Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Omnia Opera Sancti Patricii - All the Works of Saint Patrick
Author: Ireland, Saint Patrick of
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Omnia Opera Sancti Patricii - All the Works of Saint Patrick" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



Omnia Opera Sancti Patricii

All the Works of Saint Patrick
In the Original Latin



Scripti Sancto Patricio:

Confessio
Epistola Ad Coroticum
Synodus Episcoporum Patricii, Auxilii et Issernini
Proverbia Aliqua
Canones S. Patricio Ascripti


Attributi Sancto Patricio:

Synodus S. Patricio Attributi
Canones Alii S. Patricio Attributi
Charta S. Patricii
De Tribus Habitaculis Liber
Liber De Duodecim Abusionibus Saeculi



S. PATRICII CONFESSIO,
IN EPISTOLA AD HIBERNOS EXPLICATA.

---

I. Ego Patricius peccator, rusticissimus et minimus omnium fidelium,
et contemptibilissimus apud plurimos, patrem habui Calpornium
diaconem, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem
Taberniæ: villulam Enon prope habuit, ubi capturam dedi. Annorum eram
tunc fere sedecim. Deum verum ignorabam; et Hiberione in captivitate
adductus sum, cum tot millibus hominum, secundum merita nostra, quia a
Deo recessimus et præcepta ejus non custodivimus, et sacerdotibus
nostris non obedientes fuimus, qui nostram salutem admonebant: et
Dominus induxit super nos iram animationis suæ, et dispersit nos in
gentibus multis, etiam usque ad ultimum terræ, ubi nunc parvitas mea
esse videtur inter alienigenas. Et ibi Dominus aperuit sensum
incredulitatis meæ, ut vel sero rememorarem delicta mea, et ut
converterer toto corde ad Dominum Deum meum; qui respexit humilitatem
meam, et misertus est adolescentiæ et ignorantiæ meæ, et custodivit me
antequam scirem eum, et antequam saperem vel distinguerem inter bonum
et malum, et munivit me et consolatus est me, ut pater filium.

II. Unde autem tacere non possum, neque expedit quidem, tanta
beneficia et tantam gratiam quam mihi (Dominus præstare) dignatus
(est) in terra captivitatis meæ: quia hæc est retributio nostra, ut
post correctionem vel agnitionem Dei exaltaremur, et confiteremur
mirabilia ejus coram omni natione quæ est sub omni cœlo: quia non est
alius Deus, nec unquam fuit nec erit post hunc, præter Deum Patrem
ingenitum sine principio, a quo est omne principium, omnia tenens, ut
diximus: et hujus Filium Jesum Christum, quem cum Patre scilicet
fuisse semper testamur, ante originem sæculi, spiritualiter apud
Patrem, inenarrabiliter genitum ante omne principium, et per ipsum
facta sunt visibilia et invisibilia, hominem factum devicta morte, in
cœlos ad Patrem receptum. Et dedit illi omnem potestatem _super omne
nomen cœlestium et terrestrium et infernorum, ut omnis lingua
confiteatur, quia Dominus_ et Deus _est Jesus Christus_ (_Philip_. II,
10, 11): quem credimus, et exspectamus adventum ipsius; mox futurus
judex vivorum et mortuorum, qui reddet unicuique secundum facta sua,
et infudit in nobis abunde Spiritus sancti donum et pignus
immortalitatis, qui facit credentes et obedientes, ut sint filii Dei
Patris et cohæredes Christi, quem confitemur et adoramus, unum Deum in
Trinitate sacri nominis. Ipse enim dixit per prophetam: _Invoca me in
die tribulationis tuæ, et liberabo te, et magnificabis me_ (_Jer._
XXIX, 12; _Psal._ LXXX, 8). Et iterum inquit: _Opera autem Dei
revelare et confiteri honorificum est_ (_Tob._ XII, 7).

III. Tamen etsi in multis imperfectus sum, opto fratres et cognatos
meos scire qualitatem meam, ut possint perspicere votum animæ meæ. Non
ignoro testimonium Domini mei qui in psalmo testatur: _Perdes eos qui
loquuntur mendacium_ (_Psal._ V, 7) et iterum: _Os quod mentitur
occidit animam_ (_Sap._ I, 11). Et idem Dominus in Evangelio inquit:
_Verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem
in die judicii_ (_Matth._ XII, 36). Unde autem vehementer (debueram)
cum timore et tremore metuere hanc sententiam in die illa, ubi nemo
poterit se subtrahere vel abscondere, sed omnes omnino reddituri sumus
rationem etiam minimorum peccatorum ante tribunal Christi Domini.
Quapropter olim cogitavi scribere, sed usque nunc hæsitavi. Timui enim
ne inciderem in linguam hominum: et quia non legi, sicut cæteri qui
optime itaque jure et sacras litteras utroque pari modo combiberunt,
et sermonem illorum ex infantia nunquam mutaverunt, sed magis ad
perfectum semper addiderunt.

IV. Nam sermo et loquela nostra translata est in linguam alienam,
sicut facile potest probari ex saliva scripturæ meæ, qualiter sum ego
in sermonibus instructus atque eruditus; quia inquit Sapiens: _Per
linguam dignoscitur et sensus, et scientia, et doctrina veritatis_
(_Eccli._ IV, 29). Sed quid prodest excusatio juxta veritatem,
præsertim cum præsumptione? quatinus modo ipse appeto in senectute
mea, quod in juventute non comparavi, quia obstiterunt (peccata mea)
ut confirmarem quod ante non perlegeram. Sed quis me credit? Etsi
dixero quod ante præfatus sum; adolescens, imo pene puer imberbis
capturam dedi, antequam scirem quid peterem, vel quid vitare debueram.
Unde ego hodie erubesco et vehementer pertimeo denudare imperitiam
meam, quia diserti brevitate sermonis explicare nequeo, sicut spiritus
gestit et animus, et sensus monstrat et affectus. Sed si itaque datum
mihi fuisset sicut cæteris, verumtamen non silerem propter
retributionem. Et si forte videtur apud aliquantos me in hoc præponere
cum mea inscitia et tardiori lingua (scriptum est enim: _Linguæ
balbutientes velociter discent loqui pacem_ [_Isai._ XXXII, 4]),
quanto magis nos appetere debemus qui sumus, inquit, _Epistola
Christi_, in salutem usque ad ultimum terræ, etsi non diserta, sed
rata et fortissime _scripta in cordibus vestris, non atramento, sed
Spiritu Dei vivi_ (_II Cor._ III, 2, 3).

V. Et iterum Spiritus testatur: _Et rusticatio ab Altissimo creata
est_ (_Eccli._ VII, 16). Unde ego primus rusticus perfuga, indoctus
scilicet qui nescio in posterum providere: sed scio illud certissime,
quia utique priusquam humiliarer, ego eram velut lapis qui jacet in
luto profundo: et venit qui potens est, et in sua misericordia
sustulit me; et quidem scilicet sursum allevavit et collocavit me in
summo pariete. Et inde fortiter debueram exclamare, ad retribuendum
quoque aliquid Domino ei pro tantis beneficiis ejus, hic et in
æternum, quæ mens hominum æstimare non potest. Unde autem admiramini
_magni et pusilli qui timetis Deum_ (_Apoc._ XIX, 5), et vos ignari
Domini rhetorici: audite ergo et scrutamini quis me stultum excitavit
de medio eorum qui videntur sapientes esse et legis periti, et
potentes in sermone et in onmi re. Et me quidem detestabilem hujus
mundi præ cæteris inspiravit, etsi talis essem: dummodo autem ut cum
metu et reverentia et sine querela fideliter prodessem genti ad quam
caritas Christi transtulit, et donavit me in vita mea, si dignus
fuero: denique, ut cum humilitate et veraciter deservirem illis.

VI. In mensura itaque fidei Trinitatis oportet distinguere et sine
reprehensione periculi notum facere donum Dei et consolationem
æternam, ac sine timore fiducialiter Dei nomen ubique expandere, ut
etiam post obitum meum Gallicis relinquerem fratribus et filiis meis
quos ego in Domino baptizavi, tot millia hominum. Et non eram dignus
neque talis, ut hoc Dominus servulo suo concederet; et post ærumnas et
tantas moles, post captivitatem, post annos multos, in gentem illam
tantam gratiam mihi donaret, quod ego aliquando in juventute mea
nunquam speravi neque cogitavi. Sed postquam Hiberionem deveneram,
quotidie (igitur) pecora pascebam et frequens in die orabam, magis ac
magis accedebat amor Dei et timor ipsius, et fides augebatur, et
spiritus augebatur, ut in die una usque ad centum orationes, et in
nocte prope similiter; ut etiam in silvis et monte manebam, et ante
lucem excitabar ad orationem per nivem, per gelu, per pluviam: et
nihil mali sentiebam, neque ulla pigritia erat in me, sicut modo
video, quia tunc in me spiritus fervebat. Et ibi scilicet quadam
nocte, in somno audivi vocem dicentem mihi: Bene jejunas, cito iturus
ad patriam tuam. Et iterum post paululum tempus, audivi responsum
dicens mihi: Ecce navis tua parata est. Et non erat prope, sed forte
habebat ducenta millia passus: et ibi nunquam fueram, nec ibi notum
quemquam de hominibus habebam.

VII. Et deinde postmodum conversus sum in fugam, et intermisi hominem
cum quo fueram sex annis. Et veni in virtute Domini qui viam meam ad
bonum dirigebat, et nihil metuebam donec perveni ad navem illam. Et
illa (die) qua perveni, profecta est navis de loco suo, et locutus
sum, ut haberem unde navigarem cum illis. Et gubernatori displicuit,
et acriter cum indignatione respondit: Nequaquam tu nobiscum appetas
ire. Et cum hæc audissem, separavi me ab illis, ut venirem ad
tuguriolum ubi hospitabam; et in itinere cœpi orare, et antequam
orationem consummarem, audivi unum ex illis fortiter exclamantem post
me: Veni cito, quia vocant te homines isti. Et statim ad illos
reversus sum; et cœperunt mihi dicere: Veni quia ex fide recipimus te;
fac nobiscum amicitiam, quomodo volueris. Et in illa die itaque repuli
fugere propter timorem Dei. Verumtamen speravi ab illis, ut mihi
dicerent: Veni in fide Jesu Christi; quia gentes erant. Et hoc obtinui
cum illis (et protinus navigavimus).

VIII. Et post triduum terram cepimus, et viginti octo dies per
desertum iter fecimus, et cibus defuit illis, et fames invaluit super
eos. Et alia die cœpit gubernator mihi dicere: Quid, Christiane,
dicis: Deus tuus magnus et omnipotens est? Quare ergo non potes pro
nobis orare, quia nos fame periclitamur? Difficile est enim ut aliquem
hominem unquam videamus. Ego enim evidenter dixi illis: Convertimini
ex fide et ex toto corde ad Dominum Deum nostrum, quia nihil est illi
impossibile, ut hodie cibum mittat vobis in viam vestram, usque dum
satiamini: quia ubique abundat illi. Et adjuvante Deo, ita factum est.
Ecce grex porcorum in via ante oculos nostros apparuit: et multos ex
illis interfecerunt, et ibi duas noctes manserunt bene refecti; et
carne eorum relevati sunt, quia multi ex illis defecerunt, et secus
viam semivivi derelicti sunt. Et post hæc summas gratias egerunt Deo,
et ego honorificatus sum sub oculis eorum.

IX. (Et ex hac die abundanter cibum habuerunt.) Etiam mel silvestre
invenerunt, et mihi partem obtulerunt. Et unus ex illis dixit. Hoc
immolalitium est. Deo gratias exinde nihil gustavi. Eadem vero nocte
eram dormiens, et fortiter tentavit me satanas, cujus memor ero
quandiu fuero in hoc corpore. Et cecidit super me veluti saxum ingens,
et nihil membrorum meorum prævalens. Sed unde mihi venit, ignoro, in
spiritum ut Heliam vocarem. Et inter hæc vidi in cœlo solem oriri; et
dum clamarem: Heliam! Heliam! totis viribus meis, ecce splendor solis
decidit super me, et statim discussit a me omnem gravitudinem. Et
credo quod a Christo Domino meo (subventus sum, et Spiritus ejus jam
tunc) clamabat pro me, et spero quod sic erit in die pressuræ meæ,
sicut in Evangelio inquit (In illa die) Dominus (testatur): _Non vos
estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis_
(_Matth_. X. 20).

X. Et iterum post annos (non) multos adhuc capturam dedi. Ea nocte
prima itaque mansi cum illis. Responsum autem divinum audivi dicens
mihi: Duos menses eris cum illis; quod ita factum est. Nocte illa
sexagesima liberavit me Dominus de manibus eorum. Ecce in itinere
providit nobis cibum et ignem, et siccitatem quotidie: donec quarto
decimo die pervenimus ad homines. Sicut superius insinuavi, viginti et
octo dies per desertum iter fecimus, et ea nocte qua pervenimus ad
homines, de cibo vero nihil habuimus. Et iterum post paucos annos in
Britanniis eram cum parentibus meis, qui me ut filium susceperunt: et
ex fide rogaverunt me, ut vel modo ego (post tantas tribulationes quas
pertuli) nunquam ab illis discederem. Et ibi scilicet vidi in visu
nocte virum venientem quasi de Hiberione cui nomen Victoricius, cum
epistolis innumerabilibus: et dedit mihi unam ex illis, et legi
principium epistolæ continentem: _Vox Hiberionacum_. Et dum recitabam
principium epistolæ, putabam ipso momento, audire vocem ipsorum qui
erant juxta silvam Focluli, quæ est prope mare Occidentale. Et sic
exclamaverunt quasi ex uno ore: Rogamus te, sancte puer, ut venias et
adhuc ambules inter nos. Et valde compunctus sum corde, et amplius non
potui legere, et sic expergefactus sum. Deo gratias, quia post annos
plurimos præstitit illis Dominus secundum clamorem eorum.

XI. Et alia nocte, nescio, Deus scit, utrum in me, an juxta me, verbis
peritissimis quæ ego audivi et non potui intelligere, nisi ad
postremum orationis sic affatus est: _qui pro te animam suam posuit_.
Et sic expergefactus sum gaudibundus. Et iterum vidi in me ipsum
orantem, et eram quasi intra corpus meum: et audivi super me, hoc est,
super interiorem hominem; et ibi fortiter orabat gemitibus. Et inter
hæc stupebam, et admirabar, et cogitabam quis esset qui in me orabat.
Sed ad postremum orationis sic effatus est, ut sit spiritus. Et sic
experrectus sum, et recordatus sum, Apostolo dicente: _Spiritus
adjuvat infirmitatem_ nostræ orationis. _Nam quid oremus sicut
oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus_ (_Rom_. VIII, 26), quæ verbis exprimi non possunt. Et
iterum: _Dominus advocatus noster postulat pro nobis_ (_Ibid._, 34).
Et quando tentatus sum ab aliquantis senioribus meis qui venerunt, ob
peccata mea, contra laboriosum episcopatum meum: utique in illo die
fortiter impulsus sum ut caderem hic et in æternum. Sed Dominus
pepercit proselyto et peregrino propter nomen suum benigne; et valde
mihi subvenit in hac conculcatione, quod in labem et in opprobrium non
male deveni. Deum oro ut non illis in peccatum reputetur occasio: nam
post annos triginta invenerunt me, et adversus verbum quod confessus
fueram antequam essem diaconus.

