Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) - Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum
Author: Ramazzini, Bernardino, Torti, Francesco, Boccabadati, Giovanni Battista
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) - Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.

MUTINENSES (ANNI M.DC.XCIV)***


Internet Archive (https://archive.org)



Note: Images of the original pages are available through
      Internet Archive. See
      https://archive.org/details/ephemeridesbarom00rama



                            [Illustration]

                              EPHEMERIDES
                              Barometricæ
                              MUTINENSES
                             _ANNI 1694_.

                            [Illustration]



                              EPHEMERIDES
                              BAROMETRICÆ
                              MUTINENSES
                           _ANNI M.DC.XCIV._

                                  Unà

                   Cum Disquisitione Causæ ascensus,
                ac descensus Mercurii in Torricellianâ
                        fistulâ iuxta diversum
                             Aeris statum.

                      BERNARDINI RAMAZZINI M. P.

               _Ad Illustrissimum, & Celeberrimum Virum_

                          D. LUCAM SCHROCKIUM

                  Academiæ Cæsareo-Leopoldinæ Naturę
                         Curiosorum Præsidem.

            _His accessere Epistolæ Excellentissimorum DD._

                      D. JO: BAPTISTÆ BOCCABADATI
                               J. U. D.

                         ET D. FRANCISCI TORTI
                                 M. P.

                            [Illustration]

                     ______MUTINÆ,)(1695.)(______

               Formis Antonii Capponi, ac HH. Pontiroli.
                         _Superiorum Permissu_



ILLUSTRISSIME PRÆSES·


_Literatis Viris, imò Literatorum Principibus, Studiorum meorum
conatus devovere mihi solenne est, non quòd putem scribere me_ Varo,
vel Consule digna, _sed ut Virtuti famæ celebritate conspicuæ id
quod possum obsequii genus exhibeam, & simul aliquod Operæ pretium
adsciscam. Cum itaque binas Dissertationes meas de Constitutionibus
Annorum 1690, & 91 duobus Celeberrimis Viris inscriptas jam ediderim,
priorem quidem D. Malliabequio, alteram verò D. Leibnitio, reliquas
trium sequentium Annorum Tibi, Præses Sapientissime, animo jam dudum
voveram, sed variis occupationibus implicitus, id quod fueram meditatus
ad Umbilicum deducere non potui; modò igitur has Observationes
meas de Mercurii Motionibus, in Barometro sub Tui Nominis auspicio
prodire volui, Vir Doctissime, verè, & extra omnem assentationis
aleam, Literatorum Princeps, qui dignus habitus, ut in S.R.I.
Cæsareo-Leopoldina Academia Naturæ Curiosorum Præsidis locum pro
Celeberrimo Volkamero vita functo occupares. Novi equidem quàm tenue
sit id quod Amplitudini Nominis Tui sistere audeo, sed animo voluens
qualis sim Debitor, dum succurrit Te Literis Tuis humanissimis me
prorsus immeritum, & nil tale cogitantem ad Nobilissimam Academiam
istam invitasse, ac postmodum honorifico Diplomate decorasse, non potui
quin aliquod grati animi Specimen palàm proferrem. Qua soles igitur
humanitate meum hoc Opusculum excipe, ac Tuo favore prosequere, ob id
etenim forsan legetur. Vale tam celebris Academiæ, & totius Literariæ
Reipublicæ Ornamentum._

                      _Mutinæ Idibus Jan. 1695._

              _Illustrissimi, ac Amplissimi Nominis Tui_

              _Studiosissimus, & Observantissimus Cultor_
                        Bernardinus Ramazzinus.



                            [Illustration]

                              IMPRIMATUR

                    _Inquisitor Generalis Mutinæ._

                            [Illustration]

                                 VIDIT

                  _Joannes Gallianus de Coccapanis._

                            [Illustration]



[Illustration]


Neminem ferè ex Rerum Naturalium Professoribus hac nostrâ Ætate,
& Sæculo tàm erudito esse video qui duo illa famosa Instrumenta,
Barometrum scilicet, ac Thermometrum ad varias Aeris vicissitudines
dignoscendas, ac si lubet etiàm dimetiendas, in suo Musæo non servet,
perpaucos tamen adhuc fuisse existimo qui ad quotidianas Observationes
circà hæc Instrumenta animum intenderint, vel illas, quòd sciam,
ediderint; ex quo forsan non levia Errata, & falsas Suppositiones
irrepsisse (saltem circà Motiones quæ in Barometro fiunt) quin &
Doctissimos Viros hisce hallucinationibus ansam præbuisse meritò
suspicari licet. Iisdem erroribus aliorum Scripta me quoque per
aliquod tempus transversum egisse fateri non pudet; Ratiocinio enim
Celeberrimi Viri Jo: Alphonsi Borelli in Opere tam commēdato de
Motionibus Naturalibus à Gravitate pēdentibus nimis fidens putabam, imò
cum tanto Præceptore jurassem quòd nebuloso Cœlo, & impendente pluviâ
ob auctam (saltem probabiliter) Aeris gravitatem altiùs in fistulâ
debuisset elevari Mercurius, sicuti post pluviam, Aere repurgato,
& redeunte Serenitate, deprimi; verùm ex Observationibus singulis
diebus in hac Urbe per integrum Annum accuratè mihi habitis deprehendi
me non leviter deceptum, ac toto Cœlo errasse; constanter enim post
diuturnam Serenitatem, Cœlo nubibus obducto, ac imminente pluviâ, cum
Aerem quilibet graviorem crederet, _Mercurium_ in fistula descendere
observavi, attolli autem post pluviarum descensum Aere serenato.
Validissima equidem sunt rationum momenta quibus Vir Clarissimus
statuminare satagit Propositionem suam 515. quæ sic habet. _Mercurius
in fistula Torricelliana altiùs elevatur dum Aer nebulis pluviosis
impręgnatur, at postquam pluvia delapsa est, denuò Mercurius in
fistula deprimitur._ Ast in contrarium ìpsa reclamat Experientia, quę
Ratiociniis nostris persæpè illudit, & ingeniosè conficta, sed falsis
fundamentis superstructa, facillimè diruît.

Mirabitur forsan quispiam quòd duorum Annorum Observationibus, quas
Pisis Vir Clarissimus An̄is 1657, & 58 _Serenissimi Ferdinandi Secundi
M. Hetruriæ Ducis_ jussu fecisse ait, unius Anni Observationes tam
audacter opponam; is tamen sciat me dubium aliquandiu hæsisse, num
ipsius Borelli sensum rectè attigissem, vel locorum distantia,
sivè Instrumētorum diversitas incongruentiam hanc, & Observationum
diversitatem parere potuisset; verùm Propositionis verba satis
perspicua, & appositas figuras observās in quibus de simplici Barometro
Borellum intellexisse satis liquet, unàque nuperas Doctissimorum
Virorum Observationes, qui in remotissimis Regionibus de Barometro, vel
ex professo, vel datâ opportunitate scripsere, perpendens, illorumque
Observationibus meis in hac Civitate factis valdè conformibus
compertis, de veritate Borellianę Propositionis cœpi non parum
hæsitare. Prodiit sex ab hinc Annis Libellus Auctoris Anonymi, cui
titulus. _Traittez des Baromètres, Thermomètres, & Notiomètres. Par
M.D. A Amsterdam Chez Henry Vvestein._ Hic Auctor diversas Barometrorum
formas, & varias regulas ipsos cōstruendi tradit, quod autem ad id de
quo ambigitur spectat, apertè asserit, quòd cum supra quendam limitem
in fistulâ _Mercurius_ assurgit, Serenitas significatur, & cum infrà
ipsum descendit, pluviosa Tempestas prænunciatur; lubet autem ejusdem
verba hic apponere. _Il est certaen, que lors qu’il montera au dessus
des vingtsept pouces, & un quart il marquera le beau temps sera serain,
calme, & confirmè au beau; & ne changera pas que le vif-argent n’ait
descendu au dessous des 27 pouces, & un quart. S’il descend lentement,
& peu a peu le mauvàis temps viendra lentement, & par degrèz; mais s’il
descend subitement le temps changera tout à coup du beau au vilain._

Haud secus sentit Vallemontius, Vir rerum naturalium Sagacissimus
Explorator in Opere suo curiosissimo Anno elapso Parisiis impresso, cui
titulus. _La Physique occulte, ou Traitè de la Baguette Divinatoire.
Par M. L. L. de Vallemont Prètre, & Docteur en Theologie_; nam cap. 11.
hęc habet verba. _Lors que le temps est calme, & qu’il semble que il va
pluvoir le Mercure decende ordinairement. Quand il fait beau temps, &
qu’ l’air est serein le Mercure est ordinairement assez haut_; & paulò
post cujusdam Machinæ constructionem ex inventione Othonis Guerichii
describens, quam ipse Inventor Hominem Anemoscopium, seu Prophetam
Physicum appellat, qui nihil aliud est quam homunculus ligneus qui in
tubo vitreo Mercurio incumbens modò erigitur, modò deprimitur prout
gravior, vel levior est Aer, hæc habet verba. _C’est un petit homme de
bois, qui monte dans un tuyau de verre à misure que l’air devient plus
pesant, & qui dècend à proportion que l’air se decharge comme il arrive
lorsqu’il pleut._

Hoc idem se Bononiæ observasse mihi non semel asservit Vir Clarissimus,
& Doctissimus Jo: Galeatius Manzius in Bononiensi Archigymnasio
Medicinæ, & Chirurgiæ Professor, quin plurium Mensium Observationes,
quas penès me servo, humanitèr ad me transmisit, quas meis
Observationibus eodem tempore Mutinæ factis valdè conformes deprehendi.
Typum itaque motionum _Mercurii_ in Barometro singulis diebus hujus
Anni hic apposui, ubi videre est in quo gradu, quolibet die _Mercurius_
steterit, qui dies pluvii fuerint, qui sereni, qui Venti perflarint,
Naturalium rerum Scrutatores interim adhortans, ac præcipuè Academiæ
Naturæ Curiosorum Venerandos Collegas, ut iis in locis ubi degunt
laborem hunc non injucundum suscipiant; sic enim forsan collatis
Experimentis, & Observationibus aliquid certi in re ancipiti haberi
poterit, & genuina ratio hujus Phęnomeni clariùs innotescet.

Si tamèn plures rerum Naturaliū Studiosi erudito commercio inter
se ità convenirent, suasor essem ut Barometris uterētur eodem modo
quātùm fieri posset, fabrefactis, & eodem _Mercurio_ oppletis, quandò
constat _Mercurium_ Officinarum non ubique ejusdem esse puritatis,
& specificę gravitatis; quamvis enìm credibile videatur vulgarem
_Mercurium_ substantiam esse homogeneam, cum omnia, Auro dempto, illi
supernatent, multis tamen impuritatibus scatere satis patet. Barometros
itaq; Uniformes in hanc rem valdè laudarem; propterea nunquam satis
commendanda Industria Doctissimi Viri D. Salomonis Reiselii Archiatri
Vvurtēbergensis, qui, ut constat ex Ephemeridibus Germanicis hoc Anno
editis, modum proponit Thermometrum Correspōdentem fabricandi, ut
variis in locis diversitas in calore, & frigore haberi queat, quod idem
per Barometros Correspondentes ad diversam Aeris gravitatem secundum
locorum diversitatem explorandam mutuâ Amicorum communicatione obtineri
posset.

Cum autem penes eos qui de Barometro scripsere variæ extent Mensuræ
totius altitudinis quam _Mercurius_ in fistulâ suspensus obtinet,
itaut nonnulli ad pollices 27, & 28 extendant, alii etiam ad 29,
quidam ad cubitum unum, & quadrantem, aliqui ad Pedes duos Romanos
antiquos cum unciis quinque, & aliquot minutiis, ac reverà una, &
eadē mensura universalis statui nequeat, tum ob locorum diversitatem,
tum ob variam _Mercurii_ conditionem, prout purior, vel impurior esse
potest, & alia accidentia, quæ in ipso Experimento, dum Vacuum fit,
possunt contingere, proptereà totam altitudinem perpendicularem,
quam hoc Anno _Mercurius_ in meo Barometro obtinuit, in 30 partes,
seu pollices suppono divisam; & quia meus Barometer ad altitudinem
pollicum 28 ad latus inflectitur, & brachium exporrigit à plano
horizontali mediocriter assurgens, in quo _Mercurius_ vagatur, ut
magis sensibiliter illius motiones dignoscātur, reliquos duos pollices
altitudinis perpendicularis, qui per latus inflexum fistulæ longiori
tractu sunt distributi, in 90 lineas placuit esse divisos.

[Illustration]

_Typus Motionum Mercurii in Barometro singulis diebus Anni 1694. Numeri
indicabunt gradus altitudinis ipsius Mercurii; littera P. Pluviam
significabit; N. nebulosum Tempus sine pluvia; S. Serenitatem. Littera
B. Ventum Borealem; A. Australem Ventum designabit, qui duo Venti
majores alterationes in Barometro pariunt quàm reliqui. Litteræ or. &
oc. Ventum Orientalem, & Occidentalem denotabunt._

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Ian._|_Feb._|_Mar._|_Ap._ |_Ma._ |_Iun._|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   1  |  87  |  85  |  88  |  84  |  83  |  81  |
    |      |  SB  |   S  |  SB  |   S  |   S  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   2  |  86  |  85  |  88  |  84  |  83  |  78  |
    |      |   N  |   S  |   S  |   S  |  SB  |  NA  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   3  |  82  |  85  |  88  |  84  |  83  |  78  |
    |      |  NA  |   S  |   S  |   S  |  SB  | N.or.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   4  |  80  |  84  |  86  |  84  |  83  |  78  |
    |      |  NA  |   N  |   S  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   5  |  83  |  87  |  85  |  83  |  83  |  80  |
    |      |  SB  |  SB  |   N  |   S  |  PB  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   6  |  84  |  87  |  86  |  78  |  82  |  80  |
    |      |  SB  |   S  |   S  |   A  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   7  |  82  |  87  |  85  |  80  |  83  |  80  |
    |      |  NA  |  SB  |   N  |  SB  |   S  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   8  |  83  |  88  |  85  |  82  |  80  |  81  |
    |      |  SA  |   S  |   N  |  PB  |  PA  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   9  |  83  |  87  |  85  |  83  |  79  |  81  |
    |      |   S  |  SB  |   N  |  SB  | P.or.|   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  10  |  84  |  87  |  85  |  80  |  79  |  82  |
    |      |   S  |   S  |  NB  |   P  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  11  |  84  |  85  |  85  |  82  |  78  |  81  |
    |      |   S  |   S  |   P  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Iul._|_Au._ |_Sep._|_Oct._|_No._ |_De._ |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   1  |  84  |  84  |  84  |  82  |  83  |  88  |
    |      |   S  |   S  |   S  |   S  |   S  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   2  |  84  |  84  |  84  |  87  |  88  |  85  |
    |      |   S  |   S  |   S  |  SB  |  SB  | P.oc.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   3  |  84  |  83  |  84  |  87  |  88  |  84  |
    |      |   S  |   A  |   S  |  SB  |  SB  | P.oc.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   4  |  84  |  85  |  84  |  87  |  88  |  84  |
    |      |   S  |  SB  |   S  |  NB  |   S  | P.oc.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   5  |  85  |  87  |  84  |  87  |  88  |  87  |
    |      |   S  |   S  |  SB  |  SB  |   N  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   6  |  84  |  87  |  84  |  90  |  86  |  87  |
    |      |   S  |   S  |   S  |  SB  |   S  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   7  |  84  |  87  |  84  |  90  |  86  |  90  |
    |      |   S  |   S  |   S  |   S  |   S  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   8  |  85  |  87  |  84  |  90  |  86  |  90  |
    |      |   S  |   S  |   S  |   S  |   S  |  PB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |   9  |  84  |  86  |  84  |  90  |  86  |  90  |
    |      |   S  |   S  |   N  |   P  |   S  |  PB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  10  |  84  |  85  |  86  |  90  |  86  |  89  |
    |      |  PB  |   S  |   S  |   S  |   S  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  11  |  82  |  85  |  86  |  90  |  86  |  89  |
    |      |  PB  |   S  |   P  |   S  |   S  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Ian._|_Feb._|_Mar._|_Ap._ |_Ma._ |_Iun._|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  12  |  83  |  84  |  86  |  82  |  78  |  81  |
    |      |   S  |   N  |   S  |  SB  | P.or.|   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  13  |  84  |  85  |  86  |  82  |  78  |  82  |
    |      |   S  |   S  |   S  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  14  |  83  |  84  |  83  |  78  |  77  |  80  |
    |      |   N  |   N  |   P  | P.or.|   P  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  15  |  83  |  84  |  80  |  76  |  76  |  80  |
    |      |   N  |   S  | P.or.|   N  |   P  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  16  |  82  |  84  |  83  |  80  |  76  |  80  |
    |      |   N  |   S  |   S  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  17  |  83  |  84  |  84  |  80  |  80  |  79  |
    |      |   S  |   N  |   S  |   S  |   N  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  18  |  83  |  84  |  82  |  81  |  80  |  83  |
    |      |   S  |   S  |   P  |   S  |   P  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  19  |  85  |  81  |  80  |  80  |  80  |  83  |
    |      |   S  |   N  |   P  |   N  | P.or.|   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  20  |  84  |  81  |  82  |  82  |  80  |  82  |
    |      |   S  |   N  |  PA  |  PB  |   P  |  NA  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  21  |  76  |  85  |  81  |  83  |  80  |  83  |
    |      | N.or.|  SB  |  PA  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  22  |  81  |  85  |  81  |  83  |  80  | 84.86|
    |      |   S  |   S  |   P  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Iul._|_Au._ |_Sep._|_Oct._|_No._ |_De._ |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  12  |  80  |  85  |  87  |  82  |  86  |  89  |
    |      |   N  |   S  |   S  | P.oc.|   N  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  13  |  80  |  84  |  87  |  84  |  85  |  89  |
    |      |   N  |   N  |   S  | P.oc.|   N  |  PB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  14  |  84  |  84  |  87  |  86  |  85  |  89  |
    |      |   S  |   S  |   S  |  PB  |  PA  |  PB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  15  |  85  |  83  |  87  |  86  |  79  |  89  |
    |      |   S  |   N  |   S  |  PB  |  PA  |  PB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  16  |  85  |  85  |  86  |  83  |  80  |  90  |
    |      |   S  |   S  |   S  | P.oc.|   N  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  17  |  85  |  85  |  85  |  84  |  84  |  90  |
    |      |   S  |   S  | P.or.| S.oc.|   S  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  18  |  85  |  85  |  83  |  85  |  85  |  90  |
    |      |   S  |   S  |   P  |   N  |   N  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  19  |  84  |  85  |  84  |  84  |  82  |  90  |
    |      |   S  |   S  | P.or.|   P  | N.or.|  NB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  20  |  84  |  84  |  83  |  88  |  78  |  90  |
    |      |   N  |  NA  |  SA  |   S  |  PA  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  21  |  84  |  84  |  86  |  88  |  84  |  89  |
    |      |   N  |   S  |  NB  |   S  |  SB  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  22  |  84  |  87  |  83  |  88  |  84  |  88  |
    |      |   N  |  SB  |  NA  |   S  |   N  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Ian._|_Feb._|_Mar._|_Ap._ |_Ma._ |_Iun._|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  23  |  83  |  85  |  81  |  83  |  80  |  85  |
    |      |   S  |   S  |   P  |   S  |   S  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  24  |  84  |  82  |  80  |  83  |  80  |  85  |
    |      |   N  |  NA  |   P  |   S  |   P  |   S  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  25  |  82  |  84  |  81  |  83  |  80  |  86  |
    |      |   N  |  SB  |  PA  |  SB  |   P  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  26  |  83  |  84  |  81  |  84  |  81  |  84  |
    |      |   S  |  SB  |   P  |   S  |   S  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  27  |  84  |  84  |  82  |  83  |  83  |  84  |
    |      |  SB  |   S  |   S  |   S  |   S  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  28  |  87  |  85  |  82  |  83  |  83  |  84  |
    |      |   S  |  SB  |   S  |   S  |   S  |   N  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  29  |  87  |      |  83  |  83  |  80  |  84  |
    |      |   S  |      |  SB  |   S  |   S  |   P  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  30  |  86  |      |  83  |  84  |  80  |  84  |
    |      |   N  |      |   P  |  SB  |   S  |  SB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  31  |  85  |      |  84  |      |  82  |      |
    |      |   N  |      |   S  |      |   S  |      |
    +------+------+------+------+------+------+------+

