitam sumeret inscius,
Pacem duello miscuit. O pudor!
  O magna Carthago, probrosis
    Altior Italiae ruinis!'                                        40

Fertur pudicae coniugis osculum
Parvosque natos ut capitis minor
  Ab se removisse et virilem
    Torvus humi posuisse voltum,

Donec labantis consilio patres                                     45
Firmaret auctor numquam alias dato,
  Interque maerentis amicos
    Egregius properaret exsul.

Atqui sciebat quae sibi barbarus
Tortor pararet; non aliter tamen                                   50
  Dimovit obstantis propinquos
    Et populum reditus morantem,

Quam si clientum longa negotia
Diiudicata lite relinqueret,
  Tendens Venafranos in agros                                      55
    Aut Lacedaemonium Tarentum.



VI.

Delicta maiorum immeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
  Aedisque labentis deorum et
    Foeda nigro simulacra fumo.

Dis te minorem quod geris, imperas:                                 5
Hinc omne principium, huc refer exitum.
  Di multa neglecti dederunt
    Hesperiae mala luctuosae.

Iam bis Monaeses et Pacori manus
Non auspicatos contudit impetus                                    10
  Nostros et adiecisse praedam
    Torquibus exiguis renidet.

Paene occupatam seditionibus
Delevit Urbem Dacus et Aethiops,
  Hic classe formidatus, ille                                      15
    Missilibus melior sagittis.

Fecunda culpae saecula nuptias
Primum inquinavere et genus et domos
  Hoc fonte derivata clades
    In patriam populumque fluxit.                                  20

Motus doceri gaudet Ionicos
Matura virgo et fingitur artibus
  Iam nunc et incestos amores
    De tenero meditatur ungui.

Mox iuniores quaerit adulteros                                     25
Inter mariti vina, neque eligit
  Cui donet impermissa raptim
    Gaudia luminibus remotis,

Sed iussa coram non sine conscio
Surgit marito, seu vocat institor                                  30
  Seu navis Hispanae magister,
    Dedecorum pretiosus emptor.

Non his iuventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico
  Pyrrhumque et ingentem cecidit                                   35
    Antiochum Hannibalemque dirum;

Sed rusticorum mascula militum
Proles, Sabellis docta ligonibus
  Versare glaebas et severae
    Matris ad arbitrium recisos                                    40

Portare fustis, sol ubi montium
Mutaret umbras et iuga demeret
  Bobus fatigatis amicum
    Tempus agens abeunte curru.

Damnosa quid non imminuit dies?                                    45
Aetas parentum, peior avis, tulit
  Nos nequiores, mox daturos
    Progeniem vitiosiorem.



VII.

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
Primo restituent vere Favonii
  Thyna merce beatum,
    Constantis iuvenem fide,

Gygen? Ille Notis actus ad Oricum                                   5
Post insana Caprae sidera frigidas
  Noctis non sine multis
    Insomnis lacrimis agit.

Atqui sollicitae nuntius hospitae,
Suspirare Chloen et miseram tuis                                   10
  Dicens ignibus uri,
    Temptat mille vafer modis.

Ut Proetum mulier perfida credulum
Falsis impulerit criminibus nimis
  Casto Bellerophontae                                             15
    Maturare necem refert;

Narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens;
  Et peccare docentis
    Fallax historias movet.                                        20

Frustra: nam scopulis surdior Icari
Voces audit adhuc integer. At tibi
  Ne vicinus Enipeus
    Plus iusto placeat cave;

Quamvis non alius flectere equum sciens                            25
Aeque conspicitur gramine Martio,
  Nec quisquam citus aeque
    Tusco denatat alveo.

Prima nocte domum claude neque in vias
Sub cantu querulae despice tibiae,                                 30
  Et te saepe vocanti
    Duram difficilis mane.



VIII.

Martiis caelebs quid agam Kalendis,
Quid velint flores et acerra turis
Plena miraris positusque carbo in
  Caespite vivo,

Docte sermones utriusque linguae?                                   5
Voveram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
  Arboris ictu.

Hic dies, anno redeunte festus,
Corticem adstrictum pice demovebit                                 10
Amphorae fumum bibere institutae
  Consule Tullo.

Sume, Maecenas, cyathos amici
Sospitis centum et vigiles lucernas
Perfer in lucem; procul omnis esto                                 15
  Clamor et ira.

Mitte civilis super urbe curas:
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
  Dissidet armis,                                                  20

Servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
Iam Scythae laxo meditantur arcu
  Cedere campis.

Neglegens ne qua populus laboret,                                  25
Parce privatus nimium cavere;
Dona praesentis cape laetus horae,
  Linque severa.



IX.

'Donec gratus eram tibi
  Nec quisquam potior bracchia candidae
Cervici iuvenis dabat,
  Persarum vigui rege beatior.'

'Donec non alia magis                                               5
  Arsisti neque erat Lydia post Chloen,
Multi Lydia nominis
  Romana vigui clarior Ilia.'

'Me nunc Thressa Chloe regit,
  Dulcis docta modos et citharae sciens,                           10
Pro qua non metuam mori,
  Si parcent animae fata superstiti.'

'Me torret face mutua
  Thurini Calais filius Ornyti,
Pro quo bis patiar mori,                                           15
  Si parcent puero fata superstiti.'

'Quid si prisca redit Venus
  Diductosque iugo cogit aeneo?
Si flava excutitur Chloe
  Reiectaeque patet ianua Lydiae?'                                 20

'Quamquam sidere pulchrior
  Illest, tu levior cortice et improbo
Iracundior Hadria,
  Tecum vivere amem, tecum obeam libens!'



X.

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
  Porrectum ante foris obicere incolis
    Plorares Aquilonibus.

Audis, quo strepitu ianua, quo nemus                                5
Inter pulchra satum tecta remugiat
  Ventis, et positas ut glaciet nivis
    Puro numine Iuppiter?

Ingratam Veneri porie superbiam,
Ne currente retro funis eat rota:                                  10
  Non te Penelopen difficilem procis
    Tyrrhenus genuit parens.

O quamvis neque te munera nec preces
Nec tinctus viola pallor amantium
  Nec vir Pieria paelice saucius                                   15
    Curvat, supplicibus tuis

Parcas, nec rigida mollior aesculo
Nec Mauris animum mitior anguibus.
  Non hoc semper erit liminis aut aquae
    Caelestis patiens latus.                                       20



XI.

Mercuri, nam te docilis magistro
Movit Amphion lapides canendo,
Tuque testudo resonare septem
  Callida nervis,

Nec loquax olim neque grata, nunc et                                5
Divitum mensis et amica templis,
Dic modos Lyde quibus obstinatas
  Adplicet auris,

Quae velut latis equa trima campis
Ludit exsultim metuitque tangi,                                    10
Nuptiarum expers et adhuc protervo
  Cruda marito.

Tu potes tigris comitesque silvas
Ducere et rivos celeres morari;
Cessit immanis tibi blandienti                                     15
  Ianitor aulae

Cerberus, quamvis furiale centum
Muniant angues caput, eius atque
Spiritus taeter saniesque manet
  Ore trilingui.                                                   20

Quin et Ixion Tityosque voltu
Risit invito; stetit urna paullum
Sicca, dum grato Danai puellas
  Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas                                     25
Virginum poenas et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo,
  Seraque fata

Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae, (nam quid potuere maius?)                                  30
Impiae sponsos potuere duro
  Perdere ferro.

Una de multis face nuptiali
Digna periurum fuit in parentem
Splendide mendax et in omne virgo                                  35
  Nobilis aevum;

'Surge' quae dixit iuveni marito,
'Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur; socerum et scelestas
  Falle sorores,                                                   40

Quae, velut nactae vitulos leaenae,
Singulos eheu lacerant. Ego illis
Mollior nec te feriam neque intra
  Claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis,                                    45
Quod viro clemeus misero peperci;
Me vel extremos Numidarum in agros
  Classe releget.

