Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae - Pars Tertia: Hymni
Author: Homer
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae - Pars Tertia: Hymni" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                             HOMERI CARMINA

                        ET CYCLI EPICI RELIQUIÆ.



                              PARS TERTIA:

                        RANARUM ET MURIUM PUGNA.
                          HYMNI VEL EXORDIA.
                              EPIGRAMMATA.


                               PARISIIS,

                     EDITORE AMBROS. FIRMIN DIDOT,

                  INSTITUTI REGII FRANCIÆ TYPOGRAPHO.
                          SUMPTIBUS ET TYPIS.

                            M DCCC XXXVIII.



                          Transcriber's Note:

For the creation of this e-book the following texts have been used:

"Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae—Graece et Latine cum Indice
    Nominum et Rerum" (Parisiis, Editore Ambros. Firmin Didot, 1838)
    for the extract from the _Præfatio_ and the Latin text of the
    _Hymni_ etc.

"Le Journal des savants" (Juin 1838, Académie des inscriptions et
    belles-lettres (France), ed. Jean Cusson, Paris, p. 377-378) for
    some insight into the Latin version.

All changes applied by the Transcriber to the Latin text are explained
in the footnotes.

The Latin translation presented in this work was transcribed from a
Greek/Latin edition. It deliberately tries to stay as close as possible
to the Greek original, not only to make the Greek text more accessible,
but also for other reasons which are best explained by a review in the
French magazine "Le Journal des Savants":

  "Les poëmes homériques remontant à une si haute antiquité, et ils ont
  été si différemment interprétés par les anciens Grecs eux-mêmes, que
  pour donner une idée de ce monument qui nous retrace une nature et des
  mœurs si opposées à celles de notre civilisation, il était
  indispensable de s'astreindre, dans la traduction latine, à la fidélité
  la plus rigoureuse, et à conserver les plus faibles nuances de
  construction, de peur de dire autre chose, ou du moins de parler
  autrement que ne le fait Homère, et de défigurer ansi la marche libre
  et naïve de son langage. On a donc eu raison de conserver l'ancienne
  manière de traduire Homère mot pour mot, et même d'étendre
  l'application de ce système jusqu'aux limites imposées par la langue
  latine. Avant les travaux de Wolf, de Heyne, de Passow, et surtout de
  Buttmann, le sens de bien des mots, de bien des phrases, n'avait point
  été constaté; c'est ce que la nouvelle traduction a dû faire en
  changeant alors en totalité l'ancienne version, et en offrant ainsi le
  résumé des travaux les plus récents. Bien des fautes de traduction qui
  s'étaient transmises en quelque sorte _traditionellement,_ un grand
  nombre d'incorrections, de négligences, restaient dans l'ancienne
  version latine, œuvre primitive de Raphael Volaterranus et d'André
  Divus; elles ont disparu dans la nouvelle et sont remplacées par une
  explication claire et précise. Toutes les fois que pour faciliter
  l'intelligence de certains passages difficiles on a dû insérer dans la
  traduction des mots nécessaires qui ne se trouvaient pas dans
  l'original, on a pris soin de mettre ces mots en caractères italiques.
  Partout la diction homérique est conservée scrupuleusement, ainsi que
  la marche des périodes. C'est ce qui manquait principalement aux
  anciennes traductions; et cependant c'est de la liaison plus ou moins
  étroite des membres de chaque phrase que résulte l'appréciation de
  l'ancienneté relative des différentes parties des poésies homériques."



                               PRÆFATIO.

Inceptum nostrum, quo primi in Gallia Græcos scriptores in unius
corporis æquabilitatem redigere aggressi sumus, commendatione et notis
præfationum artibus egere non videtur; sed paucis dicendum est, unde ea
quam elegimus edendi ratio pendeat. Dudum ægre tuleramus quod tot
scriptorum editiones veteribus inquinatæ vitiis vulgo circumferrentur
atque adeo sæpius repeterentur, dum exstarent eorumdem scriptorum
emendatæ et a summis criticis antiquo nitori restitutæ: annon oportuit
illorum ingeniorum, quæ optimi quique nostratium laudibus et imitatione
celebrarunt, opera popularibus nostris exhiberi pura, emendata, quantum
fieri potest libera a depravatione barbariæ quam transierant? Hoc
igitur primum et præcipue curamus, ut non solum ex optimis quæ exstant
editionibus scriptorum quisque exprimatur, sed harum etiam multas
criticis celeberrimis tradidimus denuo examinandas et emendandas;
præterea, ubicumque res videtur postulare, Regiæ Bibliothecæ
manuscriptos imus consultum. Altera cura est, ut ad intelligentiam
quoque scriptorum in Collectione nostra præstemus quod prosit
unicuique: quum enim adnotatio vel præstantissima ex arbitrio denique
pendeat commentatoris, cui plana nonnunquam videbuntur quæ aliis
obscura, _interpretationes latinas_ e regione græcorum ponere
decrevimus, utpote quæ prorsus omnia reddant, non locos selectos
illustrent. Has vero, antequam tradantur typothesis, doctissimi viri
severo examini subjectas accurate corrigunt; nonnullorum scriptorum
plane novæ parantur. Denique multum augeri putavimus editionum
nostrarum utilitatem, si boni _rerum nominumque_ _indices_ adderentur;
nam vel ii qui scriptorem aliquem sæpe legerunt, nonnunquam haud satis
meminere quo in libro ejus quove versu vel capite narretur res qua opus
habent. Ceterum e cura unicuique scriptori impensa referetur in
præfationibus.

Homeri, ut nunc res sunt, _Wolfiana_ dari debebat recensio, quam ex
Gulielmi Dindorfii editione accurate expressimus. Interpretationes
latinæ, bono ut nobis videtur consilio, in hoc antiquissimo poeta
verbum verbo reddunt, nisi quod sæpe comtas posteriorum more periodos
ingerunt, oppositionibus distinentes, causalibus particulis vincientes,
quæ apud illum ingenue et libere procedunt. Præterea ipsis inhærent
veteris textus græci vitia, et alia quædam ex vertentium incuria nata,
plurima denique in iis vocabulis commissa, quæ recentiorum demum
criticorum et interpretum sollertia explicuit. In postremis ita versati
sumus, ut, quæ dubitatione carere et firmis niti testimoniis
viderentur, ea haud cunctanter repræsentaremus; at ubi dubitationis
aliquid superesset, sequeremur potius antiquorum interpretationem eam
quæ sententiæ aptissima esset. Hoc autem præsertim enisi sumus ut quam
proxime posset latina langua Græcorum vestigia legeremus, quo patris
poetarum membra et motus omnes, quantum per latinam vestem licebat,
conspiciendi præberentur; sed in tali incepto non potuit impediri, quin
nonnulla quæ rarissime sibi indulserunt Latini, hæc translatio offerat
frequentissime; nonnulla etiam quæ argenteam ætatem egrediuntur, recipi
necesse erat: a barbaris tamen verbis et locutionibus sedulo cavimus.
Ita, veteribus licet superstructa, hæc interpretatio pro nova esse
possit.

[...]

Reliquum est, ut Tu, benevole Lector, operam huic volumini impensam
æquo animo boni consulas. Vale nobisque fave.

Parisiis, idibus Octobribus MDCCCXXXVII.



                           Table of Contents.

Ranarum et Murium Pugna.

Hymni vel Exordia.

      I. In Apollinem.
     II. In Mercurium.
    III. In Venerem.
     IV. In Cererem.
      V. In Venerem.
     VI. In Bacchum.
    VII. In Martem.
   VIII. In Dianam.
     IX. In Venerem.
      X. In Minervam.
     XI. In Junonem.
    XII. In Cererem.
   XIII. In Matrem Deorum.
    XIV. In Herculem Leonis-Animo.
     XV. In Æsculapium.
    XVI. In Dioscuros.
   XVII. In Mercurium.
  XVIII. In Pana.
    XIX. In Vulcanum.
     XX. In Apollinem.
    XXI. In Neptunum.
   XXII. In Jovem.
  XXIII. In Vestam.
   XXIV. In Musas et Apollinem.
    XXV. In Bacchum.
   XXVI. In Eundem.
  XXVII. In Dianam.
 XXVIII. In Minervam.
   XXIX. In Vestam et Mercurium.
    XXX. In Terram Matrem Omnium.
   XXXI. In Solem.
  XXXII. In Lunam.
 XXXIII. In Dioscuros.

Epigrammata.



                        RANARUM ET MURIUM PUGNA.

   1    Incipiens primum Musarum cœtum ex Helicone
      venire in meum cor oro, gratia cantus,
      quem nuper in tabellis mea super genua posui:
      certamen immensum, bellico-tumultu-plenum opus Martis,
   5  optans hominibus in aures omnibus immittere,
      quomodo mures in ranas, strenue-pugnantes, irruerunt,
      Terrigenarum virorum imitantes opera Gigantum:
      uti sermo inter mortales erat; tale autem habuit principium.

        Mus aliquando sitibundus, mustelæ periculum elapsus,
  10  prope in lacum tenerum admovit mentum,
      aqua se-delectans dulci: eum autem conspexit
      lacu-gaudens multisona _rana,_ verbumque locuta-est tale:

        Hospes, quis es? unde venisti ad litus? quis vero tuus genitor?
      omnia autem vere dic, ne mentientem te advertam.
  15  Si enim te cognovero amicum dignum, in domum ducam,
      donaque tibi dabo hospitalia multa et bona.
      Sum autem ego rex Physignathus (buccas inflans), qui per lacum
      color, ranarum dux diebus omnibus:
      et me pater Peleus (lutosus) olim genuit, Hydromedusæ (aquarum
          reginæ)
  20  mixtus in amore apud ripas Eridani.
      Sed et te video pulcrumque et fortem præ aliis,
      sceptriferum regem, et in bellis pugnatorem
      esse: verum age, ocyus tuum genus narra.

        Huic autem rursus Psicharpax (micarum fur) respondebat
          dixitque:
  25  cur genus meum inquiris, amice? manifestum est omnibus
      hominibusque, diisque, et aereis volucribus.
      Psicharpax quidem ego vocor: sum autem filius
      Troxartæ (panum rosoris) patris magnanimi: verum mater
      _est_ Lichomyle (lingens molas), filia Pternotroctæ (pernarum
          rosoris) regis.
  30  Genuit autem in tugurio me, et enutrivit cibariis,
      ficubus et nucibus et eduliis omnigenis.
      Quomodo vero amicum facias me, ad naturam nulla-re similem?
      Tibi quidem enim vita est in aquis; sed mihi,
      quæcunque apud homines, rodere mos _est;_ nec me latet
  35  panis ter-pistus in rotundo canistro,
      nec placenta extensa, habens multum sesamum _inspersum,_
      non segmen e perna, non jecora induta-alba-tunica (_peritonæo_),
      non caseus recens-coagulatus e suavi lacte,
      non bonum dulciolum, quod et beati (_divites_) desiderant,
  40  nec quæcunque ad cœnam hominum parant coqui,
      ornantes ollas condimentis omnigenis.
      Neque unquam ex-bello malum aufugi clamorem,
      sed recta pugnam ingrediens, primis-pugnatoribus me-immiscebam.
      Non metuo hominem, quamquam magnum corpus gerentem;
  45  sed ad lectum vadens, mordeo _ei_ digitum summum;
      et calce prehendi, et quando dolor virum occupavit,
      suavis subito aufugit somnus, mordente me.
      Verum duo præ-omnibus timeo totam per terram,
      accipitrem et mustelam, qui mihi magnum dolorem afferunt,
  50  et decipulam luctuosam, ubi dolosum esse-solet fatum:
      plurimum sane mustelam pertimesco, quæ potentissima _est;_
      quæ et foramen-ingredientem, in foramine perquirit.
      Non comedo raphanos, non caules, non cucurbitas;
      neque brassica viridi pascor, neque apiis:
  55  hæc enim vestra sunt edulia, qui in lacu _vivitis._

        Ad hæc subridens Physignathus contra locutus-est:
      hospes, valde gloriaris de ventre: adsunt et nobis
      multa valde in lacu et in terra mirabilia visu.
      Anceps enim dedit pascuum ranis Saturnius,
  60  saltare per terram, et in aquis corpus cooperire.
      [elementis duplicibus divisas ædes habitare.]
      Si autem vis et hæc scire, facile est:
      ascende mihi in terga, (tene vero me, ne-quando pereas,)
      quo lætus meam in-domum pervenias.

  65    Sic igitur dixit, et terga præbebat: ille autem inscendebat
          citissime,
      manus tenens tenerum ad collum, saltu levi.
      Et primum qudem gaudebat, quando spectabat vicinos portus,
      natatu se-delectans Physignathi; sed quando demum
      undis purpureis alluebatur, multum lacrimans,
  70  inutili pœnitentia querebatur; vellebatque comas,
      et pedes astringebat ad ventrem; intus vero ei cor
      palpitabat _rei_ insolentia, et in terram volebat venire;
      graviter autem ingemiscebat, timoris frigidi vi.
      Caudam primum extendit in aquis, tanquam remum
  75  trahens, supplicansque diis in terram ut-veniret,
      aquis purpureis alluebatur: multum autem clamabat,
      et talem dixit sermonem, et ab ore profabatur:

        Non sic in-tergis portavit onus amoris
      taurus, quando Europam per undam vexit in Cretam,
  80  ut me natans in-tergis vexit ad domum
      rana, elevans palidum corpus in-aqua alba.

        Hydrus autem subito apparebat, horrendum spectaculum
      ambobus; erectum vero super aquam habebat collum.
      Hunc conspicatus demersit Physignathus, nequaquam cogitans,
  85  qualem socium erat pereuntem derelicturus:
      subiit autem profundum lacus, et evitavit fatum nigrum.
      Ille vero, ut derelictus-erat, cecidit supinus statim in aquam,
      manus autem stringebat, et periens stridebat.
      Sæpe quidem submergebatur in aqua, sæpe autem rursus
  90  calcitrans emergebat; fatum vero non licebat effugere;
      madentes autem pili, plurimum pondus, trahebant in ipso:
      tandem vero periens, tales locutus-est sermones:

        Non latebis dolose, Physignathe, hæc qui-fecisti,
      naufragum _me_ dejiciens a corpore, ut a petra.
  95  Non me in terra potior fuisses, pessime,
      pancratioque, luctaque, et ad cursum: sed ubi-seduxeras,
      in aquam me projecisti. Habet deus vindicem oculum;
      pœnam inde lues tu murium exercitui, neque effugies.

        Hoc locutus, exspiravit in aquis: eum autem conspexit
 100  Lichopinax (lingens lances), ripis insidens mollibus;
      graviter autem exululavit, currensque annuntiavit muribus.

        Ut vero didicere fatum, subiit ira gravis cunctos.
      Et tunc præcones suos jusserunt, sub diluculum
      convocare _mures_ ad-concionem in ædes Troxartæ,
 105  patris infelicis Psicharpagis, qui in lacu
      supinus extensus-erat mortuo corpore, nec juxta ripas
      erat adhuc miser, medio vero innatabat ponto.
      Ut autem venere festinantes simul-cum aurora, primus surrexit
      Troxartes, super filio iratus, dixitque sermonem:

 110    O amici, etiamsi solus ego mala multa passus-sum
      ex ranis, hæc sors mala omnibus facta-est.
      Sum autem nunc infelix, quippe tres filios perdidi.
      Et primum quidem occidit corripiens
      invisissima mustela, extra foramen deprehensum.
 115  Alterum autem rursus viri crudeles ad mortem duxerunt
      recentioribus artibus, ligneo dolo excogitato,
      quam decipulam vocant, murium perditricem.
      Qui tertius erat, dilectus mihi et matri castæ,
      hunc suffocavit Physignathus, in profundum ubi-duxerat.
 120  Sed agite, armemur, et exeamus in ipsas,
      corpora ubi-ornaverimus in armis artificiosis.

        Hoc locutus, persuasit, ut-armentur, universis.
      [Et hos quidem armavit Mars, belli curam-gerens.]
      Ocreas quidem primum circa tibias posuerunt,
 125  confractis fabis viridibus, beneque præparatis,
      quas ipsi per noctem ingressi arroserant.
      Loricas autem habebant calamo-tectis a coriis,
      quos, mustela excoriata, scite fecerunt.
      Clypeus autem erat lucernæ medius-umbilicus; ac lancea
 130  _erat_ prælonga acus, totum-æreum opus Martis:
      et cassis in temporibus testa nucis.

        Sic quidem mures stabant in armis. Ut autem viderunt
      ranæ, emerserunt ex aqua; et in unum locum
      profectæ, consilium coegerunt de-bello malo.
 135  Considerantibus autem ipsis, unde hæc seditio, vel quis hic
          tumultus,
      præco prope venit, gerens sceptrum in manibus,
      Tyroglyphi (casei rosoris) filius magnanimi, Embasichytrus
          (ingressor ollorum),
      nuntians belli malam famam, dixitque sermonem:

        O ranæ, mures vobis minati _me_ misere,
 140  edicturum _vobis_ armari ad bellumque pugnamque.
      Viderunt enim in aqua Psicharpaga, quem occidit
      vester rex Physignathus. Verum pugnate,
      quæcunque inter ranas fortissimæ estis.

        Sic locutus renuntiavit: sermo autem in aures omnium
 145  ingressus turbavit mentes ranarum superbarum.
      Accusantibus vero ipsis, Physignathus dixit, assurgens:

        O amici, non occidi ego murem, nec vidi
      pereuntem: omnino autem suffocatus-est ludens apud lacum,
      natatus ranarum imitans: hi autem pessimi
 150  nunc me accusant, insontem: sed age, consilium
      exquiramus, quomodo dolosos mures disperdamus.
      Etenim ego dicam, ut mihi videtur esse optimum.
      Corporibus instructis in armis stemus cuncti
      summas ad ripas, ubi præceps _est_ locus:
 155  quando autem impetu-facto in nos exiverint,
      prehensis galeis, quicunque prope obvius venerit,
      in lacum ipsos cum illis statim dejiciamus.
      Sic enim ubi-suffocarimus _eos_ in aquis, natandi-nescios,
      statuemus alacriter de-muribus-occisis hic tropæum.

 160    Sic igitur locutus, armis indui-fecit universos.
      Foliis quidem malvarum tibias suas circumtexerunt;
      loricas autem habebant viridibus latis a betis;
      folia autem brassicarum in clypeos bene aptaverunt;
      _tanquam_ lancea vero, acutus-juncus unicuique longus aptabatur:
 165  et galeæ e-cochleis tenuibus circumtegebant capita.
      Armis-munitæ autem steterunt in ripis altis,
      quassantes lanceas; ira vero implebantur unaquæque.

        Jupiter autem deos ubi-vocarat in cœlum stellatum,
      et belli molem ostenderat, fortesque pugnatores,
 170  multos et magnos, et hastas longas ferentes,
      qualis Centaurorum exercitus procedit et Gigantum;
      suaviter ridens interrogabat, quinam ranis auxiliatores _sint,_
      vel _qui_ muribus afflictis: et Minervam allocutus-est:

        O filia, muribus nunquid auxiliatura ibis?
 175  etenim tuum per templum semper saltitant omnes,
      nidore delectati, et cibariis ex sacrificiis.

        Sic igitur dixit Saturnius: eum autem allocuta-est Minerva:
      o pater, haud unquam ego muribus afflictis
      venerim auxiliatrix, quoniam mala multa mihi fecerunt,
 180  coronas lædentes, et lucernas, olei gratia.
      Hoc autem meam nimis momordit mentem, quale mihi patrarunt:
      peplum meum corrosere, quem texui laborans
      e trama subtili, et stamen subtile nevi,
      foraminaque in-_eo_-fecerunt; at sartor mihi instat,
 185  et valde me urget: hanc ob-causam irata-sum.
      [exigitque a-me usuram; hoc autem horridum immortalibus.][TR1]
      Mutuata enim texui, et non habeo unde-restituam.
      Sed ne sic quidem ranis auxiliari velim.
      Sunt enim neque ipsæ mentibus integræ; sed me nuper
 190  ex bello reversam, postquam valde defatigata-eram,
      somno indigentem, non siverunt, tumultuantes,
      ne parum quidem oculos-claudere; ego vero insomnis jacebam
      capite dolens, donec vociferatus-est gallus.
      Sed age, desistamus, dii, ab-iis juvandis,
 195  ne-quis nostrûm vulneretur telo acuto,
      ne-cujus etiam corpus hasta percutiatur vel gladio;
      sunt enim cominus-pugnantes, etiam si deus obvius venerit;
      omnes autem de-cœlo delectemur pugnam spectantes.

        Sic igitur dixit: ei autem paruerunt dii alii
 200  omnes, simul vero intrarunt conferti in eum locum.
      [Devenerunt autem præcones-duo, signum belli ferentes.]
      Et tunc culices, magnas tubas habentes,
      terribiliter canebant belli strepitum; cœlitus autem
      Jupiter Saturnius intonuit, signum belli mali.

