Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Mysterium Arcae Boulé
Author: Stevenson, Burton E.
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Mysterium Arcae Boulé" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



            MOUNT HOPE CLASSICS
                 VOL. III



          MYSTERIUM ARCAE BOULÉ



    Opus Anglice scripsit BURTON E. STEVENSON,
	Latine interpretatus est ARCADIVS AVELLANVS.



                NEW YORK CITY
                37 Wall Street



                COPYRIGHT BY
            E. PARMALEE PRENTICE
                    1916.



LATIN PRESS PRINTING CO., 336 W. GIRARD AVE., PHILADELPHIA, PA.



For permission to publish this Latin version of "The Mystery of the
Boulé Cabinet" I take pleasure in expressing my thanks to Mr. Burton E.
Stevenson, the author of the story, and to Messrs. Dodd, Mead & Company,
the owners of the English copyright.

_E. Parmalee Prentice._

37 Wall St., New York City, N. Y.



INDEX CAPITUM

 CAPUT      I: Prolubium Callentis
 CAPUT     II: Prima Tragoedia
 CAPUT    III: Manus Vulnerata
 CAPUT     IV: Fulmen
 CAPUT      V: Grady Operam Confert
 CAPUT     VI: Mulier in Causa
 CAPUT    VII: Rogers Percellitur
 CAPUT   VIII: Cautelae
 CAPUT     IX: Hariolationes circa Aenigma
 CAPUT      X: Praeparationes
 CAPUT     XI: Oculi Ardentes
 CAPUT    XII: Godfrey Exterritus
 CAPUT   XIII: Egregius quidam Salutator
 CAPUT    XIV: Matrona Velata
 CAPUT     XV: Arcanum Franci Ignoti
 CAPUT    XVI: Philippi Vantine Salutator
 CAPUT   XVII: Herus Armand Comparet
 CAPUT  XVIII: Ego et Arca Boulé Separamur
 CAPUT    XIX: "Mors!"
 CAPUT     XX: Effugium
 CAPUT    XXI: Godfrey Fabulam Poeticam Texit
 CAPUT   XXII: Crochard ille Invincibilis
 CAPUT  XXIII: Hero Pigot Obviam imus
 CAPUT   XXIV: Secretum Arcae
 CAPUT    XXV: Adamantes Michaelovitch
 CAPUT   XXVI: Sors Heri Pigot
 CAPUT  XXVII: Actus Dramatis Ultimus
 CAPUT XXVIII: Crochard Epilogum Scribit



MYSTERIUM ARCAE BOULÉ



CAPUT I

Prolubium Callentis.[1]


"Eho!" exclamo ego interea dum auscultatorium[2] telephoni scriptoriae
[3] meae nuntium excepturus deiungo.

"Herus[4] Vantine cupit tecum, mi Here, colloqui," nuntiat puer
apparitor.

"Bene est," et interim audio nexús strepitum.

"Tune is es, mi Lester?" vox quaerit Philippi Vantine.

"Ego sum. Ergo iam domum venisti?"

"Heri adveni. Poterisne per otium hodie ad mecum prandendum venire?"

"Libenter faciam," respondi, sic et sensi, quod Philippum Vantine
nunquam non plurimi feci.

"Itaque prima cum dimidio[5] te domi opperiar."

Sic ergo evenit ut post unius horae spatium versus Compitum Washington,
paullo supra eum locum Plateae, ubi vetustae aedes Vantinianae stabant,
perambularem. Hae fere iam erant solae quae ex antiquiori rerum ordine
usque superfuerunt, nam impetus negotiorum e viis contiguis ipsam
Plateam iam dudum invadere, incolatumque delicatiorem illinc exigere, ac
versus superiores urbis partes compellere coepit. In locum privatarum
aedium bibulis lapidibus fuscis constratarum, iam celsa sufficiebantur
aedificia officiis negotiisque apta; nec nisi hic et illic passim rarae
superstitabant familiae, ceu obfirmatum ac pervicax agmen novissimum,
adventantem hostem minaciter excepturum.

Philippus Vantine unus horum fuit. Natus in ea domo est quam modo
incolebat, in qua se et moriturum aiebat. Nec cuiquam hac in re ut
placeret studendum ei erat, nisi sibi, quod coelebs solus vivebat, atque
augescentem strepitum pulveresque viciniae diuturnis peregrinationibus
solebat compensare. Etiam modo peregri domum venit.

Haud abs re erit hic uno labore indolis eius adumbrationem absolvere.
Vantine aetate circiter quinquagenarius erat, re familiari commoda,
artium quodammodo callens, qui antiquam supellectilem domesticam
conquirere et coemere solebat, aliquanto erraticus--quamquam post
descriptum vocabulum distinguendum censeo, et uno tantum sensu eum sic
vocari posse, nempe, quod spretis multis irritamentis, coelebs manere
satius duxerit. Mulierculae nupturientes iam pridem cessarunt eum in
ullo numero habere; matres cum filiabus nubilibus nomen eius ominoso
capitis nutu praeteriverunt. His praesertim auctricibus factum est ut
ipse famá erratici notaretur. Rationes tamen quae eum ad solitariam
degendam vitam induxerant, iurisconsultos suos nullo modo
affecerunt--quod quidem iurisconsultorum munus nostrum consortium per
multos annos gerebat, cuius administratio pedetentim tota in manus meas
devenit.

Opus haud erat nimis arduum, quod plerumque e pactis locationum
exscribendis, cogendis locariis, e locandis sortibus,[6] et e
componendis levioribus contentionibus, et iurgiis cum inquilinis
consistebat--in quibus omnibus plena nobis decernendi facultas concessa
erat. Subinde tamen necesse erat clientem nostrum, siquod negotium
consueto gravius tractandum erat, vel ad subsignanda interdum documenta,
adire et consulere, atque occasionibus istiusmodi, collocutionibus, quae
negotia acta sequi solebant, nunquam non delectari consuevi; nam Vantine
sermone delectabilis erat, cognitionem hominum mundique multis
peregrinationibus doctus, habituque ingenii lepidi ac perspicacis,
prorsusque sui, ornatus erat.

Ut aedes ingressus pileum baculumque pedisequo suo porrexeram, ipse mihi
obviam venit, et alter alteri ex corde manus tetendimus. Ut aspectu eius
ego delectabar, sic et eum meo gavisum esse arbitror. Optima videbatur
uti valetudine, soleque erat ex itinere ustus.

"Iter tibi salubre fuisse palam est," alloquor eum ego.

"Fuit equidem," assentitur ipse, "nunquam melius valui. Verum accede,
discumbentes commodius agemus. Est res quaedam paullo nodosior, quam tu
pro me enodare poteris."

Post haec eum in studium suum comitatus sum, ubi, prope ad humilem
fenestram, duo erant ad mensam accubitus parati.

"Merendam hic parandam curavi," causam dum discumbimus Vantine explicat,
"quod istud revera solum est hac in domo amoenum cubiculum relictum.
Nisi fundum illum contiguum ego possiderem, domus haec nulla esset. Nunc
nubiscalpia[7] satis distinere queo, ut subinde iubare solis frui nobis
liceat. Quin et colum aereum instrui curavi, fenestrasque geminatas in
cubiculis ad strepitus arcendos; et sic tuto dicere queo me hic
perseverare posse."

"Satis intelligo in novam domum commigrare quam averseris," dixi illi.

Vantine gestu mimorum respondit:

"Nova mihi domus ferenda non esset. Huic sum assuetus; ubi quidque quod
in ea sit, notum habeo; quorsum me in ea vertam, scio. Hic me crevisse
nosti; et, ut ita dicam, in diem senescimus, eademque ratione
assuetudines eiusmodi pluris facimus. Praeterea, nova domus novam
exigeret instructionem, novam supellectilem--"

Cessavit paullo, et in cubiculo circumspexit. Quaeque pars supellectilis
opus fuit artificis, suae artis peritissimi.

"Si recte auguror, dum peregrinabaris iterum aliquid novi invenisti,"
aio illi, "ita enim soles. Fortuna tibi semper arridet."

"Sic, sane--et hoc est cur te consulere optabam. Senas vel octonas res
mecum retuli; eas tibi confestim ostendam. Cunctae sunt scitulae, una
autem ipsa pulchritudo est. Imo plus ea est--opus singularis artificii
est. Verum, pro mala fortuna, non meum est."

"Quid ais! non est tuum?"

"Non est, nec scio cuius est. Si scirem, praestinarem. Et hoc est quod
te meo nomine facere velim. Est autem ea arca Boulé--parem cuius vidi
nunquam."

"Undenam importata?" quaero ex eo magis magisque stupens.

"Parisiis, estque ad me directa. Unam tantum causam mihi fingere queo,
convasatores nempe Parisiacos errasse, arcam alterius cuiusdam mihi
mittendo, meam autem alteri."

"Emisti igitur unam?"

"Emi unam, sed ea non pervenit. At illa huic comparata nugae merae sunt.
Homo meus Parks heri eam e portoria accepit. Siquidem in indicatione mea
ut arca Boulé indicta erat, sed error usque eo detulit, donec ipsa arca
huc delata evasataque est."

"An in portoria erat cratibus soluta?"

"Non erat; enimvero per tot annos merces importare consuevi, ut
portitoribus satis constaret me furem haud esse."

"Haec profecto laus est," subnecto ego. "His tamen temporibus iam cuncta
evertunt et eviscerant."

"Fortasse indicio acti, ut suspicor. Intra!" pulsui in foribus
respondens.

Foribus apertis, pedisequus Vantine intrat.

"Vir, mi Here, te convenire cupit," ait ille, pagellamque nomenclatoriam
[8] hero porrigit.

Vantine pagellam incurie contuetur.

"Non novi eum," inquit, "miror quid ille velit."

"Convenire te vult, mi Here, et admodum quidem, ut paret."

"Quamnam ob rem?"

"Equidem rationem, mi Here, elicere nequivi, sed rem urgere existimo."

"Nequisti elicere? Quonam, Parks, haec tendunt?"

"Hominem eum Francum esse censeo, sed utut res sit, Anglice non satis
callet. Aspectu haud multum prodit, mi Here--centenos eius similes
Lutetiae ante caffarias[9] circumsedentes per platearum longitudines
videre solebam, ad hauriendum cyathum cami[10] totum insumentes tempus
pomeridianum."

Aliquid in mentem Vantine incidisse videbatur, iterumque intuetur
pagellam. Tum meditabundus in mensam deposuit.

"Visne foras eum expediam, mi Here?" rogat denique Parks.

"Id noli!" paululum dubitans respondit Vantine. "Rogabis eum ut modicum
exspectare velit," interea pagellam iuxta patinam suam reponens.

"Mihi crede, mi Lester," pergit ille, postquam Parks discesserat, "quum
hoc mane arcam visum descenderam, vix oculis meis credere poteram. Quid
quamque supellectilem prae caeteris maxime commendaret scire me putabam,
attamen arcam eiusmodi vel exsistere non somniavi. Pulcherrima quam mihi
unquam videre contigit, in Louvre est. Haec autem in aula Ludovicea
Quartodecimana, a laevo ad ingressum stat. Ea ipsius Ludovici olim erat.
Sine accuratiori indagine utique certo scire nequeo, suspicor tamen,
pulchra ut sit, ad normam huius esse factam."

Parumper conticuit, meque oculis micantibus flammaque succensis hominis
callentis.

"Haud mihi certo constat utrum idioma tuum satis calleam," retuli ego.
"Quidnam sonat 'ad normam esse factam?'"

"Supellex Boulé," explicat ipse, "plerumque fit ex ebeno, testudine
variegato ac musivo, in aere diversi generis incrustata. Opus autem
crustandi ad amussim fieri debebat, quod ut fieret, artificem duas
lamnas eiusdem magnitudinis et crassitiei adhibere oportebat, alteram
petalum, testudinem alteram, delineavit vero superiorem, excidit autem
simul utramque. Sic duo crusta effecta sunt, primigenium cum fundo
testitudinaceo aereisque capulis; atque gemellum, redditivum petalum cum
musivo testitudinaceo. Primigenium reapse est opus artificis in
effectibus meditatum ac delineatum; redditivum autem e norma casu
oriundum, ab eo non speciatim meditatum. Nuncne tenes?"

"Sic puto," respondi. "Ita fere res est ac si Michael Angelus, quum
primum quamdam imaginem albo delineavisset in fundo nigro, tentamini in
charta paginam supposuisset fuliginosam, unoque opere et simulacrum eius
nigrum in albo effecisset."

"Prorsus ita. Primigenium igitur ut ars in pretio est. Utique et
redditivum saepe eximium est, tamen gradu quodam humiliori."

"Id satis perspicio," respondi.

"Nunc vero, mi Lester," pergit Vantine, oculis magis magisque
scintillantibus, "si recte suspicor--si Magnus ille Ludovicus contentus
fuit illo redditivo huius arcae pro longis aulis Versalibus, quem
existimas originariam possidere?"

Quid ei in mente esset, perspexi.

"Quamdamne amicarum intelligis?"

"Id intelligo, scireque puto quae illa fuerit--Matrona ea fuit de
Montespan."

Stupefactus eum contuebar, ut ipse in sella reclinatus in me subridebat.

"At," obverto illi, "certus esse non potes--"

"Recte mones," assentitur protinus, "certo scire nequeo. Hoc est, probare
non possum. Est tamen quoddam--ut ita dicam--testimonium accessorium,
ut, ni fallor, vos iurisperiti appellatis. Boulé atque Montespan illa
circa hoc idem tempus in summitate suae gloriae fulgebant, mihique
facile persuadeo coruscam hanc mulierculam illustri artifici
demandavisse ut plane istiusmodi arcam sibi conficeret."

"Revera, mi Vantine," refero ego, "ne somniavi quidem te poesi tantum
posse. Spiritum mihi eripis."

Ad haec verba aliquantum erubuit, vidique quam e corde locutus esset.

"Furor potiendi conquisitorem subinde abripit," fatur ipse, "Quid tamen
loquar, scire me arbitror. Primum quidem quam potero arcam minutissime
explorabo. Fortasse aliquid reperiam--monogramma alicubi delitescere
debet. Id abs te flagito ut Armand et Fils, Via Templi, qui mihi hanc
vendiderant, telegraphema mittas, disquirasque quis huius arcae dominus
sit, eamque pro me emas."

"Fortasse dominus vendere nolet," obverto ego.

"Imo vendet. Nihil est quin emi possit--pretio."

"Aisne tu hanc arcam te empturum quovis pretio?"

"Aio, profecto."

"Atqui certe sunt aliqui limites."

"Quin nulli sunt."

"Statues dumtaxat ubi incipiendum sit," respondi. "De his enim rebus
mihi prorsus nihil compertum est."

"Est," inquit Vantine, "fac te incepturum denis millibus centussium[11]
Francicorum. Cave nimis avidi videamur. Ob hoc ipsum, quod ego nimis sum
avidus, rem tibi exsequendam concredo. Mihi enim ipsi non confido."

"Altera vero extremitas?"

"Nulla alia est extremitas. Proprie loquendo, utique est, quod opes meae
limitibus haud carent; non tamen existimo futurum ut quingenta millia
francorum te excedere oporteat."

Spiritus mihi haesit.

"Aisne tu te centum millia centussium Americanorum in istam arcam
insumere paratum esse?"

Vantine nutu probat.

"Forte et plusculum. Si dominus recuset, antequam negotiationem dirimas,
fac me certiorem. Quodammodo circa hanc rem insanio, ut opinor--omnes
conquisitores insaniunt. Verum eam arcam concupivi, nec me quidquam ab
ea habenda arcebit."

Nihil respondi. Oculos modo in eum defixi. Renidendo obtutum meum
excepit.

"Te, Lester mi, idem de me sentire perspicio," inquit. "Mei causa times.
Nec te culpo--at veni et vide."

Surgens itaque, me comite e cubiculo egressus est, ac per gradus
descendit; sed in inferiori ambitu constitit.

"Fortasse aequius esset," inquit, "si peregrinum eum prius convenirem.
Illic, in aula musica, aliquot novas invenies imagines--paucis minutis
tibi adero."

Ego igitur eo ire coepi, ipse autem laevorsum sub fornicatu transivit.

Momento temporis post acrem audivi vagitum, tum suam vocem me
appellantem.

"Lester, veni huc!" clamat ille.

In ambitu retro curro, et conclave, quod eum intrare vidi, intro. Ipse
interius, prope ad fores stabat.

"Specta modo illuc," fatur singulari quodam vocis aculeo, tremula manu
aliquid atri in tabulato iacens indicans.

Parumper secedens melius ut viderem, cor mihi aegrum edidit pulsum;
aliquid enim ibi iacens cadaver erat humanum.

[1] Gnari, periti.

[2] Pars telephoni, quam ad excipiendum sermonem ad aurem attollimus.

[3] _Scriptoriae_, subaudi: _mensae_.

[4] Non ignoro hanc alloquendi formam a moribus Romanorum alienam esse;
at hic non Romani sed Americani, Americano more loquuntur et agunt;
proinde: _Si fueris Romae, Romano vivito more, Si fueris alibi vivito,
sicut ibi!_

[5] _Prima cum dimidio_, subaudi _hora_.

[6] Romano sensu mercatorio _sors_ sive _caput_, i.e. pecunia in
negotium locata; sensu moderno etiam _charta_ mercatilis quae exhibet
quantam quis pecuniam in negotium locaverit, uti per sortes ferroviarum,
fabricarum, caeterorum negotiorum, quae chartae mercatiles in
_basilicis_ sive locis, ubi mercimonia emutantur, per _arilatores_
emuntur et venduntur.

[7] Aedificia celsa, vicenum tricenumque contignationum, ab Americanis
per iocum "coeliscalpia" vocitantur; nobis, exemplo Titánum doctis,
sufficiat, eadem _nubiscalpia_ appellare.

[8] Chartulam quadratam, nomen ádvenae ferentem.

[9] Tabernas, ubi _caffa_, Arabibus _cahva_, sorbillatur.

[10] Vulgo _cerevisiae_.

[11] Centussis Americanus = $1.00; Francicus = circiter una quinta
huius.



CAPUT II

Prima Tragoedia.


Vel unico ictu oculi satis clarum erat hominem mortuum esse. Nulla in eo
vultu livido vita latere poterat, aut vero in oculis vitro similibus.

"Cave eum attrectes," moneo eum, quod Vantine iam accedere parabat. "Iam
sero est."

Eum itaque retraxi, ac paulisper ambo trementes stabamus, ut fere
semper, quum subito in conspectum mortis incurrimus.

"Quisnam ille est?" tandem quaerito.

"Nescio," rauce respondit Vantine. "Nunquam eum antea vidi." Inde ad
tintinnabulum ostii regressus, acriter pulsat. Tum, "Parks," prosequitur
severe, ut hic per fores in conspectum venerat, "quidnam hic gestum
est?"

"Gestum, mi Here?" verbum repetit Parks stupefactus non modo verbo sed
et voce qua prolatum erat. "Prorsus nihil scio quid--"

Tum convulsum cadaver ei sub oculos cecidit, quo protinus obmutuit,
oculi patescere, os patere.

"Ecquis iste est?" quaerit herus acriter. "Ut quid iste hic est?"

"Hem--hem," aegre balbutit Parks, "ille iste est qui hic et
praestolabatur, mi Here."

"Aisne tu eum hac in domo caesum fuisse?" instat Vantine.

"Certe ipse vivus intravit, Here mi," respondet Parks magis interea ad
se reversus. "Fieri potest eum nihil nisi quietum quaesivisse locum ubi
se perimere posset. Animo aliquantum excitus fuit."

"Sane profecto," probat Vantine cum suspirio ex allevatione, "iusta
videtur explicatio. Tamen utinam alium locum sibi elegisset. Existimo,
mi Lester, nos decuriam lictoriam[1] appellare oportere."

"Sic et ego puto," inquam, "aeque ac mortuarium inquisitorem. Satius
fortasse erit ut haec penes me linquas. Conclave hoc obserabimus, nec
domo quisquam usque eo dum lictores adveniant excedet."

"Dictum bene," multum sublevatus ait Vantine. "Dabo operam" ait cito
discedens, dum ego ad telephonum accessi, evocavique decuriam lictoriam,
et quid accidisset, edocui.

Minutis vicenis post tintinnabulum ostii personuit. Parks ostium
aperuit, et quatuor viros intromisit.

"Heus, eccum te, mi Simmonds," inquam, eum affatus qui primus ingressus
est, utpote quem velut decurionem agentum[2] e declarato Mysterio
Marathonico agnoveram. A tergo eius stabat Inquisitor Mortuarius,
Goldberger, quem iam alias bis conveneram; tertius autem, qui vultu
quaerebundo in me renidens intrabat, fuit Iacobus Godfrey, genialis
relator diurni _Record_. Denique quartus lictor erat paludatus, qui
iussu Simmonds ad ostium custos constitit.

"Ita, revera," inquit Godfrey ut manus tendimus, "casu cum Simmonds
colloquebar, quum accitu evocabamur tuo, ac satius duxi ipse quoque
advenire. Quidnam rei est?"

"Haud plus suicidio, ni fallor," reseravique fores in conclave ducentes,
ubi cadaver iacebat.

Simmonds, Goldberger, Godfreyque intraverunt. Ego secutus fores clausi.

"Nihil hic turbatum est," moneo eos. "Cadaver nemo contrectavit."

Simmonds nutu probavit, ac speculabundus in conclavi circumspexit; sed
oculi Godfrey, ut animadverti, in vultum cadaveris erant defixi.
Goldberger se in genua demisit iuxta corpus mortui, inspectabat oculos,
et digitis carpum mortui laevum palpabat. In pedes erectus, stans
spectabat cadaver, ego autem oculos eius comitatus, situm cadaveris
accuratius observavi quam primo stringoris cadaveris inventi momento.

Iacebat autem cadaver in latere dextro, semipronum, dextro brachio sub
se flexo, laeva autem manu in tabulato, supra caput, in pugnum stricta.
Genua sursum erant contracta, ac veluti spasmo convulsa; vultus autem
horridum in modum erat torvus quasi sub cute purpurá tinctus esset,
sanguisque subito rigore congelasset. Oculi late patebant, quorum
obtutus rigidus non parum addebat terrori atque dolori e vultu
manifesto. In summa, aspectus hic haud erat gratus, prohinc post brevem
moram oculos non sine tremore animi reluctantis averti.

Mortuarius in Simmonds respicit.

"Causa mortis haud procul quaerenda," fatur ille. "Utique venenum."

"Utique," annuit Simmonds.

"At quod genus?" quaeritat Godfrey.

"Id examinis erit declarare," ait ille; tum iterum proclinat ad vultum
torvum mortui paullo accuratius inspiciendum.

"Licet mihi asserere indicia haud esse communia."

Godfrey humeros motabat.

"Numquis aliter asseruit?" refert ipse, quo facto, ad dispiciendum in
conclavi se convertit.

"Quid tu, Here Lester, super hac re habes quod dicas?" quaeritat
Goldberger.

Quae scivi cuncta edisserui--quemadmodum Parks adventum peregrini
retulerit, quí ego cum Vantine descenderim, quí Vantine me
appellaverit ac, postremo, quí Parks cadaver idem cum advena esse
declaraverit.

"Estne quidquam quod hac de re coniectes?" quaerit Goldberger.

"Nihil nisi quod causam huc veniendi simulatam putem--nempe hunc
peregrinum tutum quaesivisse locum, ubi mortem nullis testibus sibi
adscicere liceret."

"Quantum temporis intercessit inter nuntium a Parks allatum, vestrumque
cum Vantine descensum?"

"Dimidium fortasse horae."

Goldberger nutu probat.

"Citemus Parks," iubet ille.

Pansa igitur ianua Parks qui in infimo gradu sedebat, inclamando
accersivi.

Conclave intrantem Parks Goldberger sollertiori cura intuitus est; sed
dubio circa Parks haud erat ullus locus. Nam ipse in servitiis Vantine
denos octonos aut iam exegerat annos, atque indiciorum caculae probi ac
fidi prorsus erat plenus.

"Nostine hunc hominem?" quaerit Goldberger, cadaver gestu indicans.

"Non novi, Here," respondet Parks. "Nunquam ante circiter unam horam eum
vidi quam Rogers me e diaeta devocaverat, aliquem hic esse significando
qui herum Vantine convenire vellet."

"Quisnam est Rogers?"

"Pedisequus ille est, Here. Ille est qui tinnitu ostii evocatus apertum
ivit."

"Quidnam tum evenit?"

"Ego pagellam eius nomenclatoriam ad herum Vantine detuli."

"Num herus Vantine novit hominem?"

"Non novit; proin causam eius adventus sciscitatus est."

"_Quonam_ ergo proposito venit?"

"Nescio, mi Here; Anglice fere nihil sciebat--Francum eum fuisse puto."

Goldberger iterum deorsum in cadaver spectabat et caput motabat.

"Prosequere!" ait ille.

"Is vero tam erat animo concitus," pergit Parks, "ut vel quod parum
Anglice sciverit, ei excidisset."

"Qua de causa eum concitatum fuisse iudicavisti?"

"Ita balbutivit, ita oculi scintillabant. Inde putavi eum intravisse, ut
hic mortem suicidio oppeteret--nec mirarer si reperires eum alicunde
evasisse. Quodammodo in mentem mihi venit satius fore eum exigere, quam
pagellam eius hero Vantine exhibere--utinam ita fecissem--at vero
pagellam eius ad herum Vantine detuli, herus vero Vantine eum per me
considere iussit atque se opperiri, prohinc iterum descendi, hominem huc
intromisi, herumque Vantine mox adventurum ei dixi, quo facto, Rogers et
ego ad prandendum recessimus, ibique ad tinnitum usque nolae sedebamus,
tum ego huc accessi, ubi herum Vantine praestolantem reperi."

"Aisne tu te Rogersque discessisse, atque hunc peregrinum hic solum
reliquisse?"

"Triclinium famulorum, Here, in extrema fauce est. Ianuam apertam
reliquimus ut prospectus nobis per longitudinem faucium in atrium usque
ostii pateret. Si e conclavi egressus esset, nobis eum videre
licuisset."

"Nec est ipse in ambitum egressus dum vos ibi morabimini?"

"Non est."

"Quisquamne intravit?"

"Nemo quisquam; ostium seram fert recellentem. Extrinsecus nisi clavi
reserari nequit."

"Certo igitur tibi constat, dum tu atque Rogers ibi sedebatis neminem
aut ingredi aut egredi potuisse."

"Ne posticá quidem ianuá, mi Here; nam ad egrediendum illac,
triclinium, ubi nos sedebamus, debet transiri."

"Ubi interim erant caeteri famuli?"

"Coca erat in culina, Here. Dies autem hodiernus ancillae feriatus est."

Mortuarius conticuit. Godfrey atque Simmonds taciti auscultaverunt eius
disquisitiones, neuter tamen erat iners. Isti interea conclave molliter
perambulabant, introspexerunt per ianuam apertam cubiculum contiguum,
tentarunt pessulos fenestrarum, ac, denique, tapetas quoque minutatim
indagaverunt.

"Ad quem usum adhibetur cubiculum contiguum?" quaerit Godfrey, digito
ianuam eius indicans.

"Id modo genus est fornicis," respondit Parks. "Herus Vantine modo est
ex Europa reversus, et nos ibi evasavimus quasdam res quas ipse peregri
praestinaverat."

"Haec, puto, sufficient," fatur Goldberger post brevem moram. "Velis,
rogo, herum Vantine intromittere."

Parks prodivit, ac minuto post Vantine intravit. Ipse ea quae ego et
Parks fassi sumus, confirmavit, unicam tamen rem addidit.

"En hic est pagella nomenclatoria hominis," ait, manuque rigidam
chartulam quadratam obtulit.

Goldberger cepit pagellam, aspexit, tum adstanti Simmonds porrexit.

"Id haud multum prodit," ait hic, traditque Godfrey. Ego trans humerum
eius aspexi, vidique in chartula hunc unum versiculum esse incisum:

M. THÉOPHILE D'AURELLE

"Nisi quod Francus est, ut Parks prodidit," inquit Godfrey. "Id vel de
vestimenti lineamentis clarum est."

"Aeque ac de modo tonsurae crinium," subiungit Goldberger. "Aisne tu, mi
Here Vantine, te eum non novisse?"

"Eum, quantum sciam," respondit Vantine, "nunquam antehac conspexi.
Nomen mihi penitus ignotum est."

"Tum, igitur," fatur Goldberger, iterum recepta, sacculoque commissá
chartulá, "iuvabit fortasse cadaver in grabatum sublevare prope ad
fenestram, contentaque sacculorum videre."

Homo gracilioris erat staturae, ita ut Simmonds et Goldberger soli, sine
labore, tollerent, et grabato imponerent. Vidi interea Godfrey per locum
in tapeta vacuefactum circumspectare.

"Unum praesertim scire cuperem," ait post moram, "si homullus hic
venenum sumpsit, quonam e vasculo id fecerit? Ubinam est theca, aut
phiala, aut quid aliud?"

"Est fortasse in palmo," putat Simmonds, dextramque eius sublevat, quae
ad latus grabati dependebat.

Ubi vero hanc in iubar solis tollit, acriter exclamat:

"Cernitedum!" quo dicto manum sic vertit ut eam omnes videre possemus.

Erat autem ea tumida et fusco suffusa.

"Vide hoc," ait Simmonds, "eum aliquid percussit," et duas graviores
puncturas in manu conversa, paullo supra digitorum iuncturas ostendit,
unde aliquot guttulae sanguinis manaverant quae iam siccatae erant.

Stupore concitatus Godfrey leni voce mutit, et ad accuratius
inspiciendum vulnus prorsum proclinavit. Tum serio vultu ad nos
conversus,

"Homo iste," inquit voce submissa, "non hausit venenum, sed caesus
fuit!"

[1] _Decuria_ est locus et officina, ubi _decurio_, sive praefectus
lictorum, negotium securitatis civium administrat. _Lictores_ sunt servi
publici, custodes pacis publicae.[2] _Agentes_ sunt _speculatores_, vel
_curiosi_, quorum est secreta malefacta indagare, retegere atque
compéscere.



CAPUT III

Manus Vulnerata.


"Caesus fuit!" repetit verba Godfrey certitudinis quadam conscientiá,
ad quae verba paullo arctius nos conglobávimus, prae detestatione
facinoris trementes. Mors nunquam non est horrenda, suicidium horrorem
auget; homicidium coronidem imponit. Omnes itaque silentio obruti
stetimus, oculis patulis, quasi fascinio manús, quam Simmonds nobis
praetendebat, constricti, atque minutis illis vulneribus, decolore
carne, maleque ominantibus maculis coagulati sanguinis in circuitu
decurrentis, cinctis. Tum Goldberger, profundo spiritu ducto, eandem
quae meum animum subiverat cogitationem his reddidit verbis:

"Hem, res ista morsui colubri est similis!" fatur voce per stuporem
exacutá.

Ac revera ita parebat. Duae illae minutulae puncturae, vix dimidio
pollice seiunctae, a colubro certe poterant infligi.

Quod in conclavi celeri contuitu circumspectavimus, et quod algidus
horror per media dorsa nostra sursum repebat, nobis invitis fiebant; ego
tamen et Godfrey atque Simmonds--excusari poteramus quodam lethali
colubro, qui memoriá nostrá certe nunquam abolebitur. Nos itaque alter
in alterum contra stimulum renidebamus, alter alterum intuentes.

"Equidem ego anguem fuisse non censeo," fatur Godfrey, iterum supra
vulnus inclinatus. "Age modo, Here Goldberger, olfacta," suadet.

Mortuarius nasum propius ad vulneratam manum applicat et olfactat.

"Amygdala amara olet!" pronuntiat.

"Quod acidum Borussicum sonat," interpretatur Godfrey, "non autem virus
anguineum." Tum paullo conticuit oculis in vulnus tumidae manus defixis.
Et nos luminibus deiectis stetimus, nec dubito quin et caeteri, ut ipse
ego, animos discruciarent, quo nempe modo viam ex his ambagibus reperire
possent. "Licet et coniectare vulnus ab ipso se illatum esse," mussat
secum Godfrey.

Goldberger opinionem derisit. Sine dubio aenigma insolubile nervos suos
irritavit.

"Haud est moris apud plerosque fuscinulam manui propriae infigere,
sicque sibi mortem consciscere," cum ironia respondit.

"Nec id assero," blande refert Godfrey, "arguere tamen iuvat ex mea
parte nos necdum scire utrum hic de suicidio agatur; perspicuum tamem
mihi est, quidquid sit, esse prater morem."

Ludibrio etiam severiori redarguit Goldberger:

"Num ullus relatorum _Record_ unquam reperit casum qui _more consueto_
acciderit?" quaeritabat.

Petitio haec satis erat gravis sub qua licebat Godfrey ad otium
ingemiscere. Secundum sententiam enim _Record_ nulla erant nova nisi
insolita atque stupenda, unde per se sequebatur relatores _Record_
semper enisos fuisse ut omnia in insueta ac stupenda, detrimento
reliquae partis dicendorum, inflarent; caeterum, nec hoc raro, ut
vereor, quum particularia deessent, ea prorsus e nihilo
comminiscerentur.

Ipse adeo Godfrey, nec semel, reus existimabatur ingenio exuberanti suo
figmenta comminiscendi. Nec abest suspitio eum, deposito munere, copias
agentum reliquisse, seque diurno _Record_ in servitium dedidisse. Quod
enim in priori munere in numero defectús haberi poterat, in posteriori
maximo merito adscribi licebat; certe constat eum summum successum esse
assecutum.

Caeterum lectores monitos esse volo me haec non censurae causa memorare.
Cum Godfrey etenim mihi intimá contigit familiaritate uti, quod casu
coniunctissimi inter nos facti sumus inde a temporibus soluti Holladay
arcani, indeque eius sagacitatem nunquam non ex corde maximi feci, aeque
ac fiduciam sui inconcussam, celeremque res perspiciendi facultatem. Ita
ipse sua imaginandi facultate uti consuevit, ut ego saepe mecum
reputarem quanto plus lictores nostri acumine possent, si quadam parte
huius ingenii praediti essent; saepius etiam comperi huius ope eos
multum delectari; caeteroquin sua cum iis prisca coniunctio, fidaque in
amicitiis perseverantia, quas tunc temporis conciliaverat, accessum ad
ea loca sibi comparaverunt, quae aliis, minus fortunatis relatoribus
haud patérent. Actum quemlibet minus probandum nunquam eum commisisse
memini, nunquam enim causam sibi iniustam visam propugnavit, facta sibi
confisa nunquam evulgavit, nec quod ementitum cognovit unquam loco veri
venditavit. Insuper quidam sensus lepóris sodalem eum reddidit
optatissimum, atque haec eius indoles in causa esse videbatur quare
telum Mortuarii Goldberger tam bono animo subridens excepisset.

"Victum nos mereri oportere tu satis nosti," ipse respondit. "Hunc
probissime quam possumus meremur. Quidnam _tibi_, Simmonds, videtur?"

"Ego quidem," ait Simmonds, qui si facultate imaginandi vel maxime
pollebat, nunquam prodidit, "puncturas illas pusillas in manu casu
tantum factas esse censeo. Effici autem diversissimis modis poterant.
Fortasse cadens manum rei alicui illisit; fortasse in fibula quadam eam
scariphavit; denique forte pustulas ibi cultello aperuit."

"Quid tum eum morte affecit?" quaerit Godfrey.

"Venenum--et hoc in stomacho eius est. Ibi id reperiemus."

"Quid de odore?" Godfrey instat.

"Aliquantulum eius, phialam ad labia attollendo, in vestes suas casu
dispersit. Poterat puncturas eas iam antea in manu habuisse, quas dein
venenum inflammavit. Aut vero e malo sanguinis laboravit."

Goldberger nutu haec probavit, quae Godfrey iuxta stans leni risu
excepit.

"Nonne aenigmata facile solvuntur?" quaesivit tandem.

"Oppido facilius est causam simplicem naturaeque congruam reperire quam
repugnantem, longeque petitam--uti si quaeratur, quí unus alterum,
manus eius scariphando, occidere possit," regerit Goldberger. "Tu
existimare videris hunc casum fuisse. Hoc enim paullo ante
asseveravisti."

"Fortasse paullo nimis praeceps fui," fatetur Godfrey; ego vero
suspicabar eum, quaeque sua sententia fuisset, in ea perstaturum. "Nulla
equidem ego theoremata, usquedum quid certi habeam cui insistam,
conflabo. Facta suicidium suadent; verum si acidum Borussicum hauserit,
ubi est phiala? Annon etiam eam deglutivit?"

"Fortasse eam in aliquo sacculorum reperiemus," putat Simmonds.

Sic admonitus Goldberger ad perquirendos mortui sacculos perrexit.
Indumenta e viliori materia facta, nec admodum nova fuerunt, ita ut
vivus parumper tenuiorem parebat aspectum prae se tulisse. Interior
sacculus tunicae crumenam celabat cum duabus tesseris argentariis, una
decentussium,[1] quincentussium altera, in alia vero crumenula, quam in
sacculo braccarum gerebat, inventi sunt duo vel tres centusses in nummis
argenteis, atque quatuor quinari, Francici. Praeterea, in maiori crumena
quinae senaeque in uno loculo eiusdem conditae pagellae nomenclatoriae
varia nomina ferentes, nulla tamen ferebat suum, reperiebantur. Uni
earum titulus Vantine inscriptus fuit graphide.

Nullae litterae, nullae schedae, nullum scriptum documentum cuiuscunque
generis in sacculis inventae sunt; caeterae res erant eiusmodi, quas
quiscunque in sacculis gestare posset--horologiolum nullius pretii,
cultellus, semivacuus sacciculus nicotianae[2] Francicae, pugillus
chartularum pro volvellis,[3] quaternae aut quinae claves in annulo,
mucinium sericeum, ac fortasse aliae nugae, quarum memoria mihi iam
excidit--sed prorsus nulla res, quis ipse fuisset, nos docere posset.

"Remulcandum[4] itaque nobis Parisios erit," monet Simmonds. "Nam ille
Francus est citra dubium--id enim vel mucinium sericeum probat.

"Sic, sane--quin et sua amica idem demonstrat," ait Godfrey.

"Quid? sua amica?"

In responsum Godfrey ostentat horologiolum, quod rimabatur. Aperuerat
etenim illud, et in facie capsulae interiori effigiem reperit
photographicam--effigiem mulierculae, nigris patulisque oculis, labellis
spissioribus, vultuque ovato--et vultus naturá adeo Franciscus erat, ut
nulli errori daretus locus.

"Ancillam dixerim alicuius matronae," interpretatur Godfrey, effigie
iterum inspecta. "Scitula et venustula quondam, sed primam iuventutem
longe egressa, consultum videtur iudicasse aliquem virum beare, statu se
inferiorem--quin et e re sua familiari eundem suffulcire, ut eum sibi
devinciret. Esse igitur videtur muliercula cum vita multiplici anteacta,
futurá nullá."

"O, siste ea," impatiens rumpit loquelam Goldberger; "fac comparcas tua
epigrammata pro _Record_. Nos facta quaerimus."

Rubore his verbis suffusus Godfrey horologiolum deposuit.

"Est sane unum factum quod tu praeterivisse videris," quiete ipse
refert, "id tamen praeter omne dubium probat hunc nullo casu fortuito
huc errasse. Quin is consulto huc venit, nec proin mortem sibi inferre
in animo habere potuit."

"Quinam hoc tibi notum?" dubius postulat eum Goldberger.

Godfrey tollit crumenam, aperit, pagellamque sublevat. "Iam tenes quid
in dorso huius scriptum sit--nomen heri Vantine, numerusque domus eius.
Nonne hoc evincit misellum hunc Neo Eboracum, herum Vantine visum
consulto venisse?"

"Fortasse herum Vantine eum occidisse innuere vis," fatur Goldberger per
sarcasmum.

"Id minime," refert Godfrey; "ipsi ne tempus quidem suppetebat. Tu, mi
Here Vantine, utique intelliges," renidens in eum fatur, qui haec omnia
praesens non sine conturbatione animi auscultabat, "nos ea nunc
pertractare quae evenire poterant. Te hunc nullo pacto interimere
potuisse iam Lester satis comprobavit, quum nos docuisset, inde a primo
huius in tuam domum ingressu usque ad tempus inventi cadaveris tecum una
fuisse, demptis iis paucis momentis, quae inter tuum in hocce conclave
ingressum, atque clamorem, quo eum appellaveras, intercesserunt. Tu ergo
extra quaestionem es."

"Habeo tibi gratiam," paullo frigidius respondit Vantine.

"Tum, ut opinor, Parks id fecisse putas," ait Goldberger.

"Parks id facere potuisse haud negaverim," seriuscule assentitur
Godfrey.

"Ineptiae!" interpellat Vantine impatiens. "Nihil nostro Parks est
rectius--is comitem per octennium mihi se praestitit."

"Certe sunt ineptiae," approbat Goldberger. "Ineptiari etenim est
asseverare hunc a quocunque homine fuisse occisum. Ipse se occidit.
Intelligemus aenigma quum sciverimus quis iste ipse fuerit--zelotypia
fortasse, fortasse nihil nisi mala fortuna--non enim speciem fert
hominis opulenti."

"Remulcabo Parisios," ait Simmonds. "Si iste illinc est, mox
experiemur."

"Satius esset arceram[5] si accerseres curaresque ut cadaver in
conditorium[6] deferretur," monet Goldberger. "Illic enim aliquis eum
certe agnoscet. Nam cras magna illic erit turba, siquidem diurna cras
hac re affluent--"

"_Record_ dumtaxat rem hanc affatim pertractabit," Godfrey confirmat.

"Ego autem inquisitionem in posterum diem indicam," pergit Goldberger.
"Interim ad medicum examen instituendum medicum meum extemplo submittam.
Si stomachus huius ullo veneno infectus sit, protinus comperiemus."

Godfrey siluit, quid tamen secum in mente volverit satis perspexi. Sic
ipse ratiocinabatur: si iste mortuus veneno interiit, vasculum unde id
sumere poterat, nullum erat repertum. Eadem cogitatio sine dubio
Simmonds quoque mentem occupabat, nam postquam lictorem arceram
accersere iusserat, ex ambitu in conclave redivit, adhibitá suá
faculá electricá, omnem opaciorem conclavis angulum explorare coepit.
Godfrey eadem re se occupabat, nullo tamen fructu. Tum Godfrey manum
sauciam minutissimá curá inspiciebat, dum Goldberger haec videns vix
celare poterat quam impatienter rem ferret, ac tandem ad ianuam
accessit.

"Ego vero iam abeundum esse censeo," fatur ille. "At ego perquam cupio
scire, mi Here Mortuarie, quid medicus tuus reperturus sit."

"Ille venenum reperiet sine dubio," asserit Goldberger omni certitudine.

"Fortasse reperiet," concedit Godfrey. "Res mirae hoc in mundo eveniunt.
Erisne domi tuae hac vespera, Lester?"

"Ita spero," respondi.

"Usquene in Marathon habitas?"

"Usque ibi habito, contubernio quartodecimo."

"Te visum fortasse decurram," inquit, et pauca post momenta audivimus
sonitum ostii a Parks, qui eum emiserat, clausi.

"Godfrey vir bonus est," monet Goldberger, "sed non parum poeticus.
Nullum est scelus in quo ipse non mysteria rimetur, quum tamen crimina
nihil nisi acta bellualia sint. Vel hunc licet casum contempleris. Vides
hominem sese occidisse; Godfrey nobis persuadere vult mortem e
scariphatione manús provenisse. Non, Hercle, in orbe terrarum est
venenum quod hominem tam cito enecet--quoniam eum mortuum concidisse
oportebat antequam ex conclavi ad opem invocandam excessisset. Si id
acidum Borussicum fuerit, oportet eum id deglutivisse. Memineris hunc in
isto conclavi haud plus quindenis aut vicenis minutis exegisse, et ab
hero Vantine iam penitus mortuum esse inventum. Homines non tam facile
moriuntur--non e scariphicatione manús. Quin nequaquam facile
moriuntur. Mirum plane est quam difficile sit hominem necare--quantopere
anima, aut quidquid id tibi vocare placeat, corpori inhaerescat, vitaque
perduret."

"Quinam interpretaberis titulum in pagella, Here Goldberger?" quaero ab
eo.

"Mihi persuasum est hunc misellum cum hero Vantine revera aliquod
negotium habuisse; fortasse pecuniam mutuam volebat petere, aut opem ab
eo impetrare, ac dum exspectabat, rem missam fecisse, mortemque
conscivisse. Titulus ille cum suicidio prorsus nihil habet commune, ut
mea fert opinio. Addam praeterea si hoc non suicidium est, casum esse
maxime insolitum omnium qui unquam mihi sub oculos ceciderunt."

"Sic, sane," inquam. "Si non suicidium est, protinus inter saxum et mare
haeremus."

"Prorsus ita," nutu impense assentitur Goldberger. "En arceram!"
subiungit, ut nola personuit.

Vespillones cum feretro intrant, cadaver imponunt et evehunt. Goldberger
tantum moratus est dum res cadaveri detractas collegit.

"Vos autem," inquit ad nos conversus, "in inquisitione testimonia
perhibebitis: ita et Parks atque Rogers. Servabitur autem ea perendie,
verosimiliter hora decima; sed de hora iam certiores vos faciam."

"Statues bene," respondi, "aderimus;" quibus dictis Goldberger nobis
valedixit, domoque discessit. "Ego autem," hero Vantine dixi, "aequum
censeo ut ad officinam regrediar; alioquin vicissim nostri ad decuriam
recurrent ut me eruant. Hui!" exclamo horologiolo inspecto, "iam est
post horam quartam."

"Ergo pro officina iam sero es," monet Vantine. "Rectius igitur feceris
si mecum in diaetam ad libandum pocillum ascendes. Praeterea est etiam
de quo tecum agere velim."

"Tamen nostros in officina certiores fieri cupio me usque in vivis
esse," respondi illi, dein, appellatis meis officii sociis, nequid
adversi mihi accidisse timerent, eos docui. Fateor tamen eorum
sollicitudinem haud fuisse admodum gravem.

"Post tantas diei vicissitudines me quodam fulcimento egere sentio,"
fatur Vantine, dum interea cameram penuariam aperit. "Fac tibi prospice,
sume quidquid velis, non enim vereor idgenus res tibi esse prorsus
insuetas--"

"Nempe homines mortuos circum nos iacere?" leni quaero risu. "Non
hoc--tamen ea res non est tam consueta ut opinari videris."

"Dic mihi, Lester," fatur serio me vultu contuitus, "tune revera putas
misellum illum huc intrasse eo solo consilio ut se hic clanculum
occideret?"

"Equidem id minime credo," respondi.

"Quid ergo huc venit?"

"Sententiam Goldberger enixe probo--famá tuae liberalitatis eum
allectum, tuam opem flagitatum ad te venisse, et dum te praestolabatur
spem eum deseruisse--"

"Sibique mortem adscivisse?" explet Vantine.

Coepi dubitare. Interea miratus reperi animum mihi sensim dubium
irrepere.

"Ausculta modo, mi Lester," fatur Vantine serio, "fac eum non sese
occidisse, quid tum ei accidit?"

"Dii soli norunt," spe relictus respondi. "Id a me ipso iterum iterumque
quaesivi, quin responsum proprium reddere potuissem. Hoc idem respondi
Goldberger, esse nos inter saxum et mare. Sed si quisquam par sit id
perspiciendo, certe is Godfrey est."

Vantine ex imo videbatur motus animo. Semel iterumque perambulavit
cubiculum, tum ante me constitit oculis in me defixis.

"Dic, sodes, mi Lester," inquit, "num sententiae Godfrey assentiris,
fieri posse ut minutum illud in manu vulnus causa mortis esse possit?"

"Nonne absurdum esse videtur? At Godfrey ad divinandas istiusmodi res
ingenio pollet."

"Ergo tu _credis_?"

Idem a me ipse quaesivi priusquam respondissem.

"Ita, sane, et ego credo," tandem fassus sum.

Dein Vantine fronte rugata, oculis demissis, iterum obambulare coepit.

"Lester mi," tandem fatur, "quaedam me suspitio tenet illum aliquo
negotio, quod arcam Boulé respicere poterat, ad me visum venisse, nempe
quam tibi iam memoravi. Haec fortasse eius erat."

"Id vix probabile putandum," negavi ego, "multo enim tenuioris videbatur
sortis."

"Tamen nunc memini pagellam eius quum aspexeram cogitationem eius
generis animo mihi obrepisse, et Vantine eum ob id per Parks exspectare
iussisse."

"Fieri certe potest," fatebar. "Id tamen haud tolleret causam, quare
animo concitatus fuisset. Et hac re admoneor," subiunxi, "remulcale me
necdum misisse."

"Poteris vesperi commode. Cras mane id reddetur. Verum tu arcam nondum
vidisti. Veni, descendamus visum."

Deorsum gradus se ducem praestitit. Parks nobis in fauce ima occurrit,
et,

"Delecti relatorum foris te exspectant," inquit. "Nuntiant se te
necessario convenire debere."

Vantine motu prodidit se invitum esse.

"Dic illis me omnino negare sive me, sive famulos meos, convenire eos
velle," Vantine respondit. "Siquid scire velint, a decuria lictorum
requirant."

"Ut iubes, mi Here," respondit Parks, aversusque dentibus albis ridebat.

Vantine progressus in conclave, in quo cadaver infortunati Franci
repereramus, inde ingressus est cubiculum huic contiguum. Varia ibi erat
supellex numero quinae aut senae, et ut aspectus rerum prodebat, modo
tantum evasatae, atque, ignarus ut rerum istius generis eram, opus haud
fuit ut me doceret quae arca Boulé esset, nam haec ita caeteras
excellebat, ut Matrona quondam Montespan in aula Versalibus eminere,
cunctisque dominari necesse erat.

Per aliquot momenta eam contemplabar, nam sine dubitatione opus id erat
artis consummatae, opere intestinario infinito, crustoque testaceo ita
tectum ac decoratum, ut paene fidem excederet. Tamen iam nunc ingenue
fateri mihi licebit me id non tanti, quanti par erat, fecisse. Ratio
ornandi florida aevi Ludovici Quartidecimi atque Quindecimi mihi
nequaquam arridebat; praeterea etiam parum sum rerum callens ad ea
admiranda, quae animum meum haud attingunt. Vereor itaque ne Vantine me
aequo frigidiorem expertus sit.

Nihil vicissim frigoris in modo erat quo ipse arcam contemplabatur. Nam
oculi eius insueto ac peregrino quodam fulgore admirantis micabant;
digitis sursum deorsumque superficiem operis intestini ac testudinacei
palpans, reverentia quadam pertractabat; forulos minutos gratia mei
prorsus eadem vultús solemnitate eductabat, qua amicus quidam meus suum
Kilmarnock Burns de pegmate depromere solet; clariores eius curvaturas
manu mihi indicabat eadem curá qua uti solemus in disserendo de opere,
idque interpretando, artificis immortalis. Denique quum videret nulla a
me responsa se elicere posse, substitit.

"Tu non magnopere videris hac re teneri," fatur me adspectans.

"Id meá, non arcae culpá fit," fateor ei. "Non sum ea re imbutus; et
parum de artibus calleo, fortasse."

Vultu erubuit ut quispiam posset, cuius uxori aliquis se praesente
malediceret, atque e cubili, me comitante, protinus excessit.

"Memineris, mi Lester," tandem severiori fatur voce, dum ansam ostii
tenens paulisper morabatur, "nullam circa praestinandam illam pro me
arcam tergiversationem intercedere debere. Mihi eam eripi ne siveris.
Omnium maxime serio loquor."

"Eam tibi eripi non sinam," pollicebar illi. "Fortasse etiam proderit me
non adeo captum ea re fuisse."

"Primum quam quidquam novi circa hanc rem resciveris, fac me illico
certiorem," quibus dictis ostium pro me pandit.

Primum pedibus mihi domum ire in animo fuit; sed quum in Plateam
diversus sursum ambulare inciperem, grex mihi obviam factus est
puellarum ex officinis fabrilibus effusarum, quae in vicinia sitae
erant. Aliquantum obluctari tentavi, postremo tamen nutu pilentum
meritorium accersivi, et mox suspirio allevationis ducto, in pulvinari
reclinavi. Iam gaudio mihi fuit vel e domo Vantine evasisse: aliquid
enim ibi animum mihi obrutum tenebat, et universim male me habui. Miror
utrum Vantine penitus apud se fuerit. Potestne quisquam sui esse compos,
qui centum millia centussium ad praestinandum frustulum supellectilis
erogare non dubitet? Praesertim homo qui tantum dispendium aequo animo
vix ferre possit. Statum et magnitudinem rei familiaris Vantine prorsus
perspectam habui; at centum millia reditum eius annuum superaverunt. Tum
etiam mecum subrisi. Utique Vantine, quum eos extremos limites
erogationi statuit, iocabatur solum. Arca una decimá eius summae
praestinari poterat, ad summum. Et usque ridebam quum pilento egressus
aurigam exsolvi, et ad cubiculum meum ascendi.

[1] _Decentussus_ = $10; _tessera argentaria_, pecunia chartacea;
_quincentusses_ = $5; _quinarius_ Francicus = 1c, monetá Americaná.

[2] Id quod vulgo _tabaccum_ vocatur.

[3] _Volvella_ convolutum chartaceum est, quod nicotianá caesá
referctum, fumatorum, praesertim iuvenilium, delectamentum est.

[4] _Remulcum_, rectius, _rymulcum_, idem atque _óra_, hoc est, funis
vectorius navalis, hic autem, funis telegraphicus subaquaneus;
_remulcare_, verbum inde deductum, sub mari telegraphema mittere.
Institutum Romanis ignotum, verbum notum.

[5] Est currus ad vectandos aegrotos et mortuos.

[6] Locus est ubi cadavera pro tempore conduntur.



CAPUT IV

Fulmen.


Hora circiter octava demum evenit ut Godfrey ianuam meam leniter
pulsaret, et quum eum admisissem e micantibus eius oculis facile
hariolari poteram eum quaedam nova attulisse.

"Diu haud queo morari," fatur ipse. "Oportebit me in officinam
properare, novaque perscripta parumper expolire." Attamen convolvulum
[1] a me prolatum non recusavit, locumque in artisellio e regione mihi
occupavit.

Habitus Godfrey novi, itaque moram patienter tuli dum convolvulum probe
accensum adaptatumque sensi, tum--

"Ergo?" quaero eum.

"Nonne nunc, uti olim, mi Lester?" et in me renidebat. "Quotiesnam hoc
in cubiculo ad consultandum convenimus? Quot convolvulorum iacturam tibi
intuli?"

"Novissime ne dimidium quidem satis," respondi. "Hinc per menses
abfuisti."

"Pro certo scivi me huc serius aut tardius recursurum, tibi enim fortuna
favet, casusque optimi semper ad te confluunt. Atque, Lester mi, non
dubito asseverare nullum prorsus omnium tam praeclare ominatum esse quam
est iste novissimus. Modo is perduret--nimium tamen sperare haud decet."

"Nullus dubito te huic eventui describendo fuisse intentum."

"Otiatus minime sum, et nunc iam incipio mecum contentus esse. Medicus
mortuarii vix ante dimidiam horam examen medicum absolvit."

"Ergo?" verbum repeto.

"Stomachus omnibus numeris perfectus et illaesus repertus est. Prorsus
nullum vestigium ullius veneni prodidit."

Tum pandiculans in sella reclinavit, fumum gyrantem versus lacunar
efflavit, animoque vagus, subridens oculis fumum exsurgentem sequebatur.

"Bellum pro amico nostro Goldberger spectaculum," inquit post aliquantum
morae.

"Quidnam rei est cum Goldberger? Nonne hoc postmeridiem aegre se erga te
gessit?"

"Mirum non est. Ipse homo Grady est, nos autem Grady infensi sumus.
Grady ad regendam decuriam agentum non valet--munere velut nepos Tammany
potitus est--ipse bardus est, et ut suspicor, haud sincerus. _Record_
edixit eum facessere oportere."

"Ergo absque dubio, et _facesset_," interpretatus sum ego.

"Nihil certius," probat Godfrey prorsus serio, "et hoc etiam mox.
Interea tamen arduum opus mihi imminet, sui enim patroni nesciunt
quorsum se vertant. Quum tamen semel elisus fuerit, cuncta iterum
prosperabunt."

Quod de Grady nihil me attinebat, ad institutum nostrum reverti.

"Quin, Godfrey," eum appello, "Si venenum in causa non fuit, quid fuit?"

"At _fuit_ venenum."

"Manuine iniectum?"

Capite annuit.

"At Goldberger ait nullum dari venenum quod ita adhiberi, tamque cito
effectum sortiri queat."

"Recte quidem Goldberger," probat Godfrey; "est tamen venenum ignotum
quod queat--factum probat."

"Ergo non morsus anguineus?"

"Nullo pacto; venenum anguineum non tam cito necat--ne trigonocephalus
quidem. Misellus ille fere eodem loco ubi ictus erat concidit."

"Ecquid tum fuit?"

Godfrey iterum erectus sedebat. Iam non ridebat. Vultu erat admodum
serio.

"Hoc ipsum est quod explorare pergo, mi Lester," inquit; "atque hoc est
problema quod mihi ad solvendum praeposui--et bellum quidem. Unum
dumtaxat est certum--homullus ille caesus est interventu extraneo, non
suo. Gutta una, vel plus, veneni fuit ingesta sanguini eius ope
ferramenti cuiusdam tamquam acus subcutaneae; atque venenum fuit tam
virulentum, ut fere ictu oculi paralysin cordis induceret. Tamen hoc non
adeo mirum est quam videri potest. Sanguis enim e manu in cor quaternis
quinisque minutis secundis recurrit."

"At tu iam dixisti venenum idgenus nullum dari, quod tam celeriter
necaret."

"Nullum nobis notum esse dixi. Verum non tam certo mihi constat utrum
Catharinae de Medicis non fuerit."

"Quidnam habet Catharina de Medicis commune cum re ista?"

"Nihil--nisi quod antea quod factum est, fieri iterum possit," respondit
ille. "Antiquae illae fabulae absque dubio fuerunt exaggeratae; tamen
paene certum est reginam Navarrae manutiis venenatis fuisse exstinctam,
Ducem Andinum odore rosae, Principem denique Portianum fumo venenatae
lampadis. Casus vero hic nequaquam tantopere extra rerum ordinem
putandus est."

"Sic profecto," probo ego in silentium relapsus tremens; est enim quid
horribile ac reformidabile circa veneficos.

"Denique," prosequitur Godfrey, "est in hac re quod nec ego, nec tu, nec
quisquam rationis compos credet, hunc nempe Francum, Diis notum
unde--Parisiis fortasse--titulo Vantine obtento, domum eius
exquisivisse, eo viam reperisse eo solo consilio ut illic sese
occideret. Ipse aliud quid negotii habebat, et in eo exsequendo morte
est affectus."

"Reperistine quis ipse fuerit?"