I pedes quo te rapiunt et aurae,
Dum favet nox et Venus, i secundo                                  50
Omine et nostri memorem sepulcro
  Scalpe querellam.'



XII.

Miserarumst neque amori dare ludum neque dulci
Mala vino lavere, aut exanimari metuentis
Patruae verbera linguae.

Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
Operosaeque Minervae studium aufert, Neobule,                       5
Liparaei nitor Hebri

Simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
Neque segni pede victus;

Catus idem per apertum fugientis agitato                           10
Grege cervos iaculari et celer arto latitantem
Fruticeto excipere aprum.



XIII.

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
Dulci digne mero non sine floribus,
  Cras donaberis haedo,
    Cui frons turgida cornibus

Primis et venerem et proelia destinat;                              5
Frustra: nam gelidos inficiet tibi
  Rubro sanguine rivos,
    Lascivi suboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculae
Nescit tangere, tu frigus amabile                                  10
  Fessis vomere tauris
    Praebes et pecori vago.

Fies nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis impositam ilicem
  Saxis unde loquaces                                              15
    Lymphae desiliunt tuae.



XIV.

Herculis ritu modo dictus, o plebs,
Morte venalem petiisse laurum,
Caesar Hispana repetit penatis
  Victor ab ora.

Unico gaudens mulier marito                                         5
Prodeat iustis operata divis
Et soror clari ducis et decorae
  Supplice vitta

Virginum matres iuvenumque nuper
Sospitum. Vos, o pueri et puellae                                  10
Iam virum expertae, male ominatis
  Parcite verbis.

Hic dies vere mihi festus atras
Eximet curas; ego nec tumultum
Nec mori per vim metuam tenente                                    15
  Caesare terras.

I, pete unguentum, puer, et coronas
Et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum si qua potuit vagantem
  Fallere testa.                                                   20

Dic et argutae properet Neaerae
Murreum nodo cohibere crinem;
Si per invisum mora ianitorem
  Fiet, abito.

Lenit albescens animos capillus                                    25
Litium et rixae cupidos protervae;
Non ego hoc ferrem calidus iuventa
  Consule Planco.



XV.

Uxor pauperis Ibyci,
  Tandem nequitiae fige modum tuae
Famosisque laboribus:
  Maturo propior desine funeri
Inter ludere virgines,                                              5
  Et stellis nebulam spargere candidis.
Non, siquid Pholoen satis,
  Et te, Chlori, decet: filia rectius
Expugnat iuvenum domos,
  Pulso Thyias uti concita tympano.                                10
Illam cogit amor Nothi
  Lascivae similem ludere capreae;
Te lanae prope nobilem
  Tonsae Luceriam, non citharae decent
Nec flos purpureus rosae                                           15
  Nec poti vetulam faece tenus cadi.



XVI.

Inclusam Danaen turris aenea
Robustaeque fores et vigilum canum
  Tristes excubiae munierant satis
    Nocturnis ab adulteris,

Si non Acrisium virginis abditae                                    5
Custodem pavidum Iuppiter et Venus
  Risissent: fore enim tutum iter et patens
    Converso in pretium deo.

Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius                                  10
  Ictu fulmineo: concidit auguris
    Argivi domus, ob lucrum

Demersa exitio; diffidit urbium
Portas vir Macedo et subruit aemulos
  Reges muneribus; munera navium                                   15
    Saevos inlaqueant duces.

Crescentem sequitur cura pecuniam
Maiorumque fames. Iure perhorrui
  Late conspicuum tollere verticem,
   Maecenas, equitum decus.                                        20

Quanto quisque sibi plura negaverit,
Ab dis plura feret. Nil cupientium
  Nudus castra peto et transfuga divitum
    Partis linquere gestio,

Contemptae dominus splendidior rei,                                25
Quam si quidquid arat impiger Apulus
  Occultare meis dicerer horreis,
    Magnas inter opes inops.

Purae rivus aquae silvaque iugerum
Paucorum et segetis certa fides meae                               30
  Fulgentem imperio fertilis Africae
    Fallit sorte beatior.

Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes,
Nec Laestrygonia Bacchus in amphora
  Languescit mihi, nec pinguia Gallicis                            35
    Crescunt vellera pascuis;

Importuna tamen pauperies abest,
Nec si plura velim tu dare deneges.
  Contracto melius parva cupidine
    Vectigalia porrigam,                                           40

Quam si Mygdoniis regnum Alyattei
Campis continuem. Multa petentibus
  Desunt multa: benest, cui deus obtulit
    Parca quod satis est manu.



XVII.

Aeli vetusto nobilis ab Lamo,
Qnando et priores hinc Lamias ferunt
  Denominatos et nepotum
    Per memores genus omne fastos;

Auctore ab illo ducis originem                                      5
Qui Formiarum moenia dicitur
  Princeps et innantem Maricae
    Litoribus tenuisse Lirim,

Late tyrannus:--cras foliis nemus
Multis et alga litus inutili                                       10
  Demissa tempestas ab Euro
    Sternet, aquae nisi fallit augur

Annosa cornix. Dum potes, aridum
Compone lignum: cras Genium mero
  Curabis et porco bimenstri                                       15
    Cum famulis operum solutis.



XVIII.

Faune, Nympharum fugientum amator,
Per meos finis et aprica rura
Lenis incedas, abeasque parvis
  Aequus alumnis,

Si tener pleno cadit haedus anno,                                   5
Larga nec desunt Veneris sodali
Vina craterae, vetus ara multo
  Fumat odore.

Ludit herboso pecus omne campo,
Cum tibi Nonae redeunt Decembres;                                  10
Festus in pratis vacat otioso
  Cum bove pagus;

Inter audacis lupus errat agnos;
Spargit agrestis tibi silva frondis;
Gaudet invisam pepulisse fossor                                    15
  Ter pede terram.



XIX.

Quantum distet ab Inacho
  Codrus pro patria non timidus mori
Narras et genus Aeaci
  Et pugnata sacro bella sub Ilio;
Quo Chium pretio cadum                                              5
  Mercemur, quis aquam temperet ignibus,
Quo praebente domum et quota
  Paelignis caream frigoribus, taces.
Da lunae propere novae,
  Da noctis mediae, da, puer, auguris                              10
Murenae: tribus aut novem
  Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui Musas amat imparis,
  Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates; tris prohibet supra                                         15
  Rixarum metuens tangere Gratia
Nudis iuncta sororibus.
  Insanire iuvat: cur Berecyntiae
Cessant flamina tibiae?
  Cur pendet tacita fistula cum lyra?                              20
Parcentis ego dexteras
  Odi: sparge rosas; audiat invidus
Dementem strepitum Lycus
  Et vicina seni non habilis Lyco.
Spissa te nitidum coma,                                            25
  Puro te similem, Telephe, Vespero
Tempestiva petit Rhode;
  Me lentus Glycerae torret amor meae.



XX.

Non vides quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paullo fugies inaudax
  Proelia raptor,

Cum per obstantis iuvenum catervas                                  5
Ibit insignem repetens Nearchum:
Grande certamen, tibi praeda cedat
  Maior an illi.

Interim, dum tu celeres sagittas
Promis, haec dentis acuit timendos,                                10
Arbiter pugnae posuisse nudo
  Sub pede palmam

Fertur et leni recreare vento
Sparsum odoratis umerum capillis,
Qualis aut Nireus fuit aut aquosa                                  15
  Raptus ab Ida.



XXI.

O nata mecum consule Manlio,
Seu tu querellas sive geris iocos
  Seu rixam et insanos amores
    Seu facilem, pia testa, somnum,

Quocumque lectum nomiue Massicum                                    5
Servas, moveri digna bono die,
  Descende, Corvino iubente
    Promere languidiora vina.

Non ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te negleget horridus:                                  10
  Narratur et prisci Catonis
    Saepe mero caluisse virtus.

Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro; tu sapientium
  Curas et arcanum iocoso                                          15
    Consilium retegis Lyaeo;

Tu spem reducis mentibus anxiis
Virisque et addis cornua pauperi,
  Post te neque iratos trementi
    Regum apices neque militum arma.                               20

Te Liber et, si laeta aderit, Venus
Segnesque nodum solvere Gratiae
  Vivaeque producent lucernae,
    Dum rediens fugat astra Phoebus.



XXII.

Montium custos nemorumque Virgo,
Quae laborantis utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,
  Diva triformis,

Imminens villae tua pinus esto,                                     5
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquum meditantis ictum
  Sanguine donem.



XXIII.

Caelo supinas si tuleris manus
Nascente luna, rustica Phidyle,
  Si ture placaris et horna
    Fruge Laris avidaque porca,

Nec pestilentem sentiet Africum                                     5
Fecunda vitis nec sterilem seges
  Robiginem aut dulces alumni
    Pomifero grave tempus anno.

Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices                                     10
  Aut crescit Albanis in herbis
    Victima pontificum securis

Cervice tinguet: te nihil attinet
Temptare multa caede bidentium
  Parvos coronantem marino                                         15
    Rore deos fragilique myrto.

Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosa blandior hostia
  Mollivit aversos Penatis
    Farre pio et saliente mica.                                    20



XXIV.

Intactis opulentior
  Thesauris Arabum et divitis Indiae
Caementis licet occupes
  Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum,
Si figit adamantinos                                                5
  Summis verticibus dira Necessitas
Clavos, non animum metu,
  Non mortis laqueis expedies caput.
Campestres melius Scythae,
  Quorum plaustra vagas rite trahunt domos,                        10
Vivunt et rigidi Getae,
  Immetata quibus iugera liberas
Fruges et Cererem ferunt,
  Nec cultura placet longior annua,
Defunctumque laboribus                                             15
  Aequali recreat sorte vicarius.
Illic matre carentibus
  Privignis mulier temperat innocens,
Nec dotata regit virum
  Coniunx nec nitido fidit adultero;                               20
Dos est magna parentium
  Virtus et metuens alterius viri
Certo foedere castitas,
  Et peccare nefas aut pretiumst mori.
O quisquis volet impias                                            25
  Caedis et rabiem tollere civicam,
Si quaeret pater urbium
  Subscribi statuis, indomitam audeat
Refrenare licentiam,
  Clarus post genitis: quatenus, heu nefas!                        30
Virtutem incolumem odimus,
  Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
Quid tristes querimoniae,
  Si non supplicio culpa reciditur;
Quid leges sine moribus                                            35
  Vanae proficiunt, si neque fervidis
Pars inclusa caloribus
  Mundi nec boreae finitimum latus
Durataeque solo nives
  Mercatorem abigunt, horrida callidi                              40
Vincunt aequora navitae,
  Magnum pauperies opprobrium iubet
Quidvis et facere et pati,
  Virtutisque viam deserit arduae?
Vel nos in Capitolium,                                             45
  Quo clamor vocat et turba faventium,
Vel nos in mare proximum
  Gemmas et lapides aurum et inutile,
Summi materiem mali,
  Mittamus, scelerum si bene paenitet.                             50
Eradenda cupidinis
  Pravi sunt elementa et tenerae nimis
Mentes asperioribus
  Formandae studiis. Nescit equo rudis
Haerere ingenuus puer                                              55
  Venarique timet, ludere doctior,
Seu Graeco iubeas trocho,
  Seu malis vetita legibus alea,
Cum periura patris fides
  Consortem socium fallat et hospites,                             60
Indignoque pecuniam
  Heredi properet. Scilicet improbae
Crescunt divitiae; tamen
  Curtae nescio quid semper abest rei.



XXV.

Quo me, Bacche, rapis tui
  Plenum? Quae nemora aut quos agor in specus,
Velox mente nova? Quibus
  Antris egregii Caesaris audiar
Aeternum meditans decus                                             5
  Stellis inserere et consilio Iovis?
Dicam insigne, recens, adhuc
  Indictum ore alio. Non secus in iugis
Exsomnis stupet Euhias,
  Hebrum prospiciens et nive candidam                              10
Thracen ac pede barbaro
  Lustratam Rhodopen, ut mihi devio
Ripas et vacuum nemus
  Mirari libet. O Naiadum potens
Baccharumque valentium                                             15
  Proceras manibus vertere fraxinos,
Nil parvum aut humili modo,
  Nil mortale loquar. Dulce periculumst,
O Lenaee, sequi deum
  Cingentem viridi tempora pampino.                                20



XXVI.

Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;
  Nunc arma defunctumque bello
    Barbiton hic paries habebit,

Laevum marinae qui Veneris latus                                    5
Custodit. Hic, hic ponite lucida
  Funalia et vectis et arcus
    Oppositis foribus minacis,

O quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,                                    10
  Regina, sublimi flagello
    Tange Chloen semel arrogantem.



XXVII.

Impios parrae recinentis omen
Ducat et praegnans canis aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino
  Fetaque volpes;

Rumpat et serpens iter institutum,                                  5
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo,
  Providus auspex,

Antequam stantis repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum,                                    10
Oscinem corvum prece suscitabo
  Solis ab ortu.

Sis licet felix, ubicumque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas;
Teque nec laevus vetet ire picus                                   15
  Nec vaga cornix.

Sed vides quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus
  Peccet Iapyx.                                                    20

Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum et trementis
  Verbere ripas.

Sic et Europe niveum doloso                                        25
Credidit tauro latus et scatentem
Beluis pontum mediasque fraudes
  Palluit audax:

Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae                                     30
Nocte sublustri nihil astra praeter
  Vidit et undas.

Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten, 'Pater--o relictum
Filiae nomen pietasque' dixit,                                     35
  'Victa furore!

Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum an vitiis carentem
  Ludit imago                                                      40

Vana quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit, an recentis
  Carpere flores?

Siquis infamem mihi nunc iuvencum                                  45
Dedat iratae, lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati
  Cornua monstri.

Impudens liqui patrios Penatis,
Impudens Orcum moror. O deorum                                     50
Siquis haec audis, utinam inter errem
  Nuda leones!

Antequam turpis macies decentis
Occupet malas teneraeque sucus
Defluat praedae, speciosa quaero                                   55
  Pascere tigris.

Vilis Europe, pater urget absens:
Quid mori cessas? Potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta
  Laedere collum.                                                  60

Sive te rupes et acuta leto
Saxa delectant, age te procellae
Crede veloci, nisi erile mavis
  Carpere pensum

Regius sanguis, dominaeque tradi                                   65
Barbarae paelex.' Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso
  Filius arcu.

Mox ubi lusit satis, 'abstineto'
Dixit 'irarum calidaeque rixae,                                    70
Cum tibi invisus laceranda reddet
  Cornua taurus.

Uxor invicti Iovis esse nescis.
Mitte singultus, bene ferre magnam
Disce fortunam; tua sectus orbis                                   75
  Nomina ducet.'



XXVIII.

Festo quid potius die
  Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde strenua Caecubum,
  Munitaeque adhibe vim sapientiae.
Inclinare meridiem                                                  5
  Sentis et, veluti stet volucris dies,
Parcis deripere horreo
  Cessantem Bibuli consulis amphoram.
Nos cantabimus invicem
  Neptunum et viridis Nereidum comas;                              10
Tu curva recines lyra
  Latonam et celeris spicula Cynthiae:
Summo carmine quae Cnidon
  Fulgentisque tenet Cycladas, et Paphum
Iunctis visit oloribus;                                            15
  Dicetur merita Nox quoque nenia.



XXIX.

Tyrrhena regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
  Cum flore, Maecenas, rosarum et
    Pressa tuis balanus capillis

Iamdudum apud mest: eripe te morae,                                 5
Ne semper udum Tibur et Aefulae
  Declive contempleris arvum et
    Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et
Molem propinquam nubibus arduis,                                   10
  Omitte mirari beatae
    Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices
Mundaeque parvo sub lare pauperum
  Cenae sine aulaeis et ostro                                      15
    Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, iam Procyon furit
  Et stella vesani Leonis,
    Sole dies referente siccos;                                    20

Iam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
  Dumeta Silvani, caretque
    Ripa vagis taciturna ventis.