 205    Primus Hypsiboas (alte-clamans) Lichenora (linctorem) feriit
          hasta,
      stantem inter primos-pugnatores, in ventrem in medium jecur:
      conciditque _is_ pronus, tenerosque pulvere fœdavit crines.
      [insonuit cadens et strepuere arma super ipso.
      Troglodytes (cavernas subiens) post hunc feriit Peliona
 210  infixitque pectori validam hastam: et lapsum
      cepit atra mors; animaque e corpore evolavit.
      Seutlæus (betæ esor) inde occidit, icto corde, Embasichytrum:
      [at Ocimiden (ocimi esorem) dolor cepit, et icit _illum_ acuto
          junco;]
      Artophagusque (panis esor) Polyphonum (clamosum) in ventre
          feriit:
 215  _qui_ cedidit pronus, animaque membris evolavit.
      Limnocharis (lacus amator) vero ut vidit pereuntem Polyphonum,
      Troglodyten petra molaris-instar feriit prævertens
      cervicem ad medium; et huic nox oculos operuit.
      Lichenor autem in-ipsum collimavit hasta splendida,
 220  et feriit _eum,_ neque aberravit, ad jecur. Ut vero vidit
      Crambophagus (brassicæ esor), ripis altis incidit fugiens:
      sed ne sic quidem cessabat a-pugna, sed feriit ipsum:
      _qui_ concidit, nec resurrexit: tingebaturque sanguine lacus
      purpureo, ipse autem juxta litus extensus-est,
 225  in-chordis pinguibusque provolutus intestinis.
      Tyrophagum his-ipsis in ripis interfecit.
      Pternoglyphum vero videns Calaminthius (menthæ amator) in
          timorem  venit;
      saliitque in lacum fugiens, clypeo abjecto.
      Philtræum autem interfecit fortis Borborocœtes (in cœno cubans.)
 230  [Hydrocharis porro occidit Pternophagum regem,]
      saxo percussum ad sinciput; cerebrum vero
      e naribus stillabat; fœdabatur autem sanguine terra.
      Lichopinax inde occidit eximium Borborocœten,
      hasta adortus; ei vero caligo oculos cooperuit.
 235  Prassophagus (porri esor) autem intuitus, pede traxit
          Cnissodiocten (nidoris sectatorem)
      in lacuque suffocavit, prehenso manu tendine.
      Psicharpax vero pugnabat sociis de mortuis,
      et feriit Prassophagum, nondum in-terram quum-ascendisset;
      ceciditque _is_ ante ipsum, animaque ad-Orcum ivit.
 240  Pelobates (in cœno gradiens) autem conspicatus, luti pugillum
          jecit in ipsum,
      et frontem illevit, et excæcabat propemodum.
      Iratus-est autem inde ille: arripiensque manu forti
      jacentem in campo lapidem gravem, pondus terræ,
      eo feriit Pelobaten sub genua: tota autem fracta-est
 245  tibi dextra; cecidit vero _is_ supinus in pulveres.
      Craugasides (clamator) autem defendebat et rursus ibat in ipsum:
      feriitque eum medium in ventrem; totus autem ei intro
      acutus-juncus subiit, humique effundebantur omnia
      intestina attractâ sub hasta manu crassa.
 250  Sitophagus (frugum esor) autem, ut vidit in ripis fluvii,
      claudicans e bello recedebat; affligebatur vero graviter:
      saliitque in fossam, ut effugeret grave exitium.
      Troxartes autem feriit Physignathum ad pedem extremum.
      [cito vero _is_ afflictus in lacum saliit fugiens.]
 255  Prassæusque (porri esor), ut vidit adhuc semianimem prolapsum,
      ivit per primos-pugnatores, et jaculatus-est acuto junco:
      nec fregit scutum, sistebatur autem ibidem hastæ cuspis.
      Ejus vero feriit galeam eximiam[TR2] ex-olla-quadrata
      divinus Origanion (origani amator), imitans ipsum Martem,
 260  qui solus inter ranas fortiter-pugnabat in turba;
      irruerunt autem in eum; is vero, ut vidit, non sustinuit
      heroas validos, sed subiit profunda paludis.

        Erat autem quidam inter mures juvenis puer, præstans aliis,
      cominus-pugnans, carus filius eximii Artepibuli (pani
          insidiantis,)
 265  princeps, ipsum Martem repræsentans, strenuus Meridarpax
          (frustorum fur).
      [qui solus inter mures præstabat pugnando.]
      Stetit autem ad lacum glorians, seorsum ab aliis:
      jactabatque perditurum _se_ ranarum genus bellicosarum.
      Et jam perfecisset, quippe magnum ei robur erat,
 270  nisi cito vidisset pater hominumque deûmque.
      Et tunc pereuntes ranas miseratus-est Saturnius;
      motoque capite, talem emisit vocem:

        Dii boni! profecto magnum opus in oculis video!
      non parum me perculit Meridarpax, ad lacum
 275  trucidare ranas truculenter-minans: sed citissime
      Palladem mittamus tumultuosam, vel etiam Martem:
      qui ipsum arcebunt a-pugna, validus licet sit.

        Sic igitur dixit Saturnius: Mars autem respondebat sermone:
      nec sane Palladis, Saturnie, vis, neque Martis,
 280  valebit a-ranis avertere grave exitium.
      Sed age, omnes eamus auxiliatores: vel tuum telum,
      [moveatur magnum, Titans-occidens, validissimum,]
      quo Titanas occidisti, fortissimos præ omnibus,
      quo quondam etiam Capaneum occidisti, immanem virum,
 285  Enceladumque ligasti, et feras gentes Gigantum,
      moveatur: ita enim superabitur fortissimus quisque.

        Sic igitur dixit: Saturnius autem dejecit ardens fulmen.
      Primum quidem intonuit, magnumque concussit Olympum;
      ac deinde fulmen, terribile Jovis telum,
 290  misit contortum; illud autem evolavit e-manu regis.
      Omnes quidem terruit jaculatus ranasque muresque,
      sed neque sic cessabat murium exercitus, sed adhuc magis
      cupiebat depopulatum-ire ranarum genus bellicosarum,
      nisi ab Olympo ranas miseratus-fuisset Saturnius,
 295  qui tunc ranis auxiliatores statim misit.

        Venerunt subito tergis-incudum-instar, curvis-ungulis,
      oblique-gradientes, tortuosi, forcipibus-circa-ora, pellibus-
          testaceis,
      ossea-natura, lati-dorso, renitentes in humeris,
      vari, longimani, a pectoribus intuentes,
 300  octipedes, bicipites, intractabiles: hi autem vocantur
      cancri: qui utique murium caudas oribus abscidebant,
      ac pedes et manus; refringebantur vero _in iis_ lanceæ.
      Quos etiam formidarunt miseri mures, nec sustinuere;
      in fugamque conversi-sunt. Occidebat vero jam sol,
 305  et belli ludus unius-diei peractus-est.


 [TR1] "immortalibus." -> "immortalibus.]"
 [TR2] "e imiam" -> "eximiam"



                         HOMERI ET HOMERIDARUM
                           HYMNI VEL EXORDIA.


                            I. IN APOLLINEM.

   1    Memor-ero neque obliviscar Apollinis sagittantis,
      quem dii per domum Jovis metuunt euntem:
      atque _ei_ assurgunt, prope advenienti,
      omnes a sedibus, quando splendidos arcus tendit.
   5  Latona autem sola manebat apud Jovem fulmine-gaudentem,
      quæ quidem arcumque relaxavit, et occlusit pharetram,
      et ei a fortibus humeris manibus sumtum
      arcum suspendit ad columnam patris sui,
      paxillo de aureo: ipsum vero in solium considere-fecit ducens.
  10  Ei autem inde nectar dedit pater, poculo aureo
      invitans carum filium: postea vero dii alii
      ibi considunt: gaudet autem veneranda Latona,
      quod arcitenentem et fortem filium peperit.

        Salve, o beata Latona, quoniam peperisti præclaros liberos,
  15  Apollinemque regem, et Dianam sagittis-gaudentem;
      [hanc quidem in Ortygia, illum vero aspera in Delo,]
      acclinata ad latum montem, et Cynthium collem,
      proxime palmam, sub Inopi fluentis.

        Quomodo autem te celebrabo, prorsus celebratissimum?
  20  ubique enim tibi, Phœbe, modi contigerunt cantus,
      et per continentem vitulorum-nutricem, et per insulas.

        Omnes autem speculæ tibi placere-solent, ac vertices summi
      altorum montium, amnesque in-mare profluentes,
      litoraque in mare vergentia, portusque maris.
  25  An ut te primum Latona peperit, gaudium mortalibus,
      acclinata ad Cyanthium montem, aspera in insula;
      Delo in circumflua? utrinque autem unda nigra
      exibat in-terram stridule-spirantibus ventis.
      Hinc oriundus, omnibus mortalibus impertias,
  30  quotquot Creta intus habet, et populus Athenarum
      insulaque Ægina, navibusque-inclyta Eubœa,
      Ægæque, Iresiæque, et maritima Peparethus,
      Thraciusque Athos, et Pelei summi vertices,
      Thraciaque Samus, Idæque montes umbrosi,
  35  Scyrus, et Phocæa, et Autocanæ mons altus,
      Imbrusque bene-culta, et Lemnus importuosa,
      Lesbusque divina, Macaris sedes Æolionis,
      et Chius, quæ insularum fertilissima in mari jacet,
      saxosusque Mimas, et Coryci summi vertices,
  40  et Claros splendida, et Æsageæ mons altus,
      et Samus aquosa, Mycalæque alti vertices,
      Miletusque, Cosque, urbs Meropum hominum,
      et Cnidus alta, et Carpathus ventosa,
      Naxusque, ac Paros, Rhenæaque saxosa:
  45  tantum _terrarum_ parturiens Jaculatorem obivit Latona,
      si qua sibi terrarum filio velit habitacula ponere.
      Hæ vero valde tremebant et timebant, neque ulla sustinuit
      Phœbum suscipere, etiamsi fertilior esset:
      prius quam tandem Delum ascendisset veneranda Latona;
  50  et ipsam interrogans, verbis alatis allocuta-est:

        Dele, an velis sedes esse filii mei,
      Phœbi Apollinis, ponereque in _te_ opulentum templum;
      alius vero nemo te unquam tanget, nec te honorabit,
      nec fertilem-boum te fore puto, nec fertilem-ovium;
  55  nec vindemiam feres, neque plantas plurimas produces.
      Si vero Apollinis sagittantis templum habebis,
      homines tibi omnes adducent hecatombas,
      hic congregati; nidor vero tibi immensus semper _erit,_
      diu, rex, si alas: dii te habeant
  60  manu ab aliena; quoniam non tibi fertile subest solum.

        Sic dixit: gaudebat autem Delus, respondensque allocuta-est:
      Latona, gloriosissima filia magni Cœi,
      lubens quidem ego partum sagittantis regis
      susciperem; graviter enim vere sum malæ-famæ
  65  apud-homines: sic autem admodum-honorata fiam.
      Sed hunc tremo, Latona, sermonem, nec te celabo;
      valde enim quendam dicunt protervum Apollinem
      fore, magnopereque dominaturum immortalibus,
      et mortalibus hominibus per almam terram.
  70  Eo graviter timeo in mente et in animo,
      ne, quandocunque primum viderit lumen solis,
      insulam aspernans, quoniam aspero-solo sum,
      pedibus subvertens, trudat maris in pelagus.
      Ibi me quidem magna unda in caput abunde semper
  75  inundabit; ille vero aliam terram adibit, quæ placuerit ipsi,
      ad-struendum templumque, et lucos arboribus-abundantes;
      polypi autem in me thalamos, phocæque nigræ
      domicilia facient inculta, inopia civium.
      Sed si mihi sustineres, dea, magnum jusjurandum jurare,
  80  hic eum primum constructurum perpulcrum templum,
      ut-sit hominum oraculum; at postea
      omnes apud homines, quandoquidem multi-nominis-est.

        Sic igitur dixit: Latona vero deorum magnum jusjurandum
          juravit:
      sciat nunc hæc Terra, et Cœlum latum superne,
  85  et subterlabens Stygis aqua, quod maximum
      jusjurandum gravissimumque est beatis diis:
      certe utique Phœbi hic odorata erit semper
      ara et lucus; honorabit vero te-sane præ omnibus.

        Ac postquam juraratque peregeratque jusjurandum,
  90  Delus quidem valde gaudebat partu jaculatoris regis;
      Latona autem novemque-dies et novem noctes insperatis
      partus-doloribus confixa-erat. Deæ vero erant intus omnes,
      quæcunque summæ erant, Dioneque, Rheaque,
      Ichnæaque Themis et sonora Amphitrite,
  95  aliæque immortales, seorsum a-candida-ulnis Junone.
      [Sedebat enim _ea_ in ædibus Jovis nubes-cogentis.]
      Sola autem non audierat partus-dolorum-præses Ilithyia;
      sedebat enim summo in-Olympo sub aureis nubibus,
      Junonis consilio candidæ-ulnis; quæ ipsam detinebat
 100  invidia, quando jam filium eximiumque fortemque
      Latona paritura pulcra-comis tunc erat.

        Illæ autem Irin emisere bene-habitata ab insula,
      ut-adduceret Ilithyiam, pollicitæ magnum monile,
      aureis filis consertum, novem-cubitorum;
 105  seorsum autem jusserunt vocare a-candida-ulnis Junone,
      ne _ea_ ipsam  subinde verbis averteret venientem.
      At ubi hoc audierat pedibus-ventosa velox Iris,
      profecta-est currens, celeriterque permensa-est totum
          intervallum.
      Ac postquam pervenit ad-deorum sedem, altum Olympum,
 110  statim inde Ilithyiam, e domo foras
      evocatam, verbis alatis allocuta-est,
      prorsus sicut jubebant Olympias domos habentes-deæ.
      Ei vero inde animum flectebat in pectoribus caris;
      iverunt autem pedibus, pavidis columbis incessu similes.
 115  Quando Delum ingressa-est partus-dolorum-præses Ilithyia,
      illam tunc demum partus cepit, gestiebatque parere.
      Circa palmam vero jecit brachia, genuaque fulcivit
      in-prato molli; subrisit autem terra subtus:
      prosiliit vero _Apollo_ in lucem; deæ autem ulularunt omnes.
 120  Ibi te, jaculator Phœbe, deæ lavabant aqua pulcra,
      caste et pure; fasciaverunt autem in veste candida,
      tenui, nova; circumque aureum cingulum jecerunt.
      Neque inde Apollinem aurea-cithara lactavit mater;
      sed Themis nectarque et ambrosiam gratam
 125  immortalibus manibus propinavit: gaudebat vero Latona,
      quod arcitenentem et fortem filium peperit.

        Ac postquam, Phœbe, comedisti immortalem cibum,
      non te dein retinebant aurea cingula palpitantem,
      neque amplius vincula cohibebant; solvebantur autem ligamina
          omnia.
 130  Statim vero inter-immortales-deas dixit Phœbus Apollo:

        Sit mihi citharaque cara et incurvi arcus
      oraculoque-edam hominibus Jovis verum consilium.

        Sic fatus, incessit in terra spatiosa
      Phœbus intonsus, longe-jaculans; illæ autem omnes
 135  stupebant immortales: auro vero Delus tota
      cumulata-erat, aspiciens Jovis Latonæque progeniem;
      læta, quod ipsam deus elegit sibi ad-habitacula ponenda
      ex-insulis et continente, dilexitque in-animo magis:
      floruit, sicut quando vertex montis floribus silvæ.

 140    At ipse argenteum-arcum-gestans, rex, longe-jaculans Apollo,
      interdum quidem Cynthum ascendisti saxosum,
      interdum vero rursus insulasque et viros vagans-adibas.
      Multa tibi _sunt_ templaque et luci arboribus-abundantes;
      omnes autem speculæque caræ, et vertices summi
 145  altorum montium, amnesque in-mare profluentes.
      Sed tu Delo, Phœbe, maxime delectaris corde,
      ubi tibi talaribus-vestibus induti Iaones congregantur,
      ipsis cum liberis et venerandis uxoribus:
      hi vero te pugilatuque et saltatione et cantu
 150  memores oblectant, quando instituerint certamen.
      Diceret immortales et senii-expertes esse semper _is_
      qui tunc occurreret, quando Iaones conferti essent:
      omnium enim videret gratiam, delectaretque-sibi animum,
      virosque inspiciens, pulcreque-cinctas mulieres,
 155  navesque veloces, et ipsorum possessiones multas.
      Ad _hæc_ autem, hoc magnum miraculum, cujus fama nunquam peribit,
      puellæ Deliades, Longe-jaculantis ministræ;
      quæ postquam primum quidem Apollinem celebrarint,
      rursusque dein Latonamque et Dianam sagittis-gaudentem,
 160  recordati, virorumque antiquorum ac mulierum
      hymnum canunt, demulcentque gentes hominum.
      Omnium autem hominum voces et strepitum-crotalorum
      imitari callent: putaret vero _se_ ipse unusquisque
      loqui; adeo illis pulcer aptatus-est cantus.

 165    Verum agite, propitius-sit Apollo cum Diana,
      salvete autem vos omnes; mei vero et postea
      mementote, quando aliquis terrestrium hominum
      hic roget hospes itinerum-audens _huc_ profectus:
      «o puellæ, quisnam vero vobis vir suavissimus cantorum
 170  hic versatur, et quonam delectamini maxime?»
      vos autem bene prorsus omnes respondete decenter:
      «cæcus vir: habitat vero Chio in saxosa;
      cujus omnes in-futurum ceteris-præstant cantus.»
      Nos autem vestram famam feremus _ad omnes,_ quantum super terram
 175  hominum versamur per-urbes bene-habitatas:
      illi vero accredent, quandoquidem et verum est.

        At ego non desinam longe-jaculantem Apollinem
      celebrare argenteum-arcum-gestantem, quem comis-pulcra peperit
          Latona.

        O rex, et Lyciam et Mæoniam amabilem,
 180  et Miletum habes, maritimam urbem amœnam:
      ipse autem Delo circumfluæ magnopere dominaris.

        Vadit vero canens Latonæ gloriosæ filius
      cithara cava ad Pytho saxosam,
      immortales vestes habens, odoratas; ipsius autem cithara
 185  aureo a plectro sonum habet amabilem.
      Inde vero ad Olympum a terra, tanquam cogitatum,
      vadit Jovis ad domum, deorum inter cœtum aliorum:
      statim autem immortalibus curæ-est cithara et cantus.
      Musæ quidem simul omnes, alternantes voce pulcra,
 190  celebrant inde deorum dona immortalia, atque hominum
      ærumnas, quantas habentes sub immortalibus diis,
      vivunt imprudentes et inopes-consilii, nec possunt
      invenire mortisque medelam et senectutis remedium.
      At pulcris-comis Gratiæ, et lætæ Horæ,
 195  Harmoniaque, Hebeque, Jovisque filia Venus,
      tripudiant, altera-alterius ad carpum manus tenentes;
      inter-has quidem nec turpis ludit, neque humilis,
      sed valde magnaque visu, et specie admirabilis,
      Diana sagittis-gaudens, educata-simul-cum Apolline.
 200  Inter has porro Mars et speculator Argicida
      ludunt; at Phœbus Apollo inter-_eos_-citharam-pulsat,
      pulcre et sublimiter gradiens; splendor vero illum circumlucet,
      micationesque pedum et bene-netæ vestis.
      Ac delectantur animo magno, inspicientes,
 205  Latonaque aureis-comis, et providus Jupiter,
      filium carum ludentem inter immortales deos.

        Quomodo proinde te celebrabo, omnino celebratissimum?
      an te inter procos canam, et in-amore,
      quando ambiens adiisti Azanidem puellam,
 210  una-cum Ischye deo-pari, Elationide equis-præstante?
      aut una-cum Phorbante, Triopi genere, aut cum Erechtheo,
      aut cum Leucippo, et Leucippi conjuge?
      pedes, ille vero cum-equis: non sane Triopus deficiebat
      an ut primum oraculum hominibus
 215  quærens per terram ivisti, longe-jaculans Apollo?

        In Pieriam quidem primum ab Olympo descendisti;
      Lectonque Emathiamque transibas, et Enianas,
      et per Perrhæbos: cito autem in Iaolcum pervenisti,
      Cenæumque ascendisti navibus-inclytæ Eubœæ:
 220  stetisti vero in Lelanto campo: qui tibi non placuit in-animo
      ad-struendum templumque et lucos arboribus-abundantes.
      Inde autem Euripum transgressus, longe-jaculans Apollo,
      ascendisti montem divinum, viridem: cito vero venisti ab ipso,
      in Mycalessum profectus, et Teumessum herbosam:
 225  Thebæ autem pervenisti in-solum indutum silva:
      nondum enim quisquam habitabat mortalium sacra in Thebe:
      neque omnino erant semitæ, nec viæ
      Thebæ per campum tritici-feracem; sed _eum_ habebat silva.

        Inde vero ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo;
 230  in-Onchestumque pervenisti, Neptunium splendidum lucum:
      ubi recens-domitus equi-pullus spirat gravatus animo,
      trahens currus pulcros; humi autem auriga, præstans licet,
      e curru ubi-exsiliit, iter facit: hi vero (_aurigæ_) interim
          quidem
      vacuos currus quatiunt, imperio remisso.
 235  Si autem currus agant in lucum arboribus-abundantem,
      equos quidem curant, illos autem reclinatos sinunt.
      Sic enim omnium-primum fas erat: ipsi vero regi _Neptuno_
      supplicant; currum autem dei tunc fatum servat.

        Illinc porro ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo;
 240  Cephissumque inde attigisti pulcre-fluentem,
      qui ex-Lilæa profundit pulcre-labentem aquam.
      Hunc transgressus, Sagittans, et Ocaleen tritici-feracem,
      inde in Haliartum pervenisti herbosam.
      Ivisti autem ad Telphusam: ibi tibi placuit locus innocuus
 245  ad-struendum templumque et lucos arborosos.
      Stetisti vero valde prope eam, et ipsam sermone affatus-es:

        Telphusa, hic demum in-animo-habeo perpulcrum templum,
      hominum struere oraculum: qui mihi semper
      huc adducent perfectas hecatombas,
 250  tum quotquot Peloponnesum pinguem habent,
      tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_
      oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium
      omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.

        Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo,
 255  lata et valde longa per-totum: sed intuita
      Telphusa corde irata-est, dixitque sermonem:

        Phœbe rex, sagittans, verbum aliquod tibi in mente ponam:
      hic quoniam cogitas struere perpulcrum templum,
      ut-sit hominibus oraculum; hique tibi semper
 260  huc adducent perfectas hecatombas:
      at tibi edicam, tu vero in mente reconde tua:
      infestabit te semper strepitus equorum velocium,
      aquantesque muli meis sacris ex fontibus.
      Hic aliquis hominum malet inspicere
 265  currusque fabrefactos, et velocium strepitum equorum _audire,_
      quam templumque magnum et opes multas, quæ-insint.
      Sed si quid demum obtemperaveris, (tu autem potentior et
          præstantior
      es me, rex, tuaque vis est maxima,)
      in Crissa fac _templum,_ sub jugo Parnassi:
 270  ubi nec currus pulcri agitabuntur, nec tibi equorum
      velocium strepitus erit bene-structam circa aram.
      Sed etiam sic adducant Iepæani dona
      hominum inclytæ gentes; tu vero mente gaudio-perfusus
      accipe sacra pulcra circumhabitantium hominum.

