Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: De hominibus post mortem sanguisugis vulgo sic dictis Vampyren
Author: Hertel, Johann Gottlob, Pohl, Johann Christoph
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De hominibus post mortem sanguisugis vulgo sic dictis Vampyren" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                             DISSERTATIONEM

                  DE HOMINIBUS POST MORTEM SANGVISVGIS

                            VVLGO SIC DICTIS

                               _VAMPYREN_,

              AVCTORITATE INCLYTI  PHILOSOPHORVM ORDINIS,

                       PVBLICO ERVDITORVM EXAMINI

                    _DIE XXX. AVG. AN. M. DCC XXXII._

                               SUBMITTENT

                     M. IO. CHRISTOPHORVS POHLIVS,

                         LIGNICENS. SILESIVS.

                                  ET

                        IO. GOTTLOB HERTELIVS,

                         PHILOS. ET MED. STUD.


                                LIPSIAE,

                 LITERIS IO. CHRISTIANI LANGENHEMII.



      VIRO MAGNIFICO, EXCELLENTISSIMO, PRAENOBILISSIMO, AMPLISSIMO,
                   EXPERIENTISSIMO, DOCTISSIMOQVE

                    POLYCARPO GOTTLIEB SCHACHERO,

 PHILOS. ET MED. DOCTORI ET PROFESSORI PRIMARIO, ORDINIS MEDICI DECANO
 MAXIME SPECTABILI, ACADEMIAE DECEM-VIRO ET SENIORI, MAIORIS PRINCIPVM
                       COLLEGII COLLEGIATO, ETC.

                                  ET

       VIRO ILLUSTRI, MAGNIFICO, EXCELLENTISSIMO, DOCTISSIMOQVE

                     MICHAELI ERNESTO ETTMVLLERO,

  PHIL. ET MED. DOCTORI ET PROFESSORI PATHOLOGIAE PVBLICO ORDINARIO,
  ARCHIATRO ET COMITI PALATINO CAESAREO, S. R. I. NOBILI, ACADEMIAE
 LEOPOLDINO-CAROLINAE DIRECTORI, VNIVERSITATIS LIPSIENSIS DECEM-VIRO,
 FACVLTATIS MEDICAE SENIORI ET MAIORIS PRINCIPVM COLLEGII COLLEGIATIO

                                NEC NON

     VIRO MAGNIFICO, EXCELLENTISSIMO, PRAENOBILISSIMO, AMPLISSIMO,
                    EXPERIENTISSIMO, DOCTISSIMOQVE

                      AVGUSTO FRIDERICO WALTHERO,

  PHIL. ET MEDICINAE DOCTORI ET ARCHIATRO REGIO, PROFESSORI ANATOMES ET
  CHIRVRGIAE PVBLICO ORDINARIO, FACVLTATIS MEDICAE ASSESSORI, COLLEGII
   MINORIS PRINCIPVM COLLEGIATO, ET APVD LIPSIENSES PHYSICO ORDINARIO.

                                 VT ET

     VIRO MAGNIFICO, EXCELLENTISSIMO, PRAENOBILISSIMO, AMPLISSIMO,
                    EXPERIENTISSIMO, DOCTISSIMOQVE

                      IOANNI ZACHARIAE PLATNERO,

   PHIL. ET MED. DOCTORI ET PROFESSORI PHYSIOLOGIAE PVBLICO ORDINARIO,
                     FACVLTATIS MEDICAE ASSESSORI,

   MEDICIS PER OMNEM AETATEM CELEBERRIMIS, PRAESIDIIS SALVTARIS ARTIS
CERTISSIMIS, ORNAMENTIS LITTERARIAE REI SPLENDIDISSIMIS, PATRONIS ATQVE
     STVDIORVM SVORUM PROMOTORIBVS AD CINERES VSQVE DEVENERANDIS.

                             HANC OPELLAM

                                  IN

                       DEVOTAE MENTIS RELIGIONIS

                                  ET

                   PLENISSIMAE OBSEQUII SANCTIMONIAE

                            DILIGENTIAEQVE

                         PERENNE MONVMENTVM

                                D. D. D.

                             DISPVTANTES.



CONSPECTVS DISSERTATIONIS.

§. I. Veritatis inquisitio difficilis.

II. Inter impedimenta veritatis investigandae inprimis refertur
superstitio.

III. Transitio ad VAMPYROS.

IV. Relatio de VAMPYRIS.

V. Examinis instituendi ratio suppeditatur.

VI. Inquisitio sine Medico perito facta insufficiens et illegalis fuit.

VII. Singulatim instituitur, et absurda inde varia proferuntur.

VIII. Contradictiones aliae producuntur.

IX. Tota relatio ut dubia, obscura, et superstitionis plenissima
sistitur.

X. Quaestio: an dentur VAMPYRI?

XI. Definitio VAMPYRORVM.

XII. Quaestionis antecedentis resolutio.

XIII. Mortis ratio genuina, atque inde deducta impossibilitas
reviviscendi.

XIV. Corruunt hinc VAMPYRIS attributa ex usu functionum tripliciter
denegato.

XV. Quae porro infringuntur.

XVI. Nec propria in physicis confessio sufficit.

XVII. Sanguis varias ob causas naturales post mortem effluere potest.

XVIII. Veritati non consentaneum videtur ungues in mortuis accrescere.

XIX. Absentiae putrefactionis aliaeque naturales suppeditantur causae.

XX. Plures adducuntur causae putredinem impedientes.

XXI. Salia animantium corpora integra diu conservare apta sunt.

XXII. Ex causis naturalibus sonus, palo per pectus transfixo, explicari
potest.

XXIII. Superstitiosa executio in mortuis facta, ob finem, quem forte
intenderunt, approbatur.

XXIV. Non dantur VAMPYRI, sed mortis genuina causa potius morbo
epidemico est adscribenda.

XXV. Conclusio.



§. I.