    +------+------+------+------+------+------+------+
    |      |_Iul._|_Au._ |_Sep._|_Oct._|_No._ |_De._ |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  23  |  85  |  87  |  85  |  83  |  84  |  81  |
    |      |   S  |   S  |  SB  |   N  |  SB  | Nix  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  24  |  87  |  84  |  86  |  83  |  82  |  84  |
    |      |   S  | N.oc.| S.or.|  PB  | P.oc.|  NB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  25  |  87  |  85  |  85  |  84  |  81  |  82  |
    |      |   S  |   S  |   S  |  SB  |   P  | B ni.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  26  |  87  |  85  |  85  |  87  |  84  |  81  |
    |      |   S  |   S  |   N  |   S  |  SB  | B ni.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  27  |  86  |  84  |  84  |  89  |  85  |  81  |
    |      |   S  |   S  |   S  |   S  |   S  | B ni.|
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  28  |  86  |  84  |  84  |  88  |  88  |  83  |
    |      |   S  |   S  |   N  |   N  |   S  |  NB  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  29  |  86  |  84  |  82  |  88  |  90  |  83  |
    |      |   S  |   N  | S.oc.|   S  |   S  | Nix  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  30  |  84  |  87  |  83  |  83  |  90  |  83  |
    |      |   P  |   S  | S.oc.|   P  |   S  | Nix  |
    +------+------+------+------+------+------+------+
    |  31  |  84  |  85  |      |  80  |      |  83  |
    |      |   S  |   S  |      | N.or.|      | Nix  |
    +------+------+------+------+------+------+------+

[Illustration]

Hoc Anno quidem per totam Cispadanam, & Transpadanam Regionem, quin
per universam Italiam magnâ siccitate laboratum est, ut passim ad
impetrandam pluviam publicę decretę fuerint Supplicationes, ne
fruges, & fructus penitus exarescerent, quarè non tam obviæ, & tam
frequentes esse potuerunt circa pluviosa tempora Observationes; quoties
tamen signum aliquod pluviæ apparuit, ac postmodum cecidere imbres
semper deprimi _Mercurium_ observavi, elevari autem post delapsos
imbres succedente serenitate; sic per totum ferè Majum, in quo Mense
largiores, & crebriores fuerunt pluviæ, _Mercurius_ semper depressior
visus est, & iis diebus quibus pluviæ cecidere infrà 80 lineam
compertus est; per totam verò Hyemem, quæ præter Regionis morem sicca,
& pulverulenta extitit, sublimiorem gradum _Mercurius_ semper obtinuit,
nisi quando spirarent Australes Venti, ad quorū ęstuosos flatus
_Mercurius_ deliquium quodammodo videtur pati, è sua sublimitate
decidens, sicuti ad Septentrionales Ventos recreatur, ac erigitur;
sic die primâ Januarii in altitudine lineę 87 apparuit, quæ dies præ
cęteris serena, ac nitidissima, flante Boreâ, visa est, at die tertiâ
ejusdem Mensis desedit _Mercurius_ ad lineam 82, quæ dies fuit satis
nimbosa Austro validè spirante, die verò quintâ redeunte serenitate,
ac reflante Boreâ elevatus est _Mercurius_ ad lineam 83, & subsequēti
die ad lineam 84, die porrò septimâ nebuloso, ac turbido Cœlo, dein sub
Vesperas modicâ nive delapsâ depressus est ad lineam 82. Die pariter 20
ejusdem Mensis cum _Mercurius_ in altitudine lineæ 84 suspensus extaret
sub Solis occasum depressus est ad lineam 80, & alterâ die ad lineam 76
desedit, ac postmodum pauca nive obtectum est solum. Haud secus cœteris
Januarii diebus, Cœlo modò sereno, modò nebuloso, licet sine pluviis,
_Mercurium_ semper in editiori statione annotavi cum sereni dies, ac
perspicui laberentur quàm cum turbidi, & nimbosi, quod pariter cœteris
mensibus animadverti, ut ex Typo videre est, & præcipuè à die sexta
Octobris usque ad 12, quo tempore cum perfectissimâ, & imperturbatâ
serenitate 90 lineam _Mercurius_ constantèr tenuit, veluti in suo
Apogæo constitutus. Huic verò legi alterni descensus, ac ascensus,
quotiescumque à sereno Aeris statu ad perturbatum, & vice versâ, fieret
permutatio, tam promptè _Mercurium_ auscultantem comperi, ut illum
nunquam reluctantem viderim.

Fateri tamē ęquum est _Mercurium_ sub finem Anni aliquantum
exorbitasse, etenim cum postremis Nouembris diebus, 90 lineam
obtineret unà cum inculpatâ serenitate, mox primâ die Decembris, quæ
dies valdè nebulosa extitit, ad lineam 88, secunda die ad 85, tertia
ad 84 subsedisset, & solito tenore subsecutæ fuissent pluviæ, porrò
iisdem pluviis usque ferè ad Mensis medietatem persistentibus, cœpit
_Mercurius_ paulatim attolli, donec metam penè extremam, in qua major
unquam serenitas hoc Anno visa fuerit, assequeretur, in quâ statione
posteà ad plures dies immotus hæsit, quod mihi non parvæ admirationi
fuit, cum in continuatis pluviis, quæ Mense Majo campos innundarunt,
infrà 80 lineam _Mercurius_ semper steterit, imò demissior apparuerit
quò densiores pluviæ ingruerent, adeò ut quintadecimâ Mai ad lineam 76
descenderit, quâ die immensam vim aquarum è Cœlo vidimus ruere; in hac
tamen nebulosâ, & humidâ Constitutione è Boreali plagâ semper flatus
aliqui spirarunt; ut ut verò hanc anomalîam deprehenderim, & intrà
serenitatis limites non modicæ pluviæ descenderint, attamen die 16
ejusdem Mensis discussis nebulis, & serenato Aere ad duas ferè lineas
_Mercurius_ efferri visus est.

Observatione quoq; dignum existimavi, num in Pleniluniis, & Noviluniis
insignis aliqua variatio in Barometro appareret, verisimilitèr ratus,
quòd sicuti in Oceano hujusmodi tēporibus majores æstus quàm cœteris
diebus Lunaris Mensis Nautæ conspiciunt, ob dominatum quem supra Mare
creditur habere Lunare Sydus, itaut Cartesius tales ęstus majori
pressioni quâ Luna Aerem comprimit adscribat, ità quoque in Atmosphęrâ
notabilitèr aliqua alteratio in gravitate apparere debeat, sed revera
nihil effatu dignum annotare licuit, nam in Noviluniis, & Pleniluniis
cunctorum Mensium nullum ferè discrimen in _Mercurii_ altitudine
respectu præcedentium, & subsequentium dierum compertum est, sicuti
neque silente Lunâ, quicquam memoratu dignum observavi.

Circa Æquinoctia, & in ipsis Æquinoctiis insignes variationes, ac
præcipuè in Æquinoctio Autumnali inspexi, eadem die ad plures lineas
modò ascendente, modò descendente _Mercurio_; in Solstitio æstivo
eandem altitudinem quam diebus præcedentibus habebat prorsus servavit,
sicuti pariter in hyemali Solstitio.

Lunarium Eclypsium vim nullam sensisse visus est _Mercurius_ in eodem
gradu, ut anteà persistens, in Solari verò Eclypsi, quæ in diem 22 Juni
incidit, non mediocrem alterationem perpessus est, nam cum ante Solis
defectum in lineâ 84 quiesceret, in ipso defectu ad duas lineas se
se extulit, in alterâ verò Eclypsi nobis inconspicuâ in suâ statione
immotus perstitit.

Ad ascensum, vel descensum _Mercurii_ nullum ferè momentum addere
caloris, vel frigoris excessum observavi; siquidem Kalendis Januarii,
& 29 ejusdem Mensis, qui dies prę cęteris summè algentes fuere ex mei
Barometri testimonio, in lineâ 87 _Mercurium_ signavi, & die septima
Augusti eandem altitudinem annotavi, quæ dies si non fuit omnium
æstuosissima, insignitèr tamen fervens extitit, in Thermometro liquore
ad 80 gradum observato; revera tamen elatior ut plurimum esse solet
_Mercurius_, cum Aer minus calet, quàm cum impensè æstuat, & quò magis
in Thermometro liquor attollitur _Mercurius_ in Barometro deprimitur;
Hyeme quoque majores, & crebriores motiones in Barometro observantur
quàm Æstate, Mensibus enim æstivis nisi subitæ procellæ ingruant
_Mercurius_ in eadem ferè altitudine pensilis visitur, ut Augusto
Mense, ac Septembri, in quibus ob perpetuam serenitatem _Mercurius_ ut
plurimum Stationarius fuit; hanc ob causam sub Zonâ torridâ exiguas,
& raras fieri in Barometro alterationes, magnas autem sub Zonâ frigidâ
refert citatus Auctor Anonymus.

Nihil porrò _Mercurium_ à sua quiete promptiùs dimovere posse quàm vim
subitam Ventorum, tam frequens observatio est, ut nihil magis; mirum
est autem quomodò Australes Venti _Mercurium_ deprimant, Boreales
verò attollant. Multæ quidem apud Auctorem Anonymum satis curiosæ
observationes extant de _Mercurii_ motionibus ex Ventorum ad invicem
successione, at in maritimis locis ubi degebat Auctor perfacilè
fuit talia observare, non ità verò nobis in amplâ planitie positis
inter Appenninum, & Alpes Rhœtias, ubi Venti nec tam crebri, nec tam
vehementer perflant. Ego certè fateri possum me in alternâ Ventorum
successione, & concursu magnas anomalias deprehendisse, ut ex ipso Typo
apparet, constanter tamen ad Austrinos flatus _Mercurii_ depressionem
annotavi, non sic verò ejusdem elevationem ad Boreales Ventos.
Nomine autem Borealium, & Australium Ventorum hìc eos accipio qui ex
Septentrionali, & Meridionali plagâ perflant, quod idem intelligendum
volo de Ventis qui in Typo sub Austri, & Boreę nomine designantur, cum
non magis _Mercurium_ elevet Septentrionalis Ventus quàm Aquilo, &
Corus, nec eundem Auster plus deprimat, quàm Eurus, & Africus.

[Sidenote: _Exper. Physic. Mecha. Exp. 18._]

Memoratu quoque dignum est, quòd aliquandò licet placidum Ventis
stet Mare Aereum insigniter tamen augeatur Aeris pondus, elevato
_Mercurio_, nullâ tam subitæ mutationis se prodente causâ neque in
ipso Aere, nec in Terræ superficie, ut die 30 Augusti, cum enim summo
mane _Mercurium_ observassem in linea 72 circa Meridiem ipsum notavi
in linea 87 constante perfecta serenitate, quod idem à se pariter
observatum refert Experientissimus Ro. Boylæus; ut plurimùm tamen
quotiescunque subita _Mercurii_ depressio contingit, prænunciari
possunt sine ulla hæsitatione, sive Ventorum concursus, & pręlia, sive
ingentes pluvias ingruere; sic _Mercurius_ cū à die sexta Octobris,
usque ad 11 lineam 90 constanter tenuisset, & dies nitidissimi
fluxissent, die 12 paucarum horarum spatio ad 82 lineas descēdit, &
satis liberaliter circa Vesperas subsequutæ sunt pluviæ; eadem ratione
subita _Mercurii_ emersio Iridis ad instar proximam serenitatem
denunciat; paulatim verò _Mercurio_ ascendente, vel descendēte
paulatim quoque subsequuntur temporum, vel in placidum, vel turbidum
conversiones.

Totum spatium, quod hoc Anno _Mercurius_ in meo Barometro alterno
ascensu, ac descensu potuit percurrere tertiam partem unius pollicis
non excessit: omnes verò Menses, dempto Aprili, & Majo, extremos penè
fines altitudinis in fistulâ tetigere. Aprilis enim ad lineam 84,
& Majus ad 83 vix devenere; major autem depressio iisdem Mensibus
observata in lineis 75, & 76 comperta est.

Statuit Auctor Anonymus in suo Barometro limitem quendam, ac veluti
confinium inter pluviosum, ac serenum tempus, quem limitem esse ait 27
pollices, & quadrantem, ita ut supra dictam altitudinem consistente
_Mercurio_ habeatur serenitas, & quò ille altior assurgat hæc magis
confirmetur; sic infrà hunc limitem hospitante _Mercurio_ ait nonnisi
pluviosa tēpora expectanda, & magnos Ventorum concursus; ut verum
fatear in meo Barometro hujusmodi legem non observavi, nam pluries,
& præcipuè ad multos Decembris dies etiam propè extremos fines
serenitatis æstivæ consistente _Mercurio_, humidam, & pluviosam
constitutionem experti fuimus.

Cum in ea parte hyemis quæ in hujus Anni principium incidit nullæ
ferè Nives præter Regionis morem decidissent, anxius diu fui, ut
scirem quamnam alterationem pariant in Barometro Nives, cum adeò densæ
defluunt, ut Aerem totum impediant, & Campanæ obsurdescant, ac tandem
circa Anni finem Voti compos sum factus, nam à die 22 Decembris, usque
ad Anni finem tam copiosæ delapsæ sunt Nives, ut tota Cispadana, &
Transpadana Regio non Nivibus obsessa, sed sepulta videretur, quarè
satis commodè observare licuit, quod diu optaram. Nivoso Cœlo itaque,
& actu labente Nive notabilitèr in fistulâ _Mercurium_ desidere
observavi, itaut à lineâ 88, in quâ prius visebatur, ad lineam 81
paucarum horarum spatio descenderit, ac demissior exinde fuerit;
quaproptèr ad Nives defluas, ac ad pluviarum descensum idem prorsus
contingere in Barometro observavi.

Atque hęc sunt, quæ per integrum Annum ex quotidianâ inspectione
Barometri eidem loco semper affixi colligere licuit, & quæ præ
cœteris memoratu digna existimavi, quorum equidem veram, ac genuinam
rationem reddere, si tam in promptu esset, ut facilis fuit illorum
Observatio, cum unum non vulgare ingenii acumen, alterum solam
patientiam desideret, jam Voti compotē me crederem; at cum nō nisi
levium coniecturarum supellex, satisque curta mihi sit, & alio Vindice
digni sint hujusmodi nodi, fungar potius vice Cotis, & alios acuere
contendam, ut potissimùm veram rationem, & causam exquirant, quare, cum
Aer pluviosis nebulis saturatus est _Mercurius_ in summitate fistulæ
deprimatur, pluviis verò delapsis attollatur, quandò perpauci, quòd
sciam, hujus Problematis verè Archimedęi, ut dici solet, exactum examen
instituere.

Supposito igitur pro re acceptissimâ, quam Academia Experimentalis
Medicea, & Celeberrimus Boylęus iam satis demonstrarint, scilicet in
fistulâ Torricellianâ ab Aeris externi pressione sustineri _Mercurium_
ad altitudinem Cubiti unius, & quadrātis, ea ratione ut inter Cylindrum
aereum, & _Mercurium_ in fistulâ suspensum fiat æquilibrium, & eo modo
quo crescat, vel decrescat aerei Cylindri momentum, sic in fistulâ
elevetur, vel deprimatur _Mercurius_; videndum itaque num Aer pluvioso
tempore, & Cœlo nubibus obducto re vera sit levior, ut _Mercurii_
depressio testatur, quod meherclè durum videtur, ac veluti paradoxum,
gravior autem aqueo pondere excusso, & subsequente serenitate,
quemadmodum ejusdem _Mercurii_ elevatio videtur evincere.

[Sidenote: _1. Metaph._]

[Sidenote: _3. Aph. 5._]

[Sidenote: _De The. ad Pis. cap. 11._]

Profectò pronunciare velle, leviorem esse Aerem imminente pluviâ, vel
dum actu ruunt imbres densissimi, graviorem vero serenitate restitutâ,
idem prorsus videtur ac asserere Mulierem post editum fœtum graviorem
esse quàm cum prægnans esset. Nullus certè Philosophorum, antequam
ad streperum Barometri nomen personarent Scholæ, ne somniasset
quidem, nedum suspicioni locum præbuisset, Aerem minus gravem esse
quandò caliginosus est, _pluvioque madescit ab Austro_, ut ait Poeta,
quo tempore conqueruntur omnes de gravitate quadam quam in se ipsis
persentiunt. Inter noxas quas Austros nostris Corporibus inferre
scripsit Hippocrates, hanc pręcipuam recenset, quòd _Caput gravent_,
quam Capitis gravitatem inferre nequeunt nisi Cerebrum aqueis
superfluitatibus onerando; Caput verò præ cœteris corporis partibus
humidissimum ab Austrinis flatibus qui ejusdem sunt naturæ gravem noxam
facilè persentiscit; sic refert Galenus, quendam ex suis Sodalibus
in lecto cubātem solitū divinare quis Ventus spiraret, _nam quoties
gravari sibi caput sentiebat, statim dignoscebat flantem Austrum esse_.

Mirum est autem quomodo Auster præ cœteris Ventis passim malè audiat,
ac presertim apud Poetas qui tot probrosis Epithetis illum sugillarunt,
ut jam infamem reddiderint; notatu verò dignū est quare Horatius
Ventum hunc plumbeum appellarit.

[Sidenote: _l. 2. Sat. 6._]

    _Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,_

inquit ille; non hic curiosiùs immorabor in recēsendis variis
Expositorum Commentis; mihi solum rationi consonum videtur Venusinum
Poetam Australis Venti proprietatem hoc significanti epitheto exprimere
voluisse, quòd nimirùm Aerem nimia humiditate infarciens illum nobis
onerosum, ac veluti plumbeum efficiat; cum enim Poeta, ut ipse narrat,
ab Urbe secessisset in Montes ubi Aer tenuior est, ac purior, se tutum
credidit à fastu, & ambitione quæ gentem Urbanam inflat, & ab Austro
Romanæ Urbi maximè infenso.

Cum ergo in Austrinâ, & pluviali Constitutione tantâ humiditate, ut
patet ad sensum, Aer difluat, ut Marmora ipsa illachryment, Æraque
sudent, nulla apparet ratio quare Aer in hujusmodi statu minus
ponderosus censendus sit quàm sicco, & sudo Cęlo. Alterâ ex parte stat
_Mercurius_ in Barometro tanquam Judex Sententiam proferens pro Aeris
minori ponderositate in Austrinâ, & quacumque pluviosâ Constitutione,
nullamque suę Sententiæ rationem suggerit.

Quìd ergo sentiendum? statuendum ne minus gravitare Aerem in humidâ,
& pluviali Constitutione, reluctante sensu, & ingeniosissimo Borelli
ratiocinio, qui in citatæ Propositionis expositione nequiit concipere
materiam im̄inentis pluviæ, vel in Aere innatantem, vel descendentem,
quin suo naturali pondere naturalem Aeris gravitatem augere debeat, an
asserendum graviorem quidem tūc temporis esse Aerem, sed ob aliquam
causam in abdito positam gravitatem suam exercere non posse? Leviorem
quidem esse Aerem pluviis impendentibus, & actu labentibus, pronunciat
citatus Auctor Anonymus, sed nulla solidâ ratione, ut reor, appositâ,
ni potius Aerem graviorem ostendat. _La raison_, inquit ille, _pour la
quelle le vif-argent du Baromètre marque qu’il doit pluvoir lors qu’il
baisse est que l’air ètant alors plus lèger, il ne peut plus soutenir
les Vapeurs d’ov’ il arrive, que les plus hautes tombant sur les plus
baisses, elles s’y unissent, & forment des nuvès qui etant devenuues
tres pesantes, & tres epaissès par l’augmentation des novelles vapeurs
qui s’y joignent, tombent enfin en pluvie_; paulò post tamen aliud
agens rationem aliquam tradit quæ specimen aliquod probabilitatis
præfert; ait enim quibusdam temporibus, velut Hyeme, postquam Terra
diutius gelu concreta steterit, ad primos repētes flatus solutâ glacie
multa vaporosa effluvia elevari, quę Aerem sursum protrudant, & sic
leviorem reddant, ut stagnantis _Mercurii_ superficies hoc pacto minus
comprimatur; en illius verba. _Ces vapeurs sortant en abondance de la
Terre, & des eaux donnent par leur mouvement une forte impression à
l’air, qu’elles recontrent, & le soulevant, le rendent plus lèger c’est
à dir lui diminuent la force, auec la quelle pressoit sur la superficie
du vif-argent; c’est pourquoi allors le Barometre aissè._

[Sidenote: _Exper. 18._]

Vim aliquam ipse quoque Robertus Boyle in suis Experimētis
Physico-Mathematicis hisce effluviis è Terrâ sursum promissis tribuisse
visus est, ut variationem altitudinum _Mercurii_ in Barometro
explicaret; quamvis enim Quęstionem hāc, quòd sciam, ex professo non
tetigerit, attamen cum alternos hos motus Hydrargyri in summitate
fistulæ observasset, scripsit _fumos istos quandoque tanta cum
celeritate sursum ferri, ut quantumvis inspissetur Aer, tantùm absit
ut gravitationem illius promoveant, ut diminuant potius, cum illorum
ascensu suo velocitas impedimento sit non solum ne ipsi gravitent,
sed plurimis etiam aereis Corpusculis, quæ fumis istius modi sursum
nitentibus occurrunt, ne illi deorsum ferantur_.

