Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Crito
Author: Plato
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Crito" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                                PLATONIS

                                 CRITO


                    Translation by Marsilius Ficinus



                    WILLIAM CURRY, JUN., AND COMPANY

                     SIMPKIN AND MARSHALL, LONDON.



                             M.DCCC.XXXIV.



                          Transcriber's Notes:

For the Latin text the following edition was used:

  "Plato's Apology of Socrates, Crito, and Phædo" (Publ. William Curry,
  Jun., and Company; Simpkin and Marshall, London, 1834)

Concerning the Latin text, a quote from the Preface to the above edition
may suffice:

  "In compliance with the desire of the Publishers, a Latin version has
  been annexed, that of Marsilius Ficinus, a Florentine, born A.D. 1433,
  and educated by Pletho, under the patronage of Cosmo di Medici, for
  the express purpose of translating the writings, and reviving the
  philosophy of Plato."

Footnotes added by the Transcriber are marked as [TR1], [TR2], etc.



                                 CRITO

                        PERSONS OF THE DIALOGUE

                             Socrates Crito

                    SCENE: _The Prison of Socrates_



_SOCRATES._—Curnam hac hora venisti, o Crito? annon valde adhuc est ante
lucem?

_CRITO._—Valde quidem.

_SO._—Quando vero maxime?

_CR._—Profunda aurora.

_SO._—Admiror, quemadmodum ipse custos carceris tibi obtemperare
voluerit.

_CR._—Familiaris jam mihi est, o Socrates, ob crebrum huc adventum
meum. Præterea beneficii nonnihil a me accepit.

_SO._—Venistine modo? an jam est dudum?

_CR._—Satis dudum.

_SO._—Proinde cur non statim me excitasti, sed silentio assedisti?

_CR._—Nunquam per Jovem, o Socrates, excitassem. neque enim ipse vellem
in tanto dolore evigilare. Sed te jamdudum admiror, sentiens, quam
suaviter dormias; et consulto non excitavi te, ut quam placidissime
degeres. Equidem et per omnem vitam ob hujusmodi morem beatum te
judicavi; maxime vero in præsenti calamitate, quod eam tam facile ac
placide feras.

_SO._—Perabsurdum esset, o Crito, si quis tam grandis natu imminentem
mortem moleste ferat.

_CR._—Sed et alii, o Socrates, æque senes similibus calamitatibus
opprimuntur, quos tamen ætas ab afflictione, quam sors præsens affert
secum, non liberat.

_SO._—Ita est. Sed curnam adeo mane venisti?

_CR._—Nuntium, o Socrates, ferens acerbum; non tibi quidem, ut mihi
apparet, sed mihi potius, et familiaribus tuis omnibus, et acerbum et
gravem. quod equidem inter gravissima, ut arbitror, numeraverim.

_SO._—Quidnam hoc? nunquid navis ex Delo jam rediit? qua reducta, mihi
est moriendum.

_CR._—Nondum rediit quidem; sed reditura videtur hodie, quemadmodum
nuntiant nonnulli e Sunio venientes, qui ibi eam reliquerunt. constat
ergo ex his nuntiis, hodie esse venturam; ideoque necessarium fore, te
cras, o Socrates, e vita decedere.

_SO._—Bona, o Crito, fortuna: si ita diis placet, ita esto. non tamen
existimo, illam hodie redituram.

_CR._—Undenam id conjectas?

_SO._—Dicam equidem. siquidem postridie, quam navis redierit, mihi est
obeundum.

_CR._—Sic utique aiunt hi, penes quo rei hujus potestas est.

_SO._—Itaque non hac die venturam puto, sed altera. conjecturam vero ex
somnio quodam accipio, quod paulo ante hac ipsa nocte mihi vistum est:
opportuneque videris somnum mihi non perturbasse.

_CR._—Sed quale id somnium erat?

_SO._—Videbatur mihi mulier quædam adveniens, pulchra et aspectu grata,
vestes habens candidas, vocare me, atque dicere, o Socrates, tertia hinc
die Phthiam pervenies latiglebam.

_CR._—Quam mirum id insomnium, Socrates?

_SO._—Manifestum tamen, ut mihi videtur.

