Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Hesiodi Carmina
Author: Hesiod
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Hesiodi Carmina" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                            HESIODI CARMINA.



                               PARISIIS,

                     EDITORE AMBROSIO FIRMIN DIDOT,

                  INSTITUTI REGII FRANCIÆ TYPOGRAPHO,

                             VIA JACOB, 56.



                              M DCCC XLI.


                        -----------------------



                          Transcriber's Note:

For the creation of this e-book the following text has been used:

"Hesiodi Carmina. Graece et Latine cum Indicibus Nominum et Rerum"
    (Parisiis, Editore Ambrosio Firmin Didot, 1841) for the extract
    from the _Præfatio_ and the Latin text.

All changes applied by the Transcriber to the Latin text are explained
in the footnotes marked as "[TR1]", "[TR2]", etc. Footnotes not marked
by a preceding "TR" belong to the original text.

Excerpt from the _Præfatio:_

  Gœttlingianus HESIODI textus quinquaginta emendationes in Theogonia,
  viginti quinque in Scuto Herculis a nobis receptas egregiæ Hermanni
  recensioni debet. Quum de prisca Theogoniæ forma hodiernæque origine
  nihil constet,[1] versus longioresve locos transponere, quomodo
  Hermannus hic illic faciendum docet, ausi non sumus, sed satis habuimus
  uncis includere, quæ, quo loco hodie leguntur, carminis tenorem
  interrumpunt, sive dispositionis hodierna antiquioris, sive variarum
  recensionum, sive interpolationum vestigia sint. Quod ad Scutum
  attinet, lectores ad egregiam Hermanni disputationem de triplici huius
  poematis recensione remittamus oportet. Carminis enim intellectui
  commodoque legentium male consultum fuisset, si nulla addita
  adnotatione textum dispositioni a viro doctissimo propositæ adaptare
  voluissemus.[2] De tertii, quod superest, poematis Hesiodei natura
  Lehrsius frater dilectus _Quæstionum epicarum_ a. 1837 editarum
  dissertatione tertia novam exposuit sententiam, quæ, quamvis minus
  probata a nonnullis, maxime tamen idoneum harum rerum iudicem nacta est
  defensorem.[3] In nostra editione singulas facile agnosces sententias,
  quas Lehrsius non nisi propter verborum quorundam similitudinem
  interpositas cum reliquo carmine vix cohærere demonstrat. Quæ idem
  interpolata esse iudicat, uncis inclusimus; quæ e variis recensionibus
  manasse vult, indicare non licuit. Multas lectiones in recensione
  textus Gœttlingiani ab Hermanno commendatas in nostrum Operum et Dierum
  textum nova hac ratione dispositum introduci non potuisse apparet.

  [...]

  In _interpretationibus latinis,_ quas nostris poetis addidimus,
  elegantiam frustra quæres, quum græca, quantum fieri potuit, ad verbum
  reddere statuerimus, quo consilio in Hesiodo magis etiam stetimus quam
  in reliquis auctoribus. Priorum versionum, quæ earum natura erat, modo
  plura, modo pauciora, interdum nulla reperies vestigia. Tzetzen etiam
  interpretatione donavimus, non quo operæ pretium esse putaremus, hunc
  laborem in poetillam impendere, sed ut æquabilitatis legem editioni
  nostræ præscriptam observemus.

  [...]

  Iam lectores harum rerum periti operam nostram benigne iudicent,
  reliqui iudicio abstineant velimus, valere iubemus omnes.

  Parisiis, Kalendis Decembribus a. MDCCCXXXIX.


[1] Mützellius, quem in his studiis totum esse viri docti non
ignorant, in recensione libelli, in quo Sœtbeerus quidam sua
Gruppiique somnia de primigenia Theogoniæ specie publici juris
fecit (Zimmerm. ephemm. a. 1838, num. 10 sqq.), philologiæ
hodiernæ vires difficultati hujus quæstionis pares esse negat.
[2] Versum 144, qualem in una trium illarum recensionum fuisse
Hermannus vult, textui suo loco subiunximus.
[3] Hermannum, qui in Jahnii annalibus philologiæ hunc librum
atque illam præsertim dissertationem iudicavit. Aliud de eadem
dissertatione iudicium in Zimmermanni ephemm. (a. 1836, pag. 1006
sqq.) sub calce recensionis, quam Iulius Cæsar de illo Sœtbeeri
opusculo scripsit, nos legere meminimus.


                        -----------------------


                           Table of Contents.

Theogonia.

Scutum Herculis.

Opera et Dies.


                        -----------------------


                               THEOGONIA.

    1     A Musis Heliconiadibus incipiamus canere,
        quæ Heliconis habitant montem magnumque divinumque,
        atque circa fontem nigrum pedibus teneris
        saltant, et aram præpotentis Saturnii,
    5   atque ablutæ tenerum corpus aqua Permessi,
        aut Hippocrenes, aut Olmii sacri,
        summo in-Helicone choreas ducebant
        pulchras, amabiles; tripudiabant vero pedibus:
        Inde concitatæ, velatæ aere multo,
   10   noctu incedebant, perpulchram vocem emittentes,
        celebrantes Jovemque ægida-tenentem et venerandam Junonem
        argivam, aureis calceamentis incedentem:
        filiamque ægida-tenentis Jovis, cæruleis-oculis Minervam,
        Phœbumque Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem,
   15   atque Neptunum terram-continentem, terram-moventem,
        et Themin venerandam, et pætis-oculis Venerem,
        Hebenque aurea-corona, formosamque Dionen,
        [Auroramque, Solemque magnum, splendidamque Lunam,]
        Latonamque, Japetumque et Saturnum versipellem,
   20   Terramque, Oceanumque vastum et Noctem atram,
        aliorumqe immortialium sacrum genus semper existentium:
        quæ olim Hesiodum pulchrum docuerunt carmen,
        agnos pascentem Helicone sub divino.
        Hoc autem me primum Deæ sermone compellarunt,
   25   Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis:

          Pastores agrestes, mala probra, ventres solum,
        scimus falsa multa dicere veris similia:
        scimus autem, quando voluerimus, vera loqui.

          Sic dixerunt filiæ Jovis magni veridicæ,
   30   et mihi sceptrum dederunt, lauri perviridis ramum,
        ut-decerperem, mirandum. Inspirarunt autem mihi vocem
        divinam, ut canerem futuraque præteritaque.
        Et me jubebant celebrare beatorum genus sempiternorum,
        se vero ipsas primo et postremo semper canere.
   35   Sed quo mihi hæc circa quercum aut circa petram?

          O tu, a Musis ordiamur, quæ Jovi patri
        canendo oblectant magnum animum in Olympo,
        memorantes præsentiaque futuraque præteritaque,
        voce concinentes. Earum vero indefessa fluit vox
   40   ab ore suavis. Ridet autem domus patris
        Jovis valde-tonantis, Dearum voce liliacea
        dispersa. Resonat vero vertex nivosi Olympi,
        domusque immortalium. Hæ vero immortalem vocem emittentes,
        deorum genus venerandorum primo celebrant cantilena
   45   ab exordio, quos Tellus et Cœlum latum genuerunt,
        quique ex his prognati-sunt Dii, datores bonorum.
        Secundo etiam Jovem, Deorum patrem atque etiam hominum,
        Incipientesque celebrant Deæ finiuntque carmine _celebrare,_
        quam præstantissimus sit Deorum imperioque maximus.
   50   Porro autem hominumque genus fortiumque gigantum
        celebrantes oblectant Jovis mentem in Olympo
        Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-habentis:
        quas in Pieria Saturnio peperit patri mista
        Mnemosyne, arvis Eleutheris imperans,
   55   oblivionemque malorum solatiumque curarum.
        Novem enim cum-ea noctes mistus-est prudens Jupiter,
        seorsim ab immortalibus, sacrum lectum conscendens.
        Sed cum jam annus esset, circumvolverentur vero tempestates,
        mensibus exactis, diesque multi transacti essent,
   60   ipsa peperit novem filias concordes, quibus carmen
        curæ-est, in pectoribus securum animum habentibus,
        [paululum a summo vertice nivosi Olympi,
        ubi ipsis splendidique chori et ædes pulchræ.
        Juxta vero eas Gratiæque et Cupido domos habitant,]
   65   in conviviis: amabilem autem per os vocem emittentes,
        canunt omniumque leges et mores venerandos
        immortalium celebrant, amabilem vocem emittentes.
        Illæ tum ibant ad Olympum exsultantes voce pulchra,
        immortali cantilena: circum vero resonabat terra atra
   70   canentibus: jucundus vero a pedibus strepitus excitabatur,
        euntium patrem ad suum. Is autem in cœlo regnat,
        ipse habens tonitru atque ardens fulmen,
        vi superato patre Saturno. Bene autem singula
        immortalibus disposuit simul, et ordinavit honores.

   75     Hæc sane Musæ canebant, cœlestes domos incolentes:
        Novem filiæ magno e Jove prognatæ:
        Clioque Euterpeque Thaliaque Melpomeneque,
        Terpsichoreque Eratoque, Polymniaque Uraniaque,
        Calliopeque: hæc autem præstantissima est omnium.
   80   Hæc enim et reges venerandos comitatur.
        Quemcunque honorarunt Jovis filiæ magni,
        nascentemque adspexerunt a-Jove-nutritorum regum,
        huic quidem super linguam dulcem fundunt rorem,
        hujus vero verba ex ore fluunt suavia: at sane populi
   85   omnes ipsum respiciunt, reddentem jus
        rectis judiciis. Hic autem secure concionabundus
        statim etiam magnam contentionem scite dirimebat.
        Propterea enim reges prudentes _sunt,_ ut populis
        læsis in-foro integras res restituant
   90   facile, mollibus alloquentes verbis.
        Incedentem vero per urbem, tanquam Deum, venerantur
        reverentia blanda: eminet vero inter congregatos.
        Taleque Musarum sanctum munus hominibus.
        A Musis enim et eminus-feriente Apolline
   95   viri cantores sunt super terram et citharœdi,
        ex Jove vero reges. Ille vero beatus, quemcunque Musæ
        amant: suavis ei ab ore fluit vox.
        Si quis enim vel luctum habens recens-afflicto animo
        tristetur, animo dolens, sed cantor
  100   Musarum famulus gloriam priscorum hominum
        celebraverit beatosque Deos, qui Olympum incolunt;
        statim hic sollicitudinem obliviscitur, nec quicquam dolorum
        meminit: cito vere deflexerunt _eos_ dona Dearum.

          Salvete, natæ Jovis, date vero amabilem cantilenam.
  105   [Celebrate autem immortalium sacrum genus, semper
            exsistentium,
        qui tellure prognati sunt et cœlo stellato,
        nocteque caliginosa, quosque salsus nutrivit pontus.]
        Dicite autem, quomodo primum Dii et terra facti-sint
        et flumina et pontus immensus, æstu furens,
  110   astraque fulgentia et cœlum latum superne:
        et qui ex his nati sunt Dii, datores bonorum,
        utque opes diviserint et quomodo honores distinxerint,
        atque etiam quomodo primum multicavum tenuerint Olympum:
        hæc mihi dicite, Musæ, celestes domos inhabitantes,
  115   ab initio, et dicite quidnam primum fuerit illorum.

          Igitur primum quidem Chaos fuit, ac deinde
        Tellus lato-pectore, omnium sedes tuta semper
        [immortalium, qui tenent juga nivosi Olympi,]
        Tartaraque tenebricosa in-recessu terræ spatiosæ:
  120   atque Amor, qui pulcherrimus inter immortales Deos,
        solvens-curas omniumque Deorum omniumque hominum,
        domat in pectoribus animum et prudens consilium.
        Ex Chao vero Erebusque nigraque Nox editi-sunt.
        Ex Nocte porro Ætherque et Dies prognati-sunt:
  125   quos peperit, ubi-conceperat, Erebo concubitu mista.
        Tellus vero primum quidem genuit æqualem sibi
        Cœlum stellatum, ut ipsam totam circumtegat,
        ut esset beatis Diis sedes tuta semper.
        Genuit vero Montes altos, Dearum grata domicilia
  130   Nympharum, quæ habitant per montes saltuosos.
        Atque etiam infrugiferum pelagus peperit æstu furens,
        Pontum, absque amore suavi: sed deinde
        Cœlo concumbens, peperit Oceanum profundis-vorticibus,
        Cœumque Criumque, Hyperionemque Japetumque,
  135   Theamque Rheamque, Theminque Mnemosynenque,
        Phœbenque aurea-corona, Tethynque amabilem.
        Hos vero post natu-minimus natus-est Saturnus versutus,
        sævissimus inter-liberos: floridum autem oderat parentem.
        Vero etiam genuit Cyclopes superbum cor habentes,
  140   Brontenque Steropenque et Argen forti-animo,
        qui Jovi et tonitru dederunt et fabricarunt fulmen.
        Hi autem sane cæterum quidem Diis similes erant,
        unus vero oculus media positus-erat in-fronte.
        [Hi vero ex immortalibus mortales evaserunt loquentes:
        Cyclopes vero nomen erat impositum, eo quod ipsorum
  145   orbiculatus oculus unus inerat fronti:]
        roburque ac vires et variæ-artes erant in operibus.
        Alii vero etiam e Tellureque et Cœlo prognati-sunt
        tres filii magnique et prævalidi, nefandi,
        Cottusque Briareusque Gyasque, superba proles.
  150   Quorum centum quidem manus ab humeris prorumpebant
        inaccessæ, capita vero unicuique quinquaginta
        ex humeris prognata-erant super robustos artus.
        Robur autem inaccessum, validum, ingenti in statura.
        Quotquot enim Tellureque et Cœlo procreati-sunt,
  155   potentissimi _sunt_ filiorum, a-suo vero infestabantur parente
        ab initio. Et horum quidem ut quisque primum nascebatur,
        omnes occultabat, et in lucem non emittebat,
        Terræ in latebris malo autem oblectabatur opere
        Cœlus, ipsa vero intus ingemiscebat Terra vasta,
  160   referta: dolosam veor mala excogitavit artem.
        Statim vero procreans genus cani ferri
        fabricavit magnam falcem et edixit liberis caris.
        Dixit autem animum-addens, suo mœrens corde:

          Filii mei et patris nefarii, si volueritis
  165   parere, patris malam ulciscemur contumeliam
        vestri. Prior enim indigna machinatus-est opera.

          Sic dixit: illos vero sane omnes invasit metus, neque
            quisque eorum
        locutus-est. Confirmato-animo tamen magnus Saturnus versutus
        rursus verbis compellavit matrem venerandam:

  170     Mater, ego hoc certe in-me-recipiens peragam
        facinus, quoniam patrem detestabilem nihil curo
        nostrum. Prior enim indigna machinatus-est opera.

          Sic dixit: gavisa-est autem valde animo Tellus ingens.
        Collocavit autem ipsum celans in-insidiis: indidit vero manui
  175   harpen asperis-dentibus: dolum autem suppeditavit omnem.
        Venit autem Noctem inducens magnus Cœlus: circum vero Telluri
        cupiens amoris incumbebat, et sane extensus-est
        undique: ex insidiis autem filius petiit manu
        sinistra, dextra vero immanem cepit harpen,
  180   longam, asperis-dentibus, suique genitalia patris
        festinanter demessuit, retro autem jecit ut-ferrentur
        pone. Illa quidem non incassum effugerunt manu:
        quotquot enim guttæ proruperunt cruentæ,
        omnes suscepit Terra: inversis autem annis,
  185   produxit Erinnyasque validas magnosque Gigantes
        armis nitentes, longas hastas manibus tenentes:
        Nymphasque, quas Melias vocant super immensam terram.
        Genitalia autem ut prius resecta ferro
        projecerat ex Epiro in pontum undosum,
  190   sic ferebantur per pelagus longo tempore: circumcirca vero
            alba
        spuma ab immortali corpore oriebatur: in ea autem puella
        innutrita est: primum vero ad-Cythera divina
        vehebatur, inde tum circumfluam pervenit ad-Cyprum.
        Prodiit vero veneranda formosa Dea, circum vero herba
  195   pedibus sub mollibus crescebat: ipsam autem Aphroditen
        spumigenamque Deam et pulchre-coronatam Cytheream
        nominant Diique et homines, quia in spuma
        nutrita-fuit: at Cytheream, quod appulit Cythera:
        Cyprigenam vero, quod nata-est undosa in Cypro:
  200   atque amantem-genitalia, quod e genitalibus emersit.
        Hanc vero Amor comitatus-est, et Cupido sequebatur pulcher,
        natam primum Deorumque ad cœtum euntem.
        Hunc vero ab initio honorem habet, atque sortita-est
        sortem inter homines et immortales Deos,
  205   virgineasque confabulationes risusque fallaciasque
        oblectationemque suavem amoremque blanditiamque.

          Illos vero pater Titanas cognomento vocabat,
        filios objurgans magnus Cœlus, quos genuit ipse.
        Dictitabat autem _eos_ tendentes-_manus_ protervia magnum
            patrasse
  210   facinus, cujus deinceps ultio in-posterum futura-sit.

          Nox vero peperit odiosumque Fatum et Parcam atram,
        et Mortem: peperit vero Somnum: peperit vero agmen Somniorum:
        nemini concumbens Dea peperit Nox obscura.
        Deinde etiam Momum et Ærumnam dolore-plenam,
  215   Hesperidesque, quibus mala trans inclytum Oceanum
        aurea pulchra curæ-sunt, ferentesque arbores fructum:
        [et Parcas et fatales-Deas genuit inexorabiles,
        Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ mortalibus
        nascentibus dant habendum bonumque malumque,
  220   et quæ hominumque Deorumque delicta persequuntur,
        neque unquam deponunt Deæ vehementem iram,
        priusquam ab illo sumserint gravem pœnam, quisquis peccarit.]
        Peperit autem et Nemesin, cladem mortalibus hominibus,
        Nox perniciosa; post hanc vero Fraudem enixa-est et Concubitum
  225   Seniumque perniciosum, et Contentionem peperit pertinacem.

          At Contentio odiosa peperit quidem Laborem molestum,
        Oblivionemque Famemque et Dolores lacrimabiles,
        Pugnasque Cædesque Prœliaque Stragesque virorum,
        Jurgiaque mendacesque Sermones Disceptationesque,
  230   legum-contemtum Noxamque, familiares inter-se,
        Jusjurandumque, quod sane plurimum terrestres homines
        lædit, quando quispiam volens perjurium juraverit.

