Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII | HTML | PDF ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Glossarium eroticum linguae Latinae - sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova
Author: Pierre-Emmanuel, Pierrugues
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Glossarium eroticum linguae Latinae - sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                          GLOSSARIUM EROTICUM

                            LINGUAE LATINAE,

                                  SIVE

                 THEOGONIAE, LEGUM ET MORUM NUPTIALIUM

                              APUD ROMANOS

                            EXPLANATIO NOVA

        EX INTERPRETATIONE PROPRIA ET IMPROPRIA ET DIFFERENTIIS IN
                  SIGNIFICATU FERE DUORUM MILLIUM SERMONUM,


        Ad intelligentiam Poetarum et Ethologorum tam antiquae quam
                   integrae infimaeque latinitatis;


                             Auctore P. P.



                               PARISIIS,

            APUD AUG.-FR. ET PR. DONDEY-DUPRÉ, BIBLIOPOLAS,

                     Via dicta Saint-Louis, N. 46,

                   NECNON VIA DICTA RICHELIEU, N. 67.

                             M D CCC XXVI.



                ----------------------------------------



                         TRANSCRIBER'S PREFACE

This transcription is based upon Pierre-Emmanuel Pierrugues' original
edition of 1826. There exists also a _Thesaurum Eroticum Linguae
Latinae_ edited by a certain Carolus Rambach (1833, Stuttgart) which
contains the same text but does not acknowledge Mr. Pierrugues' text.
According to a "Bücher-Lexikon" from 1838 Rambach's book is merely a
reprint:[TR1]

  "Soll nur ein mit veränd. Namen des Hrsgeb. veranstalt. Wiederdruck
  des von Pierhugues (Paris 1826) hrsg. Werkes sein."

Non-trivial changes applied by the transcriber are described in
footnotes.



[1] "Allgemeines Deutsches Bücher-Lexikon oder vollständiges
alphabetisches Verzeichnis aller von 1700 bis zu Ende 1834 erschienenen
Büchern, welche in Deutschland und in den durch Sprache und Literatur
damit verwandten Ländern gedruckt worden sind" (1838, 8. Band, Hrsg.
Otto August Schulz)



                            LECTORI ERUDITO.

Dicendo aut scribendo de rebus eroticis, eadem nuditate verborum ab
initio utebantur Romani; sed cum sensim spurcata evaderet, dissoni
medici et jurisperiti, more technicorum, singularem sibi sermonem
instituerunt; optimates vero literatique, urbanitatis causa necnon
pueritiae reverendae, metaphoricam linguam sibi finxere, plebe
retinente primam illam impolitam, quam Martialis appellat _latine
loqui._ Hac fuse usi sunt Lucilius, Catullus, Martialis, parciusque
Naso, Horatius, Tibullus, Propertius et aliqui scriptores etiam
pudicissimi. Secunda lingua in libris, tum de jure tum de medicina,
quaerenda est; tertia inprimis conflixere Plautus, Persius, Juvenalis,
Petronius, Seneca, imo Tertullianus et ipse Civitatis Dei auctor
sanctissimus, vitia omnes vario quamquam modo objurgantes.

Nemo sane doctus nescit hujusce praesertim tertiae linguae scientiam
quam maxime necessariam esse studiosis satyricorum et ethicorum, et eo
difficiliorem intellectu nobis in diem fieri, quo longius abest ab
origine sua, fere omnino obsolefactis moribus, quos vel expressim vel
metaphorice referebat.

Deficiebat tamen lexicon speciale in quo translationes sermonum et
lusus in verbis explanarentur, et voces ambiguae ad rem peculiarem
reducerentur.

Hoc opus non leve, erudite lector, ausus sum inchoare, et peritioribus
trado ab illis emendandum et perficiendum. En igitur accipe libens hunc
diuturni mei laboris fructum, GLOSSARIUM nempe EROTICUM _linguae
latinae_, in quoquidem, nisi tanti rem ponderis manu forte impari
tractaverim, omnia quaecumque apud Romanos seu ad theogoniam, seu ad
leges, mores et ritus nuptiales, ac vitae usus diversos, victum,
vestitum, voluptatesque antiquitus pertinuerunt, uno quasi adspectu
poteris percensere, luculenter explicata duorum fere millium locutionum
interpretatione, innumerisque auctorum exquisitissimorum exemplis
illustrata et confirmata. Subjunguntur facili nexu intertexta: 1°
etyma satis multa, quibus fit plenior vocabulis significatio; 2°
notitiae de plerisque eroticis scriptoribus, quorum carmina hodie
desiderantur; 3° ampla proverbiorum de amore series undequaque ex
veterum libris selecta: quae cuncta quamdam tibi utilitatem una cum
sensu non ingrato adlatura spero.

Nunc esto mihi judex benevolus, candide lector; sed illud praecipue
persuasum habeas velim, hoc libro, unice literas adjuvare in animo
fuisse mihi, et, resputis morum innocentiae infestissimis Meursii
aliorumque recentiorum obscenitatibus, inter praetextata verba caste
semper scribere caste legentibus.

Lutetiae Parisiorum, M D CCC XXVI.



                ----------------------------------------


                             A VOLUPTATIBUS



A VOLUPTATIBUS: Munus palatinum a Tiberio institutum.

  "Novum denique officium instituit _a voluptatibus_, praeposito equite
  romano, T. Caesonio Prisco."
    —Suet., _Tib._ 42.

  "Dein revolutus ad vitia, seu vitiorum imitationem, inter paucos
  familiarium Neronis adsumptus est, elegantiae arbiter; dum nihil
  amoenum et molle affluentia putat, nisi quod Petronius approbavisset.
  Unde invidia Tigellini, quasi adversus aemulum, et scientia
  voluptatum potiorem."
    —Tacit., _Annal._ XVI, XVIII, 3.

Jam antea praemium publicum ediderant reges Persarum, dandum ei qui
novum genus voluptatis repertum a se probaret. (_Dolet, de
Praeposition._, tom. II, _col._ 1707.)

ABACTIVUS: Abortivus.—Ab _abigere_. (L. IV, _ff. de extr. crim._ L.
VIII, _ff. de Sicariis_. L. XXXIX, _ff. de Poenis._)

ABDICATIO: Instrumentum publicum quo pater filium non tantum exhaeredem
scribebat, sed e familia sua et etiam nomine suo rejiciebat. Summum jus
patriae potestatis ex Graecorum legibus, Romae translatum. (V. l. VI.
_Cod. de Patria Potest._)

Patri licita erat _abdicatio_: 1° si filius frequenter foris noctui
cubuisset; 2° si comessaretur (Vide COMESSARI); 3° si libidinibus
foede incumberet (_Lucian. in abdicato_, p. 723); et etiam si patris
imperium detrectaret. (_Quintil. Declamat._ 283.)

ABDICARE: Abdicationem inscribere.

  "Augustus Agrippam, ob ingenium sordidum et ferox, _abdicavit_."
    —Suet. _Aug._ 65.

  "Mavult pater filium corrigere quam _abdicare_."
    —Quintil., _Inst. Orat._ VII, 4.

ABDITIVUS: Abortivus. (_Fest._) — Verbum antiquum et obsoletum pro
abstracto et avulso.

ABDOMEN: Viri pudenda. (_Non. Marc._)

  "Quin jamdudum gestit moecho hoc _abdomen_ adimere, Ut faciam quasi
  puero in collo pendeant crepundia."
    —Plaut. _Mil._ V, 5 sq.

  "Cupidinem atque appetitus, postremam mentis portionem, infernas
  _abdominis_ sedes tenere, ut popinas quasdam et latrinarum tenebras,
  diversoria nequitiae et luxuriae."
    —Apul. _de Dogmat. Plat._

ABEONA, ADEONA: Deae secundarii ordinis, puerorum interducae, quum
primum gradi incipiebant.

  "Juno selecta et regina, Jovisque soror et conjux; haec tamen
  interduca pueris; et opus facit cum _Abeona et Adeona_."
    —Aug. _Civ. Dei_, VII, 3; ibid. IV, 21.

ABIRE IN SEMEN: Quasi liquescere abundantia retenti seminis.

  Poenas do quoque, quod satis superque est,
  _In semenque abeo_, etc.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII. 15 sq.

ABLUERE: Accurate _abluebant_ se Romani post rem veneream, et quasi
religiose. Utebantur ad hunc usum solio cylindraceo, ex ligno aut aere
confecto. Stabat loturus immersus aquis ad umbilici libellam.

  Non vis in solio prius lavari
  Quemquam, Cotile: caussa quae, nisi haec, est?
  Undis ne fovearis irrumatis.
  Primus te licet _abluas_, necesse est,
  Ante hic mentula, quam caput, lavetur.
      —Mart. II, LXX, 1 sqq.

Vid. _Domitius in Martialem_, loco citato.

_Abluebant_ se et mulieres, sive a geniali lecto surgerent, sive ab
impuro. (Vid. _Tertull. Apologet._ 43; _Lamprid. in vita Commodi_, etc.)

  "Ideo aquam duxi, ut ea tu inceste utare."
    —Cic. _pro Cael._ 14.

  "Draconem repente irrupisse ad eam (Attiam), pauloque post egressum,
  illamque expergefactam, quasi a concubitu mariti purificasse se."
    —Suet. _Aug._ XCIV, 4.

Sic se _abluisse_ dicitur Venus, postquam Vulcano concubuit (_Athen._
XV, 8); et Ceres, quum a Neptuno compressa fuit. (_Pausan. Arcad._)

Solio argenteo utebantur matronae beatiores.

  "Hujus meminit saepenumero in medicina Celsus. Tanto enim luxu factum
  est, ut esset argenteum quo mulieres lavabantur. Fastidiebant enim
  solia, nisi essent argentea."
    —Domit. _in Mart._ II, XLII.

Os suum _abluebant_ fellatrices.

  Quod fellas, et aquam potas, nil, Lesbia, peccas;
    Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.
      —Mart. II, L, 1 sq.

_Abluebant_ se puerperae a partu patrato, et quidem continuo.

  "_D._ Peperisse eam audivi. _A._ Ah! obsecro, tace, Dinarche. _D._
  quid jam? _A._ Horresco misera, mentio quoties fit partionis. Ita
  paene tibi fuit Phrosenium: i intro jam, amabo, Vise illam, atque
  operire ibi: jam exibit, nam lavavit."
    —Plaut. _Truc._ I, II, 92 sqq.

  "Nunc primum fac isthaec ut lavet."
    —Terent. _Andr._ III, II, 3.

ABORTIO: Crimen mulierum quo partum abigebant. 1° ne rugis venter
sulcaretur (_Senec. ad Helvid._); 2° ut illico vacuae continuo subare
possent (_Plut. de Tumid._); 3° ad illegitimi coitus testimonium
abolendum.

  "Celabat (graviditatem), metuebatque te, ut ne sibi persuaderes, Ut
  _abortioni_ operam daret, puerumque ut enecaret."
    —Plaut. _Truc._ I, II, 99 sqq.

Venena _abortiva_ dantes poenis mulctabantur.

  "Qui _abortionis_ poculum dant, etsi dolo non faciant, tamen, quia
  mali exempli res est, humiliores ad metallum, honestiores in insulam,
  amissa parte bonorum, relegantur. Quod si eo (poculo) mulier aut homo
  perierit, summo supplicio afficiuntur."
    —Paull. _Rec. sent._ XXXVIII, §. 7.

Praecaventes foeminae spadonibus utebantur, et tunc _abortivo non_ erat
_opus_ (_Juv._ VI, 367), aut se mixtionibus steriles reddebant. (Vid.
EUNUCHI et STERILITAS.)

Inde et pro tempore graviditatis:

ABORSUS: Abortio paulo post conceptum. (_Non. Marc._)

ABORTUM: Non tempestive ortum. (_Festus._)

ABORTUS: Prope tempus pariendi: tunc enim moritur quod nascitur. (_Non.
Marc._)

ABORTIVUS: Pro nano et pumilione. V. _Suet. Aug._ 35.

    ...strabonem
  Appellat paetum pater; et pullum, male parvus
  Si cui filius est, ut _abortivus_ fuit olim
  Sisyphus...
      —Hor. _Sat._ I, III, 44 sqq.

ABRONIS VITAM AGERE: Pathice vivere.—A quodam Argivo _Abronis_ nomine,
cujus mollissima vita in proverbium abiit. (Vid. _Zenodoti Paroemia_,
et _Proverbia Erasmi_.)

ABSENTES COMAE: Crines quorum fuco color naturalis adulteratus est.

  Quum sis ipsa domi, mediaque ornere Suburra,
  Fiunt _absentes_ et tibi, Galla, comae.
      —Mart. IX, XXXVII, 1 sq.

ACCA: Hujus nominis duo notatae sunt mulieres ab antiquariis: _Acca_
Laurentia, uxor Faustuli, pastoris regii, altrix Romuli et Remi,
celeberrima lupa, id est scortum famosissimum; nam Romani quascumque
meretrices lupas nuncupabant, ob hujus generis duplicem et corporis et
bonorum ingluviem. (V. LUPA)

_Acca_ altera Tarutia dicebatur, ex marito suo Tarutio, nobili Tusco.
Nonnullis eadem est ac Flora. (Vide FLORALIA.)

Festa Laurentiae celebrabantur mense decembri; Tarutiae vero, mense
aprili. (_Scaliger. Conject. in Varr._)

Inde:

ACCALIA: Festa Accae Laurentiae, melius Laurentalia.

  "_Accalia_, feriae publicae Laurentinae; is dies, quem quidam
  scribendo Laurentalia appellant, ab Acca Laurentia nominatur, cui
  sacerdotes nostri publice parentant; et dicunt hunc diem Laurentini,
  Accas Laurentinas."
    —_Varr. L. L._ V, 3.

Multa de _Accaliis_ apud _Gell._ VI, 7.[TR1]

ACCO: Nomen cujusdam mulieris quae, quum jam senescens faciem ad
speculum explorasset, in insaniam cecidit dolore difformitatis suae.
(_Coel. Rhod._ VI, 15.)

ACCO: Nomen terriculamenti, cujus metu solebant matres puellulos in
obsequo continere. (_Plutarch._)

ACCUMBERE INTERIOR: Accumbere in sinu, in gremio coenantis, et
interiori lecto.

In primum Romanos sedentes coenitasse indubitatum est.

  "Sedes dictae, inquit Isidorus, quoniam apud veteres Romanos non erat
  usus _accumbendi_, unde et consedere dicebantur: sed postea viri
  discumbere coeperunt, mulieres vero sedebant."

  "Quod genus severitatis, inquit Val. Maximus, aetas nostra
  diligentius in Capitolio (Jovis epulo) quam in domibus suis servat."
    —Val. Max. l. II, c. 1.

Impudicitia enim notabantur mulieres si forte _accubuerint_, ut
Cytheris illa in convivio Eutropoli, de quo _Cic. epist. ad Papirium
Paetum_. Bacchides item sorores, apud Plautum, cum amasiis lecto
coenitantes.

Sic et Cicero de Catilinae sociis. (_Or. in Catil._ II, V, 11.)

  "Accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi,
  conferti cibo, etc."

Postea tamen ipsae _accubuere_ foeminae, et eodem lecto quo dominus.

  "Cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit; plenoque
  convivio singulas infra se vicissim collocabat, uxore supra
  _cubante_."
    —Sueton. _in Caligul._ 24.

  "Tum illam (meretricem) infra eum _accubantem_ negasse, unquam
  vidisse quemquam securi ferientem."
    —Tit. Liv. XXXIX, XLIII, _ubi de Flaminio_.

Et eodem modo _accumbebant_ pueri meritorii.

  "Qui in conviviis, adolescentulus cum amatore, cum chiridota tunica
  interior."
    —Scip. _in orat. adv. Gall._

Sic apud Gell. lib. VII, Africanus de P. Sulpitio Gallo, qui in
convivio adolescentulus cum amatore interior _accubuerat_.

ACCUMBERE: Etiam sensu venereo.

  Gloria Romanis una es tu nata puellis,
    Romana _accumbens_ prima puella Jovi.
      —Propert. II, III, 29 sq.

  "Prandi, potavi, scortum _accubui_, abstuli Hanc cujus haeres nunquam
  erit post hunc diem."
    —Plaut. _Menaech._ III, II, 11 sq.

  "Potavi atque _accubui_ scortum; pallam et aurum hoc mihi dedit."
    —Plaut. _ibid._ V, IX, 82.

ACERBA VIRGO: Cruda, immatura, nondum viripotens, translatione a
frugibus ducta.

      ...Tolle cupidinem
  Immitis uvae; jam tibi lividos
  Distinguet autumnus racemos
    Purpureo varius colore.
      —Hor. _Od._ II, V, 9, sqq.

Gravissimus auctor Plutarchus, libro _de Praeceptis conjugalibus_,
scripsit, eos qui prima virginum dissidia non ferunt, nihil differre ab
illis qui, quum in uvam _acerbam_ incidunt, maturas quoque aliis
relinquunt.

ACHAEMENIAN ARDUS: Ab Achaemenia, Persidis regione, arbusculis
odoriferis olim celeberrima. Persicos enim odores commemorat Spartianus.

  "Lectum imminentibus quatuor anacliteris fecerat, minuto reticulo
  undique inclusum, eumque foliis rosae queis demptum esset album
  replebat, jacensque cum concubinis, velamine de liliis facto se
  tegebat, unctus odoribus persicis."
    —Spartian. _in vit. L. Ael. Caes._

      Nunc et _Achaemenia_
  Perfundi _nardo_ juvat, et fide Cyllenea
    Levare diris pectora
      Sollicitudinibus.
      —Hor. _Epod._ XIII, 12 sqq.

ACHERIUS: Orator romanus, Horatii coaevus. Quum cuidam libertino reo
objiciebatur sese patroni sui libidinibus indulsisse, ille, defendens,
Impudicitia, inquit, in ingenuo crimen est; in servo, necessitas; in
libero, officium. (Vid. _Cael. Rhod. Antiq. lect_, V, 11.)

ACIDALIA: Cognomen Veneris, tanquam cientis curas et aerumnas quas
Graeci ἄκιδα dicunt; sed potius a fonte _Acidalio_, quo Gratiae
lavabantur. Fluebat hic rivulus in Orchomeno, Beotiae civitate.

      ...at memor ille
  Matris _Acidaliae_, paulatim abolere Sichaeum
  Incipit...
      —Virg. _Aen._ I, 723 sqq.

  Nomen _Acidalia_ meruit quod arundine pingi,
    Quod Cytherea sua scribere gaudet acu.
      —Mart. IX, XIII, 3 sq.

Inde:

ACIDALIUS NODUS: Pro balteo Veneris.

  Ludit _Acidalio_, sed non manus aspera, _nodo_,
    Quem rapuit collo, parve Cupido, tuo.
  Ut Martis revocetur amor, summique Tonantis,
    A te Juno petat ceston, et ipsa Venus.
      —Mart. VI, XIII, 5 sqq.

ACONTIUS: Profectus ad sacra Dianae, quae in Delo virginum frequenti
conventu celebrabantur, Cydippes amore captus, pulcherrimo in pomo hos
versus scripsit:

  Quale fuit malum, quot litera pinxit _Aconti_,
    Qua lecta, cupido pacta puella viro est.
      —_Priap. Carm._ XV, 5 sq.

ACOSMUS: Mere graecum. Incultus; Gallice _négligé_.

  Nigra μελίχροος est; immunda et fetida, ἄχοσμος.
      —Lucret. IV, 1154, ubi vid. _Faber_.

ACROAMA: Mere graecum. Ἀχρόαμα. Fabula jocosa, saepissimeque
libidinosa.

  "Nemo in convivio ejus aliud _acroama_ audivit, quam anagnosten."
    —Corn. Nep. _Attic._ 14.

  "Ludis per quos scena Marcelliani theatri restituta dedicabatur,
  vetera quoque _acroamata_ revocaverat."
    —Suet. _Aug._ 74.

Et etiam _acroamata_ pro ipsis fabulatoribus et nugivendis.

  "Nanos et nanas, et moriones et vocales exoletos, et omnia
  _acroamata_, et pantomimos populo donavit."
    —Lamprid. _in Sever._ 34.

Vid. _Cic. pro Arch. poet._ et _in Verrem_ IV, 22.

  Ergon' cachinnis venditus
  _Acroama_ festivum fui?
      —Prudentius, _in Hymno Sti. Laurentii_, 324.

De _acroamatibus_ in coena adhibitis, vid. _Plin. epist_. VI, 31.

ACTARI: Scortari. Ab acta, ἀκτὴ, maris litore, quo spatiari
solebant meretrices; unde vox proverbialis: _hodie actabimur_.

  "Tametsi in _acta_ cum mulierculis jacebat ebrius, etc."
    —Cic. _Verrina ult._ XXV, 63.

  "Ipse tamen, quum vir esset Syracusis, uxorem ejus parum poterat
  animo soluto ac libero tot in _acta_ dies secum habere; delectatio
  omnibus et actis voluptatibus anteponenda."
    —Cic. _ad Fam._ IX, 6.

ACTORUM LIBRI: Tabulae quibus inscribebantur matrimonia, natales et
obitus.

  Tollis enim, et _libris actorum_ spargere gaudes
  Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
  Jam pater es...
      —Juv. IX, 84 sqq.

  "Rumpi tabulas istas jube, Maxime: invenies filium haeredem; mihi
  vero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne si quid ei
  humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem."
    —Apul. _Apologia_.

      ...et ritu decies centena dabuntur
  Antiquo, veniet cum signatoribus auspex.
      —Juv. X, 335 sq.

ACUS COMATORIAE: Ab officio sic nominatae; officium vero duplex:

1° Ad componendos crines.

  "_Acus_ sunt, quibus, in foeminis ornandorum crinium compago
  retinetur."
    —Isidor. XIX, 31.

Amomo uncti crines in globum colligebantur. Decor enim deerat, si passi
et vagantes essent capilli. Globus _acu_ sustinebatur.

  Taenia nec madidos violent bombycina crines:
    Figat _acus_ tortas sustineatque _comas_.
      —Mart. XIV, 22.

2° Et e contra, ad dividendos crines; tunc _discriminalis_ dicebatur;
matronis peculiaris: nam nuptis tantum mulieribus licitum erat a fronte
capillos dividere, ut hoc discrimine a virginibus distinguerentur.

  "Simul atque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, et _acu_
  lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis, apertam
  professae mulieritatem."
    —Tertull. _de Virgin. veland._ 12.

_Acu_ saepe utebantur meretrices, in viros ad venerem incitandos.

  "Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam; et
  hinc Psyche, _acu comatoria_ cupienti mihi invocare Quiritium fidem,
  malas pungebat; illinc puella penicillo, quod ipsum satyrio tinxerat,
  Ascylton opprimebat."
    —Petron. _Sat._

ADAM: Universae hominum familiae communis appellatio.

  "Primi parentis et commune hominum nomen. Porro dictus eo nomine
  _Adam_ a terra unde formatus fuit; nam terra in lingua Hebraeorum
  ADAMA."
    —Drusii _Quaest. hebraic._ III, LXVII, 3.

  "Notandum etiam quod per totum librum ubicumque dicitur filii
  hominum, in Hebraeo habet bene _Adam_, hoc est filii _Adam_: et omnis
  paene Scriptura hoc idiomate plena est; universum genus hominum
  _Adam_ filios vocat."
    —Hieronym. _in Ecclesiast._ c. 9.

  Deceptum miseratus _Adam_, quem capta venenis
  Implicuit socium blandis erroribus Eva.
      —Auson. _Eidyll._ I, _versus pascales_.

ADAMIANI: Haeretici, sic dicti ex eo quod protoparentum nuditatem
colerent. Credebant enim nusquam nuptias locum habituras, si nemo
peccasset. Nudi itaque mares et foeminae conveniebant ad sacra. (Vid.
_Hist. eccles._)

ADDUCERE PUELLAM: Officium lenonis. Mulierem alteri conciliare.

  Haec mihi te _adducit_ tenebris, multoque timore
    Conjungit nostras clam taciturna manus.
      —Tibull. I, VII, 59 sq.

  "Utique eam huc ornatam _adducas_ matronarum modo; Capite compto,
  crines vittasque habeat, assimuletque se Tuam esse uxorem: ita
  praecipiendum est."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 196 sqq.

Inde _adductrices_ pro conciliatricibus. (Vid. _Annotatores Tibulli._)

ADFECTARE: Rem cupide appetere, ardenter insequi.

  "Quibus patrem, et me, teque, amicosque omnes _adfectas_ tuos Ad
  probrum, damnum, flagitium, appellere una et perdere."
    —Plaut. _Bach._ III, 1, 10 sq.

ADFECTARI: Coeundi stimulum sentire.

  "Si quis ad mulierem non poterit adfectari."
    —Apul. _de Herbis_, 13.

ADFECTATA _MULIER_, ADFECTA:

  "A. Ad vos venio.—S. Accipiam hospitio, si mox venis, Item ut
  _adfectam_."
    —Plaut. _Rud._ II, IV, 4 sq.

a verbo _adficere_.

ADJUGARE: Adjungere.

  "Mater est terra, ea parit corpus, animam mater _adjugat_."
    —Pacuvius, _Chrise, apud Non. Marc._

  "Blandam hortatricem _adjugat_ voluntatem."
    —Id. _Iliona_.

ADLOQUI: Specialiter pro consolari. Proprie de foeminis.

  "Hinc _adlocutum_ mulieres ire aiunt, quum eunt ad aliquam locutum
  consolandi caussa."
    —Varr. _Ling. lat._ 6.

Inde et eodem sensu peculiari:

ADLOCUTIO:

  Quem tu, quod minimum facillimumque est,
  Qua solatus es _adlocutione?_
  Irascor tibi: sic meos amores?
  Paulum quidlibet _adlocutionis_,
  Maestius lacrymis Simonideis.
      —Catull. _ad Cornific._ XXXVI, 4 sqq.

ADLUBESCERE: Verbum venereum.

  "At illa sumebat appetenter, et nonnunquam basiare volenti promptis
  suaviolis _adlubescebat_."
    —Apul. _Met._ VII.

  "Jamque aemula libidine, in amoris parilitatem congermanescenti
  mecum, jam patentis oris inhalatu cinnameo, et occursantis linguae
  illisu nectareo, prona cupidine _adlubescente_."
    —Apul. _Met._ II.

ADMISSARIUS: Concubitor.—Ab _admittere_, verbum technicum in re
pecuaria, quum mas foeminae aut foemina mari adducebatur; peculiariter
tamen dicebatur de genitore equabus misso.

Metonymice vero, et in malam partem, de viris illis qui foede
quamcumque venerem venantur.

  "Itaque _admissarius_ iste, simul atque audivit voluptatem a
  philosopho tantopere laudari, nihil expiscatus[TR2] est; sic suos
  sensus omnes voluptarios incitavit, ... ut non magistrum virtutis,
  sed auctorem libidinis a se illum inventum arbitraretur."
    —Cic. _contra Pisonem_, XXVIII, 69.

ADMONITRIX: Verbum Plautinum de ancilla dominae conscia libidinibusque
consiliaria.

  "AST. (_ancilla_) Nunc tibi opus est, aegram ut tu te assimules.
  PHRON. Tace. Quid adhuc egeo tuî, malum _admonitricis_?"
    —Plaut. _Trucul._ II, VI, 19 sq.

ADNICTARE: Leviter oculis annuere. Inter notas amasiorum (_Vid. NOTAE._)

  "Aliis adnutat, aliis _adnictat_; alium amat, alium tenet."
    —Naevius _in Tarentilla apud Fest. Pomp._

ADOLESCERE: Crescere. (_Nonn._)—_Adolescunt_ qui crescunt et augent;
et contra, _obsolescunt_ qui decrescunt et inveterascunt.

  "Qui natus sit, qui _adoleverit_, qui didicerit."
    —Cic. _de Nat. Deor._ I.

  Dumque _adolescendi_ summum tetigere cacumen.
      —Lucret. II, 1114.

ab _adolere_, id est, augere.

Inde _adolescens_, et

ADOLESCENTIARI: Luxuriari.

  "Tum quidem ut faciat censeo, quoniam tu quoque adhuc
  _adolescentiaris_."
    —Varr. _apud Non. Marc._

ADOLESCENTURIRE: Inconsultus agere, more juvenum; juveniliter vivere.
(_Quint. Varr._ etc.)

  "Incipio _adolescenturire_, et nescio quid nugarum agere."
    —Fabreius _apud Nonn. Marc._

ADONIS: Filius Cynarae, regis Cypriorum; matre vero Myrrha, propria
Cynarae filia. _Adonidem_ Venus in deliciis habuit. Hic, primo aetatis
flore, dum in Idalio nemore venatur, apri dente sub inguine percussus
moritur, et a Venere ipsa in florem Adonium, qui est sanguineo colore,
transformatus est.

Dicunt alii in flumen cecidisse _Adonidem_, dum venustatem suam
contemplaretur.

Inde:

ADONIA: Festa Veneris Adonidem plangentis, apud Graecos celeberrima.
(_Ammian. hist._ l. 22.) Vid. Hieronymus in Ezechielem his verbis:

  "Ecce ibi mulieres sedebant plangentes _Adonidem_."

Celebrabantur _Adonia_ mense Julio, quo Adonis in fluvium cecidisse
dicebatur.

ADORARE: Deos _adorandi_ ritum explicat Apuleius his verbis:

  "Inaccessae formositatis admiratione stupidi, et admoventes oribus
  suis dexteram, primori digito in erectum pollicem residente, ut ipsam
  prorsus deam Venerem, religiosis _adorationibus_ venerabantur."
    —Apul. _in Apologia_.

Hac forma translative utebantur adulatores proceribus obvii; necnon
amasii erga amicas; nunc adhuc basia digitis impressa ad amasiam
jaciuntur.

ADORARE: Sensu venereo, vehementer amare.

  "Imo, inquam ego, per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem
  peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te
  _adorari_ permiseris."
    —Petron. _Sat._

ADSECTARI MULIEREM: Verbum juris.

  "Aliud est appellare (matronam scilicet aut virginem), aliud
  _adsectari_. Appellare est, blanda oratione alterius pudicitiam
  attentare; _adsectatur_ qui tacitus frequenter sequitur. Adsidua enim
  _adsectatio_ quasi praebet nonnullam infamiam."
    —Ulpian l. 15, _de Injuriis et famosis libellis_.

Idem sonat ac _sectari_; sed hic AD auget.

      ...quare, ne poeniteat te,
  Desine matronas _sectarier_: unde laboris
  Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
      —Hor. _Sat._ I, II, 77 sqq.

ADSESTRIX: Ancilla quae puerperae assidebat, subsidio obstetrici.
Matulam portabat, fasciolas plicabat, calefaciebat lintea. (_Cujac. ad
leg._ CCXXXVI, _de Verborum significat._; _Hieron. epist._ XI, 9;
_Pignor. de Serv._ etc.)

  "Dimittit _adsestricem_, me adesse vocat."
    —Afranius, _apud Non. Marc._

ADSUCTA LABRA: Humida voluptate aut cupidine.

  Quae complexa viri corpus cum corpore junxit,
  Et tenet _adsuctis_ humectans oscula labris.
      —Lucret. IV, 1187 sq.

ab _adsurgere_.

ADULTER, ADULTERA: _Adulter_ et _adultera_ dicuntur, tanquam _ad
alterum_ aut _alteram_ se conferant. (_Fest._)

  Quod licet ingratum est; quod non licet acrius urit.
      —Ovid. _Amor._ II, XIX, 3.

_Adulterorum_ graves aerumnas et imminentia damna describit Horatius:

  Hic se praecipitem tecto dedit: ille flagellis
  Ad mortem caesus: fugiens hic decidit acrem
  Praedonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos.
  Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud
  Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem
  Demeteret ferrum.
      —Hor. _Sat._ I, II, 41 sqq.

  ......
  Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat,
  Janua frangatur, latret canis, undique magno
  Pulsa domus strepitu resonet; vel pallida lecto
  Desiliat mulier; miseram se conscia clamet;
  Cruribus haec metuat, doti deprensa; egomet mî.
  Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
  Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
  Deprendi miserum est...
      —Hor. _Ibid._ 127 sqq.

In _adulteros_ poenae et vindictae:

      ...Fiet _adulter_
  Publicus, et poenas metuet quascumque mariti
  Irati debent: nec erit felicior astro
  Martis, ut in laqueos nunquam incidat. Exigit autem
  Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
  Concessit.
      —Juv. X, 311 sqq.

Lepriatae quos deprehendebant _adulterantes_, per triduum vinctos circa
civitatem ducebant, mox in futurum contemptibiles. Mulieres vero
_adulteras_ diebus undecim in foro exponebant, itidem vinctas et veste
perlucida circumvestitas.

Apud Aegyptios, virgis caedebatur _adulter_ ad mille plagas; conscia
vero mulier naribus demutilabatur.

Quibusdam antiquae Graeciae civitatibus, moechus deprehensus per
civitatem producebatur lana coronatus. (Vid. _Cael. Rhod. Lect. antiq._)

Saepissime plectebantur _adulteri_ detruncatione membrorum, aut
mutilatione praesertim aurium nariumque, ut deformitate corporis simul
crimen et ultio denuntiarentur. Sic laceratus Deiphobus Helenae
_adulter_:

  Atque hic Priamidem laniatum corpore toto
  Deiphobum vidit, lacerum crudeliter ora,
  Ora manusque ambas, populataque tempora raptis
  Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares.
      —Virg. _Aeneid._ VI, 494 sqq.

Pauperibus in _adulterio_ deprehensis Athenienses, antiquo more, nates
cum cinere calido depilabant, deinde raphanos et mugiles in podicem
immittebant. Ad hoc supplicium alludit Juvenalis:

    ...Necat hic ferro, secat ille cruentis
  Verberibus; quosdam moechos et mugilis intrat.
      —Juv. X, 316 sq.

Vid. et _Catull._ XV, 19.

Nec minus acerbi in moechos mariti romani.

  "Sempronius Musca C. Gallium, deprehensum in _adulterio, flagellis
  cecidit_.—C. Memmius L. Octavum, similiter deprehensum, _nervis
  contudit_.—Carbo Attienus a Bibieno, item M. Pontius a P. Cervio
  deprehensi, _castrati sunt_. Cn. etiam, Furium Brocchum qui
  deprehendit, _familiae stuprandum_ objecit."
    —Val. Max. VI, I.

  Uxorem armati futuis, puer Hyelle, tribuni,
    _Supplicium_ tantum dum _puerile_ times.
  Vae tibi, dum ludis, _castrabere_ ...
      —Mart. II, LX, 1 sqq.

  Quis tibi persuasit _nares abscindere_ moecho?
    Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
  Stulte, quid egisti? Nihil hic tua perdidit uxor,
    Quum sit salva sui mentula Deiphobi.
      —Mart. III, LXXXV, 1 sqq.

Hic alludit Martialis ad Helenae moechum, de quo Virgilius, Aen. VI,
vid. supra.

In _adulterum_ usus est Aurelianus imperator duarum arborum inflexis
capitibus ad pedes moechi religatis; moxque dimissis, intervulsus
utrinque propendebat. (Vid. _Cael. Rhod._ X, 5.)

Ante legem Juliam, apud Romanos, ut olim apud Graecos, licebat marito
uxorem occidere; qua de re Gellius, l. X, c. 23. Licitum et erat in
_adulterum_ saevire. Lex Julia plus patri in filiam, quam marito in
uxorem permisit. Pater enim quemlibet _adulterum_ occidere poterat una
cum filia; dum maritus, nonnisi viliores, uxorem vero minime.

Soluto matrimonio _adulterii_ causa, marito retentio dotis competebat,
si vere culpa mulieris stuprum accidisset. Hujus poenae exemplum
insigne apud Val. Max. l. VIII, c. 2.

Prisco more, poenam _adulterii_ vitabant matronae, modo aedili
continuandae prostitutionis voluntatem denuntiarent. Tunc statim libro
meretricum inscribebantur.

  "Satis poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii
  credebant veteres."
    —Tacit. _Annal._ II, LXXXV.

Sed extra modum crescente hujus generis inscriptionum proluvie, novis
scitis cautum fuit ne quaestum illa faceret, cujus avus, aut pater, aut
maritus, eques romanus.

Matronis ob _adulterium_ dimissis stola prohibebatur (Vid. MATRONAE);
et in ignominiae signum toga induebantur (Vid. TOGA), sed albata, ut a
pallulata plebecula secerni possint.

  Coccina famosae donas et ianthina moechae.
    Vis dare quae meruit munera? mitte _togam_.
      —Mart. II, XXXIX, 1 sq.

  Thelin viderat in _toga_ spadonem;
  Damnatam Numa dixit esse moecham.
      —Mart. X, LIII, 1 sq.

Hic notandum frequentissimum hoc scelus quo, bellis civilibus,
saepissime duces, quum alicujus secreta scire vellent, uxores ejus de
_adulterio_ compellabant; quod factitasse Augustum auctores nonnulli
tradunt. (_Loevin. Torrent. in Horat. Carm._ III, VI, 17.)

Ex lege Julia, plectebatur ut famosus et reus lenocinii, maritus qui
_adulteram_ uxorem in matrimonio retinebat: qua de poena intelligendus
est hic Ausonii locus:

  Jurisconsulto, cui vivit _adultera_ conjux,
    Papia lex placuit, _Julia_ displicuit.
      —Auson. _Ep._ LXXXVII, 1 sq.

ADULTERARE FOEMINAM: Corrumpere, vitiare.

  "_Adulterare_ matronas."
    —Suet. _Aug._ 67.

ADULTERARI: Torum alterius inire.

  "Latrocinari, fraudare, _adulterari_, turpe est."
    —Cic. _de Off._ I.

ADULTERATRIX: (_Gloss. vet._)

ADULTERINUS: (_Plin._) Ex _adulterio_ natus.

ADULTERIO: adulter (_Non. Marc. Lubin. antiquar._)

ADULTUS, ADULTA: Qui, aut quae plene adolevit. A verbo _adolesco_.
Cognomen Jovis et Junonis: praecipue enim in connubiis, ethnici quinque
deos invocabant, Venerem, Suadelam, Dianam, Jovem _adultum_ et Junonem
_adultam_. (_Plut. in Problem._)

ADVENTITIUS: Spurius fortuito coitu genitus, aut stupro transitorio.
(_Varr. Ling. lat._ 9.) Gloriabatur Hector se _adventitium_ esse, sed
mero Trojano.

ADVENTORES: Hospites in cauponis stabulis, graneis, fornicibus.

  "Ad fores auscultato, atque serva has aedes, Ne quis _adventor_
  gravior abeat quam adveniat."
    —Plaut. _Trucul._ I, II, 1 sq.

ADVENTORES MERETRICUM: Quasi hospites, qui eas adeunt ex consuetudine,
et rei causa. Gallice _des pratiques_.

  "Si aequum facias, _adventores_ meos non incuses."
    —Plaut. _Trucul._ II, VII, 55.

  "Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basia
  jactari, vel meretricum poscinummia, vel _adventorum_ negotinummia."
    —Apul. _Met._ 10.

AEDES CARMENTAE: Templum Romae a matronis aedificatum in proclivio
montis Capitolini, et eodem loco ubi fuerat habitaculum _Carmentae_,
matris Evandri.

Petentibus maritis, prohibuerat senatus quoddam genus vehiculi ad usum
matronarum. Statim ut illae legem noverunt, inaudita conspiratione,
statuerunt neque uterum gerere, neque parere, ideoque viros suos
recusare, donec sententia mutaretur. Quo facto, paulo post mariti ipsi
senatusconsulti abrogationem rogarunt. Tunc placatae matronae templum
_Carmentae_ voverunt et aedificaverunt. (_Thesaur. Antiq. Rom. Gr.
Morestell. de Feriis Romanorum, Dial._ 5; _Faun. de Antiq. urb._)

Vid. CARMENTALIA.

AEDILIS: Plebis _aedilis_ officium erat tabernis, ganeis et lupanaribus
advigilare.

  "Virtutem in templo invenies, in foro, in curia, pro muris;
  voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem, circa balnea ac
  sudatoria, _ac loca aedilem metuentia_."
    —Senec. _de Vita beata_, cap. 8.

Et etiam scortis et meretricibus: tabula enim apud _aedilem_ erat, qua
inscribebantur quae quaestum corporis profiteri cupiebant. Extra
numerum vagantes, pecunia mulctabantur, et etiam exsilio. (_Justin._ X,
31.)

Jus dicebat _aedilis_ de pretio concubitus, tanquam mercis annonariae.
(_Laur. Polymat._ I, 5.)

AEDITUUS: Poeta eroticus, quem memorat Apuleius in Apologia, cum Porcio
et Catulo, non _Catullo_.

AEGYPTII: Insignes erant puellae _Aegyptiae_ protervis salibus, necnon
suavi cantu, mollissimaque saltatione.

  Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines;
    Balsama qui semper, cinnama semper olet;
  Cantica qui _Nili_, qui Gaditana susurrat.
      —Mart. III, LXIII, 3 sqq.

  "Et adduxit secum et fidicinas et tibicines ... et omnia mancipiorum
  genera, quorum Syria et _Alexandria_ pascitur voluptate."
    —Capitol. _in Verr._

  "Gaudemus si quid licentius dixerint. Verba ne _Alexandrinis_ quidem
  permissa _deliciis_, risu et osculo excipimus."
    —_Quintil. Instit. Or._ I, 2; _Senec. Consolat. ad Albinum_, cap.
        ult., _et Herodianus de Alexandrinis_, lib. IV.

  Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
  Delicias, doctumve sui convicia _Nili_
  Infantem, linguaque simul salibusque protervum
  Dilexi.
      — Stat. _Sylv._ lib. V, _Carm. ultim._ 66 sqq.

Pueri _Aegyptii_ in deliciis.

  "Ut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balneas veniat."
    —Auctor ad Herenn. Vid. _Athenaeus_ et _Petron. Sat._

  Si quis forte mihi posset praestare locanti,
    Audi quem puerum, Flacce, locare velim.
  _Niliacis_ primum puer is nascatur in _oris_:
    Nequitias tellus scit dare nulla magis.
      —Mart. IV, XLII, 1 sqq.

Hic _nequitia_ pro blanditiis lascivioribus.

AEQUA VENUS: Pro mutuo amore et ardore pari.

  Candida perpetuo reside Concordia lecto;
    Tamque pari semper sit _Venus aequa_ jugo.
  Diligat illa senem quondam; sed et ipsa marito,
    Tunc quoque quum fuerit, non videatur anus.
      —Mart. IV, XIII, 7 sqq.

AEQUOR VENTRIS: Nitor ventris immaculati et sine rugis.

  "Ne _aequor_ illud _ventris_ irrugetur, ac de gravitate oneris et
  labore partus fatiscat."
    —Aul. Gell. I, 2.

_Aequor_ enim ab _aequo_ et plano. (_Cic. Academic._ 2, _Non. Marc._)

Ad cutem _aequandam_ nonnulla medicamina apud antiquos. Hic notabimus,

_Urinam._

  "_Urina_ pueri impuberis, quae ventri illata mulierum, ne rugosus
  fiat praestare dicitur."
    —Plin. I, XXII, 21 et 50.

_Lomentum_, id est farina fabae.

  _Lomento_ rugas uteri quod condere tentas,
    Polla, tibi ventrem non mihi labra linis.
  Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
    Quod tegitur, majus creditur esse malum.
      —Mart. III, XLII, 1 sqq.

_Salem mixtum cum nigellae succo._ (_Plin._ XXXI, 7.)

AETAS: Appellatio communis omnibus vitae partibus. A Varrone dividitur
aetas in _infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventam, senectam_.

  "Gradus senectutis sunt aetas _ingravescens, provecta, decrepita_."
    —Cic. _de Amicitia_, 10; Idem, _Tuscul._ I, 39.

AETAS AMBIGUA: Puerorum qui modo adulti, nondum tamen sunt perfect
viri. Sic Gellius de Euripde poeta:

  "Ac prius tamen in certamen (Olympicum) per _ambiguam aetatem_
  receptus non est. Post, Eleusi et Theseo certante, pugnavit et
  coronatus est."
    —Aul. Gell. _Noct. Attic._ 15-20.

AETAS BONA: Adolescentia.

  "_Bonam aetatem_ quoque dicimus adolescentiam, vel juventutem: nam
  prudentissime noster Maro diei partes primas, quasi ejus _aetatem_
  puberem _meliorem_ dixit, nono libro."
    —Non. Marc.

  "Quod si istis ipsis voluptatibus _bona aetas_ fruitur lubentius,
  primum parvulis fruitur rebus, etc."
    —Cic. _de Senectute_.

AETAS MALA: Senectus.

  "Miserum puto, si etiam istud ad _malam aetatem_ accessit mali."
    —Turpil. _apud Non. Marc._

  "Atque ut te dignam mala _malam aetatem_ exigat."
    —Plaut. _Aulul._ I, I, 4.

  Si possent homines delinimentis capi,
  Omnes haberent nunc amatores anus.
  Aetas, et corpus tenerum, et morigeratio,
  Haec sunt venena formosarum mulierum;
  _Mala aetas_ nulla delinimenta capit.
      —Afranius _in Vopisco, apud Non. Marc._

AETAS ROBUSTA: Sic dicta a jurisconsultis, quae XXV annorum est.

  "Lex Julia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare
  prohibet, ut minorem annis XXV; nec enim visus est idoneus accusator
  qui nondum _robustae aetatis_ est."
    —Ulpian. I. 15, _de Adulteriis_.

Horatius vero _robustum puerum_ dicit, qui adolescentiae proximus sit,
et militiae rudimentis aptus.

  Angustam, amici, pauperiem pati
  _Robustus_ acri militia _puer_
    Condiscat, ut Parthos feroces
    Vexet eques metuendus hasta.
      —Hor. _Od._ III, II, 1 sqq.

Et etiam Cicero:

  "Deinde jam _robustus_ provinciae se ac rei militari dedit, atque
  ibi, piratarum contumelias perpessus, etc."
    —_Orat. de Aruspicum responsis._

Certe tamen _aetas robusta_ pro jam pubere, et plene adolescentia
vigente.

AETATULA: Pro aetate tenuiore.

  "Monuit ut aut parcius, aut cautius _aetatulae_ indulgeret."
    —Suet. _Claud._ 16.

AETATULA: Vita ipsa.

  "Vos quae immunditiis, mollitiis deliciisque _aetatulam_ agitis."
    —Plaut. _Pseud._ I, II, 40.

AFFLUERE: Saepe de voluptatibus.

  "Nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita
  dicam, et ad eos cum suavitate _afflueret_ et illaberetur, etc."
    —Cic. _de Fin._ I, 39.

AGAGULUS, AGAGULA: Leno conciliator. (Vid. _Petron. Sat._ et _Heinsii
annotationes_.)

AGATHIAS: Cognomento _Scholasticus_, Smyrnaeus patria. Post Procopium,
Justiniani ducumque ejus Belisarii et Narsetis res gestas scripsit;
composuitque quae vocantur _Daphnica_, opus elegantissimum; diversaque
epigrammata graeca in volumen coegit. (V. _Suidas._)

AGATHO: Tibicen cantilenarum suavitate majorem in modum celeberrimus.
Nec mores ejus musicae suae dissimiles; laboravit enim infami mollitie.
Inde proverbium _Agathonicus cantus_, id est dissolutus. (Vide
_Suidas._) Primus ille _Agatho_ chori tragici cantum instituit, teste
Aristotele in Poetica.

AGER: Pro locis foemineis, et etiam podice, sensu vero obscenissimo.

  Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus;
    Filia ficosa est, et gener, atque nepos.
  Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi,
    Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
  Quum sint ficosi pariter juvenesque senesque,
    Res mira est, ficos non habet unus _ager!_
      —Mart. VII, LXXI, 1 sqq.

Hic ludit Martialis ambiguitate verborum; nam ficus et fructum et
morbum significat. (Vid. FODERE.)

AGGLUTINARE: Verbum suavissimum de complexu venereo.

  "Nam hercle, jam ad me _agglutinandam_ totam decretum est dare."
    —Plaut. _Cistell._ III, 17.

AGNATA MEMBRA: Quae praeter naturam et integritatem animalis nata;
exempli causa, homini sextus digitus, tertium femur. (Vid. _Plin._ XI,
LII, 113.)

AGON (ἄγων): Frequentissime hoc nomine appellabantur certamina
ludicra, quae apud Graecos _Olympia_, apud Romanos _Neroniana_, etc.
_Agonibus_ permiscebantur voluptaria, et etiam obscenissima. (V.
_Tertull. advers. gnost._ 6; _Sueton. in Dom._ 4, _et in Neron._ 22.)

AGONODICE: Puella Atheniensis, obstetricum princeps.

Ab antiquo, foeminae puerperio cubantes, medicis tantum, id est viris
adjuvabantur, reluctante pudore. Sed ecce _Agonodice_, Junonis hoc
officium sexui suo reddere volens, abscissa coma, se, habitu virili,
cuidam Hierophilo in disciplinam tradidit; a quo probe edocta,
parturientibus auxiliabatur, plaudente matronarum universitate.