 275    Sic locuta, Sagittantis flexit mentem, ut sua ipsius
      Telphusæ fama esset super terram, nec-vero Sagittantis.

        Illinc autem ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo:
      venistique in Phlegyarum virorum urbem contumeliosorum,
      qui Jovem non curantes super terra habitabant
 280  in pulcra valle, Cephissium prope lacum.
      Inde rapide ascendisti ad jugum ruens;
      venistique in Crissam sub Parnasso nivoso,
      latus Zephyro obversum: sed desuper
      petra suspensa-est; cava autem subtenditur vallis,
 285  aspera; ibi rex constituit Phœbus Apollo
      templum facere amabile, dixitque sermonem:

        Hic demum cogito struere perpulcrum templum,
      ut-sit hominibus oraculum; qui-quidem mihi semper
      huc adducent perfectas hecatombas,
 290  tum quotquot Peloponnesum pinguem habent,
      tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_
      oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium
      omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.

        Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo,
 295  lata et valde longa per totum; at super ipsis
      lapideum limen posuit Trophonius, atque Agamedes,
      filii Ergini, cari immortalibus diis:
      circùm vero templum condidere innumeræ gentes hominum
      politis lapidibus, cantu-celebre ut-esset semper.
 300  Prope autem _erat_ fons pulcre-fluens, ubi dracænam
      occidit rex, Jovis filius, a valido arcu,
      bene-nutritam, magnam, monstrum ferum, quæ mala multa
      hominibus faciebat in terra, multa quidem ipsis,
      multaque pecoribus pedes-tendentibus; quippe erat pestis cruenta.
 305  Et aliquando susceptum ab aureum-solium-habente Junone nutriit
      gravemque difficilemque Typhaona,damnum mortalibus,
      quem olim Juno peperit, irata Jovi patri,
      quando jam Saturnius gloriosam genuerat Minervam
      e vertice; ac statim irata-est veneranda Juno
 310  atque etiam congregatos inter immortales dixit:

        Audite me, omnesque dii, omnesque deæ,
      ut me ignominia-afficere incipit nubes-cogens Jupiter
      prior, postquam me uxorem fecit-sibi honesta doctam:
      et nunc sine me peperit cæsiis-oculis Minervam,
 315  quæ inter-omnes beatos excellit immortales:
      at ille debilis factus-est inter omnes deos,
      filius meus, Vulcanus, mutilus pedibus, quem peperi ipsa,
      projeci manibus correptum, et injeci lato ponto:
      sed ipsum Nerei filia, Thetis argenteis-pedibus,
 320  suscepit, et cum suis sororibus curavit.
      Utinam aliud diis gratificata-esset beatis.
      Improbe, versute, quid nunc adhuc machinaberis aliud?
      quomodo sustinuisti solus gignere cæsiis-oculis Minervam?
      non ego peperissem? et tua vocata tamen _uxor_
 325  eram inter immortales, qui cœlum latum habitant.
      Et nunc idcirco ego machinabor, ut nascatur
      filius meus, qui inter-deos excellat immortales,
      nec tuum dedecorans sacrum lectum, nec meum ipsius,
      nec tuo in cubili versabor, sed abs te
 330  procul absens, diis interero immortalibus.

        Sic locuta, seorsum a diis ivit irata animo.
      Statim deinde precabatur magnis-oculis veneranda Juno,
      manu vero prona percussit terram, et dixit sermonem:

        Auscultate jam mihi, Terra, et Cœlum latum superne,
 335  Titanesque dii, vos sub terra habitantes
      Tartarum circa magnum, ex quibus _sunt_ virique diique;
      ipsi nunc me omnes audite, et date _mihi_ filium
      seorsum a-Jove, nihil quicquam viribus inferiorem illo;
      sed is præstantior sit, quantum Saturno late-sonans Jupiter.

 340    Sic igitur locuta, verberavit terram manu robusta:
      motaque-est inde terra alma: illa autem intuita
      delectabatur suo in animo: putabat enim perfectum-iri.
      Ex hoc jam deinde integrum in annum,
      neque unquam ad cubile Jovis ivit providi,
 345  neque unquam ad sedile arte-variegatum, sicut antea quidem
      ipsi insidens sapientia meditabatur consilia:
      sed ea in templis multum-adoratis manens
      oblectabatur suis sacris, magnis-oculis veneranda Juno.
      Verum quando jam mensesque et dies exacti-erant,
 350  iterum se-circumvolvente anno, et advenerant horæ,
      ipsa peperit nec diis similem, nec mortalibus,
      gravemque difficilemque Typhaonem, damnum mortalibus.
      Statim hunc prehensum magnis-oculis veneranda Juno
      dedit deinde ferens malo malum; eaque (_Pytho_) suscepit.
 355  _Quæ_ sic mala multa faciebat apud inclytas gentes hominum:
      quisquis ei occurreret, auferebat eum fatalis dies,
      priusquam illi telum immisit rex sagittans Apollo
      validum; ea vero doloribus agitata gravibus,
      jacebat valde anhelans, volutans-se per solum.
 360  Ingens vero clamor factus-est, immensus: ea autem per silvam
      crebro admodum huc et illuc volutabatur, linquebatque animum,
      cruentum exspirans; et jactavit-super-_ea_ Phœbus Apollo:

        Hic nunc putresce super terra virorum-altrice;
      neque tu-sane vivis malum damnum mortalibus
 365  eris, qui terræ almæ fructum edentes
      huc adducent perfectas hecatombas:
      neque omnino tibi mortem gravem nec Typhoeus
      arcebit, nec Chimæra infausti-nominis, sed te-sane hic
      putrefaciet terra nigra et indefessus Hyperion.

 370    Sic dixit jactans; ei vero caligo oculos obtexit.
      Ipsamque ibidem putrefecit sacra vis solis;
      ex quo nunc Pytho vocatur: illi autem regem
      Pythium vocant ex-re-nominatum, quoniam illic
      eo-ipso-in-loco putrefecit monstrum vis acuti solis.
 375  Et tunc sane cognovit sua in mente Phœbus Apollo,
      quod se fons pulcre-fluens deceperat:
      ivit autem ad Telphusam iratus, celeriterque advenit:
      stetit vero valde prope eam, et ipsam sermone allocutus-est:

        Telphusa, non eras meam mentem decipiens,
 380  locum habens amabilem, profusura pulcre-fluentem aquam.
      Hic demum et mea fama erit, nec tua solius.

        Dixit, et molem superingessit rex, sagittans Apollo,
      petrarum prominentiis, occultavitque fluenta,
      atque aram fecit-sibi in luco arboribus-abundante,
 385  prope valde fontem pulcre-fluentem; ibi autem regi
      omnes cognomine Telphusio supplicant;
      quoniam Telphusæ sacræ dedecoravit fluenta.
      Et tunc in animo meditabatur Phœbus Apollo,
      quosnam homines sacerdotes sibi-ascisceret;
 390  qui _sibi_ ministri-forent Pytho in saxosa.

        Hæc igitur animo agitans, conspexit in nigro ponto
      navem velocem, atque viri inerant multique et boni,
      Cretes ex Cnosso Minoia; qui quidem regi
      sacraque faciunt, et enuntiant leges
 395  Phœbi Apollinis aureum-arcum-gestantis, quodcunque dixerit
      oracula-edens ex lauro, cavitatibus sub Parnassi.
      Hi quidem ob mercaturam et opes navi nigra
      ad Pylum arenosam, et Pylo-ortos homines,
      navigabant; at eis obviam-factus-est Phœbus Apollo,
 400  in  pontoque insiliit, corpore delphini assimilatus,
      navi veloci, et jacebat monstrum magnumque horrendumque.
      Eorum vero nemo in animo cogitarat, neque adverterat,
      undecunque commovebat, concutiebatque navalia ligna.
      Illi autem tacite in navi sedebant timentes;
 405  neque illi rudentes solvebant cavam per navem nigram,
      [nec solvebant velum navis prora-cærulea,]
      sed quemadmodum _eam_ primum instruxerant loris,
      sic navigabant: præceps autem Notus pone excitabat
      navem velocem. Primum vero præternavigabant Maleam,
 410  præterque Laconicam terram, Helosque, maritimam urbem,
      advenere, et locum oblectantis-mortales Solis,
      Tænarum, ubi pecudes villosæ pascuntur semper
      Solis regis; habentque amœnum locum.
      Hi quidem deinde illic volebant navem sistere, et egressi
 415  observare magnum miraculum, et oculis videre,
      utrum mansurum-esset navis cavæ in-tabulatis monstrum,
      an in undam marinam piscosam rursus ruiturum.
      Sed non clavis parebat navis bene-fabricata,
      verum præter Peloponnesum pinguem tendens
 420  ibat iter: flatu vero rex, sagittans Apollo,
      facile dirigebat; ea autem conficiens viam
      ad-Arenen pervenit, et Argypheam amœnam,
      et Thryum, Alphei vadum, et bene-ædificatum Æpy,
      et Pylum arenosam, Pyloque-ortos homines:
 425  ivit porro præter Crunos, et Chalcidem, et præter Dymen,
      et præter Elidem divinam, ubi dominantur Epei;
      quando ad-Pheras appellebatur, gaudens Jovis vento-secundo,
      atque ipsis sub nubibus Ithacæque mons altus apparebat,
      Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus.
 430  Sed quando jam Peloponnesum præterierat omnem,
      ac postquam jam Crissæ apparebat sinus immensus,
      qui penitus Peloponnesum pinguem dirimit,
      venit ventus Zephyrus magnus, serenus, e Jovis consilio,
      impetuosus, ingruens ex æthere, ut citissime
 435  navis emetiretur currens maris salsam aquam.
      Retrogradi jam deinde ad Auroramque Solemque
      navigabant; duxque-erat rex, Jovis filius, Apollo:
      pervenerunt vero in Crissam late-conspicuam, vitiferam,
      in portum; et arenis appulsa-est pontum-transiens navis.

 440    Illic navi exsiliit rex, sagittans Apollo,
      astro se-assimilans medio die: ab eo vero multæ
      scintillæ evolabant, fulgorque ad cœlum pervenit;
      in adytum autem subiit per tripodas valde-pretiosos.
      Intus deinde ille flammam accendebat, ostentans sua tela,
 445  totam vero Crissam occupabat fulgor: et acclamarunt
      Crissæorum uxores, pulcreque-cinctæ filiæ,
      Phœbi ob impetum: magnus enim timor ceperat quemque.
      Inde vero rursus ad navem, tanquam cogitatum, prosiliit volatu,
      viro se-assimilans juvenique fortique,
 450  primum-pubescenti, cæsarie obvolutus latos humeros;
      et ipsos compellatos verbis alatis allocutus-est:

        O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias?
      nunquid ob mercaturam, an temere vagamini,
      tanquam prædones, super mare? qui quidem vagantur,
 455  animas _periculis_ objectantes, malum alienigenis ferentes?
      cur ita sedetis attoniti, neque in terram
      egressi-estis, neque arma nigræ navis deposuistis?
      hic etenim mos est hominum sollertium,
      quandocunque ex ponto ad terram navi nigra
 460  venerint, labore defessi; statim autem ipsos
      cibi dulcis circum præcordia desiderium capit.

        Sic dixit; et ipsis fiduciam in pectoribus immisit:
      eum et respondens Cretum dux contra allocutus-est:

        Hospes, quippe nequaquam mortalibus similis-videris,
 465  non corpore, neque oris-habitu, sed immortalibus diis,
      salveque et magnopere gaude; dii vero tibi prospera dent.
      Et mihi hoc dic verum, ut bene sciam:
      quis populus, quænam terra _hæc est?_ quinam homines insunt?
      alio enim cogitantes navigabamus-per magnum mare,
 470  ad Pylum ex Creta, unde _nos_ genere profitemur esse;
      nunc vero huc cum navi devenimus nequaquam lubentes,
      reditus appetentes, per-aliud iter, alias vias;
      sed aliquis immortalium _nos_ huc duxit nolentes.

        Hos vero respondens allocutus-est sagittans Apollo:
 475  hospites, qui Cnossum arboribus-abundantem incolebatis
      antea, at nunc non-amplius reduces iterum eritis
      in urbemque amabilem et ædes pulcras quisque,
      et ad caras uxores; sed hic opulentum templum
      habitabitis meum, multis honorati hominibus.
 480  Sum autem ego Jovis filius, Apollinemque _me_ glorior esse:
      vos vero duxi huc super magnam voraginem maris,
      nequaquam mala cogitans, sed hic opulentum templum
      habitabitis meum, omnibus valde honoratum hominibus:
      consiliaque immortalium scietis; quorum voluntate
 485  semper honorabimini perpetuo dies omnes.
      Sed agite, sicut ego dixero, parete citissime:
      vela quidem primum demittite, solutis loris:
      navem autem deinde velocem in litus trahite,
      atque opes eximite et arma ex-navi æquali,
 490  et aram facite super litus maris:
      ignem vero accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes,
      precamini jam postea, astantes circa aram.
      Sicut quidem ego primum in obscuro ponto,
      me-assimilans delphini, veloci navi insilii:
 495  sic mihi supplicate Delphinio; at ara
      ipsa Delphia et conspicua erit semper.
      Cœnateque porro inde velocem apud navem nigram,
      et libate beatis diis, qui Olympum habitant.
      Ac postquam cibi dulcis desiderium exemeritis,
 500  veniteque una mecum, et Iopæana canite,
      usquedum ad-locum perveneritis, ubi habebitis opulentum templum.

        Sic dixit; hique ei valde auscultarunt et paruere.
      Vela quidem primum demiserunt, solveruntque lora;
      malumque receptaculo admoverunt, rudentibus demissum;
 505  egrediebantur vero et ipsi in litus maris.
      Ex mari autem in-terram velocem navem sursum traxerunt,
      alte super arenas, juxtaque sustentacula longa stravere:
      et aram fecerunt super litore maris;
      ignemque accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes,
 510  supplicabant, ut jusserat, astantes circa aram.
      Cœnam deinde sumserunt velocem apud navem nigram,
      et libarunt beatis diis, qui Olympum habitant.
      At postquam potus et cibi desiderium exemerant,
      profecti-sunt ire; præibatque ipsis rex, Jovis filius, Apollo,
 515  citharam in manibus habens, admirabiliter ludens,
      pulcre et sublimiter gradiens: at _terram_ pedibus-pulsantes
          sequebantur
      Cretes ad Pytho, et Iopæana canebant,
      quales _sunt_ Cretum pæanes, quibus quidem Musa
      in pectoribus posuit dea suavem cantum.
 520  Indefessi autem collem ascenderunt pedibus, citoque advenere
      in-Parnassum, et locum amabilem, ubi inde erant
      habitaturi, multis honorati hominibus.
      Ostendit vero ducens suum solum et opulentum templum.
      Eorum autem commovebatur animus in pectoribus caris:
 525  illumque interrogans Cretum dux contra dicebat:

        O rex, quandoquidem procul ab-amicis et patria terra
      _nos_ duxisti (sic fere tuo placitum erat animo),
      quomodo et nunc vivemus? hoc te consultare jubemus.
      Neque uvæ-verax hæc amabilis _terra-est,_ nec pratis-bonis,
 530  ita-ut inde commode vivamus, et cum hominibus versemur.

        Illos vero subridens affatus-est Jovis filius Apollo:
      insipientes homines, miseri, qui curas
      cupitis, gravesque labores, et angustias in-animo:
      facile verbum vobis dicam, et in mente ponam.
 535  Dextra prorsus quisque habens in manu cultrum,
      mactate semper pecora; hæc vero copiosa omnia aderunt,
      quanta mihi adduxerint inclytæ gentes hominum:
      templum vero custodite, excipiteque gentes hominum
      hic se-congregantium: et meum impetum maxime
 540  sive quod vanum verbum fuerit, sive quod opus,
      injuriaque, qui mos est mortalium hominum
      alii deinde vobis rectores viri erunt,
      quibus necessitate subditi-eritis dies omnes.
      Dicta-sunt tibi omnia; tu vero in mente tua serva.

 545    Et tu quidem sic salve, Jovis et Latonæ fili:
      verum ego et tui alius meminero cantionis.



                           II. IN MERCURIUM.

   1    Mercurium celebra Musa, Jovis et Majæ filium,
      Cyllenen regentem, et Arcadiam pecorosam,
      nuntium immortalium, utilium-auctorem, quem peperit Maja
      Nympha pulcris-comis, Jovis in amore congressa,
   5  veneranda: beatorum vero deorum subduxit-se e-cœtu,
      antrum intus habitans umbrosum: ubi Saturnius
      cum-Nympha pulcris-comis miscebatur nocte intempesta,
      dum dulcis somnus occuparet candidam-ulnis Junonem,
      latens immortalesque deos mortalesque homines.
  10  Sed quando demum magni Jovis mens perfecta-erat,
      huicque jam decimus mensis in cœlo stetit:
      [inque lucem _eam_ duxerat, insigniaque opera facta-erant:]
      tunc peperit filium versutum, blande-decipientem,
      prædonem, abactorem boum, ducem somniorum,
  15  noctis speculatorem, forium-observatorem; qui cito erat
      ostensurus inclyta opera inter immortales deos.
      Matutinus natus, medio die citharam-pulsabat,
      vespertinus boves furatus-est longe-jaculantis Apollinis,
      quarta _die_ priori, qua ipsum peperit veneranda Maja.[TR1]
  20  Qui et postquam matris ab immortalibus prosiliit membris,
      non-amplius diu jacebat manens sacra in vanno (_cunis_):
      sed ille exsiliens quærebat boves Apollinis,
      limen transgrediens alte-tecti antri,
      ibi testudine inventa, acquisivit infinitas opes.
  25  Mercurius sane primum testudinem arte-effecit canoram;
      quæ tum ei occurrit ad aulæ fores,
      depascens ante ædes floridam herbam,
      lente pedibus incedens. Jovis autem utilium-auctor filius
      conspicatus risit, et statim sermonem dixit:

  30    Signum nunc mihi valde utile _accidit:_ haud aspernor.
      Salve, specie amabilis, chori-rectrix, convivii socia,
      grata quæ-apparuisti: unde hoc pulcrum oblectamentum,
      variegata testa, es, testudo in-montibus vivens?
      Sed feram te in domum sumtam: utilitas aliqua mihi eris,
  35  nec despicatui-habebo: tu vero me omnium-primum juvabis.
      [Domi melius _est_ esse, quoniam noxium foris _esse_.]
      Certe enim incantationis damnosæ eris impedimentum
      vivens; sin mortua fueris, tunc admodum pulcre canes.

        Sic igitur dixit; et manibus simul ambabus ubi-sustulerat,
  40  rurus introivit domum, ferens amabile oblectamentum.
      Ibi exsculpens scalpro cani ferri
      muedullam-spinalem exterebravit montanæ testudinis.
      Sicut autem quando celere cogitatum per pectus transierit
      viri, quem frequentes versant curæ:
  45  [vel quando volvuntur ab oculis lucis-micationes:]
      sic simul verbumque et opus moliebatur gloriosus Mercurius.
      Fixit autem inde in mensuris sectas arundines calami,
      ubi-trajecerat penitus dorsa tecto-lapideo testudinis,
      circùm autem pellem extendit bovis consiliis suis,
  50  et brachia imposuit, insuperque jugum (_transtillum_) aptavit
          ambobus;
      septem vero consonas ovium intendit chordas.

        Ac postquam construxerat secum-portans amabile oblectamentum,
      plectro tentabat singulatim; ea autem sub manu
      graviter insonuit: deusque pulcre succinebat,
  55  ex tempore periculum-faciens (veluti juvenes
      puberes in-conviviis vicissim conviciantur),
      de Jove Saturnio, et Maja pulcros-calceos-habente,
      quomodo olim consueverant amatoria consuetudine,
      suamque ipsius generationem inclytam prædicans,
  60  famulosque celebrabat, et præclaras ædes Nymphæ,
      et tripodas per domum, crebrosque lebetas.
      Et hæc quidem jam canebat, alia autem mente agitabat.
      Et hanc quidem deposuit ferens sacra in vanno,
      citharam caram: ipse autem deinde carnium appetens,
  65  prosiliit in speculam odorata ex domo,
      moliens dolum altum in mente, qualia quidem homines
      prædones agitant obscuræ noctis in hora.

        Sol quidem occidebat sub terra in Oceanum
      ipsisque cum-equis et curribus; at Mercurius
  70  Pieriæ advenit currens ad-montes umbrosos,
      ubi deorum beatorum boves immortales stabulum habebant,
      depascentes prata intemerata, amœna.
      Horum tunc Majæ filius, speculator Argicida,
      quinquaginta ab-armento avertit boves late-mugientes;
  75  errabundas autem agebat per arenosum locum,
      vestigiis reflexis: dolosæ vero non obliviscebatur artis,
      e-contrario faciens ungulas priores, posteriores,
      posterioresque, priores, et ex-transverso ipse incedebat.
      Sandalia autem statim projecit super arenas marinas,
  80  ineffabilia et incomprehensibilia complicabat mirabilia opera
      commiscens myricas, et myrteis-similes ramos.
      Ex-his tunc colligato recens-florentis fasciculo silvæ,
      sine-damno sub pedibus ligavit-sibi sandalia levia,
      ipsis cum-foliis, quæ gloriosus Argicida
  85  avulsit a-Pieria _decedens,_ iter-populi declinans,
      utpote properans, longum iter in-compendium-agens.

        Eum vero senex animadvertit, struens floridum hortum,
      properantem ad-campum, per Onchestum herbosam.
      Hunc prior allocutus-est Majæ inclytæ filius:

  90    O senex, qui plantas fodis incurvus humeris,
      certe vino-abundabis, quando hæc omnia _fructum_ ferent.
      Et conspicatus, ne conspicatus sis, et surdus _esto,_ etsi-
          audieris,
      et taceas, quum nihil lædat rem tuam ipsius.