[Sidenote: _De Mot. Nat. à Grav. pend._]

Verùm huic ingenioso Excogitato multa sunt quæ possunt obtrudi, ac
præsertim Clarissimi Borelli Propositio 36, ubi ait, _quòd licet
Aqua in ipsa aqua quomodolibet convolvatur, agiteturque nihilominus
perpetuò retinet propriam gravitatem, eamque perpetuò exercet_; quod
demonstrat ad sensum suspēso in extremitate Librę Vase aquâ pleno, &
in alterâ extremitate pondere aliquo, ut fiat æquilibrium, quod ad
commotionem aquæ non tollitur; Sicut ergò motus aquæ vertiginosus in
Vase nihil diminuit de propriâ illius gravitate quin Vasis fundum
premat ut prius, & æquilibrium servet cum pondere opposito, sic neque
Vaporum ascensus urgens partes superiores Aeris, & alias ad descensum
compellens, ejusdem Aeris gravitationem super substrata corpora nihil
prorsus infirmabit. Prætereà si Vaporibus è solo elatis eam vim largiri
placeat, ut Aerem in sublime propellendo eundem leviorem reddant, cum
post delapsos imbres, & restitutam serenitatem pateat ad sensum ab
humenti Terrâ, & à Sole excalefactâ multos Vapores sursum efferri,
tunc temporis necesse foret multò leviorem esse Aerem, quem tamen
graviorem esse _Mercurii_ in fistulâ ascēsus revincit; imò per Æstatem
quò ferventiores sunt Solares radii, copiosiora crediderim fieri è
globo Terraqueo effluvia, Terrâ passim rimas agente, cujus rei satis
luculentum testimonium suggerit nobis Appennibus noster, nam in Vertice
editissimi Montis Mutinensis Ditionis, quem Indigenæ Cimonem vocant,
Mensibus Majo, & Junio, Mare Superum, & Inferum manifestè conspicitur,
Julio vero, & Augusto haud quaquam, ob turbidum Aerem, & nebulis
occupatum.

[Sidenote: _To: 4. Trac. 2._]

Æquè ingeniosa, & elegans ratio (sed quæ tamen non plenè satisfacit pro
hujus Phęnomeni solutione) penes Philoso. Burgundicam extat, ac talis
ratiocinij Auctor Borellus dicitur (quem tamen ab Italo nostro alium
reor) nimirùm pluvio tempore magnam Vaporum copiam è Terrâ elevari,
qui cum Aere leviores sint, eumque ob corporum impenetrabilitatem
aliò protrudant, Atmosphœram leviorem reddant quàm si hujusmodi
Vaporibus careret; at non adeò certum est, ni potius precarium
videatur, nebuloso tempore fieri hujusmodi Vaporum elevationem, nam
verosimilius est dispositionem ad pluviam fieri potiùs per Vaporum ex
alto præcipitationem, quàm per subitam eorundem exaltationem; siquidem
cum diuturnis siccitatibus ingentes, & continuatæ pluviæ succedunt, fas
est arbitrari sensim collectam fuisse illarum materiam, ac pręsertim
per Æstatem quo tempore videmus Lacus decrescere, & Flumina exsiccari,
Vapores autem per magna illa spatia dispersos à Ventis colligi, ac
densari, ut tandem in imbres solvantur; sicuti neque certum est ea
Corpora quæ in altum elevantur, & in Corpus aliud fluidum se insinuant
eodem esse leviora, adeòut quę è globo Terraqueo cōtinuò ascendunt
sint minus gravia quàm ipse Aer; cum enim videmus pulverulento solo
pede concusso pulverem elevari, imò per Æstatem juxtà populosas Urbes
totū Aerem pulvereis particulis obnubilari, non apparet ratio quare
pulvis ille per Aera discurrens ipso Aere sit minus gravis; sic Auri
scobes, cui Aqua Regia affusa fuerit, ascendit, & intra poros aquæ
se recondit, nec proptereà Auri particulæ, quæ propriam naturam
nunquam exuunt, dum pendent suspensæ aquâ illâ leviores censendæ;
ipse quoque _Mercurius_ ad ignis torturam positus _pedibus talaria
nectit_, & citissimè in auras evolat; quomodo autem illius particulæ
adeò ponderosæ temporis momento Aere leviores fiant ego non satis
concipio; facilè quidem mihi concipere est quomodo quædam Corpora in
motum adeò concitatum compelli possint ut vis quâ moventur illorum
gravitati pręvaleat, & in sublime ascendant, non quia ab alio Corpore
superiori, & graviori, putà ab Aere, è sua sede protrudantur, sed quia à
vi inferiori sursum propellātur. Haud dispari ratione Vapores, multòq;
magis Exhalationes, quæ terrenam indolem nunquam exuūt, ut ut in partes
tenuissimas redactæ, vel ob centralem calorem Terræ possunt sursùm
eructari, vel ob Cœlestis materiæ agitationem per Aera circumvolui,
donec ab aliqua vi pręcipites deiiciantur, nec proptereà dici posse
Aere leviores, ita ut ex Vaporibus & ipso Aere fiat novum Concretum in
specie levius quàm sit simplex Aer.

[Sidenote: _Physic. Occult. c. 11._]

[Sidenote: _Prop. 20._]

[Sidenote: _Prop. 21._]

Contrariâ prorsùs viâ procedit M. Comiers pęnès Vallemontium; asserit
enim Vapores dum actu descendunt Aerem leviorem reddere, verùm qua
ratione id fiat non explicat; hæc autem sunt illius verba. _Il est bien
facile de comprendre la construction de ce petit homme, qui monte plus
haut quand l’air divient plus pesant, & s’abaisse, & dècende quand’
il pleut, & mème avant que la pluye commence parce que les Vapeurs
diminuent la pesanteur de l’Air en decendant._ Rationem quidem, ut
dixi, nullam affert quare Vapores descendendo Aerem leviorem efficiant,
sed hujusmodi rationem, eamque non parvi ponderis ex Borellianis
Fontibus hauriri posse arbitror, ut non infimum locum inter cœteras
quæ ad Problematis solutionem afferri possunt mereatur. Hic itaque Vir
Celeberrimus in Opere tam commendato de Motibus à Naturali Gravitate
pendentibus ait tam falsum esse quòd Corpora terrena quiescentia super
alia non gravitent, ut potiùs verum sit oppositum quòd Corpora cum
descendunt gravitatem non exerceant, quod licet paradoxum videatur
egregiè tamen demonstrat exemplo allato de duobus Lanæ involucris,
quorum unum alteri superimpositum in descensu nullam pressionem
super illud exercet; hęc enim duo involucra cum æquales habeant
velocitatis gradus, supremum inferius nequaquam comprimet, sed tantùm
exosculabitur; cum verò quiescent tunc superius involucrum supra Lanam
subiectam gravitatem exercebit, ac illius pilos inflectet; deindè
expressè subdit, _Aquam cum descendit per Aerem nullam gravitatem
habere, & eam solumodò exercere cum quiescit_, quod eodem ratiocinio
demonstrat, concipiendo aqueum Cylindrum per Aera descendentem in
partes æquales horizonti æquidistantes divisum, quæ partes cum sint
æquè graves, pars suprema erit æquè velox, ac inferior, proptereà nullo
pacto illam urgebit, ac premet, sicuti Sagitta nūquam signum feriet,
quod ab ipsa pari velocitate recedat.

Ex his itaque deduci posset mirum non esse si in pluviam solutis
Vaporibus deprimatur _Mercurius_; siquidem Aereo Cylindro, qui
_Mercurium_ anteà premebat, & altius attollebat, ab aqueo Cylindro
per Aera descendente ex parte occupato, totus Cylindrus _Mercurio_
superincumbens conflatus esset ex unâ parte Aeris, qui gravitaret,
& altera parte aquei Cylīdri, qui in descensu nullam præstaret
gravitatem, ac propterea super _Mercurium_ stagnantem minorem
pressionem exerceret, cui postea consectaria esset _Mercurii_
depressio; imbribus porrò delapsis, ac serenitate redeunte Cylindrus
aereus purus, ac putus, totis suis viribus super _Mercurium_ stagnātem
gravitaret, ac ipsum in summitate fistulæ attolleret.

Plausibilis quidem est hujusmodi ratio, verùm & ipsa magnis
difficultatibus stipatur; sit enim quòd aqua descendens non gravitet
super aliam aquam descendentem, non tamen certum est quòd super
Aerem, cujus resistentiam superare debet, non gravitet; prætereà in
permutatione à sereno Aeris statu ad nebulosum notabiles _Mercurii_
depressiones observantur, licet nullæ interdum subsequantur pluviæ,
nisi dicamus in dispositione ad pluviam aqueos Vapores lento motu
ab alto descendere, & eadem ratione, ut de actuali pluviâ diximus,
Aerei Cylindri pressionem interturbare, & infringere, nec semper in
pluvias solvi debere, cum à Ventis, sicuti nubes, aliò deferri possint.
Ulterius constans observatio est, quòd major _Mercurii_ depressio
contingat pluvioso tempore, quam dum ruunt imbres copiosi, ac præcipuè
in continuatis pluviis, quales per totum ferè Decembrem vidimus, in
quibus _Mercurium_ notabiliter assurgere observavi; quando ex superiùs
dictis, actu pluviâ descendente, deberet magis subsidere.

[Sidenote: _de Fon. & Flum. Origine._]

Porrò si Aerem cum Vaporibus prægnans est, ut conceptam pluviam amplius
sustinere nequeat, graviorem supponere velimus, ut ad sensus, &
rationis quoq; Criterium proclive esset asserere, nulla, mihi saltem,
suppetit coniectura, quare gravitationem suam, ac pressionem supra
stagnantis Hydrargyri superficiem exercere non debeat, & illum altiùs
attollere. Profectò non parvi momenti esse pondus quod interdum in
magnis pluviis paucarum horarum spatio ab Aere excutitur fateri necesse
est ex aquis passim exundantibus; imò si lubeat, aquei humoris ante
pluviam in aereo Cylindro qui _Mercurio_ incumbit contenti pondus, &
mensura sciri potest, si in Vase Cœlo libero exposito pluvialis aqua
excipiatur, & quanta est aquæ delapsæ altitudo, tantundem in vitreâ
fistulâ, (quę æqualis sit amplitudinis ac Mercurialis Cylindrus)
reponatur, exemplo insignis Gallorum Mathematici Mariotte, qui,
ut refert G. Bartholinus, hoc modo per integrum Annum exceptis
aquis pluvialibus, observavit illas ad altitudinem pollicum 17
devenisse, adeò ut ex illius calculo solæ pluviæ sine recursu ad
aquas subterraneas è Mari deductas Sequanæ flumini aquas suppeditare
potuerint.

Dubitari forsan posset num vis Aeris Elastica impedimento esse posset
quin Aer licet absolutè ponderosior, minus premeret; si tamen res
attentè perpendatur patebit tantùm abesse, ut Aeris vis Elastica
pressioni officiat, ut potius verum sit illam non parùm conferre. Multa
equidem de Aeris Elatere egregiè scripta extant, & Cathedræ nihil
magis quàm hanc Aeris Elasticitatem crepant, non leves tamen in hac re
hallucinationes contingere observo; concipiunt enim persępè nōnulli
hanc vim Elasticam tanquam Principium à pondere diversum, ut unum
sursum, aliud deorsum vim suam exerat, cum tamen ambo hæc Principia
junctis viribus ad pressionem concurrant; hæc enìm Corporis elastici,
quandò ab aliquo externo Agente comprimitur, proprietas est, ut
expansionem sibi debitam quaqua versùm urgendo procuret, nec unam viam
potiùs quàm aliam affectet, nisi ubi minorem reperit resistentiam. Aer
igitur in pluvioso statu, si re vera esset gravior quàm aliàs, proprio
pondere, & unà cum sua elasticitate Hydrargyrum premere deberet, &
illum sursum protrudere, cum tamen oppositum observetur.

Possem hìc equidem multa Doctissimorum Virorum, quibus Quæstionem hanc
paradoxam communicavi Excogitata recēsere, sed ne prolixior sim duorum
tantum Amicorum meorum, quorum Sapientiam, ac Judicium magni facio,
Epistolas huic Tractatui meo adieci, priorem quidem Excellentissimi
D. Joannis Baptistę Boccabadati J. U. D. & Serenissimi Ducis nostri
Mathematici, alteram verò Excellentissimi D. Francisci Torti in hoc
Mutinensi Liceo Publici Medicinæ Professoris, qui in suâ ingeniosissimâ
Epistolâ Interpretis munere suscepto, in id potissimum incumbit ut
nebulas discutiat quæ Borellianæ Propositioni obscuritatem aliquam
possent offundere, adeò ut ex illius sententiâ Borellus à communi
observatione, quâ constat imminente pluviâ _Mercurium_ in fistulâ
deprimi, elevari autem post delapsos imbres, & restitutam serenitatem
haud quaquam discrepet, quod mihi pergratum fuit, ne quis tam Celebris
Viri manibus infensum me fortè existimaret.

Barometro igitur apertis notis attestanti Aerem leviorem esse, seu
minus gravem nebuloso, ac pluvio Cœlo quàm perspicuo, & sereno fides
non est deroganda, & quando ex tot Experimentis constat, non ab aliâ
causâ quàm ab Aeris pressione _Mercurii_ librationem in Torricellianâ
fistulâ 30 pollices pendere (sicuti pariter ejusdem variam altitudinem
juxta diversam Aeris conditionem, modò magis, modò minus ponderosi)
hujus Phænomeni ratio pro viribus est disquirenda; quòd si non dabitur
adeò probabilem afferre, ut expectationem impleat, id forsan aliis
incitamento erit ut probabiliores afferant, quando in rebus dubiis, &
magnis difficultatibus involutis plures causas proferre non incongruum
est, donec ex multis una habeatur, cui Mens Veritatis avida acquiescat;
nam ut rectè Lucretius.

[Sidenote: _l. 6._]

    _Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam_
    _Non satis est, verùm plures, unde una tamen sit._

Fateor equidem, quòd ut cohęrenter procederem necesse foret, ut hìc non
pauca ex Doctrinâ Meteorologicâ perpenderem, veluti de naturâ Aeris,
Ventorum, Pluviarum, Nebularum, multarumque aliarum rerum, de quibus
licet passim Philosophi tot, ac tanta prodiderint, adhuc tamen sunt
materiæ involutissimæ, & mille Disputationum ambagibus implicitæ, verùm
in nimiam molem Tractatulus hic meus turgesceret, proptereà quædam
solumodò præmittam quæ magis verosimilia credidi, & meis Coniecturis
congruentia.

[Sidenote: _C. de Nit._]

Suppono itaq; è Globo Terraqueo non solum Vapores, qui sunt Pluviarum
materia, sed multas Exhalationes diversę indolis continuò, plus,
vel minus, protrudi, & Aeri commisceri, ut particulas Sulphureas,
Aluminosas, Vitriolicas, Mercuriales, aliasque omnigenas, ac præsertim
Montanis in locis ubi sunt Metallorum Fodinæ, adeò ut aliquibus in
locis, veluti in Hungariâ reperta sint Arborum folia aureo colore
obducta ab Auri Fodinarum exhalationibus; Aerem verò Nitrosis
particulis potissimùm refertum esse omnes, cum Philosophi, tum Medici
unanimiter tradunt, ut Junchen in sua Chymiâ Experimentali Nitri
Mineram non in Terræ sinu, sed in ipso Aere constituerit, nec secùs
sentiat Celeberrimus Vir Jo: Mayouu, qui integrum Tractatum de Salnitro
Aereo conscripsit. Partium enim nitrosarum necessitatem ad Ignem,
tum Elementalem, tum Vitalem sustentandum providentissima Natura
intelligens illius ingentem copiam esse voluit, & Condum in Aere,
sicut Salis in Oceano constituit.

[Sidenote: _His. Na. l. 31. c. 7._]

Non est hujus loci, nec ad rem de quâ agitur, Nitri naturam rimari, &
quare ad Respirationis munus tanta sit Aeris nitrosi necessitas, de quo
cōsulendi Vvillisius, Sylvius, Trusthonus, & alii; mihi satis sit Aerem
multum nitrosæ materiæ continere, ac præsertim Hyeme flante Boreâ, qui
nitrosæ Annonæ veluti Dispensator est, sicuti Auster Liguritor, quod
forsan Plinius innuere voluit, cum tradidit flatus Aquilonares Salem
copiosum facere, non sic Australes. Nitri autem efflorescentiam super
muros antiquos ex calce, & lateribus constructos, Hyeme præsertim, &
cum Aquilonares Venti dominatum obtinent passim videre est, & Nitri
Collectores tunc temporis toti sunt in verrendis muris, quin uberiorem
nitrosæ materiæ copiam è muris qui Boream spectāt quàm qui Austrum,
congerere se ajunt; sic Glauberus qui de Nitro egregiè scripsit ait,
Aquam quæ cum Vento Aquilonari decidit optimam esse ad parandum
lixivium pro Nitri extractione. A’ perito Nitri Coctore accepi
imprudens opus esse Muros antiquos, ubi flos petræ nascitur, diruere
ad Nitrum extrahendum, majorem enim Nitri copiam ab iisdem impetrari
si sępiùs verrantur mihi asseruit, cum tales Muri sint veluti Matrices
quę ab Aere gravidatæ uberiorem Nitri fœturam præstent. Ab eodem quoque
rem satis curiosam didici, nimirùm magnam Nitri copiam in Stabulis
colligi ex muris, in quos halitum efflant Boves, in alterâ tamen Muri
parte extrà Stabulum, & quæ Aeri exposita est. Inesse quoque Aeri
cœteras minerales Exhalationes, quarum habita est mentio, argumento
sunt Colcothar Vitrioli, quod Aeri expositum novo, ac genuino Vitriolo
imprægnatur, Terræ Metallorum, Medicamenta Mercurialia, Stibium
Diaphoreticum, quod nisi ab Aere externo rite munitum asservetur, ab
eodem vim emeticam resorbet, cui fato quoq; obnoxius est _Mercurius_
dulcis, qui incustoditus vim corrosivam adsciscit.

[Sidenote: _l. 4. Quæ. Nat. c. 10._]

Altiùs autem attolli Vapores, & quæcumque majorem cum Aere cognationem
habent, quàm terreas Exhalationes satis probabiliter existimo;
non ex hoc tantùm quòd Vapores aquei terrestribus Exhalationibus
leviores sint, nam oleosæ Substantiæ licet Aquâ leviores segniùs
ascendunt quam Aqua ipsa, sed etiam quia Vaporum magis laxa compages
est quàm terrenarum Exhalationum; sic in Destillationibus videmus
partes tenuiores è Corporibus destillatis priores assurgere, deinde
crassiores. Quamvis autem Exhalationes unà cum Vaporibus in Aerem
prosurgant, facili tamen negotio postmodùm sejunguntur, vel ut Oleum
ab Aqua, vel vi Ventorum, adeò ut in sublimiori parte Atmosphœræ
Vapores, & tenuiores Substantiæ consistant, in humiliori Exhalationes,
& crassiores particulæ resideant; nam ut egregiè Seneca: _Aer quò
proprior est Terris hòc crassior; quemadmodum in aqua, & in omni
humore fęx ima est, ità in Aere spississima quæque desidunt_.