XII. Propter anxietatem, mœsto animo insinuavi amicissimo meo, quæ in
pueritia mea, una die gesseram, imo in una hora, quia necdum
prævalebam. Nescio, Deus scit, si habebam tunc annos quindecim, et
Deum vivum non credebam, neque ex infantia mea; sed in morte et in
incredulitate mansi, donec valde castigatus sum, et in veritate
humiliatus sum a fame et nuditate; et quotidie contra Hiberionem non
sponte pergebam, donec prope deficiebam. Sed hoc potius bene mihi
fuit, quia ex hoc emendatus sum a Domino, et aptavit me ut hodie essem
quod aliquando longe a me erat, ut ego curas haberem aut satagerem pro
salute aliorum; quando tunc etiam de meipso non cogitabam. Igitur in
illo die quo reprobatus sum a memoratis supradictis (ad noctem illam),
vidi in visu noctis scriptum contra faciem meam, sine honore. Et inter
hæc, audivi responsum (divinum) dicens mihi: Male vidimus faciem
designati nudato nomine. Nec sic prædixit: Male vidisti; sed: Male
vidimus, quasi ibi se junxit, sicut dixit: _Qui vos tangit, quasi
tangit pupillam oculi mei_ (_Zach_. II, 8). Idcirco gratias ago ei qui
me in omnibus confortavit, ut non me impediret a profectione quam
statueram, et de meo quoque opere quod a Christo didiceram: sed magis
ex eo sensi in me virtutem non parvam, et fides mea probata est coram
Deo et hominibus.

XIII. Unde autem audenter dico: Non me reprehendit conscientia mea hic
et in futurum. Testem Deum habeo quia non sum mentitus in sermonibus
quos ego retuli vobis. Sed magis doleo pro amicissimo meo, cur hoc
meruimus audire tale responsum, cui ego credidi etiam animam. Et
comperi ab aliquantis fratribus, ante defensionem illam, quod ego non
interfui, nec in Britanniis eram, nec a me orietur, ut et ille in mea
absentia, pro me pulsetur. Etiam mihi ipse ore suo dixerat: Ecce
dandus es tu ad gradum episcopatus, quo non eram dignus. Sed unde
venit illi postmodum, ut coram cunctis bonis et malis in me publice
dehonestaret, quod ante sponte et lætus indulserat? Est Dominus, qui
major omnibus est. Satis dico: sed tamen non debeo abscondere donum
Dei quod largitus est nobis in terra captivitatis meæ: quia tunc
fortiter inquisivi eum, et ibi inveni illum, et servavit me ab omnibus
iniquitatibus. Sic credo, propter inhabitantem Spiritum ejus, qui
operatus est usque in hanc diem in me audenter rursus. Sed scit Deus,
si mihi homo effatus fuisset, forsitan tacuissem, propter caritatem
Christi.

XIV. Unde ergo indefessam gratiam agam Deo meo, qui me fidelem
servavit in die tentationis meæ, ita ut hodie confidenter offeram illi
sacrificium, ut hostiam viventem animam meam Christo Domino meo, qui
me servavit ab omnibus angustiis meis: ut et dicam: Quis ego sum,
Domine, vel quæ est vocatio mea, qui mihi tantam divinitatem
cooperuisti? ita ut hodie in gentibus constanter exsultarem et
magnificarem nomen tuum, ubicunque fuero; nec non in secundis, sed
etiam in pressuris: ut quidquid mihi evenerit, sive bonum sive malum,
æqualiter debeo suscipere et Deo gratias semper agere, qui mihi
ostendit ut indubitabilem eum sine fine crederem, et qui me audierit:
ut et ego inscius sim in novissimis diebus hoc opus tam pium et tam
mirificum adire aggrederer, ita ut imitarer quospiam illos quos ante
Dominus jam olim prædixerat prænuntiaturos Evangelium suum, _in
testimonium omnibus gentibus_, ante finem mundi. Quod ita ergo (ut
vidimus itaque) suppletum est. Ecce testes sumus, quia Evangelium
prædicatum est usque ubi nemo ultra est.

XV. Longum est autem totum per singula enarrare laborem meum, vel per
partes. Breviter dicam qualiter piissimus Deus de servitute sæpe
liberavit ex duodecim periculis, quibus periclitata est anima mea,
præter insidias multas, et quæ verbis exprimere non valeo: nec et
injuriam legentibus faciam. Sed dum auctorem habeo, qui novit omnia,
etiam antequam fiant (ut me pauperculum pupillum). Ideo tamen
responsum divinum creberrime admonuit, unde mihi hæc sapientia quæ in
me non erat, qui nec numerum dierum noveram, neque Deum sapiebam: unde
mihi postmodum donum tam magnum, tam salubre, Deum agnoscere, vel
diligere: sed ut patriam, et parentes amitterem; et munera multa mihi
offerebantur, cum fletu et lacrymis: et offendi illos, nec non contra
votum, aliquantis de senioribus meis. Sed, gubernante Deo, nullo modo
consensi, neque acquievi illis, non mea gratia, sed Deus qui vicit in
me, et restitit illis omnibus, ut ego venirem ad Hibernas gentes
Evangelium prædicare, et ab incredulis contumelias perferre, ut
haurirem opprobrium peregrinationis meæ, et persecutiones multas,
usque ad vincula, et ut darem ingenuitatem meam pro utilitate aliorum.

XVI. Et si dignus fuero, promptus sum ut etiam animam meam
incunctanter et libentissime pro nomine ejus, et ibi opto impendere
eam usque ad mortem, si Dominus mihi indulgeret: quia valde debitor
sum Deo, qui mihi tantam gratiam donavit, ut populi multi per me in
Deum renascerentur, et postmodum consummarentur; et ut clerici ubique
illis ordinarentur ad plebem nupervenientem ad credulitatem quam
sumpsit Dominus ab extremis terræ, sicut olim promiserat per
prophetas. _Ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Sicut
falsa comparaverunt patres nostri idola, et non est utilitas in eis_
(_Jer_. XVI, 19). Et iterum: _Posui te lumen in gentibus, ut sis in
salutem usque ad extremum terræ_ (_Isai_. XLIX, 6). Et ibi volo
exspectare promissum ipsius, qui utique nunquam fallit, sicut in
Evangelio pollicetur: _Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent
cum Abraham, et Isaac, et Jacob_ (_Matth._ VIII, 11), sicut credimus,
ab omni mundo venturi sunt credentes.

XVII. Idcirco oportet quidem bene et diligenter piscari, sicut Dominus
præmonet, dicens: _Venite post me, et faciam vos fieri piscatores
hominum_ (_Matth_. IV, 18). Et iterum dicit per prophetas: _Ecce ego
mitto piscatores et venatores multos, dicit Dominus_ (_Jer_. XVI, 16),
etc. Unde autem valde oportebat retia nostra tendere, ita ut multitudo
copiosa et turba Deo caperetur, ut ubique essent clerici qui
baptizarent et exhortarentur populum indigentem et desiderantem, sicut
Dominus in Evangelio admonet et docet, dicens: _Euntes ergo docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti; docentes eos observare omnia quæcunque mandavi vobis. Et ecce
ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi_
(_Matth_. XXVIII, 19, 20). Et iterum dicit: _Euntes ergo in mundum
universum præedicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur_
(_Marc._ XVI, 15, 16). Et iterum: _Prædicabitur hoc Evangelium regni
universo mundo, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis_
(_Matth_. XXIV, 14). Et item Dominus per prophetam prænuntians,
inquit: _Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: Effundam de
Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ
vestræ, et filii vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia
somniabunt. Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in
diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt_ (_Joel_. II,
28, 29). Et in Osea dicit: _Vocabo non plebem meam, plebem meam, et
non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam_ (_Oseæ_ II,
24; _Rom_, IX, 25; _I Petr_. II, 10). _Et erit in loco ubi dictum est:
Non plebs mea vos, ibi vacabuntur filii a Dei vivi_ (_Oseæ_ I, 10;
_Rom_. IX, 26).

XVIII. Unde autem Hiberionæ qui nunquam notitiam Dei habuerunt, nisi
idola et immunda usque nunc semper coluerunt; quomodo nuper facta est
plebs Domini, et filii Dei nuncupantur? Filii Scottorum et filiæ
regulorum, monachi et virgines Christi esse videntur. Et etiam una
benedicta Scotta genitiva nobilis, pulcherrima, adulta erat, quam ego
baptizavi. Et post paucos dies, una causa venit ad nos: insinuavit
nobis responsum accepisse a nuntio Dei, et monuit etiam ut esset virgo
Christi et ipsa Deo proximaret. Deo gratias: sexta ab hac die optime
et avidissime arripuit illud, quod etiam omnes virgines Dei ita hoc
faciunt, non sponte patrum earum, sed persecutionem patiuntur, et
improperia falsa a parentibus suis: et nihilominus plus augetur
numerus, et de genere nostro qui ibi nati sunt, nescimus numerum
eorum, præter viduas et continentes. Sed et illæ maxime laborant, quæ
servitio detinentur, usque ad terrores et minas assidue perseverant.
Sed Dominus gratiam dedit multis ex ancillis suis; nam etsi vetantur,
tamen fortiter imitantur.

XIX. Unde autem etsi voluero amittere illas, et ut pergens in
Britannias et libentissime paratus eram, quasi ad patriam et parentes:
non id solum, sed eram usque Gallias visitare fratres, et ut viderem
faciem sanctorum Domini mei. Scit Deus quod ego valde optabam; sed
alligatus Spiritu, qui mihi protestatur si hoc fecero, ut futurum reum
me esse designat; et timeo perdere laborem quem inchoavi. Et non ego,
sed Christus Dominus qui me imperavit ut venirem, esse cum illis
residuum ætatis meæ; si Dominus voluerit et custodierit me ab omni via
inala, ut non peccem coram illo. Spero autem hoc debueram, sed memet
ipsum non credo, quandiu fuero in hoc corpora mortis, quia fortis est
qui quotidie nititur subvertere me a fide et a proposita castitate,
usque in finem vitæ meæ, Christo Domino meo: sed caro inimica semper
trahit ad mortem, id est, ad illecebras illicite perficiendas. Et scio
ex parte quare vitam perfectam ego non egi, sicut et cæteri credentes.
Sed confiteor Domino meo, et non erubesco in couspectu ipsius, quia
non mentior: ex quo cognovi eum a juventute mea crevit in me amor Dei
et timor ipsius, et usque nunc favente Domino fidem servavi.

XX. Rideat autem et insultet qui voluerit: ego non silebo, neque
abscondam signa et mirabilia quæ mihi a Domino ministrata sunt ante
multos annos quam fierent, quasi qui novit omnia, etiam ante tempora
sæcularia. Unde autem debueram sine cessatione Deo gratias agere, qui
sæpe indulsit insipientiæ meæ...Et de loco non in unoquoque, ut non
mihi vehementer irasceretur, qui adjutor datus sum et non cito
acquievi, secundum quod mihi ostensum fuerat, et sicut Spiritus
suggerebat. Et misertus est mihi Dominus in millia millium, quia vidit
in me quod paratus eram, sed quod mihi pro his nesciebam de statu meo
quid facerem, quia multi hanc legationem prohibebant, et jam inter
seipsos post tergum meum narrabant et dicebant: Iste quare se mittit
in periculum inter hostes qui Dominum non noverunt? Non causa malitiæ;
sed non sapiebat illis, sicut et ego ipse testor, intellexi, propter
rusticitatem meam. Et non cito agnovi gratiam quæ tunc erat in me:
nunc mihi sapit quod ante debueram.

XXI. Nunc ergo simpliciter insinuavi fratribus et conservis meis qui
mihi crediderunt. Propter quod prædixi et prædico ad roborandam et
confirmandam fidem vestram. Utinam et vos imitemini majora, et potiora
faciatis. Hoc erit gloria mea; quia _filius sapiens gloria patris est_
(_Prov_. XI, 1; XV, 20). Vos scitis et Deus, qualiter apud vos
conversatus sum a juventute mea, in fide veritatis et in sinceritate
cordis: etiam ad gentes illas inter quas habito, ego fidem illis
præstavi et præstabo. Deus scit neminem illorum circumveni, nec cogito
propter Deum et Ecclesiam ipsius, ne excitem illis et nobis omnibus
persecutionem, et ne per me blasphemaretur nomen Domini, quia scriptum
est: _Vœ homini per quem nomen Domini blasphematur_ (_Lev_. XXIV, 16).
Nam etsi imperitus sum in omnibus, tamen conatus sum quispiam servare
me etiam et fratribus Christianis, et virginibus Christi, et
mulieribus religiosis, quæ mihi ultronea munuscula donabant et super
altare reddebant, ex ornamentis suis, et iterum reddebam illis. Et
adversus me scandalizabantur, cur hoc faciebam. Sed ego (hoc faciebam)
propter spem perennitatis, ut me in omnibus caute propterea
conservarem, ita ut me in aliquo titulo infideles non carperent vel
ministerium servitutis meæ, nec etiam in minimo incredulis locum darem
infamare sive detrectare.

XXII. Forte autem, quando baptizavi tot millia hominum, speraverim ab
aliquo illorum vel dimidium scriptulæ? Dicite mihi et reddam vobis:
aut quando ordinavit Dominus clericos per modicitatem meam et
ministerium, gratis distribui illis. Si poposci ab aliquo illorum vel
pretium calceamenti mei, dicite; dicite adversus me, et reddam vobis.
Magis ego impendi pro vobis, ut me caperet: et inter vos et ubique
pergebam causa vestra in multis periculis, etiam usque ad exteras
partes, ubi nemo ultra erat, et ubi nunquam aliquis pervenerat qui
baptizaret, aut clericos ordinaret, aut populum consummaret, donante
Domino, diligenter et libentissime pro salute vestra omnia generavi.
Interim præmia dabam regibus, propter quod dabam mercedem filiis
ipsorum qui mecum ambulant, et nihil comprehenderunt a me cum
comitibus meis. Et illa die avidissime cupiebant interficere me: sed
tempus nondum venerat. Et omnia quæcunque nobis invenerunt, rapuerunt
illa, et me ipsum ferro vinxerunt: et quarto decimo die absolvit me
Dominus de potestate eorum; et quidquid nostrum fuit, redditum est
nobis, propter Deum et necessarios amicos quos ante providimus.

