Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Aristophanis Lysistrata
Author: Aristophanes
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Aristophanis Lysistrata" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



ARISTOPHANIS LYSISTRATA.



TRANSCRIBER'S NOTES

This transcription is based on Richard François Philippe Brunck's
(1729-1803) Latin prose version of the comedy by Aristophanes. The
edition used is the following:

  "Aristophanis comoediae ex optimis exemplaribus emendatae: cum
  versione latina, variis lectionibus, notis et emendationibus", Vol. 4
  (1810, Oxonii, Typis et sumtu N. Bliss.)

This edition ("Oxford") was also compared with a second edition dating
from 1826 ("Leipzig"):

  "Aristophanis comoediae auctoritate libri praeclarissimi saeculi
  decimi emendatae a Philippo Invernizio", vol. 13 (1826, Lipsiae, in
  libraria Weidmannia)

Differences between these editions as well as typos in the Latin text
are listed in the appendix "Transcriber's Footnotes". They are
referenced in the text as [1], [2], etc.

To make the play easier to comprehend, respective footnotes have been
referenced as [PG1], [PG2], etc.



DRAMATIS PERSONÆ.


  LYSISTRATA.
  CALONICE.
  MYRRHINA.
  LAMPITO.
  CHORUS SENUM.
  CHORUS MULIERUM.
  STRATYLLIS.
  PROVISOR.
  MULIERES QUÆDAM.
  CINESIAS.
  PUER.
  CADUCEATOR LACEDÆMONIORUM.
  LEGATI LACEDÆMONIORUM.
  POLYCHARIDES.
  CIRCUMFORANEI QUIDAM.
  FAMULUS.
  ATHENIENSIS QUIDAM.



ARISTOPHANIS LYSISTRATA.


LYSISTRATA, CALONICE, MYRRHINA, LAMPITO.

LYS. At si quis in ædem Bacchi vocasset eas, aut Panos, aut Coliadis,
aut Genetyllidis,[PG1] ne transire quidem liceret præ multitudine
tympanorum: nunc autem nulla adest hic mulier. Verumtamen hæc vicina mea
foras exit. Salve, ô Calonice.

CAL. Et tu mecastor salve, Lysistrata. Sed quid conturbata es? exporge
frontem, carissima: non enim te decent contracta supercilia.

LYS. Sed, ô Calonice, uritur mihi cor, et valde me piget sexus nostri,
quoniam viri existimant[1] nos esse nequam.

CAL. Quippe tales pol sumus.

LYS. Quumque edictum illis fuerit huc convenire, deliberaturis de re non
levi, dormiunt, nec veniunt.

CAL. Sed, ô carissima, venient. Mulieribus domo prodire non ita facile
est. Alia enim marito operam dat: alia famulum excitat: alia puerum in
lecto collocat, alia lavat, alia cibo in os indito placat.

LYS. Sed erant magis necessaria curanda ipsis.

CAL. Quid autem est, mea Lysistrata, cur nos mulieres convocas? Quænam
illa res est aut quanta?

LYS. Magna.[PG2]

CAL. Num etiam crassa?

LYS. Ita me servet Jupiter, crassa.

CAL. Quî fit ergo, ut non veniamus?

LYS. Nihil tale est: cito enim convenissemus. Sed est quiddam a me
quæsitum, multis vigiliis in omnes partes versatum.

CAL. Mirabor, ni subtile quid sit versatum istud in omnes partes.

LYS. Adeo subtile, ut universæ Græciæ salus sita sit in mulieribus.

CAL. In mulieribus? Parum ergo abest, quin nulla sit.

LYS. Ita ut arbitri nostri sit, salvam esse rempublicam, aut nullos
superesse, nec Peloponnesios—

CAL. Nullos superesse edepol optimum[2] est.

LYS. Bœotiosque omnes perire funditus.

CAL. Non omnes, quæso; sed anguillas excipe.[PG3]

LYS. De Athenis autem nil tale ominabor: tu ipsa conjecturam facias.[3]
Si vero convenerint huc mulieres ex Bœotia simul et Peloponneso, nosque
Atticæ, communiter servabimus Græciam.

CAL. Sed quid possent mulieres prudenter agere et præclare? nosne, quæ
sedemus pigmentis nitentes, ornamentis excultæ, crocotas gestantes, et
Cimbericas rectas, et peribaridas?

LYS. Immo enimvero hæc ipsa sunt, a quibus salutem spero; crocotulæ, et
unguenta, et peribarides, et anchusa, et pellucidæ tunicæ.

CAL. Quo tandem modo?

LYS. Ita ut illorum, qui nunc vivunt, virorum contra alium hastam nemo
tollat.

CAL. Crocotam ergo, ita me Ceres amet et Proserpina, mihi tingendam
curabo.

LYS. Nec clypeum sumat.

CAL. Cimbericam induam.

LYS. Nec gladiolum.

CAL. Peribaridas emam.

LYS. Annon ergo adesse mulieres oportebat?

CAL. Quin pol volando venisse oportuit dudum.

LYS. Sed, pro dolor! videbis eas esse nimis Atticas, dum omnia faciunt
justo tardius.[PG4] At nec ex maritimis ulla mulier adest, nec ex
Salamine.[PG5]

CAL. Sed has scio in celocibus trajecisse matutinas.

LYS. Nec, quas sperabam et confidebam ego primas hic adfore, Acharnenses
mulieres veniunt.[PG6]

CAL. Attamen Theagenis uxor,[PG7] tanquam horsum venire cupiens Hecatæ
simulacrum consuluit. Sed ecce accedunt quædam: item aliæ etiam. Hem,
hem! undenam sunt?

LYS. Ex Anagyro.

CAL. Edepol ut dicis. Anagyrus[PG8] ergo mihi videtur commotus.

MYRR. Num tardius advenimus, ô Lysistrata? quid ais? cur taces?

LYS. Non laudo, Myrrhina, modo advenientem in re tanta.

MYRR. Vix enim in tenebris cingulum inveni, sed, si res urget, fare
præsentibus nobis.

LYS. Immo potius opperiamur paulisper, dum Bœotiæ et Peloponnesiæ
mulieres veniant.

MYRR. Multo tu rectius dicis: et ecce jam hæc Lampito accedit.

LYS. O carissima Lacæna, salve Lampito. Quam formosa videris, ô
dulcissima! quam pulchro colore, quam vegeto es corpore! vel taurum
strangulare possis.

LAMP. Næ istuc ecastor credo, siquidem corpus exerceo, et subsultans
pede podicem ferio.[PG9]

LYS. Quam bellas habes papillas![4]

LAMP. Tanquam victimam pertractatis me.[5]

LYS. Hæc autem adolescentula altera, cujas est?

LAMP. Primaria ecastor femina Bœotia venit ad vos.

LYS. Pol Bœotia est, pulchrumque habens campum.

CAL. Et pol mundum, vulso pulegio.[PG10]

LYS. Quænam vero est illa altera puella?

LAMP. Bona quidem ecastor, sed Corinthia.

LYS. Bona edepol videtur, ut illic esse solent.[PG11]

LAMP. Jam vero quis congregavit mulierum hunc cœtum?

LYS. Ipsa ego.

LAMP. Dic igitur nobis, quid velis.

LYS. Ita sane, carissima.

MYRR. Dic tandem quodnam sit serium illud negotium.

LYS. Jam dicam. Sed priusquam dicam, vos hoc interrogabo pauxillum
quidpiam.

MYRR. Quidquid voles.

LYS. Liberorum vestrorum patres nonne desideratis absentes in milita?
Sat enim scio unicuique vostrûm peregre abesse virum.

CAL. Meus quidem vir jam quinque menses, ô miser, abest in Thracia
observans Eucratem.[PG12]

LYS. Meus vero totos sex menses ad Pylum.[PG13]

LAMP. Meus autem, si quando ab exercitu redeat, mox adnexo sibi clypeo
evolat.

LYS. Sed nec mœchi relicta est scintilla. Ex quo enim nos prodiderunt
Milesii, ne olisbum quidem vidi octo digitos longum, qui nobis esset
coriaceum auxilium. Velletisne ergo, si quam ego fabricam invenero,
bello mecum finem imponere?

MYRR. Per Deas juro me velle, si me oporteat vel encyclum hocce opponere
pignori, sumtamque pecuniam hoc ipso die ebibere.[PG14]

CAL. Ego vero mihi videor vel rhombi instar meipsam dissectura, et
dimidium mei datura.

LAMP. Ego vero vel ad Taygetum[PG15] ascenderem, si ibi Pacem sim
visura.

LYS. Dicam ergo; siquidem res celanda non est. Nobis enim, ô mulieres,
si volumus cogere viros ad colendam pacem, abstinendum est—

MYRR. Quo? dic.

LYS. Facietisne ergo?

MYRR. Faciemus, si vel nos mori oporteat.

LYS. Abstinendum igitur nobis est a pene. Quid mihi aversamini? quorsum
itis? Vos inquam, cur labra distorquetis, et renuitis? cur color
mutatur? cur lacrima fluit? facietisne, an non facietis? aut quid
cogitatis?

MYRR. Non fecerim, sed bellum serpat.

CAL. Nec edepol ego, sed bellum serpat.

LYS. Hoccine dicis tu, rhombe? atqui modo aiebas te vel dimidium tui
abscissuram.

CAL. Aliud, aliud quidquid voles. Vel per ignem, si oporteat, incedere
volo. Hoc potius, quam quod de pene dicebas, ad quem nihil est quod
compares, ô cara Lysistrata.

LYS. Tu vero, quid?

LAMP. Et ego volo per ignem.

LYS. O libidinosum sexum omnem nostrum! non temere est, quod de nobis
fiunt Tragœdiæ: nihil enim sumus, nisi _Neptunus et scapha_.[PG16] Sed,
ô cara Lacæna (tu enim si fueris sola mecum, perditam[6] rem adhuc
restituere poterimus) adsentire mihi.

LAMP. Per ecastor[PG17] difficile est feminas dormire solas sine
mentula. Hoc tamen perpeti oportet: nam pacem fieri oportet maxime.

LYS. O carissima et sola harum femina.

MYRR. Si autem, quod absit, quam maxime abstineamus a quo tu
dicis, magisne eapropter fiet pax?

LYS. Multo magis, ita me ament Divæ. Si enim domi sederemus pigmentis
oblitæ et in amorginis[PG18] subucilis nudæ insederemus glabro cunno,
arrigerent viri, et coire cuperent: nos autem si non accederemus, at nos
contineremus, sat scio mox pacem eos facturos.

LAMP. Sane Menelaus olim conspectis, ut puto, Helenæ nudis papillis,
ensem abjecit.

MYRR. Quid vero, ô misella, si nos omiserint viri?

LYS. Tum istud Pherecratis adhibe, _Canem excoriatum excoriare_.[PG19]

MYRR. Nugæ sunt ista simulacra. Si vero comprehensas in cubiculum vi
traxerint nos?

LYS. Renitere apprehensis foribus.

MYRR. At si verberent?

LYS. Tum præbe, sed maligne. Nulla enim his inest voluptas, si per vim
fiant. Aliisque modis molestia eos afficere oportet. Nec dubites, quin
ocius defatigentur: nunquam enim ex eo voluptatem vir capiet, ni mulieri
simul jucundum sit.

MYRR. Si vobis hoc videtur, nobis itidem videtur.