_Veritatis inquisitio difficilis._


Quo praeclarior atque utilior censetur res, eo maiori in pretio non
solum habenda, sed et omni modo promovenda est. An vero quaedam inveniri
possit veritate praestantior, quae in nostrarum cogitationum
convenientia cum externa sensione consistit, nullus non
dubito. Generosus enim animus non fucum, non umbram, non lecythinos
colores exoptat, sed corpus et omne certum amplectitur. Qua de re etiam
iste lubentissime acquiescit, si instituta accuratiore veritatis
inquisitione, rem sic, et non aliter, comparatam esse deprehendit. Haud
tamen negandum, quod quandoque in DEMOCRITI puteo eadem latitet, adeo,
ut verum videatur illud: Difficilia quae pulchra.



§. II.

_Inter impedimenta veritatis investigandae inprimis refertur
superstitio._


Namque ut nihil dicam de auctoritatis praeiudiciis, praeconceptis
opinionibus, affectibus, philautia, odio, metu, timore, et quae sunt
alia obstacula; praesertim hac vice superstitionis, multum omni tempore
veritati repugnantis, meminisse iuvat: haec nempe fuit olim fertilis
multorum errorum mater, haec etiamnum ceu nutrix illos sustentat,
eosdemque omni cura nutritos in sinu suo fovet. Quin tanta eius est
potentia, ut regna, populosque in iisdem degentes imperatoris instar
saepenumero gubernet potentissime. Idcirco eam tanquam nocivam,
sapientes non sine summo mentis taedio ex hominum animis pellere omnibus
annisi sunt viribus, superstitionis inprimis fontes, ex quibus oritur,
summa cum cura detegere cupiunt, quo eo facilius remedia, quorum ope
huic vitio auxilium ferendum sit, inveniri queant. Ita nunc animi dona a
natura denegata, nunc subacti iudicii defectum, nunc atram bilem, nunc
nimiam fiduciam saepenumero ex negligentia promanantem, incuriam, atque
alias innumeras superstitionis cernere potes causas, quibus facile,
mediante bona educatione, fideli informatione, familiari cum
prudentioribus conversatione obviam ire poteris, si modo medelam
admittere vellent homines, hoc vitio contaminati.



§. III.

_Transitio ad Vampyros._


Sed proh dolor! tantum abest ut sapientiam omnes uno prope suscipiant
consensu, ut potius magis se oblectent barbarie. Hinc oppida, regiones,
nationes fere dixerim, interdum hoc superstitionis vitio laborare, nemo
negabit. Quamvis autem plerisque in locis non immedicabile malum plane
iudicandum sit; attamen multum temporis requireretur ad illud ex
mortalium pectore prorsus eradicandum. Et etiamsi scientiae ac artes
pene vastum repleverint terrarum orbem, nihilo tamen minus, ubicunque
oculos convertere placet, protinus invenies multas gentes, quae se totas
dederunt superstitioni. VAMPYRI, quos exemplo ponimus, et qui tam plebi
ignobili, quam prudentioribus crucem hactenus fixere, id satis superque
probare nobis videntur.



§. IV.

_Relatio de VAMPYRIS._


Cum autem relatio de sic dictis VAMPYRIS, quorum quidem nomen antea
ignotum fuit, in ephemeridibus, et inprimis in litteris Alba graeca
Viennam et Lipsiam datis, typisque impressis, tam abunde suppeditata
sit, ut omnium pene repleverit ora et aures, supervacaneum duxi eam hic
prolixe inserere, summam rei, qua fieri poterit, brevitate,
propositurus. Postquam nimirum MEDWEDIAE, quae pagus est REGNI SERVIAE,
rumor, Vampyros sanguinem exsugendo interfecisse quosdam homines,
exortus, et ad Magistratum militarem delatus est, ille in loco supra
denominato inquisitionem hac de re instituendam iussit, qua facta, ex
relatione cuiusdam SIGNIFERI, ALEXANDRI SIEGFR. von KOTTWITZ dicti, qui
inquisitioni interfuit, sequentia haec nobis comperta fuerunt: annis
scilicet ab hinc quinque miles quidam pedestris, nomine ARNOLD PAOLE,
qui ex lapsu a curru foeno onerato mortuus erat, cum adhuc in vivis
esset, saepenumero dixisse fertur: Se quondam in SERVIAE regione prope
CASSOVAM a Vampyro strenue vexatum fuisse, eam ob causam aliquid terrae
de illius Vampyri sepulchro comedisse, istiusque sanguine se illivisse,
eum in finem, ut liberaretur. Spatio viginti vel triginta dierum a morte
eius elapso, nonnulli se ab illo torqueri conquesti sunt, quatuorque ab
ipso vere interempti traduntur. Suasu HADNACKII protracto ex sepulchro
Arnoldo Paole, sanguinem sincerum ex oculis, naribus, ore et auribus
effluentem, adeo, ut indusium, integumenta cum loculo commaculata
fuerint, deprehenderunt, qualis quoque cruor, palo per pectus ac cor,
more illorum solenni, non sine suspirio demortui notabili, transfixo,
affatim erupit.

Nec minus totum corpus a putredinis labe immune repertum esse, ungues
manuum et pedum decidisse, locoque horum novos excrevisse, affirmant. Ex
his omnibus, genuinum esse VAMPYRUM, cunctosque a VAMPYRIS interfectos
eiusdem generis sanguinem sugentes rursus fieri, concludunt. Ipsum vero
ARNOLDVM PAOLE non homines solum, sed et bestias aggressum, suctuque
abstulisse sanguinem ita, ut, quibus caro talium animantium in usum
cessit, VAMPYRI redditi fuerint, ultro commemorant.