          Nereum vero veracem et ingenuum genuit Pontus,
        maximum-natu filiorum: sed vocant senem,
  235   eo quod verusque et placidus: nec legum
        obliviscitur, sed justa et moderata judicia novit;
        rursum vero etiam Thaumantem magnum et fortem Phorcyn,
        Terræ commistus, et Ceto formosis-genis
        Eurybiamque, adamantis in pectore animum habentem.

  240     Ex-Nereo autem prognatæ sunt peramabiles filiæ Dearum
        Ponto in infructuoso, et e-Doride pulcra,
        filia[TR1] Oceani, ultimi fluvii,
        Protoque Eucrateque, Saoque Amphitriteque,
        Eudoraque Thetisque, Galeneque Glauceque,
  245   Cymothoë, Spioque, Toëque Haliaque amabilis
        et Melita gratiosa et Eulimene et Agave,
        Pasitheaque Eratoque, et Eunice roseis-brachiis,
        Dotoque Protoque, Pherusaque Dynameneque,
        Nesæaque et Actæa et Protomedia,
  250   Doris et Panopia et formosa Galatea,
        Hippothoëque amabalis et Hipponoë roseis-brachiis,
        Cymodoceque, quæ fluctus in obscuro ponto
        flatusque divinorum ventorum una-cum Cymatolege
        facile mitigat et _cum_ Amphitrite pulcris-talis,
  255   Cymoque, Ejoneque, pulchreque-coronata Halimede,
        Glauconomeque hilaris et Pontoporia,
        Liagoreque et Evagore et Laomedia,
        Polynomeque et Autonoë et Lysianasse
        Evarneque, indole grata et specie inculpata,
  260   et Psamathe, decora corpore, divaque Menippe,
        Nesoque Eupompeque, Themistoque Pronoëque,
        Nemertesque, quæ patris habet mentem immortalis.
        Hæ quidem ex-Nereo inculpato procreatæ-sunt
        filiæ quinquaginta, inculpata opera callentes.

  265     Thaumas vero Oceani profundiflui filiam
        duxit Electram: hæc autem celerem peperit Irim,
        pulchricomasque Harpyias, Aëlloque Ocypetenque,
        quæ sane ventorum flamina et aves una comitantur
        pernicibus alis: similes-tempori enim volitant.

  270     Phorco vero dein Ceto Græas peperit formosas
        a partu canas, quas inde Græas vocant
        immortalesque Dii humique incedentes homines,
        Perphredoque pulchro-peplo, Enyoque croceo-peplo,
        Gorgonesque, quæ habitant trans celebrem Oceanum,
  275   in-extrema-parte ad noctem, ubi Hesperides argutæ,
        Sthenoque Euryaleque Medusaque gravia perpessa.
        Illa quidem erat mortalis, hæ autem immortales et senii
            expertes
        duæ: cum una vero concubuit cærulea-cæsarie Neptunus
        in molli prato et floribus vernis.
  280   Ejus autem quum jam Perseus caput amputasset,
        exsiluit Chrysaorque magnus et Pegasus equus.
        Huic quidem cognomen erat, quoniam Oceani apud fontes
        natus-erat, ille vero ensem aureum tenebat manibus suis.
        Et-ille quidem cum-avolasset, relicta terra matre pecorum,
  285   pervenit ad immortales: Jovis vero in domo habitat,
        tonitruque fulgurque ferens Jovi prudenti.

          Chrysaor autem genuit tricipitem Geryonem,
        mistus Calliroæ filiæ nobilis Oceani.
        Illum quidem armis-exuit vis Herculea,
  290   boves apud flexipedes circumflua in Erythia:
        die illo, ubi boves egit latas-frontes-habentes
        Tirynthia in sacram, trajecto Oceano
        Orthroque interfecto et bubulco Eurytione,
        stabulo in obscuro, trans inclytum Oceanum.

  295     Ipsam autem peperit aliud monstrum, intractabile, nihil
            simile,
        mortalibus hominibus neque immortalibus Diis,
        specu in concavo, divinam infracto-animo Echidnam:
        dimidam quidem nympham nigris-oculis, pulcris-genis,
        dimidiam contra ingentem serpentem, horrendumque magnumque,
  300   [varium, crudivorum, divinæ sub cavernis terræ.
        Illic vero ei specus est in-imo cava sub petra,
        procul ab immortalibusque Diis mortalibusque hominibus:
        ibi sane ei destinarunt Dii inclytas domos incolere.]
        At coercebatur apud Arimos sub terra misera Echidna,
  305   immortalis nympha et senii-expers diebus omnibus.

          Huic vero Typhaonem aiunt mistum-esse concubitu,
        vehementemque violentumque ventum, nigris-oculis puellæ:
        ea vero gravida-facta peperit truces liberos:
        Orthrum quidem primo canem peperit Geryoni.
  310   Secundo iterum edidit-partu intractabilem, haud effabilem
        Cerberum, crudivorum, Plutonis canem ænea-voce,
        quinquaginta-capitum, impudentemque fortemque.
        Tertio Hydram rursus genuit perniciosa scientem,
        Lernæam, quam enutrivit Dea albis-ulnis Juno,
  315   implacabiliter irascens robori Herculeo.
        Atque eam quidem Jovis filius occidit sævo ferro
        Amphitryoniades cum bellicoso Jolao,
        Hercules, ex-consiliis Mineræ prædatricis.
        Illa vero Chimæram peperit, spirantem inexpugnabilem ignem,
  320   trucemque magnamque, perniciemque validamque.
        Hujus autem erant tria capita: unum quidem terribilis leonis,
        alterum capellæ, tertium vero serpentis, robusti draconis.
        [Ante leo, pone vero draco, in-medio autem capra,
        horrende efflans ignis vim ardentis.]
  325   hanc quidem Pegasus occidit et strenuus Bellerophontes.
        At ea sane Sphingem perniciosam peperit, Cadmeis perniciem,
        ab-Orthro compressa, Nemeaeumque leonem,
        quem sane Juno cum-enutravisset, Jovis veneranda uxor,
        in arvis collocavit Nemeæ, cladem hominibus.
  330   ibi sane hic commorans damno-afficiebat genera hominum,
        dominans Treto Nemeæ _monte_ atque Apesanti:
        sed ipsum vis domuit roboris Herculei.

          Ceto vero minimum-natu cum-Phorcyne concubitu mista
        peperit sævum serpentem, qui obscuræ in-latibulis terræ
  335   finibus in amplis aurea mala custodit.

          Hæc quidem Cetus et Phorcynis soboles est.



                        -----------------------

          Tethys autem Oceano Flumina peperit vorticosa,
        Nilumque Alpheumque et Eridanum profundis-vorticibus,
        Strymonem, Mæandrumque et Istrum pulchrifluum,
  340   Phasinque Rhesumque, Acheloum argenteis-vorticibus
        Nessumque, Rhodiumque Haliacmonemque, Heptaporumque
        Granicumque et Æsepum, divumque Simoënta,
        Peneumque et Hermum, amœneque-fluentem Caïcum,
        Sangariumque magnum, Ladonemque Partheniumque,
  345   Evenumque et Ardescum, divumque Scamandrum.

          Peperit autem filiarum sacrum genus, quæ per terram
        viros tondent, cum Apolline rege,
        et Fluminibus: hanc vero a Jove sortem habent,
        Pithoque Admeteque, Jantheque Electraque,
  350   Dorisque Prymnoque et Urania Deæ-similis,
        Hippoque Clymeneque, Rhodiaque Calliroëque,
        Zeuxoque Clytieque, Idyiaque Pasithoëque,
        Plexaureque Galaxaureque, amabilisque Dione
        Melobosisque, Thoëque et formosa Polydora,
  355   Cerceïsque indole amabilis, Plutoque magnis-oculis,
        Perseisque Janiraque, Acasteque Xantheque,
        Petraeaque amabilis, Menestoque Europaque,
        Metisque Eurynomeque, Telestoque croceo-peplo
        Chyreisque, Asiaque et amabilis Calypso,
  360   Eudoreque, Tycheque et Amphiro Ocyroëque,
        et Styx, quæ sane ipsarum excellentissima est omnium.
        Hæ vero Oceano et Thetye prognatæ-sunt,
        majores-natu filiæ. Multæ quidem sunt et aliæ.
        Ter mille enim sunt teneris-malleolis Oceanitides,
  365   quæ sane multum-dispersæ terram et profunditates lacus
        undique pariter obeunt, Dearum splendida proles.
        Tot vero etiam alii fluvii cum-strepitu fluentes,
        filii Oceani, quos peperit veneranda Tethys:
        quorum nomina difficile _est_ omnium mortalem virum proloqui,
  370   sed singuli noverunt, quicumque circum-habitant.

          Thia autem Solemque magnum lucidamque Lunam
        Auroramque, quæ omnibus terrestribus lumen-præbet
        immortalibusque Diis, qui cœlum latum tenent,
        peperit, compressa Hyperionis in concubitu.

  375     Crio autem Eurybia peperit in concubitu mista,
        Astræumque magnum Pallantemque diva Dearum,[TR2]
        Persenque, qui omni eminebat peritia.

          Astræo vero Aurora ventos peperit validos,
        Argesten, Zephyrum, Boreamque velocem-viatorem
  380   et Notum, in concubitu Dea cum-Deo congressa.
        Post hos vero Aurora stellam peperit Luciferum mane-genita,
        astraque fulgentia, quibus cœlum cinctum-est.

          Styx vero peperit Oceani filia, Pallanti mista,
        Zelum et Nicen pulcris-malleolis, in ædibus;
  385   et Robur atque Vim, præclaros peperit filios,
        quorum non est seorsim a-Jove domus, neque ulla sedes,
        nec via, quin illis Deus præeat,
        sed semper prope Jovem graviter-tonantem sedent.
        Sic enim consuluit Styx, incorruptibilis Oceanitis,
  390   die illo, quando omnes Olympius fulgurator
        immortales vocavit Deos ad latum Olympum:
        dixit autem, quisquis una secum Deorum, contra-Titanas pugnet,
        nulli _se_ ademturum præmia, sed honorem quemque
        habiturum, quem antea inter immortales Deos.
  395   Illum vero dixit, qui honoris-expers _fuerit_ sub Saturno et
            immunis,
        ad honores ac præmia _se_ provecturum, ut æquum est.
        Venit autem sane prima Styx incorruptibilis in-Olympum
        cum suis filiis sui per consilia patris.
        Eam vero Jupiter honoravit, eximiaque dona dedit.
  400   Ipsam enim quidem constituit, Deorum magnum ut-sit
            jusjurandum,
        filii autem diebus omnibus sui inquilini ut-sint.
        Similiter vero omnibus continuo, sicuti pollicitus-erat,
        perfecit: ipse autem prævalet atque imperat.

          Phœbe vero etiam Cœi perjucundum venit ad torum;
  405   gravida-facta autem deinde Dea Dei in concubitu,
        Latonam cæruleo-peplo peperit, blandam semper,
        mitem hominibus atque immortalibus Diis,
        [blandam ab initio, suavissimam in Olympo.]
        Peperit vero Asteriam claram, quam olim Perses
  410   duxit in amplam domum, sua ut-vocaretur uxor.


                        -----------------------


        [Illa autem gravida-facta Hecaten peperit, quam præ omnibus
        Jupiter Saturnius honoravit: dedit vero ei splendida dona,
        potestatem ut-habeat terræque et infructuosi maris.
        Ea autem etiam stellato sub cœlo sortita-est honorem,
  415   immortalibusque Diis honorata est maxime.
        [Etenim nunc, quando alicubi aliquis terrestrium hominum
        faciens sacra pulchra secundum ritum expiat,
        invocat Hecaten: ingensque eum sequitur honor
        facillime, cui benevola certe Dea suscipit preces:
  420   atque illi divitias largitur, quoniam facultas sane _ei_
            adest.]
        Quotquot enim Terra Cœloque prognati-sunt
        et honorem sorte-acceperunt, illorum habet sortem omnium,
        neque quidquam ei Saturnius per-vim-ademit, neque abstulit,
        quæcumque sortita-est Titanas inter priores Deos,
  425   sed habet, sicut primum ab initio facta-est distributio.
        Nec, quia unigenita _est_, minus Dea sortita-est honoris,
        [et potestatem in terraque et cœlo atque _in_ mari:]
        sed insuper etiam multo plus, quoniam Jupiter honorat eam.
        Cui vero vult, magnifice præsto-est atque _eum_ juvat:
  430   inque concione inter-homines eminet, quem voluerit:
        quando autem ad bellum exitiosum armantur
        viri, tum Dea adest, quibus voluerit,
        victoriam benevole ut-præbeat et laudem porrigat:
        inque judicio reges apud venerandos sedet:
  435   eximia vero etiam, quando viri in-certamine colluctantur,
        ibi dea et his præsto-est atque _eos_ juvat.
        Qui-vicerit vero virtute et robore, pulcrum præmium
        facile fert, gaudensque parentibus gloriam parat.
        Bona autem equitibus adesse, quibus voluerit:
  440   et his qui cæruleum _mare_ trajectu-difficile exercent:
        vota-faciunt vero Hecatæ, et valde-sonanti Neptuno.
        Facile etiam prædam inclyta Dea dedit copiosam;
        facile autem abstulit apparentem, volens animo.
        Bona item in stabulis cum Mercurio pecus ad-augendum;
  445   armentaque-boum gregesque magnos caprarum,
        gregesque lanigerarum ovium, animo certe volens,
        ex paucis copiosos-reddit et ex multis pauciores reddit.
        Ita sane etiam unigenita ex matre (exsistens)
        omnes inter immortales honorata-est muneribus.
  450   Fecit autem eam Saturnius altricem-juvenum, qui post eam
        oculis adspexerunt lumen multa-contuentis Auroræ.
        Sic ab initio nutrix puerorum _est_: hi igitur _sunt_ honores.


                        -----------------------


          Rhea autem compressa a-Saturno peperit illustres liberos,
        Vestam, Cererem, et Junonem aureis-calceamentis,
  455   fortemque Plutonem, qui sub terra domos incolit,
        immite cor habens, et valde-sonantem Neptunum,
        Jovemque sapientem, Deorum patrem atque etiam hominum,
        cujus etiam a tonitru concutitur lata terra.
        Et illos quidem deglutiebat Saturnus magnus, quicumque
  460   utero ex sacro matris ad genua venerat,
        hæc agitans, ne quis clarorum Cœli-filiorum
        alius inter immortales haberet regium decus.
        Adierat enim ex-Terraque et Cœlo stelligero,
        quod sibi fatale-esset suo a filio domari,
  465   quamvis robusto (exsistenti), Jovis magni per consilia:
        ideoque hic non vanam-speculationem habuit, sed insidias-
            struens
        filios suos devorabat: Rheam autem tenebat luctus gravis.
        Sed quando jam Jovem erat Deorum patrem atque etiam virorum
        paritura, tum tandem caris supplicabat parentibus
  470   suis, Terræque et Cœlo stellato,
        consilium ut-conferrent, quo-pacto clam pareret
        filium carum, ulcisceretur vero furias patris sui
        contra-filios, quos devoraverat ingens Saturnus versutus.
        Illi vero filiæ dilectæ bene quidem auscultarunt atque morem-
            gesserunt,
  475   et ei commemorarunt, quæcumque constitutum-esset fieri
        circa Saturnum regem et filium magnanimum.
        Miserunt autem in Lyctum, Cretæ in pinguem tractum
        cum minimum-natu filiorum esset paritura,
        Jovem magnum: hunc quidem sibi suscepit Terra vasta
  480   Creta in lata educandum enutriendumque.
        [Tum eum pervenit ferens celerem per noctem nigram,
        primum ad Lyctum: abscondit autem ipsum manibus prehensum
        antro in excelso, divinæ sub latebris terræ,
        Ægeo in monte, denso, silvoso.]
  485   Illi autem fasciis-involutum magnum lapidem in-manus-dedit
        Cœli-filio, præpotenti, Deorum priori regi:
        quem tum arreptum manibus suam condidit in-alvum
        miser, nec cogitavit animo, quod sibi in-posterum
        pro lapide suus filius invictus et securus
  490   superesset, qui ipsum mox esset vi et manibus domitum
        honore expulsurus, ipse vero inter immortales regnaturus.

          Celeriter autem deinde robur et splendida membra
        crescebant illius regis: inversis vero annis,
        Terræ consilio astuto circumventus,
  495   suam sobolem iterum emisit magnus Saturnus versutus,
        victus artibus vique filii sui.
        Primum vero evomuit lapidem, ultimo devoratum:
        hunc quidem Jupiter defixit in terram spatiosam
        Pytho in divina, sub amfractibus Parnassi,
  500   monumentum ut-sit in posterum, miraculum mortalibus hominibus.

          Solvit vero patruos perniciosis a vinculis
        Cœligenos, quos vinxerat pater ex-amentia:
        qui ipsi retulerunt gratiam beneficiorum,
        dederuntque tonitru atque candens fulmen
  505   et fulgur: antea vero immanis Terra _ea_ occultaverat:
        quibus confisus, mortalibus et immortalibus imperat.

          Puellam vero Japetus pulcris-malleolis Oceanidem
        duxit Clymenen et eundem lectum conscendit.
        Ipsa vero ei Atlantem magnanimum peperit filium:
  510   peperit præterea præclarum Menœtium atque Prometheum
        varium, versutum, amentemque Epimetheum,
        qui noxa ab-initio fuit hominibus inventoribus:
        primus enim sane Jovis fictam suscepit mulierem
        virginem. Flagitiosum vero Menœtium late-videns Jupiter
  515   in Erebum demisit feriens ardente fulmine,
        propter improbitatemque et fortitudinem insolentem.
        Atlas vero cœlum latum sustinet dura ex necessitate,
        finibus in terræ, e-regione Hesperidum argutarum,
        stans, capiteque et indefessis manibus.
  520   Hanc enim ipsi sortem destinavit prudens Jupiter.
        Ligavit vero indissolubilibus-compedibus Promethea versutum,
        vinculis duris mediam in columnam affigens.
        Et ei aquilam immisit expansis-alis: at hæc hepar
        comedebat immortale; id autem crescebat tantum ubique
  525   noctu, quantum toto die edisset extentis-alis avis.
        Hanc quidem sane Alcmenæ formosis-malleolis fortis filius
        Hercules occidit, malam vero pestem profligavit
        ab-Japetionida, et liberavit _eum_ ab ægritudine:
        non invito Jove Olympio in-alto-imperante,
  530   quo Herculis Thebis-geniti gloria esset
        major etiam quam antea super terram multos-pascentem.
        His igitur is venerabundus honorabat præclarum filium:
        quamvis iratus remisit iram, quam prius habuerat,
        eo-quod certasset consilio _cum_ præpotente Saturnio.
  535   Etenim quando disceptabant _inter se_ Dii mortalesque homines
        Meconæ, ibi tum magnum bovem volente animo
        divisum proposuit, Jovis mentem fallens.
        Hic enim carnesque et intestina cum pingui adipe
        in pelle deposuit, tegens ventre bubulo;
  540   illic rursum ossa alba bovis dolosa arte
        rite-disponens deposuit, tegens candida arvina.
        Jam tum ipsum allocutus-est pater hominumque Deorumque:

          Japetionida, omnium illustrissime regum,
        o amice, quam inique partitus-es portiones!