XXIII. Vos autem experti estis quantum ego erogavi illis, qui
judicabant per omnes regiones quas frequentius visitabam. Censeo enim
non minimum pretium quindecim hominum distribui illis. Ita ut me si
fruamini, et ego vobis semper fruar in Deum, non me pœnitet nec satis
est mihi, adhuc impendo et super impendam: potens est Dominus ut det
mihi postmodum ut meipsum _impendam pro animabus vestris_ (_II Cor_.
XII, 15). Ecce testem Deum invoco in animam meam, quia non mentior,
quod neque, ut fit, causa adulationis vel avaritiæ scripserim vobis,
neque ut honorem sperarem vestrum. Sufficit enim mihi honor qui non
videtur, sed corde creditur; fidelis autem qui promisit, nunquam
mentitur. Sed video jam in præsenti sæculo me supra modum exaltatum a
Domino. Et non eram dignus neque talis, ut hoc mihi præstaret: dum
scio certissime quod mihi melius convenit paupertas et calamitas, quam
deliciæ et divitiæ. Sed et Christus Dominus pauper fuit pro nobis. Ego
vero miser et infelix, et si opes voluero, jam non habeo, neque
meipsum (dignum) judico, quia quotidie spero aut internecionem, aut
circumveniri, aut redigi in servitutem, sive occasionem cujuslibet.
Sed nihil horum vereor propter promissa cœlorum, quia jactavi meipsum
in manus Dei omnipotentis qui ubique dominatur, sicut propheta dicit:
_Jacta cogitatum tuum in Deum, et ipse te enutriet_ (_Psal_. LIV, 23).

XXIV. Ecce nunc commendo animam meam fidelissimo Deo meo, pro quo
legatione fungor in ignobilitate mea (_II Cor_. V, 20). Sed quia
personam non accipit, et elegit me ad hoc officium, ut unus essem de
suis minimis minister: _Unde autem retribuam illi pro omnibus quæ
retribuit mihi_ (_Psal_. CXV, 12). Sed quid dicam, vel quid promittam
Domino meo? Quia nihil valeo, nisi ipse mihi dederit; sed scrutatur
corda et renes, quia satis et nimis cupio, et paratus eram ut donaret
mihi bibere calicem ejus, sicut indulsit cæeteris amantibus se.
Quapropter non contingat mihi a Deo meo, ut unquam amittam plebem suam
quam acquisivi in ultimis terræ. Oro Deum ut det mihi perseverantiam,
et dignetur ut reddam illi testem fidelem usque ad transitum meum
propter Deum meum. Et si aliquid boni unquam imitatus sum propter Deum
meum quem diligo, peto illum det mihi ut cum illis proselytis et
captivis pro nomine suo effundam sanguinem meum, etsi ipse etiam
caream sepultura, aut miserrime cadaver per singula membra dividatur
canibus aut bestiis asperis, aut volucres cœli comederint illud.
Certissime reor, si mihi hoc incurrisset, lucratus sum animam cum
corpore meo: quia sine ulla dubitatione in die illa resurgemus in
claritate solis, hoc est, in gloria Christi Jesu redemptoris nostri,
Filii Dei vivi, et _cohæredes Christi_ (_Rom_. VIII, 17) _et conformes
futuræ imaginis ipsius_ (_Ibid_., 29): quoniam ex ipso, et per ipsum,
et in ipso, regnaturi sumus.

XXV. Nam sol iste quem videmus, Deo jubente, propter nos quotidie
oritur, sed nunquam regnabit, neque permanebit splendor ejus. Sed et
omnes qui adorant eum, in pœnam miseri male devenient. Nos autem
credimus et adoramus Solem verum, Christum qui nunquam interibit;
neque qui facit voluntatem ipsius, sed manebit in æternum, quomodo et
Christus manebit in æternum, qui regnat cum Deo Patre omnipotente et
cum Spiritu sancto, ante sæcula, et nunc, et per omnia sæcula
sæculorum. Amen. Ecce iterum iterumque breviter exponam verba
_confessionis meæ_. Testificor in veritate et in exsultatione cordis,
coram Deo et sanctis angelis ejus, quia nunquam habui aliquam
occasionem, præter Evangelium et promissa illius, ut unquam redirem ad
gentem illam unde autem prius vix evaseram. Sed precor credentibus et
timentibus Deum, quicunque dignatus fuerit inspicere vel recipere hanc
scripturam, quam Patricius peccator, indoctus scilicet, Hiberione
conscripsit, ut nemo unquam dicat quod mea ignorantia, si aliquid
pusillum egi vel demonstraverim, secundum Dei placitum. Sed
arbitramini, et verissime credatur, quod donum Dei fuisset. Et hæc est
confessio mea antequam moriar.



EPISTOLA AD COROTICUM.

---

I. Patricius, peccator, indoctus scilicet Hiberione constitutum
episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum.
Inter barbaros itaque habito proselytus et profuga, ob amorem Dei
Testis est ille, si ita est: non quod optabam tam dure et tam aspere,
ex ore meo effundere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi, (_qui_)
excitavit me pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus
tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem, si dignus
sum. Vovi Deo meo docere gentes, etsi contenmor a quibus manu mea
scripsi atque condidi verba ista danda et tradenda militibus mittenda
Corotico, non dico civibus meis, neque civibus sanctorum Romanorum,
sed civibus dæmoniorum, ob mala opera ipsorum, ritu hostili. In morte
vivunt socii Scottorum atque Pictorum apostatarum, quasi sanguine
volentes saginari innocentium Christianorum, quos ego innumeros Deo
genui atque in Christo confirmavi.

II. Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum (fides)
flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati (sunt)
gladio a supradictis, misi epistolam cum sancto presbytero, quem ego
ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de præda
vel de captivis baptizatis quos ceperunt: (_sed_) cachinnos fecerunt
de illis. Idcirco nescio quos magis lugeam, an qui interfecti, vel
quos ceperunt, vel quos graviter zabulus illaqueavit, (qui) perenni
pœna gehennæ pariter cum ipso mancipabuntur. Quia utique peccati, qui
facit peccatum, servus est (_I Joan_. III, 8), et fllius zabuli
nuncupatur.

III. Quapropter sciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et
a Christo Domino meo pro quo legatione fungor, patricidæ, fratricidæ,
lupi rapaces, _devorantes plebem Domini, ut cibum panis_ (_Psal_.
XIII, 4), sicut ait; _Iniqui dissipaverunt legem tuam, Domine_
(_Psal_. CXVIII, 126), qua in supremis temporibus Hiberione optime et
benigne plantata atque instructa erat favente Deo. Non usurpo (aliena:
sed) partem habeo cum his quos advocavit, et prædestinavit Evangelium
prædicare in persecutionibus non parvis usque ad extremum terræ. Etsi
invidet inimicus per tyrannidem Corotici, qui Deum non veretur, nec
sacerdotes ipsius quos elegit et indulsit illis summam, divinam,
sublimem potestatem, _quos ligarent super terram, ligatos esse et in
cœlis_ (_Matth_. XVIII, 18).

IV. Unde ergo quæso plurimum, sancti et humiles corde, adulari talibus
non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec eleemosynas
ipsorum recipere debere, donec crudeliter effusis lacrymis satis Deo
faciant et liberent servos Dei et ancillas Christi baptizatas, pro
quibus mortuus est et crucifixus. _Dona iniquorum reprobat Altissimus.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat
filium in conspectu patris sui_ (_Eccli_. XXXIV, 23, 24). _Divitiæ_,
inquit, _quas congregabit injustus, evomentur de ventre ejus; trahit
illum angelus mortis: ira draconum multabitur: interficiet illum
lingua colubri_ (_Job_ XX, 15, 16). Comedet autem eum ignis
inexstinguibilis. Ideoque væ qui replent se (his) quæ non sum sua.
Vel, _quid prodest homini, ut totum mundum lucretur, et animæ suæ
detrimentum patiatur_ (_Matth_. XVI, 26)? Longum est per singula
discutere vel insinuare, per totam legem carpere testimonia de tali
cupiditate. Avaritia mortale crimen. _Non concupisces rem proximi tui.
Non occides_ (_Exod_. XX, 17, 13). Homicida non potest esse cum
Christo. _Qui odit fratrem suum, homicida ascribitur_; vel, _qui non
diligit fratrem suum in morte manet_ (_I Joan_. III, 14, 15). Quanto
magis reus est qui manus suas coinquinavit in sanguine filiorum Dei,
quos nuper acquisivit in ultimis terræ, per exhortationem parvitatis
nostræ?

V. Nunquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione veni? Quis me
compulit? alligatus sum spiritu, ut non videam aliquem de cognatione
mea. Nunquid piam misericordiam ago erga gentem illam quæ me aliquando
ceperunt, et devastaverunt servos et ancillas domus patris mei?
Ingenuus fui secundum carnem: decorione patre nascor. Vendidi enim
nobilitatem meam (non erubesco, neque me pœnitet) pro utilitate
aliorum. Denique servus sum in Christo Jesu Domino nostro, etsi mei me
non cognoscunt. _Propheta in patria sua honorem, non habet_ (_Marc_.
VI, 4). Forte non sumus ex uno ovili, neque unum Deum patrem habemus,
sicut ait: _Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat
mecum spargit_ (_Luc_. XI, 23). Non convenit, _Unus destruit, alter
ædificat_ (_Eccli_. XXXIV, 28). Non quæro quæ mea sunt.

VI. Non mea gratia; sed Deus quidem hanc sollicitudinem (dedit) in
corde meo, ut unus essem de venatoribus sive piscatoribus quos olim
Deus in novissimis diebus ante prænuntiavit (_Jer_. XXVI, 16).
Invidetur mihi: Quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oves tuæ
circa me laniantur atque deprædantur a supradictis latrunculis,
jubente Corotico, hostili mente (longe est a caritate Dei traditor
Christianorum), in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces
deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia
optime crescebat; et filii Scottorum et filiæ regulorum monachi
fiebant et virgines Christi; quos enumerare nequeo. Quamobrem injuria
justorum non tibi placeat, etiam usque ad inferos non placebit.

VII. Quis sanctorum non horreat jocundare vel convivio frui cum
talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domos suas;
de rapinis vivunt, nesciunt miseri. Venenum bibunt, lethalem cibum
porrigunt ad amicos et filios suos. Sicut Eva non intellexit quod
mortem tradidit viro suo; sic sunt omnes qui male agunt, mortem
perennem pœnamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum et
Gallorum Christianorum (est): mittunt viros sanctos idoneos ad Francos
et cæteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivos
baptizatos. Tu omnes interficis, et vendis illos genti exteræ
ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem
habes in Deum?

VIII. Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et
adulationis, Deus judicabit. Scriptum est enim: _Non solum facientes
mala, sed etiam consentientes damnandi sunt_ (_Rom_. I, 32). Nescio
quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos
gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: _Flere cum
flentibus_ (_Rom_. XII, 15); et iterum: _Si dolet unum membrum,
condoleant omnia membra_ (_I Cor_. XII, 26). Quapropter Ecclesia
plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum
interfecit, sed prolongati et exportati (sunt) in longa terrarum
spatia...Ut peccatum manifeste gravetur impudentiæ, impudens ibi
habitat et abundat. Ibi venundati ingenui homines Christiani in
servitutem redacti sunt, præsertim indignissimorum, pessimorum,
apostatarumque Pictorum.

IX. Idcirco cum tristitia et mærore vociferabor: O speciosissimi atque
amantissimi fratres et filii quos in Christo genui, enumerare nequeo
quid faciam vobis! Non sum dignus Deo neque hominibus subvenire.
Prævaluit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei facti sumus.
Forte non credunt (quod) unum baptismum percipimus, vel, unum Deum
patrem habemus. Indignum est illis; Hiberia nati sumus, sicut ait:
nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisque proximum suum?
Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mihi; sed iterum gaudeo
intra meipsum; non gratis laboravi, vel peregrinatio mea in vacuum non
fuit; et contigit scelus tam horrendum, ineffabile. Deo gratias,
creduli baptizati de sæculo recessistis ad paradisum. Cerno: vos
migrare cœpistis ubi _nox non erit neque luctus, neque mors amplius_
(_Apoc_. XXI, 4); sed exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti,
et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris.

X. Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus, et
æterna regna capietis, sicut ipse testatur (qui inquit): _Venient ab
Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in
regno cœlorum_ (_Matth_. VIII, 11). _Foris canes, et venefici, et
homicidæ, et mendaces_ (_Apoc_. XXII, 15), perjuri: _Pars eorum in
stagnum ignis æternum_ (_Apoc_. XXI, 8). Non immerito ait Apostolus:
_Ubi justus vix salvus erit, peccator et impius transgressor legis,
ubi se recognoscit_ (_II Petr_. IV, 18). Ubi enim Coroticus cum suis
sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se videbunt, qui
mulierculas baptizatas et prædia orphanorum spurcissimis satellitibus
suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento
transeat, sicut nubes, vel fumus qui utique vento dispergitur? Ita
peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: justi autem
epulabuntur in magna constantia cum Christo: judicabunt nationes et
regibus iniquis dominabuntur in sæcula sæculorum. Amen.

XI. Testificor coram Deo et angelis suis, quod ita erit sicut
intimavit imperitia mea. Non mea verba, sed Dei, et apostolorum atque
prophetarum (quod ego in Latinum exposui), qui nunquam enim mentiti
sunt. _Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit
condemnabitur_ (_Marc_. XVI, 16). Deus locutus est. Quæso plurimum, ut
quicunque famulus Dei, ut promptus fuerit, ut sit gerulus litterarum
harum, ut neutiquam subtrahatur a nemine, sed magis potius legatur
coram cunctis plebibus, et coram ipso Corotico. Quod si Deus inspirat
illos ut quandoque Deo resipiscant, et vel sero pœniteant quod tam
impie gesserunt homicidæ erga fratres Domini, et liberent captivas
baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo vivere, et sani
efficiantur hic et in æternum. Pax Patri, et Filio, et Spiritui
sancto. Amen.



SYNODUS EPISCOPORUM PATRICII, AUXILII ISSERNINI

Gratias agimus Deo Patri et Filio et Spiritui sancto. Presbyteris et
diaconibus et omni clero, Patricius, Auxilius et Isserninus episcopi,
salutem.

Satius nobis negligentes præmonere (quam) culpare quæ facta sunt,
Salomone dicente: _Melius est arguere quam irasci_ (_Eccli_. XX,
l).Exempla definitionis nostræ inferius conscripta sunt, et sic
inchoant.

I. Si quis in quæstionem captivis quæsierit in plebe, suo jure, sine
permissione, meruit excommunicari.

II. Lectores denique cognoscant unusquisque ecclesiam in qua psallat.

III. Clericus vagus non sit in plebe.

IV. Si quis permissionem acceperit, et collectum sit pretium, non plus
exigat quam quod necessitas poscit.

V. Si quid supra manserit, ponat super altare pontificis, ut detur
alii indigenti.

VI. Quicunque clericus ab ostiario usque ad sacerdotem sine tunica
visus fuerit, aut turpitudinem ventris et nuditatem non tegat; et si
non more Romano capilli ejus tonsi sint, et uxor ejus si non velato
capite ambulaverit, pariter a laicis contemnentur, et ab Ecclesia
separentur.