LAMP. Et nos quidem nostris viris persuadebimus, ut ubique sine dolo
malo pacem colant. Sed Atheniensium colluviem quomodo quis adducere
possit, ut ne rursus delicias faciat?

LYS. Ne sis sollicita: nos, quod in nobis erit, nostratibus
persuadebimus.

LAMP. Nequicquam, quamdiu in triremes conferentur studia, et in Divæ æde
adservabitur immensa illa pecuniæ vis.

LYS. Sed et hoc etiam bene provisum et præcautum est: occupabimus enim
arcem hodie. Nam provectioribus ætate mulieribus hoc mandatum est
negotium, ut, dum nos hæc constituimus, sub specie sacrificandi occupent
arcem.

LAMP. Omnino fieri possit: etenim sic bene autumas.

LYS. Cur ergo non hæc quamprimum, ô Lampito, jurejurando confirmamus, ut
irrupta sint?

LAMP. Jusjurandum modo concipito, ut juremus.

LYS. Recte autumas. Ubi est Scythæna?[PG20] quo spectas? Pone in
conspectu clypeum supinum: et mihi det hostias aliquis.

MYRR. Lysistrata, quo sacramento nos adstringes?

LYS. Quonam? In clypeum, ut Æschylum aiunt fecisse quondam, ove
mactata—[PG21]

MYRR. Ne, quæso, mea Lysistrata, juraveris in clypeum quicquam super
pace.

LYS. Quodnam erit ergo jusjurandum?

MYRR. Si sumtum alicunde album equum immolemus, et super eo juremus.

LYS. Quorsum album equum?

MYRR. Sed quomodo jurabimus nos?

LYS. Edepol tibi dicam, si velis. Collocato supino grandi calice
nigro, in eum immolemus Thasii[PG22] vini urceum, et juremus aquam[7]
in calicem nos non infusuras.

LAMP. Dii boni, quale juramentum! dicere nequeam quantum illum
probem. Intus efferat aliquis foras calicem et urceum.

LYS. O carissimæ mulieres, quanta vis fictilium! hoc sumto calice statim
quis hilarabitur: eum depone, et hostiam mihi prehende. O Suada domina,
et amicitiæ phiala, propitia mulieribus accipe hæc sacra.

MYRR. Boni coloris est sanguis et pulchre profluit.

LAMP. Quin etiam, ita me Castor amet, suave olet.

LYS. Sinite primam me, ô mulieres, jurare.

MYRR. Non, per Venerem; nisi sortita fueris.

LYS. Prehendite omnes calicem, ô Lampito, dicatque pro vobis una,
quæcunque ego dixero; vos vero in eadem jurabitis et rata habebitis:
_Nec adulter, nec vir ullus est—_

MYRR. _Nec adulter, nec vir ullus est._

LYS. _Qui ad me accedet rigente nervo._ Dic.

MYRR. _Qui ad me accedet rigente nervo._ Papæ! labant genua mea,
o Lysistrata.

LYS. _Domi casta degam ætatem—_

MYRR. _Domi casta degam ætatem._

LYS. _Crocotam gestans et comta—_

MYRR. _Crocotam gestans et comta._

LYS. _Ut meus vir quam maxime incendatur—_

MYRR. _Ut meus vir quam maxime incendatur._

LYS. _Nec unquam sponte viro meo morem geram—_

MYRR. _Nec unquam sponte viro meo morem geram._

LYS. _Si vero me invitam vi cogat—_

MYRR. _Si vero me invitam vi cogat._

LYS. _Maligne ei præbebo et motus non addam._

MYRR. _Maligne ei præbebo et motus non addam._

LYS. _Non tollam calceos sursum ad lacunar._

MYRR. _Non tollam calceos sursum ad lacunar._

LYS. _Non conquiniscam instar leœnæ in cultri manubrio._

MYRR. _Non conquiniscam instar leœnæ in cultri manubrio._

LYS. _Hæc si rata habeam, liceat mihi hinc bibere._

MYRR. _Hæc si rata habeam, liceat mihi, hinc bibere._

LYS. _Si vero transgrediar, aqua impleatur calix._

MYRR. _Si vero transgrediar, aqua impleatur calix._

LYS. Vosne omnes jurejurando hæc firmatis?

CAL. Ita, per Jovem.

LYS. Age, ego sacrificabo hanc hostiam.

MYRR. Partem modo, ô cara, ut statim ab initio amicæ inter nos
simus.

LAMP. Quis ille clamor?

LYS. Hoc illud est, quod dicebam. Nam mulieres arcem Deæ jam
occuparunt. Sed, ô Lampito, tu quidem abi, et res vestras compone: has
autem relinque nobis hîc obsides. Nos vero cum ceteris, quæ sunt in
arce, mulieribus, una occludamus ingressæ ostium repagulis.

MYRR. Nonne putatis contra nos suppetias venturos mox viros?

LYS. Flocci eos non facio.[8] Non enim tantas minas, nec tantum ignem
ferentes venient, ut claustra hæc reserare possint, nisi ea, qua
diximus, conditione.

MYRR. Nunquam certe, ita me Venus amet. Frustra enim nos mulieres
vocaremur invictæ et scelestæ.


CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM, STRATYLLIS, PROVISOR, MULIERES QUÆDAM.


CHOR. SEN. Perge, Draces;[PG23] præi pedetentim, etsi dolet tibi
humerus, ferenti tantum onus virentis olivæ.

SEMICH. Profecto multa præter spem eveniunt in longa ætate.
Vah! quis enim unquam sperasset, ô Stymmodore, se auditurum, ut
mulieres, quas pavimus domi, malum manifestum, obtinerent sacrum
simulacrum, et occuparent arcem meam, pessulisque et claustris
vestibulum occluderent?

SEMICH. Sed quam citissime properemus ad arcem ire, ô
Philurge, ut circumponentes hos caudices ipsis, quotquot hoc facinus
instituerunt et aggressæ sunt, pyra una aggesta, incendamus nostris
manibus omnes, uno animo: inprimis autem Lyconis uxorem. Non enim, ita
mihi Ceres propitia sit, quoad ego vixero, nobis illudent. Nam nec
Cleomenes,[PG24] qui arcem prius occupavit, abivit sine malo suo: sed
is, licet Laconicos spiritus gerens, abscessit, armis mihi traditis,
exiguam plane et detritam habens lacernam, squalidus, sordidatus,
hirsutus, inde a sex annis illotus. Ita oppugnavi ego virum illum tamen,
per sedecim ordines disposito exercitu, dormiens ad portas. Harum vero,
quæ Euripidi et diis omnibus invisæ sunt, ego non reprimam præsens
audaciam tantam? Ne ergo amplius in Tetrapoli meum sit tropæum. Sed enim
hoc mihi viæ conficiendum superest, acclive istud spatium, ad arcem, quo
propero; et danda opera, ut protelo ducamus hæc ligna sine jumento; nam
mihi bajularii vectes humerum comprimunt. Attamen ire oportet, et
sufflare ignem, ne forte extinctus imprudentem me deficiat, quum ad
finem viæ pervenero. Fu, Fu. Dii boni, qui fumus! Quam vehemens, ô dive
Hercules, adoriens me ex olla, uti rabiosus canis, mordet mihi oculos!
Et est Lemnius[PG25] ignis iste omnino: non enim alioqui morsu sic
læsisset gramias meas. Festina ad arcem et fer opem Divæ: quando enim ei
magis quam nunc succurremus? Fu, fu. Dii boni, qui fumus! Istic quidem
ignis deûm favore vigilat et vivit. Quidni ergo, depositis hic vectibus,
viteam facem in ollam immittimus, accendimus, et in januam arietamus? Et
nisi, quum eas vocabimus, arcis claustra laxent mulieres, incendere
oportet fores, et fumo premere. Deponamus jam onus. Vah! quantus fumus!
papæ! Quis e Samiæ expeditionis ducibus nobis opitulabitur, manumque
vectibus admovebit?[PG26] Desierunt tandem illi dorsum meum premere. At
tuum est, olla, carbones excitare: fac tædam incensam quamprimum mihi
feras. Diva Victoria ades, daque nobis, ut mulierum, quæ arcem tenent,
præsentem istam audaciam reprimamus, et tropæum erigamus.

CHOR. MUL. Flammam et fumum videor mihi cernere, ô mulieres, tanquam
ardentis ignis: festinandum est ocius.[9] [PG27]

SEMICH. Vola, vola, Nicodice, priusquam incendantur Calyca et Critylla,
flatu undique oppressæ, a legibus durissimis et perditis senibus.

SEMICH. At hoc timeo: num tardiore gradu succurro? nam, postquam primo
diluculo urnam e fonte ægre implevi, ob turbam et tumultum et strepitum
ollarum, inter ancillas stigmatiasque servos pulsata, raptim sublata
urna, popularibus meis adustis nunc demum aquam ferens succurro. Audivi
enim capulares senes, stipites ferentes, tanquam balneum calefacturos,
trium circiter talentûm pondere, impetu ad arcem ire, atrocissimis
verbis minaciter dicentes, comburendas esse sceleratas mulieres: quas,
ô Diva, ne videam ego ambustas unquam, sed Græciam et cives nostros
earum opera bello et furore liberatos. Eapropter, aurea galea fulgens
urbis Præses, tuas sedes occuparunt: teque voco adjutricem, si quis
illas vir incenderit, ut feras nobiscum aquam.

STRAT. Omitte, oh! quid hoc est, viri improbissimi? Nunquam enim probi,
aut pii hoc fecissent viri!

CHOR. SEN. Hanc rem inexpectatam cernimus nobis evenire: mulierum examen
foribus[10] succurrit.

CHOR. MUL.  Quid nos formidatis? numquid multæ videmur esse? atqui
partem nostrûm decem-millesimam nondum videtis.

CHOR. SEN.  O Phædria, hasce garrire tam multa sinemus? nonne oportet
aliquem nostrûm has verberando baculum frangere?

CHOR. MUL. Deponamus jam urnas nos etiam humi, ut ne impedimento mihi
sit, si quis manum admoverit.

CHOR. SEN. Næ hercle, si quis jam maxillas istarum, tanquam
Bupali,[PG28] bis aut ter tutudisset, vocem non haberent.

CHOR. MUL. Atqui en, tundat aliquis: stans ego os præbebo, et nunquam
alia canis testiculis te prehendet.

CHOR. SEN. Ni taces, verberando te senectutis meæ vires exhauriam.

CHOR. MUL. Accede modo, et digito tange Stratyllida.

CHOR. SEN. Quid, si contundam eam pugnis? quid mihi facies mali?

CHOR. MUL. Mordicus tibi pulmones et intestina extraham.

CHOR. SEN. Non est Euripide poëta sapientior. Nullum enim animal æque
impudens est, atque mulieres.

CHOR. MUL. Tollamus nos aquæ urnam, ô Rhodippe.

CHOR. SEN. Cur tu, ô diis invisa, huc venisti cum aqua?

CHOR. MUL. Tu vero cur cum igne, senex Acheruntice? an ut teipsum
combusturus?[11]

CHOR. SEN. Ego, ut aggesta pyra incendam tuas amicas.

CHOR. MUL. Ego vero, ut tuam pyram ista restinguam aqua.

CHOR. SEN. Tu meum ignem restinguas?

CHOR. MUL. Res ipsa mox indicabit.

CHOR. SEN. Nescis, an ista lampade mox te ustulem?

CHOR. MUL. Si forte sordes habes, balneum tibi præbebo.