Antiquissimum est proverbium, _nullam esse invidiam super invidiam
medicorum_; iratum ergo totum id genus, se non amplius ad foeminas
admitti, rivalem _Agonodicem_ in judicium pertractavit, tanquam
impudicum et mulierum corruptorem.

At illa tacens, coram Areopagitis, tunica allevata, se foeminam
ostendit: quo facto, legem antiquam emendans populus, artem medicam
mulieribus permisit. (_Hygin._) Vid. MEDICAE.

ALCINOI JUVENTUS: Molles et voluptatibus perditi: ab _Alcinoo_,
Phaeacum rege in Corcyra insula, populoque suo, per quaecumque foeda se
diu noctuque volutantibus. Unde proverbium, _Alcinoi mensa_ pro
luxuriosa.

  Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
  Sponsi Penelopes, nebulones, _Alcinoique_
  In cute curanda plus aequo operata _juventus_:
  Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
  Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
      —Hor. _Epist._ I, II, 27 sqq.

ALICARIAE: Humillima scorta, ante pistrina _alicariorum_ solita vagari.
(_Fest._)

  "Prosedas, pistorum amicas, reliquias _alicarias_."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 54.

Per plateas et quadrivia, tabernas instruebant _alicariorum_ mancipes,
mercisque occasione, de semetipsis quaestum agebant. (Vid. _Laurent. de
Adult. et meretric._; _Almelorol. Antiq. sacra. prof._ p. 36.)

ALIGER: Cognomen Cupidinis.

  Ergo his _aligerum_ dictis affatur Amorem.
      —Virgil. _Aeneid._ I, 667.

Sic πτέρως a Platone in _Phaedro_; et _pennatus_ a Cicerone _de
Natura Deorum_.

ALIPTES: Ab ἀλείφω. Unctor qui in gymnasio palaestritas ungebat.

  ...quemvis hominem secum attulit ad nos:
  Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, _aliptes_,
  Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit.
      —Juv. III, 75 sqq.

Et etiam in balneis, ubi _alipti_ foeminae etiam pudenda detergenda
tradebant.

  Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
  Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu,
  Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
  Callidus et cristae digitos impressit _aliptes_,
  Ac summum dominae femur exclamare coegit.
      —Juv. VI, 419 sqq.

  "Dolosus enim, ait Rigatius, versutusque unctor sciebat dominam suam
  hujusmodi titillatione et contrectatione gaudere, cujus moechus
  forsan erat."
    —_Variorum annotationes in Juven. loco citato_.

Vid. CRISTA, SUMMUM FEMUR.

ALLEX VIRI: Cinaedus, paedico, virum sibi subandum quaerens. Ab
_allicere_.

  "Tunc hic amor audes esse, _allex viri_?"
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 31.

ALLUDERE, ALLUDIARE: Veneri praeludere.

  "Quando adbibero, _alludiabo_; tum sum ridiculissimus."
    —Plaut. _Stich._ II, II, 58.

ALTER SEXUS: Foeminae.

      ...major tamen illa voluptas
  _Alterius sexus_; magis ille extenditur, et mox
  Auribus atque oculis concepta urina movetur.
      —Juv. XI, 166 sqq.

ALTICINCTI: Lascivientes, parati ad opus venereum.

  "Et _praecincti_ certe _altius_ eramus: imo ego sic jam paria
  composueram ut, si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem,
  Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine."
    —Petron. _Sat._

  "Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapila, cinguloque
  succinctus, modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis
  olidissimis inquinavit; donec Quartilla, ballenatiam tenens virgam,
  _alteque succincta_, jussit infelicibus dari missionem."
    —Petron. _Sat._

ALTIORA TANGERE: Irrumare.

  Quod si tam gravis et molesta poena
  Non profecerit, _altiora tangam_.
      —_Priap. Carm._ XXVII, 4 sq.

ALUTA: Pellis flexilis, mollis: metaphorice vero, pro pene languido.

  Ulcus habet, Priami quod tendere possit _alutam_,
    Quodque senem Peliam non sinat esse senem.
      —Mart. XI, LXI, 3 sq.

ALVEUS: Species labri quo pueri lavabantur, saepe testudineus.

  "Nam quum Caesariana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus
  ejus in testudineis _alveis_ lavarentur, etc."
    —Capitol. _in Claud._

Prisce viri ipse, necnon matronae eodem puerili _alveo_ lavabant. (Vid.
_Salm. in Capitolin. loco citato._)

ALVUS: Venter foeminae, ab _alere_; uterus.

  "Ut quam frigidissimus _alvus_."
    —Accius _apud Non. Marc._

      ...infans genitricis ab _alvo_
  Eripitur ...
      —Ovid. _Met._ III, 310 sq.

AMARE: Absolute pro amore captum esse; et etiam sensu venereo
dicebatur. Sic Quintil. in Orat. _Amare in matrimonium_, id est ad
legitimum connubium. Inter _amare_ et _diligere_ eleganter differentiam
ponit Catullus.

  _Dilexi_ tum te, non tantum ut vulgus amicam,
    Sed pater ut gnatos diligit, et generos.
  Nunc te cognovi, quare, etsi impensius uror,
    Multo ita nae mî tu vilior et levior.
  Quî potis est, inquis? Quod amantem injuria talis
    Cogit _amare_ magis, sed bene velle minus.
      —Catull. LXVII, 3 sqq.

Inde:

AMARE PASSIM: Id est promiscue, sine jure, sine invidia ulloque
discrimine; more priscorum aetatis Saturniae.

      ...ne sint modo rure puellae:
    Glans alat, et prisco more bibantur aquae.
  Glas aluit veteres, et _passim_ semper _amarunt_.
    Quid nocuit, sulcos non habuisse satos?
  Tum quibus adspirat amor, praebebat aperte
    Mitis in umbrosa gaudia valle Venus.
  Nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
    Janua; etc.
      —Tibull. II, III, 71 sqq.

AMABILITAS: Amor venereus.

  "Si _amabilitas_ tibi nostra placet."
    —Plaut. _Stich._ V, IV, 58.

Sic, apud eumdem:

  "..._amabilitati_ animum adjiceret."
    —_Poenul._ V, IV, 1.

AMABO: Interjectio blandientis et amantis, frequentissima apud _Plaut.,
Terent._, etc.

AMASII: Qui vaga libidine foeminas insectantur. Mulierum vagi proci.

  "Audite ac discite nostros quoque antiquiores poetas _amasios_ et
  venereos fuisse."
    —Aul.-Gell. XIX, 9.

  "Nunc ego istos mundulos, urbanos _amasios_ Hoc ictu exponam, atque
  omnes ejiciam foras."
    —Plaut. _Trucul._ III, I, 13 sq.

  "Miserrimum hodie ego hunc habeo _amasium_."
    —Plaut. _Cas._ III, III, 27.

Ab _amasso_ aut _amasco_, id est amare incipio. (Vid. _Diomed. de
Qualitate verborum,_ et _Munkerum ad Anton. Metamorphos._ 34.)

AMASIAE, AMASIUNCULAE: Puellae Veneri deditae; virorum venatrices.

  "Suadeo bonum tuum concoquas milva, et me non facies rigentem,
  _amasiuncula_; aliquando experieris cerebrum meum."
    —Petron. _Sat._

AMASIO: Idem ac _amasius_.

  "Festivus hic _amasio_, mulierem ... gestiebat inscendere."
    —Apul. _Met._ VII, _ubi de asino_.

AMASIUNCULI: Contumeliose, amatores nulli ponderis. Gallice _des
galantinis_.

  "Videbis populi rixam inter zelotypos et _amasiunculos_."
    —Petron. _Sat._

Et Prudent. _peri Stephan. Hymn. X_, 182.

AMATIO: De quacumque venere.

  "Tua cum hac amica, cumque _amationibus_."
    —Plaut. _Merc._ IV, IV, 54.

  "Nimis pene inepta atque odiosa ejus _amatio_ est."
    —Plaut. _Rud. apud Non._

AMATOR: Hanc dissimilitudinem constituere Latini inter amantem et
_amatorem_, quod _amator_ fingere possit, dum amans vere amat. (V.
_Donat. in Andr. Terentii_.)

_Amator_ saepissime foedo sensu. (Vid. _Plaut., Horat., Terent._, etc.)

  "Adeo nullum sine _amatore_ vitium est."
    —Senec. _Controv._ I, 5.

AMATOR STERILIS: Qui nil dat pro venere, avarus, aut aere carens.

  "Nam quando _sterilis_ est _amator_ a datis, improbus est. Si negat
  se habere quod det, soli pernoctandum est. Nec satis accipimus, satis
  quum quod det, non habet. Semper datores novos oportet quaerere."
    —Plaut. _Trucul._ II, I, 30 sqq.

AMATORUM SACRAMENTA: Tunc temporis, ut aevo nostro, omnino cassa,
lubidrioque habitissima; unde et quasi speciali nomine _perjuria_
dicebantur.

  Nec vos aut capiant pendentia brachia collo,
    Aut fallat blanda sordida lingua fide.
  Et si perque suos fallax juravit ocellos,
    Junonemque suam, perque suam Venerem;
  Nulla fides inerit: perjuria ridet amantum
    Juppiter, et ventos irrita ferre jubet.
      —Tibull. III, VII, 13 sqq.

  Nec jurare time: Veneris perjuria venti
    Irrita per terras et freta summa ferunt.
  Gratia magna Jovi: vetuit pater ipse valere,
    Jurasset cupide quidquid ineptus amor.
      —Tibull. I, IV, 21 sqq.

  Tum jam nulla viro juranti foemina credat,
  Nulla viri speret sermones esse fideles;
  Qui, dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  Nil metuunt jurare, nihil promittere parcunt:
  Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  Dicta nihil metuere, nihil perjuria curant.
      —Catull. LIX, 149. sqq.

  Juravi quoties rediturum ad limina nunquam,
    Quum bene juravi, pes tamen ipse redit.
      —Tibull. II, VI, 13 sq.

  Esse deos credamne? fidem jurata fefellit;
    Et facies illi, quae fuit ante, manet.
      —Ovid. _Amor._ III, III, 1 sq.

Credebat tamen veterum superstitio, illos aut illas qui deos pejerando
laedere ausi essent, aliqua corporis parte mutilari aut debilitari.
Unde Horatius:

  Ulla si juris tibi pejerati
  Poena, Barine, nocuisset unquam;
  Dente si nigro fieres, vel uno
      Turpior ungui:
  Crederem: sed tu simul obligasti
  Perfidum votis caput, etc.
      —Hor. _Od._ II, VIII, 1 sqq.

AMATORCULI: Pene adulti; nec venere, nec pecunia fructuosi.

  "Nam quum sedulo munditer nos habemus, Vix aegreque _amatorculos_
  invenimus."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 26 sq.

AMATRIX: Saepissime in malam partem: quae virum appetit, quae venerem
ardet et quaerit. Meretrix, scortum.

  "Sed adire certum est hanc ad _amatricem_ africam."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 25.

  Carmina fingentem Sappho laudabit _amatrix_:
    Castior haec, et non doctior illa fuit.
      —Mart. _de Theophila_, VII, LXIX, 9 sq.

AMATRICES AQUAE: Quae ad venerem excitant.

  Exutusve puer pennis labentibus? aut qui
    Odit _amatrices_ Hermaphroditus _aquae_.
      —Mart. X, IV, 5 sq.

Vide eumdem VII, XV.

AMATUS: Pro catamito.

  "Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum et _amatum_ habuit."
    —Gell. XVI, 19.

AMATHA: Nomen commune novitiarum vestalium, a quadam hujus cognominis,
quae prima ad Vestae mysteria capta fuit. (Vid. _Carol. Steph. Dict.
hist._)

AMATHUS: Insula maris Aegaei, Veneri sacra. (_Plin._ V, V, 12) Unde:

AMATHUNTIA: Pro ipsa Venere.

  Nam mihi quam dederit duplex _Amathuntia_ curam
    Scitis, et in quo me corruerit genere.
      —Catull. LXIX, 50 sq.

Hic Catullus duplicem dicit _Amathuntiam_, ex ritu veterum, qui duas
statuebant Veneres, alteram ad honestos amores, alteram vero ad
libidinem. (Vid. _Apul. in Apolog._ et verbum VENUS, quae etiam
_Amathusia_ dicta est eodem etymo.)

AMAZONES: Notissimae Scythiae mulieres; bellicosae et ipsae militantes,
sed non sine viris degentes, ut nonnulli fabulantur: mares enim non
trucidabant, sed tantum mutilabant aut cruribus aut brachiis; ut, si ad
militiam invalidi, eo magis ad venerem apti essent, maxime propter
otium.

Quum vero ad congressum _Amazonas_ illas hortarentur Scythae,
respondens regina Antianira: _Optime, ait, optime claudus init._ (Vid.
_Claud. Interpr._)

Inde proverbium de claudicantium salacitate.

AMBIGENAE: De pecoribus.

  Haec sunt _ambigenae_, quae nuptu dispare constant.
  Burdonem sonipes generat commixtus asellae;
  Mulus ab Arcadicis et equina matre creatus;
  Tityrus ex ovibus oritur hircoque parente;
  Musinonem capra ex vervegno semine gignit;
  Apris atque sue setosus nascitur Ibris;
  At lupus et catula formant coeundo lyciscam.
      —Petron. _Pseudepigr._ V, 1 sqq.

AMBITUS: In venere corporum amplexus tenacissimus.

  "Jam pluribus osculis collisa labra crepitabant, jam implicitae manus
  omne genus amoris invenerant. Jam alligata mutuo _ambitu_ corpora,
  animarumque mixturam fecerunt."
    —Petron. _Sat._

Inde:

AMBITIOSUS: Eodem sensu.

    Omnes in Damalim putres
  Deponent oculos; nec Damalis novo
    Divelletur adultero,
  Lascivis hederis _ambitiosior_.
      —Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.

AMBRONES: Turpes, luxuriosi. (_Fest. Isidor. Gloss._) Ab _Ambronibus_,
Galliae gentibus, qui, subita inundatione quum sedes suas amisissent,
rapto vivere coeperunt errantes, brutarumque more sine lege inter se
venerem commiscentes. Inde _ambrones_ dicebantur vitae turpis et
luxuriosae viri.

AMBROSIUS: Epitheton rerum quacumque suavitate praeexcellentium,
metaphora apud Latinos usitatissima. Sic: _ambrosiae_ dapes (_Mart.
passim_); _ambrosiae_ comae (_Virg. Aeneid._ I, 43); color _ambrosius_
(_Apul. Met._ X); _ambrosii_ pedes (_Id. ibid._ XI); _ambrosium_ corpus
(_Id. ibid._ VIII).

  "_Ambrosioque_ sinu puerum complexa ferocem."
    —Claud. _de Nupt. Honor._ 110.

Sic Galli nunc dicunt, _un pied divin, une taille divine._ Ab
_ambrosia_, deorum cibo.

  _Ambrosium_ gemino potabit ab ubere rorem,
    Et vere roseo fiet odore rosa.
      —Petron. _Frag._ IV, 3 sq.

AMBUBAIAE: Vocabulum e Syria Romam prolatum. Foeminae tibicinae e grege
mimarum et balatronum; et vero plerumque Syriae, bonaeque deae mysteria
agentes.

  _Ambubaiarum_ collegia, pharmacopolae,
  Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
  Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
      —Hor. _Sat._ I, II, 1 sqq.

Raro palam meretricium agebant, propter metum aedilis, cujus albo
inscriptae non erant. (Vid. AEDILIS.) Sed inter doctas rerum
impudicarum peritissimae ipsae, asotorum comessationibus vocabantur cum
scortis et tibicinis.

  "Coenitabatque nonnunquam...naumachia praeclusa, vel martio campo,
  vel circo maximo, inter scortorum totius urbis _ambubaiarum_
  ministeria."
    —Suet. _in Neron._ 27.

AMBULARE IN MASCULOS: De paediconibus.

  "_Ambulat in masculos_, adeo nullum sine amatore vitium est."
    —Senec. _Controv._ I, 5.

AMBULATRIX: Mulier tecto suo instabilis, quotidieque vagans, loquelae,
et saepe quidem comessationum, et etiam libidinis causa; genus mulierum
rei domesticae pernicies.

  "Ad coenam ne quod eat, neve _ambulatrix_ fiat."
    —Cat. _de Re rustic._ c. 143, _de uxore villici_.

AMICA: Verbum venereum; pudice tamen accipiebatur quum de foemina ad
foeminam; sic et salsa catachresi tribadarum _amicae_ dictabantur, quae
sub illis patientes; quod, hac lesbiaca libidine, tribas agens virum
simulat.

  Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
  Recte, quam futuis, vocas _amicam_.
      —Mart. VII, LXX, 1 sq.

_Amica_ ergo, quae amata extra conjugium.

  "Sive uxor, sive _amica_ est, gravida est e Pamphilio."
    —Terent. _Andr._ I, III, 10.

  Ut nox longa quibus mentitur _amica_, diesque
  Longa videtur opus debentibus, etc.
      —Hor. _Ep._ I, I, 20 sq.

  Habere _amicam_ nolo, Flacce, subtilem,
  Cujus lacertos annuli mei cingant,
  Quae clune nudo radat et genu pungat,
  Cui serra lumbis, cuspis eminet culo:
  Sed idem _amicam_ nolo mille librarum.
  Carnarius sum, pinguiarius non sum.
      —Mart. XI, CI, 1 sqq.

  Militis in galea nidum fecere columbae.
    Adparet Marti quam sit _amica_ Venus.
      —Petron. _Frag._

AMICA MANUS: Manus agens in solitaria venere.

  Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva
    Uteris, et veneri servit _amica manus_.
  ......
  Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
    Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.
      —Mart. IX, XLI, 1 sqq.

  Turpe quidem factu; sed ne tentigine rumpar,
    Falce manu posita, fiet _amica manus_.
      —_Priap. Carm._ XXXIII, 5 sq.

AMICARIUS: Qui amicam habet. (_Diomed. Grammat._) Et etiam qui amicas
amatoribus conciliat. (_Petron. Sat._)

AMICOSUS: Qui multas habet amicas (_Diomed. Gram._)

AMICTORIUM: Pectoris indumentum muliebre.

  Mammosam metuo; tenerae me trade puellae,
    Ut possint niveo pectore lina frui.
      —Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

AMICULA: Diminutivus ab _amica_.

  "Uxore haud contentus una, concubinis, pellicibus, _amiculis_
  delectatus."
    —Arnob. 4 _de Jove_.

  "Cum eo Terracinae de _amicula_ rixatus."
    —Cic. _de Orat._ 2.

AMICULUM: Meretricum pallium, ex lino confectum, quo,

  "Apud veteres, matronae in adulterio deprehensae induebantur; ut in
  tali _amiculo_, potius quam in stola, polluerent pudicitiam."
    —Isidor., _Orig._ XIX, 25.

AMMON: Deus generationis et fecunditatis apud Aegyptios. Colebatur
Romae tanquam naturae conservator. (Vid. _Pamphil._ V, p. 494, et _De
la Chausse, de Manibus_, tab. 13.)

AMOENITAS: Verbum venereum. Sic in blanditiis:

  "Uxor mea, meaque _amoenitas_, quid tu agis?"
    —Plaut. _Cas._ II, III, 13.

Et de corporis venustate:

  "...profecto, _Amoenitates_ omnium venerum atque venustatum affero."
    —Plaut. _Stich._ II, I, 4 sq.

Vide eumdem, _Menaech._ II, III, 5.

AMOMUM: Frutex odorifer, cujus succo unguentum conficiebatur. Pro
quolibet odoramine a Latinis positum. Inter Romanorum mollitias.

  Si sapis, assyrio semper tibi crinis _amomo_
    Splendeat, et cingant florea serta caput.
      —Mart. VIII, LXXVII, 3 sq.

Vide eumdem, XII, XVII, 7.

Largiter et etiam mortuorum corpora unguentis lutabantur.

      ...tandemque beatulus alto
  Compositus lecto, crassisque lutatus _amomis_
  In portam rigidos calces extendit.
      —Pers. III, 103.

AMOR:

  "Cupido et _amor_ idem significare videntur, et est diversitas.
  Cupido enim inconsideratae est necessitatis: _amor_ judicii."
    —Non. Marc. ad _Plaut. Curcul._ I, I, 3.

  "_Cupido_ te conficit, anne _amor_?"
    —Plaut. _Fragm. Bacch._ 13.

  "Discrevit (Plautus) et vim ejusdem diversitatis expressit, dicens:
  _Quo Venus Cupidoque imperat, suadetque amor_."
    —Non. Marc. _Nonnull. dict. in significato differentiae_.

AMOR CONFESSUS: Publicus, de illicita venere.

  Idaeo qualis fudit de vertice flores
  Terra parens, quum se _confesso_ junxit _amori_
  Juppiter, et toto concepit pectore flammas.
      —Petron. _Sat._

  Sin _confessus amor_ noto te macerat igne.
      —Virg. _Ciris_, vers. 244.

AMOR INGENUUS: Qui adolescentem bene natum decet. Talis est quem his
verbis Phaedronio praecipit Palinurus servus in _Plauti Curculione_:

  "Ita tuum conferto _amorem_ semper, si sapis, Ne id quod ames,
  populus si sciat, tibi sit probro. Semper curato ne sis intestabilis:
  Quod _amas, amato_ testibus praesentibus."
    —Plaut. _Curcul._ I, II, 28 sqq.

Et paulo post:

  "Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute, et pueris
  liberis, _ama_ quid lubet."

      ...non alia bibam
  Mercede: quae te cumque domat Venus,
    Non erubescendis adurit
      Ignibus, _ingenuoque_ semper
  _Amore_ peccas.
      —Hor. _Od._ XXVII, 13 sqq.

AMOR PEREGRINUS: Extraneus, in alium quam jam amatum; in novum
adventorem.

  "Imo, inquam, rogo ne fastidias hominem _peregrinum_ inter cultores
  admittere; invenies religiosum, si te adorari permisseris."
    —Petron. _Sat._

  "Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile
  pectus quassaverat. O facinus, inquam, indignum! quod amo te quamvis
  relictus; et in hoc pectore quum vulnus ingens fuerit, cicatrix non
  est. Quid dicis _peregrini amoris_ concessio? Dignus hac injuria fui?"
    —Petron. _Sat._

AMORI LITARE: Concubare.

  "Commodum novis amplexibus _amori_ rudi _litabant_; commodum prima
  stipendia Veneri militabant novi et nudi milites."
    —Apul. _Met._ IX.

AMORES: Pro amica: frequentissimum in colloquiis eroticis.

  "...ibo hinc intro nunc jam Ad _amores_ meos: et sensi, hinc sonitum
  fecerunt fores."
    —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 66 sq.

Et etiam pro catamitis et pusionibus.

  "Manumisit emptos suos _amores_ Philolaches, Omnemque absente rem suo
  absumit patre."
    —Plaut. _Mostell. arg._ 1 sq.

AMORES: De re ipsa, metonymia de causa ad effectum.

  Sed castos docet et pios _amores_,
  Lusus, delicias, facetiasque.
      —Mart. X, XXXV, 8 sq.

  Haec primum juvenum lascivos lusit _amores_.
      —Idem, XIV, CLXXXV, 1.

AMORES: Veneris alati filii. Vid. ANTEROS.

  O blandos oculos et inficetos,
  Et quadam propria nota loquaces:
  Illic et Venus, et leves _Amores_,
  Atque ipsa in medio sedet Voluptas.
      —Alcim. _in Erron. vener._

Tres _Amores_ totidemque Veneres enumerat Cicero. (Lib. III _de Natura
deorum._)

AMORUM BONA OMINA: Amasiorum fatua auguria.

1° Ex foliis complosis; quum grandes eorum fragor et sonitus.

  Neque telephium manu complosum fragorem reddidit;
  Sed emarcuit ad tenerum cubitum,
  Me experiente an tibi carus essem.
      —Theocrit. _Eidyll._ III, 29 sqq.

2° Ex crepitu lauri prunis positae. (_Pollux._ IV, 7.)

3° Ex pomorum seminibus; digitis primoribus velut ejaculatis, si
triclinii lacunar aut cameram attigissent, bene, sin minus, male de
suis amoribus augurabantur. Vid. _Poll._ IX, 8.

  Quid? quum Picenis excerpens semina pomis,
  Gaudes, si cameram percusti forte, etc.
      —Hor. _Sat._ II, III, 272 sq.

4° Ex foliis papaveris. (_Porphyr. apud Euseb. Praep. evang._ III, II.)

5° Ex rosarum petalis super aversam manum altera manu concussis.
(_Anacr. Od._ LIII.)

6° Ex talorum jactu:

  "AR. Jace, pater, talos, ut porro nos jaciamus. DE. Maxume. Te
  Philenium mihi, atque uxori mortem: hoc venerium est. Pueri plaudite,
  et mihi ob jactum cantharo mulsum date."
    —Plaut. _Asin._ V, II. 54 sqq.

Jactus enim _Veneris_ felix habebatur. Talis dicebatur, quum quatuor
tali simul jacti, dissimiliter cecidissent.

AMORABUNDUS, AMORABUNDA: Amoribus deditus, dedita.

  "In lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius facto
  _amorabundam_ dixit."
    —Gell. II, 5.

AMPLECTI: Valde amare. (_Dolet._) Unde:

AMPLEXUS (-US): De concubitu venereo.

  "Ego adhuc servo nunquam succubui; nec hoc dii sinant, ut _amplexus_
  meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia
  osculantur."
    —Petron. _Sat._

  "Sume ergo _amplexum_ si placet."
  "Indormuit alienis _amplexibus_, oblitus juris humani.
    —Idem. _Ibid._

  Primos passa toros, et adhuc placanda marito,
    Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
  Dum fugit _amplexus_; sed prodiditunda latentem:
    Lucebat totis quum tegeretur aquis.
      —Mart. IV, XXII, 1 sqq.

  Quam vario _amplexu_ mutamus brachia, quantum
    Oscula sunt labris nostra morata tuis.
      —Propert. II, XVI, 9 sq.

  Inter gannitus, et subantis voculas,
    Carpant papillas, atque amplexus intiment.
      —Apul. _Ἀνεχόμενος_, 14 sq.

ANADYOMENE: Mere graecum, _emergens_; inter Apellis opera. Pictura
Veneris mari emergentis, quam moriens Apelles imperfectam reliquit,
nullusque repertus est qui vellet absolvere. Hanc Augustus dicavit in
delubro patris Caesaris. Consenuit tandem haec tabula carie; aliamque
pro ea Nero principatu substituit suo. Dorothei manu. (Vide
_Artemidorum_, lib. II; _Plutarch._ etc.; _Plin._ libro XXXV.)

  Emersam pelagi nuper genitalibus undis
    Cyprin, Apellei cerne laboris opus:
  Ut complexa manu madidos salis aequore crines
    Humidulis spumas stringit, utraque comis.
      —Auson. _Epigr._, CIV, 1 sqq.

ANAITIS: Dea apud Lydos et Armenios culta, hoc more condito, ut vel
nobilitate praestantes sacro numinis ministerio dedicent filias, quae
inibi corporis pudicitia in vulgus data, et, velut inde augustiores
factae, mox traduntur viris, nemine non conjugii id genus alacriter
admittente. Sacra ejus, quotannis, solemniter festivissimeque
celebrabantur. (V. _Plin._ XXXIII, 4; _Hermod. in Plin._; _Strab._ V,
11 et 12.)

ANATICULA: Diminutivus ab _anate_: inter blanditias.

  "Dic igitur me _anaticulam_, columbam vel catellum."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 203.

ANATIS: Diana apud Persas. Ecbatanis fuit ejus templum, quo sacerdotes,
procul a virili contagio, in perpetua virginitate degebant. (_Alex. ab
Alex._ V, 12.) Antiquissima ergo a sacerdotibus virginitatis vota.

ANCIAE: Cincinni dependentes prope auriculas. _Isid._

ANCILLA: Mulier serva. _Ancillae_ primum sic dictae ab Anco Martio,
quarto Romanorum rege, quod is bello magnum foeminarum ceperit.
(_Festus._)

Sine nota posse _ancillas_ adamari putabant antiqui.

  Ne sit _ancillae_ tibi amor pudori,
  Xanthia Phoceu; prius insolentem
  Serva Briseis niveo colore
    Movit Achillem.
      —Hor. _Od._ II, IV, 1 sqq.

  Ingenuam malo; sed si tamen illa negetur,
    Libertina mihi proxima conditio est:
  Extrema est _ancilla_ loco; sed vincet utramque,
    Si facie nobis haec erit ingenua.
      —Mart. III, XXXIII, 1 sqq.

Sed non in matrimonium ducere licitum erat, imprimis ingenuo et
proceri; quod indubitate patet ex Suetonio:

  "Acten[TR3] libertam paulum abfuit, quin justo matrimonio sibi
  conjungeret, submissis consularibus viris qui regio genere ortam
  pejerarent."
    —Suet. _in Neron._ 38.

Saepe matronarum consciae _ancillae_, nec non libidinibus adjutrices.

  "Procedentibus deinde longius logis, rogavi _ancillam_, ut in
  platanona produceret dominam. Placuit puellae consilium: itaque
  collegit altius tunicam, flexitque se in eum daphnona qui ambulationi
  haerebat; nec diu morata, dominam producit e latebris."
    —Petron. _Sat._

Tabellas furtim amasiis portabant.

  Conscia quum possit scriptas portare tabellas,
    Quas tegat in tepido fascia lata sinu.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 621 sq.

  Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,
    Est vobis vestros fallere cura viros:
  _Ancillae_ puerive manus ferat apta tabellas.
      —Ovid. _Art. Amat._, III, 483 sqq.

  Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas
    Occulto portans itque reditque sinu.
      —Tibull. II, VII, 45 sq.

_Ancillae_, ut aevo nostro, persaepissime amasiis suis dominorum
secreta provulgabant.

  "Jam scies omnem domus nostrae statum; jam scies dominae meae miranda
  secreta."
    —Apul. _Met._ III.

  Tunc neque te prodet communi obnoxia culpae,
    Factaque erant dominae dictaque nota tibi.
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 395 sq. _ubi de Ancilla._

Et etiam _ancillae_ maritorum dictabantur uxores.

  "Et nos quae majores sumus, maritis advenis _ancillae_ deditae,
  extorres lare et patria degemus."
    —Apul. _Met._ V.

  "Primum enim nuptiarum ritus fuerat, quod se maritus et uxor invicem
  emebant, ne videretur _ancilla_ uxor."
    —Isidor. _Orig._ IV, 24.

  "Ex quo illas tabulas quae matrimoniales vocantur, recitari
  audissent, tanquam instrumenta quibus _ancillae_ factae essent."
    —Augustin. _Confess._ III, 9.

ANCILLARUM FESTUM: Vid. _Caprotina sacra._

ANCILLA: Convicium in viros servilis et effoeminati ingenii.

  "Gallus Antipater _ancilla_; bonorum et historicorum dehonestamentum."
    —Treb. Poll. _in Claud._ 5.

Vid. _Fustid. apud Sallust. Frag._ I, 131.

ANCILLARI: Eodem sensu.

  "Verum enim dotibus deliniti, ultro etiam uxoribus _ancillantur._"
    —Titinnius, _apud Non. Marc._

ANCILLARIOLUS: _Ancillarum_ amator. Sic et contemptim vocabant Romani
eos qui id humilis et sordidae veneris genus sectabantur.

  "Si quis nulla se amica fecit insignem, nec aliena uxori aemulum,
  hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et _ancillariolum_
  appellant."
    —Senec. _de Benef._ I, 9.

  _Ancillariolum_ tua te vocat uxor, et ipsa
    Lecticariola est; estis, Alauda, pares.
      —Mart. XII, LVIII, 1 sq.

ANCILLARIS: Quod ad _ancillas_ pertinet.

  "_Ancillari_ sordidoque artificio, regiae virgines, ut tonstriculae,
  tondebant barbam."
    —Cic. _Tusc._ V, 58.

ANCILLULA: Diminutive: _ancilla_ parvula.

  "Nonne ubi mihi dixisti cupere te ex Aethiopia _ancillulam._"
    —Terent. _Eunuch._ I, II, 85.

ANCUBA: Pro SUCCUBA. (_Isidor. gloss._) Adultera, concubina.

ANCULI, ANCULAE: Dii deaeque mancipiorum. (_Fest._) Quotannis, festo
publico, supplicabantur ab ancillarum grege, solatium servitutis
rogante, necnon dominarum rarissimam mansuetudinem. Vid. DOMINA;
ORNATRIX. De his numinibus, vid. _Ros. Ant. rom._ 2.

ANCUNNUENTAE: Mulieres sic dictae tempore quo menstrua fluunt. A verbo
_cunire_. (_Fest._)

ANDROGYNI: Mere graecum: Graecis enim vir, ἀνὴρ, cujus nominis
casus ἀνδρός; mulier vero, γυνή. Hermaphroditi.

  "Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim
  _androgynas_ et in prodigiis habitos; nunc in deliciis."
    —Gell. IX, 4.

  "Quid ortus _androgyni_? nonne fatale quoddam monstrum?"
    —Cic. _de Divin._ I, XCVIII, 43.

De _androgynis_ fabulae innumerae apud antiquos; sic populos africos
notarunt utriusque naturae et inter se vicibus coeuntes; dextra mamma
viri, et laeva mulieres. (_Plin._ VII, II, 28.)

Re vera _androgyni_ nil nisi phantasmata. Ab antiquissima doctrina,
quatuor eorum species: in viris tres; mulieribus una tantum.

Si quidem in viris: 1° quum in perinaeo hirsuta ruga pudendi muliebris
faciem praebet; 2° quum simili hirsuto sulculo intermedium coleorum
afficitur; 3° tandem, ut ex vero meatu, quum urina e scroto
profunditur, quod visum aevo nostro.

4° Mulieribus, quum ultra modum eminens murtum, et in balanum evadens,
penem effingit; ut nuper vidimus Lutetiae Parisiorum.

Caeterum, ambigui illi uno sexu tantum ad generandum habiles; ad
libidinem vero utroque potiuntur, praesertim tribades.

  Maximu' si argenti sexcentum ac mille relinquit
  Imberbi _androgyni_ barbato maechocinaedo.
      —Lucil. _Frag._ XXX, 19.

  _Androgynum_ inter utrum, nec utrumque, et utrinque remotum.
      —Lucret. V, 836.

Vid. _Annotatores_ in _Lucret._ et _Ulpian. ad Sab._ l. I.

  "Sinuessae natum, ambiguo inter marem et foeminam sexu infantem. Quos
  _androgynos_, vulgus..."
    —Tit.-Liv. VII, _de Bell. punic._

ANDROGYNI: De illis qui muliebria patiebantur.

  Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
    Ecce ego sum factus foemina de puero.
      —Auson. _Epigr._ LXVIII, 15 sq.

ANETHUM: Inter herbas veneficas ad usum incantatricum.

  "_Anethi_ modicum, cum lauri foliis mixtum, rore fontano datur
  lavacrum et poculum."
    —Apul. _Met._ III.

ANGERONA: Dea silentii, cui sacrificabatur ad diem XII kalend.
januarii. Simulachrum ejus in ara Volupiae collocatum erat,
significando voluptatis angores patientia et silentio saepissime
sublevari. Vid. _Plin._ III, 5; _Macrob. Saturn._ I, 10.

ANGUIS: Pro pene languido.

  Licebit aeger, _angue_ lentior,
  Tereris usque, donec, ah! miser, miser,
  Triplexque, quadruplexque compleas specum.
      —_Priap. Carm._ LXXXIII, 33 sq.

Talis enim _anguis_ gradiens. Jam Aristophanes in _concionatricibus_,
ὄφιν posuerat pro pudendo remisso.

ANILITAS: (_Catull._) Anilis aetas. (_Columell._ II, 1, 2.) Senectus,
non foeminarum peculiariter, ut interpretantur multi, sed cujuscumque
sexus, et etiam de rebus inanimatis. Eadem compositione _virilitas_
(_Mart._) et _juvenilitas_. (_Varr. Eudaemon._)

Hujus aetatis tremulam vocem tremulis verbis lepide fingit Catullus.

  Usque dum tremulum movens
  Cana tempus _anilitas_
  Omnia omnibus annuit.
      —Catull. LVI, 161 sqq.

ANNIVERSARIUM NUPTIARUM: Apud Romanos religiose celebrabatur, ausipce
Mercurio.

  Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
    Laeta colat, primis quo coiere toris.
    —Mart. VII, LXXIII, 7 sq.

ANNULUS: _Annulorum_ origo, teste Plinio, e Graecia fuit: sera tamen;
nam iliacis temporibus nulla illorum mentio. Signandi causa dicuntur
inventi, singuli vero, et ferrei. Sed, augescente luxu, aureos
sumpserunt senatores et equites, nulli alio tamen permissos; unde _jus
annuli_, legibus romanis.

Postea tamen, _aureo_ donati sunt liberti; sed nunquam servi. Ancillis
_aureos_ possidere licebat, sed in peculio tantum, gestandi digitis
manente interdicto. Inde, _aureum promittere_ pro _manumissionem
polliceri_.

  "Si effexis, soleas tibi dabo, et _annulum_ in digito _aureum_ et
  bona plurima."
    —Plaut. _Casin._ III. V, 63 sq.

Primo, unus tantum _annulus_ ad sinistrae manus digitum minimo
proximum. (_Gell._ X, 10.) Tres Horatius saeculo suo ponit.

  Cum tribus _annellis_, modo  laeva Priscus inani,
  Vixit inaequalis, etc.
      —Hor. _Sat._ II, VII, 9 sq.

Sed, crescente hujus generis luxuria, dempto medio digito, reliquos
omnes ostendit sua aetate Plinius onerari solere: ac privatim etiam
articulos minoribus aliis, ita ut uni minimo tres saepe congererentur.
Certe Lucianus, dialogo qui _Gallus_ inscribitur, divitis cujusdam
manum _annulis_ sexdecim onustam depingit.

  Per cujus digitos currit levis _annulus_ omnes.
      —Mart. V, LXI, 5.

In luctu _annulos_ deponebant Romani et Romanae. (_Dio._ l. XL;
_Xiphilinus in Epit. Commod._)

  "Quid aliud in luctu quam purpuram atque _aurum_ deponunt? quid quum
  eluxerunt, sumunt?"
    —Tit.-Liv. XXIV

Sponsae, die nuptiarum, _annulus_ a sponso mittebatur.

  Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra
  Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
  Pecteris, et _digito pignus_ fortasse _dedisti_.
      —Juv. VI, 25 sq.

Erant autem et _aestivi annuli_, id est pondere leviores. Crispini,
apud Juvenalem, carpitur illa tunc temporis adhuc inaudita mollities.

  Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
  Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
  Ventilet _aestivum_ digitis sudantibus _aurum_,
  Ne sufferre queat majoris pondera gemmae,
  Difficile est satyram non scribere.
      —Juv. I, 26 sqq.

Dilectorum imagines _annulis_ portabant antiqui, pala insertas loco
lapilli.

  "Nec tamen Epicurum licet oblivisci, si cupiam: cujus imaginem, non
  solum in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in
  _annellis_ habebant."
    —Tull. _de Finib. bon. et mal. ex Non. Marc. de Honestis._

ANNULUS PRONUBUS: Quo sponsae digitum vir oppignerare consueverat. Vid.
_Cael. Rhod._ VI, 12, et _Gassendi in vita Peirescii_.

ANNULUS: Pro interfemineo muliebri. Vid. DIGITUS.

ANSER: Verecundus antiquis habebatur, teste Plinio, I. X, 20, quo loco
pariter de pavone; sed postea in obscena verba conversus. Priapo enim
sacri erant _anseres_; interiori templo diversabantur.

  "Occidisti Priapi delicias, _anserem_ omnibus matronis acceptissimum."
    —Petron. _Sat._

ANSER: Poeta eroticus; de quo Ovidius:

  Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior _Anser_.
      —Ovid. _Trist._ II, 435.

ANSER: Pro scorto. (_Artemidorus_, II, LXXIII, et IV, LXXXV.)

ANTECOENIUM: Praeludia rei venereae.

  "Gladiatoriae veneris _antecoenia_."
    —Apul. _Met._ I.

Vid. PROMULSIS.

ANTEROS: Filius Veneris et Martis, cujus meminit Cicero _de Natura
deorum_, 3, et Pausan. I. Dicit Porphyrius Eroten et _Anteroten_ eadem
matre, sed non eodem partu natos. Nam, ait, quum priorem filium
(Eroten) mater Venus parum crescere animadverteret, Themin consuluit,
quae respondit priori illi Cupidini alterum esse necessarium; cui
consilio adhaerens Venus, _Anteroten_ genuit.

Sed, vix illo edito, primaevus Eros crescere coepit, et alas explicare,
et quoties adesset _Anteros_, procerior etiam formosiorque videri. Qua
venustissima fabula nos docent antiqui nullum esse felicem amorem, nisi
mutuum.

ANTEVENTULAE: Comae ante frontem dependentes.

  "Et discerptae comae semicanae, sordentes inspersu cineris, plerumque
  ejus _anteventulae_ contegebant faciem."
    —Apul. Met. IX.

ANTIAE: Capilli muliebres in frontem demissi. (_Fest._, _Lubin._)

ANUS (ANI): Podex; gallice _le fondement_.

  "Profert Enothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere
  atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere
  _ano_ meo."
    —Petron. _Sat._

ANUS (-US): Gallice _une vieille_. Plerumque magicae _anus_, de quibus
insignis locus apud Laertium in Dione, ubi _anus_ ejusmodi ministerio
functa describitur.

  Ipseque ter circum lustravi sulphure puro,
    Carmine quum magico praecinuisset _anus_.
      —Tibull. I, V, 11 sq.

  Num te carminibus, num te pallentibus herbis,
    Devovit tacito tempore noctis _anus_.
      —Tibull. I, VIII, 17 sq.

  Jam jam efficaci do manus scientiae
  Supplex, et oro regna per Proserpinae,
  Per et Dianae non movenda numina,
  Per atque libros carminum valentium
  Refixa coelo devocare sidera;
  Canidia, parce vocibus tandem sacris,
  Citumque retro solve, _solve turbinem_.
      —Hor. _Epod._ XVII, 1 sq.

_Turbine_ intelligendum est speciale carmen, quo mens veluti in gyrum
agi videatur; maleficii antiquissimi species, qua ad amorem incitabant
illae _anus_. _Antiq. interpret._

Magiae praeerat Diana, id est luna; unde magica sacra fere semper
nocturna.

      ...O rebus meis
    Non infideles arbitrae
  Nox et Diana, quae silentium regis,
    Arcana quum fiunt sacra,
    Nunc, nunc, adeste.
      —Hor. _Epod._ V, 49 sqq.

ANICULA: Contemptim, de _anu_ abjectissima.

  "_Aniculae_ minime suspiciosae purgat se."
    —Cic. _pro Flac. et Tusc._ 2.

  "_Aniculae_, quamvis solutae mero ac libidine essent, eamdem viam
  tentant, et per aliquot vicos secutae fugientem, etc."
    —Petron. _Sat._

APATOR: Sine patre. (_Tertull. de Praescript._ c. 53) Inde pro spurio,
quum pater ejus sit ignotus. (_Plut. in Problem. et Instit. de Nupt._
§. 12.)

APELLA: Recutitus, circumcisus. Cujusdam Judaei nomen ab Horatio, suo
more, fictum a _pelle_, aut tegumine balani.

  Dum, flamma sine, thura liquescere limine sacro
  Persuadere cupit; credat Judaeus _Apella_.
      —Hor. _Sat._ I, V, 99 sq.

APHRODITA, Ἀφροδίτη: Cognomen Veneris, ab ἀφρὸς,
_spuma_, non maris tamen, sed mentulae, teste _Aristotel. de Generat.
animant_.

  "Nam genitura spuma est; spuma autem alba est; quod nec antiquos
  homines latuit; namque deam quae rei venereae praeest ab ea ipsa
  facultate _Aphroditen_ nominarunt."
    —Cael. Rhod. XVI, 15.

  Aeneadum genitrix, vicino nomen aprili
    Dat Venus: est Marti namque _Aphrodita_ comes.
      —Auson. _Distich. de mensib._ 7 sq.

APHRODISIA: Festa Veneris, quae quotannis solemniter peragebantur.

  "Die festo celebri nobilique, _Aphrodisiis_."
    —Plaut. _Poenul._ III, V, 13.

  "Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio; _Aphrodisia_ hodie
  sunt."
    —Id. _Ibid._ I, I, 62 sq.

Cuilibet puellae, in templo monetam offerenti, reddebatur _phallus_ cum
mensura salis. (_Arnob. V, Clem. Alex in Protreptico._).

Inde recentiorum

APHRODISIACA: Res quae ad venerem impellunt.

  "Sensum vero excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum;
  praecipueque pulegium, ruta, _cepa_."
    —Cels. _Medicin._ II, 52.

Nasturtium et abrotonum.

  "_Nasturtii_ succum cum _abrotono_ miscet, perfusisque inguinibus
  meis, viridis urticae fascem comprehendit."
    —Petron. _Sat._

Erucae, bulbi.

  Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit:
    Luctaris demens tu tamen arrigere.
  Sed nihil _erucae_ faciunt, _bulbique_ salaces,
    Improba nec prosunt jam _satureia_ tibi.
      —Mart. III, LXXV, 1 sqq.

APOCOPUS: Exsecutus, spado.  Ab ἀπὸ et χόπτω. (Vid. _Coel.
Rhod._ IV, 7.)

  "In octavo ab horoscopo loco, Mercurius cum Venere, si vespertini
  ambo, inefficaces et _apocopos_ reddent, et qui nil agere possint."
    —Firm. XIII, 14.

APOLAUSTUS: Mere graecum. Voluptatibus inserviens.

  "Habuit et Agrippam histrionem, quem _apolaustum_ nominavit."
    —Capitolin. _in Vero._

  "Juvenes omnino ad voluptatem propensiores pernoscuntur: suntque
  imprimis _apolausti_, id est, gaudentes, voluptuariique, quoniam
  eorum praecipue augescit corpus, etc."
    —Cael. Rhod. IX, 14.

Vid. _Lamprid. in Commod._

APOSTROPHIA: Cognomen Veneris, a στρέφω, _verto_. Sic a Cadmo
cognominata, ut ab omnibus spurcis artibus avocaretur, obscenaque
libidine ac concupiscentiis averteretur. (_Pausan._ libb. I et IX.)
Eadem est ac _Venus pudica_ Romanorum.

APPELLARE: Ad stuprum blanda oratione allicere.

  "Aliud est _appellare_, aliud adsectari. _Appellare_ est blanda
  oratione alterius pudicitiam attentare. Adsectatur, qui tacitus
  frequenter sequitur."
    —Ulp. XV, _de Injuriis et famosis libellis._

APPETERE: Valde petere, cupere. Inde

APPETITUS (-US):

  "Libidinem et _appetitum_, vel aemulationem, etiam honestae rei
  possumus dicere, ut sit libido omne quod libuerit."
    —Non. Marc. _de Impropriis._

APPETONES: Qui valde appetunt. (_Non. Marc. de Honest._)

  "Alienum _appetonibus_, viae perditae diverticula sequi."
    —Lab. _de Virgine, ex Non. Marc._

APPLICIOR NEXUS: Intimus.

  "Spinam prehendens meam, _appliciore_ nexu inhaerebat."
    —Apul. _Met._ X.

APRICUS: Proprie soli expositus; unde _aprici_ dicti erant senes qui,
ut nunc, ad _apricationem_ ire solebant diebus hibernis, et illic acta
tempora laudare, consequens aevum distringentes.

  Corporis exigui, praecanum, _solibus aptum_.
      —Hor. _Epist._ I, XX, 24.

      ...Vigila, et cicer ingere large
  Rixanti populo, nostra ut floralia possint
  _Aprici_ meminisse _senes_.
      —Pers. V, 177 sqq.

Sed erat altera insolatio mollium et effoeminatorum, qui, nudi ad
solem, dropacistis levandum et unguentariis unguendum corpus propudiosi
tradebant.

  I, precor, et totos avida cute combibe soles:
    Quam formosus eris...!
      —Mart. X, XII, 7 sq.

  At si unctus cesses, et figas in cute solem,
  Est prope te ignotus cubito qui tangat, et acre
  Despuat in mores; penemque, arcanaque lumbi
  Runcantem, populo marcentes pandere vulvas.
      —Pers. IV, 33 sqq.

Vid. eumdem, ibid. 17 sq.

APRILIS: Romanorum secundus mensis, Veneri dedicatus, tanquam Aeneae
matri. Verisimiliter quasi _aphrilis_, ab _Aphrodita_.

Non ergo saltem dici potuit _aprilis_ ab _aperiendo_, ut notant
Macrobius et alii, et eo quod tunc arbores se in germen aperire
incipiant. Nam, fine februarii, jam Romae virent et arva segetibus, et
prata herbis, et foliis arbores pleraeque.

APTARE: Specialiter de cultu et ornatu. Sic Virgil. _Danaumque insignia
nobis Aptemus_, etc. _Aeneid._ II, 339 sq.