        Tantum locutus, una-agitabat boum fortia capita.
  95  Multos autem montes umbrosos, et valles sonoras,
      et campos floridos transiit gloriosus Mercurius.
      Obscura autem adjutrix finiebatur divina nox,
      maxima-ex parte; citoque mane fiebat operariis-favens:
      ac modo in-speculam (_cœlum_) accesserat divina Luna,
 100  Pallantis filia, Megamedidæ regis:
      tunc ad Alpheum amnem Jovis validus filius
      Phœbi Apollinis boves egit latis-frontibus.
      Indomitæ autem pervenere ad stabulum altum,
      et lacus, _qui erant_ ante excellens pratum.
 105  Ibi postquam bene herba paverat boves late-mugientes,
      et has quidem simul-egit in stabulum, confertas,
      lotum carpentes, et roscidum cyperum:
      simulque ferebat ligna mula, ignisque agressus-est artem.
      Lauri splendidum ramum sumtum decorticavit ferro,
 110  aptum palmæ; sursumque-spirabat calidus vapor.
      Mercurius utique primum focum ignemque edidit.
      Multa autem sicca ligna humili in fovea
      densa sumta imposuit copiosa: emicabat vero flamma
      procul spiramen mittens ignis valde ardentis.
 115  Dum autem ignem accendebat vis inclyti Vulcani,
      interea valde-mugientes camuras boves trahebat foras
      duas prope ignem; vis vero ei erat multa.
      Ambas autem in terga humi dejecit anhelantes;
      inclinansque volvebat, medullasque perfodiens.[TR2]
 120  Operi vero opus addebat, incidens carnes pingues adipe;
      assabat verum verubus transfixa ligneis,
      carnes simul et terga honorifica, et nigrum sanguinem,
      inclusum in intestinis; reliqua vero ibidem jacebant in solo:
      pelles autem extendit aspera in petra,
 125  sicut adhuc nunc secantur, quæquæ ad-diuturnitatem factæ sunt,
      diu jam postea et infinite. At deinde
      Mercurius gaudens-animo traxit pinguia opera
      lævi super loco-plano, et scidit duodecim partes
      sorte-distribuendas; perfectumque honorem addidit cuique.
 130  Ibi jus (_esum_) carnium appetebat gloriosus Mercurius;
      odor enim illum torquebat, quamquam immortalem,
      suavis; sed neque sic eum jubebat animus generosus,
      et valde cupientem transmittere per sacrum collum.
      Sed hæc quidem deposuit in stabulum altum,
 135  adipem et carnes multas: in-sublime vero statim sustulit,
      signum puerilis furti, insuperque ligna sicca colligens,
      densa-pedibus, densa-verticibus, ignis domuit æstu.
      Ac postquam omnia rite perfecerat deus,
      sandalia[TR3] quidem projecit in Alpheum profundis-vorticibus,
 140  carbones autem exstinxit, cineremque amoliebatur nigrum
      pernox: pulcra autem lux illucebat Lunæ.
      Cyllenes vero statim rursus advenit ad-divinos vertices
      matutinus; nec quisquam ei in-longo itinere occurrit
      nec deorum beatorum, nec mortalium hominum:
 145  neque canes latrarunt. Jovis autem _filius_ utilium-auctor
          Mercurius
      incurvatus domus per seram ingressus-est,
      auræ autumnali similis, veluti nebula.
      Rectaque-progressus ex-antro pervenit ad-opulentum templum,
      leviter pedibus incedens: non enim sonitum-edebat, sicut in solo.
 150  Festinanter vero dein cunas adibat gloriosus Mercurius:
      fascia circa humeros obvolutus, veluti puer
      infans, in palmis juxta poplites velo ludens
      jacebat, testudinem amabilem ad lævam manum cohibens.
      Matrem vero non latebat deam deus, dixitque _ea_ sermonem:

 155    Quid tu, versute, _fecisti et_ unde jam noctis in hora
      venis, impudentia indute? nunc te omnino puto
      vel cito insolubilia vincula circa latera habentem,
      Latoidæ sub manibus, per vestibulum exiturum:
      vel _eum_ te prehensum mediis in vallibus spoliaturum.
 160  I in-malam-rem, improbe! magnam te pater sevit sollicitudinem
      mortalibus hominibus et immortalibus diis.

        Ei vero Mercurius verbis respondit astutis:
      mater mea, quid me hæc _loquens_ territas, veluti puerum
      infantem, qui valde pauca in animo improba novit,
 165  timidum, et _qui_ matris reformidat increpationes?
      At ego artem aggrediar, quæcunque _sit_ optima,
      consulens mihi et tibi penitus; neque deos
      nos immortales indotati et impasti
      hic ibidem manere sustinebimus, ut tu jubes.
 170  Melius _est,_ dies omnes cum immortalibus versari,
      divitem, locupletem, spoliis-abundantem; quam domi
      antro in obscuro considere; sed honorem
      etiam-ego justum adipiscar, quem-scilicet Apollo.
      Si autem non dederit pater meus, nempe ego
 175  tentabo: possum prædonum dux esse.
      Si autem me exquisiverit Latonæ inclytæ filius,
      aliud quiddam ei et majus puto occursurum.
      Ibo enim in Pythona, magnam domum perforaturus;
      inde affatim tripodas perpulcros atque lebetas
 180  prædabor, et aurum, affatimque splendidum ferrum,
      et multam vestem: tu vero videbis, si volueris.

        Sic hi quidem verbis inter se colloquebantur,
      filiusque ægidem-tenentis Jovis, et veneranda Maja.
      Aurora autem mane-genita, lucem mortalibus afferens,
 185  oriebatur ab Oceano profunde-fluenti: atque Apollo
      in-Onchestum pervenit profectus, valde-amabilem lucum
      purum late-sonantis Neptuni; ibi senem
      repentem invenit, struentem extra viam sepem horti.
      Eum prior allocutus-est Latonæ inclytæ filius:

 190    O senex, Onchesti ruborum-decerptor herbosi,
      boves a Pieria quærens huc advenio,
      omnes femineas, omnes cornibus camuras,
      ex armento: sed taurus pascebatur solus ab aliis,
      niger: torvique canes pone sequebantur
 195  quatuor, veluti homines, unanimes; hi quidem relicti-sunt,
      et canes et taurus (quod certe valde mirum est);
      illæ autem abierunt, sole modo occidente,
      ex molli prato, a dulci pascuo.
      Hæc mihi dic, senex olim-nate, sicubi vidisti
 200  virum, hisce cum bobus facientem iter.

        Hunc autem senex verbis respondens allocutus-est:
      o amice, difficile quidem, quæcunque oculis _quis_ viderit,
      omnia dicere: multi enim iter faciunt viatores:
      quorum alii quidem mala multa cogitantes, alii vero valde bona,
 205  itant: difficile autem cognoscere est unumquemque.
      At ego per-totum diem ad solis occasum
      fodiebam circa fertile-solum horti vitiferi:
      puerum vero visus-sum, optime, at clare nescio, cernere,
      qui puer una boves pulcris-cornibus comitabatur,
 210  infans; habebat autem virgam, flexuoseque incedebat.
      [a-tergo vero cohibebat, caputque habebant adversum ipsi.]

        Dixit senex; ille autem ocyus iter faciebat verbo audito;
      volucremque videbat patulis-alis; statimque agnovit
      prædonem natum Jovis filium Saturnii.
 215  Rapide vero ruit rex, Jovis filius, Apollo
      Pylum versus divinam, quærens pedes-trahentes boves,
      purpurea nebula coopertus latos humeros:
      vestigiaque animadvertit Jaculator,dixitque sermonem:

        Dii-boni! certe magnum miraculum hoc oculis video:
 220  vestigia quidem hæc sunt boum capita-alte-ferentium,
      sed retro conversa-sunt in herbosum pratum:
      gressus autem nec viri hi sunt, nec mulieris,
      nec luporum canorum, neque ursorum, nec leonum:
      neque omnino tauri hirsuta-cervice _ea_ credo esse,
 225  qui tam monstrose gradiatur pedibus velocibus:
      gravia quidem hinc viæ, verum graviora illinc viæ.

        Sic locutus impetum-cepit rex, Jovis filius, Apollo;
      Cyllenesque pervenit ad-montem indutum silva,
      petræ in latibulum umbrosum: ubi Nympha
 230  immortalis peperit Jovis filium Saturnii;
      odor vero jucundus per montem divinum
      spargebatur, multæque pecudes pedes-tendentes pascebant herbam:
      ibi tunc festinans descendit per-lapideum limen.
      [antrum in obscurum longe-jaculans ipse (_solus_) Apollo.]

 235    Eum autem ut animadvertit Jovis et Majæ filius,
      iratum de bobus, longe jaculantem Apollinem,
      fascias intro subiit odoratas, veluti multam
      ramorum favillam mollis cinis circumtegit.
      Sic Mercurius Sagittantem conspicatus subtrahebat se ipsum:
 240  in breve autem coegit caput, manusque, pedesque,
      jam scilicet recens-lotus, provocans dulcem somnum,
      ex-venatione: recentemque testudinem sub ala tenebat.
      Agnovit autem, neque ignoravit Jovis et Latonæ filius
      Nymphamque montanam perpulcram, et carum filium,
 245  puerum parvum, dolosis involutum versutiis.
      Circumspiciens vero dein omnem recessum magnæ domus,
      tria adyta aperuit, sumta clave splendida,
      nectare plena et ambrosia amabili:
      multum autem aurumque et argentum intus jacebat,
 250  multaque punicea et alba vestimenta Nymphæ,
      qualia deorum beatorum sacræ ædes intus habent.
      Ibi postquam perscrutatus-erat recessus magnæ domus
      Latoides, verbis allocutus-est gloriosum Mercurium.

        O puer, qui in cunis recubas, indica mihi boves
 255  ocyus; quia facile nos discesserimus-invicem non decenter.
      Dejiciam enim te prehensum in Tartarum obscurum,
      in caliginem infaustam et ineluctabilem; nec te mater
      in lucem, nec pater redimet, sed sub terram
      abibis, paucos inter viros præsidens.

 260    Ei autem Mercurius verbis respondebat astutis:
      Latoide, quemnam hunc crudelem sermonem dixisti,
      et boves agrestes quærens huc venisti?
      non vidi, non rescivi, non alterius sermonem audivi:
      non indicarim, non indicii-præmium reportarim.
 265  [nec boum abactori, forti homini, similis-sum.]
      Non meum opus hoc; potius vero mihi alia curæ-sunt;
      somnus mihi curæ-est, et nostræ lac matris,
      fasciasque circa humero habere, et calida lavacra.
      Ne quis hoc audiat, unde hæc contentio orta-sit:
 270  et sane magnum miraculum inter immortales fieret,
      puerum recens natum per vestibulum exiisse
      boves inter agrestes: hoc autem incongrue dicis.
      Heri natus-sum: molles vero _mihi_ pedes, asperaque subest terra.
      Si autem vis, patris caput, magnum jusjurandum, jurabo:
 275  non ego neque ipse profiteor-me auctorem esse,
      nec quenquam alium vidi boum furem vestrarum,
      quæcunque illæ boves sunt: famam vero solam audio.

        Sic igitur dixit; et crebro a palpebris micans,
      superciliis nictabat, spectans huc et illuc,
 280  longum exsibilans, vanum hunc sermonem audiens.
      Eum autem molliter ridens allocutus-est sagittans Apollo:

        O bone, deceptor, dolose, profecto te omnino puto
      sæpe perforantem domos habitantibus-commodas,
      nocturnum, non unum solum in limine hominem collocaturum,
 285  convasantem per domum sine strepitu, quod-talia dicis;
      multos autem agrestes dolore-afficies ovium-pastores,
      montis in saltibus, quandocunque carnium appetens
      occurreris armentis boum et gregibus ovium.
      Sed age, ne ultimumque et postremum somnum dormiveris,
 290  ex cunis descende, atræ noctis socie.
      Hoc etenim et postea inter immortales munus habebis,
      dux prædonum vocaberis per-dies omnes.

        Sic igitur dixit, et puerum prehensum ferebat Phœbus Apollo.
      Ac consilio-inito, tunc fortis Argicida
 295  augurium emisit, sublatus inter manus,
      audacem ventris famulum, improbum nuntium;
      vehementerque in ipsum sternutavit. Hunc autem Apollo
      audiebat, e manibusque humi dejecit gloriosum Mercurium.
      Sedebat vero ante _eum,_ etiamsi deproperans iter,
 300  Mercurium conviciis-proscindens, et ipsum sermone allocutus-est:

        Confide, fasciate, Jovis et Majæ fili;
      inveniam et postea boum fortia capita,
      his auguriis; tu vero rursus viæ dux-eris.

        Sic dixit: at rursus exsiliit celeriter Cyllenius Mercurius,
 305  difficulter incedens: ambas vero ad aures manibus pressit
      fasciam, circa humero _ea_ obvolutus, dixitque sermonem:

        Quonam me fers, Sagittans, deorum furiosissime omnium?
      nunquid me boum causa sic iratus conturbas?
      Dii boni, utinam periisset boum genus: non enim ego
 310  vestras furatus-sum boves, neque alium vidi,
      quæcunque sunt boves; famum autem solam audio.
      Da vero judicium, et accipe, apud Jovem Saturnium.

        Ac postquam singula distincte disceptaverant
      Mercuriusque solivagus, et Latonæ præclarus filius,
 315  diversum animum habentes: hic quidem, vera loquens,
      non injuste ob boves prehendebat gloriosum Mercurium:
      at ille artibusque et blandis sermonibus
      volebat decipere Cylennius Argenteo-arcu-celebrem.
      Verum postquam ingeniosus versutum invenit,
 320  festinanter jam deinde _is_ per arenam ibat
      ante; at pone Jovis et Latonæ filius.
      Statim autem venerunt ad-vertices odorati Olympi,
      ad patrem Saturnium, Jovis perpulcri filii:
      ibi enim ambobus judicii positæ-erant trutinæ.
 325  Rumor vero occupabat Olympum nivosum; immortalesque
      sempiterni congregabantur ad juga Olympi.
      Steterunt autem Mercuriusque et argenteo-arcu Apollo
      ante Jovis genua; hic vero interrogabat illustrem filium,
      Jupiter altitonans, et ipsum sermone allocutus-est:

 330    Phœbe, unde hanc animo-gratam prædam agis,
      puerum recens natum, speciem præconis habentem?
      seria hæc res deorum ad cœtum venit.

        Eum autem rursus allocutus-est rex sagittans Apollo:
      o pater, profecto cito sermonem audies non levem,
 335  carpens, tanquam _si_ solus ego prædator essem.
      Puerum quendam inveni hunc manifestum depeculatorem
      Cyllenæ in montibus, multum spatium permensus,
      conviciatorem, qualem ego deorum non alium vidi,
      nec virorum, quotquot fallaces sunt super terra.
 340  Furatus autem e prato meas boves, abibat agens
      vespertinus apud litus multum-sonori maris;
      recta Pylum agens; at vestigia _erant_ talia monstrosa
      qualia admiraretur _aliquis,_ et illustris dei opera.
      Ab-illis etenim bobus in herbosum pratum
 345  contrarios gressus habens pulvis ostendebat niger,
      ipse vero hic extra, inexpugnabilis, nec pedibus
      nec manibus incedebat per arenosum locum:
      sed aliud quoddam consilium habens terebat vias
      tam monstrosas, ac-si quis tenuibus quercubus incederet.[TR4]
 350  Quamdiu igitur agitabat per arenosum locum,
      facile admodum vestia omnia conspicua-erant in pulvere:
      at postquam arenæ magnum callem pertransierat,
      invisibilis factus-est statim boum callis, atque etiam ipsius,
      locum per solidum. Ipsum vero animadvertit mortalis vir
 355  ad Pylum recta agentem boum genus latis-frontibus.
      Ac postquam has quidem in quiete incluserat,
      et astute-machinatus-erat per-viam, partim hic, partim illic,
      in cunis jacebat, atræ nocti similis,
      antro in obscuro ad tenebras; neque ipsum
 360  aquila acute cernens conspexisset: multum autem manibus
      lumina confricabat, dolum struens.
      Ipse autem statim sermonem diserte dicebat:
      «non vidi, non comperi, non alius sermonem audivi:
      neque indicarim, neque indicii-præmium reportarim.»

 365    Enimvero ita fatus considebat Phœbus Apollo:
      Mercurius autem ex-altera-parte respondens verbum dixit,
      direxitque-se ad Saturnium, deorum rectorem omnium:

        Jupiter pater, profecto ego tibi veritatem dicam:
      nam veraxque sum, et nescio mentiri.
 370  Venit ad nostram _domum_ quærens pedes-trahentes boves
      hodie, sole modo oriente;
      nec deorum beatorum adducebat testes, neque inspectores:
      indicare autem jubebat vim per multam:
      multumque me minatus-est _se_ conjecturum in Tartarum latum,
 375  quoniam ille quidem tenerum florem habet gloriosæ pubertatis,
      at ego hesternus natus-sum (hæc vero novit et ipse),
      nequaquam boum abactori, forti viro, similis.
      Crede (etenim meus pater carus profiteris esse),
      quod non domum egi boves (ita felix sim),
 380  nec limen transgressus-sum; hoc autem vere dico.
      Solem vero valde revereor, et deos alios,
      et te amo, et hunc veneror; nosti et ipse,
      quod non in-noxa sum: magnum vero addo jusjurandum:
      non, per hæc immortalium bene-ornata vestibula.
 385  Et aliquando ego huic rependam duram perscrutationem,
      etiam fortis licet sit: tu autem junioribus auxiliare.

        Sic dixit innuens-oculis Cyllenius Argicida;
      et fasciam habebat super ulna, neque abjiciebat.
      Jupiter autem valde risit, videns dolosum puerum,
 390  bene et scite negantem de bobus.
      Ambos vero jussit, concordem animum habentes,
      quærere; Mercuriumque internuntium ducem-esse,
      et ostendere locum cum innocentia animi,
      ubi demum absconderat boum fortia capita.
 395  Innuit autem Saturnius, parebatque præclarus Mercurius;
      facile enim _ei_ persuadebat Jovis mens ægidem-tenentis.

        Hi vero ambo festinantes, Jovis præclari filii,
      ad Pylum arenosum in Alphei vadum venerunt;
      ad-agros autem pervenere, et stabulum altum,
 400  _illic_ ubi ei possessiones condebantur noctis in hora.
      Tunc Mercurius quidem inde profectus ad lapidem antrum,
      in lucem exegit boum fortia capita;
      Latoides autem seorsum conspicatus, vidit boum-pelles
      petra in alta; citoque interrogabat gloriosum Mercurium:

 405    Quomodo potuisti, dolose, duas boves jugulare,
      sic recens-natus quum-sis, et infans? ipse ego
      miror futuram tuam vim; neque omnino te oportet
      longe crescere, Cyllenie, Majæ fili.

        Sic dixit; et manibus circumvertebat fortia vincula
 410  viticis; hæ autem sub pedibus in terra statim hærebant
      indidem, cum-remora, frontibus-versæ ad-se-invicem,
      facileque et omnes in agrestes boves,
      Mercurii consiliis dolosi: at Apollo
      admiratus-est inspiciens. Tunc fortis Argicida
 415  locum oblique inspexit, crebro oculis-micans,
      celare cupiens: Latonæ vero inclytæ filium
      facile admodum sedavit longe-jaculantem, ut volebat ipse,
      quamquam fortem: sumtaque _cithara_ ad sinistram manum,
      plectro tentabat ad numerum; ea vero sub manu
 420  graviter insonuit; risit autem Phœbus Apollo,
      gavisus; amabilis vero per præcordia venit sonus
      divinæ vocis, et ipsum dulce desiderium cepit,
      animo auscultantem: lyra autem amabile ludens,
      stabat ille confisus ad lævam, Majæ filius,
 425  Phœbi Apollinis, citoque argute citharam-pulsans
      canebat præludens (amabilis vero eum sequebatur vox),
      celebrans immortalesque deos, et terram obscuram,
      ut primum orti-sunt, et ut sortitus-est portionem quisque.
      Mnemosynen quidem primum dearum honorabat cantu,
 430  matrem Musarum; hæc enim sortita-erat Majæ filium;
      aliosque secundum dignitatemque, et ut geniti-sunt singuli,
      immortales honorabat deos Jovis præclarus filius,
      omnia dicens ordine, ad-cubitum _acclinata_ cithara-ludens.
      Ei vero amor in pectoribus indomitus cepit animum;
 435  et illum compellans _Apollo_ verbis alatis allocutus-est:

        Bovicida, versute, laboriose, convivii sodalis,
      quinquaginta bobus digna hæc excogitasti.
      Quiete etiam deinde _nos_ diremtum-iri puto.
      Nunc autem age mihi hoc dic, versute Majæ fili,
 440  utrum te ab ortu hæc simul secuta-sunt mira opera
      an aliquis immortalium, aut mortalium hominum,
      donum _hoc_ illustre dedit, et docuit divinum cantum?
      admirabilem enim hanc novam vocem audio,
      quam non unquam _me_ puto didicisse, nec quenquam virorum,
 445  nec quenquam immortalium, qui Olympias domos habent,
      præter te, prædo, Jovis et Majæ fili.
      Quæ _hæc est_ ars, quæ musa difficilium curarum?
      quæ via? vere enim simul hæc tria omnia adsunt,
      lætitiam, et amorem, et dulcem somnum ut-capiat _quis._
 450  Etenim ego Musarum Olympiarum _sum_ sectator,
      quibus chorique curæ-sunt, et præclarus modus cantionis,
      et modulatio florens, et amabilis sonitus tibiarum:
      sed nondum quicquam mihi sic in mente aliud curæ-fuit,
      qualia juvenum in-festis dextera opera sunt.
 455  [Miror, Jovis fili, hæc, quam amabiliter citharam-pulsas.]
      Nunc vero, quia, parvus licet sis, inclyta consilia nosti,
      sedeas, o-bone, et orationem lauda seniorum:
      nunc enim tibi gloria erit inter deos immortales,
      tibique ipsi et matri; hoc autem vere dico:
 460  næ per hoc corneum telum, certe quidem ego te
      gloriosum inter immortales et beatum ducam,
      daboque præclara dona, et ad extremum non decipiam.