[Sidenote: _Meteo. c. 5._]

[Sidenote: _l. 8. Hist. Anat. Quæ. 30._]

[Sidenote: _De Aer. Aq. & Lo. n. 19._]

Supponere item satis probabiliter licet Vapores coactos, ac dēsatos
Nubes, ac Nebulas effingere; Vapores autem per magna illa spatia
diffusos colligi, ac densari à Ventis contrariis hinc, & illinc
prementibus, donec in Corpora illa visibilia transeant quæ Nubes
appellantur, tradit Cartesius, quamvis ab Hippocrate videatur
id pęnitùs desumpsisse; quare mirari subit quomodo Philosophi
tum antiquiores tum recentiores, cum tot, ac tanta ab Hippocrate
decerpserint, tam rarò illius meminerint, quam ob causam Laurentius
ingratissimū Aristotelem appellavit; lubet autem Divini Pręceptoris
verba ipsa hìc apponere, cum Nubium, & Pluviarum generationem nemo
forsan ingeniosiùs descripserit. _Quamdiu igitur Nebula dispersa
fuerit, & nondum congregata fertur sublimis. Ubi verò coacervata
fuerit, ac simul congregata de repente à Ventis inter se adversariis,
tunc deorsum prorumpit qua parte plurima collecta fuerit; tunc enim
magis verisimile est quum Nebulas à Vento stabilitatem non habente
concitatas de repente Ventus contrarius, ac aliæ Nebulæ reliserint;
atque tunc quidem prima ipsius pars congregatur, quæ verò à posteriori
parte sunt insuper accedunt, & sic crassescunt, & nigrescunt, ac simul
congregantur, & præ gravitate deorsum prorumpunt, & pluviæ fiunt._

[Sidenote: _l. 2. His. Nat. c. 38._]

[Sidenote: _In Susp. de Aer. lat. Qual._]

[Sidenote: _Part. 4. Princip. Philos._]

Adverto denique suspicari saltem licere, si non supponere, Aerem,
qui Cœlum cum Terrâ nectit dum separat, non solùm terrena, sed etiam
cœlestia effluvia in sinum suum recipere; _ultrò, citròque commeante
Natura, & quadam veluti pugna, ut terrena in Cœlum tendentia deprimat
Syderum vis_, ut ait Plinius; hujusmodi autem emanationum in hæc
inferiora non cōtemnendam coniecturam desumpsit Ingeniosissimus Rob.
Boyle ex Solarium macularum subitâ dissolutione, quod idem quoque de
Cometarum evanescentiâ dici posset, adeò ut Sol præter lumen (cujus
actionem Cartesius in pressione quadam secundum lineas rectas factâ
constituit) aliâ ratione, cœlestis materiæ projectione nimirùm,
Atmosphœram nostram in gravitate quandòque possit alterare. Ac profectò
si in pestilenti Constitutione culpantur à Medicis, nec temerè,
anonymę Qualitates Aeri à Sydereis afflatibus potiùs, quàm à terrenis
Exhalationibus impressæ, non prorsùs à ratione alienum erit suspicari,
posse aliquandò aliunde quàm à terrestri Exhalatione Aeris gravitatem
augeri.

Hisce itaque pręhabitis rationem aliquam hujus paradoxæ Quęstionis
reddi posse arbitror, coniectando nimirùm, quòd Vapores vi Ventorum
prementium collecti, ac in Nubes, & Nebulas coacti, Aeremq; humectantes
ex superiori Atmosphœræ parte terreas Exhalationes quę infrà
subsistunt, & nitrosas particulas præcipuè quibus Aer abundat ad imum
deturbent, ac ad solum usque præcipitent, non secùs ac Metalla soluta
in Aquis fortibus per additionem Olei Tartari in Vasis fundum sub forma
Calcis decidunt, & hoc pacto ob harum partium mineralium, & alterius
generis præcipitationem, & exclusionem ab Aeris poris Aer ipse reddatur
levior, ac Cylindrus Aereus qui _Mercurio_ incubat, minùs eundem
_Mercurium_ premat, ac proptereà in pluviosâ tempestate _Mercurius_ in
fistulâ descendat. Haud secùs discussis per effusos imbres nebulis, ac
Vaporibus, seù per Ventos aliò delatis, & serenitate restitutâ, fas est
arbitrari terreas illas, & minerales particulas, quę imminente pluviâ,
& actu delabente, præcipites è roranti Aere deciderant denuò exaltari,
Ventosq; Boreales nitrosam materiam convehendo novam Aeri gravitatem
largiri, & hoc pacto _Mercurium_ paulatìm ad priorem stationem per
gradus emergere.

Nec mirum videatur, quòd Vapores anteà dispersi, mox in unum collecti
Aerem leviorem reddant, nam majus est pondus quod per hujusmodi
præcipitationem, licet insensibilem, ab Aere secedit, quàm quod eidem
successivè accedit, non secus ac Aqua Regia, in quâ dissolutum est
Aurum, levior fit, Auro ad fundum præcipitato, & ab eâ separato, quamvis
illi Oleum Tartari addatur. Aquam verò & ipsam vim habere pręcipitandi
variorum Corporum solutiones, & Metallorum quoq; experimenta Chymica
satis ostendunt. Hanc itaque causam esse reor descensus _Mercurii_
in Torricellianâ fistulâ, pluvioso tempore impendente, & ascensus
subsequente serenitate; nonnisi autem terreę particulæ excogitari
possunt quæ ab Aere nebulis pluviosis imprægnato, ut ait Borellus,
quoquo modo secedant ubi pluviæ imminent, siquidem Aeris Columna,
quæ _Mercurio_ superincumbit, & illum in fistulâ suspensum detinet,
in transitu à serenitate ad statum pluviosum specificam gravitatem
mutare nequit, ac fieri levior, nisi particulæ graviores excludantur, &
leviores subeant.

Hujusmodi autem præcipitationis partium mineralium, & alterius generis
in humidâ tempestate non leves coniecturas afferre possem ex variis
Observationibus, ut v. g. quòd quando Chymici Sulphuris Spiritum
per campanam elicere volunt pluviosum tempus, & valdè caliginosum
expectant, tunc enim largiorem Spiritus copiam è Sulphure obtinent,
aqueis nempè Vaporibus quibus Aer oppletus est fumos è Sulphure
exhalantes ad imum deturbantibus, ut faciliùs in Stagma illud acidum
cogantur, quod Sulphuris Spiritum appellant; haud secus Terras
metallicas è Fodinis erutas, & Aeri expositas hujusmodi tempore
partes sibi congeneres ab Aere avidiùs combibere ajunt, quàm cum
siccum, & sudum est Cœlum. Prætereà Agricolationis Studiosi nunquam
magis fœcundari agros prædicant quàm in nebulosis Constitutionibus,
iisque continuatis, quòd non aliam ob causam fieri censendum, quàm
quòd hujusmodi temporibus magna fiat ex Aere partium nitrosarum,
licet insensibilis præcipitatio, quandò nihil est quod majorem Terræ
feracitatem, & Seminibus robur largiatur quàm Nitrum; sic enim
Poetarum Princeps.

[Sidenote: _Geo. 1._]

    _Semina vidi equidem multos medicare serentes_
    _Et Nitro prius, & nigra perfundere amurca,_
    _Grandior ut fœtus siliquis fallacibus esset._

[Sidenote: _Appēd. ad Chy. Scept._]

Aliquandò tamen suspicatus sum, num præter externi Aeris actionem
_Mercurius_ ipse jus aliquod haberet in hujusmodi descensu cum pluviæ
imminent, vel decidunt, factus nempè gravior, vel aqueos Vapores
combibendo, vel Mercuriales, & nitrosas particulas ab Aere per
hujusmodi præcipitationem, ut diximus absorbendo. Reverà _Mercurio_
aliquam portionem aquæ ex ejusdem naturali constitutione inesse à perito
Chymico didici, qui mihi modum communicavit eliciendi aquam simplicem
è _Mercurio_, quæ quidem in satis modicâ quantitate obtinetur, ità ut
è duabus unciis _Mercurii_ vix aquæ dracma impetretur, quamvis referat
Rob. Boyle, sibi ab ingenioso Medico relatum ex librâ _Mercurii_
quatuor uncias aquæ aliquandò elicitas fuisse; quòd tamen aquei Vapores
in _Mercurii_ substantiam adeò densam insinuare se valeant vix concipi
potest quandò omnia corpora, præter Aurum illi supernatant; sic neque
per novas particulas mercuriales, aut salinas ab Aere absorptas
credibile est _Mercurium_ majorem gravitatem specificam acquirere;
videmus enim per novi _Mercurii_ additionem in pyxide ubi immersa est
vitrea fistula, _Mercurium_ altiùs proportionaliter in summitate tubi
elevari, sicuti etiam ex cujuscumque liquoris affusione, perstite
tamen eadem semper altitudine 30 pollicum à superficie infusi liquoris
mensurandâ.

[Sidenote: _Appēd. ad Chym. Scep._]

Posse tamen _Mercurium_ fieri in specie graviorem quàm sit vulgaris
Officinarum _Mercurius_, cum nimirùm corporaliter ab Auro imprægnatur,
vel ab eodem spiritualiter animatur tradit Ingeniosissimus Boyle,
sicuti pariter cum destillatur fit non parum gravior, si cum vulgari
_Mercurio_ hydrostaticè examinetur; cum igitur ex particularum
Auri imprægnatione potissimùm majorem gravitatem possit _Mercurius_
adsciscere, nec tam ingens hujusmodi partium volatilium copia in Aere
extet (saltem apud nos, ubi Aurum aliò evolat) nullus suspicioni
est locus, quòd in casu nostro _Mercurius_ stagnans in pyxide
ubi Mercurialis Cylindrus immersus est possit ab Auri particulis
volatilibus ab Aere pluvio deciduis alterationem aliquam intrinsecam
pati, ac fieri in specie gravior, ut hanc ob causam in sum̄itate
fistulæ debeat descendere. Quare sicuti Aeris externi pressio potissima
est causa quare _Mercurius_ in Torricellianâ fistulâ facto vacuo in
dictâ altitudine perstet, ità ad ejusdem Aeris modò majorem, modò
minorem pressionem referenda est in Mercuriali Cylindro hujusmodi
motionum vicissitudo.

Hoc modo itaque, prout ingenii mei tenuitati datum, exposito _Mercurii_
descensu in Torricellianâ fistulâ in permutatione à sereno Aeris
statu ad nebulosum, & perturbatum, & ejusdem ascensu à perturbato ad
serenum, reliqua Phœnomena quæ superiùs memoravi supersunt explicanda,
quod fundamentis à me jactis præstiturum me confido. Aliquandò
insignes alterationes in Barometro fieri annotavi, notabiliter elevato
_Mercurio_, nullâ apparente in his inferioribus tam subitæ mutationis
causâ; hujus itaque Phœnomeni causam ad effluvia è Corporibus
Cœlestibus in hæc inferiora projecta referri posse rationabiliter
putarim; cum enim Ventis silentibus, sereno, ac perspicuo Cœlo, &
Aereo Oceano in summâ malaciâ constituto id contingat, non aliunde
quàm à superiori causâ tam subitæ alterationes in Barometro videntur
peti posse. Sicuti enim (ut ex eorum Relationibus habemus, qui in
Machinis fundum Maris perlustrarunt, & ex Unionum Piscatoribus) magna
est in Maris fundo tranquillitas, dum in summo ingens sævit tempestas,
quod ipsis Urinatoribus non parvæ fuit admirationi, ita & nos in
Maris Aerei fundo positi licet hìc pacata omnia videamus, divinare
non possumus, quid in summitate Atmosphœrę, ac Ætheris fiat, & quales
motus, ac alterationes ibi excitentur.

Hoc idem crediderim affirmari posse de _Mercurii_ elevatione in Solari
Eclypsi observatâ, dum in ipso Solis defectu die 22. Junii ad duas
lineas se se extulit; nullâ enim nec ante Eclypsim, neque post ipsam,
factâ notabili Aeris alteratione, credibile est intercepto Solarium
radiorum influxu, & illorum directâ projectione usque in Terram,
Atmosphœram in superiori parte, ac ipsum Ætherem insignem aliquam
alterationem, ac pressionem perpessum fuisse, quæ usque ad _Mercurium_
pertingeret. Haud secus rationem reddi posse existimo de _Mercurii_
exorbitantiâ observata ad multos Decembris dies cum in nebulosâ, ac
præhumidâ Constitutione paulatìm ità se se extulit, ut extremos penè
serenitatis limites tetigerit, dum per totum Annum constanter in
pluvioso Aeris statu in infimis subseliis stetisset; cœlesti nempè
materiâ è Sydereis Corporibus diffusâ, & supra Atmosphœram gravitante,
adeò ut non obstante suppositâ partium nitrosarum præcipitatione,
qualem in nebulosâ Constitutione fieri diximus, Aer ob talem causam
insignem gravitatem acquisiverit.

[Sidenote: _Cap. X._]

[Sidenote: _de Aer. Aq. & lo. num. 30._]

In Æquinoctiis magnas observari in _Mercurio_ motiones superiùs
annotavi, ut paucarum horarum interuallo ascendat, ac descendat,
cujus causam rimari, ac assequi perdifficile est; Magnas fieri tam
in Macrocosmo, quàm in Microcosmo mutationes vetus Observatio est;
etenìm ut ex Nautarum Relatione, & Observationibus Geographicis, &
Astronomicis Regię Academię Parisiensis habemus, nunquam aliàs tam
magni ęstus in Oceano excitantur quàm in ipsis Æquinoctiis, & Novilunia
quæ illis sunt proximiora majores æstus pariunt, quàm reliqua quæ
magis distant. Haud secus in humanis Corporibus hujusmodi tempore
insignes fiunt perturbationes, nec immeritò monuit Hippocrates,
magnas Tēporum mutationes esse observandas, _ut neque Medicamenta
in illis libenter exhibeamus, neque uramus, neque secemus_; quales
autem sint hæ magnæ Temporum mutationes exposuit subdens, _Puncta
Solstitialia, & Æquinoctialia esse periculosa_; lubet ergo coniicere,
Sole sub ęquinoctiali Circulo utrumque Polum parili radiorum influxu
respiciente, varia utrinque effluvia suscitari, ità ut in Atmosphœrâ
fiant veluti fluxus, & refluxus, & hoc pacto modò ascendere, modò
descendere _Mercurium_, quandò Australes flatus ipsum deprimunt,
Aquilonares attollunt.

[Sidenote: _l. 17. c. 2._]

[Sidenote: _Exer. 54.2._]

[Sidenote: _Barth. Cent. 3. Ep. 97._]

Nivoso Cœlo, & actu cadente Nive, _Mercurium_ in infimam stationem
se recipere, constans observatio est ut diximus, cujus quidem rei
eadem est ratio ac de nebuloso Cęlo, & actuali pluviâ; imò ex hac
observatione Assertum meum de Nitro aereo, & illius præcipitatione
in humidâ Costitutione, magis stabiliri posse crediderim, quandò
Nivem copioso Nitro refertam esse non leves coniecturę, & experimēta
comprobant. Non exiguam agris fœcunditatem suboriri _cum nix alta
jacet_, communis saltem apud nostrates Agricolas est opinio, ac re
verà nunquam major Nivium parcitas observata est quàm hisce quatuor
Annis elapsis, quibus non parva rei Annonariæ angustia nos pressit.
Nivem aquarum cœlestium spumam esse, & ex illâ Terram fermentescere
scripsit Plinius, & Scaliger Nivem pingue humidum continere, & ex
illâ fimum confici quocunque alio efficaciorem tradidit. Feracitatem
autem hanc, quam Solo Nivem impertiri probabile est, non ex caloris
in Terram repercussu gigni censendum, ut credidit Cardanus, adversus
quem more suo Scaliger, sed quià Nix multo Nitro abundet, ut ejusdem
figura Stellaris ostendit, qualem quoque possidet Nitrum. Licet autem
Olaus Borrichius in Epistolâ quadam ad Tho: Bartholinum scripserit
commentitium esse reperiri Nitrum in Nive, fatetur tamen se in Nive
Batavâ deprehendisse, illam Sulphure inflammabili, & Sale cubico non
carere.

Sciendi cupidus num re ipsâ Nivibus Nitrum insit sciscitatus sum à
perito Chymico, num ipse modum calleret Nitrum è Nive extrahendi,
responditque se quidem nunquam hujus rei periculum fecisse, nullam
tamen diligentiam om̄issurum, ut votis meis satisfaceret; sic paucos
post dies mihi Nitrum è Nive extractum exhibuit, quod hoc Tentamine
assequutum se fuisse affirmavit. Duas libras aquæ accepit è soluta
Nive purissimâ, & recenter delapsâ, ac in illis dissolvit libram unam
Nitri purgatissimi; pariter in duabus libris aquæ fontis purissimi
tantundem ejusdem Nitri infudit, quo peracto Aquam utramque ad Ignem
posuit, & sensìm ad cuticulam restrinxit; ex his postmodùm Aeri frigido
expositis cępit Nitrum crystallizatum colligere; sic eâdem operatione
ad plures vices repetitâ, tandem plus Nitri ex Aquâ Nivis, quàm ex
Aquâ Fontis se collegisse observavit; posito itaque ad Bilancis examen
utroque Nitro, deprehendit Nitrum è Nive extractum, reliquum superasse
trium unciarum pondo, certo argumento, tantundem Nitri in libris
duabus Nivis extitisse, quod Nitro dissoluto ob affinitatem socium se
adiūxerit. Observatione verò dignum est discrimen quo hæc duo Nitrorum
genera distinguuntur; Nitrum enìm è Nive collectum fusci coloris est,
saporem valdè acrem ad gustum præfert, & flammam edit vivacissimam, &
fulgurantem, alterum verò lucidum est, minoris acredinis, & flammam
reddit languidiorem. Cum itaque, ut superiùs annotatum, nivoso
Cœlo, & ad actualem Nivium descensum ad infimam stationem descendat
_Mercurius_, credibile est magnam tunc temporis fieri partium
nitrosarum, ab Aere in Terram præcipitationem, & consequenter aerei
Cylindri super stagnantem _Mercurium_ minorem esse gravitationem.

[Sidenote: _de Mor. Sac. n. 15._]

[Sidenote: _Iob. c. 28._]

[Sidenote: _Sec. 26. Prob. 21._]

Non minùs quoque curiosum est, ac disquisitione dignum quam ob causam ad
Australes flatus _Mercurius_ in Barometro se submittat, ad Aquilonares
prosurgat, seu, quod idem est, cur in Austrinâ Constitutione Aer
sit minùs ponderosus quàm in Boreali. Austrum, & Boream Ventos esse
_præ cœteris fortissimos, & inter se tum statione, tum viribus
contrariissimos_, tradit Hippocrates, quare si ex iisdem contrarii
effectus prodeant haud quaquam miror; quomodò verò ab Austro (quem
Notum Græci appellant ab humiditate quam secum defert, undè Notiometri,
Instrumenta ad Aeris humiditatem mensurandam) Aer fiat levior, ab
Aquilone verò sudo, & sicco gravior reddatur, ego certè demiror, &
genuinam causam ignorare me fateor, quàm fortè non novit nisi _Qui
fecit Ventis pondus_. Effectum hunc ad contrariam hujusmodi Ventorum
temperiem referre, quòd nimirùm Australes Venti calidi sint, ideòque
Aeris tonum laxent, & rarefaciant, undè Aer levior evadat, Aquilonares
verò, ut potè frigidi Aerem densando eundem ponderosiorem efficiant,
non planè satisfacit, calida enim vim habere rarefaciendi, & densandi,
sicut & frigida ex variis experimentis satis liquet, ac ne aliunde
quæramus exempla, Austrini flatus Nivem jàm delapsam densant antequàm
ulla liquoris guttula effluat, quemadmodum & Aquilonares eandem Nivem
rarefaciunt, ac attollunt, ut vulgus dicat Nivem ex nimio frigore
augeri. Ipse quoque Aristoteles ab Austris vim densandi non reiicit,
quærens enim cur Auster non incipiens, sed desinens imbrem inferat,
ait id posse fieri, quòd Aerem cogat è longinquo, quo coacto Aqua
exprimatur. In hanc rem egregiè Poetarum Princeps.

[Sidenote: _l. 1. Geo._]

    _Verùm ubi tempestas, & Cœli mobilis humor_
    _Mutavere vias, & Juppiter humidus Austris_
    _Denset erant quæ rara modò, & quæ densa relaxat._

[Sidenote: _Cap. 10. Art. 4._]

Prætereà in casu nostro ad asserendam majorem, vel minorem Aeris
gravitatem vim frigoris densantis, vel caloris rarefacientis causari
non possumus, quandòquidem ex factis Observationibus ad _Mercurii_
ascensum, vel descensum non magnum momentum addunt calor, & frigus
licet in insigni gradu, cum in eadem altitudine tam in sum̄is
algoribus, quàm in summo æstu non semel mihi compertus fuerit
_Mercurius_, & sub Zonâ torridâ eadem penè altitudo _Mercurii_ in
Barometro, ac in Zonis temperatis observetur, ut ex superius citatis
Observationibus Astronomicis, & Geographicis D. Cassinæ.

[Sidenote: _To. 4. Tra. 2._]

[Sidenote: _Meteo. c. 4._]

[Sidenote: _l. 2. H. N. c. 47._]

An fortè igitur id fiet, ut putat Auctor Philosophiæ Burgundicæ, quòd
Venti Aquilonares deorsum ruant, idest ab editiori loco perflent, & hoc
pacto Aerem ad inferiora propellant, Australes verò ab imo ad summum
spirent, sicque Aerem sursum efferentes multum de illius gravitatione
detrahant? Australes Ventos ex humiliori loco in sublimia eniti
scripsit pariter Cartesius, quin & ingeniosissimas rationes addidit,
hoc idem quoque visus est sensisse Plinius, qui tradidit, _Austrum
majores fluctus edere, quàm Aquilonem, quoniàm ille infernus ex imo
magis spirat, hic summo_; quòd carmine eleganter expressit Pontanus.