  Ista haec persuadet facies, auroque lacertos
    Vinciat, et tyrio prodeat _apta_ sinu.
      —Tibull. I, IX, 69 sq.

AQUAE FONS, PUTEUS: Saepissime de re venerea in Sacris Literis.

  "Ex eodem _puteo_, ex eadem matre."
    —Isai. LII.

  "Bibe _aquam_ de cisterna tua, et fluenta _putei_ tui."
    —Salom. _Proverb._ V, 15.

AQUAM PETERE, SUMERE: Pro vesicam exonerare, mingere; nam Romani, ut
jam diximus verbo ABLUERE, solutis hujus generis naturae debitis, se
accurate lavabant.

  "Trimalchio, lautissimus homo, digitos concrepuit: ad quod signum
  matellam spado ludenti supposuit. Exonerata ille vesica, _aquam
  poposcit ad manus_, digitosque paululum adspersos in capite pueri
  tersit."
    —Petron. _Sat._

  Scilicet obstabit custos ne scribere possis,
    _Sumendae_ detur quum tibi tempus _aquae_.
      —Ovid. _Art. Am._ III, 619 sq.

Simili, sed obscenissimo sensu, _aquam sumere_ pro _irrumari_, ob oris
usitatam lotionem, post hanc foeditatem.

  Vade per has vites; quarum si carpseris uvas,
    Quam _sumas_ aliter, hospes, habebis _aquam_.
      —_Priap. Carm._ XXX, 1 sq.

AQUARII: Lixae. (_Porteurs d'eau._) Geruli domibus aquam gestantes
pretio constituto, virosarum annuum admissarii.

    Illa jubet sumpto juvenem properare cucullo.
  Si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
  Servorum, veniet conductus _aquarius_.
      —Juv. VI, 330 sq.

  "Aggerundaque aqua sunt viri duo defessi."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 14.

AQUARIOLI: Aquam ministrantes in lupanaribus.

  "Mulierum impudicarum sordidi asseclae."
    —Fest.

Lenonum officio fungebantur, conditionesque meretricibus conciliabant.

  "Hisce auditis, exercebatur _aquariolus_ iste uxoris suae; ita ira
  extumuit, ita exarsit furore, ut in foeminam sanctissimam et
  pudicissimam, praesente filio ejus, digna cubiculo suo diceret."
    —Tertull. _Apolog._ 43.

Vide _Dacerium in Festo._

_Aquariolos_ etiam suos habebant et vaga scorta meretriculaeque, qui
vilissimis foeminis et in publicum prodeuntibus aquam sine ullo pudore
circumferebant. De hoc officio sic Frontinus:

  "Martiam (aquam) splendore et rigore gratissimam balneis ac
  fullonicis, et relatu quoque foedis ministeriis deprehendi
  servientem."
    —Front. _de Aquaeductu._

Ab _aquariorum_ et _aquariolorum_ lenocinio, factum est verbum nuptum:

AQUACULARE: Lenocinari, conciliare. (_Lexic. vet._; _Turneb._ I, XIV,
2.)

ARABIA: Celeberrima apud Romanos, unguentis et fruticibus aromaticis.

  Urantur pia thura focis; urantur odores
    Quos tener e terra divite mittit _Arabs._
      —Tibull. II, II, 3 sq.

  Non _arabo_ noster rore capillus olet.
      —Ovid. _epist. Saph. ad Phaon._ 76.

Vid. _Virg. Georg.; Plaut._ passim, etc.

  "Vel nunc _guttis arabicis_ obunctus, et pectinis arguti dente tenui
  discriminatus."
    —Apul. _Met._ I.

ARANEOSUS: Neglectus, sordidus, ad similitudinem barathri araneis
obsessi. Frequentissima cavillatio apud poetas:

  Rugosiorem quum geras stola frontem,
  Et _aranearum cassibus_ pares mammas.
      —Mart. III, XCIII, 4 sq.

      ...inter atra cujus inguina,
  Vagaque pelle, tectus inguinam gelu
  _Araneosus_ obsidet fores situs.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sqq.

ARARE: Frequentissima rei rusticae vocabulorum ad rem veneream
translatio. Sic in Sacris Literis.

  "Si non _arassetis_ in vitula mea, etc."
    —Jud. XIV, 18.

  "Ille opere foris faciendo lassus noctu advenit: Fundum alienum
  _arat_, incultum familiarem deserit."
    —Plaut. _Asin._ V, II, 23 sq.

  _Arent_que sulcos molli in arvo venerio.
      —Apul. _Ἀνεχόμενος_, 16.

ARBILLA: Foeda pinguedo corporis. (_Fest._)

ARCUM TENDERE: Arrigere.

  "Ubi primam sagittam saevi Cupidinis in ima praecordia mea delapsam
  excepi, _arcum meum_ et ipse vigore _tetendi._"
    —Apul. _Met._ II.

  Astra igitur mea mens _arcum_ dum _tendit_ in illa,
    Ex imo ad summam viva sagitta volat.
      —Petron. _Epigr._ III, _ubi de mentula_.

ARDERE, ARDESCERE: Peculiariter de venere.

  Nec simili venere _ardescunt_, nec moribus unis
  Conveniunt, nec sunt eadem jucunda per artus.
      —Lucret. V, 897.

    Donec non aliam magis
  _Arsisti_, neque erat Lydia post Chloen.
      —Horat. _Od._ III, IX, 5 sq.

  Formosum pastor Corydon _ardebat_ Alexim.
      —Virg. _Eclog._ II, 1.

ARETALOGUS: Mere graecum, ἀρεταλογὸς: e familia scurrarum
et acroamatum. Genus philosophorum fere cynicorum, qui convivia
beatorum frequentabant, saturosque Romanos, disputationibus de virtute
et visio oblectabant.

  "Nam et ad communionem sermonis tacentes provocabat, et aut
  acroamata, aut etiam triviales e circo ludios interponebat, ac
  frequentissime _aretalogos_."
    —Suet. _Aug._ 74.

      ...bilem aut risum fortasse quibusdam
  Moverat et mendax _aretalogus_.
      —Juv. XV, 16 sq.

ARGUMENTA VIRI: Liberi; eo sensu quod pueri patrum virilitatem
testantur.

  Nullum ergo meritum est, ingrate aut perfide, nullum,
  Quod tibi filiolus, vel filia nascitur ex me?
  Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
  _Argumenta viri_.
      —Juv. IX, 82 sqq.

ARGUTATIO LECTI: Clangor lecti, concubantium succussibus leviter
crepantis, et quasi ingemiscentis. Nam proprio sensu _argutatio_ est
tenuis sonus. Sic Virgilius _argutam ilicem_ dicit, et _argutum nemus_.

  Sertisque atque syrio fragrans olivo
  Pulvinusque, peraeque et hic et illic,
  Attritus, tremulique quassa _lecti_
  _Argutatio_; inambulatioque.
      —Catull. IV, 8 sqq.

ARIMPHAEI: Populi Scythiae, prope Riphaeos montes, insignes moribus
pudicis et placidissimis. Detonsos capillos gestabant et mares et
foeminae; unde:

  "_Arimphaeus capillus_ juxta foeminis virisque in probo existimatur."
    —Plin. VI, 13.

ARISTIDES: Poeta milesius, qui scripsit de luxuria deliciisque patriae
suae. Unde _Libri milesii_, quorum _Plutarch. in Crass._ et _Lucian. in
Amm. Politian. Miscellan._ 16. Vid. MILESIUS SERMO.

  Junxit _Aristides_ milesia crimina secum.
      —Ovid. _Trist._ II, 413.

ARISTIPPUS: Cyrenaeus, Socratis auditor, qui primus quaestu
philosophatus est. Idem est quem Diogenes _canem regium_ appellabat,
quod Dionysio adularetur ventris gratia. Dicebat enim lautiorem victum
nulli impedimento esse ad bene vivendum. Voluptate sapientiam
metiebatur, opposite Stoicis. Quod lepide redarguit Horatius.

  Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
  Virtutis vero custos, rigidusque satelles:
  Nunc in _Aristippi_ furtim praecepta relabor,
  Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
      —Hor. _Ep._ I, I 16 sqq.

Inde _Cyrenaici_ dicebantur azoti et voluptuosi.

ARMA (-ORUM): Pro hasta virili.

  Et, quamvis duplici correptum ardore juberent,
    Hac Amor, hac Liber, durus uterque deus,
  Subjecto leviter positam tentare lacerto,
    Osculaque admota sumere, et _arma_ manu;
  Nec tamen ausus eram dominae turbare quietem...
      —Propert. I, III, 13 sqq.

  "Paratus miles, _arma_ non habui."
    —Petron. _Sat._

Frequentissime enim Romani militiae vocabula ad venerem transferebant.

ARMATA VENUS: A Lacedaemoniis culta. Quam memorant Lactantius,
Pausanias et Quintil. Obsessi a Lacedaemoniis Messenii, deceptis
obsessoribus, furtim egressi sunt ad diripiendam Lacedaemonem; sed a
Spartanis mulieribus fusi fugatique turbate recesserunt.

Interea, cognitis Messeniorum insidiis, hostem insequentes
Lacedaemonii, armatas mulieres obvias invenerunt, quae, quum Messenios
esse putarent, ad pugnam corpora sua nudarunt. At illi, uxoribus
recognitis, venereum praelium commissere. Cujus ad memoriam congressus,
_Veneri armatae_ aedem et simulacrum posuerunt.

  _Armatam Venerem_ vidit Lacedaemone Pallas:
    Nunc certemus, ait, judice vel Paride.
  Cui Venus: _Armatam_ tu me temeraria temnis,
    Quae, quo te vici, tempore, nuda fui?
      —Auson. _Epigr._ XLI, 1 sqq.

ARMATA VIRGO: Sacerdotissa, victimas sacrificans.

  "Tunc togae laciniam rejiciebat _armo_, id est humero."
    —Fest.

Quod annotandum pictoribus et statuariis.

ARMILLAE: Sequiori sexui antiquitus in usu tantum; sed, et mox
gliscente luxuria, ad virorum ornamenta traductae sunt. Vid. _Plin._
XXXIII, 3, et _Suet. in Calig._

  "Et ne has tantum ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum,
  _armilla_ aurea cultum, et eboreo circulo lamina splendente connexum."
    —Petron. _Sat._

ARRHAE SPONSALIUM: Plerumque monilibus consistebant. Vide _Cod.
Justin._ sub hoc titulo, et verbum SPONSALIA.

ARRIGERE: Adstare pene.

  _Arrigis_ ad vetulas, fastidis, Basse, puellas;
    Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  Hic, rogo, non furor est? non est haec mentula demens?
    Quum possis Hecubam, non potes Andromachen.
      —Mart. III, LXXVI, 1 sqq.

  Et inquietus inguina _arrigat_ tumor.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 42.

  Virgo virgulam amat, rigens, rigentem;
  Mentem explere suam nequit puella;
  _Arrecta_ est juveni flagrans cupido.
      —Petron. _ex Vigiliocentonibus_, 29.

ARVUM: Mulierum pudenda.

  Atque in eo est Venus, ut _muliebria_ conserat _arva_.
      —Lucret. IV, 1101.

  "Iisdem etiam pudicitiam ejus aggressus est...conciliante gratiam
ancilla, ac subinde dicente:
    ...Placitone etiam pugnabis amori?
  Nec venit in mentem, quorum consederis _arvis?_"
      —Petron. _Sat._

  Inter gannitus, et subantis voculas,
  Carpant papillas, atque amplexus intiment,
  Arentque sulcos molli in _arvo venerio_.
    —L. Apul. _Ἀνεχόμ._ 14, sqq.

ASIATICA LUXURIA:

  "Deinde tunc primum per Cneium Manilium proconsulem de Gallograecis
  triumphantem, _asiatica luxuria_ Romam, hosti omni pejor, irrepsit.
  Tunc enim primum, lecti aerati et pretiosa stragula visa perhibentur;
  tunc, inductae in convivia psalteriae et aliae licentiosae nequitiae."
    —Aug. _de Civ. Dei._ III, 21.

Vid. _Tit.-Liv._ XXXIX.

ASINUS: Symbolum salacitatis apud antiquos.

  "Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt
  sicut carnes _asinorum_."
    —Ezech. XXIII, 20.

  "Insanivit quondam in concubitu Aegyptiorum, quorum carnes sunt ad
  similitudinem _asinorum_, et tam largus seminum fluxus, ut equorum
  superent difformitatem."
    —Hieronym. _Hom._ I.

      ...contra tamen ille quid adfert?
  Negligit, atque alium bipedem sibi quaerit _asellum_.
      —Juv. _Sat._ IX, 91 sq.

Sic Paullin. Carm. XIII, _asinum_ dicit ad libidines pronum. Eam ob
causam Lampsaceni _asellum_ Priapo immolabant. Vid. _Lamprid. in
Commod._ 10.

  Illa calens veniet, dorsum dabit iste calenti,
  Cogeturque suo suras submittere _asello_,
  Concubitu turpi monstrum paritura biforme.
      —Petron. _Fragm. de electione conjugii._

ASINARUM LAC: Inter fucos celeberrimum, Poppaeae, ut nemo nescit,
quotidiana lotio.

  "Mulas habebat aureis funibus subligatas; et quinquaginta _asinas_
  quae proxime peperissent, quotidie mulgebat, ut ipsarum _lacte_
  lavaretur."
    —Xiphilin. _in Epitome Dion._

  Interea foeda adspectu, ridendaque multo
  Pane tumet facies, aut pinguia Poppaeana
  Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
      —Juv. VI, 461 sqq.

ASOTUS (ἄσωτος): Luxu foedisque voluptatibus perditus.

  "Noli eni mihi fingere _asotos,_...qui in mensam vomant, et de
  conviviis auferantur crudi; postridieque se rursus ingurgitent; qui
  solem, ut aiunt, nec occidentem unquam viderint, nec orientem; qui
  consumptis patrimoniis egeant. Nemo nostrum istius generis _asotos_
  jucunde putat vivere."
    —Cic. _de Fin._ II.

Inde:

ASOTIA: Nequitia, luxuries.

  "Cedere equidem vobis debui, ut in tali _asotia_ atque nequitia
  artium vinceretis."
    —Gell. XIX, 9.

ASSAE: Nutrices, quod _assent_ eis quos nutriunt. (_Non. Marc._) _Assa_
voce cantare dicebantur qui canebant sola voce, nullo concinente
instrumento musico, (_Varr. Cat._) ut solent nutrices.

ASSILIRE: Foeminas inire. De brutis tantum dicebatur.

  "Nam nisi prius ea marem cognovit, _assilientem_ admissarium calcibus
  proturbat.
    —Columell. I, 6.

ASTRA: In blanditiis.

      ...Spectabam in fronte Coletae
    Sidera quae esse alti mens putat _astra_ poli;
  _Astra_ igitur mea mens arcum dum tendit in illa,
    Ex imo ad summum viva sagitta volat.
      —Petron. _Epigr._ III.

ATELLANAE: Comoediae mimicae, sic dictae ab _Atella,_ Oscorum oppido,
in quo primum coeptae. Ab ortu joculares ac scurriles, resque serias in
risum vertentes, ut apud Gallos quod vocant _des parodies._

Sed, gradatim obscenae, in foedissima tandem abierunt. Memorat
Suetonius quoddam exodium _atellanicum,_ quo palam et in theatro hircus
vetulus repraesentabatur caprarum naturam liguriens. (Vid. _Sueton. in
Tiber._ 45.)

  "_Atellanae_ poetam, ob ambigui joci versiculum, media amphitheatri
  arena cremavit."
    —Suet. _Caligul._ 27.

ATTALICAE CONDITIONES: Luxuriosae. Ab _Attalo,_ Pergami rege, pecunia
ditissimo, eodem qui populum romanum haeredem scripsit. Unde proverbium
_attalicae vestes, attalica supellex._

  Nec sit in _attalico_ mors mea nixa toro.
      —Propert. II, XIV, 22.

      ..._Attalicis_ conditionibus
  Nunquam dimoveas, ut trabe cypria
  Myrtoum pavidus nauta secet mare.
      —Hor. _Od._ I, I, 12 sqq.

ATTAMINARE: Temerare: gallice _violer._

  "Omnibus ante juratis viris ne ullam quis _attaminet_."
    —Just. _Hist._ I, 21.

ATTINGERE: Sensu venereo.

  Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis,
    Falsum est: non illam vir prior _attigerat,_
  Languidior tenera cui pendens sicula beta
    Nunquam se mediam sustulit ad tunicam.
      —Catull. LXII, 19 sqq.

ATTRECTARE: Femora, mammas manu libidinosa tractare.

  "In conviviis exoletos maxime juxta se ponebat, eorumque
  _attrectatione_ et tactu praecipue gaudebat.
    —Lamprid. _in Heliogabal._

  "Est enim dictum ab illis fore, qui dicerent uxores suas e coena
  redeuntes, _attrectatas_ esse a Caelio."
    —Cic. _pro Caelio._

AUCTORARI: De questu corporis.

  "Nec a genuina levitate descivit mulier, sed execrando metallo
  pudicitiam suam _auctorata est_."
    —Apul. _Met._ IX.

AURA GENITABILIS: Favonius; ventus ab occasu aequinoctiali vernum
inchoans. Sic dictus tanquam ferens vitam novam.

  Nam simul ac species patefacta est verna diei,
  Et reserata viget _genitabilis aura_ Favoni, etc.
      —Lucret. I, 10 sq.

AURES: De ornamentis aurium. Vid. INAURES.

AURICULIS PRENDERE: Amasiorum osculi genus, quo mutuo apprehensis
auribus se pares collabellabant.

  "...sine te _prendam auriculis,_ sine dem savium."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 163.

AURUM: Ab omni memoria omnipotens _aurum_ in amore.

In custodes:

  Inclusam Danaen turris ahenea
  Robustaeque fores, et vigilum canum
  Tristes excubiae munierant satis
    Nocturnis ab adulteris;
  Si non Acrisium, virginis abditae
  Custodem pavidum, Jupiter et Venus
  Risissent; fore enim tutum iter et patens
    Converso in pretium deo.
      —Hor. _Od._ III, XVI, 1 sqq.

Et quidem in puellas:

  Discite formosas _aurum_ superare puellas.
      —Petron. _Frag. de electione conjugii,_ 9.

_Auri_ captandi peritissimae praesertim meretrices.

      ...invenit artem
    Foemina, qua cupidi carpat amantis opes.
  Institor ad dominam veniet discinctus emacem,
    Expediet merces teque sedente suas.
  Quas illa, inspicias, sapere ut videare rogabit;
    Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.
  Quid? quasi natali quum poscit munera libo,
    Et, quoties opus est, nascitur ipsa sibi?
  Multa rogant utenda dari; data reddere nolunt.
  ......
  ......
  Non mihi, sacrilegas meretricum ut prosequar artes,
    Cum totidem linguis, sint satis ora decem.
    —Ovid. _Art. Am._ I, 420.

  "Aut _aurum_ periit (inauris), aut conscissa pallula est, Aut empta
  ancilla, etc."
    —Plaut. _Trucul._ I, I, 32 sq.

  Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
  Saepe periscelidem raptam sibi flentis; uti mox
  Nulla fides damnis, verisque doloribus adsit.
      —Hor. _Ep._ I, XVII, 55 sqq.

AURUM IN GENIS: Inaures aureae.

  "_Aurum in genis_ et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam
  profecto confitebatur."
    —Apul. _Met._ I.

AUSPICIUM: Nullae nuptiae, praesertim legitimae, sine _auspicio_.

  "...nedum consulem designatum, cum uxore principis, praedicta die,
  adhibitis, qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum caussa,
  convenisse; atque illam audisse _auspicum_ verba, subiisse,
  sacrificasse apud deos."
    —Tacit. _Annal._ XI, XXVII.

    ...Tyriusque palam genialis in hortis
  Sternitur, et ritu decies centena dabuntur
  Antiquo: veniet cum signatoribus _auspex_.
      —Juv. _Sat._ X, 334 sqq.

AUTOMATA (αὐτόματα): Motus puellae crissantis, annominatione
machinarum, quae sponte moveri videntur.

  "Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater
  sororis suae _automata_ per clostellum miratur, accessi, tentaturus
  an pateretur injuriam."
    —Petron. _Sat._

AVERE: Ardenter cupere. (_Cic., Horat._)

AVERE VIRUM: Virum venari.

  "Satis scitum filum mulieris; _virum_ hercle _avet_."
    —Plaut. _Merc._ IV, IV, 15.

Vid. _Gronov. in Plaut._

AVERSUS JACERE: Concubanti tergum vertere, ut accidit tardis aut
neglegentibus maritis.

  Est pretium curae penitus cognoscere,toto
  Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus
  _Aversus jacuit_, periit libraria; ponunt
  Cosmetae tunicas... etc.
      —Juv. VI, 474 sqq.

Hic arguit Juvenalis mulierum morositatem post noctem viduam.

AVERSA VENUS: Paedicatio, cujus duo genera, in foeminas et in mares.

Primum genus a voluptate naturali fere quasi non immutatum, si pathicis
creditur, quum mulieres sint, et totae, et qualibet parte cunnus.

  Incurvabat Hylam posito Tirynthius arcu:
    Tu Megaram credis non habuisse nates?
  Torquebat Phoebum Daphne fugitiva; sed illas
    Oebalius flammas jussit abire puer.
  Briseis multum quamvis _aversa_ jaceret,
    Aeacidae propior levis amicus erat.
  Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
    Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
      —Mart. X, XLIV, 5 sqq.

Frequens enim erat a maritis posterae veneris usus in uxores.

  "Novimus istam maritorum abstinentiam qui, etiam si virginibus
  timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt."
    —Senec. _Controv._ I, II.

Sic etiam, purioribus nuptiis, saepe primum sponsus nuptae _aversam_
virginitatem delibabat.

  Paedicare semel cupido dabit illa marito,
    Dum metuit teli vulnera prima novi.
  Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt,
    Et dicent: Uxor, non puer, ista tibi est
  Heu! quantos aestus, quatnos patiere labores,
    Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
  Ergo Suburranae tironem trade magistrae.
    Illa virum faciet; non bene virgo docet.
  Mart. XI, LXXIX, 5 sqq.

Alterum vero genus in pueros: cum spondis puerisque certe licita
paedicatio, sed viris innuptis tantum.

  Diceris male te a tuis
  Unguentate glabris marite
  Abstinere: sed abstine.
  ......
  Scimus haec tibi quae licent
  Sola cognita; sed marito
  Ista non eadem licent.
      —Catull. LVI, 141 sqq.

Nulla enim lege prohibebatur puerorum amor, ante legem Scantiniam,
eamdem quae postea _Julia_ nuncupata est.

Masculam venerem primus edocuisse fertur Orpheus.

  Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
  In teneros transferre mares.
      —Ovid. _Met._ X, 83 sq.

Idcirco erant pervigilia orphica, quae memorant Herodotus et Cic. _de
Natura Deorum, lib._ 3.

Quum paedicationem significare vellent Aegyptii, geminas pingebant
perdices masculas, sese invicem ineuntes. (_Interpret. in Priap. Carm._
XXVII, _ex musaeo Simonis abbes._) Ejusdem foeditatis hoc signum erat
apud Romanos: digitum medium arrigebant, alteris flexis; qua forma
manus Priapi specimen praebebat coleis muniti. Sic hodie, et praesimili
modo, Hispani, nec-non Gallo-provinciales inter medium digitum et
indicem rectum pollicem inserunt, contractis vero reliquis digitis.

  "Nec unquam verbis pepercit infamiam, quum digitis infamiam
  ostentaret."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

  "Osculandam manum offerre, formatam commotamque in obscenum modum."
    —Sueton. _in Calig._ 56.

Erant autem lupanaria puerorum, patientiumque exoletorum. (Vid. _Cod.
Theodos._ IX, VII, 6.)

Ut internosci possint, tunicas gestabant meritorii, sed cum manicis,
more mulierum. Inde:

  "Manuleatam tunicam habere hominem decet."
    —Plaut. _Pseudol._ II, IV; 48.

Praeduris et exoletis pusionibus inguina levabantur.

  "Ferebant in Hispania Icelum e veteribus concubinis, non modo
  arctissimis osculis palam exceptum, sed, ut sine mora _velleretur_,
  oratum, atque seductum."
    —Suet. _in Galb._ 22.

Obscenissima connexi catena in lupanariis _faciebant_ et _patiebantur_
catamiti, ut ait _Senec. Quaest. nat. in extremo libro_.

  Tres uno in lectu; stuprum duo perpetiuntur;
    Et duo committunt: quatuor esse reor.
  Falleris; extremis da singula crimina, et illum
    Bis numeres medium qui _facit_ et _patitur_.
      —Auson. _de Trib. Incest. Epigr._ CXIX, 1 sqq.

AVUS, ATAVUS, ETC.: Inter parentes enumerant jurisconsulti romani
_avum_, _proavum_, _atavum_ et _tritavum_. Inter vero liberos,
_filium_, _nepotem_, _pronepotem_, _abnepotem_, _adnepotem_ et
_trinepotem_. Caeteri quidem omnes qui supra _tritavum_, generali
nomine, _majores_ nuncupantur; dum _minores_, qui infra _trinepotem_.

  "_Avi_ et _atavi_ nostri, quum allium et cepe eorum verba olerent,
  tamen optime animati erant."
    —Varr. _apud Non. Marc._


[TR1] This line was moved from formatting as a quote to that of normal
      text.

[TR2] "exspiscatus" → "expiscatus".

[TR3] "Aten" → "Acten".



                                BABYLON



BABYLON: Urbs Chaldaeae caput, totiusque Assyriae princeps, a Nimbrothe
aut Nimbroto condita (_Sacr. Litt. et Beros._ I, 3), a Semiramide vero
restaurata, coctilique muro circummunita.

Priori illi Semiramidi, circa corporis cultum occupatae, quum defectio
_Babylonis_ nunciata esset, soluta adhuc altera parte capillorum
protinus ad pugnam accurrit, nec prius comam in ordinem redegisse dicta
est quam urbem recepisset. Vid. _Val. Max._ IX, 2.

Luxuriae mater fuit _Babylon_, inde per totum orbem diffusae. Ex
publica auctoritate, uxores emebantur, quod hodie apud Musulmanos
servatur. (_Polydor. Virg. de Rerum invent._ IV, 4).

Mos et erat foeminas, tum nuptas, tum virgines, ex oraculo quodam,
commisceri, die festo Veneris, cum hospitibus et quibuscumque
adventitiis. A fano quisque suam abducebat, data pecunia, quae post
stuprum deae offerebatur. (_Cael. Rhod._ VIII, 21.)

Nec minus inclyta _Babylon_ vestium luxu, mollitiaque suppellectilium.
Inde:

BABYLONICUS CALIX: Cupa voluptatum, metaphora ethnicis et christianis
concionatoribus usitatissima.

  "_Calix aureus Babylon_ in manu domni inebrians omnem terram."
    —Jerem. LI, 7.

  "_Calix Babylonicus aureus_, vice adagii, usurpatur a Hieronymo.
  «‏Multa, inquit, de perfectione dicuntur, ut qui volumen
  philosophi nesciunt, sub martyris nomine bibant de _aureo calice
  Babylonis_.» Meminit elegantissime item Ambrosius quodam loco:
  ‏Ille, inquit, apud me primus qui omnium perditissimus; ille meus
  est qui suus non est; ille mihi gratior qui sibi nequitior; _calix
  babylonicus aureus_ in manu mea inebrians omnem terram...»"
    —Cael. Rhod. VIII, 21.

BABYLONICI NUMERI: Species sortis aut divinationis, Romae puellis in
magnam fidem. A Cicerone _Chaldaei_ et _Assyrii_ dicti.

  "_Caldaei (numeri)_ non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati,
  diuturna observatione siderum putantur effecisse, ut praedici posset
  quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset."
    —Cic. _Divinat._ I, _initio._

Sic Horatius ad Leuconoen meretricem:

  Tu ne quaesieris scire, nefas, quem mihi, quem tibi,
  Finem dî dederint, Leuconoë nec _babylonicos_
  Tentaris _numeros_, etc.
      —Hor. _Od._ I, II, 1 sqq.

BABYLONICAE VESTES: In deliciis foeminarum et mollium.

  "Colores diversos picturae intexere _Babylon_ maxime celebravit, et
  nomen ejus imposuit."
    —Plin. VIII, 48.

  Non ego praetulerim _babylonica picta_ superbe
    Texta, Semiramia quae variantur acu.
      —Mart. VIII, XXVIII, 17 sq.

  Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa est
    Pectine niliaco jam _Babylonis acus_.
      —Mart. XIV, CXLVIII, 1 sq.

BACARIO: Servulus qui lupanaribus aquam ministrabat, ad usum scortorum.
Vid. ABLUERE. Idem est ac _aquariolus_ (_Gloss. vet. et interpret. ad
Plaut. Poenul._ I, II, 14.) Graece πορνοδιάχονος. A
_baca_, specia vasis aquarii. Vid. _Gloss. Isidor._

BACCAE: Pro margaritis, a similitudine _baccarum_, quae proprie sunt
fructus minuti et orbiculati arbusculorum racemiferorum, ut myrti,
sambuci, juniperi, etc.

  Hae _baccam_ conchae rasisse, et stringere venas
  Ferventis massae crudo de pulvere jussit.
      —Pers. II, 66 sq.

  Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
  Scilicet ut decies solidum exsorberet, aceto
  Diluit insignem _baccam_.
      —Hor. _Sat._ II, III, 329 sqq.

Sub Augusto excudebantur solidi aurei ad numerum quadraginta quinque in
libra: quisque ergo solidus pollebat, pondere gallico, 1 _gros_ 68
_grains_, pretioque nostri temporis, 19 fr. 30 c.

Sed rationariis romanis quotiescumque summa per adverbium scripta est,
cententuplicato intelligenda est. Sic _sexagies sestertium_ pro 6,000
sesteriis.

_Baccae_ ergo Metellae pretium erat mille solidorum, et monetae
nostrae, 19,300 fr.

  Nec sit marita, quae rotundioribus
  Onusta _baccis_ ambulet.
      —Hor. _Epod._ VIII, 13 sq.

_Baccas_ enim gestare, foeminarum gloria erat, digitis et auribus,
saepeque binas aut ternas. Vid. ELENCHUS et INAURES.

  Quo margarita cara _tribacca_ Indica?
  An ut matrona ornata phaleris pelagiis
  Tollat pedes indomita in strato extraneo?
      —Petron. _Sat._

Viris etiam usurpabantur _baccarum_ uniones: quod patet ex Lampridio.

  "Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit, dicens
  gemmas viri usui non esse; matronas autem regias contentas esse
  debere uno reticulo, atque inauribus et _baccato monili_, et corona
  cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso, et cyclade
  quae sex unciis auri plus non haberet."
    —Lamprid. _in Alex._

Quanto plura hodie possident, quanto impudentius ostendunt meretriculae
nostrae!

BACCATUS: _Baccis_ ornatus.

    ...colloque monile
  _Baccatum_.
      —Virg. _Aeneid._ I, 658 sq.

      ..._baccatum_ induta monile.
      —Sil. Ital. VIII, 134.

BACCHA: (Singulari numero.) Mulier insaniens.

  "_Bacchae_ bacchanti si velis adversarier, ex insana insaniorem
  facies."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 71.

BACCHANAL: Proprie locus quo _Bacchi_ sacra celebrabantur: saepe pro
ganeo et lupanare.

  "Quî, amabo? Quia, Bacchis, Bacchas metuo et _Bacchanal_ tuum."
    —Plaut. _Bacch._ I, I, 19.

BACCHANALIA: _Bacchi_ festa, quibus cum ululatu et rumore promiscua
stupra, inter vina et epulas, noctu agebantur, patientibus non tantum
foeminis, sed et pueris tenerulis.

  "Initia erant (_bacchanalium_) quae primo paucis tradita sunt; deinde
  vulgari coepta per viros mulieresque: additae voluptates religioni
  vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Quum vinum animos
  et nox, et misti foeminis mares, aetatis tenerae majoribus, discrimen
  omne pudoris exstinxissent... nec unum genus noxae; stupra commiscua
  ingenuorum foeminarumque erant."
    —Tit. Liv. XXXIX, 8.

  "_Bacchanalia_ sacra, vel potius sacrilegia, sunt instituta, de
  quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit,
  ut in urbe Roma esse prohiberet."
    —Aug. _de Civ. Dei._ XVIII, 13.

  Foemineae voces, et mota insania vino,
  Obscenique greges, et inania tympana vincant?
      —Ovid. _Met._ III, 536 sq.

Inde:

BACCHANALIA VIVERE: Perdite vivere.

  ...quoties aliquid de moribus audent
  Qui Curios simulant, et _Bacchanalia vivunt_.
      —Juv. II, 2 sq.

BACCIBALLUM: In blanditiis; quasi diceres _bella bacca_. Gallice _mon
bijou_.

  "Noveratis Melissam Taurentiam, pulcherrimum _bacciballum_."
    —Petron. _Frag. de Coena Trimalchionis._

BACTRIASMUS: Saltatio lascivi generis, lumbis tremulis et molliter
fluctuantibus. (_Bulenger. de Theatr._ I, 51.)


BADAS: Pro cinaedo. Mere graecum βάδας, a Latinis usurpatum. Vid.
_Cael. Rhodig._ XV, 17.

BADIZARE: Βαδίζειν. Proprie de molli incessu equi tolutatorii,
a Plauto ad motus venereos translatum. Notatur enim a Palmerio genus
quoddam libidinis quod _equus_ nominabatur.

  "Si verum quidem est decorum, herum vehere servum, inscende...
  Inscende actutum.—ego fecero; hem! quid istuc est? ut tu incedis!
  Demam hercle jam de ordeo, tolutim ni _badizas_."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 111 sq.

BAGOAS: Βαγωας. Lingua persica spado. (_Plin._ XIII, IV, 9.)
Latinis eodem sensu usurpatum. (_Quinctil._ V, XII, 21.) Orsines,
nobilissimus satrapes, quum Alexandrum et amicos ejus muneribus
cumulasset, _Bagoae_ regis, nil quicquam honoris detulit. Admonitus a
quibusdam quam Alexandro cordi esset, respondet _se amicos regis
colere, non scorta_. Vid. _Suid._ et _Curt._ X, I, 26.

  Quem penes est dominam servandi cura, _Bagoe_.
      —Ovid. _Am._ II, II, 1.

BAIAE (-ARUM): Civitas Campaniae, secus mare sita; sic nominata a
_Baio_, Ulyssis socio, illic sepulto. Hujus agro sunt aquae libidinibus
famosissimae. _Baianas_ balneas insectatur Seneca, _Epist. moral._ I,
7, tanquam diversorium omnium nequitiarum.

  "Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omni cupiditati; si
  hoc in urbe, si in hortis, si in _Baiarum_ illa celebritate
  faceret..."
    —Cic. _pro Cael._ 49.

  Casta, nec antiquis cedens Laevina Sabinis,
    Et quamvis tetrico tristior ipsa viro;
  Dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
    Et dum _Baianis_ saepe fovetur _aquis_;
  Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto
    Conjuge, Penelope venit, abit Helene.
      —Mart. I, LXIII, 1 sqq.

  Tu modo quam primum corruptas desere _Baias_;
    Multis ista dabunt litora dissidium,
  Litora quae fuerant castis inimica puellis.
    Ah! pereant _Baiae_ crimen amoris _aquae_!
      —Propert. I, II, 27 sqq.

BALANUS: Βάλανος. Glans arboris arabici, cujus oleum in
unguentis laudatur a Plinio, XII, 21; XIII, 1, sub nomine _myro-balani_.

  Tyrrhena regum progenies, tibi
  Non ante verso lene merum cado
  Cum flore, Mecaenas, rosarum, et
    Pressa tuis _balanus_ capillis
  Jamdudum apud me est.
      —Hor. _Od._ III, XXIX, 1 sqq.

_Balanus_ in deliciis mollium et cinaedorum. Unde Persius:

  Tu quum maxillis _balanatum_ gausape pectas
  Inguinibus quare detonsus gurgulio exstat?
      —Pers. IV, 37 sq.

Oleo _balanino_ ungebantur infantes post balneum frigidum, tanquam
remedio.

BALANUS: Pessarium, id est, veretrum lanae carminatae, quod vulvae ad
medicamentum intromittitur. Sed infimae latinitatis; nam id genus
remedii Celsus notare volens, vocabulo latino nominare non potuit.

BALNEAE: In deliciis populi romani, tanquam coetus garrulorum et
famigeratorum, necnon loci foedissimae libidinis. Plebeculae
aperiebantur minimo pretio; quandoque, impendio nullo ex munificentia
procerum.

  "_Balneum_ quo usus fuisset, _sine mercede_ exhibuit."
    —Jul. Capitolin. _in Anton. Pio._

_Balneis_ publicis quadrante lavabantur tenuiores. (_Senec. Ep._ 87.)

  Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis.
    Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
  Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?
    Unde datur _quadrans_?
      —Mart. III, XXX, 1 sqq.

  Ne longum faciam, dum tu _quadrante_ lavatum
  Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
  Praeter Crispinum, sectabitur...
      —Hor. _Sat._ I, III, 137 sqq.

Quadrans vero monetae gallicae: = 0 fr. 31 c.

Gratis lavabantur pueri nondum quadrimi.

  Atque una transire vadum tot millia cymba,
  Nec pueri credunt, nisi qui _nondam aere lavantur_.
      —Juv. II, 151 sq.

Quadruplices _balnearum_ species, unde totidem cellae ad singulos usus;
1° frigidariae; 2° tepidariae; 3° caldariae; 4° sudatoriae
vaporibus siccis. Vide _Laudent. Joubert de Balneis antiquorum_; et
_Martial. de Etrusci thermis, lib._ VI, _epigr._ XLII.

Primo obscura _balnea_ propter verecundiam, nec non servandum calorem.
Tale Scipionis _balneolum_ Linterni apud _Senecam, Epist._ 87.

      ...in medio qui
  Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes;
  Suave locus voci resonat conclusus.
      —Hor. _Sat._ I, IV, 74 sqq.

  Redde Lupi nobis tenebrosaque _balnea_ Grylli.
      —Mart. I, LX, 3.

Sed paulo post omisso pudore, abundantia luminis elucebant.

  "In hoc _balneo_ Scipionis, minimae sunt rimae, magis quam fenestrae,
  ut sine injuria lumen admitterent. Sed nunc, blattaria vocant
  _balnea_, si non ita aperta sunt ut totius diei solem fenestris
  amplissimis recipiant; nisi, et lavantur simul et colorantur; nisi ex
  solio agros et maria prospiciunt."
    —Senec. _Epod._ 87.

  "Intra conclave succensum solidus dies; et haec abundantia lucis
  inclusae, et verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam
  nudos."
    —Sidonius Apollinaris, _lib._ II, _ep._ II.

Priscorum _balneae_ ex ligno, aut opere caementitio; sed, crescente
luxu, undique marmoratae summo nitore praeluxerunt.

  Illic Taygeti virent metalla,
  Et certant vario decore saxa,
  Quae Phryx, et Libys altius cecidit.
  Siccos pinguis onyx anhelat aestus,
  Et flamma tenui calent Ophitae.
      —Mart. VI, XLII, 11 sq.

  "Foeminae lavantur, et, nisi argentea, solia fastidiunt... videret
  haec Fabricius, et stratas argento _balineas_, ita ut vestigio locus
  non sit cum viris lavantium."
    —Plin. XXX, 54.

_Balnea_ inter lupanaria primaria. Ad horam nonam patebant, eamdem qua
lustra et tabernae. Prohibuit Hadrianus ante octavam. (_Cael. Spart. in
Hadrian._)

Mixtim lavabant et viri et foeminae. Vid. _Plin._ loco supra citato.
Lavacra, pro sexu, separavit Hadrianus.

In _balneis_ vagabant meretrices.

  "Tales, ubi comitantibus singulos quadraginta ministris, _tholos_
  introierint _balnearum_, ubi, ubi sunt, minaciter clamantes, si
  apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae
  quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam,
  certatim concurrunt; palpantesque advenam deformitate magna
  blanditiarum ita extollunt, ut Semiramin Parthi, etc."
    —Ammian. Marcellin. XXVIII.

  "Omnes de circo, de theatro, de stadio, de omnibus locis et
  _balneis_, meretrices collegit in aedes publicas, et apud eas
  concionem habuit, etc."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

  Quum te lucerna _balneator_ exstincta
  Admittat inter bustuarias moechas.
      —Mart. III, XCIII, 14 sq.

Inde _balneae_ furtis venereis aptissimae.

  Quum custode foris tunicam servante puellae,
    Celent furtivos _balnea_ tuta jocos.
      —Ovid. _Art. Amat._ 639 sq.

  Omnia foemineis quare dilecta catervis
    _Balnea_ devitat Blattara? ne futuat.
      —Mart. XI, XLVIII, 1 sq.

Modus lavandi in _balneis_: e vaporibus siccis aut aqua calida, ad
frigidam ibant Romani.

  Ritus si placeant tibi Laconum,
  Contentus potes arido vapore,
  Cruda Virgine, Marciave mergi.
      —Mart. VI, XLII, 16 sqq.

Vid. _Petron._ infra. et _Senec. Epist._ 84.

Post lotionem, se oleo perfundebant, quandoque unguentis; quo facto,
corpus linteis aut palliis lana confectis tergebatur.

  "Ac simul e promptuario, oleum unctui, et lintea tersui, et caetera
  huic eidem usui, profer ocyter, et hospitem meum produc ad proximas
  _balneas_."
    —Apul. _Met._ I.

  "Itaque intravimus _balneum_, et sudore calefacti, momento temporis
  ad frigidam eximus. Jam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non
  linteis, sed palliis ex mollissima lana factis."
    —Petron. _Sat._

_Balneis_ et etiam coenae et comessationes.

  "Nepotinis sumptibus omnium prodigorum ingenia superavit; commentus
  novum _balnearum_ usum, portentosissima genera ciborum atque
  coenarum: ut calidis frigidisque unguentis lavaretur."
    —Suet. _in Calig._ 37.

Qui coenam dabant, _balneum_ quoque praebebant, et si non illis
privatum domi erat, ad publicum convivas mittebant, jam ante de mercede
securos.[TR1]

  "Tene asymbolum venire! unctum atque lautum e _balneis_, Otiosum ab
  animo quum ille et cura et sumtu obsumitur."
    —Terent. _in Phormoion._ II, II, 25 sq.

Inde:

BALNEARES: Instrumenta _balneorum_, ut strigiles, ampullae, oleum,
lintei ad abstergendum corpus, etc.

  "Haec adhuc me loquente, manu firmiter injecta Milo, jussis
  _balnearibus_ adsequi, produxit ad lavacrum proximum."
    —Apul. _Met._ III.

BAPTAE: Sacerdotes Cotyttus, deae impudicitiae, cui nocturna sacra
peragebant, saltationibus, omni voluptatum generi indulgentes. Dicti
_Baptae_ a graeco βάπτειν, quod, qui sacris Cotyttus
intitiabantur, aqua calida tingerentur. Vid. COTYTTO.

In _Baptas_ comoediam scripsit Eupolis, quam illorum nomine appellavit,
et in qua libidines eorum promulgavit; qua de re accensi, opus et
auctorem in mare submerserunt. Vid. _Suid._ et _Politian. Miscellan.
cap._ X.

  Talia secreta coluerunt orgia taeda
  Cecropiam soliti _Baptae_ lassare Cotytto.
      —Juv. II, 91 sq.

Hinc _baptae_ pro mollibus et impudicis.

BARATHRUM: Nomen commune apud Graecos, pro quovis loco cavo et
profundo; ab Horatio translatum ad stomachum helluonis; a Martiale
usurpatum pro locis muliebribus:

  Quid cum _foemineo_ tibi, Baetice Galle, _barathro_?
    Haec debet medios lambere lingua viros.
      —Mart. III, LXXXI, 1 sq.

BARBA: Primitias _barbae_ deponebant juvenes, magna cum celebritate
conviviorum et ludorum, in solemne indicium adeptae virilitatis.

  Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
  ......
  Libat florentes haec tibi prima genas.
      —Mart. III, VI, 1 et 4.

BARBATULI: Juvenes molles et lascivi, sic irrisione dicti, quod primam
diu lanuginem servabant, ut delicatiores viderentur.

  "Concursabant _barbatuli_ juvenes, totus ille grex Catilinae."
    —Cic. _ad Att._ I, XIII.

BASIARE: De quacumque venere dictum, et voluptate etiam spurcissima.

  Aut quam sidera multa, quum tacet nox,
  Furtivos hominum vident amores,
  Tam te basia multa _basiare_
  Vesano satis et super Catullo est.
      —Catull. VII, 7 sqq.

  "Hilarior post hanc pollicitationem facta, mulier _basiavit_ me
  spissius, et ex lacrymis in risum mota, descendentes ab aure capillos
  meos dentata manu duxit."
    —Petron. _Sat._

  Fartus papyro dum tibi torus crescit,
  Flentes superbus _basiabit_ eunuchos.
      —Mart. VIII, XLIV, 14 sq.

  Quem quum fenestra vidit a Suburana
  Obscena nudum lena, fornicem cludit,
  Mediumque mavult _basiare_, quam summum.
      —Mart. XI, LXII, 3 sq  .

BASIUM: Veneris praeludium. Vid. OSCULUM, COLUMBARE, COLLUM APPLICARE.
Proprie ad os refertur; sed, ut surpa vidimus, dicebatur de cujuscunque
corporis partis osculatione.

  "Ultimo cinaedus supervenit... extortis nos clunibus cecidit, modo
  _basiis_ olidissimis inquinavit."
    —Petron. _Sat._

BASIUM NUPTIALE: Basiatio casta et ore obstricto, ut publice inter
sponsum et sponsam; ex more enim romano, matrimonium titulus dignitatis
erat, non voluptatis.

  Et aestuantem basiant, et algentem,
  Et _nuptiale basium_ reservantem.
      —Mart. XI, XCIX, 1 sq.

BASIUM MUTUM: Frigidum; quo nec linguae vibrant, nec labia
conferruminantur.

  Ne sint _basia muta_, nec maligna;
  Nec clusis aditum neget labellis.
      —Mart. XII, LV, 9 sq.

BASIUM—POSCI-NUMMIUM—NEGOTI-NUMMIUM: Quaestus causa datum, more
meretricum.

  "Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent _basia_
  jactari, _posci-nummia_, vel adventorum _negoti-nummia_."
    —Apul. _Met._ X _in fine_.

Inde et simili compositione:

BASIBALLUM, BASIBOLUM: Scortillum. (_Petron. Sat._) _Bolus_ enim idem
est ac praeda.

BASSUS: Poeta eroticus, Propertii coaevus.

  Quid, mihi tam multas laudando, _Basse_, puellas
    Mutatum domina cogis abire mea?
      —Propert. I, IV, 1 sq.

_Bassi_ et meminit Ovidius. Vid. _Voss. Tract. de poet. latin. legitim._

BATUERE: Percutere. Ad obscena translatum, et tunc a βάτειν,
inire.

  "Et quidem jam, etiam non obscena verba pro obscenis sunt. _Batuit_,
  inquit, impudenter; depsit, multo impudentius."
    —Cic. _Ep._ IX, XXII.

  "...Quî, quaeso potius quam sculponeas Quibus _batuatur_ tibi os,
  senex nequissime?"
    —Plaut. _Casin._ II, VIII, 59.

BELLUM: De militia venerea; nam frequentissima dilogia verba rei
castrensis ad venerem convertebantur. Sic Horatius:

  Vixi puellis nuper idoneus,
  Et militavi non sine gloria:
  Nunc arma, defunctumque _bello_
  Barbiton hic paries habebit.
      —Hor. _Od._ III, XXVI, 1, sqq.

  Tum victor madido prosilias toro,
  Nocturni referens vulnera praelii.
      —Claud. _in nupt. Honor. et Mariae_, 126 sq.

BELLUS: Proprie venustus, elegans; sed saepe in malam partem. Sic:

BELLUS: Obsequiosus; qui alterius libidini favet; conciliator
benevolus. Gallice _un complaisant_.

  Gallus habet fratres, quorum est lepidissima conjux
    Alterius, lepidus filius alterius.
  Gallus homo est _bellus_: nam dulces jungit amores,
    Cum puero ut bello bella puella cubet.
      —Catull. LXXXIII, 1 sqq.

BELLUS: Pro molli et effoeminato. Gallice _un petit-maître_. Putidum
genus, sic a Martiale adumbratum.

  _Bellus_ homo est, flexos qui digerit ordine crines:
    Balsama qui semper, cinnama semper olet;
  Cantica qui Nili, quid Gaditana susurrat;
    Qui movet in varios brachia vulsa modos;
  Inter foemineas tota qui luce cathedras
    Desidet, atque aliqua semper in aure sonat;
  Qui legit hinc illinc missas, recipitque tabellas;
    Pallia vicini qui refugit cubiti;
  Qui scit quam quis amet; qui per convivia currit;
    Hirpini veteres qui bene novit avos:
  Quid narras? hoc est, hoc est _homo_, Cotile, _bellus?_
    Res praetricosa est, Cotile, _bellus homo_.
      —Mart. III, LXIII 3 sqq.