  545     Sic dixit _eum_ carpens Jupiter perpetua consilia sciens.
        Hunc vero vicissim allocutus-est Prometheus vafer,
        leniter arridens; dolosæ autem non obliviscebatur artis:

          Jupiter gloriosissime, maxime Deorum sempiternorum,
        harum elige utram tibi in pectoribus animus suadet.

  550     Dixit igitur dolosa-cogitans. Jupiter autem æterna consilia
            sciens[TR3]
        cognovit certe nec ignoravit dolum: mala autem spectabat animo
        hominibus mortalibus, quæ etiam perficienda erant.
        Manibus vero hic utrisque sustulit album adipem.
        [Irascebatur autem mente: ira vero ejus circumvenit animum,
  555   ut vidit ossa alba bovis _disposita_ dolosa arte.]
        Ex illo vero _tempore_ immortalibus super terram genera
            hominum
        adolent ossa alba odoratis in aris.
        Hunc autem valde indignatus allocutus-est nubicogus Jupiter:

          Japetionida super omnibus _rebus_ consilia sciens,
  560   o amice, nondum sane dolosæ oblitus-es artis.

          Sic dixit irascens Jupiter æterna consilia sciens:
        ex illo _tempore_ sane deinceps, doli memor semper,
        non dabat miseris ignis vim insatiabilis
        mortalibus hominibus, qui super terram habitant.
  565   Sed ipsum decepit egregius filius Japeti,
        furatus indomiti ignis eminus-apparentem splendorem
        in concava ferula: momordit vero sane intus-in animo
        Jovem in-alto-tonantem, et ad-iram commovit eum carum cor,
        ubi vidit inter-homines ignis procul-apparentem splendorem.
  570   Protinus autem pro igne struxit malum hominibus.
        E-terra enim conformavit perceleber Vulcanus
        virginis pudicæ simulacrum Saturnii per consilia.
        Cinxit vero et adornavit Dea lucidis-oculis Minerva
        candida veste: capiti vero calyptram
  575   artificiosam manibus imposuit, mirum visu:
        [circum vero ei serta, recens-florentis floribus herbæ
        amœna, imposuit capiti Pallas Minerva:]
        circum vero ei coronam auream caput posuit,
        quam ipse fecerat inclytus Vulcanus,
  580   elaborans manibus, gratificans Jovi patri.
        In hac autem artificiosa multa cælata-erant, mira visu,
        belluæ, quales continens multas alit atque mare.
        Harum ille multas in-ea-posuit, (gratia vero resplendebat
            magna,)
        mirabiles, animantibus similes vocalibus.

  585     At postquam effecit pulchrum malum pro bono,
        eduxit, ubi alii erant Dii atque homines,
        ornatu gestientem _Palladis_ splendidis-oculis, forti-patre-
            prognatæ.
        Admiratio autem cepit immortalesque Deos mortalesque homines,
        ubi viderunt dolum exitiosum, inexplicabilem hominibus.

  590     [Ex illa enim genus est mulierum,
        Illius enim perniciosum est genus et gens mulierum
            feminearum.]
        clades ingens, quæ mortales inter homines habitant,
        perniciosæ paupertatis non comites, sed luxus.
        Veluti vero cum in alveariis tectis apes
  595   fucos pascunt, malorum participes operum;
        illæque quidem _per_ totum diem ad solem occidentem
        [diurnæ] laborant, figuntque favos albos,
        hi vero intus permanentes coopertis in alveariis,
        alienum laborem suum in ventrem metunt:
  600   ita vero similiter viris rem-malam mortalibus mulieres
        Jupiter altitonans dedit, participes operum
        molestorum: alterum autem præbuit malum pro bono:
        qui nuptias refugiens et anxia opera mulierum,
        non uxorem-ducere velit, gravemque attigerit senectutem,
  605   ob-inopiam senectutem-foventis, is autem non victus indigens
        vivit, mortui tamen possessionem _inter se_ dividunt
        remoti-cognati. Cui vero contra nuptiarum conditio contigerit,
        pudicam autem habuerit conjugem, firmam in-mente,
        huic tamen etiam post hominum-memoriam malum cum-bono certat,
  610   ut-adsit: qui vero adeptus-fuerit noxium genus _mulierum,_
        vivit in pectore gestans perpetuum mœrorem
        animo et cordi, et immedicabile malum est.

          Adeo non licet Jovis fallere consilium neque effugere.
        Neque enim Japetionides innocens Prometheus
  615   illius evitavit gravem iram, sed per necessitatem _eum,_
        quamvis multiscium (exsistentem), magnum vinculum coercet.

          Briareo vero ubi primum pater iratus-erat animo
        Cottoque atque Gyæ, ligavit forti vinculo,
        fortitudinem immanem admirans atque etiam formam
  620   et magnitudinem: collocavit autem _eos_ sub terram latam:
        ibi illi dolores habentes sub terra habitantes,
        sedent in extrema-plaga, magnæ in finibus terræ,
        usque valde, mœrentes, corde magnum luctum habentes;
        sed ipsos Saturniusque et immortales Dii alii,
  625   quos peperit pulchricoma Rhea Saturni in amore,
        Terræ consiliis reduxerunt in lucem iterum:
        ipsa enim eis cuncta longius recensuit,
        cum illis victoriamque et splendidam gloriam _eos_ accepturos-
            esse.
        Diu enim pugnarunt, laborem animum-cruciantem habentes,
  630   Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sunt,
        contra sese-invicem per validas pugnas:
        hi quidem ab alta Othry, Titanes gloriosi,
        illi vero sane ab Olympo, Dii datores bonorum:
        quos peperit pulchricoma Rhea Saturno concumbens;
  635   illi igitur tum inter-se pugnam animum-excruciantem habentes,
        continenter pugnabant decem totos annos.
        Neque ullus erat contentionis gravis exitus neque finis
        alterutris; æqualiter autem finis extendebatur belli.
        Sed quando jam illis præbuit congruentia omnia,
  640   nectarque ambriosamque, quibus Dii ipsi vescuntur,
        [omnium in pectoribus augebatur animus generosus.
        Ubi vero nectar gustarunt et ambrosiam amabilem,]
        jam tum ipsos _sic_ affatus-est pater hominumque Deorumque:

          Audite me, Terræque et Cœli inclyti liberi,
  645   ut dicam quæ me animus in pectore jubet.
        Jam enim admodum diu adversi nobis-invicem
        victoriæ et imperii gratia pugnavimus dies omnes,
        Titanesque Dii et quotquot e-Saturno nati-sumus.
        Vos vero magnamque vim et manus invictas
  650   ostendite Titanibus contrarii in pugna tristi,
        memores amicitiæ placidæ, quam-multa perpessi
        ad lucem redieritis, molesto a vinculo,
        nostra per consilia, e caligine obscura.

          Sic dixit: hunc vero rursum excepit Cottus egregius:
  655   venerande, non ignota loqueris: sed et ipsi
        scimus, quod tibi excellat quidem mens, excellat autem
            intellectus,
        depulsor vero immortalibus damni sis horrendi.
        Retro vero acerbis a vinculis,
        tua providentia e caligine tenebrosa
  660   venimus, Saturni fili rex, insperata passi.
        Ideo et nunc intentoque animo et prudenti consilio
        vindicabimus imperium vestrum in gravi conflictu,
        pugnantes cum-Titanibus in acribus præliis.

          Sic dixit: collaudarunt vero Dii, datores bonorum,
  665   sermone audito: bellumque cupiebat animus
        magis etiam quam antea: pugnam vero lugubrem ciebant
        omnes, feminæque et mares, die illo,
        [Titanesque Dii et quotquot Saturno prognati-sunt,]
        quosque Jupiter ex-Erebo sub terra misit ad lucem,
  670   acresque fortesque, vires immensas habentes.
        Horum centum quidem manus ab humeris erumpebant
        omnibus simul, capita vero unicuique quinquaginta
        ex humeris enata-erant in robustis artubus.
        Hi cum Titanibus oppositi-fuere in pugna luctuosa,
  675   rupes ingentes validis in manibus gestantes
        [Titanes vero ab-altera-parte confirmabant phalanges]
        alacriter, manuumque viriumque simul opus ostentabant
        utrique; horrende vero insonuit pontus immensus,
        terra autem valde stridebat, ingemiscebat vero cœlum latum
  680   quassatum, penitusque concutiebatur amplus Olympus
        ab impetu immortalium, concussio vero pervenit gravis
        _ad_ Tartarum tenebricosum, pedumque acris fragor,
        immodici tumultus ictuumque fortium:
        ita igitur in sese-mutuo jaciebant tela lamentabilia.
  685   Vox autem utrorumque pervenit _ad_ cœlum stellatum
        adhortantium: at illi congrediebantur magno _cum_ clamore.
        Neque sane amplius Jupiter cohibebat suum robur, sed jam
            ipsius
        statim quidem robore implebatur animus, atque etiam omnem
        ostendebat vim: simul vero sane a cœlo atque ab Olympo
  690   fulgurans incedebat continuo: fulmina autem
        confertim una-cum tonitruque et fulgure volabant
        manu a robusta, sacram flammam circumvolventia,
        crebra; circum vero terra alma reboabat
        ardens, crepitabatque undique igne valde immensa silva.
  695   Fervebatque terra tota, et Oceani fluenta,
        pontusque immensus: illos autem circumdedit calidus vapor
        Titanes terrestres; flamma vero _ad_ aërem divinum pervenit
        ingens: oculos vero visu-privabat quantumvis fortium
        splendor radians fulminisque fulgurisque.
  700   Incendium autem ingens corripuit chaos: videbatur vero coram
        oculis adspicienti atque auribus vocem audienti
        eodem-modo, ac si terra et cœlum latum superne
        miscebantur: talis enim maximus strepitus excitabatur
        illius quidem dirutæ, hujus autem ex-alto proruentis.
  705   Tantus fragor erat Deorum certamine confligentium.
        Simul vero venti motumque pulveremque una cum-strepitu-
            excitabant
        tonitruque fulgurque et ardens fulmen,
        tela Jovis magni, ferebantque fremitum clamoremque
        in medium utrorumque: strepitus igitur intolerabilis
            excitabatur
  710   horrendi certaminis; robur autem apparebat operum.
        Inclinata vero est pugna: prius autem sibi-mutuo imminentes,
        constanter pugnabant in forti prælio.
        Illi vero sane inter primos pugnam acrem ciebant,
        Cottusque Briareusque Gyasque insatiabilis belli.
  715   Hi igitur trecentas petras robustis e manibus
        mittebant frequentes, obumbrarunt autem jaculis
        Titanas, atque hos quidem sub terram late-patentem
        miserunt et vinculis molestis alligarunt,
        cum-vicissent manibus superbi licet essent,
  720   tantum infra sub terram, quantum cœlum distat a terra:
        par enim _spatium_ a terra ad Tartarum caliginosum.
        Novem enim noctesque et dies ærea incus
        cœlitus delabens decimo _die_ ad terram perveniret:
        novem vero rursus noctesque et dies ærea incus
  725   ex terra descendens decimo _die_ ad Tartarum perveniret.
        Quem circa æreum septum ductum-est: circum vero ipsum nox
        tripliciter fusa-est circa collum: sed superne
        terræ radices sunt et infructuosi maris:
        illic Dii Titanes sub caligine tenebrosa
  730   absconditi-sunt consiliis Jovis nubicogi.
        [loco in putrido, _ubi_ vastæ ultima _loca sunt_ terræ.]
        His non exeundum est, portas enim imposuit Neptunus
        æreas, murusque circuit utrimque.
        Illic Gyas Cottusque et Briareus magnanimus
  735   habitant, custodes fidi Jovis ægida-tenentis.


                        -----------------------


          Ibi vero terræ tenebricosæ et Tartari caliginosi
        pontique infructuosi et cœli stelligeri
        ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
        molesti, squalidi, quos oderunt Dii quidem,
  740   hiatus ingens, nec _quisquam_ toto integro anno
        solum attingeret, ubi primum portas intra venisset.
        Sed sane huc et illuc ferret antea procella procellæ
        [molesta: horrendum vero etiam immortalibus Diis
        hoc monstrum: et noctis obscuræ domus horrenda
  745   stat, nubibus obtecta nigris.]

          Has ante _portas_ Japeti filius sustinet cœlum latum
        stans, capiteque et indefessis manibus,
        firmiter, ubi Noxque et Dies prope euntes
        sese-mutuo compellabant, alternis-subeuntes magnum limen
  750   æreum: hæc quidem intus itura-est, illa vero foras
        egreditur, neque unquam utrasque domus intus cohibet;
        sed semper altera saltem extra domum (existens)
        super terram versatur; altera rursum intra domum (existens)
        exspectat sui tempus itineris, donec veniat.
  755   [Hæc quidem terrestribus lumen multa-cernens habens,
        illa vero Somnum in manibus, fratrem Mortis,
        Nox noxia, nube tecta caliginosa.]

          Ibi autem Noctis filii obscuræ domus habent,
        Somnus et Mors, graves Dii: neque unquam eos
  760   Sol lucidus intuetur radiis,
        cœlum scandens, nec cœlitus descendens.
        Horum alter quidem terramque et lata dorsa maris
        quietus percurrit et placidus hominibus;
        alterius vero ferreum quidem cor, aheneum vero ei pectus
  765   crudele in præcordiis: tenet autem quem primum arripuerit
        hominum: hostis vero etiam immortalibus Diis.

          Illic dei inferi in-anteriore-parte ædes resonantes,
        fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ,
        stant: horrendus autem canis foris custodit,
  770   sævus, artemque malam habet: introeuntibus quidem
        adulatur pariter caudaque et auribus ambabus;
        exire vero non iterum permittit retro, sed observans
        devorat, quemcunque prenderit extra portas euntem
        [fortisque Plutonis et terribilis Proserpinæ.]

  775     Ibidem vero habitat abominanda dea immortalibus,
        horrenda Styx, filia reciprocantis Oceani
        maxima-natu. Seorsum vero a diis inclytas ædes incolit
        ingentibus saxis supertectas: circum autem quaque
        columnis argenteis ad cœlum firmatæ-sunt.
  780   Raro vero Thaumantis filia, pedibus velox Iris,
        nuntii _causa_ versatur super lata dorsa maris,
        quando lis et contentio inter Deos exorta-fuerit,
        et sane quisquis mentiatur cœlestes domos tenentium:
        Jupiter vero Irim misit Deorum magnum jusjurandum ut-ferat
  785   e-longinquo in aureo vase, multum-celebratam aquam,
        frigidam, quæ e petra destillat excelsa,
        alta: multum vero etiam subtus terram spatiosam
        e sacro flumine fluit per noctem nigram
        Oceani cornu: decima vero pars secreta-est.
  790   Novem quidem circa terramque et lata dorsa maris
        vorticibus argenteis volvens in mare cadit;
        illa vero una e saxo profluit, magnum damnum Diis.
        Quisquis perjurium libans juraverit
        immortalium, qui tenent verticem nivosi Olympi,
  795   jacet spiritus-expers integrum per annum,
        neque unqum ambrosiæ et nectaris accedit propius
        cibum, sed jacet non-respirans et mutus
        stratis in lectis, malus autem sopor _eum_ obtegit.
        Sed postquam morbo defunctus-est magnum per annum,
  800   alia ex alia excipit molestior ærumna.
        Novennio autem a Diis separatur æternis,
        neque unquam ad concilium miscetur neque ad epulas,
        novem totis annis: decimo vero miscetur iterum
        cœtibus immortalium, qui cœlestes domos incolunt.
  805   Tale itaque jusjurandum constituerunt Dii Stygis perennem
            aquam,
        priscam, quæ fluit valde-asperum per locum.

          [Ibi autem terræ caliginosæ et Tartari obscuri
        pontique infructuosi et cœli stellati,
        ex-ordine omnium fontes et fines sunt,
  810   molesti, squalidi, quos oderunt Dii ipsi.
        Illic autem splendidæque portæ et aureum limen
        immotum, radicibus longis compactum,
        sua-sponte-natum: ante-illud vero deos extra omnes
        Titanes habitant, ultra Chaos caliginosum.
  815   Ceterum valde-crepantis Jovis inclyti auxiliarii
        domus incolunt in Oceani fundamentis,
        Cottusque atque Gyas. Briareum quippe fortem (existentem)
        generum suum fecit graviter-fremens Neptunus;
        dedit autem Cymopoliam in-matrimonium-ducendam, filiam suam.]