[Sidenote: _l. Meteo. de Ven._]

    _A’ summo Boreas, Notus imo spirat Olympo._

Vera sint hæc omnia, & Auster ex imo Polo alis primò siccis, deindè
madidis huc advolet (de quo tam longo itinere cum Doctissimis Viris
meritò dubitare licet) his tamen obstant ea quę superiùs ex Clarissimi
Borelli doctrinâ attuli de substantiis fluidis, quę susque, deque
agitatæ eandem exercent gravitatem super corpora quibus incumbunt, ac
dum quiescunt.

[Sidenote: _V. Lang. li. 1. Ep. 19._]

[Sidenote: _Cæl. Rhod. l. 8. An. Lec. c. 28._]

[Sidenote: _l. 2. de Diæta. n. 3._]

Hypothesi meæ igitur inhærendo crediderim potiùs id fieri, quià Auster,
quem D. Hieronymus _Pluviarum Pincernam_ elegantèr dixit, _dum pelagus
transit_ (ut ipsius Hippocratis verbis utar) _tanquam calidus, &
rarus existens multa humiditate regionem in quam illabitur implet_;
Aere autem humectato, & illius compage laxatâ, fas est arbitrari
partium nitrosarum, & Salium diversæ indolis præcipitationem in solum
subsequi, hancque ob causam, Aere leviori facto ob pondus excussum,
_Mercurium_ in fistulâ subsidere; sicuti opinari licet Aquilonem, (quem
idem Ecclesiasticus Scriptor _Scoparium_ appellavit) Vapores, ac Nubes
detergendo, unàque partes nitrosas ex Septentrionali plagâ convehendo,
additâ insuper recenti exhalationum è Terrâ exaltatione ab hujusmodi
præcipitatione anteà repercussâ, novam Aeri gravitatem impertiri, ut
exindè _Mercurius_ cogatur ascendere.

Quamvis autem aliquandò Septentrionales Ventos ingentes pluviæ
comitentur, ut præcipuè die 14, & 15. Octobris, id fieri crediderim,
quòd Nubes, ac Vapores à Ventis Australibus ad nos delati, & à Ventis
Septentrionalibus propulsi in retrocessu, ac fugâ solvantur in pluvias.

[Sidenote: _l. 5. Qu. N. nu. 18._]

[Sidenote: _Lib. 3. Aph. 5._]

In hanc rem egregiè profectò Seneca inter Providentiæ Opera hanc
recensuit, quòd _Venti modò Nubes adducant, modò deducant, ut per
totum Orbem pluviæ dividi possint, nàm in Italiam_, ait ille, _Auster
impellit, Aquilo in Africam reiicit_; non eosdem tamen effectus ubique
locorum edere hos Ventos putandum est, nàm ut ait Plinius, _cum situ
naturam mutant, Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus_; sicuti Neapolim
incolentibus idem Auster humidissimus est, ac nimbosus, Apulis verò
serenitatis Parens est, ut Lucas Tozzius, Vir Celeberrimus, (quem
Innocentius XII. P. M. ut ad nos fama detulit, suę Valetudinis Custodem
designavit) in doctissimis suis Commentariis in Hippocratis Aphorismos
refert; scitu proptereà dignum existimarem num in Apuliâ, flante
Austro, ibi serenitatis Auctore, _Mercurius_ in Barometro attollatur,
quandò in sereno Aeris statu elatior solet esse _Mercurius_, demissior
verò in turbido, ac nimboso.

[Sidenote: _C. 12._]

[Sidenote: _de Sac. Phil. c. 85._]

In hanc rem insignem locum apud D. Lucam silentio præterire nequeo,
ex quo satis apparet, quàm varia sit, ac diversa juxtà regionum, &
locorum diversitatem Ventorum conditio; arguens ergò Hypocritas
Redemptor noster, _Cum videritis_, inquit, _Nubem orientem ab Occasu,
statim dicitis imber venit, & ità fit, & cum Austrum flantem, dicitis
quià æstus erit, & fit_. Austri ergò in Palestinâ ęstum excitant
non pluvias, quæ potiùs à Nubibus, & Ventis ab Occasu flantibus ibi
prænuntiantur. Vallesii hunc locum egregiè interpretantis verba hìc
lubet adiicere. _Palæstina ad Occasum habet Mare; censebatur ergò, ut
existimo in illa regione pluviæ signum Nubes ex Occasu ascendens, quia
cum ad Occasum haberent Mare inde ascendebant, eratque id signum illi
regioni proprium. Nobis verò Hispanis, quibus Mare æquè ad Occasum, &
Meridiem, & Septentrionem est, æquè ex his omnibus partibus ascendunt
Nubes nimborum nuntiæ. Britannis ascendunt undique, ut qui Mari undique
cinguntur._

[Sidenote: _Obs. Astro., & Geo._]

[Sidenote: _De Tens. & Pres._]

[Sidenote: _Progy. de Cog. Aer. & Aq._]

[Sidenote: _Phar. Rat. P. 2. Se. 1. c. 6._]

Cum itaque flante Austro usque ad extremos fines _Mercurius_ in
Barometro descendat, hinc rationem reddi posse crediderim quarè ad
Austrinos flatus adeò difficilis sit respiratio, ut de quadam veluti
suffocatione conquerantur omnes; siquidem sicuti substantię fluidę in
Machinâ pneumaticâ positę post Aeris exsuctionem in bullas attolluntur,
subtracto nimirum Aeris pondere, quo veluti in officio continebantur,
ità eodem modo Sanguis in Vasis Pulmonum ob minorem Aeris pressionem,
quæ ad Austrinos flatus consequitur, magis spumescit, & ebullit,
ut nō tàm expeditè circulum suum absolvat; neque aliam ob causam
in editissimis Montibus gravem duci anhelitum credendum est, nisi
quòd inibi minor sit Aeris pressio quàm in imis Vallibus, ut palàm
faciunt Experimenta à variis Solertissimis Viris facta, ac præcipuè
à Celeberrimo nostri ævi Mathematico D. Cassina. Refert quoque P.
Bartholus è S. J. observatum, Vesicam Suillam mediocritèr inflatam, &
ad verticem Montis altissimi translatam tumidiorem apparuisse; adeò
facilè est inflari ea, quæ in sublime efferuntur; mirum itaque non est
si Pulmonares Vesicæ ob Austrinos halitus inflentur, ut potè ab Aere
minus compressæ, & hanc ob causam difficilior sit anhelitus; nec pręter
rationem, quamvis paradoxum videatur, scripsit Thomas Cornelius Aerem
crassis Vaporibus refertum aptiorem esse ad Vitalia munera obeunda,
quàm Aerem tenviorem; quod paritèr monitum est Celeberrimi Tho.
Vvillis, qui in Phtisi Pulmonari magis commendat fumosas Urbes, qualis
est Londinum, quàm Villas omnes propè eandem Urbem, quę Aere claro, &
perflato gaudent.

[Sidenote: _Lib. 2. Die. Gen. c. 21._]

Hinc lumen aliquod mutuari licet ad illustrandam historiam famosi
illius Urinatoris Siculi, quem Colam Piscem appellabant, quòd plus in
aquis, quàm in Terris degeret. Diu equidem hoc prodigium Doctissimos
Viros exercuit, ut videre est apud Salomonem Sprangerum, qui de
Enydrobiis, h.e. de hominibus sub aquâ viventibus elegantissimum
Tractatum nuper edidit; ego verò persuasum habeo hominem illum
amphibium ad plures horas sub aquis cōmorantem talem à Naturâ
Sanguinis, ac partium spiritalium constitutionem sortitum fuisse, ut
Sanguis, & Pulmonares Vesiculæ majori compressione indigerent, quàm
quæ ab Aere solo pręstari posset; refert enìm Alexander ab Alexandro
Urinatorem illum solitum dicere, _quòd si ab aquis abesset diù quasi
respirare, & vitam ducere nequiret_.

Hæc sunt quæ in re tam abstrusâ, ac involutâ, qualis est motionum
_Mercurii_ in Barometro vicissitudo, comminisci lubuit. Multas equidem
nec parvi ponderis difficultates hisce meis Excogitatis obtrudi posse,
& scio, & fateor; verùm si cuncta quæ possunt obiici recensere vellem,
ac diluere, in nimiam molem Opusculum hoc meum excresceret; interim
his meis coniecturis hærere placet, donec Lynceus aliquis ostendat
strinxisse me, ut dici solet,

                          _pro Junone Nubem_.

                            [Illustration]



                           ERUDITISSIMO VIRO

                             D. BERNARDINO
                               RAMAZZINO

              Medicinæ Publico Professori, & in Academia
                  Cæsareo-Leopoldina C. N. Hip. III.

                      JO: BAPTISTA BOCCABADATUS.
                              _S. P. D._


_Motiones Mercurii in Barometro, modò se attollentis, modò se
deprimentis eruditissimorum Virorum Observationes advocarunt. Nescio
tamen quo fato, in ipsis sensibilibus hujus experimenti Phęnomenis
discrepent eruditissimi Observatores. Alii enim, inter quos Doctissimus
Borellus, asserunt, Aere ad pluviam inclinante Mercurium intus
sublevari, deprimi post delapsos imbres; alii deprimi pluvia imminente,
deficiente attolli. Hæc est speculationis rerum naturalium conditio, ut
nihil sit absque Adversario._

_Hoc secundum, Vir studiosissime, apparet ex tua hujus experimenti
Ephemeride, acta Anno præterito 1694, quam ad me dimisisti,
imbecillitati meæ mandatis tuis decus addens, quibus petis, ut quid
sentiam exponam._

_Mercurium internum in Barometro elevari vi pressionis externi Aeris
non est inter Neotericos qui dubitet, omnisque ratio dubitandi
sublata videtur. Accidens igitur hujus aliqualis majoris, minorisve
depressionis, vel elevationis Mercurii, à majori, vel minori ejusdem
Aeris exterioris gravitate, vel pressione causari consentaneum est.
Eodem modo videmus idem fluidum ejusdem Barometri in Valle, ubi magis
gravitat Aer, ascendere, in cacumine Montis, ubi minùs, descendere.
Eundem igitur Aerem, juxtà experimenti tui Phœnomena, statuendum
esse leviorem, apparet pluvia se congregante, tunc enim Mercurius
deprimitur, graviorem eadem cessante, tunc enim attollitur._

_Nec sublato quodam sensuum præjudicio, quo Aerem Vaporibus imbutum
graviorem dicimus, absonum videtur. Juxtà enim sententiam cujusdam
Borelli in Burgundica Philosophia appositam (quę si non pęnitùs, saltem
pro aliqua parte arridet) Vapores ex quorum coacervatione fit pluvia,
cum per Aerem ascendant, statuendi videntur ipso Aere leviores in
specie, quapropter idem spatium Vaporibus, & Aere plenum, levius est
eodem spatio solo Aere pleno, & magis, vel minus leve, prout à majori,
minorive materia Vaporum occupatur. Mercurius igitur deprimitur nimbis
accedentibus, quia Aer majoribus Vaporibus imbutus minus gravitat,
attollitur pluvia cessante, quia Aer Vaporibus depuratus, magis
gravitat._

_Paucis, & alienis satisfecissem, si hæc sententia in omnibus suis
partibus satisfaceret; sed cum aliquam hæsitandi rationem relinquat,
quod tenuissimum do, pęnitus emensum dare cupio._

_Licet enim videatur ab ipso ascensu Vaporum per Aerem satis eorundem
specifica levitas probata, in hoc tamen deficit supposita evidentia,
quòd solis sensibus acquiescit, nulla ulterius suadente ratione. Quod
tanto magis urget, quia graviora in specie per fluida minus gravia
ascendere plurimæ Observationes ostendunt._

_Omnem materiam in partibus minutissimis attritam in facillimum
ascensum evadere quotidiè experimur. Terram in tenuissimum pulverem
redactam, in turbines quodamodò elevari patet, non tamen eæ particulæ
specificam gravitatem ammittunt, cessante enim motu Aeris, quo feruntur
in inferiora subsidunt. Sal imum Vasis occupans, si superponatur
aqua, dissolvitur, & minutissimæ partes ad summam humoris superficiem
ascendunt; si enim eadem superficies extremo linguæ apice attingatur,
salsa degustatur. Non per hoc tamen, quòd ascendant particulæ Salis,
propriam specificam gravitatem ammittunt gravitate aquæ majorem: plurimæ
enim experientiæ demonstrant aquam salinis partibus imbutam graviorem
in specie esse pura, & simplici aqua. Ascendunt enìm per aquam,
licet in specie graviores, quià juxtà sententiam Doctissimi Boyle,
partes aquæ etiam quiescentis, & stagnantis, continuò agitantur, &
commoventur, quod apparet ex ipsa Salium immersorum dissolutione; non
enim daretur ea actio solvendi partes adhærentes, & forsan complicatas,
nisi dato aliquo motu. A motu igitur partium humoris, partes Salis tam
per transversum, quàm sursum aguntur, eodem modo quo partes terræ,
pulvis scilicet, à motu Aeris feruntur. Hìc tamen non datur partium
subsidentia, ut in casu pulveris, quia in hoc cessat, vel modificatur
motus Aeris, agitationem causantis, in aquæ verò partibus semper datur
idem motus. Et ecce quomodò datur partium minutissimarum ascensus,
licet in specie sint graviores eo fluido, per quod ascendunt. Ex quo
patet, quòd Burgundicæ sententiæ ea pars, quæ Vapores Aere in specie
leviores statuit quià forsan per Aerem ascendunt, nō penitus convenit._

_Placeat igitur Vaporum naturam attentius contemplari; Ex ipsis
sensibus patet quòd eadem facultas, quæ sensationibus nostris calorem
inducit, Vapores excitat. Ulteriùs quoad fieri potest, hæc tenebrosa,
obscuraque caloris qualitas detegatur. Agnoscamus cum Neotericis Ignem
nihil aliud esse, quam vehementem particularum cujuscunque materiæ
combustibilis motum, & maximam agitationem, qua proximas materias eodem
modo afficiens, dissolvit, quod urere dicimus. Et hinc patebit calorem
eodem modo esse partium agitationem, non quidem tam vehementem, sed
minus remissam, & ideò non aptam ad urendum ea, quæ attingit; semper
tamen partium motionem aliquam. Secundo loco concipiatur quòd ubi datur
talis particularum vehemens agitatio (idest ignis) distrahantur, &
removeantur partes Aeris. Patet in Cucurbitula, ubi tenuissima flamma
omnem prope Aerem excludit, & si aliquis remanet rarissimus est, quod
demonstrat vis Aeris externi sua pressione, in Cucurbitula applicata
cutem intrudentis. Dato igitur, extante calore, motu supradicto, ibi
danda est aliqua Aeris exclusio, & rarefactio._

_Vapor excitatur à calore, quinimo ab ipso calore in statu vaporis
conservatur; Accedente enim summi Aeris, ad quem istis motionibus
elevantur, frigiditate, in ea regione, in qua non fit ea luminum
Cœlestium repercussio ad invicem se decussantium, quæ causatur ab
inæqualitate terrenæ superficiei, & ideò ea circumquaque partium
circumpulsio, à qua eorundem motus, scilicet calor, causatur, Vapores
iterum in guttas agglomerantur._

_Dato igitur calore eodem tempore quo datur Vapor, datur illa partium
motio, à qua partim expellitur, partim rarefit Aer. Quapropter tunc
fit Concretum levius, & ideò congregatis Vaporibus, scilicet pluvia
imminente, fit levior Aer, & Mercurius descendit. Convenit hęc ratio
cum usitatis experimentis; Sole enim ultrà consuetum urente, pluviam
expectamus, rigente hyeme, cum frigus aliquantulum remittitur, eandem
timemus. Noctes serenæ glaciem, pruinas coagulant, quod non faciunt
nubilosæ. Sed non omnis tamen difficultas sublata videtur, si enim
Vapor, cum sua aquæ, cujus est pars, specifica gravitate ascendit,
apparet simul cum Aere componere mixtum in specie potiùs gravius, non
verò levius, solo Aere; quod est contra rationem expositam. Hæc tamen
difficultas tollitur ad ipsam Cucurbitulam recurrendo. Considerata enim
ea parva flamma in ejus ventre accensa, patet quòd in eo statu massa
Aeris, & Vaporis simul, est magis levis quam ante flammam erat massa
solius Aeris ejusdem Cucurbitulæ ventrem occupantis; applicata enim
Cucurbitula ante flāmam accēsam, cutis intus non intruditur à pressione
Aeris externi, prout fit si immediate post flammam accensam applicetur;
Motio enim illarum particularum se se ad invicem pulsantium, ac
circumpulsantium (eodem modo ac si frusta ligni per Aerem agitarentur,
& se se extremitatibus, vel alio modo, invicem pulsarent) efficit quòd
majorem locum occupent, quam si quiescerent; & inter se ad invicem
magna spatia, & magnas intercapedines constituant, quę occupantur à
subtili, & tenuissima substantia, sit Cartesiana, vel alia quæcunque,
modo eodem quo spatia inter frusta ligni se invicem agitantia ab Aere
occuparentur. Eodem modo data ea partium, licet minori agitatione, à
qua causatur calor, qui extat, extante vapore, dantur inter partes
motas, & moventes, istæ intercapedines à tenuissimas substantia
occupatæ. Et ideò moles tunc premens non componitur ex solo Aere, &
Vapore, sed ex Aere, Vapore, ac tenuissima substantia, qua verè fit
in specie levior quam eadem mole solius Aeris. Levitas enim tenuissimę
materię Vaporis gravitatem non solum compensat, sed excedit._

_Sed ulteriùs urget alia hujus tui Experimenti observatio; calor enim,
& frigus nullam in Mercurio alterationem elevationis, depressionisve
producunt; & tamen dato calore danda est eadem partium agitatio, &
ideò eadem materiæ rarefactio, ex quo eodem modo resultaret eadem
levitas, & successivè Mercurii depressio; quod non accidit. Cum igitur
ab eadem supposita causa, in analogo casu idem non sequatur effectus,
ea verè non subsistit._

_Quod tolli posse apparet, si considerentur particulæ materiæ, prout
sunt, diverso modo configuratæ. Dantur enim diversæ configurationes
corporum, quæ mediante motu, & eorum agitatione magis, minusve eadem
corpora separant, majoribus, minoribusve spatiis interpositis, ut si
configurationes sint sphœricæ, angulares, oblongæ, & sic successivè._

_Partes igitur simplicis Aeris, prout homogeneæ configurationis, licet
agitentur, (quod, puta, producatur ab Æstatis calore diversitatem motus
in Barometro non faciente) non tantum sejunguntur, ac diducuntur,
ità ut spatia quæ occupant magnam ejusdem materiæ subtilis, & levis
quantitatem admittant, quantum partes Aeris, & Vaporum simul,
heterogeneę configurationis, quæ ideò magis diducuntur, & majorem
materiæ tenuis quantitatem inter magnas intercapedines, in eodem
spatio admittunt. Quodque data motione partium fiat major eorundem
diductio, data heterogenea earundem partium configuratione, patet in
ipsa aqua cujus partes supra dictum est, cum Boyle, semper moveri;
quinimò ea calefacta intra ebullitionem, licet majorem motum acquirant,
non tamen partes tantum diducuntur, quantum evenit, si aliqua portio
calcis humori addatur, tunc enim usque ad ebullitionem commoventur. Et
hoc evenit quia solius aquæ partes sunt homogeneæ configurationis, &
ideò licet moveantur, etiam tali motu, ut sensationem caloris faciant,
nō tamen tam vehementer diducuntur, & separantur, ut fit cum datur
motus partium heterogeneæ configurationis, aquæ scilicet, & calcis.
In primo igitur casu simplicis caloris moventis partes homogeneas
Aeris, & Mercurium non alterantis, non fit tanta raritas, quæ
sensibilem levitatem supra extrinsecum Mercurium producat, prout fit in
secundo casu, quo attenta partium se se mutuò agitantium heterogenea
configuratione, Aeris scilicet, & Vaporum, fit major raritas, &
ideò levitas sensibilis, & habilis ad alterandum æquilibrium inter
pressiones Aeris externi, & interni Mercurii._

_Hoc tantum tenue habeo, quod mandatis tuis tribuam: Si parvi ponderis
est, de levitate agitur; tenuitatem Vaporum præsefert, & ideò ad
radiantia ingenii tui lumina attollitur. Vale Vir doctissime, meque tui
addictissimum ut soles ama._

                   _Dabam Mutinæ die 20. Jan. 1695._



                           ORNATISSIMO VIRO

                          Amico summè Colendo

                                DOMINO
                              BERNARDINO
                               RAMAZZINO

                  In Mutinensi Lyceo Publico Medicinæ
                              Professori,

                               _Nec Non_
                Cæsareo-Leopoldinæ Academiæ Curiosorum
                      Naturæ Collegæ Meritissimo.

                           FRANCISCUS TORTUS
                                 S. P.