CHOR. SEN. Tu mihi balneum, obsoleta?

CHOR. MUL. Et quidem nuptiale.

CHOR. SEN. Audistin' ejus audaciam?

CHOR. MUL. Enimvero libera sum.

CHOR. SEN. Reprimam ego tibi hunc clamorem.

CHOR. MUL. Sed non amplius judex in Heliæa sedebis.[PG29]

CHOR. SEN. Incende comas ejus.

CHOR. MUL. Tuæ sunt partes, ô Acheloë.

CHOR. SEN. Væ misero mihi!

CHOR. MUL. Num calida erat?

CHOR. SEN. Quid calida? nonne desines? quid facis?

CHOR. MUL. Irrigo te, ut regermines.

CHOR SEN. Sed aridus jam sum et tremulus.

CHOR. MUL. Itaque, quum ignem habeas, teipsum tepefacies.

PROV. Satin' emicuit mulierum luxuria, et tympanorum pulsatio, et
frequentes Bacchationes, et illa in ædium tectis Adonia[PG30]
celebrantium lamenta, quæ ego, quum essem in concione,[PG31] audiebam. Demostratus[PG32] enim, dignus ille hercle qui male pereat, dicebat
navigandum esse in Siciliam: mulier autem tripudians, _hei, hei, Adoni_,
inquit. Porro Demostratus dicebat milites gravis armaturæ esse
conscribendos e Zacyntho:[PG33] mulier autem in tecto temulenta,
_Plangite Adonin_, ait. Contra omni studio enitebatur diis invisus ille
et scelestus Cholozyges.[PG34] Tales earum sunt obscenæ cantilenæ.

CHOR. SEN. Quid, si audias harum insolentiam? quæ tum aliis contumeliis
nos adfecerunt, tum etiam effusis urnis nos lavarunt, ita ut vestes
nobis quatiendæ sint, tanquam si imminxissemus.

PROV. Merito sane, ita me Neptunus amet marinus. Quum enim nos adjutores
simus nequitiæ mulierum, easque luxuriam doceamus, hujusmodi nascuntur
ab illis consilia. Qui talia dicimus in officinis opificum: _O aurifex,
monili, quod fabricaveras uxori meæ, dum ea vesperi saltabat, glans
excidit ex foramine; mihi quidem navigandum est in Salaminem: tu autem,
si vacat, quovis pacto circa vesperam veni, et ei glandem inferas._[12]
Porro alius quispiam hæc ad sutorem dicit, juvenem, et qui penem habet
haudquaquam puerilem: _O sutor, uxoris meæ pedis digitulum premit
corrigia, utpote tenellum: hanc itaque tu meridie veniens, laxa, ut
latior fiat._ Talia ex istis evenire solent, siquidem ego, qui Provisor
sum, quum nunc, scriptis remigibus, pecunia opus sit, portis excludor a
mulieribus.[PG35] Sed nihil proderit ad hunc modum stetisse: cedo
vectes, ut illarum contumeliam retundam.

Quid obstupescis, miser? Tu etiam, quo respicis, qui nihil præter
cauponam spectas, nonne admotis ad portas vectibus eas istinc
revellitis? hinc ego etiam simul vellam.

LYS. Ne revellite: ultro enim ipsa exeo. Quid vectibus est opus? non
enim tam vectibus opus est, quam sana mente.

PROV. Siccine vero impurissima? ubi est Sagittarius? comprehende istam,
et manus ei post tergum liga.

LYS. Per Dianam juro, extremam mihi si manum admoverit, publicus sit
licet minister, flebit.[13]

PROV. Heus tu, pavesne? nonne corripies mediam, tuque cum isto una, et
properabitis ligare?

STRAT. Per Pandroson juro, si huic tantum manum injicies, mox cacabis
calcatus.

PROV. Ecce vero _cacabis!_ Ubi est alter sagittarius? Hanc primam
constringe, quia occepit loqui.

LYS. Per Luciferam Dianam juro, si hanc digito attigeres,[14] cyathum
mox petes.

PROV. Quid hoc est? ubi sagittarius? hanc retine. Faxo ego, ut desinatis
huc exire.

STRAT. Per Tauricam Dianam juro, si ad hanc accesseris, evellam tibi
capillos cum largo tuo fletu.

PROV. Heu me miserum! deseruit me sagittarius, sed mulieribus cedere
prorsus nos dedecet. Quin instructa acie obviam eis eamus, ô Scythæ.

LYS. Edepol ergo experiemini et apud nos intus esse quatuor cohortes
pugnacium mulierum armis instructarum.

PROV. Retorquete manus earum, ô Scythæ.

LYS. O sociæ mulieres, procurrite foras: ô quæ in foro semina, ova et
olera venditis: ô cauponæ, quæ allia et panes venditis, nonne trahetis,
nonne ferietis, nonne propulsabitis, nonne conviciabimini, nonne
impudenter agetis? desinite, recedite, spolia ne detrahite.

PROV. Hei mihi! quam male res successit meis sagittariis!

LYS. Sed quidnam arbitrabaris? an ancillas aggredi te putasti? aut
mulieribus bilem inesse non existimas?

PROV. Immo hercle perquam multam, si prope sit caupo.

CHOR. SEN. O qui multa incassum verba effudisti, Provisor hujus urbis,
cur cum hisce bestiis verbis velitationi te committis? nescis quali
balneo istæ nos modo laverint indutos vestibus, idque sine lixivio.

CHOR. MUL. Sed, ô bone, non oportet aliis temere admovere manum: sin hoc
feceris, omnino tibi tumebunt oculi.  Modeste enim ego, tanquam virgo,
sedere volo, nemini hîc molestiam adferens, ne festucam quidem loco
movens, dum ne quis me premat et irritet tanquam crabrones.

CHOR. SEN. O Jupiter! quid faciemus istis bestiis? hæc enim sunt
intolerabilia. Sed inquirendum tibi mecum est in hoc malum, quid
volentes Cranaam[PG36] occupaverint, curque petricosam inaccessam arcem,
sacrum templum. Sed interroga et ne crede, et adhibe omnia
argumenta. Turpe enim nobis inexploratam rem ejusmodi sinere nostra
negligentia.

PROV. Equidem hercle hoc primum cupio ex ipsis quærere: quid volentes
arcem nostram repagulis occlusistis?

LYS. Ut pecuniam salvam præstaremus, nec propter eam bellaretis.

PROV. Propter pecuniam ergo bellamus?

LYS. Quin cetera omnia turbata sunt. Pisander[PG37] enim, et qui
magistratus ambiunt, ut habeant quod depeculentur, semper aliquas turbas
concitare solent. Jam vero faciant quidquid libuerit: nam ex ista
pecunia nihil amplius deproment.

PROV. Quid facies ergo?

LYS. Rogas? Nos eam dispensabimus.

PROV. Vosne pecuniam dispensabitis?

LYS. Quid mirum tibi videtur? nonne utique domi penum omnem vobis
dispensamus?

PROV. Sed non eadem res est.

LYS. Quomodo non eadem?

PROV. Hinc bellum gerendum est.

LYS. At primum nihil opus est belligerare.

PROV. Quonam ergo alio modo servabimur?

LYS. Nos servabimus vos.

PROV. Vosne?

LYS. Nos vero.

PROV. Indignum hoc quidem.

LYS. Servaberis tamen, etiamsi nolis.

PROV. Rem atrocem dicis.

LYS. Stomacharis: attamen hoc tibi faciendum est.

PROV. Per Cererem, iniquum est.

LYS. Habenda salus est, ô bone.

PROV. Et si non opus mihi sit ea?

LYS. Eapropter multo magis.

PROV. Sed vobis unde in mentem venit, ut bellum et pacem curaretis?

LYS. Id vobis dicemus.

PROV. Dic igitur ocius, ne plores.

LYS. Ausculta jam, et conator manus comprimere.

PROV. Sed non possum: mihi enim præ iracundia difficile est eas
cohibere.

LYS. Ergo multo magis plorabis.

PROV. Istuc quidem, ô vetula, tuo capiti crocitaveris: tu vero mihi quæ
ad rem sint dicito.

LYS. Hoc agam. Superiore quidem bello et tempore tulimus patienter
modestia nostra vos viros, quidquid ageretis; non enim sinebatis nos
mutire, postea non placebatis nobis: sed sentiebamus satis quid
ageretis: domique sæpe audivimus vos magnis de rebus mala consilia
cepisse. Deinde interno dolore ægræ cum risu interrogabamus vos: _Quid
vobis hodie in concione constitutum est columnæ inscribere de pace?_
Tum[15] vir, _Quid hoc ad te_, aiebat, _nonne tacebis_? Et ego tacebam.

MUL. QUÆD. At ego nunquam tacuissem.

PROV. At plorasses, nisi tacuisses.

LYS. Ego vero domi tacebam. Audito forte alio quo deteriori consilio
vestro, quærere solebamus: _Mi vir, quî fit, ut hæc tam stulte agatis?_
At ille statim limis me intuens dicebat: _Nisi subtemen neveris, dolebit
tibi caput diu: bellum autem curabunt viri._

PROV. Recte quidem ille hercle dicebat.

LYS. Quonam modo _recte_, ô perdite, si nobis nec submonere vos licuit,
prava consilia agitantes? sed quum jam vos audiremus per compita palam
dicentes: _Non est vir in urbe, non hercle quisquam est alius;_ posthæc
statim Græciam servare communiter visum est mulieribus congregatis: cur
enim fuisset diutius expectandum? Si igitur nobis meliora suadentibus
vicissim volueritis auscultare et vicissim tacere, ut nos tunc, fieri
possit, ut vos restituamus.

PROV. Vosne nos restituatis? sane acerbum dictu et intolerabile.

LYS. Tace.

PROV. Tuone jussu, ô scelesta, taceam ego? idque præsertim quum flammeo
caput obtectum habeas? emori me malim.

LYS. Sed si istuc solum tibi est impedimento, flammeum hocce a me
acceptum circumpone capiti tuo, deinde tace. Hunc etiam sume
calathum, et succinctus lanam carpe, fabas esitans: _bellum autem
curabunt mulieres._

CHOR. MUL. Recedite, ô mulieres, ab urnis, ut et nos vicissim amicis
nostris opitulemur. Ego enim nunquam defetiscar saltando, neque
lassitudo molesta capiet genua mea: voloque adire omne periculum cum
istis, virtutis causa, quibus inest ingenium, inest gratia, inest
audacia, inest et sapientia, inest addicta reipublicæ virtus cum
prudentia conjuncta. Sed ô fortissimarum aviarum, et tactu urentium
matercularum progenies, ite animo ardenti et ne mitescite: nam adhuc
secundo vento curritis.

LYS. Sed si Cupido ille dulcis, et Cypria Venus, amorem vobis in sinum
et in femina inspiraverit; deinde vero si viris tentiginem jucundam
ingeneraverit, ut quasi baculos penes erigant, spero fore aliquando, ut
_Lysimachæ_ a Græcis vocitemur.

PROV. Quodnam ob facinus?

LYS. Si effecerimus, ut desinant cum armis in foro versari et insanire.

MUL. QUÆD. Maxime,[16] ita me Paphia Venus amet.

LYS. Nunc enim et qua ollæ, et qua venduntur olera, obambulant per forum
cum armis, quasi Corybantes.[PG38]

PROV. Ita hercle: sic enim fortes decet.

LYS. Profecto res est ridicula, si quis clypeum Gorgonis capite
insignitum tenens, emat coracinos.