BELLATULUS: Vox blandientis: nam infantilibus verbis gaudent amores.

  "Cubitum ergo ire volt.—Quin imus ergo?—Bella _bellatula_."
    —Plaut. _Casin._ IV, IV, 27 sq.

Gallice _mon petit mignon_.

BENE VIVERE: In deliciis.

  "_Vixit_, dum vixit, _bene_."
    —Terent. _Hecyr._ III, V, 11.

  Conjuges, _bene vivite_, et
  Munere assiduo valentem
  Exercete juventam.
      —Catull. LVI, 233 sqq.

BERECYNTHIA: Cognomen Cybeles, a _Berecynthio_, monte Phrygiae, ubi
templum matris divûm frequentissimum.

  Ipsam deûm fertur genitrix _Berecynthia_...
      —Virg. _Aeneid._ IX, 82.

Romae celebrabantur festa _Berecynthiae_ sexto kal. aprilis, cum magno
strepitu (Hor. Od. I, XVIII, 13; Lucret. II, 598 sqq.), nec non
libidinibus, famosaque infamia.

  "_Berecynthiae_, matri omnium deorum, ante cujus lecticam...talia per
  publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia, non dico matri
  deorum, vel quorumlibet honestorum virorum, nec matrem ipsorum
  scenicorum deceret audire."
    —Aug. _de Civ. Dei_, II, 4.

Vid. _Catull._ LVIII, _de Aty._

BETA: Olus vile et plebeium, foliis lentis et pendentibus; unde de pene
flaccido.

  Primum igitur virgo quod fertur tradita nobis,
    Falsum est: non illam vir prior attigerat,
  Languidior tenera cui pendens sicula _beta_,
    Numquam se mediam sustulit ad tunicam.
      —Catull. LXII, 19 sqq.

Hoc etymo:

BETISARE: Mentula languescere (_Suet. in Aug._ 87.)

BETALIS: (_Petron. Sat._) Eodem sensu.

BIBERE: Mentio saepe fiebat amicarum in compotationibus. Nominum earum
numeratis literis, tot cyathos hauriebant. De hoc baccheo more fuse et
aperte Horatius, Od. III, XIX.

  Naevia sex calathis, septem Justina _bibatur_;
    Quinque Lycas, Lyde quatuor, Ida tribus.
  Omnis ab infuso numeretur amica Falerno;
    Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
      —Mart. I, LXXII, 1 sqq.

BIBERE: Ad venerem translatum.

  "_Bibe_ aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui."
    —Salom. _Proverb._ V, 15.

Id est, utere uxore tua.

  "Ascyltos, jam deficiente fabularum contextu: quid ergo? inquit, non
  sum dignus qui _bibam?_ Ancilla risu meo prodita complosit manus, et
  apposui quidem, inquit, adolescens: solus tantum medicamentum
  ebibisti? Itane est, inquit Quartilla, quidquid satyrii fuit,
  Eucolpius ebibit?"
    —Petron. _Sat._

  Dum crebros ictus _combibente_ lumine,
  Trepida in decursu venere, et anima fessula,
  Ejaculent tepidum rorem niveis lacticibus.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 18 sqq.

BIBIOTE: Voluptates insequens: mere graecum.

  "Homini non recta, sed voluptaria quaerenti, nonne _bibioti_?"
    —Cic. _ad Attic._

BICORS: Fallax.

  "Virgo _bicors_."
    —Commodian. _in Tacit._ II

BILINGUI, BILINGUES: Verbum nuptum; quorum mutuis basiis linguae in
promiscuum vibrant. Vid. COLUMBARE.

  "...ubi labra ad labella adjungit, Ubi alter alterum _bilingui_
  manifesto Inter se prehendunt, etc."
    —Plaut. _Pseud._ V, I, 14 sqq.

BILLIS: Semen humanum humi profusum (_Fest._); ad Hebraea lingua
deductum. Solitariae enim thalassiones usitatissimae apud Judaeos.

BIMARITUS: Duarum mulierum simul maritus contra leges.

  "_Bimaritum_ appellat, ut verba etiam fingas, non solum crimina?"
    —Cic. _pro Planc._ XXX, 12.

Vid. _Hieronym. in Ruffin._ I, _in fine_.

BINI ESSE: De concubitu venereo. Verbum nuptum.

  "Quum loquimur terni, nihil flagitii dicimus: at quum _bini_,
  obscenum est."
    —Cic. _Epist._ IX, XXII.

BIPINNA: Mentula minuscula; quae tubos duarum pennarum crassitudine non
superat.

  Drauci Nata sui vocat _bipinnam_,
  Collatus cui Gallus est Priapus.
      —Mart. XI, LXXIII, 1 sq.

Vid. _Turneb. Adversat._ VIII, 4; ubi de codicibus quibus legitur:
_pipinna_.

BIS CINCTA: Virgo pertinacis pudicitiae; a notissimo veterum more, quo
novae nuptae maritus zonam solvebat. Vid. ZONA.

    Nec cruciare animum, nec satiare volo;
  Nec _bis cincta_ Diana placet, nec nuda Cythere;
    Illa voluptatis nil habet, haec nimium.
      —Auson. _Epigr._ XXXIX, 4 sqq.

BIVIRA: Iterum nupta, sed soluto primo conjugio. (_Fest._) Secunda
conjux (_Papias_). Multi-nuba quotacunque vice. (_Hieronym._)

  "_Biviras_ quas usus viduas appellat. _Varr. Lege Menia:_ Ad
  _biviram_ venio, quum vellem ostendere quid vellem, Metamellos
  inconstantiae filius me reprehendit."
    —Non. Marc. _de Honestis dictis_.

BLANDIRI: Proprie ad tactum pertinet; unde saepe et de tractatione
venerea, et quibuscunque voluptatis antecoeniis. Eodem sensu Galli
dicunt _caresser_.

  "Remotum ab arbitris cubile conquaerit; atque, etiam ipsos
  paranymphos, et quoscumque ingredi quaelibet necessitas permiserat,
  ante mittit foras quam vel _blandiri_ conjux conjugi incipiat."
    —Aug. _de Civ. Dei_, XIV, 28.

BLAPSIGONIA: Mere garecum, a βλάπτο, _noceo_, et γόνος,
foetus: partus laesio.

  "Quum flavos non explent, _cleron_ vocant. Idem _blapsigoniam_, si
  foetum non peragant."
    —Plin. _de Morbis Apium_, II, 19.

BLATTERATUS: Effututus, quasi _blattis_ erosus.

  "Quae et si possint ab his utiliter _blatterata_, ob mercedem et
  auctoramenta impudentiae deprehensa haberi."
    —Apul. _in Apolog._

BLAX: Mollis, lascivus, delicatus. (_Fest._)

BLITEAE, BLITIDAE: Foeminae infimae plebis, a _blito_, olere vili et
sine sapore.

  "Viles, abjectas fatuasque mulieres vocabant _blitidas_."
    —Suid.

  "_Blitea_ et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam."
    —Plaut. _Trucul._ IV, IV, 1.

  "Bipedem, _bliteam_, belluam."
    —Laberius.

Vid. _Non. Marcell._

Quibusdam _blitea_ pro meretrice, ab ornamento quodam calceorum
meretricibus usurpato. Vid. _Plaut. Commentatores_.

_Blitum_ iners videtur ac sine sapore aut acrimonia ulla; unde
convicium foeminis apud Menandrum. (_Plin._ XX, 22.)

BONUS: Pro formoso.

  Verum a te metuo, tuoque pene
  Infesto pueris _bonis_ malisque.
      —Catull. XV, 9 sq.

Id est, venustis et invenustis.

  "Ut, ni vis _boni_ In ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent."
    —Terent. _Phorm._ I, II, 58.

Vid. iterum[TR2] _Catull._ XXXVII, 9.

BONUS: Qui uxoris suae libidinibus aut suorum inservit. Gallice _un
mari complaisant_.

  Gellius est tenuis: quidni? cui tam bona mater,
    Tamque valens vivat, tamque venusta soror,
  Tamque _bonus_ patruus, tamque omnia plena puellis
    Cognatis, quare is desinat esse macer?
      —Catull. LXXXIV, 1 sqq.

Subagitabat enim Gellius uxorem patrui sui: nam de eodem jam dixerat
Catullus:

  Quid facit is, Gelli, qui cum matre, atque sorore
    Prurit, et abjectis pervigilat tunicis?
  Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
    Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
      —Catull. LXXXIII, 1 sqq.

BONA DEA: A veteribus modo _Fauna_, modo _Fatua_ dicta. Tantae
pudicitiae fuit, ut, dum vixit, illam nemo mas praeter maritum viderit,
nec nomen ejus audierit. Quapropter, matronae romanae sacra ejus
celebrabant absque viris, noctu et in operto. Vid. _Alexandr. ab Alex_,
VI, 8.

  Exibit quam saepe time, seu visere dicat
    Sacra _bonae_ maribus non adeunda _Deae_.
      —Tibull. I, VI, 21 sq.

Pudica ergo fuere haec pervigilia ab initio, et ex instituto: sed,
gradatim corrupta, in foedissima abierunt. Notissimum est quemadmodum
Publius Clodius, veste psaltriae occultatus, _bonae Deae_ pudicitiam
profanavit.

Saltabant matronae ad tibiam, more Baccharum, tribadico furore
spumantes, donec, ubique sudore madidae, somno impuro obruerentur.

  Nota _bonae_ secreta _Deae_ quum tibi lumbos
  Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
  Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi
  Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor
  Concubitus! quae vox saltante libidine! quantus
  Ille meri veteris per crura madentia torrens!
  Lenonum ancillas posita Laufella corona
  Provocat, et tollit pendentis praemia coxae:
  Ipsa Medullinae frictum crissantis adorat.
  Palmam inter dominas virtus natalibus aequat.
      —Juv. VI, 314 sqq.

BONA FOEMINA: Pro casta et verecunda.

  Vos unis senibus _bonae_,
  Cognitae bene foeminae,
  Collocate puellulam.
      —Catull. LVI, 186 sqq.

BONA MULIER: Moechis lubens et commoda; de venere numquam recusans.

  Gellius est tenuis: quidni? cui tam _bona_ mater,
    Tamque valens vivat, tamque venusta soror, etc.
      —Catull. LXXXIV, 1 sq.

Gellius enim ille matrem et sororem contaminaverat, ut patet eodem
Catullo, LXXXIII, 1 sqq.

BONA VENUS: Amor conjugalis.

  Ut lubentius audiens
  Se citarier ad suum
  Munus, huc aditum ferat
  Dux _bonae Veneris, boni_
    Conjugator _amoris_.
      —Catull. LVI, 41 sq.

BONA: Absolute. Verbum nuptum.

  "O, inquit, o Enothea, hunc adolescentem quem vides, malo astro natus
  est: nam neque puero, neque puellae _bona_ sua vendere potest.
  Numquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina
  habet."
    —Petron. _Sat._

  "Ut ego hodie Casinam deosculabor! ut mihi _Bona_ multa faciam, clam
  meam uxorem!"
    —Plaut. _Casin._ II, VIII, 31 sq.

BRUTARUM AMOR: Antiquissima foeditas, cujus duplex genus.

1° Virorum in foeminas bestias.

Ab hominibus bestias concipi posse profitebatur antiquitas, ut patet ex
_Plutarch._ in _Parallelis minoribus_:

  "Ariston Ephesius, mulieres perosus, cum asina rem habuit; ex quo
  concubitu genita est puella, quam _Onoscelin_ nominavit, ab asininis
  crinibus."

Et iterum:

  "Fulvius Stellus ex equa filiam formosissimam habuit, cui nomen
  _Epona_ impositum fuit."

Vid. _Jacob. Ruff. de mulieribus_, V, III.

Omnibus notissimum est pastores siculos capras suas inire; quod patet,
et oh pudor! illustratur monumentis Musaei Herculani. Inde caprae pro
meretricibus.

2° Mulierum cum brutis coitio.

Ab antiquissimis temporibus, fuere foeminae quae, ad grandioris penis
beneficium, se jumentis subjecerunt.

  "Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum
  eo."
    —_Lib. Levitici_, XX, 16.

Cum hircis concubabant interdum mulieres aegyptiae (_Herodot._ IV, X);
et, teste Plinio, pharetrata illa Semiramis equo prostabat.

Erant etiam inter Romanas quae, more Pasiphaae, _se juvencas
faciebant_. (_Pasiphaae fabul. ex metr. Horat. vers._ 18.)

      ...hic si
  Quaeritur, et desunt homines, mora nulla per ipsam,
  Quo minus imposito clunem submittat asello.
      —Juv. VI, 332 sqq.

Et in theatro effingebatur haec summa impudicitia, fere nullo pudente.

  "Inter Pyrrhicarum argumenta, taurus Pasiphaen ligneo juvencae
  simulacro abditam iniit, ut multi spectantium crediderunt."
    —Suet. _in Neron._ XI.

BUBINARE: (_Fest., Lucil._) Menstruo mulierum polluere. Vid. _Pollux_,
IV, 24; et XII, 4.

  Haec te _imbubinat_, et contra te imbulbitat ille.
      —Lucil. _Frag. ex incert.lib._ 36.

A βούβων, _inguen_.

BUBIS: Apud Isidorum pro barba; sed male: jam sub Nerone, et ab
Armeniis, B. pro P. aliquando scribebatur. _Bubis_ ergo, ni fallor, pro
_pube_.

BUBONIUM: Βουβώνιον—Genus herbae quae inguinibus auxiliatur.

  "Aster ab aliquibus _bubonium_ appellatur, quoniam inguinibus
  praesentaneum remedium est."
    —Plin. XXV, 5.

BUCCA: Plebeculae vocabulum, pro ore; scriptoribus vero fere semper in
obscenis. Sic:

BUCCA: Pro mulierum pudendis.

  Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor;
    Calda Vetustillae nec tibi _bucca_ placet.
  Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es?
    Nescio; sed tu scis res superesse duas.
      —Mart. II, XXVIII, 3 sqq.

BUCCA PURA: De pueris et puellulis nondum foedatis.

  Coepisti _puras_ opibus corrumpere _buccas_.
    Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
      —Mart. III, LXXV, 5 sq.

BUCCAM OFFENDERE: Irrumare.

  "Mittit veretrum in frumen, _offendit_que _buccam_ Tolumnio."
    —Varr.

Vid. FELLARE.

BULBI: Inter aphrodisiaca; apponebantur sponsis cum pipere et nucleis
pineis. (_Varr. et Apicius._)

  Quum sit anus conjux, et sint tibi mortua membra,
    Nil aliud _bulbis_ quam satur esse potes.
      —Mart. XIII, XXXI, 1 sq.

BULGA: Proprie folliculus; primum pro vulva.

  "Ita ut quisque nostrum e _bulga_ matris in lucem editus."
    —Lucil. _Frag._ XXVI, 36.

Vid. VULGA et VULVA.

BUSTUARIAE: Scorta vilissima, quae stabant inter _busta_ et monumenta.

  Abscondunt spurcas haec monumenta lupas.
      —Mart. I, XXXV, 8.

  Quum te lucerna balneator exstincta
  Admittat inter _bustuarias_ moechas.
      —Id. III, XCIII, 14 sq.


[TR1] "seeuros" → "securos".

[TR2] "Iterum" → "iterum".



                                 CADERE



CADERE: Verbum nuptum; de stuprum patiente.

  "Ne sis plora, libera eris actutum, si crebro _cades_."
    —Plaut. _Pers._ IV, IV, 104.

  Gratum est securus multum quod jam mihi de me
    Permittis, subito ne male inepta _cadam_.
      —Tibull. IV, X, 1 sq.

CADUCEUS: Baculus Mercurii, ex Aegyptia disciplina symbolum
generationis. _Caduceum_ enim Mercurio dant Aegyptii in speciem duorum
draconum, maris et foeminae, qui, parte media connexi, sinuoso flexu
virgam ambiunt. Inde, Romae, dies nuptiarum consecrabatur Mercurio.

  Cyllenes coelique decus, facunde minister,
    Aurea cui torto virga dracone viret;
  ......
  Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
    Laeta colat, primis quo coiere toris.
      —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

CADURCUM: Proprie culcita, lodix, stragulum lecti; inde ad rem veneream
translatum. Vid. _Isidor._ et _vet. schol._ ad _Juv._ VI, qui
_cadurcum_ accipit pro mulierum pudendis, quorum est velamen in lecto.

  Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
  Concubitu sacris observandisque diebus;
  Magnaque debeter violato poena _cadurco_.
      —Juv. VI, 535 sqq.

CAEDERE: Paedicare.

  "_Caedundus_ tu homo es; nimias delicias facis."
    —Plaut. _Casin._ III, I, 14.

  Deprendi modo populum puellae
  Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
  Pro telo rigida mea _cecidi_.
      —Catull. LII, 5 sqq.

  Ipsi cernitis exfututus ut sim,
  Confectusque, macerque, pallidusque
  Qui quondam ruber et valens solebam
  Fures _caedere_ quamlibet valentes.
      —_Priap. Carm._ XXV, 7 sqq.

CAELEBS VITA: Gallice _le célibat_.

      ...poenaeque graves in _caelibe vita_,
  Et gravior cautis custodia vana maritis.
      —Auson. _Eidyll._ XV, 6 sq.

CALAMISTRATUS: Mollis, effoeminatus; a _calamistro_, quo juvenes et
mulieres capillos crispabant. Eodem sensu _ciniflones_ apud _Horat.
Sat._ I, II, 98.

  "Quisnam istuc accredat tibi, cinaede _calamistrate!_"
    —Plaut. _Asin._ III,III, 37.

CALENDAE: _Calendas_ omnes Junoni tributas docet Macrob. _Saturn._ I,
9. Hinc Juno _calendaris_ dicta. Sed Martiis _calendis_, Junoni
praecipue sacrificabant matronae, ut novus annus ab exordio faustus
esset et in partu et in amore conjugali. Munera sibi invicem missitare
solebant. Hinc Juvenalis:

  Munera foeminis tractes secreta _calendis_.
      —Juv. IX, 53.

  "Verum priusquam galli cantent, quae me somno suscitat, Dicat: da
  mihi, vir, _calendis_ meam quod matrem juverit."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 96 sq.

CALLIPYGOS: Cognomen Veneris, sic dictae a pulchris clunibus. Duae enim
puellae, de natium praestantia contendentes, pacto convento, quemdam
adolescentulum judicem constituerunt. At ille, utraque puella
diligenter inspecta, natu majori palmam indixit, eamque conjugio sibi
copulavit. Quo facto, et in memoriam hujus clunium dimicationis,
Syracusani Veneri _Callipygae_ templum aedificarunt. (_Palaeph._ lib
II, 12.)

CALLISTRATE: Poetria lesbia, obscenis versibus notata. Vid. _Xenoph._
et _Athen._ V.

CALVITIUM: In opprobrium, tanquam signum vitae in libidinibus peractae.

  "Urbani, servate uxores; moechum _calvum_ adducimus."
    —Suet. _in Jul. Caes._ 51.

CALVUS: Orator Ciceronis coaevus et aemulus, cum quo de elocutionis
principatu diu litigavit. Carmina scripsit spurcissima, sed acuti
ingenii. _Exiguus_ dictus ab Ovidio, ob staturam minimam.

  Par fuit exigui similisque licencia _Calvi_,
    Detexit variis qui sua furta modis.
      —Ovid. _Trist._ II, 431 sq.

CAMPANUS MORBUS: Spurcissima lues, ex fellatoria exercitatione nata, a
Capua civitate, in qua frequens et quasi peculiare stuprum oris. Vid.
_Advers. Turneb._ 19, et _Miscell. Brod._ 24. Capua enim, ut nemo
nescit, totius erat Campaniae caput; a Cicerone notatur tanquam
_domicilium superbiae, luxuriae_ et _infamiae_. Vid. _Orat. de lege
agraria contra Rullum_, et item _Orat. post reditum in senatu_.

      ...At illi foeda cicatrix
  Setosam laevi frontem turpaverat oris.
  _Campanum_ in _morbum_, in faciem permulta jocatus,
  Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat.
      —Hor. _Sat._ I, V, 60 sqq.

Hinc:

CAMPANI: Pro pathicis et omnimodo libidinosis.

  "Credo ego istuc, Stasime ita esse: sed _Campas genus_ multo Syrorum
  jam antidit patientia."
    —Plaut. _Trinum._ II, IV; 144.

CANATHUS: Fons juxta Naupliam, nunc _Napoli de Romanie_, quo Juno
quotannis lavabatur, virginitatis recuperandae causa; quod crescentes
mulieres argivae saepissime factitabant. Vide _Paus. in Corinth_.
Aspera erat aqua _Canathi_ et astrictoria.

CANIS: Saepe pro impudicitia.

  "Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium _canis_ in domo Domini
  Dei tui, etc."
    —_Deut._ XXIII, 18.

  "Inter quadrupedes _canis_ voluptas."
    —Jacob. Mycill. _Carm. Sylv._ IV.

  "Complura masculi _canis_ cubilia."
    —_Proverbium de homine mulieroso, ex Erasm. Prov._ II, X, 18.

CANOPUS: Urbs aegyptia, libidinibus famosissima: hic lascivia ex more,
et tanquam civile officium. _Canopi_ erat Serapidis templum,
cujuscumque impudicitiae domicilium: ad fanum ejus navigabatur per
fossam, carinis pictis et ornatis, nocte dieque, plenis virorum et
mulierum simul commiscentium. Vid. _Strab._ XVII.

  Nupta senatori, comitata est Hippia ludum
  Ad Pharon et Nilum, famosaque moenia Lagi,
  Prodigia et mores urbis damnante _Canopo_.
      —Juv. V, 82 sqq.

      ...Horrida sane
  Aegyptus: sed luxuria, quantum ipse notavi,
  Barbara famoso non cedit turba _Canopo_.
      —Id. XV, 44 sqq.

Vid. _Stat. Sylv._ III. Distabat _Canopus_ ab Alexandria centum et
viginti stadiis; stadium Alexandrinum pollebat _soixante-seize toises_.

CANTATIONES CINAEDICAE: Cantilenae libidinosae, verbis lumbos
titillantibus. Gallice _Chansons libres_.

  "...proinde, ut consuetus antehac, celeriter Lepidam et suavem
  _cantationem_ aliquam occipito _cinaedicam_, Ubi perpruriscamus usque
  ex unguiculis: inde huc aquam!"
    —Plaut. _Stich._ V, V, 18 sqq.

CANTERIUS: Equus castratus. (_Varr. de Re Rustic._ 2.) Vid. _Cael.
Rhod. Lect. ant._ VIII, 4.

CAPER: Inter insignia libidinum. Stratonicus poculis suis satyros
caelare jussit, dormientes pene erecto.

  Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
  Argentum vetus, et _stantem extra pocula caprum_.
      —Juv. I, 75 sqq.

  Stat _caper_ Aeolio Thebani vellere Phryxi
    Cultus; ab hoc mallet vecta fuisse soror.
      —Mart. VIII, LI, 9 sq.

CAPRA: Pro scorto sordo et vilissimo.

  Gestari junctis nisi desinis, Aedile, _capris_,
    Qui modo ficus eras, jam caprificus eris.
      —Mart. IV, LII, 1 sq.

  "Germana illuvies, rusticus, hircus, hara suis, Canis _caprae_
  commista."
    —Plaut _Mostell._ I, I 39 sq.

CAPRARIUS: In adagium, de viro insatiatae libidinis. Vid. _Suidas_ et
_Erasm. Prov._ II, VII, 95.

CAPILLATI: Impuberes. Pueri enim, non meritorii tantum, sed et ingenui
atque honeste habiti, comam gestabant per cervicem et humeros demissam,
more puellarum. Sic Virgilius de Ascanio puero:

      ...Fusos cervix cui lactea crines
  Excipit, et molli subnectit circulus auro.
      —_Aeneid._ X, 137 sq.

Sed mox viri facti, juvenes statim tondebantur.

  Insperata tuae quum veniet pluma superbiae,
  Et quae nunc humeris involitant, deciderint comae.
      —Hor. _Od._ IV, X, 2 sq.

Et etiam meritorii, tanquam a puerili officio dimissi.

  Ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
  Plena domus libis venalibus.
      —Juv. III, 186 sq.

  Flammea texuntur sponsae, jam virgo paratur:
  Tondebit pueros jam nova nupta tuos.
      —Mart. XI, LXXIX, 3 sq.

Delicati vero et molles, majore cura, diutius comam nutriebant,
sollitici semper, ait Plinius, ut virilitatem effugerent. Inde:

CAPILLATI: Pro catamitis et impudicis.

  "Haud inscitum exstat adagium: nullus _comatus_ qui non idem
  cinaedus."
    —Ambros. _lib._ VI, _Hexaemer._

  Et paedagogo non jubente, lascivi
  Parere gaudent villico _capillati_.
      —Mart. III, LVIII, 30 sq.

CAPILLI: Pro pilis obscenis.

  Num tandem prior est puella, quaeso,
  Quam sunt, mentula quos habet _capilli?_
      —_Priap. Carm._ XLV, 6 sq.

CAPROTINA: Cognomen Junonis, cujus sacra, sub eadem appellatione, Nonis
Juliis agebantur, in memoriam ancillarum, quae propriis verendis
pudicitiam matronarum et Romam ipsam tutatae sunt.

Post urbem a Gallis captam, sedato tumultu, sed exhausta republica,
finitimi Romanorum, faeciali misso,[TR1] ad senatum postularunt ut, si
vellet reliquias urbis suae incolumes habere, statim matresfamilias
virginesque dederentur.

Qua de re quum anceps esset deliberatio, ecce ancilla quaedam, nomine
Philoris, secum adductis caeteris omnibus ancillis, ad hostes transiit,
assumpto habitu matronarum et inguenuarum virginum.

Quum ad castra pervenissent, militibusque distributae essent, vino
quaeque suum provocavit, et _caprifico_ signo dato, manua sua
trucidavit.

Tanti beneficii grati patres et mariti omnes ancillas manumiserunt; et
ex senatusconsulto, eodem die sacra annua instituta fuere sub
_caprifico_, adhibito lacte in rei memoriam. Vid. _Macrob._ I, 11.

  Festa _caprotinis_ memorabo celebria nonis,
    Quum stola matronis dempta teget famulas.
  Quatuor illa etiam discretis partibus anni
    Solstitia, et luces nocte dieque pares.
      —Auson. _de Feriis Rom._ 8. sqq.

CAPULUS: Pro testiculis virorum, colei.

  "Dum gladium ne habeat quaero, arripio _capulum_."
    —Plaut. _Casin._ V, 11, 30.

  Intra viscera furis ibit usque
  Ad pubem, _capulumque_ coleorum.
      —_Priap. Carm._ XXIV, 6 sq.

Colei enim sunt mentulae, quod _capulus_ gladio.

CAPUT: Pro pene. Vid. _Douz. Praecidan. in Tibull._ I, XVII.

  Si natibus natricem impressit crassam et _capitatam_.
      —Lucil. _Frag._ III, 9.

  Venus fuit quieta, nec viriliter
  Iners senile penis aperit _caput._
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 4 sq.

Inde:

CAPUT APERIRE: Arrigere. Nam, jacente mentula, caput ejus praeputio
inclusum est.

  "Namque illa (mentula) metu frigidior rigente bruma, confugerat in
  viscera, mille operta rugis; ita non potui supplicio _caput aperire_."
    —Petron. _Sat._

CAPUT: Pro ore, sensu flagitioso.

  "De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne
  _capiti_ quidem parcit."
    —Lactant. _Divin. institut._ 6.

    ...auratam Junoni caede juvencam,
  Si tibi contigerit _capitis_ matrona pudici.
      —Juv. VI, 48 sq.

Sic:

CAPUT DEMITTERE: De patiente in irrumatione.

  "Quaere hoc, inquit, e Sex. Clodio, scriptore legum tuarum; jube
  adesse; latiat omnino; sed, si requiri jusseris, invenient hominem
  apud sororem tuam, occultantem se _capite demisso._"
    —Cic. _Pro domo_, XXXI, 83.

  Nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
    Non si _demisso_ se ipse voret _capite_.
      —Catull. LXXXIII, 7 sq.

CAPUT PRAEBERE: Scilicet irrumandum.

  Foemina, si furtum faciat mihi, virque puerque,
  Haec cunnum, _caput_ hic, praebeat ille nates.
      —_Priap. Carm._ XXI, 1 sq.

CAPUT HABERE POSITUM CUM ALIQUO: Concubare.

  Pulsabant alii frustra, dominamque vocabant;
  _Mecum habuit positum_ lenta puella _caput_.
      —Propert. II, XV, 21 sq.

CAPUT LIMARE: Vid. LIMARE.

CAPITI ILLUDERE: Irrumare.

  "Foeminarum quoque, et quidem illustrium, _capitibus_ quantopere
  solitus sit _illudere_, evidentissime apparuit Malloniae cujusdam
  exitu: quam perductam, nec quidquam amplius pati constantissime
  recusantem, delatoribus objecit; ac ne ream quidem interpellare
  desiit ecquid poeniteret, donec ea, relicto judicio, domum se
  arripuit, ferroque transegit, obscoenitate oris hirsuto atque olido
  seni clare exprobata."
    —Suet. _in Tiber._ 45.

CAPITALIS LUXUS: Irrumatio.

  Et quam Nolanis _capitalis luxus_ inussit.
      —_Epigr._ LXX, 5.

Oris enim immundi habita erat Nola, urbs Campaniae. Vid. CAMPANUS
MORBUS.

CARBATINUS: Verbum Catullianum, de muliere in venerem ardente; a
_carba_, vento africo natura sua admodum aestuoso.

  Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
    Culos et crepidas lingere _carbatinas_.
      —Catull. XCIII, 3 sq.

CARMENTA: Dea praegnantium, cui duae statuae; altera _prorsa_, ad
partum rectum rogata: vid. PRORSA. Altera vero _postversa_, ad malum et
periculosum avertendum. Vid. POSTVERSA.

_Carmentae_ sacra singulis annis celebrabantur a matribus familias,
XVIII kalend. feb. In piaculum deae afferebatur frustulum corii agni
aut vituli morte sua perempti. Vid. _Ovid. Fast._ I, et _Alex._ XVI, 8.

CARMINA OBSCENA: Usitatissima in theatro. Vide ATELLANAE. Et in
comessationibus. Vid. COMESSATIONES.

      ...liquido quum plasmate guttur
  Mobile colluerit, patranti fractus ocello,
  Hic neque more probo videas, neque voce serena
  Ingentes trepidare Titos, quum _carmina_ lumbum
  Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
      —Pers. _Sat._ I, 17 sqq.

CASALIDES, CASORIDES, CASORITAE: Meretriculae; vel a _casa_, vocabulo
latino, vel a χάσσα, χασσύρα, χασωρὶς, _meretrix_.
Inde:

CASARIUM:[TR2] Pro lupanare.

  "_Casarium_ etiam, sive _casalrium_, pro impudicarum loco inveniunt
  qui Athenis fuerat in Ceramico."
    —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIII, 8.

Simili relatione, factum est verbum gallicum _bordel_ a _bordello_
infimae latinitatis, pro aediculo.

CASTA: Pro vetula, quum veneri non det operam; quae res a vetulis
puellas distinguit.

  Dicebam tibi, Galla, senescimus, effugit aetas;
    Utere vere tuo; _casta_ puella, _anus_ est.
      —Auson. _Epigr._ XIII, 1 sq.

CASTANEAE: Inter munuscula amatoria.

  Aurea mala mihi, dulcis mea Martia, mittis,
    Mittis et hirsutae munera _castaneae_.
      —Petron. _Epigr._ I, I sq.

CASTA VENUS: Coitus legitimus; videlicet in matrimonio.

  Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
    Quem nec _casta_ potest jam decuisse _Venus_.
      —Mart. II, XXXIV, 3 sq.

CASTITAS: Quae mulier casta? Sic respondet Ovidius:

  Si qua, metu demto, _casta_ est, ea denique _casta_ est:
    Quae, quia non liceat, non facit, illa facit.
      —Ovid. _Amor._ III, IV, 3 sq.

  Ludunt formosae: _casta_ est quam nemo rogavit;
    Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
      —Id. _Amor._ I, VIII, 43 sq.

  _Casta_ pudicitiam servat domus...
      —Virg. _Georg. Aen._ II, 524.

Certe tamen sub hoc titulo non omittenda regina Palmyrenorum Zenobia,
quae dicitur ea fuisse castitate, ut cum viro suo ne congrederetur,
nisi prolis gratia.

CASTRARE: Vide EUNUCHUS. _Castrabantur_ vernulae a mangonibus promercii
causa. _Lib._ 4, _ff. de Sicariis_; _Senec. Controv._ X, 4.

  Persarum ritu, male pubescentibus annis,
  Subripuere viros; exsectaque viscera ferro
  In venerem fregere: atque ut fuga mobilis aevi
  Circumscripta mora properantes differat annos;
  Quaerit se natura, nec invenit...
      —Petron. _Sat._

Puerorum _castrationem_ vetuit Domitianus.

  "Juvat veterem laudare Domitianum, qui,...receptissima inclaruit
  lege, qua minaciter interdixerat, ne intra terminos jurisdictionis
  romanae _castraret_ quisquam puerum."
    —Ammian. Marcell. lib. XVIII.

Hoc edictum Nerva confirmavit. Vid. _Suet. in Domit._ 7, et _Xiphilin.
in Nerva_.

Medicis ipsis non licebat quemque _castrare_, nisi praetore
permittente. Vid. _Herald. in Mart._ V, L.

De _castratione_ foeminarum, vid. EUNUCHUS; et de _castratione_
moechorum in vindictam adulterii, vid. ADULTER.

  "...Illum hircum _castrari_ volo... Quasi hircum, metuo ne uxor me
  _castret_ mea."
    —Plaut. _Merc._ II, II, 1 et 4.

CATADACTYLICUS: Puerarius, paedico. Αχατὰ et δαχτύλιος,
_annulus_; nam frequentissime Graeci _annulum_ pro sedis ostiolo
dictitabant. _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XV, 11. Eodem sensu
Massilienses nunc dicunt _dati_.

CATAMITUS: Puer et etiam vir qui muliebria patitur: mere latinum.
(_Arnob., Fest., Lubin._)

  "Ubi aquila _Catamitum_ raperet, aut ubi Venus Adoneum."
    —Plaut. _Menaechm._ I, II, 35.

  Verum aut Persephonae Cynireius ibis Adonis,
    Aut Jovis Elysii tu _Catamitus_ eris.
      —Auson. _Epitaph._ XXXIII.

_Catamitum_ posuit Cicero pro impudico aut effoeminato, _Philipp._ II,
quo intellexit Antonium.

CATAPYGON: Mere graecum. Scortillum. (_Coel. Rhod._ IV. 8.) Nates enim
Graeci _pygae_ vocabulo significant, ut supra diximus verbo CALLIPYGOS.

CATELLUS, CATELLA: In blanditiis amasiorum.

  "Dic igitur me anaticulam, columbam vel _catellum_."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 123.

A muliercularum _catellis_, qui tunc temporis, ut et nunc, in deliciis
foeminarum. Constat enim pluribus marmorum inscriptionibus, fuisse
ancillas et libertinas, A. CVRA. CATELLAE.

  "Delicatum te hodie faciam, cum _catello_ ut accubes; Ferreo ego
  dico."
    —Plaut. _Curcul._ V, III, 13 sq.

  Nota refert meretricis acumina, saepe _catellam_,
  Saepe periscelidem raptam sibi flentis...
      —Hor. _Epist._ I, XVII, 5 sq.

CATHEDRAE: Sunt proprie sellae muliebres: dissimile enim erat sedile
virorum. Inde apud satyricos pro foeminis ipsis.

      ...famam contempserat olim
  Cujus apud molles minima est jactura _cathedrans_.
      —Juv. VI, 90 sq.

Eodem etymo:

CATHEDRALITII: Molles, effoeminati, foeminei (vid. BELLUS), qui more
foeminarum, et inter foeminas, diem totum degunt. Gallice _une
femmelette_.

  Quum _cathedralitios_ portet tibi rheda ministros.
      —Mart. X. XIII, 1.

  Bellus homo est...
  ......
  ......
  Inter foemineas tota qui luce _cathedras_
    Desidet, atque aliqua semper in aure sonat.
      —Mart. III, LXIII, 37 sq.

CATILLARE: Sensu proprio, per alienas domos ligurire, gyrare.
(_Fulgent. de Prisc. Serm._) Metonymice vero de illis qui aut quae
foris venerem quaerunt.

  "Quae otiosae et curiosae domos circumeunt; nulla illis nisi ventris
  cura, et _quae ventris sunt proxima:_ istiusmodi scortari solent et
  dicere: Mi catelle, rebus tuis utere, et vive dum vivis."
    —Hieronym. _epist. ad Eustoch. de evitandis mulieribus_

  "...operam uxoris polliceor foras, Quasi _catillatum_: flagitium
  hominis, qui dixit mihi Suam uxorem hanc arcessituram esse."
    —Plaut. _Casin._ III, II, 21 sqq.

CATULIRE, CATULLIRE: Libidinari. Tractum a canibus quum in venerem
pruriunt.

  "Scinde unam exoleto impatienti _catullientem_ lupam."
    —Laber. _apud Non. Marc._

Inde:

CATULITIO:

  "_Catulitionem_ vocant rustici, gestante natura semina accipere."
    —Plin. XVI, 125.

CAUDA: Pro pene; vulgatissimum.

      ...quin etiam illud
  Accidit, ut cuidam testes _caudamque_ salacem
  Demeteret ferrum.
      —Hor. _Sat._ I, II, 44 sq.

      ...acris ubi me
  Natura incendit, sub clara nuda lacerna
  Quaecumque excipit turgentis verbera _caudae_,
  Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc.
      —Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.

CAULIS: Mentula.

  Testam sumit homo Samiam, sibique illico telo
  Praecidit _caulem_, testesque una amputat ambo.
      —Lucil. _Fragm._ VII, 1 sq.

CAUPONAE: Saepe pro lupanaribus, et CAUPONARIAE, pro scortis et
quaestuariis. Vid. _Chrysost. Serm. de poenit._ 2; et _Dietric. Antiq.
bibl._

CAVERNA: Obscenissimum; de utraque fossa.

  Deglubit, fellat, molitur per utramque _cavernam_.
      —Auson. _Epigr._ LXX, 7.

CAVUM: Corporis quicumque sinus, libidinum capax; ut os, podex, vulva,
axillae, manus in vaginam complicata, etc.

  "Quis enim ferre possit principem per cucta _cava_ corporis libidinem
  recipientem?"
    —Lamprid. _in Heliogabal._

Vide eumdem _in Commod._

CELOX: Navis oneraria ad usum frumentariorum, sic dicta tanquam celer.
Saepe in obscenis et pro concha muliebri. Vid. NAVIS.

  "Obsecro hercle operam _celocem_ hanc mihi, ne corbitam date."
    —Plaut. _Poenul._ III, I, 40.

Id est, mulierem clune agili; corbita enim navis tardissima.

CENSORIUS: Vir praestans forma et corporis dignitate: relatio sumpta a
muneribus publicis. Sic Galli dicunt: _Il a un port de roi._ Vid.
_Salm. ad Jul. Capit. de Antonio philosopho._

CENTO: Velum ostiarium, pannorum frustis confectum, ad usum ganearum et
lupanarium.

  "_Centonem_ anus urbana rejicit."
    —Petron. _Sat._

  Sed nigrum flavo crinem abscondente galero,
  Intravit calidum veteri _centone_ lupanar,
  Et cellam vacuam atque suam.
      —Juv. VI, 120 sqq.

  Culcitulae accedunt privae _centonibus'_ binis.
      —Lucil. _Frag._ XXX, 48.

CENTO: Carminis genus, ex variis jam editorum carminum segmentis
confarcinatum. Vid. _Tertullian. de Praescript. adver. haeretic._ ubi
de _centonibus_ ex Homero. _Centonem_ nuptialem scripsit Ausonius ex
Virgilio. Eodem modo, concinnata sunt Luciliani a Joanne Douza
Nordovice selecta ex locis spurcioribus. Vide CONCILLIATRIX.

CERAE PUSILLAE: Literulae amatoriae. Gallice _billets doux_.

      ...Conscia matri
  Virgo fuit; _ceras_ nunc hac dictante _pusillas_
  Implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
      —Juv. XIV, 28 sqq.

CERERIS SACRA: Noctu celebrabantur primum pudica, et castis tantum
foeminis propria.

  Paucae adeo _Cereris_ vittas contingere dignae,
  Quarum non timeat pater oscula...
      —Juv. VI, 50 sq.

Postea stupris et adulteriis foedata.

  "Et hic qui poscet eam sibi uxorem senex, Is adolescentis illius est
  avunculus, Qui illam stupravit noctu, _Cereris vigiliis_."
    —Plaut. _Aulul. Prolog._ 34 sqq.

  Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis, et Ganymedem
  Pacis, et advectae secreta palatia Matris,
  Et _Cererem_, (nam quo non prostat foemina templo?)
  Notior Aufidio moechus scelerare solebas, etc.
      —Juv. IX, 22 sqq.

CESTUS: Balteum Veneris, cujus percussio ad castos amores revocabat.
Apud _Homer. Iliad._ XIX, petit Juno a Venere _ceston_ suum, ad
coercenda Jovis adulteria.

  Ut Martis revocetur amor, summique Tonantis,
    A te Juno petat _ceston_, et ipsa Venus.
      —Mart. VI, XIII, 7 sq.

  Collo necte, puer, meros amores,
  _Ceston_ de Veneris sinu calentem.
      —Mart. XIV, CCIV, 1 sq.

CEVERE: Proprie de palponibus, ex more canum qui, quum blandiuntur,
clunes movent et caudam.

      ...Doctas posuisse figuras
  Laudatur: bellum hoc; hoc bellum? an Romule, _ceves_?
      —Pers. I, 87 sq.

Translatum vero ad utramque venerem, sed de viris tantum, quum
_crissare_ sit mulierum.

      ...Sed pejores qui talia verbis
  Herculis invadunt, et de virtute locuti
  Clunem agitant. Ego te _ceventem_, Sexte, verebor...
      —Juv. II, 19 sqq.

Et idem de avaro:

  Quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
  Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
  Computat ac _cevet_.
      —Juv. IX, 38 sqq.

  Sed paedicaris, sed pulchre, Naevole, _ceves_.
      —Mart. III, XCV, 13.

Hinc _cevetes_ vocantur molles et effoeminati. Vid. _in Petron.
Satyricon animadversiones, Lut. Paris. apud Stephan. Vallet_, 1601, p.
401.

CHALCIDICA UXOR: Quae plurimos pueros peperit: fuit enim mulier quaedam
hujus cognominis, quae centum pueros enixa est; inde proverbium:
_tanquam Chalcidica nobis peperit uxor._ Vid. _Proverb. Erasm._ II, X,
66.

CHALCIDISSARE, Χαλχιδίζειν: Paedicare. A _Chalcidensibus_,
quos notat Hesychius male audire ob puerorum amores. Vid. _Erasm.
Adag._ III, II, 40.

CHARYBDES: Meretrices; a celeberrimo Italiae barathro, et tanquam
corpus et opus simul vorantes. (Vid. _Sidon. Apollin._ IX, 6, 7.)

CHARITES: Veneris comites notissimae. Quare tres, quare manibus
implexis, quare nudae aut pellucida veste; quare solutis zonis quamvis
virgines; quare tandem Veneri datae comites, plene et plane Annaeus
Seneca, _lib._ I _de Benef._ Vid. verbum GRATIAE.

  Tres fuerunt _Charites_; sed dum mea Lesbia vixit,
    Quatuor. Ut periit, tres numerantur item.
      —Auson. _Epigr._ CXXI, 1 sq.

CHORAGIUM: Apparatus nuptiarum. Graece enim χοραγὸς choreae
princeps et qui expensam suppeditat.

  "Ipse ornamenta a _chorago_ haec sumpsit suo periculo."
    —Plaut. _Trinumm._ IV, II, 16.

  "Jam feralium nuptiarum miserrimae virginis _choragium_ struitur."
    —Apul. _Met._

  Quum primum istorum conduxit mensa _choragum,_
    Sexque deos vidit Mallia, sexque deas.
      —Suet. _in Aug._ 70.

CICER: Veneri sacratum: pervigiliis ejus et ex ritu religioso, mensae
ministrabantur _cicera_, aqua cocta cum sale. Vid. _Plin._ XVIII, 12.
Manet hic usus apud Gallo-provinciales, die dominica Palmarum.

CINAEDI: Proprie saltatores et pantomimi: ἀπὸ τοῦ
χινεῖν τὸ σῶμα.

  Stulte saltatum te intervenisse _cinaedos_.
      —Lucil. _Frag._ II, 10.

Vid. _Non. Marc._

Deinde pro pathicis et paediconibus.

  "Viden' ut _cinaedus_ orbem digito temperet?"
    —Suet. _in Aug._ 68.

      ...Castigas turpia, quum sis
  Inter Socraticos notissima fossa _cinaedos_.
      —Juv. II, 9 sq.

  Huc huc convenite nunc, _spatalocinaedi_.
  Pede tendite, cursum addite, convolate planta,
  Femore facili, clune agili, et manu procaces,
  Molles, veteres, Deliaci manu recisi.
    —Petron. _Sat._

Vid. _Martial._ passim.

CINAEDICA FRONS: Impudica, impudens.

  Quartus _cinaeda fronte_, candido vultu,
  Ex concubino natus est tibi Lygdo.
      —Mart. VI, XXXIX, 12 sq.

CINCTUS: Castus. Vide BISCINCTUS. Et contra, _incestus_ pro non casto.
Sic apud Tacitum, _incestae nuptiae_; et apud Ciceronem, _os incestum_
pro ore impuro et fellante. Graeci quoque χυσιζώδους vocant
puellas venerem expertas.

CINNA (HELVIUS): Musas coluit impudicas.

  _Cinna_ quoque his comes est, _Cinna_que procacior Anser.
      —Ovid. _Trist._ II, 435.

CINXIA: Cognomen Junonis in nuptiis; a _cingulo_ nuptae, id est zona
virginali, quam prima nocte maritus solvebat.

  "Cingulo nova nupta praecingebatur, quod vir in lecto solvebat,
  factum ex lana ovis, sicut illa in glomos sublata conjuncta inter se
  sit, sic vir suus secum cinctus vinctusque esset. Hoc Herculano nodo
  vinctum vir solvit ominis gratia, ut sit ille felix in suscipiendis
  liberis, sicut Hercules qui LXX liberos reliquit."

Et paulo infra:

  "_Cinxiae_ autem Junonis numen sanctum habebatur in nuptiis, quod
  initio conjugii solutio erat cinguli, quo nova nupta erat cincta."
    —Festus.

CIRCULATRIX: Vaga meretrix, opposite scortis quae domi quaestum faciunt.

  Ecquando Telethusa _circulatrix_,
  Quae clunem tunica tegente nulla
  Extis aptius, altiusque motat,
  Crissabit tibi fluctuante lumbo?
      —_Priap. Carm._ XVIII, 1 sqq.

CIRCUMCISIO VIRORUM: Praeputii incisio ab antiquo, et ob munditiam
Judaeis divinitus praescripta, subsolanis populis admodum saluberrima.

  Dum flamma sine, thura liquescere limine sacro
  Persuadere cupit: credat Judaeus _Apella_,
  Non ego.
      —Hor. _Sat._ I, V, 99 sqq.

  Labra moves tacitus, recutitaque sabbata palles.
      —Pers. V, 184.

CIRCUMCISIO FOEMINARUM: Resectio clitoridis. Mulieribus persicis,
arabicis et aegyptiis saepe excrescebat haec caruncula, it ut ea
arrigentes aliis foeminis et etiam podice virili abuterentur; unde mos
erat, praesertim Aegyptiorum, murtum illud puellis praescindere, non
solum ob eam causam, sed et propter munditiam. Resecabant et _nymphas_,
ne crassiores et extus prominentiores fierent. Vide _Galenum_, et
_Huet. in Origen._ et _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XIII, 8.

CIRRATAE: Mulieres innuptae. Crines enim cervici dimissos et _cirratos_
gerebant nondum nuptae; matronae vero, in amplexum comatos, in visendae
conditionis signum: quod notandum a statuariis et pictoribus.

  "Et licet, quocumque oculos flexeris, foeminas affatim multas
  spectare _cirratas_, quibus si nupsissent, etc."
    —Ammian. Marc. XIV

Vide statuas Romanorum in Musaeis publicis, et verbum ACUS
DISCRIMINALIS.

CLAVES: Dabantur parturientibus, ob significandam partus facilitatem
(_Fest._); et novae nuptae, quod ei res domestica committebatur. Uxori
divertenti et exeunti adimebantur _claves_. Sic _leg. XII tab._ CLAVES
ADIMITO.