"Non reperi; nullo in diversorio nomen eius relatum est; consul
Francicus ne fando quidem unquam de eo audivit; nullae societates
Francicae sodalem eum agnoscunt; in centuria Francica fuit ignotus.
Quasi e nubibus delapsus esse videtur. Remulcavimus officinae nostrae
Parisiacae, ut illi indagarent; hac vespera responsum exspectamus. Sed
etiam siquis Theophilus d'Aurelle fuisset repereremus nihil nobis
prodesset."

"Eccur?" quaero ab eo.

"Manifestum siquidem est id non suum nomen fuisse."

"Perge, mi Godfrey, narra ex ordine," dixi ei in me renidenti; "mihi
enim non est clarum."

"Atqui satis liquet. Quinque pagellas in sacculo habebat, nullas pares.
Sextam, nullo fortasse delectu submisit Vantine."

Tum, utique, perspexi, nec aliter sensi quam doctus Hispanus videtur
sensisse quum Columbus ovum in fundum statuisset. Hoc exemplo meo
Godfrey iterum ridere coepit.

"Verus ille d'Aurelle, quiscunque is reperietur fuisse," subiungit ipse,
"poterit nos iuvare. Sin aliter, decuria lictoria Parisiaca nobis
succurret. Mensurae Bertillonianae hominis mortui remulco ei missae
sunt. At ne hoc quidem iuvabit, si nunquam captus fuerit. Sed consilia
eius ne tum quidem eruemus, donec aliquid de eo clare constiterit.

"At, mi Godfrey," rogo eum, "demus te scire quis is fuerit, quid negotii
cum Vantine ei intercesserit--demus denique te recte divinare quis et
cur occiderit eum--dic, sodes, quínam id factum sit. Hoc est quod me
ludit. Quínam id factum est?"

"A!" refert Godfrey. "Hic est nervus rei! Quí id factum sit? Iam te
monui bellum hunc esse casum, mi Lester. Exspecta paulisper dum Parisii
eloquantur!"

"Hoc admoneor," inquam me erigens, "mihi quoque Parisios remulcandum
esse negotio quodam ipsius Vantine."

"Eodemne isto negotio?"

"Non isto; institores eius illinc supellectilem ei, quae non sua est,
permiserunt. Hunc errorem cum iis me componere iussit."

Pulso nolae puerum atriensem accersivi, albulam[2] remulcalem petivi,
atque nuntium ad Armand & Filium misi eos de errore edocturus, nomenque
domini arcae, quae modo apud Vantine est, ab iis postulavi. Dum ego huic
rei operam dabam, Godfrey meditabundus fumansque sedebat oculis nihil
cernentibus, et in inane fixis; sed quum ego iterum consederam, fumamque
[3] ad colloquium prosequendum accenderam, somnia sua excussit, pileoque
[4] sumpto in pedes se erexit.

"Me iterum natinari[5] oportet," fatur. "Hic sedere, theoremataque
texere plane nihil proderit donec tuta iaciamus fundamenta, quibus
aliquid instruere possimus."

"Una saltem in re Goldberger non erravit," inquam. "Post tuum discessum
ostendit nobis cuncta scelera non esse poesin, sed mera acta bellualia.
Fortasse hoc--"

Telephonus me appellavit.

"Heus," respondi sublato auscultatorio.

"Tune is es, Here Lester?" quaerit vox.

"Ego sum."

"Hic Parks est," protinusque sensi vocem eius, quae tremula et rauca
erat quodam animi impulsu, me non agnovisse. "Here mi, possesne huc, in
domum, extemplo venire?"

"Possum," respondi miratus, "si id magni referat. Herusne Vantine me
vult?"

"Omnes te volumus!" refert vox, et in singultum erumpit. "Per Deos
immortales, Here Lester, veni confestim."

"Bene," respondi sine ulteriori verbigeratione, intellexi enim eum iam
nullo modo esse sui compotem. "Aliquid apud Vantine accidisse videtur,"
docebam Godfrey, ut auscultatorium appendi. "Parks paene extra se est,
meque illico advenire flagitat," et sine mora sumo pileum laenamque[6]
discessurus.

"Visne etiam ego tecum eam?" rogat Godfrey.

Pressus quidem ut eram rerum gravitate, risui temperare, audita
quaestione, et modo eam ponendi, non poteram.

"Satius fortasse feceris," respondi. "Invitatio prorsus serio sonabat."

Tollenone[7] uná descendimus, ac tria minuta post digam[8] meritoriam
intercepimus, et ortum versus, sub itinere, versus Plateam, ferebamur.
Interea rorare coepit, ac bitumen pavimenti speculi nigri more micabat,
luminibus in eo depictis huc et illuc vacillantibus. Viae prope erant
inanes, quod theatrorum frequentiae iam dissipatae erant, sicque Plateam
nacti, in eaque deorsum versi, digarius scintillarium suum adegit,
nosque versus Quartamdecimam Viam ita ferebamur, ut celeritas mihi
canonum urbis conditiones in mentem revocaret. Sed nullus lictor se
ingessit, et sic quinque minutis post ante aedes Vantine appulsi
constitimus.

Parks videbatur in fastigio graduum me opperiens stetisse, nam paene
antequam diga nostra constitisset, ipse halitans decucurrit. Ope luminum
Plateae vultum eius animadverti, dum digario tessellam[9] argentariam
tradebam, ac fere me obstupefecit.

"Tune is es, mi Here Lester?" halitat ipse. "Dii te ament! Quam me
delectat hic te videre--!"

Brachium eius contrectavi.

"Erige sis te mi homo!" solor eum. "Noli dilabi. Fare nunc--quid
accidit?"

Omnium nervorum contentione se composuit.

"Iam tibi ostendam, mi Here," quibus verbis sursum gradus cucurrit, et
per vestibulum ad fores conclavis, ubi cadaver Franci inveneramus,
antecessit.

"En, illic, mi Here!" ait singultans. "Intra illic!" ipse autem parieti
se applicuit, dum ego conclave ingressus sum.

Conclave luminibus erat collustratum, meique oculi pro momento occoecati
splendore, primum nihil fere discernere poterant. Coecutiens vidi
Godfrey proruere, seque in genua prosternere.

Tunc oculi mei claruerunt, vidique in ipso puncto loci, ubi d'Aurelle
exspiraverat, alterum corpus--anne fuit idem, eodem quodam arcano modo
repositum, ut tragoediam, postmeridiem ante oculos nostros actam,
repaesentaremus?

Memini me proclinatum ut vultum eius contuerer--

Vultus erat Philippi Vantine.

Minutum temporis elabi oportebat dum ego ibi stabam attonitus et
tremens. Conscius quodammodo fui Godfrey examen instituere. Tum vocem
eius audivi:

"Mortuus ipse est!" inquit.

Tum pro momento silentium est factum.

"Cerne hoc, Lester!" acrem audivi vocem Godfrey et mandatoriam. "Per
omnes Deos Deasque, aspice hoc!"

Godfrey genibus insistens aliquid sublatum tenebat.

"Cernedum istud!" iterum me inclamat.

Manum mortui sublatam ostentans tenebat; manus erat dextra; manus tumida
et decolor. Eius in obverso, paullo supra digitorum iuncturas, duo
minuta erant vulnera, e quibus paucae guttae sanguinis manabant.

Ut vero stupens contemplabar, spectaculum cadaverosum, vix propriis
fisus oculis, vocem audivi semi-suffocatam pone me, iterum iterumque
repetentem:

"Illa mulier est quae hoc patravit! Illa mulier patravit. Dii eam
perdant! Illa mulier hoc fecit!"

[1] _Convolvulus_, praeter sensum consuetum apud Latinos modernos
nicotianam significat in modum digiti convolutam, cuius accensi fumum
exsugimus, sive _fumamus_.

[2] _Albula_, charta, cui nihil inscriptum est, sed ad inscribendum
parata. _Album_ Romanis notum.

[3] _Fumam_ vocant Latini moderni vasculum, quod nicotianá referciunt,
accendunt, fumumque per _sugibulum_ exsugunt.

[4] _Pileus_ tegumentum est capitis, plerumque e _coactili_ factum.

[5] _Natinari, satagere_, esse negotiosum; est Romanum.

[6] _Laena_, tunica superior, levior.

[7] _Tolleno_, machinamentum, quod homines, vel onera, in sublime
tollit, aut demittit; est Romanum.

[8] Romani duos equos iunctos _bigam_, tres, _trigam_, quatuor
_quadrigam_ appellarunt; ego currum, cui nulli equi iuncti sunt, ideoque
quasi _de_iuncti existimantur, _digam_ voco.--_Meritoriam_, hoc in
sensu, est Romanum.

[9] _Tessella argentaria_ vel _tessera_, ut supra (Cap. iii), est
pecunia chartacea, quam argentariae evulgant.--_Argentaria_ est taberna,
cui pecunias nostras concredimus; Romanum est.



CAPUT V

Grady Operam Confert.


Quae dehinc gesta sint haud clare memini. Tanto me stringore afflictum
sensi, ut vix satis virium colligere possem quo vel ad sellam propinquam
me referre, ibique considere valerem, ubi sedendo oculis vagis atram rem
in stragulo prostratam contemplabar. Persuadere mihi conabar me victimam
esse larvae cuiusdam et ab incubone opprimi; haec omnia a propriis
nervis meis, laboribus perstrictis induci, ac brevi me allevatum iri.
Nullus revera dubito quin nimium laboris pertulerim; otio me egere ac
recreatione; esto, iam dabo operam . . .

Et tamen per omne id tempus satis intellexi non larvam, non incubonem me
premere, sed patentem claramque veritatem; Philippum Vantine esse
extinctum--a muliere caesum. Quisnam id mihi dixit? Tum etiam memini
vocem singultantem . . .

Bini aut terni aliqui in conclave venerunt--Parks et alii famuli, ni
fallor; audivi vocem Godfrey mandata varia edentem; denique aliquis
sublato ad labia mea poculo me bibere iussit. Eram tamquam automaton;
inde tussire ac sputare, beneficum calorem percipere; tum iterum amplius
bibi. Postea iterum vidi Godfrey mihi imminentem stare.

"Meliusne nunc te habes?" sciscitabatur.

Nutu capitis respondi.

"Nec miror te esse excussum tanto infortunio," pergit, "et ego aegre
pedibus sto. Interim famulos medicum Vantine accersere iussi--sed ille
nihil prodesse poterit."

"Reverane ipse mortuus est?" quaero mussans, oculis meis super
contractam ac prostratam rem quiescentibus, quae paullo ante Philippus
erat Vantine.

"Prorsus ita uti ille alter."

Tum coepi meminisse; prehenso igitur eius brachio, eum ad me detraxi.

"Godfrey mi," susurro ei, "cuiusnam vox illa fuit--aut somniavine--de
quadam muliere?"

"Non somniavisti--is Rogers fuit--ipse fere insanit. Simul atque ad se
rediverit, historiam eius eliciemus."

Interim aliquis eum prope ad ianuam sevocavit, dum ego solus relictus,
oculis in inani vagabar. Fuitne ergo mulier in vitam Vantine implexa! Ea
fortasse in causa fuit quare uxorem non duxisset. Miror quae foeda
arcana in lucem protractanda sint!

Verum si mulier occiderit Vantine, eandem ipsam necesse est et d'Aurelle
occidisse. Ubinam ipsa latuit? E quibusnam insidiis ictum intulit?

Circumspexi conclave, ut tremor me incesserat. Trepidus surrexi de
sella, palpansque ad fores accessi. Godfrey me venientem audivit,
circumvertit se, vultuque meo conspecto ad me venit, et brachio meo
prehenso me fulsit.

"Quidnam te angit, Lester?" quaerit.

"Sustinere hic non possum," halitavi. "Nimium est horridum."

"Relaxa tuum animum! Prodi huc, sume alterum pocillum."

Eduxit me igitur in ambitum, atque oblatum alterum pocillum brisaei[1]
me quodammodo mihi restituit. Pudebat me ignaviae meae, verum ubi vultum
Godfrey conspexi, vidi quam et ille palleret.

"Fac et tu pocillo sumpto tibi consulas," eum monui.

Mox audivi obbam[2] super pocillo clangere.

"Non memini quo unquam tempore ipse ego sic efflictus fuerim," ait
deposito pocillo inani. "Adeo ista res fuit taetra ita improvisa--et tum
Rogers partem furentis agit. A, denique hic est medicus," subiungit,
quum ostium panditur, et Parks medicum intromittit.

Doctorem Hughes utique novi, salutem illi nutu reddidi, atque cum eo et
Godfrey in anterius intravi cubiculum. Verum ego necdum satis ad me
redii, nec plus quam considere valebam eumque intueri, dum ipse genibus
insistens cadaver inspexit, seque de morte hominis certiorem facere
conabatur. Deinde audivi Godfrey ei cuncta quae sciebat narrare, dum
Hughes dubitabundus auscultabat.

"At vero hoc absurdum est, ut satis scis," obtestatur medicus, postquam
Godfrey conticuit. "Res istiusmodi hic, Neo Eboraci, non fiunt.
Florentiae, Medio Aevo, fortasse; sed non hic, saeculo vicesimo!"

"Vix vel ego meis sensibus fidem habeo," assentitur Godfrey. "Verum hic
vidi hodie postmeridiem Francum iacentem, nunc vero hic est Vantine."

"Eodem loco?"

"Ipso sane eodem, tam accurata quam discernere queo."

"Caesus eodem modo?"

"Prorsus eodem modo caesus."

Reversus Hughes ad corpus, manum sauciam iterum magna cura contemplatus
est.

"Quod genus ferramenti, te iudice, Here Godfrey, videtur hoc vulnus
inflixisse?" coepit medicus quaestiones instituere.

"Ferramentum acutum cum duobus dentibus. Meo quidem iudicio denticuli
tubulorum instar vacui sunt, velut acus subcutanea, atque in fundo
vulnerum guttam, vel duas, reliquerunt veneni. Ut vides, vena est
scissa.

"Video," ait Hughes. "Manus hic loci vix posset perfodi quin aliqua vena
incideretur. Una vel altera denticulorum id certe faceret."

"Inde colligo quare duo sint denticuli instituti; nec me falli puto."

"At tu certe satis nosti nullum exsistere venenum quod tam cito necet?"
quaerit Hughes.

Godfrey eum curiose contuetur.

"Vix pauca momenta ante ipse tu memoravisti Florentiam," monet eum. "Te
innuisse existimo idgenus venenum illic olim exstitisse?"

"Aliquid eiusmodi, fortasse," assentitur Hughes. "Verba mea solum
spontanea fuerunt, tamen cogitationes istiusmodi mentem meam percurrisse
non negaverim."

"Aio igitur venenum, quod Florentiae quinque ex his saeculis exstiterat,
hodie hic exstare. En eius rei argumentum;" et Godfrey cadaver manu
indicavit.

Hughes profundum traxit spiritum e stupore horroreque genitum.

"Verum quod tartareum genus instrumentum illud vulnus intulit?" voce
fere petili, nervisque paene solutis clamavit. "Praesertim autem quisnam
id librat?"

His dictis circumspectabat conclave ac si explorare posse speraret
magnam ac potentem manum ad feriendum levatam. Tandem tremens se
composuit.

"Ignoscite," denique fatur, sudorem e fronte manantem extergens,
"equidem rebus istiusmodi assuetus non sum; quin et metuo--revera, me
perterritum sentio," leni risu, non plane hilari, subiunxit.

"Ita et ego," addit Godfrey; "ita et Lester; ita quisque alius. Nec te
pudeat oportet."

"Arcanum rei est," pergit Hughes, qui suos animi affectus tentabat
explicare, "quod mihi terrorem incutit--aliquid in ista re praeter
naturam est--aliquo modo quod capere nequeam. Nam quí evenit ut
victimarum uterque in manu recta ictus sit? Cur non in manu laeva? Cur
in manu vel maxime?"

Godfrey desperans, vulsu humerorum respondit.

"Id potissimum est quod nobis solvendum erit," inquit.

"Necesse erit nobis lictores invocare," suadet Hughes. "Fortasse ii
solvere valebunt."

Godfrey leni dubitantis risu represso respondit:

"Opportunitas saltem illis tribuenda est; visne id fieri curem?"

"Volo," inquit Hughes, "et hoc statim fieri iuvabit. Quo citius huc
pervenerint, eo erit melius."

"Faciam sine mora," et his verbis e conclavi excessit.

Hughes in grabato, prope ad fenestram, gravi pondere consedit,
frontemque sudantem manu tremula iterum detersit. Mortuis tractandis
ipse tam erat assuetus--sed morte decora sublatis, morte in lecto, aut
vero e quacunque causa iusta et probe intellecta provenienti. Verum
mors, hac in terrifica et arcana specie, trepidatione eum perculit;
causam mortis idgenus capere non poterat, et ob id attonitus stupuit.
Ipse medicus erat, suumque fuit res tales intelligere; et tamen ecce
casum mortis, qui ipsius peritiam ratione causae ita elusit, quam
cuiuscunque e trivio. Eventum tam praeter ordinem eum ad propriam
scientiam addubitandam, examinique substernendam adegit--quod quidem
optimum quemque nostrum confunderet.

Dimidia ista hora certe erat acerba. Hughes usque in grabato sedebat
graviter spirans, oculis in solum fixis, fortasse propriam inscitiam
meditatus, fortasse dubiis vexatus, utrum rectene hactenus semper an
perperam hoc vel illud aegris praescripsisset. Quod quidem ad me
attinet, ego de amico meo morte sublato meditabar. Memoriá tenebam
Philippum Vantine, ut mihi semper fuit cognitus--virum nempe comem,
lepidum, vere Christianum. Reputabam mecum suaves eius oculos, ut me,
etiam paucis ab hinc horis, amice contueri consueverint; audire mihi
videbar vocem eius, palpare manus mihi porrectas. Ut vir tantus et talis
hunc in modum interimi, feriri a secreto sicario, armato telo venenato.

Mulier! Mens mea continuo ad hanc rem recurrit. Mulier! Venenum semper
mulierum fuit telum. Sed quaenam illa? Et quí evasit? Ubinam delituit?
Quonam modo valuit tam accurate ferire? Ac praeprimis quamnam ob rem
Philippum Vantine prae omnibus suam victimam selegerit--Philippum
Vantine, qui nullam unquam mulierem vilipenderat--tum pausam feci.
Perspexi enim me revera, praeterquam quod ipsi placuit mihi enuntiare,
de Vantine nihil novi. Parks sciet. Tum iterum cogitati me pudere
coepit. Num illud secretum nobis eruendum erit? Num ille ad prodendum
suum herum adigendus erit?

Vultus meus rubore flagrabat. Nullo pacto; id non faciemus--id
turpissimum esset.

Foribus apertis Godfrey intrabat. Nunc iam non erat solus. Simmonds et
Goldberger eum comitabantur, quorum vultus prodebant eos haud minus quam
me agitatos ac dubios esse. Etiam tertius quis cum iis erat, quem ego
non noram; sed mox intellexi eum Freylinghuisen, medicum mortuarii esse.

Hi omnes cadaver inspexerunt, Freylinghuisen autem genibus fultus manum
sauciam inspiciebat; tum iuxta doctorem Hughes consedit, et paullo post
eos submissa voce colloqui audivimus cuius disceptationis materiam
substratam facile coniectare poteramus. Ego et id facile hariolari
poteram de qua re Godfrey et Goldberger in ulteriori angulo
disseruerint; attamen minus hariolari quibam quare Goldberger, loco
aliquid agendi, sursum deorsumque in conclavi ambularet, mystacesque
torsitaret sollicite, et horologiolum semel iterumque aspectaret.
Aliquem exspectare videbatur, sed non ante intellexi quam viginti minuta
post, quis is esset. Foribus tunc apertis vir quidam intromissus est
humilioris staturae, vultu rubente, spissis strictimque putatis
mystacibus, oculis residentibus, praeterque consuetudinem micantibus.
Ingressus conclave circumspexit et capitis nutu Goldberger consalutato,
quaerebundus me aspexit.

"En hic tibi sisto Herum Lester; Delectus Lictorius Grady," fatur
Goldberger, quum denique intellexi administrum ipsum a decuria agentum
advenisse, ut casum totum sua in persona administraret.

"Herus Lester, consultor iuris heri Vantine," subiunxit in explicationem
mortuarius.

"Te, mi Here Lester, novisse gaudeo," dixit paucis Grady.

"Nunc autem," fatur mortuarius, "ad rem occipiendam parati sumus."

"Necdum," negat minus civiliter Grady. "Primum relatoribus facultatem
faciemus recedendi," fatur Grady, transpectando in Godfrey, e regione
sedentem, cuius vultus obnubilare coepit.

Ipse et ego rubore perfundebar, iamiamque obtestabar, sed Godfrey gestu
ut silerem me permovit.

"Valet, mi Lester," inquit Godfrey, "Herus Grady iure utitur suo.
Discedam--usque dum ipse me invocaverit."

"Diu tum exspectabis," risu sarcastico regerit Grady.

"Quo diutius exspectavero, hoc erit pro te, Here Grady, deterius,"
quiete refert Godfrey, tum pandit ostium, excedit, clauditque pone se.

Grady coccineo rubore stupens post eum respectabat paululum, dein se
composito haud facili nisu, se denique ad mortuarium convertit.

"Omnia rite constituta sunt, Here Goldberger," fatur, tandem, et ad
processum observandum consedit.

Mihi, doctoribusque Hughes et Freylinghuisen pauca suffecerunt minuta ad
cuncta quae de hac priorique tragoedia scivimus evolvenda. Grady iam ad
minuta tenere videbatur omnia quae ad mortem d'Aurelle spectabant, nam,
nisi quod subinde capite annuit, relata excepit quin nos interpellaret.

"Nonne, Here Simmonds, habes elenchum omnium in hac domo famulorum?"
quaerit ab eo post relata finita.

"Habeo," refert ille, et elenchum illi tradidit.

"Hem," mussat ipse elencho viso. "Quini eorum. Quidquamne tibi de iis
notum?"

"Hi cuncti multos annos apud herum Vantine exegerunt, mi Here,"
respondit Simmonds. "Quantum mihi constat, omnes sunt bene morati."

"Quisnam eorum reperit cadaver Vantine?"

"Parks, ut puto," respondi ego; "etiam ipse me accersivit."

"Satius erit eum citare," inquit Grady, dum interea elenchum plicatum in
sacculum condidit.

Parks intravit non parum haesitabundus; sed quaestionibus Grady clare et
compositus respondit. Primum quae post meridiem evenerant narravit, dein
ad eventus vespertinos evolvendos perrexit.

"Herus Vantine coenam domi sumpsit, mi Here," narrat Parks. "Si recte
memini, dapinatum est horá septimá. Finivit paullo post horam septimam
cum dimidio. Ego eum non vidi, quoniam in cubiculo eius eram occupatus
res varias, uti et vestes eius disponendo. Sed ipse iubebat Rogers--"

"Nihil ad te quid ipse Rogers iusserat," incidit Grady. "Id tantum narra
quod tu scis."

"Etiam bene, mi Here," refert Parks mansuete. "Copiosis detinebar
agendis--quod, ut scis, heri ex Europa redivimus--itaque prosequebar
opus res recondendi, et quaeque ad sua loca disponendi, donec iam
octavam cum dimidio praeterivisse oportebat, quum Rogers me vocantem
audivi. Domum flagrare autumabam, proin celeriter descendi. Illic stabat
Rogers in ambitu, velut qui spectrum viderat. Ipse gravius spirabat, et
versus hunc locum digitum porrigebat, ego introspexi, vidique herum
Vantine hic iacentem--"

Vox eius in fauce haerebat, tamen post pausam effecit ut paulatim
prosequi posset.

"Tunc per telephonum accersivi herum Lester," subdidit, "et haec est
summa omnium quae scio."

"Satis est," ait Grady. "Haec pro praesenti sufficient. Mitte Rogers
intro."

Vultus Rogers conclave intrantis stringore quodam me affecit, quod
hominem fere efflictum prodebat. Homo ipse erat annorum circiter
quinquagenúm, iam canester, vultu raso, plerumque e bona valetudine
rubicundo. At nunc facies sua erat livida, genae sulcatae ac depressae,
oculi sanguine suffusi et haesitantes. Intra conclave potius volvebatur
quam itabat, atque una manu, acsi suffocari timeret, gulam premebat.

"Praebe illi sellam!" iubet Grady, atque Simmonds protulit unam, illi
supposuit, ipseque iuxta eam constitit. "Nunc, mi homo," pergit Grady,
"fac ut te componas. Interim tamen, quid rei sit eloquere! Numquamne
antea hominem mortuum vidisti?"

"Id nequaquam refert," halitat Rogers. "Id nihil est--quamquam hominem
caesum antehac vidi nunquam."

"Quid?" acriter quaerit Grady. "Num illum alium hoc postmeridiem non
vidisti?"

"Ea alia res est," gemit Rogers. "Eum non novi. Caeterum et iam putavi
eum sese occidisse. Omnes ita putavimus."

"Atqui Vantine idem fecisse non putas?"

"Scio eum id non fecisse," ait Rogers, dum vox sua in petilem exsurgebat
vagitum. "Illa mulier id fecit. Dii eam perdant. Ipsa id patravit!
Sciebam eam tale quid scelesti moliri quum eam intromiseram!"

[1] _Brisaeum_ voco temetum, e _brisa_, destillatum. _Brisa_ autem est
id, quod ex uvis expressis superest. Vapores brisae igni subictae, in
retortis tubis sub aqua refrigerati vasculis guttatim excipiuntur,
vocanturque _spiritus_; qui si e brisa sit, vocabitur _brisaeus_; si e
vino, vel potius e _faece_ vini, _vinaceus_; si e secali, _secálinus_,
potus Anglis gratissimus, et sic deinceps. Medici Anglici _spiritum
frumenti_ inepte appellant, Germani autem aeque inepte _vinum ustum_,
nisi Germani vinum _urant_, nos coquimus, aut destillamus. Vinaceum
Franci de nomine urbis suae _Conaci_ appellant.

[2] Est lagena aquaria vitrea.



CAPUT VI

Mulier in Causa.


Iam coepit prodire; secretum quamlibet sordidum, quamvis turpe,
revelandum erat. Vidi vultum Grady torvis lineamentis compositum; audire
erat fremitus caeterorum, ut audirent prorsum enitentium.

Grady e sacculo lagenulam protulit, eamque aperuit.

"Sume sis haustum ex hoc," affatur Rogers, eamque illi in manus tradit.

Satis clare audivi lagenulam dentibus eius allidi, ut eam ori suo avide
applicuit, atque ternos aut quaternos sumpsit haustus.

"Gratias, mi Here," retulit Rogers dum lagenulam domino restituit.
Vultus aliquantum coloris induere coepit; animadvertere tamen putabam
alium modo in oculis eius esse obtutum--nam in locum horroris timor
successit.

Interim Grady capsulam orificii lagenulae non sine magna cura cochleatim
intorsit, ipsamque sacculo recondidit. Rogers tamen toto hoc tempore eum
furtim observabat, subinde os suum, automati instar, tremula manu
tersitabat.

"Nunc itaque, Rogers," incipit Grady, "sumere tibi otium te volo, et
cuncta minutatim edisserere quae hic hac vespera evenerunt. Tu enim
asseruisti mulierem istam rem patravisse. Perge igitur, memento tamen
satis otii tibi suppetere."

"Itaque, mi Here," fari pergit Rogers tractim, veluti qui verba sua
caute ponderat, "herus Vantine post coenam, circa horam septimam cum
dimidio prodivit--fortasse etiam paullo tardius--meque hic et in
cubiculo contiguo cuncta lumina accendere iussit. Ut vides hic lumina
sunt spiritus anthracini[1] et electrica; ego cuncta accendi. Ipse
interea in musicarium,[2] ad adversum ambitús intravit. Post lumina
accensa et ego intravi significavique lumina esse accensa. Eum imaginem,
quam modo emerat, spectantem reperi, sed ea protinus missa, huc in
ambitum prodivit.

"'Nolo turbari, Rogers,'" mihi dixit, ac protinus huc intravit, foresque
post se clausit.

"Fortasse vicena minuta post nola ostii continnivit, ego ostium aperui,
vidique mulierem in fastigio gradús stantem."

Rogers paululum conticuit, ac semel iterumque glutivit, acsi faux illi
arida esset, vidique digitos eius nervose convelli.

"Novistine eam?" quaerit Grady.

Rogers collare suum vellicando solvere nervose satagebat.

"Non ego, mi Here, nunquam eam antea vidi," rauce respondit.

"Describe sis eam."

Rogers clausit oculos acsi memoriam recolligere vellet.

"Ipsa spissam ricam[3] gerebat, mi Here, ideo nec satis accurate eam
vidi; primum tamen quod mihi praesertim innotuit, oculi erant--et hi
ardere, meque plane penetrare parebant. Facies pone velum candicabat,
satisque vidi labia rubere--aspectum eius, mi Here, inde ab initio
aspernabar."

"Quí erat induta?"

"Atrá stolá, tam parum quadratá[4] ut illico animadverterem antequam
locuta esset Francam eam esse."

"A," miratus ait Grady, "ipsa igitur Franca erat!"

"Ita, sane; tamen paululum etiam Anglice callebat. Herum Vantine paucis
volebat. Docui eam herum Vantine negotiis detineri. Tum aliquid celeri
lingua de necessitate dictitabat herum Vantine conveniendi, interea
tamen non cessavit se per ostium me invito insinuare, donec stupens
animadverti eam iam intra vestibulum esse, quum demum uno pulsu valvam
[5] mihi eripuit, eamque clausit. Num, Here, hunc agendi modum matronae
esse arbitraris?"

"Minimeque equidem ita dixerim," assentitur Grady. "Verum, perge,
scitoque tempus nos non urgere."

Rogers interim in sua rediit, et iam fere volubili sermone disserebat.

"'Attende, rogo, mea matrona,' inquam, 'satis nos hic discrimine hodie
distracti eramus Franciculis, proin si non confestim te hinc auferes
pacate, iam faxo ut eiiciare.'

"'Oportet me herom Vangtine convenire,' instat illa celeri lingua.
'Herom Vangtine necessario convenire debeo. Omnino eum convenire debeo.'

"'Ego vero te hinc necessario exigam,' dixi illi, brachiumque eius
prehendi. Ad haec ipsa eiulare, seque mihi e manibus eripere coepit; sed
ego eam iterum prehendi, sed eodem momento herus Vantine pandit fores,
et in ambitum egressus est.

"'Quid haec omnia sibi volunt, Rogers?' quaerit herus. 'Quid mulieris
ista est?'

"Priusquam tamen ego respondere poteram, fera illa felis iam ad eum
convolavit, longamque loquelae Francicae scatebram profundere coepit, ut
mirarer, quí vel spiritum ducere potuisset. Atque herus Vantine primum
stupens loquelam eius excipit, tum favore quodam audivit, et denique huc
eam intro invitavit, foresque post se clausit, ac nihil amplius de ipsis
vidi."

"Num significare vis te mulierem non foras emisisse?" quaerit Grady.

"Hoc ipsum significo. Si hero Vantine placuit cum illa colloqui, erat
bene; suam rem agebat, non meam; proinde redivi in penuariam,[6] ut
cocae in repurgandis instrumentis cibariis auxilio essem, quoque momento
tintinnabulo audiendo paratus. At non tinniit, itaque circiter dimidia
hora post iterum exivi in ambitum ut testis discedentis mulieris essem;
atque praeterivi fores huius conclavis, sed audivi nihil; tum processi
ad ostium, quod magno meo stupore pessulatum non esse reperi."

"Tu fortasse pessulum obdere ipse neglexisti," ait Grady.

"Ostium será recidivá est instructum, mi Here; quum mulier impulsu
adegit valvam, sera clausa est, audivi recidere."

"Certusne de ea re es?"

"De nihilo certior, mi Here."

"Quid postmodum egisti?"

"Obseravi ostium, pessulum obdidi, ac per ambitum retro ambulare coepi.
Quodam tamen modo sollicitum anxiumque me sensi, prohinc ante fores
constiti et auscultare coepi, sed nihil audivi; tum leniter pulsavi, sed
responsum nullum tuli; dein elatius pulsavi, dum cor mihi surrigi et in
faucem subsultare minitabatur. Ast usque nullum accepi responsum, ac tum
demum nihil pensi faciens fores aperui et introspexi--ac primum quod
mihi sub oculos cecidit, ipse erat--"

Rogers subito conticuit, iterumque gulam suam palpavit.

"Iam brevi valebo, Here," ait gravi halitu. "Id me subinde opprimit."

"Nihil urget," solatur eum Grady, et quum meatus spiritús allevatus
est, "Narra, sodes, quid tum fecisti?"

"Tantopere pavitavi, mi Here, ut vix pedibus consistere valerem; tamen
ad imum gradum magno conatu perveni, et Parks inclamavi, qui protinus
currens descendit--et hoc totum est quantum memini, mi Here."

"Mulier non hic interfuit?"

"Minime."

"Perquisivistine penetralia?"

"Non feci; quandoquidem ostium non obpessulatum reperi, satis scivi eam
discessisse. Ostium ipsa non impulit, verita ne ego audirem."

"Hoc quidem verosimile sonat," probat Grady. "At quid te inducit ad
credendum eam heri Vantine necem intulisse?"

"Hem, mi Here," Rogers tractim respondet, "iam fateor me non oportuisse
id asseverare; verum ostio ita reperto, dein sic invento hero Vantine,
me quodammodo supplantatum sensi--non revera sciebam quid tum loquerer.

"Iamne non idem nunc sentis?" acriter quaerit Grady.

"Nescio, mi Here, quid cogitem."

"Tu asseverasti te eam mulierem antea nunquam vidisse?"

"Nunquam vidi."

"Unquamne ea hic antea fuit?"

"Non, quantum ego sciam. Primum enim quaesivit utrum herus Vantine hac
in domo habitaret."

Grady capite annuit.

"Optime factum, Rogers," inquit. "Proxime locum tibi in cohorte nostra
lictoria assignabo. Agnosceresne mulierem si eam iterum videres?"

Rogers respondere dubitabat.

"Nollem pro certo affirmare, Here," respondit denique. "Fortasse possem,
fortasse non."

"Rubra labella, facies candida, micantesque oculi haud tuta sunt indicia
sequenda," monet Grady. "Numquid accuratius eam describere non posses?"

"Vereor ut possim, Here. Nihil nisi generalia indicia de lineamentis
mulieris perspicere poteram."

"Tu etiam fateris te ista cubicula non exploravisse?"

"Non feci, non enim intravi ianuam."

"Cur non?"

"Metui."

"Metuisti?"

"Sane, mi Here, etiamnum metuo hic esse."

"Parksne huc intravit?"

"Non fecit; eum haud aliter quam me sentire puto."

"Quínam tum scivisti Vantine mortuum esse? Cur non tentavisti illi
succurrere?"

"Intuitus satis sufficiebat ad intelligendum opem nulli fore usui,"
respondit Rogers, respiciens in rem convulsam in solo iacentem, non sine
manifesto horrore.

Grady eum pro momento acri obtutu conspexit, sed nulla subesse causa
videbatur quare narrationem hominis in dubium vocaret. Dein Delectus
Lictorius in conclavi circumspexit.

"Est hic aliquid quod capere nequeo," dein fatur, "et hoc est, quid
Vantine cunctis his luminibus indiguerit. Quidnam ipse hic agitabat."

"Pro certe scire, mi Here, utique non possum; attamen existimo eum
congeriem variarum quas ex Europa importaverat supellectilium
aspectabat. Ut tibi cognitum, ipse conquisitor callens harum rerum fuit.
Sunt quinque aut sex eiusmodi res in cubiculo proximo."

Sine verbo Grady surrexit, transivitque in cubiculum contiguum, nos vero
post eum; Rogers tantum remansit ubi sederat. Memini me per humerum
respexisse vidisseque quam ipse sese in sella conglobaverit, acsi grande
quoddam onus eum oppressisset quamprimum nos terga verteramus.

Memoria Rogers tamen mihi in conspectu rerum ante nos positarum cito
excidit.

Cubiculum interius splendore luminum erat perfusum, supellex autem sine
ordine erat disiecta, prorsus ut ego antea hodie videram. Una tantum res
erat loco suo dimota, ea autem erat arca Boulé.

Haec ad medium usque cubiculum erat promota, et in plenissimum fulgorem
luminum candelabri collocata. Illic ea stabat radians sua arroganti
pulchritudine, prorsus res per se sola.

Quisnam adiuvit Vantine in eum locum arcam movendo? quaerebam ab ipso me
miratus. Nec Parks nec Rogers memorarunt se id fecisse. Hinc me retro in
conclave converti.

Rogers usque in sella sedebat contractus et prorsum inclinans, vultu
palmis obtecto, et quum eum in humero attrectavi nervoso motu eum
contremuisse sensi.

"O, tune is es, mi Here Lester?" quaerit profundo spiritu. "Ignosce
mihi, iam nec sum ipse ego."

"Perspicio," respondi illi leniter, animum eius demulcens, "nec miror.
Quaerere tantum volebam--tune ullam supellectilem in eo cubiculo movere
iuvisti?"

"Anne movere iuverim, mi Here?"

"Mutare scillicet locum hoc postmeridiem ullius supellectilis?"

"Non ego; ne ullam quidem earum rerum, mi Here, attrectavi."

"Bene igitur est," respondi, retroque in alterum vertor cubiculum.

Vantine mihi ipse memoravit se primo quoque tempore opportuno arcam
exploraturum ad minutas partes; memini etiam quemadmodum oculi sibi
arcam aspectando refulsissent; quemadmodum manus sibi opus musivum
mulcendo tremuissent. Nullum igitur esse potest dubium quin huic
explorationi fuerit intentus quum clamorem mulieris audiverit, et in
ambitum, quid ibi ageretur compertum, exiverit.

Tum ipse cum muliere anticum intravit cubiculum; ipse fores clausit, ac
tum . . .

Animum meum, causam caedis atque explicationem quaerentem extemplo
subiit, sed ut ineptam et absurdam dimisi.

In acerrimo ad me compescendum mecum luctamine manibus a tergo strictis,
et, ceu fascinio venenosi colubri rigens, steti, oculis patulis in arcam
defixis; etenim certum existimavi aditum ad mysterium illic delitescere.



[1] _Anthrax, -acis_, m., adiectivum, _anthrácinus, -a, -um_, vocabula
Graeco-Latina a Romanis (Varro, Vitruvius) paullo diverso sensu usurpata
Graecis tamen _carbonem_ et _carbonaceum_ significant. Quum tamen
_carbo_ lignum ustum sit Graeco vocabulo Latini moderni lapides fossiles
nigros significant, quibus in furnis fornacibusque urendis ad
calefaciendum utimur. Multi, etiam accuratius _lithanthracem_ eandem rem
vocant. Ea eadem materia excocta _spiritus_ prodit, qui accensus, lumen
profundit. Hunc spiritum vocamus _anthrácinum_, vel _lithantrácinum_.

[2] Subaudi _cubiculum_.

[3] Est genus _veli_, quo mulieres vultum tegunt.

[4] _Quadrare_, proprie, est efficere ut aliquid quatuor angulos habeat;
ulterius dicitur de quacunque re, praesertim de veste, quae nec largior,
nec arctior est quam esse convenit.

[5] Ostia (portae, ianuae) nonnunquam e duobus dimidiis constant;
utrumque dimidium vocatur _valva_.

[6] Subaudi _cameram_.



CAPUT VII

Rogers Percellitur.


Grady, Simmonds et Goldberger interea cubiculum isthoc accuratius
exploraverunt, animos enim eorum suspitio subire coepit secretum huius
tragoediae alicubi intra quatuor huius muros delitescere; verum ego eos
minus sollicite observavi, quod animus mihi circa eam rem languescere
coepit. Persuasum etiam mihi erat eos ad revelandum arcanum necquidquam
reperturos. Etiam audivi Grady dicentem nullam aliam esse ianuam nisi
eam quae hoc cubiculum cum altero iungat, et etiam uncos fenestrarum eos
vestigare vidi.

"Has fenestras nemo levaverit quin totam concitet domum," ait Grady,
digito indicans tortilia,[1] postes fenestrarum comitantia.
"Suscitabula sunt praedonia."[2]

Sic itaque certior factus se ibi nihil amplius reperire posse, Simmonds
cum caeteris in anticum recessit cubiculum.

"Nunc vero," Grady allocutus Rogers, "caeteram domum vellemus
explorare." Hic interea in sella iterum erectus, sibique restitutus,
sedebat. Proinde omnes hi viri simul in ambitum prodiverunt. Ipse ego
cum medicis Hughes et Freylinghuisen in conclavi permansi. Hi duo
interim cadaver sublevarunt, et in grabatum collocarunt, navo et
accuratiori instituto examine. Ego corde gravi consedi eosque
consultantes observavi.

Ludibrio fortunae attribuendum putavi ut Philippus Vantine victima
moreretur ardoris sui erga has res flagrantis, e quibus tantam animi
voluptatem percipere solebat; et tamen hanc fuisse veram suae mortis
causam mihi sensim persuadere coepi. Negandum quidem non erat varios
incidisse eventus qui huic conceptui ac theoriae repugnare viderentur,
atque theoria ipsa paene efferata et absurda iudicari posset; tamen ea
ceu radius luminis claritatem in tenebris diffundere quis negaverit?
Hanc cogitationem in animo meo iterum iterumque revolvitavi eo consilio
ut eventus diei in concordiam conciliarem--fateor tamen haud cum
uberrimo fructu. Denique vox Freylinghuisen me e somniis meis evocavit.

"Uterque casus," inquit, "prorsus est idem. Indicia omnino sunt eadem.
Certo scio futurum ut paralysin cordis medullaeque spinae dorsi hoc in
casu reperturi simus, ut in altero reperimus. Uterque eodem veneno est
extinctus."

"Vellesne circa naturam veneni opinionem periclitari?" collega Hughes
quaerebat.

"Quaedam species acidi hydrocyanici est, ut puto--id enim odor prodit;
sed quinquagies virulentior existimanda quam acidum hydrocyanicum."

Deinceps in disceptationem de probabilibus eius acidi speciebus
descenderunt, sermo tamen eorum terminis technicis ita abstrusis scatere
coepit, ut sensum colloquii eorum assequi non possem. Freylinghuisen has
res utique in promptu habebat--examina siquidem 'post mortem' victus
eius erat quotidianus, nec dubitandum est quin exinde a novissimo casu
suo in hanc inquisitionem se accingens, quippe in quo enitére
satagebat, si etiam e rubigine memoriae laboravisset, se exterserit.
Licebat mihi animadvertere eum ex ostentatione suae coram Hughes
peritiae haud parum oblectamenti percepisse, qui quidem ex exercitanda
apud familias locupletum mediciná illustris proventum sibi comparare
solebat longe fructuosiorem quam quo Freylinghuisen par erat,
toxicologiae haudquaquam esse poterat ita peritus ut medicus mortuarii.

Medicis usque disceptantibus duo speculatores et mortuarius reversi
sunt, atque Doctoris Freylinghuisen explicationem casús silentes
auscultaverunt. Vultus Grady fuscus prorsus nihil prodebat quid sibi in
animo versaretur, sed Simmonds plane conturbatus esse videbatur. Satis
etiam clare ex aspectu eius constabat nihil repertum fuisse quod arcano
lumen affundere posset; atque nunc, ubi sua de suicidio coniectura
concussa iacéret, in invia se deductum sensit. Idem de Grady
existimavi, verum ipse ita sibi temperare par erat, ut nihil omnino
proderet.

Mortuarius duos medicos paucis sevocavit, et cum iis voce submissa
colloquebatur. Tum ad Grady se convertit:

"Doctor Freylinghuisen asserit examine 'post mortem' opus non esse,"
inquit. "Indicia mortis omni numero eadem esse cum indiciis mortis
alterius hominis, qui post meridiem hic occisus est. Utrumque eodem
genere mortis sublatum esse in dubium revocari non posse. Item ad
relationem eiusdem tenoris perscribendam se paratum esse ait."

"Bene res se habet," probat Grady. "Poterit itaque cadaver cognatis
tradi."

"Nulli sunt cognati," interpello ego; "saltem consanguinei nulli.
Vantine suae prosapiae fuit ultimus. Casu teneo nostrum consortium
exsecutorem sui esse testamenti, proinde, si nihil obstet, bonorum
omnium administrationem suscipiam."

"Placet, Here Lester," iterum probat Grady, ac me contuitus, "Notaene
tibi sunt leges testamenti?" quaerit.

"Sunt notae."

"Ex obtutu harum conditionum quemquamne cognovisti cui Vantine mors
beneficio esse posset?"

"Licere mihi arbitror tibi has leges revelare," respondi illi post pauca
momenta. "Demptis paucis legatis pro suis famulis, cuncta sua bona Museo
Metropolitano relicta sunt."

"Per longiusne tempus illi consultor fuisti?"

"Per multos annos iurium consultores ei fuimus."

"Unquamne audivisti illi quemquam infensum fuisse?"

"Nunquam," absque mora illi respondi; "quantum ego sciam, nemo quisquam
inter mortales illi infensus fuit."

"Ut credo, ipse uxorem nunquam duxit?"

"Nunquam."

"Quantum tibi cognitum, fuitne unquam cum muliere implicatus?"

"Nunquam," repetivi. "Mirabar admodum quum fabulam Rogers audivi."

"Tu ergo, quae illa mulier fuerit ne suspicari quidem potes?"

"Utinam possem, peropto," respondi e corde.

"Habeo tibi gratiam, Here Lester," quibus dictis Grady se ad Simmonds
convertit. "Equidem," inquit, "nihil amplius hic percipio quod agere
possimus." Tum subiunxit: "Unum tamen est, mi Here Lester, quod te
rogatum esse vellem. Velis nempe famulos cunctos hic servare usque post
finitam inquisitionem. Si putares aliquid obesse quo id minus facere
posses, ius utique nobis est eos detinere--"

"Id minime expedire puto," refero ego. "Eorum ad inquisitionem
sistendorum ipse me vadem praestabo."

"Inquisitionem oportebit me unum diem prorogare," ait Goldberger.
"Consultum etenim duxi ut Doctor Freylinghuisen cras eius rei
experimenta institueret. Praeterea et ostendendum nobis erit quis
d'Aurelle fuerit, his autem viris munus praestitutum esse videtur
mulierem illam reperiendi--"

Grady oculos suos in Goldberger coniecit velut qui sibi nimium garrire
videbatur, quo perspecto mortuarius protinus conticuit. Post haec isti
quatuor parum in domo morati, illinc discesserunt.

Doctor Hughes ad pauca dicenda superstitavit.

"Satius erit libitinarium[3] confestim advocare," inquit, "ratum non
est rem diu differre."

Statim intellexi quo haec facerent. Iam enim vultus maculas decolores ac
foedas exhibere coepit.

"Si ita libeat" inquit, "ego sub itinere domum huc eum mittere potero."
Pro ista eius humanitate ei gratias egi.

Ostio post eum clauso sonitum pedum in gradibus audivi, conspexique
Godfrey aequo animo descendentem.

"Pauca ante minuta huc intravi," fatur Godfrey in explicationem, quum me
mirantem conspexit, "atque in diaeta circumspexi. Ibi nihil est. Quam
scite administravit res noster Grady?"

"Satis scite; sed si quidquam divinavit, vultus eius certe non
prodidit."

"Vultus eius nunquam quidquam prodit, quia quod prodat habet nihil. Hunc
contuitum Sibyllinum diu exercuit, usque dum vulgus mirum eum iudicaret.
Revera tamen ipse bucco bardus et inscius est."

"O, tu, Godfrey, nugaris," obtestabar, "tu eum praeiudicas. Ipse certe
ad rerum radices penetravit. Age, scisne fabulam Rogers?"

"De illa muliere? Profecto. Rogers mihi eam ante adventum Grady
retulit."

"Te, Hercle, nullum amisisse tempus puto," iocor cum eo.

"Id nunquam facere solitus sum," ait blande. "Nunc autem probabo tibi
Grady bucconem et obesae esse naris. Ipse iam totum audivit testimonium;
numquid tamen scit quae ea mulier fuerit?"

"Utique nescit," respondi ei oculis in eum levatis. "Num tu id scire
innuere vis? Tum et ego bucco sum!"

"Mi bone Lester," obtestatur Godfrey, "tu agens non es--id non tui
negotii est; at Grady est; aut saltem ita putatur; atque securitas huius
urbis, ut loci habitationis, magna ex parte e veritate huius propositi
pendet. Virtute huius opinionis factus ipse est vicarius delectus
decuriae lictoriae, itaque praefectus officii."

"Tu itaque innuere vis te _scire_ quae illa fuerit?"

"Satis certe me scire mihi videor--et ad id probandum redii. Ubi est
Rogers?"

"Si vis, nolam pulsabo, eumque advocabo," inquam, quod et feci, et ipse
mox advenit.

"Pulsavistine nolam, mi Here?" quaerit ipse.

Rogers usque e nervis laborabat, plus tamen sui compos erat quam antea,
tempore postmeridiano.

"Pulsavi," illi respondi, "herus Godfrey tecum colloqui cupit."

Animadvertere arbitrabar eum sensim expalluisse; certe metus in contuitu
suo quo amicum meum aspiciebat discerni poterat. Sed Godfrey, de sua re
certus, leniter subridebat.

"Satius fortasse esset sua erga relatores munia edocere, nonne putas, mi
Lester?"

"Erga quos relatores?" quaero ego.

"Omnes caeteros, utique. Mox enim istam domum obsidebunt. Itaque Rogers,
ad ostium eos excipies, accessum cunctis negabis; dices eos hic nihil
novi comperire posse, oportereque eos nova a decuria lictoria sibi
comparare. Doce eos Delectum Grady has res administrare, nec dubium esse
quin ille cum iis libenter acturus sit. Probasne haec, Lester?"

"Probo, mi Ulysses," subridens respondi.

"Nunc autem," pergit Godfrey accuratius Rogers observans, "habeo hic
effigiem quam te aspicere velim. Unquamne hanc personam antea vidisti?"
quibus verbis effigiem impressam Rogers tradit.

Hic primum anceps dubitabat, denique tamen effigiem tremula accepit
manu. Iterum formido eum occupavit; tum effigiem ad lucem sublevat,
advertit oculos . . .

"Prehende eum, Lester!" inclamat me Godfrey prorsumque ad Rogers ruit.

Rogers enim efferate iterum suum prehendit collare, dimidio se
circumvertit, gravique sonitu corruit. Brachia Godfrey casum leniverunt,
at ego nimium stupefactus rigui.

"Cito afferto aquam!" acri voce mandat Godfrey Parks modo sursum
currenti. "Rogers necopinato aeger factus est."

Tum autem, interea dum Parks in ambitu retro currit, video Godfrey
distringere collare hominis intermortui, temporaque eius utrimque
acriter defricare.

"Sperare iuvat hunc non apoplexia tactum," mussat secum, "revera non
oportebat me eum ita perstringere."

Verba haec me quoque ad proprios sensus revocarunt; dein proclinans,
effigiem e manu Rogers prolapsam sustuli. Tum et ego quasi mecum
mussando leniter exclamavi ut oculos aquilos, labia pleniora, faciem
ovariam--eandem quam d'Aurelle secum in horologiolo suo
gesserat--conspexi.

[1] _Tórtile, -is_, n., filum vocamus metallicum quodlibet.

[2] Apparatus electricus, qui incolas domús clangore aut tinnitu
_suscitat_ et evocat, si praedones fenestras aut ianuas témerent.

[3] Cuius negotium est mortuos sepelire.



CAPUT VIII

Cautelae.


At non apoplexia eum prostravit. Parks, quum pauca momenta post cum
poculo aquae phialaque in altera manu propere reversus erat, nos id
docuit.

"Impetus hi non sunt illi insueti," inquit. "Est ista res genus
vertiginis. Praebe illi paucas guttas ex hoc."

Dein exturata[1] phiala, eam Godfrey porrexit. E vaporibus sensi eam
rem speciem ammoniae esse. Momento post Rogers, quasi spasmo laborans,
auram captare coepit.

"Mox satis valebit," monet Parks optima sperans. "Tamen eum tam male se
habere nunquam antea vidi."

"Haud aequum est eum in constrato linquere," monet Godfrey.

"Est sella pulvinata[2] in conclavi musicario," suggerit Parks, nos
itaque tres hominem inconscium eo detulimus.

Tum ego et Godfrey considentes vigilavimus dum ad vitam halitando
eluctabatur.

"Revera ipse nobis haud multum poterit prodesse," putabat Godfrey.
"Quin, profecto, dubito fore ut nobis quidquam revelare possit aut
velit. Caeterum vultus eius quum effigiem primum aspexit, quantum nos
scire iuvabat, satis prodidit."

Sic commonefactus effigiem e sacculo, quo immiseram, exprompsi iterumque
aspexi.

"Undenam id comparavisti?" ab eo quaero.

"Photographus lictorius plura eius fecit exempla. Istud unum eorum est."

"Sed unde suspicatus es duas has mulieres unam eandemque esse?"

"Vix scio," respondit meditabundus. "Utraque est Franca--Rogers
memorabat labia rubra; verosimile quodammodo videbatur. Herus Grady cras
quaedam in _Record_ reperiet quae ipse ignorat. Verum id illi fere
contingere solet. Id tamen modo fiet cum vindicta. Eho," sibi nunc
interloquitur, "amicus noster sensim ad se redit."

Rogers contuitus animadverti oculos eius patere. Miratus nos intuebatur
acsi quaereret qui nos essemus. Godfrey brachium suum capiti eius
subiecit, poculumque aquae labiis eius admovit.

"Accipe haustum huius," ait illi, et Rogers sponte sua iussum fecit, per
labrum poculi miratus eum aspectans. "Quinam tute habes?"

"Aequo debilius," refert Rogers paene susurrans. "Fuine impetu
correptus?"

"Aliquid idgenus factum," mite refert Godfrey; "at noli angi. Mox bene
te habebis."

"Quidnam me eo impulit?" quaerit Rogers eodem stupore eum intuitus. Tum
vultus eius in purpureum versus est, et eum iterum relapsurum putavi.
Post pauca tamen momenta halitationis quietus iacebat. "Nunc memini,"
inquit, "sine ut effigiem eam iterum contuear."

Porrexi illi. Manus eius ita tremebant, ut et effigiem vix tenere
posset, vidi tamen ad se sustinendum omnibus viribus eum enisum fuisse,
proin eam satis prospero eventu ad oculos levavit, ac sine motu animi
aspexit.

"Novistine eam?" quaerit Godfrey.

Rogers summo meo stupore nutu capitis negavit.

"Nunquam eam antehac vidi," mutiit. "Primum quum effigiem aspexi novisse
me eam existimavi; at haec non eadem mulier est."

"Num tu revera asseverare vis," acriter quaerit Godfrey, "istam non
eandem esse mulierem quae hac vespera herum Vantine visum venerat?"

Rogers iterum nutu negavit.

"Minime omnino," obtestatur ille; "haec nequaquam eadem mulier est. Ista
enim aetate minor est."

Godfrey nihil respondit; sed consedit oculisque prosequebatur Rogers,
dum hic iacens effigiem spectabat, quum interim vultus ei mollescere
coepit quasi tenerae cuiusdam memoriae afflatu.

"Agedum, Rogers," denique hortabar eum. "Satius tibi erit cuncta quae
scis prodere. Si ista mulier eadem est, fatere."

"Iam, mi Here Lester, quae scivi fassus sum," respondit Rogers, sed
obtutu oculos meos devitavit. "Et perquam me male habeo. Satius existimo
me in lectum conferre."

"Id sane praestabit," statim assentitur Godfrey. "Parks tibi aderit;" et
manum ad recipiendam effigiem protendit.

Rogers eam satis invitus reddidit. Interim labia aperuit, acsi quid
dicere haberet; sed iterum clausit, ac pedetentim se Parks opitulante
erexit.

"Valete, mei Heri, faustamque vobis precor noctem," fatur mansuete,
seque opera Parks e medio sustulit.

"Ecce!" dico Godfrey, "quid tibi hac de re videtur?"

"Utique mentitur. Iuvabit nos comperire quare mentiatur, facereque ut
resipiscat. Caeterum sera iam est nox--officina me praestolatur. Unum,
verbum mi Lester--cave Rogers evadat."

"Faciam ut sub oculis sit," illi promisi. "Ego vero haud puto eum
effugere audere. Quin et fieri potest eum verum dixisse. Nec profecto
credo ullam mulierem quidquam commune cum utralibet morte habuisse."

Godfrey, ut iam erat discessurus, se vertit, meque intuetur.

"Quis ergo id patravit?" quaerit.

"Nemo."

"Quid? ergone putas utrumque sibi tam absono modo mortem adscivisse?"

"Non puto; non erant suicidia--caesi sunt--sed non manu humana--saltem
non datá operá." Hic conticui concius me sine spe fluctuare. "Tibi
nunc, Godfrey, explicare nequeo," dixi, me quasi purgans. "Necdum mihi
hactenus ad penitus excogitandum otium suppetivit. Tantulum tibi pro uno
die sufficiet."

"Recte mones," ait in me renidens, "habeo satis pro uno die. Nunc iam
vale. Sub itinere versus domum circa mediam noctem, si res tunc
finivero, te visam."

Suspirio respondi. Sollertia Godfrey mihi subinde taedium afferebat. Iam
cupidissimus quietis eram, et tamen multa supererant curanda. Ille,
tametsi sciebam eum laboribus plenum diem exegisse, munusque ei
historiae plurium antium[3] diurni exscribendae usque imminere, tamen
erat viribus recens.

"Recte statuis," respondi. "Si lumen in fenestra mea videris, ascende.
Sin minus, me decubuisse scito; si vero me suscitaveris, te occidam."

"Leges pacti probo," ridens respondit, dum illi ostium pandi.

Ut in ambitu revertor, Parks mihi occurrit.

"Rogers in lectum condidi," mihi retulit. "Cras mane ille iterum
valebit. Ipse tamen homo curiosus est."

"Quam diu eum novisti, Parks?"

"Quinque annos ipse apud Vantine exegit. Haud multum de eo scio; est
ipse homo taciturnus; non multa propalat, cuncta secum sollicitus
meditatur. Caeterum munia sua probe persolvit, nisi subinde, ut modo,
fit ut intermoriatur nescio quo impetu."

"Parks," dixi subito, "aliquid ex te quaeram. Herum Vantine amicum meum
fuisse, meque eum semper summi fecisse, nosti. Fac edissere, quid de
ista quam Rogers de muliere narravit fabula, quid porro de una alteraque
eiusmodi re, ubi de muliere sermo est, quid de his cunctis tibi
videatur? Num tota ista res aliquo vero fundamento nititur?"

"Prosus null, mi Here," ait Parks graviter. "Pro hero Vantine octo et
ultra annos caculam[4] egi, et per omne id tempus inter illum
mulierculasque ullas nihil prosus intercessit. Mihi quodammodo fingebam
eum aliquam quondam heram dilexisse, illa tamen mortua est--nec scio
unde mihi hoc finxerim; verumtamen, ex quo ego eum noveram, mulierem
nunquam conspexit--saltem non eo modo."

"Gratiam tibi habeo, Parks," dixi illi magno pondere levatus. "Tot et
tanta hodie sustinui, sed hoc me sustinere non posse sensi; nunc vero--"

"Ignosce, Here," fatur vox a cubito meo; "iam cuncta apparata habemus."