MUL. QUÆD. Vidi equidem ecastor comatum quemdam equitum tribunum,[PG39]
qui equo insidens in æreum pileum injiciebat ovum a vetula sumtum.
Thrax vero alius peltam quatiens et jaculum, uti Tereus,[PG40]
terrefaciebat caricarum venditricem, et ficus maturas deglutiebat.

PROV. Quomodo igitur poteritis vos turbatas res multas sedare, et
dissolvere in regionibus?

LYS. Perfacile.

PROV. Quomodo? ostende.

LYS. Sicuti fila, quum nobis sunt turbata, sic prehendimus, et
subducimus fusis hac et illac; ita et bellum istud dissolvemus, si quis
sinat, diducentes id per legationes hac et illac.

PROV. Ex lana ergo et filis et fusis res periculosas, ô fatuæ, vos
putatis sedaturas?

LYS. Et vos, si vobis aliquid inesset sanæ mentis, ex nostro lanificio
sumto exemplo rempublicam administraretis.

PROV. Quidum? fac videam.

LYS. Primum quidem oportebat vos, tanquam lanam in balneo, eluentes
sordes, homines nequam præcipites ex urbe virgis expellere, et tribulos
seligere; et istos qui inter se cohærent, et sese trudunt, magistratus
affectantes, distrahere, eorumque capita defloccare: deinde omnes in
calathum carminare communem benevolentiam, immiscendo et inquilinos, et
si quis hospes aut amicus sit vobis; et si quis debeat ærario, hos
quoque immiscendo. Quin etiam urbes, quas deducti ex hac terra coloni
tenent, scire vos oportebat veluti glomeres quosdam nobis jacere,
seorsum singulas: deinde ab istis omnibus sumere oportebat filum, hucque
adducere, et omnia in unum cogere, deinde facere glomerem magnum, et ex
eo texere Populo lænam.

PROV. Nonne indignum est hæc istas lanæ instar purgare et glomerare, quæ
belli minime participes sunt?

LYS. Atqui, ô sceleratissime, plusquam duplum id ferimus, quæ primum
quidem peperimus filios, et armatos emisimus.

PROV. Tace: noli meminisse malorum.[PG41]

LYS. Deinde, quando oportet nos oblectari, et flore ætatis frui, solæ
cubamus ob militiam. At quod nostra intersit mittite: discrucior vero
propter virgines in thalamis consenescentes.

PROV. Non ergo et viri senescunt?

LYS. Edepol longe diversum est quod dicis. Vir enim peregre adveniens,
etiamsi canus sit, cito puellam ducit virginem: mulieris autem brevis
est opportunitas, quam nisi apprehendat, nemo vult eam ducere: sedet
autem omnia captans.

PROV. Sed quicunque senex penem adhuc arrigere valet—

LYS. Tu ergo cur non moreris? morti tempestivus es. Sandapilam emes:
utique mellitam tibi placentam pinsam. Sume hanc corollam et cinge
caput.

MUL. I. Et istas vittas accipe a me.

MUL. II. Et hanc cape coronam.

LYS. Quid tibi deest? quid desideras? Vade in navem; te Charon vocat: in
mora es, quominus in altum provehatur.

PROV. Nonne acerbum est hoc me pati? sed mehercle certum est ad collegas
ire cum isto ornatu, et meipsum iis ostendere.

LYS. Num expostulas, quod te non collocavimus?[PG42] sed post tertium
diem a nobis venient tibi summo mane tridualia parata.[PG43]

CHOR. SEN. Non amplius decet dormire, quicunque est liber; sed
accingamus nos, viri, ad hoc negotium. Jam enim hæc res plura et majora
olere facinora mihi videtur: et præcipue odoror Hippiæ tyrannidem;[PG44]
metuoque valde, ne Lacones aliqui viri huc convenerint in Clisthenis
domum, et has diis invisas mulieres dolo incitent, ut occupent opes
nostras, et mercedem, unde ego victitabam.[PG45] Indignum enim est ab
istis admoneri cives, easque, mulieres quum sint, loqui de æreo clypeo,
et insuper nobiscum agere de pace cum Laconibus, quibus non plus inest
fidei, quam hianti lupo. Sed, ô viri, hæc illæ texuerunt ad tyrannidem
occupandam. At enim nunquam mihi dominabuntur, siquidem cavebo, et
_gestabo gladium deinceps in myrti ramo_, et in foro stabo armatus prope
Aristogitonem.[PG46] Hoc modo autem stabo juxta ipsum: ipse enim mihi
auctor est, ut hujus diis invisæ vetulæ percutiam maxillam.

CHOR. MUL. At vos domum ingressos ne mater ipsa agnoverit. Sed, ô
carissimæ vetulæ, primum hæc humi deponamus. Nos enim, ô cives,
orationem exordimur civitati utilem; atque adeo merito: nam illa in
deliciis splendide educavit me. Septem annos nata statim arcana in
Minervæ pompa gestavi: deinde molitrix fui:[PG47] tum decennis, Dianæ
dominæ, fluenti crocota amicta, Brauroniis consecrata fui: demum adulta
virgo canistrum gestavi,[PG48] habens caricarum catenam. Numquid ego
debeo civitati suadere utilia? licet autem femina nata sim, absit
invidia, si meliora præsentibus adferam: nam symbolæ etiam ego particeps
sum, quippe quæ viros in commune adfero: vobis autem miseris senibus
nulla hujus pars est. Nam symbolam avorum, quæ dicitur, collatam ex
Medorum spoliis,[PG49] quum consumseritis, non vicissim adfertis
tributa: sed insuper etiam periculum est, ne a vobis perdamur. Num ergo
mutire licet vobis? Si autem molestus mihi eris, crudo hoc cothurno
buccam tibi percutiam.

CHOR. SEN. Annon hæc contumelia est magna? quin et incrementum res
captura mihi videtur magis. Sed obviam ire oportet huic malo, quicunque
coleatus est vir. Sed exomidem exuamus. Nam vir debet olere statim
virum, nec decet vestibus involutum esse. Sed agite lupipedes,[17]
quicunque ad Lipsydrium[PG50] convenimus, quum adhuc essemus: nunc
oportet, nunc adsumere rursus juvenile robur, et extollere totum corpus,
et decutere senium hocce. Si enim quis nostrûm hisce vel exiguam ansam
dederit, nihil remittent illæ ab adsiduo labore; verum et naves
fabricabunt, et adhuc conabuntur navalibus præliis decertare, et contra
nos navigare, ut Artemisia:[PG51] sin ad equitandum se convertant, deleo
dehinc equites nostros ex catalogo. Nam equo maxime[18] gaudet, eique
firmiter invehit mulier;[PG52] nec currente facile deciderit: specta sis
Amazonas, quas Micon pinxit in equis pugnantes cum viris.[PG53] Sed
istarum omnium in numellam indere hoc collum oportet.

CHOR. MUL. Ecastor, si me irritassis, suem meam laxabo jam, et faxo
hodie, ut vellicatus populares tuos inclames. Sed et nos, ô mulieres,
ocius exuamur, ut oleamus feminas pertinaciter iratas. Nunc ad me veniat
aliquis, ut ne amplius comedat allia neque fabas nigras. Nam si dixeris
tantum male, sum enim valde irata, _aquilæ parienti scarabæus tibi ero
obstetrix._[PG54]

MUL. QUÆD. Vos enim nihili faciam, si mihi vivat Lampito, et Thebana
amica nobilis Ismenia. Non enim potis eris, nec si septies decreta
facias, qui odio es, ô perdite, omnibus et vicinis. Nam et heri, quum
Hecatæ festum ludicrum instituerem, liberis meis amicam arcessivi ex
vicinia, puellam bonam et amabilem, Bœotiam anguillam: illi autem
negarunt se missuros propter tua decreta. Nec unquam hujuscemodi decreta
facere desinetis, priusquam vos aliquis crure arreptos in præceps
dejiciat.



CHORUS MULIERUM, LYSISTRATA, MULIERES QUÆDAM, CHORUS SENUM, SENEX
QUIDAM.


CHOR. MUL. Dux facinoris hujus et consili, cur mihi tristis exivisti ex
ædibus?

LYS. Malarum feminarum facta et muliebris animus anxiam me reddunt, et
sursum deorsum agunt.

CHOR. MUL. Quid ais? quid ais?

LYS. Vera, vera.

CHOR. MUL. Quid mali est? dic nobis, quæ amicæ tuæ sumus.

LYS. Sed turpe est dicere, et difficile reticere.

CHOR. MUL. Ne me celes, quid nobis evenerit male.

LYS. Prurimus libidine, ut brevissime dicam.

CHOR. MUL. Io Jupiter!

LYS. Quid Jovem inclamas? hæc sane ita habent. Equidem eas abstinere non
amplius possum a viris: aufugiunt enim. Primam quidem deprehendi foramen
pertundentem,[19] ubi Panos est sacellum: aliam e trochlea sese
devolventem: aliam vero transfugium parantem: porro unam, passeri
insidentem, jam volare cogitantem deorsum in domum Orsilochi,[PG55]
crinibus prehensam heri retraxi: omnesque prætextus extundunt domum
abuendi. Jam quædam earum venit. Heus tu, quorsum curris?

MUL. I. Domum ire volo: domi enim mihi est lana Milesia, quam tineæ
rodunt.

LYS. Quæ tineæ? nonne ibis retro?

MUL. I. Sed cito revortar, per Divas juro, dummodo in lecto extendero—

LYS. Ne extende, neque abeas usquam.

MUL. I. Sed lanamne perire sinam?

LYS. Ita, si necesse sit.

MUL. II. Me miseram, me miseram, ob amorgidem, quam reliqui domi non
decorticatam.

LYS. En alia, ad amorgin non decorticatam quæ egreditur. Redi huc.

MUL. II. At per Luciferam juro, me actutum inde huc redituram, ubi eam
decorticavero.

LYS. Noli decorticare: nam si tu istuc inceptaveris, itidem alia mulier
facere volet.

MUL. III. O diva Lucina, retine partum, donec in locum profanum ivero.

LYS. Quid nugaris ita?

MUL. III. Jamjam pariam.

LYS. Atqui heri non eras prægnas.

MUL. III. Verum hodie. Sed domum me ad obstetricem, ô Lysistrata,
dimitte quam primum.

LYS. Quam fabulam narras? quid habes hic duri?

MUL. III. Masculum infantem.

LYS. Non tu ecastor. Profecto ahenum habere quoddam videris cavum. Sciam
modo. O ridicula! sacram galeam habes, et prægnatem te esse dicis.

MUL. III. Et edepol prægnans[20] sum.

LYS. Cur ergo hanc habebas?

MUL. III. Ut, si me occupasset partus adhuc in arce, parerem in galeam
istam ingressa, ut columbæ.

LYS. Quid dicis? cur manifestæ rei verba prætendis? non lustricum galeæ
diem hic expectabis?

MUL. IV. At non possum amplius ne quidem dormire in arce, ex quo
serpentem illum ædituum vidi.

MUL. V. Ego vero misera pereo insomnia ob continuum titubantium[21]
noctuarum clangorem.

LYS. O scelestæ, mittite ficta ista portenta. Fortassis viros
desideratis. Nos vero nonne putas illis desiderio esse? sat scio,
molestas transigunt noctes. Sed, ô bonæ, sustinite fortiter, et durate
paululum adhuc. Nobis enim editum est oraculo, superiores nos futuras,
si seditionem inter nos non fecerimus. Sic autem habet oraculum.