VII. Quicunque clericus jussus negligentiæ causa ad collectas mane vel
vespere non occurrerit, alienus habeatur, nisi forte jugo servitutis
sit detentus.

VIII. Clericus si pro gentili honrine fideijussor fuerit in quæcunque
quantitate, et si contigerit (quod mirum non potest) per astutiam
aliquam, gentilis ille clerico fallat rebus suis; clericus ille solvat
debitum: nam si armis compugnaverit cum illo, merito extra Ecclesiam
computetur.

IX. Monachus et virgo, unus ab hinc, et alia ab aliunde, in uno
hospitio non commaneant, nec in uno curru a villa in villam
discurrant, nec assidue invicem confabulationem exerceant.

X. Si inceptum boni operis ostenderit in psallendo, et comam habeat,
ab Ecclesia excludendus, nisi statui priori se restituerit.

XI. Quicunque clericus ab aliquo excommunicatus fuerit et alius eum
susceperit, ambo coæquali pœnitentia utantur.

XII. Quicunque Christianus excommunicatus fuerit, nec ejus eleemosyna
recipiatur.

XIII. Eleemosynam a gentibus offerendam in ecclesiam recipi non licet.

XIV. Christianus qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more
gentilium ad aruspicem meaverit; per singula crimina annum pœnitentiæ
agat: impleto, cum testibus veniat anno pœnitentiæ, et postea
resolvetur a sacerdote.

XV. Et qui furtum fecerit, dimidium pœniteat, viginti diebus cum pane;
et si fieri potest, rapta repræsentet: sic in Ecclesiam renuetur.

XVI. Christianus qui crediderit esse _Lamiam_ in speculo, quæ
interpretatur _Striga_, anathematizandus, quicunque super animam,
famam istam imposuerit; nec ante in Ecclesiam recipiendus quam ut idem
criminis quod fecit, sua iterum voce revocet: et sic pœnitentiam cum
omni diligentia agat.

XVII. Virgo quæ voverit Deo permanet casta, et postea nupserit
carnalem sponsum, excommunionis sit donec convertatur. Si conversa
fuerit, et dimiserit adulterium, pœnitentiam agat, et postea non in
una domo nec in una villa habitent.

XVIII. Si quis excommunionis fuerit, nec nocte pascharum in ecclesiam
(non) introeat, donec pœnitentiam recipiat.

XIX. Mulier Christiana quæ acceperit virum honestis nuptiis, et
postmodum discesserit a primo, et junxerit se adulterio, quæ hæc
fecit, excommunionis sit.

XX. Christianus qui fraudat debitum cujuslibet ritu gentilium,
excommunionis sit donec solvat debitum.

XXI. Christianus cui dereliquerit aliquis, et provocat eum in ductum
et non in ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit alienus
sit.

XXII. Si quis tradiderit filiam suam viro honestis nuptiis, et
amaverit alium et consentit filiæ suæ, et acceperit dotem, ambo ab
Ecclesia excludantur.

XXIII. Si quis presbyterorum ecclesiam ædificaverit, non offerat
antequam adducat suum pontificem, ut eam consecret, quia sic decet.

XXIV. Si quis advena ingressus fuerit plebem, non ante baptizet neque
offerat, nec consecret, nec ecclesiam ædificet, nec permissionem
accipiat ab episcopo; nam qui a gentibus sperat permissionem, alienus
sit.

XXV. Si quæ a religiosis hominibus donata fuerint, diebus illis quibus
pontifex in singulis habitaverit ecclesiis, pontificialia dona, sicut
mos antiquus, ordinare, ad episcopum pertinebunt, sive ad usura
necessarium, sive egentibus distribuendum, prout ipse episcopus
moderabit.

XXVI. Si quis vero clericus contravenerit, et dona invadere fuerit
deprehensus, ut turpis lucri cupidus ab Ecclesia sequestretur.

XXVII. Clericus episcopi in plebe quislibet novus ingressor, baptizare
et offerre illum non licet, nec aliquid agere: qui si sic non faciat,
excommunionis sit.

XXVIII. Si quis clericorum excommunionis fuerit solus, non in eadem
domo cum aliis orationem faciat; nec offerre nec conservare licet,
donec se faciat emendatum; qui si sic non fecerit, dupliciter
vindicetur.

XXIX. Si quis fratrum accipere gratiam Dei voluerit, non ante
baptizetur quam quadragesimum agat.

XXX. Episcopus quislibet qui de sua in alteram progreditur parochiam,
nec ordinare præsumat, nisi permissionem acceperit ab eo qui in suo
principatu est; die dominica offerat tantum susceptione, et obsequi
hic contentus sit.

XXXI. Si quis conduxerit e duobus clericis quos discordare convenit
per discordiam aliquam, prolatum uni e duobus hostem ad interficiendum
homicidam congruum est nominari; qui clericus ab omnibus rectis
habetur alienus.

XXXII. Si quis clericorum voluerit juvare captivo, cum suo pretio illi
subveniat: nam si per furtum illum inviolaverit, blasphemantur multi
clerici per unum latronem; qui sic fecerit, excommunionis sit.

XXXIII: Clericus qui de Britannis ad nos venit sine epistola, etsi
habitet in plebe, non licitum ministrare.

XXXIV. Diaconus nobiscum similiter, qui inconsulto suo abbate, sine
litteris in aliam parochiam assentiat, nec cibum ministrare decet: et
a suo presbytero quem contempsit, per pœnitentiam vindicetur: et
monachus inconsulto abbate vagulus debet vindicari.

_Finiunt synodi instituta._



PROVERBIA ALIQUA S. PATRICII.

Patricius dicit: Satius est nobis negligentes præmonere, ne delicta
abundent, quam culpare quæ sunt facta. Salomon: _Melius est arguere
quam irasci_ (_Eccli_. XX, 1).

Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiæ habere timorem hominum,
sed timorem Dei; quia _Timor Dei principium sapientiæ est_ (_Psal_.
CX, 10).

Non oportet judices Ecclesiæ Dei habere sapientiam hujus mundi; quia
_sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum_ (_I Cor_. III, 19);
sed sapientiam Dei habere.

Non oportet judices Ecclesiæ munera suscipere: _quia munera excæcant
oculos sapientium, et mutant verba justorum_ (_Deut_. XVI, 19).

Non oportet judices Ecclesiæ habere personam in judicio: quia _Non est
acceptio personarum apud Deum_ (_Rom_. II, 11).

Non oportet judices Ecclesiæ cautelam sæcularem habere, sed exempla
divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum.

Non oportet judices Ecclesiæ tam veloces esse in judicio, donec sciant
quam verum fiat quod scriptum est: _Noli judex esse cito_ (_Prov_.
XXV, 8).

Non oportet judices Ecclesiæ volubiles esse.

Non oportet judices Ecclesiaæ mendacium dicere; quia magnum crimen est
mendacium. Sed oportet judices Ecclesiæ rectum judicium judicare; quia
in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.

Patricius (_ait_): Exempla majorum perquire, ubi nihil fallaciæ
invenies.

Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiæ, non
judices, sed falsatores sunt.



CANONES S. PATRICIO ASCRIPTI.

---

I.

_De judicio clericorum, ut non sit apud iniquos, aut apud infideles_.

Omnis mundialis sapiens, si sapiens sit, non judicet judicia Ecclesiæ.

II

_De subjectione populi principi_.

Ministri vos estis, et unusquisque vestrum principem suum cui assistat
et ministrat, timeat.

III.

_De pœnitentia blasphemantis principem bonum_.

Qui murmurat verba blasphemiæ contra principem bonum per odium aut
invidiam, cum pane et aqua pœniteat septem diebus, exemplo Mariæ
contra Moysen murmurantis.

IV.

_De eo quod incertum sit, utrum priorem gradum episcopus post lapsum
recipiat_.

Patricius episcopus dicit: Qui sub gradu peccat, debet excommunicari,
quia magna est dignitas hujus nominis; tamen potest redimere animam
suam post pœnitentiam: ad priorem gradum venire difficile. Nescio an
non. Deus scit.

V.

_De recipienda adultera post pœnitentiam, et de quantitate
pœnitentiæ_.

Si alicujus uxor fornicata fuerit cum alio viro, non adducet aliam
uxorem, quandiu viva fuerit uxor prima. Si forte conversa fuerit et
agat pœnitentiam, suscipiet eam, et serviet ei in vicem ancillæ, et
annum integrum in pane et aqua per mensuram pœniteat, nec in uno lecto
permaneant.

VI.

_De alienis adeundis ad judicandum_.

Si quæ quæstiones in hac insula oriantur, ad sedem apostolicam
referantur.

VII.

_De pœnitentia agenda in ultimo spiritu_.

Si quis infirmatur, agat pœnitentiam, etiam ex necessitate, quia
misericors est Deus.

VIII.

_De eo quod insipientes præesse non debent_.

Synodus totius mundi, et Patricias decrevit: Qui insipiens est, nullo
modo præesse liceat, sed sub manu abbatis catholici opus suum
exerceat.

IX.

_De collectura pecuniæ non vituperanda, necessitate cogente_.

Patricius ait: Si quis acceperit permissionem pontificis, et collectum
sit pretium captivi, non plus exegerit quam necessitas poposcit. Si
quid supra remanserit, ponat super altare, et indigentibus detur et
captivis.

Item si quis, colligit pecuniam sub nomine misericordiæ, non audeat
spoliare Ecclesiam Dei, sed reges et plebiles, quibus melius est dare
quam recondere.



SYNODUS S. PATRICIO ATTRIBUTI


CAPUT PRIMUM.

_De habitatione cum fratribus peccatoribus_.

De eo quod mandastis, de habitatione cum fratribus peccatoribus,
audite Apostolum dicentem: _Cum hujusmodi ne cibum quidem sumere_ (_I
Cor_. V, 11); non ejus escas sumas cum eo. Cæterum si _bos_ sis et
_trituras_, hoc est, si doctor es et doces, _non obturatur tibi os_
(_I Cor_. IX, 9), _et dignus es mercede tuu_ (_Luc_. X, 7). Sed _oleum
peccatoris non impinguet caput tuum_ (_Psal_. CXL, 5): sed corripe
adhuc et argue.

CAPUT II.

_De oblationibus eorum_.

_Contentus tegmento et alimento tuo_, cætera _dona iniquorum reproba_
(_Eccli_. XXXIV, 23), quia non sumit lucerna nisi quod alitur.

CAPUT III.

_De pœnitentia post ruinus_.

Statuitur ut abbas videat cui attribuetur potestas alligandi et
solvendi; sed aptior est, juxta Scripturæ exempla, veniam. Si vero cum
fletu et lamentatione et lugubri cum veste, sub custodia pœnitentia
brevis, quam longa et remissa cum temperamentis.

CAPUT IV.

_De excommunicato repellendo_.

Audi Dominum dicentem: _Si tibi non audierit, sit tibi velut gentilis
et publicanus_ (_Matth_. XVIII, 37). Non maledices, sed repelles
excommunicatum a communione et mensa, et missa et pace. Et _si
hæreticus est, post unam correptionem devita_ (_Tit_. III, 10).

CAPUT V.

_De suspectis causis_.

Audi Dominum dicentem: _Sinite utraque crescere usque ad messem_
(_Matth_. XIII, 30), hoc est, donec veniet qui _manifestabit consilia
cordium_ (_I Cor_. IV, 5), ne judicium ante diem judicii facias. Vide
Judam ad mensam Domini, et latronem in paradiso.

CAPUT VI.

_De vindictis Ecclesiæ_.

Audi item Dominum dicentem: _Qui effuderit sanguinem_ innocentem,
_sanguis ipsius effundetur_ (_Gen_. IX, 6), sed ab eo qui portat
gladium dictatur, aut vindictæ innocens habetur. De cæteris autem per
legem evangelicam, ab eo loco in quo ait: Et eum _qui aufert aliquid a
te, ne repetas_ (_Luc_. VI, 30), sed libenter; si ipse quid referat,
humiliter recipias.

CAPUT VII.

_De baptismatis incertis_.

Statuunt ne rebaptizati (sint) qui symboli traditione a quocunque
acceperunt, quia non inficit semen seminantis iniquitas. Sin vero, non
est rebaptizare, sed baptizare. Non absolvendos autem lapsos a fide
credamus, nisi per impositionem manus accepi.

CAPUT VIII.

_De reis autem abstractis ab Ecclesia_.

Non ad reorum defensionem facta est Ecclesia, sed judicibus
persuadendum est, ut spiritali morte eos occiderent, qui ad sinum
matris Ecclesiæ confugiunt.

CAPUT IX.

(Desideratur.)

CAPUT X.

_De lapsis post gradum_.

Audi canonica instituta: Qui cum gradu cecidit, sine gradu surgat:
contentus nomine tantum, amittat ministerium, nisi qui tantum a
conspectu Domini peccans non recessit.

CAPUT XI.

_De separations sexuum post lapsum_.

Consideret unusquisque in conscientia sua si amor et desiderium
cessavit peccati; quia corpus mortuum non inficit corpus alterius
mortui. Sin vero, separentur.

CAPUT XII.

_De oblatione pro defunctis_.

Audi Apostolum dicentem: _Est autem peccatum ad mortem, non pro illo
dico, ut roget quis_ (_I Joan_. V, 16). Et Dominus: _Nolite donare
sanctum canibus_ (_Matth_. VII, 6). Qui enim in vita sua sacrificium
non merebitur accipere, quomodo post mortem illi poterit adjuvare?

CAPUT XIII.

_De sacrificio_.

In nocte paschæ, si fas est ferre foras. Non foras fertur, sed
fidelibus deferatur. Quid aliud significat, quod _in una domo_ sumitur
agnus, quam sub uno fidei culmine creditur et communicatur Christus?

CAPUT XIV.

_De abstinenti...a cibis_.

Statutum ut Christi adventum sponsi nullas ratas leges inveniat
jejunii. Quid autem inter Novatiainum et Christianum interest, nisi
quod Novotianus indesinenter, Christianus vero per tempus abstineat?
ut locus, et tempus, et persona per omnia observetur.

CAPUT XV.

_De relinquenda vel docenda patria_.

Docenda patria prius per exemplum Domini, et derelinquenda postea, si
non proficiat, juxta exemplum Aposloli. Sed qui potest proficere,
licet periclitatur, ubique doceat, et se ostendat; qui vero non
potest, taceat et abscondat: alius quippe ab Jesu in domum suam
mittitur, alius sequi jubetur.

CAPUT XVI.

_De falsis episcopis_.

Qui non secundum Apostolum electus est ab altero episcopo, est
damnandus; et deinde ad reliquaui plebem declinandus et degradandus.

CAPUT XVII.

_De proposito monachorum_.

Monachi sunt qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate
episcopi vel abbatis. Non autem monachi, sed _Vactro_ periti, hoc est,
contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta. Hoc est,
a viginti annis debet unusquisque constringi non attestando, sed voto
perficiendo, ut est illud: _Unusquisque sicut proposuit corde suo_ (_I
Cor_. VII, 37) faciat, et ut _Vota mea reddam in conspectu Domini_
(_Psal_. CXV, 14, 18), et reliqua: quo voto vivitur, situs locorum
coarctat: si superabundantia, in omnibus devitetur in vita; quia (_II
Cor_. XI, 27) in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et
jejuniis vocati sunt.