        Ei autem Mercurius verbis respondebat astutis:
      interrogas me, Jaculator caute: at ego tibi
 465  artem nostram ingredi nequaquam invideo.
      Hodie scies: volo autem tibi mitis esse
      consilio et verbis: tu vero mente omnia bene nosti.
      Primus enim, Jovis fili, inter immortales sedes,
      præstansque fortisque; amatque te providus Jupiter
 470  ex omni æquitate; præbuitque tibi præclara dona,
      et honores: te vero aiunt didicisse ex Jovis consilio
      vaticiniaque, Jaculator, a Jove, divina omnia.
      Et nunc ipse ego filium opulentum cognovi.
      Tibi autem promtum est discere, quodcunque cupis.
 475  Sed quoniam tibi animus cupit citharam-pulsare,
      modulare et citharam-pulsa, et festivitates cura,
      ubi-acceperis a me; tu vero mihi, care, gloriam præbe.
      Recte-cane, præ manibus habens canoram sociam,
      pulcre et bene pro decore scientem loqui:
 480  securus quidem deinde _eam_ fer ad convivium floridum,
      et chorum amabilem, et ad gloriosum ludum,
      lætitiam noctisque et diei. Quicunque ipsam
      arte et sapientia edoctus exquirat,
      eloquens _ea_ omnigena menti grata docet,
 485  facile consuetudinibus gaudens mollibus,
      operationem fugiens ærumnosam; quicumque autem ipsam,
      insciens quum-sit, primum vehementer exquirat,
      incassum sic deinde ventoseque crepuerit.
      Tibi autem promtum est discere, quodcunque cupis.
 490  Et tibi ego dabo hanc, Jovis præclare puer.
      Nos autem vicissim montisque et equis-pascendis-apti campi
      cum-bobus pascua, Jaculator, capiemus agrestibus.
      Inde abunde parient boves, cum-tauris mixtæ,
      promiscue feminasque et mares: neque omnino te oportet,
 495  lucri cupiens licet sis, nimis-vehementer irasci.

        Sic locutus _eam_ porrexit; accepit vero Phœbus Apollo;
      Mercurio autem præbuit habendam scuticam splendidam,
      boumque-curas mandabat; suscepit vero Majæ filius,
      gavisus: citharam autem ubi-sumserat ad sinistram manum
 500  Latonæ præclarus filius, rex sagittans Apollo,
      plectro tentabat ad numerum; ea vero pulcrum _et_
      amabile subsonuit, deusque cantum succinuit.

        Ibi boves quidem deinde ad divinum pratum
      vertebant: ipsi autem Jovis perpulcri filii
 505  reversi ad Olympum nivosum contenderunt,
      oblectantes-se cithara; gavisusque-est inde providus Jupiter;
      ambosque in amicitiam conciliavit; atque Mercurius
      Latoiden amavit penitus, sicut adhuc et nunc,
      pignus postquam citharam quidem Jaculatori præbuit
 510  amabilem, sciens; is vero ad-cubitum _admota_ cithara-ludebat.
      Ipse autem rursus alterius sapientiæ expromsit artem:
      fistularum vocem fecit, procul quæ-auditur.
      Et tunc Latonius Mercurium sermone allocutus-est:

        Metuo, Majæ fili, internuntie, versute,
 515  ne mihi simul furto-auferas citharam et incurvos arcus.
      Honorem enim a Jove habes, permutandi opera
      ut-facias hominibus per terram almam.
      Sed si mihi sustineres deorum magnum jusjurandum jurare,
      vel capite annuens, vel per Stygis validam aquam,
 520  omnia meo animo grata et amica faceres.

        Et tunc Majæ filius pollicitus annuit,
      nunquam _se_ furaturum, quæcunque Jaculator possideat,
      neu unquam appropinquaturum firmæ _ejus_ domui: at Apollo
      Latoides annuit in concordia et amicitia,
 525  neminem _sibi_ cariorem alium inter immortales fore,
      nec deum, nec virum, Jovis prolem: Insuper perfectum
      internuntium, _inquit,_ immortalium faciam, et simul omnium,
      fidum meo animo et honoratum: ac deinde
      felicitatis et divitiarum _tibi_ dabo perpulcram virgam,
 530  auream, trium-foliorum, inviolatam, quæ te servabit,
      omnes perficiens deos [vias?] verborumque et operum,
      bonorum, quæcunque aio _me_ scire ex Jovis consilio.
      Vaticinium autem, optime, Jovis-alumne, quod sciscitaris,
      nec te fatale est discere, nec quenquam alium
 535  immortalium; hoc enim novit Jovis mens: at ego,
      cujus-fidei-commissum-est, annui, et juravi validum jusjurandum,
      neminem præter me deûm sempiternorum
      alium sciturum Jovis sapiens consilium.[TR5]
      Et tu, frater, auream-virgam-gestans, ne me jube
 540  fata indicare, quæcunque meditatur late-sonans Jupiter.
      Hominum autem alium lædam, alium juvabo,
      sæpe orbe-rediens infinitorum ad-gentes hominum.
      Et meo vaticinio fruetur quicunque venerit
      cum-voce et alis (_augurio_) perfectarum avium;
 545  hic meo vaticinio fruetur, neque _eum_ decipiam.
      Quicunque autem vaniloquis fretus avibus
      vaticinium voluerit præter mentem interrogare
      nostrum, intelligereque diis plus sempiternis,
      _is,_ dico, vanam viam ibit, ego vero dona accipiam.
 550  Aliud autem tibi dicam, Majæ inclytæ fili:
      [et Jovis ægidem-tenentis, deorum perutile numen:]
      Thriæ enim quædam sunt _Nymphæ,_ sorores natæ,
      virgines, velocibus exsultantes alis,
      tres: super caput autem conspersæ farina alba,
 555  domicilia habitant sub valle Parnassi,
      vaticinii seorsum magistræ, quod apud boves
      puer adhuc meditatus-sum; pater vero meus non curabat.
      Illinc sane deinde volantes alias aliorsum,
      favos depascunt, atque perficiunt singula.
 560  Hæ autem quando bacchantur, depastæ mel recens
      lubenter volent veritatem dicere:
      sin vero abstinuerint deorum a-suavi cibo,
      conantur jam deinde extra viam ducere.
      Has tibi deinde do; tu vero accurate inquirens,
 565  tuam ipsius mentem oblecta: et si mortalem virum docueris,
      sæpe tuum vaticinium exaudiet, si acciderit.
      Hæc habe, Majæ fili, et agrestes pedes-trahentes boves,
      equosque cura, et mulos patientes-operum:
      et torvis leonibus, et albo-dente suibus,
 570  et canibus, et pecoribus, quæcunque nutrit lata terra,
      omnibusque ovibus ut-imperet gloriosus Mercurius;
      solus porro ad Orcum perfectus nuntius sit;
      qui, indotatus licet sit, dabit donum non minimum.

        Sic Majæ filium rex dilexit Apollo
 575  omnigena amicitia; gratiam autem superaddidit Saturnius.
      Cumque-omnibus is mortalibus et immortalibus versatur.
      Parum quidem utique juvat, infinite vero decipit,
      noctem per obscuram, gentes mortalium hominum.

        Et tu quidem sic salve, Jovis et Majæ fili;
 580  verum ego et tui et alius meminero cantionis.


 [TR1] "Maja," -> "Maja."
 [TR2] "perfodiens" -> "perfodiens."
 [TR3] "scandalia" -> "sandalia"
 [TR4] "incederet" -> "incederet."
 [TR5] "consilium" -> "consilium."



                            III. IN VENEREM.

   1    Musa, mihi dic opera aureæ Veneris,
      Cypriæ, quæ diis dulcem cupidinem immisit,
      atque domuit gentes mortalium hominum,
      avesque aerias, et feras omnes,
   5  tum quot continens multas nutrit, tum quot pontus;
      omnibus vero opera curæ-sunt pulce-coronatæ Cythereæ.

        Tres autem _dearum_ non potest flectere animos, nec decipere:
      filiam ægidem-tenentis Jovis, cæsiis-oculis Minervam;
      non enim ei placuere opera aureæ Veneris;
  10  verum ei bellaque placuerunt et opus Martis,
      præliaque, pugnæque, et præclara opera instruere.[TR1]
      Prima fabros viros terrestres docuit
      facere plaustra, et currus varios ære.
      Ipsaque virgenes tenello-corpore in ædibus _manentes_
  15  præclara opera docuit, in mente _ea_ ponens unicuique.
      Neque unquam Dianam aureis-sagittis, tumultuosam,
      domat in amore risus-amans Venus.
      Etenim ei placuere arcus, et in-montibus feras interficere,
      citharæque, chorique, clarique ululatus,
  20  lucique umbrosi, justorumque urbs virorum.
      Neque venerandæ puellæ placuere opera Veneris,
      Vestæ, quam primam genuit Saturnus versutus,
      [atque etiam minimam, consilio Jovis ægidem-tenentis,]
      venerandam, quam ambiebant Neptunus et Apollo;
  25  ea autem prorsus noluit, verum rigide abnuit;
      juravitque magnum jusjurandum, quod vere perfectum-est,
      ubi-tetigerat caput patris Jovis ægidem-tenentis,
      virginem _se_ fore per-omnes dies, diva dearum.
      Ei vero pater dedit pulcrum donum, pro nuptiis:
  30  atque media in domo exinde residebat, adipe sumta;
      omnibus autem in templis deorum honoris-compos est,
      et apud omnes mortales deorum primaria est.

        Harum non potest flectere animos, neque decipere;
      ceterorum autem nihil est quod-effugerit Venerem,
  35  nec deorum beatorum, nec mortalium hominum:
      _quin_ et Jovis mentem seduxit fulmine-gaudentis,
      qui maximusque est maximumque sortitus-est honorem:
      atque hujus, quando voluerit, prudentem mentem decipiens,
      facile miscuit cum-mortalibus mulieribus,
  40  Junonis _eum_ oblivisci-faciens, sororis conjugisque,
      quæ longe specie præstantissima _est_ inter immortales deas,
      augustissimam vero ipsam genuit Saturnus versutus
      materque Rhea; Jupiter vero æterna consilia sciens
      venerandam uxorem fecit-sibi honesta doctam.

  45    Huic autem et ipsi Jupiter dulcem cupidinem injecit animo,
      viro cum-mortali  ut-misceretur, ut citissime
      ne ipsa quidem ab-humano concubitu libera esset,
      et _ne_-quando gloriata diceret inter omnes deos,
      dulce ridens, risus-amans Venus,
  50  quod _ipsa_ deos miscuerit-cum mortalibus mulieribus,
      ac mortales filios genuerint immortalibus,
      quodque deas miscuerit-cum mortalibus hominibus.
      Anchisæ vero proinde ei dulcem amorem injecit animo,
      qui tunc in summis montibus fontibus-irriguæ Idæ
  55  pascebat boves, corpore immortalibus similis.

        Hunc autem deinde conspicata risus-amans Venus
      amavit; vehementerque _ejus_ mentem cupido occupavit.
      In Cyprum vero profecta, odoratum templum ingrediebatur,
      [in Paphum; ubi ei lucus _est,_ et altareque odoratum:
  60  ibi ea ingressa, fores occlusit splendidas:]
      illic autem eam Gratiæ lavarunt et unxerunt oleo
      immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis.
      [ambrosio, tenui, quod nempe ei suffitum erat.]
      Induta vero bene omnes circa corpus vestes pulcras,
  65  auro ornata, risus-amans Venus
      contendit ad Trojam, derelicta odorata Cypro,
      alte inter nubes velociter faciens iter.
      Ad-Idamque venit fontibus-irriguam, matrem ferarum:
      ivit vero recta ad-stabulum per montem: ac post ipsam
  70  adulantes canique lupi, torvique leones,
      ursæ, pardique veloces, cervorum insatiabiles,
      iverunt; eaque inspiciens, in præcordiis oblectabat-sibi animum;
      et his in pectora injecit cupidinem; ii autem simul omnes
      bini cubuerunt per umbrosos recessus.
  75  Ipsa vero ad tuguria bene-structa pervenit:
      invenit autem in-stabulis relictum, solum ab aliis,
      Anchisen heroem, ad diis pulcritudinem-habentem.
      Ceteri vero simul boves sequebantur pascua per herbosa,
      omnes; is autem ad-stabula relictus, solus ab aliis,
  80  versabatur huc et illuc, clare citharam-pulsans.
      Stetit vero coram ipso Jovis filia Venus,
      virgini indomitæ magnitudine et specie similis;
      ne ipsam formidaret in oculis conspicatus.
      Anchises autem videns perpendebat, mirabaturque
  85  speciemque, magnitudinemque, et vestimenta splendida.
      Peplum enim induerat-sibi splendidiorem ignis fulgore,
      habebatque flexiles armillas, fistulasque lucidas;
      torques porro circa molle collum perpulcræ erant,
      pulcræ, aureæ, variegatæ: et tanquam luna,
  90  pectora circa mollia splendebat, mirabile visu.
      Anchisen vero amor cepit; verbumque _is_ ei ex-adverso dixit:

        Salve, regina, quæcunque beatorum has ad-ædes venisti,
      Diana, vel Latona, vel aurea Venus,
      vel Themis generosa, vel cæsiis-oculis Minerva,
  95  vel forte aliqua Gratiarum, huc venisti, quæ diis
      omnibus comites-sunt, et immortales vocantur:
      vel aliqua Nympharum, quæ lucos pulcros incolunt:
      [aut Nympharum, quæ pulcrum montem hunc habitant,]
      et fontes fluviorum, et prata herbosa.
 100  Tibi autem ego in specula, conspicuo in loco,
      aram struam, faciamque tibi sacra pulcra
      tempestatibus omnibus; tu vero benignum animum habens
      da me inter Trojanos illustrem esse virum;
      facque in-posterum _mihi_ floridam prolem: at me ipsum
 105  diu bene vivere, et videre lumen solis,
      beatum inter cives, et senectutis ad-limen pervenire.

        Ei autem respondebat deinde Jovis filia Venus:
      Anchise, gloriosissime terrigenarum hominum,
      nulla profecto dea sum: cur me immortalibus assimilas?
 110  sed mortalisque _sum,_ mulierque me peperit mater.
      Otreus autem _mihi_ est pater inclytus, si forte audivisti,
      qui omni Phrygiæ bene-munitæ imperat,
      linguam autem vestramque et nostram probe novi;
      Trojana enim domi me nutrix alebat; ea vero perpetuo
 115  parvam _me_ filiam educebat, cara a matre acceptam.
      [Sic utique linguam etiam vestram bene novi.]
      Nunc autem me abripuit auream-virgam-habens Argicida,
      ex choro Dianæ aurea-sagitta-insignis, tumultuosæ:
      multæ sane Nymphæ et virgines magna-dote-dignæ
 120  ludebamus; circumque turba infinita coronæ-instar-cingebat:
      inde me rapuit auream-virgam-habens Argicida,
      multa vero duxit _me_ super culta mortalium hominum,
      multamque terram-indivisam et incultam, quam feræ
      cruda-vorantes peragrant per umbrosos recessus:
 125  nec pedibus tangere videbar almam terram:
      Anchisæ autem me dicebat ad cubilia vocari
      ingenuam uxorem, tibique præclaros filios esse-parituram.
      Ac postquam ostendit et monuit, ille nempe rursus
      immortalium ad gentes abiit, fortis Argicida:
 130  at ego ad-te veni; dura vero mihi aderat necessitas.
      Sed te per Jovem supplex-oro, ac parentes
      bonos; neque enim mali talem genuissent:
      indomitam me ubi-duxeris et inexpertam amoris,
      patrique tuo ostende, et matri honesta doctæ,
 135  tuisque fratribus, qui tibi ex-eodem _genere_ nati-sunt,
      [non ipsis indigna nurus ero, sed congrua:]
      si tibi indigna mulier futura-sim, sive etiam non.
      Mitte autem nuntium cito ad Phrygas agiles-equos-habentes,
      dicturum patrique meo, et matri, sollicitæ licet:
 140  hi vero tibi aurum abunde, vestitumque textilem
      mittent; tu autem multa et præclara excipe dona.
      Hæc vero ubi-feceris, epulis-celebra nuptias amabiles,
      honorabiles hominibus et immortalibus diis.

        Sic locuta dea, dulcem cupidinem _ei_ injecit animo;
 145  Anchisen autem amor cepit, verbumque _is_ dixit et elocutus-est:

        Si quidem mortalisque es, mulierque te peperit mater,
      Otreus vero est _tibi_ pater inclytus, ut narras,
      immortalisque gratia internuntii huc venisti,
      Mercurii, mea vero uxor vocaberis per-dies omnes;
 150  nemo deinceps deorum, nec mortalium hominum,
      hic me cohibebit, donec tuo in-amore congrediar
      statim nunc; neque si longe-jaculans ipse Apollo
      arcu ab argenteo emiserit _in me_ tela luctuosa.
      Velim postea, mulier similis deabus,
 155  tuum cubile ubi-ascendero, introire in Orci domum.

        Sic fatus, prehendit manum: risus-amans autem Venus
      reptabat aversa, oculis pulcris dejectis,
      ad lectum bene-stratum, ubi antea erat regi
      lænis mollibus stratus; at superne
 160  ursorum pelles jacebant, raucisonorumque leonum,
      quos ipse occiderat in montibus altis.
      Hi vero postquam lectos bene-structos inscenderant,
      ornatum quidem illi primum a corpore demsit splendidum,
      fibulasque, flexilesque armillas, fistulasque et torques;
 165  solvitque ei cingulum, et vestimenta splendida
      exuit, et deposuit in solium argenteis-clavis-distinctum
      Anchises: ipse autem deinde, deûm sententia et fato,
      cum-immortali concubuit dea mortalis, non plane sciens.

        Quando autem retro ad stabulum vertunt pastores
 170  bovesque et pingues oves pascuis e floridis,
      tunc Anchisæ quidem dulcem somnum offudit
      suavem; ipsa vero corpore induebat-sibi vestimenta pulcra.
      Induta autem bene omnia circa corpus, diva dearum
      stetit ad tugurium: ac bene-structam domum
 175  attigit caput; pulcritudo vero genarum effulgebat
      immortalis, qualis est pulcre-coronatæ Cythereæ;
      e somnoque _eum_ suscitabat, verbumque dixit et elocuta-est:

        Surge, Dardanide; quare jam altum somnum carpis?
      et considera, si omnino similis ego videor esse _ei_
 180  qualem tu me primum oculis advertisti.

        Sic dixit: is vero e somno valde promte auscultavit.
      Ut autem vidit collumque et oculos pulcros Veneris:
      timuitque, et oculos declinando vertit alio;
      iterumque deinde læna cooperuit-sibi pulcros vultus,
 185  et eam precans verbis alatis allocutus-est:

        Statim te ut primum, dea, vidi oculis,
      novi, quod dea eras; tu autem non verum dixisti.
      Sed te per Jovem supplex-oro ægida-tenentem,
      ne me viventem inanem inter homines sinas
 190  habitare, sed miserere: quoniam haud longævus vir
      fit, qui cum-deabus concumbit immortalibus.

        Ei vero respondebat deinde Jovis filia Venus:
      Anchise, gloriosissime mortalium hominum,
      confide, neu quicquam tuo in animo timeas nimis.
 195  Non enim tibi ullus _esse debet_ timor, malum _te_ passurum ex
          me quidem,
      neque ex aliis beatis; quoniam carus es diis.
      Tibi autem erit carus filius, qui inter Trojanos imperabit;
      et filii filiis perpetuo enascentur.
      Ei vero Æneas nomen erit, quoniam me gravis
 200  habuit dolor, quandoquidem mortalis viri incidi in-lectum.
      Diis-similes autem maxime mortalium hominum _erant_
      semper _orti_ a vestro genere formaque specieque.
      Nempe flavum quidem Ganymedem providus Jupiter
      rapuit, ipsius ob pulcritudinem, ut immortalibus interesset,
 205  atque Jovis in domo diis potum-ministraret,
      mirabile visu, omnibus honoratus immortalibus,
      aureo ex cratere hauriens nectar rubrum.
      Troem vero luctus ingens tenebat mente, neque omnino norat
      qua sibi carum filium abripuisset divina procella:
 210  verum hunc deinde lugebat penitus dies omnes.
      Et ipsum Jupiter miseratus-est, deditque ei filii pretium,
      equos celeripedes, qui immortales ferunt.
      Hos ei dono dedit habendos, dixitque singula
      Jovis de-consiliis internuntius Argicida,
 215  quod foret _Gan._ immortalis, et senii-expers per-dies omnes.
      Ac postquam Jovis ille audierat nuntium,
      non-amplius dein lugebat, gavisus-est autem animo intus;
      lætusque equis pedibus-ventosis vehebatur.
      Ita vero rursus Tithonum aureum-solium-habens rapuit Aurora,
 220  vestri generis, assimilem immortalibus.
      Profecta-est autem ire oratura atras-nubes-cogentem Saturnium,
      ut-immortalisque esset, et viveret dies omnes;
      ei Jupiter annuit, et perfecit votum:
      stulta; neque cogitavit in mente veneranda Aurora
 225  pubertatem petere, abradereque senectutem perniciosam.
      Eum sane quamdiu quidem habebat valde-amabilis pubertas,
      Aurora oblectans-se aureum-solium-habente, mane-genita,
      habitabat apud Oceani fluenta, ad terminos terræ:
      at postquam primi cani effundebantur capilli
 230  pulcro ex capite generosoque mento,
      ejus utique a-lecto abstinebat veneranda Aurora;
      ipsum autem demum nutriebat, in ædibus tenens,
      ciboque ambrosiaque, et vestimenta pulcra dans.
      Sed quando demum prorsus odiosa senectus urgebat,
 235  neque ullum movere membrorum poterat, neque attollere,
      hoc ei in animo optimum videbatur consilium:
      in thalamo _eum_ deposuit, foresque occlusit splendidas;
      ejus vero vox fluit perpetua, neque omnino vis
      est, qualis antea erat in flexilibus membris.
 240  Non ego te talem inter immortales optarim
      immortalemque esse, et vivere dies omnes.
      Sed si quidem talis manens specieque corporeque
      vivas, nosterque maritus vocatus sis,
      non deinde me dolor densis præcordiis cooperiat.
 245  Nunc vero te quidem cito senectus communis cooperiet
      immisericors, quæ deinceps astat hominibus,
      perniciosa, laboriosa, quam utique odio-habent etiam dii.
      At mihi magnum probrum inter immortales deos
      erit per-dies omnes penitus, propter te,
 250  qui antea mea colloquia, et consilia, quibus olim omnes
      immortales miscui cum-mortalibus mulieribus,
      formidabant; omnes enim mea domabat cogitatio:
      nunc vero non-amplius mihi os hiscet fateri
      hoc inter immortales; quoniam valde multum mulctata-sum
 255  _damno_ vehementi, non nominando, aberravique mente,
      filium vero sub zona mihi-posui, mortalis concubitu-usa.
      Illum quidem, ubi jam primum viderit lumen solis,
      Nymphæ ipsum nutrient montanæ, profundos-sinus-habentes,
      quæ hunc habitant montem magnumque divinumque,
 260  quæ nec mortales, nec immortales comitantur:
      diu quidem vivunt, et immortalem cibum comedunt,
      atque inter immortales pulcrum chorum exercent.
      Cum-his autem Silenique et speculator Argicida,
      miscentur in amore, in-recessu speluncarum amabilium.
 265  Cum-his vero simul aut abietes, aut quercus altis-verticibus,
      nascentibus ortæ-sunt super terra virorum-altrice,
      pulcræ, virentes, in montibus excelsis.
      Stant altæ; lucos autem ipsas vocant
      immortalium; eas vero nequaquam mortales tondent ferro.
 270  Sed quando demum fatum astiterit mortis,
      arescunt quidem primum super terra arbores pulcræ,
      cortexque circumcirca-perit, deciduntque rami:
      harum autem simul anima relinquit lumen solis.
      Hæ quidem meum nutrient apud se filium habentes.
 275  Eum quidem ubi jam primum ceperit valde-amabilis pubertas,
      ducent tibi huc deæ, ostendentque filium.
      Tibi autem ego, ut hæc in animo omnia persequar,
      in quintum annum rursus veniam, filium ducens.
      Hunc quidem, ubi jam primum videris germen oculis,
 280  gaudebis videns (valde enim deo-similis erit),
      duces vero statim ipsum ad Ilium ventosum.
      Si quis autem interrogarit te mortalium hominum,
      quænam tibi carum filium sub zona posuit mater,
      huic tu dicito memor, ut te jubeo:
 285  dic sane Nymphæ calyci-similibus-oculis progeniem esse,
      quæ hunc habitant montem, indutum silva.
      Sin effaberis et gloriaberis insipienti animo,
      in amore _te_ mixtum-fuisse cum-pulcre-coronata Cytherea,
      Jupiter te iratus feriet ardenti fulmine.
 290  Dicta-sunt tibi omnia: tu vero mente tua quum-intellexeris,
      contine-te, neu indica; deorum autem verere iram.