Huc partim referuntur quidam, qui absque praecedente morbo intra
secundum tertiumque dies obierunt, postquam somno sepulti noctu subito
non sine terrore expergefacti, se a mortuis strangulari, doloremque
pectoris sentire exclamaverint. Partim, qui VAMPYRORVM sanguine se
perunxerunt, tales quoque evasisse perhibentur. Facta cadaverum sectione
nonnullorum, ventriculos, pectora, corda, sanguine extra vasa evagante
referta fuisse; in quodam vero infante simul cerebrum in pus conversum
observatum fuit. Porro VAMPYRORVM alium ex sepulchro revertentem uxorem
superstitem compressisse, ac plane ex legibus thalami venerem
exercuisse, (hac tantum observata differentia, quod semen emissum
frigidum erat;) inde uxorem concepisse, et elapso gestationis consueto
termino XL hebdomadarum in lucem edidisse infantem, pueruli quidem
figuram prae se ferentem, ast sine membris distinctis conformatum,
eundemque inconditam quippe molem carneam repraesentantem, triduo
elapso, instar farciminis corrugatum apparuisse, sat lepide, si sat
vere, enarrant.



§. V.

_Examinis instituendi ratio suppeditatur._


Quid ergo cum naturae legibus ex his prolatis conveniat, quidve pugnet
cum iisdem, huius erit loci perspicere. Ne autem momentum aliquod
notabile ex his praetermittatur, lubet secundum relationis suppeditatae
ordinem nostram instituere diiudicationem.



§. VI.

_Inquisitio sine Medico perito facta insufficiens et illegalis fuit._


Primum igitur, quod nostram meretur attentionem, momentum, existit
disquisitio in rem vere singularem ac mirabilem, a Magistratu militari
iussa, et a duobus Praefectis militum subordinatis Chirurgoque castrensi
instituta. Quemadmodum vero sententia et decretum de investiganda huius
rei veritate a Magistratu suppeditatum, sua laude minime defraudare
volumus; ita sane magis dolendum esse censemus, quod inquisitio hac de
re non rite et accurate peracta fuerit. Licet enim illorum, qui
inquisitioni huic praefuerunt, famae aut dignitati a nobis detrahi
aliquid, non cupimus, tantum tamen abest, ut talem veritatem inquirendi
modum sine Medicio ordinario et perito adhibitam approbemus, ut potius
pro insufficiente et plane illegali habeamus. Non enim Chirurgis solis
inspectionem huiusmodi committendam, sed Medici in arte sua satis
exercitati adhibendam opem requiri, ipsi etiam ad unum omnes Iurisperiti
postulant. _Medico quippe in hac re maiorem fidem esse habendam, quam
decem et viginti testibus non Medicis_, CARPZOVIVS[1] cum aliis satis
nervose asserit.  Ecquis enim viscerum naturalem vel praeternaturalem
conditionem, quis morborum, mortisque inde secutae indolem a militum
Praefectis vel Chirurgis castrensibus facile exquiret? Partis enim
cuiuscunque situs, connexionis, functionis, verbo anatomes, ceu legalis
inspectionis, accuratiorem cognitionem, quam illi, qui arti salutari non
addicti sunt, spondent Medici. Inprimis si res aut etiam morbi post
mortem indagandi sunt altioris indaginis, quique qualitatibus quibusdam
singularibus limites naturae primo intuitu transcendere videntur. Omnis
proinde superstitio aut credulitas procul exulet, maior autem mentis
acies arte exercitata, iudiciique quaedam gravitas praesto sit, necesse
est, exquisitissima. Occurrunt enim non raro in praxi Medica miranda
morborum phaenomena, quae priscis temporibus pro miraculis et Daemonum
praestigiis habita fuerunt, et etiam nunc hodie ab incautis minusque
peritis inter prodigia referuntur. Verum cordatiores, inque praxi
clinica magis exercitati Medici vires naturae tam arctis non
circumscribunt limitibus, quotidiana scilicet observatione edocti, quod
saepius eventus et sectio post mortem rite instituta veras et physicas
detexerit causas morborum, qui antea leges et modum naturae penitus
excedere videbantur. Ex quibus, ut arbitramur, satis superque patescit,
quam utilis, quamque necessaria in historia VAMPYRORVM rite investiganda
fuisset Medici cuiusdam periti diiudicatio. Nunquam enim adeo monstrosa
et superstitione plena, imo absurda provenisset relatio, qualem nunc ex
reliquorum monumentorum ponderatione demonstrabimus ulterius.


[1] in praxi criminali p. 1. qu. 16. n. 43.



§. VII.

_Singulatim instituitur, et absurda inde varia proferuntur._


Arnoldus scil. Paole, cuius traditione summa nititur huius historiae, a
Vampyro quondam vexatus, quo ab hoste crudeli immunis evaderet, aliquid
terrae de eius sepulchro comedisse, sanguinemque eius sibi simul
illivisse dicitur. Quod si autem hoc remedio vere liberatus a Vampyri
tormentis fuisset, cur denuo Vampyrus factus, aliis, quorum recensentur
quatuor, nocere potuit? Si vero frustra adhibita haec medicina fuit, cur
tamdiu supervixit, et cur more aliorum non intra breve temporis spatium
extinctus fuit, sed potius decidens de curru morte defunctus perhibetur?
Posito autem, terram ab mortui sepulchro desumtam, eiusdemque sanguinem
remedii instar specifici ipsi inservivisse, nonne pessime actum cum
miseris nostris sequentibus, qui neglecto pharmaco hoc praesentissimo,
mortis faucibus non sine aliorum lethifera vexa traditi fuerunt, cum
tamen facile eodem remedio adhibito servari potuissent. Periculum fuisse
regeris, ne per sanguinis infecti applicationem plures redderentur
contaminati, quemadmodum STANNA post unctionem paria VAMPYRORVM fata
passa perhibetur. Ego vero potius, uxorum VAMPYRI naturam induisse
compressione, de qua tamen contrariam in relatione legimus sententiam,
putarem. Quibus omnibus accurate pensitatis, unusquisque facile
contradictoria et absurda deprehendet.