CAPUT XVIII.

_De tribus seminibus Evangeliorum_.

Centesimum (_Matth_. XIII, 8, 25) episcopi et doctores, qui omnibus
omnia sunt; sexagesimum, clerici et viduæ qui continentes sunt;
trigesimum, laici qui fideles sunt, qui perfecte Trinitatem credunt.
His amplius non est in messe Domini; monachos vero et virgines cum
centesimis jungimus.

CAPUT XIX.

_Qua ætate baptizandi_.

Octavo die catechumeni sunt, postea solemnitatibus Domini baptizantur,
id est, Pascha, Pentecoste et Epiphania.

CAPUT XX.

_De parochiis_.

Cum monachis non est dicendum quorum malum est inauditum, qui unitatem
vero plebis non incongrue suscepimus.

CAPUT XXI.

_De retinendis vel dimittendis monachis_.

Unusquisque fructum suum in Ecclesia in qua imbutus est perfruatur,
nisi causa majoris profectus ad ultoris ferre permisso abbatis cogat.
Si vero exierit, causa utilior cum benedictione dicatur, _Ecce Agnus
Dei_, non quæ sua sunt singuli quærentes, sed quæ _Jesu Christi_
(_Philipp_. II, 21). Vocationis autem causam non permittant subditos
discurrere.

CAPUT XXII.

_De sumenda Eucharistia post lapsum_.

Post examinationem carceris sumenda est, maxime autem in nocte Paschæ,
in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et
stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore
jejuna medicinæ, Domino dicente: _Nisi manducaveritis carnem Filii
hominis, non habebitis vitam in vobis_ (_Joan_. VI, 54).

CAPUT XXIII.

_De juramento_.

_Non jurare omnino_ (_Matth_. V, 34). De hoc consequente lectionis
series docet, non adjurandam esse creaturam aliam, nisi creatorem: ut
prophetis mos est: _Vivit Dominus et vivit anima mea_ (_IV Reg_. II,
2, 4, 6); et: _Vivit Dominus cui assisto hodie_ (_III Reg_. XVIII,
15). Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omne enim quod amat
homo, hoc et juratur.

CAPUT XXIV.

_De contentione duorum absque testibus_.

Statuunt ut per quatuor sancta Evangelia, antequam communicet,
testatur quid probatur, et deinde sub judice fama relinquatur.

CAPUT XXV.

_De toro fratris defuncti_.

Audi decreta synodi super istis. Frater torum defuncti fratris non
ascendat, Domino dicente: _Erunt duo in carne una_ (_Gen_. II, 24).
Ergo uxor fratris soror tua est.

CAPUT XXVI

_De meretrice conjuge_.

Audi Dominum dicentem: _Qui adhæeret meretrici, unum corpus efficitur_
(_I Cor_. VI, 16). Item: _Adultera lapidetur_ (_Lev_. XX, 10; _Deut_.
XXII, 22); id est, huic vitio moriatur, ut desinat crescere quæ non
desinit mœchari. Item: _Si adulterata fuerit mulier, nunquid
revertitur ad virum suum priorem_ (_Jer_. III, 1)? Item: Non licet
viro dimittere uxorem, _nisi ob causam fornicationis_ (_Matth_. V, 32;
XIX, 9): ac si dicat, ob hanc causam. Unde si ducat alteram velut post
mortem prioris, non vetunt.

CAPUT XXVII.

_De voluntate virginis vel patris, in conjugio_.

Quod vult pater, faciat virgo, quia _caput mulieris vir_ (_I Cor_. XI,
3). Sed requirenda est a patre voluntas virginis, dum _Deus relinquit
hominem in manibus consilii sui_ (_Eccli_. XV, 14).

CAPUT XXVIII.

_De primis vel secundis votis_.

Eadem ratione observanda sunt prima vota, et prima conjugia, aut
secundis prima non sint irrita, nisi fuerint adulterata.

CAPUT XXIX.

_De consanguinitate in conjugio_.

Intelligite quid lex loquitur, non minus nec plus. Quod autem
observatur apud nos, ut quatuor genera dividantur, nec vidisse dicunt
nec legisse.

CAPUT XXX.

_De vindicandis assuetis_.

Nunquam vetitus licet: verum observandæ sunt leges jubilæi, hoc est
quinquaginta anni ut non affirmentur incerta veterato temporis. Et
ideo omnes negotia subscriptione Romanorum confirmanda est.

CAPUT XXXI.

_De gentilibus qui ante baptismum credunt, quam pœnitentiam habeunt_.

Remittuntur quidem omnium peccata in baptismo; sed quia cum fideli
conscientia infidelem tempor...vixit, ut fidelis peccator judicandus
est.

_Finit Patricii synodus_.



CANONES ALII S. PATRICIO ATTRIBUTI
_E codice ms. Collegii Benedictini Cantabrigiæ descripti_.

I.

_De unitate subditorum_.

Quis ergo audet scindere unitatem, quam nemo hominum solvere vel
reprehendere potest? _Multitudinis autem credentium erat cor unum et
anima una, et nulla erat separatio in eis, nec quisquam ex bonis suis
dicebat esse aliquid: sed erant illis omnia communia. Gratia quoque
erat magna super illos omnes, nec in eis aliquis indigens. Nam
quicunque possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant
pretia illorum et ponebant ante_ [pedes] _apostolorum; et dividebatur
unicuique ut opus erat_ (_Act_. IV, 32-35). Deinde: _Quidam autem vir
nomine Ananias_, etc., usque ad illa verba: _Audiens autem Ananias hæc
verba, cecidit et exspiravit_ (_Act_. V, 1-5).

II.

_De furto in ecclesia peracto_.

Qui furatus fuerit pecuniam ab ecclesia sancta ubi martyres et corpora
sanctorum dormiunt, illius manus vel pes circumcidatur, aut in
carcerem mittatur, aut in peregrinationem ejiciatur, et restituat
duplum; et jurabit quod non revertetur donec impleverit pœnitentiam.

III.

_De veris viduis_.

De veris viduis Paulus: _Vidua eligatur non minus annorum_ 60, _unius
viri uxor_ (_I Tim_. V, 9). Nota: Si plures viros habuerit, vidua non
sit.

_Adjiciuntur deinde mox sequentes duo canones: sed an S. Patricii, vel
cujus sint, e ms. Benedictino non liquet. Eorum vero posterior in
codice Cottoniano canonum, tit._ 66, _diserte synodo Hiberniensi
ascribitur._

I. De eo quod non repudianda sit, si sterilis, si deformis est, si
ætate vetula, si fetida, si temulenta, si iracunda, si jurgatrix,
tenenda sit velis nolis. Qualiscunque accepta sit, tenenda est.

II. Omnis adulter sive a concelebratione, sive a communicatione mensæ,
sive a colloquio, sive a comitatu, usque dum pœniteat, excludendus
est.



CHARTA S. PATRICII.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Patricius humilis
servunculus Dei, anno incarnationis ejusdem quadringentesimo vigesimo
quinto, in Hiberniam a sanctissimo papa Cœlestino legatus, Dei gratia
Hibernicos ad viam veritatis converti. Et cum eos in fide catholica
solidassem, tandem in Britanniam sum reversus, ac, ut credo, duce Deo,
_qui vita est et via_ (_Joan._ XIV, 6), incidi in insulam _Ynswytryn_,
in qua inveni locum sanctum ac vetustum, a Deo electum et
sanctificatum, in honore intemeratæ Virginis Dei genitricis Marias.
Ibique reperi quosdam fratres rudimentis catholicæ fidei imbutos, et
piæ conversationis, qui successerunt discipulis sanctorum Phagani et
Diruviani, quorum nomina, pro vitæ meritis, veraciter credo scripta in
cœlis (_Philip_. IV, 5). Et quia in memoria æterna erunt justi
(_Psal_. CXI, 7), cum eosdem fratres tenere dilexissem, eorum nomina
scripto meo redigere volui, quæ sunt: Brumban, Hyregaan, Bremwal,
Wencreth, Bantommeweng, Adelwolred, Loyor, Wellias, Breden, Swelwes,
Hinloernus, et alius Hyn. Hi cum essent nobilibus orti natalibus,
nobilitatem suam fidei operibus ornare cupientes, eremiticam vitam
ducere elegerunt. Et quoniam inveni eos humiles ac quietos, elegi
potius cum illis abjectus esse, magis quam in regalibus curiis
habitare (_Psal_. LXXXIII, 11). Sed quia omnium nostrum _erat cor unum
et anima una_ (_Act_. IV, 32), elegimus omnes simul habitare, comedere
et bibere pariter, et in eadem domo dormire. Sicque me licet invitum
sibi prætulerunt. _Non enim dignus eram solvere corrigiam
calceamentorum_ (_Marc_. I, 7) eorum.

Et cum vitam monasticam ita duceremus juxta normam probabilium Patrum,
ostenderunt mihi præfati fratres scripta sanctorum Phagani et
Diruviani, in quibus continebatur, quod duodecim discipuli sanctorum
Philippi et Jacobi, ipsam vetustam ecclesiam construxerunt in honore
prælibatæ Advocatricis nostræ, per doctrinamentum beati archangeli
Gabrielis. Insuper et quod Dominus eamdem ecclesiam cœlitus in honore
suæ Matris dedicaverat, et quod tres reges pagani, ipsis duodecim ad
eorum sustenementum duodecim portiones terræ dederunt; nec non et in
scriptis recentioribus inveni, quod sancti Phaganus et Diruvianus
perquisierant ab Eleutherio papa, qui eos miserat, triginta annos
indulgentiæ. Et ego frater Patricius a piæ memoriæ Cœlestino papa
duodecim annos tempore meo acquisivi.

Post multum vero temporis, assumpto mecum Wellia confratre meo, per
condensitatem silvæ cum magna difficultate conscendimus cacumen montis
qui eminet in eadem insula. Quo cum pervenissemus, apparuit oratorium
unum vetustum et fere dirutum, habile tamen devotioni Christianæ, et
(prout mihi videbatur) a Deo electum. Quod cum ingressi essemus, anta
odoris suavitate replebamur, ut in paradisi amœnitate positos nos
crederemiis. Egredientes igitur et reingredientes, locumque
diligentius perscrutantes, invenimus volumen unum in quo scripti erant
Actus apostolorum, pariter cum actis et gestis sanctorum Phagani et
Diruviani, ex magna parte consumptum; in cujus tamen fine voluminis
invenimus scripturam quæ dicebat quod prædicti Phaganus et Diruvianus,
per revelationem Domini nostri Jesu Christi idem oratorium
ædificaverunt in honore sancti Michaelis archangeli, quatenus ibi ab
hominibus haberet honorem, qui homines in perpetuos honores, jubente
Deo, est introducturus. At cum delectaret nos illa scriptura,
nitebamur eam ad finem legere. Dicebat enim eadem scriptura quod
venerandi Phaganus et Diruvianus moram ibi fecerunt per novem annos,
et quod ipsi etiam perquisierant triginta annorum indulgentiam omnibus
Christicolis locum ipsum ad honorem beati Michaelis pia voluntate
visitantibus. Invento ergo tanto divinæ bonitatis thesauro, ego et
frater Wellias tribus mensibus jejunavimus, orationibus vacantes et
vigiliis, dæmonibusque et belluis multiformiter apparentibus
imperantes. Quadam autem nocte cum me sopori dedissem, apparuit mihi
Dominus Jesus in visa dicens: Patrici serve meus, scias me elegisse
locum istum ad honorem nominis mei, et ut hic honoranter invocent
adjutorium archangeli mei Michaelis. Et hoc tibi signum et fratribus
tuis, quatenus et ipsi credant: brachium tuum sinistrum arescet, donec
quæ vidisti annuntiaveris fratribus qui in cella sunt inferiori, et
denuo hic redieris. Et factum est ita.

Ab illo die statuimus duos fratres in perpetuum ibi, nisi pastores
futuri ob justam causam aliter decreverint. Arnulpho autem et Ogmar
Hibernicis fratribus qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod ad
exhortationem meam apud dictum humiliter oratorium manere cœperunt,
præsentem paginam commisi, aliam similem in arca sanctæ Mariæ
retinens, in monumentum posteris. Et ego frater Patricius per
consilium fratrum meorum, omnibus qui silvam ex omni parte præfati
montis (_Psal_. LXXIII, 6) in securi et ascia, pia intentione
dejecerint, ut facilior paretur aditus Christianis, ecclesiam beatæ
perpetuæque Virginis pie visitantibus, centum dies veniæ concedo.



De Tribus Habitaculis Liber

CAPUT PRIMUM.

De tribus habitaculis, regno Dei, mundi, inferno. Regni Dei bona, et
inferni mala.

Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imum, medium:
quorum summum regnum Dei vel regnum cœlorum dicitur; imum vocatur
infernus; medium mundus præsens vel orbis terrarum appellatur. Quorum
extrema omnino sibi invicem sunt contraria, et nulla sibi societate
conjuncta. Quæ enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi
ad Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Medium autem nonnullam habet
similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus et
calorem, dolorem et sanitatem, lætitiam et mærorem, odium et amorem,
bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, regnum et
subjectionem, famem et satietatem, mortem et vitam, et innumera
hujusmodi. Quorum omnium pars una imaginem habet regni Dei, pars
altera inferni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo
est; in regno autem Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; at in inferno
nulli boni, sed omnes mali: et uterque locus ex medio suppletur.
Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad cœlum, alii trahuntur ad
infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et
mali malis; justi homines justis angelis, et transgressores homines
transgressoribus angelis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo:
benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledicti
expelluntur in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 34, 41).

Bona autem regni cœlestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut
sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt,
quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est: Quod oculus non
vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit
Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Regnum namque Dei omni fama
majus, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria
quæ putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut
sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum
itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et caritatis, et sapientiæ, et
gloriæ, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodiæ, et
lætitiæ, et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec
dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est tenebrarum,
discordiæ, odii, stultitiæ, miseriæ, turpitudinis, amaritudinis,
offensionis, doloris, adustionis, sitis, famis, ignis
inexstinguibilis, tristitiæ, vindictæ perennis, et omnis ineffabilis
mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives cœli sunt justi homines
et angeli, quorum rex est Deus omnipotens; at contra cives inferni
sunt impii homines et dæmones, quorum princeps est diabolus. Satiat
justos visio sanctorum hominum et angelorum, et super omnia ipsius
Dei. Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et dæmonum,
et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non
inveniatur: at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno
Dei nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at
contra in lacu miseriæ perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi
quod displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. (In regno
æterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas sine
perturbatione.) Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne
malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in
regno Dei suscipitur; nullus vero dignus, nullus justus ad infernum
trahitur.

CAPUT II.

De pœnis infernalibus.