_CR._—Manifestum certe. sed, o beate Socrates, etiam nunc crede mihi, ac
salvus esse velis. Mihi enim, si tu obieris, non una tantum calamitas
imminet: sed præter id, quod te orbatus fuero tali necessario, qualem
alterum nunquam reperiam, videbor utique multis, qui neutrum nostrum
satis noverint, cum potuissem te servare, si minus pecuniis
perpercissem, te penitus neglexisse. Atqui quænam major potest esse
infamia, quam videri, pluris fecisse pecunias quam amicos? non enim
poterit persuaderi compluribus, te hinc abire noluisse, nobis, quo id
ageres, omni studio contendentibus.

_SO._—Quid vero a nobis, o beate Crito, tanti vulgi opinio æstimatur?
probatissimi enim viri, quorum magis habenda ratio est, hæc ita gesta
esse, ut gesta sunt, arbitrabuntur.

_CR._—Attamen vides, o Socrates, compelli nos opinionem quoque vulgi
curare. præsentia enim hæc declarant, posse vulgus non minima malorum,
immo fere maxima, si quis in populo calumniis agitetur, inferre.

_SO._—Utinam, o Crito, posset vulgus maxima inferre mala, ut vicissim
maxima posset bona. et bene quidem se res haberet, neutrum vero potest;
quippe cum neque prudentem, neque imprudentem efficere valeat. faciunt
vero quodlibet, utcunque contingit.

_CR._—Hæc quidem ita se habeant. Ad id vero, Socrates, mihi responde,
num forte mei ceterorumque necessariorum tuorum respectus te retinet,
ne, si hinc evaseris, calumniatores nos postea vexent, quasi te hinc
furati fuerimus: cogamurque vel totum patrimonium, vel permultas
pecunias amittere, vel præter hæc aliud quippiam pati. Si quid tale
times, curam ejusmodi pone. justum namque est, nos tuæ salutis gratia
non hoc solum, verum etiam, si oportuerit, majus aliud subire
periculum. Verum mihi obtempera, neque aliter facias.

_SO._—Et hæc equidem et alia multa, o Crito, considero.

_CR._—Ne igitur hæc vereare. neque enim multum est argentum, quod
postulant hi, qui servare te atque hinc educere pollicentur. Vides
præterea, quam tenues sint calumniatores tui, ut non magna ad eos
placandos largitione sit opus. Tibi vero pecuniæ adsunt meæ, ad hoc, ut
opinor, sufficientes. Proinde si quo mei respectu adductus non putas
meas pecunias erogandas, adsunt hospites isti parati persolvere. quorum
unus etiam huc attulit sufficientem pecuniam, ad hoc ipsum paratam,
Simmias Thebanus. ad hoc ipsum promtus est et Cebes, aliique
permulti. Quamobrem, ut modo dicebam, nihil tale metuas, quo minus
serves teipsum. Sed neque etiam illud, quod in judicio dixisti, te
remoretur, si hac urbe exires, quo teipsum verteres te minime
habiturum. aliis enim multis in locis quocunque profectus fueris, te
homines colent: ac si velis in Thessaliam te conferre, reperies illic
hospites meos, qui te plurimi libenter libentissime complectentur;
tutumque præsidio suo adeo reddent, ut nemo in Thessalia tibi injuriam
sit facturus.

Accedit ad hæc, o Socrates, quod rem minime justam aggredi videris, si,
cum salvus esse possis, teipsum perdas, taliaque contra te facere
studeas, qualia inimici ipsi tui contenderent, contenderuntque, te
perdere properantes. Proinde filios quoque tuos perdere mihi
videris. quos cum liceat tibi educare atque erudiere, deseris omnino, et
quantum in te, eorum mores fortunæ committis. Accident vero eis
verisimiliter, qualia evenire orphanis consueverunt. Profecto oportebat
non genuisse filios; aut in eis educandis erudiendisque laborem non
recusare. Tu vero mihi videris, quæ elegisset vir segnis ac piger, nunc
elegisse: decebat autem contra viri boni fortisque eligere; præsertim
te, per omnem vitam virtutis studium profitentem. Itaque non possum tua
nostraque vice, familiarum tuorum, non erubescere, veritus, ne tota hæc
res tua ignavia quadam nostra sic tractata fuisse videatur. Et primum
quidem ille tunc in judicium ingressus, cum liceret non ingredi; deinde
concertatio ipsa judicii similiter acta; et extremus hic finis, tanquam
ridiculum quiddam, per ignaviam segnitiemque nostram effugisse nos
videbitur, quod nec nos te servaverimus, neque tu ipse te, cum id fieri
absque magna difficultate potuerit, si vel parum in nobis usus
industriæque fuisset. Hæc igitur, o Socrates, considera, ne
præterquam[TR1] quod mala sunt, etiam dedecori tibi nobisque sint: sed
tibi consule. immo vero non jam amplius consulendi tempus, sed consultum
jam esse oportuit. unicum vero consilium est; videlicet venienti hac
nocte cuncta hæc facta esse oportere. Sin autem ultra tardamus, nihil
omnino fieri ulterius poterit. quamobrem omnino mihi adhibe fidem, o
Socrates, nec ullo modo aliter facias.