Fere conterritus me verti vidique homunculum vultu rasum illic stantem,
ut manus molliter confricabat, meque blande aspiciebat.

"Vespillo,[5] mi Here," explicat Parks, quum me stupentem videt. "Ipse
interea advenit dum tu et herus Godfrey in musicario morabimini. Doctor
Hughes eum misit."

"Sic res se habet," confirmat homullus; "nosque cadaver pro capulo
paratum habemus. Id et aspectu pulchrum est, opus tamen arduo labore
perfecimus. Venenone, obsecro, fuit ille interemptus?"

"Ita fuit," respondi quodam taedio, "veneno extinctus."

"Genus vírulentissimi veneni id fuit profecto; nec dixerim nos nimis
mature advenisse. Quonam vis cadaver collocemus?"

"Cur non ibi ubi modo est relinquatur?" quaero impatiens.

"Esto ut iubes, mi Here," assensus fatur homo, quum ipse caeterique,
magno meo levamine, cum libitinario discesserunt.

"Nunc vero," alloquor Parks, "est aliquid quod tibi dicere velim. Eamus
aliquo et consideamus."

"Quid si in studium ascenderimus, mi Here? Tu non parum videris esse
confectus, si fas sit ita loqui. Licebitne mihi aliquid ad gustandum
afferre?"

"Brisaeum acidulatum,"[6] inquam, "si ita placet, etiam pro te."

"Libenter faciam, Here mi," et pauca minuta post eodem in cubiculo e
regione invicem sedebamus, ubi non multis horis ante herus Vantine eodem
potu me recreaverat. Dum Parks mihi exadversum residebat, ego mecum
reputavi quid ei dicturus essem. Hominem magni feci, scivi enim me illi
confidere posse. Utcunque periculum rei me facere oportuit.

"Nunc denique, Parks," iterum orsus, seposito pocillo, "quod tibi dicere
habeo res grandis ac seria est, nec ulli prodideris. Scio te hero
Vantine perquam fuisse devotum--iam et libet fateri eum in suo
testamento tui memorem fuisse--nec ullo pacto dubito quin tu paratus sis
ad eruendam arcanum suae mortis omnem tuam operam conferre."

"Nihil quidquam mihi adeo cordi est," ait Parks avide. "E corde eum
dilexi. Interitum eius gravius fert nemo."

Facile perspexi quae iactura mors ista pro Parks fuisset, quae quidem
eum etiam magis quam me affecit, nam ille non modo amicum, verum etiam
victum amisit, unde eum iam maiori cum sympathia prosecutus sum.

"Qui tui sensus sit, accurate perspicio," inquam, "unde et tuam operam
magis expeto. Causam suae mortis vago quodam modo suspicor; at hoc nimis
vagum est," subiunxi, quod animadverti oculos eius exspectatione
dilatari; "tam profecto vagum et ambiguum ut verbis concredere vix
audeam. Hoc unum tamen haud vereor dicere--arcanum, quidquid id sit, in
antico cubiculo, ubi cadavera reperta sunt, aut vero in contiguo, ubi
supellex condita est, originem habet. Ea cubicula será occludam, teque
operam dare volo videre nequis te ignaro eo penetret."

"Non admodum videtur verosimile quemquam eo penetrare velle, mi Here,"
ait Parks amare subridens.

"At mihi non tam certe constat," inquam ego serio, ac dissentiens. "Quin
ego in ea sum sententia ut aliquem eo intrare admodum cupidum esse
putem. Quis ille sit, aut quid ibi velit, minime scio; sed ego curam
tibi committo ut eum arceas, atque si te teste eo penetrare velit, eum
capias."

"Confide mihi de ea re, mi Here," protinus respondet Parks. "Quid me vis
facere?"

"Ante fores conclavis camam[7] te collocare, et hac nocte illic te
dormire volo. Dein cras videro quas ulteriores cautelas instituere
necessarium putem."

"Bene est, mi Here," assentitur Parks. "Camam sine mora eo statuam."

"Una amplius res superest," pergo ego. "Mortuariuo mea propria fide
spopondi neminem domesticorum hinc ante inquisitionem factam
discessurum. Ni fallor, licebit illis fidere?"

"Licebit, Here. Dabo operam ut rei gravitatem perspiciant."

"Praesertim Rogers," subiunxi eum contuitus.

"Teneo, mi Here," refert Parks tranquille.

"Factum recte. Nunc ergo descendamus eaque cubicula occludamus."

Cubicula usque luminibus splendebant; ad limen tamen uterque nostrum
paucillum haesitabat. Nam in medio feretrum[8] stabat in constrato
tegete opertum aliquid celans, cuius lineamenta horridi quid suadebant.
Verum ego me composui et intravi. Et Parks secutus fores clausit.

Anticum cubiculum duas habebat fenestras, posticum autem, cornu domús,
habebat tres. Cunctae erant obseratae; verumtamen tabellulae vitreae
absurdissime fragiles obices mihi videbantur adversum quemlibet qui
revera intrare vellet.

"Num nulli foruli lignei ad tegendas has fenestras usquam exstant?"
quaero.

"Quin exstant; heri tantum sublati et in carpusculum[9] reconditi sunt.
Visne eos referam?"

"Satius puto," respondi. "Egesne ullius operá?"

"Non egeo; haud sunt graves. Si hic praestolaberis dum ego foris eos
pependero, tu intrinsece uncos instringes."

"Recte statuis," probavi eius propositum, et Parks prodiit.

Interea ego posticum cubiculum intravi, et ante arcam Boulé constiti.
Mihi quidem haec petulantia quadam se ostentare videbatur tanto fulgore
luminum perfusa, singula frustula operis intestinarii mille radiis
luminum reverberatis corusca. Species ea erat iactabunda, species vanae
ostentatricis, aliorum observationis cupidae--prorsus ut hera quondam
Montespan animo fingi possit, ut in ambitu speculario Versalibus solita
sit sese iactans vestium susurro comitata, corporeque, conscia
venustatis, nutans decursare. Sed et aliquid minax, sinistrum ac
pestiferum--

Audivi interea strepitum circa fenestram, vidique simul Parks forulorum
unum in locum sublevare. Statim et ego, quadro[10] fenestrae levato,
pessula gravia forulorum in vaginas suas impressi, quadra demisi atque
obseravi. Reliquae quoque duae fenestrae pari modo clausae sunt, ac
postea ultimum circumspectans, lumina deverti. Fenestrae quoque antici
cubiculi ad eundem modum forulis obditae et obseratae sunt, et hac curá
solutus suspiravi plane conscius neminem iam hic invadere posse. Parks,
denique, ante unicas fores cubante locum ab omni ingressu tutum fere
iudicavi.

Denique antequam lumina deverteram ad staturam in feretro accessi
prostratam, levavi velamen, atque vultum amici mei demortui ultimum
aspexi. Vultus iam non amplius fuit fixis oculis terribilis, sed
placidus et tranquillus tamquam dormientis paene renidens. Oculis
humectatis fauceque arctata faciem iterum contexi, lumina restinxi,
conclavique excessi. Parks camam baiulans in ambitu me convenit, eamque
ante foras transversum collocavit.

"Ecce, sic," ait, "certe nemo me inscio et invito in istud conclave
intrabit."

"Factum bene," respondi; tum cogitatum subito mihi incidit. "Heus,
Parks," alloquor eum, "verumne est hic in singulis fenestris suscitabula
praedonia[11] esse?"

"Verum est. Nola una tinnit in cubiculo heri Vantine, altera in meo,
tertia autem in decuria lictoria."

"Operanturne?"

"Operantur; herus Vantine ipse tentavit hac vespera ante coenam."

"Cur vero non sonabat quum ego fenestram levavi?" quaero.

Parks risit.

"Quia diverticulum[12] seiunxi," respondit, "quum ad efferendos forulos
prodii. Diverticulum est in ferrea pyxide in muro, pone gradus. Muneris
mei est nexuram quaque vespera, antequam cubitum eam, provertere."

Allevatus susperavi.

"Estne nexura proversa nunc?"

"Est, sane, mi Here. Post ea quae narraveras haud erat verosimile id
oblitum me iri."

"Ratum etiam esset te armare," suasi.

"Habeo mecum sclopellum."[13]

"Egregie est. Nec eo uti dubites. Nunc domum me conferam lassus praeter
modum."

"Visne pilentum meritorium accersam?"

"Noli; ambulatio salubris erit. Cras te conveniam."

Adiuvante Parks laenam indui, ipse vero ostium pro me pandit. Paucis
post momentis quum respexi vidi eum usque in fastigio graduum stantem,
atque post me prospectantem. Probe intellexi eius animum, quam noluerit
in eam morte infestam domum regredi; ego contra spiritum liberum ductavi
conscius ex ea egressum me esse.

[1] Apertá, subere extracto.

[2] Sella cum _pulvillo_, aut _pulvinari_; ille tolli potest, hoc non
potest; utrumque genus setá, vel alio tomento efferctum est ad molliter
sedendum.

[3] _Columellas_ diurnorum (ephemeridum) sic rectius vocari arbitror;
_antes, ántium_ ordines, strias, strigas Latine, sonant.

[4] _Cácula, -ae_, m., pedisequus, famulus a látere.

[5] _Vespillo, -nis_, m., est adiutor Libitinarii in adornandis ac
sepeliendis mortuis.

[6] Aquam fossilem, vel metallicam, _acidulam_, sive per adiectivum
_-us, -a, -um_, sive per nomen _acidula, -ae_, vocamus; itaque
_acidulare_ et _acidulatum_ adhibeo ad indicandum actum quodlibet
temetum _acidulá_ temperandi, ut Europaei diluunt vinum apud Anglos
_brisaeum_ et secálinum.

[7] Est lectulus, hic, portátilis.

[8] Est supellex, cui cadaver, aut _capulus_, in quo cadaver iacet,
imponitur, aut quo idem in humeris _fertur_.

[9] _Carpusculus, -i_, ea pars domus quae sub terra est.

[10] _Quadrum, -i_, hic loci, opus ligneum fenestrae est.

[11] _Suscitabulum praedonium_ voco apparatum electricum, qui, si
praedones, infractores, aut quislibet rei ignarus fenestras, vel ianuam,
ita munitam temeret, tinnitu, vel clangore alacri incolas evocat, e
somno _suscitat_, et decuriam quoque lictorum simili strepore evocat.

[12] Per _diverticulum_ hic intelligo tabulam in qua claves fixae sunt
electricae, quarum ope fluxus, sive meatus electricus inducitur et ad
arbitrium sistitur.

[13] Arma manualia igniaria sunt duorum generum: alterum _sclopetum_,
quod est maius, _sclopellum_ est alterum, minus, cuiusmodi in saccis aut
vaginis coriaceis geritur.



CAPUT IX

Hariolationes circa Aenigma.


Ambulatio sursum versum mihi profuit. Pluvia iam cessavit, atque aura
ita sensus afficiebat acsi in recentem saporem purumque odorem fuisset
elutrita.[1] Magnos eius haustus respiravi, unde sensus fatigii,
pressurae, viriumque iacturae pedetentim dissipatus est. Nihil
properavi--quin etiam de itinere me in Compitum Madison diverti, et in
molem aedificii Laevigatorii Ferri[2] respexi, quod radiis lunae
collustratum speciem eboris caesi referebat albicans et purum--atque
media nox iam pridem praeterivit quum ego ad Marathonem perveni. Higgins
ostiarius iam ostium exterius sera occludere parabat, ac post pauca
minuta me in tollenone convenit.

"Est vir quidam qui te praestolatur," affatur me, ubi vectaculum[3]
sursum ruere coepit. "Herus Godfrey is est. Vix dena minuta ante hic
attigit. Memorabat te eum exspectare, proin in tua cubicula eum admisi."

"Fecisti amice," respondi, et iam iterum de indefessis viribus Godfrey
cogitavi.

Eum in artisellio volutantem et in me renidentem intrans reperi.

"Higgins me docuit te necdum revenisse," fatur velut in explicationem,
"itaque hic te aliquantum exspectare ratum duxi ea lege, ut, si admodum
lassus non esses, aliquantum verbigeraremur. Sin vero aliter, dic sodes,
et ego me e medio tollam protinus."

"Lassus non sum," respondi laenam meam pendens. "Quin valentiorem me
sentio quam una hora ante."

"Non me latebat tunc te tantum non confectum esse."

"Quínam tu sospes perduravisti, Godfrey?" quaero ex eo, dum e regione
sibi sedem capiebam. "Tu defessus minime videris."

"Sum tamen," ait, "paucillum. Sed fultus sum cerebro stulto, quod corpus
usque eo dum quid ad agendum supersit, sopiri non sinit. Quum vero haec
perfecta sunt, corpus relaxat, quod instar vacerrae somno mergitur. Modo
accurate novi me hac nocte somno probe frui usque eo non posse, donec
scitum theorema tuum mihi concredideris. Praeterea et ego habeo pauca
tibi quae tradam."

"Perge igitur!" hortor eum.

"Remulcale paullo ante meum ex officina discessum Parisiis accepimus.
Herus ille Theophilus d'Aurelle fidicen est Caffariae[4] Parisiacae.
Hac vespera more solito suis fidibus cecinit, fieri itaque nullo pacto
potest ut ipse cadaver iaceat in conditorio Neo Eboraci. Insuper, quanto
ipsi notum, nullus amicorum eius in America est. Absque dubio posse eum
per effigiem mortui, quis ille fuerit, declarare censeo, cuius exemplar
iam viae commisimus, sed nova ante senos aut octonos dies percipere haud
possumus. Sed ego recte hariolatus sum--nomen hominis non est
d'Aurelle."

"Ais tu effigiem eius te habere?"

"Habeo, hoc postmeridiem aliquot fieri iussi. En unam. Tibi serves;
aliquando usui tibi esse poterit."

Accepi pagellam, et ut speculabar vultum in ea depictum coepi
intelligere torva lineamenta, quae postmeridiem videram, nullum mihi
praebuisse verum hominis eiusque aspectús conceptum. Nunc oculi clausi,
lineamentaque composita erant atque placida, verum etiam ipsa mors haud
illi commodavit certam dignitatem. Vultus erat hominis levis et
licentiosi, cauponarum asseclae, ut Parks dixerat--gyrovagi[5]
platearum, hominis indolentis, qui in nulla non turpitudinis fraudisque
ima descendere paratus esse videretur. Ego saltem sic existimavi.

"Is mihi certe imae sortis homo esse videtur," me observans ait Godfrey.
"Aliquis parasitorum sine labore et quaestu, qui Parisiis haud rari
sunt. Tabernariae et ancillae proclives in eos sunt."

"Recte te aestimare censeo," affirmo ego: "verumtamen, si eius fuit
sortis, perspicere haud queo quid negotii ei cum Philippo Vantine esse
poteruit."

"Nec ego; verum et aliae res complures sunt quas haud plus capio. Omnes
nos coecutimus, mi Lester; haec reputastine? Prorsus coecutimus."

"Cogitavi de ea re," respondi tractim.

"Quis ille homullus fuerit, sine dubio, suo tempore
declarabimus--fortasse citius quam exspectamus, cuncta enim diurna
matutina effigiem eius divulgabunt, atque si hic, Neo Eboraci, notus
fuerit vel maxime, aliquis eum agnoscet. Quum noverimus quis fuerit,
verosimile erit et negotium eius cum Vantine nos divinare posse. Perinde
reperiemus quae mulier illa sit quae hac vespera Vantine viserit--quod
nihil est nisi amplior Rogers vexatio donec fateatur, quum haud erit
difficile eam exquirere, suaque secreta elicere. Insuper et cognoscemus
quare Rogers eam tegat et tueatur. Haec omnia parum erunt ardua. Sed
quum haec omnia perfecerimus, omniaque facta ad manus erunt, vereor ne
ista omnia haud sint ullius momenti."

"Ullius momenti?" repeto ego. "At vero certe--quondam."

"Nullius momenti, siquidem has res non quaerimus. Id rescire volumus
quemadmodum Vantine et hic Francus ignotus caesi fuerint. Atque hoc
ipsum est, certo scio, quod nec vir, nec mulier, neque Rogers, nec
quisquam cui obviam facti sumus, declaraverit. Omni huic rei humana
sublatet persona, quam ne suspicari quidem novimus, et quae quo demum
modo eruenda sit, prorsus ignoro. Aenigma mihi est, paene terret me; est
tamquam umbra minax, quam nemo prehendere queat."

Momentum temporis silebamus; dein tempus esse arbitrabar ut et ego
eloquerer.

"Godfrey," fari coepi, "quod modo tibi dicturus sum, per fidem dictum
existimes velim, nec nisi facultate a me concessa edixeris. Spondesne?"

"Quin prosequere!" ait me contuitus.

"Enimvero me scire arbitror quemadmodum hi duo viri caesi sint.
Audidum."

Narravi illi deinceps historiam arcae Boulé; recolui sententiam Vantine
cuius ea primum fuerit; memoravi pretium quod ipse pro ea solvere
paratus fuerit; explicui longiuscule discrimen inter primarium et
redditivum, ac repetivi eius assertum hanc esse primigeniam et
artificium indubitatum. Longe ante quam ego finiveram Godfrey exta
artisellium fuit, vultus eius rubore perfusus, oculi ardebant, atque in
cubiculo sursum ac deorsum ambulabat.

"Praeclarum!" mussitabat interdum. "Ingens! Quem et qualem efficeret
casum, Lester!" clamabat ante sellam meam consistens, meque veluti
lumine gloriae irradiabat iam narrationem absolventem. "Unicum quoque
est et hinc praeclarum. Tam est unica fabula quam ista arca Boulé!"

"Iamne nunc tu quoque perspicis?" quaesivi aegre aliquantum quod
coniectura mea tam esset perspicua.

"Num perspiciam?" quaerit in sellam recidens. "Quis nisi coecus non
videat? Utut tamen sit, ob res sic collatas fidem auctoris tibi tribuo.
Tot enim nostrum--uti Grady!--ita ratiocinari nequeunt, nec quae negligi
queant internoscere valent. Sic, secundum Grady, quod Vantine in
possessionem arcae Boulé casu venit, verosimile esset factum
negligendum, atque hoc ipsum factum est omnium caeterorum essentia. Et
tu solus id perspexisti."

"At tu quoque id cito intellexisti," inquam, "primum quam tibi innui."

"Ita quidem, sed tu sic retulisti ut rei gravitas esset manifesta. Non
capere haud poteram. Puto etiam utrumque nostrum paene idem de ea re
sentire. Nempe," hic digitis coepit numerare. "Arca occultum forulum
continet. Si enim ea revera Matronae de Montespan fuerit, carere eo non
poterat--ipsa ea re egebat prorsus ita ut ipsa reticula egebat in
supparis, aut gemmatis nodulis in manutiis. Forulus is, quoniam fortasse
documenta pretio haud aestimanda contenturus erat, veluti litteras
regias amatorias--quin etiam plus si idgenus litterae ab alio viro
erant!--condigne custodiendus erat, ideoque mechanisma effingendum erat
ad compungendum quemlibet aperire tentantem et ad venenum tam lethale
illi instillandum, ut praesentem inferret mortem. Rectene hactenus
sentio?"

"Rectius nemo," annui, "tam clare ne ipse quidem mihi anteposui. Perge!"

"Convenit ergo inter nos," prosequitur Godfrey, "negotium illius Franci
ignoti cum Vantine aliquem nexum cum ista arca habuisse."

"Ipse Vantine ita putavit," interpono ego. "Ipse enim mihi postea dixit
ob hanc ipsam rem se hunc convenire non recusasse."

"Quadrat! Recta hinc illatio est nos a vero haud abesse. Negotium ergo
Franci ad arcam forulumque occultum attinebat. Solus relictus, arcam in
contiguo cubiculo conclavi conspicatus, forulum aperire tentavit,
fuitque occisus."

"Prorsus ita," approbo ego; "quid vero de Vantine?"

"Mors Vantine vix tam facile explicabitur. Haud absurde suspicabimur et
mulierem eodem negotio arcae ductam venisse. Ipsa quoque occultum
forulum volebat aperire, et re ibidem celatá potiri--quod quidem certum
videtur ex eius cum priori advena familiaritate.

"Usquene credis eius fuisse effigiem quam ille in horologiolo gessit?"

"Id pro certo scio. Sed quí accidit ut Vantine occideretur? Num mulier
fato prioris monita Vantine ad tentandum forulum consulto induxerit, ne
sibi periclitandum esset? An vero ipsa quoque ignara mechanismatis fuit?
Praesertim vero cum successune ipsa res in arca clausas subduxerit?"

"Miror quid arca celet," curiosus quaerito ego.

"A, utinam id sciremus!"

"Fortasse mulier id ne curavit quidem. Vantine ipse mihi dixit se arcam
accuratissime exploraturum. Nec dubito quin ipse hoc ipsum agitasset,
quum interventu mulieris turbatus esset. Fieri quoque potest ipsum se
hanc e domo emisisse, tum vero ad arcam regressum, postquam ipsa
discessisset, in forulum occultum incidisse."

"Ita, sane; id quoque fieri poterat. Verumtamen mecum fateberis utrumque
hunc fere in modum, ut modo descripseram, occisum fuisse."

"Recte mones. Nihil prorsus puto dubitandum."

"Obstant quidem nonnulla--nec parum gravia. Sententia haec declarat
quidem modum utriusque necis, perinde explicat similitudinem vulnerum;
ostendit porro quare utraque plaga in recta manu, paullo infra
iuncturas, inflicta sit; explicat denique quare cadavera eodem reperta
sint loco, siquidem uterque eorum opem quaesitum iverat. Verum, primo
loco, si Francus forulum evulserit, quisnam eundem clausit?"

"Fortasse manu remota forulus ipse se clausit."

"Et iterum sese clausit postquam Vantine aperuerit?"

"Etiam."

"Mechanisma scitissimum id esse oportet."

"At id fieri saltem potest."

"Quid id fieri posse neget? Meminisse nos convenit veneficos eius aevi
ingeniosissimos fuisse. Ea fuerunt tempora gloriae La Voisin atque
Marquise Brinvilliers ab Elixi, et Orcus noverit quot aliorum artis
huius peritorum, qui Catharinam de Medicis in Franciam secuti sint. Haec
ergo omnia fieri certe poterant. Unum tamen est quod fieri non possit,
atque hoc est venenum, quod si ita ingestum est ut hic ingestum esse
credimus, liquidum esse oportet, recens esse, semperque ad adhibendum
paratum in ea arca servari per plus quam tercentos annos. Atqui id ante
saecula exsiccatum esse oportebat. Nec mechanisma tam diu integrum
perduraret, admodum enim argutum ac delicatum id esse oportet. Proinde
oleo subinde oblini repararique deberet. Si choragium[6] id
impellit--nec capio quid aliud id impulerit--choragium debebat subinde
renovari et intendi."

"Tum?" quaero, silentio ab eo facto.

"Tum clarum est forulum aliquid recentioris celare quam litteras
Ludovici Quartidecimi amatorias. Mechanisma arcae novissime debebat in
ordinem redigi. Sed a quo, et quamobrem? Istud est arcanum quod se nobis
ad solvendum offert--est autem propositio praestantissima. Dein est
aliud quod obstat," pergit ille. "Francus ille novit aliquid de illo
forulo occulto, quia, ut nostra fert sententia, aperuit eum, et occisus
est. Cur fuit ille ignarus veneni?"

Hoc vere poterat obverti, et quo plus de ea re cogitavi, eo gravius
videbatur obstaculum.

"Fortasse," ait denique Godfrey, "d'Aurelle solus erat acturus, a turba
segregatus--"

"Turba?"

"Certe hic turba subest. Hoc molimentum certe opus est complurium. Dux
autem istius turbae magno est ingenio! Miror utrum capias quanti ingenii
ipse sit! Reputa modo: Ipse perspectum habet secretum foruli arcae
Matronae de Montespan, sed praeprimis ipse novit secretum veneni--veneni
Mediceorum! Capisne, mi Lester, quanti hoc sit?"

"Quid, tandem?" quaesivi, quod Godfrey me iam superabat.

"Hoc indicatur insignem eum esse malefactorem--revera egregium
malefactorem--talem, qualem scelera nulla latent. Animadverte sis. Is
solus novit secretum huius veneni; unus suorum gregem deserit,
proditionem suam vitá luit. Ille est mens, caeteri instrumenta tantum!"

"Ergo tu non credis arcam casu ad Vantine missam esse?"

"Casune? Minime gentium! Quin pars fuit integrans propositi--eximii
propositi!"

"Etiamne id potes mihi declarare?" quaero ex eo quadam ironia, nam haud
diffiteor mihi visum esse Godfrey se phantasia suá abripi passum esse.

Bono animo subridens me conspexit.

"Haec omnia utique fabulas texere est," ingenue fassus est. "Ego primus
id agnosco. Nihil nisi enim rationem theorematis nostri ad naturalem
finem sum prosecutus. At fieri etiam potest nos a recto tramite prorsus
aberrasse. Fortasse d'Aurelle, aut quidquid aliud nomen eius fuerit,
casu tantum fortuito, tamquam blatta in flammam candelae, eo
incidit.--Quod ad molimen ipsum attinet--coniectura mea nonnisi est.
Quid tandem si ego et tu indicia deteximus audacis latrocinii--"

Subito conticuit, expalluit, mox iterum erubuit.

"Quidnam rei, Godfrey?" quaesivi, quod aspectus eius me exterruit.

Reclinatus in sella, oculos palmis obtexit. Vidi quam hi tremerent, quam
ipse toto corpore tremeret.

"Exspectadum!" ait raucus. "Exspecta modo!" Mox se erigens, dum vultus
angore rigebat, "Lester mi!" clamat voce petili prae pavore: "Arca non
custoditur!"

"Imo custoditur," respondi. "De ea dumtaxat re cogitavi!"

Narravi illi dein quibus cautelis eam custodiri providissem. Non sine
suspirio allevatus me audivit.

"Factum optime," inquit. "Parks haud magno esset praesidio, ex mea
sententia, si res in contrarium currerent; existimo tamen arcam tutam
esse--hac nocte. Antequam tamen proxima nox obrepat, Lester mi, ipsi nos
inspiciemus."

"Inspiciemus?"

"Sic, Hercle, forulum occultum exploraturi!"

Quasi fascinio tactus illum contueor, sed animo recellens.

"Et reperiemus," subiunxit.

"D'Aurelle et Vantine repererunt eum," musso ego spissius.

"Et tum?"

"Uterque est mortuus!"

"Nos non occidet. Nos eam rem muniti obibimus, mi Lester. Dens ille
venenatus incassum feriet--"

"Noli!" clamo ego in sellam me revulso. "Ego--ego, inquam, id facere
nequeo, Godfrey. Me ignavum non esse Diis notum--at non illud!"

"Tum tu me facientem spectabis," inquit.

"Id etiam deterius esset."

"At ego paratus ero, Lester. Nullum erit periculum. Sume animum! Quin
res idgenus vix ulli in vita semel contingit--evertere occultum forulum
matronae de Montespan! Sic profecto!" subiungit oculis micantibus, "et
ut insimul malefactori nostri aevi audacissimo nos ipsos aequas
praebeamus obices!"

Risus eius petilis index suae erat concitationis.

"Dein, scisne, mi Lester, quid in eo forulo reperturi simus? At hoc--est
profecto mera coniectura--coniectura coecissima, sed si sit vera--si
vera sit!"

E sella sua exsiliit labra mandens, toto tremens corpore. Intra pauca
tamen momenta requievit.

"Utut sit, Lester, nonne mihi non deeris? Veniesne?"

Mori eius quasi magico obluctari haud poteram. Praeterea--occultus
forulus Matronae de Montespan erat evertendus! Obices ipsos nos eramus
aevi nostri summo malefactori posituri! Quanta discrimina!

"Adero," respondi celeri haustu aeris; "veniam!"

Vultu hilari me in humero conpalpavit.

"Id te facturum novi! Ergo vesperi crastino.--Te accersurus horá
septimá tibi adero. Coenabimus una--ac tum, euge, grande illud arcanum!
Conventumne?"

"Conventum!" respondi.

Sumptis laena pileoque ad ianuam accessit.

"Quaedam quae fieri debeant supersunt," inquit; "lorica illa parari
debebit--atque ratio procedendi, ut scis, excogitanda. Vale, igitur,
faustam tibi precor noctem--ad hodiernam usque vesperam!"

Eo denique digresso mox ianuam pone se claudi strepitumque gressuum
pedetentim evanescere audivi. Horologiolum tum aspexi: hora fere erat
secunda.

Paene vertiginosus decubui. Quies tamen mea horridis somniis erat
turbata, somniis--de colubro qui fulgidis oculis, dentibusque veneno
stillantibus ad feriendum mihi imminens se erigebat.

[1] Lavata.

[2] _Ferrum laevigatorium_ vocamus triquetram, vel triangulum ferreum
solidum, quo lotrices ac vestiplicae lineas vestes elutas, amylo
tinctas, parumque aqua, ne nimis rigidae essent, conspersas, ad
ustulandum calido, planant ac _laevigant_. Est Neo Eboraci in compito,
ubi Via Tertia et Vigesima Plateam Quintam et Latamviam intersecat, ac
per iocum, ob vagam similitudinem, eo nomine vocitatur.

[3] _Vectaculum_ quidquid vehitur, rite appellamus: hic loci cavea est,
quae cum caetero machinamento _tolleno_ appellatur post Vitruvium.

[4] Popinae in urbibus Europaeis, quo otiosi cyathos caffae nigrae aut
flore lactis temperatae sorbillatum, fumatum, diurnaque lectum commeant.

[5] Qui sine negotio, proinde sine certo proventu ac domicilio vias
pererrat, vitam incertam ac parasiticam ducens.

[6] Est chalybs, in spiram tortus, qui horologia impellit.



CAPUT X

Praeparationes.


Postero mane evigilanti mihi prima incidit cogitatio de Parks, quod e
dictis actisque Godfrey quaedam sollicitudo animum mihi incessit ne
Parks in graviori versaretur discrimine quam sive ipsi sive mihi visum
esset. Quamobrem haud parum levaminis mihi attulit, quum appellanti per
telephonum vox Parks mihi respondisset.

"Hic herus Lester est," inquam eum allocutus. "Prosperene omnia?"

"Omnia salva, mi Here," ipse respondit. "Perfractor egregius ille sit,
qui nunc hic invadere tentet."

"Quínam?" quaero.

"Relatores domum undique obsident. Persuasum sibi habere videntur alium
quem hodie hic occisum iri."

Haec quidem ridendo protulit, mihi tamen hic conceptus non tam iocosus
esse videbatur.

"Id futurum haud spero," statim respondi. "Cave quemquam relatorum
intromiseris, aut cum iis colloquaris. Responde illis se ad decuriam
lictoriam sciscitatum conferre oportere. Si vero te nimis vexent, fac me
certiorem, et ego statim lictorem submittam."

"Teneo, mi Here!"

"Insuper, Parks."

"Audio, Here."

"Neminem omnino in domum admiseris--quidquid demum velit--nisi ab heris
Grady, Simmonds, aut Goldberger comitatus veniat. Neminem tibi ignotum
intromiseris. Siquid insoliti evenerit, me edocueris. Cautem te hac in
re esse velim."

"Calleo, Here mi."

"Qui valet Rogers?" quaero.

"Multo melius. Volebat quidem surgere, sed ego monendum eum putavi
satius sibi esse in lecto perseverare, neque res administrare velle. Eum
locum sibi potiorem esse existimavi."

"Recte factum," assentior ei. "Illic eum dum potes continebis. Si fieri
poterit succedente die et ego veniam; sub vesperum tamen ego et Godfrey
pro certo aderimus. Interim siquid me velis, hic in officina me
evocabis."

"Statutum bene, mi Here," respondit suspenso auscultatorio.

Relata de eventibus a Godfrey facta in diurno nunc demum ientans
lectitavi, probeque animadverti clandestinas in Delectum Grady
allusiones:

 HERI VANTINE SALUTATRIX IGNOTA
 (Grady velis animadvertere)

Nec obscure significabatur oportuisse Grady siquando veram cuiusque rei
gravioris momenti requireret notitiam, ad _Record_ se convertere
debuisse.

Haec tamen obiter fiebant, ipsa enim geminae tragoediae historia, fuse
illustrata, per antes plures effusa erat, satisque constabat summa diei
nova censeri.

Sub itinere deorsum in urbem plura inspexi diurna. Eventus hos tragicos
cuncta horum magna imaginum profluvione--imaginibus d'Aurelle, Vantine,
Grady (vegrandi), Simmonds, Goldberger, Freylinghuisen, aedium Vantine,
collustrarunt; diagrammata exhibebant conclave cum situ ubi cadavera
reperta sint; lineamenta anatomica exhibebant indolem vulnerum;
accedebant effigies veneficorum vetustatis cum fabulis admodum turgidis
de rebus gestis eorum,--sed ubi ad explicandam ipsam huius tragoediae
historiam perventum est, reperi ea magis ieiuna et minus intima narrare
quam relata ipsius _Record_.

Pleraque horum mera erat farrago theorematum, hariolationum,
suggestionum, quibus sanguis rigescere possit, item, clam innuere
gestiebant profundas notitias relatoribus confisas, non tamen in
publicum evulgandas, donec sicarii oppressi fuisset. Id autem mox factum
iri nulli diurno erat dubium, siquidem nonne Grady, magnus ille Grady,
in persona suscepisset res administrandas? (Hic deinde gloriosa
sequebatur historia rerum a Grady gestarum).

Satis ex his perspicuum erat omnes hos relatores ad suas notitias
obtinendas ad Grady recurrere debuisse, et facile mihi fingere queo quí
hi relatores dum haec panegyrica inviti scriptitabant, secum eum in mala
devoverint. Etiam commode mihi fingere queo quemadmodum concinnatores
diurni haec vaga figmenta cum admirabili sibique consistenti
descriptione eventuum a _Record_ editorum conferentes eadem damnaverint,
proinde et suspicabar triumphum _Record_ in causa esse quare copiae
relatorum aedes Vantine obsedissent.

Interim simulac herus Royce in officinam advenerat, totum hunc rerum
statum cum eo pertractavi, reliquum autem diei tempus documentis, ad
bona Vantine facientibus inquirendis et a Tabulario probandis insumpsi.
Parks interim semel aut bis me quaesitum quid de certis minutiis
statuissem, appellavit, aliquis autem e propinquis potioribus, patruelis
aut consobrinus tertii vel quarti gradús alicunde ex occidente
telegraphemate me docuit se versus Neo Eboracum iter suscepisse. Tum
autem circa dimidium postmeridiem Parisiis remulcale, a me iam paene
oblitum, huius tenoris pervenit:

 "Royce & Lester, Neo Eboraci.
 "Erroris in arca transmittenda nos admodum poenitet.
 Delectus noster explicatum veniet.
 "Armand et Fils."

Sic itaque finem accepit fabula poetica quam Godfrey texerat, et quam
credere ego paene eram paratus--fabula de consilio conscio, de insidiis
et molimento de industria concoctis, deque aliis idgenus. Haec igitur
casu tantum inciderant. Ad haec et ipse de me et ob meam credulitatem
risi. Haud dubium quin et mea figmenta poetica de occultis forulis deque
venenatis cuspidibus aeque fabulosa esse comprobentur. In meo animi
statu nocte hesterna haec satis credibilia mihi videbantur, sed nunc,
plena diei luce id omne perquam absurdum mihi parebat. Quam Grady et
Goldberger ista risissent!

Totam proinde hanc rem impatiens a me amandavi, mentemque ad alia
converti; tamen profundam quandam nervorum tensionem deponere me haud
posse sensi; itaque obseratá scriptoría meá, ministellum edocui me
non rediturum, atque accitá rhedá meritoriá Nemus Urbanum percursare
statui. Aura recens, fragrantia arborum, aspectus puerorum iuxta vias
colludentium me haud parum recrearunt, et sic par eram Godfrey, horá
septimá me convenientem, risu excipere.

"Mensam conduxi in popinula prope a cornu vici," fatur is, ad me
ingressus. "Institor popinulae amicus meus est, speroque locum tibi
placiturum fore."

Et placuit. Prandium profecto adeo placuit, ut totos nos devinciret, nec
usque eo negotium, quod nos huc allexerat, memoravimus, donec caffa
allata, convolvulique accensi fuissent.

"Quidquamne novi?" sciscitabar ab eo, dum sellas nostras parumper a
mensa amoliebamur.

"Nihil, ullius momenti. Cadaver in conditorio declaratum non est. Prae
omnibus, lictores Parisiaci mensuras Bertillonianas eius nullas
sumpserunt."

"Proinde malefactor non fuit."

"Nunquam fuit captus," interpretatur Godfrey. "Magis etiam mirum hic eum
non fuisse cognitum. Verosimile est binas hominum milliones effigiem
eius in diurnis vidisse. Aliqui putaverunt quidem se eum novisse, et hi
conditorium quoque adiverunt; id tamen incassum fuit. Nemo disperiisse
lictoribus relatus est."

"Hoc certe insolitum est, nonne ita?" interpretor ego.

"Valde, profecto, insolitum. Id alterutrum significat: sive suos amicos
se consulto occuluisse, sive vero, saltem Neo Eboraci, prorsus nullos
habuisse. Verum etiam tum, saltem is qui cubiculum ei locavisset, mirans
quid de eo factum esset, prodiret, et de eius fatis sciscitaretur.

"Fortasse nullum cubiculum conduxit," memoro ego. "Neo Eboracum fortasse
modo pervenit, rectaque ad Vantine perrexit."

Vultus Godfrey clarescere coepit.

"A vaporaria,[1] utique! Tantum profecto vel de sua inducere poteram
tonsura. Vel inde patet eum vix denos dies a Francia abfuisse. Ignosce
interim paulisper."

His dictis cito discessit, sed quinis circiter minutis iterum rediit.

"Officio nostro telephonavi ut ad vaporarias, quae heri appulerant,
sciscitatum aliquem mitterent. Nam si ipse vector fuerit, aliquis
nauticorum effigiem eius agnoscet. Tres fuerunt naves quibus advehi
poterat--_Adriatica_ atque _Coecilia_, a Cherbourg, atque _La Touraine_,
ex Havre. Nihil aliud est quod sciam," cogitabundus subiunxit, "nisi quod
Freylinghuisen putat se indolem veneni agnovisse. Id speciem quandam
acidi Borussici esse ait."

"Ita, sane," respondi, "tale quid eum heri vesperi memoravisse audivi."

"Hoc postmeridiem de ea re cum eo collocutus eram, et se doctissimum
comprobavit," prosequitur Godfrey. "Grandis ipsi sane isthaec est
occasio auram popularem captandi, usumque eius capiet quam potest
maximum. E verbis eius collegi acidum Borussicum, quod Dii norunt satis
lethale est, duas solum centesimas veneni complecti; solutionem autem
hactenus factarum virulentissimam quaternas centesimas efficere.
Freylinghuisen asserit eum, quicunque hoc venenum concoxerit, novam
certe eius miscendi rationem invenisse--aut certe rationem antiquam
parandi denuo reperisse--ita ut hoc quinquagenum centesimarum esset
virulentiae. Aliis verbis: si vel particulam guttae eius in sanguinem
hominis vivi intuleris, celerius eum occides quam si glande[2] eum in
corde feriisses."

"Nihilne ergo hominem servare posset?" quaero ego.

"Nihil omnino. At ego non dixerim prorsus fieri non posse ut siquis tibi
securi adstet, atque intra momentum, postquam venenum manui tuae infusum
fuerit, brachium humero tenus decusserit, nullam spem vitae superesse;
verum id citissime fieri deberet, quin et tunc quaestio esset fortunae.
Freylinghuisen existimat id inventionem esse novam. Ego nego. Potius
aliquis mihi videtur praescriptum Mediceum vetus reperisse. Fortasse
haec formula in occulto forulo erat recondita, ut semper esset unde
mechanisma ali posset."

"Mi Godfrey," quaero eum, "usquene desiderio eius rei experiendae
teneris?"

"Nunquam magis; forulum illum occultum explorare pergam. Atque si dentes
illi feriant--esto, ero paratus. Vide sis quid hodie fecerim."

His dictis e sacculo aliquid produxit, quod manutium[3] chalybeium esse
videbatur, veluti quae in sutis[4] videmus veterum. Id manui induxit
dextrae.

"Ut vides, manutium totam manús tegit superficiem," inquit, "ad
medietatem articulorum usque digitorum. Factum e rigidissima chalybe
est, atque glandem repercuteret. Atque videsne mi Lester, quí in medio
cavatum sit?"

"Video," inquam, "mirorque cur id ita feceris."

"Aliquantulum illius veneni, exempli instar, accipere volo. Ex mea enim
sententia, quum dentes manum percutiunt, ictus guttulam, vel duas, eius
veneni inde elicit. Nolo ut guttulae eae depereant, sed potius ut in
ista cava decurrant, collectasque summá curá phialae committam. Finge
modo quid id sit, mi Lester!--venenum Mediceorum!"

Sedens paulipser partim hilaris eum aspectabam, partim miserescens.
Miserum enim erat futurum novisse ut sua theoremata utpote
pulchritudinis plena, mox in nihilum recidant, quum ipse iis adeo
delectatus ac beatus fuerit. Insuper quam egregiam ea praebitura erant
historiolam! Obtutu meo oculis capto, manutium chalybeium in sacculum
recondidit.

"Hem, quid nunc est rei?" quaerit placide.

In responsum produxi remulcale, eique tradidi. Superciliis caperatis id
legit.

"Nonne istud nostra bella somnia paululum acu terebrat?" quaero tandem
ex eo.

Cogitabundus capite annuit.

"Ita equidem," et nuntium iterum ad verbum legit. "Delectus Armand
necdum te visit?"

"Necdum; nuntium enim non multo ante circiter horam tertiam accepi.
Fortasse cras aderit."

"Arcam illi utique tradere debebis?"

"Prorsus ita, sua enim est. Saltem non Vantine est."

Nuntium in involucrum recondit, mihique reddit. Quam fuerit animo
turbatus atque confusus, e rubore vultus facile perspexi.

"Nihilo secius," fatur denique, "arca illa mihi tamen cordi est, Lester,
optoque ut eam tam diu quam possis, detineas. Ego saltem usque eo non
dederem, donec alteram, a Vantine emptam ille tibi traderet."

"Ut id agat utique dabo operam," annui protinus. "Absque dubio id
aliquot exiget dies--si vero arca Vantine usque Parisiis sit, etiam
plus."

Godfrey digito pincernam accersit, petit rationale,[5] solvit.

"Nunc vero, age, procedamus inspiciamusque istam arcam," inquit, "ut
fuit in votis. Me insanire putabis, Lester, verum ne illud remulcale
quidem fidem meam, occultum illum forulum existere, concussit."

"Caeteraque omnia?" quaero.

"Prorsus omnia," tractim respondet. Interim dum aedes Vantine
attigeramus nullum verbum protulit. E torsis tamen superciliis satis
perspexi quanto nisu conaretur arcanum eius foruli explicare.

"Obsidio videtur iam soluta," dixi ego, nobis e vehiculo descendentibus.

"Obsidio?"

"Parks mihi per telephonum nuntiabat consortes tuos locum hunc
obsedisse. Ego autem obsidentibus resistendum iussi."

"Miselli iuvenci!" ait subridens. "Aegrum cogitatu est hos id solum
scire quod Grady eos docere possit!" His dictis ad aedes accessit easque
undique circumspexit.

"Quonam in cubiculo est arca sita?" quaerit.

"Cubiculum anticum illic, a laevo est, ubi duas fenestras cernis
obtabulatas. Arca in cubiculo angulari est--cis una est fenestra, citra
sunt duae."

"Exspecta modo dum accuratius perspiciam," me monet, humilique sepimento
superato, celeri gressu praeterivit aedium frontem et latera, angulum
praetergressus. Haud plus uno minuto abfuit. "Salva omnia," submissa
voce, allevatus animo renuntiabat.

"Utique sunt salva et tuta. Certe tibi visum non est--"

"Si arca id quod putavi celat, Lester--quin," subiungit acrius, meo
obtutu animadverso, "quod et nunc credo eam celare--tuta et salva sub
robustissimo fornice Argentariae Nationalis Urbanae non esset," quibus
dictis ut pulsarem innuit.

Parui silens.

Parks fere momento ipse adaperuit, cuius e lineamentis facile divinavi
quam nos videndo gavisus sit.

"Heus, mi Parks," alloquor eum dum intro, "spero hic cuncta prospere
geri."

"Prospera omnia, mi Here," respondit. "Sed tamen nervos nostros
tentant."

Interea dum laenam pendendam Parks trado, motum pone me percipio, et
conversus video Rogers in camula sedentem.

"Heus te," alloquor eum, "iamne circuire vales?"

"Valeo, Here," respondit, nec me aspiciendo. "Satius existimavi
descendere et in societate Parks versari."

Parks paulisper amariuscule subrisit.

"Quod ego id expetivi, Here Lester," ait. "Hic enim adeo solum me sensi
ut aliquem vel solius collocutionis causa adsciscendum existimarem.
Praesertim quum suscitabulum praedonium sonare coepisset."

"Suscitabulum praedonium?" cito exclamat Godfrey. "Quid ais?"

"Habemus enim in fenestris suscitabula contra praedones. Id quidem
interdiu avertere solemus, hodie tamen satius duxi adversum servare,
itaque medio postmeridiem revera tinniit. Primum aliquem domesticorum
fenestram aperire tentare putabam, sed nullus id temeravit. Certe puto
aliquid infausti evenisse."

"Visumne ivisti fenestram?" quaero ex eo.

"Ivi visum equidem; nam et lictor advenit sciscitatum quid accidisset,
et una circuivimus fenestras exploratum, sed clausas omnes reperimus.
Inde quodammodo meticulosus paululum factus sum."

"Suscitabulum usquene operatur?"

"Non operatur; lictor me docebat circinationem alicubi ruptam esse,
seque fabros, qui apparatum instituerant, extemplo edocturum; sed
hactenus nemo advenit."

"Satius arbitror, ut ipsi fenestras exploremus," suadet Godfrey. "Tu,
Parks, hic manebis. Nos eas ipsi reperiemus; nolo ostium vel pro momento
temporis sine custodia relinqui."

Nos interim unam fenestram post alteram exploravimus, quocirca
minutissima cura, qua Godfrey singula inspexerat, me stupore perculit;
nam ne somniare quidem valebam quonam ista sedulitas tenderet.
Circuivimus pedeplanum[6] indagando quin aliquid momenti reperissemus.

"Inspiciamus nunc carpusculum," invitat ille, deorsumque per gradus viam
flectit ita paratus, ut inde intellexissem eum iam antea domum
perscrutatum esse.

In culina offendimus cocam atque ancillam uná sedentes et submissa voce
colloquentes. Sollicitae nos exspectabant, sed ego ad animos earum
permulcendos constiti, dum Godfrey rimabundus processit. Mox eum me
vocantem audivi.

Eum in camera quadam veluti ruderaria, ante singulam eius fenstram,
laternula electrica in manu, stantem reperi.

"Specta modo eo," voce motu animi tremula radiis luminis eo flexis
commisuras[7] quadraturae unius fenestrae superiores et inferiores
indicat.

"Quidnam id est?" quaero momento post. "Nihil mali cerno."

"Nihilne? Nonne vides paratas insidias domum istam hac nocte invadendi?
Quidnam hoc aliud indicat?"

Ungue igitur unius digiti extrema tortilis intexti[8] revulsit. Iam
nunc et ego perspexi tortile rescissum fuisse.

[1] Subaudi _navi_.

[2] _Glans, -dis_, f., proprie fructus quercuum; linguá tamen militari
est argilla, saepissime plumbum, in speciem glandis fictum, cuius magnam
copiam funditores Romani in hostes fundis iaculari consueverunt. Glandes
plumbae huiusmodi repertae sunt sic inscriptae (O, Dea) ROMA FERI, nempe
hostem. Proinde etiam globuli, quos milites moderni e sclopetis
sclopellisque eiaculantur, quum et specie vix differant, _glandes_
appellantur.

[3] Est operculum, sive vestis manuum; Romanum est.

[4] _Súta, -orum_, thorax, cataphracta, tegumentum metallicum pectoris,
aut totius corporis, ad avertendos ictus telorum.

[5] _Rationalis, -e:_ linguá negotiali Romaná _litterae rationales_
significant pretia rerum scripta, quia _rationem reddere_ est numeris
ostendere quid quaeque res valeat, aut quid actum vel gestum sit;
_rationarius_ itaque est scriba, qui sumptus computat; litterae, chartae
in quibus sumptus, erogatio pecuniae, aut debita numeris exprimuntur
_rationales_, vel, per substantivum, _rationalia_ audiunt.

[6] _Pedeplánum, -i_, est ea pars cuiusque aedificii, quae in _plano_
est cum _pedibus_ in via ambulantium; est supra carpusculum, contignatio
prima.

[7] _Commisura, -ae_, linguá fabrorum technicá contagionem, sive eum
locum significat, ubi orae, latera, duarum tabularum sese contingunt, et
plerumque glute vel glutine, compinguntur. Hic contagionem indicat
superioris et inferioris quadraturae fenestrarum, ut ea in America
fiunt.

[8] _Tortile intextum_ est filum aereum, plerumque cupreum vel ferreum,
quod tela quadam, potissimum sericea, ita obtegitur, ut armatura quaedam
inter manum attrectantis atque metallum intersit, alioquin manus ictu
electrico feriretur.



CAPUT XI

Oculi Ardentes.


Pro momento temporis gravitatem rescissi tortilis totam haud intellexi.
At--mox perspexi.

"Illa mea somnia," minime motus Godfrey ait, "iterum revivescunt.
Aliquis etenim viam sibi in hanc domum ista vespera invadendam
parabat--aliquis, utique, cui arca illa ex re est."

"Certe ille nullum tempus trivit," interpretor ego.

"Sciebat nempe nullum ei suppetere. Quum tu foros eos pendendos curasti,
ille intellexit te eum monuisse, propositaque perspexisse. Non ignoravit
ipse suscitabulum, se tortile scissuro, tinniturum, nisi esset
seiunctum; sed ipse aeque novit pacisci posse futurum ut nulli in domo
innotescat, si ipse tortile ruperit, nec ante crastinum diem rupturam
reparatum iri."

"Numquid eum insidiis capere non possumus?" quaero ego.

"Tentare quidem possemus, sed coeptum id, Lester, perquam est lubricum."

"Unum coeptum temerarium sufficiet pro die," respondi ego cum suspirio,
quandoquidem mihi fides occulti, veneni, caeterarumque rerum cum impetu
redire coepit. Fere poenitentem me erga Godfrey gessi, quod unquam ausus
sim circa eum dubitare. "Satius erit dubitare, sed exspectare ac videre
utrum primum vitá evadere queamus, quam alterum paremus."

"Recte mones," ait Godfrey ridens. "Rupturam hanc tamen reparabo."

Cultellum itaque exprompsit, binos aut ternos uncos, qui tortile
destinatum tenebant, laxavit, tortile utrimque propius contraxit,
velaturam deglupsit, extremos fines tortilium in laqueos inflexit,
copulavit ac revinxit.

"En," inquit, "totum refectum. Si perfractor fenestram attrectaverit,
suscitatorium in motum aget. At non puto eum id facturum. Quin existimo
eum suas machinationes patefactas esse iam sentire."

"Quí id sciat?" dubitans quaero.

"Si oculis hanc fenestram prosequitur, quod eum facere credibile est,
lumen meum vidit. Fortasse et nunc vigilat."

Opacum fenestrae quadrum haud sine quodam tremore contuebar. Iam
negotium istud nervos meos iterum afficere coepit. Sed Godfrey humeros
exagitans se avertit.

"Nunc tandem ad arcam," fatur, mihique in ascensu postico praeivit.

Rogers usque in camula desolatus sedebat, et propius eum aspiciendo
percipere poteram quam pallidus deiectusque esset. Quaeque eius
sollicitudo fuerit, imo eius animo insidere satis constabat.

"Quidquamne habes, Rogers, hac vespera?" mite ab eo peto, "quod nobis
edisserere velis?" At ille nihil nisi caput agitat.

"Iam quae scivi, mi Here, omnia tibi narravi," voce respondit submissa.

"Vexare te non pergam, Rogers," prosequor sermonem, "vellem tamen ut rem
tecum reputares. Opem meam, siquando egeas, tibi adfuturam scito."

Oculos suos cito in me sublevavit, sed protinus se recepit et obtutum
avertit.

"Gratiam tibi habeo," respondit, nec quidquam plus.

"Nunc vero," moneo asperius, "te surgere iubeo. Velis, Parks camulam a
foribus amoliri."

Parks vultu stupenti obsequitur.

"Eo certe non intrabitis, mei Heri!" obtestatur me Parks ansam forium
tenentem.

"Intrabimus vero," respondi, foresque pandi. "Estne--est . . ."

"Non est," interpellat Parks, divinando. "Libitinarii capulum
attulerunt, cadaver imposuerunt, et hoc postmeridiem in exedram[1]
dimoverunt."

"Valde placet. Nunc cuncta lumina accensa habere volo, mi Parks, prorsus
ut vesperá hesterná."

Parks manu intra ianuam porrecta deflectorium electricum advertit. Tum
discedens, sed cerá[2] iterum reversus, lumina spiritús lithantracini
accendit. Intra momentum lumina interioris quoque cubiculi exarserunt.

"En, Here mi, habes tua lumina," inquit Parks versus ianuam recedens.
"Quidquamne me vis?"

"Modo non. Exspecta tamen intra ambitum. Fortasse opus te habebimus."
Monere eum volebam ut securim in promptu haberet, nisi quod Godfrey
subridentem vidi.

"Bene, mi Here," respondit Parks, haud dubie laetus discedens clausit
ianuam.

Post haec in interius cubiculum praecessi.

"Ecce hic ea est," inquam, capitis nutu indicans arcam Boulé, in pleno
stantem luminum fulgore, quaque particula intestini operis basilisci
oculorum instar micante. "Haud sero est, mi Godfrey, eam missam facere."

"Imo vero est," frigidiuscule ipse refert dum tunicam exuit. "Iam eo
momento quo mihi historiam eius narraveras sero fuit. Quid? Lester, si
eam nunc mitterem, nunquam amplius dormirem!"

"Sin vero minus, nunquam amplius evigilabis," subiunxi.

Leni risu respondit.

"Quam asper tu vates es! Admove sis sellam, meque observa."

Interim manicas subuculae suae sursum volvit, laternulam autem
electricam iuxta arcam deposuit. Dein brachiis plexis paulisper oculos
in eximio opere heri Boulé pavit.

"_Est_ haec revera pulchritudo ipsa," tandem fatur, tum forulos
pusillos, unum post alterum, evulsit, inspexit singulos, tum magná cura
singulos in sellam deposuit. "Decernendum nunc puto utrum alia, occulta,
spatia hic non delitescant," ait.

Tum mensuram eburneam plicatilem e sacculo produxit, eam explicuit,
mensurasque tam minutas et abstrusas in omnes partes instituere coepit,
ut fere per dimidiam horam nullum verbum edidisset. Dein aliam admovit
sellam et iuxta me consedit.

"Certe in ambages incurri," fatur denique, "quod ut eveniret, absque
dubio mens artificis huius arcae fuit. Totus fundus scriptoriae occlusus
est, hi autem tres foruli exiguum tantum spatium explent. Tum tergum
arcae geminatum esse videtur--ni plus, estque illic spatium trium
digitorum, de quo rationem reddere nequeo. Est ergo facile credibile
spatium illic satis interesse etiam duodenis forulis occultis, si
Matronae de Montespan ita visum sit. Nunc vero speculemur technam eius."

Manum itaque dextram cum chalybeio manutio inseruit, et ante arcam in
solum desedit.

"A fundo igitur exordiar," inquit. "Siquod praeterivero punctum, ad id
me revoces, velim."

Digitis suis superficiem aereorum ornamentorum pedum delicatorum arcae
asperitatesque summa pernicitate percursat. Praesertim in singulis
umbonibus bullisque haesit partim introrsum premendo, partim sursum
deorsumque tentando, si cederent, at non cesserunt. Deinde ad fundum
processit, adhibitaque suá laternulá, cunctas rimas collustravit, sed
incassum.

Alterum dimidium horae ita explevit, et quum denique ex imo arcae fundo
sese subduxit, totus vultus sudore manabat.

"Opus arduum est," inquit demum residens, frontemque tersitans. "Tamen,
nonne, Lester, magnae pulchritudinis ista est? Quanto plus eam speculor,
tanto videtur admirabilior."

"Explicui et Vantine me eius rei iudicem parem haud esse," respondi,
"neque modo sum."

"Ne ego quidem, tamen quantum in me est, aequi bonique facio.
Pulchritudo ista obryssa est aetatis Ludovici Quatuordecimi--artis
splendor ad--issimum gradum sublatus. Cerne modo opus musivum in
fronte--quidquamne elegantius tibi fingere potes? Et quid de
caelaturis--nihil in iis frigidi et ieiuni. Caelo ea ornamenta erant
exsculpta, qui manibus obediebat principis cuiusdam artificis--ipsius
fortasse heri Boulé. Nec mirum si Vantine ob eam rem furebat. Foriculum
tamen eum necdum reperimus," et his verbis sellam suam propius arcae
admovit.

"Unum te monitum esse vellem, Godfrey," alloquor eum: "si tu digitis
ambarum manuum scalpitare perrexeris, ut adhuc fecisti, fieri tam facile
poterit ut laeva, quam ut recta manu feriaris."

"Vera memoras," probat ille. "Si me id iterum facientem videris admone
me sis!"

In fronte arcae tres erant foruli; hos Godfrey evulsit. In locum unde
hos exemerat, manum rectam ingessit, eumque caute exploravit. Deinceps
digitis percurrit umbones rugasque musivi operis, quo latera planumque
arcae incrustata erant, et haec digitatim et unciatim. E sententia
saltem mea, si usquam occulti foruli latuerint, hac circiter in parte
latere eos oportebat; hinc eum spiritu suspenso prosequebar. Semel
dumtaxat existimabam eum reperisse forulum, particula enim crusti a
latere arcae paucillum digitis cedere videbatur; nullum tamen occultum
choragium attrectatum est; nullus forulus proruit apertus; nulli dentes
venenati proruperunt.

"Hem," fatur denique Godfrey residens in sua sella, frontemque iterum
tersitans, "tantum itaque effeci. Si ullus in ima arca forulus occultus
est, is certe efficacissime est abditus. Nunc superiorem tentabo."

Pars arcae superior ordines continebat forulorum per series, ordo erat
super ordinem, quos fastigium triquetrum claudebat, cuius tympanum
pulcherrimis ornamentis aeneis nitebat. Forulos hos ianua claudebat
duarum valvarum, in medio convergentium, quas opus musivum miris
ambagibus decorum in ornatum tegebat.

"Si forulus occultus uspiam hic delitescat," hariolatur Godfrey,
"alicubi a tergo occultatur, quod illic spatium videtur esse inane. At
vero de detegenda techna . . ."