§. VIII.

_Contradictiones aliae producuntur._


Porro Putrefactionis absentia, ceu signum essentiale in relatione
saepius fuit allegata, ubi tamen servi sit mentio, hoc morbo (sic ipsi
nominant malum VAMPYRORVM genuinum) extincti, cuius cadaver non nisi
putredine consumtum repertum esse, asserunt. Idem iudicium esto de
sanguine salvis visceribus in pectore reperto, quem si recentem
offenderunt, VAMPYRVM communi suffragio renunciarunt mortuum, cum tamen
STANCKO eum, non nisi putrefactum monstrarit, et nihilominus eorum
numero adscriptus fuerit. Qua de re incertos ipsos defunctorum
inspectores fuisse, inde ni fallor clare elucescit, cum corpora a
corruptionis labe immunia reperta, nescio, qua superstitionis lege
ducti, poena capitali affecerint, putrida tamen, quanquam pro VAMPYRIS
habita, poena iudicarint eximenda. Deinde quid sibi velit filiolus,
plene ac perfecte proportionatus, tamen sine membris, et rudi,
indigestaeque moli carneae similis, in lucem a gravida editus, nec dum
perspicio, nisi forte illis mola imposuerit. Nonne igitur historiam
VAMPYRORVM contradictionum, aut forte fabularum, censere quis posset
plenissimam.



§. IX.

_Tota relatio ut dubia, obscura, et superstitionis plenissima sistitur._


Tametsi igitur strenui satis fuerint quidam in asserenda re, et ad
varias causas cum sympatheticas tum antipatheticas, occultasque
qualitates, et nescio, ad quem spiritum intermedium, astralem, sidereum,
Archaeum seu spiritum mundi, imo interdum ad cacodaemonem provocaverint;
eam tamen rem ceu maxime dubiam et obscuritatum tenebris implicitam
nullum alium in finem, quam ut incerta facta praeter necessitatem
multiplicentur, frustra hoc modo tractari, arbitror. Quo enim pacto
superstitionis ingentis notam detrectabunt, quicunque ex fallaci
persuasione admodum mortuos semel terrae mandatos protrahendo turbare
quasi suscipiunt? Multominus assertionem suam roborabunt, postquam
intaminatum conspexere cadaver sanguine refertum, ut infra probabo.



§. X.

_Quaestio: an dentur Vampyri?_


Quamquam igitur videri potest ob fundamentum tam dubium omni deductione
ulteriori supersedendum esse; lubet tamen paulo longius progredi, et
quid de tota re sentiendum sit, dispicere, pauloque accuratius
inquirere, ubi autem summa eo redit: AN DENTVR VAMPYRI SEV MORTVI VIVIS
PER ABLATIONEM SANGVINIS DAMNVM INFERENTES, IPSAMQVE VITAM AVFERENTES?



§. XI.

_Definitio VAMPYRORVM._


Scilicet ex supra dictis satis clare patet, VAMPYRVM dici hominem
defunctum, post mortem ex sepulchro redeuntem, ex aliis adhuc viventibus
hominibus, animalibusque sanguinem exsugentem, cuius vestigia, a
VAMPYRIS interfecti, premunt, aliisque iterum post fata similiter
insidiantur. Unde autem nomen VAMPYR. originem suam traxerit, nondum
satis constat; variae enim foventur opiniones: Quidam pro voce Illyrica
accipiunt, alii a lingua Turcica derivant. TOVRNEFORT[1] in descriptione
itineris sui mentionem facit insulae MYCONA dictae, cuius incolae
VROVCOLACAS vocant homines defunctos, qui eodem modo, ut supra in
definitione monuimus, viventibus terrorem, imo ipsam mortem inferunt.


[1] Relation d'un Voyage du Levant, par M. PITTON de TOVRNEFORT. Huc
etiam verba ex GEORGII FEHLAVII annotationibus ad CHRISTOPHORI ANGELI
Enchirid. de statu hodiernorum Graecorum cap. 25. pag. 158 referri
merentur, quae cum TOVRNEFORTII relatione conveniunt.



§. XII.

_Quaestionis antecedentis resolutio._


Si ARISTOTELI[1] fidem adhibeamus, _aves quaedam lac capris et
nutricibus, infantibus autem sanguinem clam subtrahunt;_ secundum
LIBAVIVM[2] vespertiliones humanum sugunt sanguinem; secundum VETERES
POETAS _striges infantum sanguini insidiantur; sed quae haec sit avium
species, nondum sufficienter constat._ Notatu digna est historia, quam
TH. BARTHOL.[3] affert: _Tres infantes Pastoris_ FIONENSES LYKISHOLMI,
_in cubiculo consueto dormientes, insueto ploratu et inquiete per
aliquod temporis intervallum turbabantur, quod se mulgeri a quodam
sentirent. Puerorum suspicionem firmarunt papillae, diligentius a
parentibus tractatae, quae lactantis foeminae papillarum in figuram
eminebant. Ad hoc averruncandum fascinum alexipharmacis amarisque
illitae fuere papillae. Hinc umbilicus illorum tam vehemente suctione
atterebatur, ut non tantum manifeste promineret, sed et oris sugentis
magnitudinem impresso velut vestigio monstraret._ Cum his fere
conveniunt quae IOH. SOPHRON. KOZACK[4] refert, utpote qui _spiritus
naturales, elementares, ephialtas dictos, lac et sanguinem sugere_
docuit. Nonne vero haec fictio a re vera abludit, quae nonnullarum
gentium erat persuasio, sanguine delectari eundemque bibere
animas. _Quare antequam iusta fiebant, dum circa letheas oras adhuc
vagari credebantur, nec ad campos admittebantur Elysios, sanguis ad
radices tumuli fundebatur, cum vino, vel lacte mixtus,_ quod ex
LVCIANO[5] patet. Quid vero animae cum sanguine?