                            [Illustration]



VIR ORNATISSIME, AMICE SUMME’ COLENDE.


Sopitum jam penès nos suscitas denuò, Vir Eruditissime, amœnum
Problema, quod nostram aliàs Minervam exercuit ipso coram Serenissimo
Francisco Secundo Duce quondam nostro Clementissimo, dùm convalescens
adhùc à gravi morbo decumberet, ejusque curationi de more interessemus,
in quam nempè causam refundenda sit _Hydrargyri_ intrà Fistulam
Torricellianam inconstans libratio, illiusve saltem vicissitudo
constantior, ut nimirum sicco, & sereno Cœlo _Mercurius_ nonnihil
altiùs, humido verò, ac pluvioso demissiùs externo prementi aeri
æquilibretur. Quid circà implexum Phęnomenon istud opiner, etsi
pensum solutionis in me nequaquam suscipiam, eo tamen ingenuo, quo
vicissim utimur, animi candore, tibi pluries id ipsum sciscitanti
haud hæsitanter aperiam, ut qui non meum tandem, sed Famigeratissimi
Viri Jo: Alphonsi Borelli votum præcisè sum prolaturus: neque enim
(ut fatear) in disquirenda hujusce effectus ratione, si rectà velimus
incedere, aliam viam calcandam censeo pręter eam, quam scientifico
lumine pręvio indigitavit, & stravit idem Vir Præclarissimus.

Enim verò quid unquam lumini naturæ consentaneum magis possumus
imaginari, nisi quod dum elevatur _Mercurius_, augeturque, ut inde
patet, aeris pondus, & pressio, id fiat, quià idem aer toto tempore
pluviam antecedente (estò nobis sereno) intrà suas sublimiores
porositates, seu intermedia inania spatiola perennem, & disgregatam
aqueorum vaporum unà cum cœteris exhalantibus particulis sursùm, ac
sursùm protrusorum affluentiam, & hospitale contubernium admittit, ut
fieri posse per additionem novæ materiæ, ipsoque aere præexistente
nequaquam depulso, Borellus autumat lib. de Motionibus Naturalibus à
gravitate pendentibus, prop. 274. his verbis: _Nec à veritate omninò
alienum est, ut particulæ minimæ aquæ tam minutæ sint_ (& loquitur hìc
de crassioribus, non de vaporosis) _ut possint intrà vacuas capacitates
aerearum particularum, scilicet intrà tubulos illos contineri, & ideò
ab aliqua vi possint ibidem insinuari_; quod idem posteà expressè,
& in terminis statuit prop. 259. definiens, positis licet ab eo
intrà aerem vacuitatibus, _Non tamen esse necessarium, ut uniuersum
spatium intrà aeris particulas contentum sit prorsùs inane; possunt
enim ibidem innumeræ particulæ corporeæ, ramosæ, & solutæ existere, &
vagari, ut sunt exhalationes aqueæ, terreæ, igneæ, & innumeræ aliæ_,
quibus intrà tales vacuitates congruam sedem assignat? E’ contrà verò
dum deprimitur idem _Mercurius_, imminuiturque, ut similitèr patet,
aeris pondus, & pressio, quid paritèr verosimiliùs coniectandum
occurrit, nisi quod hoc ipsum contingat, quià eadem pluviæ materia ad
turgentiam antecedentèr aggesta, tempore demùm actù pluvioso ab aereis
latibulis, quasi ex spongia, sensim exprimitur, cum ex eodem Borello
prop. 113. _Aer habeat consistentiam veluti spongiosam_, unde idem
aer, qui prægnans anteà, ac successivè superfætans majorem pro sui
æquipondio _Hydrargyri_ molem sustinebat, erumpente postmodùm, vel
integrè excluso fœtu, aqueas illas recentèr enixus particulas, minorem
quoque _Mercurii_ molem sibi patitur contraniti, donec paulò post
redeunte undecunque, pro ejusdem aeris ad propinquum aerem æquilibrio,
per subsequentem serenitatem nova vaporum illuvie, prægnans denuò,
denuòque ponderosior, in novam rursùs _Hydrargyrum_ urgeat altitudinem;
pręcipuè cum doceat Borellus prop. 170. indiscriminatim, & absque ulla
serenitatis, vel pluviæ limitatione, _aqueas particulas perpetuò intrà
aerem insinuari_, & paulò post subdat, quòd _reverà nunquam reperiri
potest Aer omninò aridus, & absque ulla admixtione aquę, sed est veluti
spongia quædam_, qualem nos quoque modò retulimus?

Qua equidem alterna particularum aquearum perpetuo commeatu poros aeris
subeuntium inclusione, & exclusione, luculenter explicari videtur, tùm
serena, tùm pluviosa constitutio, simulque in imbrifero aere imminutum
pondus, auctum verò in sereno, cujus idcircò cum ad summum devenerit
Athletica plenitudo, & ad summum proindè altitudo _Mercurii_, vix fieri
potest, quin intrà modicum tēporis intervallum pluvia suboriatur,
quemadmodùm ex prægnanti ventre immanitèr turgido, & gravi, parùm
distare exclusionem fœtus quælibet, vel rudis, novit muliercula. Hanc
ob causam longam serenitatem longa regularitèr excipit pluvia, qua
etiàm perseverante, si antecedentèr pluviali materia quaqua versùm
intumuerit Aer, non modò secundùm altitudinem, verùm etiàm secundùm
vastissimam latitudinem, in ipso pluviæ descensu vix, ac ne vix
quidem, _Mercurius_ deprimitur; statìm verò per brevissima alternatìm
sicciora intervalla, pertinacitèr iterùm attollitur, recurrente
videlicèt in subsidium per copias auxiliarias à lateralibus partibus
eodem aerei Cylindri aqueo pondere, usquequò depleta undequaque
immodicis imbribus Atmosphœra, Cylindro tandem leviore (cui scilicèt
novus non succedat desuper, hinc, & indè aqueorum vaporum affluxus)
in novissimæ pluviæ finali descensu _Mercurium_ premat, cujusmodi
exemplum in proximè elapso Decembri suprà modum pluvioso palàm
conspeximus, in quo insuper illud animadversione dignum extitit, quòd
excussa tandèm penitùs pluvia, ac subsequente postmodùm nova plurium
dierum serenitate, proindèque novis, sed modicis, imbuto vaporibus
aere, nihilominùs ad tantam nunquàm pervenit _Mercurius_ altitudinem,
ad quantam ob exuberantem vaporum aggestionem pertigit non modò antè
pluviam, sed & in ipsa pluvia actuali, cui longiores idcircò totius
anni serenitates, quò ad elevandum _Mercurium_ pręter morem cessere.
Hùc propterea respiciēs Borellus ipse, ex solertissimis duorum an̄orum
observationibus simul collatis, hunc intèr tot Anomalos _Mercurii_
ritus stabiliorem videri cautissimè protulit in expositione prop.
113. inquiens: “_Videtur deduci posse quòd multotiès_” (non tamen
perpetuò, ut salvet incrementum _Mercurii_ flantibus citrà pluviæ
suspicionem, ventis Septentrionalibus, aliasque excipiat, ut suo
loco fatetur, supremæ Atmosphęræ agitationes) “_cum imminet aliqua
diuturna, & continuata pluvia in illa Regione_” (& quidem diaphana non
rarò apud nos adhùc vigente, non tamen diutina, serenitate) “_tunc
Mercurius in fistula per aliquos gradus suprà consuetam altitudinem
elevatur_”, quasi hic sit summæ repletionis suprà notatæ, non
durabilis status, pluviam imminentem, hoc est non longè distantem
prænuncians, cùm videlicèt elevatur _Mercurius_ excessu suprà morem
satis insigni, ut constat ex illius verbis, nàm in consueta circitèr,
vel paulò majori altitudine constitutus, cum modicam solumodò denotet
vaporum copiam, ultrò tamen etiàm augendam, congeri, licet in aere
aliquod augmentum ponderis indicet, diuturnæ nihilominùs etiamnùm
serenitatis potiùs, quàm pluviæ signum esse consuevit: “_E’ contrà_”
(subjungit idem Borellus) “_pluvia jam actù cadente Mercurius in
prædicta fistula deprimi solet_”, decrescente videlicèt per excretionem
pluviæ incumbentis aeris pressione, & pondere. Quarè inferiùs eadem
cautione, & circumspectione adhibita concludit: “_Fieri potest ob aeris
pressionem suprà Mercurium stagnantem in fistula, ut ante pluviam_” (ly
_ante pluviam_, totum, serenum etiàm tempus, omnem penitùs pluviam
verè antecedens connotante) “_aer multò magis gravitet, & comprimat,
quàm in ipso pluviæ_” (etiàm vaporosæ, ut infrà) “_descensu_”. Neque
per hoc quòd in magna _Mercurii_ elevatione dicatur pluvia imminere,
audiendus est textus de immediatissima pluviæ propinquitate, sed
tantummodò de morali; quandoquidèm clarè circà hoc se ipsum explicat
laudatus Auctor proposit. 115. inquiens, Quod “_per aliquod tempus,
antequam pluvia descendat fieri potest, ut Mercurius supremam illam
altitudinem pertingat, in eaque etiam permaneat_”, ex quo notabile
aliquod temporis intervallum antè pluviam intelligi debere, neminem
latet; usquequò enim in ea altitudine sustinetur _Mercurius_, potest
quidem non longè distans pluvia, ut plurimùm, præmonstrari, minimè
tamen potest tunc ea contingere, cum “_ipsa jam actù cadente Mercurium
absolutè deprimi_”, nuperrimè protulerit.

Jamque duobus expositis, præviæ nempè serenitatis, & subsequentis
pluviæ temporibus, nodus difficultatis coarctatur ad reliqua duo
tempora, quorum unum est illud nubilum aqueis particulis abundè
scatens, quòd pluviam sensibilem proximè instantem immediatè antecedit,
& quo (si sensui sit danda fides) cum maior, quàm sereno appareat ex
nubibus vaporum copia, _Mercurius_ deberet altiùs attolli, cum tamèn
per experientiam humiliùs subsidat: Alterum verò tempus est serenum
illud, quod pluviam delapsam immediatè subsequitur, quo vice versa
_Mercurius_ attollitur, cum tamèn potiùs decrementum ejusdem deberet
inducere absoluta jam penitùs aquearum particularum excretio.

Pro nodi utriusque integra solutione, distinguere oportet diversos
vaporum pluviosorum in nubes proximè descensuras concrescentium
modos, ac motus, juxtà quos omnes aer nubilus sereno quidem gravior
dici potest, facta comparatione cum sereno subsequente, & aqueis
jam particulis expurgato, sed non semper cum sereno antecedente,
aqueisque vaporibus jamdudùm referto; isto enim solummodò magis
gravitabit nebulosus aer, si talis evadat per supervenientiam novæ
suprà jàm congestam materiæ, & insuper si talem materiam additam in se
sustineat, nec ullo pacto in terram dimittat, quæ sanè duæ conditiones
cum adsunt, tunc verè per nubilosum etiam tempus, experientia teste,
elevatur _Mercurius_; ut omninò distinguendum sit tempus nubilum, quod
pluviosum nullo pacto futurum est, ab eo, quod est proximè cessurum
in pluviam, cum in primo casu restitantibus intrà aerem iisdem
ponderosis vaporibus, nunquam deprimatur _Mercurius_; in secundo verò,
utique: Quià ergò nubilo tempore non modò non semper attollitur,
sed ut plurimùm, vel ibidem permanet, vel, quod frequentiùs est,
etiàm subsidit idem _Mercurius_ (& hæc est potissima difficultas)
ideò tunc vel alterutram, vel utramque allatam conditionem deesse
necesse est; quapropter in hisce casibus nubilus aer pluviam præcedens
(ut istius prima ratio habeatur) non modò sereno prægresso gravior
non est, sed aliquandò æquè tantummodò gravis, & aliquandò insuper
positivè levior, ut mox singillatìm ostendetur; Quod æqualem sereno
nubilus aer quandòque servet gravitatem, usquedùm videlicet æqualem
adhùc servat _Mercurius_ altitudinem, duplici potissimum ratione
contingere posse credendum est, vel quatenùs abundè jàm saturo aqueis
particulis cęruleo, fuscove aere (talis quippe color est sereni aeris
altis vaporibus repleti) illi iidem vapores, qui ipsum serenum aerem
disgregatìm sublimiùs imbuebant, per majorem posteà, glomerosumque
contactum, & exclusionem materiæ levioris interclusæ, mutata solum
textura, & situ, densiores fiunt, atque è poris aereę compagis expressi
(ubi eos, ut diximus, collocavit Borellus prop. 259.) in quoddam
quasi velum crassius coalescunt, & lentissimo nisu rectà paululùm
descendentes, diaphaneitate deperdita, ob umbram mutuam diversimodè
refracti luminis, opacum aerem reddunt, absque ullo, ut patet, novæ
materię, aut aerei ponderis incremento; vel potest hujusmodi opaci, &
nubilosi aeris pondus manere idem, ac anteà cùm serenus erat, quatenùs
vapores sub longinquo Cœlo in nubes coagmentati, alisque ventorum
transversalitèr vecti, non autem intrà poros illius ipsissimi aeris
divisìm reconditi, eundem aerem præexistentem deturbant, depulsa
videlicet non proprio conatu, sed per violentum ventorum impetum
æquali portione, & mole ipsiusmet aeris eundem pręcisè locum, & situm
antecedenter occupantis, ac proindè iisdem nubibus succedentibus
æqualiter, vel ferè æqualiter ponderosi; in quo pariter secundo casu
nec ullum sensibile fieri potest in aere sic permutato augmentum
ponderis, opacitate nil in contrarium probante, cum cœteroqui aere
nitido levior sit fumus ater, oleumque minus gravitet, ac gravitet
aqua, qua tamen longè est opacius. Quòd verò sæpissimè ipsius nubilosi
aeris gravitas minor adhùc positivè fiat ingruente pluvia, & paulò
ante deciduas guttas, ut ideò tunc temporis deprimatur _Mercurius_,
licet, si non tota moles, plurimæ saltem magmatis aerei particulæ
concrescentes in imbrem ponderosiores fiant, facilè erit coniicere,
si hoc ipsum considerare non pigeat, quòd ob illud idem, quòd plures
particulæ fiunt graviores reliquis, ob id præcisè debent ab illis
statim secedere, & subsidere, molemque idcircò universam allevare:
idque de facto imminente proximè pluvia contingere satis constabit, si
experientia duce, lubeat animum adiicere pręcoci illi ante crassiorem
pluviam vaporum aqueorum præcipitationi, & dimissioni ab aere in
terram, quæ apud nos nomine aeris humidioris communiter audit, &
sic pluviam ipsam distinguere in sensibilem, & insensibilem; istam
namque nobis, vel insciis, vel negligentibus perpetuò illi præcedere,
& sarcinam aeris diminuere, quoties decrescente _Mercurio_ aer ipse
ad pluviam sensibilem proximiùs disponitur, haud ægrè sibi suadebit
quisquis attendet, ipsa, quod magis est, inculpata serenitate, Rorem,
& Pruinam, etsi post casum sensibiliores, inconspicuo descensu,
discreto tamen, interpolato, & minimo in terram delabi: Id ipsum tamen
validiùs adhùc evincit prævia illa eadem universalis humiditas, cujus
causa frustrà licet sæpiùs oculis quęsita dum perpluit, acutam tamen
quandòq; ipsorum aciem (quippe crassiuscula) non penitùs subterfugit;
per quam proptereà, & occultè delabentem, & manifestè delapsam capilli
sensibiliter humectantur, vel saltem flaccescunt; silices, & marmora
madescunt lubrica superficie; sal spontè liquescit, atq; dissolvitur;
lucernæ accēsę crepitant, ac si ellychnium aqua conspergeretur, &
extinctæ fętent; membra incuneato intùs madore perfusa tument, ac
dolent; funes, fidesq; suprà modum tēsæ, & inflatæ disrumpūtur; ligna
cœteroqui siccissima novo humore quasi revirescentia, ut aquis immersa,
& obruta excrescunt, in tantum ut ostia, & fenestræ intrà cōsuetos
limites ægrè adaptentur; vitreæ fistulæ tenuissimæ, atq; tersissimæ
aperto tunc aeri, ut & flantibus Austris expositæ, satis jucundo
spectaculo paulò post aqua sensibili intùs perfusę deprehenduntur; &
sexcenta hujusmodi contingunt Phœnomena, quæ, ut instantem pluviam
sensibilem vel rudioribus de more pręnunciant, ità actualem insensilem
accusant Philosophis; Vix enim cōcipere possumus, quod dum nubes ante
pluviam sensibilem proximè secuturam, oculo judice, ad terram magis
appropinquant (secùs enìm pluvia sequi non consuevit) jure pari eędem
nubes secundùm aliquam inchoativè portionem sui, prævio insensili
influxu terram non assequantur, & enucleatos edant effectus: Neq; enim
in vapores ab humo exhalantes id potest refundi, ut qui à marmoreis
saltem, & imis Urbium compitis, molaribusve Platearum lapidibus antè
pluviam oculariter madescentibus exprimi nequeunt; & quotiescunque
etiàm à capaci minera, & tēpore idoneo eos elevari contingat, tunc
nō proprio, sed alieno potissimùm pressionis nisu protrusi, vim
longè minorem possident in ascensu, ut potè ad vacuum tendētes, &
omni impetu cassi, quàm ut aerem intrà funium, lignorum, fidiumve
spatiola latitātem possint depellere, & multò minùs intrà talium
corporum poros incuneari, eosq; ultrò etiàm distendere, adeòque culpari
nequeunt ut causa talis humectationis, in solos ideò jàm cōdensatos
vapores aquisito semper gravitatis impetu ab alto decidentes omninò
refundendę: quippe cum istę jàm condensatæ, & deciduę _Minimę particulę
aquam componentes_ ex Borello prop. 274. _minores sint particulis
aerem componentibus, adeòque per corium, vasa fictilia, & ligna aeri
impervia exudantes_, altiùs in ista corpora, ac assurgentes vapores,
& aer ipse, quem proindè trudunt, per auctum successivo descensu
gravitatis impetum poterunt implantari, eorumque porositates in morem
cunei violentiùs distendere, & ultrò ampliare, ut in funibus ingentia
pondera sustinentibus ab aqua fieri eleganter explicuit Borellus ipse
de Vi Percussionis. Quodsi crassiusculi hujusce madoris ascendentes
vapores criminari quis vellet, profectò avolantibus, ut notum est,
Veris tempore, & prima Æstate indesinenter à Terraqueo Globo humidiore,
& vim acrioris caloris jàm persentiente copiosissimis vaporibus,
necessariò cuncta assiduè madescerent, cum tamen præ siccitate
incipiant ligna retrahi, & scissuras contrahere, omniaque sensui
patere intensioris siccitatis inditia; Vapores etenim ascendentes,
cum ad ulteriorem, ut mox explicabimus, rarefactionem tendant, semper
magis redduntur ad humectanda corpora inertes; secùs verò decidentes,
cum ad majorem densitatem vergant, & in aqueam simpliciter redeant
naturam, humectandis iisdem corporibus aptiores fiunt. Hinc non parum
labefactatur opinio alterius Borelli Gallici Chymici, quam obiter innuit
Philosophia Burgundica Physicæ generalis tract. 2. cap. ultimo:
_Pluvio nempè tempore magnam vaporum copiam è terra ascendere, qui
propter impenetrationis necessitatem, aerem graviorem altò trudentes,
Atmosphœram reddant leviorem_; nàm præter dicta superiùs, & præterquam
quod in hac Plenistarum hypothesi videntur vel vacuitates omnes ab
aere ablegari, vel supponi vapores magna vi propria (ac si daretur
levitas positiva) aerem prementem repulsare, cum tamen & ipsi graves,
minùs licet, ab illius pressione coacti sursùm urgeantur, ut in fumo
probavit Borellus noster prop. 66.; difficile est insuper intelligere,
quòd eo tempore, quo graviores vapores appropinquante saltèm, si non
inchoata jàm pluvia, descensum moliuntur, immò non rarò visibilitèr
etiam depluunt, imbecilliores, minusque graves ab humo copia uberiore
(merè supposita) assurgant, & per motum oppositum quasi victores
incumbentis aeris repercutiant pondus, cui sedem pacificam, qua data
porta aufugientes, atque detrusi debent concedere, salvis etiàm quæ
ab Italo Borello dicuntur prop. 168. de quibus obiter suo loco. Haud
equidem inficior, aqueos vapores pro diverso eorum statu esse reliquo
aere modò leviores, modò graviores; leviores quidem, dùm sursum
aguntur halitus tenuioris specie; graviores verò, dùm infrà ipsum
aerem suo pondere conantur delabi; sed in utroque statu semper aeris
gravitatem ab iis intendi extrà dubium videtur: siquidem Ascendentes,
licet aere leviores, ipsi aeri minimè deturbato intimè adiiciuntur,
nec proptereà Cylindrum, quem augent, priore leviorem possunt
constituere, maximè cum doceat experientia, ipsis etiàm manifestè
in nubes aeri simplicitèr innatantes, non verò cadentes, vel unquam
casuras, coagmentatis, _Mercurium_ nullatenùs deprimi, cum ex opposito
absentibus nubibus deprimatur ab humido tantùm Austrorum afflatu,
inditio manifesto non quanlibet vaporum existentiam in aere, minorem
illius gravitatem inducere (oppositum enìm vaporosa primæ æstatis
serenitate observamus) sed eam solùm, quę inconspicuum saltem eorundem
delapsum in terram includit; Descendentes verò vapores, etiamsi eundem
aerem loco depellant, cum tamen graviores sint portione depulsa (secùs
non descenderent) Cylindrum pariter per sui morulas graviorem ex parte
constituunt Cylindro simpliciter aereo. Cum ergò vapores in regione
infima pluviam pręcedentes de genere descendentium, vel descensum
molientium esse satis constiterit, etsi ab iis etiàm supponatur aer
ipse detrudi, semper tamen dicendi sunt, antequam terram irrorent,
aereum pondus augere; nec alia ratione dicuntur à nobis tale pondus ab
iisdem antecedenter adauctum instante tandèm proximè pluvia imminuere,
& _Mercurii_ depressionem inducere, nisi quià tunc temporis incipiunt
ab aere excuti, & ab humo excipi, ac sustentari, quatenùs nempè tunc
infimum istum aerem continuato defluxu quaquaversùm inebriant, &
ampli, lentique invisibilis adinstar fluminis in terram delabuntur,
quam dùm latenter attingunt, ejusque superficiem humectant, necessariò
portio ponderis non contemnenda ab aere demitur, quod præclarè in
prop. 115. expressit Borellus hoc sensu: “_Si postea à qualibet causa
nebula impellatur, ut terram paulatìm attingat, & eam humectet, patet
illam non amplius aeris grauitatem augere, sed imminuere, &c._” ut
formalibus verbis suo loco exponemus; unde eodem alleviato, nobis
licet non percipientibus, aere, _Mercurius_ paulò antè pluviam ipsam
sensibilem manifestè deprimitur, nisi aliundè ex reliqua Atmosphœra
nova suppeditetur materia priori æquiponderans, & _Hydrargyrum_ ibidem
sustinens, ut in diuturnis pluviis quandòque assolet, ac quemadmodùm in
proximè elapso Decembri pertinaciter imbrifero observasse retulimus.
Quodsi aliquādò contingat nullam prorsùs insensilem pluviam sensibili
viam sternere, ut in repentinis, atque nimbosis pluviis identidèm
succedit, istis nec ullum sensibile _Mercurii_ decrementum præcedet,
quemadmodùm non succedente post insensilem pluvia sensibili, ut fit
non rarò propter ventorum afflatus, ipsa tunc contingens _Mercurii_
depressio expectatæ sensibili pluviæ falsò præludit, ut ideò longè
veriùs valeat statuere, eandem _Mercurii_ depressionem actuali jàm
pluviæ (saltem vaporosæ) regulariter associari, sicuti ex duorum
annorum exactissimis observationibus expressè Borellus tradidit citatis
verbis prop. 113. “_Pluvia jàm actù cadente Mercurius in prædicta
fistula deprimi solet._”