Digitos igitur crusto iterum applicat, tum subita perculsus cogitatione,
parvulas figuras aeneas in tympano tentat, reperit tamen eas solidas et
immobiles esse.

"Untum tamen certum est," fatur iterum, "technam, qualiscunque ea
caeteroquin sit, eiusmodi esse indolis ut casu inveniri--uti siquis
stans, verbi causa, latus ei applicet, nullo modo possit. Nec satis est
ut choragium tantum premas; quin necesse videtur esse seriem vectium
certo ordine tractari et operari certo ordine oportere, alioquin forulus
nunquam aperietur. Vereor ne repulsam feramus."

"Graviter rem me ferre asserere haud queo," retuli ego animo allevatus.
"Ego quidem ex mea parte aequo feram animo si forulus in sempiternum
delituerit."

"Ego non item," paucis refert Godfrey, strictis superciliis residens
arcamque aspectans. Mox iterum surrexit arcamque a tergo palpare coepit.

Nescio quid id fuerit--nullius enim conscius fui strepitús--vis tamen
quaedam arcana oculos meos ad fenestram posterioris partis cubiculi
allicuit. Prope ad summitatem foriculi quem ego et Parks in locum
apposueramus, exiguum erat foramen lunare aliquantum, lucis gratia
fortasse excisum, per quod par oculorum--oculorum ardentium--speculari
videbatur.

Oculi hi in Godfrey tanto ardore erant defixi, ut meum obtutum nec
observare parerent, et sic caput protinus deflexi.

"Godfrey," alloquor eum, "noli suspicere; cave vertas caput; est nempe
aliquis, qui per foramen fori fenestrae, e regione nobis, nos
speculatur."

Godfrey prope solidum minutum non respondit, sed opus arcam explorandi
commode prosequebatur.

"Tene se aspectantem videt?" quaerit denique.

"Non videt; omnis te speculatur oculis e fronte paene procidentibus.
Nunquam tales vidi oculos!"

"Ullamne vultús eius partem vidisti?"

"Non vidi; foramen exile est. Digitos unius manús eius videor vidisse,
dum se loco continere conatus in foramine tenebat."

"Qua in altitudine est foramen?"

"Prope ad summitatem fenestrae."

Pauca post momenta Godfrey ad sellam suam revertit, consedit, atque
mucinium[3] sensim in vultum induxit. Dein proclinatus pedes arcae
aspectare affectabat.

"Vidi eum," inquit. "Sive potius oculos eius vidi. Nonne quam sunt
saevi."

"Oculi tigridis sunt," ex animo persuasus respondi.

"Enimvero, dum iste nos ex extrinseco speculatur, usui haud erit opus
nostrum prosequi. Nam si etiam forulum occultum reperiremus, eodem fere
momento uterque nostrum moreretur."

"Aisne fore ut iste nos occisurus esset?"

"Eodem momento nos traiiceret. Finge tibi, Lester, quanta ista esset
consternatio! Parks audiret duos ictus sclopelli, irrueret, nosque hic
mortuos reperiret. Grady in convulsiones raperetur--ac per aliquot dies
ambo celebres essemus."

"Ego vero celebritatem alio quodam modo quaeram," inquam immotus.
"Ecquid hac de re statues?"

"Capere eum tentandum puto; quod si efficeremus--tum sane celebraremur!
At coeptum eiusmodi est quasi scorpionem capere--certum esset nos
detrimentum laturos. Si ille homullus est, quem esse puto, omnium
mortalium ille maxime periculosus est."

Interim superficiem arcae palpare perrexit. Quod ad me attinet, nescio
quid non pactus essem, si eosdem oculos micantes iterum conspicere mihi
datum esset. Ii enim inussi esse videbantur; urentes radios in tergo meo
sursum deorsumque mihi cursare persuadebam.

"Quid non prodeam acsi aliquid prosequerer?" suasi ego. "Tum ego et
Parks circumcurrentes cornu eum haberemus."

"Quin non tu eum, sed ipse te haberet. Tibi nulla pateret occasio. Si
est in superiori contignatione fenestra supra illam, aliquid in eum
demittere posses, aut vero nostro Parks liceret eum sclopello
traiicere--"

"At nonne id ignavo admodum modo fieret?" sciscitabar.

"Mi amice, Lester," obtestatur Godfrey, "si aspidem aggrederis, nonne id
nuda manu haud tentabis?"

Prorsus invitus--oculos iterum ad fenestram converto . . .

"Decessit!" exclamo.

Godfrey binis saltibus fenestram attigit.

"Cerne modo istud!" ait, "tum fatere utrum ipse non summo sit ingenio!"

Oculis secutus digitorum indicium, vidi e regione foraminis tabulae
simile foramen vitro esse incisum.

"Lurco ille omnia praevidet," cum admiratione fatur Godfrey. "Existimo
eum illud foramen instantibus tenebris excidisse. Oportet eum
praevidisse futurum ut nos arcam hac vespera exploremus--ipse vero non
modo videre, verum etiam audire volebat. Quidquid diximus, mi Lester,
ipse audivit."

"Prosequamur eum!" clamito ego, et quin responsum exspectassem, anticum
conclave persultavi, foresque in ambitum ducentes cito aperui.

Parks et Rogers foris, in camula, in ambitu, sedebant; nunquam antea
vidi duos homines adeo perterritos.

"Per Deorum fidem, Here Lester!" halitabat Rogers, qui manibus gulam
stringens stabat.

"Herus Godfreyne is est?" clamat Parks.

"Aliquis est hic foris. Ad manum habesne sclopellum, Parks?"

"Ita habeo," idemque e sacculo evulsit.

E manibus eius id eripui, aperui ostium, cancellos transilii, iuxtaque
murum ad angulum usque prorepsi.

Dein omni mea audacia evocata, circum cornu assultum molior.

Nemo in conspectu erat; sed e quodam loco propinquo cachinnus derisorius
ad aures meas pervenit.

[1] _Exedra, -ae_, est cubiculum amplius et ornatius, ubi peregrinos
excipimus, aut ubi familia congregatur; diversa est ab _oeco, (-us, -i)
qui ostio contiguus est.

[2] _Cera, -ae_, est candela e cera tenuis, quá lampades altius
pendentes succendimus.

[3] Est tela, quam in sacculo gerimus, ad mungendum nasum adhibita.



CAPUT XII

Godfrey Exterritus.


Oculis usque fixis stabam, cachinnus usque in auribus resonabat, quum
Godfrey ad me accessit.

"Ipse utique evasit," fatur frigide.

"Prorsus ita; cachinnantem eum audivi!" inquam.

Godfrey me subitaneo obtutu aspexit.

"Age, mi Lester," fatur solabundus, "cave nervis tuis cedas."

"At hic non de nervis quaeritur," obtestor ego fere aestuans, "distincte
audivi. Nec ab hinc procul abesse videtur."

"Procul admodum quominus nos eum capiamus," regerit Godfrey, atque
laternulam gerens ad limen fenestrae atque solum circum, inspectum
accessit. "Hicce est locus ubi ille stetit," fatur, nam vestigia satis
erant clara. "Viam qua se reciperet utique paravit," subiungit, dum
laternulam huc et illuc versans, plagam eius per caespitem indagabat,
herbae tamen adeo erant densae ut nulla species vestigiorum reperiri
posset.

Lentis gressibus itaque in domum redivimus, quo facto, Godfrey ad arcam
ulterius explorandam consedit.

"Vires meas omnino excedit," tandem fatetur; "nec alio me modo confido
forulum reperire posse quam securi. Non tamen lubet istam rem
comminuere--"

"Nec miror! Id enim esset quasi Venerem Miloniam contundere."

"Vix tantum esset nefas. Tamen in praesenti eam haud confringemus.
Enchiridia de occultis forulis prius evolvam--aliquid fortasse quod mihi
usui esse possit reperiam."

"Ac tandem," spe deiectus respondi, "idgenus forulos plane non exstare
reperies."

Sed Godfrey nutu capitis id negavit.

"Ego vero, mi Lester, hac in re tibi minime assentior. Paciscor tecum
lurconem eum, qui nos speculabatur, hos sine labore momento temporis
posse reperire."

"Certe ipse perquam verebatur ne tu quoque id posses."

"Non sine causa," acriter refert Godfrey. "Cras iterum agrediar. Unum
tamen videndum, ne amicus noster, qui oculis illis ardentibus est, nos
antevertat."

"Tabulae illae satis firmae sunt," respondi, "nec Parks stultus est."

"Vera memoras," probat Godfrey, "fori illi satis sunt firmi--denis
minutis eum arcebunt--vix diutius. Quod ad Parks attinet, is vix dena
minuta secunda duraret. Tu quidem singularem huius nebulonis indolem
capere non videris."

"Vesperi hesterno," inquam, verborum eius recordatus, "admiratione
illius ductus, tamquam maximum nostrorum temporum malefactorem eum
memoravisti."

"Equidem non diffiteor," ait Godfrey in me renidens, "rem paullo plus
iusto exaggerasse mihi contigit. Quid si eum unum dixerim
maximorum--certe satis magnum qui nos, nisi admodum caveamus,
circumvenire possit. Interim consultum duco Simmonds per nuntium rogare,
ut ad custodiendam domum binos submittat lictores. His foris, Parks
autem intus, vigilantibus res satis tutae existimari poterunt."

"Ita et mihi videtur," respondi. "Horum praesidio totum exercitum
repellere parare videberis. Caeterum quis tandem iste hirquitallio[1]
est, Godfrey? Nam tu eum formidare videris."

"Timeo eum profecto, si ille is sit quem esse arbitror--quod quidem modo
mera est hariolatio. Exspecta tamen diem unum vel alterum. Nunc Simmonds
evocabo."

Dum hic ad telephonum secessit, ego iterum ante arcam speculabundus
consedi, eamque stupens mirabar. Quaenam insidiae illae erant, meditabar
mecum, quae circa hanc arcam veluti centrum, texebantur? Quisnam ille
erat quem Godfrey tam formidolosum sibi fingebat? Curnam ille Vantine
victimam sibi selegit?

Godfrey interea dum ego in his arcanorum ambagibus coecutiebam,
revertit.

"Factum est," ait. "Simmonds duos ex optimis suis delegit ad hanc domum
custodiendam." Pauca momenta stans demirabatur arcam. "Cras mane redibo
ad iterum tentandum," prosequitur; "interim manutium cataphractum in
sella reliqui, si fortasse tu ipse, Lester, tentare velles . . ."

"Dii meliora!" obtestabar. "Interim satius erit Parks de tuo adventu
edocere, ut te intromittat. Futurum spero ut te, Godfrey, non cadaver
hic postratum inveniam!"

"Idem et ego! Non tamen id futurum exspecto. Recte mones; dic Parks,
sodes, ut me, quandocunque venero, intromittat. Nunc vero de Rogers."

"Quid de eo?"

"Rem mecum perpendendo reperi expedire ut eum hac vespera quaestionibus
urgeam. Sed fortasse praestabit donec plura congessero exspectare." Post
brevem ad cogitandum moram, "id faciam," inquit, "exspectabo. Ne errem,
perperam nihil faciam."

Deinde una in ambitum prodivimus, monuique Parks ut Godfrey,
quandocunque domum intrare vellet, admitteret. Rogers usque in camula
sedebat adeo moestus ac deiectus, ut eius miserescerem. Interim
reputando mecum perspicere coepi et exspectare futurum, ut Rogers,
quidquid ab eo rescire vellemus, si modo unius diei aut duorum moram
interponeremus, quin cogamus sua sponte fassurus esset, siquid a nobis
celasset.

Hanc meam sententiam per gradus descendens Godfrey aperui.

"Recte fortasse ea de re sentis," putabat ipse. "Nec ille misellus mihi
pravus videtur. Aliquid illi evenit--aliquid circa illam mulierem--quod
ipse nunquam sit eluctatus. Experiendum nobis erit quid id fuerit. Eho,
ecce hic sunt homines Simmonds nostri," ait ipse dum Lictores duo ante
domum constiterunt.

"Tune herus Godfrey es?" alter quaerit lictorum.

"Is sum," respondit Godfrey.

"Herus Simmonds adventum nostrum tibi, si hic esses, significare nos
iussit."

"Consilium nostrum est," ait Godfrey, "ut vos domum
custodiatis--custodiatis undique--circuite eam penitus, dateque operam
nequis eam appropinquet."

"Tenemus, mi Here," quo dicto digitos ad galeam levaverunt, tum unus
circuivit ad posticam domum, alter vero a fronte stetit.

"Si hi se fortasse occulerent," suasi ego, "nebulo ille auderet reverti,
et sic intercipi posset."

Godfrey tamen capitis nutu negavit.

"Reditum eius experiri nolo," inquit, "satius habeo eum absterreri.
Consultius est ut nos cavisse intelligat." His dictis praeterlabens
pilentum gestu accersens, scamellum eius uno pede ascendit, tum, "Iam
te, mi Lester," inquit, "antea docui me eum formidare. Tu fortasse me
iocari putavisti, at id non ex ioco dixi. Nunquam in vita mea magis
serio locutus sum. Ad officinam _Record_," ait pilentario,
strepentibusque rotis avectus est me post eum diutius spectante.

Ut domum versus progrediebar, agere, quin de isto arcano homine, qui
animum Godfrey tantopere affecerat, serio cogitarem, non poteram.
Nunquam memini eum de se cum ullo adversario conferendo dubitare; at
nunc congressum fugiebat, aut certe reformidabat--ne scilicet
superaretur aut eluderetur! Quantus sic honor huic arcano ignoto
tributus sit nemo nisi ego divinare potui.

Tum vero cachinnum illum derisorium recolendo aliquantum et trepidavi.
Dein per humerum respectans gressus meos acceleravi, nam si Godfrey sibi
timendum putavit, quanto magis id mihi conveniebat! Pudore quodam agnovi
me allevari quum ad contubernium meum perveni Marathon, ianuamque meam
obseravi.

Antequam tamen decubuissem, a Godfrey iterum nuntium accepi, per
telephonum enim evocatus, vocem eius agnovi.

"Nihil nisi te docere cupivi, Lester," inquit, "recte te divinasse.
Mysteriosus ille Francus navi _La Touraine_ huc pervenit, egressus autem
est heri meridie, vectus vero erat interstegio; caeterum institoribus de
eo nihil constabat. Quo circiter tempore ad Vantine pervenit?"

"Circa horam secundam, ut puto."

"Itaque a navi rectá eo ivit, ut tu putavisti. Hinc palam fit quare
ignotus omnibus fuerit. Societas navigatoria sacciperium quondam suum
possidet. Faciam ut id cras aperiant, tum quis fuerit fortasse
cognoscemus."

"Verum, Godfrey," interpello ego, "quid de isto altero catulastro--de
homine oculorum ardentium? Mihi iam medullam ustulat!"

"Noli id pati, mi Lester!" ait ridens. "Nullo in discrimine versamur,
nisi dum ad arcam prope sumus! Tempestas circum eam saevit. Nihil plus
modo dicere queo. Sospitem tibi noctem! Vale multum!" quibus dictis
auscultatorium pependit.

[1] _Hirquitallio, -nis_, sive _hircitallio_, iuvenis hircus, hoedus,
hoedulus, ephebus, catulaster, adolescens virilitatem affectans.



CAPUT XIII

Egregius quidam Salutator.


Postero die, paullo post meum in officinam adventum, ministellus,
solemni quodam agendi modo, a cuius moribus perquam alieno, schedulam
mihi offerebat, quam ego non parum stupens aspexi. Visá eá, fateor, et
mihi verecundus reverentiae timor subrepsit, quandoquidem tessella nomen
ferebat Sereni Hornblower.

Caeterum nomen satis ignotum praeterquam legumdoctis grandium orientis
trium urbium, Neo Eboracenae, Philadelphenae atque Bostonciae; nam
Serenus Hornblower nunquam est functus publico munere, nunquam verba
publice fecit, nunquam respondit allocutioni epulari, inter delectos
publice nunquam sedit quantum constat, dicam[1] in curia publice
nunquam pertractavit, nunquam causam coram iuratis dixit--uno verbo,
nomen eius in diurnis nunquam, ullo modo, iactatum est, et tamen
proventus sui proventus cuiuscunque advocati huius regni ita
superaverunt, ut hi triginta libellae[2] tantum esse viderentur.

Etenim Serenus Hornblower iuriumconsultum optimatum nostrorum
fiduciarium egit. Id munus ipse multos annos gessit, atque fama fert
nullum unquam in publicum probrum devenisse. Clientes summá curá
selegit; negotia millionariorum Pittsburgicorum, tametsi perquam
fructuosa, nunquam non recusavit; sed magnopere sibi cordi esse videtur,
eoque superbit, ut opinio famaque vetustiorum familiarum, etiamsi
progenies earum quandoque in turpissima inciderint probra, sarta tecta
servarentur. Siquis e prosapia sit "Pilgrims,"[3] aut "Patroons,"[4]
herus Hornblower nullam amplius commendationem ab eo exigit.

Prudentiá et sagacitate in clientes incredibili cluet; et tamen quibus
contigit adversas sibi partes eum tueri, post haud multum temporis
senserunt sub involucris mollibus byssinis pugnum maxime formidabilem
loricatum delitescere. In summa, ipse vir erat omni numero mirabilis,
qui si permoveri posset ut commentarios vitae actae scriberet--quod
quidem extra limites rerum possibilium positum est--lectoribus delitias
praeberent vere mirificas. Mihi antea nunquam contigit sive privatim,
sive per negotium, eum convenisse, proinde cum aviditate quadam ac zelo
ministellum sine mora in officinam meam eum invitare iussi.

Verumtamen Serenus Hornblower aspectu nihil horum prodidit. Fama eius
facile suscitare poterat opinionem alicuiusmodi hominis medii inter
Uriah Heep atque Sherlock Holmes, atqui huius in aspectu nihil
dissimulantis, nihil insimulantis discernebatur. Quin vir ipse erat
mediae aetatis, bono animo vigoreque turgens, paullo corpulentior, vultu
vegeto ac raso, oculis admodum caesiis, caeteroquin bene pastus,
morsibusque mentis mali consciae solutus. Si illi in Latavia obviam
factus fuissem, eum pro mimo, vel histrione perito ac maturo habuissem.
Aliquid in eius intuitu Iosephum Jefferson in memoriam aspicientis
revocabat--fortasse clari et caesii eius oculi. Iste ipse aspectus in
causa esse poterat cum indole aperta et audaci quare in suis coeptis
tanto successu floreret.

Manibus ultro citroque porrectis, sede capta, protinus in medias res, ob
quas venerat, pedibus ivit. Si nunc, ubi iam perspectam habeo delicatam
rei naturam, hanc rem mecum reputo, etiam magis admiror paratum
patulumque eius animum; quo tamen plus haec recolo eo magis mihi
persuasum est eum omnia in antecessum minutatim excogitavisse quid mihi
dicturus esset. Quicunque propositum in antecessum elaboratum mente
serena, acsi nihil praeparatum esset, animo placido exsequi valet, suis
aemulis necessario longe antecellit.

"Mi Here Lester," fatur ille, "ex auditu teneo te bonorum Philippi
Vantine administratorem esse."

"Nostrum consortium est," correxi eum.

"Sed tu, in persona, negotiis eius attendisti?"

"Vera memoras."

"Ipse, ni fallor, veteratae supellectilis exstitit coactor."

"Ita fuit."

"Novissimoque suo in Europa itinere, unde nuper rediverat ab Armand et
Fils, Parisiis, arcam Boulé praestinavit."

Quendam sensum stuporis reprimere haud poteram.

"Remne agis Armand et Fils?" quaerito.

"Minime. Rem cuiusdam matronae ago, quam pro re nata Matronam X
appellabimus."

Cogitatio animum mihi subiit Matronam X, mysteriosamque mulierem
Francicam unam fortasse eamdemque esse. Dein ut absonam respui. Serenus
Hornblower clientem idgenus non acciperet.

"Herus Vantine arcam eiusmodi revera emit," respondi.

"Estne ea in tua possessione?"

"Est in suis aedibus quaedam arca Boulé Parisiis submissa, sed paucis
ante suum decessum horis me docuit herus Vantine non eam easse quam ipse
praestinavisset."

"Aisne errorem in transmittendo factum?"

"Sic rem existimavimus, atque remulcale ab Armand et Fils id
confirmavit."

Herus Hornblower parumper deliberabat.

"Ubinam est arca quam herus Vantine revera praestinavit?" quaerit
denique.

"Omnino nescio. Fortasse adhuc Parisiis est. Verum delectum quemdam
eorum exspecto me brevi visitaturum, qui rem nobiscum componat."

Salutator meus iterum conticuit, et obliviosus frontem fricabat.

"Valde est curiosum," fatur tandem. "Si arca usque Parisiis esset,
putandum foret errorem agnitum fuisse antequam mea cliens de ea
sciscitata esset."

"Complura alia circa hanc rem plane sunt curiosa," dixi.

"Quidquamne obstabit quominus mea cliens arcam aspiciat, Here Lester?"

Nunc meum erat dubitare.

"Here Hornblower," denique respondi, "nihil te celari velim. Est quoddam
mysterium circa istam arcam, quod solvere pares non fuimus. Fortasse
legisti relata de mysteriosa morte heri Vantine, alteriusque cuiusdam
Franci; uterque mortuus est in eodem cubiculo domús Vantine, uterque,
ut videtur, ex eadam causa."

Ipse annuit.

"Existimasne hanc arcam ullo modo ad causam accessisse?" cito quaerit.

"Ita credimus; licet hucusque nihil probare potuerimus. Sed nunc arcam
solertissime custodimus. Per me nihil quidem obstat quominus cliens tua
eam videat, indulgere tamen ut tangat non possum--aut saltem quin sciat
cur id agere velit. Memineris nihil te mihi revelasse quare ipsa eam
videre vellet."

"Atqui ego, Here Lester, paratissimus sum causam tibi revelare," inquit.
"Nihil nisi aequum fecero si te id docuero. Relata quum audiveris, si
tibi ita visum fuerit, Matronam X ad arcam visendam acciemus."

"Esto," adstipulor illi.

Ipse in sella reclinatus, vultu gravi,

"Cliens mea," inquit, "est prosapia clara cuiusdam familiae
Americanae--perquam illustris. Tribus annis ab hinc nupsit cuidam nobili
Franco. Divinare fortasse poteris nomen, ego tamen multo malim ut neuter
nostrum proferat."

Capite annui.

"Nobilis iste tam prodigus quam infidus exstitit. Fortunas meae clientis
larga manu solebat diffundere. Pellices suas coram ea publice ostentare
consuevit. Quin et tentare audebat hanc adigere ut unam earum apud se
exciperet. Fateri audeo me eam, quod hunc non iam dudum reliquisset,
stultam iudicavisse. Fiduciarii denique fortunarum matronae se
ingesserunt, nam pater mulieris, pro sua prudentia, partem fortunarum
filiae in fiduciam tradidit. Hi debita mariti dissolverunt, stipendium
ei statuerunt, eiusque debitores monuerunt futura eius debita solutum
non iri."

Per hoc tempus nomen suae clientis utique iam divinavi, siquidem
singularia haec ore omnium iam diu longe lateque ferebantur, nec est cur
moneam historiam hanc me attentione etiam augescente auscultasse.

"Stipendium principe dignum est," pergebat herus Hornblower, "at hero X
id nequaquam suffecit." Nullum stipendium sufficeret--quo maiorem
acciperet pecuniam, eo plures comminisceretur modos ad eam disperdendam.
Itaque, tandem fur evasit. Eo denique devenit ut producta artis,
venderet, quibus suae domus affluunt, quae quidem reapse meae sunt
clientis, empta enim eius pecunía fuerunt. Binis circiter ante
septimanis cliens mea, post aliquantum morae in castello suo in
Normandia reversa, suas urbanas aedes prope denudatas reperit. Tapetae,
tabulae pictae, statuae--omnia divendita erant. Inter res caeteras ab eo
direptas fuit arca Boulé, qua cliens mea velut scriptoria uti
consuevit. Arca erat pretiosissima; attamen non valor pecuniarius meam
clientem sollicitudine angit, et ad eam recuperandam urget."

Hic paulisper conticuit, clarandaeque voci studebat, unde probe
intellexi delicatissimam historiae suae partem eum attigisse.

"Herus X, memor decoris dumtaxat," tractim prosequitur, "ut saltem ipse
sibi persuaserat, consilium cepit epistolarum suae uxoris servandarum.
Hoc propositio contenta forulorum in sellam quamdam profundi iussit.
Erat tamen ibi forulus ipsi prorsus ignotus--forulus occultus, clienti
tantum meae cognitus. Iste forulus manipulum occultabat epistolarum
clientis meae, quas ipsa summa sollicitudine recuperare conatur. De
indole harum nihil memorabo--ego, profecto, vix quidquam de iis scio,
siquidem revera nec ad rem meam faciunt. Ipsa tamen me certiorem fieri
voluit, tranquillitate animi, nisi ea recuperentur, se prorsus nullá
frui posse."

Iterum annui. Nihil profecto erat quare adhuc plus diceret. Etiam ego
mecum reputavi infido marito si par pari rependat, revera nullum ius ad
conquerendum competere.

"Cliens proin mea," prosequitur herus Hornblower sensim laetus viarum
maxime ardua se feliciter superasse, "ad recuperandam arcam opus
confestim aggressa est. Reperit eam Armand et Fils venditam esse. Eos
quum sine mora adivisset, responsum tulit arcam iam hero Vantine
venditam, et etiam huc transmissam esse. Proinde, sub specie suam
familiam visendi, proxima navi se itineri committit eo vero proposito ut
ab hero Vantine facultatem forulos aperiendi, litterisque potiundi
impetraret. Mors eius suam spem frustravit, et sic destituta, speque
deiecta, ad me refugit. Vix est cur addam neminem ex sua familia
quidquam de his rebus scire, atque plurimum referre ut maritus suus de
iisdem nunquam vel suspicetur quidem. Suo itaque nomine te appello,
veluti testamenti heri Vantine exsecutorem, ut eas litteras propriae
dominae restituere ne graveris."

Miram hanc historiam momento temporis mecum volvens sedebam, tentabamque
eventus novissimi bidui, utrum inter se conveniant, componere. Non
quadrarunt autem--saltem non cum mea theoria de causa horum eventuum.
Non enim profecto Matrona X sua secreta veneno vindicatura erat!

"Numquis praeter tuam clientem novit quidquam de istis litteris?"
quaesivi denique.

"Haud ita puto," respondit herus Hornblower, languide in me renidens.
"Non enim eius tenoris hae sunt ut mea cliens eas cuique confidat. Nam
hae, ut tu, mi Here Leste, iam suspicari poteras, revera infamatoriae
sunt. Necesse est ut eas quocunque demum pretio recuperemus."

"Ut plane constare oportet," monui ego, "minimum duos semper necesse est
quibus litterae cognitae sint--auctorem nempe atque cui missae sunt."

"Id non me praeterivit, auctor tamen harum litterarum mortuus est."

"Mortuusne?" repetivi.

"In duello paucis ante mensibus caesus est," explicat gravi vultu herus
Hornblower.

"Ab hero X?" rogavi statim.

"Ab hero X," refert herus Hornblower, pressis labiis residens, quasi
nihil amplius de ea re memoraturus.

Nec profecto erat quare plus diceret. Satis enim de legibus, deque
moribus ac rationibus Francorum cogitandi intellexi ad perspiciendum,
siquando litterae illae in manus heri X incidissent, futurum esse ut
ipse prorsum rerum potiretur. Uxor sua omnino in sua esset potestate.
Atque cogitatio mihi animum extemplo subiit eum quodam modo certiorem
factum has litteras exstare, omnibus igitur viribus, ut iis potiretur,
satagere. Hoc cogitatum satis esse argumenti arbitrabar, quare in partes
uxoris eius flecterer.

"Certo scio," tandem respondi, "herum Vantine sine dubitatione
indulturum fuisse ut cliens tua forulos aperiret, suasque litteras
tolleret. Ut testamenti sui exsecutor ego quoque indulgeo, nam
cuiuscunque sit arca, litterae sine dubio Matronae X sunt. Haec utique
ea conditione nituntur ut arca vera et genuina sit. Verumtamen, Here
Hornblower, monitum te esse volo mihi persuasum esse duos viros, eos
forulos aperire conatos, occisos fuisse," explicui illi adversum me
sedenti, auditisque eventibus obstupefacto theoriam meam de morte
Philippi Vantine, Francique ignoti. Denique his verbis finivi:
"Verosimile mihi videtur Vantine, dum arcam exploraret, casu in forulum
incidisse; at vero alterum eum hominem foruli ignarum non fuisse perinde
atque contentorum, nullum intercedere dubium."

"Hem!" interpellat salutator, "multas et miras in vita mea audivi
recitari fabulas, parem huius nunquam. Nihilne tibi de isto Franco
constat?"

"Nihil, nisi quod ab Havre per _La Touraine_, superiore die Iovis huc
appulit, et quod a crepidine rectá huc vectus est."

"Mea quoque cliens per _La Touraine_ advenit--quod tamen casu ita factum
est."

"Fieri potest," inquam, "sed vix casu factum est ut et ipse et cliens
tua gratia contentorum foruli venissent."

"Aisne tu . . .,"

"Aio equidem fieri potuisse ut mysteriosus ille Francus ab hero X missus
veniret, Matrona X nempe casu quodam improviso arcanum de litteris
poterat marito suo prodidisse."

Herus Hornblower subito surrexit. Animo admodum turbatus esse videbatur.

"Fortasse vera mones," inquit. "Ego clientem meam confestim edocebo.
Concessum nuntiabo illi licere arcam inspicere; atque si haec vera esse
comprobabitur, licere forulos aperire litterarumque fasciculum tollere."

"Si discrimen subire voluerit," assentior ego.

"Conventum est; simul atque eam convenero, te evocabo," inquit.
"Utcunque tamen, gratiam tibi ob urbanitatem tuam habeo," quibus dictis
discessit.

Verosimile est eum hinc recta via ad aedes familiae in Platea iter
direxisse; aut vero Matronam in sua officina praestolatam esse; nam
intra dimidiam horam me evocavit.

"Cliens mea," inquit, "arcam sine mora visum ire cupit. Ipsa animo tota
est concitata, praesertim ex quo intellexit alium quempiam forulum
temerasse. Quandonam tibi commodum est nobiscum venire?"

"Licebit illico," respondi.

"Proinde ad devehendum te confestim tibi aderimus. Quindenis aut vicenis
minutis plus haud sumemus."

"Placet," respondi, "adventum vestrum opperiar. Utique testem mecum
accersam."

"Aequum facies," assentitur herus Hornblower. "Nihil ex nostra parte
oberit. Ergo in vicenis minutis."

Primum quam poteram officinam _Record_ appellavi, sed Godfrey aberat.
Eum, more suo, aliquis respondit, usque ad dimidium postmeridiem venire
non solere. Evocavi domicilium eius, sed nullum tuli responsum. Tandem
aedes Vantine evocavi.

"Parks," appello eum, "in societate aliquorum mox apud vos adero, qui
arcam inspicere velint. Consultum esset camulam e via amoliri et cuncta
lumina accendere."

"Lumina iam sunt accensa, mi Here," respondit.

"Iam accensa? Quidnam rei est?"

"Herus Godfrey aliquantum hic est moratus, re illa, arcá, fatuando."

"Itane, revera?" tum mihi in mentem venit facile potuisse me divinare
ubi ipse moraretur. "Fac eum Parks, certiorem me cum aliquibus arcam
visum mox adventurum, meque velle eum rerum gerendarum testem habere,
roga itaque eum ut maneat."

"Faciam, mi Here," respondit Parks.

"Tranquillane omnia?"

"Sunt; duo lictores totam noctem circum domum degerunt, ego autem et
Rogers intus vigilavimus."

"Rheda heri Hornblower ad ostium adstat, mi Here," pansa ianuá
ministellus significat.

"Factum bene," respondi. "Protinus aderimus, Parks. Vale interea!" et
penso auscultatorio, laenam celeriter indui.

Tum, ut pileum deprompsi, cogitatio subitanea mihi incurrit:

Si ignotus ille Francus revera emissarius heri X fuerit, Matrona eum
facile agnoscet. Vaga quidem hariolatio, digna tamen quae tentetur!
Accessi igitur ad scriptoriam, exprompsi effigiem mihi a Godfrey datam,
in sacculum recondidi. Hoc peracto, ad tollenonem properavi.

[1] _Dica, -ae_, est lis coram iudice, dicam inferre, vel impingere,
aliquem lite prosequi; Graecum est, sed Romanis iurisconsultis usitatum.

[2] Phrasis Americana, quae idem fere valet quod si Romano more
diceremus: Proventus eius teruncio censendus est, loco talentorum.

[3] Vocabulum Latinum corruptum, e Latinitate Medii Aevi, quum
_peregrinator_, et _peregrinus_, vocabatur viator, qui zelo religionis
ductus, Hierosolyma, aut quemlibet locum fama miraculorum cluentem
longis itineribus visum, et ad sacra exercenda adiit. Itali inde
cuderunt _pellegrino_, ex hoc Germani _pilger, pilgram, pilgrim_, unde
Angli suum desumpserunt, modo tamen eo vocabulo Anglos designant, qui
primi in eam partem Civitatum Foederatarum demigrarunt, quae Neo Anglia
appellatur. Horum soboles antiquitate nobilitateque generis clarescere
vulgo existimantur.

[4] Vocabulum Latinum Germano-Batavorum orthographia exscriptum, quo
domini latifundiorum in Civitate modo Neo Eboracena, quondam Neo
Amstelodamensi, certis privilegiis fruentes indicabantur.



CAPUT XIV

Matrona Velata.


Tres in rheda erant. Herus Hornblower tergo ad equos verso sedebat, duae
autem mulieres sibi e regione sedes occupabant. Harum utraque nigro erat
induta, spisseque velata, indicium tamen inerrabile, quo matrona et
ancilla dignoscuntur, non defuit. Hoc quidem discrimen declaratu
difficillimum esset, tamen exstitit.

Herus Hornblower rhedam intrantrem retro in me spectabat.

"Testem," inquit, "quemdam memoravisti."

"Ipse iam domi Vantine est," explicui, iuxtaque eum consedi.

"Hic herus Lester est," me sistens fatur Hornblower, et matrona ad haec,
quam illi ex adverso sedentem, ut dominam statim agnoveram, nutu capitis
respondit.

Nulla alia verba fuerunt prolata. Rheda versus Latamviam vecta, iter in
eadem tali prosequebatur celeritate, quali in tanta frequentia provehi
poterat. Subinde oculos in mulieres nobis adversas conieci, earumque
disparitatem morum facile observare poteram. Altera prorsus tacita
sedebat manibus in gremio, capiteque pendulo, admodum composita; altera
vero inquieta et mobilis, haud par quae digitorum nervosam agitationem
contineat. Non parum mirabar quare ancilla magis quam sua domina
agitaretur, ac tandem morum diversitatem neglectui institutionis
attribuendam iudicavi. Contrarietas tamen mihi haud ignoranda erat.

Viá denique Decimá rheda iterum ad occasum iter flectit; inde prope
attigit Compitum Washington, pervenit in Plateam, ac denique ante aedes
Vantine constitit. Herus Hornblower mulieribus descendentibus adstitit,
ego autem per gradus ducem me praebui. Sed ubi ad fastigium graduum
attigimus, et in conspectum sertorum funebrium ex ostio pendentium
perveneramus, matrona velata leni exclamatione substitit:

"At ego nescivi," inquit. "Tamen fortasse exspectare satius esset.
Ignara eram . . ."

"Nulli sunt propinqui, mea Hera, quos offendamus," interpello ego. "Quod
vero ad mortuum attinet quid illi refert?" et tinnii.

Parks ostium adaperuit, quo per nutum consalutato, praeivi, advenasque
in conclave induxi. Godfrey me ibi praestolabatur, cuius animum ex
oculis conspicuum, et ex ingressu heri Hornblower mulierumque excitatum
perspexi.

"Hic meus testis est, herus Godfrey," inquam, sistens hunc, illi autem:
"herum tibi sisto Hornblower."

Godfrey se proclinavit, Hornblower autem suaviter in eum renidens illum
excepit.

"Nisi prudentia heri Godfrey mihi probatissima esset, eum ut testem
recusarem," fatur Hornblower, "sed ea mihi iam experientiá constat, nec
me falsum iri probe novi."

"Unus nonnisi est cui ratione prudentiae et constantiae libenter cedam,"
respondit Godfrey in eum renidens, "is autem est Hornblower. Ipse
classem per se sibi propriam efficit."

"Multas tibi refero gratias," advocatus respondet graviter proclinatus.

Interim dum hae civilitates ultro citroque miscebantur, mulier, quam
ancillam indicaveram, consedit, ac si pedes eam sustinere recusarent,
manusque nervose torsitabat; vel ipsa adeo hera sua eius rei taedio
affici videbatur.

"Arca hic intus est," eloquor ego, atque matrona velata duoque viri eo
me sequebantur.

Arca in medio cubiculo stabat prorsus eodem modo ut fatali ea nocte,
omniaque lumina ardebant. Mihi intranti manutium chalybeium Godfrey sub
oculos cecidit.

"Estne ista vera illa arca, mea Hera?" quaero ego.

Momentum temporis contemplabatur eam, manibus ad pectus pressis et
strictis.

"Est!" respondit halitans, paeneque cum singultu.

Fateor me stupefactum esse. Nunquam credidi eam ipsam veram esse; imo ne
modo quidem mihi persuadere poteram quemadmodum ipsa eadem esset.

"Certene tibi constat?" incredulus quaesivi.

"Existimasne me in eiusmodi re falli?" obtestatur ea, "mihi crede hanc
arcam quondam meam fuisse. Indulgebisne?" subiungit, unoque gressu
propius ad eam accessit.

"Exspecta parumper, mea Hera," interpello eam. "Antequam arcam
contrectes monitam te esse volo perniciem te tibi invocaturam."

"Perniciem, ais tu?" meque stupens contuebatur.

"Extremam perniciem, ut iam hero Hornblower explicui. Causis fretus
sufficientibus credo iam duos viros temerare occultum illum forulum
audentes factum vita luisse."

"Ni fallor herus Hornblower aliquid eius generis mihi memoravit," secum
mutiebat; "at haec omnia utique errores sunt."

"Forulum ergo nullum venenum tuetur?" sciscitor.

"Venenum?" repetit ipsa prorsus ignara, mucinio ad labia levato. "Non
capio."

Iam sentiebam theoriam meam funditus collabi et radicitus everti.
Godfrey intueri ausus non sum.

"Non ergo mechanismate forulus nititur, mechanismate, quod quum forulus
evellitur duos dentes venenatos in manus aperientis eiaculetur?"

"Nullo modo, Here Lester," ipsa respondit stupens. "Mihi crede
mechanisma idgenus hic nullum esse."

Iam et ultimam salutis tabulam, et hanc exilem apprehendi.

"Mechanisma interponi poterat ex quo ex tua excessit potestate,"
suggessi.

"Id fieri potuisse non negaverim," assentitur ipsa, quamquam vidi eam
persuasam non esse.

"Nihilo tamen secius, mea Hera," appello eam, "evulsura forulum,
adhibendo isto manutio propriae consules saluti," quibus dictis manutium
Godfrey, in sella depositum illi porrexi. "Nihil attinet ullum, etiam
minimum, incurrere periculum. Sine obsecro," et his verbis rectae manui
eius manutium induxi.

Ea re occupatus oculos meos in Godfrey conieci. Ipse tali obtutu
pascebat oculos in matrona velata stupefactus, ut ego voluptate fere
suffocarer. Raro admodum mihi contigit Iacobellum Godfrey ambagibus
captum cernere, sed nunc certe fuit captus!

Matrona velata manutium non sine risu excepit.

"Nuncne licet mihi forulum aperire?" quaerit.

"Licet, mea Hera."

Ad arcam accessit, me et Godfrey adstantibus. Tandem denique mysterium,
quod nos hactenus ludificaverat, solvetur. Atque hoc mysterio patefacto,
ad finem vergent nostra poetica aeriaque somnia, quae nos tantis
laboribus moliti eramus.

Quasi per instinctum fenestram tabulatam aspectabam, sed lunulam lucis
in ea nihil obumbrabat.

Interea matrona velata in arcam proclinata digitos suae dextrae super
aeneum opus musivum lateris laevi ad tangendum disposuit.

"Aliquantum male dextrum mihi est," ait illa, "siquidem semper laeva
manu uti consuevi. Animadvertite me tribus in locis digitis premere; ad
forulum tamen aperiendum ista loca certo in ordine sunt premenda--primus
iste, dein iste, ac tandem iste."

Protinus acutum sonum aeris tinnientis audivimus, et a laevo latere
arcae crustum metallicum recidere.

"Ansa est," fatur matrona velata, et nihil dubitans, dum mihi cor
haerebat, ansam apprehendit, parvulumque forulum evellit.

"A!" reiectoque ridiculo manutio, fasciculum litterarum schedarumque in
forulo occultum prehendit et tollit. Dein nisu quodam se continebat,
vittulam, quae fasciculum litterarum ligatum tenebat, resolvit, anteque
oculos nostros dena duodenaque litterarum involucra stravit. "Uti
videbis, Here Lester," submissa ait voce, "hae merae litterae sunt,
tibique persuadere velim easdem meas esse."

"Nihil dubito, mea Hera," respondi. Illa autem allevati cordis suspirio,
et quasi cum singultu, fasciculum religavit cauteque in sinu pallae suae
abdidit. "Est quaedam res," nunc ego subiunxi, "quam tu, Hera mea, pro
me forte perficere posses."

"Libentissime faciam," susurro respondit.

"Ut iam hero Hornblower explicui," prosequor ego, "nudius tertius hoc in
conclavi duo occisi sunt. Sive potius in cubiculo contiguo fuerunt
occisi; sed nos putavimus eos vulnera lethalia hic accepisse. In hoc nos
errasse videmur."

"Sine dubio," confirmat ipsa. "Praesidio mechanismatis tam fabulosi quam
tu memoravisti, here Lester, forulus ille munitus et fretus nunquam
fuit. Saltem non ex eo tempore quo ego eam possederam. Traditum, ut
scis, tenemus hanc arcam pro Matrona quondam de Montespan confectam
fuisse."

Liberius nunc iam verba faciebat, ut videtur magno onere levata--nec
profecto mihi constabat quam magno!

"Herus Vantine ipse haud minus suspicabatur," inquam. "Ipse in re
supellectili perquam erat versatus, fuitque aliquid insoliti circa hanc
arcam, quod eam herae Montespan quondam fuisse propriam, suadere
videbatur. Huic rimandae erat intentus quum mors eum supervenit. Quid
ille alius tum fecerit, nescimus, sed si declarare possumus quis ille
fuerit multum iuvabit."

"Necdum declaravistis?"

"Nihil quidquam de eo scimus, praeterquam quod Francus fuit, aut sic
nobis visum est, et quod per _La Touraine_ biduo ante huc pervenit."

"Eadem ipsa fuit navis qua ego vecta sum."

"Mihi proinde in mentem venit te fortasse, mea Hera, eum visu
novisse--aut fuisse tibi alio quodam modo notum."

"Quid ei nomen fuit?"

"Pagella quam ipse hero Vantine submiserat nomen Theophili d'Aurelle
ferebat."

Capite abnuit.

"Nomen hoc, mi Here Lester, nunquam antehac audivi."

"Nomen et nos mutuatum credidimus," respondi, "sed fortasse hanc
effigiem agnosces," quibus verbis effigiem e sacculo productam illi
porrexi.

Hac accepta, accuratius eam aspexit, sed iterum caput quatiebat. Tum ad
latus conversa ricaque levata, uberiori luce inspectabat.

"Est aliquid in vultu quod mihi minus ignotum videtur," ait denique,
"acsi hominem quondam alicubi vidissem."

"In navi, fortasse," suasi ego, quamvis probe noverim id in navi non
contigisse, siquidem hic in interstegio locatus fuisset.

"Haud ita; non in navi. Casteriá meá nunquam sum egressa. Et tamen
certe memini eum vidisse--at vero ubi, dicere non queo." "Forte,"
submissa suggessi voce, "aliquis amicorum mariti tui esse poterat."

Non me praeterivit manum eius hoc ictu tremere, sed ictum hunc
emittendum censui. Ipsa tamen forti tulit animo.

"Eadem cogitatio, Here Lester, meum quoque animum subiit," respondit
ipsa, "verum ego amicorum mariti mei paucissimos novi; certe non istum.
Et tamen--. . . Si quo casu ancilla nobis subvenire posset."

Effigiem manu ferens conclave ingressa est. Ancilla in sella, ubi eam
reliqueramus, usque sedebat; manus suae in gremio arcte erant
constrictae, quasi maximo solum conatu se compositam continere posset.

"Iulia," affatur eam matrona velata celeri Francicitate, "hic teneo
effigiem cuiusdam, qui nuper arcano quodam modo in isto conclavi occisus
est. Viri hi, quis ille fuerit, declarari cupiunt. Vultus eius mihi
quodammodo notus videtur, verum dirimere nequeo. Cerne, amabo."

Iulia protendit tremulam manum, accepit effigiem, aspexit; tum suspirio
longiusculo in solum exsanguis prolabitur, priusquam sive ego, sive
Godfrey succurrere potuissemus.

Labenti rica, in fulcro sellae capta haerens, rupta et avulsa est; ac
dum prostratam eam aspicio, magnopere sum animo commotus, quandoquidem
mulierem agnovi mysteriosam eam fuisse, cuius effigiem d'Aurelle in
interiori sui horologioli gestarat.



Caput XV

Arcanum Franci Ignoti.


Aliquantisper adstiti elinguis, deorsumque in vultum mulieris exoletae
enervataeque spectavi; denique Godfrey accessit, eamque intermortuam in
grabatum levavit.

"Aliquantulum aquae afferto," fatur ad me conversus, vidique e vultu
eius quantopere animo facieque concitatus fuerit.

Ad fores cucurri, raptim aperui. Rogers reperi in ambitu stantem, eumque
protinus aquam ferre iussi, ipse in conclave regressus.

Godfrey manus puellae fricabat, dum matrona velata fibulas uncinasque
subarmalis eius solvitabat. Ut patet, satis clare haud videre valebat,
quamobrem celeri motu manus velum suum sublevavit. Corde accendi coepi
quum eam ita humaniter agentem conspexi; ac post singulum obtutum
aliorsum me converti.

Etiam animadverti Godfrey ex agnita muliere admodum stupentem ut eam
intuitus erat; post quae et ipse oculos avertit.

"En aqua, mi Here," fatur Rogers urceo aquae poculoque mihi praebitis.

Proximo momento oculi eius in mulierem, in grabato prostratam
inciderunt. Stupens haerebat, vultusque suus sensim in purpureum
mutabatur; dein gutture proprio prehenso, dimidio se divertens concidit
prorsus ita ut eum antea egisse videram.

Hornblower, qui mulierem spectabat prostratam, frontemque nervose
tersitabat, audito cadentis strepitu se circumvertit:

"Quid, malum!" rauca exclamat voce, ubi videbat Rogers ante suos pedes
in solo prostratum, "Quid mali, denique, istam domum agitat?"

Nervorum interim meorum iam tanta erat tensio ut cachinno mihi haud
temperare possem. Nisum hunc in clamorem ad accersendum Parks converti;
at vultus istius, quum in limine comparuit talis erat, ut in sellam
delapsus in cachinnum morbidum solverer.

"Dii vestram fidem!" Parks exclamat.

"Nihil mali," acriter refert Godfrey, "Rogers nostrum alios habet
impetus. Afferto ammoniam!"

Parks titubans prodit, Hornblower autem omnium pertaesus consedit.

"Mihi equidem iocus minime liquet," acri in me obtutu mihi obgannit,
vultu rubore suffuso.

"Collige te, Lester," me inclamat voce acerba Godfrey, interim urceum
mihi eripiens, eoque ad matronam properans.

Ego interea me satis recepi, et quum Parks paullo post ammoniam afferens
redivit, ad sublevandum caput Rogers par eram, dum Parks phialam naribus
eius adhibebat.

"Praebe sis Parks mihi quoque olfactum," rogo eum male firmus, et oculi
mei confestim lacrymis manare coeperunt, sed ne in furorem raperer,
evitavi. "Exporrige sis prostratum Rogers, ut distentus iaceret,"
mandavi Parks halitans, et ipse vertiginosus in solum desedi. Aspicere
tamen Hornblower ausus non sum, timebam enim ne stupentem eum videns,
iterum in cachinnum morbidum solverer.

Matrona interim aquam in vultum Iuliae inspersit--non parum detrimento
faciei eius!--pauxillum exspectabat, tum se erexit, velumque demisit.

"Mox ad se redibit," inquit, ac profecto, pauca intra momenta puella
oculos aperuit, et stupens circumspexit. Dein tremor violentus eam
obsedit.

"Quidnam rei est, Iulia?" hera sciscitatur, manu eius prehensa. "Tune
eum virum novisti?"

Raucus singultus solum erat responsum.

"Rem mihi narrabis!" pergit hera voce tranquilla, sed firma. "Forte
seclus quoddam est perpetratum. Cuncta fatearis oportet. Prudentiae
horum virorum secura te confides. Novistine istum virum?"

Puella capitis nutu probavit, oculosque clausit, sed guttae tepidarum
lacrymarum per genas eius decurrebant.

"Parisiisne?"

Puella iterum annuit.

"Tuusne fuit amasius?"

Tertium annuit; tertium lacrymae manant.

"Nunc iam memini," inquit matrona subito. "Semel eum cum ista vidi. Quod
negotii ipsi hac in domo fuit?" pergit illa asperius. "Eloquere!"

"Hera mihi nunquam condonabit!" singultabat puella, unde ego coniectavi
puellam de se magis quam de amico sollicitari. Herae quoque idem
occurrisse verosimile erat, nam vox eius asperior fieri coepit.

"Tenta modo," respondit. "Fac probe intellexeris, fatendum tibi esse--si
hic minus, tum coram officiali lictorio."

"Vae, absit!" clamitat Iulia, subito se erigens. "Dii meliora! id viva
non sustinerem! Hera nunquam tam foret crudelis!"

"Ergo fatere nunc!" mandat matrona velata immisericors.

"Esto ut vis, Hera!" clamat puella, mucinio tersitans oculos, linguá
locuta, quae partim Francica, partim Anglica, utpote quam minus accurate
calleret. "Narrabo ergo quando ita vis omnia. Proprie enim non mea fuit
culpa. Ille is fuit. Non amavi--timui eum. Potestate super me pollebat.
Efficere poterat ut omnia patrarem. Ipse etiam verberavit me! Ego tamen
ad eum usque redivi!"

"Quí vocabatur?" quaerit matrona velata.

"Vocabatur Georgius Drouet--habitabat Via de la Huchette, haud procul a
Via Sancti Iacobi--contignatione suprema, in subtegulino. Ipse nequam
fuit--nequam fuit--e quaestu mulierum vixit. Primum ante sex menses eum
conveni. Mulieres fascinare novit; eum me magni facere putavi. Dein
pecuniam a me mutuam petere incepit, donec omnem quam comparcavi
elicuit; tum annulos meos--omnes et singulos!" Sublatis tum manibus
ostentavit digitos vacuos. "Mox . . ."

Hic substitit heramque aspectavit.

Ea "prosequere!" inquit; "narra quidquid ad narrandum habeas."

"Novi scilicet Heram quoque . . ."

Iterum substitit. Interim ego ad fenestram perambulavi, ibique, valde
commotus, forum ligneum spectans steti.

"Eccur non?" quaesivit aspere, ego autem scire putabam eam revera tergum
meum alloqui. "Eccur non? Numquid amari mulieri nefas est? Num mulieri
tolerandum est quod Hera toleravit? . . ."

"De ea re satis, Iulia," interpellat matrona velata, voce glaciali.
"Tuam rem fare."

"De forulo occulto novi; vidi Heram aperire, quid celaret, novi. Verum
ego erga Heram fida fui; eam amavi; gavisa sum eam reperisse
aliquem . . . Hera reminiscetur suam desperationem, suum horrorem, quum
ingressa conclave reperit arcam evanuisse, subductam, venditam per illum
. . . non secus et ego desperavi--ex omni corde conabar Herae usui esse.
Ea nocte conveni istum," nutu effigiem indicans in solo iacentem. "Eum
edocui."

Hera sua, quasi in saxum mutata, stetit. Suspicabar eius angorem et
humiliationem.

"Ipse a me sciscitabatur--intellexit omnia--forulum, quí sit
aperiendus--cuncta. At ego consilia sua nequaquam suspicabar--prorsus
nihil suspicationis habui. Verum in navi vidi eum, tum demum intellexi.
Eheu, accepit quod meruit!"

Ipsa tota tremebat, manibusque oculos operiebat.

"Nihil plus, Hera, existimo superesse," addidit rauce.

"Nihil ex ista superest historia," fatur Godfrey voce firma, "sed est et
altera."

"Quid? et altera?" respiciens in eum quaerit matrona velata.

"Quaere ex ea, Hera, quonam proposito ipsa in hanc domum venerit nudius
tertius vesperi, locutaque in isto conclavi cum Philippo Vantine
fuerit."

"Non feci!" quiritat puella, vultu flagranti. Mendacium est.

"Esto haud, opus est ut dicat!" immitis pergit Godfrey. "Quisque
stultissimus facile divinabit. Venit pro litteris! Consilium ceperat te,
Hera, diffamandi!"

"Mendacium est!" iterum quiritat puella. "Veni spe ducta eam servandi,
ad . . ."

Impetus singultuum furentem paene suffocarunt.

Matronam velatam contremiscere animadverti, sellam illi supposui, in
quam se gratiis per murmur redditis demisit.

"Praeterea testem eius rei habemus," subiungit Godfrey. "Accersamne
lictores Hera?"

"Noli, noli!" clamat puella vultu fere cadaveroso. "Edisseram; omnia
edisseram. Vel spatium temporis concede!"

Interea ad se possidendum secum colluctans sedebat, cuius rei indicium
erat vultus torvus, maculisque striatus. Tum vidi oculos eius pandi, et
circumspiciens animadverti Rogers se ad sedendum collegisse, lividaque
facie oculos in puellam defixos tenere.

Ipsa, eo viso, fere in furorem acta est.

"Tu is fuisti!" quiritat puella, pugnis eum minitata. "Tu me prodidisti!
Tu, ignave! Ignave!"

At Godfrey, facie admodum severa, manus firmas brachio puellae iniecit.

"Tace!" clamat, "ille nihil nobis prodidit! Imo te tueri
conabatur--quamquam cur id tentaverit. . ."

Rogers inani ac sepulcrali risu se ingessit:

"Naturae satis consentaneum feci, mi Here," inquit raucus, "uxor mea
est!"



CAPUT XVI

Philippi Vantine Salutator.


Historia, quam nobis Rogers halitando prodidit, sordida profecto erat,
quam tamen, quoniam nostram rem obiter tantum attingit, per summa tantum
capita carpam.

Octonis aut denis ante annis venustula Iulia--tunc dumtaxat ipsa certe
quam nunc venustior fuit!--se ad familiam quamdam, quae vitam sine
ancilla Francica vix tolerandam sibi persuaserat, famulatui auctoratum
Neo Eboracum venit. Rogers eam convenerat, eiusque ocellis atris
labellisque rubris captus, eam deperibat, ac, postremo, eam in
honorificum connubium postulavit--haud necessario, praeter dubium!--et
in maritum acceptus, ut maritus huius sirenis, cum ea vitam degit per
plures menses eventuum plenam. Quodam denique die reperit eam aufugisse.

Ipse, ut fere fit, suam ei concrediderat omnem pecuniam comparcatam--una
enim haec fuit conditionum connubii! comparcatum quoque evanuit. Iulia,
ut credibile est, desiderio bituminis viarum urbis Parisiorum abrepta
fuit; nec praeterea dubitandum Iuliam vitae cum Rogers nuptialis, poesis
prorsus vacuae, admodum pertaesam fuisse; et ob id in Franciam
aufugisse. Rogers primum sibi eam sequi oportere persuasit; at mox a
coepto eam Parisiis reperiendi, nec certus quid et si reperiret eam
facturus esset, destitit, fato suo eam reliquit, moestusque se vitae
officiis memoriá eius servatá, se accinxit. Genus affectionis erga eam
clam in animo usque superstitabat, et quum ostium aedium Vantine pandens
eam in limine conspexisset, se tamquam ceram in manibus eius praebuit.

Iulia cuncta haec, parum pensi habita, vel etiam contemptim auscultabat,
nihil quidquam negando, nihil se excusando. Cogitatio, quasi se excusari
necesse esset, ne in mentem quidem venit. Historia finitá, ipsa prorsus
iterum se possedit, quin et paullo elatior facta est, ni fallor, quum
cuncta circum se versari sirenem videret et audiret. Erat hoc totum
veluti iuvenescere, proinde grato quodammodo ad Rogers se vertit animo.

"Haec omnia, ut opinor, vera sunt?" matrona velata quaerit.

"Vera, profecto, omnia, mea Hera," respondit Iulia humeri vulsu. "Tunc
fui iuvenis, amorque vitae citatioris me rapiebat. Iam sum adultior,
facta prudentior--praeterea iam non, ut antea appetor."

"Proinde," inquit hera cum ironia, "nunc iam parata es ad maritum tuum
reverti."

"Ea de re iam cogitavi, mea Hera," refert Iulia stupenda simplicitate,
"inde ex quo eum hic conspexi, vidique eum in me usque bono esse animo.
Refugio pro senecta indigemus."

Furtim observabam Rogers, stupensque cognovi eum hanc mulierem usque
animi affectione fovere. Refugium paratum esse videbatur, si Iuliae
visum esset salutem suam hic quaerere.

"Aliquantum dubitavi," dein subiunxit, "gratia tui, mea Hera, ubinam
ancillam, mei similem, Hera repererit. Nulla praeter me crines suos ut
ego concinnare sciens est--nulla nisi ego balneum apparare valet . . ."

"Ea quum solae fuerimus dirimemus," respondit matrona velata. "Verum
nunc, eris fortasse tam bono in me animo, ut mihi, quid antea huc
veneris, explices."

"Aequum, Hera mea, postulas," seque in sella commodius disposita, Iulia
pergit: "Die quodam in navi evenit, ut quum in vectores tertiae classis
despectarem, animadverterem Georgium--herum Drouet--solum oberrantem.
Me, ut ita dicam, omnino _eversam_ et confusam sensi necopinato eum
conspiciendo; deinde ipso sursum spectante intuitus nostri concurrerunt,
quo facto, ipse accessit et ex imo me eadem vespera se convenire iussit.
Illic denique consilia sua mihi primum aperuit. Secundum haec ipse pro
se litteris ad evendendum potiri conabatur."

"Cuinam?" quaerit Godfrey.

"Cuicunque, utique qui maximo pretio eas redimere voluisset," respondit
Iulia, multum mirata ut res tam plana etiam quaestione egere posse
cuiquam videretur. "Litterarum quaeque ipsi herae denis millibus
francorum primum erant offerendae; si ipsa abnuisset, Duci--qui certe
cupidissimus earum habendarum censendus erat, offerendae fuissent!"