CLAVUS: Pro pene.

  Nec mora, nec requies: _clavumque_ affixus et haerens
  Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
      —Auson. _Cent. Nupt. imminut._ 24 sq.

CLAZOMENAE: Scissurae podicis paedicatione triti et lacerati; inter
morbos venereos: a _Clazomenis_, Ioniae asiaticae civitate, postera
venere famosissima; vel a χλάζεσθαι, _frangi_ et _dividi_.

  Sed quod et elixo plantaria podice vellis,
    Et teris incusas pumice _clazomenas;_
  Causa latet: biramem nisi quod patientia morbum
    Appetit, et tergo foemina, pube vir es.
      —Auson. _Epigr._ CXXII, 3 sqq.

CLINOPALES: A κλίνη, _lectus_, et πάλη. Quasi diceres
palaestra venerea: coitus assiduitas tanquam in quotidianum et
regularem usum.

  "Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus, velut exercitationis
  genus, _clinopalem_ vocabat."
    —Suet. _in Domit._ 22.

CLINO-PEDALIS: Ad venerem invalidus, ab ea antiqua opinione,
frigiditatem pedum concubituris admodum officere. Vid. _Arist. sec._
IV, _problem._ 5; longius _ep._ IX, 2; _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XV,
6, ubi _clinopalem_ dicit, sed male, ut patet ex vocabulo praecedenti.

Divus Franciscus calceamentorum monachis suis usum negavit, ut
calopodiis solum uterentur, ad servandam castitatem. Vid. _Elysius
jucundarum quaestionum campus_, 15-19.

CLITERNINI: Colei. Verbum Ciceronis in Epistola ad Paetum.

  "Honesti colei lanuvini; _cliternini_ non honesti."
    —Cic. _ad Famil._ 9.

Vid. _Annotat. in Priap. lus._ IV, _ex Musaeo Simonis Abbes_.

CLITORIS: Mere graecum. Glans muliebris interfoemineo prominens, angulo
nympharum. In pruritu venereo arrigit ut virga virilis;  hic foeminarum
sedes voluptatis. _Clitoride_ abutebantur inter se lesbiae saphicaeque
mulieres. Vid. MURTUM, TRIBADES, CIRCUMCISIO FOEMINARUM.

Inde apud Graecos χλιτοριάζειν, pro _clitoridem_
attrectare; genus masturbationis mulieribus proprium.

CLUACINA: Cognomen Veneris; clara, illustris; a _cluere_.

  "Tum duo Caepiones multum _cluentes_ consilio et lingua."
    —Cic. _de Clar. orat._

Contra vero Tertullianus _Cluacina_ ducit a _cloaca_, quod non
veresimile. Veneris _Cluacinae_ simulacrum eodem loco positum erat, quo
facta est pax inter Sabinos et Romanos, post raptum puellarum. Vid.
_Aurel. Vict._

CLUNES: In palaestra venerea. Existimabant antiqui mulieres non
concipere, modo in concubitu _clunes_ rectractent, quum hoc motu semen
virile vulva ejiciant.

  Ejicit enim sulci media regione viaque
  Vomerem, atque locis avertit seminis ictus.
      —Lucret. IV, 1267 sq.

CLUNES MOTARE: De muliere, motu obsceno ad venerem incitante.

  Ecquando Telethusa circulatrix,
  Quae  _clunem_ tunica tegente nulla
  Extis aptius, altiusque _motat_.
      —_Priap. Carm._ XVIII, 1 sqq.

      ...ut Gaditana canoro
  Incipiant prurire choro, plausuque probatae
  Ad terram _tremulo_ descendant _clune_ puellae.
      —Juv. XI, 162 sqq.

CLUNES TORQUERE: Specialiter dicebatur de patiente in paedicatione.

  "Lascivia deinde luxuriantis adsumpta huc atque illuc _clunes
  torquet_."
    —Arnob. I, 2.

  "Ultimo cinaedus supervenit...cinguloque succinctus, modo _extortis_
  nos _clunibus_ cecidit, modo basiis olidissimis inquinavit."
    —Petron. _Sat._

Eodem sensu:

      ...Sed pejores qui talia verbis
  Herculis invadunt; et de virtute locuti
  _Clunem agitant._
      —Juv. II, 19 sqq.

CLUNE NUDO RADERE: De puella exili et macilentula.

  Habere amicam nolo, Flacce, subtilem,
  Cujus lacertos annuli mei cingant,
  Quae _clune nudo radat_, et genu pungat,
  Cui serra lumbis, cuspis eminet culo...
      —Mart. II, CI, 1 sqq.

CLUNAE-SIMIAE: Mulieres, natibus venere confectis, a _simia_, cujus
clunes ex natura rasiles videntur et quasi tritae. Vid. _Fest. et.
Lubin. Antiquarium._

CLUSINUM PECUS: Meretrices lautae et urbanae ad usum procerum;
prostitutarum primus ordo, a _Clusio_, oppido Etruriae; hic enim aquae
erant medicae celeberrimae, necnon famosarum conventus, ut nunc videmus
aquis nostris. Vid. _Plaut. in Trucul._ II, II, 14; et _Lubini
Antiquarium_.

CNIDIA: Cognomen Veneris, a _Cnido_, urbe nobilissima, propter statuam
Veneris a Praxitele confectam. Vid. _Plin. lib._ XXX; _Arnob._ VI, et
_Luciani dialog._ cui titulus Ἔρωτες.

  O Venus, regina _Cnidi_ Paphique!
      —Hor. _Od._ I, XXX, 1 sq.

  Vera Venus _Cnidiam_ quum vidit Cyprida, dixit:
    Vidisti nudam me, puto, Praxitele.
      —Auson. _Epigr._ LVI, 1 sq.

COA (-ORUM): Gallice, _de la gaze_. Textum perlucidum ex bombyce
tenuissima; sic dictum a Co, insula juxta Euboeam, ubi inventum est.
Vestis muliebris imupidicissima.

  "Video sericas vestes, si modo vestes vocandae sunt, in quibus nihil
  est quo aut defendi corpus, aut tegi pudor possit; quibus sumtis,
  mulier parum liquide nudam se non esse jurabit. Hae ingenti summa ab
  ignotis ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne
  adulteris plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant."
    —Senec. _de Benef._ VII.

  "Quid si contigisset, illum videre nostri temporis telas, quibus
  vestis nil celatura conficitur, in qua non dicam nullum corpori
  refugium, sed nullum pudori est?"
    —Idem, _Epist._ 91.

Simili texto, similique cum impudentia mulieres non nullas vidimus vere
denudatas, per vicos Parisienses, anno MDCCCII.

      ..._Cois_ tibi paene videre est
  Ut nudam: ne crure malo, ne sit pede turpi.
  Metiri possis oculo latus; an tibi mavis
  Insidias fieri, pretiumque avellier, ante
  Quam mercem ostendi?
      —Hor. _Sat._ I, II, 101 sqq.

COEMPTIO: Modus matrimonii apud Romanos, (Vid. MATRIMONIUM.), ordine
civili secundus, cujus formula ad ritum christianum transiit. Vis-ne,
aiebat maritus, mihi materfamilias esse? Mulier respondens: Volo. Post
mulier viro: Vis et tu mihi esse paterfamilias? R. Volo et ego. Tunc in
manum mariti mulier conveniebat, quod dicebatur _usu convenire in
matrimonium_. Vide _Serv. in Aeneid._ IV.

_Coemptio_ sic dicta, quod tali pacto vicissim haeredes utriusque
fiebant maritus et marita, quasi res suas _coementes_. Inde apud
_Plaut. Bacchid._ IV, IX, 52, _coemptionalis_ vocatur, qui hac formula
haereditatem carpit uxoris suae.

COETUS: Pro concubitu.

  Praeter legitimi genitalia foedera _coetus_,
  Repperit obscenas veneres vitiosa libido.
      —Auson. _Epigr._ LXX, 1 sq.

Sic et in Tertulliani Apologetico.

  "Neque eas, _coetus_ incestu sanguinis agnoscat."

  Nil tamen hoc ad nos; qui _coetu_ conjugioque
  Corporis atque animae consistimus uniter apti.
      —Lucret. III, 857 sq.

COGERE: _Cogitur_ mulier quae invita nubet. (_Valer. Flacc. Argonaut._
VII, 48.)

COACTUS THALAMUS: Apud Statium, pro virgine per vim temerata; puella
violata.

COGNOSCERE: Rei venereae frequentissimum verbum in Sacrarum Literarum
interpretatione latina _Vulgata_ dicta. Vid. _Ovid. Epist._ XVII.

COHIRCINATIO: Lascivia foedissima, more _hircorum_.

  "Quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in
  ventrem condidit, et omnimodis _cohircinationibus_ dilapidavit."
    —Apul. _in Epolog._

COIRE: Simul venerem agere.

  Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
    Laeta colat, primis quo _coiere_ toris.
      —Mart. VII, LXXIV, 9 sq.

Mos erat Massagetis palam _coire_ instar canum. Vide _Herodot. lib._ IV
in fine. Hinc substantiva:

COITIO:

  "Prima _coitio_ acerrima."
    —Terent. _Phorm._ II, II

COITUS (-US):

  "...Nam _coitus_ jam longa oblivio."
    —Juv. X, 204.

Post _coitum_, miseri et avari mentulam lana tergebant.

  At tibi nil faciam: sed lota mentula lana
    Λειχάξειν cupidae dicet avaritiae.
      —Mart. X, LIX, 11 sq.

Sic Lucilius:

  A laeva lacrymas mutoni absterget amica.
      —_Frag._ VIII, 12.

COLEI: Testiculi virorum. _Coleus_ enim apud Ciceronem pro testimonium
dicente in judicio.

  Quum depilatos, Chreste, _coleos_ portes,
  Et vulturino mentulam parem collo.
      —Mart. IX, XXVII, 1 sq.

  Derisor Fabianus herniarum,
  Omnes quem modo _colei_ timebant
  Dicentem tumidas in hydrocelas, etc.
      —Mart. XII, LXXXIII, 1 sqq.

  Sed quum tu, posito, deus, pudore,
  Ostendas mihi _coleos_ patentes,
  Cum cunno mihi mentula est vocanda.
      —_Priap. Carm._ XXVIII, 3 sqq.

Vid. CLITERNINI.

COLERE: Verbum technicum, pro corpus, vestes et ornamenta componere,
_faire toilette_.

  Ah! pereant artes et mollia jura _colendi_.
      —Tibull. II, III, 79.

  Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres;
    Nec sic in tyria sindone _cultus_ eris.
      —Mart. IV, XIX, 11 sq.

Vid. CULTUS substantive.

COLIPHIUM, χωλίφιον: Panis sub cinere coctus, ad athletarum
cibum. Aliquando fingebatur in similitudinem penis, et tunc tanquam
virile signum roboris et vigoris. Sic, et duplici sale, Juvenalis
arguit mulieres in theatris certantes.

  Luctantur paucae, comedunt _coliphia_ paucae.
      —Juv. II, 53.

Vid. _Cael. Rhod._ IX, 16, et SILIGO.

COLLABELLARE: Labra vicissim osculis commiscere.

  "_Collabella,_ adjunge labra."
    —Laber. _Annal._

  "Peranna, _collabella_ osculum."
    —Non. Marc. _de Honest. Dictis._

Nam compositione latina _col_ conjungit.

COLLOCARE: Verbum nuptiale: dicebatur quum pronubae novam nuptam in
lecto ponerent.

  Vos bonae senibus viris,
  Cognitae bene foeminae,
  _Collocate_ puellulam.
      —Catull. LVI, 186 sqq.

Inde, _collocare nuptum, nuptui_, apud _Ciceronem, Caes._ et _Colum._,
est puellam in connubium dare.

COLLUM: Et etiam partes suas habet cervix in palaestra venerea.

COLLUM TUMIDUM, FORTE: Signum aetatis adultae.

  Et tibi jam tumidae nares, et _fortia colla_.
      —Nemesianus, _Eclog._ II.

Vid. PUBERTAS.

Nec non indicium delibatae virginitatis, apud antiquos. Primum enim
ante concubium, novae nuptae _collum_ filo circumdabat, aut nutrix ejus
aut altera matrona. Postero mane eadem mensura revisebatur cervix, etsi
filum breve inveniebatur, pronubae eam antea virginem et hac nocte
defloratam clamabant. Sed contra, id est, si nulla cervicis accretio,
adhuc integra dicebatur conjux, aut jam pridem et ante matrimonium
delibata.

  Non illam nutrix orienti luce revisens
  Hesterno _collum_ poterit circumdare filo.
      —Catull. LIX, 376 sq.

COLLUM AMPLECTI:

  _Amplexa collum_, basioque tam longo
  Blandita, quam sunt nuptiae columbarum
  Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
      —Mart. XII, LXV, 7 sqq.

COLLUM APPLICARE: Molliter plicare et inflectere, ad suavia danda aut
accipienda.

      ..._applicansque collum,_
  Jucundum os oculosque suaviabor.
      —Catull., IX, 8 sq.

Sic de eodem motu Horatius:

  Dum flagrantia detorquet ad oscula
    Cervicem.
      —Horat. _Od._ II, XII, 25 sq.

COLLUM PLAUDERE: Palma leviter percutere. (_Ovid. Art. Amat._ I, 27.)

COLUMBAE: Veneri dicatae, tanquam in amore praemollissimae. Vid.
_Juvenalem_, III, 201.

  Amplexa collum, basioque tam longo
  Blandita, quam sunt nuptiae _columbarum_.
      —Mart. XII, LXV, 7 sq.

  Basia me capiunt blandas imitata _columbas_.
  Tu mihi das, aviae qualia mane soles.
      —Mart. XI, CV, 9 sq.

Ex antiquo, symbolum fidei matrimonialis.

  "Conjugii fidem non violant _columbae._"
    —Plin. X, 34.

COLUMBARE: Mixtis linguis sese invicem osculari.

  "Quid si quis foeminae cirro crispatae labris _columbatur_?"
    —Senec. _Ep._ 115.

COLUMBARIA: Proprie sunt foramina in peristrophiis, ubi columbae
nidulentur.

  "Credo alium in aliam belluam hominem vortier, Illic in _columbum_,
  credo, leno vortitur. Nam in _columbari_ collum haud multo post erit.
  In nervum illic hodie nidamenta congeret."
    —Plaut. _Rud._ III, VI, 48 sqq.

COLUMBATIM: Molliculum verbum Catulli. Vid. _Plin. Epist._ 202.

  Pande, puella, genas roseas,
  ......
  Porrige labra, labra corallina.
  Da _columbatim_ mitia basia.
      —_Ex Catalect. vet. poet. edente Valeto_, 1601.

COLUMNA: Pro pene.

  Spectas me tamen et subinde rides:
  Nimirum tibi salsa res videtur,
  Adstans inguinibus _columna_ nostris.
      —_Priap. Carm._ IX, 6 sqq.

  Nec quae stat rigida supina vena,
  De ligno mihi quolibet _columna_ est.
      —Mart. VI, XLIX, 2 sq.

Simili metaphora Juvenalis:

      ...Sed omnes
  Noverunt Mauri atque Indi, quae psaltria penem
  Majorem quam sunt duo Caesaris Anticatones, etc.
      —_Sat._ VI, 336 sqq.

Duo enim libri Caesaris adversus Catonem, in unum volumen complicati,
ingentis scopi figuram referebant.

COLUMNA LACTARIA: Ad quam deponebantur pueri exposititii: stabat in
foro olitorio. Vid. _Fest., Alex. Rup., Plaut., Publ. Victor._, etc.

COLUSTRA, COLUSTRUM, COLOSTRUM: Lac novum in mammis. (_Non., Marc.,
Laber., Lucil._ VIII, 10.)

  Surripuit pastor quae nondum stantibus haedis
    De primo matrum lacte _colostra_ damus.
      —Mart. XIII, XXXV, 1 sq.

Inde, _colustri_ dicebantur, infantes aliti a muliere praegnante.
(_Plin._ XVI, 28.)

COMA: Ex more antiquorum, qui _comam_ nutriverant, circa nuptias
detondebant.

  Conventum tamen et pactum, et sponsalia, nostra
  Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
  Pecteris...
      —Juv. VI, 25 sqq.

COMA NIGRA: In laude apud antiquos.

  Spectandum nigris oculis, _nigroque capillo_.
      —Hor. _de Art. Poet._ 37.

  Et Lycum nigris oculis, _nigroque_
    _Crine_ decorum.
      —Hor. _Od._ I, XXXII, 11 sq.

Capillitium nigrum Musis tribuit Pindarus.

COMA FLAVA: Sed dum pleraeque Romanae capite nigrabant, meretrices
contra, fere omnes alienigenae, flavis crinibus dignoscebantur. Sic,
mutata veste, Messalina, meretricis personam induens:

  ...Nigrum _flavo_ crinem abscondente _galero_,
    Intravit calidum veteri centone lupanar.
      —Juv. VI, 120 sq.

Et Martialis ad quamdam impudicam nomine Lesbiam:

  Arctoa de gente _comam_ tibi, Lesbia, misi
    Ut scires quanto sit tua _flava_ magis.
      —Mart. V, LXVIII, 1 sq.

COMA MYRTEA: Eadem quam Galli _castaneam_ dicunt.

  "Hodie quoque dicunt _myrteum_ qui medius est inter flavum et nigrum."
    —Vet. Interpret.

  Intonsi crines longa cervice fluebant,
    Spirabat tyrio _myrtea_ rore _coma_.
      —Tibull. III, IV, 27 sq.

COMATI: Molles, cinaedi, pathici.[TR3] Puerorum coma alebatur per
cervicem demissa.

      ...Fusos cervix cui lactea crines
  Excipit, et molli subnectit circulos auro.
      —Virgil. _Aeneid._ X, 137 sq.

Sed statim ut puberes facti, capillis attondebantur, in signum
virilitatis; et caesaries eorum, Apollini sacrata, aut alii deo, templo
ejus appendebatur. Vid. _Stat. Sylv._ III, _praefat. ad Pollium et
Mart._ IX, XVII.

Delicati vero et catamiti indetonsi manebant, _semper solliciti_, ait
Plinius, _ut virilitatem effugerent_; inde apud Synesium et Suidam
adagium illud: _nullus comatus, qui idem non sit cinaedus._

Comam enim alere parum virile putabant Stoici. Vide _Juvenalem_, II,
15, et XI, 149.

COMEDERE: Sensu obsceno.

  Adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum
  Commanducatur totum complexa, _comestque_.
      —_Centon. ex Lucil._ X, 5 sq.

  "Talis est via mulieris adulterae, quae _comedit_, et tergens os
  suum, dicit: Non sum operata malum."
    —Salom. _Proverb._ XXX, 20.

COMESSATIONES: Epulae libidinosae; a coena differebant: nam coena casta
erat, si non parca et temperata; dum _comessatio_ solutissima et longe
in noctem producta.

  "Convivabatur frequenter et large, sed paene raptim: certe non ultra
  solis occasum, nec ut postea _comessaretur_."
    —Suet. _in Domit._ 21.

  "Sed vel luxuriae saevitiaeque deditus, epulas trifariam semper,
  interdum quadrifariam dispertiebat, in jentacula et prandia, et
  coenas _comessationesque_; facile omnibus sufficiens, vomitandi
  consuetudine."
    —Idem _in Vitell._ 13.

Famosissimae Romanorum _comessationes_ omni genere nequitiarum.

  "...Non temere ulla illustriore foemina abstinuit: quas plerumque cum
  maritis ad coenam vocatas, praeterque pedes suos transeuntes,
  diligenter ac lente, mercantium more, considerabat. ... Quoties
  deinde libuisset, egressus triclinio, quum maxime placitam
  sevocasset, paulo post, recentibus adhuc lasciviae notis, reversus,
  vel laudabat palam, vel vituperabat, singula enumerans bona malave
  corporis atque concubitus."
    —Idem. _in Caligul._ 36.

  "Libidines, amores, adulteria, convivia, _comessationes_, cantus."
    —Cic. _pro Cael._ 27.

Lupanaria disponebantur ad usum convivarum.

  "Crepidinibus stagni _lupanaria_ adstabant, illustribus foeminis
  completa; et contra scorta visebantur, nudis corporibus."
    —Tacit. _Annal._ XV, XXXVII.

Nudae ministrabant puellae.

  "Coenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut
  demeret; utque _nudis_ puellis ministrantibus coenaretur."
    —Suet. _in Tiber._ 42.

Nudaeque saltatrices, crispantibus lumbis et obsceno motu, pruriginem
spectantibus conciliabant (_Macrob. Sat._ II, 1; _Buleng. de Conviv._
Vid. AMBUBAIAE), dum tractatrices membra virorum sollicitabant.

  Jacet occupato galbinatus in lecto,
  ......
  Et aestuanti tenue ventilat frigus
  Supina prasino concubina flabello;
  Fugatque muscas myrtea puer virga;
  Percurrit agili corpus arte tractatrix,
  Manumque doctam spargit omnibus membris.
      —Mart. III, LXXXII, 5 sqq.

Bibebant poculis oblongis, penem referentibus.

  ...Vitreo bibit ille Priapo.
      —Juv. II, 95.

Unde apud Plinium _bibere per obscenitates_. Panis et ipse forma
venereus; nam ex siligine fiebant Priapi et inguina muliebria.

  Illa siligineis pinguescit adultera cunnis.
      —Mart. IX, II, 3.

_Comessationum_ libidinis primi auctores Chaldaei.

  "Babylonii maxime in vinum, et quae ebrietatem sequuntur, effusi
  sunt. Foeminarum, convivia ineuntium, in principio modestus est
  habitus; dein, summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem
  profanant: ad ultimum, ima corporum velamenta projiciunt. Nec
  meretricum hoc dedecus est, sed et matronarum virginumque, apud quas
  comitas est vulgati corporis vilitas."
    —Q. Curt. V, I, 38.

_Comessationes_ a _Como_, lascivorum conviviorum deo.

Vid. COMUS.

COMISSARI: _Comessationes_ agere. (_Cic., Plaut._)

Hinc COMISSATOR (_Cic._) et COMISSANS.

  "Refectum igitur convivium est; adjuvit hilaritatem _comissantis_
  cymbalistria."
    —Petron. _Sat._

COMITARE: Concubare. (_Acc., Fest., Lubin., Antiq._)

COMITIALIS MORBUS: Vulgo caducus.

  "Hippocrates enim de coitu venereo ita existimabat, partem esse
  quamdam morbi teterrimi, quem nostri _comitialem_ dixere."
    —Gell. XIX, 2.

COMMARITUS: Socius in amore.

  "Sed eccum progreditur cum corona et lampade Meus socius, compar,
  commaritus, etc."
    —Plaut. _Cas._ IV, II, 17 sq.

COMMILITONES: Verbum belli, ab Heliogabalo ad rem veneream translatum.

  "Omnes de circo, de theatro, de stadio, de omnibus locis et balneis,
  meretrices collegit in aedes publicas, et apud eas concionem habuit
  quasi militarem, dicens eas _commilitones_."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

COMMISCERE: Verbum venereum.

  "Deinde partes corporis, et ad procreandum et ad concipiendum
  aptissimae, et in mare et in foemina; _commiscendorum_ corporum mirae
  libidines."
    —Cic. _de Nat. Deor._ 192.

  Et _commiscendo_ quum semen forte virile
  Foemineum mulsit subita vi...
      —Lucret. IV, 243 sq.

COMMUNIS: De meretrice.

  Conducta est pretio puella parvo
  _Communis_ satis omnibus futura.
      —_Priap. Carm._ XXXIV, 2 sq.

COMMUNIS VOLUPTAS: Pro venerea.

COMPARES: Mutuo amore connexi. Vid. PARES.

  "Compressiones arctae amantium _comparum_."
    —Plaut. _Pseud._ I, I, 64.

COMPLEXUS: De nexu venereo.

  Utere foemineis _complexibus_, utere, Victor,
    Ignotumque sibi mentula discat opus.
      —Mart. XI, LXXIX, 1 sq.

COMPONERE LATUS: Concubare.

  Tum _compone latus_ lateri, et cum pectore pectus.
      —Lucil. _Frag._ VIII, 6.

  Mercurio et sanctis fertur Baebeidos undis
    Virgineum Brimo _composuisse latus_.
      —Propert. II, II, 11 sq.

COMPRIMERE: Stuprare.

  Villica vel duri _compressa_ est nupta coloni,
    Incaluit quoties saucia vena mero.
      —Mart. IV, LXVI, 11 sq.

Vide Titum Livium, I, 14, ubi _comprimere_ virginem pro violare.

COMPRESSUS: Substantive.

  "_Compressus_ cum virgine admissus dicitur. Plautus (_Truc._ II, VI,
  17 sq.) etiam coitum cum meretrice _compressum_ dici vult: "Nunc ad
  amicam, decimo mense post, Athenas Atticas Viso, quam gravidam
  reliqui meo _compressu_, quid ea agat."
    —Non. Marc.

COMPRIMERE LINGUAM: Irrumare. (_Varr. et Plaut._)

COMUS: Deus apud ethnicos habitus _comessationum_, nocturnarumque
saltationem praeses. In militia ejus auctorabantur juvenes qui noctu,
cum facibus musicisque instrumentis, ad amicarum januam procaciter
lasciviebant, ut fores nonnumquam effringerent. Hinc _crepalocomus_,
vinolentorum hymnus apud _Aristophan. in Ranis_.

CONCELEBRARE: Sensu erotico, diu amare. (_Non. Marc._) Id est,
continuis dictis et factis, arteque delenifica, sibi alicujus amorem
conciliare.

  Phryne nobilis illa, ubi amatorem improbius quem
  Multis inductum sermonibu' _concelebravit_,
  Quid dare, quid sumpti facere ac praebere potis sit
  Praeservit, labra delicat, hinc delenit amore.
      —_Centon. ex Lucil._ X, 1 sq.

CONCEDERE: Veneri assentire.

  Ne sequerer moechas, _concessa_ quum venere uti
  Possem, etc.
      —Hor. _Sat._ I, IV, 113 sq.

CONCHA: Pro mulierum pudendis.

  "Te ex _concha_ natam esse autumant: cave tu harum _conchas_ spernas."
    —Plaut. _Rud._ III, III, 42.

Ab hac testa, haud cunno absimili, quam Galli nominant  _pucelage_.

CONCILIA CORPORALIA: (_Arnob._) Coitus.

CONCILIABULA: Tabernae et ganeae, quas conveniebant scortilla et
quaestuariae viliores; humillimorum comessationes.

  "Quid? si apud te veniat de subito prandium, aut polatio Forte, aut
  coena, ut solet in istis fieri _conciliabulis_."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 46 sq.

Sic idem, alio loco: _conciliabulum damni_.

CONCILIARE: Connubia proponere; officium proxenetarum. Vid. _ff. de
Proxenetis_. Tunc verbum castum.

  Cur ego plector amans, si vir tibi marcet in armis?
    Non me nupsisti conciliante seni.
      —Ovid. _Amor._ XIII, 41 sq.

CONCILIARE: Sensu libidinoso; obsequium lenonum.

  "Existimabatur enim Servilia, etiam filiam suam Tertiam _conciliare_
  Caesari."
    —Suet. _in Jul. Caes._ 50.

  "Tute ad eum adeas, tute _concilies_, tute poscas."
    —Plaut. _Trin._ II, II, 105.

  "Si non fastidis, inquit, foeminam ornatam, et hoc primum anno virum
  expertam, _concilio_ tibi, o juvenis, sororem."
    —Petron. _Sat._

Inde:

CONCILIATOR: Pararius domini, similis emissariis qui, teste Lampridio,
bene nasutos perquirebant, et ad Heliogabalum perducebant, ut eorum
conditionibus uteretur.. Gallice _un bonneau, un pourvoyeur_.

  "Praefectum praetorii quem habebat, occidit; in ejus locum
  matronianum veterem, _conciliatorem_ fecit."
    —Vopisc. _de Car. imp._

CONCILIATRIX: Non publice lena: sed clam et privatim stuprorum et
adulteriorum sequestra.

  Multis inde locis sermonibu' concelebrabit
  Aetatem et faciem, ut saga et bona _conciliatrix_:
  Quod gracila est, pernix pedibus, quod pectore puro,
  Quod puero similis; neque uti pyrgentia scorta.
  Hic corpus solidum invenies; hic stare papillas
  Pectore marmoreo...
      —_Ex Centonibus Lucilianis_, I, 1 sqq.[TR4]

  "Non vides quam blanda _conciliatrix_, et quam sit lena ipsa natura."
    —Cic. _Nat. Deor._ 4.

CONCIO MERETRICUM: Romae prostibulas et scorta omnia in aedes publicas
collegit Heliogabalus.

  "Et apud eas concionem habuit quasi militarem, dicens eas
  commilitones: disputavitque de generibus et schematibus voluptatum."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

Vid. SENACULUM.

CONCUBARE: Pro coire.

  Credere vix possim nisi cogat credere partus,
    Vos ego cum vestris _concubuisse_ viris.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 103 sq.

CONCUBINA: Mulier viro suo non nupta, tamen propria, quasi uxor.
Vid.leges romanas _de Concubinis_.

Matronae nomen matrisque familias honestatem retinebant: unde stuprum
in _concubinam_ lege Julia plectebatur tanquam in ingenuam. Vid.
INGENUA.

  "Quae, si judicaretur certis quidem verbis, non novis nuptiis fieri
  cum superiore divortium, in _concubinae_ locum duceretur."
    —Cic. _de Orat._

_Concubinas_ Romanos ingenuas habere vetuit Aurelianus, concedens tamen
libertinas. (_Vopisc. in Aurel._)

  Et aestuanti tenue ventilat frigus
  Supina prasino _concubina_ flabello.
      —Mart. III, LXXXII, 10 sq.

CONCUBINUS: Moechus, adulter.

  Quod nubis, Proculina, _concubino_,
  Et moechum modo, nunc facis maritum,
  Ne lex Julia te notare possit;
  Non nubis, Proculina, sed fateris.
      —Mart. VI, XXII, 1 sqq.

  Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
  Non liberorum; nam nec tuus quisquam,
  ......
  Quartus cinaeda fronte, candido vultu,
  Ex _concubino_ natus est tibi Lygdo.
      —Mart. VI, XXXIX, 1 sqq.

CONCUBINUS: Pusio, catamitus.

  "Ferebant in Hispania Icelum e veteribus _concubinis_, etc."
    —Suet. _in Galb._ 22.

  Tuoque tristis filius, velis, nolis,
  Cum _concubino_ nocte dormiet prima.
      —Mart. VIII, XLIV, 16 sq.

CONCUBITUS: Coitus.

      ...Ululantque Priapi
  Maenades. O quantus tunc illis mentibus ardor
  _Concubitus!_
      —Juv. VI, 316 sqq.

  Nam quis _concubitus_, veneris quis gaudia nescit?
      —Petron. _Sat._

Inde passim apud Ovidium et alios: _concubitus pati_, et _concubitus
petere_.

_Concubitus_ varii modi. Novem coeundi modos ediderat poetria graeca,
nomine Elephantis.

  Facundos mihi de libidinosis
  Legisti nimium, Sabelle, versus,
  Quales nec Didymi sciunt puellae,
  Nec molles _Elephantidos_ libelli.
  Sunt illic veneris novem figurae,
  Quales perditus audeat fututor.
      —Mart. XII, XLIII, 1 sq.

Novem illas exercitationes pingi jussit Tiberius.

  "Cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lascivissimarum
  picturarum et figurarum adornavit, _librisque Elephantidis
  instruxit_, ne cui in opera edenda exemplar impetratae schemae
  deesset."
    —Suet. _in Tiber._ 43.

Modos ad duodecim protulit scortum quoddam nomine Cyrenes; quapropter
factum est illi nomen δωδεχαμηχάνου, tanquam tu dicas
_duodecim machinamentorum_.

Romae Sabellus de vario _concubitu_ fusius scripserat. Vid. _Mart._
XII, XLIII. Sed carmen ejus periit. De hoc genere parcissime dicemus,
nilque praeter quod necesse est ad intelligentiam morum romanorum.

Vide CRISSARE.

1° Ex lege naturae, supina jacet foemina cruribus divaricatis. Tunc,
admisso viro, crissat.

2° Mulieres foetum appetentes, se tergo submittebant, more pecudum.

  Quadrupedumque magis ritu, plerumque putantur
  Concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  Pectoribus positis, sublatis semina lumbis.
      —Lucret. IV, 1260 sqq.

3° _Tollere pedes._ Tollit mulier pedes, ut se patentius praebeat.
Verbum nuptum, inter dicteria.

  "Noli, inquam, de uno _pede_ sororis queri, licet etiam _alterum
  tollas_."
    —Cic. _ad Attic._ II.

  An ut matrona ornata phaleris pelagiis
  _Tollat pedes_ indomita in strato extraneo?
      —Petron. _Sat._

  Mammas teneas, _pedes extollas_, congenues, savies.
      —Nonius _in Atellanarum Frag._

  Protinus accedunt medici, medicaeque recedunt,
    _Tollunturque pedes;_ o medicina gravis!
      —Mart. XI, LXXII, 7 sq.

4° _Pendula venus._ Foemina super insidens.

  "Super me sensim subsidens, ac crebra subsiliens, lubricisque
  gestibus nobilem spinam quatiens, _pendulae veneris_ fructu me
  satiavit."
    —Apul. _Met._ II

Foedissima venus a tribadibus deducta. Sic Juvenalis:

  Lenonum ancillas posita Laufella corona
  Provocat, et tollit _pendentis_ praemia _coxae_.
      —Juv. VI, 320 sq.

5° _Mulier equitans._

  "Puellam quidem exoravit ut sederet supra commendatam bonitatem,
  Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse jacebat, subiret,
  positisque in pavimento manibus, dominum lumbis suis commoveret. Ille
  lento parebat imperio, puellaeque artificium pari motu remunerabat.
  Quum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur
  Coraca, ut spissaret officum. Sic inter mercenarium amicamque
  positus, senex veluti oscillatione ludebat."
    —Petron. _Sat._

      ...acris ubi me
  Natura incendit, sub clara nuda lacerna
  Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
  Clunibus aut agitavit _equum_ lasciva _supinum_, etc.
      —Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.

6° _Supponere femur._ Quum in latere cubans mulier, cubitoque fulta,
se veneri divaricat, superiori femore lumbis admissarii molliter
supposito. Modus delicatulis praedilectus.

  Mille modi veneris; simplex minimique laboris
    Quum jacet in dextrum semisupina latus.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 787 sq.

  Noli admirari quare tibi femina nulla,
    Rufe, velit tenerum _supposuisse femur._
      —Catull. LXIV, 1 sq.

  Osculaque inseruit cupide luctantia linguis,
    Lascivum femori _supposuitque femur._
      —Ovid. _Amor._ III, VI, 9 sq.

7° _Mulier sedens._ Cruribus divaricatis, virum pedibus stantem  ad
vulvam suris comprimit. Vide _Runkenium in Apul. Lugdun. Batav._ 1786.

CONCUMBERE: In venerem accipitur.

  "Illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore, sanguine illius sese
  Faustina sublavaret, atque ita cum viro _concumberet._"
    —Capitolin. _in Anton._

      ...Omnia graece,
  Quum sit turpe magis nostris nescire latine.
  Hoc sermone pavent; hoc iram, gaudia, curas,
  Hoc cuncta effundunt animi secreta. Quid ultra?
  _Concumbunt_ graece.
      —Juv. VI, 187 sqq.

CONDEPSERE: Commiscere; tractum a graeco δέψω: in obscenis. Vid.
DEPSERE.

  "Partem insipui, conclusi, _condepsui_."
    —Pompon. _Nupt. apud Non. Marc._

CONDITIO: Saepe pro conjugio.

  "_Conditionem_ filiae quaerere."
    —Tit.-Liv. V.

  "Optimum regnum occupari potest _conditione_."
    —_ff. de Sponsal. et cod. de Ritu nuptiarum._

  "_Conditione_ tua non utar."
    —_Verba repudium mittentis._ Vid. _Fest._ et _ff. de Divort._

  "Narravi amicis multis consilium meum _De conditione_ hac."
    —Plaut. _Aulul._ III, V, 1 sq.

CONDITIO: De catamitis, meretricibus, et moechis.

  "Siquidem Faustinam satis constat apud Caietam _conditiones_ sibi et
  nauticas et gladiatorias elegisse."
    —Jul. Capitolin. _in Anton._

  "Et _conditiones_ quaesitas per amicos, qui matresfamilias et adultas
  aetate virgines denudarent atque perspicerent, tanquam Thoranio
  magone vendente."
    —Suet. _in Aug._ 71.

CONDITIO: Pro verendis.

  "Romae denique nil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui et
  bene nasutos perquirerent, eosque ad aulam perducerent, ut eorum
  _conditionibus_ frui posset."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

CONDUCERE: Ad stuprum puerum aut puellam ducere; officium lenonis aut
conciliatoris. _Conducere_ enim est emere (_Non. Marc._), aut locare.

  "Caedundum illum ego _conduxi_."
    —Plaut. _Aulul._ III, VI, 31.

  _Conducta_ est pretio puella parvo,
  Communis satis omnibus futura.
      —_Priap. Carm._ XXXIV, 2 sq.

  "Ubi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant? Haec nox scita
  est exercendo scorto _conducto_ male."
    —Plaut. _Amph._ I, I, 131 sq.

Hic _male conductum_ pro magno pretio: quod lenoni damnosum.

CONFARREATIO: Matrimonii ritus antiquior, cum decem testibus, et
sacrificio solemni, cui panis _farreus_ adhibebatur.

  "Priscos legitime, sacraque appelatione, _matrimonia farreata_
  dixisse a communione _farris_."
    —Dionys. II.

  "Talis mulieris matrimonium _confarreaturus_."
    —Apul. _Met._ X

CONFECTUS: Fractus viribus, exfututus nimia venere.

  _Confectus_que, macerque, pallidusque,
  Qui quondam ruber et valens solebam
  Fures caedere quamlibet valentes.
      —_Priap. Carm._ XXV, 8 sqq.

CONFICERE: Stuprare, violare. Nam _conficere_ apud _Non._ et _Lucil._
XXVIII, 30 dicitur pro frangere.

  "Virginem quam amabat, eam _confeci_ hinc molestia."
    —Terent. _Eunuch._ V, V, 6.

  "Quum affatim desaevisset, _conficeretur_ a Doriphero liberto; cui
  etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit."
    —Suet. _in Neron._ 29.

  Ter languidior coliculi tepente thyrso,
  Ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
  Nec jam poteram, quod modo _conficere_ libebat.
      —Petron. _Sat._

CONFUTUERE: Verbum Catullianum, de contubernalibus qui foeminam
communem habent.

  Solis putatis esse mentulas vobis?
  Solis licere quidquid est puellarum
  _Confutuere_, et putare ceteros hircos?
      —Catull. XXXV, 3 sqq.

Similitudine verbi _commilitare_.

CONGENUARE, CONGENULARE: Verbum infimae latinitatis; inter se
contortiplicare femina, ut solent amantes, hederarum in morem. Vid.
_Douz. in Apul. Ἀνεχόμ._ et SINUARE.

CONGERMANESCERE: Corporibus conjungi, coalescere.

  "Jamque aemula libidine in amoris parilitatem _congermanescenti_
  mecum, etc."
    —Apul. _Met._ V.

CONGRESSUS: Pro coitu.

  "_Congressu_ foeminarum pollui."
    —Plin. XII, 4.

CONISALUS: Deus apud Athenienses, qui simili fere ritu colebatur, quo
Priapus apud Romanos. Vide _Strab._ I.

CONJUNGERE SOMNOS: De venereo concubitu.

  ...Adveniet fausto cum sidere conjux,
  Quae tibi flexanimo mentem perfundet amore,
  Languidulosque paret tecum _conjungere somnos_,
  Levia substernens robusto brachia collo.
      —Catull. LIX, 328 sqq.

CONJUNGERE: Copulare. Dictum a _jugo_. (_Non. Marc._)

CONJUGIUM: Pro legitimis nuptiis. Primus dicitur Cecrops marem et
foeminam in connubium junxisse. (Vid. _Justin. lib._ I, et _Euseb. in
praefatione Chronicorum._) Antea enim graecae mulieres, more pecudum,
miscello concubitu utebantur; ut pueri μονοφυεῖς dicerentur,
id est unius naturae, quia matrem tantum agnoscerent, patre prorsum
incerto.

_De Electione conjugii_ sic Petronius Afranius:

  Moribus et vultu mulier quaeratur habenda:
  Horrida nam facies multo celatur ab auro.
  Si quis erit sponsus talem qui ducat avarus,
  Ipse suam horrebit; feritas dissolvet amorem.
  Illa calens veniet, dorsum dabit iste calenti,
  Cogeturque suo suras submittere asello,
  Concubitu turpi monstrum paritura biforme,
  Quemque suum mulier timeat pertingere natum.
  Discite formosas aurum superare puellas.
      —Petron. Afranii _Frag. sub hoc titulo_, 1 sqq.

CONNUBIUM: Matrimonium. Hinc:

CONNUBIALE CARMEN: Epithalamium. (_Claud. Panegyr._ VII, 130.)

CONNUBIA FALLERE: Adulteria committere.

  Lusus erat sacrae _connubia fallere_ taedae.
    —Mart. VI, II, 1.

CONQUINISCERE: Inclinari ad patiendam paedicationem. (_Non. Marc._,
_Lubin. Antiquar._)

  "Faciundum est puerile officium; _conquiniscam_ ad cistulam."
    —Plaut. _Cistell._ IV, I, 5.

CONSECTARI: De lenonibus, totoque conciliatorum genere.

  "Ad equas fuisti scitus admissarius, Qui consectare qua mares, qua
  foeminas."
    —Plaut. _Mil._ IV, III, 19 sq.

CONSERERE: Vide LATUS.

CONSTUPRARE: Eodem sensu quo stuprare.

  "In iis qui violassent ingenuam, matremfamilias _constuprassent_,
  maxima supplicia majores nostri consumpserunt."
    —Cic. _ad Herenn._ IV.

  "Qui prope in gremiis parentum praetextatos liberos _constupravit_."
    —Id. _de Pet. cons._

  "Hunc adolescentulum mutua libidine _constupratum_, mox taedio
  profugum, etc."
    —Suet. _in Vitell._ 12.

CONSUESCERE: Proprie de stupro. Dicitur de viro mulieri , et de foemina
viro. Vid. _Terent. Hecyr._ IV, 1, 41.

  "Huc omnes mulieres quibuscumque ipse _consueverat_, conveniebant."
    —Cic. _in Verr._ VII, 25.

CONSUETUDO: Eodem sensu.

  "Mane sedere in cubiculo coepit, atque exspectare _consuetudinem_
  meam."

  "Cum omnibus sororibus suis _consuetudinem_ fecit."
    —Suet. _in Caligul._ 24.

CONTINUARE MULIEREM: Verbum nuptum. Cum ea venerem iterare.

  At nuper bis flava Chlide ter candida Litho,
    Ter Libas officio _continuata_ meo.
      —Ovid. _Amor._ III, VII, 23 sq.

CONTUBERNALES: Sensu venereo. Qui eodem lecto cubant.

  "_Contubernalis_ mea mihi fastum facit. Ita, si me amas, maledic
  illam versibus, ut habeat pudorem."
    —Petron. _Sat._

  Salax taberna, vosque _contubernales_,
  A pileatis nona fratribus pila,
  Solis putatis esse mentulas vobis?
      —Catull. XXXV, 1 sqq.

CONTUS: Pro pene.

  Trajectus _conto_ sic extendere pedali,
  Ut culum rugas non habuisse putes.
      —_Priap. Carm._ X, 3 sq.

CONVENIRE: Pro coire.

  "Amant suos foetus, et gignendis _conveniunt_ liberis."
    —Arnob. XII.

  "Conjugio aranei _conveniunt_ clunibus."
    —Plin. XI, 24.

CONVENTUS (-US): Concubitus.

  "Ex _conventu_ Jovis inseminati et nati sunt."
    —Arnob. II.

CONVENTITIUS: Dicebatur de concubitore adventitio, et fortuito amore.

  "...et ego et tua mater ambae Meretrices fuimus: illa te, ego hanc
  mihi educavi Ex patribus _conventitiis_."
    —Plaut. _Cist._ I, I, 40 sqq.

CONVERSARI: Pro concubitu. Verbum tectum inter primarios. (_Paul.
Onomast._ VII, 15). Sic Galli dicunt, _cet homme et cette femme se
parlent depuis long-tems._

COPAE: Foeminae cauponiae; pleraeque lenae aut scorta.

  "Quoties Ostiam Tiberi deflueret, aut Baianum sinum praeternavigaret,
  dispositae per litora et ripas diversoriae tabernae parabantur,
  insignes ganeae, et matronarum institorio _copas_ imitantium, atque
  hinc inde hortantium ut appelleret."
    —Suet. _in Neron._ 27.

COPULARE: Sensu venereo.

  Cras erit quo primus aether _copulavit_ nuptias.
      —_Pervigil. Veneris_, vers. 58.

COPULATRIX AMORUM: Venus.

  Cras _amorum copulatrix_ inter umbras arborum
  Implicat casas virentes de flagello myrteo.
      —_Pervigil. Veneris_, vers. 4 sq.

CORDAX: Saltatio venerea lumbis fluctuantibus: apud Graecos foedissima,
sed Romae expurgata a Batyllo et Pylade, sub Augusto imperatore. (Vid.
_Cael. Rh._ V, 4.)

  "Credite mihi, _cordacem_ nemo melius ducit."
    —Petron. _Sat._

Multa etiam de hoc saltationis genere apud Meursium in _Orchestra_.

CORINTHIARI: Scortari, libidinari: a Corintho, Achaiae urbe, spurcis
moribus famosissima. Tantus illic honos meretricibus habebatur, ut in
solemnibus deos rogarent ut prostibularum numerum augificarent. Vid.
_Stephan. de Urbibus_, et _Erasm. Adag._ IV, III, 68.

CORNIFICIUS: Auctor eroticus.

  Et leve _Cornifici_, parque Catonis opus.
      —Ovid. _Trist._ II, I, 436.

Opus ejus non exstat.

CORNIX: Sinistri ominis in nuptiis. (_Orac. Apollin. in hieroglyph._)
_Cornicem_ denotat Propertius his versibus:

  Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem,
    Concordique toro pessima semper avis.
      —Propert. IV, V, 5 sq.

CORNIX: Pro scorto vetulo.

  _Cornix_ et caries, vetusque bustum,
  Turba et putrida facta seculorum, etc.
      —_Priap. Carm._ LVII, 1 sq.

CORONAE: Nulla Veneris pervigilia, apud antiquos, nullae comessationes,
sine floribus aut sertis aut aspersis. Coronabantur convivae, non modo
voluptatis, sed etiam medicinae causa, et ad arcendam ebrietatem.

  "Crapulam et gravidines capitis, impositis _coronis_, olfactuve
  discutiunt."
    —Plin. XXI, 19.

_Coronas_ admissariis suis mittebant meretriculae, manu vexatas et
deformatas, in signum paratae veneris. _Lucian. in Toxari. Athen._ 15.

COTYTTO: Promiscuae libidinis ac obscenitatis dea apud Thracas, Chios
et Corinthios, etc. Athenis ei nocturna sacra fiebant impudicissima.
Vid. BAPTAE. _Cotytton_ Probus existimat fuisse saltatricem, cujus
mores quotannis referebantur lascivis saltationibus. Vide _Politian.
Miscell._ 10.

  Cecropiam soliti Baptae lassare _Cotytto_.
      —Juv. II, 92.

COTYTTIA: Festa _Cotyttus_.

  Inultus ut tu riseris _Cotyttia_,
  Vulgata sacrum liberi Cupidinis?
      —Hor. _Epod._ XVII, 56 sq.

_Cotytton_ clanculum colebant apud Graecos molles et evirati, ut postea
Romani bonam deam, perverso ordine. Vid. _Gyrald. de Diis gent.
Syntagm._

COXA PENDENS: De tribadibus, tanquam in venerem superpositis. Vid.
PENDULA VENUS.

  Lenonum ancillas posita Laufella corona
  Provocat, et tollit _pendentis_ praemia _coxae_.
      —Juv. VI, 320 sq.

CRACENTES: Graciles. (_Fest._)

CRINES CAPERE: De virgine quae nubit; eo quod innuptae ex usu cirratos
capillos gestabant; matronae vero factae, comam summo capiti
complicabant.

  "Soli gerendum censeo morem, et _capiendos crines_."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 69.

CRISSARE: In coitu apte se movere. De mulieribus tantum dicebatur; de
viris vero CEVERE.

  _Crissatura_, ut si frumentum clunibu' vannat.
      —Lucil. _Frag._ XI, 14.

  Ipsa Medullinae frictum _crissantis_ adorat.
      —Juv. VI, 322.

  Numquid, quum _crissas_, blandior esse potes?
      —Mart. X, LXVIII, 10.

CRISTA: Pars muliebris pudendi, quae a Graecis κλείτορις
appellatur.

  Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
  Callidus et _cristae_ digitos impressit aliptes,
  Ac summum dominae femur exclamare coegit.
      —Juv. VI, 420 sqq.

CRUDA FOEMINA: Intacta, innupta.

  Et talis tumor excitet papillas,
  Quales _cruda_ viro puella servat.
      —Mart. VIII, LXIV, 10 sq.

  Quae, velut latis equa trima campis,
  Ludit exsultim, metuitque tangi,
  Nuptiarum expers, et adhuc protervo
    _Cruda_ marito.
      —Hor. _Od._ III, XI, 9 sqq.

CRUDUS AMOR: Recens, immaturus. Gallice _un amour naissant_.

  Et si _crudus amor_, necdum post flammea toti
  Intepuere tori.
      —Stat. _Thebaid._ II, 341 sq.

CUBARE: Saepe sensu venereo.

  "Et meus pater nunc intus hic cum illa _cubat_."
    —Plaut. _Amph. Prolog._ 112

  Hunc metuunt omnes; neque mirum: nam mala valde est
    Bestia, nec quicum bella puella _cubet_.
      —Catull. LXIV, 7 sq.

  Gallus homo est bellus: nam dulcis jungit amores,
    Cum puero ut bello bella puella _cubet_.
      —Catull. LXXIII, 3 sq.

Hinc:

CUBA DEA: Quae cubantibus praeerat. (_Carol. Steph. Dict. histor._)

CUCULLUS: _Cucullo_ aut pallio caput obnubebant viri, quum ad scorta
irent.

  "Invenit filium adulterum, _obvoluto capite_, et non occidit."
    —Fortunat. _Lib. rethor._

  "Eum suus pater cum pallio ab amica adduxit."
    —Naev. _apud Gell._ VI, 9.

_Cucullus_ enim indumentum muliebre, quo et etiam utebantur pudibundae
meretrices.

  ...Dormire virum quum senserat uxor,
  Ausa Palatino tegetem praeferre cubili,
  Sumere nocturnos meretrix Augusta _cucullos_,
  Linquebat, comite ancilla non amplius una...
      —Juv. VI, 116 sqq.

Vid. _Ferrar. de Re vestiaria_, IV, 20.

CUCULLUS, CUCULUS, CUCUS: Avis ex accipitrum genere, cujus natura est
ova sua alieno nido supponere: inde ponitur pro _adultero_ a Plauto in
_Asinar._, de sene in lupanari ab uxore deprehenso.

  "At etiam cubat _cuculus_; surge, amator, i domum."
    —Plaut. _Asin._ V, II, 73.

  "Cano capite te _cuculum_ uxor ex lustris rapit."
    —Id. _Ibid._ V, II, 84.

Falso ergo etymo _cuculum_ dicunt Galli cujus uxor moechatur. Vid.
_Erasm._ et CURRUCA.

CUCUMIS: Pro mentula, ratione formae.

  "At pudet... num radix fuit?... non fuit...num _cucumis?_ Profecto
  hercle non fuit quidquam olerum!"
    —Plaut. _Casin._ V, II, 32 sq.

Hinc antiquum proverbium, _cucumere vescens mulier lanam texe_, ideo
dici videtur, quia textrices parte plurima veneriae erant.

CUCURBITARE: Rem veneream agere. (_Spalman. Gloss. archaeologicum_).

CULEOS: Pro culo.

  Id quod nos culum, _culeon_ ille vocat.
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 6.

CULEX: Paedico.

  Ego nolo florus esse,
  Ambulare per tabernas,
  Latitare per popinas,
  _Culices_ pati rotundos.
      —Hadrian. _Epigr. apud Spartian._

_Culices pati_, idem est ac Θηνίζεσθαι. Vid. _Suid._

CULTORES: Pro amasiis.

  "Te rogo ne fastidias hominem peregrinum inter _cultores_ admittere;
  invenies religiosum, si te adorari permiseris."
    —Petron. _Sat._

Gallice _des adorateurs_.

CULTUS: Corporis cura et ornamentum.

1° _Cultus virorum._ Paucis his verbis fere totus includitur.

  Rador, subvellor, desquamor, pumicor, ornor,
  expilor, pingor...
      —Lucil. VII, 6 sq.

2° Cultus foemineus.—(_Caesar._)

  "_Cultum_ dicimus quem mundum muliebrem vocant; ornatum vero quem
  immundum muliebrem... ille in auro, argento et gemmis et vestibus
  depulatur: iste, in cura capilli et cutis, et earum partium corporis
  quae mentem trahunt."
    —Tertull. _de Habitu muliebri._

Ad _cultum_ suum viros admittebant foeminae. Inter ornatricum turbam
assidebant moechi, amasii et venerei omnes candidati, consilio manuque
juvantes.

  "Fuga nostra latuit, donec mulieres expergefactae surrexerant. Nos
  enim ad earum _cultum_ et ornamentum matutinum quotidie humanissime
  assidebamus."
    —Petron. _Sat._

Adde balnea et unctiones, et mollem Romanum habebis.

  "Consilium formae a speculo petunt, et faciem morosiorem a lavacro
  macerant, et aliquo eam medicamine interpolant."
    —Tertull. _de Virginibus velandis._

  "Quis non disciplinam matris agnovit, quum in puella videret
  immodicatum os, purpuris satas genas, et illices oculos?"
    —Tertull. _Apologet._

Vid. ORNATRICES.

CULTUS: Etiam pro ipsa veste.

  "Deinde convicium verens, abeundi formavi consilium, collectoque
  _cultu_ meo ire extra casam coepi."
    —Petron. _Sat._

CULUS: Podex: frequentissime de pathicis.

  Infelix venter spectat convivia _culi;_
    Et semper miser hic esurit, ille vorat.
      —Mart. II, LI, 5 sq.

  O furum optime balneariorum,
  Vibenni pater, et cinaede fili:
  Nam dextra pater inquinatiore,
  _Culo_ filius est voraciore.
      —Catull. XXXI, 1 sqq.

CUNNUS: Vasculum mulieris, quo, licet submissa, regnat, coaevosque
alligans posteros instruit.

Verbum _cunnus_ a graeco χυέω, _utero gesto_. Celtice _cwens, cona,
quena;_ unde Angli reginam _queen_ appellant. Gothi vero _kona_
dicebant. Arabes, _kouima_; Cantabri, _emacuema_; Americarum indigenae,
_cougnan, couima_; Itali, _pota_ (Vide PUTUS), etc.; notum est verbum
graecum βίχος. Vide _Voss. Etym. Ling. Latin._, et _le président
de Brosses, de la Formation mécanique des langues_. Eodem etymo
_cognati_ dicebantur parentes materni, tanquam eodem _cunno_ nati.

CUNNUS ALBUS: Mulier ingenua. Matronae enim peculiaris erat stola
candida. Vid. MATRONA.

      ...nolim laudarier, inquit,
  Sic me, mirator _cunni_ Cupennius _albi_.
      —Hor. _Sat._ I, II, 35 sq.

CUNNUS CONSULE NATUS: Puella nobilis.

      ...numquid ego a te
  Magno _prognatum_ deposco _consule cunnum_,
  Velatumque stola, mea quum conferbuit ira?
  Quid responderet? magno patre nata puella est.
      —Hor. _Sat._ I, II, 69 sq.

CUNNUS GARRULUS: Fricatu mentulae sonans.

  Accessi quoties ad opus, mistisque movemur
    Inguinibus, _cunnus_ non tacet, ipsa taces.
  Di facerent ut tu loquereris, et ipse taceret;
    Offendor _cunni garrulitate_ tui.
      —Mart. VII, XVIII, 5 sqq.

Vid. POPPYSMA.

CUNNUS OSSEUS: Ossibus haerens, ut accidit vetulis.

  Et anatis habeas orropygium macrae,
  Senemque cynicum vincat _osseus cunnus_.
      —Mart. III, XCIII, 12 sq.

CUNNUM LINGERE: Foeditas Romanis usitatissima.

  Non fellat; putat hoc parum virile;
  Sed plane medias vorat puellas.
  Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  _Cunnum lingere_ quae putas virile!
      —Mart. VII, LXVII, 14 sqq.

  Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
  Summoenianis inquinatior buccis;
  ......
  Gaudete, _cunni_; vestra namque res acta est.
  Arrigere linguam non potest fututricem.
      —Mart. XI, LXII, 1 sqq.

  "Quid! quum Mamercum consulem faceres, ignorabas ancillarum suarum
  menstrua, ore illius hiante, exspectare?"
    —Senec. _in Mamerc._

CUNNILINGUS: Substantive.

  Paediconibus os olere dicis.
  Hoc si, sicut ais, Fabule, verum est,
  Quid tu credis olere _cunnilingis?_
      —Mart. XII, LXXXV, 1 sqq.

  "Nam si Sextus ille Clodius _cunnilingus_, hic Gellius juvenis
  irrumator, par est utriusque obscenitas."
    —Cic. _in Orat. pro domo._

CUNNI GEMINI: Tribades.

  Inter se _geminos_ audes committere _cunnos_,
    Mentiturque virum prodigiosa venus.
      —Mart. I, XCI, 7 sq.

CUNNI SILIGINEI: Ex _siligine_ fiebant Priapi et etiam muliebria
inguina. _Siligo_ vero est pollen farinae praestantioris, quo panes
gratiores conficiebantur, auctore Celso et Varrone.

  Illa _siligineis_ pinguescit adultera _cunnis;_
    Convivam pascit nigra farina tuum.
      —Mart. IX, II, 3 sq.

CUNNUS: Pro muliere; pars pro toto.

  Quid? nisi taenario placuisset Troica _cunno_
    Mentula, quod caneret non habuisset opus.
      —_Priap. Carm._ LXIX, 1 sq.

CUPES: Voluptarius, cupidissimus. (_Lubin. antiquar. Plin._)

CUPIDO: Deus copulationis, quem natum vult Hesiodus ex Chao et Terra;
Simonides et Cicero, ex Marte et Venere; Archesilaus, ex Nocte et
Aethere; Alcaeus, ex Lite et Zephyro; Sappho, ex Venere et Caelo;
Seneca, ex Venere et Vulcano, etc. Vid. _Cic. de Natura Deorum_ III, et
ANTEROS, ubi lepida fabula Porphyrii explanatur.

  "_Cupidinem_ cruci affigunt mulieres amatrices, non hae de nostro
  seculo, quae sponte peccant; sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt,
  et plectunt deum."
    —Auson. _in Praefat. Eidyll._ VI.

  Hoc quod amare vocant, misce, aut dissolve, _Cupido;_
    Aut neutrum flammis ure, vel ure duos.
      —Auson. _Ep._ LXXVII, 1 sq.

CUPIDO: _Cupido_ et _amor_ idem significare videntur; sed est
diversitas: _cupido_ enim est inconsideratae necessitatis; _amor_ vero
judicii. (_Non. Marc._) Vide AMOR.

CURCULIO, GURGULIO: (Nam idem sonant.)—Pro pene: ab hujus nominis
vermiculo, qui se contrahens et extendens modo quasi continuo, virilis
membri formam et mobilem vitam repraesentat.

  Tu quum maxillis balanatum gausape pectas
  Inguinibus quare detonsus _gurgulio_ exstat?
      —Pers. IV, 37 sq.

CURIOSUS: Pro zelotypo.

  "Sume ergo amplexum, si placet: neque est quod _curiosum_ aliquem
  extimescas: longe ab hoc loco frater est."
    —Petron. _Sat._

CURRUCA: Avis quae cuculi ova fovere dicebatur. Inde _curruca_
dicebatur maritus cujus uxor moecha. Vid. CUCULUS.

      ...Tu credis amorem,
  Tu tibi tunc _curruca_ places, fletumque labellis
  Exsorbes.
      —Juv. VI, 275 sqq.

CUSTOS: Mere graecum. Pro mulierum pudendis.

  Dum _custon_ costonque putas communis odoris,
    Et nardum ac sardas esse sapore pari.
      —Auson. _Epigr._ CXVII, 5 sq.

Eodem sensu χύστος legitur in _Arcanensibus_ Aristophanis.

CYLLO (-ONIS): Cui crassa sunt genitalia.

  "Quidquid impudicorum _cyllonumque_ et parricidarum, sacrilegorum,
  debitorum fuit in urbe."
    —Cic. _in Sallust._

Hinc Gallorum et Italorum plebeium verbum, _coyon_, _coglione_, pro
stolido viro.

CYMBALA PULSANS: Pro cinaedo; ex Gallis, Cybeles sacerdotibus, more
cinaedis, et _cymbala pulsare_ solitis.

      ...Meliusne hic rusticus infans
  Cum matre et casulis, et conlusore catello
  _Cymbala pulsantis_ legatum fiet amici?
      —Juv. IX, 60 sqq.

CYNICI: Quasi latine _canes_ diceres. Sic nuncupati non tantum ob
impudentiam in rebus venereis, sed propter sordes et immunditiam. Unde
_caninum prandium_, pro coena _cynicorum_, apud _Gell._ XIII, _cap.
ult._ et notissimum proverbium _cynice vivere_. Patet ex Laertio
Diogenem _canis_ in se nomen agnovisse, triplici de causa: 1° quod
largientibus adularetur; 2° quod non largientes allatraret; 3° quod
morderet improbos.

CYPRIA: Cognomen Veneris, sic appellatae, auctore Festo, quod ei primum
in _Cypro_ insula templum sit constitutum; vel quod parientibus
praesideat; κυεῖν enim graece _parere_ significat. Veneri puellae
_cypriae_ suam ipsarum pudicitiam dicabant.


[TR1] "missso" → "misso".

[TR2] "casaurium" → "casarium".

[TR3] "parthici" → "pathici".

[TR4] "I, I, sqq." → "I, 1 sqq."



                            DALMATICA VESTIS



DALMATICA VESTIS: Romae, mollium et cinaedorum; ergo in opprobrium.

  "_Dalmaticus_ in publico processit."
    —Lamprid. _in Commod._

Vid. eumdem in _Heliogab._

DAMNOSUS: Proprie qui rem suam minuit sumptibus, sed sua sponte et pro
semetipso prodigus. Plautus tamen _damnosos_ etiam dicit maritos quorum
substantiam vorant uxores profusiori luxu.

  "Ditis _damnosos_ maritos apud Leucadiam Oppiam."
    —Plaut. _Curcul._ IV, I, 24.

DAPHNIS: Antiochiae suburbium, libidinibus famosissimum. Claudebatur
ambitu stadiorum octoginta.

  "Et Verus quidem, postea quam in Syriam venit, in Deliciis apud
  Antiochiam et _Daphnem_ obiit."
    —Lamprid. _in Heliogab._

Inde proverbium: _Daphnicis moribus agere._

DARE: Absolute: stuprum concedere, _suî copiam facere._ Hoc sensu
Graeci dicebant παρέχειν, id est _exhibere_.

  Quae _dant_, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae.
  ......
  Hoc opus, hic labor est: primum sine munere jungi,
    Si _dederit_ gratis, quae _dedit_ usque _dabit_.
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 455 sqq.

  "Quondam etiam in senatu, defendenti Nisae causam filiae Nicomedis,
  beneficiaque in se regis commemoranti: Remove, inquit, istaec, oro
  te: quando notum est, et quid ille tibi, et quid illi tu _dederis_."
    —Sueton. _in Jul. Caes._ 49.

  "Tace, Chaline; comprime istum.—Immo istunc qui didicit _dare_."
    —Plaut. _Casin._ II, VI, 10.

DARE LUDUM AMORI: Indulgere veneri.

  "_Datur_ concessu omnium huic aliquis _ludus_ aetati."
    —Cic. _Pro Cael._

  Miserarum est, neque _amori dare ludum_,
  Neque dulci mala vino lavere, aut ex-
  animari, metuentes patruae verbera linguae.
      —Hor. _Od._ III, XII, 1 sqq.

DATATIM LUDERE: Proprio sensu de pila; metaphorice vero de
exercitationibus venereis.

  "Quasi in choro pila _ludens datatim_ dat se et communem facit."
    —Enn. _apud Isidor._ I.

  "Quum _datatim_ in lecto tecum _lusi_."
    —Pompon. _Adelph._

  "Tum isti qui _ludunt datatim_, servi scurrarum in via, Et datores,
  et factores omnes, subdam sub solum."
    —Plaut. _Curcul._ II, III, 17 sq.

  "_Datatim_ uxorem ut _ludas_."
    —Afran. _apud Non. Marc._

DEA: Amasiorum blandimentum usitatissimum.

  "Puella supplicatur, ut in humanis vultibus _deae_ tanta numina
  placentur."
    —Apul. _Met._ IV.

  "Itaque miranti, et toto mihi caelo clarius nescio quid reluscente,
  libuit _deae_ nomen quaerere."
    —Petron. _Sat._

DEAMARE: Valde, vehementius amare.

  "Voluptatem capio maximam, cruciari tua te culpa, qui det, et de illa
  pessuma, quam _deamas_, promerere."
    —Afran. _apud Non. Marc._

DECEMBER: Mensis ex ritu lascivus, et publicae impudicitiae.

  "_December_ est mensis quo maxime civitas desudat. Jus luxuriae
  publicae datum est, tanquam quidquam inter Saturnalia intersit et
  dies rerum agendarum."
    —Senec. _Epist._ 18.

DEDOLARE: Radere; translatum ad obscena.

  "Inclinatam dolio pronam uxorem fabri super incurvatus secure
  _dedolavit_."
    —Apul. _Met._

DEDUCERE: Verbum nuptiale. Novam nuptam ad maritum adducere.

  "Nam bona uxor, si ea _deducta est_ usquam gentium, Ubi eam possim
  invenire?"
    —Plaut. _Mil._ III, I, 91 sq.

  Ut juveni primum virgo _deducta_ marito
    Inficitur teneras ore rubente genas.
      —Tibull. III, IV, 31 sq.

  "Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, _deductae_ in domum,
  in qua nil nisi luctuosum haberet."
    —Tacit. _Annal._ XIV, LXIII.

  Quum primum cupido Venus est _deducta_ marito.
      —Ovid. _Fast._ IV, 153.

DEFORMARE: Puellam devirginare.

  "Priusquam isto calvitio _deformaretur_."
    —Apul. _in Apolog._

Vid. eumdem, _Met._ I.

DEFRUI: Valde amare, amore perire. (_Fest._)

DEFUTUTUS: Venere tritus. Hic DE auget, ut supra in verbo DEAMARE.

  Acme illa, puella _defututa_,
  Tota millia me decem poposcit,
  Isto turpiculo puella naso,
  Decoctoris amica Formiani.
      —Catull. XXXIX, 1 sqq.

DEGLUBERE: Proprie gluba sua granum nudare; turpi vero translatione, ad
tractationem illam qua mulieres medios viros ad patrationem excitant.
Vilissimum scrupedarum officium.

  Illa Lesbia, quam Catullus unam
  Plusquam se atque suos amavit omnes,
  Nunc in quadriviis et angiportis
  _Glubit_ magnanimos Remi nepotes.
      —Catull. LIV, 2 sqq.

  _Deglubit_, fellat, molitur per utramque cavernam.
    —Auson. _Epigr._ LXX, 7.

  "_Deglupta_ moena, Sarrapis sementium."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 33.

DEINTEGRARE: Dicebatur de puella, cujus pudicitia imminuta erat.

  "Nomen virginis, nisi mirum est, _deintegravit_."
    —Caelius _apud Non. Marc._

DELECTARI MULIEREM: Cum illa rem habere.

  "Deprehensus est quum dominam suam _delectaretur_."
    —Petron. _Sat._

DELENIRE: Verbum venereum. Blanditiis ad stuprum adducere.

  Concedat homini id, quod vult _deleniat,_
  Corrumpat prorsus, ac nervos omnes eligat.
      —Lucil. _Frag._ XXVIII.

Quo loco legere debemus _deleniat_ et non _deliniat_, ut docet _Jan.
Douz. in Praecid. ad Tibull._ Sic _delenifica facta_ apud Plautum, et
_delenificum ingenium_ apud Turpillium. Simplex enim verbi _delenire_,
est _lenire_, unde _leno_ et _lenocinium_.

  Praeservit, labra delicat, hinc _delenit_ amore.
    —_Centones Luciliani_, X, 4.

DELIACI: Spadones: ex insula _Delo_, in qua celeberrimum erat emporium
eunuchorum.

  Huc huc convenite spatalocinaedi,
  ......
  Molles, veteres, _Deliciaci_ manu recisci.
      —Petron. _Sat._

DELIBARE OSCULA: Verbum Apuleii suavissimum: quasi decerpere flores;
nam _libare_ de floribus dici potest.

  Olli, purpurea _delibantes_ oscula,
  Clemente morsu rosea labella vellicent,
  Malas adorent ore et ingenuas genas.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sqq.

DELICARE: Verbum antiquum, pro explanare, aperire. Vide _Non. Marc._ in
verbo _delica_. Saepe ad venerem translatum.

  Nemo istum ventrem pertundet, _delicet_ uti,
  Atque videbis.
      —Lucil. _Frag._ XXX, 80 sq.

  Quid dare, quid sumpti facere ac praebere potissit
  Praeservit, labra _delicat_, hinc delenit amore.
      —_Centones Luciliani_, X, 3 sq.

DELICATUS: Proprie amans otii.

  Hesterno, Licini, die otiosi
  Multum lusimus in meis tabellis,
  Ut convenerat esse _delicatos_.
      —Catull. XLVII, 1 sq.

DELICATUS: Mollis, lascivus, ad venerem propensior.

  "Libidinosa et _delicata_ juventus."
    —Cic. _ad Attic._ I, 16.

  Ipse Amor, puer Dionae, rure natus dicitur;
  Hunc ager, quum parturiret ipsa, suscepit sinu:
  Ipsa florum _delicatis_ educavit osculis.
      —_Pervigil. Vener._ 76 sq.

  Cui quum sit viridissimo nupta flore puella,
  Et puella, tenellulo _delicatior_ haedo,
  Asservanda nigerrimis diligentius uvis.
      —Catull. XVII, 14 sqq.

DELICATA: Pellex, meretrix.

  "Inter haec, Flaviam Domitillam duxit uxorem..._delicatam_ olim,
  latinaeque conditionis."
    —Suet. _in Vespas._ 3.

Vid. _Turneb. Adv._ XXII.

DELICATA: Ex lapidibus, pro ancilla, dominae suae ad veneris furta
simul consiliaria et conciliatrice. Vide _Winkelm. Monument. Inedit._
pag. 244.

DELICATI: Servi et eunuchi in _deliciis_ domini.

  "Quosdam a gratissimis _delicatorum_, quamquam tam artifices
  saltationis, ut mox scenam tenuerint, non modo fovere prolixius, sed
  spectare in publico omnino coetu supersedit."
    —Suet. _in Tit._ 7.

  "_Delicatum_ hodie te faciam cum catello ut accubes."
    —Plaut. _Curcul._ V, III, 13.

DELICIAE: Voluptates venereae.

  _Delicias_ viduae tantum adspernatur adulter.
      —Juv. IV, 4.

DELICIA: Singulari numero, apud Plautum.

  "Non licet te sicce, placide bellam belle tangere? Otium tibi erit,
  tum tibi operam ludo et _deliciae_ dabo."
    —Plaut. _Rud._ II, IV, 12 sq.

Vide _Non. Marc._

DELICIUM: Neutro genere.

  _Delicium_, blanditiae, ludus, amor, voluptas,
  Barbara, etc.
      —Auson. _Eidyll._ XXVII, _de Bissula._

DELICIAE: De personis.

  Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
  _Delicias_ domini.
      —Virgil. _Eclog._ II, 1 sq.

  _Deliciae_ populi, magno notissima circo,
  Quinctia, etc.
      —_Priap. Carm._ XXVI, 1 sq.

  "Ego sum Philostri villici filius, _deliciolum_ tuum."
    —Senec. _Epist._ II.

  "Populus etiam _deliciolum_ factus est."
    —Idem, _Ep._ XII.

DELICIAS FACERE: Lascivire.

  "..._Delicias facis_, mi Menaechme; quin amabo: is intro."
    —Plaut. _Menaech._ II, III, 30 sq.

  Gellius audierat, patruum objurgare solere,
    Si quis _delicias_ diceret aut _faceret_.
      —Catull. LXIX, 1 sq.

DELUMBIS: Mollis, effoeminatus, parum virilis.

  ...Summa _delumbe_ saliva
  Hoc natat in labris.
      —Pers. I, 104 sq.

DEMORI: Perdite amare.

  "Ea _demoritur_ te, atque ab illo incipit abire: odit senem."
    —Plaut. _Mil._ IV, I, 23.

Gallice _mourir d'amour_. Eodem sensu:

  Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
  Illum _deperit_ impotente amore.
      —Catull. XXXII, 11 sq.

DEPILATUS: Mollis, pathicus.

  "In senatu flentem vidimus F. Cornelium Nasonis (Ovidii nostri)
  generum, quum illum Corbulo struthiocamelum _depilatum_ dixisset."
    —Senec. _de Constant. sap._ 17.

DEPOSITUS: Ad venerem invalidus; quasi diceres _defunctus_. _Deponi_
enim dicebantur mortui, quum de lecto ad feretrum transveherentur.

  "Dum haec ago, solertique cura _deposito_ meo caveo, intravit
  delubrum anus, laceratis crinibus nigraque veste deformis; extraque
  vestibulum, me, injecta manu, duxit cuncta trementem."
    —Petron. _Sat._

DEPSERE: Proprio sensu, manibus aliquid pinsere.

  "Deinde manibus bene _depsito_."
    —Cato _de Re Rustic._ VII, 6.

  "Sed tibi fortasse alius molit ac _depsit_."
    —Varr. _Myst._

  "Batuit, inquit, impudenter; _depsit_, multo impudientius."
    —Cic. _ad Paet._

A graeco δεψσεῖν.

  ...patrui _perdepsuit_ ipsam
    Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
      —Catull. LXIX, 3 sq.

Vide CONDEPSERE.

DEPUDICARE: Pudicitiam auferre. (_Lubin. Antiquar.; Gell._ XVI, 7.)

DEPYGIS: Mulier clunibus acutis et aridis. Gallice _femme qui n'a pas
des hanches;_ ἄπυγος.

  Quae mala sunt spectes. O crus! o brachia! verum
  _Depygis_ nasuta, brevi latere, ac pede longo est.
      —Hor. _Sat._ I, II, 93 sq.

Sic eodem sensu:

  Hietque turpis inter aridas nates
  Podex, velut crudae bovis.
      —Hor. _Epod._ VIII, 5 sq.

DESCENDERE: Prostare. Verbum flagitiosum.

  Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo, sed
  _Descendis_, Naso, multus es et pathicus.
      —Catull. CVII, 1 sq.

  ...plausuque probatae
  Ad terram tremulo _descendant_ clune puellae.
      —Juv. XI, 163 sq.

DESECTUS: Castratus.

  _Desectos_ sic fama viros, ubi cassa libido
  Foemineos coetus, et non sua bella lacessit,
  Irrita vexato consumere gaudia lecto.
      —Auson. _Epigr._ CXXV, 1 sq.

DESIDERIUM: Vocabulum amatorium.

  "Et teneo te, inquit, qualem speraveram: tu _desiderium_ meum, tu
  voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris."
    —Petron. _Sat._

  "Meum _desiderium_, mea lux."
    —Cic. _ad Terentiam._

  Et acris solet incitare morsus,
  Quum _desiderio_ meo nitenti
  Carum nescio quid lubet jocari.
      —Catull. II, 4 sqq.

DESIDERII POCULUM: Philtrum ad amorem excitandum. Tali veneficio
periisse dicuntur Lucullus et Lucretius poeta.

  Possum crematos excitare mortuos,
  _Desiderîque_ temperare _poculum_, etc.
      —Hor. _Epod._ XVII, 79 sq.

Vide PHILTRUM.

DESIDIABULUM: Lupanar. (_Lupin. Antiq._)

  "...Ut celem patrem, Pistoclere, tua flagitia, aut damna, aut
  _desidiabula_."
    —Plaut. _Bacch._ III, I, 8 sq.

DESPONDERE: Proprie de patre adolescentis, qui virginem in uxorem
petit; _spondere_ vero de patre filiam concedente. Vid. _Alberic. Gent.
de Nupt._ II, 2.

DESTINARE PUELLAM: Sibi aut aliis conciliare.

  "Ad lenonam devenit, Minis triginta sibi _puellam destinat_, Datque
  arrhabonem."
    —Plaut. _Rud. Prolog._ 44 sq.

  "Facio, ad lenonem venio, tribus in libertatem millibus _Destinat_."
    —Lucil. _Frag._ XXVII, 11 sq.

_Destinare_ dicebatur etiam de honestis nuptiis.

  "Pacto conjugali _destinatus_."
    —Apul. _Met._ IV.

DESTITUERE NUDUM: Paedicare.

  "Ut ille in demiurgo modo (forte nosti canticum, meministi Roscium),
  ita me _destituit nudum:_ totus est sermo verbis tectus, re
  impudentior."
    —Cic. _ad Fam._ IX, 22.

DESULTOR: Levis, instabilis in amore. Gallice _un inconstant._
Translatum ab equisonibus, qui saepe equos mutant.

  "...Non sum _desultor_ amoris."
    —Ovid. _Am._ I, III, 15.

  "Tu sali Solus: nam ego istam _insulturam_ et _desulturam_ nihil hic
  moror."
    —Plaut. _Mil._ II, III, 8 sq.

DESUBULARE: Perfodere. Vid. SUBULARE.

  "Unam veniam esse, non amovisse duce virtute, hanc esse nobilem,
  alteram Carneadem _desubulasse_, bona corporis secutum."
    —Var. _Sesquiulysse._

DETESTATIO: Coleorum amputatio.

  "Ob id truces vesanosque adhibita tali _detestatione_, mansuetos et
  inde factos."
    —Apul. _Met._ VII.

DEVERRA: Ex tribus deis mulierum foetarum custodibus.

  "Mulieri foetae, post partum, tres deos custodes Varro commemorat
  adhiberi, ne Sylvanus deus per noctem ingrediatur et vexet: eorumque
  custodum significandorum caussa, tres homines nocte circuire limina
  domus, et primo limen ferire securi, postea pilo, tertio _deverrere_
  scopis, ut his datis culturae signis, deus Sylvanus prohibeatur
  intrare, quia neque arbores caeduntur aut putantur sine ferro, neque
  far conficitur sine pilo, neque fruges coacervantur sine scopis; ab
  his autem tribus rebus tres nuncupatos deos, _Intercidonam_ a securis
  intercisione, _Pilumnum_ a pilo, _Deverram_ a scopis."
    —August. _de Civ. Dei._ VI, 9.

Vid. _Rom. triumphant. lib._ I.

DEVIRGINARE: Puellae virginitatem auferre.

  "Quum hoc diceret, ad aurem ejus Psyche ridens accessit, et quum
  dixisset nescio quid: Ita, ita, inquit Quartilla, bene, admonuisti:
  cur non, quia bellissima occasio est, _devirginaretur_ Pannychis
  nostra?"
    —Petron. _Sat._

DEVIRGINATUS: Dicebatur etiam de puero pubertatem adepto.

  "Quam sympathiam libidinis oculi haberent, quid magnum interesset,
  puerum utrum esset _devirginatum_ usurus, an μόνον ἐρώσας
  purus, dum cogito."
    —Varr. _apud Non. Marc._

  "In Aegypto primum _devirginata_ est."
    —Hieron. _Epist._ XV.

Vid. _Paull. lib. ult. de Off. praesid._

DEVOTAE: Virgines deo dicatae. Vid. _Hieronym. ad Eustoch. de Custodia
virginitatis_.

  Foeminei sexus odium tibi semper: et inde
    Crevit _devotae_ virginitatis amor.
      —Auson. _Parent._ VI, 7 sq.

DIANA: Semper virgo ex dono Jovis. Inde, Daphne apud Ovidium.

  Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit,
  Virginitate frui; dedit hoc pater ante _Dianae._
      —Ovid. _Met._ I, 485 sq.

Ludis saecularibus, _Dianam_ concelebrabant puellae et pueri intacti.
Vid. _Politian. in Miscellaneis_.

  _Dianae_ sumus in fide.
  Puellae et pueri integri;
  _Dianam_, pueri integri,
  Puellaeque, canamus.
      —Catull. XXXII, 1 sqq.

Tametsi virgo, _Diana_ tamen puerperio praeerat.

  "_Diana_ dicta, quia noctu quasi diem efficeret. Adhibetur autem _ad
  partus_, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, plerumque,
  novem lunae cursibus."
    —Cic. _de Nat. deor._ II.

DIAPASMA, Διάπασμα: Unguentum ex siccis odoribus, ad usum
mulierum corpore male olentium.

  Quid quod olet gravius mistum _diapasmate_ virus,
    Atque duplex animae longius exit odor.
      —Mart. I, LXXXVIII, 5 sq.

Vid. _Junii Nomenclat._ 49.

DIARIUM: Victus quotidianus. Ad venerem translatum.

  "Mox manum etiam demisit in sinum, et pertractato[TR1] vasculo tam
  rudi: Hoc, inquit, belle cras in promulside libidinis nostrae
  militabit: hodie enim post asellum _diaria_ non sumo."
    —Petron. _Sat._

DICTA PUELLA: Promissa, sponsa.

  Cui pater, et conjux quondam tua _dicta_, relinquor?
      —Virg. _Aeneid._ II, 678.

Vid. _Non. Marc._

DIDO: Regina Carthaginiensium, sat Virgilio illustrata; proprio nomine
Elisa; sed postea _Dido_ dicta, id est _virago_ lingua punica, ob
virilem mortem suam. (_Serv. in Aeneid._ I, 36, et IV, 4.) Vid. VIRAGO.

DIDYMI, Δίδυμοι: Gemelli, bini; pro coleis. (_Galenus in Libello
isagogico._) Vid. _Cael. Rhod._ VII, 4.

DIES FESTI: Coitu abstinebant Romani diebus publicae solemnitatis.

  Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
  Concubitu _sacris observandisque diebus;_
  Magnaque debetur violato poena Cadurco.
      —Juv. VI, 535 sq..

Vid. _Tiraquell. de Lege connubii, lib._ XXXV, Glos. I, num. 3.

DIES UNCTI: Subauditur _vino_ et _unguentis_. Dies salaces et
libidinosi; ut Floralia, Saturnalia, festa Veneris et Priapi, etc.

  _Unctis_ falciferi senis _diebus,_
  Regnator quibus imperat fritillus,
  Versu ludere non laborioso
  Permittis, puto, pileata Roma.
      —Mart. XI, VII, 1 sqq.

DIFFUTUTUS: Venere tritus et confectus.

  Eone nomine imperator unice
  Fuisti in ultima occidentis insula,
  Ut ista vestra _diffututa_ mentula
  Ducenties comesset, aut trecenties?
      —Catull. XXVII, 12 sqq.

DIGITUS INFAMIS, IMPUDICUS: Signum infame: σχιμαλίζειν enim
est, praetentare digito an gallinae ova conceperint. Inde Athenienses
medium digitum _catapygon_ adnominabant, tanquam cinaedum. Vid. _Alex.
ab Alex._

  ...Frontemque, atque uda labella
  _Infami digito_, et lustralibus ante salivis
  Expiat, urentes oculos inhibere perita.
      —Pers. II, 32 sqq.

  "Neque enim unquam verbis pepercit infamibus, quum et _digitis
  impudicitiam_ ostentaret."
    —Lamprid. _in Heliogab._

  Rideto multum, qui te, Sextille, cinaedum
    Dixerit, et _digitum_ porrigito _medium._
  Sed nec paedico es, nec tu, Sextille, fututor;
    Calda Vetustillae nec tibi bucca placet.
  Ex istis nihil es, fateor, Sextille; quid ergo es?
    Nescio; sed tu scis res superesse duas.
      —Mart. II, XXVIII, 1 sq.

Vid. AVERSA VENUS

DIGITULO CAPUT SCABERE: Signum impudicorum et pathicorum.

  "Impudicum et incessus ostendit, et manus mota...et _relatus ad caput
  digitus,_ et flexus oculorum."
    —Senec. _Epist._ 52.

  ...Undique ad illos
  Convenient et carpentis et navibus omnes,
  Qui _digito scalpunt uno caput._
      —Juv. IX, 131 sqq.

DIOBOLARES, DIOBOLAE: Scorta quae parvo stipendio prostant;
humillimorum prostibula.

  "_Diobolare_ prostibulum, quam ego actutum ut Dircen partitam reddam."
    —Pammachius, _apud Fulgent. de Prisco serm._

  "Non ego sic fui, ut nunc sunt meretrices _diobolae,_ Quae suam,
  nummi caussa, parvi pendunt gratiam."
    —Pacuv._apud eumd._

  "Apud anum illam _diobolarem_."
    —Plaut. _Pseud._ II, II, 64.

  "Servulorum sordidulorum scorta _diobolaria_."
    —Idem. _Poenul._ I, II, 58.

DIONE: Una ex nymphis Oceani, Veneris mater ex Jove: unde _Dionaea_
saepe cognominatur Venus ipsa.

  Sacra _Dioneae_ matri, divisque ferebam
  Auspicibus coeptorum operum.
      —Virgil. _Aeneid._ III, 19 sq.

  Caerulas inter catervas, inter et bipedes equos,
  Fecit undantem _Dionem_ de maritis imbribus.
      —_Pervigil. Ven._ 10 sq.

  ...Primumque _Dione_
  Caesaris acta sui ducit: comes additur illi
  Pallas, et ingentem quatiens Mavortius hastam.
      —Petron. _Sat._

Vid. _Catull._ LII, 6.

DISCINCTUS: Mollis, pathicus, libidinosus; nam, teste Turnebo, _Adv._
XXII et XXIII, zona apud veteres indicium erat vitae castae et
emendatae.

Et contra cincticulus fluxior, mollis ac dissoluti viri. Hoc sensu
verba Sullae de C. Caesare:

  "_Male praecinctum_ puerum caveatis."
    —Suet. _in Jul. Caes._ 45.

  "Habuit enim ingenium grande et virile, nisi illud ipse
  _discinxisset_."
    —Senec. _Epist._ 92 _ubi de Maecenate._

  Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
  Quum bene _discincto_ cantaverit ocyma vernae.
      —Pers. IV, 21 sqq.

Vide eumdem, III, 31.

  Nugari cum illo, et _discincti_ ludere, donec
  Decoqueretur olus, soliti.
      —Hor. _Sat._ II, I, 73 sq.

DISERTAE: Ridiculum genus mulierum, quae negata a natura venustate,
deficientibus viris, ad musas confugiebant. Tanta erat hujus generis
fatuitas, ut doctissimos in contentionem auderent vocare, _Celso
dictare paratae_. (_Juv._ VI, 245.) Galli simili irrisione dicunt, _les
femmes savantes_.

  Quaeris cur nolim te ducere, Galla? _diserta es._
  Saepe soloecismum mentula nostra facit.
      —Mart. XI, XX, 1 sq.

DIVARICARE PEDES: Verbum nuptum. In diversum disjungere viro ineunti.

  "_Divaricabit pedes_ suos omni transeunti."
    —Hieron. _Ep. ad Antioch._

DIVELLERE PILOS: Cultus mollium et semivirorum. Vellebant praesertim
pathici:

_Axillas_; unde _alipili_ dicti, qui alas curabant. Sic, et e
contrario, de juvene rudi et squalido:

  Sed caput intactum buxo, naresque pilosas
  Adnotet, et grandes miretur Laelius alas.
      —Juv. XIV; 194 sq.

  "Alter se justo plus colit, alter se justo plus negligit; ille et
  _crura_, hic nec _alas_ quidem _vellit_."
    —Senec. _Epist._ 115.

_Crura_.

  Omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
  Silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
  Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci:
  Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
      —Juv. IX, 12 sqq.

_Faciem_ unguento decutiebant, nec non pilos qui, ex ordine
succrescentes, frontis formam offendebant.

  Psilothro faciem levas et dropace calvam.
    Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
      —Mart. III, LXXIV, 1 sq.

_Brachia_.

  Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
  ......
    Qui movet in varios _brachia vulsa_ modos.
      —Mart. III, LXIII, 3-6.

_Manus_.

  Et _pumicata_ pauperes _manu_ monstras.
      —Mart. V, XLI, 6.

_Nares_. Vide supra Juvenalem, ubi de axillis.

  Inque cava nullus stet tibi _nare_ pilus.
    —Ovid. _Art. Am._ I, 520.

_Pudenda_.

  Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:
    Irritant volsas levia membra lupas.
  Sed quod et elixo plantaria podice vellis,
    Et teris incusas pumice clazomenas;
  Causa latet.
      —Auson. _Epigr._ CXXIII, 1 sq.

  Quum _depilatos_, Chreste, _coleos_ portes,
  Et vulturino mentulam parem collo,
  Et prostitutis laevius caput culis,
  Nec vivat ullus in tuo pilus crure, etc.
      —Mart. IX, XXVII, 1 sqq.

Sic glossis graeco-lat.: _dropacista-colipilarius_.

_Supercilia, et totum corpus_: perditorum modus et sycophantarum.

  "Nonne ipsum _caput_, et _supercilia_ illa penitus abrasa, olere
  malitiam, et clamitare calliditatem? Nonne ab imis unguibus, usque ad
  verticem summum, (si quam conjecturam adfert hominibus tacita
  corporis figura) ex fraude, fallaciis mendaciisque constare totus
  videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis, _ne
  ullum pilum viri boni habere dicatur_."
    —Cic. _pro Rosc._

_Pilos evellebant_ Romani, aut ferreis instrumentis, aut glutinosis
medicaminibus: abradebant novaculae (_Mart._ II, LXVI; XI, LIX) et
volsellae (_Cic. Mart._ IX, XXVIII). Medicamenta sunt: _dropax_ (Mart.
III, LXXIV; X, LXV, etc.), _psilothrum_ (_Mart._ III, LXIV; VI, XCIII)
et _calida pix_, de qua _Juvenalis_, VI et IX.

_Psilothro_ praecipue utebantur mulieres.

  "In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut et eas ipse
  _psilothro_ curaret; ipse quoque barbam _psilothro_ accurans, quodque
  pudendum dictu est, eodem quo mulieres accurabantur, et eadem hora."
    —Lamprid. _in Heliogab._

Non solum axillas, sed et pudenda levabant meretrices.

  Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:
    Irritant _volsas_ levia membra lupas.
      —Auson. _Epigr._ CXXIII, 1 sq.

DIVIDERE: Hillas caedere. (_Laber._) Paedicare.

  "In verbis honestis obscena ponimus. Quid enim? non honestum verbum
  est _divisio?_ at inest obscenum, cui respondet _intercapedo_."
    —Cic. _Epist. ad Paet._

  "Co. Me quidem, hercle, dicam palam, _non divides._ Si quo tu totum
  me ire vis, operam dabo. St. Bellum et pudicum prostibulum popli.
  Post, si quis vellet te, haud non velles _dividi?_"
    —Plaut. _Aulul._ II, IV, 4 sq.

Notat Drusius Hebraeos verbum etiam habere quod, in obscenis, verbo
latino _dividere_ respondeat. (_De Quaesit. per epist._ 114.)

  "Nec se solum intra verba continuit, sed lorum de pera solvit, et me
  coepit non perfunctorie verberare, adjectis etiam petulantibus
  dictis. Sic _dividere_ cum fratre nolito."
    —Petron. _Sat._

Hinc:

DIVISORES: Pro paediconibus. (_Joann. Richardi notae in Petron._)

DIVORTIUM: _Divortiorum_ intemperantiae modum imposuit Augustus
(_Sueton._) Tiberius ipse quemdam e quaestura removit, quod uxorem
postridie nuptiarum repudiasset; et Domitianus albo judicum expunxit
equitem quemdam quod uxorem suam, antea dimissam, iterum duxerat. (Vid.
_Rom. triumphant. lib._ VIII.)

Sed, inquit Tertullianus, decreta illa cito evicere licentia et libido,
_ita_ ut _repudium jam votum erat, quasi matrimonii fructus_.
(_Tertull. Apologet._ 6.) Vide REPUDIUM.

DOCTUS: Libidinum peritus.

  "Nec se rejiciebat a blanditiis _doctissimus_ puer; sed me numen
  inimicum ibi quoque invenit."
    —Petron. _Sat._

  ...Ille virentis et
    _Doctae_ psallere Chiae
  Pulchris excubat in genis.
      —Hor. _Od._ IV, XIII, 6 sqq.

  Deliciae populi, magno notissima circo,
    Quinctia, vibratas _docta_ movere nates.
      —_Priap. Carm._ XXVI, 1 sq.

DOMI-DUCUS: Deus nuptiarum, advocatus quum ad mariti domum ducenda
esset uxor. (_Triumph. Rom. lib._ I.) Mos enim erat Romanorum in domum
mariti novas nuptas, et quidam velatas, traducere; quod fiebat vespere,
taedis ac facibus praeeuntibus; nam noctu nubebant. Vide NUPTIAE.

  "Sed domum ducenda est quae nubit; adhibetur deus _Domi-ducus_."
    —Augustin. _de Civ. Dei_, VI, 9.

DOMINA: Pro puella amata. Gallice _une maîtresse_.

  Urit et excruciat dominum Thelesina priorem;
    Vendidit ancillam, nunc redimit, _dominam._
      —Mart. VI, LXXI, 5 sq.

  "Fatear me, _domina_, saepe peccasse."
    —Petron. _Sat._

DOMINA: Pro uxore.

  Rumpis, Basse, latus, sed in comatis,
  Uxoris tibi dote quos parasti.
  Et sic ad _dominam_ reversa languet
  Multis mentula millibus redempta.
      —Mart. XII, XCVII, 4 sqq.

  Ac domum _dominam_ voca
  Conjugis cupidam novi.
      —Catull. LVI, 31 sqq.

Scriptum enim erat in Romuli Tabula, teste Festo:

  "Mulier vero legitime conjuncta, fortunaeque et sacrorum socia esto,
  ut ille _dominus_, et haec _domina_ vocetur."

DOMINUS: Pro marito. Vide supra.

  ...Connubia nostra
  Reppulit, ac _dominum_ Aenean in regna recepit.
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 213 sq.

DOMINUS: Pro mulieris amasio.

  "_Domini_ et mulierum amatores."
    —Non. Marc.

DOMINUS: Pro catamito.

  Vendere, Tucca, potes centenis millibus emptos?
    Plorantes _dominos_ vendere, Tucca, potes?
    ......
  Vende senes servos, agros et vende paternos;
    Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
      —Mart. XI, LXXI, 1 sqq.

DOMITIUS: Deus nuptiarum, rogatus ut uxor domi maneat ad curam rerum
familiae. (_Triumphantis Romae lib._ I.)

DORIS: Communi appellatione hoc nomine vocabantur meretrices quae nudae
incedebant, more nympharum quarum mater _Doris_ ex Nereo.

  ...An melior quum Thaida sustinet, aut quum
  Uxorem comoedus agit, vel _Dorida_ nullo
  Cultam palliolo.
      —Juv. III, 93 sqq.

DORMIRE: Verbum nuptum, pro concumbere; sensu venereo.

  "Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum nocte
  _dormiat_, nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu."
    —Petron. _Sat._

  Cum sene non puduit talem _dormire_ puellam,
    Et canae toties oscula ferre comae.
      —Propert. II, XIX, 17 sq.

  Fartus papyro dum tibi torus crescit,
  Flentes superbus basiabit eunuchos;
  Tuoque tristis filius, velis, nolis,
  Cum concubino nocte _dormiet_ prima.
      —Mart. VIII, XLIV; 14 sqq.

DOS:

  Quae _dos_ matronae pulcherrima? vita pudica.
      —Auson. _Sententiae septem sapientium. Bias._

  Saepe in conjugiis fit noxia, si nimia est...dos.
      —Auson. _Technopaegnion. de inconnexis_.

DOTATA MULIER VIRUM REGIT.: Adagium Romanorum, hic notandum ad
utilitatem aevi nostri.

  "Argentum accepi, dote imperium vendidi."
    —Plaut. _Asin._ I, I, 74.

Et etiam apud eumdem, Megadorus, Euclionis gener, post multa dotatae
uxoris incommoda:

  "Hae sunt (inquit) atque aliae multae in magnis dotibus
  Incommoditates, sumtusque intolerabiles. Nam quae indotata est, ea in
  potestate est viri; _Dotatae_ mactant et malo et damno viros."
    —Plaut. _Aulul._ III, V; 58 sqq.

  Nec _dotata regit virum_
    Conjux, nec nitido fidit adultero.
  Dos est magna, parentium
    Virtus, et metuens alterius viri
      Certo foedere castitas.
      —Hor. _Od._ III, XXIV, 19 sqq.

DRAUCI: Agentes in paedicatione, ad usum pathicorum. Stabant _drauci_
in balneis et gymnasiis, operam hirsutis vendentes. Plerique fortiter
mentulati.

  ...Adspicit nihil sursum;
  Sed spectat oculis devorantibus _draucos,_
  Nec otiosis mentulas videt labris.
      —Mart. I, XCVII, 11 sqq.