_SO._—O amice Crito, studium hoc tuum permulti faciendum esset, si qua
ratione recta susceptum esset. sin minus, quanto vehementius est, tanto
molestius. Considerandum est igitur, agendane hæc nobis sint, an
non. nam ego is sum non modo nunc, sed et semper, qui meorum nulli
paream, præterquam rationi, quæ ratiocinanti mihi optima
videatur. Rationes itaque illas, quibus superioribus temporibus usus
sum, nec nunc quidem, postquam in hanc fortunam incidi, rejicere possum:
sed similes mihi ferme apparent, easdemque in præsentia, quas et prius,
veneror atque profiteor: adeo, ut nisi nunc meliores afferre possimus,
plane scire debeas, me tibi non concessurum: non, si etiam plura, quam
nunc, multitudinis potentia comminata, nos tanquam pueros larvali
terribilique facie perterrere conetur, pecunia et damna, catenas, cædes
objiciens.

_CR._—Quanam igitur ratione mediocriter considerabimus?

_SO._—Hac utique, si id, quod tu de opinionibus paulo ante dicebas,
resumamus: utrum semper recte se habeat necne, oportere scilicet
quarundam opinionum rationem habere, quarundam vero minime. An forte
prius quam in periculum mortis inciderem, recte id dicebatur: nunc vero
constat, frustra, disputationis gratia, ita dictum fuisse, cum revera
joco cuidam nugisque esset adductum. Cupio equidem, o Crito, una tecum
considerare, nunquid sermo ille prior alienus appareat mihi, nunc in hac
fortuna constituto; an prorsus idem qui et prius: atque utrum
dimittendus sit a nobis, vel ipsi obtemperandum. [Dicebatur autem, ut
opinor, semper sic ab iis, qui se aliquid dicere existimabant, ut nunc
quidem ego dicebam: nempe hominum opiniones partim plurimi faciendas ac
sequendas, partim vero minime. Hoc, per Deos, o Crito, nonne tibi recte
dici videtur? tu enim, ut fert hominum conditio, tantum abes a periculo
ut crastino die moriaris; nec te in errorem inducit præsens calamitas.]
Considera igitur: an non sufficienter tibi dici videtur, non oportere
omnes opiniones hominum sequi; sed alias quidem sequi, alias vero
negligere: neque omnium quidem, sed duntaxat quorundam. quid ergo dicis?
hæc non recte dicuntur?

_CR._—Recte.

_SO._—An non bonas honorare decet, mala vero contemnere?

_CR._—Ita decet.

_SO._—Bonæ autem nonne prudentum? malæ contra sunt imprudentum?

_CR._—Quidni?

_SO._—Age vero, quonam modo rursus talia dicebantur? qui in gymnasiis se
exercet, utrum cujuslibet hominis laudi, vel vituperationi mentem
adhibebit; an illius tantum, qui medicus sit, aut gymnasii magister?

_CR._—Hujus solius.

_SO._—An non timere decet vituperationes, et optare laudes illius unius
potius, quam multorum?

_CR._—Procul dubio.

_SO._—Hac itaque ratione illi agendum est, exercendumque, et edendum
atque bibendum, qua illi unico videatur, qui præsideat intelligatque,
potius quam, ut videtur vulgo.

_CR._—Vera hæc sunt.