Matrona velata aliquantum tremebat, manusque nisu quodam naturali ad
pectus, expertura utrum manipulus litterarum, ut pretiosissimus
thesaurus, revera in tuto esset, attollit.

"Nocte ea in casteria mea," perrexit Iulia, "insomnis volutabar
meditabunda, si quo modo eum frustrare possem; quod et iam dudum
senseram eum haud multum me curare--et quod satis perspexi pecuniam eam
in aliam quondam mulierem insumptum iri. Statui igitur primo quoque
momento ad hanc domum properare, rem integram hero Vantine patefacere,
petereque ab eo ut litteras mihi concrederet, quibus ego ad heram
advolarem; mihi enim gratus eius animus probe notus erat," subiunxit
puella. "Etenim quemque sibi providum esse, naturae praeceptum est."

Hic paulisper cessavit, in conclavi circumspexit nostrisque vultibus ad
se audiendum conversis mirifice delectari videbatur.

"Una dumtaxat virtute tu certe polles, sinceritatis, scilicet," fatur
matrona velata. "Prosequere!"

"Facultate discedendi vesperi tantum ab hera nacta," pergit Iulia, "huc
properavi, et huc perveniens pulsavi tintinnabulum; fateor tamen frustra
me acturam, nec fore ingressuram, nisi ostium maritus aperuisset. Quin
etiam postquam ingressa sum, etiam ipse mihi ingressum ad suum herum
negavit; verumtamen quum de accessu disceptassemus, herus Vantine ipse
in ambitum venit, tum ego ad eum confugi, et ut me exaudiret ab eo
flagitavi. Tum demum is me ad huc intrandum invitavit."

Hic ipsa iterum conticuit dum me tremor ex ipsa exspectatione perculit.
Denique mox eramus audituri quemadmodum Philippus Vantine morte affectus
sit.

"Igitur ego consedi," pergit Iulia. "Totam istam rem illi patefeci inde
ab exordio. Ipse me intentissimus auscultavit; sed quum ab eo petivissem
ut facultatem litterarum tollendarum mihi faceret, dubitare coepit. Inde
sursum deorsumque in conclavi ambulans rem meditabatur; deinde me per
ianuam in illud cubiculum deduxit. Arca in medio stabat tabulato,
omniaque lumina ardebant.

"'Istane illa arca est?' ipse quaesivit a me, et quum verbis
confirmassem, mirari videbatur.

"'Res probatu facilis est,' dixi ego, tum ad arcam progressa tria
pusilla choragia imprimere coepi, ut heram facientem videram. Ansula in
latere recidit, verum ipse me prohibuit.

"'Revera haec illa ipsa arca est,' ait ille. 'Hoc iam video. Et absque
dubio forulus eas quas memorasti celat litteras. Ast hae litterae non
tuae sunt. Eae herae tuae sunt propriae. Ut eas auferas concedere non
possum, quoniam, profecto, non te novi. Fieri potest ut iis abuti tibi
in animo sit.'

"Omni modo obtestabar iniuste id mihi imputari, optima me esse indole,
herae meae ex animo bene velle, meque eam tueri. Denique me in hoc
reduxit conclave. Prae furore paene flevi."

"'Revertere' inquit tandem, 'ad tuam heram, nuntia illi me ad suas sibi
reddendas litteras paratissimum esse. Dedere tamen eas suis tantum
ipsius manibus vellem. Litterae sunt hic, quandocunque sibi libuerit, a
me eas repetere poterit.'

"Ex his intellexi omnia mea argumenta esse incassum, ipse adamantinum se
praebuit. Itaque e domo excessi, ipso mihi ostium aperiente. Atque in
his, Hera mea, cuncta quae scivi edisserui."

Post haec breve silentium factum est; tum audivi Godfrey e profundo
suspirantem. Facile intellexi sibi aeque ac mihi persuasum esse puellam
vera narrasse.

Tum ipse occepit fari: "Quamprimum domum perveneras, utique ergo quaeque
experta es, herae tuae narravisti?"

Iulia haud parum erubuit.

"Non feci, Here mi," respondit ipsa, "nihil illi narravi."

"At ego putarem te tuam fidem factis comprobare voluisse," pergit
Godfrey suo modo suavissimo.

"Ego vero sine litteris verebar, ne mea consilia ipsa in malam
interpretaretur partem," ait Iulia contumax.

"Praeterea sine litteris utique nullum praemium," explet Godfrey.

Iulia nihil respondit, sed parum commode se habere videbatur.

Denique matrona velata surrexit.

"Ullasne amplius habes quaestiones, quas illi proponere velis?"
quaerebat ipsa.

"Nullas amplius, mea Hera," refert Godfrey. "Historia ex omni numero est
perfecta."

Iulia itaque sumpsit suum velum, oculis interim haud amicis in Godfrey
coniectis. Matrona velata denique ad me se vertit, manusque tetendit:

"Gratiam tibi habeo, mi Here, Lester," inquit, "pro tua in me voluntate.
Veni, Iulia!" hisque dictis utraque ad fores accessit, quas Rogers illis
propere pandit.

Herus Hornblower nutu capitis salutans, eas secutus excessit, ego autem
cum Godfrey solus sum relictus.

Uterque nostrum silens consedit, quique suis cogitatis intentus.

"Hem," fatur denique Godfrey. "Hem, quam praeclaram haec omnia
praeberent historiam! Et en, iis uti nequeo! Acerbum hoc est scitu, mi
Lester!"

"Historia ista columnas societatis certe concuteret," assensus dixi.
"Imo et ego ipse concussus sum."

"Non secus atque ego! Primum me nusquam esse sensi--quum te atque
matronam velatam de occulto forulo disserentes audiveram, elinguisque
stupui--vidique te in me renidentem! At totam rei historiam necdum scio.
Quínam id factum est ut illa ad te veniret?"

Enarravi igitur ei adventum ad me heri Hornblower, historiam ab eo mihi
narratam, levemque cum eo disceptationem. Intellectis eventibus, Godfrey
audita capitis nutu probavit.

"Historia ista utique recta et proba est," tandem fatur, "Hornblower
enim nihil unquam quod fraudem redoleret, susciperet. Insuper matronam
ego agnovi, ut, procul dubio, et tu."

"Et ego sane; vidi eius effigies. Probavi etiam eius fortitudinem veli
relevandi."

"Non secus et ego. Inde a die nuptiarum, mi Lester, ipsa haud parum
mutata est--tum enim ipsa puella erat laevi facie! Trium annorum cum
Duce suo convictus vestigia in ea reliquit!"

Mox conticuit, et meditans oculos in tapetas defixos gerebat. Denique
cum subito tremore ad se rediit.

"Historia autem ancillae certe auditu iucunda fuit," inquit. "Nihilo
tamen secius plura in ea sunt quae mihi minime liquent."

"Est unum in his, quod ne mihi quidem est clarum," respondi ego. "Ne
somniavi quidem hanc esse arcam veram et genuinam. Nescivi quí id esse
posset."

"Rem acu tetigisti. Quínam id factum est, quum matrona velata Armand et
Fils Parisiis adivisset, et ab iis ad Philippum Vantine missa esset? Ut
sua ipsius narratio fert, ipse hanc arcam non praestinavit; hanc antea
nunquam conspexit; credibile est istam ex errore esse missam; Armand et
Fils remulcant tibi errorem esse commissum; et tamen Vantine memorant
eius arcae praestinatorem. Aliquid alicubi distortum esse constat.

"Illa re admoneor vices agentem Armand nondum me visisse. Haud est
dubium quin is difficultatem dirimere possit."

"Utique non oberit eius narrationem audire," putabat Godfrey. "Videamus
nunc illum forulum."

Forulus usque erat apertus eo quo eum reliqueramus modo, sed Godfrey eum
in locum repressit, ostendabatque mihi configurationem vafram,
quemadmodum per crusta, opusque musivum forma locusque eius dissimulatus
fuerit. Dein operari circa choragium coepit, ansa in locum recidit,
forulumque iterum evulsit quod evelli poterat, seduloque exploravit.

"Homullus qui hunc effinxit, summi fuit ingenii," fatur miratus, et
forulum iterum in situm repressit. "Miror admodum quid hic inde a
temporibus herae de Montespan ad hanc usque aetatem celaverit! Litteras
amatorias plerumque, ut mea fert opinio, quoniam eae sunt praesertim res
quae maxime celari debeant. Nonne aves utinam, mi Lester, forulus hic
sua secreta tibi prodere posset?"

"Est unum quod hunc forulum prodere vellem, si modo posset," respondi.
"Vellem hic fateretur quis Philippum Vantine occidisset. Nisi fallor iam
mecum agnosces bellulam theoriam nostram hac vice pulchre esse elisam."

"Nonne iam ita paret?"

"Forulus nullo certo mechanismate nititur--hoc plane constat," censebam
ego.

"Certe nullo nunc, nullo unquam," assentitur Godfrey.

"Atque hoc nos nuspiam relinquit, et nunc nusquam sumus; nonne idem
putas? Hoc ergo factum totam rem tanto magis in ambagibus reliquit.
Capere non possum," et his verbis etiam magis confusus frontem fricans
resedi. Saltem pro momento temporis mente mihi prorsus coecutire
videbar. "Tamen unum certum est," subiunxi, "necem, quaeque eius causa
aut modus fuerit, factam in conclavi, non autem hic fuisse."

"Quid te ad ita credendum permovit?"

"Nos existimamus Drouet ad facultatem a Vantine foruli aperiendi,
litterisque potiundi impetrandam acsi vices dominae gereret, huc
venisse."

"Bene te existimasse arbitror," fatur Godfrey cogitabundus.

"Ex nostra igitur opinione, postquam Drouet in conclave intromissus
erat, conspicatus est arcam, tentavit forulum evellere, idque moliendo
fuisse occisum. At satis planum est nunc nihil prorsus circa forulum
esse quod cuiquam nocere possit."

"Hoc certe manifestum est, ut mihi quidem videtur," probat Godfrey.

"Si vero forulum evulsisset, litteras profecto exemisset, siquidem
obstabat nihil. Quandoquidem eas non exemit, nonne sequitur necesse est
eum antequam forulo potitus esset, fuisse occisum? Quin, fortasse, arcam
ne vidit quidem. Eum illic in conclavi caesum fuisse, paullo post quam
Parks eum reliquerat oportet."

"Quid tum de Vantine?" quaerit Godfrey.

"Prorsus nescio," respondi spe deiectus. "Ipse litteras non curavit--si
forulum vel maxime tentaverit, ad summum, curiositate ductus id egit, ut
operandi modum eius experiretur. Attamen, utique idem quod occidit
Drouet, et eum occidit. Prorsus ita--et nunc, quod de ea re cogito,
aeque certum est ne eum quidem aperuisse forulum."

"Quínam tibi constat id certum esse?"

"Scilicet si forulum evulsisset," docebam, "idque moliendo caesus esset,
forulus apertus mansisset. Existimabam prius, fortasse forulum per se
clausum fuisse, sed ut vides, id factum non est. Forulus enim manu debet
claudi, eius ansa in locum reprimi."

"Vera memoras," ait Godfrey, "nec hoc infitias iri patitur. Si enim id
de Vantine valet, de Drouet quoque valebit. Sequitur inde forulum a
neutro fuisse apertum. At quid tum?"

"Prorsus ignoro," sine spe respondi. "Nihil inde sequi videtur."

"Est tertia res in medio," suggerit Godfrey.

"Quaenam ea est?" quaero.

"Manus quae Drouet et Vantine occiderat, potuit et forulum claudere,"
respondit Godfrey, oculis in me levatis.

"Et litteras tamen ibi reliquit?" quaero ego. "Nequaquam."

Auditis his, vultum ad fenestram tabulatam convertit, unde intellexi cui
eas manus attribuendas putaret.

"Praeterea," insto ego, "quonam modo ipse huc penetraret? Quonam modo
evaderet? Quidnam ipse moliretur, si litteras non sustulisset?" Tandem
admodum fessus surrexi. "Iam tempus est," inquam, "ut ad officinam
redeam. Hodie dies Saturni est, officinam horá secundá claudimus.
Veniesne mecum?"

"Non ibo," respondit; "si per te licet, aliquantum longius hic morabor,
mi Lester, has res ultro mecum reputaturus. Fortasse in veritatem casu
quodam fortuito incidam!"



CAPUT XVII

Herus Armand Comparet.


Reversus in officinam reperi herum Felicem Armand, ex consortio Armand
et Fils ibidem comparuisse, sed quum ego alias egissem pagellam pro me
reliquisse cum notitia graphide scripta, qua me docebat se futuro die
Lunae antemeridiem iterum venturum. Alius quoque salutator advenerat,
qui me reversum opperiebatur--vir quidam procerus et robustus, longis
mystacibus, qui se mihi sistens aibat se Simonem W. Morgan vocari,
incolamque esse Osage City, Iowa.

"Proximus miselli Philippi Vantine vivus agnatus, Here mi," se sistens
fatur. "Veni primum quam poteram."

"Probe ac pie statuisti," laudo pietatem eius. "Funebria cras, horá
decimá matutiná, in aedibus demortui celebrabuntur."

"Accepistine meum telegraphema?"

"Accepi," inquam.

Paulisper in sella sua haud commode vacillabat.

Non ignorabam quid erat dicturus, sed ad iuvandum eum nihil expedire
existimavi.

"Recte fortasse divino testamentum eum reliquisse?" quaerit tandem.

"Divinasti bene; iam etiam ad idem die Lunae probandum quae usui sint,
apparavimus. Si tum inspicere volueris, licebit."

"Tune iam id inspexisti?"

"Leges eius mihi notissimae sunt. Hic in officina fuit scripto
mandatum."

Mystaces suas nervose tortabat.

"Patruelis Philippus perquam fuit opulentus, ut proditum audivi," coepit
ambire.

"Quodammodo opulentus. Sortes securitatesque eius valore unam millionem
cum quadrante attingebant, praeter quaedam immobilia--et, utique, aedes,
quas incolebat. Insuper magnum apparatum productorum artis--tabularum
pictarum, supellectilis domesticae, tapetarum, caeterarumque rerum
idgenus circum se congestum habebat; quae omnia quantum valeant fortasse
nunquam rescietur."

"Eccur non?" quaerit ille.

"Quoniam haeredem omnium rerum Museum Artium Metropolitanum constituit.
Praeterquam pauca legata suis veteranis famulis adscripta, cuncta quae
sua erant eidem Instituto reliquit."

Fortasse iusto rudius haec ob oculos ei posui, sed intervisui[1] finem
facere statui.

Herus Morgan toto vultu valde erubuit.

"Siccine?" clamat. "Va--eccum; famá audivi eum haud parum insanivisse."

"Imo vero aeque sanum eum cognovi quam mortalium ullum," aridule
respondi. Huius verba mihi in animum revocarunt dubia quae mihi eo die
quo Vantine arcam Boulé palpare coeperat, suboriebantur. Dubia tamen
haec reticenda iudicavi.

"Hem--enimvero his de rebus alias videbimus!" fatur salutator meus
minitabundus.

"Fac prorsus ita statueris, Here Morgan," e corde respondi. "Si ulla
tibi dubia intersint, indagare ne intermiseris. Nunc autem, quoniam
permulta negotia me urgent, ignosces mihi, etiam maturius hodie officium
claudemus."

Denique in pedes surrexit, tractim foras ivit; nec unquam amplius mihi
sub oculos venit. Ut ego puto, legumperitum quempiam adiit, ab eo
edoctus fuit casum suum nulla spe niti, et sic, rebus infectis, tractu
[2] primo quo poterat, in Osage City profectus est. Ne funus quidem
exspectandum censuit.

Pauci, profecto, molestiam in funere participandi subeundum censuerunt.
Fuerunt inter hos aliquot familiae iunctiores, aliqui vices musei,
institutorum beneficentiae quondam a Vantine adiutorum agentes, aliqui
amici et necessarii, nec plures. Ex magno mundi theatro ita excessit et
excidit, ut vel superficiem aquae, ut ita dicam, lenissimá undulá
succussá, turbare videretur; e cunctis sibi iunctis, dicere non dubito,
fidum Parks aegerrime eius mortem laturum. Vantine enim, quodam sensu,
homo fuit solitarius; pauci in Platea ambulantes nutu toties quemquam
salutarunt, tamen haud multi sunt toties soli pransi; tantum enim in eo
fuit abstinentiae, ut amicitiam cum eo intimam verecundia deterreret. In
summa, Vantine homo fuit, ut sui similes multi, qui plurimos in toto
orbe numerarat notos, amicos nusquam.

Ea nocte domi meae sedens haec mecum aliquantum contristatus reputabam,
nec sine inquisitione in proprium ipsius mei in mundo, societatisque
humanae locum atque statum. Procul dubio plerique nostrum haud parum
contristantur quum perspicere incipiunt quam exigui sint in mundo
momenti. Plurimi nostrum, si postridie suae sepulturae inter vivos
redire possent, sine dubitatione haud parum cohorrerent quum
perspicerent quam laete mundus usque satagendo cursaret! Scio enim
mundum me evanuisse haud plus percepturum quam Vantine morte extinctum.
Cogitatio haec mihi haud grata fuit, quod ea aliquo defectu laborare me
coarguit.

Insuper et mors Vantine animum meum moerore affecit. Usque eo dum ad
hunc tristem eventum explicandum modus aliquis atque spes suppetebat et
affulgebat, causa declarari, factumque explicari poterat; at nunc
theorema meum omnino erat eversum; in tenebris sum relictus, unde nullo
pacto poteram eluctari. Nunquam antea ullo mysterio sensi me adeo
obcoecatum, meique impotem, quam hoc, et sensus hic ita me obruit ut
postquam cubitum ivissem, diu me insomnem et irrequietum iactaret.
Arcano quodam modo vires meas cum superiori aliqua potestate mihi
conserere videbar, minaci et terribili potestate, quae me vel versione
carpi contundere et comminuere posse parabat.

Testamentum Vantine secuto die Lunae probatum est. Legibus eius cautum
erat ut tota congeries productorum artis in museum deveheretur, domus
autem, eaeque in ea res quibus museum non egeret, beneficio musei
venirent. Herum Caspar Purdon Clark de legibus testamenti iam certiorem
feci, atque advocatus musei testamento legendo interfuit. Is retulit
sibi demandatum esse ut me ad res uná duabusve septimanis, donec eaedem
avehi possent, administrandas rogando induceret. Oportere etiam asseruit
inventarium rerum Vantine congestarum ut fieret, ad quam sine mora
suscipiendam vicarius musei director delegatus est.

His conditionibus aequo animo acquievi; sed in officinam reversus animi
certe pendentem me sensi. Artium congeries Vantine mihi nunquam non pars
sui ipsius videbatur; quin etiam plus domus ipsius pars, in qua eadem
coacervata erat. Eaedem res in museo, in longitudinem parietum rigide
dispositae ac digestae tessellisque discretae, summam iacturam decoris
et pulchritudinis laturae erant; unde cogitatio animum mihi subivit
quanto praestantius id futurum pro urbe Neo Eboracena, si domus ista
vetus, cunctaque in eius penetralibus, sarta tecta intemerataque normae
instar conservarentur, ut inde minor ista nervoseque proruens generatio
digniorem vitae modum, disciplinam maiestatemque illius veterioris sub
oculis videret; eo circiter modo quo vetustae ac venustae aedes
Plantin-Moretanae Antverpiae monumentum reprehensionis est adversum
nostrorum temporum librarios, qui litteras mercium mensurá aestimant
iuxta saponem atque caseum.

Id, utique, iam effectui dari nequit; impetus mercaturae in Plateam
ultimam hanc obicem e medio tollet; unicum istud prisci rerum ordinis
monumentum delebitur; intra annum aut biennium immanis chalybeia et
lapidea strues loco potietur, ubi tres Vantine generationes vitam
exegerunt; congeries autem artis thesaurorum tam concinna et una, cui
cogendae ultimus Vantine vitam impenderat, immergetur vastae congeriei a
museo corrasae, ibique evanescet. Tristis certe exitus.

"Vir, Here, te convenire cupit," affatur me ministellus ad scriptoriam
considentem, ac paullo post herus Felix Armand inductus se stitit.

Oculos modo habeo claudere ut imaginem tam extraordinarii viri mihi
repraesentem, nam Felix Armand vir erat maxime eximius, quem unquam me
convenisse gratulari mihi possem. Vultu rubicundus, claris oculis, plena
barba atra, comá fere pice nigriori--capillis pone auriculas ita
cincinnis, ut minus quam fascinatorium appellare haud ausim--speciem
praebebat immensae et incredibilis virilitatis. Nec aberat in habitu
eius indicium haud ignorandum culturae; gestus, totaque hominis externa
species prodebant eum multum peregrinatum, multa vidisse, consuetudinem
multorum, a summo ad imum expertum esse, hominem denique haec omnia
arguebant, quem in nulla hominum societate alienum dixeris. Nullis
profecto verbis meis propriam eius vividae personae imaginem describere
ac prodere possum; atque ingenue fateor me a primo aspectús eius
momento ab eo affectum atque fascinatum fuisse. Caeterum etiamnum sum
ita affectus; fortasse etiam magis quam antea, nunc ubi tota historia
mihi palam est--at modo scies.

"Anglice perinepte calleo, Here mi," considens me affatur. "Si tu scis
Francice . . ."

"Ne dimidio quidem tantum, quantum tu Anglice," renidens respondi. "Hoc
iam primá tuá sententiá clarum est."

"Si sic res se habeat, tentabo ut possum," fatur subridens,
"erroribusque ignosces. Primum igitur, Here Lester, ex parte Armand et
Fils rogatum te esse velim, ut errorem tam gravem condones."

"Reverane per errorem id factum est?" quaero.

"Per errorem, nobis admodum incommodum. Nec quí id factum sit scimus.
Mihi crede, mi Here Lester, non esse nostrum errores committere; nomine
ita claremus, ut iuste liceat nobis superbire; verum arca quam herus
Vantine praestinaverat, in promptuario nostro est relicta, illi autem
haec alia est convasata ac permissa. Rem severissimae indagini
subiecimus."

"Ergo arca heri Vantine usque Parisiis est?"

"Non est, Here Lester; errorem iam ante aliquot dies rescivimus, proinde
arcam, quae heri Vantine est, ad me huc miserunt. Eadem proximo die
Mercurii, per _La Provence_ huc perveniet. Ipse ego eam excipiam,
heroque Vantine sistam."

"Herus Vantine mortuus est," doceo eum. "Num id nescisti?"

Aliquamdiu, acsi non caperet, stupens sedebat.

"Rectene te intellexi herum Vantine mortuum esse dixisse?" balbutiebat.

Quantum de tristi eventu scivi ei narravi, dum ipse me quasi stupefactus
aspectabat.

"Mirum est," inquam "te nihil ex his in diurnis ea re scatentibus
vidisse."

"Ad amicos visitandos Quebec abfui," explicabat. "Nuntium domús nostrae
me huc conferre iubens illic mihi redditum est. Illinc sine mora viam
huc ingressus sum, dieque Saturni hic perveni. A statione rectá huc
vectus aegre reperi te abesse."

"Doleo tanto tibi incommodo fuisse," dixi in excusationem.

"At, mi Here Lester, nostrum est incommoda subire," obtestatur ipse.
"Tantum errorem dedecus existimamus. Pater meus ex antiquiori genere
admodum ob id perturbatus est. Verum mors ista heri Vantine--
molestissime me afficit. Saepe numero eum conveni. Ipse verus
rerum aestimator fuit--in eo patronum, quem maximi feceramus, amisimus.
Eum domi suae mortuum repertum memoravisti?"

"Recte meministi, mortuus autem est e minutis in manu geminis
vulneribus, in quae maxime lethale virus erat instillatum."

"Mira narras. Et quem in modum ea vulnera erant inflicta?"

"Id nescimus. Mihi visum erat . . ."

"Itane, revera?" quaerit fulgentibus ex incitamento oculis.

"Paucis horis ante alius quis eodem modo occisus repertus est in eodem
cubiculo."

"Aliquis alius?"

"Peregrinus aliquis, qui herum Vantine visum venerat. Mihi tunc visum
erat tum hunc peregrinum, tum herum Vantine occultum quemdam forulum,
qui in arca Boulé latebat, temerantes, mortem oppetivisse. Quidquamne
tibi, Here Armand, de historia eius arca cognitum est?"

"Arcam hanc pro Matrona de Montespan ab ipso hero Boulé factam esse
credimus," respondit ipse. "Haec est prima et originaria eius quae nunc
in Louvre est, de qua satis constat Ludovici Magni fuisse."

"Ita et Vantine credidit," affirmo ego. "Unde id deduxerit, nescio--"

"Herus Vantine rei peritus fuit," herus Armand compositus respondit.
"Sunt enim circa eam indicia, quae nemo peritus ignoraverit."

"Ista arcae historia, ab eo coniectata," inquam, "mihi ad credendum
ansam praebuit arcam, quae pro Matrona de Montespan parata esset, forulo
occulto utique non carituram; et, quoniam haec temporibus Brinvillier,
atque La Voisin fiebat, quid magis moribus iis consentaneum esse
poterat, quam quod praesidio machinationis venenosae muniretur?"

"Quid profecto iis moribus magis consentaneum?" repetit salutator meus,
dum ego eum maiori etiam nisu erga me ferri ex oculis eius videri posse
putabam. "Ratiocinaris optime, mi Here Lester."

"Ratiocinatio haec," retuli ego, "statum rerum, haud aliter perspicuum,
declarare videtur. Adde etiam quod novitate rei delectat."

"Res ista certe insueta est," avide assentitur, aestuque animi oculi
eius ceu geminae prunae candebant. "Ego vero inde a tenellis
unguiculis," subiungit, quum intuitum meum animadverteret, "admiratione
mysteriosi omnis tenebar. Fabulae de rebus occultis vim in me exserunt,
quam declarare non possum; aliquid mihi in sanguine latet, quod nutui
earum obtemperat. Subinde persuadeo mihi optimum potuisse speculatorem
me evasisse--aut insignem malefactorem. Loco horum mercator tantum sum
rerum curiosarum. Hinc intelliges quare historiis huius generis
insolitis adeo capiar."

"Adiumento nobis fortasse fieri poteris," suadeo illi, "meum enim
theorema omnino refutatum fuit."

"Refutatum? Quonam modo?" quaerit.

"Forulus occultus repertus est . . ."

"Quid?" clamat voce prae stupore acuta. "Repertus? Forulus occultus fuit
repertus?"

"Fuit, nec tamen ullum machinationis venenatae tutamentum."

Halitu graviori paulisper spirabat; se dein recollecto leniter ridebat.

"Revera," in excusationem respondit, "haud me decet mihi tantum
indulgere. Est hoc certum genus ebrietatis. At tu ais forulum fuisse
repertum, nullum tamen venenum. Fuitne forulus vacuus?"

"Non fuit; manipulus litterarum in eo inventus est."

"Praestanter! Certissime litterae amatoriae! Pagellae dulciolae a magno
Ludovico, ad heram fortasse Montespan?"

"Non ita; prò dolor! multo recentiorum temporum erant. Restitutae
eaedem sunt possessori. Te quoque probaturum hoc factum esse arbitror."

Aliquantum accuratius residebat me speculatus, dum me sollicitari sensi,
quod quum ipse accurate sciret a quo arca empta esset, interea secum
tacite historiam in integritatem magis scite texere par esset quam mihi
consultum videretur.

"Quandoquidem litterae restitutae sunt," tandem fatur aridiuscule, "de
re amplius disceptare vanum esset. Verum, absque dubio, si rem integram
cognoscerem, approbarem. Praesertim si id bono matronae cessisset."

"Ita cessit," probo ego, eumque rem perspexisse e vultu eius cognovi.

"Tum fecisti bene," respondit. "Nullone alio modo causa mortis heri
Vantine illiusque peregrini reperiri poterat?"

"Nullo, quantum sciam. Mortuarius cras in causam inquiret. Causam
cognoscendam is consulto distulit ea spe ut nova reperirentur forte
testimonia."

"Nec ulla sunt reperta?"

"De nullis equidem audivi."

"Ne novisti quidem quis peregrinus ille fuisset?"

"Iam hoc repertum est. Fuit aliquis nullius pretii, nomine Drouet."

"Francusne?"

"Francus, cuius domicilium subteglinum erat Parisiis, Rue de la
Huchette."

Herus Armand animo intentus me intuebatur, sed nunc relaxatus, et ut
mihi persuaseram, longo suspirio, ut homo gravi levatus onere. Interim
in imo animi mei recessu umbratilis vagaque suspitio suboriri
coepit--suspitio scilicet, acsi herus Armand hac in re longe plus
cognitum haberet quam hactenus prodidisset.

"Num tu casu aliquo eum novisti?" incurius quaero.

"Non novi; haud puto. Est tamen unum, Here Lester, quod non capio, et
ideo indulgentiam tuam ob meam flagitem temeritatem. Non enim perspicio
quid iste, quem vocas Drouet, domi heri Vantine negotii habuerit."

"Litteras eas volebat in suam redigere potestatem," dixi.

"A, id itaque moliebatur!" et salutator meus caput quassabat. "Et hoc
tentando fuit interemptus?"

"Ita, sane. At, mi here Armand, id nos praesertim latet quemadmodum ipse
caesus fuerit. Quis, vel quid eum occiderit? Quínam venenum illud
illatum fuerit? Quidquamne ad id declarandum afferre potes?"

Pauca momenta per fenestram prospectans meditabatur.

"Aenigma praeclarum est," tandem ait, "perquam scitum. Iam ego mecum
perpendam, Here Lester. Forte aliquid suadere par ero. Nec scio.
Vertumamen proximo die Mercurii te visam. Si ita videbitur, domi heri
Vantine, ad emutandas arcas conveniemus."

"Quotá horá?"

"Pro certo dicere nequeo. Aliquantum morae intercedere poterit dum arcam
a navi avehi curaverimus. Satius forte esset si inter eundum te
viserem."

"Placet," respondi.

"Velis, obsecro, mihi iterum indulgere ut errorem a nostris commissum
ignoscere abs te flagitem. Nos, revera, cautissimi esse solemus; attamen
et nos famuli subinde fallunt incurii. Gravissime fero quod ab ipso hero
Vantine indulgentiam flagitare et veniam culpae impetrare in persona
nequeo. Ergo ad diem Mercurii usque, Here Lester."

"Ad diem Mercurii usque," repetivi verba, oculisque prosequebar staturam
eius erectam et ad optimam normam ornatam, dum per fores discedebat. Vir
certe admirabilis et venustissimus, ad scriptoriam rediens mecum
dictitabam, talis nempe, quem magis intime novisse cuperem; vir, qui
arcanis criminum delectari, ac veluti equo arundinaceo equitare in
delitiis habeat, et cui me hac in re morum similitudo colliget; et risi
etiam quum recolerem quantopere captus esset quum casum geminae mortis
me referentem auscultasset. Quam porro insons fassus etiam est intimam
mentis cogitationem, qua sibi insignis speculator--aut vero clarissimus
malefactor fieri, si datum esset, sibi licuisset, quum reapse mercator
communis rerum curiosarum modo esset. Caeterum ego quoque, nec semel,
iis delectabar, consiliis--et ecce me, leguleium factum, nec e
celeberrimis. Igitur ego et herus Armand complura habemus communia.

[1] _Intervisus, -ús_, ut nomen substantivum Romanis fortasse non
usitatum, saltem ostendere nequeo; verbum tamen _interviso,3 -si,- sum_
satis frequens et in Plauto, et in Cicerone ac Suetonio, sensu a nostro
parum diverso, nempe aliquem clanculum observare, furtim videre,
speculari quid aliquis agat, aut vero aliquem subinde visum et ad
colloquendum adire. Satis aptum proposito nostro vocabulum.

[2] _Tractus, -ús_, quod trahitur, quod se trahit, eodem fere sensu
apud Romanos quo apud nos. Nostrae enim ferroviae, compluresque carri
velut in catenam copulati nihil aliud sunt quam novus modus, loco
antiqui, onera vectandi; et perinde atque Anglice utimur vocabulo
_coach_ ad denotandos carros munere _coach_ fungentes, sic et ego
adhibui antiqua vocabula Latina ad designandum antiquum opus, licet novo
modo effectum. Atque si mihi sumpsi pro _locomotive_ novum procudere
vocabulum Latinum _cietrum_, monito sum tantum Horatii obsecutus
dicentis, "Licuit semperque licebit--procudere nomen."



CAPUT XVIII

Ego et Arca Boulé Separamur.


Quaestionem mortis mortuarius postero die habuit, quum quod ego
suspicabar, facta comprobarunt. Decuria lictoria nihil quod momenti
fuisset in testimonium reperit; certe nihil eius rei quae causae mortis
Philippi Vantine, atque Drouet, novum lumen affundere potuisset. Testium
quisque eodem fere modo quo ego hic eventus narravit, iuratos autem
manifestum erat in aenigmatum ambagibus deperditos fuisse.

Magno mihi fuit levamento quod sine me declaratum est quis Drouet
fuisset. Bulgá, quam in crepidine reliquerat, decuriá lictorum
postulante apertá, in ea cistellula pagellarum suo nomine inscriptarum
reperta est. Quare aliam quam suam Vantine submiserit, quidque negotii
cum Vantine habuerit, decuria nullam submittere quivit sententiam, nec
ego id explicare negotii esse duxi mei, quandoquidem arcanum eius mortis
neutro in eventu clarius futurum erat.

Haud irridiculus inquisitionis eventus erat tentamen heri Goldberger, ut
credibile est a Grady profectum, Godfrey carpendi.

"Postridie tristis eius eventús," suaviter fatur Goldberger, "tu in
_Record_ evulgasti effigiem, quam tu eius mulieris esse voluisti, quae
pridie vesperi Vantine viserat, quaeque ultima creditur fuisse omnium
qui eum vivum vidissent. Unde eam effigiem obtinuisti?"

"Exemplar fuit eius quam Drouet in pagmento horologioli gestavit,"
respondit Godfrey.

"Exinde," pergit Goldberger, "huius portionis casús nullam fecisti
mentionem. Licet inde arguere te erravisse?"

"Imo contra, etiam probavi me verum dixisse."

Vultus Goldberger rubescere coepit, nec aspectu fuit iucundus.

"Nonne potius agens[1] vocabulum est 'probare?'" quaerit.

"At rectum vocabulum."

"Quinam fuit mulieris cum homine illo Drouet nexus?"

"Amica eius fuit."

"Nimia id fiducia dicis," inquit Goldberger labiis convolventibus.
"Tamen, postremo, id nihil nisi hariolatio est, nonne?"

"Fiduciá loquor, ratione ductus," compositus regerit Godfrey,
"quandoquidem mulier me coram tantundem fassa est."

Goldberger iterum erubuit.

"Ni fallor etiam fassa est ipsam se fuisse quae Vantine viserat?"
cavillabatur.

"Ipsa non modo id fassa est," refert Godfrey etiam magis compositus,
"verum et singula narravit quid eo tempore gestum fuisset."

"Fassio ista utique tibi soli facta est?" voce consulto ludibriosa
quaerit Goldberger.

Godfrey verbis his aliquantum rubescebat, tamen probe sibi temperavit.

"Minime vero," inquit. "Coram hero Lester, atque alio spectabili
iurisperito id evenit, cuius nomen enuntiare fas mihi non est."

Goldberger sibi aliquid in fauce haerere sensit, acsi alapam accepisset.
Certe idgenus quid sensit, nec asserere dubito iure ita sensisse quasi
accepisset!

"Num ista mulier Neo Eboraci est?"

"Ita credo."

"Quidnam vocatur, et ubi habitat?"

"Fas non duco respondere."

Goldberger stupens eum contuetur.

"Faxo ut respondeas," vagit, "alioquin ob spretam curiam in vincula te
coniiciam."

"Feceris ut voles," refert subridens. "Per me licebit. Tuo tamen in loco
rem perpenderem. Herus Lester confirmabit mulierem nullo modo in mortem
sivie Drouet, sive Vantine implicatam fuisse."

Goldberger profecto perpendit; periculum punire tentandi diurnum tantae
auctoritatis ut _Record_, ac porro fassionem Godfrey in attenuandam eius
respondendi negationem denique accipiendam iudicavit.

"Hoc unum tantum est particularium quod Delectum Grady fefellerat,"
suaviter subiungit Godfrey.

"Haec quidem hactenus," interpellat Goldberger. Godfrey autem de podio
descendit.

Ego dein ad narrata confirmanda revocatus sum. Utique et ego renui nomen
mulieris prodere causam hero Goldberger allegans me id exercenda
professione rescivisse, me caeteroquin pro certo scire eam nullum scelus
perpetrasse, et, denique, id evulgare mulieri insonti maximo incommodo
cedere posse. Nihil itaque supererat, nisi ut inquisitor auditis se
contentum esse fateretur.

Grady in podium citatus non fuit; ne inquisitioni quidem interfuit. Quin
inde a primo die, iunctim hoc casu, in publicum nequaquam prodiit; unde
suspicari coepi se cum arcano, cuius solutio nulla fieri posse
videbatur, et unde nulla gloria in se redundare posset, ingestum esse
nolle. Summa totius casús manibus Simmonds est concredita, perinde et
ipse ex parte decuriae lictorum testimonium perhibuit, ingenue fassus
rem omnino nusquam esse. Se aedes Vantine summa cum cura exploravisse
aiebat, praesertim conclave ubi cadavera reperta essent, prorsus nihil
tamen reperisse quod ad arcanum resolvendum lumen afferre posset. Fuisse
in eo aliquid daemoniaci aliquid quod rerum naturam paene superaret. Se
spem necdum deposuisse, et usque in ea re eniti; tamen, si arcanum
unquam patefieret, se sibi persuasum habere, haud aliter quam casu
quodam fortuito, aut confessione ipsius rei id solutum iri.

Herum Goldberger tribulari vel inde palam erat quod mystaces suas
nervose rodebat, verum nec ipsi plus quam decuriae constabat; nec
praeterea vel mica evidentiae allata est qua scelus, eiusque reatus in
quemquam infligi posset; itaque exitus inquisitionis fuit sententia
iuratorum Philippum Vantine, atque Georgium Drouet mortuos veneno esse,
ab aliquo ignoto, vel aliquibus ignotis, dato.

Mihi foras eunti Godfrey se adiunxit, unaque gradus descendimus.

"Audire Simmonds dicentem decuriam lictorum nusquam esse, gratum mihi
fuit," fatur. "Utique Grady conatur ex hoc toto exesse, culpamque alteri
cuiquam dare--faxo tamen ne ipse evadat. Dabo operam ut ipsi Simmonds
mensura ex aequo fiat--vetus ut scis ipse mihi amicus est."

"Scio, utique," respondi, "at vero, nonne, et nos ipsi nusquam sumus."

"Saltem pro praesentia," risit Godfrey, "fluctus nos habent. Nonne
tamen, mi Lester, nos in sempiternum illic futuros non exspectas?"

"Ex quo meum de arca Boulé displosum est theorema, omnis spes me
deseruit. Caeterum arcam cras domino suo restituam."

"Domino suo?" repetit verba oculis contractioribus. "Revera, ut de eo
cogito, suspicabar eum venturum, non tamen tam cito adfuturum putavi.
Quisnam casu ipse est, mi Lester?"

"Quin," fere impatiens respondi, "tu haud minus me scis arcam ad Armand
et Fils spectare."

"Tum tu eorum vices agentem convenisti?" quaerit paululum ex incitamento
suffusus rubore, quod quidem intelligere non poteram.

"Ipse heri me visum venit. Oppido velim ut eum convenias, Godfrey. Is
Felix Armand est, 'filius' consortii, estque vir omnibus numeris
absolutissimus, quem unquam mihi convenisse contigit."

"Libenter eum convenirem," ait Godfrey peculiari modo subridens.
"Aliquando, fortasse; ita spero quidem. Quínam autem, mi Lester,
errorem explicuit?"

"Quodam modo arcam impropriam Vantine miserunt. Propria cras per _La
Provence_ adveniet;" tum recitavi eventum ex ordine, ut Felix Armand
narraverat. "Ipse admodum fuit de ea re conturbatus," addidi. "Excusatio
sua fuit fere abiectissima."

"Haec omnia Godfrey intentissimus audivit, rebusque narratis annuit.

"Totum id perquam mirum," subdit ut interpretamentum. "Casu memoravitne
herus Armand ubi nunc moraretur?"

"Non memoravit; sed si eum reperire velis, haud erit difficile. In uno
vel altero diversoriorum grandiorum--ut suspicor in Plaza, aut St.
Regis, diversatur. Leo[2] perquam est, quominus in stabulo[3]
tenuioris sortis se divertat."

"Quo tempore cras eum exspectas?"

"Aliquando postmeridiem. Simul atque arcam Vantine a navi devexerit,
adveniet. Heri, mi Godfrey," subiunxi, "cum eo collocutus suspicari
coepi ei plus de his rebus cognitum esse quam enuntiare vellet. Clare
percipere poteram eum ipso momento divinasse cuius illae litterae
essent, quisque earum tenor esset. Expedirene putas ut arcam paullo
longius detineam? Ad id faciendum quamdam causam facile comminisci
possem."

"Quid attinet? Auferat arcam suam," respondet Godfrey alacritate quadam
mihi quidem mira. "Si tua de eadem sententia iam est explosa, quid
attinet ei ulterius haerescere?"

"Nec ego id expedire puto," affirmavi, "nisi quod te eam amplius
explorare velle existimabam."

"Iam ex sententia eam rimatus sum," respondit Godfrey, unde mecum
reputare coepi nunc primum se victum confessum esse.

"Sensus quidam intimus mihi suadere videtur," explico illi, "unicum nos
Ariadnes filum, quod ex his ambagibus nos educere posset, arcá traditá
dedituros. Eo nostram cladem agnoscimus."

"Minime gentium," obtestatur Godfrey. "Si de arca nihil amplius superest
quod exploremus, cui bono detinebimus? Habeat herus Armand quod suum
est. Fortasse cras te conveniam," subiunxit, et in cornu proximo alter
alteri valediximus.

At postridie non me convenit. Toto mane libens exspectavi fore ut me
evocet, sed quum id non fieret, pro certo putabam me eum in aedibus
Vantine cum hero Armand praestolaturum. Non tamen ibi erat; quum vero a
Parks sciscitarer reperi eum ex pridie eum illic non fuisse.

Mens Godfrey erga arcam mutata, fateor, mihi admodum mira videbatur;
praeterea etiam existimavi eum enixe cupere eximium hunc Francum
convenire velle. Is vero gratiis hodie etiam magis abundabat quam die
Lunae, et me mox illi plane subactum sensi. In arca a navi devehenda
etiam minus morae reperit quam anticipaverat, nec ullae in portoria
obices positae eum retardarunt, proinde ne tertia quidem erat hora quum
ad domum Vantine advenimus.

"Herum Godfrey non vidi," quaerenti mihi Parks respondit, "at sunt hic
alii quos hic conspexisse magno tuli dolore."

His dictis musicarium digito indicavit, quo quum accessi, inventarium
confici vidi. Factorum praefectus capite me salutavit, sed ego non
intravi, res enim visu mihi perquam erat ingrata.

"Arca in cubiculo trans ambitum est," alloquor herum Armand, atque
antegressus eum per conclave in contiguum cubiculum deduxi.

Interim Parks lumina nobis provertit, quum comes meus oculos in foros
fenestrae ligneos emiratus convertit.

"Nos gratia tutelae eos apposuimus," docui eum. "Fieri enim posse
putavimus ut aliquis ingressum tentaret. Quodam vesperi nos revera
reperimus tortile, quod excitabulum praedonium iungit, praecisum, postea
autem vidimus etiam aliquem illic per foramen nos speculari."

"Quid ais?" herus Armand cito quaerit.

"Num hominem agnosceres si eum iterum videres?"

"Nullo pacto; ut vides foramen est tam exiguum. Nihil profecto videbatur
nisi par oculorum. Et tamen possem agnoscere si eos iterum viderem; nam
tales oculos nunquam antea videram--tam lucidi tamque flagrantes erant.
Ea vespera id evenit qua ego et Godfrey tentabamus forulum occultum
reperire, illi autem oculi micabant tamquam ignis, dum nobis
elaborantibus erant infixi."

Herus Armand, ut parebat, verbis meis parum attentus, arcam
speculabatur.

"At nunc forulum occultum," ait tandem. "Volesne, Here Lester, quí is
tractandus sit ostendere? Admodum aveo videre."

Manum plano arcae imposui, tria illa loca, ut matrona velata ostenderat,
pressi. Primum ab ordine erravi, altero tamen tentamine ansula prorsum
decidit clangens, quo facto forulum evulsi.

"Ecce forulum," exclamo. "Videsne quam dextere effictus est. Et quam
accurate opus occultatur. Quisnam hic de forulo somniaverit?"

Ipse magno studio opus circumspectabat; forulum in locum repulit, tum
ipse aperuit.

"Nihil prorsus est dexterius," ait. "Nunquam antehac vidi forulum tam
scite celatum. Ipse autem conceptus per certum molimentum aperiendi
novus ac felicissimus est. Plerique foruli occulti nomine tantum sunt
occulti; exigua indagine reperias; verum iste . . ."

Forulum iterum repulit, et opus musivum circa speculabatur.

"Ego et amicus arcam maximá curá pertractavimus, nec forulum
reperimus," eum docui.

"Tuus amicus--recte si memini, nomen eius memoravisti?"

"Sic puto--nomen ei est Godfrey."

"Iurisperitus ut tu?"

"Haudquaquam; diurnarius[4] est. Antea tamen membrum fuit cohortis
speculatoriae. Ipse praeter modum alacer est, ut si quisquam forulum
reperire debuerit, eum hunc fuisse necessarium videretur. Hae tamen
technae eum eluserunt."

Post haec herus Armand forulum cum strepitu retrusit.

"Tamen forulum repertum esse," inquit, "mihi pergratum est. Nolo te,
Here Lester, ignarum esse hanc rem arcae valorem augere."

"Quantumnam valet?" quaero ab eo. "Herus Vantine me eam pro se emere
iussit, atque summam, quae fere fidem excedat, velut limitem pretii
memoravit."

"Revera," herus Armand respondit, sumptá brevi deliberatione, "vix
ullam summam memorandam puto donec patrem consulam. Arca sane singularis
est--fortasse omnium quas herus Boulé fecerat pulcherrima. Reperistine
monogramma Matronae de Montespan?"

"Non reperimus. Herus quidem Vantine existimabat id alicubi delitescere;
ego tamen et Godfrey non quaesivimus."

Dein herus Armand pandit valvas quae forulos medios tegebant.

"Ecce!" ait, dum digitis musivum, rectá sub fastigio, percurrebat,
"vide sis quam scite istud permixtum sit cum caeteris figuris. Atque
istic est emblema donantis." Dehinc demonstravit pusillum aureum solem,
radiis ad fundum fastigii procurrentibus, paullo supra monogramma: "_Rex
Sol._"

"_Rex Sol_," repetivi ego. "Stulti nos fuimus id non animadvertisse. Hoc
totam prodit historiam rei, nonne ita? Quid rei est, Parks?" sciscitor
ab eo, in limine adstante.

"Petoritum[5] prae ostio adstat, mi Here," respondit ille, "binique
operarii aliquid supellectilis evasare inceperunt. Ratumne est, Here?"

"Est ratum," respondi. "Fac ut id huc inferant. Deinde advoca sis
praefectum inventarii, paucis eum volo. Herus Vantine suam rerum
artefactarum congeriem Metropolitano Artium Museo testamento reliquit,"
explicabam rationem instituti mei hero Armand, "itaque aequum arbitror
vices Musei agentem huic emutationi interesse."

"Rectissime statuisti," probat ipse. "Aequum et ego censeo."

Parks paullo post a duabus operis comitatus, rediit rem quamdam
involucro obvolutam baiulantibus, quos arcte secutus est vicarius Musei
Metropolitani.

"Nomen mihi Lester est," praefectum docui, "exsecutor testamenti heri
Vantine, hic autem vir est herus Felix Armand, ex consortio Armand et
Fils, Parisiis. Corrigendo cuidam errori paullo ante mortem heri
Vantine commisso satagimus.[6] Illa arca ibi ex errore huc missa est
loco eius quam ipse praestinaverat. Herus Armand rectam ac veram advehi
curavit, eam autem quae sua est, asportabit. Ego iam totam rem advocato
Musei narravi, consultum tamen duxi te emutationis testem accersere."

"Minime dubito, mi Here, rem aequam geri," homo Musei respondit
protinus. "Tibi, haud ambigo, cognitio harum rerum est personalis."

"Personalis est. Ab ipso hero Vantine teneo."

"Ratum, itaque, mi Here," oculos tamen cum voluptate in arca Boulé
pascebat. "Est supellex nitidissima. Doleo quod non Museo competit," in
commentationem subiunxit.

"Forte licebit tibi ab hero Armand praestinare," suasi ego, sed curator
ridens caput quassabat.

"Haud ita," refert ille, "adiumenta nobis non suppetunt. Sed fortasse
Sir Caspar herum Morgan ad eam nostro beneficio praestinandam permoveri
posset--rem illi memorabo."

Operae illae duae, hero Armand administrante, involucra de altera arca
divellere coeperunt, eaque mox denudata in medio stabat. Ista quoque
aspectu gratissima erat supellex, attamen etiam mei oculi minime periti
hanc alteri oppido sequiorem esse facile perspexerunt.

"Multum nos delectaret si herus Morgan eam videre vellet," subridens
respondet herus Armand. "Nolo dissimulare nos de eo iam antehac
cogitasse--quis enim negotiator, quam aliqua re insolita pulchraque
potitur, id non fecerit? Enitar ut ei sistar. Interea . . ."

"Interea," interpello ego, "arca tua est."

Tum, edito velut in deprecationem leni gestu, opus aggressus est alteram
arcam involucris novae detractis summá curá obvolvere. Adstans non
sine dolore vidi eam tegetibus obdi rudibus, quod oculi mei iam satis
erant eius venustatis gnari. Praeterea mecum iterum conquerebar quod eá
sublatá, omnis spes nobis causae mortis Philippi Vantine indagandae
tollitur. Ratio mea quomodocunque repugnabat, vagus me instinctus
urgebat ut crederem istam arcam Boulé quodammodo funesto eo eventu
nexam esse.

Arca denique convasata stetit, tum herus Armand ad me versus manum
porrigit.

"Sperabo, Here Lester, quondam futurum ut te iterum conveniam," fatur
tam suaviter ut eum fore adulari mihi putarem, "et priscam gratamque
amicitiam nostram refoveam. Siquando Parisiis esse tibi contigerit, ea
de re me certiorem facere ne graveris. Numero bonae fortunae habebo si
mihi datum fuerit quasdam urbis nostrae pulchritudines, non quibusque
notas, tibi revelare."

"Habeo tibi insignem gratiam," respondi, "invitationis huius certe
nunquam ero immemor. Interim quum tu hic, Neo Eboraci, sis . . ."

"Humanissimum tu te mihi praebes," interpellat ille, "et ipse ego
sperabam posse nos saltem una prandere. At mihi hac ipsa vespera adhuc
Bostonium proficisci oportebit, illinc autem me Quebec conferam. Utrum
huc, Neo Eboracum, reversus fuero, necdum scio--quod multum ab animo
heri Morgan pendebit; negotium adeo subtile proxenetae haud
concrederemus. Si mihi redire contingat, certiorem te faciam."

"Age id feceris," ab eo petivi. "Maximae equidem mihi erit voluptati.
Insuper usque spero quandam huius mysterii solutionem tibi occurrere."

Leni risu nutabat.

"Nimis arduum opus pro novitio, mei simili," respondit. "Vires meas
oppido superat. Si tamen solutio eiusmodi fiat, spero te de ea re me
edocturum. Mirificam eam futuram certum est."

"Sic faciam," in responsum promisi, manusque iterum tetendimus.

Denique signo dato, duae operae arcam levarunt, ipse suam manum in
tutamentum arcae imposuit, ut e conclavi in ambitum, hinc per ostium
deorsum gradus ad petoritum, quod tramiti appulsum erat, delatam ei
imposuerunt. Eo allata arca singulari cura in petoritum sublevata,
ibique disposita est, duo tum baiuli conscendentes eam utrimque
tenuerunt, denique equis ab auriga concitatis petoritum leni motu per
iter secundum Plateam volvi coepit.

Herus Armand paulisper oculis secutus, pilentum meritorium ibi eum
opperiens conscendit, manuque ultimum vale edens, petoritum subsecutus
est. Nos e fastigio graduum discedentes intuebamur, usque dum ad primum
viae transversae angulum iter suum flexerunt.

"Herus Godfrey extorris nunc negotio est," leni risu notat Parks.
"Ternis quaternisque his diebus tantum quod non cum arca illa habitavit.
Hesterna nocte diu hic moratus est."

"Quid ais? Vesperi hesterno?" stupens quaero. "Ego vero certissime
putabam eum hodie hic futurum," cogitabundus subiunxi, quod Godfrey
poterat secum statuere ultimum intueri arcam. "Quodammodo pollicitus est
se huc venturum, sed et evenire poterat ut graviori quodam negotio
detentus esset."

Momento post, celeritate qua pedes me ferre poterant, deorsum gradus
rui, quod pilentum meritorium deorsum Plateam praetervehi, et in eo duos
viros sedentes conspexi, eosque itidem iter sequi quod petoritum, et in
proximo angulo inflecti.

Eodem autem momento quo pilentum in cornu evanescebat, vectorum alter se
ad me convertit manuque signum dabat--eumque Iacobellum Godfrey agnovi.

[1] _Agens, -tis_, Participium Praesentis, verbum Ciceronianum, _valens,
potens, efficax_.

[2] _Leo, -nis_, sequiori Latinitate "militem gloriosum," heroem
putativum, idolum muliercularum, "hominem bellum," trossulum, catulum,
catulastrum significat, qui aut sibi ipse nimium tribuit, aut vulgus eum
extollit, aut etiam qui singulari virilitate revera pollet, ut hic
accipitur.

[3] _Stabulum, -i_, locus ubi quis _stat_, moratur, aut habitat, saltem
pro tempore. Nescio quam ob causam lexicographi Germanici simulent
vocabulo hoc iumentorum (equorum, boum, asinorum, mulorum) habitacula
non designari, saltem eum sensum silentio premunt, nec nisi insulas ac
diversoria hominum, nidos avium, cellas apium eo significari insimulent,
quum tamen id Virgilius in Georgicis adhibeat. Hic, utique, de humana
habitatione, sive _diversorio_, accipitur.

[4] _Diurnárius, -ii_, vocabulum Romanum, iuridicum, scribam
significat, qui acta curiae iudicum quotidie litteris consignare
consuevit. Hic relatores, perinde atque conscriptores eventuum, item
concinnatores diurnorum (ephemeridum, periodicorum) significat.

[5] _Petóritum, -i_, est genus vehiculi, currus gravior, tamquam
sarrácum, nostris tamen temporibus illud genus sic appellamus, quo
suppellectilem domesticam vectamus.

[6] _Sátago,3 -égi, -actum, praeter solitum ac litteralem sensum
plerumque adhibetur ad designandam sedulam ac diligentem operam, aliquid
celeriter, perniciter agere, _natinari_.



CAPUT XIX

"Mors."


Praesumendum erat futurum ut pedes mei, absque conscio nisu meo, me
sursum Plateam currentem, ad angulum viae conferrent, ubi pilentum
Godfrey vehens, et iter in transversam viam flectens assequerer; nec
tamen sine aegritudine animi reputabam me sic cursare, quod nempe
conscius eram Godfrey mecum non omnino palam et aperte egisse. Constat,
profecto, se Armand sequi velle, nullo verbo prodidisse; causam tamen
ipse mihi finxi id inde fieri potuisse, quod monitionem omnem, in
eiusmodi rerum statu, supervacaneam existimasset. Etiam aequum erat a me
divinari eum, etiamsi ipse se minus iam curare videri vellet, passurum,
ut arca sibi ita eriperetur, haud esse; quod vero ratum existimasset ut
ego arcam hero Armand dederem inde fieri sensi, quod post deditam arcam
alia inde eventa secutura speraret.

At nunc demum et mihi lumen animo subivit et reminisci coepi me quoque
latére quo tandem arca deveheretur! Id ab hero Armand percontari non
mihi in mentem venit, nec ipse quidquam mihi de suis consiliis prodidit.

Dehinc cursum contentior prosequebar, ratus Godfrey manu haud mihi
significaturum fuisse, nisi me interesse voluisset. Cornu igitur in
tempore attigi, vidique petoritum in Platea Sexta versus septemtrionem
iter flexisse. Igitur, primum quam petoritum et subsequentia pilenta
visui meo se subduxissent, maximo quam par eram cursu in tramite me
concito, perveniensque in cornu, laetus vidi vehicula a loco, ubi tum
stabam, haud multum abesse. Quandoquidem frequentia hic admodum erat
densa, petoritum haud multum proficere poterat, et ego haud magno labore
gressu id adaequare poteram, quin me in tanta turba suspectum redderem
cursu anhelus. Quin etiam satius duxi me in turba aliquantum retrahendo
celare in tramite, ne Armand circumspectans me clanculum eum insectari
conspicaretur.

Idem animadverti et Godfrey atque Simmonds vereri, nam vidi pilentum ad
incile deversum consistere seque continere tantisper dum petoritum
aliquantum progrederetur. Viá denique Sedecimá se iterum ad occidentem
deflexit, inde autem iter in Platea Septima prosecutum est.

Quidnam herus Armand hac in parte urbis sibi agendum putat? a me ipso
quaero. Estne sibi in animo hanc pretiosissimam arcam in ista aerumnosa
urbis parte relinquere? Hic subito constiti, et in angiportum secessi,
quod petoritum non admodum procul ante me substitit, et ad tramitem
reversum se propulit.

Caute prospectans vidi et pilentum Armand ibidem subsistere, illum
excedere, aurigaeque vecturam persolvere. Pilentum alterum satis celeri
cursu iter in Platea prosequi vidi. Baiuli duo arcam e petorito
evexerunt, atque Armand praeeunte, in domum ante cuius ostium
constiterant, invexerunt.

Quina circiter minuta hi aberant, unde licebat coniectare se arcam in
superiorem baiulasse contignationem; tum iterum comparuerunt, hero
Armand comitante. Ipse his, perinde atque aurigae, corollarium
dilargitus est. Baiuli tum petoritum conscenderunt, quod cum illis
strepens se e medio sustulit.

Pauca momenta Armand stans in gradu, in Platea sursum deorsumque
circumspexit, dein ingressus visui se subduxit.

Vix momento post conspexi Godfrey et alterum quemdam, quem agnovi
Simmonds fuisse, e taberna, in adverso vico, egredientes viam
transcurrere, et domui, in quam arca invexa erat, irruere. Quum ego
adveni, isti usque in limine stabant.

Domuncula haec squalida et sordida erat, vicinitati sordidae congrua.
Pedeplanum lavatrina explebat, quam inscriptio in fronte Francicam esse
satis declaravit; haec autem magná collustrata fenestrá totam frontem
occupabat, si ianuam demas quae, ut erat verosimile, ad gradus, per hos
vero in superiores contignationes ducebat.