[1] Histor. animal. L. IX. c. 30. et CASP. SCHWENCKFELD
(Theriotroph. Siles. p. 232.)

[2] L. VI. Hexaëm. f. 30. p. 555.

[3] Cent. I. histor. anat. IX. p. 20.

[4] Anat. vital. microcosm. c. 17. pag. 175.

[5] T. I. op. in Necyomant de quo etiam
GARM. L. II. T. 7. p. 609. scribit.



§. XIII.

_Mortis ratio genuina, atque inde deducta impossibilitas reviviscendi._


Si vero in mortis indolem sollicitius inquiramus, vitales, naturales ac
animales actiones ita abolitas, ut modo restitui queant nullo,
reperiemus. Sistitur nimirum in circulo suo sanguis ex corde, vita adhuc
durante per omnes corporis partes propellendus et aequaliter
distribuendus. Hoc intercepto, viscera, omnes solidae partes reliquae
naturali quippe humorum secretione, et exinde nutritione dependente
inhibita necessario destruuntur. Imo semel subsecuta animae et corporis
solutione, nihil nec naturae, nec arti superest, per quod hocce vinculum
restitui possit. Qui enim sanguinis in apice arterioso stagnationem
novit rectius, eiusque resolutionem admodum difficilem interdum
difficillimam; tamque ingentis copiae cruoris in morte perpetuo
quiescentis, reductionem spatio tam diuturno elapso, in cursum suum
praevia resolutione, non nisi impossibilem censebit. Ut taceam omnem ex
firmis aliis partibus praestandum motum, ob harum rerum destructionem
plenissime cessare. Quae si in corpore animali contingere
deprehenduntur, animam a corpore suo separatam dicunt. Quod vero eadem
ob amorem, qui ei cum corpore suo intercedit, non deserat prius
habitaculum suum, quam si idem sit ita labefactum, ut functiones in eo
exercere amplius nequeat, extra dubium est. Locum vero repetendae vitae,
dari nullum, inde elucescit manifeste, quoniam exitialis organorum labes
omnem supra dictum amorem utriusque superare atque vincere valet. Si
enim mors vinculum, quod animae cum corpore intercedit, disrumpit, in
cadavere non permanebit anima. Vitam enim et mortem simul in eodem
cadavere hospitari posse, quis credat? Vix enim ac ne vix quidem nobis
persuadere possumus, animam ad corpus quasi postliminio redire, perque
hoc actiones varias perpetrare posse. Sibi enim semper summus rerum,
vitae mortisque arbiter, hanc, animam e corpore egressam revocandi
potentiam servavit.



§. XIV.

_Corruunt hinc Vampyris attributa ex usu functionum tripliciter
denegato._


Quando igitur nobiscum perpendimus, quod de Vampyris litteris
consignatum habetur, tantum abest, ut a mortuis ille, qui vivis et sanis
tantum competit, impetrari possit status omnibus numeris
absolutus. Affectus enim in mortuis voluntatem ita determinare posse, ut
partes actitentur, non est quod asseramus. Siquidem nec suctio absque
pulmonum respirationisque officio, nec deglutitio absque linguae
musculorum variorum, ac maxillae motione fieri potest. Quis, quaeso,
mortuis, quae vivis sunt in usu, adscribere velit? Multominus cruoris
concoctio, rei admodum difficilis digestio, sine ventriculi virtutis,
intestinorum, calorisque a sanguinis circuitu provenientis concursu
continget. Cadit hinc omnis succi nutritii inde praeparati deductio ad
massam sanguineam, eiusdemque a venis cordeque receptio, vigente motu
tantum possibilis. Ut nihil de edendi ac bibendi desiderio atque
appetitu dicam, quippe qui, nonnisi perabsurde, mortuis
attribuitur. Quaeso igitur, in quem finem haec cruoris assumtio, cum
nutritio nulla, nullumque dispendium, quod vivis tantummodo secundum
naturam familiare est, locum ulterius inveniat? Quin imo si vel optime
valentes, terrae demandati, nec per momentaneum temporis tractum, aëre
nempe omni privati, superesse possint, quis, mortuos reviviscere posse,
hariolabitur? Nil dicam de impossibilitate sanguinis educendi, quae sine
oris applicatione, cuius mentio fit nulla, fieri haud potuit. Multo
minus attentionem ullam merebitur compressio uxoris a VAMPYRO marito
facta, cum, quanta ad hunc actum exercendum requiratur vis, eam rectius
declarent Medici.



§. XV.