                        -----------------------


  820     Ast ubi Titanes e Cœlo expulerat Jupiter,
        minimum-natu peperit filium Typhoëum Terra ingens
        Tartari in concubitu per auream Venerem.
        Cujus manus quidem sunt ob robur laboribus aptæ
        et pedes indefessi robusti Dei: ex humeris vero ei
  825   erant centum capita serpentis, horrendi draconis,
        lingus nigris lambentia; hujus autem in oculorum
        admirandis capitibus sub superciliis ignis micabat:
        [omnibus autem ex capitibus ignis flagrabat cernentis,]
        voces autem in omnibus erant horrendis capitibus,
  830   omnigenum sonitum emittentes, ineffabilem. Interdum enim
            quidem
        sonabant, ut Diis intelligendum-esset, interdum vero etiam
        tauri valde-mugientis, robore indomiti, vocem ferocis,
        interdum vero etiam leonis sævum animum habentis,
        interdum vero etiam catulis similia, mira auditu,
  835   interdum vero stridebat, resonabant autem montes alti.
        Et sane evenisset res inevitabilis die illo,
        et hic mortalibus et immortalibus imperasset,
        nisi sane bene intellexisset pater hominumque Deorumque.
        Graviter autem intonuit atque fortiter, circum vero terra
  840   horrende edidit-fragorem et cœlum latum superne,
        pontusque Oceanique fluctus et tartara terræ.
        Pedibus vero sub immortalibus magnus contremuit Olympus,
        insurgente rege: ingemiscebat autem tellus.
        Ardor vero ab utroque occupabat cæruleum pontum
  845   tonitruque fulgurisque, ignisque ab illo monstro,[TR4]
        [flammisque ventisque fulmineque ardenti:]
        fervebat autem terra omnis et cœlum atque mare:
        furebant vero sane circum littora undique fluctus magni
        ab impetu Deorum, concussioque non-sedanda oriebatur:
  850   expavit Pluto, inferis mortuis imperans,
        Titanesque sub-tartarum circa Saturnum (exsistentes),
        [_ob_ inexstinguibilem fremitum et gravem conflictum.]
        Jupiter vero postquam jam incitavit suum robur sumpsitque
            arma,
        tonitruque fulgurque et corscans fulmen,
  855   percussit ab Olympo insiliens: circum vero omnia
        combussit ingentia capita sævi monstri.
        Ast ubi jam hoc vicit ictibus percutiens,
        _id_ cecidit mutilatum, ingemiscebat autem terra vasta:
        flamma vero fulminato prosiliebat a-rege
  860   montis in saltibus opacis, asperis,
        percusso: multaque vasta ardebat terra
        vapore ingenti et liquescebat velut stannum
        per artem juvenum, inque bene-forato catino
        calefactum, vel ferrum, quod solidissimum est,
  865   [montis in saltibus victum igne flammeo,
        liquescit in terra divina, sub Vulcani manibus.]
        Sic igitur liquescebat terra jubare ignis ardentis.
        Abjecit autem illum animo mœstus in Tartarum vastum.

          Ex Typhoëo autem est ventorum vis humide flantium,
  870   excepto Noto Boreaque, et Argeste Zephyroque.
        Qui quidem ex Diis _sunt natum_ genus, hominibus magna
            utilitas.
        Alii vero sine-usu venti inspirant mare.
        Hi sane incidentes in obscurum pontum,
        clades magna hominibus, gravi sæviunt turbine;
  875   alibi autem alii flant, dissipantque naves,
        nautasque perdunt: mali autem non est remedium
        viris, qui illis occurrerint in ponto:
        illi rursum etiam per terram immensam, floridam,
        opera jucunda corrumpunt humi-prognatorum hominum,
  880   replentes pulvereque et molesto tumultu.


                        -----------------------


          Sed postquam sane laborem beati Dii perfecerunt,
        cum-Titanibus autem honorum _causa_ certarunt vi,
        jam tum jubebant regnare atque imperare,
        Terræ ex-consilio, Olympium late-cernentem Jovem
  885   immortalibus. Hic vero ipsis bene distribuit honores.

          Jupiter autem Deorum rex primam uxorem duxit Metidem,
        plurimum ex-Diis edoctam atque mortalibus hominibus.
        Sed cum jam esset Deam splendidis-oculis Minervam
        paritura, tum jam dolose animo decepto
  890   blandis sermonibus, in suam condidit alvum _Jupiter,_
        Telluris consiliis et Cœli stellati.
        Sic enim ei suaserunt, ne regium honorem
        alius haberet Jovis loco Deorum sempiternorum.
        Ex hac enim in-fatis-erat prudentes liberos nasci:
  895   primam quidem virginem splendidis-oculis Tritonidem
        par habentem patri robur et prudens consilium:
        sed deinde sane filium Deorum regem et virorum
        erat paritura, superbum animum habentem:
        sed sane illam Jupiter ante in suum condidit ventrem,
  900   ut sibi indicaret Dea bonumque malumque.

          Postea duxit splendidam Themidem, quæ peperit Horas,
        Eunomiamque Dicenque et Irenen florentem,
        quæ opera curant mortalium hominum;
        Parcasque, quibus maximum honorem dedit prudens Jupiter,
  905   Clothoque Lachesinque et Atropon, quæ dant
        mortalibus hominibus habendum bonumque malumque.

          Tres vero ei Eurynome Gratias peperit pulcris-genis,
        Oceani filia, peroptabilem formam habens,
        Aglajamque et Euphrosynen Thaliamque amabilem:
  910   harum etiam e palpebris amor destillabat specantium
        solvens-membra: jucundum vero sub superciliis spectant.

          Ceterum hic Cereris multorum-altricis ad lectum venit,
        quæ peperit Proserpinam candidis-ulnis, quam Pluto
        rapuit sua a matre; dedit autem sapiens Jupiter.

  915     Mnemosynen vero deinceps amavit pulchricomam,
        ex qua ipsi Musæ aureis-diadematis natæ-sunt
        novem, quibus placent convivia, et oblectatio cantus.

          Latona autem Apollinem et Dianam sagittis-gaudentem,
        suavissimam prolem præ omnibus Cœlitibus,
  920   peperit sane, ægida-tenenti Jovi concubitu mista.

         Postremam vero Junonem floridam duxit uxorem.
        Hæc autem Heben et Martem et Lucinam peperit,
        mista in concubitu Deorum regi et hominum;
        ipse vero ex capite splendidis-oculis Tritonidem,
  925   acrem, tumultus-excitantem, ducem-exercitus, indomitam,
        venerandam, cui clamoresque placuerunt bellaque pugnæque.

          Juno autem Vulcanum inclytum, concubitu non mista,
        peperit, (ac succensuit et contendit _cum_ suo marito,)
        præ omnibus artibus ornatum Cœlitibus.

  930     Ex Amphitrite autem et valde-resonante Neptuno
        Trito late-potens natus-est magnus, qui maris
        fundum tenens apud matrem caram et patrem regem
        incolit aureas ædes, sævus Deus. Sed Marti
        clypeos-dissecanti Cytherea Terrorem et Pavorem peperit
  935   sævos, qui virorum densas turbant phalanges
        in bello horrido cum Marte urbes-devastanti,
        Harmoniamque, quam Cadmus magnanimus duxit uxorem.

          Jovi vero Atlantis Maja peperit gloriosum Mercurium,
        præconem Deorum, sacrum lectum conscendens.
  940   Cadmea vero ei Semele peperit clarum filium,
        mixta in concubitu, Bacchum multum-hilarantem,
        immortalem mortalis: nunc vero ambo Dii sunt.
        Alcmene vero peperit vim Herculeam,
        mixta in concubitu Jovi nubes-cogenti.

  945     Aglajam vero Vulcanus, percelebris utrimque-claudus,
        minimam-natu Gratiarum floridam duxit uxorem.
        Aureo-crine autem Bacchus flavam Ariadnen,
        filiam Minois, floridam fecit conjugem.
        Hanc vero ei immortalem expertemque-senii fecit Saturnius.
  950   Heben autem Alcmenæ pulcris-talis fortis filius,
        vis Herculis, peractis luctuosis certaminibus,
        filiam Jovis magni et Junonis aureis-calceamentis,
        pudicam duxit uxorem in Olympo nivoso:
        felix, qui magno facinore inter Deos confecto,
  955   habitat illæsus et expers-senii omnibus diebus.

          Soli autem indefesso peperit inclyta Oceanis
        Perseis Circenque et Æëtem regem.
        Æëtes autem filius mortales-illuminantis Solis
        filiam Oceani, extremi fluvii,
  960   duxit Deorum ex-consiliis, Idyiam pulcris-genis.
        Hæc autem ei Medeam pulcris-talis in concubitu
        peperit subacta per auream Venerem.

          Vos quidem nunc valete, Olympias domos tenentes,
        [insulæque continentesque-terræ et salsu intus pontus.]
  965   Nunc autem Dearum genus cantate, blandiloquæ
        Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis,
        quæcunque quidem mortales apud viros cubantes
        immortales pepererunt Diis similes liberos.

          Ceres quidem Plutum peperit, diva Dearum,
  970   Jasio heroï mista jucundo amore
        novali in ter-proscisso, Cretæ in pingui tractu,
        egregium, qui vadit super terramque et lata dorsa maris
        omnibus (_ut prosit_): occurrenti vero et cujus ad manus
            venerit,
        illum locupletem reddidit, multasque ei præbuit fortunas.

  975     Cadmo autem Harmonia, filia aureæ Veneris,
        Ino et Semelen et Agaven pulcris-genis,
        Autonoënque, quam duxit Aristæus densa-cæsarie,
        peperit et Polydorum pulchre-cinctis (in) Thebis.

          [Filia vero Oceani, Chrysaori magnanimo
  980   mixta in concubitu aureæ Veneris,
        Calliroë, peperit filium mortalium robustissimum omnium,
        Geryonem, quem interfecit vis Herculea
        boves propter flexipedes circumflua in Erythea.]
        Tithono vero Aurora peperit Memnona ære-armatum,
  985   Æthiopum regem, et Hemationem regem.
        Verum Cephalo sevit inclytum filium,
        fortem Phaëthontem, Diis similem virum:
        Hunc sane juvenem, tenerum florem habentem gloriosæ
            pubertatis,
        puerum juvenilia cogitantem amans-risum Venus
  990   aufugit quum-abripuisset, et ipsum sacris in templis
        templi-custodem nocturnum fecit, dæmonem divinum.

          Filiam vero Æëtæ a Jove-nutriti regis
        Æsonides, voluntate Deorum æternorum,
        abduxit ab Æëta, peractis luctuosis certaminibus,
  995   quæ multa imperabat magnus rex superbus,
        injurius Pelias et impius, fortium-facinorum-patrator.
        His peractis ad Jolcum rediit, multa perpessus,
        veloci in nave vehens pætis-oculis puellam,
        Æsonides, et ipsam floridam fecit uxorem.
 1000   Et hæc quidem subacta ab Jasone, pastore populorum,
        Medeum peperit filium, quem in-montibus educabat Chiron
        Philyrides: magni vero Jovis voluntas perficiebatur.

          At Nerei filiæ, marini senis,
        nimirum Phocum quidem Psamathe peperit, diva Dearum,
 1005   Æaci in amore per auream Venerem,
        Peleo autem subacta Dea Thetis argenteis-pedibus
        peperit Achillem prosternentem-viros, animo-leonino.

          Æneam vero peperit pulchre-coronata Cytherea
        Anchisæ heroï mixta jucundo concubitu,
 1010   Idæ in verticibus multicavæ, silvosæ.
        Circe vero, Solis filia, Hyperionis,
        peperit Ulixis ærumnosi in amore
        Agrium atque Latinum inculpatumque fortemque,
        Telegonumque peperit per auream Venerem.
 1015   Hi vero sane valde procul in-recessu insularum sacrarum
        omnibus Tyrrhenis valde-inclytis imperabant.
        Nausithoum vero Ulixi Calypso, diva Dearum,
        peperit Nausinoumque, mista ambili concubitu.

          [Hæ quidem, mortales apud viros cubantes,
 1020   immortales pepererunt Diis pares liberos.
        Nunc vero feminarum genus cantate, suaviloquæ
        Musæ Olympiades, filiæ Jovis ægida-tenentis.]


[1] "fiilia" -> "filia"
[2] "Dearum,]" -> "Dearum,"
[3] In the original text line number 550 is one line below ("cognovit
certe...").
[4] In the original text line number 845 is one line below ("flammisque
ventisque...").


                        -----------------------


                            SCUTUM HERCULIS.

    1   Aut qualis, relicta domo ac patria terra,
        venit Thebas secuta martium Amphitryonem
        Alcmena, filia populorum-incitatoris Electryonis.[TR1]
        Ea sane mulierum genus superabat feminearum
    5   Formaque proceritateque: prudentia quidem nulla _cum ea_
            certabat
        earum, quas mortales mortalibus peperere concumbentes.
        Ejus et a vertice palpebrisque a nigricantibus
        tale _quiddam_ spirabat, quale etiam _ab_ aureæ Veneris.
        Hæc vero etiam sic in animo suum colebat conjugem,
   10   quomodo numquam ulla coluit mulierum feminearum:
        quamquam _ille_ ei patrem præstantem occiderat, vi domitum,
        iratus propter boves: relicta autem idem patria terra
        Thebas venit-supplicans scutatis Cadmeis.
        Ibi is domum habitabat cum veneranda conjuge,
   15   seorsim absque concubitu desiderabili; neque-enim ei licebat
        ante lectum conscendere pulchris-talis Electryonidis,
        quam cædem ultus-esset fratrum magnanimorum
        suæ conjugis validoque combussisset igne vicos
        virorum heroum Taphiorum atque Teleboarum.
   20   Ita enim ipsi constitutum-erat, dii vero testes erant:
        eorum ille verebatur iram, festinabat autem quam celerrime
        exsequi magnum opus, quod ei divinitus fas erat.
        Hunc autem una, cupidi bellique præliique,
        Bœotii equorum-domitores, super clypeos (_robur_) spirantes,
   25   Locrique cominus-pugnantes et Phocenses magnanimi
        sequebantur: ducebat autem eos egregius filius Alcæi,
        glorians populis. At pater hominumque Deorumque
        aliud consilium texebat in animo, ut Diis
        hominibusque inventoribus damni depulsorem generaret.
   30   Pofectus-est autem ab Olympo dolum mente intus-struens,
        desiderans concubitum pulchre-cinctæ mulieris,
        nocturnus: celeriter autem venit _in_ Typhaonium, inde rursum
        Phicium summum accessit prudens Jupiter.
        Ubi sedens mente meditabatur divina opera:
   35   nam eadem quidem nocte teneris-talis Electryonidi
        lecto et concubitu mistus-est, perfecitque sane desiderium;
        eadem autem Amphitryo populorum-incitator, splendidus heros,
        perfecto magno opere, rediit suam domum.
        Neque is ad famulos et pastores agrestes
   40   festinabat ire anteaquam suæ conjugis conscendisset lectum.
        Tale enim corde desiderium ceperat pastorem populorum.
        Sicut autem quando vir voluptuose subterfugit malum
        morbo ex gravi aut etiam validis ex vinculis;
        ita sane tunc Amphitryo difficili labore exantlato,
   45   voluptuose lubenterque suam domum reversus-est.
        Tota-nocte vero concubuit cum veneranda uxore,
        se-oblectans muneribus aureæ Veneris.
        Illa autem a-Deo compressa et viro longe optimo,
        Thebis septem-portis geminos peperit pueros,
   50   non-amplius consentientes; fratres quamquam erant:
        alterum quidem deteriorem, alterum autem contra longe
            præstantiorem virum,
        Validum ac fortem, vim Herculeam:
        hunc quidem compressa a-nubilo Saturnio,
        contra Iphicleum _ab_ hastarum-concussore Amphitryone,
   55   diversam sobolem: hunc quidem mortali viro mixta,
        illum autem Jovi Saturnio, Deorum imperatori omnium.


                        -----------------------


          Is et Cycnum occidit, Martis-filium magnanimum.
        Invenit enim in luco longe-jaculantis Apollinis
        ipsum et patrem ejus, Martem, insatiabilem bello,
   60   armis fulgentes, ceu jubar ignis ardentis,
        stantes in curru: terram autem pulsabant veloces equi,
        ferientes ungulis; pulvisque circa ipsos fervebat,
        excitatus compacto sub curru et pedibus equorum.
        Currus autem fabrefactus et rotæ circum resonabant,
   65   equis festinantibus: gaudebat vero Cycnus egregius,
        sperans _se_ Jovis filium bellicosum aurigamque
        ferro interemturum-esse, et inclytis armis exuturum.
        Sed ei vota non exaudivit Phœbus Apollo:
        ipse enim illi concitavit vim Herculeam.
   70   Totus vero lucus et ara Apollinis Pagasæi
        collucebat (a) sævi Dei armisque et ipso;
        ignis autem instar oculis effulgebat. Quis illi
        sustinuisset mortalis (exsistens) obviam ferri,
        præter Herculem et præclarum Iolaum?
   75   illi enim magnaque vis et manus invictæ
        ex humeris crescebant in robustis membris.
        Is igitur tunc aurigam allocutus-est fortem Iolaum:

          Heros, o Iolae, mortalium longe carissime omnium,
        utique aliquid magnum in immortales beatos, qui Olympum
            tenent,
   80   deliquit Amphitrye, ubi bene-cinctas (ad) Thebas
        abiit relicta Tiryntho, bene-condita urbe,
        occiso Electryone boum causa latis-frontibus:
        venitque ad Creontem et Heniochen longo-peplo,
        qui eum comiter-exceperunt et grata omnia _ei_ præbuerunt,
   85   ut æquum est supplicibus, coluerunt autem ex-animo magis.
        Vivebat vero exsultabundus cum formosa Electryonide,
        sua conjuge: mox autem nos inverso anno
        nati-sumus, neque statura similes, neque ingenio,
        paterque tuus et ego. Ejus quidem mentem sustulit Jupiter,
   90   qui relictis suaque domo suisque parentibus,
        abiit honoraturus nefarium Eurystheum,
        temerarius: certo multum ingemiscebat postea
        suæ culpæ, lugens: ea vero non revocabilis est.
        Sed mihi Deus difficiles imperavit labores.
   95   O amice, sed tu cito arripe habenas purpureas
        equorum celeripedum: magnamque _in_ mente fiduciam augens
        recta dirige velocem currum et celeripedum robur equorum,
        nihil veritus strepitum Martis homicidæ,
        qui nunc crepitans furit-circum sacrum nemus
  100   Phœbi Apollinis, longe-jaculantis Regis:
        enimvero quamvis validus (exsistens) satiatur bello.

          Hunc autem contra allocutus-est egregius Iolaus:

          Carissime, certo valde pater hominumque Deorumque
        honorat tuum caput et taurinus Neptunus,
  105   qui Thebarum mœnia tenet tueturque civitatem:
        sicut jam et hunc mortalem validumque magnumque
        tuas in manus adducunt, ut gloriam eximiam auferas.
        Sed age, indue arma Mavortia, ut celerrime
        currus committentes, Martisque nostrumque,
  110   decertemus, quoniam non-sane intrepidum Jovis filium,
        neque Iphiclidem perterrebit: sed ipsum puto
        fugiturum duos filios inculpati Alcidæ,
        qui jam ei prope sunt, cupientes belli
        prælium conserere: quæ ipsis multo gratiora _sunt_ epulis.