Tu civitatem quis deceat status                                    25
Curas et Urbi sollicitus times
  Quid Seres et regnata Cyro
    Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis egitum
Caliginosa nocte premit deus,                                      30
  Ridetque si mortalis ultra
    Fas trepidat. Quod adest memento

Componere aequus; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo
  Cum pace delabentis Etruscum                                     35
    In mare, nunc lapides adesos

Stirpisque raptas et pecus et domos
Volventis una non sine montium
  Clamore vicinaeque silvae,
    Cum fera diluvies quietos                                      40

Irritat amnis. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
  Digisse 'Vixi: cras vel atra
    Nube polum pater occupato

Vel sole puro; non tamen inritum                                   45
Quodcumque retrost efficiet, neque
  Diffinget infectumque reddet
    Quod fugiens semel hora vegit.'

Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax                                   50
  Transmutat incertos honores,
    Nunc mihi nunc alii benigna.

Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit et mea
  Virtute me involvo probamque                                     55
    Pauperiem sine dote quaero.

Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
  Decurrere et votis pacisci,
    Ne Cypriae Tyriaeque merces                                    60

Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
  Tutum per Aegaeos tumultus
    Aura feret geminusque Pollux.



XXX.

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis
Annorum series et fuga temporum.                                    5
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus                               10
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis et mihi Delphica                                 15
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.



CARMINUM

LIBER QUARTUS.



I.

Intermissa, Venus, diu
  Rursus bella moves? Parce, precor, precor.
Non sum qualis eram bonae
  Sub regno Cinarae. Desine, dulcium
Mater saeva Cupidinum,                                              5
  Circa lustra decem flectere mollibus
Iam durum imperiis: abi,
  Quo blandae iuvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum
  Paulli, purpureis ales oloribus,                                 10
Comissabere Maximi,
  Si torrere iecur quaeris idoneum.
Namque et nobilis et decens
  Et pro sollicitis non tacitus reis
Et centum puer artium                                              15
  Late signa feret militiae tuae,
Et quandoque potentior
  Largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
  Ponet marmoream sub trabe citrea.                                20
Illic plurima naribus
  Duces tura, lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae
  Mixtis carminibus non sine fistula;
Illic bis pueri die                                                25
  Numen cum teneris virginibus tuum
Laudantes pede candido
  In morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer
  Iam nec spes animi credula mutui,                                30
Nec certare iuvat mero
  Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur heu, Ligurine, cur
  Manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro                                           35
  Inter verba cadit lingua silentio?
Nocturnis ego somniis
  Iam captum teneo, iam volucrem sequor
Te per gramina Martii
  Campi, te per aquas, dure, volubilis.                            40



II.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis vitreo daturus
  Nomina ponto.

Monte decurrens velut amnis, imbres                                 5
Quem super notas aluere ripas,
Fervet immensusque ruit profundo
  Pindarus ore,

Laurea donandus Apollinari,
Seu per audacis nova dithyrambos                                   10
Verba devolvit numerisque fertur
  Lege solutis,

Seu deos regesve canit, deorum
Sanguinem, per quos cecidere iusta
Morte Centauri, cecidit tremendae                                  15
  Flamma Chimaerae,

Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestis pugilemve equumve
Dicit et centum potiore signis
  Munere donat,                                                    20

Flebili sponsae iuvenemve raptum
Plorat et viris animumque moresque
Aureos educit in astra nigroque
  Invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cycnum,                                  25
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus. Ego apis Matinae
  More modoque

Grata carpentis thyma per laborem
Plurimum circa nemus uvidique                                      30
Tiburis ripas operosa parvus
  Carmina fingo.

Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
Per sacrum clivum merita decorus                                   35
  Fronde Sygambros;

Quo nihil maius meliusve terris
Fata donavere bonique divi
Nec dabunt, quamvis redeant in aurum
  Tempora priscum.                                                 40

Concines laetosque dies et urbis
Publicum ludum super impetrato
Fortis Augusti reditu forumque
  Litibus orbum.

Tum meae, si quid loquar audiendum,                                45
Vocis accedet bona pars, et 'O Sol
Pulcher, o laudande!' canam recepto
  Caesare felix.

Teque dum procedis, 'Io Triumphe!'
Non semel dicemus, 'Io Triumphe!'                                  50
Civitas omnis dabimusque divis
  Tura benignis.

Te decem tauri totidemque vaccae,
Me tener solvet vitulus, relicta
Matre qui largis iuvenescit herbis                                 55
  In mea vota,

Fronte curvatos imitatus ignis
Tertium lunae referentis ortum,
Qua notam duxit, niveus videri,
  Cetera fulvus.                                                   60



III.

Quem tu, Melpomene, semel
  Nascentem placido lumine videris,
Illum non labor Isthmius
  Clarabit pugilem, non equus impiger
Curru ducet Achaico
  Victorem, neque res bellica Deliis
Ornatmn foliis ducem,
  Quod regum tumidas contuderit minas,
Ostendet Capitolio;
  Sed quae Tibur aquae fertile praefluunt,                         10
Et spissae nemorum comae
  Fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
  Dignatur suboles inter amabilis
Vatum ponere me choros,                                            15
  Et iam dente minus mordeor invido.
O testudinis aureae
  Dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
O mutis quoque piscibus
  Donatura cycni, si libeat, sonum,                                20
Totum muneris hoc tuist,
  Quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae
  Quod spiro et placeo, si placeo, tuumst.



IV.

Qualem ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in avis vagas
  Permisit expertus fidelem
    Iuppiter in Ganymede flavo,

Olim iuventas et patrius vigor                                      5
Nido laborum propulit inscium,
  Vernique iam nimbis remotis
    Insolitos docuere nisus

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,                                    10
  Nunc in reluctantis dracones
    Egit amor dapis atque pugnae;

Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
  Iam lacte depulsum leonem                                        15
    Dente novo peritura vidit:

Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; (quibus
  Mos unde deductus per omne
    Tempus Amazonia securi                                         20

Dextras obarmet, quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia); sed diu
  Lateque victrices catervae
    Consiliis iuvenis revictae

Sensere quid mens rite, quid indoles                               25
Nutrita faustis sub penetralibus
  Posset, quid Augusti paternus
    In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis;
Est in iuvencis, est in equis patrum                               30
  Virtus, neque imbellem feroces
    Progenerant aquilae columbam;

Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant;
  Utcumque defecere mores,                                         35
    Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,
Testis Metaurum flumen et Hasdrubal
  Devictus et pulcher fugatis
    Ille dies Latio tenebris,                                      40

Qui primus alma risit adorea,
Dirus per urbis Afer ut Italas
  Ceu flamma per taedas vel Eurus
    Per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus                                  45
Romana pubes crevit, et impio
  Vastata Poenorum tumultu
    Fana deos habuere rectos,

Dixitque tandem perfidus Hannibal:
'Cervi luporum praeda rapacium,                                    50
  Sectamur ultro, quos opimus
    Fallere et effugerest triumphus.

Gens quae cremato fortis ab Ilio
Iactata Tuscis aequoribus sacra
  Natosque maturosque patres                                       55
    Pertulit Ausonias ad urbis,

Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
  Per damna, per caedis, ab ipso
    Ducit opes animumque ferro.                                    60

Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,
  Monstrumve submisere Colchi
    Maius Echioniaeve Thebae.

Merses profundo, pulchrior evenit;                                 65
Luctere, multa proruet integrum
  Cum laude victorem geretque
    Proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit                                  70
  Spes omnis et fortuna nostri
    Nominis Hasdrubale interempto.'

Nil Claudiae non perficient manus,
Quas et benigno numine Iuppiter
  Defendit et curae sagaces                                        75
    Expediunt per acuta belli.