_Quae porro infringuntur._


Undenam porro, quaeso, prorumpendi ex sepulchris vis, ambulandi,
motumque exercendi voluntarium, sperma in testiculis secernendi,
secretumque, sanguine interim in motu suo quiescente, excernendi
facultas, et quae aliae functiones hic allegantur, non a spiritu tantum,
sed cum corpore materiali unito expectandae. Crediderim potius uxorem ob
mariti apparitionem non solum, sed propter infame hoc VAMPYRI facinus,
terrore perculsam, exanimem redditam, ineptamque plane fuisse ad
recipiendum semen. Si rem invertere, atque Virum vivum complexum esse
foeminam mortuam, assere velimus, dubio opus esset nullo, cum eo
proterviae insatiabilis salacitas atque malitia hominum processerit non
semel, ut mortuis non pepercerit, sed cum vitio detestabili ac turpi
coire maluerit. Quod vero ulla unquam inde observata fuerit
impraegnatio, etiam atque etiam pernegamus, quia in cadavere nullae
actiones vel vitales vel animales peragi possunt, uti superius
demonstratum fuit. Proinde magis pro fabula habenda est historia, quam
superstitionis plenus KORNMANNVS,[1] _de puella DEYSA mortua a milite
impraegnata,_ proferre sustinuit.


[1] de miraculis mortuorum P. IV. cap. I. p. 98.



§. XVI.

_Nec propria in physicis confessio sufficit._


Quanquam itaque uxor allegata, tum reliqui morbo hoc affecti, se a
Vampyris vexari cum querimoniis variis fatebantur, nihil tamen secius
illorum confessioni parum aut nihil esse credendum, arbitror, quoniam
isti aut vero morbo, aut ad minimum perversa imaginatione et
superstitione laborant. Quot et quales autem obveniunt aegrotantibus
imaginationes rerum, quae tamen minime saepe existunt, optime clinici
norunt Medici. Cum enim ingens morborum copia febrilibus suis stipetur
motibus, iisque cum suo impetu praesentibus, cerebrum sollicitetur,
sanguineque copiosius ac velocius transfluente oneretur, ecquis tunc
temporis phantasiae rationisque exercitium pronunciet integrum? Sensus
incolumitate sua gaudentes, non decipere, verum est, si vero cerebrum ac
sensio organica obruuntur humoribus, aut quovis alio modo irritantur,
fallunt et falluntur admodum. Praeterea propriam in physicis rebus
confessionem, hoc seculo, mancam esse ac mutilam, sagarum ac veneficorum
historiae pridem nos docuerunt. Inde ni fallor, non ea propter Vampyros
fuisse, qui id professi sunt.



§. XVII.

_Sanguis ob causas naturales post mortem effluere potest._


Si autem quaeris, unde sanguis sincerus ex oculis, naribus, ore, et
auribus cum absentia putrefactionis tanta copia, ut et linteam cum
loculo eodem infecta fuerint, sciendum est, non paucos obvenire morbos,
corporisque affectiones, ubi post mortem ex certis cadaverum cavitatibus
tale cruoris profluvium animadvertitur. Apoplecticorum nempe cadavera
Vampyris similes non raro excretiones monstrare, compertum est. Ut nil
de fluxitate sanguinis dicam, quam in apoplexia mortuis, si forte
cerebri cerebellique excipias cruorem, per frequentiores cadaverum
incisiones demonstravit WEPFERVS.[1] Id quod etiam PLATERVS[2]
testimonio suo corroborat, referens _se in plethoricis apoplecticis ob
ruptam venam saepenumero observasse, et cum in viventibus adhuc, tum et
post mortem, magnam sanguinis copiam per os, atque nares erumpentem._
LIBAVIVS[3] quorundam mentionem iniicit, _qui morbo epidemico quodam et
sideratione aut epilepsia interemti a morte demum per os, nares, aures
et alias vias sat copiosum profuderunt sanguinem._
IO. SOPHRON. KOZACH:[4] _mortuis strangulatis et suffocatis solet quoque
e naribus vel faucibus meare sanguis interdum aliis humoribus mistus. In
febre maligna et pestilentiali mortuis nares gossypio lanuginosoque,
quod fert Bombax, semine vel alia quadam re occludendas esse, ne per
easdem cruor effundatur, annotat et suadet_ ZACCHIAS.[5] In peste
CHEMNICENSI:[6] _Virgo praeclara stirpe nata, post mortem tantum
sanguinis e naribus profudit, ut vestes ferales pollueret, fluxusque
ille usque ad sepulturam profluens nullo conatu inhiberi posset._ Huc
faciunt quae RIOLANVS[7] monuit: _inter dissecandum non te terreat, et
ab incepto opere revocet stillicidium sanguinis, e naribus vel ore, quod
saepius contigisse vidi, primo vel altero, tertio et quarto sectionis
die, quandoquidem meticulosi id phaenomenon in sinistrum omen
interpretantur, quasi nefas esset corpus illud attrectare, cuius anima
nondum a sanguine separata sui adhuc corporis curam haberet, qua de re
apud Poetam_ POLYDORVS AENEAM[8] hortatur:

                     _Parce pias scelerare manus!_

Alios praeterea haemoptyicos sistere possem, quorum rupta in pulmonibus
vasa, sanguinem non raro fluidum in bronchia admissum, indeque in fauces
deductum post obitum fundunt. Alios in affectibus inflammatoriis, tum in
ardentissima sanguinis exaestuatione constitutos proferre
nolo. Sanguinem caeterum ad notabile post mortem tempus in venis et
arteriis non concretum, sed fluidum satis reperiri, dissectiones
corporum anatomicae testantur. Multum autem interesse reor, probeque
dispiciendum duco, utrum corpus praevio morbo, inprimis diuturno
emaciatum ac humoribus necessariis privatum, an potius veloci extinctum
fuerit nece, quoniam intra brevissimum temporis tractum consumi nequit,
quod ipsum est, quod accidisse legimus mortuis nostris, qui intra biduum
vel triduum enecati dicuntur.