_SO._—Quid vero, si illi uni non pareat, opinionemque ejus et
commendationes nihili pendat, honoret vero vulgi ignorantumque
commendationes, nunquid a malo tutus erit?

_CR._—Minime.

_SO._—Quid autem est id malum, et quonam tendit, et in quam non
obedientis partem?

_CR._—In corpus videlicet; hoc enim corrumpitur.

_SO._—Recte dicis. Nonne de aliis, o Crito, eadem ratio est? Ne omnia
percurramus: de justis inquam injustisque, de turpibus et honestis,
bonisque et malis, de quibus in præsentia nobis consultatio est, utrum
multorum opinionem sequi vererique debeamus, an unius potius, qui
intelligat, quem decet et venerari et timere magis, quam cunctos
alios. cui nisi obtemperaverimus, lædemur et corrumpemur in eo, quod
justo quidem melius fieri, injusto autem corrumpi soleat. an nihil id
est?

_CR._—Id quidem, o Socrates, arbitror.

_SO._—Age vero, si id, quod a salubri quidem fit melius, ab insalubri
vero corrumpitur, corruperimus, imperitorum potius quam peritorum
sequuti judicia, an nobis eo destructo vivendum erit? est autem id
corpus. nonne?

_CR._—Corpus.

_SO._—Nunquid ergo vivendum nobis cum depravato corpore atque destructo?

_CR._—Nullo modo.

_SO._—An forte cum illo vivendum est nobis corrupto, quod injusto quidem
læditur, justo vero juvatur? nunquid vilius illud, quam corpus
existimamus, quidquid illud est e nostris, circa quod justitia,
injustitiaque versatur?

_CR._—Nullo modo.

_SO._—Sed pretiosius?

_CR._—Valde.

_SO._—Non igitur, o vir optime, admodum nobis curandum est, quid de
nobis multi loquantur; sed quid dicat is unus, qui intelligit justa et
injusta, atque ipsa veritas. Quamobrem primo quidem non recte adduxisti,
opinionem vulgarem de rebus justis, et honestis, et bonis, harumque
contrariis, esse alicujus existimandam. At vero dicet aliquis, posse
vulgus nos interficere?

_CR._—Nimirum dici id potest, o Socrates.

_SO._—Vera loqueris. Sed, o mirabilis, hæc ratio, quam percurrimus,
superiori similis esse videtur: atque hanc rursus considera, utrum nobis
maneat, necne: videlicet, non multi faciendum esse vivere, sed bene
vivere.

_CR._—Manet quidem.

_SO._—Sed hoc quoque manetne? bene, et honeste, et juste vivere idem
esse?

_CR._—Constat.

_SO._—Igitur ex his, quæ confessi sumus, hoc considerandum, utrum justum
sit conari me hinc exire, Atheniensibus non dimittentibus, vel injustum:
ac si appareat, justum esse, tentemus: si minus, dimittamus. Quas vero
tu affers considerationes de pecuniarum sumptu, de vulgari opinione, de
filiis educandis: cavendum est, o Crito, ne excogitationes revera horum
multorum sint, qui facile interficiunt, atque eorum, qui similiter,
inquam, si possent, reviviscerent, et id quidem absque mente. Nobis
vero, quandoquidem sic exigit ratio, nihil aliud attendendum est, quam
quod modo dicebamus, utrum agamus justa, pecunias largiendo, gratiamque
habendo his, qui me hinc educant: utrum, inquam, in hoc agamus justa,
nos quidem educti, illi vero educentes; an potius utrinque in his
omnibus agendis, agamus injuste: atque si appareat, nos iniqua aggredi,
ne excogitandum quidem id est; sed mansuete subire decet et mortem, et
quodvis aliud supplicium prius, quam quidquam agamus inique.

_CR._—Recte loqui videris, Socrates. considera tamen, quid agamus.

_SO._—Consideremus, o bone vir, una. ac si qua in parte me dicentem
redarguere poteris, redargue. ego enim assentiar. sin minus, desine
quæso, o vir beate, jam toties eadem verba repetere: oportere scilicet
me hinc, Atheniensibus invitis, abire. Equidem multi facio, persuaso te
hæc agere; non autem invito. Attende itaque, nunquid considerationis
initium tibi sufficienter dictum sit; conareque quod rogatus sis ita
respondere, ut maxime censeas respondendum.

