By Author | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Title | [ A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z | Other Symbols ] |
By Language |
Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ] Look for this book on Amazon Tweet |
Title: Prophetia Ionae Author: Anonymous Language: Latin As this book started as an ASCII text book there are no pictures available. *** Start of this LibraryBlog Digital Book "Prophetia Ionae" *** PROPHETIA IONAE. I 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi dicens: 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me. 3 Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen; et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4 Dominus autem misit ventum magnum in mare; et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. 5 Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi. 6 Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. 7 Et dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam. 8 Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua? et quo vadis? vel ex quo populo es tu? 9 Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.) 11 Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. 12 Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos. 13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. 14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quaesumus Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. 15 Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare: et stetit mare a fervore suo. 16 Et timuerunt viri timore magno Dominum; et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. II 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam: et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus. 2 Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis. 3 Et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me: de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. 4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. 5 Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum: verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum. 6 Circumdederunt me aquae usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum. 7 Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. 8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum. 9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt. 10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute Domino. 11 Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam. III 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: 2 Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam: et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te. 3 Et surrexit Ionas, at abiit in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum. 4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. 5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. 6 Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. 7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principium eius, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. 9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus: et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. IV 1 Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est: 2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. 4 Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu? 5 Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum (laboraverat enim): et laetatus est Ionas super hedera laetitia. rnagna. 7 Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Ionae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. 9 Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixi: Bene irascor ego usque ad mortem. 10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret: quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: 11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? *** End of this LibraryBlog Digital Book "Prophetia Ionae" *** Copyright 2023 LibraryBlog. All rights reserved.