[1] in Hist. de apopl. mort. 1. p. 4. et 5.

[2] Tr. I. prax. L.I. c. 2. p. 27.

[3] de cruent. cad. pag. 149.

[4] Lib. de haemorrh. c. 9. p. 266. et Tr. de Sale c. 5. s. 10. p. 214

[5] in Tr. I. quaest. legal. consil. 19. n. 5. p. 34.

[6] vid. GARMANN. Lib. II. Tit. VII. de cruentat. cadav. p. 558. § 30.

[7] in Lib. anthropol. c. 18. p. 61.

[8] conf. L.III. Aeneid. v. 42.



§. XVIII.

_Veritati non consentaneum videtur ungues in mortuis accrescere._


Ungues vero non saltim accrevisse, sed et pristinis reiectis, ac
resectis, novos repullulasse, res est, quae fidem pene excedit, quam
tamen PARAEO id affirmanti adhibendam statuunt Misc. N. Cur.[1] Interim
quod prius attinet, marcescentia et corrugatio tam corporis totius, quam
digitorum in defunctis contingens, ungues constrictionis expertes sistit
in cadaveribus longiores visui, cum tamen nil quicquam post mortem
incrementi eis impendatur. Quod vero posterius concernit, omnes,
antequam aliquid statuitur, rectius examinari debuissent circumstantiae;
Qui enim semel, nedum pluries, ut demonstratum supra fuit in relatione,
errat, semper praesumitur talis. Quid si laminam ultimam infra unguem
ita positam, ut, elevato hoc, appareat, pro novo ungue venditasse dicam?


[1] Dec. II. Anno 2. observ. 155. pag. 354.



§. XIX.

_Absentiae putrefactionis aliaeque naturales suppeditantur causae._


Putredinis labe non inquinata VAMPYRORVM corpora, peculiarem horum
mortuorum statum miraculosumque denotare forte poterat, nisi variae
aliae circumstantiae, eaeque naturales, hunc arcere putrorem quandoque
solerent. Sunt quorundam brutorum, ut de Gallis gallinaceis, anseribus
aliisque aetate grandiore conspicuis abunde constat, tales membranarum,
ligamentorum, musculorum, aliarumque partium constitutiones, ut nec ulla
in plures dies continuata coctione macerari et in usum humanum
praeparari possint, sique vel plane non deplumata animantia, emaciato
summe corpore praedita, inprimis autumnali aut hiberno tempore
asserventur, sine ulla balsamationis artificialis ope conservari in
plures commode poterunt annos. Ita etiam iudicandum est de siccioribus
strictiorisque habitus corporis hominibus, aut sanguine per praecedentes
haemorrhagias, aut vulnerationes graviores privatis. Qualem succorum
pene omnium absentiam in marasmo senili, phthisi aut hectica consummata
defunctis observare est, quippe quorum corpora non nisi ossa,
cartilagines, ligamenta, cutem, praetereaque nihil continent.



§. XX.

_Plures adducuntur causae putredinem impedientes._


Ab astris incorruptibilitatem talem derivare annisus est REIES[1] DE
FONTECHA: _mortis tempore talem aliquando influxum dari contendens, qui
corpori influens putrefactioni ineptum reddat, unde post multorum
annorum decursum absque ullo miraculo integrum reperiatur;_ et BEDA[2]
in anno tres esse dies ac noctes statuit, in quibus qui nati fuerunt,
corpora illorum absque dubio integra et incorrupta manebunt usque in
diem iudicii. Refertur vero _dies XXVII. et XXX. Ian. et
XIII. Febr. quos suum mysterium mirabile valde_ dicere non erubuit. Et
ANTON. PALVANVS inquit:[3] _Die primo et secundo Februarii natos non
putrescere._ Facile me isti auctores consentientem haberent, si sermo
iisdem non de Die natali, sed emortuali esset, praesertim si hoc
assertum, habita scil. variae tempestatis ratione, non promiscue ad
omnes extenderetur annos. Est enim plerumque in multis EVROPAE
regionibus hoc anni tempore gelidi frigoris intensissimique potentia, ut
rigida cadavera terrae mandata frigidae, diu admodum illaesa a
corruptionis labe sistat. Hoc etiam in carne mactatorum animantium,
inque cadaveribus hoc tempore cultro anatomico subiectis non obscure
apparere credo. Nec ultra dubito, quin pene omnes VAMPYRORVM
circumstantiae cum his non difficulter comparari possint. Fuit enim
mortis eorundem non aliud tempus, quam ubi gelidum regnat frigus, eoque
magis, quo magis regio ipsa ei favet. BARTHOLINVS[4] ita disserit: _qui
Spitzbergae Groenlandiae parte ad nos redeunt mercatores Hafnienses
testantur, nihil ibi ob frigus intensum putrescere aut corrumpi, ut
etiam sepulta cadavera per XXX. annos inviolata et integra sine
putredine conserventur. Corpora Stockholmiis tota hyeme in patibulo
suspensa sine putredine deprehendisse affirmat_ IOH. IOACH. BECHERVS.[5]


[1] de privil. praegn. c. l. p. 411.

[2] de Nat. infl.

[3] Vid. eiusdem caten. temp. annul. 16. p. 53. et de quo etiam
GARMANN. de miracul. mort. p. 965. legi meretur.

[4] de nivis usu med. c. l. p. 80.

[5] c. l. n. 125. p. 312.



§. XXI.