Vultus Godfrey ex concitatione erat inflammatus dum ansam huius ianuae
leniter--leniter tentabat. Erat obserata. Proclinans, per foramen clavis
speculabatur.

"Clavis in foramine haeret," susurrat.

Simmonds e sacculo forcipillam gracillimam producit eamque tradit.

Interim Godfrey in Platea dispectat, sed eo tempore nemo suspectus
oculis obversabatur, inserit igitur foramini forcipillam, oram clavis
apprehendit, sensimque vertit.

"Sic!" quod ubi dixit, ianuam simul caute pandit, et furtim intrat. Ego
eum secutus sum, Simmonds autem ceu umbra post me venit, ianuamque post
se clausit.

Nunc omnes substitimus, sed ego saltem cor in faucibus haerescere sensi,
nam alicunde e sublimi vox hominis animo concitato loquentis
exaudiebatur.

Etiam in semiopaco satis videre poteram aspectum in vultu Godfrey
stupentem et turbatum, ut pro momento immobilis stabat vocemque eam
excipiebat. Ego quoque auribus intentis steti, sed ex iis quae
dicebantur prorsus nihil capere poteram; ac nunc demum deprehendere
coepi sermonem Francicum esse. Attamen vox non fuit Armand--id mihi
prorsus certum erat.

Ante nos gradus angusti patebant, qui ad contignationem proximam
ducebant. Post memoratum dubitationis intervallum Godfrey in infimo
gradu desedit, calceos exuit, et nos idem facere iussit. Simmonds ut
automaton paruit, sed meae manus tam nervose tremebant, ut formido me
caperet, ne calceus mihi ex una manu excideret; sed tamen satis prospero
eventu rem gessi, exutosque absque strepitu in tabulato prope imum
gradum seposui.

Quum denique angoribus allevatus caput erexeram, Godfrey et Simmonds per
gradus, quisque sclopello in manu, sursum repere animadverti. Ego
sequebar, sed ut verum fatear, genua mihi vacillabant, erat enim in ea
voce usque fluente aliquid sinistri et formidolosi. Simillima ea erat
voci hominis furiosi, mihi quidem partim ferociam, partim triumphum
sonabat . . .

In fastigio graduum Godfrey paulisper substitit, auresque intendit; tum
caute versus ianuam apertam, unde vox profluere videbatur progressus,
manu nos ad manendum ubi essemus, significavit. Ut vero genibus
insistens, sudoreque manans, auscultabam, unum verbum saepius repetitum
audivi:

_"Vindicta! Vindicta! Vindicta!"_

Tum audivi vocem quasi concidere, iterumque fluere veluti submissum
hirritum instar canis praedae intenti, atque sonum percepi tamquam telae
laceratae.

Godfrey genibus manibusque insistens in cubiculum inspectabat. Dein se
retracto, motu manús nos accersivit.

Spectaculum, quod visui meo per angulum ianuae et intra postem
speculantis obtulit, dies mihi nunquam delebit.

Cubiculum quod inspectabam eo solo lumine erat collustratum quod inter
foros clausos fenestrae penetrabat. In medio tabulato stabat arca
Boulé, anteque eam, tergo ad ianuam verso, homo quidam occupabatur
involucrum revellendo ac lacerando, quo ea obvoluta erat, interea furens
secum veluti per cantum mussans atque grunniens, subinde sistens, ut
oculos in manipulum convolutum ad latus adversi parietis in constrato
iacentem convertere posset. Quodgenus ille manipulus esset aliquantisper
divinare nequibam; denique oculis magis intentis reperi id corpus esse
hominis tamquam in fascem involuti.

Ut vero eum intuebar, fulgorem oculorum eius percepi intuentis hominem,
qui arcae denudandae dabat operam--fulgorem, qui non dignosci haud
poterat--illum ipsum fulgorem, qui me iam antea semel exterruerat . . .

Godfrey me manu firma revulsit, meumque locum subivit. Ego vero me ad
gradus recepi, ibique considens frontem nervose tersitavi, tentavique
cogitare et intelligere. Quisnam ille fuit? Quid ibi ad parietem
agitabat? Quidnam totum hoc spectaculum sibi volebat . . .?

Nunc mihi cor prosilire ac rumpi parabat, quod Godfrey cato prorupit
vagitu, "Siste!" atque in cubiculum irruit, Simmonds insequente.

Duo, ut existimo, minuta elapsa sunt secunda[1] antequam ego limen
attigi, et illic constiti stupens, parietemque ut me sustinerem
attrectans.

Spectaculum hoc ita in memoria mihi depictum est, ut ad ea cuncta
revocanda oculos modo claudere satis sit.

Ibi stabat arca integumentis discerptis ac detritis; verum figura
hominis a tabulato evanuit, atque ante ingressum in alterum cubiculum
stabat vir, vir quidem staturae giganteae, manibus supra caput sublatis,
vultu pavore furoreque torvo, dum Godfrey, labiis in derisionem
convolutis, sclopellum pectori eius intentum tenebat.

Dum vero ego ibi stabam obstupidus, aliquid in aere micare vidi supra
caput hominis, qui cate vagiebat:

"_Mors!_" quiritans "_Mors!_"

Alterum usque terribile momentum ibi immotus perstabat, manibus adhuc
sublatis, oculis horribili modo micantibus; postremo, strangulato
eiulatu, gravi lapsu ad pedes Godfrey concidit.

[1] _Minutum secundum:_ ex quo horologia mechanica in usum venerunt,
astronomi horam in _minuta_, minutum (subaudi _tempus_) in _minuta
secunda_ dispertiverunt. Minutum itaque prius, h. e. sexagesimam horae
partem, _minutum primum_, huius autem partem sexagesimam _minutum
secundum_, vel uno verbo, _secundum_ appellarunt. Romanis nihil horum
notum; brevissimum et incertum tempus ipsi _momentum_ (quasi
_movimentum_) temporis, item, _punctum temporis_, ictum oculi,
vocitarunt.



CAPUT XX

Effugium.


Quemadmodum Godfrey paulisper supra cadaver inclinaverit, idque stupens
aspexerit, et tum subito cato vagitu per apertam illam ianuam
proruperit, confuse tantum memini. Alicubi ianua magno sonitu impulsa
precrepuit, strepitus pedum currentium audiebatur, et antequam sive ego
sive Simmonds quid evenisset intellexissemus, Godfrey iam iterum in
cubiculum reversus, id uno saltu pervolavit, ad ianuam procucurrit in
ambitum ducentem paullo ante impulsam.

Vidi eum acerbissimo conatu ansam tentare, tum duos gressus recedere,
seque omnibus viribus in ianuam praecipitare. Haec tamen impetum
firmiter sustinuit, quum ex ambitu foris cachinnus audiebatur
derisorius, quo mihi fere sanguis riguit.

"Huc venite, fatui!" vagit dentibus pressis Godfrey. "Nonne videtis eum
effugere?"

Simmonds me celerior erat; nunc simul ianuae irruunt. Illa stridebat
quidem, sed usque sustinuit; tentaverunt iterum, et nunc a summo ad imum
fissa est. Godfrey calcibus diffregit eam ex utraque parte, et egressum
nactus erepsit, Simmonds sequente.

Mei fere impos denique et ego me eo contuli, ac post pauca momenta
coecutiens et palpans, iterum foris, in ambitu me reperi. Ad caput
graduum perveni, unde videre poteram Godfrey ostium tentantem, tum in
ambitu, in pedeplano retro euntem ad posticam domum. Intra momentum
temporis eiulatum quiritantium mulierum audivi, ut fere capilli mihi
erecti starent.

Quemadmodum gradus traiecerim, haud memini; sed in pedeplano ego quoque
retrorsum ivi et exspectavi quoque momento me nescio in quem horrorem
illapsurum. Perveni ad ianuam patulam, ingressusque per eam, in
lavatrina me stantem reperi, grege perterritarum indignantiumque
mulierum circumdatus, quae vagitu et eiulatione me exceperunt.

Ulterius ire quum nequirem, in cistulam obviam languidus consedi,
indeque eas spectavi.

Non diffiteor ridiculum me praebuisse spectaculum, quod et e vagitu in
submissos cachinnos mutato satis intellexi; at meam figuram prorsus
nihil pensi habui, nec qualis inspectantibus apparerem prorsus curavi.
Ego usque ibi sedebam quum Godfrey anhelus rediit oculis irá
flagrantibus. Operae lavatrinae, haud ignarae eventum aliquem extra
rerum ordinem tumultu significari, eum circumfluxerunt, sed ipse viam
per turbam aperuit, ut ad institorem perveniret.

"In contignatione superiori scelus est perpetratum infandum," affatur
eum. "Vir hic iuxta me adstans e decuria speculatorum est," quo dicto
Simmonds suum insigne exhibuit. "Res nobis ad decuriam referenda est,"
pergit Godfrey, "proin tibi suadeo ut mulieres tuas in negotiis suis
contineas. Non enim existimo te huic rei implicari velle."

"Absit," continuo respondit institor, ac dum Simmonds ad edocendam
decuriam ad telephonum accessit, institor e sessibulo suo descendit, ad
mulieres accessit, easque ad munia sua regredi iussit.

Godfrey interim ad me veniens manum humero imposuit, et,

"Va, Lester," inquit, "tu aspectum praebes quasi sis in ultimis."

"Sum etenim," respondi. "Nisi res hae finem accipiant, collabar. Ne tu
quidem admodum floridam praebes speciem."

"Nec profecto floreo. Etenim sivi ut ille nebulo hominem coram me
occideret--sub oculis revera meis!--et ut evaderet!"

"Ut hominem occideret?" repeto. "Aisne revera?"

"Ascende in eam contignationem, cerneque dextram manum cadaveris ibi
iacentis," breviter refert Godfrey, "tum scies quid dicam!"

Stupens ibi sedi, nec credere quivi me recte audivisse; nec credere
valebam Godfrey ea verba revera protulisse . . . manum dextram hominis
illic iacentis . . . id unum tantum significare poterat . . .

Simmonds torvo risu in labiis nobis se adiunxit, sed et ipse haud parum
concussus mihi videbatur.

"In Grady incidi," ait, "eumque quid hic accidisset, docui. Respondit se
negotiis nimis detentum quominus ipse advenire posset, meque has res
administrare iussit."

Godfrey in lenem risum erupit.

"Grady Cannas suas sibi impendere sentit!" ait. "Nec clades sua longe
abesse paret. Sed tui gratia, Simmonds, gaudeo--futurum sentio ut ex hac
re haud parum gloriae in te redundet!"

"Equidem libenter vellem credere," respondet Simmonds fulgentibus pro
momento oculis. "Arcera brevi aderit," subiunxit. "Nunc vero iuvabit
calceos nostros induere, et in contignationem superiorem redire,
videreque utrum quid adiumento illi misello esse possit."

"Nihil adiumenti illi afferri posse arbitror," ait Godfrey lassitudine
confectus; "sed tamen tutum ac ratum duco ut eum aspiciamus," quibus
dictis nobis in ambitum prodeuntibus praeiit.

Nec memini donec Simmonds loqui coepit, me discalceatum esse. Itaque
iuxta Godfrey desedi, ac laboriose calceos meos induxi, quo facto eum
atque Simmonds gradus ascendentes subsecutus sum.

Quid Godfrey in animo volvitaret scire me putabam; ipse enim sibi vitio
vertebat hanc novissimam calamitatem; eam se praevidere et avertere
potuisse sibi dictitabat; nam sibi moris erat, si res in contrarium
currebant sese culpare--et tum in causa esse se quare homicida sibi
quasi e manibus effugeret! Fingere in animo mihi poteram gravem animi
offensionem, quae suam fiduciam sui concusserat!

Novissima victima in tabulato ante ianuam in cubiculum interius
ducentem, ubi corruerat, iacebat. Simmonds ad fenestram accessit, foros
patefecit, atque uberrimum solis pomeridiani lumen immisit. Inde ad
cadaver progressus in genua se demisit, manumque dextram flexilem
cadaveris ad ostendendum nobis levavit.

Parum supra digitorum iuncturas pusillae erant puncturae duae, paucis
guttulis sanguinis inde manantibus, caro autem in circuitu erat tumida
et decolor!

"Novi ego statim quum clamavit '_Mors_,'" ait Godfrey presse, "quid id
significaret. Ipse quoque novit simul atque ictum sensit. Palam est eum
id iam antea vidisse, aut de eo audivisse, scivitque id subitaneam
nuntiare mortem."

Consedi itaque oculis in mortuum defixis, volebamque animum colligere.
Ergo iste malefactor, Orci progenies, qui veneno sic caedit, in aedibus
delitescebat Vantine, ac primum Drouet feriit, deinde ipsum aedium
dominum! At cur--curnam! Id credi nequibat, facinus praeter fidem, mens
mihi in vertiginem agebatur ipsa cogitatione. Et tamen hoc verum esse
oportet.

Respexi iterum in tertiam victimam, vidique hominem rudi vestitu,
uberrime nigro comatum, confusaque barba conspicuum; erat autem homo
prope gigantea statura, qui viribus necessario ingentibus pollebat--et
tamen hae contra minutulas acu laesuras in manu prorsus nihil
profecerunt.

Tum subita cogitatio me ad pedes concitavit.

"At vero Armand!" clamo ego. "Ubinam est Armand?"

Godfrey veluti commiseratus mei, subridens me aspexit.

"Eheu, Lester!" alloquitur me, "ne hunc quidem capis? Tuus ille
admirabilis Armand hoc perpetravit," digito cadaver demonstrans.

Acsi gravi ictu in capite percussus essem sensi, atrique ante oculos
meos circuli gyrare mihi videbantur . . .

"Accede sis eo, ad fenestram," quasi imperiosa voce Godfrey me affatur,
"auramque pete recentem."

Parui automati instar, stetique quadraturae fenestrae applicitus, oculos
in frequenti pascens Platea dum turbae populi sursum deorsumque
fluctuabant, facinoris tam prope ad se perpetrati prorsus ignarae. Et
sic denique placida multitudinis tranquillitas, item conspectus mundi
cursum suum solito more perficientis partem dumtaxat fiduciae mei atque
vires mihi restaurarunt. Verum ne nunc quidem satis intellexi.

"Fuitne is Armand?" quaero vultum in cubiculum revertens, "Armandne in
angulo iacebat?"

"Certissime is ipse fuit," respondet Godfrey. "Quis alius id esse
poterat?"

"Godfrey," subito clamavi, quum meminisse inciperem, "vidistine eius
oculos dum ibi iacens observabat hominem circa arcam occupatum?"

"Vidi; vidi eius oculos."

"Hi iidem erant oculi . . ."

"Iidem oculi."

"Risus autem--audivistine eum risum?"

"Audivi, profecto."

"Ego hunc iam antea audivi," asserui ego, "tu autem nervos meos esse
putavisti!"

Paululum conticui, quod memoriá eius rei cohorrui.

"Eccur iacebat illic Armand tam quiete?" denique rogavi. "Fuitne
saucius?"

Godfrey leni motu cornu indicabat.

"I, vide tu ipse," respondit.

Aliquid iuxta parietem iacebat eo in loco ubi eam figuram videram, et ut
proclinans specto, magnum animadverto rete, subtiliter textum, sed
validissimum.

"Istud rete," inquit Godfrey, "per gradus ascendenti Armand capiti
iniectum est, aut vero cubiculum intranti circumiectum. Tum hic, qui
modo mortuus iacet, se in eum praecipitavit, funeque eum obvolvit et
colligavit."

Retibus retrusis, parvum in tabulato cumulum animadverti serilium
discissorum.

"Prorsus ita," assentior ego, "certe is viribus ad id moliendum par
erat. Nonne, Godfrey, staturae magnitudinem huius animadvertisti? Gigas
enim fere fuit!"

"Tamen nisi Armand id voluisset, hic id nullo pacto perficere
potuisset," refert Godfrey breviter. "Ut vidisti, ipse nullo prorsus
labore se eripuit," explicat Godfrey, reti sublato, magnas in eo
fissuras ostentans. "Viam sibi, dum ibi iacebat, rete discindendo
aperuit--quod me praescire decebat--scire me decebat eum vinctum non
fuisse--tempus tantum eum opperiri--sed ista omnia tam subito erant
peracta . . ."

Rete interim irá ac taedio in tabulatum abiecit. Dein ante arcam Boulé
constitit, eamque bono animo speculabatur, et post pauca minuta vultus
eius clarescere coepit.

Operimentum fere omnino erat avulsum ac discerptum, atque arca, quasi
etiam plus audax et petulans sua pulchritudine in medio stabat, ut mihi
quidem parebat, lumine solis offusa, cuius iubar singulae musivi operis
particulae fulgentes ac resplendentes reverberabant.

"Capiemus tamen eum, mi Simmonds," ait Godfrey in eum renidens. "Quin,
profecto, iam etiam tenemus eum. Nihil nisi tempus opperiemur, et ipse
sua sponte nobis occurret. Age, Simmonds, asportato hanc arcam,
recondasque eam in fortissimam ac munitissimam cellam in vestrae
decuriae statione; clavim autem tu ipse fer."

"Quid ais? Obserari eam vis in cella?" quaerit is stupens.

"Obserabis, profecto, eam," refert Godfrey. "Ista sola nostra salus
est." Vultus eius rubebat; iam iterum alacer ipsum se esse sensit, de
victoria confidens. "Nonne tu has res administras? Ergo in cella forti
hanc obserabis, nec cuiquam rationes reddes."

"Id facile fiet," ridebat Simmonds. "Nec rationes ullas habebo."

"Imo vero habes," inquit Godfrey, obtutum fere hypnoticum in eum
convertens. "Id tu statues, quoniam ego id sic statui volo, et quoniam
ego aio futurum, ut serius aut citius, si hanc arcam tutam servaveris,
ubi a nullo attrectari possit, is qui desideratur sua sponte in manus
nostras veniet. Quin, Simmonds, et plus tibi dicam: si eum ceperimus,
pulcherrimam quam unquam historiam habebo, tum autem in omni orbe famá
cluebis. Francia te, Simmonds, Equitem creabit Honoris, bene memineris.
Nonne putas vittulam in ocello nodulario praestantem praebituram
speciem?"

Simmonds disserentem, quasi subito mente captum spectabat. Quin et ego
haud obscure dubitare coepi, utrum spe deiectum, exspectatione deceptum
ac delusum Godfrey non etiam sana mens uná deseruisset.

At ipse, nostras hariolatus sententias, in cachinnum erupit.

"Minime, equidem," fatur dein magis serio, "ego vero non nugas ago. Quin
admodum serio te, Simmonds, moneo futurum, ut si istum furciferum
ceperimus, maximum ac praeclarissimum facinus perficiemus. Is enim
temporum nostrorum omnium malefactorum princeps est--hoc autem, Lester,
repeto sine exceptione. Ac nunc tandem fortasse mecum idem senties."

Et nunc, quum Armand, tam politum, tam sui compotem, tamque moribus
distinctum ac probatum ex una parte in memoria haberem, ex altera autem
quum sub oculis cernerem cadaver novissimae suae victimae, pendens animi
annui.

"Ast quisnam ipse est?" quaero. "Scisne quis ipse sit Godfrey."

"En arceram," interpellat Simmonds, et in ostio domús pulsus
percrepuit, ipse autem ad aperiendum deorsum properavit.

"Nunc vero age, Lester," brachium suum meo iungens fatur Godfrey,
"discedamus. Nihil amplius hic est quod nos detineat. Ianuá posticá
exibimus. Satis superque concitationis experti sumus in praesentia
dumtaxat--nonne putas?"

"Ego certe satis," assensus respondi, secutusque eum sum per ambitum ad
alios gradus, tum deorsum, denique foras per lavatrinam.

"Ast, Godfrey, quisnam ille homo est?" quaesivi iterum. "Cur illum
misellum supra occidit? Curnam occidit Drouet et Vantine? Quonam modo
penetravit aedes Vantine? Quid haec omnia sibi volunt?

"A," respondit ille, leni risu me contuitus, "ista ipsa est quaestionis
summa--circa quid haec omnia versentur! Verum haec, nunc in via, haud
dirimere possumus. Praeterea et vellem cuncta haec mecum per quietem
reputare, mi Lester, et te id perpendere volo. Interim, si per otium
licuerit, hac vespera ad te decurram, tunc licebit totum id pertractare.
Idne tibi placebit?"

"Vel maxime," respondi, "per Deorum tamen fidem fallere me nolito."



CAPUT XXI

Godfrey Fabulam Poeticam Texit.


Vereri iam coepi ne quum nox iam in serum vergeret, Godfrey, qui visum
me venturum se spoponderat, me falleret, quum denique gratum eius in
ianua pulsum audivi. Festinavi ad eum admittendum et mox intellexi e
suspirio allevationis, quo se in artisellium recidit, quam esset viribus
animoque defessus.

"Te subinde visere, tecumque, mi Lester, colloqui, me revera reficit,"
fatur interea dum oblatum convolvulum accipit. Et bono animo in me
renidens, pergit: "Et post exantlatos arduos diei labores quietem mihi
affert."

"Non profecto capio," excipio ego, "unde tantas vires haurias. Iste
unicus casus me tantum quod non omnino prostravit."

"Equidem haud saepe tam in laboriosum casum incidimus," respondet in
sella reclinis. "Quin ut verum fatear, iam dudum nihil tractavi quod
huic comparandum esset. Circa plurima scelera nihil prorsus mysterii
est."

"At hic casus certe mysteriorum plenus est," notavi ego.

"Unum tantum est quod rem mysteriosam reddit," explicat ille, "absentia
causae efficientis. Simul enim atque causa intelligitur, etiam
perpetrator reperitur. Ubi vero causa erui nequit nihil quisquam
proficit."

"Mihi vero secus videtur," excipio ego. "Non enim sola causae absentia
rem mysteriosam reddit, sed circa eam omnia. Namque ego nec cur, nec
quomodo res perpetrata sit, capio. Quum eam totam rem mecum recolo, ita
mihi paret, quasi in ambagibus verser, e quibus nullam excedendi viam
reperio."

"Iam fiet, mi Lester, ut viam reperias," solatur Godfrey quiete, "et hoc
mox."

"Si habes quo rem declares, Godfrey," obtestor ego, "fac per Deorum
fidem, declara! Noli me in his ambagibus vel momento, quam sit necesse,
longius constrictum tenere. Tantum enim istam rem in animo revolvitavi,
ut mens iam mea filis confusis sit simillima. Visne innuere tibi totam
rem iam exploratam esse?"

"'Exploratam' paullo nimis agens est verbum. Haud multum profecto in
isto mundo est quod exploratum habeamus. Fac dicamus admodum me
'suspicari.'" Oculis ad laquear levatis paulisper conticuit. Tum,
"Memineris, mi Lester," inquit, "te quondam me reprehendisse--etiam
vespera nuperna me somnia texere poetica; at nunc haec somnia factis
sunt comprobata."

"Omnia ea indicta esse velim," humiliter obtestor.

"Ista colloquia alio quoque modo usui sunt," pergit Godfrey fere per
circuitum, "nam ea et meas ideas repurgant. Vix credideris quantum iuvet
quum casum meum tibi propono, tu autem argumenta mihi obiectas. Quum tu
iurisprudentiá sis exercitatus, contraria facile deprehendis, quocirca
difficilius est iurisperitos quam homines communes coarguere. Tu
experientiá doctus es evidentias ponderare; proinde nunquam sino me
theoriis convinci, donec tu a me victus sis. Quin ne tunc quidem
semper," subridens adiecit.

"Euge, gratum mihi est scire me subinde usui esse," respondi "etiamsi
cos modo sim, qua iudicium tuum exacuas. Prohinc velis procedere,
plusque somniare. Dic mihi, sodes, primum quí id evenisset ut tu et
Simmonds Armand sequeremini."

"Dictu haud difficile; quia reperi eum Armand non esse. Felix Armand hoc
temporis momento Parisiis est. Tute nimis credulum praebuisti, Lester."

"Va, quin mihi nullum dubium subiit eum Armand non esse," balbutivi ego.
"Ipsi enim cognitum erat me remulcale misisse--novit et responsum
consortii . . ."

"Utique novit, quia remulcale tuum ad consortes Armand nunquam, sed ad
conductitium quemdam huius nebulonis pervenit; responsum autem ille
satelles tibi misit. Amicus noster iste ignotus utique praevidit futurum
ut simul atque cognitum esset errorem esse commissum, remulcale ad
Armand missum iri, et secundum id cavit."

"Ergo tu usque credis arcam consulto fuisse Vantine missam, non casu?"

"Credo firmissime. Arca ab Armand bona fide est missa, quia crediderunt
eam a Vantine praestinatam esse--quae omnia a Magno illo Ignoto rite
fuerunt administrata."

"Dic, sodes, Godfrey, quí haec omnia tibi constant?"

"Hem, satis facile. Quum tu mihi heri de Armand narrabas, scivi, aut
scire me putavi, molimentum quoddam sublatere. Sed ut res certe
constaret, nostro homini Parisiis remulcavi ut in rem inquireret. Noster
homo statim adivit patrem Armand, ibique varia scitu digna comperit.
Unum erat, filium Felicem Armand Parisiis esse; alterum, nullum
consortii membrum de tuo remulcali aut de responso ad id, quidquam
scire; tertium, etiamsi remulcale accepissent, non intellecturos fuisse,
quoniam e libris Armand manifestum est eam arcam a Vantine quindenis
francorum millibus praestinatam esse."

"Non istam!" obverto ego.

"Imo istam ipsam. Quin et eo pretio vilis existimanda est. Consortes
Armand utique de fabula circa Montespan nihil sciverunt--nihil nisi
lucro vendiderunt."

"Capere plane non queo!" balbutio ego. "Vantine ipse mihi fassus est se
istam arcam non praestinasse."

"Nec praestinavit. Sed alius quis eius nomine emit, et ad eum mitti
iussit."

"Et solvit quindena francorum millia pro ea?"

"Prorsus ita--et solvit pro ea consortio Armand quindena francorum
millia."

"Nonne munusculum sumptuosum?" timide quaero, quod caput meum iterum
gyrare coepit.

"A, id non muneris loco habebatur. Emptori in animo erat eam sibi
vindicare--sed mors Vantine eum fefellit. Si id non accidisset--quae
enim accidunt, nemo praesagire potest--omnia ex sententia evenissent,
nec quisquam unquam verum comperisset."

"At quonam consilio id egit? Anne portorium voluit evitare?"

"Va, nihil tam exigui! Praeterea ipse portorium Vantine rependere
debuisset. Tibine id rependit?"

"Minime," inquam. "Nihil quod rependatur superesse putavi. Vantine
revera portorium ob arcam abs se emptam solvit; siquidem ea fuit quam
professio[1] sua ostenderat. Ille alius debebat solvere portorium ob
eam quam invexerat, proinde nihil reperi veluti quod substantiae[2]
Vantine ab aliquo deberetur. Potest interim aerario aliquid deberi,
quandoquidem arca, quam Vantine importaverat multo plus valebat quam
quod professio sua exhibebat."

"Nullum dubium; ac profecto illa alia arca est quam Vantine emerat. Illa
utique ad titulum istius nebulonis erat consignata,[3] Neo Eboraci.
Consilium eius profecto satis clarum est--adire Vantine tamquam
consortii Armand vices agens, aut vero ut dominus arcae Montespan,
easque emutare. Mors Vantine consilia eius frustravit, proinde id tecum
perficiendum erat. Quin etiam tum facile id effecturus erat, nisi mors
Vantine atque Drouet incidens nostrum animum ad arcam vertisset; nos
secuti sumus eum, atque eventa postmeridiana inciderunt."

"Et haec omnia per satellitem suum, conductitium quemdam consortii
Armand tu existimas eum perfecisse?"

"Quis hoc dubitet? Diribitor, qui putativum venum[4] hero Vantine
effecerat, mercedonium[5] ob id accepit, biduo hinc munere se
abdicavit--primum ac tuum remulcale acceperat, eique responderat.
Decuria lictorum Parisiaca desiderat eum, sed utrum reperiat, dubium
est."

Ut rem comprehendam meditabundus tacui, tum impatiens,

"Cuncta haec," inquam, "satis clara. Arca, ut asseris, commutari
poterat--nec te falli puto--at ista omnia ad exitum non ducunt. Curnam
illae commutabantur? Quidnam circa illam arcam Boulé est ut iste
ignotus caedem eius causá committere non dubitet? Num ille putat
litteras eas usque intus latere?"

"Nunc iam intelligit eas non ibi celari--tu enim illi patefecisti. Antea
de litteris nihil habebat comperti. Nam si scivisset, eas ante missam
arcam exemisset."

"Quid ergo est?" quaero. "Atque praeprimis, Godfrey, quid iste scordalus
delitescat domi Vantine, duosque homines occidat? An isti ei in arca
occupato supervenerunt?"

"Nulla ratio mihi suadet eum unquam intra domum Vantine fuisse," immotus
ait Godfrey; "hoc est, usque eo dum tu ipse eum illuc hoc postmeridiem
induxisti."

"At Godfrey," obverto ego, "ista prorsus absurda sunt. Oportet eum
intrasse domum, quí enim alias poterat Vantine et Drouet occidere?"

"Quisnam asserit hunc eos occidisse?"

"Si ipse eos non occidit, quisnam id fecit?"

Godfrey binos ternosque haustus fumi efflavit interea meditatus, dum ego
fixis oculis mecum contemplabar.

"Equidem," fari denique pergit, "iam nunc paulisper somnia poetica
effingere pergam. Mox ad mirum tuum amicum Armand, ut eum interea etiam
aeque sic appellemus licet, revertemur. Iste certe homo praeter
consuetum ordinem est."

"Nihil de hoc dubito," dixi assensus.

"Ego vero nihil nisi reptere, quae iam ante dixi, queo--ut mea fert
opinio, ipse princeps est omnium huius aevi malefactorum."

"Si ipse vel maxime malefactor est, certe est insignis," assensus
respondi. "At difficile mihi creditu est eum malefactorem esse. Nam
hominum omnium, quem unquam conveni, is cultissimus est."

"Est utique. Et ob id est perniciosus. Malefactor ignarus nunquam est
perniciosus--ergastula[6] his ignaris malefactoribus scatent. At cultos
et politos caveris. Ut quis malefactor insignis evadat, facultatibus
eniteat oportet, mi Lester."

"Ast cur quisquam dotibus animi praeditus malefactor evadat, quaero. Si
par sit quaestu honesto victum mereri, cur inhonestus fieri malit?"

"Prae omnibus aliis plerique malefactores e libera voluntate, non ex
necessitate fiunt malefactores; hominem cultum vitae genus concitatum eo
allectat, ut plurimum. Unquamne, mi Lester, tecum reputavisti quantus
ludus sit societatem humanam ludere, et leges pedibus calcare, item
perspectum habere omnia tibi male ominari, et tamen victor evadere? Tum
etiam, ut puto, maximus quisque malefactor etiam aliquantum insanit."

"Vix dubito," assentior.

"Perinde ut quisque probissimus modicum etiam insanit," pergit cito
Godfrey. "Aeque quisque novitatis propugnator, notionibusque novis
inflammatus, paullulum insanit. Sani sunt homines mediani ac mediocres,
qui satis probi sunt, et tamen opportune clanculum mentiuntur, quique
subinde a recto virtutum tramite seduci sinunt, qui temporibus et locis
cedunt, atque vitam commodam ac tranquillam ducere tentant. Repetere, mi
Lester, non dubito hunc homullum grandem esse malefactorem, qui vitá
fruatur longe uberiori quam sive ego sive tu. Aveo speroque eum quondam
convenire posse--non velificatione pusilla, ut isthaec, sed in pugna,
comminus. Ego utique devincerer a fronte et ab alis, undique--tamen me
oblectaret!" finit oculis in me refulgentibus.

"Omnis assentior!" inquam, "sed age, prosequere tua somnia."

"En habeto. Iste herus Armand malefactor est insignis, proin habet
asseclas, quibus, siquidem uno tempore uni tantum loco interesse possit,
in exsequendis quibusdam negotiis particularibus eum niti necesse est.
Ad haec rite administranda eos nutui suo obtemperare oportet. Hanc autem
obedientiam abiectam et coecam, uti apud malefactores fere assolet, uno
nonnisi modo inculcare potest--timore. Obedientiam recusantibus una
poena tantum est--mors. Modus autem infligendae mortis tam certus est
atque arcanus, ut fere super naturam positus esse videatur. Quandoquidem
repertum est rebelles et proditores ineluctabili et immutabili modo, ex
effectu pusilli vulneris, manui rectae, paullo supra iuncturam digitorum
inflicti."

Narrationi iam omnis fui intentus, ut facile credes, praesagire enim
coepi quo ista somnia tenderent.

"Supremitatem et auctoritatem," pergit Godfrey, "absolutam Armand hoc
secreto tuetur. Fit tamen subinde ut proditionis illecebris aliqui
capiantur. Armand hanc arcam in Americam mittit. Ipse non ignorat vim
proditionis illectandi fore etiam maiorem; proditionem timet,
machinationem comminiscitur in arca, quae poenam mortis infligat in
proditorem eo prorsus modo quo ipse eam infligere solitus sit--ictu
venenato in rectam manum inferendo. Terrorem quem hunc in modum suis
incusserit asseclis, facile tibi finxeris. Tempore proditionis ipse
nequaquam prope est, et proditor tamen moritur extemplo et certissime!
Mirum profecto se ulciscendi consilium istud est! Et hoc omni arte summi
ingenii effectui datum est."

"Verumtamen," quaero ego, "quemnam actum proditionis verebatur Armand?"

"Actum aperiendi foruli occulti."

"Tu ergo usque credis mechanisma venenatum?"

"Nihil magis. Funestus eventus novissimus coniecturam comprobat."

"Mihi quidem haud liquet," obverto exspes.

"Quin, Lester," obtestatur Godfrey, "res luce solis clarior est. Quisnam
ille gigas barbatus fuit? Proditor, sine dubitatione. Comperiemur mox
eum ex asseclis Armand fuisse. Secutus ipse est Armand in Americam,
insidias ei tetendit, cepit eum reti, manus pedesque eius vinxit. Num
putas Armand hunc in illa domo interesse ignoravisse? An etiam credis
eum valuisse Armand capere et vincire invitum?"

"Ego vero perspicere nequeo quemadmodum Armand, quum in eius potestatem
incideret, eluctari potuisset."

"Non perspicis? Atqui tu ipse testis fuisti vidistique eum revera
vinctum non fuisse--nempe sese liberasse."

"Id verum est," meditabundus annui.

"Consummemus ergo historiam," properat Godfrey narrare. "Proditor
invenit secretum arcae; sequitur Armand Neo Eboracum, clam prosequitur
eum in domum Plateae Septimae, eum ibi praestolatur, capit et vincit
eum. Victoriá fere demens--insanam modulatur cantilenam circa
vindictam, vindictam, vindictam! Atque, ut victoria sua prorsus esset
plena, captivum suum non illico interfecit. Eum potius in angulum
provolvit, atque ad involucra arcae revellenda se accingit. Summa
victoriae futura est quum occultum forulum sub oculis ipsius Armand
evellere potuerit. Armand autem in angulo iacet oculis flagrantibus,
quoniam revera haec potius sua victoria est futura!"

"Victoria futura?" quaero. "Quidnam eo verbo innuere vis?"

"Scilicet quod eodem momento quo proditor aperturus erat forulum,
mechanismate venenato feriendus erat! Hoc proposito Armand iners
exspectabat."

Halitans prae stupore et admiratione in sella reclinavi. Quod haec non
perspexi coecum me esse oportuit! Armand enim commodum iacere poterat et
tempus opperiri dum ille in laqueum incidisset. Non igitur mirum si ibi
flagrantibus oculis iacuerit dum alter phrenesi agitatus arcam
rimaretur!

"Non usque eo quid futurum esset perspexi," pergit Godfrey, "dum
proditor in arcam proclinatus choragia quaeritans arcam palparet. Nullum
tempus morae erat dandum--in cubiculum irrui. Armand puncto temporis
evanuit, et gigas perinde effugere tentabat, sed ego eum ante ianuam
intercepi. De eius pernicie tum ne somniavi quidem; de Armand enim
superstitando ne cogitandum quidem erat. Et tamen superstitavit. Nunc
demum, ubi tam sero est, rem intelligo. Necessarium illi erat hunc
occidere, nihil erat ambigui. Quantacunque erant discrimina, occidi hunc
oportebat."

"Eccur?" quaero. "Quamobrem?"

"Ad occludendam linguam. Quid si eum cepissemus? Num tu secretum Armand
vel pro momento securum putas futurum? Sic itaque eum occidendum
iudicavit--occidendum unco venenato--et occidit eum, quin, super, etiam
evasit! Nunquam antea in mea vita tam fatuum tamque delusum me sensi,
quam quum ianuam ante oculos mihi obiici percipiebam."

"Fortasse et id e proviso fecit," ausus sum timide suggerere paratus iam
omnia de isto singulari homine credere. "Novit fortasse per totum id
tempus nos adesse."

"Praeter omne dubium," assentitur Godfrey amare. "Quare alioquin serra
recidiva in ianua esset exterius? Quam me pudet hoc me non perspexisse!
Quí poteram tam stultus mihi eum in viis Neo Eboraci, se ignaro,
insectari posse persuadere? Ipse inde ab initio novit futurum ut nos eum
insectaturi essemus non imparatum!"

"At haec incredibilia videntur!" timide obtestor ego. "Fidem prorsus
excedit!"

"Nihil ei factu incredibile de eo existimaveris!"

"Sed discrimina--reputa modo discrimina quae is incurreret."

"Quid ipse discrimina curat? Is ea contemnit--et iuste. Nonne effugit?"

"Etiam," annuo, "pulchre effugit praeter dubitationem."

"Ergo haec est istius pomeridianae tragoediae historia, ut ego quidem
opinor," prosequitur Godfrey magis compositus. "Nunc autem hinc me
auferam, ut res tu tecum reputare possis. Si eaedem sibi minus
consistant, me docebis. At vero sibi consistent--ita debent--sunt enim
verae!"

"Sed quid de Armand?" obtestor ego. "Numquid capere eum non tentabis?
Anne eum evadere sines?"

"Ipse vero non evadet!" ait Godfrey oculis iterum emicantibus. "Nihil
oportebit nos eum quaerere; habemus enim tendiculam nostram, Lester,
cuius esca talis est, ut ei resistere nequeat--arcam Boulé!"

"At ipse novit tendiculam eam esse."

"Sane, quam maxime!"

"Et tu revera putas eum in illam incursurum?" dubius quaero.

"Scio eum id facturum! Quodam die tentabit arcam e cella chalybeia
decuriae Viae Vigesimae Tertiae, in qua seris occlusa detinetur,
eripere."

Ego caput quasso dubitans.

"Non ipse ita insanit," inquam. "Nemo a sobrietate tam est alienus.
Potius eam deseret placidoque animo Parisios redibit."

"Non faciet si ís sit quem eum esse arbitror," ait Godfrey manu ansam
ianuae tenens. "Eam ipse nunquam derelinquet! Exspecta modo, Lester; uno
alterove die sciemus uter nostrum vates fuerit probior. Unum tantum
vereor," inquit vultu tristiori, "ne ipse nobis invitis arcam subducat!"

His verbis secundum ambitum discessit, meque in eum respectantem
reliquit.

[1] _Professio, -onis_, linguá negotiali atque iuridica Romanorum
significat rationes redditas, quas quaestores et publicani a civibus
exegerunt, sive occasione censús publici, sive pendendis tributis ac
vectigalibus, atque portoriis. _Profitendum_ nempe civi cuique erat quot
iugera agrorum, vinearum, haberet, quantum annonae, proventus
cuiuslibet, quantum pecuniae possideret, aut vero quid et quanto valore
importaret. Responsio, sive fassio ad haec quaesita erat _professio_.

[2] _Substantia, -ae_, est summa omnium cuiusque civis bonorum, tam
immobilium quam mobilium, sive vivus ea possideat, sive mortuus
relinquat.

[3] _Cónsigno,1 -vi, -tum_, signo, sigillo, litteris aliquid, cuius id
sit, declarare; litteris mandare, perscribere. Quum titulus, sive
insignaculum, cistae, manipulo, inscribitur, cuius id sit, quo quid
mittendum, tradendum, devehendum sit, _consignare_ dicimus.

[4] _Putativus venus, -ús_, est venditio rei ficta, falsa ex parte
venditoris, aut institoris, quum aliquid falsi in locum veri subornat ac
vendit, quin sive mercator, h. e. dominus tabernae, sive fabricator,
sive vero emptor conscius rei sit: _putant_ enim et mercem veram esse,
et venum sive venditionem germanam et genuinam factam esse.

[5] _Mercedónium, -ii_, vocabulum compositum ex _mercem_ et _dare_,
sive _donare_; significat autem solutionem mercedis, item diem
solutionis mercedis, denique, etiam mercedem quam _internuntiis_ damus.
_Internuntius_ autem, inter alia, hominem significat qui inter
venditorem atque emptorem intercedit; is enim non semper mercede
conducitur, sed proprio nomine quaerit emptores et adventores, et hoc
quaestu _mercedonium_ meret.

[6] _Ergastulum, -i_, vocabulum Graeco-Latinum, significat autem
carcerem emendatorium, in quantum captivi illic arduis laboribus
exercitantur, quo fit aut opificium quoddam utile addiscant, quo
libertati restituti vitam utilem ac fructuosam deinceps ducere queant.



CAPUT XXII

Crochard ille Invicibilis


Semel dumtaxat Godfrey spe sua deceptus erat iudicandus, siquidem plures
dies, quin quidquam accidisset, praeteriverunt--hoc est, nihil quod ad
arcam referri posset. Inquisitio in novissimae victimae mortem utique
instituta erat, et mihi iterum obtigit munus testimonii ante iuratos
mortuarii perhibendi. Nunc denique fatendum mihi est me perquam fatui
vicem agere paruisse, quum et diurna scommata in advocatum iactabant,
qui muscipulam,[1] quum quae nunc iam liquido constaret, tam perspicua
erat, imprudens incidisset.

Mensuris Bertillon de mortuo institutis ac per remulcale Parisios
nuntiatis, inde sine mora relatum est caesum hunc quemdam Morel,
decuriae illic ut desperatum malefactorem notissimum fuisse; quin herus
Lepine rem tantae gravitatis esse putabat, ut postridie remulcaret se
Inspectorem Pigot, qui in totam rem funditus inspiceret, Neo Eboracum
delegaturum, quique hic cum decuria ad comprehendendum sicarium de
efficacissimis rationibus tractaret. Inspector Pigot ab Havre per _La
Savoie_ erat soluturus.

Interea satellites Grady, Simmonds duce, omnibus enisi viribus, latebram
profugi reperire conabantur; unde veluti everriculo totam urbem
irretiverunt, quo quidem aliqui capti sunt pisciculi, sed ille quem
decuria praeprimis concupiverat, inter eos repertus non est. Ne
pauxillum quidem profugi vestigium enucleatum est; is penitissime
evanuit, unde Grady post paucos dies edicere, eum Neo Eboraco
excessisse, non dubitavit.

Scilicet Grady a diurnis multum vexatus, ad premendum casum iterum
rediit, praesertim lacessente _Record_, qui casus sibi supra vires
humanas esse videbatur. Singularis huius mysterii natura, eventuumque
circa eundem, tamquam ludus parebant phantasiae, porro quod tres prorsus
eodem insolito modo caesi fuissent, et quod omnis aberat hypothesis quae
tres caedes rationi perspicuas reddere potuisset--haud mirum erat quod
animi omnium fere in hunc casum fuerunt defixi. Omnium paene civitatum
agentes feriatici[2] sua habebant theoremata alicui usui apta--quorum
pleraque utique a longissimo erant petita!

Ea tempestate Grady grandia ac fusa edidit effata de suis consiliis
molimentisque malefactorem capiendi; factum tamen quam verba facundius
probabat tres fuisse caesos, nec quemquam punitum; scelera commissa
plura, sicarium usque frui libertate, liberumque futurum videri; unde
per se fluebat quod diurna extritis omnibus casús vicissitatibus,
sententiam communitatis passim agitare coeperunt, aliquid alicubi male
geri, decuriamque agentum ventilari ac repurgari, at hoc inde a capite,
oportere.

Arca Boulé in statione decuriali Viae Vigesimae Tertiae occlusa et
obserata mansit; clavimque cellae Simmonds in sacculo gestabat. Nunc iam
scio eum circa arcam tantá quantá caeteram plebem fuisse caligine
mersum; et populus quidem certe in summis tenebris coecutiebat, siquidem
in relatis de duobus caesis prioribus, arcae prorsus nulla fiebat
mentio, in novissimo autem casu vix per incidens. Ut ex his relatis
colligi poterat, relatoribus unum circa arcam clarum esse videbatur, de
surreptitia importatione eius, tamquam artis thesauri hic agi. Eventus
istius generis tanto solent esse numero, ut animum fere neminis
devinciant.

Verum Simmonds usque eo pervenit ut intelligeret solium Grady nutare;
fortasse iam etiam perspexit suum quoque caput in tuto haud esse,
proinde sua fata fatis Grady iungenda esse duxit, quem unicum
existimabat se ex ambagibus educere posse. Godfrey plurimum attinere
censuit ut arca in cella occlusa contineretur, et est contenta. Quod
vero ad Grady attinet, haud puto eum, etiam quum ad ultima ventum est,
satis intellexisse quam partem arca in cunctis his eventibus sortita
esset.

Interim tamen dum arca vulgi attentionem haudquaquam devinciebat, ac dum
plerique relatorum eam iam pridem oblivioni tradiderunt, non parum
mirabar quum viderem quanta sollertia Godfrey elaboraret ut fugitivum
per diurnum edocere satageret ubi arca esset, et quemadmodum
custodiretur. Interea dum caetera diurna mirarentur suam stupiditatem,
Godfrey iterum iterumque descripsit arcam in munitissimam cellam
stationis Viae Vigessimae Tertiae esse reconditam; cellam esse talem,
cuius clathra e chalybe chromo-nicolino esset facta, quae nulla serra
eroderet; cellam talem, cuius sera non solum clavi, sed et pessulo
calculato,[3] uni tantum cognito, teneatur; cellam a caeteris esse
seiunctam solamque in tertio ambitu esse sitam ante oculos lictoris
excubantis, ita ut nec die nec nocte, quin statim deprehendatur,
accedere quisquam possit; cellam esse, cuius ianua suscitatorio
automatico in decurionis scriptoria, in officina antica, iuncta sit; uno
verbo, cellam esse, unde nemo effugere, quo nemo intrare, quin
deprehendatur, possit.

De ipsa arca Boulé Godfrey parum disserebat, cuius historiam usque eo
continendam censuit, donec eventus ad ultum finem vergeret, quod certo
futurum credidit; at singularia, ut ego modo narravi, in _Record_
continuo recolebantur, quum casu quodam mihi Godfrey in via occurrere
contigisset, quum eum commonui unum tantum id agendo effecturum, nempe
ut fugitivum omnino absterreret, etiamsi consilia arcá potiundi usque
non deposuisset, de qua re ego vehementer dubitarem. At Godfrey risit
tantum.

"Nihil prorsus verendum quominus is a proposito deterreatur," respondit.
"Non enim lurco is ea ex farina est. Si recte eum iudico, ita temere
audens is est, ut molimentum insuperabile eum magis allectet. Quo
coeptum magis arduum sit, eo plus eum allicit. Eá sententiá ductus hoc
coeptum tam arduum describo."

"At nemo sanus eam arcam temerare susciperet," obverto ego. "Id enim
omnino fieri nequit."

"Ita quidem paret, nec infitias ibo," assentitur ipse. "Nihilo tamen
secius, quovis mane sollicitudine trepidans expergiscor, accurroque ad
telephonum quaesitum utrum arca adhuc salva sit. Si de ullis insuper
praesidiis cogitare possem, adhibere non dubitarem."

His auditis anceps contueor Godfrey, iocari enim eum putavi. Consilio
meo perspecto leni risu in me respexit.

"Equidem, mi Lester," respondit, "nunquam in vita mea magis fui in
serio. Hunc tu, ut ego, non videris ex aequo aestimare. Insigni ille
pollet ingenio; nihil eum exsuperat. Coepta levia is aspernatur; siquid
ipsi leve videtur, indurat, quasi sit ludicrum. Proditum de eo accepi
eum aliquos suas gemmas ac pretiosa non satis in tuto habere admonuisse,
quum autem hi suos thesauros in tutiorem condidissent locum, eos hunc
eripuisse."

"Nonne hoc in absurdis habendum est?" quaero ego.

"Non quidem ex obtutu suo. Ipse enim non furatur ex egestate, animo vult
concitari."

"Tu itaque nosti quis ipse sit?" quaero.

"Ita puto--existimo me scire; verum ne tibi quidem revelabo donec certo
sciam. Libet tamen unum hoc fateri,--si iste is sit quem eum esse putem
ingenium meum cum ingenio eius conserere voluptati mihi esset. His in
regionibus, cis oceanum, eius similem non habemus--hoc autem miserum
est!"

Mihi quidem hac de re dubitare licere videbatur, non enim is sum qui
praedones ingenuos, etiam in poesi, admirandos esse putem. Quantumcunque
decorus ac pictorius quisque fur sit, tamen est fur. Fortasse est mea,
ut advocati, experientia, aut forte modo ego sum angusti animi, tamen
maleficium, quamcunque egregie exerceatur, in causa est quare id rem
sordidam et turpem censeam. Haud ignoro esse qui has res ex alio obtutu
aestimanda putent. Godfrey unus horum est.

Docui eum, si suae valeant suspitiones, futurum esse ut suum ingenium
cum ingenio Grandis Ignoti ei mox conserere liceret.

"Sane quidem," annuit, "sed terror lethalis me agitat--uti hactenus
semper ex quo quis ipse esset, suspicari coeperim. Non aliter sentio
quam novitius qui latrunculos lusum cum magistro congredi
exspectabat--intra senos motus calculorum in incitas[3] redagendus.

"Equidem merum novitium haud te censuerim," refero aridule.

"Longe aliter Grandis Ignotus," regerit Godfrey, mihique valedicit.
Praeterquam quod eum nunc casu conveneram, alias nunquam illi occurri,
et hoc haud profuit, quoniam complura circa hoc negotium necdum
intellexi. Quadam profecto vespera, quum fumá meá accensá haec omnia
mecum in animo pertractaturus consederam, nihil omnino e cunctis his
rebus me intelligere reperi. Sententia quidem Godfrey ad amussim sibi
consistebat, sed ad nullum exitum ducebat. Ecquo demum modo sunt Drouet
atque Vantine occisi? Cur fuerunt occisi? Quod fuit mysterium arcae? Uno
verbo, quid totum istud mysterium sibi volebat? Nullis his quaestionibus
respondere quibam; responsa vero quae effingeram ipsa adeo erant absurda
et nulla, ut cum taedio ea respuerem. Postremo etiam reperi istam rem
ipsis meis laboribus officere, proin ex animo meo eam elisi, et quoties
mihi in animum irrepere tentabat, firma voluntate eam excussi et repuli.

Verum enim vero, quamquam vigil eam arcere satis commode poteram, idem
per quietem facere nequivi, unde somnia sensim deteriora fiebant. Namque
non deerat coluber mihi somnianti, qui dentibus veneno stillantibus mihi
insidiaretur, subinde cum capite Armand, alias cum vultu mihi ignoto,
semper tamen ultra fidem turpis; viscosum eius corpus opere musivo
micabat; pedes eius squammosi in similitudinem arcae Boulé erant
incurvi; nonnunquam sol in fronte eius splendebat, adinstar oculi
immanis. Monstrum hoc iterum iterumque vidi tres victimas suas
interimere; postea vero caput attollere, oculis in me defixis mihi
imminere ceu victimae suae quartae . . . At non ulterius tentabo ista
hic somnia describere; quae ne nunc quidem sine trepidatione recolere
queo.

Vespera quadam, quum moestus animique pendens in cubiculo sederem,
mecumque utrum non satius esset cubitum ire deliberarem, viribus fluxus
et enervatus, tamen sopori me credere, ex quo sciebam me cum vagitu
evigilaturum, recusans, evenit ut ianuam meam pulsare aliquem
audirem--pulsu mihi noto; laetus surrexi, ut intromitterem Godfrey.

Ex fulgore oculorum eius facile divinavi eum aliquid insoliti, quod mihi
narraret, habere; ut tamen me aspexit, facies eius mutata est.

"Quidnam rei est, Lester?" quaesitabat. "Adeo mihi deiectus esse
videris. Laboribusne es confectus tuis?"

"Nihil eius rei," respondi. "Dormire nequeo. Ista res mihi nervos
prorsus convulsit, Godfrey. Iam somniis meis se immiscet; incubonibus
opprimor."

Interim e regione mihi consedit vultu sollicitudinem prodente.

"Id rei prorsus absit!" arguit ipse. "Fac aliquo secedas, quiete vires
resarcias--et hoc uberrime."

"Quies usque eo nihil mihi prodesset dum hocce mysterium irresolutum
manserit; respondi. "Nihil nisi assiduus labor animum meum ab eo avocare
poti est."

"Esto ergo bono animo," inquit renidens, "tui igitur gratia id primum
resolvemus."

"Visne significare te id scire?"

"Scio iam quis Grandis ille Ignotus sit, tibique id statim aperiam.
Perendie--die Mercurii--reliqua cuncta sciam. Tota tunc historia in
diurno nostro matutino, die Iovis evulgabitur. Quid si iter pro eius
diei postmeridiem parares?"

Nihil nisi emiratus eum contueri quivi. Ipse vero cum risu in me
respexit.

"Vel nunc iam melius valere videris," iocatur, "acsi vitam iam pluris
aestimandam putares," quibus dictis, nec rogatus, convolvulum sibi
sumpsit.

"Godfrey," obtestor ego, "satius haberem si quem alium ad ludificandum
tibi eligeres. Tu enim ad me intras, bombam[4] proiicis, ut videas
quantam in altitudinem subsilire valeam. Tibi hoc lusui est, nec dubito,
aut etiam utile ut doctrina; at nervi mei id haud ferunt."

"Mi Lester," appellat ille, "haec ne bomba quidem fuit, sed assertio
facti."

"Serione id ais?"

"Ut maxime."

"Quídum, Hercle, scis . . .?"

"Antequam tibi respondeam, ego ponam quaestionem. Numquid tu nomen meum
illi, quem tu ut herum Armand cognoveras, casu quodam memoravisti?"

"Memoravi," post momenti moram respondi; "ita credo. Narravi enim illi
quemadmodum forulum occultum quaesissemus--et nomen tuum protuli--ipse
vero sciscitabatur tu quis esses, respondique te miro ad solvenda
mysteria pollere ingenio."

Godfrey capite annuit.

"Tum hoc," ait, "unum id quod non intellexi palam facit. Perge igitur,
propone quaestiones."

"Paullo ante asserebas futurum ut totum istud negotium perendie scias."

"Sciam equidem."

"Quí tibi constat id futurum?"

"Quod litteras accepi, quibus id termini ponitur," et his dictis
schedulam e sacculo promit, eamque mihi porrigit. "Lege."

Epistolium graphide erat scriptum manu tenerá fereque muliebri, in
charta plana, non lineata. Cum sensim increscente stupore epistolium
sequens insolitissimum legi:

 "_Humanissime mi Here Godfrey:_
 "Singularibus iis officiis quibus arcam Boulé prosequebaris, abs
 te mihi ferme adulatum esse gaudeo; acumen vero tui ingenii, quo
 veram eius indolem prope ad amussim evolvisti, maximi certe facio.
 Officii quoque mei esse duco gratiam tibi referre ob notitias quibus
 me docuisti instituta ac praesidia, quae quidem mihi summa et
 absoluta videntur, quibus arca in tuto servetur. Ego quoque ipse
 stationem visum ivi, cellam inspexi, cunctaque etiam singularia ita
 ut tu docueras reperi.
 "Quoniam te ut generosum adversarium summi facio, confidere tibi non
 dubito futurum ut id quod meum sit, die Mercurii proximo recuperare
 pergam, quo facto rogabo te, ut in memoriam eius rei munusculum proprium
 accipere velis.
 "Cum omni humanitatis officio persevero tuus
 "IACOBUS CROCHARD, Ille Invincibilis."

Quum lectis litteris in Godfrey respexi, vidi eum curiose me contuentem.

"Certe hic iocus est," illi respondi. Tum iterum eum aspexi. "Hoc
profecto, Godfrey haud verum et genuinum esse putas!"

"Licebit id nobis fortasse probare," immotus respondit. "Et haec una est
rationum quare te visum venerim. Num Armand non apud te reliquit notulam
quum te domi non offenderat?"

"Sic sane, reliquit, sua in pagella; ad manum eam habeo!" Tum digitis
tremulis pugillare meum produxi, notulamque e plicatura, in qua eam
condideram, exprompsi.

Vel unus obtutus satis erat. Versiculus in tergo satis prodebat hunc
eadem manu quae epistolium scripserat, esse scriptam.

"Nunc ergo nomen eius cognoscis," Godfrey subiunxit, digito attrectans
nomen subscriptum. "Inde a principio pro certo scivi hunc ipsum eum
esse!"

Signaculum sine responso aspectabam. Nam de rebus gestis Gargantuanis
huius Crochard in diurnis relatis saepenumero legi--de "Invincibili," ut
se libenter vocare consuevit, nec sine iusta causa. Verumtamen suae res
gestae, saltem in quantum eae in diurnis recitabantur, ita inflatae et
ementitae parebant, ut nullam fidem mererentur. Ego saltem iam dudum
suspicabar eum nihil nisi figmentum esse scripturientium Parisiacorum
lacunas explentium veluti quoddam penu, pro siccitate praeservatum; aut
vero eum genus esse hirci emissarii, cui decuria lictoria Parisiaca
cuncta facinora, quibus eruendis ipsa impar esset, veluti sarcinam
congestam illigare solita sit. At nunc iam Crochard ille revera
exsistere videbatur; litteras eius meis tenebam manibus; quin et cum eo
collocutus eram--et ut nunc miram civilis ac politi Felicis Armand
conversandi suavitatem in mentem revocavi, aliquam partem insolitissimae
eius famae denique intelligere coepi.

"Nihil de eo ambigi potest," inquit Godfrey, manum ad recipiendas
litteras porrigens, et ad contemplandas eas in sella reclinans.
"Crochard unus est famosissimorum qui unquam vixerunt malefactorum,
phantasiae adiumentorumque referctissimus, qui et lepóre cluet
acutissimo. Per annos non destiti eius vitae rationem, ut litteris
prodebatur, lectitando prosequi--atque inde primam suspitionem ansamque
sum nactus. Ipse iam antea hominem occidit, ita ut hunc occiderat. Is
eum decuriae prodiderat. Nunquam iterum proditus est."

"Quantum daemonem eum esse necesse est!" contremiscens exclamavi.

At Godfrey capite cito renuit.