Principalia autem sunt duo tormenta in inferno: frigus intolerable, et
calor ignis inexstinguibilis. Unde in Evangelio legitur: Illic erit
fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 51; XXII, 13, et XXV, 30).
Fletus namque et liquefactio oculorum ex calore nascitur; stridor vero
dentium ex frigore nascitur. Hinc etiam beatus Job: De aquis, inquit,
nivium transibunt ad calorem nimium (Job. XXIV, 19). De quibus duobus
innumera pendent pœnarum genera; videlicet, sitis intolerabilis, pœna
famis, pœna fetoris, pœna horroris, pœna timoris, pœna angustiæ, pœna
tenebrarum, severitas tortorum, præsentia dæmonum, ferocitas
bestiarum, crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium,
vermis conscientiæ, ignitæ lacrymæ, suspiria, miseriæ, dolor sine
remedio, vincula sine solutione, mors æterna, pœna sine fine, absentia
Christi post visionem ejus, quæ sola omnia supra dicta superat, et
omnibus pœnis intolerabilior.

CAPUT III.

De his quos pœnæ æternitas a mundi voluptate non deterret. Inferni
duplex pœna. Anni 100 nulla æternitatis portio.

Væ igitur illis perenne qui subire hæc omnia mala etiam sine fine
merentur, pro delectabili unius horæ somnio: tanta etenim et talis est
omnis hujus mundi gloria, ad æternam comparata gloriam. Melius erat
eis, quod dictum est de infelice Juda (Matth. XXVI, 24), non nasci,
quam malis suis meritis plagas inferni sustinere. Quid stultius, quid
insanius est, quam umbra et imagine et similitudine veræ gloriæ et
veræ delectationis, veræ pulchritudinis, veri decoris, veri honoris,
more infantium, decipi et superari; et ipsam veram gloriam non
quærere, non desiderare? Quis imaginem auri in aqua, ipso auro
neglecto, eligeret; et non statim a cunctis fatuus et insanus
crederetur? Quis orbem solis in speculo redditum, vel in qualibet
materia formatum plus diligeret, quam ipsum solem; et non ab omnibus
derideretur? Sic irridendus, imo dolendus est, quisquis mundi hujus
caducam fragilitatem et inutilem carnis voluptatem diligit, quærit,
contendit, æterna gloria contempta, et neglectis regni cœlestis
ineffabilibus gaudiis. Hoc commercium insipientium valde est, et
miserorum, et cor sanum non habentium, etiamsi plagæ inferni non
sequerentur, quæ nec dici nec cogitari possunt. Duplex vero plaga est,
abesse a regno Dei, et esse semper in inferno, id est, cum diabolo
damnari; præsentiam amittere angelorum, et terribilem dæmonum semper
pati præsentiam. Quantum caveri, vitari, metui debet, nullo modo dici
potest. Quis cum sano sensu pro unius diei deliciis, centum annorum
pœnam eligeret? Et miseri tamen et sine ulla sapientia, voluptatem
carnis sequentes, non vitant, non effugiuint intolerabiles pœnas, non
centum annorum, non millies mille, sed omnium sine fine sæculorum pro
quadraginta vel sexaginta annorum deliciis, vel qualibet corruptibili
delectatione. Quantum autem interest inter unum diem, et centum annos;
non tantum utique, sed plures interest inter quadraginta vel sexaginta
vel centum annos, et æternitatem, sive in bono, sive in malo futuram.
Unus enim dies aliqua portio est in centum annorum spatio, quamvis
valde modica: at vero centum annorum spatium nulla portio est in illa
æternitate. Si enim, verbi gratia, centesima vel millesima pars esset
æternitatis, prædictum ejus spatium post centuplum ejus spatium vel
milluplum æternitas esse desineret: quod ratio non sinit æternitatis,
quæ si ullo modo, ullo tempore finiretur, æternitas omnino non esset.

CAPUT IV.

A via lata ad arctam migrare. Beatorum felicitas, scientia, sortis suæ
amor. De ineffabili visionis Dei suavitate.

Fortiter ergo carnali resistendum est voluptati, fortiter contra
fallaces hujus mundi blanditas pugnandem est, contraque multimodas
Satanæ suggestiones vigilandum. Omni studio lata sæculi via vitanda
est, quæ ducit ad mortem (Matth. VII, 13); at vero omni cordis
desiderio via angusta quæ ducit ad vitam, adeunda est et appetenda.
Via hæc angusta est via abstinentiæ, et castitatis, et humilitatis, et
omnis religionis; quam viam ante nos Christus attrivit, qua via ad
suum regnum migravit. Cujus vestigia et nos sequamur, donec post eum
ad urbem regiam perveniamus in qua ipse regnat. De qua urbe quidquid
homo dixerit, quasi stilla de mari est, vel quasi scintilla de foco.
In qua videlicet urbe fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43), ut
Dominus ait. Ubi summa pax erit, summa quies, nullus labor, nullus
dolor, nulla paupertas, nec senectus, nulla mors, nec ulla nox, nullum
cibi desiderium, nullum sitis incendium; sed cibus et potus omnium
erit visio Christi et sanctæ Trinitatis, et contemplatio puro cordis
oculo ipsius Divinitatis, et assidua lectio, ut ita dicam, libri vitæ,
id est, æternæ veritatis et summæ sapientiæ, et Verbi Dei, quæ est
Jesu Christi visio; ubi quidquid nunc nos latet, manifestius erit; ubi
ratio manifesta erit cur hic electus est, et ille reprobatus; cur hic
in regnum assumptus, et ille in servitutem redactus; cur alius in
utero moritur, alius in infantia, alius in juventute, alius in
senectute; cur alius pauper est, alius dives; cur filius adulteræ
baptizatur, et aliquando filius legitimæ conjugis ante baptismum
moritur; cur qui bene incipit vivere, aliquando male finit; et qui
male incipit, sæpe bene finit. Hæc omnia et hujusmodi multa in libro
vitæ plana et aperta erunt. In eadem urbe præmium singulorum, omnium;
et omnium, per caritatem singulorum erit. Ibi omnium bonum omnibus
patebit. Ibi omnes invicem suas cogitationes cognoscent. Ibi nullus
superior superbus erit, nullus inferior invidus. Quomodo enim qui
omnes sicut seipsum diliget, alicui invidere poterit; cum nemo sibi
ipsi invideat? Ibi nullus melius esse vel superius concupiscet quam
erit, quia aliter esse quam quod meruit, nec esset decorum; nec aliter
esse desiderabit quam quod erit, quia ita esse ut erit, pulchrum erit,
non solum sibi ipsi, sed etiam universo corpori Ecclesiæ cœlestis.
Quomodo enim quodlibet membrum in corpore, si superius vel inferius
ponatur quam natura constituit, monstruosum efficit corpus et turpe;
sic nimirum si aliquis in regno Dei superius ordinetur, quam postulat
ars et voluntas omnipotentis artificis, turpitudinem efficiet, non
solum sibimet, sed omni congregationi; in qua qui erit minimus,
majorem sine dubio habebit gloriam, quam totum habens mundi regnum,
etiam si æternum esset. Vile enim valde est elementis frui, in
comparatione fruendi et gaudendi ipso Deo, et visibilibus delectari et
corporalibus. Tanta est enim pulchritudo justitiæ, tanta jucunditas
lucis æternæ, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiæ, ut
etiamsi non liceret amplius manere in ea quam unius diei mora, propter
hoc solum innumerabiles anni hujus vitæ pleni deliciis in
circumfluentia corporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non
enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies una
in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11).

Nihil est comparandum delectationi et gaudio quod nascitur ex
invisibilibus et incorporeis, et ex societate angelorum et justorum
omnium, et ex certa scientia et cognitione ipsius divinæ naturæ, et ex
Dei ipsius facie ad faciem visione. Cujus pulchritudinem mirantur
angeli, cujus imperio suscitantur mortui, cujus sapientiæ non est
numerus (Psal. CXLVI, 5), cujus regnum finem nescit, cujus gloria
nequit narrari; cujus lux tam solem obscurat, ut ejus comparatione
nullam habeat sol lucem; cujus dulcedo tam mel superat, ut ei
comparatum velut absinthium sit amarissimum; cujus faciem si omnes
carcere inferni inclusi viderent, nullam pœnam, nullum dolorem,
nullamque tristitiam sentirent; cujus præsentia si in inferno cum
sanctis habitatoribus appareret, continuo infernus in amœnum
converteretur paradisum; cujus sine nutu nec folium de arbore cadit;
cujus oculi flammivomi profundum penetrant inferni; cujus auris
tacitam cordis vocem audit, id est, cogitationem; cujus oculus non
minus audit quam videt; cujus auris non minus videt quam audit, quia
non corpus sunt, sed summa sapientia et certa cognitio. Cujus deliciæ
sine fastidio satiant: quæ cum a beatis inveniuntur, semper tamen
desiderantur, et esuriem et sitim sine pœna efficiunt, et ardenti
semper desiderio delectant. Cujus secreta mirabilia, videntibus ea
semper nova sunt et mira, et non plus cum incipiunt videri, pariunt
stuporem cernentibus, quam post mille annos et millies mille. Et cum
angeli ab initio mundi ea soliti sint videre, tamen non minus hodie
admirantur ea quam in primo die; alioquin dudum coram angelis assiduo
videndi usu vilescerent. Cujus cognitionis præterita et futura, non
præterita et futura, sed præsentia sunt.

CAPUT V.

Deo omnia præsentia sunt, sine libertatis humanæ præjudicio. Dei
locutio et laus. Existentia ante tempus. Malum verum pejus falso. Dei
visio quid beatis conferat. Dei æternitas; Dei scientia.

Unde non diem judicii videbit, et primum diem sæculi non vidit; sed
utrumque videt. Cujus præscientia neminem cogit ad peccandum, ut multi
errantes dicunt. Si enim, inquiunt, præscivit Deus Adam peccaturum
esse, non peccare non potuit. Ex quo errore nascitur Deum causam esse
peccati, quod nefas est dicere. Et illi tamen etiam suis verbis
alligantur. Si enim quod præscientia Dei habet necesse est fieri, ideo
voluntate propria homo peccavit, et non aliqua necessitate, quia in
præscientia Dei fuit ut voluntate et libero arbitrio, et non
necessitate cogente, peccaret. Si ergo præscientia Dei non potest
vitari, non potuit homo aliter peccare nisi voluntate, nulla alia vi
cogente, quia ita Deus præscivit ilium peccaturum. Si ergo voluntarie,
non coactus est. Si enim non coactus est ad peccandum, potuit sine
dubio non peccare si vellet; ideoque pœnam meruit, quia non invitus
peccavit; alioquin a Deo pœnam mortis non susciperet. Cujus locutio
est occulta inspiratio, qua mentibus suam voluntatem et suam caritatem
invisibiliter ostendit; quam videndo Angeli per omnia Deo obediunt.
Cujus laus est qua electos laudabit, manifestatio qua suorum electorum
bona omnibus monstrabit; assidua autem laus qua electi eum laudabunt,
est admiratio ejus perennis. Qui miro modo non tempore præcessit
mundum et tempus (nullius enim horæ spatio fuit ante mundum); et tamen
semper erat sine initio. Non enim erat tempus ante tempus, tempus
autem cum mundo concreatum est. Si igitur tempus ab initio mundi cœpit
currere, ante mundum factum non erat. Ideoque nullo tempore, ut
prædiximus, præcessit Deus tempora et mundum eis coævum, imo paulo eis
priorem; ejus enim motu cœperunt currere. Quidquid movetur, suum motum
præcedit. Ineffabili enim æternitate præcessit Deus mundum, non
tempore. Cujus tempus ante mundum non erat. Cujus lux tenebras
depellit ignorantiæ; cujus aliqua particula hæc omnia quæ diximus,
vera et certa esse cognoscimus. Eadem luce melius esse verum quam
falsum videmus; et tamen pejus esse verum malum vel verum peccatum,
quam falsum malum vel falsum peccatum: non quia verum est, sed quia
malum vel peccatum est [sed ideo malum vel peccatum est, quia verum
malum vel peccatum est]. Aliter enim non posset esse malum vel
peccatum, nisi verum esset malum vel peccatum; falsum enim malum non
est malum, ut falsum argentum non argentum est. Potest aliquis a
veritate dicere malum vel peccatum exortum esse vel factum, et quodam
modo opus esse veritatis malum, quod omnino falsum est. Omne enim
verum a veritate est, et omne verum in quantum verum, bonum est: a
veritate igitur est verum esse, ut sit malum vel peccatum, non ipsum
malum vel peccatum; aliud namque est ipsum malum, aliud verum esse
illud. Quamvis igitur ipsum malum bonum non est, bonum est tamen verum
esse ut sit illud. Nisi enim bonum esset esse malum, nullo modo
sineret Deus illud fieri. Multa quippe bona de malis Omnipotens facit,
ut de adulterio hominum bonos format et facit homines. Si autem et
quadam illius lucis particula quasi per angustas rimas infusa, hæc et
alia omnia quæ novimus, vera esse cognovimus; quali et quanta luce
scientiæ et sapientiæ illic illustrabimur, ubi ipsum solem veritatis
facie ad faciem videbimus, id est, certa et vera sapientia
cognoscemus? cujus præsentia similes ei facit præsentes. Qui enim veræ
sapientiæ, veræ pulchritudini, veræ æternitati adhærebit, sapiens
utique et pulcher et æternus erit. Sic enim absentia ejus dissimiles
ei omni modo facit. Cujus æternitas sine initio et sine fine est (si
enim esset tempus quando non esset, quis eum faceret?); quia ipse est
solus Deus, et ante ipsum Deus alius non erat, nec est, nec erit. Non
forte seipsum creavit, cum nihil seipsum creat; qua enim potentia qui
omnino non esset seipsum faceret? Restat igitur quod omnino factus non
est Deus. Cum ergo nullo modo Deus factus est, sine initio ante omnia
erat. Quidquid enim factum est, initium habet; et quidquid initium
habet, sine dubio factum est, non ab alio nisi a Deo non facto, sed
omnia faciente. Cujus scientia sine ulla varietate cognitionis, et
sine ullo cursu huc et illuc innumerabilem veritatem omnium
creaturarum; angelorum, hominum, stellarum, arenarum, capillorum,
verborum, cogitationum, momentorum omnium, simul et semel comprehendit
et intelligit. Fons igitur et origo omnis scientiæ Deus est: quem
quanto plus quis bibet, tanto plus sitiet.

CAPUT VI.

Beatorum scientia. De trina visione, corporali, spiritali,
intellectuali.