_CR._—Conabor equidem.

_SO._—Dicimus sane, nullo modo sponte esse injuriandum; an forte quodam
pacto injuria facienda est, aliter vero nequaquam? vel potius injuriari
nullo modo vel bonum est, vel honestum, quemadmodum in superiori tempore
sæpe confessi sumus? Quod quidem et nuper est confirmatum. An forte
omnes illæ superiores conventiones nostræ in paucis his diebus prorsus
evanuerunt, ac jamdiu nos tam grandes natu homines, o Crito, tamque
studiose invicem disserentes, latuit, nihil a pueris nos differre? An
potius sic prorsus res se habet, ut jamdiu dicebamus, sive affirmet id
multitudo, sive neget; et, sive graviora præsentibus, sive leviora
subire cogamur, attamen injuriam facere omnino malum turpeque esse
fatemur illi ipsi, qui facit, an non?

_CR._—Fatemur certe.

_SO._—Quamobrem nullo modo injuriandum est.

_CR._—Nullo quidem.

_SO._—Neque, si injuriam passus fueris, eam ulciscendum, ut vulgus
putat. siquidem nullo modo injuriandum.

_CR._—Ita videtur.

_SO._—Quid vero? mala alicui facere decet, o Crito, an non?

_CR._—Non certe, o Socrates.

_SO._—Quid autem, qui mala patitur, num mala vicissim referre illi
debet, qui intulit, ut vulgo videtur? justumne id esset, an injustum?

_CR._—Injustum.

_SO._—Nempe mala inferre hominibus, non discrepat ab injuria.

_CR._—Vere loqueris.

_SO._—Neque igitur ulcisci decet, neque malefacere cuiquam hominum,
quodcunque ab aliis ipse passus fueris. Et vide, o Crito, ne quid, dum
hæc concedis, præter sententiam tuam nobis assentiare. Perpaucis enim,
scio quid loquar, sic vel apparet, vel apparebit. At vero quibus sic
apparet, et quibus aliter, his non est communis deliberatio; sed necesse
est, eos, cum ultro citroque consilia sua respiciunt, invicem se
despicere. Animadverte igitur et tu diligenter, utrum tibi mihique
communis sit hæc opinio, mecumque sentias: atque utrum ab hoc principio
exorsi deliberemus, quasi nunquam rectum sit, vel injuriari, vel ulcisci
injuriam, vel malum referre in eum qui intulit. An hic discedis a nobis,
in hoc principio non consentiens? Mihi quidem et jamdiu et nunc ita
videtur. Quod si tibi apparet aliter, dic, et doce. sin autem in
superioribus permanes, jam quid sequatur audi.

_CR._—Consentio equidem et permaneo.

_SO._—Dico ergo deinceps, immo potius interrogo, utrum[TR2] quæ quis
confiteatur alicui, justa esse, facere debeat, an fallere?

_CR._—Facere.

_SO._—Ex his jam ita considera. Si nos hinc abeamus præter civitatis
consensum, utrum male aliquibus faciemus, et his quidem, quibus minime
decet, vel non: et utrum in his permanebimus, quæ justa esse convenimus,
vel contra?

_CR._—Nequeo equidem, o Socrates, ad hæc respondere. neque enim
intelligo.

_SO._—Verum ita considera, perinde ac si, volentibus nobis hinc sive
aufugere, sive quomodocunque hoc vocandum sit, veniant leges,
civitatisque hujus respublica, et instantes nobis sic inquiant: Dic
nobis, o Socrates, quidnam cogitas facere? an non intelligis, hac re,
quam aggrederis, te nobis legibus, totique patriæ, quantum in te est,
interitum machinari? an putas, civitatem ullam amplius stare posse, ac
non subverti, in qua judicia publica nullam vim habeant, sed a privatis
hominibus contemnantur atque frangantur? Quid ergo dicemus ad hæc, o
Crito, aliaque hujusmodi. Permulta enim in hanc sententiam afferre quis
potest; præsertim orator, pro lege ita soluta declamans, quæ quidem
sententias publico judicio latas jubet ratas esse. an respondebimus
illi, civitatem non recte judicando nobis injuriam intulisse? itane, an
aliter?