  Harpasto quoque subligata ludit,
  Et flavescit haphe, graveisque _draucis_
  Halteras facili rotat lacerto.
      —Mart. VII, LXVII, 4 sqq.

DUCERE: Verbum nuptiale. Ex ritu, novam nuptam maritus in domum suam
_ducebat_, similitudine raptus Sabinarum. Inde et brevi sermone vir in
connubiis _ducere_ dicebatur, mulier vero _nubere_.

  Uxorem quare locupletem _ducere_ nolim
    Quaeritis? uxori _nubere_ nolo meae.
  Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
    Non aliter fiunt foemina virque pares.
      —Mart. VIII, XII. 1 sqq.

  Uxorem nolo Thelesinam _ducere;_ quare?
  Moecha est. Sed pueris dat Thelesina: volo.
      —Mart. II, XLIX, 1 sq.

DUCERE PRAEPUTIUM: Masturbari.

  Abditus interea latet, et secretus adulter,
  Impatiensque morae silet, et _praeputia ducit._
      —Juv. VI, 237 sq.

DUCTARE: Puellam sibi ad stuprum comparare; cum illa venerem agere.

  "Ut phaleratis dictis _ductas_ me, et meam _ductes_ gratis."
    —Terent. _Phorm._

  "Quid modi est? _ductando_, amando, numquamne expleri potes?"
    —Plaut. _Asin._ I, III, 17.

Eodem sensu intelligenda sunt haec Quintiliani verba, lib. VIII, cap.
III:

  "_Ductare exercitus_, et _patrare bellum_ apud Sallustium dicta
  sancte et antique, ridentur a nobis, si diis placet."

DUELLUM: Ad veneream militiam translatum.

  Tandem progredere, et _duellum_ anhelis
  Audax militibus cieto miles:
  ......
  Virgo cypriacis potens sagittis
  Illa in lubriculum vocat _duellum._
      —Petron. _Phaleuc._ 26 sqq.

Vide MILITARE.

DIONYSIA: Festa in honorem Bacchi, apud Graecos flagitiosissima. Per
noctem enim viri et foeminae, inter vina et epulas, promiscue coibant.
Unde proverbium illud:

  Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.
      —Juv. II, 3.

_Dionysiis_ phallum gestabant, id est ficulna veretra a collo
propendentia; unde _phallagogia_ dicebantur Bacchi sacra, et phallorum
pompa _periphallia_ nuncupabatur. Vid. _Plutarch. in Morali, Herodot.,
Juvenalis annotatores, et Erasm. adag.: Bacceo more_, etc.

DYSEROS: Infelix in amore. Mere graecum, a particula δυς, _aegre_,
et ἔρως, _amor_. Vide _Auson. epigr._ XC.


[TR1] "pertracto" → "pertractato"



                               EBLANDIRI



EBLANDIRI: Puellam blanditiis ad stuprum adducere. Gallice _séduire
une femme_.

  "Neque enim omnes emebat aut _eblandiebatur:_ sed vim etiam
  adhibebat: pretiosumque viris et parentibus erat, moram, incommoda
  severitate, libidini regiae fecisse."
    —Tit. Liv. XXVII, 31.

EDERE: Inter obscena. Vide EXEDERE.

EFFECTUS: Effusio seminis, patratio.

  "Ille lento parebat imperio, puellaeque artificium pari motu
  remunerabat. Quum ergo res ad _effectum_ spectaret, clara Eumolpus
  voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium."
    —Petron. _Sat._

EFFODERE: Verbum flagitiosum. Vide FODERE. Frequentissima translatione
rei rusticae ad venereas libidines.

  "_Effodere_ hercle hic volt, credo, vesicam villico."
    —Plaut. _Casin._ II, VIII, 22.

EFFOEMINATUS: Qui muliebria patitur.

  Quicumque fur fefellerit fidem nostram,
  _Effoeminato_ marceat procul culo.
      —_Priap. Carm._ LVIII, 1 sq.

EGERIA: Nympha, cui praegnantes sacrificabant, ut conceptus alvus
facilius  _egeretur_. Erat _Egeriae_ fons extra portam Capenam, in luco
Camaenarum. Vide _Fest.; Turneb. Advers._ III, 5; _Struck. de Sacrific._

  Pro pudor! Hersiliae civis et _Egeriae._
      —Mart. X, LXVIII, 6.

EJACULARE: Ejicere cum impetu.

  Trepida in decursu venere, anima fessula,
  _Ejaculent_ tepidum rorem niveis laticibus.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 19 sq.

Vide _Fest._ et _Lubin. Antiquar._

ELECTARE: Verbum plautinum; blanditiis sibi et ad rem allicere.

  "Quin ea ego hic praecucurri gratia, Ne te opprimeret imprudentem,
  atque _electaret_."
    —Plaut. _Merc._ I, II, 110 sq.

ELEGANS: Mundus, politus: sed saepe in malam partem.

  "_Elegans_ homo non dicebatur cum laude."
    —Aul.-Gell. II, 2.

  "_Elegans_, despoliator, latebricolarum corruptor."
    —Plaut. _Trinumm._ II, I, 14.

  Sed tu dulcior _elegantiorque,_
  Cujus livida naribus caninis
  Dependet glacies, rigetque barba...
      —Mart. VII, XCV, 9 sqq.

Vide _Fest._ et _Lubin_.

ELEPHANTIS: Poetria graeca, quae varia scripsit concubitus genera. Vide
CONCUBITUS. De illa in lascivo Virgilii carmine, ubi Lalage tabellam
unicam dicat Priapo.

  Facundos mihi de libidinosis
  Legisti nimium, Sabelle, versus:
  Quales nec Didymi sciunt puellae,
  Nec molles _Elephantidos_ libelli.
      —Mart. XII, XLIII, 1 sqq.

Ex libris ejus figuras instruxit Tiberius,

  "Ne cui in opera edenda, exemplar impetratae schemae deesset."
    —Suet. _in Tiber._ 43.

ELUMBIS: Cujus lumbi venere sunt effracti. Vide LUMBI et _Fest.; Lubin.
Antiquar._ etc. Diffututus. In _lumbis_ enim veteres sedem libidinis
ponebant.

EMANCUPARI MULIERI: Se illi tanquam amatae in servum dare.
_Emancupatus_ enim subnixus; deditus, (_Non. Marc._) et _mancipium_
apud veteres pro domino rei.

  "Quum quando proprio te esse scribit _mancupio_ et nexu, meum autem
  usu et fructu."
    —Cic. _Epist. Fam._ 7.

  "Ita senectus honesta est, si se ipsa defendit, si jus suum retinet,
  si nemini _emancupata_ est."
    —Id. _in Cat. maj._

  "BACCHID. Quid est quid metues? PISTOC. Nihil est, nunc ego, mulier,
  tibi me _emancupo_; Tuus sum, tibi dedo operam."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 59, sq.

  Romanus (eheu! posteri negabitis!)
    _Emancupatus_ foeminae
  Fert vallum et arma miles, et spadonibus
    Servire rugosis potest.
      —Hor. _Epod._ IX, 11 sq.

EMASCULARE: Virilitatem auferre, non ferro, sed potionibus, intactis
tamen virilibus. Vide _Apul. Met._ VII, et _Serv. ad Aeneid._ VI.

EMASCULATOR: Qui de viro mulierem facit; draucus, agens in paedicatione.

  "Olim in pueritia, priusquam isto calvitio deformaretur
  _emasculatoribus_ suis ad omnia infanda morigerus."
    —Apul. _in Apolog._

EMBASICOETAS: Mere graecum, ἐμβασιχοίτης, _qui lectum
inscendit_. Puer qui in nuptiis facem praeferebat, quum nova nupta in
domum mariti deduceretur. Apud Petronium, pro cinaedo. A verbo
βῆναι, pro quo latini _perambulare_; unde Catullus, XXVII, 8:
_perambulavit omnium cubicula_.

  "Quaeso, inquam, domina, certe _embasicoetam_ jusseras dari.
  Complosit illa tenerius manus, et: O, inquit, hominem acutum atque
  urbanitatis vernulae fontem! Quid? tu non intellexeras cinaedum
  _embasicoetam_ vocari?"
    —Petron. _Sat._

Vide EQUUS.

EMERERE VIROS: Conficere, enervare; translatum ab armis. _Emeriti_ enim
dicebantur milites ex stipendo expuncti.

  Nec lasciva soror dicatur plura bibisse
    Pocula, vel plures _emeruisse_ viros.
      —Tibull. I, IX, 59 sq.

Hinc:

EMERITUS: Venere fractus, expeculiatus.

  Vidi ego quum foribus lassus prodiret amator,
  Invalidum referens _emeritum_que latus.
      —Ovid. _Am._ III, X, 13 sq.

EMULGERE: De venere.

  Et commiscendo semen quum forte virili
  Foemineum _mulxit_ subita vi corripuitque.
      —Lucret. IV, 903 sq.

EMUNGI: Verbum flagitiosum.

  "In mellis spem esse omnem quovis possem _emungi_ volo."
    —Lucil. _lib._ XXIX.

Vide _Terent. in Phorm._

ENUPTIAE: Gallice, _mésalliances_.

  "Omnibus ingenuis concessum est, senatoribus exceptis, libertinas
  uxores ducere legibus Pappia, nec non Julia, eo datis, quod
  numerosiores patricii generis masculi, quam foeminae. Nam antea,
  jugum impar vetitum erat."
    —Lips. _in Tacit. Annal._ IV.

  "Sed, extra modum erumpente luxuria _enuptiarum_, auctor fuit
  Vespasianus senatui decernendi ut quae se alieno servo junxisset,
  _ancilla_ haberetur."
    —Suet. _in Vespas._ 11.

  Ne sit ancillae tibi amor pudori,
  Xanthia Phoceu, prius insolentem
  Serva Briseis niveo colore
    Movit Achillem.
  Movit Ajacem Telamone natum
  Forma captivae dominum Tecmessae, etc.
      —Hor. _Od._ II, IV, 1 sqq.

Non pudebat ergo Graecos ancillas amare; sed e contrario Romanos. Vide
_Senec. de Benef._ I, et verbum ANCILLARIOLUS.

EPHEBEUM: Locus in palaestra quo puberes exercebantur.
Ἐφηβεὶον. Saepe pro ganea et lupanare. Vide _Pitisc._

EPHEBUS: Pubes, adolescens.

      ...Nullus _ephebum_
  Deformem saeva castravit in arce tyrannus.
      —Juv. X, 306 sq.

  "Principio atque animus _ephebis_ aetate exiit."
    —Plaut. _Merc._ I, I, 40.

EPHEBUS: Pro catamito.

  Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
    Phrix puer, alterius gaudia nota Jovis:
  Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit _ephebo,_
    Tu, permitte tuo, maxime rector, ait.
      —Mart. IX, XXXVI, 1 sq.

EPITHALAMIUM: Ἐπιθαλάμιον, _super thalamum_. Canebatur a
virginibus, quum jam nova nupta in viri lectum collocata esset, ut,
primum illud praelium commitente marito, _clamor_ nuptae audiri non
posset. Ad eumdem finem nuces cum strepitu spargebantur, puerique magno
tumultu domum implebant.

EQUIRE: Graece ἰππομανεῖν. De equis et equabus in venerem
ardentibus. (_Colum., Plin._ X, 23, et XII, 13.) Et etiam pro _salire_.

  "Tradunt equas domitas LX diebus _equire_, antequam gregales."
    —Plin. X, 23.

EQUUS: In obscenum.

  "Ita, inquit Quartilla, et Ascylto embasicoetas detur. Ab hac voce,
  _equum_ cinaedus mutavit, transituque ad comitem meum facto, clunibus
  eum basiisque distrivit."
    —Petron. _Sat._

  Masturbabantur Phrygii post otia servi,
    Hectoreo quoties sederat uxor _equo._
      —Mart. XI, CV, 13 sq.

EQUARUM LIBIDO: In proverbium. Vide HIPPOMANES.

  Quum tibi flagrans amor, et _libido_
  Quae solet _matres_ furiare _equorum,_
  Saeviet circa jecur ulcerosum
    Non sine quaestu.
      —Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.

EROS: Mere graecum, Ἔρως, _Amor_. Veneris filius primogenitus.
Tres enim Cupidines enumerat Cicero, _lib._ III _de Nat. deorum_; alii
duos. Vide ANTEROS. Alii quinque, alii totidem quot sunt res quae nos
in amorem trahunt. Exstant Veneris statuae, quibus duo Cupidines pari
forma adjuncti sunt. Hinc:

EROTOPAEGNIA: Ἔρως, _amor_, παίτνιον vero _lusus_ et
_oblectamentum_: ergo _erotopaegnia_ poemata ludrica amoris. Vide
_Lilium Gregorium, lib._ I _de Poetis_.

  "Nam quid Anniani fescenninos? Quid antiquissimi poetae Laevii
  _Erotopaegnion_ libros loquar?"
    —Auson. _Cent. nupt. sub fine._

ERUCA: Inter cibos salaces.

  Et quae frugifero seritur vicina Priapo,
  Excitat ad venerem tardos _eruca_ maritos.
      —Columell.

  Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit;
    Luctaris demens tu tamen arrigere.
  Sed nil _erucae_ faciunt, bulbique salaces,
    Improba nec prosunt jam satureia tibi.
      —Mart. III, LXXV, 1 sq.

  Et ipse longa nocte dormiat solus,
  Libidinosis incitatus _erucis._
      —_Priap. Carm._ XLVII, 5 sq.

ERUDITUS: Veneris expertus, peritus.

  Quisquis venerit huc, poeta fiat,
  Et versus mihi dedicet jocosos.
  Qui non fecereit, inter _eruditos_
  Ficosissimus[TR1] ambulet poetas.
      —_Priap. Carm._ XLI, 1 sqq.

  Morbosi pariter gemelli utrique,
  Uno in lectulo, _erudituli_ ambo,
  Non hic, quam ille magis vorax adulter.
      —Catull. LIII, 6 sqq. _de Caesare et Mamurra._

ERYCINA: Cognomen Veneris, ab _Eryce_, Siciliae monte, quo templum
habuit Venus singulari religione. Vide _Virgil. Aeneid._ V; _Sueton. in
Claud._ 25, etc. Sed et Romae Veneris _Erycinae_ fanum fuisse constat,
ex Ovidii Fastis, et non uno Livii loco.

  Sive tu mavis, _Erycina_ ridens,
  Quam Jocus circumvolat et Cupido.
      —Hor. _Od._ I, II, 33 sq.

Hic _Erycina ridente_ exprimere vult poeta τό φιλομειδὴς
Graecorum. Nam risus inter amoris illicia; unde γελαῶσα
epitheton Veneris apud Theocritum.

ESSE BENE: Voluptaria omnia complectitur.

  Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus:
    Ergo vivamus, dum licet _esse bene._
      —Petron. _Sat._

ESSE CUM VIRO, CUM MULIERE: Cum eo, cum ea rem habere.

  "Quid ego tibi deliqui, si cui nupta sum, _tecum fui?_—Tun' _mecum
  fueris?_ Quid illac impudente audacius?"
    —Plaut. _Amph._ II, II, 185 sq.

  "Atque eadem modestia, potius _cum muliere fuisse_ quam concubuisse
  dicebant."
    —Varr. _de Ling. lat._ 5.

ESSE IN AMORE ALICUJUS: Ab eo amari.

  Quid faciam? nisi et ipse _fores in amore puellae_, etc.
      —Tibull. I, IX, 39.

EUBIUS: Auctor incertus spurcissimae historiae voluptatum.

  Nec, qui descripsit corrumpi semina matrum,
    _Eubius_, impurae conditor historiae.
      —Ovid. _Trist._ II, 415 sq.

EUGION, EUGIUM: Claustrulum illud membranaceum, mulierum pudenda
intersedens; argumentum virginitatis, quum primo congressu necessario
convellatur. Gallice _l'hymen_.

  "Media pars inter naturalia muliebria."
    —Non. Marc.

  "Sine _eugio_ ac destina."
    —Lucil. _Epod. hymn._

  "Quare tam arduum conscendis, an concupisti _eugium_ scindere?"
    —Laber. _apud Non. Marc._

EUGIUM: Pro toto cunno, metaphora a parte ad totum.

  Quaenam vos dementia suppolitores facit
  Cum cano _eugio_ puellitarier?
      —Laberius.

EUNUCHUS: Proprie servus cubicularius. Mere graecum ab εὺνὴ,
_lectus_, et ἔχω, _custodio_. Prima Semiramis servulorum gregem
castrari jussisse fertur.

  ...seu prima Semiramis astu
  Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
  Mollities, laevesque genae se prodere possent,
  Hos sibi conjunxit similes.
      —Claud. _in Eutr._ I, 339 sq.

Ad hunc Claudiani locum notat  Gesnerus Periandrum, Cypseli filium,
Corinthium tyrannum, trecentorum principum Corcyraeorum filios Sardes
ad Alyatten ἐπὶ τῇ ἐχτομῇ misisse (_Herodot._ III, 48);
et rursus Panionium Chium pueros speciosos emisse, et exsectos Sardes
aut Ephesum deductos magno pretio vendidisse. (_Herodot._ VIII, 105.)

Non ergo zelotypia maritorum inventus est usus _eunuchorum_, ad
coercendam uxorum libidinem; sed contra a mulieribus ipsis, et ad
servandam ancillarum pudicitiam, nec non domesticam castitatem. Ad
viliora ministrabant exsecti; unde saepe apud Latinos, _eunuchi,
delicati_ pro servis operariis. Vide _Mart._ III, LVIII, et _Sueton. in
Vesp._ 7.

Sed, erumpente libidine, inter foeminas _viri_, et inter viros
_foeminae_, _eunuchi_, ad quoscumque et quaecumque paratissimi, penitus
totam domum citius inquinarunt. Vide _Gregor. Nazianz. in Epitaph.
Basilii magni_.

EUNUCHI: In mulierum deliciis.

  Sunt quas _eunuchi_ imbelles, ac mollia semper
  Oscula delectent, et desperatio barbae,
  Et quod abortivo non est opus.
      —Juv. VI, 366 sq.

  Cur tantum _eunuchos_ habeat tua Gellia quaeris,
    Pannice? Vult futui Gellia, non parere.
      —Mart. VI, LXVII, 1 sq.

  Nec spado jam, nec moechus erit, te praeside, quisquam:
    At prius, o mores! et spado moechus erat.
      —Mart. VI, II, 5 sq.

Mentulatiores ut forent spadones, fere adulti comprimebantur.

  ...illa voluptas
  Summa tamen, quod jam calida et matura juventa
  Inguina traduntur medicis, jam pectine nigro,
  Ergo exspectatos, ac jusso crescere primum
  Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,
  Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
      —Juv. VI, 368 sqq.

Sic semine steriles, mentula tamen potentes, tanquam drauci, et viris
et foeminis infatigabile officium offerebant.

  Conspicuus longe, cunctisque notabilis intrat
  Balnea, nec dubie custodem vitis et horti
  Provocat, a domina factus spado. Dormiat ille
  Cum domina: sed tu jam durum, Posthume, jamque
  Tondendum _eunucho_ Bromium committere noli.
      —Juv. VI, 374 sqq.

Et etiam spadonibus vero et stabili connubio nubere ausae sunt Romanae.

  Quum tener uxorem ducat spado; Maevia Tuscum
  Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma.
      —Juv. I, 22 sq.

Sic Martialis de _Aegle_, quae simul spadoni nupserat et senem
adulterum habebat:

  Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
    Et jacet in medio sicca puella toro:
  Viribus hic operi non est, hic utilis annis.
    Ergo sine effectu prurit uterque labor.
  Supplex illa rogat pro se, miserisque duobus,
    Hunc juvenem facias, hunc, Cytherea, virum.
      —Mart. XI, LXXXII, 1 sqq.

_Eunuchi_ in posteram venerem. Usitatissima libido apud Romanos. Sic
Horat. _Epod._ IX, Antonii militem reprehendit, qui _emancupatus
foeminae, rugosis servire spadonibus_ posset.

  ...Dum Capitolio
  Regina dementes ruinas,
  Funus et imperio parabat,
  Contaminato cum grege turpium
  Morbo virorum...
      —Hor. _Od._ I, XXXVII, 6 sqq.

Tribus modis evirabantur pueri; unde tres _eunuchorum_ species: 1° a
graeco χέστρος, _castrati_, quibus ferro exsecta sunt omnia; 2°
_spadones_ a σπάω, _extraho_, quibus avulsi sunt colei; 3°
_thlibiae_ a θλίβω, _premo_, quorum testiculi tantum distorti et
compressi.

Emebantur et castrabantur a mangonibus vernulae mercis causa. _Lib._
IV, _ff. de Sicariis_, et _Senec. Controv._, IV, 10.

  Persarum ritu, male pubescentibus annis,
  Surripuere viros; exsectaque viscera ferro
  In venerem fregere: atque ut fuga mobilis aevi
  Circumscripta mora, properantes differat annos;
  _Quaerit se natura, nec inveniet._
      —Petron. _Sat._

Infame hoc commercium vetuit Domitianus.

  Tanquam parva foret sexus injuria nostri,
    Foedando populos prostituisse mares, etc.
  ......
    Non tulit Ausonius talia monstra pater;
  Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
    Ne faceret steriles saeva libido viros.
  Dilexere prius pueri, juvenesque, senesque;
    At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
      —Mart. IX, VIII, 1 sqq.

Vide _Ammian. Marcell._ XVIII.

Mali ominis habebantur _eunuchi_, praesertim in sacris. Inde a
sacerdotio arcebantur exsecti.

  "Sacerdos _non integri corporis, quasi mali ominis_ res vitanda est.
  Hoc in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus?"
    —Senec. _Controv._ II, 4.

Castratio foeminarum a Lydiis primum inventa. _Eunuchatis_ virginibus
utebantur, in vicem puerorum exsectorum, auctore Xantho, _lib._ II.

Sed quomodo castrabantur? uterini colli initio jacent testiculi
parvuli, quorum humorem ad conceptum necessarium credebant antiqui. Has
ergo sphaerulas ferro evellebant, aut digito comprimebant. Sic vere
_spadones_ virgunculae, et ideo steriles factae, muliebri sexu
exturbabantur.

Simili modo Itali et Galloprovinciales gallinas eunuchant.

Sunt tamen nonnulli qui castrationem foeminarum pro fabula habentes,
nil aliud esse dicunt, nisi infibulationem. Vid. _Zachias, Quaest.
medico-legal_.

EUNUCHARE:

  "Si qui patriam majorem parentem exstinguit, in eo est culpa, quod
  facit pro sua parte is qui se _eunuchat._"
    —Varr. _lege Moenia_.

Vide _Non. Marc._

EUPLAEA: Cognomen Veneris apud Pausaniam, ex insula _Euplaea_, maris
Tyrrheni, circa Neapolim.

  Inde vagis omen felix _Euplaea_ carinis,
  Quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus.
      —Stat. _Sylv._ II, II, 80 sq.

EVA: Mater generis humani, de qua sic Ausonius, in elegantissima
deprecatione christiana.

  Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem,
  Vipereumque nefas nocituri averte veneni.
  Sit satis antiquam serpens quod perdidit _Evam,_
  Deceptumque adjunxit Adam. Nos, sera nepotum
  Semina, veridicis aetas praedicta prophetis,
  Vitemus laqeuos quos lethifer implicat anguis.
      —Auson. _Ephemerid. oratio._ 31 sqq.

EVEMERUS: Scriptor patria Messenius, qui libidines obscenas spurcosque
deorum amores carmine evulgavit, ab Ennio postea in latinam linguam
conversus. Collegerat titulos et inscriptiones sacras quae
antiquissimis templis habebantur. Q. Ennii fragmenta aliquot ex
_Evemeri_ Sacra historia, ipsiusque _Evemeri_ reliquias collegit
Hieronymus Columna. Vide _Annotatorem Centonis Ausonii ex Musaeo Simon.
Abb._

EVIRARE: Effoeminare.

  "Spatale _eviravit_ omnes venerivaga pueros."
    —Varr. _Marcipor._

Vide _Nonium Marcellum_.

  Spadone quum sis _eviratior_ fluxo
  Et concubino mollior Celaeneo.
      —Mart. V, XLI, 1 sq.

EVIRARE: Pro castrare.

  "Videte contra foedus jusque nascendi, ad patientiam incestae
  turpitudinis elaborantur. _Evirantur_ mares: omnis honor et vigor
  sexus, _evirati_ corporis dedecore mollitur. Plus quam illis placet
  quisquam virum in foeminam fregerit."
    —Cyprian. _ad Donat. ep._ II.

EXCAVARI: Ad obscena conversum.

  Quum quisquis in nos incidit, luat poenas,
  Et usque curvos _excavetur_ ad lumbos.
      —_Priap. Carm._ LI, 3 sq.

EXCUBIAE VIRGINITATIS: Gallice _des duègnes_.

In virgineis cubiculis ancillae peculiariter collocabantur, in
custodiam puellarum integritatis.

  "Quam  quum praedicta disponentem rimatim ab ostio, ut speculabunda
  cognosceret, aliam ejus ancillam, cui Agriphia vocabulum est, atque
  intra cubiculum praebebat _excubias_, etc."
    —Mart. Capell. II

EXEDERE, EDERE, COMEDERE: Verbum venereum, translatum a voracitate
helluonum. Vide VORARE.

  "Heus, aiunt, cave ne solus _exedas_ tam bellum scilicet puellum."
    —Apul. _Met._ VIII.

  "Minus formidabo ne _exedat_."
    —Plaut. _Curc._ I, I, 45.

  Adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum
  Commanducatur totum complexa _comestque._
      —Lucil. _Frag. satyr._ X, 15.

EXERCERE: De palaestra venerea.

  ...at boni
  Conjuges, bene vivite, et
  Munere adsiduo valentem
    _Exercete_ juventam.
      —Catull. LVI, 232 sqq.

  _Exerce_ formam, et fugientibus utere donis.
      —Stat. _in Epithalam. Stellae et Violentillae, Silv._ I, II, 169.

EXERCERE AMOREM ALICUJUS: Inturbare.

  Aemulus iste tuus, qui _vestrum exercet amorem_,
    Mirifice est a te nactus utrumque malum.
      —Catull. LXVI, 3 sq.

EXFUTUTUS: Venere exhaustus.

  Cur non tam latera _exfututa_ pandas?
  Ne tu quid facias ineptiarum?
      —Catull. VI, 13 sq.

EXLECEBRAE: Meretrices, tanquam virorum pecuniae studentes,
amasiorumque dona elicientes.

  "Nam ita sunt hic meretrices omnes, _exlecebrae_, argentariae."
    —Plaut. _Menaech._ II, III, 26.

EXMARIBUS: Castratus. (_Arnob._)

EXOLETI: Pueri adulti, jam pilosi et barbati, in delicias tamen
virorum, utroque ministerio, drauci simul et catamiti. Sic dicebantur
quod _olescere_, id est crescere desierant.

  "Secessu vero Caprensi[TR2] etiam sellaria excogitavit, sedem
  arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et
  _exoletorum_ greges, etc."
    —Suet. _in Tib._ 43.

  Praestent, et taceant quid _exoleti;_
  Quo symplegmate quinque copulentur;
  Qua plures teneantur a catena.
      —Mart. XII, XLIII, 7 sqq.

Palam meretricabantur _exoleti_ illi, quaestum pene clunibusque
facientes.

  "Habuit in animo ut _exoletos_ vetaret (quod postea Philippus fecit);
  sed vetitus est, ne prohibens publicum dedecus, in privatas
  cupiditates converteret: quum homines illicita magis poscant,
  prohibitaque furore persequantur."
    —Lamprid. _in Sever._

  "Scortum _exoletum_ ne quis in proscenio sedeat, etc."
    —Plaut. _Poenul. Prolog._ 17 sq.

Et etiam in consuetudinem _exoletos_ servos aut libertinos habebant
mulieres.

  Communis tibi cum viro, Magulla,
  Quum sit lectulus, et sit _exoletus,_
  Quare, dic mihi, non sit et minister?
  Suspiras: ratio est; times lagenam.
      —Mart. XII, XCI, 1 sqq.

EXOLETA: Virgo matura.

  "Domi reliqui _exoletam_ virginem."
    —Plaut. _Fragm. Medic._ 3.

EXOSSUS: Mollis, effoeminatus.

  "Puer in mollitiem decorus insurgit, inque flexibus tortuosis enervam
  et _exossam_ saltationem explicat."
    —Apul. _Met._ I.

EXPARTA: De animalibus; foemina quae jam pullos edidit; opposite illis
quae nondum pepererunt.

  "Ut sint hae pecudes aetate potius ad fructus ferendos, integrae quam
  _expartae_."
    —Varr. _de Re rustic._ II, V, 7. _ubi de vaccis._

EXPATRARE: In obscenis. Semen emittere. Vide PATRARE.

  Quid est? an haec sinistra liberalitas
  Parum _expatravit_?
      —Catull. XVII, 16 sq.

EXPERS NUPTIARUM: Virgo, integra.

  Quae velut latis equa trima campis
  Ludit exsultim, metuitque tangi,
  _Nuptiarum expers_, et adhuc protervo
    Cruda marito.
      —Hor. _Od._ III, XI, 11 sqq.

EXPERTA VIRUM: Quae jam virum habuit in concubium.

  "Si non fastidis, inquit, foeminam ornatam, et hoc primum anno _virum
  expertam_, concilio tibi, juvenis, sororem."
    —Petron. _Sat._

EXPOSITITII: Pueri expositi. Romae deponebantur ad columnam lactariam.
Vide COLUMNA.

EXPOSITITIA PUELLA: Cuicumque lubenti se divaricans.

  "Revortor ad illam _puellam exposititiam_."
    —Plaut. _Casin. Prolog._ 79.

EXSANGUIS: Venere exhaustus. Nam sanguis accipitur pro spermate. Vide
SANGUIS.

  ...tunc creber anhelitus artus
  Aridaque ora quatit; sudor fluit undique rivis:
  Labitur _exsanguis_: distillat ab inguine virus.
      —Auson. _Cent. nupt. in fine._

EXSECARE: Castrare.

  "Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, _exsectum_ Caelum a filio
  Saturno; vinctum autem Saturnum a filio Jove."
    —Cic. _de Nat. deorum_, II.

  _Desectos_ sic fama viros, ubi cassa libido
  Foemineos coetus, et non sua bella lacessit,
  Irrita vexato consumere gaudia lecto.
      —Auson. _Epigr._ CXXV.

  Lusus erat sacrae connubia fallere taedae,
    Lusus et immeritos _exsecuisse_ mares.
  Utraque tu prohibes, Caesar, populisque futuris
    Succurris, nasci quos sine fraude jubes.
      —Mart. VI, I, 1 sqq.

EXSORBERE VIROS: Corpore et crumena exhaurire.

  ...quorum si nomina quaeras,
  Promptius expediam quot amaverit Hippia moechos;
  ......
  ...quot longa viros _exsorbeat_ uno
  Maura die; quot discipulos inclinet Hamillus.
      —Juv. X, 219 sqq.

EXSPECTARE: Verbum venereum. Praediligere.

  "Tu eccastor erras, quae quidem _exspectes_ unum, atque illi Morem
  praecipue sic geras, atque alios adsperneris."
    —Plaut. _Most._ I, III, 31 sqq.

EXSUCCUS: Effututus, venere tritus.

  Impubes nupsi valido; nunc firmior annis
    _Exsucco_ et teneri sum sociata viro.
  Illa fatigavit tenerem; hic aetate valentem
    Intactam tota nocte jacere sinit.
  Dum nollem licuit: nunc dum volo, non licet uti:
    O Hymen, aut annos, aut mihi redde virum!
      —Petron. _Pseud. Epigr. ult._

EXTEREBRARE: Sensu flagitioso.

  "Nunquam hercle istuc _exterebrabis_, tu, ut sis pejor quam ego siem."
    —Plaut. _Pers._ II, II, 53.


[TR1] "Ficossissimus" → "Ficosissimus"

[TR2] "Capreensi" → "Caprensi"



                                  FABA



FABA: Verbum nuptum, ex ambiguo dictum a graeco; nam χύαμος
_coleum_ et _fabam_ significat.

  "_Fabae_ florentis summitates vasi terreo mandatae, et post xc dies
  exactae, caput infantis paene cruenti ostendunt. Quod supra dictos
  dies si retexeris, muliebre corpus formatum deprehendes."
    —Octav. Horat. _Curationum lib._ IV.

Inde _fabae_ inter cibos salaces habebantur. Ceterum, fabaceam farinam
notat Dioscorides tanquam ad detergendam cutem admodum aptissimam.
Pilos graciliores reddit, pellisque tollit rugas et maculas. Vide
_Bacc. de therm. Vet._ 16 et 24.

FACERE: Verbum venereum, pro concubare; usitatissimum, etiam in
monumentis.

  "VRIANVS. VITELLIANVS. LICINIAE. DEMETRIANAE. CONIVGI. CUM. QUA.
  _FECIT._ AN. VIII. MENS. VI. DI. XXIII."
    —Grut. _de Jure man._

Aliis lapidibus, sunt uxores quae _cum maritis fecerunt._

  Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est.
    Quae, quia non liceat, non _facit_, illa _facit_.
      —Ovid. _Am._ III, IV, 3 sq.

  _Aut facere_ ingenuae est, aut non promisse pudicae, etc.
      —Catull. CV, 5.

  "Utcumque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat,
  accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus
  hora, pungere me manu coepit et dicere: Quare non _facimus?_"
    —Petron. _Sat._

  Quum dicis propero, _fac sic facis_, Hedyla, languet
  Protinus, et cessat debilitata venus.
      —Mart. I, XLVII, 1 sq.

Inde:

FACERE FORTITER: Lumbis nervosis et validis.

  "Inhorrescere se finxit Ascyltos; mox, sublatis fortius manibus,
  longe maiore nisu clamavit: Non taces, inquit, gladiator obscene,
  quem de ruina arena dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne
  tum quidem, quum _fortiter faceres_, cum pura muliere pugnasti?"
    —Petron. _Sat._

FACERE VICIBUS: Se vicissim inire, modo agentes, modo patientes. Vitium
puerorum.

  ...exigite ut sit
  Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
  Ne _faciant vicibus._
      —Juv. VII, 238 sqq.

FACERE NEQUAM: Agere libidines; ire ad scorta.

  "Locum sibi velle liberum praeberier, Ubi _nequam faciat:_ nos ad te
  adduximus."
    —Plaut. _Poenul._ III, III, 44 sq.

FACERE DELICIAS: Eodem sensu.

  "_Delicias facis_, Mi Menaechme; quin, amabo, is intro."
    —Plaut. _Menaech._ II, III, 30 sq.

Vide DELICIAE.

FACES NUPTIALES: _Faces_ in nuptiis, in honorem Cereris, praeferebant,
aquaque spargebatur nova nupta: sive, ut casta puraque ad maritum
perveniret; sive ut virginitatem atque aquam cum viro communicaret.

E spina alba conficiebantur _faces_ illae, quod eodem arbusculo in
taedas usi fuere pastores qui Sabinas rapuerunt.

  Una de multis _face nuptiali_
  Digna, perjurum fuit in parentem
  Splendide mendax, et in omne virgo
    Nobilis aevum.
      —Hor. _Od._ III, XI, 33 sqq.

FACETIAE: Lasciviae.

  "Nam tu quamvis potis es facere, uti fluat _facetiis_."
    —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 12.

  "Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, Cui _facetiarum_ cor
  corpusque sit plenum et doli?"
    —Plaut. _Mil._ III, I, 187 sq.

FACILIS PUELLA: Quae rem non recusat.

  Qualem, Flacce, velim, quaeris, nolimve puellam?
    Nolo nimis _facilem_, difficilemque nimis.
  Illud quod medium est, atque inter utrumque probamus;
    Nec volo quod cruciat, nec volo quod satiat.
      —Mart. I, LVIII, 1 sqq.

FAMA: Pro infamia.

  "Maledicta, _famam_, meum amorem et peccatum in se transtulit."
    —Plaut. _apud Non. Marc._

  "Quaeso, omitte ac desere hanc meretricem, quae te, semel nacta,
  semper studuit perdere, detegere, despoliare, opplereque adeo _fama_
  ac flagitiis."
    —Turpil. Ped. _apud eumdem._

FAME MORI: Ardere stuprum, propter nimium rei jejunium.

  "Quid ergo, homo stultissime, facere debui, quum _fame morerer?_"
    —Petron. _Sat._

Vide ROGARE PANEM.

FAMOSAE: Mulieres stupro, adulterio aut lenocinio infames.

  "Quum Q. Opimius consularis, qui adolescentulus male audiisset,
  festivo homini Aegilio, qui videretur melior, nec esset, dixisset:
  Quin tu, Aegilia mea, quando a ad me venis cum tua colu et lana? Non
  pol, inquit audeo; nam me ad _famosas_ vetuit mater accedere."
    —Cic. _de Orat._ II.

  "Atque etiam, si qua erat _famosa_, ei cognati osculum non ferebant."
    —Cic. _de Rep._ IV, _apud Non. Marc._

  Uxor pauperis Ibyci,
  Tandem nequitiae fige modum tuae
    _Famosisque_ laboribus.
      —Hor. _Od._ IV, XV, 1 sqq.

FARTUM VESTIS: Verbum plautianum, sensu libidinoso, pro tota muliere.

  "Non vestem amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_."
    —Plaut. _Most._ I, III, 13.

FASCINUM: Species amuleti ad incantationes arcendas, Nemesimque
placandam. Vide _Plin._ XI, 45 et XXVIII, 2; et _Ammian. Marcell._ non
procul a fine libri XIV.

Religiosa ergo _fascina_ illa in formam Priapi conficiebantur, tanquam
naturae perpetui conditoris. (_Plut. Sympos. lib._ VI, _quaest._ 10, et
_Arnob._ V).

_Fascinum_ gestabant  pueri collo suspensum. (_Varr. de Ling. lat._)

  Num quid mutino, subjectoque huic opu' signo,
  Ut lurcaretur lardum, et carnaria furtim
  Parum conficeret?
      —Lucil. _Frag._ IV, 3 sq.

Simili _fascino_ inequitabant matronae romanae, auspicabili pietate.

  "Et mutinus in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum
  pudicitiam prior deus delibasse videatur."
    —Lactant. _de Falsa relig._ I, _cap._ 20.

Vide _Arnob. lib._ IV.

FASCINUM: Pro mentula.

  Illiterati num minus nervi rigent?
    Minusve languet _fascinum_?
      —Hor. _Epod._ VIII, 17 sq.

  Placet, Priape? qui sub arboris coma
  Soles, sacrum revincte pampino caput,
  Ruber sedere cum rubente _fascino_.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.

Vide _Turneb. Adv._ IX, 23.

FASCINUM: Penis fictitius ex corio, aut pannis lineis vel sericis,
quibus mulieres virum mentiebantur. Vide _Aristoph. Lisistrat._ vers
109. Antiquissima libido, lesbiis et milesiis foeminis praesertim
usitatissima. De hac foeditate vide _B. Paul. ad Romanos_, I, 26, et
_Tertull. de Pall._ 4. Vide TRIBAS.

_Fascinis_ illis abutebantur meretrices in tardos ascensores.

  "Profert Enothea scorteum _fascinum_, quot ut oleo et minuto pipere,
  atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano
  meo."
    —Petron. _Sat._

FASCINUS: Deus malarum incantationum depulsor. (_Turneb. Adv._ IX, 28;
_Alzar. de Invidia et fascin. vet._; _Plin._ XXVIII, 4.)

FASCINOSUS: Magno pene instructus.

  Non es poeta _fascinosior_ nostro.
      —_Priap. Carm._ LXXX, 4.

FATUUS: Ineptus ad sententiam voluptatum.

  Hanc (_mentulam_) mavult sibi quam deos priores,
  Si qua est non _fatui_ puella cunni.
      —_Priap. Carm._ XXXIX, 7 sq.

FAUCULA: Clunia dicta, meretrix clementissima, cujus beneficentiam
notat Livius. Annibale Capuam tenente, captivis egentibus alimenta
furtim suppeditavit.

FAUNA: Dea cui romanae sacra faciebant matronae, nocturno tempore et in
operto. Tanta cura arcebantur viri, ut vel in aedem inspexisse,
capitale haberetur. Rationem affert Macrobius (_Saturnal._ II, 12.)
_Faunam_, Fauni uxorem, tanta fuisse pudicitia, ut perpetuo in gynaecio
inclusa, nullum unquam virum praeter maritum adspexerit.

Eadem est ac _bona dea_, cujus pervigilia Clodius vitiavit, et a
nonnullis _Fatua_ dicta est. Sacris ejus saltabant matronae omni modo
lascivientes. Vide BONA DEA.

FAVERE: Verbum eroticum. _Conciliant_ lenones et emissarii; _favent_
dii, amici et conscii. Hinc:

FAVITOR, FAUTOR, FAVISSOR (_Apul. Met._ II.), FAUTRIX (_Cic._): Sensu
flagitioso.

  "Si cui _fautores_ delegatos viderint, Ut his in cavea pignus
  capiantur togae."
    —Plaut. _Amph. Prolog._ 67 sq.

  _Favitorem_ me tibi, amicum, amatorem putes.
      —Lucil. _Frag._ XXIX, 40.

FAVIANI: Juvenes qui, ex Romuli instituto, nudi per ludum et lasciviam
currebant, Fauni dei sacris. Vide _Alex. Genial. dies, cap._ 12.

FAVONIUS: Spurius, ex patre adventitio et ignoto: quasi ex vento natus.
Vide _Gloss. Ducang_. _Favonius_ est ventus spirans ab occasu
aequinoctiali; Graecorum _zephyrus_, id est _vitam_ afferens.

FEBRUA: Dea quae, apud antiquos, foeminarum menstruis praeerat.
(_Paleph. lib._ II.) A _februo_, purgo.

FEL: Nupturae, sacra Junonis agentes, victimarum _fel_ avellebant et
ejiciebant: hoc ritu deam rogantes, ut omnem amaritudinem a nuptiis
semoveret. Vide _Plutarch. de Praecept. conjug._; et _Brisson, de Ritu
nupt._

FELES: Leno, puerorum, puellarum corruptor.

  "Tunc hic _feles_ virginalis, liberos parentibus Sublatos habebis,
  atque indigno quaestu conteres?"
    —Plaut. _Rud._ III, IV, 43 sq.

  "Sequere hac, scelesta _feles_ virginaria."
    —Plaut. _Pers._ IV, IX, 14.

  Quis Marcus? _Feles_ nuper pullaria dictus,
    Corrupit totum qui puerile decus;
  Perversae veneris postico vulnere fossor,
    Lucilî vatis subulo, pullipremo.
      —Auson. _Epigr._ LXIX, 5 sqq.

FELLARE: Proprie exsugere. Flagitiose vero mentulam ore pati.

  Non est in populo, nec urbe tota
  A se Thaida qui probet fututam,
  Quum multi cupiant, rogentque multi.
  Tam casta est, rogo, Thais? immo _fellat._
      —Mart. IV, LXXXIV, 1 sq.

Hinc:

FELLATOR, FELLATRIX:

  Os male caussidicis et dicis olere poetis;
    Sed _fellatori_, Zoile, pejus olet.
      —Mart. XI, XXXI, 1 sq.

FELLITARE: Libidinose mammas sugere. (_Turneb. Advers._ XXIII, 13.)

FEMEN: Pars femorum intra supera; saepe pro pudendis.

  "Hoc crudelissima anus spargit subinde humore _femina mea_."
    —Petron. _Sat._

FEMINAL: Mulierum pubes.

  "Paulisper etiam glabellum _feminal_ palmula obumbrant."
    —Apul. _Met._ II.

FEMUR: Saepissime in obscenis. Sic:

FEMUR FEMORI APPRIMERE: Incitamentum concubanti.

  Puella nec jocosa te levi manu
  Fovebit, _apprimetve_ lubricum _femur._
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 24 sq.

FEMUR CONSERERE FEMORI:

  Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
    Oscula, sed _femori conseruisse femur_.
      —Tibull, I, VIII, 25 sq.

FEMUR SUMMUM: Pudenda mulierum.

  Quum lassata gravi ceciderunt brachia massa,
  Callidus et cristae digitos impressit aliptes,
  Ac _summum_ dominae _femur_ exclamare coegit.
      —Juv. VI, 421 sqq.

FERRUGINEUS COLOR: Nuptiis adhibitus.

  "Palliolum habeas _ferrugineum;_ nam is color thalassius est."
    —Plaut. _Mil._ IV, IV, 43.

FERRUMINARE: Verbum officinae ferrariae, ad venerem translatum. Corpus
corpori agglutinare.

  "Capita inter se nimis nexa hice habent. Non placet: labra labellis
  _ferruminant_."
    —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 24 sq.

FESCENNINI VERSUS: Carminis genus spurcissimum, ab oppido _Fescennia_,
in quo primum inventum. Canebantur in nuptiis, quod fascinum putabantur
arcere. Vide _Macrob._ II, _Tit. Liv. initio libri_ VII, et _Fest._

  Neu diu taceat procax
  _Fescennina_ locutio.
      —Catull. LVI, 127 sqq.

Saepe etiam satyrae mordacissimae.

  "Temporibus triumviralibus Pollio, quum _fescenninos_ in eum Augustus
  scripsisset, ait: At ego taceo; non est enim facile in eum scribere
  qui potest proscribere."
    —Macrob. II.

Vide _Hor. Epist._ II, 1, 145 sqq.

FESSULUS: De anhelanti in congressu.

  Trepidante in cursu venere, et anima _fessula_,
  Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 19 sq.

FIBULA: Annulus aeneus aut argenteus, quo penis caput in vaginam suam
coercebatur.

  "Cutis quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a
  lateribus qua perforetur, deinde remittitur... Tum qua notae sunt
  cutis, acu filum ducente transsuitur. Ejus fili capita deligantur,
  quotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi
  haec confirmatae sunt, excepto filo _fibula_ inditur, quae quo
  levior, est melior."
    —Cels. _Medicina_, VII, XXV, 3.

_Infibulabantur_ adolescentes; 1° interdum valetudinis causa; et tunc
in medicamen. (_Cels. loco citato._)

2° Ne ocius coirent, aut se manu stuprarent.

  "Ad transitum virilitatis custodiuntur argento."
    —Plin. XXXIII, 12.

_Infibulabantur_ et tragoedi, comoedi, et praesertim cantatores, ne
nimia venere raucescerent.

  Solvitur his magno comoedi _fibula_; sunt quae
  Chrysogonum cantare vetent; Hispulla tragoedo
  Gaudet.
      —Juv. VI, 73 sqq.

  Si gaudet cantu, nullius _fibula_ durat
  Vocem vendentis praetoribus.
      —Juv. VI, 379 sqq.

Romanae _fibulatos_ illos appetebant, tanquam firmiores et
jejunosiores, ut solent veneris parci; ideoque magno pretio
comparabant. Vide _Plin. loco supro citato._

  Dic mihi simpliciter, comoedis et citharoedis,
    _Fibula_, quid praestas? carius ut futuant.
      —Mart. XIV, CCXIII, 1 sqq.

Vide _Juvenalem_ supra.

_Infibulabant_ et mulieres servos quos ad coitum habebant.

  Theca tectus aenea lavatur
  Tecum, Caelia, servus: ut quid, oro,
  Non sit quum citharoedus, aut choraules?
  Non vis, ut puto, mentulam videre.
  Quare cum populo lavaris ergo?
  Omnes an tibi nos sumus spadones?
  Ergo ne videaris invidere,
  Servo, Caelia, _fibulam_ remitte.
      —Mart. XI, LXXVI, 1 sqq.

Vide eumdem VII, XXXIV, et SUBLIGAR.

_Infibulatio mulierum_ antiquissima. Cunni labiis indebatur circulus.
Vide _Strab. de Aethiop._, et _Hieronym. Mercurial._ I.

FIBULAM IMPONERE: Formula proverbialis pro veneris ardores coercere.

  "Quid ergo est quare apud poetas salacissimus Jupiter desierit
  liberos tollere? Utrum sexagenarius factus est, et illi lex Pappia
  _fibulam imposuit_?"
    —Senec. _referente Lactantio, lib._ I, _cap._ 16.

  Quaeso, desinite esse diligentes,
  Neve _imponite fibulam_ Priapo.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII, 20 sq.

FIBULAE: Pro comoedis et histrionibus.

  Theatra loqueris, et gradus, et edicta,
  Trabeasque et Idus, _fibulasque_, censusque.
      —Mart. V, XLI, 4 sq.

FICUS: Ulcus venereum, ex frictu frequentiori.

  Qui non fecerit, inter eruditos
  _Ficosissimus_ ambulet poetas.
      —_Priap. Carm._ XLI, 3 sq.

  _Ficosa_ est uxor, _ficosus_ et ipse maritus,
    Filia _ficosa_ est, et gener, atque socer.
  Nec dispensator, nec villicus ulcere turpi,
    Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
      —Mart. VII, LXX, 1 sqq.