CHOR. MUL. Dic nobis quid dicat.

LYS. Tacete jam.

_Sed quando hirundines trepidæ in unum locum convenerint epopas
fugientes, abstinebuntque a mentulis, tum finis erit malorum, et summa
faciet ima Jupiter altifremens._

CHOR. MUL. Supra jacebimus nos?

LYS. _Sin dissidium fecerint, et avolarint e sacro templo hirundines,
jam non videbitur avis ulla esse lascivior._

CHOR. MUL. Perspicuum edepol oraculum: ô Cœlites! ne jam
despondeamus animum lassitudine, sed ingrediamur. Etenim turpe erit, ô
carissimæ, si oraculo defuerimus.

CHOR. SEN. Fabulam volo narrare quandam vobis, quam olim ipse puer
audivi: sic autem habet. Erat adolescens quidam Melanion, qui fugiens
nuptias abiit in deserta, et in montibus habitabat: deinde lepores
venabatur, texens retia, et canem unum habebat. Nec amplius rediit
domum, propter odium: adeo mulieres abominatus est ille. Nos vero non
minus quam Melanion, qui sumus casti.[PG56]

SEN. QUID. Volo te osculari, vetula.

MUL. QUÆD. Non ergo cepam comedes.

SEN. Et sublato crure te calce ferire.

MUL. Silvam multam geris.

SEN. Nam et Myronides erat hispidus illa parta, nigroque podice,
timendus hostibus omnibus: sic etiam Phormio.[PG57]

CHOR. MUL. Et ego volo fabulam quandam vobis narrare Melanioni
respondentem. Timon[PG58] quidam erat implacabilis, inaccessis spinis
circumseptus faciem, Furiarum propago. Iste inquam Timon fugit propter
odium, multa mala imprecatus improbis viris. Sic ille rursus vestrûm
oderat malos viros semper: mulierum autem erat amantissimus.

MUL. QUÆD. Visne buccam tibi percutiam?

SEN. QUÆD. Haudquaquam timeo.

MUL. Sed crure feriam.

SEN. Cunnum ostendes.

MUL. Sed tamen non videbis, licet vetula sim, eum crinitum, at
deglabratum lucernæ flammula.



LYSISTRATA, MULIERES QUÆDAM, MYRRHINA, CINESIAS, PUER, CHORUS SENUM.


LYS. Io, io mulieres, venite huc ad me celeriter.

MUL. I. Quid est? dic mihi, quis est iste clamor?

LYS. Virum, virum video accedere furibundum, Veneris percitum orgiis.

MUL. II. O diva, Cypri, et Cytherorum, et Paphi regina, perge recta
via, quam institisti.

MUL. I. Ubi est, quisquis est?

LYS. Apud Cereris.

MUL. I. Ecastor, næ est aliquis. Nam quis esse possit?

LYS. Videte. Novitne aliqua vestrûm?

MYRR. Pol equidem novi: et est meus vir Cinesias.

LYS. Tuum sit munus torrere et versare illum, et decipere amando et non
amando, et omnia præbere, præter illa, quorum conscius est calix.

MYRR. Ne sollicita sis: faciam ista ego.

LYS. Quin et ego hic manens una tecum decipiam et uram istum. Vos autem
abite.

CIN. Hei mihi misero! quanta discrucior convulsione et tentigine, non
secus ac si in rota torquear!

LYS. Quis est iste, qui stat cis custodes?

CIN. Ego.

LYS. Vir?

CIN. Vir utique.

LYS. Nonne ergo hinc facesses?

CIN. Tu vero quænam es, quæ me ejicis?

LYS. Diurna speculatrix.

CIN. Per deos ergo obsecro, evoca mihi Myrrhinam.

LYS. Ecce vero! egone ut Myrrhinam tibi vocem? Tu autem, quis es?

CIN. Vir illius, Pæonides Cinesias.

LYS. O salve carissime: non enim obscurum apud nos est tuum nomen, nec
ignobile; semper enim te in ore habet uxor tua, et si ovum aut malum
sumat, _Cinesiæ sit hoc_, inquit.

CIN. Dii vostram fidem!

LYS. Ita est, per Venerem juro. Tum si de viris incidat sermo aliquis,
statim dicere solet uxor tua, _cetera omnia nugas esse præ Cinesia._

CIN. Agedum voca ipsam.

LYS. Quid? dabisne aliquid mihi?

CIN. Equidem hercle illico si velis. Habeo autem istud: quod itaque
habeo, do tibi.

LYS. Descendam igitur, et vocabo eam tibi.

CIN. Quam citissime ergo. Nam prorsus ingrata mihi vita est, ex quo
exivit illa domo: atque intrare tædet: desolata mihi videntur omnia:
neque unquam quicquam me juvat quod edo: nam riget mihi nervus.

MYRR. Amo equidem, amo illum: sed non vult a me amari. Proinde ne me ad
hunc vocaveris.

CIN. O dulcissima Myrrhinula, cur istæc agis? descende huc.

MYRR. Non ecastor ego illuc descendam.

CIN. Ne quidem me vocante, Myrrhina?

MYRR. Nihil enim mei indigens me vocas.

CIN. Egone nihil indigens? immo perditus.

MYRR. Abeo.

CIN. Noli, quæso: sed saltem puerulo ausculta. Heus tu, nonne vocas
matrem?

PUER. Mater, mater, mater.

CIN. Heus tu, quid agis? nonne te miseret pueruli sextum jam diem illoti
et mamma carentis?

MYRR. Utique miseret me: sed negligens est ei pater.

CIN. Descende, insana, pueruli gratia.

MYRR. Hem! quale est peperisse! descendendum; quid enim agam?

CIN. Mihi quidem junior illa videtur facta esse multo, et amabilius
intueri: et quod se difficilem præbet, meique fastidit, illud ipsum
nimirum est, quod me enecat desiderio.

MYRR. O dulcissime filiole mali patris, age deosculabor te dulcissimum
matri tuæ.

CIN. Cur, ô improba, hæc facis, aliisque obsequeris mulieribus? Et me
molestia, teque ipsam tædio adficis.

MYRR. Potin' es ut abstineas manum?

CIN. Quæ nobis autem domi sunt communia bona, perditum is.

MYRR. Parvi pendo illa.

CIN. An parvi pendis, quod tramam differunt gallinæ.

MYRR. Ita ecastor.

CIN. Veneris orgia non celebrasti tanto tempore. Nonne redibis?

MYRR. Haud pol ego, nisi pacem faciatis inter vos, et desinatis
belligerare.

CIN. Ergo, si tibi ita placet, id etiam faciemus.

MYRR. Ergo, si tibi ita placet, domum redibo: nunc autem quin redeam
sacramento teneor.

CIN. Saltem aliquantisper mecum decumbe.

MYRR. Non sane: etsi non possim negare te a me amari.

CIN. Amas? cur ergo non decumbis, ô Myrrhina?

MYRR. O ridende, num præsente puerulo?

CIN. Non hercle. Sed tu, ô Manes, fer eum domum. Ecce puerulus jam tibi
hinc amotus: tu vero non decumbes?

MYRR. Sed, ô perdite, ubi fieri id potest?

CIN. Ad Panos sacellum percommode.

MYRR. At quomodo in arcem casta redire potero?

CIN. Facillume in Clepsydra[PG59] si laveris.

MYRR. Scilicet, ô perdite, jurata pejerabo.

CIN. In caput meum vertat. De jurejurando ne sis sollicita.

MYRR. Agedum feram lectulum nobis.

CIN. Nequaquam: sufficit nobis humi cubare.

MYRR. Ita me Apollo juvet, ut ego te, quamvis turgentem libidine, non
reclinaverim humi.

CIN. Amat me valde, satis apparet, uxor.

MYRR. En, decumbe properans, et ego exuo vestes. At, perii! teges
efferenda est.

CIN. Quæ, malum, teges? haud mihi quidem.

MYRR. Ita mihi Diana propitia sit: turpe est enim super loris cubare.

CIN. Sine deosculer te.

MYRR. En.

CIN. Papæ! revertere huc ergo quam celerrime.

MYRR. En teges. Decumbe: jam exuo vestes. Sed, perii! cervical non
habes.

CIN. At nihil opus est mihi.

MYRR. At ecastor mihi.

CIN. Profecto penis hicce uti Hercules hospitio excipitur.[PG60]

MYRR. Surge, subsulta.

CIN. Jam omnia habeo.

MYRR. Itane omnia?

CIN. Agedum, ô aurea.

MYRR. Jam strophium solvo: tu vero memento, ne, quam dedisti de pace
ineunda, fidem fallas.

CIN. Peream hercle prius.

MYRR. Sed lodicem non habes.

CIN. Nec hercle opus est: sed futuere volo.

MYRR. Ne sis sollicitus, et istud facies: cito enim redeo.

CIN. Stragulis perdet me hæc femina.

MYRR. Erigere.

CIN. At iste jamdudum erectus est.

MYRR. Vin' ut te inungam?

CIN. Ne hoc Apollo sirit.

MYRR. Per Venerem, velis nolis, inungere.

CIN. Utinam, ô supreme Jupiter, effusum fuisset istuc unguentum!

MYRR. Porrige manum, sume et inungere.

CIN. Istuc hercle unguentum minime est suave, nisi terendo bonum sit;
nec concubitum olet.

MYRR. Me miseram! Rhodium unguentum extuli.[PG61]

CIN. Bonum est: hoc mitte, ô fatua.

MYRR. Nugaris.

CIN. Qui illum dii omnes perduint, qui primus coxit unguentum!

MYRR. Cape hoc alabastrum.

CIN. Sed aliud habeo. At tu, ô perdita, decumbe, et ne fer mihi
quicquam.

MYRR. Istuc agam, ita me Diana amabit. Calceos igitur exeo. Sed, ô
carissime, vide, ut decernas aliquid de pace facienda.

CIN. Consulam—Perdidit me et adtrivit mulier tum aliis omnibus, tum quod
me excoriatum relinquens abiit. Hei mihi! quid faciam? quem futuam,
postquam spe excidi potiundæ pulcherrimæ? quomodo hancce educabo? ubi
Cynalopex? loca mihi mercede nutricem.[PG62]

CHOR. SEN. In maxumis malis, ô infelix, et animi angore cruciaris; et me
tui miseret. Heu! heu![22] Quinam renes possint durare? quis animus? qui
colei? quis lumbus? quis penis intentus, nec mane permolens aliquam?

CIN. O Jupiter! quam diræ convulsiones!

CHOR. SEN. Ita de te merita est execrabilis et scelesta illa.

CIN. Immo hercle cara et dulcissima.

CHOR. SEN. Quid, malum, _dulcissima?_ Scelerata, scelerata utique. O
Jupiter, ô utinam ipsam, velut acervos acerum, magno venti turbine
contortam et rotatam auferas, deinde dimittas: illa autem rursus feratur
in terram: deinde repente in mentulam incidat et infigatur!



CADUCEATOR LACEDÆMONIORUM, PROVISOR, CHORUS SENUM, CHORUS MULIERUM.


CAD. Ubi Athenarum est Senatus, aut ubi sunt Magistratus? Volo aliquid
novi dicere.

PROV. Tu vero quis es? utrum homo, an Conissalus?[PG63]

CAD. Caduceator ego sum, ô stulte: testor deos geminos: veni Sparta,
pacis conciliandæ gratia.