"Noli de eo sic iudicare," serio obtestatur. "Usque ad suum Neo Eboraci
adventum praeter eum proditorem ipse occidit neminem. Illum iure
quodam--saltem legibus morum furibus propriis--occidit. Sua ipsius vita
saepenumero in discrimine versabatur, sed ad servandum se nunquam alium
interemit. Hoc ei in acceptis referto."

"Praeter Drouet et Vantine," noto ego.

"Casu fortuito, ob quod ipse nullo pacto in culpa est," respondit
Godfrey.

"Visne innuere hunc eos non occidisse?"

"Nullo pacto. Iste novissimus quem occiderat, fuit, ut primus, proditor.
Ut ego opinor, Crochard hunc in modum ratiocinatur: adversarium occidere
facile est; estque bestiale; caret omni animi subtilitate. Insuper et
tollit adversarium. Vita autem ipsi Crochard sine adversariis omni
prorsus sale careret. Nam ultimo etiam adversario sublato, ipsum sibi
vitam adimere oporteret."

"Hominem istius generis omnino non intelligo," aio ego.

"At vide modo," arguit Godfrey, litteris iterum attrectatis. "Ipse mihi,
velut adversario, honorem praestat. Num me ad perdendum postulat? Plane
contra, munerari me vult. Tollit reginam suam e latrunculis, quo
difficilius sit me in incitas agere."

"At vero, Godfrey, tu eas litteras certe non in seriis habes!" obtestor
ego. "Si vel maxime ipse eas scripserit, id ad te ludendum fecit. Si
diem statuit Mercurii, revera cras tentabit arca potiri."

"Id ego minime puto. Nonne dixi tibi eum me novitiorum numero habere?
Scisne, Lester, ubinam has litteras ipse scripserit? In ipsa adeo
officina _Record_. Charta ista est e maculatura[5] nostra. Ipse ibi
consedit, ab ipso meo naso, ut ita dicam, haud procul, litteras has
exscripsit, in pyxidem iniecit meam, forasque ambulavit. Et cuncta haec
aliquando ista vespera fecit, officina nostra hominum turba scatente."

"Verum si revera sentit quod scribit, absurdum est idgenus litteras
scribere. Tu modo decuriam edoceas . . ."

"Animadverte modo eum mihi in fiducia scribere."

"Tu vero fidem erga eum servabis?"

"Servabo, profecto; quin eum mihi maximum honorem tribuisse existimo.
Nec ulli has litteras nisi tibi exhibui, vel per fiduciam."

"Nullam eiusmodi fiduciam Iurisprudentia agnoscit," docui eum. "Fidem
idgenus servare perinde est ac maleficio patrocinari."

"Et tu eam tamen servabis," fatur Godfrey suaviter. "Tene modo, ego, pro
viribus enitar omnibus ut flagitium illud praepediam. Iam et experiemur
utrum Crochard vere invincibilis sit."

"Ego quoque servabo," adstipulabar, "quandoquidem istas litteras nihil
nisi verba dare existimo. Atque, praeterea," subiunxi, "etiam habeo
litteras ab Armand et Fils factum confirmantes fide librorum suorum
constare arcam Boulé Philippo Vantine venditam fuisse. Quando sic res
se habent, eam mihi vindicabo, Museoque tradam."

"Spero tamen," cito interpellat Godfrey, "hanc rem te ante diem Mercurii
non turbaturum. Post eum diem his rebus prorsus ero solutus."

"Tunc revera credis Crochard die Mercurii tentaturum arca potiri?"

"Omnino credo."

Nihil nisi humeros in responsum quassavi. Quid enim attinebat cum homine
tali argumentis disceptare?

"Esto ergo, usque post diem Mercurii," assentior; Godfrey vero, de fide
litterarum per collationem utrarumque certior factus, duobusque
promissis quae quaesiverat a me elicitis, sospitem mihi precatus noctem,
valedixit.

[1] _Muscipula, -ae_, capsa, tendicula, qua mures capi solent.

[2] _Feriaticus, -a, -um_, quod feriis, h. e. non quotidie fit, agitur,
adhibetur; homines, lictores, satellites, quicunque alii, quorum nomina
in elenche servitii retinentur, invocantur autem quum eorum opera egent.

[3] _Pessulus calculatus:_ sic vocare lubet pagmentum, vel machinationem
rationatam, cuius usus fit in arcis fortibus argentariarum, ubi
thesauri, quaecumque pretiosa in tuto haberi creduntur, quarum quaedam
ad indicium horologii, statis temporibus, secundum certum calculum,
cuius notitia uni tantum concredi solet, certa versatione plinthidum
reserari queat, nisi, ut assolet, dynami displodatur.

[3] _In incitas redigi:_ in ludo latrunculorum, qui agitur in tabula
lignea, duobus coloribus in parva quadrata distincta, duo lusores
figuras reginae, turris, latrunculorum osseas, eburneas aut ligneas in
suo quisque scutulato secundum regulas prorsum-retrorsumque motat, donec
alter in angulum, sive in _incitas_ agatur; is dicitur _in incitas
redactus_. Hinc lingua negotiali qui _solvendo non est_, i. e. qui sua
debita impar est solvendo, perinde _in incitas_ dicitur reductus esse.

[4] _Bomba, -ae:_ globus ferreus solidus aut cavus, quem e tormentis
milites pyrotechnici eiaculari solent. Verbum est _bombio,_4 quod sonum
refert insectorum volitantium; sonus ipse est _bombus_, vel _bombos_,
est enim Graecum; id autem quod sonum hunc efficit est _bomba_, a
Latinis saeculi quartidecimi, post inventum pulverem pyrium, atque
tormentum igniarium effictum. Quam probum sit vel inde patet quod nullae
linguae modernae aliud vocabulum cognoscant.

[5] _Maculatura, -ae_, vocatur charta, in qua exercitia, vel alias
compositiones, saepe cum multis _maculis_ et emendationibus
scriptitamus.



CAPUT XXIII

Hero Pigot Obviam Imus.


Postridie tempore pomeridiano iam ex officina prodire parabam, quum
Godfrey me per telephonum provocavit.

"Quonam hodie vales modo, Lester?" quaerit ille.

"Non ex omni numero ut vellem," respondi.

"Iamne paravisti quae ad profectionem tuam die Iovis feriatam spectant
omnia?"

"Id quidem, Godfrey mi, haud lepidissimum iocum esse arbitror."

"Equidem nullo modo iocor. Volo te ea apparare. Interea tamen quid tibi
de haustu modicae aurae salsae, hac ipsa vespera, videtur?"

"Quam optimum. Ecquí id eveniet?"

"_La Savoie_ circa horam sextam ad moratoriam appellet. Ego nostra
celoce[1] ei obviam ibo. Inspectorem Pigot--agentem Francicum--paucis
convenire volo. Visne interesse?"

"Quidni velim!" respondeo illi. "Ubi vis te conveniam?"

"Hora quinta in exitu Viae Libertatis."

"Adero," illi promisi. Et adfui.

Simul atque celocem ingressi sumus, soluta est, puppi in flumine retro
acta, edito acuto sibilo, proraque prorsum versa, iter secundo flumine
ingressa est. Celox navigium erat expeditum--_Record_, quod alia diurna
plerumque superare hactenus gloriabatur, idem et nunc praestiturum
erat--et quum se in cursum elaboravit, machinaeque eius ad numeros
halitabant, ripae utrimque celeriter retrorsum labi parebant.

Definientia lineamenta urbis Neo Eboracenae, ut e flumine visuntur,
mundi miraculorum unum efficiunt, quae ego stans contemplabar, donec in
portum inferiorem iter flexissemus. Duo alii erant in stega--relatores
navales ordinarii, ut puto--quibuscum Godfrey ad deliberandum de
muneribus operis vespertini in diaetam descenderat; itaque ego ad proram
haustum quantum poteram aurae salsae, cuius saporem iam in labris meis
perceperam, progressus sum. Statua Libertatis paullo ante nos erat,
ingensque facis suae lumen speculatorium aquas persultabat. Navigia
innumera huc et illuc circitabant, luminibus in aquis trementibus, longe
autem prorsum, aliquanto ad laevum, ab aura reverberatum lumen videbam,
quod situm Insulae Coney indicabat.

Mox et Godfrey accessit, unaque stantes silentio spectaculum intuebamur.

"Nonne haec grata sunt visui?" coepit tandem fari. "Hem! cerne illam
naviculam!" pergit ille, conspecta quadam celoce, in sinu deorsum
festinante, nosque pedetentim assequente, ac sensim superante. "Haec
certe novit quae celeritudo sit. Ista celox nostra haud limax est, ut
nosti; at vide sis quam illa nos praetereat. Miror oppido quaenam illa
sit. Quae illa est navicula, navarche?" inclamat praefectum in ponte.

"Non novi eam, mi Here," respondit navarchus, telescopio seposito.
"Celox privata--nomen non liquet--genus aplustris operit puppim.
Vexillum fert Francicum. A tergo nobis caeterae naviculae preli[2]
vehuntur," ait navarchus. "Atque illic stat _La Savoie_, sive ad
moratoriam[3] lentescens."

E longinquo satis clare discerni poterat ingens cortex classiariae[4]
in horizonte tenebricantis, cum ordinibus luminum emicantium.

"Haud satis solemus intelligere quam ingentes hae naves sint, donec eas
e superficie aquae cernamus," noto ego. "Cernedum quam immanis illa
sit."

"Et tamen ista non est e maximis quidem," refert Godfrey. "Unam e
maximis subire--veluti _Olympica_--est eventus, quem memoriá non facile
deleas."

_La Savoie_ iam ita conquievit ut fluitando tantum se contra aestum
sustineret, quum porta unius inferiorum adituum propandebatur. Eodem
fere momento navicula pulsitans eo accessit, deligatur, quatuor viri
conscendunt, ac mox intra portam evanuerunt.

"En, medici ascenderunt," inquit Godfrey. "Illic autem est celox
Francica ad latus progrediens."

Helciaria[5] moratoriae ad puppim recessit, eiusque locum celox
Francica cepit. Post breve colloquium unus ex ea in portam levatus
intravit _Sabaudiam_. Nostram denique vicem secuti, post ingentem
aquarum turbationem ac tumultum, unde ego illisionem verebar, nos
subivimus apertam portam, celoceque nostra, orá[6] ad nos traiecta,
destinata, sistimus, et paucis minutis post ego et Godfrey, cum alteris
duobus in constrato grandis vectoriae eramus.

Salute inter comites meos praefectumque portae apertae utrimque data ac
reddita, per angustiorem ageam[7] gummi ac fervidi metalli nidore
redolentem progrediebamur, tum sursum per plures cursus graduum, donec
in principe stega per scalare[8] medianum pervenimus. Duo nostri
comites hic a nobis discesserunt ad videndos, ut puto, eminentiores
quosdam vectores, quorum sententias circa questiones diei (ut credi
licet) ex consensu vulgi cognoscere et expetere videbantur. Godfrey
constitit ante officinam aerarii, pagellamque suam nomenclatoriam per
fenestellam homini in septo porrexit.

"Herum Pigot, praefectum _Servitii Securitatis Parisiaci_ vellem paucis
convenire," inquit. "Fortasse pro tua humanitate curabis ut aliquis
mediastinorum[9] nomenclatoriam meam ad eum deferat."

"Haud erit necesse, mi Here," urbane ille respondet. "Herus Pigot illic
stat--vir ille canis capillis, tergo ad nos versus. Exspectandum tamen
tibi erit modicum; is enim qui cum eo modo agit a consulatu Francico
est, paucisque ante momentis advenit."

Vultum Inspectoris Pigot videre non poteram; animadverti tamen eius
staturam admodum erectam, quae eum militari disciplina institutum
prodebat. Nuntius consulatús Francici vir erat iuvenilis, mystacibus
ceratis et extersis, oculariaque gerens. Eodem tempore salutabat herum
Pigot, et post aliquot verba, ex interioribus sacculis produxit
involucrum[10] officialis formae, vittá rubrá circumligatum, magnoque
sigillo munitum.

Herus Pigot paucis aspexit, interea dum salutator suus aliquid in aurem
eius susurravit; tum nutu assensus in proximam ageam diversus est,
salutatore comitante.

"Negotium officiosum, sine dubio," interpretatur aerarius, qui eventulum
etiam observabat. "Herus Pigot ex optimis nostrae decuriae lictorum est,
et conversationem cum eo iucundissimum comperies. Haud dubium quin
negotiis mox solutus prodeat."

"Credo quidem, nisi quod interea dignissimi quoque aemuli mei adfuturi
sint," respondit Godfery gestu iocoso. "Hi vestigia mea premunt--quin et
iam adsunt!"

Vicenis circiter minutis proximis relatores caeterorum diurnorum non
cessarunt affluere, et mox tota eorum turba officinam aerarii
circumfudit. Nam fere ab omnibus diurnis aliquis specialis relator ad
intervisendum herum Pigot delectus erat. Manifestum enim parebat cuncta
diurna hunc eventum summi fecisse. Interim ioca bono animo iactabantur,
dein aliquis mediastinorum pecunia corrumpebatur ad nomenclatorias
congestae turbae ad herum Pigot deferendas, et exauditionem petentes.

Mediastinus ridens discessit, mox tamen reversus nuntiabat herum Pigot
paucis minutis ad eos excipiendos paratum fore. Sed quum quinque minuta
praeterivissent, nec ipse comparuisset, hi impatientes iterum tumultuari
coeperunt. Isti enim reguli preli ad exspectandum invito assueti non
sunt.

"Suadeo ut in castra eius impetus fiat," relator _Mundi_ dicit.

Eodem fere tempore herus Pigot egressus est in ageam. Momento temporis
relatores eum circumfluxerunt.

"Aestimatissimi amici a prelo," tractim, et vix ullo vestigio peregrinae
enuntiationis fari coepit, simul in vultus se circumfluentium
dispiciens. "Ignoscetis mihi si mei causa tam diu vobis exspectandum
erat, sed rebus detinebar maximae gravitatis; quin etiam vidulo[11] meo
convasando. Mediastine," subiungit, "vidulum meum ante ianuam reperies.
Velis huc eum afferre, ut ad excedendum statim paratus esse possim."
Mediastinus propere digressus est, herus autem Pigot se ad nos vertit:
"Itaque mei amici," prosequitur, "quí potero me vobis utilem
praestare."

Ex rei natura vice oratoris Godfrey fungi debebat.

"Primum, mi Here Pigot, te, in Americam advenientem, salvere iubemus,"
ait ille, "dein sperare libet moram, quam in patria nostra exiges,
prosperrimam ac iucundissimam futuram."

"Dicis amicissime," iucundo risu respondit Francus. "Persuasum mihi est
hic me omnia iucundissima experturum--praesertim urbem vestram miram, de
qua iam tanta audivi iucunda, stupenda ac mira."

"Deinde," prosequitur Godfrey, "speramus, te adiuvante, fieri posse ut
decuria lictorum nostra mysterium nuper hic caesorum trium retegere,
reumque apprehendere valeat. Sibi enim relicti nihil proficere posse
videntur."

Herus Pigot velut in deprecationem manus protendit.

"Ego quoque spero labores nostros effectu non carituros," ipse
respondit; "verum si lictores vestri efficere nihil poterant, vereor ut
exili meá operá possint. Ego profecto magna decuriae vestrae
admiratione teneor; labores eius miris eventibus iure gloriantur,
praesertim si rerum statum sibi obversantem ex aequo ponderemus."

Sermo autem eius voce tam ex corde genuina prolatus mihi videbatur, ut
vix verbum eius dubitare auderem; Godfrey tamen subridebat tantum.

"Lictorum decuriam Francicam in orbe efficacissimam esse," inquit ille,
"iam in proverbium abiit. Certe tu habes quod de horum morte sentias?"

"Vereor admodum," respondit herus Pigot veluti dolenter, "ut hic
quaestioni isti modo respondere possim, aut ut eam tecum pertractem.
Primum oportebit me praefecto vestrorum agentum quaedam referre. Cras
cuncta quae potero cum voluptate tibi enarrabo. Verum pro ista vespera
labia mea constricta manere decet, quamcunque doleam me minus civilem
praebere oportere."

Satis clare licebat mihi audire a tergo quemadmodum relatores leni
retrorsum spiramine tracto improbarent negatum directae quaestioni
responsum. At nullum profecto dubium esse poterat, quin herus Pigot
officio suo rite stetisset; tamen Godfrey assultum a latere tentavit.

"Futurumne est ut hac vespera in terram descendas?" quaerit.

"Equidem aliquem, qui vicem decuriae agentum gerat, me hic conventurum
paravi," explicat herus Pigot. "Cum eo in urbem ire exspectavi; tempus
enim urget. Praeterea, quo citius opus nostrum aggrediemur, eo existimo
verosimilius cum fructu nos elaboraturos. A, fortasse is ille est!"
subiungit quum vocem sciscitantem elatam de "Musir Piggott" audivisset.

Vocem ego agnovi, ut et Godfrey, probeque animadverti umbram tristitiae
in eius vultu.

Momento post Grady, cuius calcibus Simmonds insistebat, viam sibi
cubitis per turbam parabat.

"Here Piggott!" clamitabat Grady, manumque gracilem Franci vastis suis
ungulis compressit ea quidem vi, quae sine dubitatione dolorem incussit.
"Delectat me videre te posse, mi Here. Salvus esto in urbe nostra, ut
nos hic in America dicere solemus. Enixe spero te Anglice scire, nam ego
linguaculam tuam prorsus non calleo. Ego Delectus Grady sum, praefectus
decuriae agentum; hic autem Simmonds est, unus meorum hominum."

Suavis heri Pigot morum tranquillitas ne minimum quidem erat turbata.

"Pergratum mihi est te, mi Here, convenisse; et te, mi Here Simòn,"
fatur ille. "Ita sane, scio Anglice--tamen, ut vides, non sine arduo
conatu loquor."

"Isti relatores, ut mihi videtur, ad exitium te molestant," quibus
dictis per turbam circumspexit, frontemque rugavit, quum Godfrey
animadvertit. "Iam deceret vos iuvenculos hinc facessere. Hac enim
vespera nihil e nobis elicietis, nonne, Here Piggott?"

"Ex mea parte paullo ante palam feci me oportere ut primum acta ad
referrem," assentitur Pigot.

"Tum secedamus aliquo, bibamusque aliquid," suggerit Grady.

"Ego vero," mite respondet Pigot, "sperabam sine mora nos in terram
descensuros. Acta enim pro te habeo parata . . ."

"Placet," excipit Grady, "postea autem quam acta perspexero Latamviam
tibi ostentabo, tecumque paciscar nullá tali re hilareos Parisios
gloriari posse. Celox nostra nos praestolatur, ac statim licebit nos
discedere. Tuane ista bulga est? Itane? Apprehende eam, Simmonds, ferque
tecum," et sic Grady praeivit gradus descensurus.

At mediastinus attentissimus Simmonds antevertit.

Herus Pigot leni risu ad nos conversus,

"Ad crastinum ergo usque diem, amici," inquit. "Hospes ero Diversorii
Astor, libenterque ibi vos excipiam, horá undecimá? Hac vespera vobis
me nihil edisserere posse revera perquam doleo."

His dictis aerario manum porrexit, nosque sublata manu salutans, se
socium Grady adiunxit, qui satis impatiens has amoenitates observabat.
Denique per gradus oculis nostris iunctim se subduxerunt.

"En, amici, exemplum, quam sint mores contrarii!" affatur nos Godfrey
circa se dispiciens. "Non vos pudet Americae?"

Adstantes riserunt, probe enim tenebant haec ad Grady referre, tamen
etiam palam constabat inter illos assensum negari nequire.

"Veni, Lester," de discessu cogitans me affatur, "iam et redire
convenit. Ad caeteros revehendos celocem iterum mittam," quibus dictis
gradus descendere coepit.

[1] _Celox, -cis_, genus est navis celerioris, plerumque privatorum, ad
navigandum animi causa.

[2] _Prelum, -i_, sensu proprio ac primo est torcular ad premendum, quo
exprimimus succum plantarum, uti uvae, olivae, cannarum; latiori sensu
prelum typographorum, denique producta typographiae, praesertim diurna.
Idiomata moderna pleraque, quum proprio vocabulo careant, Participium
Praeteriti verbi Latini _premo_ (_pressus, -a, -um_) usurpant.

[3] _Moratoria, -ae:_ subaudi _statio_, ubi medici officiosi vectores in
valetudinem eorum inquirentes navim _demorantur_.

[4] Non tantum bellicae, sed etiam mercatoriae naves cuiusque consortii
_classis_ appellantur.

[5] _Helciaria, -ae_, navis est quae aliam, veluti _helcio_, vectat.

[6] _Ora, -ae_, est funis, quo navis deligatur, destinatur vel
tractatur.

[7] _Agea, -ae_, est ambitus, sive faux, vel via inter casterias,
cubicula.

[8] Pars navis in medio, ubi mediae scalae, sive gradus, sursum ducunt.

[9] _Mediastinus, -i_, est homo in locis publicis ad servitia omnis
generis praestanda conductus.

[10] _Involucrum, -i_, est cui litterae includuntur, quod a fronte
titulum, vel insignaculum (nomen, locumque cui et quo reddantur), a
tergo autem--nonnunquam--sigillum fert.

[11] _Vidulus, -i:_ genus bulgae, vel sacciperii, quod viatores manu
secum gerunt, in quo res exiguae ad commiditatem necessariae
continentur.



CAPUT XXIV

Secretum Arcae.


Godfrey mihi in crepidine valedixit, et ad suam officinam properavit, ut
eventus diei in tractatu comprehenderet, quocirca mihi iam in antecessum
constabat eum mores Americanos, praesertim quos Grady exhibuerat,
perstricturum. Caeterum, quod ad me attinet, iste vel modicus aeris
salsi haustus cibi appetentiam haud parum exacuisse mihi parebat, unde
pilento meritorio me ad Murray convehendum censui, quod caeteram
vesperae partem coenae lautiori accumbens explendam statui. Caeterum,
nisi sim in certo statu animi, ganea Murray non me admodum allectat.
Templum in angulo pseudo-Graecum, cum aqua per gradus decurrente, fictae
dein nubes quae per laquear fluitare simulantur, mensae vitreae ab imo
illustratae--cuncta haec, quotidiano quidem more vulgaria videntur ac
trita; subinde tamen, quum animus in curiosa ac peregrina inhiat, ganea
Murray placet, quum lauta muliercularum indumenta, nitentes humeri,
venustique vultus in hac congerie ineptiarum, satis valent quae animo
quid pictorii ac poetici suggerant ac supportent. Insuper, utique, et
culinaria ars accedit ponderanda, quae quidem nihil quod desideretur
relinquit.

Animo hac vespera tali eram ut locum hunc aequi bonique facerem; nec
mirum si ordinem coenae tam otiose prosecutus sim, tantumque temporis
circa nigram caffam volvellasque triverim, ut iam decima esset hora quum
in viam Quadragesimam Secundam egressus essem. Vel momento diremi satius
esse pedibus domum ambulare, ideoque ad Latamviam regressus sum, quae
iam turbis e theatris excedentium scatere coepit.

Saepissime ut eam videram, tamen Latavia noctu candentibus eius signis,
turbis variantibus, clangenti vehiculorum caterva, ac denique tabernarum
illustribus ostentariis,[1] miro modo me devincit. Recte quidem Grady
docuit "festivos Parisios" nihil cale quo gloriari posset, habere; at ne
alia quidem urbs, quantum ego sciam. Ista prorsus unica est, vereque
Americana; proin obambulavi eam omni quo par eram otio, ut omnia eius
oblectamenta perciperem; tamen subinde stiti ad cernenda ostentamina,
[2] atque ad Diversorium Hoffman--eheu, iam nudatum suo Bouguereau--ad
meum penu volvellarum explendum.

Assecutus denique Compitum Madison sub arbores me diverti, quod moris
mei est, unde clarior est in Aedes Erugatorias[3] prospectus, adversum
coelum albicantes. Illinc in Turrim Metropolitanae Cautelae[4] suspexi
multo altiorem, aspectu tamen minus poeticam, cuius ingens horologium
collustratum me commonuit iam fere decimam cum dimidia esse.

Tandem Lataviá iterum traiectá, iter meum deorsum in Viam Vigesimam
Tertiam, versus Marathonem iturus, flexi, quum cornu assecutus obviam
factus sum iis tribus qui paullo ante me eodem gressus suos direxerunt.
Protinus agnovi Grady atque Simmonds, in medio quorum herus Pigot
itabat. Manifestum erat Grady promissis stetisse, Grandemque Viam
Candentem a summo ad imum, cum omnibus suis mirabilibus ostendere,
muneris sui duxisse, et hoc maxime quidem liberali modo--qui ritus sine
dubio postulavit ut auctore se hospes peregrinus cuncta temeta[5]
Americanis propria degustaret--unde factum est ut crura Grady sensim
vacillarent. Ex mera comparatione gentili etiam herum Pigot oculis
perstrinxi, sed reperi eum prorsus sine labe esse.

"Heus, Lester," affatur me Simmonds voce quae innuere videbatur effectum
celebrationis vespertinae ne eum quidem prorsus effugisse; quin et Grady
dignatus est nutu capitis me agnoscere, unde colligere mihi licebat eum
praeter morem contentum ac beatum se sentire.

"Heus, Simmonds," reddidi ei salutem, quum ad me, iter pone eos
occidentem versus prosequentem, regressus, mecum pari passu itare
coepit.

"Piggott verum prodigium est," inquit ille. "Verus ludio[6]--cuncta
videre, cuncta degustare volebat. Parisios cum hac urbe in eodem loco
habendam non esse censuit."

"Quonam nunc itis?" quaero ego.

"Modo ad stationem decuriae itamus. Piggott ait se aliquid apud se
celare, quod nos omnes stupore percellat--aliquid aget circa arcam
illam."

"Circa illam arcam?"

"Ita, sane--illam scilicet rem fulgidam, quam Godfrey suadente in cellam
occluseram."

"Simmonds," quaero ab eo serio, "scitne Godfrey quidquam de ea re?"

"Nescit," respondet Simmonds non sine sollicitudine. "Monui Grady
consultum fore ut ille per telephonum invitaretur, sed praefectus
excanduit, meque ut propria negotia curarem, reprehendit. Godfrey enim,
ut meministi, iam pridem eum insectatur."

"Quid si ego eum provocem?" suggero ego. "quidquamne obesset?"

"Nihil per _me_," respondet Simmonds, "nec scio per quem alium,
quandoquidem res nemini nota est."

"Placet. Fac interim ut res ista lente trahatur, sicque Godfrey tempus
ad huc perveniendum suppetat."

Simmonds annuit.

"Faciam quidquid possim," respondit, "non tamen perspicio quemadmodum id
profuturum sit. Praefectus non admittet eum etiam si adveniat."

"Satius erit eam rem penes Godfrey relinquere. Aequum enim est ut ipse
edoceatur, quandoquidem ille auctor est quare arca ibi sit ubi est."

"Id non me praeterit, et ipse Piggott rem praeclaram putat arcam illic
reconditam esse, etiamsi ipse ego peream si sciam cur. Fac urgeas
Godfrey ad quam celerrime adveniendum. Vale bene," quibus dictis suos
comites, in stationem secutus est.

Prope in angulo reperi apothecam, stationem telephonicam, ac bina minuta
post cum urbana _Record_ officina colloquebar.

"Nequaquam," respondit vox alicuius superciliosi, "herus Godfrey non est
hic; paullo ante discessit." Nec collocutor sciebat quo ille ivisset,
aut quando reversurus esset.

"Quin audi," aio illi, "res ista gravis est. Oportet ut cum eo agam--nec
me demoreris quominus cum concinnatore urbano loquar."

Silentium mirantis momentaneum secutum est.

"Quod nomen?" quaerit vox.

"Lester, e consortio Royce et Lester--ac tu satius dixeris concinnatori
urbano, Godfrey meum esse necessarium." Concinnator capere videbatur,
nam nexus me inter et illum sine mora effectus est. Verum et cum eo vix
plus profeci.

"Nos etenim, indicio nobis denuntiatio, quum id scitum et gravioris
momenti esse intellexissemus, eum protinus Cestriam Occiduam dimisimus.
Viam ingressus est simul atque historiam de Pigot conscripserat, et eum
reducem quoque momento exspectamus. Numquid habes quod ei nuntiari
velis?"

"Habeo; dic illi, sodes, Pigot in statione Viae Vigesimae Tertiae esse,
consultumque videri ut eo, celerrime quam possit, decurrat."

"Bene est. Primum quam intrabit nuntium illi tradam."

"Gratiam tibi habeo," respondi; sed nunc falli acerbissimum mihi fatum
esse sensi.

Digressus illinc in ora tramitis[7] anceps steti, oculis in rubra
lampade Stationis lictoriae defixis. Quidnam nunc ibi fiet? Quonam
molimento studet Pigot eos in stuporem agere? Quidquamne ego ut
interesse possim praetexere queo?

Deinde, etiam memor Grady capite me salutantis, titubantiumque eius
crurum--aeque recolendo eum nihil peius statuere posse nisi me
prohibere!--transgressus viam versus rubram lampadem, ianuam impuli et
intravi.

Nemo mihi obviam fuit nisi decurio ad scriptoriam sedens.

"Nomine vocor Lester," alloquor eum. "Arcam hic habetis quae ad bona
residua Philippi Vantine spectat."

"Arcam quidem hic certe habemus, sed cuius sit ignoro."

"Ad bona heri Vantine ea pertinet."

"Et quid tum?" quaerit me aspectans, utrum ebrius non sim. "Non existimo
te huc media nocte ad hoc me docendum venisse?"

"Non ideo veni; verum arcam paucis momentis videre vellem."

"Hac nocte eam videre non poteris. Veni huc cras. Praeterea nec te
novi."

"En nomenclatoriam meam. Sive herus Simmonds, sive herus Grady me
agnoscent. Sed cras iam sero erit."

Decurio acceptá pagellá, eam aspexit, tum me contuitus,

"Exspecta modicum," inquit denique, ac per posticam ianuam discessit.
Tria aut quatuor minuta abfuit, et dum ibi stabam horologium stationis
duodecim sonuit. Sonoros ictus ac distinctos mecum numeravi, et insecuto
silentio exspectationeque manus meae tremere coeperunt. Quid si Grady
mihi ingressum neget? Tamen decurio denique rediit.

"Accede sis," fatur, pansa cancellorum portá, et viam indicavit.
"Rectá per eam ianuam," subdit, iterumque ad scriptoriam resedit.

Summo simulationis conatu, quasi nihil ad me attineret, ianuá apertá,
transivi. Dein invitus constiti. Nam illic, in medio solo, stabat arca
Boulé, hero Pigot ad unum latus adstante, e regione autem Grady et
Simmonds sedentibus, et in sellis paene incurie prostratis, nigrosque
convolvulos fumantibus.

Omnium oculi in me intrantem conversi sunt, et Pigot quidem caperata
fronte, in indicium suae urbanitatis ad ruptionem intentae; Simmonds
affectata miratione, Grady, denique, blando lenique risu, alioquin
vacuus. Hoc risu animadverso animus mihi erigi coepit.

"Ergo, Here Lester," me affatur, "arcam hanc videre cupis?"

"Cupio, equidem," respondi, "quandoquidem, ut nosti, ea revera ad bona
spectat Vantine; mihi in animo est eam vindicare--scilicet, si quo casu
sine lite restituere nolis."

"Et hoc tibi modo, media nocte, casu in mentem venit?" per ironiam
quaerit.

"Minime," audacter illi regero, "sed vidi te et herum Simmonds, cum isto
ingenuo viro"--proclinans versus herum Pigot--"paucis momentis ante huc
intrare, unde mihi in animum venit cogitatio fieri posse ut id gratia
arcae factum esset. Utique nos nolumus ut arca ullum detrimentum ferat.
Est enim magni pretii."

"Id ne te angat," refert Grady minus curius, "non ei officiemus. Simul
etiam puto eam nos tibi post hanc noctem quandocunque dedere paratos
futuros. Herus Piggott primum paucas technas circa eam nos docere cupit.
Equidem puto ius quoddam tibi competere ut hic intersis--itaque si
praestigiis delectaris, cape sis sedem."

Propere igitur quaesivi sellam et consedi, corde meo quasi desidente.
Dein vultum simulavi fingere incurium, quod manifestum erat me interesse
hero Pigot displicere, verebarque ne eius suaves Francici mores ad
rupturam usque tenderentur. At Grady, si etiam noverit hospiti suo meam
praesentiam displicere, id neglexit; unde suspicari coepi mores Franci
politos atque civilitatem talem esse nactum exitum, ut herum Grady
invitus adversis pilis mulsisset ingratum enim visui erat quam mores
huius agrestes moribus illius adversabantur. Quidquid tamen causae
fuerit, risus eius, quo se ad Francum converterat, malitia haud carebat.

"Atque nunc demum, Here Pigott," in sella reclinatus aliquanto, fatur,
"iam pro ostentu parati sumus."

"Id quod dicere habeo, mi Here," coepit fari, voce chalybeiae duritiae,
glacialique frigore, "probe intellectum volo a me cum fiducia dici. Id
nulli prodendum donec malefactor captus fuerit."

Risus Grady ad hoc aliquantum riguit. Fortasse verbum, in quantum id
modum imperativum sonabat, illi minus placuit. Quidquid fuerit, monitum
flocci fecit.

"Intellexistine, Here Lester?" quaerit me intuitus; ego annui.

Animadverti oculos Pigot excandescere, vultumque ira suffundi, vox enim
Grady fere insultum sonabat. Pro momento existimabam futurum ut ipse
opus suum prosequi recuset; sese tamen continuit.

Ut illic mihi e regione stabat lumine perfusus, licebat mihi modo
accuratius oculis perlustrare quam id in navi efficere potueram, proin
diligentius eum aspexi. Verum ipse typum Franci exhibebat--vultu
strictim raso, sulcatoque in alba cuti subtilissimis lineamentis, oculi
autem densissimo et uberrimo erant supercilio obumbrati, capilli autem
fere cuti tenus tonsi, candori vultús albedine prope pares erant.
Attentionem tamen meam praesertim species oris sibi vindicavit--utpote
subtile simul et lepidum, tametsi paullo largius, labiisque plenioribus,
fortitudinis indiciis, pro venustate tamen non nimiis. Sexaginta annorum
aetatis eum esse coniectavi, et speciem praebebat hominis, qui centena
expertus sit discrimina, quin animi aequitatem exuisset. Id certe
facturus nunc non erat.

"Historia a me mox recitanda," exorditur cauta Anglicitate, verbis
subinde carptis ac putatis, "arcte nexa est cum furto celeberrimorum
Michaelovitch adamantum. Eventum forte memoria tenetis."

Ego profecto bene memini, nam furtum illud tanto acumine erat conceptum
et effectum tanta dexteritate, audacia ac pernicitate in singularibus,
ut animi attentionem mei prorsus devinciret--ut de ea rerum
circumstantia, quod congeries formosissima adamantum Magni Ducis
Michaelis Russiarum fuisset, plane taceam--qui, quod domi haud magni
fieret, et etiam quod caput Franciae hominibus suae indolis apprime
conveniret, Parisiis degebat vitam--quae congeries haud minoris quam
octonum millionum aestimabatur francorum.

"Furtum illud," prosequebatur herus Pigot, "tantá audaciá, simul et
tam singulari modo erat perpetratum, ut nos nihil dubitassemus opus
illud veluti unius tantum hominis agnoscere, nec ab alio fieri potuisse,
furciferi cuiusdam, nomine Crochard qui se et 'Invincibilem'
praedicat--furciferi nempe, qui nobis iam innumeras intulerat molestias,
quem tamen convincere nunquam quivimus. Hoc in casu evidentiam contra
eum prorsus nullam habuimus; inquisitionem in eum instituimus,
reperimusque eum probe cavisse ut tempore furti se omnino alibi fuisse
sine dubitatione demonstraret; itaque eum absolvere ac liberare nobis
necesse fuit. Non nos praeteribat capere eum, quin aliquas gemmarum in
sua reperiremus possessione, prorsus esse inutile. Ipse interim poenae
immunis, ut solitus erat, per vicos et plateas, per ganeas, ubique,
liber oberrabat. Nos derisit tantum. Res nobis admodum erat ingrata; at
leges nostrae severae sunt. Grave enim perquam esset delictum siquem
caperemus, deinde agnoscere nos errasse adactos nos esse videremus.
Fecimus igitur quantum potueramus. Istum Crochard nos perpetuo vigilibus
oculis prosequebamur; perscrutati sumus non modo suum, sed etiam suae
amicae domicilium, nec semel, sed saepius. Aliquando, quum Vincentiae
telonium[8] egressus esset, agentes nostri ei, sub specie latrocinii,
irruerunt, personam vestesque eius perquisiverunt.

"Ipse, bene memineritis, ne momento quidem temporis deceptus fuit. Novit
enim accuratissime quid nos agitaremus. Etiam perspectum habebat se
nulla in Europae parte vel unum eorum adamantum venumdare posse. Hinc
suspicabamur futurum ut huc, in Americam, eos translaturus esset, et
ideo vestrum officium portorium de eo edocuimus. Scivimus etenim posse
eum hic omnes adamantes, dempto maximo, etiam cariori quam in Europa
pretio, ac paene sine ullo vendere periculo. Uti nobis persuaseramus,
eum ab omni emporio interclusimus--quum protinus oculis nostris se
subduxit.

"Binis dein septimanis nihil de eo exaudiebatur--tum fama de isto Drouet
ad nos perlata est, puncturá in manu interempti. Extemplo cognovimus id
opus Crochard fuisse, nam ipse solus inter vivos cognovit secretum
veneni familiae de Medicis. Est autem illud secretum terribile, cuius
usum in tota sua vita semel tantum cepit--et hoc adversum hominem qui
eum prodiderat."

Herus Pigot hic paulisper constitit, manumque per frontem praeterduxit.

"Quid inter Crochard, Drouetque intercesserit, perspicere non
poteramus," prosequitur herus Pigot. "Drouet quidem popinarum erat
assecla, non tamen malefactor. Tum fama mortis Morel, hominis nullius
frugis, percrebuit, in tentamine hac arca potiundi occisi, quum rem
perspicere coepimus. Post haec de ista arca sciscitari coepimus;
audivimus eius historiam, deque eius structura secreta, unde licuit
nobis aliquid certi concludere. Ad hoc ergo explorandum, utrum conclusio
nostra valeret, firmoque niteretur fundamento, in causa erat quare ego
in Americam venissem."

"Quaenam ergo conclusio est?" quaerit Grady, qui haec omnia perquam
impatiens auribus excipiebat, quod adeo adversabatur probatis moribus
atque attentioni, qua ego narrationem prosequebar.

Nam ego conclusionem iam praesagivi, et venae meae animi concitatione
pulsabant.

"Secundum nostram itaque theoriam," respondit herus Pigot, quin
orationem vel minimum acceleraret, "arca haec adamantes Michaelovitch
celat. Omnia hoc suadent et mox comperiemus."

Usque disserens e sacculo manutium produxit chalybeium, ad stupendum par
illi quod Godfrey paraverat, idque rectae manui induxit.

"Siquis arcana illius 'Invincibilis' rimari velit," subridens fatur,
"iuvat eum loricatum incedere; iam tres mulctati sunt ob suam
temeritatem."

"Tres homines!" iterat verba Grady mirans.

"Tres," numerabat extremis digitis Pigot. "Primum ille qui nomen
d'Aurelle simulavit, qui tamen revera extortor nomine Drouet fuit; alter
herus Vantine, peritus ille; ac tandem tertius, iste parasitus Morel.
Horum unus tantum in aliquo numero erat, herus Vantine; eius mors
admodum est dolenda, et ego certo scio Crochard eam gravissime tulisse.
Meam quoque mortem posset ille aegre ferre, sed ego nullo pacto quartus
fieri volo. Non ego." Quibus dictis manutium dextrae suae singulari cura
aptavit.

"Indulge, mi Here" eloquor ego, quippe qui iam diutius silere non
poteram. "Haec omnia tam mira sunt--tam terribilia--num plus dicere
detrectabis? Quidnam, obsecro, hi tres quaesiverunt? Gemmasne?"

"Singularia, mi Here, tibi aeque nota sunt ac mihi," respondit non sine
sarcasmo. "Notum tibi est Drouet occisum fuisse dum fasciculum quaerebat
litterarum, quae matronam quamdam ex optimatibus summá affecturae erant
infamiá; aeque clarum tibi est herum Vantine occisum fuisse quum
forulum aperire tentasset, postquam ancilla eiusdem matronae illustris,
quid occultus forulus celaret prodidisset, utpote quae praemium sibi
mereri speravisset; Morel autem manu ipsius Crochard morte plexus et
quoniam proditor fuit, atque supplicium meruit."

Admiratione magis magisque captus, oculis fixis eum intuebar. Quodnam
secretum prae isto homine miro tutum esse possit? quaero a me ipso. Aut
fortasse hanc suam historiam e fragmentis sibi notis consarcinavit?

"At ne nunc quidem," balbutio ego, "res mihi in claro est. Nempe nos
occultum forulum aperuimus--nullum ibi erat venenum. Quí tum poterat
Drouet herumque Vantine perimere?"

"Facile," frigide respondit herus Pigot. "Drouet atque herus Vantine
mortem oppetiverunt, quia ancilla matronae Príncipis ex errore laevam
cum recta manu commiscuit. Forulus qui litteras celabat ad laevum arcae
est--en," quo dicto terna choragia pressit, ansulam prehendit,
forulumque evulsit. "Ut animadverti licet, litterae ablatae sunt,
quoniam ipsa matrona Princeps forulum aperuit, litterasque coram hero
Lester subduxit quum ea esset illius humanitas ut possessionem
litterarum illi indulsisset. Verum forulus, quem Drouet et herus Vantine
aperuerant," et nunc vox eius prae summo animi motu, quum ad istud
culmen pervenerat, aliquantum stridere coepit, "a recto latere arcae
est, omnino ex adverso alteri, aperitur autem prorsus eodem modo ac
techná. Verumtamen aliquid magni interest. Circa priorem forulum nihil
est quod cuipiam noceat; alter autem veneno custoditur, maxime omnium
quae unquam terricolae viderant, mortifero. Attendite. Animo attendite,
obsecro!"

Animo adeo concitato eram ut paene febricitarem, et de sella surgens
propius ad eum accessi. Usque verba serens in arcam inclinavit,
tribusque digitis ab ora dextra dispositis, choragia impressit. Stridor
acutus percrepuit, pars musivi ansulam proferens recidit, eo prorsus
modo quo in adversa arcae parte compereram.

Herus Pigot paulisper anceps haerebat--in conspectu tanti, tamque
mortiferi discriminis nemo non anceps haesisset!--dein ansá foruli manu
armata prehensá, forulum celeriter evellit.

Crepitus stridens chalybis super chalybem exaudiebatur, atque forulus
patuit.

[1] _Ostentaria, -ae:_ subaudi _fenestra;_ licet tamen et nomine
substantivo _ostentarium, -ii_ uti per se. Vocabulum istud Romanis
_mira, monstra, prodigia_, et scripta de his, atque de vaticiniis
significabat, non tamen per se, sed per exaggerationem. _Ostento_ enim
est _ostendo_ frequenter, atque aspectum, visum, intuitum praetereuntium
capto, ita ut nostro usui aptius sit quam Romanorum usui longe petito.

[2] _Ostentamen, -inis:_ n., id quod ostentatur.

[3] _Erugo,_1 -vi, -tum:_ rugas tollo, vestes fervido ferro, postquam
eae lotae amyloque tinctae fuerint, laevigo, explano. Ferrum
Erugatorium, idem quod pag. 90ma Levigatorium Ferrum appellavi.

[4] Quod nos Romano more _cautelam_, h. e., alicui aliqua re _cavere_
dicimus, idiomatibus modernis _securare, insecurare, adsecurare_
ineptissime exprimere tentant. Romano itaque more dicemus: _caveo
pecuniá de_, vel _pro_ incendio, vita, vel rectius _de morte, pro
morte, de_, vel _pro_ incendio, caveo _mihi_ de morte, _pro_ morte,
minime vero _adsecuro_ vitam, _insecuro_ incendium.

[5] _Temetum, -i:_ omnis potus ebrians.

[6] _Ludio, -nis:_ proprie mimus, actor scoenicus, sensu Romano; sed
quum et alii ludi, praesertim hac nostra tempestate, in usu sint, et
quum plerique homines nihil aliud in vita agant quam ludant, et vix
quidquam serio agatur, _ludiones_ qui pilis, follibus, equis, theatris,
vorando ac potando pretiosam et unicam vitam percurrant, merito
appellabuntur.

[7] _Trames, -itis_, m., est ambulacrum, sive ea pars viae in urbibus in
qua homines eunt, ambulant, quae contigua est domibus; inter duos
_tramites_ est _iter_ proprium equorum et curruum.

[8] _Telonium, -ii_, est claustrum in ingressu urbium, pagorum, portuum,
ubi ab intrantibus vectigalia exiguntur.



CAPUT XXV

Adamantes Michaelovitch.


Herus Pigot collectus, minimeque turbatus in nos renidens manum
sublatam, ne minime quidem tremulam nobis ostentabat--manum manutiatam;
in aversa parte cuius loricae parvulas puncturas animadverti. In quoque
scrobiculo guttae videbantur laticis[1] rubri--sanguineo rubri, ut ipse
admiratione captus oculisque defixis mihi interpretabar. Et quanta huius
hominis fortitudo et constantia est! In venis meis prae admiratione
huius hominis sanguis calescere coepit.

"Latex iste, amici," molli sua voce fatur, "venenum dirissimum est, quod
ab hominibus unquam sit concoctum. Guttulae hae duae vicenos homines
perimeret, et ictu quidem oculi. Odor eius originis index est"--ac
revera tota aura amygdala amara redolebat--"at venenum commune inde
obtentum est veluti nihil, huic comparatum. Istud venenum a Rémy quodam
fertur inventum, eo nempe singulari homine qui auctor mortis Ducis
Andegavensis dicitur fuisse. Concoctio istius veneni, ut proditum est,
una habetur artium quae neglectu interciderunt, sed secretum eiusdem
concoquendi ab isto Crochard iterum inventum est. Nullum profecto
secretum ab eo celari potest; historia scelerum, commentarii
malefactorum--mysteria, memorabilia facinorum foederis scelerum, e
saeculis vigentis, et cuius existentiam pauci etiam suspicati sunt--huic
prorsus propatula haec cuncta sunt. Hunc ita formidabilem hae
cognitiones reddunt. Nemo ante eum consistet. Quin et secretum huius
foruli notum ei erat, et quum opportunum ei videbatur, usus etiam eo
fuit."

Herus Pigot conquievit capite pendulo meditabundus, ego autem in animo
cum eo per longam criminum seriem in dissita tempora recurrentem mihi
respectare videbar--tristes ordines, tamquam strigae Père-Lachaise, ubi
tumuli tumulos stipant; ubi singulis fere passibus secretis, mysteriis,
aut tragoediis occurrimus. Hic tamen mysteria cuncta erant resoluta,
secreta patefacta, tragoediae perspectae. Istae scelerum ambages electis
tantum auctoribus scelerum revera magnis patebant, caeteris omnibus
clausae erant. Fortasse ex omnibus vivis nulli nisi Crochard datum est
eas nemine lacessente perambulare.

Visiones istiusmodi, inquam, ante oculos mihi versabantur, sentiebamque
quodammodo herum Pigot mecum idem sensisse; sed post pauca momenta ad
institutum suum, arcam, animo rediit.

"Nunc, Here Simòn," mutata denique voce hunc affatur, "si pro tua
humanitate hunc forulum hoc in situ tenere velis, ego dentes colubri
interea evellam. Nullum prorsus vereare periculum," subiunxit quum
animadverteret Simmonds nisu quodam naturali dubitare.

Sic certior factus Simmonds ansulam foruli prehendit, ne per se
clauderetur continuit, interea autem Francus e sacculo suo phialam
crystallinam produxit.

"Paullo plusculum," ait ille; ac Simmonds non sine maiori nisu forulum
ad plenitudinem evulsit, quum e fundo arcae minuta taleola chalybeia
bidentata sese sursum pressit. "Ecce dentes," ait herus Pigot. Orificium
phialae primum uni, tum alteri supposuit manibus pone ac supra magná
cautelá illatis. "Venenum in loco adhaesione capillari continetur; sed
inde, immisso aere a tergo, id exigam--ecce, cernite!"

Se inde erecto lagenulam luci advertit. Ad medietatem erat ea plena
lymphae[2] rubrae.

"Satis ad decimandam Franciam," ait, subereque[3] arcte intorto,
phialam in sacculum recondidit. "Dimitte nunc forulum, mi Here, si
placet," monuit Simmonds.

Ansula relaxata confestim in locum recurrit, et clangens se replicavit.

"Animadvertite argutum opus," ait herus Pigot. "Revera perquam scitum
est. Namque siquando manus venenosis dentibus percussa in tenendo forulo
relaxatur, forulus in locum suum recidit, suaque se sponte claudit, ut
cernitis, omniaque in pristinum statum recedunt, nisi quod aliquis alius
hominum letho detur. Nunc ego eum aperiam. Dentes iterum ferient; sed
ictus manutio incidet, alioquin manum scaripharent, sed mors non
sequetur. Si nodulum hunc vertam, choragium fraeno, et forulus apertus
manebit. Auctor huius mechanismatis tantum sibi ob istam rem tribuit ut
id in secreto commentario ad oblectandum Ludovicum Magnum litteris
mandavisset. Transcriptum eius commentarii in Bibliotheca Nationali
custoditur; primigenium eiusdem Crochard obtinet. Ipse est qui illum
commentarium inter et hanc arcam nexum instituit, mechanisma e novo
reperit, choragium renovavit, atque venenum denuo invenit. Nullum est
dubium quin ictus venenatis iis, dentibus, quo proditores punire
consueverat, originem inde ab eo commentario ducat."

"Croshar iste--vel quidquid nomen eius sit--lurco[4] videtur esse
admodum singularis," notat Grady, convolvulo suo iterum accenso.

"Est profecto," assentitur herus Pigot quiete, "admodum singularis. Sed
ne ipse quidem est falli nescius; equidem quum commentarius alterum
forulum occultum non memorasset--illum scilicet in quo Matrona Princeps
suas litteras occultasset amicas--ea res Crochard fuit ignota. Atque
ista inscitia eum in caeteris suis molimentis frustravit. Nunc vero,
amici, delectamento mihi erit aliquot pulcherrimas vobis gemmas
exhibere."

Nunquam usque ad hoc momentum suspicabar quid ille forulus celaret;
hactenus enim captus eram tam historia istorum dentium venenatorum, quam
caetera narratione, quam agens Francicus tanta quietudine tantoque
effectu nobis tradiderat; verum nunc iam animadverti forulum convolutis
gossypinis[5] esse conferctum.[6]

Herus Pigot primum horum sumpsit, evolvit, et in scriptoriam arcae
partem collocavit, quo facto splendorem fulgentium adamantum
percepimus--adamantum tam grandium, tam fulgidorum, tamque sine macula
candentium, ut prae admiratione ex imo traherem suspirium. Ipse adeo
herus Pigot, qui non facile moveri sibi virtuti habebat, haud facile
tales gemmas oculis lustrare valebat quin animo commoveretur; in genas
eius rubor sensim irrepsit, ut deorsum in gemmas oculos figebat, unum
alterumque e maioribus sustulit ut eas propius aspectaret. Tum unum
convolutum post alterum evolvit semel iterumque sistens ut grandiusculas
propius intueretur.

"Hae gemmae sunt partes monilis clarissimi quod Magnus Dux ab avia sua
in haereditatem acceperat," explicat herus Pigot, ostentans parvum
cumulum gemmarum mirabilium in postrema congerie. "Crochard has e
compagibus avulsit--id evitari haud poterat. Compages enim aureas
liquefacere, aurumque vendere facile potuit; sed gemmarum nullas in tota
Europa, per complures annos ei venumdare licuit. Unaquaeque etenim earum
notas ferebat. Verum hic, in America, haud vivitur tam arctis legibus et
institutis lictoriis; tamen, ut opinor, etiam hicce terrarum, saltem
istam unam haud facile venumdare potuisset," quibus verbis ultimum
solvit manipulum, et ad lumen extulit rosaceum adamantem, qui
magnitudine iuglandem aequare videbatur, pulcherrimoque colore
scintillabat.

"Fortasse in Apollinis Aula, in Louvre, aliquando ad intuendum ac
mirandum adamantem Mazarin constitistis," ait herus Pigot. "Circa illud
specularium plerumque turba spectatorum moratur, ad quem custodiendum
specialis constitutus est excubitor, quod id merces summi pretii celat.
At earum mercium Mazarin nulla est, quoniam nec ea res adamas est, quin
potius mera pasta--imitamentum est ex pasta, cuius archetypus hic ademas
est. Caeteroquin res illa prorsus proba et honesta est," subdidit,
quandoquidem Grady cum derisione exceperat audita. "Paucis ab hinc annis
rectores Louvre pecuniario egebant fundo ad novas praestinandas tabulas
pictas, et ad renovandas antiquas. Visum illis est dementiae simillimum
esse trium millionum francorum valorem in unica gemma veluti captivum
illic teneri, dum sui Michaeles Angeli, da Vincii, atque Murilli in diem
mucescerent et conficerentur. Emptorem itaque pro Mazarin quaesiverunt,
et repererunt emptricem, ipsam Russiarum Imperatricem, quae cupiditate
lapidum pretiosorum flagrabat, quae moritura congeriem hanc perquam
singularem filio suo praedilecto, qui et haeres eiusdem suae cupiditatis
erat, testamento reliquit. In locum originarii, turbae ad demirandum
imitamentum adamantis Mazarin suffectum in Louvre est, et mox quisque
oblitus erat se non verum demirari adamantem. Ex mea vero parte rectores
sapienter statuisse arbitror. Nunc vero," subiungit gestu fulgidos
indicans cumulos, "quid de istis omnibus rebus statuendum censetis?"

"Unum tantum ad agendum superest," autumat Grady, dum quasi ex extasi
evigilabat, "nempe ut, citissime quam fieri possit, in tutum
depositorium deferantur. Lictoria autem arca fortis[7] nulla est, cui
eas gemmas concredere auderem! Pro, hae ipsius Archangeli Gabrielis
fidem tentarent!" Et ex imo suspiravit.

"Num tam será noctis horá tutum depositorium apertum reperiemus?"
quaerit herus Pigot horologiolo aspecto. "Iam fere hora prima est cum
dimidia."

"Neo Eboraci hoc satis facile est," inquit Grady. "Gemmas in Argentariam
Diurno-Nocturnam in Platea Quinta, utpote quae die noctuque patet,
deferemus. Exspecta modo dum aliquid in quo eas recondamus, comparem."

His verbis discessit, sed paullo post cum vidulo rediit.

"Istud satis erit aptum," fatur. "Reconde sis eas huc; ego interim
argentariam appellabo, forulumque fortem comparabo."

Simmonds atque Pigot manipulos magna cura convolvitarunt et in vidulo
disposuerunt, dum ego fere obstupidus inspectabam. Animo mecum
irritamenta tantarum pulchritudinum, quae fidem cuiuscunque tentare
possent, silens reputabam. Nec adeo pretium valorque gemmarum me
commoverunt--de ea enim re vix cogitavi; sed fulgida emicantia
allectans, quae phantasiam in me suscitabat. Quid si meae essent? Quam
possem eas digitis contrectare, et oculos in iis pascere ut sub lumine
tremerent et rutilarent!

"Certe Magnus Dux Michael admodum perturbatus sit oportet," notat
Simmonds, qui, dum omnia haec agerentur, ex serenitate animi nativoque
lepóre nihil amiserat.

"Furioso fere erat similis," respondit herus Pigot leni risu super sicca
Simmonds verba. "Hae gemmae voluptas ac delitiae animi eius fuerunt; has
fere adoravit, se ab his nunquam divelli sivit, nec die nec nocte;
quocunque se diverterat, has semper secum habere solebat. Quum vel
maximá premeretur pecuniae penuriá--sic vero haud raro premi
consuevit--nunquam vel unicam gemmarum venumdedit. Imo, contra,
quandocunque numeratá abundat pecuniá, aut fide,[8] lapidesque
idgenus insolitae pulchritudinis prostant, ipse, etiamsi debita insoluta
maneant, quin hos praestinet, obsistere nequit. Ex quo hos lapides
amiserat, furere nunquam destitit, nunquam maledicere pedisequosque
verberare--unum horum adeo quidem ut inde moreretur. Super una vel
altera re fere omnes insanimus, ut proditum audivit; in summa, Magnus
Dux Michael super adamantes praeter modum insanit."

"Cur furem ad restituendum praemio non allectavit?" quaerit Simmonds.

"Tentavit," refert herus Pigot. "Statim cunctas suas fortunas in
praemium obtulit. Sed fortunae suae ad allectandum Crochard haud erant
satis amplae, nam Magnus Dux revera alia re quam reditu bonorum familiae
nullá pollet, nec te fallet eum prorsus totum absumere. Maximo illi
certe erit delectamento has gemmas a nobis repertas esse."

Cogitatio tum mihi incidit herum Pigot, sine dubio, bellulum inde
praemium laturum.

"Ecce gemmas convasatas," ait Simmonds, ut vidulum celeri impulsu
clausit, quum simul et Grady intravit.

"Rem itaque de forulo diremimus," refert Grady, "atque clavulare[9]
decuriae nostrae iam etiam adstat. Digae meritoriae non fidendum
putavi--subverti, aut in aliquam rem incurrere posset, nec decet nos
pericula consulto accire--saltem non hac vecturá. Tu, Simmonds, comitem
te praebebis Musir Piggott, specialemque lictorem iuxta aurigam
collocabis. Fieri enim poterit ut Crochard impetum in te tentet."

Eadem cogitatio et mihi occurrit, quoniam Crochard aventús heri Pigot
certe ignarus non fuit; nec mihi persuadere poteram futurum eum inertem
testem, dum gemmae ei clam subducerentur--ut sua gloriosa promissa
Godfrey facta plane taceam. Itaque quodammodo allevatum me sensi quum
Grady ad nihil periclitandum satis sapere comperi.

"Tu autem si sapis apocham[10] posces," prosequitur Grady, "et ita ages
ut vidulum heri Piggott coram tecum dedas. Satisne, Here, sic cautum
esse putas?" quaerit ad Francum versus.

"Prorsus satis, mi Here."

"Factum bene; tum cras mane te conveniam. Caeterum gemmas reperisse tibi
gratulor. Certe opus insigne praestitisti."

"Gratiam tibi habeo, mi Here," graviter respondit herus Pigot.
"Propédiem![11] mi Here," nutuque capitis mihi valedixit, dein
Simmonds in cubiculum anterius est secutus.

Grady, altero prolato convolvulo, consedit.

"Ehem, mi Here Lester," quaerit ex me dum ignitabulo infricto
convolvulum succendebat, "quid tandem tibi de istis Francis videtur?"

"Franci universum sunt homines miri," respondi. "Ne vel nunc quidem
capio, quí hic tantum sciat."

"Fortasse complura horum hariolatur tantum," suadet Grady.