Ad id verò, quod pro alio sereno tempore pluviam immediatè subsequente
addebatur (& erat alter difficultatis nodus) nimirùm, quòd aere tunc
per pluviam sensibilem exonerato, deberet _Mercurius_ deprimi potiùs,
quàm elevari, ipsa responsum suggerit experientia, cùm verè evacuata
aqueorum vaporum saburra _Mercurius_ ex quotidiana observatione ad
aliquod tempus depressus maneat, modò quidem magìs, modò minùs, pro
ut magìs, vel minùs, citiùs, vel tardiùs à Terraqueo Globo, vel à
circumstante Atmosphœra, nova successivè subministratur propinquo aeri
magìs inani vaporosa materia, intrà relictas vacuitates, ubi minor
est resistentia, per mechanicam pressionis necessitatem subintrans in
supplementum deperditæ; ex quo novum subinde _Hydrargyro_ paulatìm
redditur incrementum. Atque ità his omnibus modis sufficienter
explicatos reor sensibiliores quacunque tempestate, & constitutione
_Mercurii_ motus, ipso quidem per serenum tempus tùm distante, tùm
appropinquante pluvia, per gradus elevato, per nubilosum inchoata
pluvia, & per pluviosum adaucta, depresso, ac per serenum rursùs
delapsa jàm pluvia, subsidente nonnihil, iterumque successivè elevato:
quas omnes _Hydrargyri_ pro ratione temporum varietates allata hùcusque
explicatio integrè comprehendit.

Juxtà hanc rationem à Celeberrimi Borelli Itali fundamentis resultantem
satis patere arbitror nequaquam in hoc experimento hallucinatum esse
ipsum Borellum, cujus dignitatem, nè minimùm quidem, lædit ejusdem
experimenti simplicissima veritas, si modò cum eo doctissima illius
scripta conferantur: quòd eò libentiùs me impræsentiarum pro viribus
aggressurum polliceor, quò certior sum hac in re de te ipso, Vir
humanissime, cui cœteroqui summè perspectam scio Borelli famam, non
minùs ac de literaria Republica benemereri, si Virum Clarissimum à
quacunque, vel levi, incuriæ, aut deceptionis umbra vindicaverim.

Inquit itaque laudatus Vir lib. eodem de Mot. natural. à gravitate
pendentibus prop. 115. “_Mercurius in fistula Torricelliana altiùs
elevabitur, dum aer nebulis pluviosis imprægnatur._” At quandònam
magis imprægnatur, quàm cum serenus est, totoque tempore omnem pluviam
antecedente, quo pluvia ipsa, ut ità dicam, in aerem ascendit? Hìc
ergò animadvertendum est sermonem procedere de Nebulis pluviosis, non
de Pluviis nebulosis; immò nec de Nubibus ipsis, quarum nusquàm ulla
fuit mentio, cum sint merè accidentales, & ex varia vaporum textura
pendentes, adeòque tùm cum depressione, tùm cum elevatione _Mercurii_
compossibiles, juxtà varium pondus, quod vel simpliciter innatando,
vel ad terram usque descendendo, possunt intrà aerem exercere: Cum
igitur de Nebulis pluviosis loquatur Borellus, audiendus est de nebulis
potissimùm ascendentibus vaporis specie, quibus videlicet solis aer
potest dici imprægnari, & in morem spongiæ imbui, ut eidem pariter
Borello placet, cum terminus iste tendentiam sursùm importet; non verò
de descendentibus ad terram usque, quibus sic prodeuntibus aer desinit
impręgnari, & incipit parere. Quas nebulas ascendentes solos aqueos
vapores esse per serenitatem exhalantes colligitur ex ipso Borello
prop. 64. ubi nebulæ ascendentis structuram assimilat structuræ fumi,
qui procul dubio vaporosus assurgit, dicens _Fumum esse aggregatum
ex particulis minimis ab invicem separatis, ut præclarè in nebula
observatur, & in aliis aqueis vaporibus_, in quo textu nebulas, &
vapores aqueos sub eadem promiscuè appellatione comprehendit, & paulò
post subdit: _Illa nebula, quæ representabatur continuà_ (& loquitur
semper de ascendente, quam fumo proindè comparat) _apparet esse
conflata ex immensa multitudine exiguorum granulorum aquæ, quæ lento
quodam motu per aerem agitantur_, quales pariter istas nebulas, quas
in casu nostro nomine pluviosarum indigitat, adamussìm describit, & in
altissimis aeris partibus reponit in contextu: Vocat autem Pluviosas,
seu, ut idem explicat, aqua gravidas, nō quia actu depluant, sed quia
remota cum sint pluvię materia, in pluviam tandem sunt reversuræ,
ad differentiam terrestrium, siccarumq; nebularum, quæ cum latè
dissipentur abeuntes in aerem, nec pondus illius notabiliter augent,
nec pluviosæ queunt stricto modo appellari: “_At postquàm pluvia_”
(sequitur Borellus) “_delapsa est_” (vel secundùm partem, vel secundùm
totum) “_denuò Mercurius in fistula deprimitur_”; proportionaliter
videlicet ad pondus decidens, & ante novum vaporum reditum, quibus
recurrētibus, recurrit iterùm prima pars ejusdem propositionis.

Sed ne videamur ludere in verbis, jàm palàm evidentissimè fiat genuinus
sensus allatæ propositionis, qui profectò non alius esse potest ab
eo, quem semel, atque iterum retulit immediatè ante Borellus ipse
prop. 113. ut aliàs notavimus, scilicet, quòd “_appropinquante pluvia
Mercurius soleat elevari, pluvia verò jam actù cadente, deprimi_, &
quòd _aer magis gravitet ante pluviam, quam in ipso pluvię descēsu_”;
Quarè cohęrenter ad istos clarissimos textus, idem prorsùs terminis
universalioribus, ideòque diversis, concludit in prop. 115. quam tamen,
priusquam statuat, evidentissimo experimento (quod accuratissimè
institutum suppono) antecedenter demonstrat in prop. 114. quæ pro
transcripta ad literam integrè hìc habeatur, utpote quæ secundùm omnia
sua membra 115.ę in cujus gratiam præmittitur exactè respondet. Facta
itaque seria horum omnium collatione, sensus iste indubitanter ex
controversa propositione resultat, nempe, quod *Dùm aqueæ particulæ
intrà aerem simpliciter degunt suprà superficiem _Mercurii_ stagnantis,
idem _Mercurius_ ab addito isto pondere elevatur, dùm verò infrà
illius superficiem concidunt, & terram incipiunt attingere, ab isto
dempto pondere per gradus deprimitur,* quemadmodum immerso intrà
puteum oleosum Barometro, citata prop. 114. additoque insuper Vase
arena, vel aqua pleno (ut adduntur in aere aqueæ nebulę) _Mercurius_
elevatur; eodem vero revoluto Vase, quandiù arena, vel aqua descendens
_Mercurii_ superficiem non prætergreditur (ut cum nebulæ remotissimo
descensu lentè deorsùm vergentes nondùm delabuntur infrà _Mercurium_)
tandiù præcisè _Mercurius_ ibidem sistitur; at statìm ac infrà
_Mercurii_ superficiem delapsa arena, vel aqua putei fundum perreptat
(ut nebulæ ipsæ, cum terram paulatìm attingunt) _Mercurius_ quoque
proportionalitèr sensìm deprimitur. Quibus dubio procul ad mentem
Borelli sic stantibus non potest ullo pacto intelligi in allata prop.
115. pro nebula pluviosa _Mercurium_ attollente nebula perpluens,
& decidens in terram, ut eam assequatur, cum “_pluvia jam actu
cadente_”, ut vidimus, “_terramque premente, ac proptereà secundum
aliquam portionem sui delapsa, deprimatur Mercurius_”; sed debet
constantèr intelligi quilibet aeris status ante vaporum translationem
in terram, sive deinde (ut crebriùs assolet) serenus sit aer, & vapores
congerat, aut discretos asservet, sive nubilus, & eos opaciores
citrà descensum sustineat, sive denique sit in tali dispositione, ut
vel nubilus, vel leviter solùm turbatus eosdem etiam incipiat remotè
(præciso semper terræ contactu) deorsum dirigere; quarum omnium
varietatum respicientium Prognosim temporum, in fundando suo universali
Theoremate, aeris pondus, non temperiem explicante, minimè solicitus
fuit Borellus Philosophum agens, non Astronomum.

Et hùc revocanda sunt, quæ suprà firmavimus de Pluvia vaporosa, &
insensili tot rationibus, & effectibus sensibilibus manifesta, qua
sola ritè examinata, nulla potest esse in Borelli propositionibus,
& Experimentis dubietas; siquidem ex aliàs enumeratis Phœnomenis,
quæ apud omnes audiunt à sæculo pro signis futuræ pluviæ, patet,
vapores aqueos terram imbuere, atque comprimere, & in aere infimo
nobiscum cohabitare quandòque longè ante pluviam sensibilem, & ipsa
aliquandò etiam non succedente, immò in ipsa serenitate paululùm
turbida; quarè etsi motis etiam ab alto cum lenta directione ad terram
vaporibus, _Mercurius_ adhùc altus sustineatur, ante eorum contactum
cum superficie Terræ, talis tamen vaporum transitoria suspensio, &
brevis est, & nobis occulta, ac cum sereno tempore plerùmque confusa,
eo enìm ipso, quod vel leve illius inditium nobis apparet, jàm vapores
nostram infimam regionem, & terram ipsam assequuntur; quarè tempus omne
descensus illorum ante contactum terræ, à prævio tempore simplicis
innatationis nequit distingui, sed cum eo prorsùs coincidit, tum quò
ad premendum æqualiter _Mercurium_, tum quò ad nullos adhùc pluviosos
producendos effectus nobis sensibiles. Cardo igitur difficultatis
versatur in dignoscendo præcisè tempore, quo vapores isti terram
premunt, vel non; cum verè non rarò apud nos perpluant, & per quandam
veluti præcipitationem quasi è spongia exprimantur, ob inexplicabiles
superioris Atmosphœræ agitationes, tùnc cùm minùs videntur perpluere,
quod flantibus in ipsa, qualicunque, serenitate Austris, & Euronotis
est manifestum, ut ideò quotiescunque crassior quædam humiditas, &
mador in infimis corporibus, puta saxis, lignis, aliisque recensitis
deprehenditur, sive id per nebulosam, nubilosam, turbatam, vel
etiam serenam (eo quo potest modo) tempestatem contingat, totiès
infallibiliter (& aliàs etiam cum minùs sensibilis est mador iste)
actualem aqueorum vaporum descensum in terram liceat statuere: Undè
mirum non est, si per aliquot horas, immò per diem quandoque integrum
ante pluviam sensibilem conspicua reddatur _Mercurii_ depressio,
ab imminuto per vaporosam pluviam aeris pondere, atque discerpta
substantia procedens, quam proptereà depressionem falsò quis vaporibus
simpliciter innatantibus, vel terram nondùm assecutis adscribet.
Quamobrèm inconcussum adhùc Doctissimi Borelli stat Theorema, quod
“_Dum aer nebulis pluviosis impręgnatur_”, & ipsis gravidus manet
in quacunque sui parte (dummodò fœtus terram non premat, secùs non
ampliùs prægnaret aer) “_tunc Mercurius elevatur: At postquam pluvia
delapsa est_”, seù postquam nebulæ, & vapores illi terram attigerunt
(alleviato sic, vel partialiter, vel totaliter, vel sensibiliter,
vel insensibiliter aeris pondere) “_Mercurius in fistula denuò
deprimitur_”, proportionaliter ad descensum vaporum, & antequam
recentibus iterùm, quòd paulò post solet contingere, Aer imprægnetur.
Atque ità quanlibet pluviosam humiditatem comprehendendo Torricelliana
fistula, in qua _Mercurius_ per siccitatem crescit, & per humiditatem
decrescit, sibi non minùs (ac forte universaliùs) Hygrometri, quam
Barometri nomen poterit in posterum vindicare.

His in hunc modum statutis, progreditur ad demonstrandam Propositionem
suam Vir Perspicacissimus subnectens: “_Ab hoc evidentissimo
experimento_” (videlicet in antecedente prop. 114. enunciato)
“_Problema nostrum solvi posse censeo, quandoquidem quid aliud sunt
nebulæ pluviosæ, scilicet aqua gravidæ, quam aggregatum ex innumeris
granulis minutissimis aqueis?_” (quàm benè concordat hic textus cum
nuperrimè allato prop. 64. nebulam ascendentem, & fumo comparatam
describente!) “_Et cum prædicta nebula in altissimis aeris partibus
innatat_” (en explicita aeris inferioris serenitas per expressam
innatationem rarioris, & diaphanæ nebulæ, & per situm altissimum,
in quo eadem sustinetur) “_vel lentissimo motu aqueæ particulæ ejus
descendunt_” (en aliqua nonnunquam serenitatis turbatio, quatenùs
ex eadem prop. 64. “_prædicta granula aquea copiosissima vagantia
per aerem non facilè visibilia sunt sigillatìm ob eorum exiguitatem,
sed possunt, quandòque magìs, quandòque minùs, pro varia raritate,
vel densitate, transitum luci impedire_”: Cum inquam lentissimo motu
descendunt aqueæ altissimarum nebularum particulæ, hoc est errabundo,
& tortuoso progressu obvios aereæ texturæ mæandros cæspitanter,
ac obliquè pervadunt, ibidemque immorantes, & ab ipso adhùc aere
sustentatæ variè, & lentè admodùm circumaguntur ad centrum, nondùm
tamen, ut infrà ex contextu, terram attingunt, eamve usque adhùc
humectando assequuntur) “_procùl dubio suo pondere naturali augent
aeris gravitatem_” (quatenùs intrà illius vacuitates, ut alibi,
superadditæ reconduntur, atque nonnihil immorando vagantur) “_ideòque
majori nisu Globum Terraqueum comprimunt, quàm aer purus, & aqueis
guttulis omninò privatus constringere eum possit; & ideò fistula
Mercurialis A. B. C. in infimo prædicto aere constituta comprimitur,
nedùm à pondere superstantis aeris, sed præterea à pondere totius aquæ
nebulam supremam componentis_” (vocādo hanc ipsam aquam nomine iterùm
supremæ, & altissimæ nebulæ, nunquàm verò Nubis, ut ipsam comitem
serenitatem includeret.)