PROV. Ergone advenisti hastam sub axilla gerens?

CAD. Non ego hercle.

PROV. Quo te versas? quidve prætendis sagum? an dolent tibi inguina ex
itinere?

CAD. Ineptus mecastor est hic homo.

PROV. Sed arrigis, impurissime.

CAD. Non ego hercle: noli nugari.

PROV. At quid est hoc tibi?

CAD. Scytala Laconica.[PG64]

PROV. Sit modo hæc scytala Laconica: sed mihi, tanquam scienti, dic
verum: quomodo sese res vestræ habent Lacedæmone?

CAD. Erecta est universa Lacedæmon, et socii omnes arrigunt:
Pellena[PG65] opus est.

PROV. Undenam istud malum in vos inguit? num a Panos ira?

CAD. Non. Principium quidem sola Lampito: deinde ceteræ simul Spartanæ
mulieres uno conensu viros a cunnis abegerunt.

PROV. Quomodo ergo habetis?

CAD. Ærumnis conficimur: nam per urbem incurvi ambulamus, tanquam
lucernas gestantes: mulieres autem ne tangi quidem sibi cunnum a nobis
patiuntur, priusquam omnes unanimi consilio pacem faciamus cum Græcia.

PROV. In hanc rem undique conjurarunt mulieres: nunc demum
intelligo.[23] Sed quamprimum renuntia, ut de pace legatos plena cum
potestate huc mittant: ego vero Senatui dicam, ut alios hinc lectos
mittant legatos, ostendens hunc penem.

CAD. Volabo: nam optime prorsus autumas.

CHOR. SEN. Nulla est bestia muliere inexpugnabilior, nec ignis, nec ulla
pardalis tam impudens.

CHOR. MUL. Hæc vero ita esse intelligis,[24] et bellum geris, dic mihi,
quum tibi nunc, ô improbe, liceat certam me habere amicam.

CHOR. SEN. Equidem mulieres odisse non desinam.

CHOR. MUL. Sed quando voles, desines: nunc autem non patiar te nudum sic
esse: video enim, quam sis ridiculus. Verum accedam, et tibi hanc
exomidem induam.

CHOR. SEN. Istuc quidem hercle non perperam facitis: verum præ iracundia
illam modo exui.

CHOR. MUL. Primo quidem vir videris: deinde non es ridiculus: et nisi
mihi molestus fuisses, ego tibi hanc bestiolam, quæ oculo tuo nunc
insidet, prehensam exemissem.

CHOR. SEN. Hoc nimirum erat, quod me cruciabat, mordaculus ille. Erue
id: et ubi detraxeris, ostende mihi. Nam dudum hercle oculum mihi
morsicat.

CHOR. MUL. Sed faciam id, etsi homo sis morosus. O Jupiter! ingens
utique aspectu culex inest tibi. Nonne vides? annon iste culex est
Tricorysius?[PG66]

CHOR. SEN. Edepol me beasti. Nam dudum me fodiebat, quasi puteum
faceret: itaque, postquam exemtus est, fluit mihi lacrima largiter.

CHOR. MUL. Sed detergam ego te, etsi valde sis malus; et osculabor.

CHOR. SEN. Ne osculeris.

CHOR. MUL. Velis nolis, tamen.

CHOR. SEN. Male pereatis, ut estis ingenio ad blandiendum composito! et
est vetus illud verbum vere et non perperam dictum: _Neque cum
perniciosissimis, neque sine perniciosissimis._

CHOR. MUL. Sed nunc tecum paciscor, me deinceps nec facturam amplius
vobis, nec passuram a vobis quicquam mali: sed jam cœtu facto incipiamus
una canticum. Ita nos, ô viri comparamus, ut nulli civium ne
minimum quidem male dicamus: sed contra potius omnia bona et dicamus et
faciamus: etenim sufficiunt præsentia hæc mala. Sed profiteatur
quicunque vir aut femina pecunia eget, et accipere vult minas duas aut
tres:[PG67] nam plurimum est intus, nosque habemus cruminas: et si
aliquando Pax exoriatur, quicunque nunc mutuabitur, is quæ a nobis
acceperit nunquam reddet. Convivio autem excepturæ sumus hospites
quosdam Carystios,[PG68] viros bonos et fortes: et est nonnihil pultis:
et porcellus erat mihi, quem mactavi: sicque carnes habebitis teneras et
bonas. Venite ergo in domum meam hodie: tempori autem oportet hoc facere
lotos, vos ipsos et liberos vestros; deinde intro ire, nec quemquam
interrogare: sed recta ingredi, tanquam in domos vestras,
strenue. Fortassis autem janua erit clausa.[PG69]

CHOR. SEN. Sed e Sparta isti legati, trahentes barbas, adveniunt,
quasi paxillum, cui porcelli adligantur,[PG70] circa femora
habentes.[25]



CHORUS SENUM, LEGATI, LACEDÆMONIORUM, POLYCHARIDES, LYSISTRATA, CHORUS
MULIERUM, CIRCUMFORANEI QUIDAM, FAMULUS, ATHENIENSIS QUIDAM.


CHOR. SEN. Primum quidem, ô Lacones, salvete: deinde dicite nobis quo
in statu huc veneritis.

LEG. Cur vobis rem multis verbis narremus? cernere licet, quo in statu
venerimus.

CHOR. SEN. Papæ! huic malo intenduntur nervi perquam vehementer;
gliscitque fervor pejorem in modum.

LEG. Res verbis adumbrari nequit: quid verbis opus est? sed veniat quis,
et quo tandem pacto voluerit, pacem nobis constituat.

CHOR. SEN. Atqui et istos conspicor indigenas, tanquam luctatores
pueros, a ventre rejicientes vestes, ita ut athleticum quid hic morbus
videatur.

POL. Quis indicet nobis Lysistratam, ubi sit? nam viri adsumus et nos
hujuscemodi.

CHOR. SEN. Et alter hic morbus alteri congruit. Numquid mane tentigo
vos capit?

POL. Immo perimus, dum hoc experimur. Quare, nisi pacem quis inter nos
ocius conciliet, fieri non poterit, quin Clisthenem futuamus.[PG71]

CHOR. SEN. Si sapitis, vestes sumetis, ut ne quis eorum, qui
Hermas[PG72] truncant, vos videat.

POL. Recte, ita me Jupiter amet, autumas.

LEG. Ita me Castores, recte omnino. Agedum amiciamur.

POL. Salvete, ô Lacones: turpe est, quod nobis accidit.

LEG. O Polycharida, male utique nobis fuisset, si vidissent isti viri
mentulas nostras[26] erectas.

POL. Agite, Lacones, aperte profitendum est: quare huc
advenistis?

LEG. De pace legati.

POL. Recte dicitis; et nos ob eam rem. Quidni ergo vocamus
Lysistratam, quæ sola nos conciliare possit?

LEG. Ita edepol, et, si vultis, Lysistratum.

CHOR. SEN. Sed nihil opus est, ut videtur, a vobis eam evocarier:
ipsa enim, re audita, egreditur.

POL. Salve mulier omnium fortissima: nunc te decet esse formidabilem,
probam, simplicem, gravem, mitem, callidam. Nam primarii Græciæ viri,
tuis illecebris capti, tibi permiserunt, et communi consilio
commiserunt querelas suas.

LYS. Sed non difficile negotium est, si quis subantes eos offendat, et
mutuo masculæ Veneris usu abstinentes. Sed mox scibo. Ubi est Pax? adduc
primum Laconas prehensos manu, sed non dura, nec superba, neque, ut viri
nostri solebant, invenuste;[PG73] sed, ut mulieres decet, familiariter
omnino. Si tibi quis manum non dederit, mentula prehensum duc. Age tu
etiam Athenienses duc istos, qua concedent parte prehensos. Vos Lacones,
state huc prope me: vos autem istinc, et verba mea percipite. Mulier
quidem sum: mens tamen inest mihi: et primum quidem a natura mihi
inditum fuit, ut recte sentirem: tum, præceptis multis e patre meo et
senioribus auditis, erudita sum non male. Volo autem vos communi
argumento increpare, idque merito: qui, licet eadem aqua lustrali aras
conspergatis, tanquam cognati, Olympiæ, Pylis, Delphis, (Quot alia
memorarem loca, si vellem esse prolixior?) quum non desint barbari
hostes, tamen infestis exercitibus Græcos et eorum urbes
pessundatis. Communis quidem ista oratio hactenus mihi finitur.

POL. At ego tentigine pereo.

LYS. Deinde vos Lacones, nam ad vos me convertam, nonne scitis, ut olim
huc veniens Periclides Laco,[PG74] Atheniensibus supplex, ad aras sedit,
pallidus, in purpureo amictu, auxiliares copias petens? nam tunc vos
urgebat Messena, et una Neptunus terram quatiens. At Cimon cum quatuor
millibus armatis profectus universam servavit Lacedæmonem. His ab
Atheniensibus acceptis beneficiis, vastatis terram, cujus talia sunt in
vos merita.

POL. Injurii sunt isti hercle, ô Lysistrata.

LEG. Injurii sumus: sed vix dici potest, quam pulcher sit hujus culus.

LYS. At putasne me vos Athenienses absoluturam culpa? nonne meministis,
ut vicissim Lacones, quando servilibus tunicis induti eratis, venientes
armati, multos occiderunt Thessalos, multosque Hippiæ amicos et socios,
soli suppetias vobis ferentes illo die, et restituta vobis libertate,
pro servili tunica populum vestrum pallio amicierunt denuo?

LEG. Nondum vidi mulierem præstantiorem.

POL. At ego cunnum nunquam pulchriorem.

LYS. Cur ergo, quum tam multa et præclara merita vestra exstent,
pugnatis, et non desistis a malitia? cur non reconciliamini? age, quid
obstat?

LEG. Nos quidem volumus, si quis nobis encyclum istud reddere velit.

LYS. Quodnam, ô bone?

LEG. Pylum, ut dudum eam flagitamus et captamus.

POL. Illud quidem vobis nunquam eveniet, per Neptunum juro.

LYS. Concedite illis, ô boni.

POL. Postea quamnam movebimus?

LYS. Aliud reposcite pro isto castellum.

POL. Perii! date igitur nobis hunc Echinuntem primo, et Maliensem
sinum pone adjacentem, et Megarica Crura.[PG75]

LEG. Non edepol omnia, ô insane.

LYS. Sinite, ne contende de Cruribus.

POL. Jam exuta veste nudus arare volo.

LEG. At pol ego stercus convehere quamprimum.

LYS. Ubi pax vobis reconciliata fuerit, istuc facietis. Sed si de pace
vobis constat sententia, deliberate, et socios adeuntes rem cum iis
communicate.

POL. Nam quos, ô bona, socios? arrigimus. Annon idem nostris
sociis videbitur, omnibus futuendum esse?

LEG. Sic edepol meis.

POL. Immo hercle Carystiis.

LYS. Recte dicitis. Nunc curate ut puri sitis, ut nos mulieres in arce
convivio vos excipiamus de illis quæ in cistis habemus. Jusjurandum et
fidem illic invicem date, deinde uxore sua accepta, vestrûm unusquisque
abibit.

POL. Sed eamus quam citissime.

LEG. Duc quo tu vis.

POL. Ita hercle, quam celerrime.