_CR._—Ita per Jovem, o Socrates.

_SO._—At enim leges ipsæ sic responderent: O Socrates, nonne nobis tecum
id convenit, standum tibi esse judiciis, quæ civitas tulerit? Quod si
leges ita loquentes admiraremur, forte dicerent: Noli, Socrates, quæ
modo diximus, admirari: immo responde, cum tibi et interrogare et
respondere sit consuetum. Dic age, quidnam nobis civitatique succenseas,
quo dissolvere nos contendas? principio, nonne nos te genuimus? atque
per nos pater tuus matrem accepit tuam, et provocavit? Dic ergo, an has
inter nos leges, quæ sunt circa conjugia, improbes, atque his aliqua in
parte, quasi minus rectis, succenseas. Nihil succenseo, dicerem. Sed an
his legibus, quæ educatione eruditionique natorum provident, in qua ipse
quoque eruditus es? an non recte disposuerunt hæ leges ad hoc officium
conditæ, cum juberent patrem tuum in musica te et gymnastica erudire?
Recte disposuisse concederem. Age ergo, postquam per nos genitus es,
educatusque ac eruditus, primo quidem num potes negare, te nostrum esse
et natum et servum, ipsumque te et progenitores. deinde, cum id ita se
habeat, an putas jus ex æquo tibi atque nobis esse; et quæ nos tibi
facere aggrediamur, eadem vicissim in nos abs te referri justum esse
judicas? An, cum nec ad patrem, nec ad dominum, si eam habeas, tibi jus
ex æquo sit, ut, quæ ab illis patiare, in eos referre possis; neque si
jurgio hi te lacessant, contra jurgare, neque si te verberent, vicissim
verberare, neque alia ejusmodi in eos tentare liceat: contra patriam
vero ac leges tibi licebit? adeo ut, si, nos judicantes id esse justum,
interficere te velimus, tu vicissim nos leges et patriam pro viribus
coneris occidere, dicasque, te in his agendis justa facere, qui virtutis
curam revera habere profiteris. An sic es sapiens, ut te latuerit, et
patri et matri et progenitoribus omnibus patriam esse anteponendam;
atque esse venerabilius quiddam sanctiusque, et in superiori sorte, tum
apud deos, tum apud homines mentis compotes, patriam collocandam?
colereque eam oportere magis, eique obedire; ac rigidius se gerenti
mitius assentiri, quam patri: et, si quid jubeat, vel dissuadere illi
quantum liceat, vel facere; et patientissime sustinere, quidquid
jusserit patiendum? ac, sive mandaverit verberari te, sive in vincula
conjici, sive in prœlium miserit ad vulnera excipienda, mortemque
subeundam, obediendum est omnino. jus enim ita dictat; et neque
tergiversandum, neque fugiendum, neque ordinem deserendum, sed et in
bello, et in judicio, et prorsus ubique, ea sunt, quæ respublica
patriaque jusserit, facienda: aut certe verbis, quatenus justum est, uti
licet ad persuadendum illi eamque placandam: vi autem uti nefas est, vel
contra matrem, vel contra patrem, maxime vero omnium contra
patriam. Quidnam ad hæc dicemus, Crito, verane loqui leges, an contra?

_CR._—Mihi quidem videntur.

_SO._—Proinde leges fortasse dicent: Animadverte, o Socrates, utrum vere
dicamus, te injusta contra nos aggredi. Nos quidem, quæ te et alios
cives genuimus, educavimus, nutrivimus, participes bonorum omnium, quæ
in nostra erant potestate, effecimus: tamen permisimus cuilibet
Atheniensium, cognitis jam civitatis moribus legibusque, et reipublicæ
gubernandæ forma, si cui non placeamus, licere, acceptis suis, quocunque
placuerit hinc abire. Nec ulla ex nobis legibus impedit aut denegat,
sive quis vestrum, cui nos civitasque minime placeamus, in coloniam
aliquam hinc velit discedere, sive habitationem alio transferre cupiat,
quo minus id pro arbitrio facere valeat, secumque sua perferre. At vero
quicunque ex vobis, postquam cognoverit, quemadmodum nos judicia
disponimus, et in ceteris omnibus regimus civitatem, permanserit tamen,
hunc jam asseveramus, opere ipso convenisse nobiscum, quæcunque
jusserimus, se facturum. Atque eum, qui non paruerit, tripliciter
injuriari censemus: et quod genitricibus nobis non obtemperat; et quod
nutricibus non obsequitur; et quod pactus nobis obedire, neque obedit,
neque persuadere nobis studet, si quid minus recte facere videamur:
cumque præcepta nostra libere proponamus, neque mandemus rigide, sed
permittamus alterum e duobus, aut verbis persuaderi nobis, aut manda
explere; tu horum neutrum facis.