V.

Divis orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes iam nimium diu;
Maturum reditum pollicitus patrum
  Sancto concilio redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae:                                5
Instar veris enim voltus ubi tuus
Adfulsit populo, gratior it dies
  Et soles melius nitent.

Ut mater iuvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora                                10
Cunctantem spatio longius annuo
  Dulci distinet a domo,

Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem litore demovet,
Sic desideriis icta fidelibus                                      15
  Quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae,
  Culpari metuit fides,                                            20

Nullis polluitur casta domus stupris,
Mos et lex maculosum edomuit nefas,
Laudantur simili prole puerperae,
  Culpam poena premit comes.

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,                         25
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus incolumi Caesare? quis ferae
  Bellum curet Hiberiae?

Condit quisque diem collibus in suis,
Et vitem viduas ducit ad arbores;                                  30
Hinc ad vina redit laetus et alteris
  Te mensis adhibet deum;

Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia Castoris                                 35
  Et magni memor Herculis.

'Longas o utinam, dux bone, ferias
Praestes Hesperiae!' dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi,
  Cum Sol Oceano subest.                                           40



VI.

Dive, quem proles Niobea magnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit et Troiae prope victor altae
  Phthius Achilles,

Ceteris maior, tibi miles impar,                                    5
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
  Cuspide pugnax.

Ille mordaci velut icta ferro
Pinus aut impulsa cupressus Euro,                                  10
Procidit late posuitque collum in
  Pulvere Teucro.

Ille non inclusus equo Minervae
Sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis                                     15
  Falleret aulam;

Sed palam captis gravis, heu nefas, heu,
Nescios fari pueros Achivis
Ureret flammis, etiam latentem
  Matris in alvo,                                                  20

Ni tuis victus Venerisque gratae
Vocibus divum pater adnuisset
Rebus Aeneae potiore ductos
  Alite muros.

Doctor Argivae fidicen Thaliae,                                    25
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
  Levis Agyieu.

Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
Carminis nomenque dedit poetae.                                    30
Virginum primae puerique claris
  Patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
Lyncas et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique                                       35
  Pollicis ictum,

Rite Latonae puerum canentes,
Rite crescentem face Noctilucam,
Prosperam frugum celeremque pronos
  Volvere mensis.                                                  40

Nupta iam dices 'Ego dis amicum,
Saeculo festas referente luces,
Reddidi carmen docilis modorum
  Vatis Horati.'



VII.

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
  Arboribusque comae;
Mutat terra vices et decrescentia ripas
  Flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet                       5
  Ducere nuda choros.
Immortalia ne speres, monet annus et almum
  Quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas
  Interitura simul                                                 10
Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  Bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
  Nos ubi decidimus
Quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,                       15
  Pulvis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  Tempora di superi?
Cuncta manus avidas fugient heredis, amico
  Quae dederis animo.                                              20
Cum semel occideris et de te splendida Minos
  Fecerit arbitria,
Non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  Restituet pietas.
Infernis neque enim tenebris Diana pudicum                         25
  Liberat Hippolytum,
Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
  Vincula Pirithoo.



VII.

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
Donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessima munerum
Ferres, divite me scilicet artium,                                  5
Quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi vis, nec tibi talium
Res est aut animus deliciarum egens.                               10
Gaudes carminibus; carmina possumus
Donare et pretium dicere muneris.
Non incisa notis marmora publicis,
Per quae spiritus et vita redit bonis
Post mortem ducibus, non celeres fugae                             15
Reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
Non incendia Carthaginis impiae
Eius, qui domita nomen ab Africa
Lucratus rediit, clarius indicant
Laudes quam Calabrae Pierides; neque                               20
Si chartae sileant quod bene feceris
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
Obstaret meritis invida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum                                   25
Virtus et favor et lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori:
Caelo Musa beat. Sic Iovis interest
Optatis epulis impiger Hercules,                                   30
Clarum Tyndaridae sidus ab infimis
Quassas eripiunt aequoribus ratis,
Ornatus viridi tempora pampino
Liber vota bonos ducit ad exitus.



IX.

Ne forte credas interitura quae
Longe sonantem natus ad Aufidum
  Non ante volgatas per artis
    Verba loquor socianda chordis:

Non, si priores Maeonius tenet                                      5
Sedes Homerus, Pindaricae latent
  Ceaeque et Alcaei minaces
    Stesichorique graves Camenae;

Nec si quid olim lusit Anacreon
Delevit aetas; spirat adhuc amor                                   10
  Vivuntque commissi calores
    Aeoliae fidibus puellae.

Non sola comptos arsit adulteri
Crinis et aurum vestibus illitum
  Mirata regalisque cultus                                         15
    Et comites Helene Lacaena,

Primusve Teucer tela Cydonio
Direxit arcu; non semel Ilios
  Vexata; non pugnavit ingens
    Idomeneus Sthenelusve solus                                    20

Dicenda Musis proelia; non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
  Excepit ictus pro pudicis
    Coniugibus puerisque primus.

Vixere fortes ante Agamemnona                                      25
Multi; sed omnes inlacrimabiles
  Urgentur ignotique longa
    Nocte, carent quia vate sacro.

Paullum sepultae distat inertiae
Celata virtus. Non ego te meis                                     30
  Chartis inornatum silebo,
    Totve tuos patiar labores

Impune, Lolli, carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
  Rerumque prudens et secundis                                     35
    Temporibus dubiisque rectus,

Vindex avarae fraudis et abstinens
Ducentis ad se cuncta pecuniae,
  Consulque non unius anni,
    Sed quotiens bonus atque fidus                                 40

Iudex honestum praetulit utili,
Reiecit alto dona nocentium
  Voltu, per obstantis catervas
    Explicuit sua victor arma.

Non possidentem multa vocaveris                                    45
Recte beatum; rectius occupat
  Nomen beati, qui deorum
    Muneribus sapienter uti

Duramque callet pauperiem pati
Peiusque leto flagitium timet,                                     50
  Non ille pro caris amicis
    Aut patria timidus perire.



X.

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
Insperata tuae cum veniet pluma superbiae
Et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
Nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
Mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,                      5
Dices 'Heu,' quotiens te speculo videris alterum,
'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'



XI.

Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus; est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis;
  Est hederae vis

Multa, qua crinis religata fulges;                                  5
Ridet argento domus; ara castis
Vincta verbenis avet immolato
  Spargier agno;

Cuncta festinat manus, huc et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae;                                   10
Sordidum flammae trepidant rotantes
  Vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae                                    15
  Findit Aprilem,

Iure sollemnis mihi sanctiorque
Paene natali proprio, quod ex hac
Luce Maecenas meus adfluentis
  Ordinat annos.                                                   20

Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis iuvenem puella
Dives et lasciva, tenetque grata
  Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras                                    25
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
  Bellerophonten,

Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando                                   30
Disparem vites. Age iam, meorum
  Finis amorum,

(Non enim posthac alia calebo
Femina) condisce modos, amanda
Voce quos reddas: minuentur atrae                                  35
  Carmine curae.



XII.

Iam veris comites, quae mare temperant,
Impellunt animae lintea Thraciae;
Iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
  Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,                                5
Infelix avis et Cecropiae domus
Aeternum opprobrium, quod male barbaras
  Regumst ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula                                     10
Delectantque deum cui pecus et nigri
  Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Vergili;
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, iuvenum nobilium cliens,                                15
  Nardo vina mereberis.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque
  Curarum eluere efficax.                                          20

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tinguere poculis,
  Plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,                                 25
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:
  Dulcest desipere in loco.



XIII.

Audivere, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
  Vis formosa videri,
    Ludisque et bibis impudens

Et cantu tremulo pota Cupidinem                                     5
Lentum sollicitas. Ille virentis et
  Doctae psallere Chiae
    Pulchris excubat in genis.