_Salia animantium corpora integra diu conservare apta sunt._


Praeterea satis notum est, nonnullis terrarum oris quasdam peculiares
esse conditiones, quae corpora animantium integra diu servare aptae
sunt. Quod de regionibus sale gemmae aut alumine refertis non obscure
intelligitur. Salia enim huius generis sat valide putredini resistunt,
id quod perbene oeconomi norunt, utpote qui ad carnes variorum animalium
eo melius conservandas iisdem utuntur. Quamvis autem nobis de terrae
indole, qua REGNVM SERVIAE praeditum est, nihil certi constet, haec
tamen coniectura occasionem forte eandem accuratius inquirendi
subministrari poterit. Ex his modo allegatis, ni fallor, aliisque
pluribus addendis, si opus esset, causis, clare elucescit, nil quicquam
miraculosi inde sequi, quando et VAMPYRI corpus incorruptum monstrarint,
tempore post mortem notabili. Cum vero non omnia tali putrefactionis
labe exempta reperta fuerint cadavera, in memoriam iterum revocamus,
quod monitum fuit: incertam relationem esse ipsam, cum quidam mortuorum
incorrupti, quidam e contrario putredine depravati fuerint, prout nempe
tempestatis, aetatis, temperamentorum, subiectorumve constitutiones
tulerint.



§. XXII.

_Ex causis naturalibus sonus, palo per pectus transfixo, explicari
potest._


Si quis porro ad sonitum suspiriumque illud, quod adstantes ab ARNOLDO
PAOLE perceperunt, cum palus per pectus ac cor more ipsis consueto
transfigeretur, provocare velit, difficultatem minorem me in huius
phaenomeni explicatione spero inventurum. Nimirum talis est pulmonum
post exspirationem constitutio, ut tametsi notabiliter collabantur,
aëris tamen multum in cellulis suis vesiculisque retineant, qui
compresso tam violenter pectore, non poterat non cum impetu et strepitu
quodam manifesto erumpere, qualis etiam stridula et suspiriosa veluti
aëris ex pectore expulsio, vehementi abdominis percussione facta, in
cadaveribus non raro percipitur.



§. XXIII.

_Superstitiosa executio in mortuis facta, ob finem, quem forte
intenderunt, approbatur._


Quisquis tandem felicem mali extinctionem clamitas, postquam Vampyrorum
corpora, metu imaginario incolarum ita exigente, detruncata fuerunt,
vide quaeso, ne etiam haec res, veluti omnes reliquae allegatae
circumstantiae, superstitionis sit plenissima; qui enim sanus et vivus
nemini detrimentum attulerat, nec ulli forte afferre, cum vires adhuc
aderant, in animum susceperat, mortuus eheu! sententiam suam mutasse
putatur, et capite proinde plectitur! Interim non possum non vestram hac
in re conniventiam approbare Iudices! cum forte credulis et
superstitiosis incolis omnem hoc pacto terrorem adimere atque eradicare
funditus annisi fueritis, quo poena atque vindicta hac utcunque
caeteroquin ridicula, exercita in mortuis, mentem illorum erigeretis
felicius, remedioque uteremini ad statum aegrotantium apprime
accomodato. Metum enim in epidemicis eiusmodi malis, terroremque non
infimum inter causas reportare locum, dudum experientissimi agnoverunt
Medici, utpote qui etiam eundem in finem varia amuleta et periammata
suis aegrotantibus non solum concesserunt verum etiam non raro
commendarunt.



§. XXIV.

_Non dantur Vampyri, sed mortis genuina causa potius morbo epidemico est
adscribenda._


Rebus igitur sic stantibus, VAMPYROS tales, quales iuxta definitionem
descripsimus, non dari existimamus; tanta enim nec vivis relicta
libertas, ut alios pro lubitu suo e medio tollere queant, multo minus
competet mortuis talis potentia. Morbo autem potius epidemico eos fuisse
interfectos vero videtur simile. Multi namque inveniuntur morbi, ubi
aegri mente adeo sunt capti, ut sibi nescio quas imaginentur
phantasias. Et, quaeso, quid est, quod imaginatio praesertim in plebe
efficere non possit? Sic enim in aegrotantibus sive existente temperie
atrabilaria, sive ab hypochondriaco morbo viscerumque infimi ventris
obstructionibus, sive ab sic dicto incubo, seu ephialte, et ab aliis
innumeris fontibus, variae in corpore sese exerunt morbosae affectiones,
quae cum metu, tremore, tristitia, suspicione, variaque imaginatione
falsa coniunctae esse solent. Quapropter incolas loci cuius supra
mentionem fecimus, febre maligna et contagiosa fuisse correptos,
lubenter cum MEDICO[1] consentimus VINARIENSI.


[1] _Eines Weimarischen Medici muthmaßliche Gedancken von den Vampyren_



§. XXV.

_Conclusio._


Quae pauca de sic dictis Vampyris in medium protulisse sufficiant. Ac
quemadmodum minime existimationi illorum, qui vel hanc ipsam historiam
litteris consignare, vel meditationes, diiudicationesque suas orbi
litterario communicare voluerunt, aliquid detractum cupimus; Ita etiam
nulli has nostras cogitationes, pro ea, qua gaudemus libertate
sentiendi, ceu indubias ac omnibus suis numeris absolutas obtrudendas
statuimus, utpote, qui tantummodo, quid in arduis valeant humeri
tentavimus. Interim summum Numen precibus ardentissimis imploramus, ut
omnes nostros in sui gloriam, proximique salutem vergere conatus iubeat.


FINIS.



Transcriber's Notes:

The following typos in the text have been corrected:

CONSPECTVS DISSERTATIONIS:

- "XVI. Corruunt hinc..." -> "XIV. Corruunt hinc..."

§. XVII.

- "in affectibus inflammotariis" -> "in affectibus inflammatoriis"





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "De hominibus post mortem sanguisugis vulgo sic dictis Vampyren" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home