His ergo criminibus te, o Socrates, obnoxium judicamus fore, si, quæ
cogitas, feceris: nec minime Atheniensium te, sed maxime omnium. Ac si
causam requiram, ob quam præ ceteris sim obnoxius, forte juste me
remorderent, dicentes, me maxime omnium Atheniensium civitatis legibus
consensisse. sic enim inferrent: Magna nobis, o Socrates, horum sunt
argumenta, tibi nos civitatemque placuisse. nunquam enim maxime omnium
Atheniensium in ea moras traxisses, nisi tibi mirifice
placuisset. Itaque nec spectaculi gratia urbe unquam egressus es, nisi
semel in Isthmum, nec alio usquam, nisi in militia; neque aliam fecisti
peregrinationem unquam, quemadmodum ceteri solent; neque alterius
civitatis te cepit cupiditas, aliarumve legum; sed nos tibi nostraque
civitas satisfecimus; usqueo adeo vehementer probasti nos, nostrisque
moribus victurum te consensisti: tum in ceteris rebus, tum quia in ea
filios procreasti, utpote quæ tibi placuerit. Quin etiam licebat tibi in
ipso judicio exsilium postulare, si voluisses; atque quod nunc invita
civitate aggrederis, tunc ea volente poteras facere. Tu vero verbis tunc
te extulisti, quasi non graviter ferres, si mori te oporteret. quinimmo
mortem ipsam, ut dicebas, potius quam exsilium elegisti. Nunc vero nec
verba illa tua erubescis, neque nos leges vereris, sed nobis interitum
machinaris. Facis autem, quod deterrimus faceret servus, fugam arripere
tentans, contra pactiones conventionesque, in quibus convenisti
nobiscum, nostris te præbens institutionibus gubernandum. Primum
responde nobis, num id ipsum vere dicamus, consensisse non verbis, sed
re ipsa, moribus nostris gubernari debere. An non vera hæc sunt? Quid ad
hæc dicemus, Crito? an non confitebimur?

_CR._—Necesse est, o Socrates.

_SO._—Nonne igitur (leges inquient) conventa nobiscum et pacta
transgrederis? quæ neque coactus es nobiscum inire, neque deceptus,
neque ad breve tempus deliberare ad hæc eligenda es compulsus, sed annos
septuaginta deliberare licuit: quo in tempore licuit et abire, nisi tibi
placuissemus, conventionesque justæ tibi visæ fuissent. Tu vero nec
Lacedæmonem, neque Cretam nobis anteposuisti, quas ipse urbes assidue
prædicas recte gubernari, neque aliam ullam, vel Græcarum civitatum, vel
Barbararum. immo ex hac rarius peregrinatus es, quam claudi et cæci,
mancique alii soleant. usque adeo Atheniensibus tibi præ ceteris civitas
placuit, atque nos, videlicet leges. cui enim placere potest civitas,
cujus non placeant leges? Nunc vero non permanes in his, in quibus
jamdiu nobis tibique convenit. Permanebis certe, si nobis credideris, ne
egrediens urbe deridendus evadas.