Importunus enim transvolat aridas
Quercus et refugit te, quia luridi                                 10
  Dentes te, quia rugae
    Turpant et capitis nives.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae
Nec cari lapides tempora, quae semel
  Notis condita fastis                                             15
    Inclusit volucris dies.

Quo fugit venus, heu, quove color? decens
Quo motus? Quid habes illius, illius,
  Quae spirabat amores,
    Quae me surpuerat mihi,                                        20

Felix post Cinaram notaque et artium
Gratarum facies? Sed Cinarae brevis
  Annos fata dederunt,
    Servatura diu parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen,                                 25
Possent ut iuvenes visere fervidi
  Multo non sine risu
    Dilapsam in cineres facem.



XIV.

Quae cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
  Auguste, virtutes in aevum
    Per titulos memoresque fastos

Aeternet, o qua sol habitabilis                                     5
Inlustrat oras, maxime principum?
  Quem legis expertes Latinae
    Vindelici didicere nuper

Quid marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,                                 10
  Breunosque velocis et arcis
    Alpibus impositas tremendis

Deiecit acer plus vice simplici;
Maior Neronum mox grave proelium
Commisit immanisque Raetos                                         15
  Auspiciis pepulit secundis,

Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
  Quantis fatigaret ruinis,
    Indomitas prope qualis undas                                   20

Exercet Auster, Pleiadum choro
Scindente nubis, impiger hostium
  Vexare turmas et frementem
    Mittere equum medios per ignis.

Sic tauriformis volvitur Aufidus,                                  25
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
  Cum saevit horrendamque cultis
    Diluviem meditatur agris,

Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu                                        30
  Primosque et extremos metendo
    Stravit humum sine clade victor,

Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
  Portus Alexandrea supplex                                        35
    Et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
  Laudemque et optatum peractis
    Imperiis decus adrogavit.                                      40

Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
  Miratur, o tutela praesens
    Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines                                      45
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
  Te beluosus qui remotis
    Obstrepit Oceanus Britannis,

Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae,                                    50
  Te caede gaudentes Sygambri
    Compositis venerantur armis.



XV.

Phoebus volentem proelia me loqui
Victas et urbis increpuit lyra,
  Ne parva Tyrrhenum per aequor
    Vela darem. Tua, Caesar, aetas

Fruges et agris rettulit uberes                                     5
Et signa nostro restituit Iovi
  Derepta Parthorum superbis
    Postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae                                    10
  Iniecit emovitque culpas
    Et veteres revocavit artis,

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
  Porrecta maiestas ad ortus                                       15
    Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
  Non ira, quae procudit ensis
    Et miseras inimicat urbis.                                     20

Non qui profundum Danuvium bibunt
Edicta rumpent Iulia, non Getae,
  Non Seres infidive Persae,
    Non Tanain prope flumen orti.

Nosque et profestis lucibus et sacris                              25
Inter iocosi munera Liberi
  Cum prole matronisque nostris,
    Rite deos prius adprecati,

Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis                                       30
  Troiamque et Anchisen et almae
    Progeniem Veneris canemus.



CARMEN

SAECULARE.



Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
  Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus                                        5
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles
  Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem                                   10
Nasceris, possis nihil urbe Roma
  Visere maius!

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari                                       15
  Seu Genitalis:

Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
  Lege marita,                                                     20

Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
  Nocte frequentis.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,                                  25
Quod semel dictumst stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
  Iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus
Spicea donet Cererem corona;                                       30
Nutriant fetus et aquae salubres
  Et Iovis aurae.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis, audi,                                     35
  Luna, puellas:

Roma si vestrumst opus, Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae,
Iussa pars mutare Laris et urbem
  Sospite cursu,                                                   40

Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
  Plura relictis:

Di, probos mores docili iuventae,                                  45
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
  Et decus omne.

Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,                                50
Impetret, bellante prior, iacentem
  Lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
Iam Scythae responsa petunt superbi                                55
  Nuper, et Indi.

Iam Fides et Pax et Honor Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet, adparetque beata pleno
  Copia cornu.                                                     60

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
  Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus aras,                                    65
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
  Prorogat aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum                                     70
Curat et votis puerorum amicas
  Adplicat auris.

Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae                                  75
  Dicere laudes.



EPODON

LIBER.



I.

Ibis Liburnis inter alta navium,
  Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum
  Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos, quibus te vita si superstite                              5
  Iucunda, si contra, gravis?
Utrumne iussi persequemur otium
  Non dulce, ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi, decet
  Qua ferre non mollis viros?                                      10
Feremus, et te vel per Alpium iuga
  Inhospitalem et Caucasum
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum
  Forti sequemur pectore.
Roges tuum labore quid iuvem meo,                                  15
  Imbellis ac firmus parum?
Comes minore sum futurus in metu,
  Qui maior absentis habet:
Ut adsidens implumibus pullis avis
  Serpentium adlapsus timet                                        20
Magis relictis, non, ut adsit, auxili
  Latura plus praesentibus.
Libenter hoc et omne militabitur
  Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut iuvencis inligata pluribus                                  25
  Aratra nitantur meis
Pecusve Calabris ante sidus fervidum
  Lucana mutet pascuis,
Nec ut superni villa candens Tusculi
  Circaea tangat moenia.                                           30
Satis superque me benignitas tua
  Ditavit: haud paravero,
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
  Discinctus aut perdam nepos.



II.

'Beatus ille qui procul negotiis,
  Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,
  Solutus omni faenore,
Neque excitatur classico miles truci,                               5
  Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium
  Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
  Altas maritat populos,                                           10
Aut in reducta valle mugientium
  Prospectat errantis greges,
Inutilisve falce ramos amputans
  Feliciores inserit,
Aut pressa puris mella condit amphoris,                            15
  Aut tondet infirmas ovis;
Vel, cum decorum mitibus pomis caput
  Autumnus agris extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pira
  Certantem et uvam purpurae,                                      20
Qua muneretur te, Priape, et te, pater
  Silvane, tutor finium.
Libet iacere modo sub antiqua ilice,
  Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae,                                25
  Queruntur in silvis aves,
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
  Somnos quod invitet levis.
At cum tonantis annus hibernus Iovis
  Imbris nivisque comparat,                                        30
Aut trudit acris hinc et hinc multa cane
  Apros in obstantis plagas,
Aut amite levi rara tendit retia,
  Turdis edacibus dolos,
Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem                         35
  Iucunda captat praemia.
Quis non malarum, quas amor curas habet,
  Haec inter obliviscitur?
Quod si pudica mulier in partem iuvet
  Domum atque dulcis liberos,                                      40
Sabina qualis aut perusta solibus
  Pernicis uxor Apuli,
Sacrum vetustis exstruat lignis focum
  Lassi sub adventum viri,
Claudensque textis cratibus laetum pecus                           45
  Distenta siccet ubera,
Et horna dulci vina promens dolio
  Dapes inemptas adparet:
Non me Lucrina iuverint conchylia
  Magisve rhombus aut scari,                                       50
Si quos Eois intonata fluctibus
  Hiems ad hoc vertat mare;
Non Afra avis descendat in ventrem meum,
  Non attagen Ionicus
Iucundior, quam lecta de pinguissimis                              55
  Oliva ramis arborum
Aut herba lapathi prata amantis et gravi
  Malvae salubres corpori,
Vel agna festis caesa Terminalibus
  Vel haedus ereptus lupo.                                         60
Has inter epulas ut iuvat pastas ovis
  Videre properantis domum,
Videre fessos vomerem inversum boves
  Collo trahentis languido,
Positosque vernas, ditis examen domus,                             65
  Circum renidentis Laris.'
Haec ubi locutus faenerator Alfius,
  Iam iam futurus rusticus,
Omnem redegit Idibus pecuniam,
  Quaerit Kalendis ponere.                                         70



III.