CHOR. MUL. Stragulas vestes et lænas, et xystidas, et aurea vasa,
quidquid est mihi, sine invidia volo omnibus præbere, ut ferant
suis liberis, si quando alicujus filia canistrum in sacris gestet.
Omnibus vobis dico, ut sumatis nunc de meis opibus e domo mea, et nihil
tam bene obsignatum esse, quin ceram revellatis, et quæ intus condita
sunt auferatis. Sed qui omnia circumspexerit, nihil videbit, nisi quis
vestrûm acutius cernit, quam ego.[PG76] Si vero alicui cibus deest, quo
vernas et parvulam sobolem numerosam pascat, licet a me sumere contritas
fruges: at est panis unius chœnicis, aspectu valde magnus. Quisquis
igitur vult pauperum, eat in domum meam saccos habens et peras,
accepturus fruges: Manes autem servus meus eis indet. Verumtamen ad
januam meam ne quis accedat, prædico: sed caveat canem.[PG77]

CIRC. Aperi januam.

FAM. Nonne vis loco cedere? Vos, quid sedetis? Num vultis, ut ego
lampade hac vos comburam? molesta est hæc statio.

CIRC. Non recedam.

FAM. Sed si omnino id faciendum est, ut vobis gratificemur, durabimus.

CIRC. Et nos tecum una durabimus.

FAM. Nonne abitis? Male erit vestris capillis et flebitis largiter. Non
abitis, ut Lacones ex ædibus quiete abeant rerum omnium saturi?

ATH. QUID. Nunquam equidem vidi tale convivium. Faceti utique erant
Lacones: nos autem in vino convivæ sapientissimi.

CHOR. SEN. Recte autumas, quia sobrii insanimus. Quod si Athenienses me
audient, madidi semper obibimus legationes ubicunque.[27] Nunc enim si
quando Lacedæmonem venimus sicci, statim circumspicimus, ecquid turbare
possimus. Itaque quid dicant, non audimus: quæ vero non dicunt, hæc
suspicamur perperam: et nuntiamus non eadem de iisdem rebus. At nunc
omnia placuerunt, ut si quis cantaret Telamonis,[PG78] quum cantare
debuisset scolion Clitagoræ, tamen laudaremus, et insuper pejeraremus.

FAM. Sed isti rursus huc conveniunt. Nonne facessitis, verberones?

CIRC. Ita hercle: jam enim intus egrediuntur convivæ.

LEG. O Polycharida, cape tibias, ut ego tripudiem et canam lepide in
Athenienses et nos simul.

POL. Quin tu cape tibias, per deos obsecro: nam nihil me magis
oblectat, quam si vos saltantes conspicer.

LEG. Excita, ô Mnemosyne, juvenes hosce, et meam Musam, quæ nostra et
Atheniensium præclara facta novit: quando hi quidem ad Artemisium,[PG79]
diis similes, impetum fecerunt in naves hostiles, et Medos vicerunt. Nos
vero Leonidas[PG80] ducebat, tanquam apros, exacuentes dentem: plurima
autem circa ora spuma efflorescebat, plurimaque simul defluebat
cruribus. Erant enim viri Persæ numero non pauciores, quam arena.
Silvarum potens Diana venatrix, huc ades, virgo diva, ad fœdus nostrum,
ut concordiam nostram diu tuearis, utque jam deinceps amicitia permaneat
facilis, inito fœdere; et astutiam vulpinam missam faciamus: ô huc ades,
ô venatrix virgo.

LYS. Agite nunc rebus bene peractis ceteris, abducite istas, ô Lacones;
has autem, vos: vir apud mulierem, et mulier stet apud virum. Et deinde
ob felicem rerum successum, choreis in deorum honorem ductis, caveamus
deinceps rursus peccare.

CHOR. ATHEN. Adduc chorum, adduc etiam Gratias: præterea Dianam
advoca; advoca etiam geminum Dianæ, chori ducem, Pæanem benignum: advoca
Nysium, cui cum Mænadibus oculi sunt flagrantes: Jovemque igni coruscum,
et conjugem venerandam advoca beatam: deinde vero deos, quibus testibus
utemur non obliviosis circa magnanimam pacem, quam fecit diva
Cypris. Alalæ io Pæan, tollite vos sublimes, io! tanquam victoria
potiti, io! Euœ, euœ; Euæ, euæ. Lacon, tu jam profer cantilenam novam
post novam.

CHOR. LAC. Taygetum amabilem relinquens, rursus veni Musa Lacæna,
venerandum nobis celebrans Amyclarum deum, et Chalciœcam Minervam,
Tyndaridasque fortes, qui ad Eurotam ludunt.[PG81] Eia naviter
ingredere, levem pallii quatiens institam, ut Spartam celebremus, cui
deorum chori sunt curæ, et pedum strepitus: puellæ vero propter Eurotam,
ut pulli equini, subsultant, crebro pedum pulsu festinantes, comasque
quassant, tanquam Bacchæ thyrsis ludentes. Præit autem Ledæ filia casta,
dux chori pulchra. Sed age manu fluxos capillos implica vittæ, et
pedibus salta, salta ut cerva: plausum simul fac choreis utilem, et
divarum fortissimam Chalciœcam celebra, bellatricem.


FINIS.



Transcriber's Footnotes:

The following notes list typos in the "Oxford"-text that have been
eliminated as well as differences between the "Oxford" and the
"Leipzig"-versions.


[1] Leipzig: "existumant"

[2] Leipzig: "optumum"

[3] Leipzig: "De Athenis autem nil tale ominabor: aliud te suspicari
velim.

[4] Missing in Leipzig-ed.

[5] Missing in Leipzig-ed.

[6] Typo in Oxford: "perpitam". Leipzig has "perditam".

[7] Leipzig: "et iuremus in calicem nos non infusuras."

[8] Leizpig: "Flocci eos facio."

[9] Leipzig: "festinandum et ocius"

[10] Leipzig: "mulierum examen foris succurrit."

[11] Leipzig: "an ut humanum exuras tibi?"

[12] Leipzig: "et ei glandem inseras."

[13] Leipzig: "Per Dianam iuro, extremam mihi si manum admoverit, quum
sit publicus minister, flebit."

[14] Leipzig: "si hanc digito attigeris"

[15] Leipzig: "Tam vir"

[16] Leipzig: "Maxume"

[17] Leipzig: "lupides"

[18] Leipzig: "maxume"

[19] Leipzig: "Primam quidem deprehendi foramen repurgantem"

[20] Leipzig: "Et edepol prægnas sum."

[21] Leipzig: "tutubantium"

[22] Typo in Oxford: "Heu! hen!". Leipzig has "Heu! heu!".

[23] Leipzig: "intellego"

[24] Leipzig: "intellegis"

[25] Leipzig: "adveniunt tanquam suile vimineum circa femora adligatum
habentes."

[26] Typo in Oxford: "mentulas nostas". Leipzig has "mentulas nostras".

[27] Leipzig: "ubicumque"



Footnotes (ex Doctrine Publishing Corporation #8688):

[PG1] At Athens more than anywhere the festivals of Bacchus (Dionysus)
were celebrated with the utmost pomp--and also with the utmost licence,
not to say licentiousness.

Pan---the rustic god and king of the Satyrs; his feast was similarly an
occasion of much coarse self-indulgence.

Aphrodité Colias--under this name the goddess was invoked by courtesans
as patroness of sensual, physical love. She had a temple on the
promontory of Colias, on the Attic coast--whence the surname.

The Genetyllides were minor deities, presiding over the act of
generation, as the name indicates. Dogs were offered in sacrifice to
them--presumably because of the lubricity of that animal.

At the festivals of Dionysus, Pan and Aphrodité women used to perform
lascivious dances to the accompaniment of the beating of tambourines.
Lysistrata implies that the women she had summoned to council cared
really for nothing but wanton pleasures.

[PG2] An obscene _double entendre_; Calonicé understands, or pretends to
understand, Lysistrata as meaning a long and thick "membrum virile"!

[PG3] The eels from Lake Copaïs in Boeotia were esteemed highly by
epicures.

[PG4] This is the reproach Demosthenes constantly levelled against his
Athenian fellow-countrymen--their failure to seize opportunity.

[PG5] An island of the Saronic Gulf, lying between Magara and Attica. It
was separated by a narrow strait--scene of the naval battle of Salamis,
in which the Athenians defeated Xerxes--only from the Attic coast, and
was subject to Athens.

[PG6] A deme, or township, of Attica, lying five or six miles north of
Athens. The Acharnians were throughout the most extreme partisans of the
warlike party during the Peloponnesian struggle. See 'The Acharnians.'

[PG7] The precise reference is uncertain, and where the joke exactly
comes in. The Scholiast says Theagenes was a rich, miserly and
superstitious citizen, who never undertook any enterprise without first
consulting an image of Hecaté, the distributor of honour and wealth
according to popular belief; and his wife would naturally follow her
husband's example.

[PG8] A deme of Attica, a small and insignificant community--a 'Little
Pedlington' in fact.

[PG9] In allusion to the gymnastic training which was _de rigueur_ at
Sparta for the women no less than the men, and in particular to the
dance of the Lacedaemonian girls, in which the performer was expected to
kick the fundament with the heels--always a standing joke among the
Athenians against their rivals and enemies the Spartans.

[PG10] The allusion, of course, is to the 'garden of love,' the female
parts, which it was the custom with the Greek women, as it is with the
ladies of the harem in Turkey to this day, to depilate scrupulously,
with the idea of making themselves more attractive to men.

[PG11] Corinth was notorious in the Ancient world for its prostitutes
and general dissoluteness.

[PG12] An Athenian general strongly suspected of treachery; Aristophanes
pretends his own soldiers have to see that he does not desert to the
enemy.

[PG13] A town and fortress on the west coast of Messenia, south-east
part of Peloponnese, at the northern extremity of the bay of
Sphacteria--the scene by the by of the modern naval battle of Navarino--
in Lacedaemonian territory; it had been seized by the Athenian fleet,
and was still in their possession at the date, 412 B.C., of the
representation of the 'Lysistrata,' though two years later, in the
twenty-second year of the War, it was recovered by Sparta.

[PG14] The Athenian women, rightly or wrongly, had the reputation of
being over fond of wine. Aristophanes, here and elsewhere, makes many
jests on this weakness of theirs.

[PG15] The lofty range of hills overlooking Sparta from the west.

[PG16] In the original "we are nothing but Poseidon and a boat"; the
allusion is to a play of Sophocles, now lost, but familiar to
Aristophanes' audience, entitled 'Tyro,' in which the heroine, Tyro,
appears with Poseidon, the sea-god, at the beginning of the tragedy, and
at the close with the two boys she had had by him, whom she exposes in
an open boat.

[PG17] "By the two goddesses,"--a woman's oath, which recurs constantly
in this play; the two goddesses are always Demeter and Proserpine.

[PG18] One of the Cyclades, between Naxos and Cos, celebrated, like the
latter, for its manufacture of fine, almost transparent silks, worn in
Greece, and later at Rome, by women of loose character.

[PG19] The proverb, quoted by Pherecrates, is properly spoken of those
who go out of their way to do a thing already done--"to kill a dead
horse," but here apparently is twisted by Aristophanes into an allusion
to the leathern 'godemiche' mentioned a little above; if the worst comes
to the worst, we must use artificial means. Pherecrates was a comic
playwright, a contemporary of Aristophanes.

[PG20] Literally "our Scythian woman." At Athens, policemen and ushers
in the courts were generally Scythians; so the revolting women must have
_their_ Scythian "Usheress" too.