  115     Sic ait: arrisit autem vis Herculea,
        animo oblectatus: admodum enim ipsi grata dixerat:
        et eum excipiens verbis volucribus allocutus-est:

          Heros, o Iolae, Jovis-alumne, non-jam procul
        pugna aspera. Tu vero quomodo antea fuisti bellicosus,
  120   ita et nunc magnum equum Arionem nigris-jubis
        quoquoversum converte, et auxiliare, quomodo poteris.

          Sic locutus, ocreas orichalci splendidi,
        Vulcani inclyta dona, circum tibias posuit;
        deinde etiam thoracem pectori induit
  125   pulchrum, aureum, valde-artificiosum, quem ipsi dederat
        Pallas Minerva, filia Jovis, ubi erat
        primum luctuosa aggressurus certamina.
        Posuit autem circa humeros exitii depulsorem ferrum
        fortis vir: cavam autem circa pectora pharetram
  130   rejecit in-tergum: multæ vero intus _erant_ sagittæ
        horrendæ, mortis vocem-eripientis datrices.
        Ab-anteriori-parte quidem mortem habebant et lacrimis
            madebant;
        mediæ autem politæ _erant_, perlongæ, sed a-tergo
        nigræ aquilæ contectæ pennis.
  135   Corripuit autem validam hastam acutam corusco ære:
        capiti vero in robusto galeam fabrefactam posuit,
        artificiosam, ferream, ad tempora aptatam,
        quæ muniebat caput Herculis divini.

          Manibus quidem clypeum cepit undique-varium: nec quisquam
            eum
  140   perrupisset jaciendo neque comminuisset, mirum visu.
        Nam totus quidem circum gypso candidoque ebore
        et electro lucidus erat, auroque fulgido
        splendens; chalybis vero laminæ erant-ductæ.
        [1] In medio autem draconis erat terror haudquaquam effabilis,
  145   retro oculis igne lucentibus spectans:
        hujus etiam dentibus quidem repletum-erat os candide
            dispositis,
        sævis, inaccessis; supra terribilem autem frontem
        sæva contentio volitabat, parans pugnam virorum,
        tetra, quæ sane mentemque et præcordia eximebat viris,
  150   quicumque bellum adversus Jovis filium gererent.
        Horum et animæ quidem _sub_ terram submerguntur ad-Orcum intro
        ipsorum; ossa autem eorum, circum pelle putrefacta,
        Sirio torrido, _in_ nigra putrescunt terra.
        In _eo_ autem Propulsatioque Repulsioque factæ-erant;
  155   in _eo_ Tumultusque Nexque Homicidiumque ardebant.
        In _eo_ Contentio Turbaque furebant, in _eo_ perniciosa Mors,
        alium virum tenens recens-vulneratum, alium illæsum,
        alium mortuum per pugnam trahebat pedibus.
        Vestem autem habebat circum humeros cruentam sanguine virorum,
  160   sævum intuens clamoribusque vociferans.
        In _eo_ autem serpentum capita sævorum erant, haudquaquam
            effabilium,
        duodecim, quæ perterrefaciebant super terram genera hominum,
        quicumque bellum contra Jovis filium gererent;
        eorum et dentium quidem crepitus erat, quoties pugnabat
  165   Amphitryoniades: hæc autem fulgurabant miranda opera:
        punctorum vero instar apparebant conspicuæ sævis draconibus,
        (_qui erant_) cærulei per terga, _quorum_ vero nigricabant
            maxillæ.
        In _eo_ autem suum greges agrestium erant atque leonum
        sese adspicientium, irascientumque cupientiumque.
  170   Quorum etiam turmatim ordines incedebant; neque sane hi
        neutri tremebant; horrebant tamen colla utrique.
        Jam enim ipsis jacebat magnus leo, circum autem apri
        duo, spoliati anima, deorsumque iis niger
        cruor destillabat in-terra: ipsi autem , cervicibus dejectis,
  175   jacebant mortui sub terribilibus leonibus.
        Hi vero etiam magis excitabantur, incensi ad-pugnandum,
        utrique, agrestesque sues trucesque leones.
        In _eo_ autem erat pugna Lapitharum bellatorum
        Cæneumque circa regem Dryantemque Pirithoumque
  180   Hopleumque Exadiumque Phalerumque Prolochumque
        Mopsumque Ampyciden, Titaresium, prolem Martis,
        Theseumque Ægiden, similem immortalibus:
        (_qui erant_) argentei, aurea circum coprus arma habentes.
        Centauri autem ex-altera-parte adversi congregabantur
  185   circum magnum Petræum atque Asbolum augurem
        Arctumque Huriumque, nigrisque-pilis Mimantem
        et duos Peucidas, Perimedeum Dryalumque,
        argentei, aureas abietes in manibus habentes.
        Atque simul-impetu-facto tanquam (exsistentes) vivi
  190   lanceis atque abietibus cominus contendebant.
        In _eo_ autem Martis terribilis celeripedes stabant equi
        aurei, in _eo_ vero etiam ipse spoliator perniciosus Mars,
        hastam in manibus habens, milites exhortans,
        sanguine cruentus, quasi vivos spolians,
  195   currui insistens: juxta autem Pavorque Terrorque
        stabant cupientes bellum subire virorum.
        In _eo_ autem Jovis filia prædatrix Tritogenia,
        ei similis quasique pugnam volens parare,
        hastam habens in manibus atque auream galeam,
  200   ægidemque circum humeros: ingrediebatur autem prælium sævum.
        In _eo_ autem erat immortalium sacer chorus; in medio vero
        dulce citharizabat Jovis et Latonæ filius
        aurea lyra: Deorum autem sedes, sanctus Olympus
        [in _eo_ autem forum, circum vero opes immensæ fusæ-erant]
  205   immortalium in certamine: Deæ autem incipiebant cantum
        Musæ Pierides, acute canentibus similes.
        In _eo_ autem portus appulsu-facilis immensi maris
        rotundus factus-erat purissimo _e_ stanno,
        undanti similis: multi vero per medium ipsius
  210   delphines hac et illac ferebantur piscantes,
        natantibus similes: duo autem flando-excitantes
        argentei delphines natabant mutos pisces.
        Sub his vero ærei trepidabant pisces: at in ripis
        sedebat vir piscator observans; habebat autem manibus
  215   piscium rete, projecturo similis.
        In _eo_ autem erat pulcricomæ Danaës filius, eques Perseus,
        neque sane contingens clypeum pedibus, neque procul ab eo,
        miraculum magnum dictu, quoniam nusquam nitebatur.
        Ita enim hunc manibus fecerat inclytus Vulcanus
  220   aureum; circum autem pedes habebat alata talaria.
        Et humeros quidem circum nigre-munitum ensem suspensum habebat
        æreum e loro: ipse autem velut cogitatio volabat.
        Totum vero tergum _ejus_ tenebat caput sævi monstri
        Gorgonis: circum autem ipsum pera complectebatur, mirum visu,
  225   argentea, fimbriæque dependebant lucidæ
        aureæ: terribilis autem circum tempora regis
        posita-erat Orci galea, noctis caliginem gravem habens.
        Ipse vero fugienti et formidanti similis
        Perseus Danaides protendebatur. At post eum
  230   Gorgones inaccessæ neque effabiles ruebant,
        cupientes apprehendere. In pallido autem chalybe
        euntium resonabat clypeus magno strepitu
        acutum et tinnulum: in zonis autem dracones
        duo dependebant incurvantes capita.
  235   Lambebant vero illi, iraque acuebant dentes,
        sævum tuentes. Supra sæva autem capita
        Gorgonum agitabatur magnus terror: sed supra ipsas
        viri pugnabant, bellica arma habentes,
        hi quidem a sua civitate suisque parentibus
  240   pestem depellentes, illi autem devastare studentes.
        Multi quidem jacebant, plures autem sustinentes pugnam
        dimicabant: mulieres autem bene-constructis in turribus,
        æreis, acute clamabant, lacerabantque genas,
        vivis similes, opera inclyti Vulcani.
  245   Viri autem, qui seniores erant, et _quos_ senectus arripuerat,
        conferti extra portas erant, sursumque Diis
        manus tendebant beatis, pro suis liberis
        metuentes: illi vero contra pugnam sustinebant: at post ipsos
        Fatales-Deæ nigræ candidis crepantes dentibus,
  250   torvæ terribilesque, cruentæque inaccessæque
        pugnam sustinebant de cadentibus. Omnes enim cupiebant
        cruorem nigrum bibere: quem vero primum forte-ceperant
        jacentem vel cadentem recens-saucium, ei quidem
        injiciebat _una_ ungues magnos: anima vero ad Orcum
            descendebat,
  255   Tartarum in frigidum. Illæ autem animum quum satiassent
        sanguine humano, hunc _hominem_ quidem abjiciebant post-
            tergum,
        retro autem _in_ tumultum et stragem festinabant iterum
            euntes.
        Clotho et Lachesis iis adstabant; debilior quidem
        Atropos nequaquam erat, magna Dea: sed sane hæc
  260   aliis quidem præstantiorque erat maximaque-natu.
        Omnes circa unum virum pugnam acerbam committebant:
        truculente vero se-mutuo adspiciebant oculis succensentes,
        ungues vero manusque audaces conserebant.
        Juxta autem Tristitia stabat fœdaque et misera,
  265   pallida, arida, fame oppressa,
        rigidis-genibus: longi vero ungues manibus insidebant.
        Hujus quidem ex naribus mucus manabat, ex genis autem
        cruor destillabat in-terram: hæc vero immense dentes-
            stringens,
        stabat, multus autem pulvis inspersus-erat humeris,
  270   lacrymis madens. Juxta vero turrita urbs hominum:
        aureæ autem eam tenebant superliminaribus adaptatæ
        septem portæ: homines vero in voluptatibusque choreisque
        oblectationem capiebant: nam alii quidem bene-rotali in rheda
        ducebant viro uxorem, multusque hymenæus excitabatur:
  275   procul autem ab ardentibus facibus fulgor resplendebat
        in manibus famularum: hæ vero venustate florentes
        præibant: illos autem chori saltantes sequebantur.
        Hæ quidem ad canoras fistulas emittebant cantum
        ex teneris oribus, circumque eas frangebatur echo.
  280   Illi vero ad citharas ducebant chorum amabilem.
        Inde rursum ex-alia-parte juvenes comissabantur ad tibiam,
        alii quidem etiam ludentes inter saltationem et cantum,
        alii vero etiam ridentes: sub tibicine autem singuli
        procedebant: totam vero urbem voluptatesque choreæque
  285   festivitatesque tenebant. Alii autem rursus extra oppidum
        tergis equorum conscensis currebant. Aratores vero
        proscindebant terram divam, succinctisque tunicis
        cincti-erant: sed erat profunda seges: alii quidem metebant
        mucronibus acutis cauliculata folia,
  290   gravidas spicis, tamquam Cereris donum.
        Alii autem (in) restibus ligabant et sternebant aream:
        alii vero vindemiabant vinum, falces in manibus habentes:
        alii vero etiam in qualos ferebant a vindemiatoribus
        albos et nigros racemos magnis ex vineis,
  295   gravidis foliis et argenteis capreolis:
        alii vero etiam in qualos ferebant. Juxtaque illos vinea
        aurea erat, inclyta opera prudentis Vulcani,
        agitata foliis et argenteis perticis,
        [alii quidem etiam ludentes sub tibicine singuli]
  300   onerata uvis; nigritabant tamen ipsæ.
        Alii quidem calcabant, alii autem hauriebant; alii autem
            dimicabant
        pugilandoque et luctando: alii vero celeripedes lepores
            venabantur
        viri venatores, et asperis-dentibus canes-duo ante _eos_,
        cupientes capere, illi vero cupientes effugere:
  305   juxta ipsos autem equites habebant laborem, proque præmiis
        certamen habebant et pugnam: bene-contextis vero in curribus
        aurigæ stantes immittebant veloces equos,
        habenas laxantes, illi autem crepitantes volabant
        currus compacti, et modioli valde resonabant.
  310   Illi quidem igitur perpetuum habebant laborem, neque unquam
            iis
        victoria expedita-erat, sed anceps habebant certamen.
        Illis autem etiam propositus-erat magnus tripus in stadio,
        aureus, inclyta opera prudentis Vulcani.
        Circa vero marginem manabat Oceanus, turgenti similis;
  315   totum autem amplectebatur clypeum artificiosissimum. At per
            ipsum
        cygni altivolantes magnum clangebant, qui sane multi
        natabant in summa aqua, juxta autem pisces lasciviebant.
        Mirum visu etiam Jovi gravitonanti, cujus per consilia
        Vulcanus fecit clypeum magnum validumque
  320   aptans manibus. Hunc quidem Jovis fortis filius
        vibrabat violenter: in equinum autem insiliit currum,
        similis fulguri patris Jovis ægida-tenentis,
        leviter ingrediens: huic autem auriga, fortis Iolaus,
        bigis insistens regebat curvum currum.
  325   Prope autem his advenit Dea splendidis-oculis Minerva,
        atque ipsos confirmans verbis volucribus allocuta-est:

          Salvete, Lyncei progenies longe inclyti:
        nunc itaque Jupiter robur vobis dat beatis (_deis_) imperans,
        Cycnumque interficiendi et inclyta arma despoliandi.
  330   Aliud autem tibi verbum dicam, multo fortissime hominum:
        postquam enim Cycnum dulci vita spoliaveris,
        illum quidem tum ibidem relinque et arma ejus:
        ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
        ubi nudatum clypeo (_ab_) artificioso
  335   oculis videris, ibi vulnera acuto ferro:
        retro autem te-recipe, quoniam non sane tibi in-fatis est
        neque equos capere, neque inclyta arma illius.

          Sic locuta in currum adscendit diva Dearum,
        victoriam immortalibus manibus et gloriam tenens,
  340   celeriter. Tunc jam igitur Jove-natus Iolaus
        horrendum equos increpuit: hi autem ex adhortatione
        raptim ferebant celerem currum pulverem-cientes per-campum.
        Nam iis animum addiderat Dea splendidis-oculis Minerva,
        ægide concussa: circum-ingemiscebat autem tellus.
  345   Illi autem simul procedebant, similes igni sive procellæ,
        Cycnusque equum-domitor et Mars insatiabilis belli.
        Horum equi quidem deinde obvii sibi-mutuo
        acutum hinnivere, circaque eos resonabat echo.
        Hunc prior alloquebatur vis Herculea:

  350     Cycne ignave, cur jam nobis immittitis veloces equos,
        viris, qui laboris et ærumnæ experti sumus?
        agedum præterage currum bene-politum, atque e-via
        cede prætergrediendo. Trachinem enim tendo
        ad Ceycem regem: is enim potentiaque et reverentia
  355   Trachini præest: tu vero satis bene scis etiam ipse:
        ejus enim uxorem-habes filiam Themistonoën nigris-oculis.
        O ignave, non quidem enim tibi neque Mars mortis exitium
        prohibebit, si jam nos congressi-fuerimus ad-pugnandum.
        Jam quidem ipsum aio etiam alias periculum-fecisse
  360   hastæ nostræ, quando pro Pylo arenosa
        adversus stetit mihi, pugnam insatiabiliter cupiens.
        Ter quidem mea ab hasta percussus nixus-est terra,
        vulnerato clypeo: quarto autem transadegi femur
        omnibus viribus incumbens, magnumque clypeum peforavi:
  365   pronus autem in pulveribus humi cecidit hastæ impetu.
        Ibi jam infamis inter immortales fuit,
        manibus sub nostris relictis spoliis cruentis.

          Sic dixit: neque tamen Cycnus bene-hastatus volebat,
        huic obtemperans, retinere trahentes-currum equos.
  370   Jam tunc a bene-compacto curru desilierunt celeriter in
            terram,
        filiusque Jovis magni et Enyalii regis.
        Aurigæ autem propius egerunt pulcricomos equos:
        illis autem sub irruentibus sonabat pedibus lata terra.
        Ut autem quando ab alto vertice montis magni
  375   rupes desiliunt, super alias-aliæ vero cadunt,
        multæque quercus alticomæ, multæque et piceæ,
        populique radicibus-altis franguntur ab ipsis
        raptim volventibus, donec in-campum perveniant:
        ita illi in se-mutuo ruebant, magnum crepantes.
  380   Tota autem Myrmidonumque civitas celebrisque Iolcus,
        Arneque atque Helice Antheaque herbosa
        (sub) voce utriusque valde resonabant: ii autem _cum_ clamore
        mirando congressi-sunt: valde autem intonuit prudens Jupiter,
        deorsumque sane a cœlo guttas jecit sanguinolentas,
  385   signum ponens belli suo magnanimo filio.
        Qualis autem in saltibus montis sævus adspectu
        aper dentibus-exsertis meditatur animo pugnare
        cum-viris venatoribus, acuitque candidum dentem
        incurvatus, spuma autem circa os mandenti
  390   destillat, oculique ejus igni splendenti similes-sunt,
        erectis autem in dorso horret setis circaque collum:
        huic similis Jovis filius ab equino desiliit curru.
        Quando autem viridi nigris-alis sonora cicada
        ramo insidens æstatem hominibus canere
  395   incipit, cui potus et cibus fecundus ros _est,_
        atque per-totum-diem et matutina fundit vocem
        æstu in gravissimo, quando cutem Sirius exsiccat:
        (tum jam milio circum aristæ nascuntur,
        quod æstate seminant, cum uvæ-acerbæ variegantur,
  400   qualia Bacchus dedit hominibus lætitiam et laborem;)
        ea tempestate pugnabant, magnus autem tumultus excitabatur.
        [Ut vero leones duo pro occiso cervo
        sibi-mutuo irati in se-ipsos irruunt,
        sævusque ipsis rugitus strepitusque exoritur dentium:]
  405   hi autem, sicut vultures incurvis-unguibus, repandis-rostris,
        rupe in excelsa magnum clangentes dimicaverint
        capræ montivagæ _gratia_ aut feræ cervæ,
        pinguis, quam interfecit jaculans juvenis vir
        sagitta e nervo, ipse autem aberrarit alibi
  410   loci ignarus (exsistens): at illi celeriter animadverunt,
        rapideque pro ea pugnam acrem instituunt:
        sic hi clamantes contra se-mutuo irruerunt.
        Ibi sane Cycnus quidem potentis Jovis filium
        occidere cupiens, clypeo adegit æream hastam,
  415   neque perrupit æs: defendebant enim dona Dei.
        Amphitryoniades autem, vis Herculea,
        inter galeamque et scutum hasta longa
        cervicem nudatam celeriter infra mentum
        percussit violenter; at ambos abscidit nervos
  420   homicida fraxinus: magnum enim robur inciderat viri.
        Cecidit autem, veluti quum aliqua quercus, aut quum rupes
        excelsa,[TR2] icta Jovis fumanti fulmine:
        sic cecidit: circum ipsum autem resonabant arma variata ære.
        Hunc quidem dein reliquit Jovis ærumnosus filius:
  425   ipse autem homicidam Martem accedentem observans,
        sævum videns oculis, ut leo corpus _aliquod_ forte-nactus,
        qui admodum avide pelle validis unguibus
        dissecta quam celerrime dulcem animam abstulit:
        ferocia autem sane hujus nigrum intumuit cor:
  430   splendidis-spectans vero oculis sævum costasque et humeros
        cauda flagellans pedibus fodit, neque quisquam ipsum
        sustinuit ex-adverso adspiciens prope ire, neque pugnare:
        talis igitur Amphitryoniades insatiabilis belli
        adversus stetit Marti in præcordiis audaciam augens,
  435   celeriter: is autem ipsi prope accessit mœsto corde;
        utrique autem clamantes se-invicem invaserunt.
        Ut autem, quando a magno rupes cacumine præcipitarit,
        longe vero insiliendo volvitur, atque cum fragore
        venit irruens, collis autem huic obvius-fuit
  440   altus: huic iam concucurrit; ibi _is_ eam retinet:
        tanto ille quidem fremitu, gravans-currum perniciosus Mars,
        vociferans irruit; ille autem prompte _eum_ excepit.
        Ast Minerva, filia Jovis ægida-tenentis,
        obviam venit Marti, tenebrosam ægidem habens:
  445   sæva autem torve intuens verbis volucribus allocuta-est:

          Mars, inhibe animos fortes et manus invictas.
        Neque nim tibi fas est inclytis armis spoliare
        Herculem occisum, Jovis magnanimum filium.
        Sed age, desine pugna, neve adversus sta mihi.