Parentis olim si quis impia manu
  Senile guttur fregerit,
Edit cicutis allium nocentius.
  O dura messorum ilia!
Quid hoc veneni saevit in praecordiis?                              5
  Num viperinus his cruor
Incoctus herbis me fefellit? an malas
  Canidia tractavit dapes?
Ut Argonautas praeter omnis candidum
  Medea miratast ducem,                                            10
Ignota tauris inligaturum iuga
  Perunxit hoc Iasonem;
Hoc delibutis ulta donis paelicem,
  Serpente fugit alite.
Nec tantus umquam siderum insedit vapor                            15
  Siticulosae Apuliae,
Nec munus umeris efficacis Herculis
  Inarsit aestuosius.
At si quid umquam tale concupiveris,
  Iocose Maecenas, precor                                          20
Manum puella savio opponat tuo,
  Extrema et in sponda cubet.



IV.

Lupis et agnis quanta sortito obtigit
  Tecum mihi discordiast,
Hibericis peruste funibus latus
  Et crura dura compede.
Licet superbus ambules pecunia,                                     5
  Fortuna non mutat genus.
Videsne, Sacram metiente te viam
  Cum bis trium ulnarum toga,
Ut ora vertat huc et huc euntium
  Liberrima indignatio?                                            10
'Sectus flagellis hic triumviralibus
  Praeconis ad fastidium
Arat Falerni mille fundi iugera,
  Et Appiam mannis terit,
Sedilibusque magnus in primis eques                                15
  Othone contempto sedet.
Quid attinet tot ora navium gravi
  Rostrata duci pondere
Contra latrones atque servilem manum,
  Hoc, hoc tribuno militum?'                                       20



V.

'At, o deorum quidquid in caelo regit
  Terras et humanum genus,
Quid iste fert tumultus et quid omnium
  Voltus in unum me truces?
Per liberos te, si vocata partubus                                  5
  Lucina veris adfuit,
Per hoc inane purpurae decus precor,
  Per improbaturum haec Iovem,
Quid ut noverca me intueris aut uti
  Petita ferro belua?'                                             10
Ut haec trementi questus ore constitit
  Insignibus raptis puer,
Impube corpus, quale posset impia
  Mollire Thracum pectora;
Canidia, brevibus implicata viperis                                15
  Crinis et incomptum caput,
Iubet sepulcris caprificos erutas,
  Iubet cupressus funebris
Et uncta turpis ova ranae sanguine
  Plumamque nocturnae strigis                                      20
Herbasque quas Iolcos atque Hiberia
  Mittit venenorum ferax,
Et ossa ab ore rapta ieiunae canis
  Flammis aduri Colchicis.
At expedita Sagana, per totam domum                                25
  Spargens Avernalis aquas,
Horret capillis ut marinus asperis
  Echinus ant currens aper.
Abacta nulla Veia conscientia
  Ligonibus duris humum                                            30
Exhauriebat, ingemens laboribus,
  Quo posset infossus puer
Longo die bis terque mutatae dapis
  Inemori spectaculo,
Cum promineret ore, quantum exstant aqua                           35
  Suspensa mento corpora:
Exsecta uti medulla et aridum iecur
  Amoris esset poculum,
Interminato cum semel fixae cibo
  Intabuissent pupulae.                                            40
Non defuisse masculae libidinis
  Ariminensem Foliam
Et otiosa credidit Neapolis
  Et omne vicinum oppidum,
Quae sidera excantata voce Thessala                                45
  Lunamque caelo deripit.
Hic inresectum saeva dente livido
  Canidia rodens pollicem,
Quid dixit aut quid tacuit? 'O rebus meis
  Non infideles arbitrae,                                          50
Nox et Diana, quae silentium regis,
  Arcana cum fiunt sacra,
Nunc nunc adeste, nunc in hostilis domos
  Iram atque numen vertite.
Formidolosis dum latent silvis ferae                               55
  Dulci sopore languidae,
Senem, quod omnes rideant, adulterum
  Latrent Suburanae canes,
Nardo perunctum, quale non perfectius
  Meae laborarint manus.                                           60
Quid accidit? Cur dira barbarae minus
  Venena Medeae valent,
Quibus superbam fugit ulta paelicem,
  Magni Creontis filiam,
Cum palla, tabo munus imbutum, novam                               65
  Incendio nuptam abstulit?
Atqui nec herba nec latens in asperis
  Radix fefellit me locis.
Indormit unctis omnium cubilibus
  Oblivione paelicum.                                              70
A, a, solutus ambulat veneficae
  Scientioris carmine!
Non usitatis, Vare, potionibus,
  O multa fleturum caput,
Ad me recurres, nec vocata mens tua                                75
  Marsis redibit vocibus.
Maius parabo, maius infundam tibi
  Fastidienti poculum,
Priusque caelum sidet inferius mari
  Tellure porrecta super,                                          80
Quam non amore sic meo flagres uti
  Bitumen atris ignibus.'
Sub haec puer iam non, ut ante, mollibus,
  Lenire verbis impias,
Sed dubius unde rumperet silentium,                                85
  Misit Thyesteas preces:
'Venena magnum fas nefasque non valent
  Convertere humanam vicem.
Diris agam vos; dira detestatio
  Nulla expiatur victima.                                          90
Quin, ubi perire iussus exspiravero,
  Nocturnus occurram Furor,
Petamque voltus umbra curvis unguibus,
  Quae vis deorumst Manium,
Et inquietis adsidens praecordiis                                  95
  Pavore somnos auferam.
Vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens
  Contundet obscenas anus;
Post insepulta membra different lupi
  Et Esquilinae alites,                                           100
Neque hoc parentes, heu mihi superstites,
  Effugerit spectaculum.'



VI.

Quid immerentis hospites vexas, canis
  Ignavus adversum lupos?
Quin huc inanis, si potes, vertis minas,
  Et me remorsurum petis?
Nam qualis aut Molossus aut fulvus Lacon,                           5
  Amica vis pastoribus,
Agam per altas aure sublata nivis,
  Quaecumque praecedet fera;
Tu, cum timenda voce complesti nemus,
  Proiectum odoraris cibum.                                        10
Cave, cave: namque in malos asperrimus
  Parata tollo cornua,
Qualis Lycambae spretus infido gener,
  Aut acer hostis Bupalo.
An, si quis atro dente me petiverit,                               15
  Inultus ut flebo puer?



VII.

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
  Aptantur enses conditi?
Parumne campis atque Neptuno super
  Fusumst Latini sanguinis,
Non ut superbas invidae Carthaginis                                 5
 Romanus arcis ureret,
Intactus aut Britannus ut descenderet
  Sacra catenatus via,
Sed ut secundum vota Parthorum sua
  Urbs haec periret dextera?                                       10
Neque hic lupis mos nec fuit leonibus
  Umquam nisi in dispar feris.
Furorne caecus an rapit vis acrior
  An culpa? Responsum date!
Tacent, et albus ora pallor inficit,                               15
  Mentesque perculsae stupent.
Sic est: acerba fata Romanos agunt
  Scelusque fraternae necis,
Ut immerentis fluxit in terram Remi
  Sacer nepotibus cruor.                                           20



IX.

Quando repostum Caecubum ad festas dapes,
  Victore laetus Caesare,
Tecum sub alta--sic Iovi gratum--domo,
  Beate Maecenas, bibam,
Sonante mixtum tibiis carmen lyra,                                  5
  Hac Dorium, illis barbarum?
Ut nuper, actus cum freto Neptunius
  Dux fugit ustis navibus,
Minatus Urbi vincla, quae detraxerat
  Servis amicus perfidis.                                          10
Romanus eheu--posteri negabitis--
  Emancipatus feminae
Fert vallum et arma miles et spadonibus
  Servire rugosis potest,
Interque signa turpe militaria                                     15
  Sol adspicit conopium.
Ad hunc frementis verterunt bis mille equos
  Galli, canentes Caesarem,
Hostiliumque navium portu latent
  Puppes sinistrorsum citae.                                       20
Io Triumphe, tu moraris aureos
  Currus et intactas boves?
Io Triumphe, nec Iugurthino parem
  Bello reportasti ducem,
Neque Africanum, cui super Carthaginem                             25
  Virtus sepulcrum condidit.
Terra marique victus hostis punico
  Lugubre mutavit sagum.
Aut ille centum nobilem Cretam urbibus,
  Ventis iturus non suis,                                          30
Exercitatas aut petit Syrtis Noto,
  Aut fertur incerto mari.
Capaciores adfer huc, puer, scyphos
  Et Chia vina aut Lesbia,
Vel quod fluentem nauseam coerceat                                 35
  Metire nobis Caecubum.
Curam metumque Caesaris rerum iuvat
  Dulci Lyaeo solvere.