"Ita et ego coniectavi; at non credo quemquam tam accurate hariolari
posse. Sic verbi causa, quomodo illi quidquam de illis litteris constare
poterat?"

"Ne ego quidem, profecto," interpellat Grady, "unquam de iis audivi.
Quaenam ista est historia?"

Paucis verbis historiam eum docui, cunctis tamen summa cura evitatis e
quibus quae ea velata matrona fuisset, palam fieret.

"Fuerunt in ea re quaedam singularia," subiunxi, "quae praeter duos
alios nulli alteri, ut putabam, nota fuerunt--et hero Pigot tamen sunt
cognita. Insuper quonam modo mechanismatis indoles sibi tanta
certitudine constabat? Porro, quí scivit quod volumen adamantem Mazarin
occultaret? Ut recordaberis, antequam id evolvisset explicuit nobis quid
id celaret."

Grady bono animo, sed quodammodo deorsum, in me renidebat.

"Nonne id ultimum erat convolutum?" quaerit. "Quandoquidem maximus ille
adamas in caeteris convolutis non inveniebatur, in ultimo delitescere
necesse fuit. Atque hic unus fuit eorum ludorum quos isti Franculi tam
libenter ostentare soleant."

"Vera fortasse memoras," retuli in assensum. "Attamen mechanisma illud
sic tractare videbatur acsi sibi summa cum eo fuisset familiaritas.
Fieri utique potest ut se ad id tractandum praeparaverit studiis
prosequendo delineationes, quae, procul dubio, subnexae erant secreto
commentario. Quin etiam exemplar sibi parari curare poterat, et
operationem inde didicisse."

Grady quadam cum toleratione annuit.

"Homines eiusmodi mirum quantum curae sibi sumere solent in minutiis
idgenus," interpretatur Grady. "Solemne apud eos est pagellas magna
ostentatione in mensam lusoriam deiicere, etiamsi pagellae ne hilum
quidem valeant."

"Hac tamen vice pagellas victrices tenuit," monui ego. "Lusit autem manu
insigni. Certe ipse homo est praeclarus."

"Et histrio eximius," Grady supplevit. "Hi enim semper ita agunt quasi
sint in scoena, ante lumina. Non raro me eorum taedet. Heus! Quis is
est?"

Ostium raptim aperitur; subitum ac breve colloquium cum decurione ad
scriptoriam exauditur, tum celeri gressu anterius cubiculum percurritur,
atque Godfrey ad nos irruit.

Celeri obtutu perspexit arcam Boulé, vidit forulum occultum patere
atque vacuum; dein oculos in Grady defixit.

"Ergone evasit cum iis?" quaerit.

"Quem, malum, te esse arbitraris?" vultu suffuso inclamat eum Grady,
"sic huc intrare ausus? Apage sis hinc, alioquin faxo ut eiiciaris!"

"Quin ego mea sponte abibo," compositus respondet Godfrey. "Iam vidi
quod videre volui. Unum tamen te monitum esse velim, Grady--hac nocte
tuam propriam supplicii sententiam tui subscripsisti!"

"Quid his verbis innuere vis?" submissiori voce quaerit Grady.

"Significare volo te, post evulgatam historiam rerum hac nocte gestarum,
ne horam quidem perduraturum."

Ut Grady oculis aspernantibus et e contemptu flagrantibus Godfrey
obtutui occurrerat, expalluit. Quod vero ad me attinet, et mihi terror
quidam animum meum obsederat.

"Num innuere vis hunc non Piggott fuisse?" tandem balbutivit Grady.

Godfrey cum derisione respondit:

"Va, bipedum stultissime, certe non fuit," inquit. "Hic non Pigot fuit.
Quin ipse fuit Crochard!"

Quibus verbis foras itavit, ianuis pone se impulsu obditis.

[1] _Latex, -icis_, m., poetis _aquam_, vel etiam alia liquida
significat, alias idem sonat atque _liquor, liquidum_, quibus propter
vulgarem sensum utendum non iudicavi.

[2] _Lympha, -ae:_ idem quod _latex_, sive aqua, liquidum, liquor, etiam
poetarum, sed recte adhibetur, quod et aliis formis satis frequens est,
uti _lymphare, lymphaticus_, cerritus, fanaticus, furiosus, mente
captus.

[3] _Suber, -is_, n., est genus quercús, e cuius cortice obturacula
fiunt, ad orificia lagenarum occludenda.

[4] _Lurco, -nis:_ homo gulosus, edax, nullius pretii.

[5] _Gossypium, -ii_, est id quod Germani _lanam_ arboream vel ligneam
vocant, quam terrae meridianae gignunt, et ex qua, tamquam ex lino,
telam albam, aliquando cum lino mixta, texunt, vulnera obtegunt, ac quam
multifariis modis adhibent.

[6] _Confercio_,4 _-fersi, -ferctum_, vel, per affectationem,
_confertum_, omisso _c_, quae omissio studiosis confusionem cum verbo
_fero_ incutit.

[7] _Arca fortis:_ ferrea arca, ut in argentariis aut etiam in privatis
officinis reperiuntur, ad pecuniam, documenta, aliaque pretiosa
conservanda, quam veteres etiam _thesaurum_ vocaverunt.

[8] _Fides:_ scilicet mercatoria, qua siquis polleat, ei audemus merces
concredere, pecuniam mutuam dare.

[9] _Clavulare, -is_, n., est currus ad devehendos, vel convectandos
milites; hic currus lictorius.

[10] _Apocha, -ae:_ vulgo _quietantiae_ (_litterae_), h. e. quibus fidem
facimus nos aliquam rem rite accepisse.

[11] Vocabulum Romanum non quidem salutationis formalis, uti Francorum
"ad te revidendum," quod valde ineptum est, sed tamen fere eodem sensu,
uti Cic. Div. I, 23, 47, "_Propédiem_ te videbo."



CAPUT XXVI

Sors Heri Pigot.


Quocunque demum e defectu prospicientiae et imaginationis Grady laborare
potuerit, satis concitatus animi alacritate non caruit. Fere priusquam
sonitus propulsae ianuae evanuerat, iam ad scriptoriam decurionis
adstitit.

"Evoca subsidiarios," praecipit, "fac etiam ut alterum clavulare cito
adsit. Per telephonum praetorio nomine meo demandabis ut omnem quem
assequi possit satellitem celerrime ad Argentariam Diurno-Nocturnam
concurrere iubeat!"

Interea ipse adstans truculenter masticabat convolvulum, dum decurio
iussa faciebat. Vix momento temporis subsidiarii tunicis suis induendis
satagebant simul et sonitus ungularum, crepitusque rotarum de platea
exaudiebatur; subsidiarii in clavulare irruebant, ego quoque me ingessi,
Grady autem in sessibulo iuxta aurigam locum cepit, ac momento temporis
quadrupedantes ruebamus, campanula nostra simul in viis silentibus et
emortuis clangens resonabat.

Ego sustentaculo[1] haerebam dum clavulare ruendo persultandoque
orbitas[2] electrovagorum[3] huc et illuc nutabat, dumque oculos
tenebris noctis immergebam cogitandi studiosus. Anne Godfrey non
erravit? At certe ille non errat! Instinctus quidam naturalis id mihi
suadebat; et tamen qui valuit Crochard se agenti Francico sufficere?
Ubinam erat Pigot? Num alicubi convolutus cumulus iacebat cum parvulis
in dextra vulneribus? Hoc fieri certe non poterat--Grady atque Simmonds
totam vesperam cum eo egerunt! Fierine etiam posset ut aetate provectus
Francus, subtili, candida ac rugosa cuti, cum virilique soleque usta
persona, quam ego ut Felicem Armand cognoveram, idem esset? Mens mea
quasi vertigine gyrabat id quod fieri haud posse videbatur reputando--et
tamen, aliquo modo sensi Godfrey non errare!

Clavulare nostrum ad metam perveniens tam subito constitit ut ego
convectori[4] illiderer, subsidiarii autem foras proruentes me secum
raperent. Ante fores Argentariae Diurno-Nocturnae stabamus, ubi lictores
iussu Grady aedificium circumfuderunt.

Alterum clavulare iam ante fores stabat, aurigá usque in sessibulo
sedente, sed ubi Grady eo verterat, aliquis in limine argentariae
comparuit et ad nos clamitavit--ita tamen ut nullum eius verbum
intelligerem. At Grady probe videbatur ea excepisse, nam per gradus
accurrit, binis simul, eá pernicitate persultatis quae in homine tam
ponderoso mira videri debebat, quem ego aemulari haud possem. Aliqui ad
unum latus vestibuli stabant deorsum in pulvinari prostratum quempiam
spectantes. Vix momento temporis animadverti Simmonds eum esse supine
iacentem, oculis autem laquear rigide intuentem.

Secundo tamen obtutu deprehendi oculos visu carere. Grady multum
concitatus cubitis sibi per turbam aditum silens paravit.

"Ubi est Kelly?" quaerit.

Ad haec verba quidam albida facie, synthesique[5] indutus, e sella
surrexit, quo viribus exhaustus corruere videbatur.

"Tune illic es?" clamat Grady, atroci eum contuitus vultu. "Narra nunc,
quid evenit?--Narra autem confestim!"

"Equidem, mi Here," balbutit Kelly, "revera hic nihil accidisse scio.
Quum tamen illic ad incile[6] constiteramus, ego autem ad aperiendum
claustrum clavularis descenderam, praeter Simmonds ibi quum neminem
reperi, hunc affatus sum, sed nullum tuli responsum--quum vero eum
attrectassem, ipse aliquo modo e sedili prorsum decidit--quo visu huc
irrui, ac per telephonum stationem appellavi, at responsum mihi est te
iam huc profectum esse; tunc hinc prodivimus eumque huc inveximus--nec
plus scio."

"Nihilne audivisti--nullum sonum luctae?"

"Nullum sonum audivi, Here; nihil prorsus."

"Nec ullo modo meministi ubi ille alter excessisset?"

"Non memini."

"Herus Simmonds vidulum parvum secum habebat--animadvertistine?"

"Animadverti; etiam quaesivi in curru, at non ibi est."

Grady cum maledictis se avertit, quum quaterni quinique lictores e via
irruebant--ut mihi videbatur, ex decuria. Audivi eum cum his submissa
sed acuta voce colloqui, quo facto, subito, ut venerant, discesserunt.
Subsidiarii quoque simul discurrerunt, unde mihi certum videbatur Grady
everriculum[7] per totam regionem distendere, in qua profugum occultari
verosimile erat; at in praesentia magis de salute Simmonds quam de
consiliis lictoriis sollicitabar. Proinde dextram eius prehendi, qua
visa allevatus animo sum quum illaesam eam deprehendissem.

"Quisquamne medicum accersivit?" quaesivi.

"Accersimus," respondit aliquis actariorum[8] argentariae. "Medicum per
telephonum evocavimus--iam etiam adest!" Eodem tempore homo brevioris
staturae, nigro barbatus intravit, certum suae artis indicium, bulgam
medicamentariam secum gestans.

Advena leviter lustrato corpore, manu nos recedere iussit, procubuit in
genua, indumenta resolvit in pectore, auremque cordi applicuit. Dein in
rigidos inspexit oculos, palpebras induxit, observavitque ut illae
subito recellerent, tum demum bulgam suam pandit.

"Aliquantulum aquae," ipse petit.

"Itaque non est mortuus?" quaero ego, quum quis scribarum pro aqua
discurrit.

"Mortuus? Non quidem, sed inhalavit aliquid, quod ei cor omnino stitit."

Genus horroris sensi per cutim meam sursum repere, quum mihi in mentem
veniret memoria ad dimidium plenae eius lagenulae rubidi veneni, quam
Crochard in sacculo secum gerebat.

At ille modo mortem infligere nolebat; memini Godfrey dixisse eum
nunquam adversarium occidere solitum. Medicus interea acriter
elaboravit, ac pauca minuta post oculi Simmonds subito claudebantur, tum
longum duxit spiritum, denique etiam se ad sedendum erexit. Paulatim
aperuit oculos, sedebat titubans ac nutans, oculisque errantibus
circumspectabat.

"Satius erit tibi iterum decumbere," ait medicus verbis lenibus.
"Necdum, ut scis, firmus es pedibus."

"Ubinam sum?" halitans quaerit Simmonds. Tum casu me animadvertit.
"Lester!" me affatur. "Ubi est ipse--Piggott? Non . . ."

Verba haeserunt, fulgida argentariae marmora dispectabat, palpando
aliquid iuxta unum latus quaeritabat, denique in pulvinar recidit.

Quí ea nocte domum in Marathon venerim, prorsus non memini. Verosimile
est pedibus memet domum contulisse; primum quod memini erat me domi
esse, et in artisellio maxime commodo sedentem fumare. Quod fuma accensa
erat argumento est me eam mechanice, fereque alienum mente accendisse,
perinde atque otiandi amictum induisse. Respexi in horologiolum vidique
horam prope iam quartam esse.

Verticem capitis mei tamquam febri ardere sensi, quamobrem latrinam[9]
ingressus, caput epistomio[10] aquae gelidae supposui. Hic mihi
stringor admodum profuit; quum autem me sabano[11] acerrime
perfricuissem, multo melius me habui. Itaque mox in artisellium
reversus, totius vesperae eventus commodum recolere coepi; reperi tamen
animum adeo languere ut ante oculos meos iterum atri circuli gyrarent.

"Iam monui Godfrey me harum rerum nihil amplius sustinere posse," mecum
mussabam, ac sine mora in lectuale[12] me recepi cubiculum, non sine
molestia me exui, lumenque exstinxi.

Dum in lecto cubabam insomnis tenebras intuens, aculeus unius
cogitationis ad erigendum me in lecto me compulit.

Godfrey--ubinam interea erat Godfrey? Nam ipse vestigia Crochard insequi
mihi parebat. Num insequebatur? Num cum eo manus conserere ausus est?
Fortasse etiam hoc ipso momento . . .

Vix mei compos palpando mihi viam ad telephonum quaesivi, ac numerum
Godfrey petivi--absurde et contra spem sperans, denique tamen, summo
stupore, et in magnam animi allevationem vocem eius audivi--non admodum
amicam . . .

"Heus!" refert ipse.

"Godfrey," coepi ego, "hic Lester. Ille evasit."

"Utique evasit! Spero te non ob hoc me e lecto evocasse?"

"Ergo tibi hoc notum?"

"Novi eum evasurum."

"Quum clavulare ad argentariam appulit, nemo nisi Simmonds in eo
repertus est. Simmonds enim, ut recte suspicaberis, comes eius fuit."

"Ullumne tulit incommodum?"

"Extra se inventus est, sed iam ad se rediit."

"Bene est--sed Crochard non eum laederet. Ipse tamen utique cum gemmis
effugit?"

"Utique," repetivi verbum, non parum miratus Godfrey tam aequo animo rem
ferre. "Quum in eum modum erupisti," subiunxi, "putabam fieri posse ut
ad insectandum eum ruisses."

"Quídum? Quum ipse mihi vicenis minutis iam superior esset? Non adeo
insanio! Nuper vix dimidio minuti secundi superior mihi effugit."

"Tentavi te assequi," explicui illi, "quamprimum Simmonds me docuerat
ituros se ad arcam visendam; officinam vestram per telephonum evocavi.
Concinnator urbanarum nuntiavit te Westchester esse missum."

Godfrey risu respondit.

"Ignes fatuos sum insectatus," inquit, "auctore Crochard, amico nostro.
At vero etiam tum, nisi quinis milliariis ab omni prope loco absentibus
nobis apsis nostra foramen accepisset, tempori adfuissem. Novi enim quid
subesset--at sic fata voluere. O, Lester, quam ille nobis cunctis ora
sublevit! Ita futurum te monui!"

"Meum ergo nuntium non accepisti?"

"Tradiderunt mihi quum nuntiassem negotium Westchester meram fraudem
esse; tum celerrime quam poteram ad decuriam properavi, sed iam sero."

"Verum, mi Godfrey," obverto, "ego ne modo quidem perspicio quemadmodum
ipse haec perfecerit. Grady et Simmonds cum Pigot unà terram
petiverunt, nec ab eo memorabilia urbis visentes discesserunt.
Quemadmodum Crochard se ingessit? Quidnam ipse de Pigot fecit? Ubinam
est Pigot?"

"Ille in _Savoie_ est. Simul atque ex decuria discessi nuntium aereum
navi misi. Officiales navis statim indagare coeperunt, repereruntque
Pigot vinctum oreque obturato sub cama suae diaetae iacentem."

Elinguis stupui.

"Quid quod ego id ne suspicatus quidem sim!" Godfrey se acerbe
reprehendit "Ibi stantes vidimus eam celocem cum vexillo Francico ut nos
praeterivit; etiam vidimus hominem ex ea in _Savoie_ transgressum;
denique etiam vidimus eundem cum Pigot colloquentem . . ."

"Ita vero," probavi ego spiritu fere deficiente, "vidimus."

"Ille ergo erat Crochard. Is igitur ipsum Pigot in diaetam suam
illexit--eodem quo Simmonds odore eum sine dubio soporatum sub cama
seposuit; synthesin eius induit, vultum offucia[13] et fuco finxit,
capillamentum[14] sumpsit--cuncta autem haec interea administravit dum
nos eum praestolantes fere calces detrivimus."

"At vero ipse immani se discrimini obiecit," obverto ego. "Tam multi
vectorum cognoverunt Pigot--proinde simulationem[15] oportebat
accuratissimam esse."

"Crochard nostrum talia minime retardant. Nec discrimen erat tam grave.
Pigot nemo nostrum propius vidit; nihil nisi occipitium eius
conspeximus; vectores vero cuncti in medicum inspectorem erant intenti.
Et tamen simulamentum accuratissimum fuit. Crochard enim eius rei
peritissimus est artifex, nec dubitandum est eum habitum ac speciem
Pigot optime novisse.

"Quin et aerarium navis fefellit--nec ipse esset quidquam suspicatus!"

"Sic ergo ipse hic Crochard fuit . . ."

"At nos decebat suspicari. Decebat nos omnes suspicari, omnia in dubium
revocare; decebat me hunc salutatorem arctius aspectare videreque quo
denique devenerit. Loco tamen huius, Crochard documenta Pigot in saccum
recondidit, bulgam eius extra ianuam collocavit diaetae, tum compositus
prodiit, amicos suos relatores convenit; ego autem, ceu puellus
scholaris cum eo colloquens illic steti--nec mirum si me bardum ac
bucconem esse iudicat!"

"Verum nec alius quisquam id suspicatus esset!" halitavi ego. "Est
Aedepol ille . . ."

"Ingenio insigni," explet Godfrey. "Ingenio supremo, cui nemo sit
comparandus. Ego vero haec toto eo tempore novi, proinde cavere me
decebat. Probe meministi eum mihi per litteras nuntiasse hodie se
venturum?"

"Memini."

"Nec tu credidisti."

"Ne nunc quidem credere queo."

"Unum nobis solatio erit--id Grady nostrum labefactabit."

"Verum, Godfrey," interloquor ego, "si modo eos adamantes videre
potuisses--adamantes eos pulcherrimos--pro, nefas! quod nobis
inspectantibus eos eripere valuit!"

"Scelus nonne nefastum? Ast facta infecta fieri nequeunt, Lester;" dein
mutata voce subiunxit, "velis, rogo, cras, meridie, vel potius hodie, in
tua interesse officina."

"Placet, interero," spopondi.

"Cave mihi defueris. Usque unus comoediae actus ad agendum superest."

"Interero," dixi iterum. "Vereor tamen ne actus ille postremus
anticlimax futurus sit. Adverte modo Godfrey . . ."

"Iam licet decumbas," interpellat ipse, "somnambuli instar loqueris.
Vide sis ut somnum capias. Iamne paratus pro feriis es?"

"Godfrey," inquam, "dic mihi . . ."

"Nec quidquam dicam. Tamen usque unam habeo bombam quam displodam,
Lester, quae quidem ingens est, quae subsultare te coget!"

Percepi eum e stomacho ridere.

"Vale!" inquit, "faustam tibi noctem!" et auscultatorium pependit.

[1] _Sustentaculum, -ii_, est capulus, in ingressu clavularis,
cuiuslibet alterius vehiculi, quem in gradu stantes, aut conscendentes,
manu prehendunt, ne elidantur.

[2] _Orbita, -ae:_ proprie vestigium rotarum in pulvere, luto, vel molli
terra; hic longurii ferrei, sive ferrovia, cui rotae vectabulorum
insistunt.

[3] _Electrovagum, -i_, sunt vectabula vi electrica acta, unde et
Germani suum _wagen_, (_vagum_), hinc vicissim Angli suum _wagon_
deprompserunt.

[4] _Convector, -is_, socius itineris.

[5] _Synthesis, -is_, f.: proprie omnes partes vestimenti, quae unum
indumentum efficiunt; hic eo sensu accipio quo "uniformes vestes"
usurpare solemus.

[6] _Incile, -is_, n., est locus infimus in via, secundum tramitem, ubi
aquae decurrunt.

[7] _Everriculum, -i_, est rete, sagenae genus, quod piscatores in
fluvio trahunt, et vix ullus pisciculus evadere valet.

[8] _Actarius, -ii_, est scriba, qui _acta_ conficit aut transcribit,
moderna idioma perperam act_u_arium esse volunt, quo vocabulo nos
_naves_ significamus.

[9] _Latrína, -ae:_ contractum e _lavatrína_, cubiculum, camera ubi
nos lavamus.

[10] _Epistomium, -ii:_ quo aquam e canaliculis, sive tubulis versa
cochlea, vel vecticula, elicimus.

[11] _Sábanum, -ii:_ mantele, mantela, mantelum, manutergium, quo qui
vultum, aut manus, laverit, deterget.

[12] _Lectuale, -is_, n.: cubiculum, ubi _lectus_ stat.

[13] _Offucia, -ae:_ omne genus pigmentum vultús, uti cerussa,
purpurissa, fucus, fraus, dolus, technae, tricae.

[14] _Capillamentum, -i:_ corymbion, falsa coma.

[15] _Simulatio_ proprie est _similatio_, quum quis suum vultum alterius
vultui fuco, falsá barbá, falsá comá aliisque modis, _similem_
reddit, eumque lineamentis imitatur.



CAPUT XXVII

Actus Dramatis Ultimus.


Postridie mane perdormivi et, hoc ita misere, ut usque eo dum sedem in
tractu subterraneo cepissem, otium ad perlustranda diaria nactus non
essem. Unciales primum quaesivi litteras, quibus relata de furto
adamantum inscriberentur; sed mox intelligere coepi diurna matutina id
referre haud potuisse, quod eventus vix paucas horas ante contigit--et
tamen aevum praeterivisse parebat ex quo Godfrey ad me Gradyque
irruerat. Sic itaque res urbanae modo solito fluebant, incolis beata
inscitia eventuum sua negotia prosequentibus, qui paullo post, per
proximas editiones pomeridianas evulgandi illorum mentes concussuri
essent, et quibus eventibus describendis, illustrandis, et adornandis
relatores, artifices photographique sine dubio etiamnum satagerent et
elaborarent. Itaque amoenum mihi dimidiae horae spatium legendis relatis
Godfrey pollicitabar.

Tum demum etiam mihi in mentem venit horam duodecimam statum nobis
tempus conveniendi esse. Ultimus dramatis actus usque edendus erat, uti
Godfrey dixerat, qui et bombam memoravit--et magnam quidem! Mirabar quid
id futurum esset. Unum certum esse scivi: si Godfrey id apparavit
stupendum id esse futurum.

Complura erant inter munera mea quae curam meam efflagitarent, ego autem
tantá adveneram mora, horaeque matutinae tam cito labebantur, ut quum
ministellus ingressus heros Grady et Simmonds in atrio adesse meque
convenire velle nuntiasset, eorum adventum cum adventu exspectato
Godfrey nihil commune habere putarem. Tum horologium aspicio videoque
quinque tantum minuta ante duodecimam superesse, et tunc demum intellexi
auctores dramatis congregari.

"Introduc eos," aio puero; illi mox intraverunt.

Grady admodum videbatur esse perturbatus. Vultus eius plerumque floridus
modo pallebat pendulus, genae foede sulcatae, cutis sub oculis rugata
erat, oculi autem ipsi sanguine suffusi. Ex aspectu eius colligebam eum
somno caruisse; totam noctem Crochard quaesitando exegisse--et satis
clarum erat totum laborem in cassum fuisse. Simmonds quoque fere
confectus esse videbatur, nec dubium quin omnem veneni olfacti noxam
necdum penitus eluctatus sit.

"Gaudeo te melius habere, Simmonds," manu porrecta eum alloquor. "Nonne
'facilis descensus Averni'?"

"Verum memoras," probat Simmonds in sellam se demittens. "Paucillo plus
eius rei effecisset ut nunquam expergiscerer."

"Quidquamne meministi quemadmodum id evenerit?"

"Nihil quidquam. Paulisper unà sederamus amicissime colloquentes--inde
nihil amplius memini usque dum in argentaria sensus recuperavi."

"Ubinam ille homo Godfrey est?" interpellat Grady.

"Meridie se hic futurum promisit," respondi ego, aspectando meum
horologiolum. "Iam est meridies. Hicne eum conventurus eras?"

Grady suspiciose me contuebatur.

"Nihilne tibi ea de re cognitum est?" quaerit.

"Nihil nisi quod me ut hic praesto essem rogavit. Quid est?"

"Peream si scio," Grady impatienter respondit. "Ipse etenim mihi
nuntiavit satius sibi videri si ego hic eum opperirer, ego autem
existimavi eum aliquid scire posse. Caeterum ita vertigine laboro e
rebus hesterna nocte actis, ut fere in gyrum verser. At vero adventum
eius non opperiar. Non me ad id cogere poterit! Veni, Simmonds,
abeamus."

"Exspectandum parumper," interpello ego interea dum ianuam extrinsecam
patescere audio. "Fortasse iste ipse Godfrey est."

Et ita etiam res fuit. Ipse profecto intravit a viro comitatus, quem
Arcturum Shearrow, principem iurisperitum diurni _Record_ esse cognovi.

Godfrey nutu capitis omnes nos consalutavit.

"Existimo te herum Shearrow novisse," me affatur, deposita in
scriptoriam bulgá, quam secum ferebat. "En sisto tibi herum Lester, mi
Here Shearrow," quibus dictis manus alter alteri tetendimus. "Ideo vos
hic ad congrediendum convocavi, ut quaedam circa adamantes Michaelovitch
negotia dirimerentur--et, casu, etiam hac in re merito _Record_
recolerentur, et hoc tanta celebritate, quantá iam diu non gloriata
sit."

"Ego quidem non ad augendam gloriam _Record_ huc veni," obtestatur
Grady. "Diurnum illud me nunquam ex aequo tractavit."

"Modo quo meruisti te tractavit," regerit Godfrey. "Iam ita ut sentio
tecum loquar, Grady. Tua iam fata statuta sunt. Post quam effugium illud
hesternum in vulgum efferetur, ne horam quidem perdurare poteris."

"De ea re alias!" Grady mutit, sed satis erat patulum pugnacem animum
illi exemptum esse.

"Relatum teneo te non sivisse nocte hesterna ut Simmonds me per
telephonum advocaret?" quaerit Godfrey.

"Prorsus ita--nihil enim ad te attinebat."

"Fortasse non attinebat. Et tamen, si ego interfuissem, scitissimus
Parisiorum, si non orbis terrarum, fur in Statione Viae Vigesimae
Tertiae intra caveam e chromo-nicolino chalybe factam securus sederet,
loco libere grassandi, et alium quempiam compilandi."

"Tu nimiopere tibi confidis," regerit Grady. "Facile est post facta
sapere."

"Ego vero tecum non disceptabo," refert Godfrey. "Non negabo furem
optime se dissimulasse, rationem rem gerendi praeclaram--nihil tamen
secius te ea perspicere decebat. Tuum erat id videre."

Grady vultum suum tersitabat.

"Ita, sane, utique!" ludificabat Grady. "Me perspicere decebat!
Suspicari me decebat etiam quum tu eum intervisere satagebas; quum ipse
ego de navi devehebam; etiam quum eius documenta rata ac probata
repereram--quin etiam usque ad effigiem suam in syngrapho suo! Nonne
haec iam clara sunt! Si modo homines aeque bene prospicere, quam
respicere possent, quam essent cuncta prospera!"

"Ausculta modo, Grady," amicius fatur Godfrey, "nihil habeo quare tibi
in persona infensus sim; nec diffiteor stulte me egisse quum sollicitus
ibi stetissem et cum Crochard collocutus essem, nec quis ille esset
suspicarer. At haec omnia praeter rem sunt. Tu decuriae speculatorum
praees, proinde tuum est de rebus his cunctis respondere. Nec tu
fortitudine cares, hoc libenter do; verum tu muneri tuo impar es--munus
dotes tuas excedit, nec te id fallit. Sequere consilium meum, adi sis
illum telephonum propriisque verbis tuis te abdica."

Grady, velut qui auribus diffidit suis, oculos in eum figit.

"Me per telephonum abdicare!" repetit verba. "Num me insanire putas?"

"Magis nunc quam hactenus putavi! Patroni tui nihil amplius tibi
proderunt, Grady."

"Istane sunt ad quae audienda me huc accersivisti?"

"Non ista sunt," refert Godfrey, "haec mera accidentalia
existimes--nonne tu hanc disceptationem induxisti?--Huc te accersivi ut
convenires . . ."

Ianua exterior iterum patefit, et Godfrey subridens eo oculos convertit.

"Herus Piggott!" ministellus nuntiat.

Ego e sella mea paene prosilii, enimvero qui in limine stabat adeo idem
cum eo qui occultum forulum aperuerat esse videbatur, ut id adiurare
haud dubitassem.

In medium progressus quemque in faciem contuitus est, quum denique
Godfrey conspexit, et in eum renidens:

"Ecce me hic, mi Here," inquit; ego vero voce eius audita iterum stupui,
quippe quae cum voce Crochard eadem erat. "Spero me causam morae vobis
non praebuisse."

"Nequaquam, Here Pigot," Godfrey eum certiorem fecit, sellá ei simul
oblatá.

Grady atque Simmonds ancónes[1] suarum sellarum arctius prehendisse
mihi videbantur, oculisque fixis ac labiis apertis advenam mirabantur;
scire etiam putabam quae cogitationes eorum animos subivissent. Estne
hic Pigot? An ille qui forulum occultum aperuerat Pigot fuerit? Aut vero
neuter sit Pigot? Fierine potest ut hic alius ac diversus ab eo sit qui
arcam aperuerat?

Equidem fateor mihi quoque idgenus cogitata et suspitionem quandam
Godfrey nostrum nos ludere, suborta esse Godfrey dispiciens versus nos
subridebat ut nostrum animadvertit aspectum.

"Hoc mane," fatur Godfrey, "in portum descendi _La Savoie_que adivi.
Hero Pigot cuncta noctis hesternae eventa evolvi, rogavique eum ut hic
congressui nostro interesset. Benigne assensum praebuit. Certiores etiam
vos esse volo," viso Grady diffidenti obtutu, "herum hunc _vere_ Pigot
esse, Servitii Securitatis Parisiorum, non autem Crochard."

"Prorsus ita," ait herus Pigot, gestu quodam deprecatorio. "Ego ipse
sum--quamvis conscius maximi dedecoris, quod in tendiculam a Crochard
mihi paratam incideram incautus. Is tamen homo est vaferrimus."

"Assimulatio illa certe mira fuit," refero ego. "Imo et plus id vocari
fas est, nempe alienam personam simulare et ementiri."

"Crochard occasione mea lineamenta discendi non caruit," immotus
respondit herus Pigot. "Ipse autem in cunctis quae suscipit artifex est.
Aliquando tamen capiam eum--urceus enim quisque puteum aliquando uno
plus aequo adit. Nullane est spes eum hic, Neo Eboraci, capiendi?"

"Vix esse existimo" ait Godfrey.

"Cave tam sis certus!" incidit Grady suo pondere. "Res mea necdum est
absoluta--nullo prorsus pacto!"

"Ignosce, obsecro, Here Pigot, quod hero huic te non stiti," fatur
Godfrey, "herus hic est Grady, qui praefectus nostrae decuriae agentum
fuit; hic autem est herus Simmonds, e membris consilii eius; vir hic
herus Lester, advocatus, meusque amicus est; vir hic herus Shearrow est,
consultor meus proprius. Herus Grady, herus Simmonds, atque herus Lester
nocte hesterna," blande subiunxit, "quum Crochard forulum occultum
aperuerat, simul interfuerunt."

Grady sensim rubore est suffusus, quin et ego vultum excandescere sensi
meum. Herus Pigot non sine hilaritudine subridens nos aspexit.

"Eventus sine dubio perquam erat laetificus," fatur, "cernere Crochard
operantem. Tam iucundi eventús testem me esse nunquam mihi contigit.
Doleo tamen eum securum effugisse."

"Praesertim quod adamantes Michaelovitch secum rapuit," subiunxi ego.

"Antequam ea pertractemus," interpellat Godfrey paululum subridens,
"sunt una alteraque quaestiones, quas tibi, Here Pigot, proponere velim,
ut singularia quaedam, quae nobis necdum sunt in claro, perspicuae
fierent. Estne verum consilium furti adamantum Michaelovitch a Crochard
commentum fuisse?"

"Absque dubio. Nemo furum Francicorum praeter eum tanto molimento par
esset."

"Aequene verum est nullas directas eius rei evidentias contra eum
repertas fuisse?"

"Aeque verum. Negotium tam astute gessit, ut eum evincere nullo pacto
possemus, nisi surreptas gemmas in sua deprehendissemus possessione."

"Et hoc vos facere nequivistis?"

"Nequivimus; gemmarum nulla vestigia reperimus, quamvis omnia ruspati
essemus."

"At vos de arca Boulé deque forulis occultis nihil scistis?"

"De his nihil scivimus. Famosam eam arcam a me explorandam iam esse
arbitror."

"Est operae pretium. Et historia eius memorabilis est. Sed tibi
constabat Crochard hic in America adamantes eos venumdare tentaturum?"

"Hoc probe scivimus, nec quidquam est quod ad cohibendum eum non
tentavimus. Plurimum vestris portitoribus confisi sumus, speravimusque
eos accuratissime exploraturos omnium sarcinas, qui ipsis in persona
cogniti non essent."

"Portitores nostri," in stomacho ridens fatur Godfrey, "officiis suis
utique non defuerunt. Illi certe totam Rempublicam everterunt! Et
adamantes tamen, iis invitis, irrepserunt; quandoquidem arca a cive tam
universim noto, tamque supra omnem suspitionem, ut erat herus Vantine,
immissa est prorsus sine quaestione!"

"Sane, profecto," concessit herus Pigot rei veritatem non sine
amaritudine. "Coeptum fuit audacissimum, atque nunc, nullo dubio,
Crochard poterit gemmas per otium divenditare."

"Non poterit, si modo contingat mihi accuratam earum descriptionem
comparare," obvertit Grady. "Faciam etenim ut quisque hicce terrarum
gemmarius notititam rei capiat; cunctos meos satellites ad hoc negotium
delegabo; faxo ut Praefectus Wilkie aliquos suorum mihi commodet . . ."

"Quin haud oportebit tanta moliri," interpellat Godfrey incurie.
"Crochard gemmas venumdare non tentabit."

"Non venumdare tentabit?" stupens quaerit Grady. "Ut quid non?"

"Quia eas non habet," refert Godfrey subridens, haud obscure laetatus
conspectum Grady confusum cernens.

"Cave iam verba dare!" increpat eum Delectus exasperatus. "Si non ipse
eas habet, quis, malum, habeat?"

"Ego," inquit Godfrey, brachiique uno amplexu tollit de scriptoria mea
bulgam. "Age, Lester, prosterne mucinium tuum," et ut ego confusus morem
gesseram, ipse tollit alutam,[2] aperit, eius contenta ceu eluvium
scintillans et coruscans effudit. "Ecce," exclamans se ad Grady vertit,
"adamantes Michaelovitch!"

[1] _Ancón, -ónis_, m., inter alia, est brachium sellae.

[2] _Aluta, -ae:_ idem quod _bulga_, vidulus.



CAPUT XXVIII

Crochard Epilogum Scribit.


Saltem pro momento oculis praestrictis contemplabamur fulgidum cumulum;
dein Grady verbis confusis in pedes consiliit, gemmarum quantum manu
capere poterat prehendit, velut qui oculis fidem non habuerit.

"Ego vero hoc totum non intelligo!" exclamat. "Habesne et ipsum
Crochard?"

"Non sum tam fortunatus," respondit Godfrey.

"Num tu significare vis eum haec sine luctamine dedidisse?"

Eadem ipsa et meum animum percucurrit cogitatio. Si Godfrey debellavit
Crochard, illique adamantes ademit sine ad mortem luctamine, nebulo ille
urbanus minus quam videbatur habendus est formidabilis.

"Amice Grady," respondet illi Godfrey, "Crochard ex eo momento non vidi
quo tu eum e navi evexeras. Si tu modo sivisses ut Simmonds me evocaret,
eum modo tenerem. Hoc mihi fuit in votis. Ipse tamen nos acumine
superavit. Mihi enim persuasum erat hodie eum venturum . . ."

"Quid? Tune scivisti eum venturum?" stupens repetebat Grady. "Quí id
scivisti?--an vero os mihi sublinis?"

"Scivi eum venturum," asserit Godfrey breviter, "quoniam ita mihi
scripto nuntiavit."

Herus Pigot brevem risum edidit.

"Moris sui est id factitare," inquit, "et promissis stare etiam solet."

"Eo sum deceptus," prosequitur Godfrey, "quod eum non tam matura diei
parte exspectavi, unde factum est ut facile auctor fuisset quare ego ad
ignem fatuum insectandum, ad explorandum fictum eventum missus essem.
Istud me decepit. Verumtamen ego occultum forulum iam denis ante diebus
reperi et exploravi--dum arca usque in aedibus Vantine
servabatur--postridie vespera qua Matrona Velata suas litteras
recuperaverat. Et hoc factu satis facile erat. Miror, Lester, perquam
quod de ea re non tu etiam cogitavisti!"

"Qua de re non cogitavi?" quaero ego.

"De ianua harum ambagum. Forulus qui litteras celabat, fuit a laevo
latere arcae; inde statim intellexi ab adverso latere alium forulum
delitescere oportere, quem et a dextro altere repertum aperui."

"Ego quidem," inquam, "non perspexi; ne modo quidem perspicio."

"Agedum, perpende paucis. Cur fuit Drouet occisus? Quia erroneum aperuit
forulum. Is enim mechanisma a dextro arcae attrectavit, loco a laevo.
Venusta illa Iulia necessario erravit, illi dextrum, loco laevi lateris
indicando. Error idgenus facillime incurritur, quod verosimile est heram
suam isti in aperiendo forulo tergo ad se verso fuisse. Iuliam ipsam
erravisse fit certum, quum molimentum hero Vantine explicuit, et ob eum
errorem hic quoque occisus est. Praeterea et Matrona Velata verbis
claris prodidit rem sic se habere."

"Ego id non animadverti," explico ego aequo animo. "Quidnam id fuit?"

"Dixit scilicet ipsa se manu laeva, loco rectae, forulum aperire solitam
esse. Post dictum hoc nullus prorsus locus dubio superesse poterat. Et
sic forulum prorsus nullo labore reperi. Hunc enim ibi esse necesse
erat."

"Esto," respondi, "tum quid?"

"Tum gemmas sustuli, eas fabricatori imitamentorum exhibui, et
adulterinas quoad par erat accurate factas substitui. Arduum perquam
erat coeptum huic adamanti roseo maiusculo par comminisci simulacrum."

His verbis eum e cumulo sustulit, duosque inter digitos ostentavit.

"Quidnam hoc pulchrius?" quaesivit.

Herus Pigot languide subrisit.

"Is Mazarin vocatur," ait, "valetque francorum milliones tres. Eius
imitamentum in Louvre asservatur."

"Est id itaque verum?" quaero ego. "Crochard historiam eius prodidit."

"Est, sane, sine dubitatione," asserit herus Pigot. "Nec hoc secretum
est--sed aliquid quod memoria omnium excidit."

"Itaque," pergit Godfrey, "postquam imitamenta acceperam, gossypio ea
involvi, et in locum horum in forulum supposui, non parum cautus ut
Mazarin in fundum, ubi eum repereram, ponerem."

"Fortunatum admodum quod de ea re cogitasti," dixi illi, "alioquin
Crochard aliquid suspicatus esset."

Godfrey subridens in me respexit.

"Mi Lester," respondet mihi, "simul ac primum evolverat convolutum,
confestim intellexit se emunctum esse. Num eum falli posse arbitraris?
Nulla, ne optima quidem gemma fucilis,[1] eum fallet."

Et nunc reapse memini quemadmodum leni rubore suffusus fuerit primum
convolutum quum evolvisset.

"Non in animo mihi fuit eum decipere," docet Godfrey. "Aliquid improvisi
volebam ei parare. Et ego, pro, scelus, ad hoc videndum testis interesse
non potui!"

"Sed si novit gemmas esse adulterinas," obverto ego, "quid profuit illi
tanto conatu eas subducere?"

"Hoc ipsum hesterna vespera et mihi grave videbatur aenigma," refert
Godfrey, "quin ne nunc quidem plane capio."

"Fortasse ipse tamen veras et genuinas in sua habet potestate," suggerit
Grady, qui cuncta haec relata incredula quodammodo aure exceperat.
"Fabula mihi perquam fucosa sonat. Quid si istae sint illae gemmae
adulterinae?"

Herus Pigot in medium progressus, Mazarin manu attollit et caute
aspectat.

"Ista saltem gemma genuina est," post momentum edixit. "Nec dubito quin
et reliquae genuinae sint," fatur eas inter digitos versitans.

Grady usque dubius, sumpta una gemmá ad fenestram accessit eamque vitro
applicitam deorsum duxit, acri vestigio laesurae in vitro relicto.

"Est genuina," inquit invitus. "Meo quidem arbitrio veri isti adamantes
sunt," quibus dictis iterum consedit.

"Nunc vero amici," pergit Godfrey, qui actum Grady ludicrum patienter ac
subridens ferebat, "hos adamantes in vestram ditionem dedere sum
paratus. Velitis eos itaque numerare, mihique de acceptis apocham
reddere."

"Tum tu, utique, de eventu historiam scribes," refert per sarcasmum
Grady, "tuoque cuncta attribues merito."

"Ehem," intuitus eum Godfrey quaerit, "ullumne tu tibi meritum
vindicas?" Ad quae verba Grady rubore suffusus nihil quod diceret
habebat. "Quod ad historiolam attinet ea iam scripta est. In denis
minutis ea iam in viis versabitur--et in stuporem omnes aget! Modo velis
adamantes numerare. Reperies eos ducenos esse et denos.

"Tot revera adamantes Magno Duci surrepti sunt," monet herus Pigot, ac
numerare perrexit. Adamantes numerarunt ducentos et decem.

"Herus Shearrow substernet apocham," Godfrey subiungit; post Shearrow
chartam e sacculo exprompsit, eam evolvit, textumque eius praelegit.

Repertum vero est chartam non modo apocham fuisse, sed plenam
narrationem singularium, nec celavit quidquam ex eventibus circa furtum,
meritaque _Record_ circa repertos atque recuperatos adamantes. Vultus
Grady interim magis magisque rubescere coepit dum documentum
praelegebatur.

"Ego vero testimonium idgenus nunquam subscribam," obblaterat Grady.
"Nullo prorsus pacto id patrabo!"

"At vero tu, mi Here Pigot, nonne subsignabis?" quaerit Godfrey.

"Libenter equidem," respondet Francus, "eo enim res a te bene gestae, et
bene de Republica te meruisse agnoscitur," quo dicto in medium
progressus nomen cum coronide[2] subsignavit.

"Iam modo tu, Simmonds," suadet Godfrey.

"Cave feceris," interloquitur Grady. "Fac maneas ibi ubi es, Simmonds.
Prohibeo tibi quominus id subsignes. Memineris me tibi officio
praestare."

"Noli credere, Simmonds," quiete interloquitur Godfrey. "Horae aut
pluris spatio ipse officialis esse desiit."

Grady in pedes consiliit, oculisque inflammatis versus Godfrey itabat.

"Quid tibi in animo est innuere?" boabat.

"Innuere volo," refert Godfrey, "me atque herum Shearrow hoc mane
praefectum urbis adivisse, eique quaedam in nostra potestate testimonia
submisisse--hunc casum inter reliqua--tuamque abdicationem hoc meridie
acceptam fuisse."

"Meane abdicatio?" hirriebat Grady. "Nunquam eam exscripsi!"

"Licebit, si velis, hoc in vulgum praedicare," frigide regessit Godfrey.
"Id tuum erit videre. Ut iam monui te, per telephonum debebas officio
tuo renuntiare. Nunc demum, Simmonds."

Grady paulisper furentis tauri instar oculos circumferebat dum ego eum
fere in Godfrey se praecipitaturum exspectabam; attamen loco huius,
pileum capiti suo impegit, progressus ad ianuam, eam violenter pandit,
se proripuit eamque pone se impulit.

"Nunc demum, Simmonds," repetit Godfrey sonitu emortuo, quum Simmonds in
medium progressus subscripsit. Ego testis fui subsignationis factae,
quum Godfrey, multo etiam quam antea se avidiorem praebens, chartam
prehendit, eaque ad ianuam cucurrit.

"Fac istam rem celerrime quam poteris in officinam deferas," dicit
cuidam ante ianuam adstanti. "Caetera per telephonum docebo. Istud,"
inquit ianuá clausá ad nos reversus, "meum est praemium--sive potius
praemium _Record_--ob omnes has res gestas. Atque nunc, amici, diga heri
Shearrow ante ostium praestolatur, et ego satius existimo ut hanc
praedam in aliquam tutam arcam depositariam devehamus."

Circiter denos post dies Godfrey quadam vespera visum me venit. Modo
tantum a Promontorio Cod, ubi septimanam summo valetudinis meae
beneficio exegeram, reversus sum; nec est cur asseram convenisse eum
maximo mihi fuisse delectamento.

"Denique aspectu iam iterum tui es similis," me affatur totum oculis
lustrans. "Per aliquod tempus non parum de te sollicitus eram."

"Nunquam melius valui. Saepius te monui nihil ad valetudinem meam
desiderari, nisi ut mysterium illud tandem aliquando solvatur."

"Et id solutum est ad tempus statum, nonne est verum?" quaerit
subridens, "tametsi non eo quo exspectavi modo. Scito tamen, Lester,
futurum ut arcam eam mihi vindicem," inquit renidens.

"Quanam lege?" quaero.

"Quod dominus eiusdem mihi eam donavit," quibus verbis schedulam e
crumena sua exprompsit, mihique porrexit.

Evolutá schedulá scripturam subtilem ac foemininam, quam semel iam
ante videram, agnovi.

 "_Here mi humanissime_ (erat epistolii textus)

 "Comperi me aequo minoris te fecisse, et ob id me purgatum
 tibi esse velim. Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum
 iri ut in coepto quodam tecum in vices iuncti simus--exitus
 cuius profecto vicissitudinibus miris haud cariturus sit. At
 nunc in Europam me redire per _La Bretagne_ necesse est; fieri
 enim posse non arbitror, post discrimina quae subiveram, ut
 Suae Celsitudinis Magni Ducis adamantes deseram. Confido
 sperare mihi licere ut tu, veluti pignus meae erga te summae
 aestimationis, arcam Boulé accipere a me non gravére, quam,
 persuasum habeo, optimum nostrum herum Lester, si has ei
 litteras exhibueris, tibi dedere non negaturum. Arca enim non
 modo praeclara res per se est, sed et in maiori tu eam pretio
 habebis propter partem quae ei in nostra minutula comoedia
 obvenerat. Hanc aliquem domicilii tui angulum ornare, scitu
 mihi delectabile esset.
 "Usque eo dum tibi iterum mihi occurrere detur, mi Here
 humanissime,
 "Tuus cum admiratione persevero
 CROCHARD, Ille Invincibilis."

"Nonne hic aequus est ludio?" quaerit Godfrey, dum epistolium illi
reddo. "Quid ergo de arca statuendum putas?"

"Crochard eam praestinasse in dubium vocari posse haud puto," respondi.

"Itaque ea modo mea est?"

"Tua profecto est; at quadam re abs te corrumpi postulo."

"Agedum, postula."

"Et ego strenam quoque exigo," inquam. "Illas litterulas quoque admodum
concupivi--insuper," subdidi, "vice velim, putes apochae, si quisquam me
ob tibi donatam arcam postularet."

Godfrey in risum erupit, schedulamque trans mensam ad me traiecit.

"Habeas, tua est," inquit. "Ego autem cras, qui arcam devehat, mittam.
Ut puto, ea usque in statione est?"

"Ibi est, quod ad vindicandam eam otium mihi necdum suppetivit. Sed,
Godfrey," subdidi, "quandonam solvit _La Bretagne?_"

"Hodie octo.[3] Cras Havre appellet."

"Annuntiavistine illis?"

"Quidnam vis me annuntiasse?"

"Crochard adamantes insectari. Hos per _La Bretagne_ vectos esse
verosimile arbitror.

"Ita sane--et Pigot vectus est cum iis uná. Cur ergo eos moneam? Ipsi
certe sciunt Crochard ad potiundum iis adamantibus enisurum. Id tentare
apud eum fere officium honoris est, me iudice. Eorum ergo est cavere."

"Nec hoc nimis arduum videri deberet," noto ego. "Cubiculum enim forte
navis vectoriae locus in omni orbe maxime securus habendus est."

"Ita et mihi videtur," probat Godfrey, fumo emisso gyranti.

Brevi post ipse sine ulterioribus verbis a me discessit.

Verumtamen quo accuratius dicta perpenderam, eo clarius perspicere coepi
e retorto sono verba eius non adeo responsum quam quaestionem fuisse.

Quum itaque postridie diurnum meum evolveram, litteras unciales
quodammodo me conspecturum exspectavi, quibus nova perfractae casteriae
fortis _La Bretagne_ nuntiarentur. Eiusmodo tamen inscriptio abfuit,
unde suspirio partim gaudii, partim exspectationis frustratae, ad
caetera nova me converti.

Attamen binis post septimanis litterae inscriptionis unciales mihi
revera sub oculos ceciderunt:

 ADAMANTES MICHAELOVITCH ADULTERINI!
 AGENS FRANCICUS EX AMERICA GEMMAS
 ADULTERINAS REFERT
 FRAUS RETECTA EST QUUM MAGNUS DUX MICHAEL
 Adamantes denuo Auro complectendos ad Gemmarium mittit.

Opus haud esse existimabam articulum qui sequebatur legere, vidi enim
ictu oculi quid evenisset. Inde etiam intellexi quare Crochard gemmas
adulterinas conservasset--usum enim earum capturus erat. Ubi tamen et
quando commutatio facta sit, divinare tantum queo; unum tamen certum
esse debet: duae septimanae a tempore furti satis erant otii quo praedam
ipse divendere posset. Sortem Magni Ducis misertus sum; etiam magis
dolui vicem praeclarissimi heri Pigot; nihilo tamen secius quis non
miraretur alacritatem et pernicitatem hominis qui hos spoliaverat?
Mirabar quis Mazarin emisset. Is certe adamas venditu difficillimus
fuit. Poterat utique in frusta secari--verum hoc sacrilegium futurum
erat!

Quaestioni tamen huic paullo post responsum est singulari quodam
modo--tali nempe ut eo narrando plurimi diurnorum antes explerentur,
magnamque voluptatem vulgo Francico, comoediae amantissimo afferret,
quique nostri Crochard famam mirum in modum augeret et diffunderet.
Quodam mane in novis personalibus diurni _Le Matin_ notitia edita erat
hunc fere in modum:

 "Hero Rectori Musei Louvre:
 "Boná fortuná mihi contigit adamante rosaceo, Mazarin
 appellato potiri. In animo mihi est tuis eum collectaneis
 restaurare, ne amplius populum imitamento vitreo picto
 fallere necessarium videatur. Insigni mihi erit voluptati
 gemmam hanc tibi donare cum omni honoris testimonio, si
 modo Sua Celsitudo, Magnus Dux Michael, velut donationis
 socius, sua voluntate mihi adstipulari velit. Quodsi vero
 negaverit, tristi muneri ducam adamantem, quandoquidem
 propter magnitudinem usui meo minus aptum reperio, in
 frustula secari. Libens tamen spero Magnum Ducem assensum
 mihi non negaturum.
 "CROCHARD, Ille Invincibilis."

Quid poterat Magnus Dux statuere? Recusaturus risui vulgi compitorum se
obiecisset. Praeterea nihil quod necdum amiserat erat amissurus. Prohinc
haud exspectandá gratía partem donatoris praestitit. Biduo post
director Louvre super scriptoriam suam manipulum reperit; quo evoluto,
Mazarin invenit. Quum viseris Louvre, in vitreo speculario, honoris
loco, in Apollinis loculamentis, custode adstante, adamantem eum
conspicies. Historia tamen huius restitutionis factae e memoria hominium
sensim oblivione deleri incipit.

Crochard vero? Nescio. Quoque mane nova Parisiaca lectitare consuevi,
rimando, si quo modo Invincibilis ille nova quadam metamorphosi alicubi
compararet. Epistolium suum quadraturá complexum sub oculis ante
scriptoriam meam pendet, idque quotidie lectito. Una eius sententia
perpetuo mihi in memoria versatur:

"Confido ita mihi aliquando a fortuna fautum iri, ut in coepto quodam
tecum in vices iuncti simus--exitus cuius profecto vicissitudinibus
miris haud cariturus sit."

Et ego confido mihi concessum iri ut molimento ei interesse possim!

[1] Fucata, adulterína, falsa.

[2] _Coronis, -idis_, f.: moris quondam fuit, et usque est fere apud
multos, post nomen subscriptum litteras adiicere _m. p._, manu propriá,
ita saepe affectata et depravata, ut iam non litterae sed confusae
lineae, vanaque linearum ornamenta esse viderentur, cuius rei vestigia
supersunt, quamquam qui id faciunt, nesciunt quid faciant. Idem evenit
de verbo _Finis_, ex quo coronas et corollas finxerunt.

[3] _Hodie octo_, Latinitate sequiori, h. e. aevi Christiani, ex quo
calendario Christiano utimur, _ex hodie octo_ phrasis usu venit ad
septimanam sequentem indicandam, seu, rectius, octo dies. Phrasis itaque
significat _octo diebus a die hodierno_. Vicissim _hodie octo_, diebus
octo _ante_ hodiernum diem.



FINIS.



Transcriber's Notes:

In a few footnotes single digits numbers occur after a verb. These
are not typos but indicate the conjugation a verb belongs to.

All occurrences of ligatures have been replaced by 'ae' and 'oe'
respectively.

Several typos concerning quotes have been corrected (not in
multi-paragraph quotes).

Additionally the following typos have been corrected:

Caput I:

 - pagellam iucurie contuetur -> pagellam incurie contuetur

Caput II:

 - ac satium duxi -> ac satius duxi
 - leva autem manu -> laeva autem manu
 - in mentem mihi vehit -> in mentem mihi venit

Caput III:

 - tibi am memoravi -> tibi iam memoravi
 - in fauce ima occurit -> in fauce ima occurrit
 - me anspectans -> me adspectans

Caput IV:

 - respondit miratus -> respondi miratus (checked against English
   edition)
 - generalia indicaia -> generalia indicia

Caput V:

 - praterivisse oportebat -> praeterivisse oportebat

Caput VI:

 - Quisnam adiunt -> Quisnam adiuvit
 - Footnote "Anthrax . . .": tamen _cabonem_ -> tamen _carbonem_

Caput VII:

 - infensum fuisse. -> infensum fuisse? (checked against English edition)

Caput VIII:

 - nortua est -> mortua est

Caput IX:

 - novit secretum huis veneni -> novit secretum huius veneni

Caput X:

 - cuiusque rei grauioris -> cuiusque rei gravioris
 - est occassio -> est occasio
 - solius colius collocutionis -> solius collocutions (error due to
   page break)

Caput XI:

 - basilisci oculorum instar micanste -> basilisci oculorum instar micante

Caput XII:

 - de iso arcano homine -> de isto arcano homine
 - Footnote "Hirquitallio . . .": virilitatem affectnas -> virilitatem
   affectans

Caput XIII:

 - a suius moribus -> a cuius moribus
 - scistitata esset -> sciscitata esset
 - in sua esset patestate -> in sua esset potestate
 - Accessi igitur adscriptoriam -> Accessi igitur ad scriptoriam

Caput XV:

 - oculosqu clausit -> oculosque clausit
 - matrona velata immisericoris -> matrona velata immisericors
 - in subteglino -> in subtegulino
 - Mendacim est. -> Mendacium est.
 - amere mulieri nefas est? -> amari mulieri nefas est?
 - Cosilium ceperat -> Consilium ceperat
 - testem eus rei -> testem eius rei
 - satis constentaneum -> satis consentaneum

Caput XVI:

 - nec praetera dubitandum -> nec praeterea dubitandum
 - admodum partaesam fuisse -> admodum pertaesam fuisse
 - siquo modo -> si quo modo
 - ut iis abuit -> ut iis abuti
 - Deniqe -> Denique
 - Ullasne omplius -> Ullasne amplius
 - Nullas omplius -> Nullas amplius
 - oculos in tapetas defixios -> oculos in tapetas defixos
 - Parisiis advisset -> Parisiis adivisset
 - summi fui ingenii -> summi fuit ingenii
 - occidit Druet -> occidit Drouet

Caput XVII:

 - cum quadrente -> cum quadrante
 - oboculos ei posui -> ob oculos ei posui

Caput XVIII:

 - resdondit Godfrey -> respondit Godfrey
 - Godfrey iterum erubuit. -> Goldberger iterum erubuit. (checked
   against English edition)
 - sive Vantide -> sive Vantine

Caput XIX:

 - sursumrepere animadverti -> sursum repere animadverti

Caput XX:

 - cadveris ibi iacentis -> cadaveris ibi iacentis
 - facinus perfieiemus -> facinus perficiemus

Caput XXI:

 - sit similima -> sit simillima
 - Armand sequveremini -> Armand sequeremini
 - facilo id effecturus -> facile id effecturus
 - decuriae Viae Vigessimae -> decuriae Viae Vigesimae

Caput XXII:

 - Viae Vigessimae Tertiae -> Viae Vigesimae Tertiae
 - caput attolere -> caput attollere
 - tu igitur gratia -> tui igitur gratia (checked against English edition)
 - siquem alium -> si quem alium
 - e meculatura -> e maculatura

Caput XXIII:

 - vestigio peregrinae enuntioationis -> vestigio peregrinae enuntiationis

Caput XXIV:

 - mores Granci -> mores Franci
 - proditur fuit -> proditor fuit
 - Footnote "Ostentaria . . .": ita ut nestro -> ita ut nostro

Caput XXV:

 - ad plentitudinem -> ad plenitudinem
 - ostestans parvum cumulum -> ostentans parvum cumulum
 - secum habera solebat -> secum habere solebat
 - historio eximius -> histrio eximius
 - bipedum stultisimme -> bipedum stultissime





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Mysterium Arcae Boulé" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home