        Sic locuta, abripuit-se ad cœlum ventosum.

        Salve, dea, Cypro bene-cultæ imperans;
      a-te autem ego exorsus, transibo alium ad hymnum.


 [TR1] "instuere" -> "instruere" (according to an 1853-edition)



                            IV. IN CEREREM.

   1    Cererem crine-decoram, venerandam deam, ordior canere,
      ipsam, et filiam teretem-pedes, quam Pluto
      rapuit, dedit autem grave-sonans late-cernens Jupiter,
      seorsum a-Cerere aureo-solio-insidente, pulcrum-fructum præbente,
   5  ludentem cum filiabus Oceani pepla-profundo-sinu-indutis,
      floresque legentem, rosas et crocum et violas pulcras,
      per molle partum, et gladiolos et hyacinthum,
      narcissumque, quem produxit fraudem roseæ puellæ
      Terra, Jovis voluntate, gratificans Orco,
  10  mire lætum, quo-stupuerunt tunc omnes intuentes,
      tam dii immortales quam mortales homines:
      cujus adeo ex radice centum capita excreverant,
      et fragante odore omne cœlum latum superne
      terraque omnis ridebat et salsus æstus æquoris.
  15  Illa vero admirata protendit manus simul ambas,
      pulcrum ludicrum ut-sumeret: sed hiavit terra vasta
      Nysiis in campis, qua prorupit rex Pluto
      equis immortalibus _invectus,_ Saturni nobilis filius.
      Rapuit vero invitam _et_ in aureo curru
  20  abstulit ejulantem: clamavit autem intenta voce,
      invocans patrem Saturnium summum et potentissimum.
      Sed nec immortalium quisquam, nec mortalium hominum
      audivit vocem _ejus,_ neque pulcris-manibus sociæ;
      nisi quod Persæi filia mitis animum
  25  audivit ex antro, Hecate vitta-tenui-nitida,
      et Sol rex, Hyperionis illustris filius,
      puellam invocantem patrem Saturnium: hic vero seorsum
      sedebat procul a-diis precibus-expetito in templo,
      accipiens sacra pulcra a mortalibus hominibus.

  30    Sed illam coactam abstulit, Jovis consilio,
      patruus, multis-imperans Pluto,
      equis immortalibus, Saturni nobilis filius.
      Quamdiu igitur terramque et cœlum stellatum
      videbat dea, et mare æstuans piscosum,
  35  radiosque Solis, et adhuc sperabat matrem venerandam
      se-esse-visuram, et genera deorum æternorum:
      tamdiu ei spes mulcebat magnum animum, quamvis lugenti.
      Resonabant autem montium cacumina et profunda maris
      voce immortali: eamque percepit alma mater.
  40  Acer vero ejus animum dolor invasit, et super comis
      ambrosiis vittam discidit manibus suis,
      cæruleumque velamen ambobus circumjecit humeris,
      seque-concitavit, instar volucris, per terram et mare
      quærens. Sed illi nemo vera dicere
  45  voluit, neque deorum, neque mortalium hominum,
      neque volucrum quæquam illi vera nuntia venit.
      Novem deinceps dies per terram alma Ceres
      vagabatur, ardentes faces in manibus tenens;
      neque unquam ambrosia et nectare dulci
  50  fruebatur mœrens, nec corpus suum immergebat lavacris.
      Sed postquam decima ei advenerat lucida aurora,
      occurrit ei Hecate, lumen in manibus gerens;
      et vero hanc nuntians allocuta-est, et dixit:

        Alma Ceres, tempestiva-adferens, splendida-donis,
  55  quis deorum cœlestium aut mortalium hominum
      rapuit Proserpinam, et tuum afflixit animum?
      vocem enim audivi, sed non vidi oculis,
      quinam esset; at tibi celeriter dico vera omnia.

        Sic dixit Hecate; illi autem non respondit sermone
  60  Rheæ crines-decoræ filia, sed subito cum illa
      proripuit-se, ardentes faces in manibus tenens.
      Solem vero adierunt, deorum speculatorem atque hominum,
      steteruntque ante equos; et rogavit sancta dearum:

        Sol, reverere me deam propter, si unquam tibi
  65  vel verbo vel facto cor et animum hilaravi!
      filiam, quam peperi, dulce germen, forma egregiam:
      cujus anxiam vocem audivi per aera vacuum,
      tanquam violatæ, verum non vidi oculis:
      sed (tu enim omnem terram et pelagus
  70  æthere ex sacro despectas radiis)
      vere mihi dicas: caram natam, sicubi vidisti,
      quisnam absente me rapuerit invitam vi
      aufugiens, vel deorum vel etiam mortalium hominum.[TR1]

        Sic dixit; illi autem Hyperionis-filius respondit sermone:
  75  Rheæ crines-decoræ filia, Ceres regina,
      audies; certe enim magnopere _te_ veneror, et misereor
      lugentis natam proceram: sed nemo alius
      causam-habet immortalium, nisi nimbos-ciens Jupiter,
      qui eam dedit Orco florentem conjugem,
  80  fratri-suo: ille autem sub tenebras caligantes
      raptam equis duxit magna-voce clamantem.
      Verum, dea, comprime gravem luctum: minime te decet
      temere _et_ frustra indomitam exercere iram; haud te indignus
      gener inter immortales multis-imperans Pluto,
  85  frater-germanus et consanguineus; prætereaque honorem
      sorte-tulit, quum primum tripartita divisio fieret,
      _ut_ cum iis habitet, quorum sortitus-est dominatum.

        Sic locutus, equos increpuit: illi vero territi minis
      raptim egerunt celerem currum, extentis-alis ut volucres.
  90  Illi autem dolor gravior et crudelior invasit mentem.
      Irataque deinde atris-nubibus-cincto Saturnio,
      vitans deorum concilium et altum Olympum
      abiit ad hominum urbes et pinguia culta,
      formam tegens per-longum tempus: neque ullus virorum
  95  conspiciens _eam_ agnovit, aut profunde-succinctarum mulierum,
      ante quam Celei prudentis advenit domum,
      qui tum Eleusinis odoræ rex erat.

        Consedit autem prope viam, imo afflicta pectore,
      Parthenium ad-puteum, unde hauriebant cives,
 100  sub umbra, quippe superne natus-erat frutex olivæ,
      anui grandævæ similis, quæ partu
      arcetur, donisque coronas-amantis Veneris:
      quales nutrices sunt jura-dantium regum
      filiorum, et promæ per ædes sonantes.
 105  Illam autem viderunt Celei Eleusinidæ filiæ,
      venientes ad aquam haustu-facilem, ut ferrent
      situlis æneis caras ad ædes patris,
      quatuor, instar dearum, juventutis flore conspicuæ,
      Callidice, et Clisidice, Demoque venusta,
 110  et Callithoe, quæ illarum natu-maxima erat omnium;
      neque cognoverunt: difficiles enim dii mortalibus aspectu _sunt._
      Prope autem stantes dictis volantibus compellarunt:

        Quæ, unde es, anus, grandævorum hominum?
      quid autem ab urbe secessisti, neque domibus
 115  propinquas? ubi mulieres per ædes umbrosas
      simili-ætate, qua tu fere, et juniores esse-solent,
      quæ te exciperent-amicis et verbis et factis.

        Sic dixerunt; at verbis respondit sancta dearum:
      filiæ dilectæ, quæcunque estis mulierum tenerarum,
 120  salvete: ego vero vobis dicam; haud dedecet
      vobis rogantibus vera dicere.
      Deo mihi nomen est: hoc enim imposuit alma mater.
      Nunc autem ex-Creta supra lata dorsa maris
      veni haud cupiens; sed vi invitam cogentes
 125  viri prædatores abduxerunt: hi postea
      navem celererm ad-Thoricum appulerunt, ubi mulieres
      in-continentem egressæ-sunt frequentes, atque etiam ipsi
      cœnam sibi-paraverunt juxta retinacula navis.
      Sed mihi non cœnæ dulcis cupidus-erat animus,
 130  clam vero proripiens-me per continentem nigram
      effugi superbos dominos, ne forte, me
      nullo-emtam-pretio vendentes, mei fruantur pretio.
      Ita huc veni errans, neque scio,
      quæ tandem terra sit, et quinam incolant.
 135  At vobis omnes Olympias domos tenentes
      dent juveniles maritos, et liberos parere,
      ut optant parentes: mei autem miseremini, puellæ,
      benevole, caræ filiæ, donec ad ædes venero
      viri atque mulieris, apud illos operatura
 140  libenter, quæcumque mulieris vetulæ opera esse-solent.
      Et puerum recens-natum in ulnis habens
      bene nutricarem, et ædes custodirem,
      et lectum sternerem in-intimo penetralium firmorum
      herilem, et opera (_artes texendi_) docerem mulieres.

 145    Dixit dea; ei autem continuo respondit virgo indomita,
      Callidice, Celei naturam formosissima:[TR2]

        Nutrix, deorum munera, quamvis gravate, necessario
      toleramus homines; namque multo potentiores sunt.[TR3]
      Hæc vero te plane edocebo, atque nominabo
 150  viros, penes quos hic summum est imperium,
      et in-populo _qui_ eminent, et mœnia urbis
      tuentur consiliis et justis judiciis:
      et Triptolemi sapientis, et Dioclis,
      et Polyxeni, et egregii Eumolpi,
 155  et Dolichi, et patris strenui nostri,
      horum omnium uxores ædes curant.
      Quarum haud ulla te, vel primo aspectu,
      formam aspernata, a-domibus arceret,
      verum te excipient: nam sane deæ-similis es.
 160  Sin mavis, mane, dum ad ædes patris
      eamus, et matri profunde-succinctæ Metaniræ
      dicamus hæc omnia ordine, si forte te jusserit
      nostram-domum venire, nec aliorum ædes quærere.
      In-senectute-genitus ei filius in conclavi solido
 165  sero-natus nutritur, exoptatus et gratissimus.
      Si hunc enutrires, et pubertatis metam contingeret,
      facile aliqua te videns mulierum tenerarum
      _tibi_ invideret: tanta tibi nutricia daret.

        Sic dixit; et hæc annuit capite: illæ vero splendentia
 170  impleta aqua ferebant vasa exsultantes.
      Celeriter autem patris venerunt magnam domum, statimque matri
      nuntiarunt, quæ viderant atque audiverant. At illa confestim
      ire-eas jussit-et arcessere ingente mercede.
      Hæ vero, sicut aut cervæ aut vitulæ veris tempore
 175  saliunt per pratum, saturatæ animum pastu,
      sic hæ, attollentes peplorum rugas decororum,
      properabant ad cavatam plaustris-viam; comæque circum
      humeros quassabantur, croceo flori similes.
      Invenerunt autem prope viam præclaram deam, ubi antea
 180  reliquerant; et deinceps caras ad ædes patris
      duxerunt. Hæc vero pone, imo afflicta pectore,
      ibat capite velato, et peplum
      cæruleum circum-teneros deæ strepitabat pedes.
      Confestimque ad ædes pervenerunt Jovis-alumni Celei,
 185  et perrexerunt per porticum _eo,_ ubi illis veneranda mater
      sedebat juxta postem triclinii affabre structi,
      infantem sub sinu habens, recens germen: illæ autem ad eam
      currebant. At vero hæc limen conscendit pedibus, et ecce! trabem-
          tecti
      tetigit capite, implevitque fores splendore divino.
 190  Sed illam pudorque et admiratio et pallidus horror cepit;
      cessitque ei sellâ, et sedere jussit.
      At Ceres, tempestiva-præbens, splendida-donis,
      noluit sedere in sella magnifica,
      sed tacita constitit, oculos pulcros dejecta:
 195  usque dum ei posuit Iambe honesta
      compactum sedile, superque albam injecit pellem.
      Ibi considens prætendit-sibi manibus velamen-comarum.
      Diu vero vocem-comprimens dolore sedit in sella,
      neque ulli aut verbo se-adjunxit, aut facto,
 200  sed sine-risu, non-gustans cibum neque potum,
      sedit, desiderio tabescens profunde-succinctæ filiæ:
      usque dum facetiis eam Iambe honesta
      multum cavillata, commovit dominam castam,
      _ut_-rideret-leniter, et hilarem haberet animum:
 205  quæ quidem ei et postea placuit moribus.
      Illi autem poculum Metanira porrexit dulci vino
      impletum; sed renuit: nam fas sibi _esse_ negavit,
      bibere vinum rubens: jussit vero farinam et aquam
      dare mixtam ad-bibendum pulegio contrito.
 210  Illa autem misturam confectam deæ porrexit, ut jusserat:
      qua accepta, sacro-honore primum-potita-est alma Ceres.
      Colloquium vero exorsa-est pulcre-cincta Metanira:

        Salve, mulier! haud enim te ex vilibus opinor parentibus
      esse, sed nobilibus; quoniam tibi elucet in-oculis pudor
 215  et gratia, qualis jura-dantium regum.
      Sed deorum munera, quamvis gravate, necessario
      toleramus homines; nam jugum cervici incumbit.
      Jam vero, quum venisti huc, _tibi_ aderunt, quæcunque mihi,
          _bona._
      At filium mihi nutri hunc, quem sero-genitum et insperatum
 220  præbuerunt immortales; exoptatissimus autem mihi est.
      Si hunc enutrires; et pubertatis metam contingeret,
      facile aliqua te videns mulierum tenerarum
      _tibi_ invideret: tanta tibi nutricia darem.

        Hanc vero rursus allocuta-est pulcre-coronata Ceres:
 225  et tu, mulier, multum salve! dii autem tibi bona largiantur!
      filium vero tibi lubens suscipiam, sicut me jubes, _et_
      nutriam. Neque eum, spero, per-inscitiam nutricis
      aut incantatio lædet, aut hypotamnum [_herba magica?_].
      Novi enim remedium multo efficacius hylotomo (_herba_);
 230  novi etiam ad-incantationem[TR4] nocentissimam bonum remedium.

        Sic locuta, fragranti[TR5] _eum_ excepit sinu,
      manibusque immortalibus; et lætata-est animo mater.
      Sic illa Celei prudentis illustrem filium,
      Demophoontem, quem peperit pulcre-cincta Metanira,
 235  enutrivit in ædibus; at ille crevit deo similis,
      nec sane panem edens, nec sugens.

        Ceres _eum_[TR6]
      ungebat ambrosia, quasi dei progeniem
      dulce afflans, et in sinu gestans:
 240  noctu vero occultabat ignis vi, tanquam torrem,
      clam caris parentibus. Illis autem magno miraculo fuit,
      quanto vigore exortus-sit, diis aspectu similis.
      Atque eum factura-erat senii-expertem et immortalem,
      nisi per-stultitiam pulcre-cincta Metanira,
 245  nocte observans, fragranti ex thalamo
      inspexisset: ejulavit autem, et ambo sibi-percussit femora,
      timens suo filio, et magno furore-turbata est mentem,
      et lamentans dictis volantibus _eum_ allocuta-est:

        Fili Demophoon, hospita te igne multo
 250  occultat, mihi autem mœrorem et curas tristes efficit.

        Sic dixit ingemens; eamque audiit sancta dearum.
      Illi autem irata pulcre-coronata Ceres,
      filium carum, quem insperatum in ædibus pepererat,
      manibus immortalibus a se deposuit in-terram,
 255  ereptum igni, animum incensa-iris sævissimis,
      et simul allocuta-est pulcre-cinctam Metaniram:

        Inscii homines et dementes, neque boni
      sortem venturi præsagientes, neque mali!
      et tu enim ex-stultitia tua ingens damnum-cepisti.
 260  Testis enim sit deos obstringens, implacabile Stygis flumen!
      immortalem tibi et senectæ-expertem per-omne ævum
      filium carum factura-eram, et sempiternum largitura honorem:
      jam vero non licet _ei_ mortem et sævas-Parcas effugere;
      honor autem immortalis semper aderit, quod genibus
 265  nostris exceptus-est, et in ulnis dormivit.
      At vero in-progressu-temporum huic, circumvolutis annis,
      filii Eleusiniorum bellum et pugnam diram
      semper invicem concitabunt per-omne ævum.
      Sum autem Ceres honorata, quæ maximum
 270  immortalibus mortalibusque emolumentum et gaudium est.
      Sed age, mihi templum magnum, et aram sub eo
      condant omnis populus, sub urbe altoque muro,
      super Callichorum, in prominente colle.
      Orgia autem ipsa ego docebo, ut in-posterum,
 275  rite sacrificantes, meam mentem placetis.

        Sic locuta dea, staturamque et formam mutavit,
      senectute dejecta, et circumcirca venustas spirabat,
      odorque jucundus fragrantibus a peplis
      spargebatur, et procul lux a corpore immortali
 280  effulgebat deæ, flavique capilli fluebant-per humeros,
      et splendore implebatur solidum cubiculum, tanquam fulguris:
      exiit autem ex ædibus. At illius subito genua soluta-sunt;
      et per-longum voce-caruit tempus, neque filium
      recordata-est sero-genitum de pavimento tollere.
 285  Hujus autem sorores vocem audierunt miserabilem,
      et a bene-stratis lectis desiluerunt: _quarum_ hæc deinde
      infantem manibus sublatum suo excepit sinu;
      illa ignem accendit; illa autem properavit pedibus teneris,
      matrem excitatura fragranti e thalamo.
 290  Congregatæ autem illum circùm lavarunt palpitantem,
      amantissime-complectentes: sed ejus non delinitus-est animus;
      deteriores enim jam eum habebant altrices ac nutrices.

        Illæ quidem per-totam-noctem venerandam deam placabant,
      metu concussæ; at simul aurora illucescente
 295  late-potenti Celeo vere narrabant,
      quæcunque jusserat dea, pulcre-coronata Ceres.
      Ille vero ad concionem vocans immensum populum,
      jussit comas-decoræ Cereri opimum templum
      condere et aram, in prominente colle.
 300  Hi autem continuo paruerunt, et obedierunt dictis,
      et exstruxere _templum,_ sicut jusserat: illud vero excrevit
          divino fato.
      Sed postquam absolverant, et destiterant a-labore,
      iverunt suam quisque domum. At flava Ceres
      ibi considens, cœlicolis seorsum[TR7] ab-omnibus,
 305  permansit, desiderio tabescens alte-cinctæ filiæ.
      Gravissimum vero annum supra tellurem feracem
      effecit hominibus et crudelissimum; neque ullum terra
      semen emisit; abscondebat enim coronis-læta Ceres.
      Multaque curva aratra frustra boves traxerunt in arvis,
 310  multumque hordeum albens irritum incidit terræ.
      Et sane universum periisset genus voces-articulantium hominum
      fame gravi, munerumque celebrato honore
      ac victimarum privasset Olympias domos tenentes:
      nisi Jupiter sensisset, et in-suo deliberasset animo.
 315  Irin vero primum aureis-alis delabi-jussit ad-vocandam
      Cererem crine-decoram et egregia forma.
      Dixit; at illa Jovis atris-nubibus-cincto Saturnio
      paruit; et intervallum percurrit velociter pedibus.
      Adiit autem urbem Eleusinis odoræ,
 320  invenitque in templo Cererem cæruleo-peplo-ornatam;
      et eam vocans dictis volantibus allocuta-est:

        Ceres, vocat te pater Jupiter haud-irrita decernens,
      ut-venias ad gentes deorum æternorum.
      Quare ito, neu caducum sit, quod nuntio, verbum Jovis.

 325    Sic dixit obsecrans; at hujus non inflectebatur animus.
      Rursus deinceps deos felices Jupiter sempiternos
      omnes ad-_eam_-legavit; et alius-alium subsequentes
      vocabant, et multa dabant insignia dona,
      honoresque, quoscunque vellet habere inter immortales deos:
 330  verum haud-quisquam flectere potuit mentem et sententiam
      toto-animo irascentis; sed obstinate renuit verbis.
      Negavit enim, unquam odorum Olympum
      prius se-esse-conscensuram, _aut_ prius terræ fructum emissuram,
      quam vidisset oculis suam formosam filiam.