X.

Mala soluta navis exit alite,
  Ferens olentem Mevium:
Ut horridis utrumque verberes latus,
  Auster, memento fluctibus.
Niger rudentis Eurus inverso mari                                   5
  Fractosque remos differat;
Insurgat Aquilo, quantus altis montibus
  Frangit trementis ilices;
Nec sidus atra nocte amicum adpareat,
  Qua tristis Orion cadit;                                         10
Quietiore nec feratur aequore,
  Quam Graia victorum manus,
Cum Pallas usto vertit iram ab Ilio
  In impiam Aiacis ratem.
O quantus instat navitis sudor tuis                                15
  Tibique pallor luteus
Et illa non virilis eiulatio
  Preces et aversum ad Iovem,
Ionius udo cum remugiens sinus
  Noto carinam ruperit.                                            20
Opima quod si praeda curvo litore
  Porrecta mergos iuverit,
Libidinosus immolabitur caper
  Et agna Tempestatibus.



XIII.

Horrida tempestas caelum contraxit, et imbres
  Nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant. Rapiamus, amice,
  Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.                         5
  Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
  Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea
  Levare diris pectora sollicitudinibus,                           10
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
  'Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi
  Findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,
Unde tibi reditum certo subtemine Parcae                           15
  Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
  Deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.'



XIV.

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis
  Oblivionem sensibus,
Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos
  Arente fauce traxerim,
Candide Maecenas, occidis saepe rogando:                            5
  Deus, deus nam me vetat
Inceptos, olim promissum carmen, iambos
  Ad umbilicum adducere.
Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo
  Anacreonta Teium,                                                10
Qui persaepe cava testudine flevit amorem
  Non elaboratum ad pedem.
Ureris ipse miser: quod si non pulchrior ignis
  Accendit obsessam Ilion,
Gaude sorte tua; me libertina nec uno                              15
  Contenta Phryne macerat.



XV.

Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno
  Inter minora sidera,
Cum tu, magnorum numen laesura deorum,
  In verba iurabas mea,
Artius atque hedera procera adstringitur ilex,                      5
  Lentis adhaerens bracchiis,
Dum pecori lupus et nautis infestus Orion
  Turbaret hibernum mare,
Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
  Fore hunc amorem mutuum.                                         10
O dolitura mea multum virtute Neaera!
  Nam si quid in Flacco virist,
Non feret adsiduas potiori te dare noctis,
  Et quaeret iratus parem:
Nec semel offensi cedet constantia formae,                         15
  Si certus intrarit dolor.
Et tu, quicumque's felicior atque meo nunc
  Superbus incedis malo,
Sis pecore et multa dives tellure licebit
  Tibique Pactolus fluat,                                          20
Nec te Pythagorae fallant arcana renati,
  Formaque vincas Nirea,
Eheu, translatos alio maerebis amores;
  Ast ego vicissim risero.



XVI.

Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
  Suis et ipsa Roma viribus ruit.
Quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
  Minacis aut Etrusca Porsenae manus
Aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer                         5
  Novisque rebus infidelis Allobrox,
Nec fera caerulea domuit Germania pube
  Parentibusque abominatus Hannibal,
Impia perdemus devoti sanguinis aetas,
  Ferisque rursus occupabitur solum.                               10
Barbarus heu cineres insistet victor et urbem
  Eques sonante verberabit ungula,
Quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,
  Nefas videre! dissipabit insolens.
Forte, quid expediat, communiter aut melior pars                   15
  Malis carere quaeritis laboribus.
Nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
  Velut profugit exsecrata civitas
Agros atque Laris patrios habitandaque fana
  Apris reliquit et rapacibus lupis,                               20
Ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
  Notus vocabit aut protervus Africus.
Sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
  Ratem occupare quid moramur alite?
Sed iuremus in haec: 'Simul imis saxa renarint                     25
  Vadis levata, ne redire sit nefas,
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
  Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Appenninus,
  Novaque monstra iunxerit libidine                                30
Mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,
  Adulteretur et columba miluo,
Credula nec ravos timeant armenta leones,
  Ametque salsa levis hircus aequora.'
Haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis                    35
  Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
  Inominata perprimat cubilia.
Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
  Etrusca praeter et volate litora.                                40
Nos manet Oceanus circumvagus; arva beata
  Petamus, arva divites et insulas,
Reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
  Et imputata floret usque vinea,
Germinat et numquam fallentis termes olivae,                       45
  Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
  Levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae,
  Refertque tenta grex amicus ubera,                               50
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
  Nec intumescit alta viperis humus.
Pluraque felices mirabimur, ut neque largis
  Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glaebis,                         55
  Utrumque rege temperante caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
  Neque impudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
  Laboriosa nec cohors Ulixei.                                     60
Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
  Gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
  Ut inquinavit aere tempus aureum;
Aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum                         65
  Piis secunda vate me datur fuga.



XVII.

'Iam iam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,                                       5
Canidia, parce vocibus tandem sacris
Citumque retro solve, solve turbinem!
Movit nepotem Telephus Nereium,
In quem superbus ordinarat agmina
Mysorum et in quem tela acuta torserat.                            10
Unxere matres Iliae addictum feris
Alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
Postquam relictis moenibus rex procidit
Heu pervicacis ad pedes Achillei.
Saetosa duris exuere pellibus                                      15
Laboriosi remiges Ulixei
Volente Circa membra; tunc mens et sonus
Relapsus atque notus in voltus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.                               20
Fugit iuventas et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida,
Tuis capillus albus est odoribus;
Nullum ab labore me reclinat otium;
Urget diem nox et dies noctem, nequest                             25
Levare tenta spiritu praecordia.
Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina
Caputque Marsa dissilire nenia.
Quid amplius vis? O mare et terra, ardeo,                          30
Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida
Virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
Iniuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.                                  35
Quae finis aut quod me manet stipendium?
Effare; iussas cum fide poenas luam,
Paratus expiare, seu poposceris
Centum iuvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: 'Tu pudica, tu proba                                 40
Perambulabis astra sidus aureum.'
Infamis Helenae Castor offensus vicem
Fraterque magni Castoris, victi prece,
Adempta vati reddidere lumina:
Et tu--potes nam--solve me dementia,                               45
O nec paternis obsoleta sordibus,
Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendialis dissipare pulveres.
Tibi hospitale pectus et purae manus
Tuusque venter Pactumeius, et tuo                                  50
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.'
'Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia
Volgata, sacrum liberi Cupidinis,
Et Esquilini pontifex venefici
Impune ut urbem nomine impleris meo?
Quid proderit ditasse Paelignas anus,                              60
Velociusve miscuisse toxicum?
Sed tardiora fata te votis manent;
Ingrata misero vita ducendast in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater,                                65
Egens benignae Tantalus semper dapis,
Optat Prometheus obligatus aliti,
Optat supremo collocare Sisyphus
In monte saxum; sed vetant leges Iovis.
Voles modo altis desilire turribus,                                70
Modo ense pectus Norico recludere,
Frustraque vincla gutturi nectes tuo,
Fastidiosa tristis aegrimonia.
Vectabor umeris tunc ego inimicis eques,
Meaeque terra cedet insolentiae.                                   75
An quae movere cereas imagines,
Ut ipse nosti curiosus, et polo
Deripere Lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare pocula,                                      80
Plorem artis in te nil agentis exitus?'





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Horace: Odes and Epodes" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home