  450     Sic ait: sed non persuasit Martis magnanimi animo;
        sed magnum crepans flammæ similia arma vibrans,
        celeriter invasit vim Herculeam,
        occidere cupiens: et igitur conjecit æratam hastam
        vehementer, sui filii irascens gratia mortui,
  455   in clypeum magnum: at splendidis-oculis Minerva
        hastæ impetum avertit, protendens-se a curru.
        Acerbus autem Martem dolor cepit: extracto vero gladio acuto
        irruit contra Herculem magnanimum: at hunc accedentem
        Amphitryoniades, sævi insatiabilis belli,
  460   femore nudatum clypeo sub artificioso
        vulneravit violenter: at valde carnem perscidit
        hastâ jaculans, inque terram _eum_ prostravit mediam.
        Huic autem Terror et Pavor bene-rotalem currum et equos
        adegerunt celeriter propius, et a terra spatiosa
  465   in currum posuerunt artificiosissimum: celeriter autem deinde
        equos flagellabant: venerunt vero _in_ magnum Olympum.
        Filius autem Alcmenæ et gloriosus Iolaus,
        Cycno detractis ab humeris armis pulcris
        revertebantur: mox autem exinde _ad_ urbem Trachinis venerunt
  470   equis celeripedibus. At splendidis-oculis Minerva
        pervenit _in_ Olympumque magnum et domos patris.
        Cycnum autem contra Ceyx sepelivit et populus innumerus,
        qui prope urbem habitabant inclyti regis
        Anthen Myrmidonumque urbem celebremque Iolcum,
  475   Arnenque atque Helicen: multus autem congregabatur populus,
        honorantes Ceycem, carum beatis Diis.
        Illius vero sepulcrum et monumentum invisibile reddidit
            Anaurus,
        imbre hiemali inundans. Ita enim eum Apollo
        Latonæ-filius jussit, quoniam (_Cycnus_), inclytas hecatombas
        quicumque ageret Delphos, _eum_ vi spoliabat insidiatus.


[1] In medio autem e chalybe (_factus_) erat Timor, haudquaquam
effabilis, [_Vid. præfat._]


                        -----------------------


                             OPERA ET DIES.

    1   Musæ, ex Pierica carminibus celebrantes,
        adeste, Jovem dicite, vestrum patrem canentes,
        per quem mortales homines pariter obscurique clarique _sunt,_
        nobilesque ignobilesque, Jovis magni voluntate.
    5   Nam facile quidem extollit, facile vero elatum deprimit,
        facileque præclarum minuit et obscurum auget,
        facileque corrigit pravum et superbum attenuat
        Jupiter altitonans, qui supremas ædes incolit.
        Audi intuens auscultansque, juste autem rege judicia.
   10   Agedum, ego vero, Persa, vera dixerim.


                        -----------------------


          Non igitur unum erat Contentionum genus, sed super terram
        sunt duo: alteram quidem probaverit prudens,
        altera vero vituperanda; diversam autem mentem habent.
        Nam hæc quidem bellumque malum et discordiam fovet,
   15   noxia: nemo hanc sane amat mortalis, sed necessario
        immortalium consiliis Contentionem colunt molestam.
        Alteram vero priorem quidem genuit nox obscura,
        posuit vero eam Saturnius altithronus, in-æthere habitans,
        terræque in radicibus et _inter_ homines, longe meliorem.
   20   Hæc quamvis inertem tamen ad opus excitat.
        In alium enim quispiam intuens opere vacans
        divitem, ipse festinat quidem arare atque plantare,
        domumque bene instituere: æmulatur enim vicinum vicinus,
        ad divitias contendentem: bona autem Contentio hæc hominibus.
   25   Et figulus figulo succenset et fabro faber,
        et mendicus mendico invidet et cantor cantori.

          O Persa, tu vero hæc tuo repone-in animo:
        neve tibi Contentio malis-gaudens ab opere animum abducat,
        lites spectanti fori auditori (exsistenti).
   30   Tempus enim raro litiumque est forique,
        cuicumque non victus domi in-annum repositus-est,
        tempestivus, quem terra fert, Cereris munus.

          Hoc satiatus lites ac rixam moveas
        de facultatibus alienis: tibi vero non-amplius secunda-vice
            licebit
   35   sic facere: sed extemplo dirimamus litem
        rectis judiciis, quæ ex Jove sunt optima.
        Nam jam quidem patrimonium divisimus, aliaque multa
        rapiens auferebas, valde adulans reges
        donivoros, qui hoc jus volunt judicasse.

   40     Stulti, neque sciunt quanto plus dimidium _sit_ toto,
        neque quam in malvaque et asphodelo magna utilitas.

          Absconditum enim habent Dii victum hominibus.
        Facile enim vel uno die acquisivisses,
        ut tu in annum haberes, etiam otiosus (exsistens):
   45   statim gubernaculum quidem super fumo poneres,
        opera boum vero cessarent et mulorum laboris-patientium.
        Sed Jupiter abscondit iratus animo suo,
        quod ipsum decepit Prometheus versutus.
        Idcirco igitur hominibus machinatus-est molestias tristes.

   50     Abscondit vero ignem: hunc quidem rursus egregius filius
            Japeti
        furatus-est hominibus-_dandum_ Jove a prudenti
        in cava ferula, fallens Jovem fulmine-gaudentem.
        Hunc autem indignatus affatus-est nubicogus Jupiter:

          Japetionide, præ omnibus consilia sciens,
   55   gaudes ignem furatus et meam mentem quod-deceperis,
        tibique ipsi magnum exitium et posteris.
        Ipsis vero pro igne dabo malum, quo omnes
        oblectentur[TR1] (in) animo, suum malum amore-amplectentes.

          Sic ait: risitque pater hominumque Deorumque.
   60   Vulcanum vero jussit inclytum quam celerrime
        terram aqua miscere, et hominis indere vocem
        et robur, immortalibus vero Deabus facie assimilare
        virginis pulcram speciem, peramabilem: at Minervam
        opera docere, artificiose telam texere:
   65   et gratiam circumfundere capiti auream Venerem,
        et desiderium grave, et membra-rodentes curas:
        indere vero impudentem mentem et fallaces mores
        Mercurium jussit nuntium Argicidam.

          Sic dixit: illi autem obtemperarunt Jovi Saturnio regi.
   70   Statim vero ex terra finxit inclytus Vulcanus
        virgini verecundæ similem, Saturnii ex consiliis:
        cinxit vero et ornavit Dea splendidis-oculis Minerva:
        circum autem (huic) Charitesque Deæ et veneranda Suada
        monilia aurea posuerunt corpori: circumque eam
   75   Horæ pulcricomæ coronarunt floribus vernis:
        [omnem vero ejus corpori ornatum adaptavit Pallas Minerva.]
        At ipsi in pectore nuntius Argicida
        mendaciaque blandosque sermones et dolosos mores
        condidit Jovis consilio graviter-tonantis; ac nomen
   80   imposuit Deorum præco; appellavit autem hanc mulierem
        Pandoram, quia omnes Olympias domos habentes
        donum donarunt, detrimentum hominibus inventoribus.

          At postquam dolum perniciosum inevitabilem absolvit,
        ad Epimetheum misit pater inclytum Argicidam
   85   munus ferentem, Deorum celerem nuntium: neque Epimetheus
        cogitavit, quod ipsi dixissit Prometheus, ne quando munus
        acciperet a Jove Olympio, sed remitteret
        retro, ne forte quidquam mali mortalibus eveniret.
        Verum ille recepto-_eo_, cum jam malum haberet, sensit.

   90     Prius enim quidem vivebant in terra genera hominum
        procul absque malis et sine difficili labore,
        morbisque molestis, qui hominibus mortem dederunt.
        [Mox enim in miseria mortales consenescunt.]
        Sed mulier manibus amphoræ magnum operculum cum-dimovisset,
   95   dispersit; hominibus autem paravit curas tristes.
        Sola vero illic Spes in illæso domicilio
        intus mansit dolii sub labris, neque foras
        evolavit: prius enim injecit operculum dolii,
        ægida-tenentis consiliis Jovis nubes-cogentis.
  100   Alia vero innumera mala inter homines vagantur.
        Plena enim quidem terra _est_ malis, plenum vero mare:
        morbi autem hominibus interdiu atque noctu
        spontanei ventitant, mala mortalibus ferentes
        tacite; nam vocem exemit prudens Jupiter.
  105   [Sic non usquam licet Jovis voluntatem evitare.]


                        -----------------------


          Si autem volueris, alium tibi ego sermonem summatim-faciam
        belle ac scienter: tu vero menti infige tuæ:
        [quomodo ex-eadem-origine nati-sunt Dii mortalesque homines.

          Aureum quidem primo genus loquentium hominum
  110   immortales fecerunt Olympias domos habentes.
        Ii quidem sub Saturno erant, cum in cœlo regnaret:
        sicut Dii autem vivebant securum animum habentes,
        procul absque et laboribus et ærumna: neque misera
        senectus aderat, semper vero pedibus ac manibus _sibi_ similes
  115   oblectabantur in conviviis mala extra omnia;
        moriebantur autem tamquam somno obruti: bona vero omnia
        illis erant; fructumque ferebat fertile arvum
        sponte-sua multumque et copiosum: ii vero lubentes
        quieti operibus fruebantur cum bonis multis.
  120   [abundantes pomis, cari beatis Diis.]
 (120)  Verum postquam hoc genus terra abscondit,
        ii quidem dæmones sunt, Jovis magni ex consiliis,
        boni, in-terra-versantes, custodes mortalium hominum:
        qui sane custodiunt et justitiam et prava opera,
  125   aëre induti ubique oberrantes per terram,
 (125)  opum-datores: et hoc munus regium obtinebant.

          Secundum inde genus multo deterius postea
        argenteum fecerunt Olympias domos habentes,
        aureo neque forma simile, neque ingenio.
  130   Sed centum quidem puer annis apud matrem sedulam
 (130)  educabatur crescens valde rudis sua in domo:
        sed quum pubuisset et pubertatis metam advenisset,
        pauxillum vivebant ad tempus, dolores habentes
        ob-stultitias: injuriam enim temerariam non poterant
  135   a-se-mutuo abstinere, neque immortales colere
 (135)  volebant, neque sacrificare beatorum sacris in aris,
        uti fas est hominibus ex-more. Hos quidem deinde
        Jupiter Saturnius abscondit iratus, quia honores
        non dabant beatis Diis, qui Olympum habitant.
  140   At postquam et hoc genus terra occultavit,
 (140)  hi quidem subterranei beati mortales vocantur,
        secundi; sed tamen honor etiam hos comitatur.

          Jupiter vero pater tertium aliud genus loquentium hominum
        æneum fecit, omnino argenteo nihil simile,
  145   e fraxinis, violensque et robustum: quibus Martis
 (145)  opera curæ-erant luctuosa et injuriæ: neque ullum frumentum
        edebant, sed adamantis habebant durum animum,
        inaccessi: magna autem vis et manus invictæ
        ex humeris nascebantur in validis membris.
  150   His autem erant ænea quidem arma, æneæ vero etiam domus;
 (150)  æreque operabantur: nigrum enim non erat ferrum.
        Et hi quidem manibus sub suis domiti
        abierunt in putridam domum horribilis Plutonis,
        ignobiles: mors autem _eos_, terribiles quamvis (exsistentes),
  155   cepit atra, splendidumque liquerunt lumen solis.

 (155)    Sed postquam et hoc genus terra operuit,
        rursum etiam aliud quartum super terram multorum-altricem
        Jupiter Saturnius fecit, justius et melius,
        virorum heroum divinum genus, qui vocantur
  160   semidei priore ætate per immensam terram.
 (160)  Et hos quidem bellumque malum et pugna gravis,
        alios quidem ab septiportes Thebas, Cadmea _in_ terra,
        perdidit pugnantes propter oves Œdipodæ;
        alios vero etiam in navibus trans magnam latitudinem maris
  165   ad Trojam ducens Helenæ gratia pulcricomæ.
 (165)  Ibi sane eos quidem mortis exitium occultavit:
        iis autem seorsum ab-hominibus vitam et sedem tribuens
        Jupiter Saturnius constituit pater ad fines terræ
        procul ab immortalibus: horum Saturnus rex-est.
  170   Et ii quidem habitant securum animum habentes
        in beatorum insulis, juxta Oceanum vorticosum,
 (170)  felices heroes, quibus mellitum fructum
        ter quotannis florentem fert fecundus ager.

          Utinam non jam debuissem ego quintis interesse
  175   hominibus, sed aut prius mori, aut postea nasci!
        Nunc enim jam genus est ferreum: neque unquam interdiu
 (175)  cessabunt a-labore et miseria, neque noctu,
        corrupti: graves vero Dii dabunt curas.
        Sed tamen et hisce admiscebuntur bona malis.
  180   Jupiter autem perdet etiam hoc genus loquentium hominum,
        postquam nati cani-circum-tempora facti-fuerint.
 (180)  Neque pater liberis concordans, neque liberi _patri,_
        neque hospes hospiti, neque amicus amico,
        neque frater carus erit, ut antehac certe.
  185   Celeriter vero senescentes dehonestabunt parentes;
        incusabunt autem sane hos molestis alloquentes verbis,
 (185)  impii, neque Deorum vindictam scientes: neque hi
        senibus parentibus educationis-præmia reddent,
        violenti: alter autem alterius civitatem diripiet.
  190   Neque ulla pii gratia erit, neque justi,
        neque boni; magis vero maleficium et injurium
 (190)  virum honorabunt: justitia autem in manibus, et pudor
        non erit: lædetque malus meliorem virum,
        verbis pravis alloquens, perjurium vero jurabit.
  195   Livor autem homines miseros omnes
        maledicus, malis-gaudens comitabitur inviso-vultu.


                        -----------------------


 (195)    Et tum jam ad cœlum a terra spatiosa,
        candidis verstibus tectæ corpus pulcrum,
        immortalium ad genus iverunt relictis hominibus
  200   Pietas et Nemesis: at relinquentur dolores graves
        mortalibus hominibus; contra-malum vero non erit defensio.


                        -----------------------


 (200)    Nunc vero fabulam regibus narrabo, sapientibus quamvis
            ipsis.
        Sic accipiter affatus-est lusciniam varii-gutturis,
        admodum alte in nubibus ferens unguibus correptam:
  205   hæc vero misere, curvos fixa circum ungues,
        lugebat: eam autem ille imperiose sermone allocutus-est:

 (205)    Infelix, quid strepis? habet sane te multo fortior:
        hac ibis, qua te equidem ducam, licet cantatricem
            (exsistentem):
        cœnam vero, si voluero, faciam, aut dimittam.
  210   Imprudens autem, quicumque voluerit cum potentioribus
            contendere;
        victoriaque privatur, præterque contumelias dolores patitur.
 (210)  Sic ait velociter-volans accipiter, latis-alis avis.

          O Persa, tu vero audi justitiam, neque injuriam fove:
        injuria enim etiam mala misero _est_ homini; nec quidem dives
  215   facile ferre potest, gravaturque ab ea,
        illapsus damnis: via vero aliter perveniendi
 (215)  melior ad justa: justitia autem injuriam superat
        ad finem progressa: passus vero _damna_ stultus cognovit.

          Cito enim currit jusjurandum una-cum injustis judiciis.
  220   [At Justitiæ tumultus _est_ tractæ, quo viri duxerint
        donivori, pravis autem sententiis deciderint jura.]
 (220)  Hæc vero sequitur deplorans urbemque et sedes populorum,
        aerem induta, malum hominibus adferens,
        qui ipsam expellunt, neque justam _partem_ distribuunt.

  225     Qui vero jura peregrinis et civibus dant
        recta, neque quidquam prætergrediuntur justum,
 (225)  his floret urbs, populique florent in ipsa:
        pax vero per terram juvenum-altrix, neque umquam illis
        molestum bellum decernit late-cernens Jupiter,
  230   neque umquam justos inter homines fames versatur,
        neque damnum: in-conviviis autem cura-partis operibus
            fruuntur.
 (230)  His quidem fert terra multum victum, in-montibus vero quercus
        summa quidem fert glandes, media vero apes:
        lanigeræ autem oves velleribus onustæ-sunt:
  235   pariunt vero mulieres similes liberos parentibus:
        florent autem bonis perpetuo: neque in navibus
 (235)  iter-faciunt; fructum vero fert fecundus ager.