Hìc autem considerat Auctor aqueam vaporum naturam, in quam sunt
resolvendi, & incrementum aerei ponderis per additionem eorum, sivè
ipsi innatent aeri, sivè intrà eum longè à terra descendant, ac denique
ejusdem aerei ponderis decremētum per hujusmodi vaporum (non sine
terreis etiàm particulis) ablegationem, & translationem in terram;
juxtà quas omnes itus, & reditus vicissitudines, alterna quoque
succedit secundùm diversas Atmosphœrę partes, & secūdùm diversa itidem
tempora, serenitatis, & pluviæ perpetuitas. Hìnc haud difficulter
potest elici coniectura excelsi, atq; mirandi vaporum ascensus, &
expressionis eorundem à Globo Terraqueo; cum enìm innumeras aeris
vacuitates per totum Cap. 12. abundè probatas (quas etiamsi supponamus
æthere perfusas, parùm refert) hoc loco supponat Borellus, facile est
intelligere ad seriem doctrinæ illius, quod ubì aer secundùm notabilem
portionem sui, sive ob pluvias antecedentes, sive ob quamlibet causam
vaporosis aqueis guttulis interpositis magìs privatus, atque inanis
extiterit, aer reliquus circumjacens, magisque plenus, ac densus
Globi Terraquei superficiem (ut ejusdem, ut suprà, Borelli verbis
utar) majori nisu constringat, ac illam constringat, & comprimat
antedicta portio majoribus vacuitatibus scatens, in easque proptereà
vacuitates, & capacia inania spatiola, ubi nulla est resistentia,
necesse erit sursùm urgeri particulas aqueas usquè ad propinqui aeris
æquilibrium, quemadmodùm in Vacuo Torricelliano Aqua per hujusmodi
pressionem ad trigintaduorum pedum altitudinem elevatur. Sed quià
sicuti de fumo notat idē Borellus prop. 66. quòd _absque exhalationibus
igneis non possent ad insignem altitudinem fumi particulæ elevari_,
& concludit _ab igneis particulis fumum rarefactum elevari posteà ab
impulsu gravioris aeris ambientis per expressionem_, ità & de Aqua
animadvertit prop. 275. _certum esse ignis particulas seu exhalationes,
perpetuò discurrere, fluereque per omnia corpora tàm densa, quàm
fluida, & quò major erit copia discurrentium igniculorum, eò magìs
corpora inertia, ut sunt aquæ particulæ intrà aquam æquilibratæ,
agitari, impellique posse, & perseverante præsertìm Aqua in statu
fluido, per eam procùl dubio insignem copiam igniculorum diffundi,
& agitari_; & in progressu fidentiùs infert, _probabile esse, ut in
statu præsertìm fluiditatis magna copia igniculorum, vel exhalationum
ignearum impellere possit minimas Aquæ particulas, easque insinuare
intrà vacua spatia tubulorum aereorum_; estò etiàm quòd per transennam
in prop. 168. aqueis vaporibus non modò concesserit, præter vacuitatum
repletionem, particulas ipsas aereas è suis quandòque loculis nonnihil
dimovere, & eas perterebrare, ut viam sibi parent ad vacuum (non ità
tamèn ut procùl abeant aereæ, sed tantummodò ut cedant in se ipsas,
suasque intimas vacuitates receptę) verùm etiam eosdem vapores ab aqua
hyemis tempore motu placido difflari protulerit absque adiumento ignis
(intelligendo tamen defectum ignis sensibilioris, ad differentiam
vaporum ferventis aquæ) aut alterius, ut inquit, rapidæ violentiæ:
cujus textus, etsi occasionalis, sensum cum dogmaticis nupèr allatis
potest conciliare quilibet intentionem Auctoris in diversis hisce
casibus accuratiùs attendet: in quo insuper textu, ut & in aliis infrà
adducendis, licet vapores aqueos, atque nebulas nil aliud esse, quam
congeriem exilissimarum particularum aquæ prodiderit, attamen hoc
tantummodò relatè ad potiorem partem concretum vaporis constituentem,
& denominationem aquei illi tribuentem intellexit, cum cœteroqui
in ipsis vaporibus inclusos perpetuò, ut suprà, simul igniculos,
ubique comprehendat, atque supponat; quod una hìc pro pluribus vice
admonuisse sufficiat: Quia inquam indubitanter ex Borelli mente intrà
ipsam aquam (idem dico proportionaliter de terreis exhalationibus)
aliqua degit subtilior materia, sive à Sole, sive ab Æthere, sive
ab Ignibus subterraneis, aliove quolibet calore Terræ concentrico
derivata, quæ jugi suo motu particulas ejusdem aquæ indesinenter
evolvit, hinc fit, ut eædem halituosæ particulæ intrà aeris spatiola
assurgentes (dato etiam, quòd simplex aqua ad extremam tenuitatem
quacunque vi cum plurima superficie redacta possit se sola aeri
innatare, ut ipsi aquæ auri folia supernatant) cum non nisi à susceptis
igniculis queant attenuari, & dividi, ipsis idcircò intimè immixtis,
vel alia qualibet leviore interclusa verosimilitèr turgeant materia
(quæ propter summam tenuitatem ultrà omnia corpuscula ponderosiora,
etiam, si lubeat, ob eorum pressionem superassurgit) adeòque avolantes
vapores hujusmodi non sint, rigorosè loquendo, simplicissima aqua,
sed adiunctam habeant tantam leviorem materiam, ut cum ea concretum
quoddam rariùs, seu moleculam quandam ex majori aquę, & minimo alterius
materiæ pondere conflatam constituant (ut in bullis puerilibus ex
aqua, sapone, & spiritu insufflato confectis fieri observat Borellus
citata prop. 259.) quæ rara, inanis, & expansa molecula sic contexta
absolutè æquè solum, vel minùs etiam gravitet, ac gravitat aer data
paritate molis, ac proindè suprà sortem, & Libellam Aquæ intrà Vacuum
ascendentis assurgat, repletisque disgregato agmine plurimis ejusdem
aeris spatiolis (quæ ex propositionibus 259, & 274. ingentia valdè
sunt comparativè ad molem aeris densam) auctoque semper per sui
additionem novo pondere, in ipsum etiam aerem, à quo sursùm exprimitur,
nonnunquàm facescat, ut in vaporosis effluviis ab aqua fervente
elevatis quotidiè cernimus. Intrà elatiorem ergò aeris regionem tandiù
spatiantur moleculæ, seù, ut cum Borello loquar, Nebulæ istæ pluviosæ,
donec à ventis potissimùm, vel alia de causa turmatìm agitatæ, motæ,
& confusæ ulteriorem densitatem, & opacitatem acquirant, ac per
majorem tandèm contactum ad invicem diffringantur, avoletque illicò
in supremam regionem contentus halitus, ipsæque effętę, ac in aqueam
nativam simplicitatem redeuntes, molem, & corpus reinduant pari mole
subiecti aeris gravius, non alia quidem via acquisito pondere, nisi
ob variatam, acquisitamve molem densiorem, & ob materię subtilioris
exclusionem, ut in distillationibus artificialibus, earumque primò
vaporosis nebulis, postmodùm successivis concretis imbribus palàm
deprehendimus. In hac autem vaporosa metamorphosi in aquea primæva
natalia iterùm redeunte, talis ut plurimùm servatur progressus, &
ordo, ut antecedentèr ad pluviam sensibilem, ac successivè perseverante
pluvia, exiles, & invisibiles (densiores quippè) vapores aquei paululùm
graviores aere, ut suprà, redditi, prævio, & durabili influxu per
insignem loci tractum, infimum ipsum aerem clandestino madore imbuant,
terramque simul lentè, occultè, ac prorsùs insensibiliter conspergendo,
ejusdem aeris clàm se exonerantis pondus, ac pressionem imminuant,
postmodùm unitis per majorem adhùc contactum crassioribus disruptarum
molecularum particulis, in guttas tandèm concrescant, pluviam
sensibilem efformantes, præcipiti nisu, & festinantèr, (medio videlicèt
subterfugiente, & impetum ruentis molis minimè sustinente) inferiùs
reducem.

Ex his omnibus varium Atmosphęrę statum pro diversa tempestatum
habitudine satìs exprimentibus, rationabilitèr colligi potest, serenum
aerem, serenitate potissimùm pluviam antecedente, etsi in inferiore
sui parte rutilans sit, magna tamèn vaporum copia turgere in suprema,
& altissima (ut suprà verbis Borelli retulimus) ad quam cum insuper
clarè non pertingat humanus oculus, qui vìx verę serenitatis est
Judex competens ad modicum Atmosphœræ intervallum, atro-cœruleum
longinqui aeris colorem (diaphanum quippè) serenum judicat, præcipuè
cum nebulæ ibidem degentes sint in morem corpusculorum in Solis
radiis conspicuorum intrà cubicula, nec proptereà aeris serenitatem
rigorosè tollentes, similitudinem adducente Borello in citata prop.
64. E’ contrà quando vapores, vel nubium specie, vel turbidiore solùm
influxu descendendo infimum aerem, terramque ipsam inficiunt (quod
dùm insensibiliter perpluunt, solet contingere) tunc aerem, qui verè
pluviosus est, nubilum, & caligantem tantummodò judicat oculus; delapso
vero universo vaporum cumulo, nitidiorem satis, perspicuam, pellucidam,
minusque luteam priore serenitatem intueri certiùs suademur, cœruleo
colore, & glasteo (qualis ferè nubibus quandòque fulmineis per æstatem
competit) in vividiorem, & splendidiorem converso; Nec prorsùs iniuria
sensuum fidem videtur eludere Borelliana hæc hypothesis tot vapores
sereno, & luminoso aeri tribuens, quot nubiloso, & opaco; quandoquidèm
notum est plùs vaporum, & materiæ crassioris inesse candelæ accensæ,
cujus è lumine lumen carpimus, quàm recèns extinctæ, cujus fumo
cæcutimus. Quibus ità se habentibus, & ad regulam ponderis intrà aerem
crescentis, & decrescentis, crescente quoque, & decrescente intrà
fistulam Toricellianam _Mercurio_, cohærenter subiungit Borellus:
“_Itaq; per aliquod tempus, antequam pluvia descendat_”, (non verò
dùm Nebulæ jàm specie descendit; immò nec immediatè ante, sed per
aliquod tempus antequàm pluvia, etiàm insensilis, descendat, ut serena
semper magis, nec ullo pacto pluviosa innuatur constitutio) “_fieri
potest ut Mercurius in fistula supremam illam_” (non solum modicam)
“_altitudinem M. pertingat, in eaque permaneat_” (ut per hanc insignem
elevationem permanentem, non immediatam, sed tardiusculam, & usque ad
depressionem _Mercurii_ protrahendam pluviam rursùs insinuet) “_Et
hoc nedùm à nebulis, sed à quacunque alia causa gravitante effici
potest; Si enim terrestris pulvis à Vento, vel alia commotione sursùm
impellatur_” (quemadmodùm sursùm impelluntur Nebulæ pluviosę) “_atque
per aerem dissipetur, spargaturque_” (ut illum ibidèm dispergi, & diù
suspensum detineri prop. 65. notat idem Borellus) “_tunc nemo dubitat
aerem graviori nisu superficiem Orbis Terraquei comprimere. Si postea
à qualibet causa nebula impellatur_” (sermo adhùc est principalitèr
de nebula insensili, seù, quod idem est, de vaporibus, & non præcisè
de pluvia sensibili) “_ut nimirùm terram attingat, scilicèt pluvia
paulatìm_” (hoc est lentè, & insensibiliter) “_terram assequatur,
eamque humectet_” (inquit solùm humectet, non perluat, inundet, vel
saturet, ut simplicem etiàm humectationem, qualem citrà pluviam
sensibilem sensibiliter observari retulimus, ex vi istius textus
comprehèndat) “_tunc patet innumera aquæ granula terræ inniti, neq;
ampliùs aeris gravitatem_” (dicamus & graviditatem) “_& compressionem
augere_” (ad differentiam lentissimi illius motus, quo descendētes
aqueas nebularum particulas aeris gravitatem augere suprà dicebat
idem Borellus, omnem tunc penitùs terræ contactum excludens, aeremque
proptereà nebulis pluviosis adhùc prægnantem appellans; qui sanè duo
textus de eadem nebula descendente, atque aeris gravitatem augente
ante contactum terræ, post contactum verò minuente, ad invicem
sunt conferendi, & clarè distinguendi pro nostra, & Borelli ipsius
indemnitate) “_Et quia à terra subiecta sustentantur, non possunt ut
priùs suo naturali pondere comprimere superficiem infimam Mercurii
stagnantis, & proptereà semper à minori pondere Mercurius in C.
comprimitur, prout magis pluvia ad terram perducitur, & prout magis
aer illo pondere alleviatur_” (quę omnia _Mercurii_ depressionem, &
aeris expurgationem per gradus apprimè explicant, quià pluviam simùl
insensilem sensibilis Prodromam ex antedictis supponunt) “_Et propereà
superficies ejus in suprema fistulæ parte sensìm deprimitur usque ad
infimum situm F._” Atque hic est terminus depressionis. Post pluviæ
verò delapsum, quemadmodùm per aliquod breve tempus hujusmodi depressio
perdurat, sic paulò post per gradus iterùm _Mercurius_ incipit elevari
ad calculum, & mensuram novi vaporum ascensus.

Hæc de sicco, & pluvioso aere dicta, proportionaliter Ventis
Septentrionalibus, & Meridionalibus possunt applicari, quatenùs
Australes Venti aqueam humiditatem, qua abundè scatent, ab aere in
terram asportant, vt eorum flatus sit quædam abortiva pluvia, cum
eosdem, qui pluviam vaporosam comitantur, experiamur effectus, ut
cuilibet obvium est; Aquilonares verò sicco flamine aerem verberantes,
in ipsum aerem, quem proptereà densiorem, & strictiorem reddunt,
eosdem vapores, unà cum novis terreis, quibus sunt referti, particulis
magìs incuneant, adeòque per Septentrionales Ventos (per quos
proindè serenitas stabilior inducitur, etsi augeatur aereum pondus)
elevatur _Mercurius_, per Australes verò deprimitur. A’ quibus pariter
Ventis Atmosphœram variè confundentibus, & nonnunquàm evertentibus
contingere potest id, quod Corollarii loco opportunè monet laudatus
Vir, nempè: “_Licet hoc verum sit_” (scilicet per excretionem pluviæ
cujuslibet _Mercurium_ deprimi) “_non tamen indè elici potest
conversa regula generalis, ut nimirùm quotiescunque Mercurius in
fistula elevatur, debeat pluvia expectari_” (nàm præterquàmquòd
ad hoc pręnoscendum insignis requiritur, & non quæcunque, ut alibi
diximus, _Mercurii_ elevatio, universalior etiàm aliis nominibus
regula est de pluvia actuali insensili in decremento _Mercurii_
sensibilem proximè dispositam regulariter præmonstrante, quam de eadem
sensibili futura in incremento ejusdem; quod sanè, ut ex prop. 113.
cum Borello circumspectè notavimus, salvat _Mercurii_ elevationem
per ventos Septentrionales diuturnioris serenitatis auctores, & per
nubes quandòque ipsas non descensuras, sed dissipandas, vel aliò
transportandas inductam, ut infrà ex contextu; multòque magìs salvat, &
ultrò confirmat expositionem nostram in propositionem 115. quòd nempè
aliud sit aerem impręgnari nebulis pluviosis, aliud nebulas pluviosas
ab aere in terram præcipitari; siquidem in elevatione _Mercurii_ primum
contingere absolutè decrevit, secundùm verò non modò actualiter non
succedere, sed nec universaliter indè expectandum esse velut aliquid
necessariò consequens, hoc loco, ubi de tempestatum temperie ex
professo verba facit, prudenter admonet) “_quandoquidèm_” (immediatè
subjungit) “_potest hujusmodi augmentum compressionis produci ab
aliqua ingenti agitatione supremæ Atmosphœræ. Et si fortè à particulis
aqueis, & terreis sublevatis major gravitas aeris producitur, fieri
potest, ut à violentia Ventorum alibi transportentur nebulæ, & sic
pluvia alibi translata non decidat in eo loco ubi originem habuit_”;
(unde idem nonnunquam ventus uni regioni serenitatem, alteri pluviam
adducit.) Quarè si ad normam ipsius experimenti, & cohærentèr simul
ad Borelli principia, aliqua frequentiùs contingens quoad prognosim
tempestatum statuenda sit observatio, hæc potissimùm esse poterit, ut
in modica _Mercurii_ altitudine Aer ut plurimùm serenus existat cum
probabili duratione; in insigni, aùt immodica altitudine serenitas
ipsa pluviam non longè distantem prænunciet; in depressione verò huic
altitudini succedanea, pluvia actualis insensilis, & hinc sensibilis
futura, vel eadem sensibilis jam præsens, aut im̄ediatè prægressa
indigitetur, adeòque elevatio modica _Mercurii_ sit serenitatis signum
simpliciter diagnosticum, insignis verò sit pluviæ prognosticum, ac
tandèm depressio sit ipsius pluviæ tùm insensilis, tùm sensibilis,
vel præsentis, vel immediatè futuræ, vel immediatè prægressæ signum
respectivè diagnosticum, atque prognosticum, salvis tamen reliquis,
notante Borello, Ventorum ut suprà spirantium motionibus; In qua
pariter rectè instituenda Prognosi, illud summè notandum, non esse
considerandam simpliciter, vel abstrahendam ab integro anni cursu
majorem indiscriminatìm, vel minorem _Mercurii_ altitudinem, cum pro
diversa anni temporum ratione Aer etiam purus, & ferè vaporibus
cassus propter variam, quam tunc suapte natura sortitur, densitatem,
vel raritatem, sit quoquè diversimodè ponderosus, adeòque aliqua
_Mercurii_ altitudo, quæ uno tempore serenitatis est index, altero
sit index pluviæ, ut quilibet ex re ipsa potest dignoscere, sed esse
considerandam diversitatem altitudinum eadem ipsissima tempestate sibi
invicèm proximè succedentium, & respectivè semper, ac indispensabiliter
ad constitutionem aeris immediatè antecedentem. Quæ omnia, &
singula tùm cum veritate experimentali, tùm cum solidis Borelli
Propositionibus, earumq; rationibus exactissimè congruunt, ut proptereà
idem rationabiliter sic inferat: “_Atque ex his omnibus concludi
potest aerem reverà suo pondere, & vi elastica comprimere Mercurium
in fistula contentum, eumque ad illam determinatam altitudinem
elevare_”; hoc est, ut in epilogum omnia contrahantur, *Aerem ipsum
tandiù graviorem reddi, & _Mercurium_ altiùs urgere, quandiù intrà
ejusdem spatiola suspenduntur vapores aquei, quod in ipsa serenitate
succedit; eundem verò aerem minùs gravitare, & _Mercurium_ in minori
altitudine sustinere, quandiù illi iidem vapores incipiunt ab aere
excuti, & terræ inniti, quod in ipsa pluvia, & paulò ante pluviam
sensibilem solet contingere.* In hoc autem finali Theoremate satis
providè nudo, & ignavo ponderi vim insupèr aeris elasticam hùcusque
semper suppositam, & prop. 122. jam luculentèr probatam explicitè
adiungit, ut quæ in exercendo pressionis nisu, aucto vicissìm, &
imminuto superiori ponderi justissima semper proportione respondet:
Qui equidem conatus elasticus quantùm conferre possit ad variandam
librationem _Mercurii_ in fistula Torricelliana, vel ex hoc constare
poterit, quòd etsi non consuescat, notante Borello, ab aeris calore,
vel frigore eadem libratio notabilitèr variari, quotiès idem Aer
calidus, vel frigidus cum aere sibi proximo, vel cum reliqua Atmosphœra
potest æquilibrari, nihilominùs, si immisso, ut pluriès expertus sum,
intrà Vas aliquod exactè clausum, & externo aeri impervium, Barometro,
eminente extrà Vas sufficienti portione fistulæ, Vas idem calefiat,
aerque ibidem conclusus, & rarefactus in majorem elasticitatem cieatur,
statìm _Mercurius_ Alipes celerrimè volans assurgit, iterumque
refrigerato Vase spontè subsidit: quarè quid analogum fortè contingere
posse in aere libero non modò per proprium pondus, sed & per aliquam
vim superiorem intrà constitutos limites naturaliter detento, atque
nonnihil coercito, & in sicca magis, quàm in humida constitutione quoad
partes suas rigido-flexiles resilienti, & elastico (igneo quippè,
terreove, non aqueo) magisque proptereà prementi (ut accideret massæ
crinium crispatæ intrà cotylam per vim conclusę, & in ejusdem latera ad
mensuram alternæ siccitatis, vel humiditatis vario nisu impingenti)
aliquis fortè coniecturę locus esset; nec pauca suppeterent pro
firmanda, ac dilucidanda hujusmodi hypothesi, quæ tamèn modò enucleare
non vacat.

Ab ipso autèm absolutè prementis aeris conatu _Mercurium_ in diversa
altitudine sustineri, eodem _Mercurio_ prætèr sui ponderis exercitium
huic operi nihil præstante, facile coniicere possumus ex hoc, quod
duobus assumptis Barometris, & altero eorum utrinque probè obturato,
ut omne tollatur externi aeris comercium, istud ad varias alterius,
ut mos est, aperti mutationes minimè alteratur; restituto verò eidem
externi iterùm aeris commeatu, illicò alteri non occluso, sivè in statu
elevationis, sivè depressionis existenti adamussìm æquatur; illudque
insuper hac occasione non prorsùs incuriosè ommittendum, quod dùm
_Mercurius_ altiùs adigitur (quo succedente, ex altera extremitate
decrescit, & è converso) superficie, qua aerem prementem, ipsumque
fugantem respicit concavus est, præter morem suę superficiei; dùm verò
descendens, quasi victor, aerem urget, parte eadem, qua aerem fugat,
convexus est, ut vel ex hoc tantùm possit unico intuitu dignosci,
an _Mercurius_ sit in via ad ascensum, an ad descensum; quà verò
spatium supremum deserit, ubi nullam sensibilem pressionem patitur,
nec ullam pariter sensibilem, sivè in ascensu, sivè in descensu
patitur superficiei mutationem, nisi fistula in parte superiore sit
ad horizontem nonnihil inflexa, in quo casu dùm _Mercurius_ suo
tantùm pondere labitur, aliquot granula sphœrica per tubi asperitates
consuevit relinquere. Quarè plurimis adhùc speculationibus occasio
superest in perscrutando intimiùs hoc Mercuriali, Aereoque Phœnomeno,
cujus ulteriorem indaginem citrà ullius iniuriam philosophica libertate
hactenùs tentavere non pauci; nec alio nomine posthabitis omnibus, quæ
crassior Minerva mea forsàn suggereret cogitatis, vulgatam Doctissimi
Borelli rationem amplector ipse, nisi quià de meo curtæ supellectilis
penu magìs idoneam depromere non suppetit, alienamq; sequor, meliore
carēs, quam nihilominùs à perspicacissima Pallade tua juvat expectare.

Attende interìm, Vir Solertissime, cui se tota lubentèr pandit Natura,
nùm quæ retuli sedulis tuis Barometricis Ephemeridibus quàm proximè
cudendis consonent; sin minùs, in id animum intende, ut quidquid lima
rigidiore indiguerit, priusquam publici Juris facias, amica saltem
severitate castiges; idque constanter credas, fore nunquàm, ut vel
istius, vel cujuspiam alterius literariæ rei mihi complaceam, nisi
simùl illa eadem tibi placuerit, cui cuncta placere sum anxius, quæ
summam de te existimationem meam valeāt testatam facere: hanc ipsam
verò humanitati tuæ satìs acceptam rebor, si tantundèm retribuas
amoris, quantùm tibi amicissimi obsequii pręstare studet

                          Tui semper Nominis

                      _Mutinæ die __ Januarii 1695_.

                                                 Officiosissimus Cultor
                                                   _Franciscus Tortus_.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) - Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home