[PG21] In allusion to the oath which the seven allied champions before
Thebes take upon a buckler, in Aeschylus' tragedy of 'The Seven against
Thebes,' v. 42.

[PG22] A volcanic island in the northern part of the Aegaean, celebrated
for its vineyards.

[PG23] The old men are carrying faggots and fire to burn down the gates
of the Acropolis, and supply comic material by their panting and
wheezing as they climb the steep approaches to the fortress and puff and
blow at their fires. Aristophanes gives them names, purely fancy ones--
Draces, Strymodorus, Philurgus, Laches.

[PG24] Cleomenes, King of Sparta, had in the preceding century commanded
a Lacedaemonian expedition against Athens. At the invitation of the
Alcmaeonidae, enemies of the sons of Peisistratus, he seized the
Acropolis, but after an obstinately contested siege was forced to
capitulate and retire.

[PG25] Lemnos was proverbial with the Greeks for chronic misfortune and
a succession of horrors and disasters. Can any good thing come out of
_Lemnos_?

[PG26] That is, a friend of the Athenian people; Samos had just before
the date of the play re-established the democracy and renewed the old
alliance with Athens.

[PG27] A second Chorus enters--of women who are hurrying up with water
to extinguish the fire just started by the Chorus of old men. Nicodicé,
Calycé, Crityllé, Rhodippé, are fancy names the poet gives to different
members of the band. Another, Stratyllis, has been stopped by the old
men on her way to rejoin her companions.

[PG28] Bupalus was a celebrated contemporary sculptor, a native of
Clazomenae. The satiric poet Hipponax, who was extremely ugly, having
been portrayed by Bupalus as even more unsightly-looking than the
reality, composed against the artist so scurrilous an invective that the
latter hung himself in despair. Apparently Aristophanes alludes here to
a verse in which Hipponax threatened to beat Bupalus.

[PG29] The Heliasts at Athens were the body of citizens chosen by lot to
act as jurymen (or, more strictly speaking, as judges and jurymen, the
Dicast, or so-called Judge, being merely President of the Court, the
majority of the Heliasts pronouncing sentence) in the Heliaia, or High
Court, where all offences liable to public prosecution were tried. They
were 6000 in number, divided into ten panels of 500 each, a thousand
being held in reserve to supply occasional vacancies. Each Heliast was
paid three obols for each day's attendance in court.

[PG30] Women only celebrated the festivals of Adonis. These rites were
not performed in public, but on the terraces and flat roofs of the
houses.

[PG31] The Assembly, or Ecclesia, was the General Parliament of the
Athenian people, in which every adult citizen had a vote. It met on the
Pnyx hill, where the assembled Ecclesiasts were addressed from the Bema,
or speaking-block.

[PG32] An orator and statesman who had first proposed the disastrous
Sicilian Expedition, of 415-413 B.C. This was on the first day of the
festival of Adonis--ever afterwards regarded by the Athenians as a day
of ill omen.

[PG33] An island in the Ionian Sea, on the west of Greece, near
Cephalenia, and an ally of Athens during the Peloponnesian War.

[PG34] Cholozyges, a nickname for Demostratus.

[PG35] The State treasure was kept in the Acropolis, which the women had
seized.

[PG36] The second (mythical) king of Athens, successor of Cecrops.

[PG37] The leader of the Revolution which resulted in the temporary
overthrow of the Democracy at Athens (413, 412 B.C.), and the
establishment of the Oligarchy of the Four Hundred.

[PG38] Priests of Cybelé, who indulged in wild, frenzied dances, to the
accompaniment of the clashing of cymbals, in their celebrations in
honour of the goddess.

[PG39] Captain of a cavalry division; they were chosen from amongst the
_Hippeis_, or 'Knights' at Athens.

[PG40] In allusion to a play of Euripides, now lost, with this title.
Tereus was son of Ares and king of the Thracians in Daulis.

[PG41] An allusion to the disastrous Sicilian Expedition (415-413 B.C.),
in which many thousands of Athenian citizens perished.

[PG42] The dead were laid out at Athens before the house door.

[PG43] An offering made to the Manes of the deceased on the third day
after the funeral.

[PG44] Hippias and Hipparchus, the two sons of Pisistratus, known as the
Pisistratidae, became Tyrants of Athens upon their father's death in 527
B.C. In 514 the latter was assassinated by the conspirators, Harmodius
and Aristogiton, who took the opportunity of the Panathenaic festival
and concealed their daggers in myrtle wreaths. They were put to death,
but four years later the surviving Tyrant Hippias was expelled, and the
young and noble martyrs to liberty were ever after held in the highest
honour by their fellow-citizens. Their statues stood in the Agora or
Public Market-Square.

[PG45] That is, the three obols paid for attendance as a Heliast at the
High Court.

[PG46]] See above, under note 3 [Transcriber: "PG44"].

[PG47] The origin of the name was this: in ancient days a tame bear
consecrated to Artemis, the huntress goddess, it seems, devoured a young
girl, whose brothers killed the offender. Artemis was angered and sent a
terrible pestilence upon the city, which only ceased when, by direction
of the oracle, a company of maidens was dedicated to the deity, to act
the part of she-bears in the festivities held annually in her honour at
the _Brauronia_, her festival so named from the deme of Brauron in
Attica.

[PG48] The Basket-Bearers, Canephoroi, at Athens were the maidens who,
clad in flowing robes, carried in baskets on their heads the sacred
implements and paraphernalia in procession at the celebrations in honour
of Demeter, Dionysus and Athené.

[PG49] A treasure formed by voluntary contributions at the time of the
Persian Wars; by Aristophanes' day it had all been dissipated, through
the influence of successive demagogues, in distributions and gifts to
the public under various pretexts.

[PG50] A town and fortress of Southern Attica, in the neighbourhood of
Marathon, occupied by the Alcmaeonidae--the noble family or clan at
Athens banished from the city in 595 B.C., restored 560, but again
expelled by Pisistratus--in the course of their contest with that
Tyrant. Returning to Athens on the death of Hippias (510 B.C.), they
united with the democracy, and the then head of the family, Cleisthenes,
gave a new constitution to the city.

[PG51] Queen of Halicarnassus, in Caria; an ally of the Persian King
Xerxes in his invasion of Greece; she fought gallantly at the battle of
Salamis.

[PG52] A _double entendre_--with allusion to the posture in sexual
intercourse known among the Greeks as ἵππος, in Latin 'equus,'
the horse, where the woman mounts the man in reversal of the ordinary
position.

[PG53] Micon, a famous Athenian painter, decorated the walls of the
Poecilé Stoa, or Painted Porch, at Athens with a series of frescoes
representing the battles of the Amazons with Theseus and the Athenians.

[PG54] To avenge itself on the eagle, the beetle threw the former's eggs
out of the nest and broke them. See the Fables of Aesop.

[PG55] Keeper of a house of ill fame apparently.

[PG56] "As chaste as Melanion" was a Greek proverb. Who Melanion was is
unknown.

[PG57] Myronides and Phormio were famous Athenian generals. The former
was celebrated for his conquest of all Boeotia, except Thebes, in
458 B.C.; the latter, with a fleet of twenty triremes, equipped at his
own cost, defeated a Lacedaemonian fleet of forty-seven sail, in 429.

[PG58] Timon, the misanthrope; he was an Athenian and a contemporary of
Aristophanes. Disgusted by the ingratitude of his fellow-citizens and
sickened with repeated disappointments, he retired altogether from
society, admitting no one, it is said, to his intimacy except the
brilliant young statesman Alcibiades.

[PG59] A spring so named within the precincts of the Acropolis.

[PG60] The comic poets delighted in introducing Heracles (Hercules) on
the stage as an insatiable glutton, whom the other characters were for
ever tantalizing by promising toothsome dishes and then making him wait
indefinitely for their arrival.

[PG61] The Rhodian perfumes and unguents were less esteemed than the
Syrian.

[PG62] 'Dog-fox,' nickname of a certain notorious Philostratus, keeper
of an Athenian brothel of note in Aristophanes' day.

[PG63] The god of gardens--and of lubricity; represented by a grotesque
figure with an enormous penis.

[PG64] A staff in use among the Lacedaemonians for writing cipher
despatches. A strip of leather or paper was wound round the 'skytalé,'
on which the required message was written lengthwise, so that when
unrolled it became unintelligible; the recipient abroad had a staff of
the same thickness and pattern, and so was enabled by rewinding the
document to decipher the words.

[PG65] A city of Achaia, the acquisition of which had long been an
object of Lacedaemonian ambition. To make the joke intelligible here, we
must suppose Pellené was also the name of some notorious courtesan of
the day.

[PG66] A deme of Attica, abounding in woods and marshes, where the gnats
were particularly troublesome. There is very likely also an allusion to
the spiteful, teasing character of its inhabitants.

[PG67]] A mina was a little over £4; 60 minas made a talent.

[PG68] Carystus was a city of Euboea notorious for the dissoluteness of
its inhabitants; hence the inclusion of these Carystian youths in the
women's invitation.

[PG69] A παρὰ προσδοκίαν; i.e. exactly the opposite of the word
expected is used to conclude the sentence--to move the sudden hilarity
of the audience as a finale to the scene.

[PG70] A wattled cage or pen for pigs.

[PG71] An effeminate, a pathic; failing women, they will have to resort
to pederasty.

[PG72] These _Hermae_ were half-length figures of the god Hermes, which
stood at the corners of streets and in public places at Athens. One
night, just before the sailing of the Sicilian Expedition, they were all
mutilated--to the consternation of the inhabitants. Alcibiades and his
wild companions were suspected of the outrage.

[PG73] They had repeatedly dismissed with scant courtesy successive
Lacedaemonian embassies coming to propose terms of peace after the
notable Athenian successes at Pylos, when the Island of Sphacteria was
captured and 600 Spartan citizens brought prisoners to Athens. This was
in 425 B.C., the seventh year of the War.

[PG74] Chief of the Lacedaemonian embassy which came to Athens, after
the earthquake of 464 B.C., which almost annihilated the town of Sparta,
to invoke the help of the Athenians against the revolted Messenians and
helots.

[PG75] Echinus was a town on the Thessalian coast, at the entrance to
the Maliac Gulf, near Thermopylae and opposite the northern end of the
Athenian island of Euboea. By the "legs of Megara" are meant the two
"long walls" or lines of fortification connecting the city of Megara
with its seaport Nisaea--in the same way as Piraeus was joined to
Athens.

[PG76] Example of παρὰ προσδοκίαν again; see above.

[PG77] Example of παρὰ προσδοκίαν again; see above.

[PG78] Clitagoras was a composer of drinking songs, Telamon of war
songs.

[PG79] Here, off the north coast of Euboea, the Greeks defeated the
Persians in a naval battle, 480 B.C.

[PG80] The hero of Thermopylae, where the 300 Athenians arrested the
advance of the invading hosts of Xerxes in the same year.

[PG81] Amyclae, an ancient town on the Eurotas within two or three miles
of Sparta, the traditional birthplace of Castor and Pollux; here stood a
famous and magnificent Temple of Apollo.

"Of the Brazen House," a surname of Athené, from the Temple dedicated to
her worship at Chalcis in Euboea, the walls of which were covered with
plates of brass.

Sons of Tyndarus, that is, Castor and Pollux, "the great twin brethren,"
held in peculiar reverence at Sparta.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Aristophanis Lysistrata" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home