Incomparabiliter ergo totius mundi regnum, ut supra diximus, et si
æternum esset, præcellit, societati angelorum et sanctorum, et
præsenti ipsius Dei adesse visioni. In cujus visione trina scientia
nascitur: id est, homo qui cernit, et Deus qui cernitur, et cæteri
omnes omnia videbunt et intelligent. Sicut enim per speculum vitreum
trina nobis visio administratur, quia nos ipsos, et ipsum speculum, et
quidquid præsens adest videmus; sic per speculum divinæ claritatis, et
ipsum Deum, ut est, videbimus, quantum possibile erit creaturæ, et nos
ipsos, et cæteros vera et certa scientia cognoscemus. Tunc abdita
creaturarum, et ipsius inferni, videndo Deum videbimus. Tunc justis
manifestum erit quomodo Deus est invisibilis incomparabilis, sine
initio et sine fine, ante omnia et post omnia: quidquid interest inter
nasci, quod ad Filium pertinet; et procedere, quod ad Spiritum
sanctum, excepto quod unus ex uno natus sit, alter ex duobus
processit; et quomodo Pater non præcessit Filium tempore, sed origine,
nec Spiritum sanctum; et quomodo omnia Dei unum sunt in Deo, excepto
quod ad relationem pertinet; nam sapientia Dei et veritas et æternitas
non diversa sunt inter se, sed unum sunt cætera omnia: sapientia enim
Dei non magis sapientia quam veritas est, et non magis veritas est
quam sapientia, quam æternitas, quam cætera Dei omnia; unum enim sunt
in Deo, et non solum hæc inter se eadem sunt in Deo, sed non aliud
sunt quam ipse Deus; et quomodo mundus erat in Deo, antequam in seipso
esset, non mundus, sed Deus; et quomodo ubique totus sine loco, magnus
sine quantitate, bonus sine qualitate; et quomodo omnia penetrat munda
et immunda sine sui pollutione. Si enim lux ista visibilis omnia loca
illustrat, et sterquilinia etiam penetrat sine fetore, et sine sui
pollutione, quanto magis Deus, qui est invisibilis et incommutabilis
lux, omnia penetrat, regit, sustinet, circumdat, illustrat, sine ulla
mutatione vel pollutione, non solum cœlestia et terrestria, sed etiam
infernalia?

Tunc erit electis Dei trina visio, id est, corporalis, qua corpora
cernentur; quorumdam splendentia ut sol, quorumdam ut luna, aliorum ut
stellæ. Et spiritalis, qua similitudines corporum in spiritu et non
fallaci phantasia inspicient: qua visione etiam hodie fruuntur
spiritus justorum post corporum claustra: et visio intellectualis, qua
puro mentis oculo in spiritu Deum videbunt, et suas animas, et
virtutes intimas, et spiritus angelicos. Tunc duplices Deo acturi sunt
gratias, videlicet pro sua liberatione a perpetua damnatione, et pro
bonorum ineffabili retributione. Tunc communis omnium reus et hostis
diabolus in conspectu electorum Dei damnabitur: cujus damnatio et
intolerabilis pœna delectabile spectaculum præstabit electis. Tunc
ardentissimo amore liberatorem suum et omnium bonorum datorem amabunt,
et sine fine et sine fastidio clamore cordis laudabunt Deum
omnipotentem, benignum et misericordem: cui honor et gloria et nunc et
per omnia sæcula sæculorum. Amen.



DE DUODECIM ABUSIONIBUS SÆCULI.
TRACTATUS,
PERPERAM CYPRIANO ET AUGUSTINO ADSCRIPTUS.

CAPUT PRIMUM.

Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et
prædicator fuerit, qui quod sermone docet, actibus explere negligit.
Auditores enim doctrinæ, dicta facere contemnunt, cum prædicatoris
opera a prædicationis verbis discrepare conspiciunt. Numquam enim fit
efficax constituentis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi
affixerit audientis, præsertim cum et ipse doctor, si in vitiorum
amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus
adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina
pariter et bono opere instruere volens discipulos, qualem in his
cautelam haberent admonebat, dicens: _Quod si sal evanuerit, in quo
salietur_ (_Matth_. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum
doctore emendabitur? _Et si lumen, quod in te est, tenebræ sunt; ipsæ
tenebræ quantæ erunt_ (_Matth_. VI, 23)? Si namque oculus a videndi
officio desierit; quis a manu, vel a pede, vel a reliquo corpore illud
ministerium exiget? Quapropter doctores cogitent, ne ampliori vindictæ
subjaceant, si plurimis perditionis occasionem abundantius præstent.
Nam et ipse Salomon dum multæ sapientiæ transgressionem incurrit,
totius Israeliticæ plebis regni dispersionem solius sui merito
præstitit. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt; si non
recte dispensaverint rectoris sui munera, quæ perceperunt. Cui enim
plus committitur ab eo plus exigitur. _Et servus qui domini sui
voluntatem intelligens non facit, acrioribus et gravioribus flagellis
vindictæ vapulabit_ (_Luc_. XII, 47).

CAPUT II.

Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse
inveniatur. Cui cum membra exterioris hominis veterascunt; vires
animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non
capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit,
quos præsentis sæculi florida ætas transacta deseruit. Sicut namque in
lignis ipsa reproba arbor comparet, quæ post flores fructus optimos
cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem
flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis senectute, bonorum
operum maturos fructus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri
potest; si mens ad perfectionem festinare non contendat, quando totius
corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi
caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem
mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non
suaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinnat, genua trepidant,
talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his
omnibus aggravatur. Et hæc omnia ruituram jamjamque domum corporis
cito prænuntiant. Quid ergo superest, nisi ut dum hujus vitæ defectus
appropinquat, nihil aliud cogitare quam quomodo futura habitatio
prospere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim
incertus hujus vitæ terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex
hac luce exitus breviter concordat. Cavendæ sunt ergo homini duæ
particulæ, quæ in illius carne non veterascunt, et totum hominem secum
ad peccatum pertrahunt; cor videlicet et lingua: quia cor novas semper
cogitationes machinari non desinit; lingua impigre loquitur,
quodcumque machinari cor senserit. Caveat ergo senilis ætas, ne istæ
juvenescentes particulæ totam sui harmoniam decipiant, et per res
ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique enim
considerandum est, quid ætate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod
nec vitam, nec ætatem, nec ministerium vile reddat.

CAPUT III.

Tertius abusionis gradus est, adolescens sine obedientia; quo mundus a
recte rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute aliis
ministerium imperabit, qui in adolescentia se senioribus obedientem
exhibere contemnit? Unde et in proverbio apud veteres habetur, quod
dominari nequeat, qui prius alicui servitutem præbere denegat. Propter
quod et Dominus Jesus in temporibus suæ carnis, dum adhuc ad legitimam
ætatem doctoris non pervenerat, obedienter ministrationem parentibus
suis præstitit. Sicut ergo in senibus sobrietas, et morum perfectio
requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium, et subjectio, et
obedientia rite debetur. Quapropter et in mandatis legis primum in his
quæ ad homines pertinent, patris et matris honor imperatur, quia
quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indignus fuerit; alicui
tamen patri digno et viventi, paternus honor usque ad dignam ætatem a
filiis præbendus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scripturas
divinas patres vocantur; hoc est, natura, gente, admonitione, et
ætate. De patre namque naturali Jacob ad Laban loquitur: _Nisi timor
patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quæ mea sunt_ (_Gen_. XXXI,
42). Gente vero pater dicitur, quando Dominus de rubo ad Moysen
loquebatur: _Ego sum_, inquiens, _Deus patrum tuorum, Deus Abraham,
Deus Isaac, Deus Jacob_ (_Exod_. III, 6). Ætate autem et admonitione
pariter pater dicitur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loquitur:
_Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent
tibi_ (_Deut_. XXXII, 7). Quod si ergo naturalis pater superstes non
fuerit, aut indignus fuerit; admonenti tamen aut seniori adolescentis
obedientia præbenda erit. Quomodo ergo honoratus in senectute
apparebit, qui disciplinæ laborem in adolescentia non sustinuerit?
Quodcumque etenim homo laboraverit, hoc et metet. _Omnis namque
disciplina in præsenti non videtur esse gaudii, sed mæroris; postea
vero fructum pacatissimum exercitatio per eam reddet justitiæ_ (_Heb_.
XII, 11). Sicut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pampinus
aut flos prius non apparuerit: sic et in senectute honorem legitimum
assequi non poterit, qui in adolescentiæ disciplinæ alicujus
exercitatione non laboraverit. Disciplina igitur absque obedientia,
qualiter fieri potest? Adolescens ergo sine disciplina, adolescens
sine obedientia est: quoniam et ipsa obedientia, quæ omnium
disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget; quæ sui normam
studii in Christo Domino sumpsit, qui obediens patri usque ad mortem,
crucis ignominiam libenter sustinuit.

CAPUT IV.

Quartus abusionis gradus est, dives sine elemosyna; qui superflua usus
sui quæ custodienda in posterum recondit, indigentibus et nihil
habentibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quæsita
diligenti cura custodit, cœlestis patriæ perennem thesaurum amittat.
Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui cum de
perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: _Si vis
perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et
veni, sequere me, et habebis thesaurum in cœlo_ (_Matth_. XIX, 21).
Quem thesaurum nullus umquam hominum habere potest, nisi qui
pauperibus solatia præstat, aut per seipsum pauper est. Non ergo
dormiat in thesauris tuis, quod pauperes dormire non sinit. Dives
namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit;
quia unius hominis natura multis rebus non succurrit. Quid ergo
stultius est quam propter unius hominis victum et vestitum, totam
regni cœlestis perdere perennem jucunditatem, et æternos inferni
cruciatus, absque consolationis præstolatione subire? Quod igitur
aliquando per necessitatem amittendum est, pro æterna remuneratione
sponte distribuendum est. _Omnia enim quæ videntur, temporalia sunt,
quæ non videntur æterna sunt_ (II _Cor_. V, 18). Quamdiu namque
temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, et cum hinc
transierimus, æternis æterna solatia præstabuntur. Idcirco non debemus
diligere ea quæ non semper habebimus; præsertim cum expertem rationis
avarum divitem, thesauri sui et agri, et omnia quæ habet, ostendant;
quia toto cordis intuitu illas res amat quæ numquam se diligunt. Si
enim aurum et argentum, et agros, et vestimenta, et cibos, et metalla,
et bruta animalia quis dilexerit, haec omnia vicem sibi amoris
rependere non posse, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo a ratione
longius est quam diligere, quod te amare non valet; et negligere
illum, qui tuæ dilectioni cum dilectione omnia præbet? Propter hoc
igitur non diligi mundus, sed diligi proximus a Deo præcipitur; quia
proximus vicem sui amoris potest rependere, quod mundus minime posse
non dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus præcepit, ut
illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives
cupidus vult æternas habere divitias, distribuendo egenis præstet
interim non mansuras. Si enim quod diliget non vendit, nemo potest
emere quod cupit. Avari namque ideo in judicio a rectissimo judice
nuncupantur maledicti, quia qui præteribant eorum habitacula non
dicebant: _Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine
Domini_ (_Psal_. CXXVIII, 8). Infelices ergo sunt avari divites, qui
propter res transitorias, in æternam damnationem dilabuntur; et e
contrario: _Beati sunt misericordes, quia misericordiam consequentur_
(_Matth_. V, 7). Felix est ergo misericors, dum in hac virtute non
substantiam, sed affectum Deus requirit.

CAPUT V.

Quintus abusionis gradus est, femina sine pudicitia. Sicut enim omnes
bonos mores procurat et custodit in viris prudentia, sic et in feminis
cunctos honoris actus nutrit et fovet et custodit pudicitia. Pudicitia
namque castitatem custodit, avaritiam refrænat, lites devitat, iram
mitigat, libidinem occupat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat,
ebrietatem cavet, verba non multiplicat, gulæ concupiscentias purgat,
furtum omnino damnat. Quid plura? Omnia vitia restringit; et omnes
virtutes, et quidquid coram Deo et bonis hominibus laudabile est
nutrit. Impudica namque vita nec laudem ab hominibus in præsenti
sæculo, nec remunerationem a Deo exspectat in futuro. Pudica vero
vita, famam bonam inter homines habet, et de spe futuræ beatitudinis
gaudet. Præsentibus semetipsam imitabilem facit, posteris memoriam
amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur et consentit, et
assiduis Scripturarum meditationibus et eloquiis animam vegetat.
Bonorum præcedentium exempla custodit, et inseparabilia perfectis
contubernia nectit. Duobus ergo modis constat veræ pudicitiæ
exercitatio, id est corporis habitu et superficie et animi affectu
inferno. Per exteriorem modum coram Deo, providemus opera bona.
Pudicitia namque corporis est, alienas res non appetere, et omnem
immunditiam devitare, ante horam congruam non gustare velle, risum non
excitare, verba vana et falsa non loqui; habitum per omnia ordinatum,
compositionemque convenientem tam capillorum quam vestium, sicut
decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso
intuitu neminem aspicere, vagari oculos non permittere; pompatico et
illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incœpto bono opere
apparere, nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare,
senes non irridere, bonis non invidere, meliori non controversari; de
his quæ ignoras, non tractare, et ea quæ scis non omnia proferre: hæc
enim proximis amabilem hominem reddunt, et Deo acceptabilem faciunt.
Pudicitia enim animæ est, plus propter Dei oculos quam hominum omnia
bona facere; appetitiones turpium cogitationum compescere; omnes
meliores se esse æstimare, nemini invidere; de semetipso nihil
confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos
semetipsum constituere, hæretica pravitate sensum non maculare,
catholicis per omnia consentire; Deo soli adhærere, castitatem æternæ
mentis Deo Christo offerre; omnia cœpta opera bona mortis tantum
termino finire; præsentes tribulationes animi fortitudine negligere,
parvipendere; in terra præter proximos nihil amare, cuncti amoris
thesaurum in cœlo constituere, et pro omni bono actu mercedem a Deo in
cœlestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio
humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo debilium, prosperitas
laborantium, solamen mærentium, augmentum omnis pulchritudinis, decus
religionis, defensio criminum, multiplicatio meritorum, creatoris
omnium Dei amicitia.

CAPUT VI.

Sextus abusionis gradus est dominus sine virtute, quia nihil proficit
dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis
rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine, quæ et
ipsa sæcularibus dominis necessaria est, quam animi interiori
fortitudine, exerceri debet. Sæpe enim dominandi per animi
negligentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisse
comprobatur; qui dum severitate judicis peccantes filios non coercuit,
in eorum vindictam, Dominus velut consentienti ferociter non pepercit.
Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere oportet: terrorem
scilicet, et ordinationem, et amorem. Nisi enim ametur dominus pariter
et metuatur, ordinatio illius constare minime potest. Per beneficia
ergo et affabilitatem procuret ut diligatur, et per justas vindictas,
non propriæ injuriæ, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea
quoque, dum multi pendent in eo, ipse Deo adhærere debet, qui illum in
ducatum constituit; qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti
fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, et
alicui fortiori adhæreat, omne quod in eo pendet cito labitur; et ipse
solutus a rigore suæ firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic
et princeps nisi suo Conditori pertinaciter adhæserit, et ipse, et
omne quod continet, cito depeirit. Quidam namque per dominandi
officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis
honore deteriores fiunt. Moyses namque, accepto populi ducatu,
familiarius Dei locutionibus utebatur: Saul vero, filius Cis, postquam
sceptra regni suscepit, per inobedientiæ superbiam Deum offendit. Rex
Salomon postquam patris sui David sedem obtinuit, Deus illum ultra
omnes mortales velut ad innumerosi populi gubernationem sapientiæ
munere ditavit. E contrario vero Hieroboam, servus Salomonis, postquam
regni domus David occupavit partem, ad idolorum cultum decem tribus
Israel, quæ erant in parte Samariæ, diverterat. Per quæ exempla
evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem
perfectionem crescere, quosdam vero per supercilium dominationis ad
deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur eos qui ad meliora
transcendunt, per virtutem animi et Dei auxilium posse id facere, et
eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter et
negligentiam errare. Unde et dominum absque virtute fieri non decet,
qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa
tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam
magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare.
Omnis ergo qui præest, hoc primitus animi tota intentione procuret, ut
per omnia de Dei adjutorio omnino non dubitet. Si namque cœperit in
actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum
contemptui poterit habere ejus dominatum: _Non enim est potestas nisi
a Deo_ (_Rom_. XIII). Ipse enim elevat de stercore egenum, et sedere
facit cum principibus populi sui, et deponit potentes de sede, et
exaltat humiles; ut subditus fiat omnis mundus Deo et egeat gloria
Dei.