          Quibus autem injuriaque curæ-est mala pravaque opera,
        iis vindictam Saturnius decernit late-cernens Jupiter.

  240     Sæpe etiam universa urbs malo viro detrimentum-cepit,
        quicumque peccat et iniqua machinatur.
 (240)  Illis autem cœlitus magnum importavit malum Saturnius,
        famem simul et pestem: intereunt vero populi;
        neque mulieres pariunt; minuuntur autem familiæ,
  245   Jovis consiliis Olympii: interdum vero etiam
        aut eorum exercitum ingentem perdidit aut idem murum,
 (245)  aut naves in ponto Saturnius punit ipsorum.

          O reges, vos autem considerate etiam ipsi
        hanc vindictam: prope enim inter homines versantes
  250   immortales observant, quotquot pravis judiciis
        se-mutuo atterunt, Deorum vindictam non curantes.
 (250)  Ter enim decies-mille sunt in terra multorum-altrice
        immortales Jovis custodes mortalium hominum:
        hi igitur custodiunt et justitiam et prava opera,
  255   aëre induti, ubique oberrantes per terram.
        Illa autem virgo est, Justitia, _ex_ Jove, procreata
 (255)  augustaque venerandaque Diis qui Olympum habent.
        Et igitur, cum quis eam lædat impie spernens,
        statim apud Jovem patrem considens Saturnium,
  260   refert hominum injustam mentem, ut luat
        [populus peccata regum, qui perniciosa meditantes
 (260)  alio inflectunt jura prave dicentes.]
        Hæc observantes reges, corrigite sententias,
        donivori, pravorum vero judiciorum prorsus obliviscamini.

  265     Sibi ipsa mala struit vir alii mala struens,
        malumque consilium consulenti pessimum.

 (265)    Omnia videns Jovis oculus et omnia animadvertens
        etiam hæc, siquidem vult, inspicit: neque eum latet,
        quale jam hoc quoque judicium urbs intus exerceat.

  270     Nunc jam ego neque ipse inter homines justus
        sim, nec meus filius: quoniam malum _est_ virum justum
 (270)  esse, siquidem majus jus injustior habebit.
        [Sed hæc nondum spero perfecturum Jovem fulmine-gaudentem.]

          O Persa, tu vero hæc in animo repone tuo,
  275   et quidem justitiæ obtempera, violentiæ autem obliviscere
            omnino.
        Hanc enim hominibus legem imposuit Saturnius:
 (275)  piscibus quidem et feris et avibus volucribus,
        ut devorent se-mutuo, quoniam non justitita est inter eos:
        hominibus autem dedit justitiam, quæ multo optima
  280   est. Si enim quis velit justa profiteri
        cognoscens, ei opes dat late-videns Jupiter:
 (280)  qui vero testimoniis volens perjurium jurans
        mentietur, justitiamque impediens immedicabiliter læsus-sit,
        ejus certe obscurior progenies posthac relicta-est:
  285   viri autem juste-jurantis progenies posthac præstantior.

          Tibi vero bona intelligens dicam, valde stulte Persa.
 (285)  Vitium quidem sane etiam cumulatim est capere
        facile: plana quidem via _est,_ valde autem procul habitat.
        Virtuti vero sudorem Dii anteposuerunt
  290   Immortales: longa vero et ardua via _est_ ad eam,
        et aspera primum: ubi vero ad summum _aliquis_ venerit,
 (290)  facilis jam deinceps est, quamvis difficilis (exsistens).

          Ille quidem optimus est, qui per-se omnia intellexerit,
        cogitans quæcumque dein et ad finem sint meliora.
  295   Bonus vero etiam ille, qui bene monenti paruerit.
        Qui vero neque ipse sapit, neque alium audiens
 (295)  in animo reposuerit, ille contra inutilis vir _est._

          At tu quidem nostri memor semper præcepti
        operare, Persa, diva proles, ut te Fames
  300   oderit, amet autem pulcre-coronata Ceres
        veneranda, victuque tuum impleat horreum.
 (300)  Fames enim semper ignavo comes _est_ viro.

          Huic vero Dii indignantur et homines, quicumque otiosus
        vivit,[TR2] fucis aculeo-carentibus similis indole,
  305   qui apum laborem absumunt otiosi,
        vorantes: tibi vero opera gratum esto decentia obire,
 (305)  ut tibi tempestivo victu impleantur horrea.

          Ex laboribus autem viri _evadunt_ pecorosique opulentique:
        etiam laborans multo carior immortalibus
  310   eris atque hominibus: valde enim oderunt otiosos.

          Labor autem minime dedecus, ignavia autem dedecus _est._

 (310)    Quod si laboraveris, mox te æmulabitur otiosus
        Ditescentem: divitias vero virtus et gloria comitatur.

          Fortuna autem qualis sis, laborare est melius.**
  315   si quidem ab alienis facultatibus stolidum animum
        ad opus convertens curam-habeas victus, sicut te jubeo.

 (315)    Pudor autem non bonus egenum hominem tenet,
        pudor, qui homines valde lædit atque juvat.

          Pudor sane cum inopia, audacia vero cum opibus.

  320     Opes autem non rapiendæ: divinitus-datæ multo meliores.
        Si quis enim et manibus per-vim magnas opes ceperit,
 (320)  aut is lingua prædatus-fuerit, qualia multa
        fiunt,[TR3] quam primum lucrum mentem deceperit
        hominum, pudorem vero impdentia expulerit:
  325   facile autem illum obscurant Dii, minuuntur vero familiæ
        viro tali; exiguumque ad tempus divitiæ comitantur.

 (325)    Pariter vero, et qui supplicem et qui hospitem male
            tractaverit;
        quique fratris sui lectum adscenderit
        secreti concubitus uxoris, scelerata patrans;
  330   quique cujuspiam imprudentia fraudat orphanos liberos;
        quique parentem senem misero in senectutis limite
 (330)  increpuerit gravibus incessens verbis:
        huic autem certo Jupiter ipse irascitur, ad extremum vero
        operibus pro iniquis gravem exhibet talionem.
  335   Verum tu ab-his quidem omnino cohibe stultum animum.

          Pro facultate autem facito sacra immortalibus Diis
 (335)  caste et pure, nitida vero femora adoleto:
        alias autem libationibus thuribusque placato,
        et quando cubitum-is, et quum lux sacra venerit:
  340   ut tibi benevolum cor et animum habeant;
        [ut aliorum emas agrum, non tuum alius.]

 (340)    Amicum ad convivium vocato, inimicum vero relinque:
        eum autem potissimum vocato, quicumque te prope habitat.
        Quotiescumque enim tibi etiam domesticum aliud _quid_ accidat,
  345   vicini non-cincti accurrunt, cinguntur autem cognati.

          Damnum malus vicinus, quantum bonus magnum commodum.
 (345)  Nactus-est sane pretium, quicumque nactus est vicinum bonum.
        Neque bos interierit, nisi vicinus malus sit.

          Recte quidem metiaris _mutuans_ a vicino, recte vero redde,
  350   eadem mensura, et amplius, si quidem possis:
        ut indigens etiam in posterum æquum _eum_ invenias.

 (350)    Ne mala lucra-captes: mala lucra æqualia damnis.

          Amantem ama, et succurrenti succurre:
        et da ei-qui dederit, neve da ei-qui non dederit.

  355     Datori quidem aliquis dedit, non-danti vero nemo dedit.

          Donatio bona, rapina vero mala, mortis datrix.

 (355)    Quicumque enim quidem vir libens _dat,_ is etiam multum
            dederit.*
        gaudet dono et delectatur suo in animo.
        Qui vero ipse ceperit impudentiæ obsecutus
  360   quamvis exiguum (exsistens), id tamen rigidat ejus animum.

          Siquidem enim et parvum ad parvum posueris,
 (360)  et frequenter istud feceris, mox magnum et hoc evaserit.

          Qui vero ad id-quod adest adjicit, is vitabit atram famem.

          Neque vero quod domi repositum _est_ hominem cruciat.
  365   Domi melius _est_ esse, quoniam damnosum, quod foris _est._

          Bonum quidem de-præsenti capere, miseria vero animo,
 (365)  egere absente: quæ te meditari jubeo.

          Incipiente autem dolio et desinente saturare,
        in-medio parce: sera vero in fundo parsimonia.

  370     Merces autem viro amico constituta æqua esto.
        Etiam cum-fratre ludens testem adhibeto:
 (370)  credulitas autem sane pariter ac diffidentia perdiderunt
            homines.

          Ne vero mulier tibi animum nates-exornans decipiat,
        blanda garriens, tuum inquirens domicilium.
  375   Qui enim mulieri confidit, confidit is furibus.

          Unicus vero filius sit, paternam domum
 (375)  qui-servet: ita enim opulentia crescet in ædibus.

          Senex autem moriaris, alterum filium relinquens.

          Facile vero et pluribus præbuerit Jupiter ingentes opes.

  380     Major quidem plurium cura, major autem accessio.
        [Tibi vero si opes mens appetit in animo tuo,
 (380)  sic facito, et operi super opus operare.]


                        -----------------------


          Pleiadibus Atlante-natis exorientibus,
        incipe messem; arationem vero, occidentibus.
  385   Hæ autem sane noctesque et dies quadraginta
        latent: rursum vero inverso anno
 (385)  apparent primum ubi-acuitur ferrum.
        Hæc utique camporum est lex, _iis_que, qui mare
        prope habitant _iis_que, qui valles flexuosas,
  390   a-mari fluctuante procul, pinguem regionem
        incolunt: nudus serito, nudusque arato,
 (390)  nudusque metito, si quidem tempestiva omnia voles***
        opera tibi-parare Cereris, ut tibi singula
        tempestiva crescant,ne quando interim egens
  395   mendices _ad_ alienas domos, et nihil efficias.
        Sicut et nunc ad me venisti: ego vero tibi non amplius-dabo,
 (395)  neque admetiar: operare, stolide Persa,
        operibus, quæ hominibus Dii destinarunt:
        ne-quando cum liberis uxoreque animo dolens
  400   quæras victum per vicinos, hi vero negligant.
        Bis quidem enim et ter forsitan consequeris: si vero amplius
            molestus-tueris,
 (400)  rem quidem non facies, tu vero inania mula dices:
        inutilis autem erit verborum copia. Sed te jubeo
        cogitare debitorumque solutionem famisque evitationem.

  405     Domum quidem primum, fœminamque bovemque aratorem,
        [servam non nuptam, quæ et boves sequatur:]
 (405)  utensilia vero domi omnia apta parato:
        ne tu quidem petas ab alio, is vero recuset, tuque careas,
        tempus autem prætereat, minuaturque etiam opus.

  410     Neve differas in crastinum inque perendinum:
        non enim frustra-laborans[TR4] vir implet horreum,
 (410)  neque differens: studium vero opus auget.
        Semper autem dilator-operum vir cum-damnis luctatur.

          Quum jam desinit vis acuti solis
  415   æstum sudoriferum, per-autumnum pluente
        Jove præpotente, mutatur vero humana cutis*
 (415)  multo agilior: jam enim tunc Sirius stella
        paulisper supra caput mortalium hominum
        venit interdiu, magis autem nocte fruitur:
  420   tum minime-rosa (_vermibus_) est cæsa ferro
        silva, folia autem[TR5] humi fundit, germinationeque desinit:
 (420)  tunc igitur lignari memento tempestiva opera.
        Mortarium quidem tripetale seca, pistillum vero tricubitale,
        axemque septempedalem: valde enim certe conveniens sic:
  425   si vero octopedalem, inde et malleum secueris.
        Trium-palmorum vero rotam secato decem-palmorum plaustro.
 (425)  Multa curva ligna: ferto autem buram, cum inveneris
        domum, in monte quærens vel in campo,
        ilignam: hæc enim bobus ad-arandum firmissima est,
  430   si Minervæ famulus, dentali infigens,
        clavis conjungens adaptaverit temoni.
 (430)  Bina vero facito aratra, fabricans domi,
        _alterum_ nativa-bura et _alterum_ compactile: quoniam multo
            melius sic:
        si alterum quidem fregeris, alterum bobus injeceris.
  435   E-lauro autem vel ulmo minime-vermiculati temones,
        e-quercu dentale, bura ex-ilice. Boves vero _duos_ novennes
 (435)  mares comparato (horum enim robur non imbellicum _est_)
        juventutis mensuram habentes: hi ad-laborandum optimi.
        Non hi utique dimicantes in sulco quidem aratrum
  440   fregerint, opus vero inutile ibi reliquerint.

          Hos autem simul quadragenarius juvenis sequatur,
 (440)  panem postquam-prandit quadrifidum, octo-quadrarum,
        qui opus curans rectum sulcum ducat,
        non-amplius circumspiciens æquales, sed in opere
  445   animum habens: hoc vero neque junior alius melior
        ad-spargendum semina et iteratam-sationem ad-evitandam.
 (445)  Junior enim vir ad æquales desiderio-trahitur.

          Observa vero, cum gruis vocem audieris
        alte in nubibus quotannis clangentis:
  450   hæc arationisque signum affert, et hyemis tempus
        indicat imbriferæ: cor autem rodit viri bobus-carentis.
 (450)  Tunc sane pasce camuros boves domi manentes.
        [Facile enim _est_ verbum dicere: Par-boum da et plaustrum;
        facile autem recusare: Sunt vero opera bobus.
  455   Putat autem vir mente _nempe_ dives se fabricaturum plaustrum,
        stultus, neque hocce scit: centum enim _sunt_ ligna plaustri,
 (455)  quorum ante curam habere oportet domum ferendorum.]

          Cum vero primum arationis-tempus mortalibus apparuerit,
        jam[TR6] tunc aggredere, simul servique et ipse,
  460   siccum et humidum arans arationis per tempus,
        mane valde festinans, ut tibi impleantur arva.
 (462)  [Vere vertito; æstate vero iteratum _arvum_ non te fallet.]
        Novalem autem serito adhuc levem agrum.
        [Novalis exsecrationum-expultrix, liberorum placatrix.]

  465     Supplica vero Jovi infero, Cererique castæ,
        perfecte ut-onerent Cereris sacrum munus,
 (465)  incipiens primum arationem, cum extremum stivæ
        manu capiens stimulum, boum ad terga adtigeris
        temonis-cuneum trahentium subjugiis: puer autem a-tergo
            _sequens_
  470   servus tenens ligonem negotium avibus facessat,
        semina abscondens. Diligentia enim optima
 (470)  mortalibus hominibus, negligentia vero pessima.
        Sic ubertate spicæ nutaverint ad-terram,
        si finem ipse postea Olympius præbuisset,
  475   e vasis autem ejeceris araneas; et te spero
        gavisurum, de-victu sumentem intus reposito.
 (475)  Bene-onustus autem pervenies _ad_ album ver, neque ad alios
        respicies: tui vero alius vir indigus erit.

          Si vero sole vertente (_bruma_) divam araveris terram,
  480   sedens metes, pauxillum manu cormprehendens,
        alternatim ligans pulverulentus,[TR7] non valde gaudens.
 (480)  Feres autem in sporta: pauci vero te suspicient.

          [Alias autem alia Jovis mens ægida-habentis,]
        difficilis vero hominibus mortalibus intellectu.
  485   Sin autem sero araveris, id tibi remedium fuerit.
        Quando cuculus canit quercus in foliis,
 (485)  primum, delectatque mortales super immensam terram;
        tunc Jupiter pluat tertio die, neve desinat,
        neque sane excedens bovis ungulam neque deficiens:
  490   ita serus-arator priorem æquarit.
        [Animo autem bene omnia serva: neve te lateat
 (490)  neque ver evadens album, neque tempestivus imber.]

          Præteri autem ærariam officinam et calidam tabernam,
        tempore hiberno, quando frigus virum ab-operibus
  495   arcet, ubi impiger vir valde domum augeat:
        ne te malæ hyemis difficultas deprehendat
 (495)  cum paupertate, macra vero crassum pedem manu premas.
        Multa autem ignavus vir, vanam ob spem exspectans,
        egens victus, mala locutus-est ad-animum _suum._
  500   [Spes vero non bona indigentem virum fovet,
        sedentem in taberna, cui non victus sufficiens sit.
 (500)  Demonstra autem servis, æstate adhuc media (exsistente):
        Non semper æstas erit, exstruite casas.]

          [Mensem[TR8] vero Lenæonem, malos dies, boves-cruciantes
            omnes,
  505   hunc vitate, et glacies, quæ super terram
        flante Borea molestæ exsistunt,
 (505)  qui per Thraciam equorum-altricem lato mari
        inspirans _id_ concutit: remugit autem terra et silva:
        multas vero quercus alticomas abietesque densas
  510   montis in saltibus dejicit terræ multos-pascenti
        irruens, et omnis reboat tunc innumera silva.
 (510)  Feræ autem horrent, caudasque sub pudenda ponunt,
        quarum etiam villis cutis obtecta _est:_ sed sane et has
        frigidus cum-sit perflat, villosis-pectoribus licet
            exsistentes.
  515   Et per pellem bovis penetrat, neque _hæc_ eum arcet;
        et etiam per capram flat longis-pilis: sed ovium-greges
            omnino,
 (515)  quia valde-densi villi ipsarum, non perflat
        vis venti Boreæ: incurvum vero senem facit.
        Etiam per virginem tenelli-corporis non perflat,
  520   quæcumque intra ædes caram apud matrem manet,
        nondum opera sciens aureæ Veneris;
 (520)  quando lota tenerum corpus et pingui oleo
        uncta in-recessu cubat intra domum
        die hiberno, quando exossis (_polypus_) suum pedem arrodit,
  525   inque domo sine-igne et in latibulis tristibus,
        neque ei sol ostendit pabulum invadendum:
 (525)  sed super nigrorum hominum populumque urbemque
        vertitur, tardius autem Græcis lucet.
        Et tunc jam cornuti et non-cornuti silvicolæ
  530   misere manducantes per nemora saltuosa
        fugiunt, (et omnibus in animo id curæ-est,)
 (530)  ubi tecta quærentes densas latebras habent,
        et antrum petrosum: illi vero tripodi (_seni_) homines
            similes,
        cujus dorsum fractum-est, caputque ad terram spectat,
  535   huic similes incedunt, vitantes nivem albam.]