Considera rursus, si hæc transgressus fueris, et ea quæ inique cogitas
perpetraveris, ad quid tandem id vel tibi, vel necessariis tuis
conducet. Cuique enim constat, in periculo necessarios tuos fore, ne
ipsi quoque in exsilium expellantur, priventurque civitate, et
patrimonio suo exspolientur. Tu autem si quam in civitatem finitimam te
contuleris, vel Thebas, vel Megaras, (utræque enim gubernantur recte)
hostis primum reipublicæ illius accedes, et omnes, quibus curæ est
patria, despicient abominabunturque te, corruptorem legum
existimantes. ideoque confirmabis eorum qui te damnarunt opinionem, ut
recte contra te tulisse sententiam videantur. quisquis enim corruptor
est legum, is potissimum et juvenum imperitorumque hominum videbitur
esse corruptor. Quid ergo? civitatesne, quæ recte gubernantur, et
modestissimos quosque homines devitabis? Atqui si id feceris, vitane
dignus eris? an forte impudenter te his admiscebis, nec erubesces, de
eisdem apud eos disserere, de quibus apud nos consuevisti; virtutem
videlicet et justitiam, legesque, et instituta legum plurimi esse
existimanda. neque putas, absurdum et ab his dissonans apparere Socratis
factum? Procul dubio putandum est. Fortasse vero civitates has declinans
in Thessaliam ad Critonis hospites abibis. illic enim absque ordine et
temperantia vivitur. Ac forsan libenter illi te audient, narrantem
quemadmodum e carcere ridicule fugeris, ut fascem quendam tibi super
imponens, aut corio tegens, vel aliis quibusdam te involvens,
quemadmodum solent qui fugam surripiunt, et in alienam figuram te
transmutans illinc aufugeris. quemadmodum vero vir senex parvo admodum
tempore, ut verisimile est, victurus, ausus fueris, ob vivendi
cupididatem in tam sordida inopia vivere, maximas transgressus leges,
nullusne dixerit? forte: si neminem offenderis. alioquin multa, o
Socrates, atque indigna te audies. vives autem obnoxius cunctis
hominibus atque deserviens. Quid vero facies in Thessalia? conviviane
frequentabis? utpote qui in Thessaliam, quasi ad cœnam aliquam,
adventaveris. Disputationes vero illæ de justitia, ceterisque virtutibus
ubinam ulterius nobis erunt? Enimvero filiorum gratia vivere cupis, ut
nutrias eos atque erudias. An ergo in Thessaliam eos perduces, ut illic
nutrias eos, atque erudias, hospites eos efficiens, ut hoc insuper
commodi abs te reportent? an id quidem non facies; hic vero relicti
melius te vivo alentur, atque erudientur a necessariis tuis, te absente?
Utrum vero, si Thessaliam abibis, tui id curabunt: sin autem in alteram
transibis vitam, non curabunt? Profecto si quid opis est in his, qui
aiunt se tuos necessarios esse, credendum est, curaturos.

Ceterum, o Socrates, fidem nobis adhibens nutricibus tuis, neque filios
tuos, neque vitam, neque aliud quidquam pluribus facias, quam justitiam:
ut cum in vitam alteram transmigraveris, valeas illic præsidibus horum
omnium reddere rationem. Nempe si leges transgressus hæc feceris, neque
melius, neque justius, neque sanctius id vel tibi continget, vel tuis;
neque illuc tibi profecto conducet. quin potius injuriam passus abito,
si abieris, non a nobis quidem legibus, sed ab hominibus. Verum si adeo
turpiter aufugeris, etiam versa vice injurias malaque referens,
conventionesque nobiscum initas et promissa transgressus, atque lædens
eos, quos minime oportebat, te ipsum scilicet et amicos et patriam,
nosque leges: nos utique et viventi tibi infensæ hic erimus, et in
altera vita leges, quæ illic sunt nostræ sorores, haud quaquam te
benigne recipient, scientes, te nos pro viribus disperdere conatum
fuisse. Quamobrem, ne Crito aliter tibi quam nos persuadeat, caveto.

Hæc equidem, o dulcis amice Crito, audire videor, quemadmodum Corybantes
tibias audire se putant. atque in me sermonum ejusmodi sonitus adeo
reboat, ut alia audire non possim. Vides, quæ in præsentia mihi
apparent: quibus si quid contradicere aggrediaris, frustra
conabere. verumtamen si quid te profecturum confidis, dicas.

_CR._—Ergo vero quod dicam, o Socrates, nihil habeo.

_SO._—Desine ergo, Crito; et pergamus hac, quandoquidem hac nos Deus
ipse ducit.


                                 FINIS.


[TR1] "præterquum" -> "præterquam".

[TR2] "Utrum" -> "utrum".





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Crito" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home