CAPUT VII.

Septimus abusionis gradus est Christianus contentiosus, qui, cum
participationem nominis Christi per fidem et Baptismum susceperit,
contra Christi dicta et propositum, mundi caduca delectamenta diligit.
Omne enim de quo contenditur, aut propter propriam ejus rei
dilectionem de qua agitur, aut propter alterius amorem, quæ sub odiosa
specie latet, appetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum animoso
compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriæ et
libertatis peragitur; et multæ aliæ dilectæ species, sub odioso labore
vel formidine, satis contentiose expetuntur. Unde patenter
intelligitur nihil contendi posse, nisi propter dilectionem, speratam
scilicet et subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo
præsente ex quacumque causa contendit, perspicue ostendit quod illum
diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti
sermones interdicunt, qui ait: _Nolite diligere mundum, neque ea quæ
in mundo sunt_ (_I Joan_. II, 15). Mundi enim amor et Dei pariter in
uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi cœlum
pariter et terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est si vere
in mundo aliquid sit quod amari debeat, et quis sit ille mundus, quem
diligi divina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, et
metallis, et animantibus, et pulchritudine vestium, et oblectationibus
ciborum, et iis quæ ad hæc pertinent, non diligi præcipitur; sed
proximus, propter quem hæc omnia facta sunt, amari jubetur. Hæc enim
omnia prædicta, velut non mansura, ad cœlestem patriam pergentes
concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri regis cohæredes,
semetipsos licenter invicem diligunt. Quod ergo semper in mundo non
manet, et cum mundo pariter deficiet, et ipse mundus non amari
præcipitur; proximus autem, qui est pars regni cœlestis, in terra et
inter ima elementa, a regni cœlorum appetitoribus non incongrue
amatur, dum in suprema illa patria in æternum cohæres habebitur.
Propterea vero mundus præsens non diligi imperatur, ne a Dei
dilectione alienus, sæculi dilector quisque efficiatur. Non ergo debet
contendi, quod non licet amari. Igitur Christianus, qui nominis
Christi similitudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem habere
debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus
coæquatur. De Christo vero per Prophetam ita scribitur: _Ecce filius
meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea:
ponam Spiritum meum super eum. Non contendet, neque clamabit, neque
audiet aliquis in platea vocem ejus_ (_Is_. XLII, 1; _Matth_. XII,
18). Ecce Christus non contendit, neque clamavit: et tu si morum
Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne abusivus in
Ecclesia Christianus existas. Suis enim sectatoribus Christus
præcepit: _Nolite vocari rabbi; unus est enim pater vester, qui in
cœlis est. Omnes enim vos fratres estis_ (_Matth_. XXIII, 8), quibus
ad supplicandum imperavit, cum dicit: _Sic autem orabitis: Pater
noster qui in cœlis, sanctificetur nomen tuum_ (_Matth_. VI, 9).
Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem et
patriam profitetur se habere in cœlo. Cujus patriæ nemo possessor
efficitur, nisi qui de terrenæ patriæ contentione securus habetur.

CAPUT VIII.

Octavus abusionis gradus est, pauper superbus, qui, nihil habens, in
superbiam extollitur: cum e contrario divitibus sæculi non superbe
sapere per apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest
fieri quam illum qui per infirmam miseriam velut in terram abjectus,
extremus et humilis incedere et contristari debuerat, supercilioso
superbiæ tumore inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium
lapsi corruerunt, qui in summo cœli conditi erant culmine. Quid ergo
vult quasi potens in terra superbire, qui præ omnibus hominibus
debuerat humilis apparere? Sed, ne de paupertate sua tristitiam
habeant, quid a Deo recepturi sint pauperes attendant; ipse enim
inquit: _Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum_
(_Matth_. V, 3). Recta namque dispensatione misericors judex cœli
regnum illis committit quibus regni terrarum participationem inter
mortales abstulit, ut ipse dives in cœli sede appareat qui in terra
penitus nihil procurat. Cavendum ergo pauperibus est ne, dum per
egestatem et necessitatem terrenum regnum prætereunt, per mentis etiam
impudentiam cœlorum regna amittant. Cum enim Dei dispensatione
paupertatem necessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pendet utrum
pauperes spiritu sint. Non quibuscumque namque pauperibus cœli regna
promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum
humilitas comitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appellatur,
qui, cum egenus foris cernitur, numquam in superbiam elevatur: quoniam
ad appetenda regna cœlorum plus valet mentis humilitas, quam
præsentium divitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene
divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari:
superbos autem nihil habentes, haud dubium est beatitudine paupertatis
privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: _Est quasi
dives nihil habens, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit_
(_Prov_. XIII, 7). Quasi pauper ergo in multis divitiis est dives
humilis spiritu; et nihil habens quasi dives est pauper superbus
mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, et ineptæ
divitiæ sunt animorum enormitas. Providendum est ergo pauperibus, ut
semetipsos, quales sint, intelligant; et quia rebus consequi quod
cupiunt non valent, mentis tumore superbire desinant.

CAPUT IX.

Nonus abusionis gradus est, rex iniquus. Etenim regem non iniquum, sed
correctorem iniquorum esse oportet. Inde in semetipso nominis sui
dignitatem custodire debet: nomen enim regis intellectualiter hoc
retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter
alios corrigere poterit, qui proprios mores, ne iniqui sint, non
corrigit? quoniam in justitia regis exaltatur solium, et in veritate
regis solidantur gubernacula populorum. Justitia vero regis est
neminem injuste per potentiam opprimere, sine personarum acceptione
inter virum et proximum suum juste judicare, advenis et pupillis et
viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non
exaltare, impudicos et histriones non nutrire, impios de terra
perdere, parricidas et pejerantes vivere non sinere, ecclesias
defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia
constituere, senes et sapientes et sobrios consiliarios habere,
magorum, ariolorum pythonissarumque superstitionibus non intendere,
iracundiam differre, patriam fortiter et juste contra adversarios
defendere, per omnia in Deo confidere, prosperitatibus animum non
elevare, cuncta adversa patienter tolerare, fidem catholicam in Deum
habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis orationibus
insistere, ante horas congruas cibum non gustare. _Væ enim terræ cujus
rex puer est, et cujus principes mane comedunt_ (_Eccle_. X, 10). Hæc
regni prosperitatem in præsenti faciunt, et regem ad cœlestia regna
meliora perducunt. Qui vero regnum non secundum hanc legem dispensat,
multas nimirum adversitates imperii tolerabit. Idcirco enim pax sæpe
populorum rumpitur, et offendicula etiam de regno suscitantur,
terrarum quoque fructus diminuuntur, et servitia populorum
præpediuntur, multi et varii dolores prosperitatem regni inficiunt,
charorum et liberorum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus
provincias undique vastant, bestiæ armentorum et pecorum greges
dilacerant: tempestates aeris et hyemis terrarum fœcunditatem et maris
ministeria prohibent, et aliquando fulminum ictus segetes et arborum
flores et pampinos exurunt. Super omnia vero regis injustitia, non
solum præsentis imperii faciem offuscat, sed etiam filios suos et
nepotes, ne post se regni hæreditatem teneant, obscurat. Propter
piaculum enim Salomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus
filiorum ejus dispersit. Et propter justitiam David regis, lucernam de
semine ejus semper in Hierusalem reliquit (III _Reg_. XI, 31-35). Ecce
quantum justitia regis sæculo valeat, intuentibus perspicue patet. Est
enim pax populorum tutamen patriæ, immunitas plebis, munimentum
gentis, cura languorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas
maris, terræ fœcunditas, solatium pauperum, hæreditas filiorum, et
sibimet ipsi spes futuræ beatitudinis. Attamen sciat rex quod, sicut
in throno hominum primus constitutus est, sic et in pœnis, si
justitiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscumque
peccatores sub se in præsenti habuit, supra se modo implacabili, in
illa pœna futura habebit.

CAPUT X.

Decimus gradus abusionis est episcopus negligens; qui gradus sui
honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram
Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab
episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur, quoniam, cum
episcopus nomen græcum sit, speculator interpretatur. Quare vero
speculator ponitur, et quid a speculatore requiritur, Dominus ipse
denudat, cum sub Ezechielis prophetæ persona, episcopo officii sui
rationem denuntiat, ita inquiens: _Speculatorem dedi te domui Israel.
Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem
videris gladium venientem, et tu non annuntiaveris ut revertatur
impius a via sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur,
sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris,
et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur,
sed tu animam tuam liberasti_ (_Ezech_. III, 17). Decet ergo
episcopum, qui omnium speculator positus est, peccata diligenter
attendere, et postquam attenderit, sermone, si potuerit et actu
corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam, scelerum
operarios declinare: _Si enim_, inquit in Evangelio Dominus,
_peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum.
Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, adhibe
tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium
stet omne verbum: si illos non audierit, dic Ecclesiæ: si Ecclesiam
non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus_ (_Matth_. XVIII,
15). Tali ordine expellendus est quicumque doctori vel episcopo
adhærere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo
doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote namque scriptum
est in lege: _Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem_ (_Levit_.
XXI, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non
permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, in quo Christianorum
genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum, ad eos quibus in
speculationem positus est, esse oportet. Cæterum vero, qualis in
semetipso esse debeat, Paulus apostolus exponit: ut ad gradum episcopi
veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis,
filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab
his qui foris sunt, proferens doctrinæ fidelem sermonem; antequam
episcopus sit, non plures habens uxores quam unam; non percussor, non
bilinguis, non ebriosus, non neophytus, ut per hæc ipse ostendat in
opere, quod alios docet in sermone doctrinæ (I _Tim_. III, 2). Caveant
ergo negligentes episcopi quod in tempore vindictæ Dominus per
Prophetam conqueritur, dicens: _Pastores muti demoliti sunt populum
meum, et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos_
(_Ezech_. XXXIV, 8); sed potius procurent hi quos constituit Dominus
super familiam suam, dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici,
puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino
mereantur audire: _Euge, serve bone et fidelis, quia supra pauca
fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium domini
tui_ (_Matth_. XXV, 23).

CAPUT XI.

Undecimus abusionis gradus est plebs sine disciplina, quæ, cum
disciplinæ exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo
constringit: iram etenim Domini absque disciplinæ rigore non evadit.
Atque idcirco Psalmistæ vocibus indisciplinatæ plebi praedicatur:
_Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus_ (_Psal_. II,
12). Disciplina vero morum est ordinata correctio et majorum
præcedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus apostolus
ita loquitur dicens: _In disciplina perseverate; tamquam filiis vobis
offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes
facti estis? Omnes enim adulteri, et non filii estis_ (_Hebr_. XII,
8). Qui ergo adulteri, sine disciplina sunt, et cœlestis regni
hæreditatem non capiunt: si filii autem paternæ disciplinæ
correctiones ferunt, et hæreditatem quandoque recipcre posse non
desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatæ plebi
prædicat, dicens: _Quiescite agere perverse, discite bene facere_
(_Isa_. I, 16). Et ad eamdem Psalmista consona voce compsallit,
dicens: _Declina a malo, et fac bonum_ (_Psal_. XXIII, 15). Infelix
ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid
qui, Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tunicam, qui Ecclesiæ
Christi scindit disciplinam. Sicut enim tunica totum corpus præter
caput tegitur, ita disciplina, omnis Ecclesia, præter Christum, qui
caput est Ecclesiæ et sub disciplina non est, protegitur et ornatur.
Ipsa vero tunica contexta desuper fuerat per totum, quia eadem
disciplina Ecclesiæ a Domino de cœlo tribuitur et integratur. De qua
Dominus cum ad Patrem ascendisset, postquam resurrexit a mortuis, ad
Apostolos suos loquebatur, dicens: _Vos autem sedete hic in civitate,
quoadusque induamini virtute ex alto_ (_Luc_. XXIV, 49). Tunica ergo
corporis Christi disciplina Ecclesiæ est: qui autem extra disciplinam
est, alienus est a corpore Christi. _Non scindamus igitur illam, sed
sortiamur de illa cujus sit_ (_Joan_. XIX, 24); id est, non solvamus
quidquam de mandatis Domini, sed unusquisque in quo vocatus est, in eo
permaneat apud Dominum.

CAPUT XII.

Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta
et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eumdem perditionis
laqueum incurrit. De quibus viis sub persona prævaricatoris populi,
humanum genus Propheta ita deplangit: _Nos autem sicut oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit_ (_Isa_. LIII, 6), de quibus viis
etiam Sapientia loquitur per Salomonem: _Multæ viæ videntur hominibus
rectæ, et novissima earum deducunt ad mortem_ (_Prov._ XIV, 12). Quæ
utique multæ perditionis viæ tunc inceduntur, cum una regalis via, lex
Dei videlicet, quæ neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per
negligentiam deseritur. De qua scilicet via Dominus Jesus Christus,
qui est finis legis ad justitiam onmi credenti, denuntiat: _Ego sum
via, veritas et vita, neque venit ad Patrem nisi per me_ (_Joan_. XIV,
6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: _Venite ad
me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos_
(_Matth_. XI, 28); _quia non est personarum acceptio apud Deum_
(_Rom_. II, 11), ubi non est Judæus, nec Græcus, masculus et femina,
servus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus:
omnes enim unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis legis
est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur populus sine lege,
populus sine Christo est. Abusivum ergo in temporibus Evangelii
populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia
prædicationis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas sæculi
partes intonuit, quando Gentes quæ non sectabantur justitiam,
apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt
prope in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem
populus Dei in Christo; quando est tempus acceptabile, et dies
salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando
unaquæque gens habet testem resurrectionis; quando ipse Dominus
protestatur, dicens: _Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem sæculi_ (_Matth_. XXVIII, 20). Non itaque simus sine
Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse
incipiat in futuro.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Omnia Opera Sancti Patricii - All the Works of Saint Patrick" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home