          Et tunc indue munimentum corporis, ut te jubeo,
 (535)  lænamque mollem et talarem tunicam:
        stamine vero in pauco multum subtegmen intexe.
        Hanc circuminduito, ne tibi pili tremant,
  540   neve erecti horreant surgentes per corpus.
        Circum vero pedes calceos bovis vi occisi
 (540)  aptos ligato, pilis intus condensatos.
        Primogenitorum vero hœdorum, cum frigus tempestivum venerit,
        pelles consulto nervo bovis, ut super dorsum
  545   pluviæ circum-injicias munimentum: in capite vero superne
        pileum habeto elaboratum, ne aures humefias:
 (545)  frigida enim et aurora est Borea cessante:
        matutina vero super terram a cœlo stellato
        nebula frugifera extenditur fortunatorum super operibus:
  550   quæ hauriens fluminibus e perennibus,
        alte supra terram sublata venti procella,
 (550)  interdum quidem etiam pluit ad versperam, interdum vero
            descendit
        densas Thracio Borea nubes excitante.

          Hunc antevertens, opere perfecto, domum redi,
  555   ne-quando te cœlitus tenebrosa nubes circumtegat
        corpusque madidum reddat, vestesque humectet.
 (555)  Sed evitato: mensis enim gravissimus hic
        hibernus, gravis pecudibus, gravisque hominibus.

          Tunc dimidium bobus, homini vero plus adsit
  560   cibariorum: longæ enim adjutrices noctes sunt.
        [Hæc observans totum in annum
 (560)  æquato noctesque et dies, donec rursum
        terra, omnium mater, fructum omnigenum ferat.]

          Quum autem sexaginta, post conversionem Solis (_brumam_),
  565   hibernos exegerit Jupiter dies, jam sane tunc stella
        Arcturus relinquens sacrum fluctum Oceani
 (565)  primum totus-apparens exoritur vespertinus.
        Post hunc autem mane-querula Pandionis surgit hirundo
        in lucem hominibus, vere recens-ineunte.
  570   Hanc prævertens vites amputato: sic enim melius.

          At cum domiporta (_cochlea_) e terra plantas adscenderit,
 (570)  Pleiades fugiens, tunc jam circumfossura non-amplius vitium:
        sed falcesque acuito et servos excitato.
        Fugito vero umbrosas sedes et matutinum somnum,
  575   tempore messis, quando et Sol cutem exsiccat.[TR9]
        Tunc festina et domum fruges congere,
 (575)  mane surgens, ut tibi victus sufficiens sit.
        Aurora enim etiam operis tertiam sortitur partem.
        Aurora sane promovet quidem viam, vero etiam promovet opus:
  580   Aurora, quæ apparens multos ingredi-fecit viam
        homines, multis autem juga bobus imponit.

 (580)    Quum vero scolymosque floret, et canora cicada
        arbori insidens stridulum defundit cantum
        frequenter sub alis, æstatis laborioso tempore,
  585   tunc pinguissimæque capræ et vinum optimum,
        lascivissimæ autem mulieres, imbecillissimi vero etiam viri
 (585)  sunt, quoniam caput et genua Sirius siccat,
        siccum vero etiam corpus ob æstum. Sed tunc jam
        sit petræque umbra, et Biblinum vinum,
  590   panisque bene-coctus, lacque caprarum non-amplius-lactantium,
        et vaccæ in-silva-pascentis caro nondum enixæ,
 (590)  primogenitorumque hœdorum: insuper vero nigrum bibito vinum,
        in umbra sedens, saturatus cor cibo,
        contra acute-spirantem Zephyrum vertens vultum,
  595   fontisque[TR10] perennis ac defluentis, quique illimis _sit,_
        tres _partes_ aquæ infunde, quartam vero immitte vini.

 (595)    Famulis autem impera Cereris sacrum munus
        triturare, quando primum apparuerit robur Orionis,
        loco in ventoso et bene-orbiculata in area:
  600   mensura vero diligenter recondito in vasis. Sed postquam jam
        omnem victum deposueris paratum intra domum,
 (600)  [servumque domo-carentem conducere, et sine-liberis servam
        quærere te jubeo: molesta autem liberos-habens serva.]
        Et canem asperis-dentibus nutrito, nec parcas cibo,
  605   ne quando tibi interdiu-dormiens vir res auferat.

          Fœnum autem importato et paleas, ut tibi sit
 (605)  bobus ac mulis annuum _pabulum._ Sed postea
        servorum refocilla cara genua et boves solve.

          Quum vero Orion et Sirius in medium venerit
  610   cœlum, Arcturum autem inspexerit roseis-digitis Aurora,
        o Persa, tunc omnes decerptas-fer domum uvas:
 (610)  monstrato vero soli decemque dies et decem noctes,
        quinque autem in-umbra-pone, sexto autem in vasa haurito
        dona Bacchi oblectatoris. Sed postquam jam
  615   Pleiadesque Hyadesque ac robur Orionis
        occiderint, tunc deinde arationis memor esto
 (615)  tempestivæ: annus autem per terram prosper sit.


                        -----------------------


          Sin autem te navigationis periculosæ desiderium capit:
        quando Pleiades robur validum Orionis
  620   fugientes ceciderint in obscurum pontum,
        jam tunc omnigenorum ventorum furunt flamina:
 (620)  et tunc ne-amplius naves habeto in nigro ponto:
        terram autem exercere memento: uti te jubeo.
        Navem vero in continentem trahito, munitoque lapidibus
  625   undique, ut arceant ventorum vim humide flantium,
        paxillo extracto, ne putrefaciat Jovis imber.
 (625)  Armamenta vero disposita omnia tuæ repone domi,
        diligenter componens navis alas (_vela_) marivagæ:
        clavum vero fabrefactum super fumum suspendito.
  630   Ipse autem tempestivam exspectato navigationem, dum veniat:
        et tum navem celerem in-mare trahito, intus vero etiam onus
 (630)  aptum imponito, ut domum lucrum reportes
        quemadmodum meusque pater et tuus, valde stolide Persa,
        navigabat in navibus, victus indigens honesti:
  635   qui olim et huc venit, multum pontum emensus,
        Cuma Æolide relicta, in navi nigra:
 (635)  non abundantiam fugiens neque divitiasque et fortunam,
        sed malam pauperiem, quam Jupiter hominibus dat.
        Habitavit autem prope Heliconem misero in vico,
  640   Ascra, hyeme malo, æstate molesto, neque umquam bono.
        Tu vero, o Persa, operum memor esto
 (640)  tempestivorum omnium, de navigatione vero maxime.
        [Navem parvam laudato, magnæ vero onera imponito;
        majus quidem onus, majus vero ad lucrum lucrum
  645   erit, si venti quidem malos contineant flatus.]

          Quando ad mercaturam verteris imprudentem animum,
 (645)  volueris autem debita effugere et injucundam famem,
        ostendam jam tibi rationes multisoni maris,
        neque omnino navigandi peritus, neque omnino navium.
  650   Neque enim umquam navi tranavi latum mare;
        nisi in Eubœam ex Aulide, ubi quondam Argivi,
 (650)  exspectantes tempestatem (_desinentem_), multum populum
            collegerunt
        Græcia e sacra in Trojam pulcris-fœminis.
        Ibi vero ego ad certamina strenui Amphidamantis
  655   Chalcidemque trajeci: indicta (_per præcones_) vero multa
        præmia posuerunt filii magnanimi: ubi me glorior
 (655)  carmine victorem tulisse tripodem auritum.
        Quem quidem ego Musis Heliconiadibus dicavi,
        ubi me primum dulci adduxerunt cantui.
  660   Tantum igitur naves quidem expertus-sum multos-clavos-
            habentes.
        Sed etiam sic dicam Jovis voluntatem ægida-habentis:
 (660)  Musæ enim me docuerunt divinum carmen canere.

          Dies quinquaginta post conversionem solis,
        ad finem progressa æstate, laborioso tempore,
  665   tempestiva est mortalibus navigatio: neque navem
        fregeris, neque homines perdiderit mare,
 (665)  nisi forte data-opera Neptunus terræ-concussor
        aut Jupiter, immortalium rex, velit perdere.
        Penes hos enim exitus est pariter bonorumque malorumque.
  670   Tunc vero dispositæque auræ et mare innocuum:
        securus tunc navem celerem, ventis fretus,
 (670)  deducito in pontum, onus vero bene omne colloca.
        Propera autem quam celerrime rursus domum redire:
        neque exspectato vinumque novum et autumnalem imbrem,
  675   et hyemem accedentem, Notique sævos flatus,
        qui concitat mare, comitans Jovis imbrem
 (675)  multum, autumnalem, difficilemque pontum reddit.

          Alia vero verna est navigatio hominibus.
        Cum enim primum, quantum incedens cornix
  680   vestigium facit, tantum folia homini apparuerint
        in ficu summa; tum etiam pervium est mare.

 (680)    Verna autem hæc est navigatio: non ipsam equidem
        probo: neque enim meo animo grata est;
        arreptum ægre effugeris malum. Sed tamen et hæc
  685   homines faciunt, stultitia mentis:
        opes enim anima sunt miseris mortalibus.
 (685)  Dirum vero est mori in fluctibus: at te jubeo
        considerare hæc omnia in animo, uti dico.

          Ne vero in navibus omnem fortunam cavis pone:
  690   sed plura relinquito, pauciora vero imponito.
        Dirum enim ponti in fluctibus exitio occurrere.
 (690)  [Dirumque, si in plaustrum prægrande onere imposito
        axem fregeris, onera vero corrumpantur.]
        Modum servato: opportunum-tempus vero in omnibus optimum.


                        -----------------------


  695     Mature autem uxorem tuam ad domum ducito,
        neque triginta annis valde multum deficiens
 (695)  neque adjiciens valde multum: nuptiæ vero tibi tempestivæ hæ,
        mulier autem quatuor _annos_ pubescat, quinto vero
            (_pubertatis_) nubat.
        Virginem vero ducito, ut mores castos doceas.
  700   Eam vero potissimum ducito, quæ te prope habitat:
        omnia bene circumspiciens, ne vicinis ludibria ducas.
 (700)  Neque enim quicquam muliere vir sortitur melius
        bona, verum contra mala non gravius aliud,
        comissatrice: quæ virum, etiamsi robustum (exsistentem),
  705   torret sine face et crudæ senectæ tradit.

          Bene vero vindictam immortalium beatorum observato.
 (705)  Neque fratri æqualem facito amicum:
        sin autem feceris, ne ipsum prior malo afficias.
        Ne vero mentiaris dicis gratia: sin autem tibi cœperit
  710   aut aliquod verbum dicere infestum, aut facere,
        bis tantum puniri memento: si vero rursus
 (710)  redeat ad amicitiam, pœnam autem velit dare,
        recipe: miser sane vir amicum alias alium
        facit. Tuum vero ne quid animum coarguat vultus.

  715     Ne vero multorum-hospes, neve nullius-hospes dicaris,
        neve malorum socius, neve bonorum conviciator.
 (715)  Neque umquam perniciosam pauperiem animum-comedentem homini
        patiaris exprobrare, beatorum munus sempiternorum.
        Linguæ certo thesaurus inter homines optimus
  720   parcæ, plurima vero gratia modum servantis:
        Sin autem malum dixeris, forsan ipse majus audies.
 (720)  Neve in communi convivio morosus sis
        de symbolis: plurima vero gratia sumtusque minimus.
        Neve umquam ex aurora Jovi libato nigrum-vinum
  725   manibus illotis, neve aliis immortalibus:
        neque enim hi exaudiunt, respuunt vero etiam preces.
 (725)  Neu contra solem versus stans meito,
        sed-etiam postquam occidit, memento, adversus orientem
        neque in via, neque extra via inter-eundum meiere.
  730   Neve denuderis: Deorum quippe noctes sunt:
        sedens vero in-fumeto vir prudentia doctus,
 (730)  aut idem ad parietem accedens bene-septæ caulæ.
        Neu pudenda semine pollutus intra domum
        focum juxta revelato, sed caveto.
  735   Neve a mali-ominis funebribus reversus
        seminato progeniem, sed immortalium a convivio.
 (735)  Neve umquam perennium fluviorum pulcre-fluentem aquam
        pedibus transito, priusquam precatus-fueris adspiciens pulcra
            fluenta,
        manus lotus amœna aqua limpida.
  740   Qui fluvium transierit, malitia vero manus illotus,
        huic Dii succensent et dolores dant in-posterum.
 (740)  Ne vero a manu, Deorum in convivio splendido,
        siccum a viridi reseca nigro ferro.
        Neve umquam cythum pone super craterem
  745   bibentium: perniciosum enim in eo fatum est.
        Neu domum exstruens impolitam relinquito,
 (745)  ne forte insidens crociat stridula cornix.
        Neve ex ollis-pedatis nondum-dedicatis capiens
        edito, neve lavator: quia et hisce inest pœna.
  750   Neve in immobilibus (_monimentis_) ponito, non enim mlius
            _est_,
        puerum duodecennem, quod virum impubem reddit:
 (750)  [neque duodecim mensium: æquale et hoc est.]
        Neu muliebri balneo corpus abluito
        vir: gravis enim ad tempus est etiam in eo
  755   pœna. Neu sacrificia in accensa incidens,
        reprehende arcana: Deus sane et hæc indigne-fert.
 (755)  Neve umquam in alveo fluviorum mare influentium,
        neu super fontes meito, sed valde evitato;
        neve incacato; id enim nihilo melius est.

  760     Sic facito: gravem vero mortalium evitato famam.
        Fama enim mala est levis quidem levatu
 (760)  facillime, molesta vero portatu, difficilisque depositu.
        Fama vero nulla omnino perit, quam-quidem multi
        populi divulgant; Dea sane quædam est et ipsa.


                        -----------------------


  765     Dies vero ex Jove observans bene secundum decorum,
        doce servos: tricesimum mensis optimum
 (765)  operaque ad-inspicienda atque demensum dividendum,
        quum ex-veritate populi _eum_ judicantes degunt.
        Hi enim dies sunt Jove a prudente
  770   Primum primus quartusque et septimus sacer dies,
        (hoc enim Apollinem ense-aureo peperit Latona),
 (770)  octavusque nonusque; duo quidem dies mensis
        egregii crescentis mortalia opera ad-curanda,
        undecimusque duodecimusque: ambo quidem boni,
  775   hic quidem ovibus tondendis, ille vero lætis segetibus
            metendis:
        duodecimus autem undecimo multo melior:
 (775)  hoc enim net fila alte-suspensa aranea
        die ex pleno, quum et prudens (_formica_) acervum colligit.
        Hoc vero telam instituat mulier, proponatque sibi opus.
  780   Mensis autem ineuntis decimotertio evitato
        sementem incepturus: plantis vero inferendis optimus _est._
 (780)  Sextus vero medius valde incommodus est plantis,
        viriparus autem bonus: puellæ vero non utilis est,
        neque gignendæ primum, nec nuptui collocandæ.
  785   Nec primus quidem sextus puellis gignendis
        aptus, sed hœdis castrandis et gregibus ovium,
 (785)  stabuloque circumsepiendo pastorali benignus dies:
        bonus autem viriparus: amat vero etiam convitia loqui,
        mendaciaque blandosque sermones occultaque colloquia.
  790   Mensis vero octavo verrem et bovem mugientem
        castrato, mulos autem duodecimo patientes-laboris.
 (790)  Vicesimo vero (in) magno _nono_, pleno die, prudentem virum
        generato: valde enim animo sapiens est.
        Bonus autem viriparus decimus, puellæ vero et quartus
  795   medius; hoc vero et oves et flexipedes camuros boves,
        et canem asperis-dentibus et mulos patientes-laboris
 (795)  cicurato, manum imponens; cave vero iram _eorum._
        Quarto caveto finientis inchoantisque _mensis_
        doloribus animum conficias: valde sane perfectus diest _est._
  800   Quarto autem mensis in domum uxorem ducito
        auguriis observatis, quæ ad rem hanc optima.
 (800)  Quintos vero evitato, quia difficilesque _sunt_ et graves:
        (in) quinto enim aiunt Furias servire
        Horco _eo die_ nato, quem Eris peperit pestem perjuris.
  805   Medio vero septimo Cereris sacrum munus
        bene valde inspiciens bene-orbiculata in area
 (805)  ventilato: lignicidaque secato cubicularia ligna
        navaliaque ligna multa, quæ apta navibus sunt.
        Quarta vero incipito naves compingere fragiles.
  810   Nonus autem medius ad vesperam melior dies.
        Primus vero nonus prorsus-innoxius hominibus:
 (810)  bonus quidem enim et hic ad plantandum atque generandum,
        viroque et mulieri: neque umquam prorsus-malus dies.
        Pauci vero etiam sciunt tertium-nonum mensis optimum
  815   [ad-relinendum[TR11] dolium et jugum collo imponendum
        bobus et mulis et equis celeripedibus,]
 (815)  navem multis-transtris celerem in nigrum pontum
        ad-trahendam: pauci autem veracam dicunt
        [quarto vero aperi dolium: præ omnibus sacer dies:]
  820   medium: pauci vero etiam post vicesimum mensis optimum
        aurora oriente: ad vesperam autem est deterior.
 (820)  Hi quidem dies sunt hominibus magno commodo.
        Cæteri autem intercidentes innoxii, nihil ferentes.
        Alius vero alium laudat, pauci autem norunt.
  825   Interdum noverca est dies, interdum mater.
        Horum _dierum,_ beatusque et fortunatus _est is,_ qui hæc
            omnia
 (825)  sciens operatus-fuerit, inculpatus immortalibus,
        auguria observans et delicta evitans.


[1] "Electryonis" -> "Electryonis."
[2] "Excelsa" -> "excelsa"
[3] "Oblectentur" -> "oblectentur"
[4] "Vivit" -> "vivit"
[5] "Fiunt" -> "fiunt"
[6] "fustra-laborans" -> "frustra-laborans"
[7] "antem" -> "autem"
[8] "Jam" -> "jam"
[9] "puluerulentus" -> "pulverulentus"
[10] "Mensem" -> "[Mensem"
[11] Line number "575" added.
[12] "fontisquc" -> "fontisque"
[13] "ad-relinendum" -> "[ad-relinendum"


                                 FINIS.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Hesiodi Carmina" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home