 335    Quæ postquam audierat grave-sonans late-cernens Jupiter,
      in Erebum misit aurea-virga-ornatum Argicidam,
      qui, Plutonem mollibus hortatus dictis,
      castam Proserpinam ex tenebris caligantibus
      in lucem reduceret ad divos; ut, eam mater
 340  oculis videns, poneret iram.
      Mercurius autem non renuit, sed continuo subter profunda terræ
      velox delapsus-est, relicta sede Olympi.
      Et invenit illum regem ædibus intus,
      sedentem in toro cum veneranda conjuge,
 345  multa reluctante ob-matris desiderium: sed illa ob intolerabilia
          _ausa_
      rebus deorum felicium _grave_ intendebat consilium.
      Prope vero accedens _eum_ allocutus-est fortis Argicida:

        Pluto, cærulee-crines, Manibus imperans,
      Jupiter me pater jubet inclytam Proserpinam
 350  reducere ex-Erebo ad ipsos; ut, eam mater
      oculis videns, iræ et ultionis sævæ
      in-immortales finem-faciat: nam grave molitur facinus,
      ut-perdat nationes imbecillas terrigenarum hominum,
      semen sub terra abscondens, minuensque honores
 355  immortalium; horribilem vero exercet iram, neque diis
      se-immiscet, sed seorsum odoro in templo
      sedet, Eleusinis arduam-saxis urbem tenens.

        Sic dixit; subrisit autem rex inferorum Pluto
      superciliis, neque neglexit Jovis regis mandatum.
 360  Confestimque hortatus-est prudentem Proserpinam:

        I, Proserpina, ad matrem cæruleo-peplo-ornatam,
      mitem in pectore animum atque ingenium gerens;
      neque mœreas graviter supra-modum præ-aliis.
      Haud tibi inter immortales indignus ero maritus,
 365  frater-germanus patris Jovis: _sed_ huc quum-veneris,
      domineris omnibus, quæcunque vivunt et moventur,
      honoribusque fruaris inter immortales maximis.
      Improborum vero pœna erit per-omne tempus,
      si qui non victimis tuum animum placant,
 370  rite _sacra_ facientes, justa munera persolventes.

        Sic dixit; at lætata-est prudens Proserpina,
      subitoque exsiluit gaudio. Verum ille ei
      mali-punici granum dedit edendum dulce clanculum,
      ad se tractæ, ne maneret dies omnes
 375  illic apud venerandam Cererem cæruleo-peplo-ornatam.
      Equos autem ante currui aureo
      subjunxit immortales multis-imperans Pluto.
      Illa vero currum conscendit; juxtaque fortis Argicida,
      habenas et flagellum capiens manibus suis,
 380  agitavit ex ædibus; illique haud segnes volabant.
      Raptimque longa itinera emensi-sunt: neque mare,
      neve unda fluminum, neve convalles herbosæ,
      equorum immortalium, neve juga, tardaverunt impetum;
      sed super illa profundam caliginem sciderunt euntes.
 385  Sistebat vero _currum_ agens, ubi morabatur pulcre-coronata
          Ceres,
      templum ante odorum. Sed illa ut vidit,
      prosiluit, sicut Baccha montis per umbrosam silvam.
      Proserpina vero ex-altera-parte..........
      matri suæ ob_viam_...............
 390  desiluit ut-curreret...............
      illi autem....................
      ..........................
        Nata, nihilne m................
      cibi? Loque...................
 395  sic enim rediens................
      et mecum una et _cum_ patre atris-nubibus-cincto Saturnio
      habites, omnibus honorata immortalibus.
      Quodsi vero gustasti, denuo profecta sub profunda terræ
      deges temporum tertiam _ibi, partem,_
 400  duas vero apud me et ceteros immortales.
      Sed quando floribus terra bene-olentibus vernis
      omnigenis viret, tunc ex tenebris caligantibus
      rursum ascendes, ingens miraculum diis mortalibusque hominibus.
      Et quonam te decepit dolo fortis Pluto?

 405    Huic contra Proserpina formosa respondit:
      equidem tibi, mater, dicam vera omnia.
      Quum mihi venisset Mercurius, utilitatum-auctor, nuntius celer,
      a patre Saturnio et ceteris cœlitibus, _dicens_
      ut-venirem ex Erebo, quo me oculis videns
 410  finem-faceres in-immortales iræ et ultionis sævæ,
      subito ego exsilui gaudio. Ille vero clanculum
      injecit mihi mali-punici granum, dulcem escam,
      invitamque vi me coegit gustare.
      Quomodo autem me raptam, Saturnii arcanum per consultum
 415  patris mei, abstulerit ferens sub profunda terræ,
      dicam, et omnia edisseram, ut rogas.
      Nos fere omnes per amœnum pratum,
      Leucippe, Phænoque, et Electra, et Ianthe,
      et Melite, Iacheque, Rhodiaque, Calliroeque,
 420  Melibosisque, Tycheque, et Oycroe rosea,
      Chryseisque, Ianiraque, Acasteque, Admeteque,
      et Rhodope, Plutoque, et venusta Calypso,
      et Styx, Uraniaque, Galaxauraque amanda,
      [Pallasque pugnam-excitans, et Diana sagittis-gaudens,]
 425  ludebamus, atque flores carpebamus manibus jucundos,
      mistim crocumque mollem, et gladiolos, atque hyacinthum,
      et roseos calyces, et lilia, mira visu,
      et narcissum, quem produxit, tanquam crocum, lata tellus.
      At ego carpebam-mihi gaudens: terra autem subter
 430  hiavit; et inde prosiluit rex fortis Pluto,
      abstulitque _me_ sub terram in curru aureo,
      multa detrectantem; clamavi autem intenta voce.
      Hæc tibi, quanquam tristis, vera omnia narro.

        Sic tum totum diem concordia junctæ animos,
 435  plurimum sibi-vicissim mentem et animum hilarabant,
      amantissime-se-complectentes; et a-doloribus requievit animus,
      gaudiaque acceperunt invicem et dederunt.
      Has autem prope accessit Hecate tenui-vitta-nitida,
      multumque complexa-est puellam Cereris castam,
 440  quod sibi ministra et comes fuerat regina.
      His vero nuntiam misit grave-sonans late-cernens Jupiter
      Rheam crine-decoram, _quæ_ Cererem cæruleo-peplo ornatam
      duceret ad gentes deorum; et pollicutus-est honores
      se-daturum, quoscunque optaret inter immortales deos;
 445  annuitque ei puellam anni circumvolventis
      tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus,
      duas vero apud matrem et ceteros immortales.
      Sic dixit; nec recusavit dea Jovis mandata.
      Sed repente delapsa Olympi jugis,
 450  in Rarium venit, fertile uber agri
      ante, sed tunc minime fertile; verum tacite
      jacebat omni-folio-orbum, et abscondebat hordeum albicans,
      consilio Cereris pedis-venustæ; sed postea
      erat statim longis floriturum aristis,
 455  vere crescente, soli autem pingues sulcos
      horrere spicis, illaque in manipulos ligatum-iri.
      Huc descendit primum ex æthere vasto;
      et libenter se conspexerunt invicem, et lætatæ-sunt animo.
      Illam vero sic allocuta-est Rhea tenui-vitta-nitida:

 460    Veni, nata! vocat te grave-sonans late-cernens Jupiter,
      ut-venias ad gentes deorum; et pollicitus-est honores
      se-daturum, quoscunque optares inter immortales deos;
      annuitque tibi puellam anni circumvolventis
      tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus,
 465  (_duas vero apud te et ceteros_) immortales.
      (_Ita promisit futurum_) esse, suoque annuit capite.
      Quare eas, nata mea, et pareas, neque nimis
      immodice irascaris nubibus-atris-cincto Saturnio;
      sed statim fructum augeas vitalem hominibus.

 470    Sic dixit; neque recusavit pulcre-coronata Ceres;
      statimque fructum produxit arvorum glebosorum.
      Et omnis foliisque et floribus lata tellus
      inhorruit: sed illa abiens jura-dantibus regibus
      monstravit, Triptolemoque, et Diocli equûm-domitori,
 475  Eumolpoque forti, Celeoque duci populorum,
      ministerium sacrorum, et instituit orgia omnibus,
      [Triptolemoque, Polyxenoque, super hosque Diocli,]
      sancta, quæ haud fas-est negligere, neque explorare,
      neque evulgare; magna enim deorum reverentia reprimit vocem.
 480  Felix, qui illa vidit terrestrium hominum!
      qui autem non-initiatus sacris neque particeps _est,_ nunquam
          simili
      sorte gaudet, mortuus quidem, sub caligine situ-horrida.

        Sed postquam omnia præceperat sancta dearum,
      perrexerunt ire in-Olympum, deorum ad cœtum ceterorum.
 485  Ibi autem habitant apud Jovem fulmine-lætum
      sanctæ atque venerandæ. Beatissimus, quem illæ
      benigne amant terrestrium hominum!
      nam statim huic mittunt semper-præsentem in magnas ædes
      Plutum, qui hominibus divitias mortalibus largitur.

 490    At tu, quæ Eleusinis odoræ civitatem tenes,
      et Parum circumfluam, Antronemque saxosam,
      alma, splendida-donis, tempestiva-adferens, Ceres regina,
      ipsa, et filia, pulcerrima Proserpina,
      propitia pro cantu vitam jucundam præbe!
 495  verum ego et tui et alius memor-ero cantici.

        [J. H. VOSS.]


 [TR1] "hominum," -> "hominum."
 [TR2] "formosissima;" -> "formosissima:"
 [TR3] "sunt" -> "sunt."
 [TR4] "ad-incantionem" -> "ad-incantationem"
 [TR5] "frangranti" -> "fragranti"
 [TR6] In the original text this line is aligned flush right, unclear
       why.
 [TR7] "seorum" -> "seorsum" (according to an 1853-edition)



                             V. IN VENEREM.

   1    Venerandam, aurea-corona-insignem, pulcram Venerem,
      canam; quæ totius Cypri arces sortita-est
      in-mari-sitæ, ubi ipsam Zephyri vis humidum spirantis
      tulit per undam valde-sonori maris,
   5  spuma in molli. Eam autem aureis-vittis-insignes Horæ
      suscepere libenter, circùmque immortales vestes induerunt;
      capitique immortali coronam fabrefactam imposuere
      pulcram, auream; in perforatis autem auriculis
      ornamentum orichalci, aurique pretiosi;
  10  collum vero circa molle, et pectora candida,
      monilibus aureis _eam_ ornabant: quibus quidem ipsæ
      Horæ ornatæ-sunt aureis-vittis-insignes, quum eunt
      ad chorum amabilem deorum et ædes patris.
      Verum postquam omnem circa corpus ornatum posuerant,
  15  duxerunt ad immortales; hi vero _eam_ salutabant conspicati,
      manibusque datis-excipiebant, et cupierunt quisque
      ut-esset _sibi_ ingenua uxor, et _ipse eam_ domum duceret,
      speciem admirantes violis-coronatæ Cythereæ.

        Salve, volubilibus-oculis, mellea; da vero in certamine
  20  victoriam huic (_mihi_) auferendam, meumque orna cantum:
      at ego et tui et alius meminero cantionis.



                            VI. IN BACCHUM.

   1    De Baccho, Semeles glorioso filio,
      memorabo, ut apparuit ad litus maris infructuosi,
      promontorio super projecto, juveni viro similis,
      primum-pubescenti; pulcræ autem circum-motabantur comæ,
   5  cyaneæ; palliumque circa robustos habebat humeros
      purpureum. Cito vero viri bonis-transtris-instructa ex navi
      prædones processere celeriter super nigrum pontum,
      Tyrrheni; eos autem duxit mala sors: ii vero _eum_ conspicati,
      innuerunt sibi-invicem, citoque exsiliere; statim autem prehensum
  10  imposuerunt in sua navi, gavisi corde:
      filium enim eum putabant Jovis-alumnorum regum
      esse, et vinculis volebant ligare gravibus.
      Eum autem non tenebant vincula, vimina vero procul decidebant
      a-manibus et pedibus; ipse autem subridens sedebat
  15  oculis cyaneis: gubernator vero ubi-animadvertit,
      statim suos socios compellavit, dixitque:

        Miseri, quemnam hunc deum ligatis prehensum,
      fortem? neque ferre potest eum navis bene-fabricata.
      Aut enim Jupiter hic est, aut argenteum-arcum gestans Apollo,
  20  aut Neptunus: quoniam haud mortalibus hominibus
      similis _est,_ sed iis, qui Olympias domos habent.
      Sed agite, ipsum dimittamus in continentem nigram
      statim; neu manus _ei_ injicite, ne-forte iratus
      excitet gravesque ventos et turbinem multum.

  25    Sic dixit; eum autem dux aspero objurgavit sermone:
      Mire, secundum-ventum vide, simulque velum trahe navis,
      cuncta armamenta ubi-ceperis: hic vero dein viris curæ-erit.
      Spero, aut in-Ægyptum perveniet, aut ille in-Cyprum,
      aut ad Hyperboreos, aut _etiam_ ulterius: ad extremum autem
  30  enarrabit aliquando suosque amicos et possessiones omnes,
      suosque fratres: quandoquidem nobis _eum_ obtulit deus.

        Sic locutus, malumque et velum trahebat navis.
      Inflavit autem ventus medium velum, circùmque inde armamenta
      tenderunt: cito vero ipsis apparebant mirifica opera.
  35  Vinum quidem primum velocem per navem nigram
      dulce-potu fluebat fragrans, excitabaturque odor
      divinus; nautas vero stupor cepit omnes conspicatos.
      Statim autem summum ad velum extensa-est
      vitis, huc atque illuc: dependebantque multi
  40  racemi; circa malum vero nigra volvebatur hedera,
      floribus virescens, pulcerque fructus in _ea_ exortus-erat:
      omnes autem scalmi coronas habebant. Ii vero conspicati,
      Mediden tum deinde gubernatorem jubebant
      terræ appropinquare. Is tamen inter-eos leo factus-est intus,
          navi
  45  terribilis in summa, valdeque rugiebat: in media vero
      ursam fecit _Bacchus_ hirsuta-cervice, signa ostendens:
      surrexit autem _ea_ furibunda; leo vero _stetit_ in tabulato
          summo
      horrendum torve tuens. Illi autem in puppim fugerunt,
      circumque gubernatorem, prudentem animum habentem,
  50  steterunt inde perculsi: is autem repente adortus
      ducem cepit: illi vero foras, malum fatum evitantes,
      omnes simul saliere, postquam viderunt, in mare divinum,
      delphinesque facti-sunt. Gubernatorem vero _is_ miseratus,
      tenuit, et ipsum fecit plane-beatum; dixitque sermonem:

  55    Confide, divine rector, meo grate animo:
      sum autem ego Bacchus multisonus, quem peperit mater
      Cadmea Semele, Jovis in amore congressa.

        Salve, nate Semeles pulcros-oculos-habentis; neque ullo-modo
          licet,
      tui quidem obliviscenti, suavem ornare cantum.



                            VII. IN MARTEM.

   1    Mars præpotens, currum-gravans, aurea-galea-insignis,
      magnanime, clypeate, urbium-concussor, ære-armate,
      manu-fortis, indefesse, hasta-valens, munimen Olympi,
      Victoriæ in-bello-felicis pater, adjutor Justitiæ,
   5  adversariis tyranne, justissimorum dux virorum,
      fortitudinis sceptrifer, ignitum circulum volvens
      ætheris inter septena-vadentia astra: ubi te equi
      flammei tertio super orbe semper ferunt:
      audi, mortalium auxiliator, dator audacis pubertatis,
  10  leniter demittens lumen desuper in vitam
      nostram ac fortitudinem Martiam: utinam possem
      depellere malum amarum a meo capite,
      et animæ insidiosum retundere in-mente impetum,
      animique porro robur acutum cohibere, qui me instiget
  15  ad-pugnam horridam ingrediendam. Sed tu audaciam
      da, beate, pacisque ut-maneam in inviolatis legibus,
      inimicorum elapsus tumultum, fataque violenta.



                            VIII. IN DIANAM.

   1    Dianam celebra, Musa, sororem Jaculatoris,
      virginem sagittis-gaudentem, educatam-simul-cum Apolline,
      quæ equos potum-agens ex-juncoso Melete,
      celeriter per Smyrnam totum-aureum currum agit
   5  ad Clarum vitiferam; ubi argenteum-arcum-gestans Apollo
      sedet, manens jaculatricem Sagittis-gaudentem.

        Et tu quidem sic salve, deæque simul omnes, cantu;
      at ego te primum _cano,_ et a te incipio canere;
      a te vero ego exorsus transibo alium ad hymnum.[TR1]


 [TR1] "hymmum" -> "hymnum"



                            IX. IN VENEREM.

   1    In-Cypro-genitam Cytheream canam, quæ mortalibus
      blanda dona dat; in amabili autem vultu
      semper subridet, et amabilem affert florem.

        Salve, dea, Salamini bene-cultæ imperans,
   5  et toti Cypro; da vero amabilem cantum;
      atque ego et tui et alius meminero cantionis.



                            X. IN MINERVAM.

        Palladem Minervam, patronam-urbium, incipio canere,
      potentem; cui cum Marte curæ-sunt bellica opera,
      et quæ-diruuntur urbes, clamorque bellaque:
      et liberavit populum _in bellum_ euntemque redeuntemque.

        Salve, dea; da vero nobis fortunam, felicitatemque.



                            XI. IN JUNONEM.

        Junonem cano aureo-solio-insidentem, quam peperit Rhea,
      immortalem reginam, supereminente specie præditam,
      Jovis altisoni sororem, conjugemque,
      illustrem, quam omnes beati per latum Olympum
      venerantes honorant, pariter-cum Jove gaudente-fulminibus.



                            XII. IN CEREREM.

        Cererem pulcris-comis, venerabilem deam, incipio canere,
      ipsam, et filiam, præpulcram Proserpinam.

        Salve, dea, et hanc serva urbem; præsis autem cantui.



                        XIII. IN MATREM DEORUM.

   1    Matrem mihi omniumque deorum, omniumque hominum
      celebra, Musa arguta, Jovis filia magni:
      cui crotalorum tympanorumque sonus, simulque strepitus tibiarum
      placuit, ac luporum clangor, torvorumque leonum,
   5  montesque sonori, et silvosi recessus.

        Et tu quidem sic salve deæque simul omnes, cantu.



                     XIV. IN HERCULEM LEONIS-ANIMO.

   1    Herculem, Jovis filium, canam, quem longe præstantissimum
      peperit terrestrium, Thebis in amœnis,
      Alcmena, mixta cum-nubes-cogente Saturnio;
      qui antea quidem per terram immensam ac mare
   5  errans, sub mandatis Eurysthei regis,
      multa quidem ipse fecit violenta, multa autem sustinuit:
      nunc vero tandem in pulcra sede nivosi Olympi
      habitat oblectans-se, et habet pulcram-talis Heben.

        Salve, rex, Jovis fili; da vero virtutemque et felicitatem.



                           XV. IN ÆSCULAPIUM.

        Medicum morborum Æsculapium incipio canere,
      filium Apollinis, quem peperit divina Coronis
      Dotio in campo, filia Phlegyæ regis,
      gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.

        Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu.



                           XVI. IN DIOSCUROS.

        Castorem et Pollucem cane, Musa arguta,
      Tyndaridas, qui ex-Jove Olympio nati-sunt:
      quos sub Taygeti verticibus peperit veneranda Leda,
      clam subacta a-nubes-atras-cogente Saturnio.

        Salvete, Tyndaridæ, velocium ascensores equorum.



                          XVII. IN MERCURIUM.

   1    Mercurium cano Cyllenium, Argicidam,
      Cyllenen regentem, et Arcadiam pecorosam,
      nuntium immortalium perutilem, quem peperit Maja,
      Atlantis filia, Jovis in amore congressa,
   5  veneranda; beatorum autem deorum vitavit cœtum,
      antrum habitans umbrosum; ubi Saturnius
      cum-Nympha pulcris-comis miscebatur nocte intempesta,
      quando dulcis somnus occupabat candidis-ulnis Junonem;
      latebat vero immortalesque deos, mortalesque homines.

  10    Et tu quidem sic salve, Jovis et Majæ fili:
      a te autem ego exorsus transibo alium ad hymnum.

        Salve, Mercuri gratiarum-dator, internuntie, dator bonorum.



                            XVIII. IN PANA.

   1    De Mercurii mihi caro filio dic, Musa,
      capripede, bicorni, amante-strepitus, qui per valles
      arborosas simul incedit choro-assuetis cum-Nymphis;
      quæ quidem excelsæ petræ calcant cacumina
   5  Pana invocantes, pastoralem deum, splendidum-cæsarie,
      squalidum, qui omnem collem nivosum sortitus-est,
      et vertices montium, et saxosas semitas;
      itatque huc atque illuc, per virgulta densa,
      interdum quidem fluentis pellectus mollibus;
  10  interdum autem rursus petras inter præcipites ambulat,
      summum verticem ovibus-speculandis-aptum conscendens.
      Sæpe autem candidis-lapidibus-tectos percurrit montes longos;
      sæpeque inter clivos agitavit, feras cædens,
      acute cernens: aliquando autem verspertinus clanxit solus,
  15  a-ventione revertens, ab arundiniabus musam modulans
      suavem: non hunc sane præcurrerit in cantibus
      avis, quæ veris floriferi in foliis
      lamentum effundens, emittit suavissimum cantum.
      Cum ipso vero tunc Nymphæ montanæ, canoræ,
  20  ambulantes frequenter pedibus ad fontem nigris-aquis
      canunt; verticem autem circumsonat montis echo
      (deus vero huc et illuc chororum, modo in medium vadens,
      micans pedibus obit; tegumentum autem ad terga cruentum
      lyncis habet, suavibus oblectans-sibi animum cantibus),
  25  in molli prato; illic crocus et hyacinthus
      odorus florens immiscetur indiscriminatim herbæ.
      Celebrant autem deos beatos, et latum Olympum:
      qualiter Mercurium perutilem, egregium præ-aliis
      dicebant, ut ille omnibus diis velox nuntius est.
  30  Et sane is in Arcadiam fontibus-irriguam, matrem ovium,
      pervenit, ubi ei lucus Cyllenii est:
      illic is, etiamsi deus est, crispas-velleribus oves pascebat
      virum apud mortalem. Floruit enim amor tener _eum_ aggressus
      cum-Nympha pulcris-comis Dryopis in-amore ut-misceretur:
  35  ac perfecit concubitum juvenilem; peperit vero _ea_ in ædibus
      Mercurio carum filium, statim monstrosum visu,
      capripedem, bicornem, multo-strepitu-gaudentem, dulce-ridentem;
      fugit autem exsiliens, reliquitque puerum nutrix:
      metuit enim, ut vidit faciem inamabilem, barbatam.
  40  Hunc vero statim Mercurius perutilis in manus posuit
      acceptum: gaudebatque animo supra-modum deus.
      Celeriter autem ad immortalium sedes ivit, puero cooperto
      pellibus in densis montani leporis;
      apud Jovem vero consedit, et ceteros immortales,
  45  ostenditque puerum suum; omnes autem inde animo oblectati-sunt
      immortales; præcipue vero Bacchius Dionysus:
      Pana vero ipsum vocabant, quod animum omnibus oblectavit.

        Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu;
      verum ego et tui et alius meminero cantionis.



                           XIX. IN VULCANUM.

   1    Vulcanum sollertissimum cane, Musa arguta,
      qui cum Minerva cæsiis-oculis præclara opera
      homines docuit in terra; qui antea quidem
      in-antris habitabant inter montes, tanquam feræ;
   5  nunc vero per Vulcanum artificem-inclytum opera docti,
      facile ævum, integrum in annum,
      quieti transigunt in suis ædibus.

        Sed propitius-esto, Vulcane; da autem virtutemque et
          felictatem.



                           XX. IN APOLLINEM.

        Phœbe, te quidem et cygnus sub alis argute cantat,
      ripæ insiliens, amnem propter vorticosum,
      Peneum; te vero cantor, habens citharam argutam,
      suaviloquus primumque et postremum semper canit.

        Et tu quidem sic salve, rex; placo autem te cantu.



                           XXI. IN NEPTUNUM.

   1    De Neptuno, deo magno, incipio canere,
      terræ motore et infructuosi maris,
      pontico, qui Heliconem et latas habet Ægas.
      Dupliciter tibi, Terræ-quassator, dii honorem divisere,
   5  equorumque domitor ut-sis, servatorque navium.

        Salve, Neptune terram-cingens, cæruleis-crinibus,
      et beate, benignum cor habens, navigantibus auxiliare.



                            XXII. IN JOVEM.

        Jovem, deorum præstantissimum, canam, et maximum,
      late-sonantem, potentem, perfectum; qui cum-Themide,
      inclinate sedente, crebra colloquia facit.

        Propitius-esto, late-sonans Saturnie, augustissime, maxime.



                           XXIII. IN VESTAM.

        Vesta, quæ regis, Apollinis jaculantis,
      Pytho in divina sacram domum tueris,
      semper a-tuis cincinnis distillat humidum oleum.
      Veni hanc in domum, propitium animum habens,
      cum-Jove provido; gratiamque simul præbe cantui.



                      XXIV. IN MUSAS ET APOLLINEM.

   1    A-Musis incipiam, Apollineque, Joveque.
      Ex Musis enim, et longe-jaculante Apolline,
      viri cantores sunt super terram et citharœdi;
      ex Jove autem, reges: is vero felix, quemcunque Musæ
   5  diligunt; suavis ei ab ore fluit vox.

        Salvete, liberi Jovis, et meo honorem-date cantui;
      atque ego vestrumque et alius meminero cantionis.



                            XXV. IN BACCHUM.

   1    Hedera-coronatum Bacchum, altisonum, incipio canere,
      Jovis ac Semeles inclytæ præclarum filium;
      quem alebant pulcris-comis Nymphæ, a patre rege
      susceptum sinubus, et sedulo nutriebant,
   5  Nysæ in vallibus: is autem crescebat patris voluntate
      antro in fragranti, in-numero-habitus immortalium.
      At postquam hunc deæ celebratissimum aluerant,
      tunc itabat per silvosos recessus,
      hedera et lauro coronatus; simulque sequebantur
  10  Nymphæ; ipse vero dux-erat: strepitusque tenebat immensam silvam.

        Et tu quidem sic salve, uvis-abundans o Bacche;
      da autem nos gaudentes ad horas rursus ut-veniamus,
      ex horis vero inde in multos annos.



                            XXVI. IN EUNDEM.

        ***
   1  alii enim in-Dracano te, alii vero in Icaro ventosa
      dicunt, alii in Naxo, Jovis soboles, Insute _Jovis femori,_
      alii te ad Alpheum flumen vorticosum
      utero-conceptum Semelen peperisse Jovi fulmine-gaudenti,
   5  alii vero in Thebis, rex, te dicunt natum-esse;
      mentientes. Te vero genuit pater hominumque deûmque,
      procul ab hominibus, latens candidis-ulnis Junonem.
      Est vero aliqua Nysa, summus mons, florens silva,
      longe a-Phœnice, prope Ægypti (_Nili_) fluenta,
  10  atque ei statuent simulacra multa in templis.
      Ut vero hæc tria _sunt, sic_ tibi omnino tertio-quoque-anno usque
      homines facient eximias hecatombas.

        Dixit, et cyaneis superciliis annuit Saturnius:
      divinæ autem comæ concutiebantur regis
  15  de capite immortali; magnumque tremefecit Olympum.

        Sic fatus, annuit capite consiliorum-auctor Jupiter.

        Sis-propitius, Iraphiota, mulieribus-furorem incutiens; ac te
          poetæ
      celebramus incipientes finientesque; neque ullo-modo licet,
      tui oblitum, suavis meminisse cantus.

  20    Et tu quidem ita salve, Bacche Iraphiota,
      cum matre Semele, quam vocant Thyonen.



                           XXVII. IN DIANAM.

   1    Dianam cano aurea-sagitta-insignem, tumultuosam,
      virginem venerandam, cervos-ferientem, sagittis-gaudentem,
      germanam-sororem aureo-ense-insignis Apollinis:
      quæ per montes umbrosos, et cacumina ventosa,
   5  venatione oblectans-se, totum-aureum arcum tendit,
      emittens luctuosa tela; tremunt autem vertices
      altorum montium; sonatque insuper umbrosa silva
      graviter a clangore ferarum; horret vero terra,
      pontusque piscosus; ea autem validum cor habens,
  10  circumquaque se-vertit, ferarum perdens genus.
      Ac postquam oblectata-est ferarum-speculatrix Sagittis-gaudens,
      exhilaravitque animum, laxato flexili arcu,
      vadit in magnam domum fratris cari,
      Phœbi Apollinis, Delphorum ad opulentum populum,
  15  Musarum et Gratiarum pulcrum chorum instauratura.
      Ibi postquam-suspendit flexilem arcum et sagittas,
      præcedit, venustum circa corpus ornatum habens,
      exordiens choros: illæ autem divinam vocem emittentes
      celebrant Latonam pulcram-talis, ut peperit liberos
  20  immortalium consilioque et operibus longe optimos.

        Salvete, liberi Jovis et Latonæ comis-pulcræ:
      verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.



                          XXVIII. IN MINERVAM.

   1    Palladem Minervam, illustrem deam, incipio canere,
      cæsiis-oculis, multi-consilii, immite cor habentem,
      virginem venerandam, patronam-urbium, robustam,
      Tritoniam; quam ipse (_solus_) genuit providus Jupiter
   5  augusto ex capite, bellica arma habentem,
      aurea, splendentia; veneratio autem tenebat omnes videntes
      immortales. Ea vero ante Jovem ægidem-tenentem
      impetuose exsiliit ab immortali capite,
      vibrans acutam hastam; magnus autem concutiebatur Olympus
  10  graviter sub impetu Cæsiæ: circum vero terra
      horrendum resonuit: commotusque-est inde pontus,
      undis purpureis conturbatus; constitit autem salum
      repente; stitit vero Hyperionis præclarus filius
      equos celeripedes longo tempore, donec puella
  15  demsit-sibi ab immortalibus humeris divina arma,
      Pallas Minerva; gavisus-est autem providus Jupiter.

        Et tu quidem sic salve, Jovis nata ægidem-tenentis;[TR1]
      verum ego et tui et alius meminero cantionis.


 [TR1] "agidem-tenentis" -> "ægidem-tenentis"



                     XXIX. IN VESTAM ET MERCURIUM.

   1    Vesta, quæ omnium in ædibus altis
      immortaliumque deorum, et humi vadentium hominum
      sedem sempiternam sortita-es, antiquum honorem,
      pulcrum habens munus et honorem: non enim sine te
   5  convivia _sunt_ mortalibus, ubi non primæ postremæque
      Vestæ incipiens libat _quisque_ dulce vinum.
      Et tu mihi, Argicida, Jovis et Majæ fili,
      nuntie beatorum, auream-virgam-gestans, dator bonorum:
      habitatis domos pulcras, cara mentibus invicem
  10  propitius auxiliare, cum venerandaque caraque
      Vesta. Ambo enim terrestrium hominum
      scientes opera pulcra, menteque comites-estis et pubertate.

        Salve, Saturni filia, tuque et auream-virgam-gestans Mercurius:
      verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.



                     XXX. IN TERRAM MATREM OMNIUM.

   1    Terram omnium-matrem canam, bene-fundatam,
      antiquissimam, quæ alit super solo omnia, quæcumque sunt;
      et quæcumque solum divinum permeant, et quæcumque pontum,
      et quæcumque volant, hæc aluntur ex te _ortis_ divitiis.
   5  Ex te vero beati-filiis et-fructibus sunt _homines,_
      veneranda: penes te autem est dare vitam et auferre
      mortalibus hominibus. Ille vero _est_ felix, quem tu animo
      lubens honoraveris: ei copiosa omnia adsunt.
      Onustum-est quidem ipsis arvum almum, ac per agros
  10  jumentis abundat; domus autem impletur bonis:
      ipsi vero bonis-legibus per urbem pulcris-abundantem-mulieribus
      regnant, felicitasque multa et divitiæ sequuntur;
      filii vero lætitia recens-florente gloriantur,
      virgunculæque choris festivis læto animo
  15  ludentes, persultant flores molles herbæ, _eorum_
      quos tu honoraveris, venerabilis dea, copiosa diva.

        Salve, deorum mater, uxor Cœli stelliferi;
      lubensque pro cantu victum animo-gratum præbe:
      verum ego et tui et alius meminero cantionis.



                            XXXI. IN SOLEM.

   1    Solem celebrare rursus, Jovis nata, incipe, Musa,
      Calliope, lucentem, quem Euryphaessa magnis-oculis
      peperit Terræ filio et Cœli stellati.
      Duxit enim Euryphaessam inclytam Hyperion,
   5  germanam-sororem, quæ ei peperit pulcros liberos,
      Auroramque roseis-cubitis, et pulcris-comis Lunam,
      Solemque indefessum, assimilem immortalibus diis;
      qui lucet mortalibus, et immortalibus diis,
      equis invectus: horrendum vero is tuetur oculis
  10  aurea e galea; clarique radii ab ipso
      splendidum nitent; ad temporaque genæ
      claræ a capite venustam tenent faciem
      longe-lucentem; pulcerque circa corpus fulget vestitus,
      textura-tenui, flatu ventorum: subtus autem masculi equi
  15  ubi ille quum-stiterit aureo-jugo currum et equos,
      vespertinus mittat per cœlum in-Oceanum.

        Salve, rex, lubens autem victum animo-gratum præbe:
      a te vero exorsus celebrabo articulate-loquentium genus virorum
      semideorum, quorum opera dii mortalibus ostenderunt.



                            XXXII. IN LUNAM.

   1    Lunam canere patulam-alis (_volantem_) aggredimini, Musæ,
      suaviloquæ filiæ Saturnii Jovis, peritæ cantus;
      ex qua splendor terram involvit a-cœlo-ostensus,
      capite ab immortali; multusque decor suboritur
   5  splendoris fulgentis; nitetque tenebrosus aer
      aurea a corona; radii autem in-aere-versantur,
      quando ab Oceano, quum-laverit corpus pulcrum,
      vestes induta longe-lucentes divina Luna,
      ubi-junxit equos ardua-cervice, fulgidos,
  10  rapide ulterius agitavit pulcre-jubatos equos,
      vespertina, in-medio-mense, quando plenus-est magnus globus,
      splendidissimique radii tunc augescentis sunt
      cœlitus; signum autem mortalibus et indicium est.
      Cum-hac olim Saturnius mixtus-est amore et concubitu:
  15  hæc vero gravida-facta, Pandiam peperit filiam,
      conspicuam formam habentem inter immortales deos.

        Salve, regina, dea candidis-ulnis, divina Luna,
      benevola, pulcris-comis; a-te autem incipiens, laudes virorum
      canam semideorum, quorum celebrant opera cantores,
  20  Musarum ministri, ab oribus amabilibus.



                         XXXIII. IN DIOSCUROS.

   1    De Dioscuris volubilibus-oculis-præditæ dicite Musæ,
      Tyndaridis, Ledæ pulcræ-talis præclaris filiis,
      Castoreque equûm-domitore, et irreprehenso Polluce;
      quos sub Taygeti vertice, montis magni,
   5  mixta in amore cum-nubes-cogente Saturnio
      servatores peperit filios terrestrium hominum,
      velociumque navium, quando sæviant procellæ
      hiemales per pontum implacabilem; ii vero e navibus
      supplicantes vocant Jovis pueros magni,
  10  agnis _mactatis_ albis, fastigia ubi-conscenderint
      puppis; eam autem ventusque magnus et unda maris
      fecere submersam: hi vero repente apparuerunt
      fuscis alis per ætherem properantes,
      statim autem gravium ventorum cessare-fecerunt procellas,
  15  fluctusque straverunt albi maris in pelago
      nautis, signa bona laboris _navigandi_ ipsis; illi autem
          conspicati
      gavisi-sunt, cessaruntque ab-ærumnoso labore.

        Salvete, Tyndaridæ, velocium vectores equorum:
      verum ego vestrûm et alius meminero cantionis.



                              EPIGRAMMATA.

                          I. AD NEOTICHENSES.

        Reveremini hospitalium-munerum indigum et tecti,
      qui urbem   altam, Cymes pulcram puellam (_coloniam_),
      habitatis, Sædenes radicem extremam alte-comantis,
      divinam bibentes aquam sacri fluminis,
      Hermi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter.



                         II. CYMEN REVERSURUS.

        Mox pedes me referant ad verecundorum urbem virorum:
      horum etenim animus benignus _est_ et prudentia eximia.



                             III. IN MIDAM.

   1    Ænea virgo sum, Midæque in sepulcro posita-sum.
      Quoad et aqua fluet, et altæ arbores virescent,
      solque oriens lucebit, splendidaque luna,
      et fluvii labentur, æstuabitque mare:
   5  hoc-ipso in-loco manens, lacrimoso in tumulo,
      narrabo prætereuntibus, Midas quod hic sepultus-est.



                             IV. AD CYMÆOS.

   1    Cui me fato fecit pater Jupiter ut-inciderem,
      infantem venerandæ in genubus matris _me_ nutriens!
      quam olim munierunt consilio Jovis ægidem-tenentis
      populi Phriconis, velocium vectores equorum,
   5  fortes, devorantis ignis _simili_ cernentes Marte,
      Æoliam Smyrnam, mari-vicinam, ponto-concussam,
      per quam pellucida labitur aqua sacri Meletis.
      Inde profectæ filiæ Jovis, pulcræ puellæ
      volebant celebrare sacram terram et civitatem virorum:
  10  at illi repudiabant divinam vocem, loquelam cantus,
      _præ_ dementia. Horum quidem perpessus aliquis cogitet rursus,
      quod ipsis opprobrio meam molitus-est malam-sortem.
      Fortunam autem ego, quam mihi deus destinavit nascenti,
      sustinebo, negata _mihi_ ferens forti animo;
  15  nec-vero omnino mea cara membra manere sacris in viis
      Cymes cupiunt, magnus tamen me animus impellit
      populum ad externum ire, debilis licet sim.



                           V. AD THESTORIDEN.

        Thestoride, mortalibus quum-multa-sint obscura,
      nihil tamen obscurius est _ipsa_ mente mortalium.



                              VI. NEPTUNO.

   1    Audi, Neptune validissime, terræ-concussor,
      lato imperans ac divino Heliconi:
      da auram secundam, et felicem reditum videre
      nautis, qui navis deductores ac gubernatores sunt.
   5  Da vero _etiam_ ad radices præcipitis Mimantis
      me venientem, verecundis hominibus et justis incidere:
      virumque _eum_ ulciscar, qui meam mentem decipiens
      læserit Jovem hospitalem, hospitalemque mensam.



                        VII. IN URBEM ERYTHRÆAM.

        Veneranda terra, munifica, largitrix suavium divitiarum,
      ut tu aliis quidem hominibus profunda (_fertilis_) contigisti,
      aliis autem sterilis et aspera, quibus _quidem_ irasceris.



                            VIII. AD NAUTAS.

        Nautæ marivagi, invisæ similes Noxæ,
      timidis mergis male-æmulam vitam habentes,
      reveremini hospitalis Jovis numen, alte-dominantis:
      gravis enim _est_ ultio hospitalis Jovis quisquis _eum_ læserit.



                             IX. AD EOSDEM.

        Vos, o hospites, ventus corripuit adversus veniens:
      sed etiam nunc _me_ recipite, et navigatio erit vobis.



                             X. IN PICEAM.

        Alia quædam te, picea, _arbor_ meliorem fructum fundit
      Idæ in verticibus cum-multis vallibus, ventosæ.
      Ibi ferrum Martis terrestribus hominibus
      erit, quum primum eam Cebrenii viri tenebunt.



                       XI. AD GLAUCUM CAPRARIUM.

        Glauce, pecudum curator, dictum aliquod tibi in animo ponam:
      primum canibus _memento_ victum ad aulæ januas
      dare: sic enim satius _est._ Nam is (_canis_) et primus audit
      hominem accedentem, et in septa bestiam intrantem.



                      XII. IN SACERDOTEM IN SAMO.

        Audi me precantem, juvenes-alens _Apollo,_ da autem mulierem
      hanc juvenum renuere amores et lectum:
      verum ea delectetur cum-canis senibus,
      quorum vigor fractus-est, animus tamen appetit.



                       XIII. IN DOMUM TRIBULIUM.

   1    Viri quidem decus _sunt_ liberi, urbis autem turres,
      equi porro campi ornatus, et naves, maris:
      divitiæ vero exornant domum: sed augusti _sunt_ reges,
      quum-sedent in foro, decus civibus spectatu;
   5  lucente vero igne augustior _est_ domus aspectu.
      [die hiberno, quando nives-fundit Saturnius.]



                        XIV. CAMINUS SIVE TESTA.

   1    Si mihi dabitis mercedem, canam, o figuli:
      huc-ades, age, Minerva, et tuere manu caminum:
      pulcre autem incalescant pocula,[TR1] et omnia canistra,
      torreanturque pulcre, et magno pretio potiantur,
   5  multa quidem in foro vendita, multa autem in-viis,
      multumque lucrentur _ipsi:_ nobis vero _contingat,_ ut iis
          cantemus.
      At si ad impudentiam versi mendacia concinnetis,
      tum vero convocabo fornaci vastatores,
      Syntriba pariter Smaragumque, et Asbetum, et Sabacten,
  10  Omodamumque, qui huic arti mala plurima afferat.
      Vasta igni porticum et domos; unaque caminus
      totus conteratur, testis multum plorantibus.
      Ut malæ equinæ crepant, _sic_ crepet caminus,
      omnis intra se testas comminuens.
  15  Huc-ades et Solis filia, venenis-dives Circe,
      dira venena sparge, ac perde ipsosque et opera _eorum._
      Huc et _tu,_ Chiron, ducito multos Centauros,
      quique Herculis manus effugerunt, quique perierunt:
      male tundant hæc opera, concidatque caminus,
  20  ipsi autem plorantes videant facta mala:
      _ego_ vero lætabor conspiciens ipsorum infelicem artem.
      Qui autem se-inclinaverit _in fornacem inspecturus,_ igne hujus
          tota facies
      aduratur, ut omnes discant recta facere.



                             XV. IRESIONE.

   1    Domum adivimus viri opulenti,
      qui multum potest, multumque superbit dives usque.
      Ipsæ patescite, fores: divitæ enim intrabunt
      multæ, cumque divitiis etiam lætitia florens,
   5  et pax bona: omnia autem vasa plena fiant,
      ac turgida semper in mactram irrepat maza.
      [Nunc quidem hordeacam pulcram sesamussam....]
      Filii autem uxor carpento vehetur vobis,
      mulique portabunt _eam_ veloces ad hanc domum;
  10  ipsa vero telam texat electro insistens.
      Redibo tibi, redibo quotannis, ut hirundo.
      Sto in vestibulo, nuda pedibus: verum affer cito.
      ....................
      Quod si quid dederis, _bene est;_ sin minus, non stabimus:
      non enim cohabitatum huc venimus.



                           XVI. PISCATORIBUS.

      HOMERUS.

      Viri ex Arcadia piscatores, num habemus aliquid?

      PISCATORES.

      Quæcunque cepimus, relinquimus; quæ non cepimus, auferimus.

      HOMERUS.

      Talium enim parentum e sanguine prognati-estis,
      nec agris-divitum, nec pecorum greges pascentium.



                          IN HOMERI SEPULCRUM.

        Hic sacrum caput terra abscondit,
      virorum heroum cantorem, divinum Homerum.



                              EX MARGITE.

      Multa sciebat opera, sed male sciebat omnia.

        Plato, _Alcib._ II, p. 147, B.

      Hunc neque fossorem dii fecerant, neque aratorem;
      neque in-alia ulla-re institutum; sed omni carebat arte.

        Clem. Al. _Strom._ I, p. 281.

      Musarum famulus et longe-jaculantis Apollinis.

        _Schol._ Aristoph. Pac. 914.


 [TR1] "popula" -> "pocula" (according to an 1853-edition)



                                 FINIS.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae - Pars Tertia: Hymni" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home