FIDES LENONIA:

  "...Omnes sunt lenae levifidae, Neque tippulae levius pondus est quam
  _fides lenonia_."
    —Plaut. _Pers._ II, 61 sq.

FIDES MULIEBRIS: Fluxa et sublesta.

  "_Muliebri_ fecisti _fide_."
    —Plaut. _Mil._ II, V, 46.

FIDES SOCRATICA: Pudica.

  "Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me _Socratica fide_
  diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lectulo
  jacuit."
    —Petron. _Sat._

FINGI: De mulieribus, quum excolerentur.

  "Ex industria ambae nunquam concessavimus Lavari, aut fricari, aut
  tergeri, aut ornari, Poliri, expoliri, pingi, _fingi_."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 9 sqq.

FLAGITARE: Impudicare.

  "Si quis alienam ancillam surripuerit, et _flagitaverit_, etc."
    —_Lib._ II, _ff. de Priv. delict._

  "Passimque circumfusi nudatum supinatumque juvenem execrandis
  uredinibus _flagitabant_."
    —Apul. _Met._ VIII.

FLAGITATI INTER CUTEM: Stuprati.

  "Rumorem famam flocci facit, intercutibus, stupris obstinatus,
  insignibus probris _flagitatus_."
    —Cat. _apud. Fest. verbo_ Obstinatio.

FLAGITIUM: Quidquid infame. Peculiariter pro vi foeminae illata.
Gallice _le viol_.

  "_Flagitium_ veteres, vitium quod virgini infertur, dici voluerunt."
    —Non. Marc.

FLAMMEUM: Velum nuptiale, quo ex ritu nova nupta amiciebatur, boni
ominis causa. (_Fest._) Sic dictum a _flammeo_ colore.

  _Flammeum_ cape; laetus huc,
  Huc veni, niveo gerens
  Luteum pede soccum.
      —Catull. LVI, 8 sqq.

  "Jam Psyche puellae caput involverat _flammeo:_ jam embasicoetas
  praeferebat facem, etc."
    —Petron. _Sat._

Sic Nero, nuptiis suis cum exoleto Pythagora, _flammeum_ tanquam marita
induit. (_Sulp. Sever. Hist. sacr._ II.)

FLORALIA: Sacras inter Romanorum foeditates, lasciviora certe festa
_Florae_ deae. _Flora_ quaedam meretrix, quum turpi quaestu magnas opes
comparasset, populum romanum, tanquam maritum, heredem scripsit,
certamque pecuniam legavit, cujus ex annuo foenore natalis suus
celebraretur, editione ludorum, qui _florales_ dicerentur.

Sed tractu temporis, senatus, hanc largitatem in flagitium habens,
_Floram_ illam finxit esse deam, quam placari necesse erat ut vites et
arbores florescerent.

Tuba convocabantur meretrices urbis, omniumque suburbiorum.

  ...Dignissima prorsus
  _Florali_ matrona tuba.
      —Juv. VI, 249 sq.

Quae nudae et venere incensae, impudicis motibus populum ad spurcissima
alliciebant.

  "Celebrantur illi ludi cum omni lascivia, convenienter meretricis
  memoriae. Nam, praeter verborum licentiam, quibus obscenitas omnis
  effunditur, exuuntur etiam vestibus, populo flagitante, meretrices
  quae tunc mimarum funguntur officio; et in conspectu populi, usque ad
  satietatem impudicorum hominum cum pudendis motibus detinentur."
    —Lactant. _de Fals. relig._ I, II, 10.

  "Catone sedente, negatur populus permisisse sibi postulare _florales_
  jocos nudandarum meretricum."
    —Senec. _Epist._ 9.

  Nec non lascivi _Floralia_ laeta theatri,
    Quae spectare volunt, qui voluisse negant.
      —Auson. _Carm. de Feriis romanis_, 25 sq.

  Quis _Floralia_ vestit, et stolatum
    Permittit meretricibus pudorem?
      —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

_Flora_ illa a Graecis Χλωρὶς dicebatur.

  _Chloris_ eram quae _Flora_ vocor.
      —Ovid. _Fast._ V, 195.

Festum ejus celebrabatur IV Kalend. Maii. Vide _Juliani imperatoris
Misopog._ et _Cod. Theodos. lib._ II, _tit._ 45, _et Concil. in Trullo._

FLORIDA PUELLA: Quae aetate et forma pollet.

  Tu fero juveni in manus
  _Floridam_ ipse _puellulam_
  Matris e gremio suae
  Dedis, o Hymenaee, Hymen!
      —Catull. LVI, 56 sqq.

FLOS, FLOSCULUS: Juventa.

  ...Festinat enim decurrere velox
  _Flosculus_, angustae miseraeque brevissima vitae
  Portio.
      —Juv. IX, 126 sqq.

Et pro pulchro et venusto, tanquam juvenum ornamento.

  _Flos_ inlibatus populi, suadaeque medullae.
      —Ennius, _de Cethego._

  O qui _flosculus_ es juvenculorum,
  Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
  Aut posthac aliis erunt in annis, etc.
      —Catull. XXI, 1 sq.

FLOS: Pro virginitate. Elegantissime Catullus:

  Ut _flos_ in septis secretus nascitur hortis,
  Ignotus pecori, nullo contusus aratro,
  Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
  Multi illum pueri, multae optavere puellae:
  Idem quum tenui carptus defloruit ungui,
  Nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
  Sic virgo, dum intacta manet, tum cara suis, sed
  Quum castum amisit polluto corpore _florem_,
  Nec pueris jucunda manet, nec cara puellis.
      —Catull. LVII, 39 sqq.

FLUCTUARE: More fluctuum se movere in congressu.

  Quae clunem tunica tegente nulla
  Extis aptius altiusque motat,
  Crissabit tibi _fluctuante_ lumbo.
      —_Priap. Carm._ XVIII, 2 sqq.

FLUONIA: Cognomen Junonis, a mulieribus invocatae ne sistat sanguinis
fluor in conceptu, aut singulis menstruis. (_Fest._)

FLUXUS: Mollis, pathicus, effoeminatus.

  Spadone quum sis eviratior _fluxo,_
  Et concubino mollior Celaeneo.
      —Mart. V, XLI, 1 sq.

FOCARIA: Concubina humillimi generis; ancilla usuaria, cujus cum domino
communes thorus et focus: pseudomarita.

  "Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi provinciae
  probaveris, donationisque causa, _focariae_ tuae nomine, instrumentum
  emptionis esse inscriptum, eam tibi restitui jubebit. Nam, licet,
  cessante jure matrimonii, donatio perfici potuerit, milites tamen
  meos a _focariis_ suis, hac ratione fictisque adulationibus spoliari
  nolo."
    —_Lib._ III _Cod. de donat. inter virum et uxorem._

Vide _lib. Si ea_, etc. _Cod. de conditionibus incertis_.

FODERE: Verbum flagitiosum; dicebatur de utraque venere.

  Cur sit ager sterilis, cur uxor fertilis, edam:
    Quo _fodiatur_ ager non habet, uxor habet.
      —Mart. _Epigr. suppositit._ IV, 3 sq.

  Qui quum te male _foderint_ jacentem,
  Ad partem veniet salax asellus,
  Nihilo deterius mutoniatus.
      —_Priap. Carm._ LII, 8 sqq.

  Servus erit minus ille miser, qui _foderit_ agrum
  Quam dominum.
      —Juv. IX, 43 sq.

Hinc et eodem sensu:

FOSSOR:

  Perversae veneris postico vulnere fossor.
      —Auson. _Epigr._ LXIX, 7.

FOEMINA: A graeco φύω, _gigno_, _genero_.

FOEMINEUS AMOR: Impatiens, furens, irrationabilis.

  Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma,
  ......
  Caeca sequebatur; totumque incauta per agmen
  _Foemineo_ praedae et spoliorum ardebat _amore_.
  Virgil. _Aeneid._ XI, 778 sqq.

FOLLICULUS: Vulva.

  "Genitali arvo, quod scilicet vulvam vocant, ut etiam Plinius docet;
  nam _folliculus_ ante dicebatur."
    —Festus.

_Folliculum_ ponit Lucilius pro toto corpore.

  "Ego si quis sum, et quo _folliculo_ nunc sum inditus, non queo."
    —Lucil. _Frag._ XXVI.

FONS: Ad venerea translatum.

  Falce minax et parte tuî majore, Priape,
    Ad _fontem_, quaeso, dic mihi qua sit iter?
      —_Priap. Carm._ XXIX, 1 sq.

FORARIAE: Villicae mulieres, quae fructus venales in urbem ferebant;
pleraeque scorta. Vide _Blond. Triumph. Rom._ IX.

FORES: Famosissimae in re venerea.

1° Amantium querelae in januas reluctantes:

  Nam posita est nostrae custodia saeva puellae;
    Clauditur et dura janua firma sera.
  Janua difficilis dominae, te verberet imber!
    Te Jovis imperio fulmina missa petant!
      —Tibull. I, II, 5 sq.

  Ad nocturna jacet fastosae limina moechae,
    Et madet, heu! lacrymis _janua surda_ tuis.
      —Mart. X, XIII, 7 sqq.

2° Ludi et adorationes. Amasiarum limina floribus ornabant.

  Sparsa nec invenias limina mane rosa.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 72.

Et unguentis perfundebant.

  At lacrymans exclusus amator limina saepe
  Floribus et sertis operit, postesque superbos
  Ungit amaracino...
      —Lucret. IV, 1170 sqq.

3° _Foribus_ incidebant verba amatoria.

  ...quoties _foribus_ duris incisa pependi
  Non vetita a populo praetereunte legi.
      —Ovid. _Amor._ III, I, 53 sq.

4° Nocte _fores_ occentabant. Gallice _donner des sérénades_.

      ...dum Chrysidis udas
  Ebrius ante _fores_ exstincta cum face canto.
      —Pers. V, 165 sq.

5° Astutiae. Intus puella consulebat, ne cardines sonarent. Inde
frequentissima illa rogatio ut januae mutae fiant.

  Janua, jam pateas uni mihi victa querelis,
    Neu furtim verso cardine aperta sones.
      —Tibull. I, II, 9 sq.

  "Bellissimum, hercle, vidi et taciturnissimum. Nunquam ullum verbum
  muttit; quum aperitur, _tacet_: Quumque illa noctu clanculum ad me
  exit, _tacet_."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 20 sqq.

Ad hunc effectum, cardines aqua perfundebantur.

  "Placide egredere, et sonitum prohibe forum, et crepitum cardinum. Ne
  quod hic agimus herus percipiat fieri, mea Planesium; mane _suffundam
  aquulam._"
    —Plaut. _Curcul._ I, III, 1 sqq.

Meretricum _fores_ et fenestras alto cum strepitu quatiebant juvenes,
praesertim post comessationes nocturnasque nequitias.

  Parcius junctas quatiunt fenestras
  Ictibus crebris juvenes protervi,
  Nec tibi somnos adimunt...
      —Hor. _Od._ I, XXV, 1 sqq.

  Nec tua frangetur nocturna janua rixa.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 71.

FORES: Pro partibus obscenis.

  Vagaque pelle, tectus inguinum gelu
  Araneosus obsidet _fores_ situs.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sq.

FORMA: Pro pulchritudine.

      ...rara est adeo concordia _formae_
  Atque pudicitiae.
      —Juv. X, 297 sq.

Peculiare est mulieribus, ut quod _formae_ per aetatem decedit, id arte
et blanditiis corrigere studeant: sed frustra; nam:

  Si possent homines delinimentis capi,
  Omnes haberent nunc amatores anus.
  Actus, et corpus tenerum, et morigeratio,
  Haec sunt venena formosarum mulierum.
  Mala aetas nulla delinimenta invenit.
      —Afranius, _apud Non. Marc._

FORNIX: _Fornices_ dicebantur angustae illae cellulae arcuatae, quibus
singula scorta sub singulis titulis viris dabant. Inde _fornix_ pro
lupanare.

  "Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter titulos,
  nudasque meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo jam sero
  intellexi me in _fornicem_ esse deductum. Exsecratus itaque aniculae
  insidias, operui caput, et per medium lupanar fugere coepi in aliam
  partem."
    —Petron. _Sat._

  "Redolet adhuc fuliginem _fornicis_."
    —Senec. _Controv._ II, 1.

  Nil medium est; sunt qui nolunt tetigisse, nisi illas
  Quarum subsuta talos tegat instita veste:
  Contra, alius nullam, nisi olenti in _fornice_ stantem.
      —Hor. _Sat._ I, II, 28 sqq.

_Fuliginosos_ et _male olentes_ dicebant _fornices_, a fumo lucernarum
quibus collucebant lupanaria. Vide _Horat. Sat._ II, VII; _Juv._ VI, et
_Martial._ passim.

Hinc:

FORNICATIO: Pro stupro, in christianorum synodorum decretis.

FORNICATOR, FORNICATRIX:

  Limitem moechis et _fornicatoribus_ figimus.
    —Tertull. _de Pudic._ I.

  "_Fornicatrix_ est cujus publicum et vulgare est. Hae sub arcuatis
  prostituebantur, quae loca _fornices_ dicuntur, unde et
  _fornicariae_."
    —Isidor. _Etymolog. lib._ 10.

FORNIX: Pro pathico. Sic Curio Caesarem vocavit:

  "Stabulum Nicomedis, et bithynicum _fornicem_."
    —Suet. _in Caes._ 149.

FORTIS: Pro formosa: _forte_ enim appellabant Latini quidquid
excellebat.

  "Sed Bacchis etiam _fortis_ tibi visa est."
    —Plaut. _Bacch._ II, II, 38.

Eodem sensu:

FORTIUSCULA: Non diminutive, sed blanditim: aetate et succo virens.

FORTIS: Ad venerem validus. Vid. FORTITER FACERE.

  "Vidi hic sororem esse ejus.—Convenitne eam?—Convenit.—Ecquid
  _fortis_ visa est."
    —Plaut. _Mil._ IV, III, 12 sq.

FORTUNA VIRGINALIS: Dea puellarum peculiaris, ab illis invocata, ut det
maritum, et mala arceat.

  "Puellarum tegulas _Fortunam_ defertis ad _virginalem_."
    —Arnob. II.

Templum habebat Romae ad portam Capenam, a Servio Tullio exstructum.

FOSSA: Obsceno sensu.

  Tibi haec paratur, ut tuum ter, aut quater
  Voret profunda _fossa_ lubricum caput.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 30 sq.

  _Fossula_ oppidulum arctula profundum
  Et meandribulis inexplicandis
  Munit undula, etc.
      —Petron. _Phaleuc._ 32 sqq.

      ...castigas turpia, quum sis
  Inter Socraticos notissima _fossa_ cinaedos.
      —Juv. II, 10 sq.

FOVERE: Verbum venereum. Puellulam sibi curare et quasi incubare,
translatum a re pullaria.

  An grave sex annis pulchram _fovisse_ Calypso,
    Aequoreaeque fuit concubuisse deae?
      —Ovid. _ex Ponto_, IV, X, 13.

  Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
  Dum _fovet_, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur.
      —Virgil. _Eclog._ III, 3 sq.

FOVERE MANU: Concubantem molliter attrectare.

  Puella nec jocosa te levi _manu_
  _Fovebit_, apprimetve lubricum femur.
    —_Priap. Carm._ LXXXIV, 24 sq.

FRAGILIS: De viro prostituto, patiente in venerem; a _frangendo_.
_Frangere_ enim eodem sensu obscenum est, quo _dividere_ et
_praecidere_.

  ...atque in me veniat mictum atque cacatum
  Julius, et _fragilis_ Pedatia, furque Voranus.
      —Hor. _Sat._ I, VIII, 38 sqq.

FRATER et SOROR: In obscenis: lasciva consanguinitas. Puellae _fratres_
vocabant eos quibus dare consuescebant, et ab illis _sorores_
dicebantur. Omnia enim paria antiqui _fratres_ aut _sorores_
appellabant. Sic:

  "Nunc obsecro te, Milphio, hanc per dexteram, Perque hanc _sororem_
  laevam, Perque oculos tuos, etc."
    —Plaut. _Poenul._ I, III, 8 sq.

  "Si non fastidis, inquit, foeminam ornatam, et hoc primum anno virum
  expertam, concilio tibi, o juvenis, _sororem._ Habes tu quidem et
  _fratrem:_ neque enim me piguit inquirere; sed quit prohibet et
  _sororem_ adoptare?"
    —Petron. _Sat._

_Frater_ ergo et dicebatur de compari in paedicatione. Nam paulo post
respondet Polyaenus:

  "Imo per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter
  cultores admittere... Ac ne me judices ad hoc templum amoris gratis
  accedere, dono tibi _fratrem_ meum."
    —Petron. _eod. loco._

FRATERCULARE, SORORIARE: De papillis, quum primum puellis intumescunt.

  "Tunc papillae primitus _Fraterculabant:_ illud volui dicere,
  _Sororiabant;_ quid opus est verbis?"
    —Plaut. _Frag. Frivol._ 9 sqq.

Vide Fest. in _fratrare_.

FRATRIAE:

  _Fratriae_ appellantur fratrum inter se uxores.
    —Non. Marc. _de Propinquis_.

FRICTRIX: Foemina foemineo amore ardens; apud Graecos τρίβας.

FRIGIDUS: Imbellis ad venerem.

  "Ego autem _frigidior_ hieme gallica factus, nullum potui verbum
  emittere... Sollicitavit inguina mea mille jam mortibus _frigida_."
    —Petron. _Sat._

  "Quod si idem _frigus_ genua manusque tentaverit tuas, licet ad
  tubicines mittas."
    —Petron. _Sat._

Vide _ff. de frigidis_ et _maleficiatis_.

FRIGIDA MULIER: Quae sub viro jacet immobili lumbo. Marmorea, nivea.

  Digna tuo cur sis, indignaque nomine, dicam;
    _Frigida_ es, et nigra es: non es, et es Chione.
      —Mart. III, XXXIV, 1 sq.

Χίων enim Graecorum id est atque nix.

FRIGUTTIRE: Gestu motuque lascivo ardorem venereum demonstrare.

  "Tu nam quid _friguttis?_ quid istuc tam cupide cupis?"
    —Plaut. _Casin._ II, III, 49.

FRONS PARVA: Decora mulieribus.

  "Nulla vox est quae formam ejus possit comprehendere... _frons
  minima,_ et quae radices capillorum retroflexerat."
    —Petron. _Sat._

_Frontem imminuere_ posuit Arnobius inter formae curas (_Advent. Gent.
lib._ II), et Horatius:

  Insignem _tenui fronte_ Lycorida
  Cyri torret amor.
      —_Od._ I, XXXIII, 5 sq.

In viris contra, _frons_ quo latior, eo honestior.

FRUCINAL AUT FRUGINAL: Templum Romae Veneri _frugi_, id est honestae,
dedicatum. Vide Fest. Eadem quam Graeci οὐράνιαν nominabant.

  "Fac sis _frugi._—Jam non possum, amisi omnem libidinem."
    —Plaut. _Mil._ IV, VIII, 50.

FRUI: Ad venerem translatum

  Ficosissima me puella ludit,
  Et non dat mihi, nec negat daturam:
  Causasque invenit usque differendi.
  Quae si contigerit _fruenda_ nobis,
  Totam cum paribus, Priape, nostris
  Cingemus tibi mentulam coronis.
      —_Priap. Carm._ L, 2 sqq.

FUGALIA: Festa, in memoriam institutae reipublicae, post Tarquinii
exsilium. Agebantur mense februario, cum spurcissima licentia.

  "Nec ubi _fugalia_ celebrarentur omni licentia turpidinum, et vere
  _fugalia_, sed pudoris et honestatis."
    —Aug. _de Civ. Dei_, VI.

FUGITIVA VENUS: Amor transitorius.

  Quid quasi pellicibus torqueris inepta ministris,
    In quibus et levis est et _fugitiva venus?_
      —Mart. XII, XCVI, 3 sq.

FUNDUS: Pudendum muliebre.

  "Nemo ire quemquam publica prohibet via, Dum ne per _fundum_ septem
  facias semitam. Dum tete abstineas nupta, vidua, virgine, Juventute
  et pueris liberis, ama quid lubet."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 35 sqq.

FUNERATUS: Impotens veneri.

  "Credo mihi, frater, non intelligo me virum esse, non sentio;
  _funerata_ est pars illa corporis qua quondam Achilles eram."
    —Petron. _Sat._

FURERE: Ardere in venerem.

  "Haec duo nomina, _furor_ et _amor_, ita sibi familiaria sunt, ut
  alterum pro altero ponatur; sicus, _furere_ et _amare_: _furere
  Inachia_, amare Inachiam."
    —Vet. Interpret.

  Hic tertius december, ex quo destiti
      Inachia _furere_,
    Silvis honorem decutit.
      —Id. _Epod._ XI, 7 sqq.

  Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
  Seu quicumque _furor_ (quid tum, si fuscus Amyntas?
  Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra),[TR1]
  Mecum inter salices lenta sub vite jaceret.
      —Virgil. _Eclog._ X, 37 sqq.

FURIARE: Ad venerem excitare.

  Quum tibi flagrans amor et libido,
  Quae solet matres _furiare_ equorum,
  Saeviet circa jecur ulcerosum
  Non sine questu.
      —Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.

FURTA: Praedationes venereae, stupra, adulteria, etc.

  "Edepol, nae illa _furtis rebus_ te sciat operam dare, Ego faxim te
  Amphitruonem esse malis quam Jovem."
    —Plaut. _Amph._ I, III, 12 sq.

  "At tu, qui potior nunc es, mea _furta_ caveto."
    —Tibull. I, V, 69.

Hinc:

FURTIVUS LECTUS:

  Parce tamen, per te, _furtivi_ foedera _lecti_,
    Per Venerem quaeso, compositumque caput.
      —Tibull. I, V, 7 sq.

FURTIVUS USUS:

  Et quum _furtivo_ juvenem lassaverit _usu_,
    Tecum interposita languida veste cubet.
      —Tibull. I, IX, 55 sq.

FUTUERE: A verbo graeco φὺω, _genero_.

Latinis vocabulum nuptum, sed non impudicum. Sensu proprio dicebatur de
concubitu viri cum foemina.

  Qua factus ratione sit requiris,
  Qui numquam _futuit_, pater Philaenus:
  Gaditanus, Avite, dicat istud,
  Qui scribit nihil, et tamen poeta est.
      —Mart. X, CII, 1 sqq.

  Quanto tu melius, quoties placet ire _fututum,_
    Quae verum mavis dicere, Paulla, viro!
      —Mart. XI, VIII, 13 sq.

FUTUTIO:

  Numquid pollicita est tibi beatam
  Noctem, Naevia, sobriasque mavis
  Certae nequitias _fututionis_?
      —Mart. I, CVII, 4 sqq.

FUTUTOR PERDITUS: Spurcus, flagitiosus.

  Sunt illic veneris novae figurae,
  Quales _perditus_ audeat _fututor._
      —Mart. XII, XLIII, 5 sq.

FUTUTOR: Pro tribade.

  Esse videbaris, fateor, Lucretia, nobis:
    At tu, proh facinus! _fututor_ eras.
      —Mart. I, XCI, 5 sq.

FUTUTRIX MANUS:

  ...Sed sit satis: inguina saltem
  Parce _fututrici_ solliticare _manu_.
      —Mart. XI, XXIII 3 sq.

FUTUARIA LEX: Edictum Heliogabali, jussu ejus vulgatum, Venerisque
templo propositum.

  "Jura visendi, consectandi, susurrandi, gestiundi, salutandi,
  confabulandi, precandi, perpetuo interdiu _futuariis_ permissa ex me
  sunto.—Ex aede, foramine, horto, postico, impluvio, haec commoda
  nemo nemini prohibento.—Fidem consilia ferunto, ferunto auxilium,
  operamve danto.—Sub noctu vota tractanto.—Promissa, juramenta,
  lamenta admiscento.—Sollictando, verecundiam, timorem amovento.—
  Tristitiam suppremunto.—Tempori locove obsecundanto.—Occasioni ne
  unquam cedunto.—Internuntias, epistolas succudunto.—His spem,
  voluntatem, exspectationem, necessitatem, misericordiam adlectanto.—
  Inserunto fraude, vi, dolo.—Ostentatione attemperate utuntor.—
  Prudentiam, tacuitatem habento, tenento, gestiunto.—Ex pathica
  quicquam sempiterne, quasi stipem et pignus capiunto.—Ejus permissum
  advehunto, novam quaerunto.—Actuve pompave grandi, animam nobilem
  insectantor.—Notas conjectarias rectius novanto."
    —Petr. Crinit. _de Vita honesta_, XI, 8.

Hanc legem Heliogabalus de nomine uxoris suae Semiramiae jussit
appellari. Vide _Lamprid. ad Constantinum Augustum_.


[TR1] "nigra,)" → "nigra),"



                               GADITANAE



GADITANAE: Puellae hispanienses cantu suavi, necnon molli saltatione,
Romae insignes. Pleraeque meritoriae. _Gaditanae_ e Gadibus, unde
innumerabilia scorta continue accedebant.

  Cantica qui Nili, qui _gaditana_ susurrat.
      —Mart. III, LXIII, 5.

  Nec de _Gadibus_ improbis puellae
  Vibrabunt sine fine prurientes
  Lascivos docili tremore lumbos.
      —Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.

  Forsitan exspectes ut _gaditana_ canoro
  Incipiant prurire choro, plausuque probatae
  Ad terram tremulo descendant clune puellae,
  Irritamentum veneris languentis, et acres
  Divitis urticae.
      —Juv. XI, 162 sqq.

GALBA: Scurra temporis Augusti de quo Juvenalis, _Sat. V_. Ejus meminit
Plutarchus. Quum dormitaret Maecenati uxorem suam contrectanti post
coenam, tamen ad calices vigilabat, servulumque videns vinum
sublegentem: _Non omnibus_, ait, _dormio_. Caeterum, hujus generis
lenones eleganter notat Tertull., _lib. de Patientia, cap._ 16.

Qualia autem essent _Galbae_ dicta, docet Quintilianus.

  "Id porro quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia _Galbae_
  pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Junii Bassi, etc."
    —Quintil. _Inst. Orat._ VI, 3.

GALBANA aut GALBINA: Vestis coloris herbacei ad usum foeminarum,
mollibus usurpata. Inde, _galbani mores_ pro moribus effoeminatorum.

  Nativa laudet, habeat et licet semper
  Fuscos colores, _galbanos_ habet _mores_.
      —Mart. I, XCVII, 8 sq.

  Reticulumque comis auratum ingentibus implet
  Caerulea indutus scutulata aut _galbana_ rasa.
      —Juv. II, 96 sq.

  "Vestitus chlamyde coccea, tunica _galbina_, brachia _galbinis_
  indutus."
    —Vopisc. _in Aurelian._ II.

Hinc:

GALBANATUS: Pro molli et pathico.

  Conviva quisquis Zoili potest esse,
  Summoenianas coenet inter uxores.
  ......
  Jacet occupato _galbanatus_ in lecto.
    —Mart. III, LXXXII, 1 sqq.

Vide _Turneb. lib._ I, cap. VIII.

GALLAM SUBIGERE: Verbum flagitiosum a sutrina translatum. Virum aut
mulierem inire.

  "Plancus in judicio forte amici, quum molestum testem destruere
  vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se
  tueretur. Ille urbane respondit: _Gallam subigo._ Sutorium hoc
  habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobationem
  ambiguetate convertit: nam Plancus in Maevia Galla nupta male
  audiebatur."
    —Macrob. _Saturn._ II, 2.

GALLI: Sacerdotes deae Cybeles, qui ex ritu semetipsos castrabant, non
ferro, sed testa. Vide _Plin._ II, 49. Rhea enim, quam in montibus
Phrygiae Cybelen vocabant, exsectionem virorum instituisse dicitur,
propter adamatum Atyn.

  Ast hic metuenda dedicat genitalia,
  Numen reciso mitigans ab inguine:
  Offert pudendum semivir donum deae.
  Illam revulsa masculini generis
  Vena effluenti pascit auctam sanguine.
      —Prudent. _Peri steph. hymn._ X, vs. 1066 sqq.

GALLIAMBON: Genus metri varietas iambici, ultimo pede claudicans.
Exemplum est in epigrammate Catulli de Aty. Sic dictum, quod peculiare
erat _Gallis_ in festis Cybeles. Carmen mollibus cantilenis consecratum.

  Nec dictat mihi luculentus Atys
  Mollem debilitare _Galliambon._
      —Mart. II, LXXXVI, 4 sq.

GALLINA: Blandimentum amatorium.

  "Dic igitur me tuum passerculum, _gallinam_, coturnicem, agnellum."
    —Platu. _Asin._ III, III, 76.

GALLINA: Pro meretrice; quia more _gallinarum_, meretrices omnia
spargunt et sumunt.

  "An, obsecro, hercle habent quoque _gallinae_ manus; Nam has quidem
  _gallina_ scripsit."
    —Plaut. _Pseudul._ I, I, 27 sq.

Hunc Plauti locum quidam intelligunt de manu incomposita in scripturis:
quod non verisimile.

GALLUS: Pro castrato.

  Curandum penem commisit Baccara Graecus
    Rivali medico. Baccara _Gallus_ erit.
      —Mart. XI, LXXV, 1 sq.

GALLUS GALLINACEUS: Custos amorum ad evigilandos moechos et fures
venereos, teste Luciano in _Somnio_ qui _Gallus_ inscribitur.

Mars enim, quoties ad Vulcani conjugem veniebat, timens ne se Sol cum
ea deprehenderet, et Vulcano nuntiaret, Alectryonem secum adducebat,
eum foris ad ostium jubens observare quum Sol emergeret. Caeterum
quadam nocte somnus Alectryonem oppressit, nec ideo sensit adventantem
Solem, qui Martem cum Venere dormientem deprehendit, remque Vulcano
renuntiavit. Iratus Mars Alectryonem in _gallum_ convertit. Hinc
Ausonius:

    ...Ter clara instantis Eoi
  Signa canit serus deprenso Marte satelles.
      —_Eidyll._ IV, 26 sq.

GALLULARE: Pubescere

  "Puerum mulieri praestare nemo scit, quanto melior sit cujus vox
  _gallulascit_, cujus jam ramus roborascit."
    —Novius, _Exod. apud Non. Marc._

GANEA, GANEAE: Tabernae vinariae simul et libidinum; sic dictae
ἀπὸ τὴς γᾶς, τοῦτ᾿ ἔστι γῆς . (_Donat._)
Pleraeque subterraneae et cryptatae. Vide _Lubini Antiquarium_.

GANNIRE, GANNITUS: Proprie canum; ad venerem translatum.

  Inter _gannitus_ et subantis voculas,
  Carpant papillas, atque amplexus intiment.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 14 sq.

  Tuccia vesicae non imperat, Appula _gannit_
  Sicut in amplexu...
      —Juv. VI, 64 sq.

GANYMEDES: Puer formosissimus, quem Jupiter ab aquila rapi jussit, et
loco Hebes expulsae nectari miscendo praefecit.

Castissima initio fuit haec fabula. Verus ejus sensus est, prudentes
solum a deo amari. Vid. _Tusc. Quaest. Lib._ 2. Ex ethicis enim
_Ganymedes_ est anima hominis sapientis ob eximiam virtutem a deo rapta.

Pulcherrimus dictus est, quia flagitiorum purus: pocula Jovi ministrat,
quia sapientiae officiis delectatur divinitas: ab aquila tandem raptus,
quum sit aquila symbolum perspicacitatis.

Procul ergo amovenda sunt turpia et obscena, quae de _Ganymede_ relata
aut picta sunt ab impuris.

  Quum tua tot niveis ornetur ripa ministris,
    Et _Ganymedeo_ luceat unda choro.
      —Mart. VII, L, 3 sq.

GAUDIA VENERIS: Gallice _les joies de ce monde_.

  Nam quis concubitus, _veneris_ quis _gaudia_ nescit?
      —Petron. _Sat._

  Vos quoque abesse procul jubeo; discedat ab aris
    Cui tulit hesterna _gaudia_ nocte _venus._
      —Tibull. I, II, 19 sq.

GAUDIA FOEDA: Masturbatio.

  Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;
    Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.
  Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
    Mandasset manibus _gaudia foeda_ suis.
      —Mart. IX, XLI, 5 sqq.

GEMELLI: Latini _gemellum_ dicebant pro pari aut simili; praesertim in
malam partem. Sic Horatius:

  Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
  Nequitia et nugis, pravorum et amore _gemellum._
      —Hor. _Sat._ II, III, 243 sq.

GEMELLI: Cinaedi, pathici.

  Pulchre convenit improbis cinaedis
  Mamurrae pathicoque, Caesarique.
  ......
  Morbosi pariter, _gemelli_ utrique,
  Uno in lectulo, erudituli ambo.
      —Catull. LIII, 1 sqq.

GEMELLI: Colei; eodem sensu quo graece διδύμοι, ex Galeno, _in
Libello isagogico_.

  Mox somnum excitat procax libido,
  Laetus nervulus, et sopore ab illo
  Pruriens, usque et usque tensus
  _Gemellorum_ agitet...
  ...Usque sed novate,
  Usque et usque alacres novate, et usque
  Dum vos inter opus Venus _gemellos_
  Solvat...
      —Petron. _Pseud. cent._ vs. 67 sqq.

GEMINAE GEMMULAE: Oculi micantes.

  Malas adorent ore et ingenuas genas,
  Et pupularum nitidas _geminas gemmulas._
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 8 sq.

GEMINARE: Copulare; ad venerem translatum.

  Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
  Serpentes avibus _geminentur_, tigribus agni.
      —Horat. _de Art. Poet._ 12 sq.

GEMIPOMAE: Mammae.

  Conde papillas, conde gemipomas,
  Compresso lacte quae modo pullulant.
      —_Ex catalectis vet._

GENER: Pro marito. Vide _Maur. Serv. in Virgil._

    ...Tibi serviat ultima Thule:
  Teque sibi _generum_ Thetis emat omnibus undis.
      —Virgil. _Georg._ I, 30 sq.

GENERABILIS: Genitalis; verbum Apulianum.

  "Quidquid inest natura generandi, in _generabilia_ sunt."
    —Apul. _in Hermet._

GENETHLIACON: Mere graecum. Proprie natale, natalitium: quidquid in
diem natalem dictum aut factum. Titulus carminis Ausonii (_Eidyll._
XXXIII) ad festum Nepotis. Veteres, eo die quo imponenda essent
infantibus nomina, advocabant mathematicos qui, inspecto themate
genethliaco, fausta infaustaque praedicebant; idque vocabant _fata
advocare, fata scribere_. Vid. _Meurs. in Plaut. Prolog. suppos.
Bacchidibus_, v. 62.

GENIALIA FESTA: Saturnalia; sic dicta eo quod _Genio_ indulgebatur, id
est, quibuscumque voluptatibus, etiam propudiosis. Vide _SATURNALIA_.
Agebantur kalendis januariis.

  Ter senis, unoque die _genialia festa_
  Porrigit, ut Janum arcessat nona bruma morantem.
      —Auson. _Eidyll._ XXII, 5 sq.

GENIALIS LECTUS: Vide LECTUS.

GENIATUS: Venustus.

  "Fuit decorus corpore et vultu _geniatus_."
    —Jul. Capit. _in Luc. Ver._

GENITA MANA: Dea cui vota ferebant, ne pueri imbelles et difformes
nascerentur. Canis ei immolabatur. Vide _Bartholin. de Puerp._; _Plin._
XXIX, 4; _Plutarch. Quaest. rom._ 51.

GENITALE CAPUT: Pro balano.

  Reddimus obscenae convicia debita genti,
    Quae _genitale caput_ propudiosa metit.
      —Claud. Rutilius Numatianus, _Itiner._ I, 387 sq.

GENITALIA: Pro pudendis.

  Facce etiam vini _genitalia_ lauta levantur,
  Et tumidos testes nereia lympha coercet.
      —Serenus Sammonicus, _de Medicina, cap._ 36.

GENITRIX:

  "A _matre_ hanc habet distantiam, quod _genitrix_ semper quae
  _genuerit_ nuncupatur; _mater_ vero aliquando pro nutrice ponitur."
    —Non. Marc.

Vide MATER.

GENIUS: Deus _generationis_, aut melius, natura ipsa, tanquam vim
habens rerum gigendarum.

  "_Genius_ generis nostri parens."
    —Laber. _apud Non. Marc._

A Romanis colebatur die natali, in gratiam beneficii quo geniti fuerant.

  ...Silvanum lacte piabant,
  Floribus et vino _Genium_ memorem brevis aevi.
      —Hor. _Epist._ II, I, 143 sq.

  Dicamus bona verba: venit natalis ad aras.
  ......
  Ipse suos _Genius_ adsit visurus honores.
      —Tibull. II, II, 1-5.

_Genius_ ergo princeps omnium voluptatum. Hinc:

GENIO INDULGERE: Pro venere frui.

  _Indulge Genio;_ carpamus dulcia; nostrum est
  Quod vivis; cinis, et manes et fabula fies.
      —Pers. V, 151 sq.

Et contra, _defraudare Genium, suum contra Genium debellare_, pro
cupiditatibus suis imperare. _Plaut. Terent._ etc.

Praeter illum _Genium_ omnibus communem, cuique rei et cuique viro
_Genios_ duos peculiariter dabant antiqui, _bonum_ et _malum_; quod
omnibus notum est. Vide _Pers._ IV, 27; VI, 48; _Horat., Virgil.,
Cicer._, etc.

GERERE MOREM: Suae aut aliorum libidini servire: proprium lenonis et
meretricis.

  "Pater nunc intus suo animo _morem gerit:_ Cubat complexus, cujus
  cupiens maxume est."
    —Plaut. _Amph. Prolog._ 131 sq.

Vide _Donat. ad Terent_.

GERULIFIGULUS FLAGITII: Praeceptor flagitiorum. _Geruli_ sunt qui
efficiunt, et _figulus_ ponitur pro paedagogo. Vid. _Fest._

  "Quibus tuum patrem, meque una amicos, affines tuos, Tua infamia
  fecisti _gerulifigulos flagitii_."
    —Plaut. _Bacchid._ III, I, 13 sq.

GIGNERE CULPA SUA, VITIO SUO: Liberos extra matrimonium suscipere;
venere vaga spurios procreare.

  "Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, _Suapte culpa_
  genere capiunt genus, ingenium improbant."
    —Plaut. _Mercat._ V, IV, 8 sq.

  "Eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a _culpa_ castas."
    —Plaut. _Poenul._ V, IV, 13.

  Huic semper _vitio_ pater fuisti.
      —Mart. XII, LIII, 10

Hic _culpa_ et _vitium_ pro coitu illegitimo.

GITON: Encolpi deliciae in Petronii Satyr. Hinc gallica lingua pro
catamito, a γείτων, _vicinus, proximus_, verbum amoris apud
Graecos.

GLABRARIUS, GLABRARIA: Proprio sensu de ovi tonsa (_Varr. de Re
rustic._). Salsiori vero translatione, pro viro a meretricibus
exspoliato, aut foemina ab amasiis suis pessumdata.

  Et quidquid petit, usque et usque donas:
  Vae _glabraria_, vae tibi misella!
  Nudam te statuet tuus Lupercus.
      —Mart. VI, XXVIII, 6 sqq.

GLABRI: Pro pueris meritoriis; quum sint sine pube.

  Diceris male te a tuis
  Unguentate, _glabris_, marite,
  Abstinere; sed abstine.
      —Catull. LVI, 141 sqq.

Et inde pro mollibus et cinaedis, qui, muliebria patientium more, se
totum corpus levigabant. Vide DIVELLERE.

    Ore tener, latus pectore, crure _glaber,_
  Uxori qui saepe tuae comes improbus haeret,
    Non est quod timeas, Candide: non futuit.
      —Mart. XII, XXXVIII, 4 sqq.

Vide _Athen. lib._ XII, et _Plin. Praefat. lib._ XIX.

GLADIATRICES: Pugnas et mulierum edidit Domitianus.

  "Venationes gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec virorum
  modo pugnas, sed et _mulierum_ (commisit)."
    —Suet. _in Domit._ 4.

  "_Foeminarum_ illustrium, senatorumque plures _per arenam foedati
  sunt_."
    —Tacit. _Annal._ XV, 32.

Vide _Papin. Silv. in fine lib._ I; _Dion. in Domitian._; _Martial. de
Spectacul. epigr._ VII, etc.

GLADIATOR OBSCENUS:

  "Non taces, inquit, _gladiator obscene_, quem de ruina arena dimisit?
  Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter
  faceres, cum pura muliere pugnasti?"
    —Petron. _Sat._

GLADIUS: Pro pene.

  "Dum, _gladium_ ne habeat, quaero, arripio capulum... Sed quum
  cogito, non habuit _gladium_; nam esset frigidius."
    —Plaut. _Casin._ V, II, 30 sq.

GLAUCUS: Rex Potniarum in Boeotia, Sisyphi filius; quum equas suas a
coitu cohiberet, quo essent velociores, Venus indignata furorem eis
tantum immisit, ut dominum dilacerarint.

  Scilicet ante omnes furor est insignis equarum:
  Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore _Glauci_
  Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
      —Virgil. _Georg._ III, 266 sqq.

Vide _Equi_ HIPPOMANES.

GLUBERE: In obscenis. Vide DEGLUBERE.

GRACILIS: Pro molli ac tenello.

  Quis multa _gracilis_ te puer in rosa
  Perfusus liquidus urget odoribus
    Grato, Pyrrha, sub antro?
      —Hor. _Od._ I, V, 1 sqq.

Aptius tamen puellarum epithetum.

  "Quas matres student demissis humeris esse, vincto pectore ut
  _graciles_ sient."
    —Terent. _Eun._  II, III.

GRATIAE: Graece _Charites_; Veneris comites et ornatrices. Duas tantum
admittebant Lacedaemonii; tres vero Athenienses, ut omnibus notum est.

Ex Jove et Venere genitas nonnulli scripserunt; alii, ex Libero et
Venere; Hesodius, ex Jove et Eurynome, nympha Oceani; Lactantius, ex
Jove et Autonoe, Cadmi filia; Cicero, ex Erebo et Nocte ortas
existimat.

1° Venerem semper comitabantur, ut illarum beneficio, continua
amabilitate, et quasi semper nova, maritum continuo allectaret. Quod
Plutarchus ostendit in Ἐρωτιχῶ, ac _de praeceptis_ quoque
_connubialibus_, demonstrans uxoribus erga maritos _gratiis_ opus esse,
ne usu et aetate injucundae fiant. Eodem sensu intelligendus est
Homerus, quum Veneri peplum a _Gratiis_ laboratum ait, _Iliad. lib._ V,
et _lib._ VI, quo Vulcanus _Venerem et Gratiam_ simul duxit. Vide
_Dialog. Mercurii et Apollinis apud Lucianum_.

2° Primitus vestitae _Gratiae_ fingebantur. Cur ergo, inquit
Pausanias, mutata antiquorum ratione, nudas pingere aut sculpere adorti
sunt? Nudae sunt, ut sciant nubentes, in probrum semper foeminis esse
corpus aut animum quoquo modo fucare.

3° Ad bonam ergo Venerem, id est legitimam, inventae sunt _Gratiae_,
lepidissima fabula uxorum officium demonstrantes. Sic _solutis zonis_
effictae sunt, ob conjugalis obsequii facilitatem, quae in foemina
requiritur. Sic virgines, juvenes, ridentes, et consertis manibus quasi
virum retinentes, etc. Vide _Horat. Od._ I, XXX, 5; III, XXI, 22; IV,
VII, 5. _Epist._ I, VI, 49; et _Senec. de Beneficiis, lib._ I.

GREMIUM: Pro vulva.

  Egregium narras mira pietate parentem,
    Qui ipse sui gnati minxerit in _gremium._
      —Catull. LXII, 29 sq.



                            HABERE MULIEREM



HABERE MULIEREM: Verbum nuptum usitatissimum.

  "Tanquam major fieri possit, quae abstulit mihi, per quod etiam _te
  habere_ potui."
    —Petron. _Sat._

  Ferreus ille fuit, qui _te_ quum posset _habere,_
    Maluerit praedas stultus et arma sequi.
      —Tibull. I, II, 67 sq.

Adde illud Terentii in _Andria_:

  "Quis heri _habuit Chrysidem_?"

HABERE VIROS: Dicebatur in manifesto deprehensos.

  "Nunc pol ego demum in rectam redii semitam. Hic ipsus Casinam
  deperit: _habeo viros._"
    —Plaut. _Cas._ II, VIII, 33 sq.

HABERE PRO CIBO: In usum diuturnum.

  "Nam qui amat, quod amat, si id habet, _id habet pro cibo_, Videre,
  amplecti, osculari, adloqui."
    —Plaut. _Merc._ IV, IV, 4 sq.

HABERE PRO MATULA: Contumeliose.

  "Jam, hercle, ego vos _pro matula habebo_, nisi mihi matulam datis."
    —Plaut. _Mostell._ II, I, 39.

HABITARE: Venerem agere.

  "Et rogo, inquam, mater, numquid scis, ubi ego _habitem_? et quidni
  sciam? inquit; consurrexitque et coepit me praecedere; ... at
  subinde, ut in locum secretiorem venimus, centonem anus urbana
  rejecit, et: hic, inquit, debes _habitare_. Quum ego negarem me
  cognoscere domum, ... tarde, imo jam sero intellexi me in fornicem
  esse deductum."
    —Petron. _Sat._

HAEDILLUS: Inter blandimenta.

  "..._Haedillum_ me tuum dic esse, vel vitellum."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 77.

HASTA: Pro pene; translatum a re militari, quod frequentissimum.

  Intorquet summis adnixus viribus _hastam._
      —Auson. _Cent. nupt._ 117.

  Quid tum! nudula tota, tota inermis,
  Armatum _hastulula_ tua vibrante
  Aperta oppiduli in sui benigne
  Castella, o pudeat!
      —Petron. _Phaleuc._ 45.

HEBE: Dea juventutis, quam Jupiter, ob formae elegantiam, poculis suis
praefecit. Verum, quum Jove in publicum coenante, vinum administrans,
perque lubricum pavimentum minus caute incedens, cecidisset, volutisque
vestibus pudenda nudasset, propter pudorem ab officio amota est,
ejusque loco Ganymedes subrogatus. Postea Herculi nupsit, quod
significat, esse necesse ad fortes gignendos florentem aetatem cum
robore conjungi. Vide _Gyrald. Syntax. deorum_, et _Cicer. Tuscul.
Quaest. lib._ I.

  Pluribus ut caeli tereretur janua divis,
    _Hebe_ nec longa virginitate foret.
      —Catull. LXIII, 115 sq.

_Hebe_ Latinis Juventa. (_Ovid. de Ponto_ I.) Vide JUVENTA.

HERMES: Ἐρμῆς.—Statua saxea, vias aut terminos indicans.
Conficiebatur mole rudi, absque brachiis cruribusque; imposito tantum
capiti saxo quadrato, medio in cujus arrigebat membrum virile. Vide
_Fest._, _Macrob._ I, 19, etc. Hinc de inerte, sed guloso et
libidinoso, in proverbium dicebatur, _Hermae similem esse_, quum nil
haberet nisi caput et penem.

      ...At tu
  Nil nisi Cecropides, truncoque simillimus _Hermae._
      —Juv. VIII, 52 sq.

HERMAPHRODITUS: Mercurii et Veneris filius, ut ex ipsa statim vocis
compositione apparet. Nam Mercurius Ἐρμῆς, Venus
Ἀφροδίτη dicitur Graecis. Vide _Ovid. Metam. lib._ IV. Quum in
Caria vagabundus, ad fontem nymphae Salmacis pervenisset, ejus amore
correpta dea, illo tamen concubitum recusante, simulato recessu post
vepres latuit. _Hermaphroditus_, Salmacen abiisse ratus, undas nudus
intravit; quod videns, nympha subito accurrit, et abjectis vestibus
arctissime eum complexa est: sed quum juvenem neque precibus, neque
blanditiis exorare posset, a diis petiit, ut in unum corpus
redigerentur, ita tamen ut sexus uterque integer remaneret; quo coagulo
androgynus factus, _Hermaphroditus_ superos rogavit, ut qui vir in
futurum fontem eum intraret, mas et foemina exiret. Vide _Mart._ VI,
LXVIII.

Porro Salmacis fabula ad desidiosum otium referenda est; erant enim
Cares foedis libidinibus dediti. Unde _hermaphroditi_ dicebantur molles
et praesertim pathici, tanquam utramque venerem exercentes.

Vide _Strab. lib._ XIV, et ANDROGYNI et SALMACIS.

HERNIA: Proprie folliculus qui coleos involvit; saepe pro testiculis
ipsis.

  Nil ibi per ludum simulabitur; omnia fient
  Ad verum, quibus incendi jam frigidus aevo
  Laomedontiades, et Nestoris _hernia_ possit.
      —Juv. VI, 324 sqq.

  Ipse super virides aras luctantia pronus
    Dum resecat cultro colla, premitque manu,
  Ingens iratis apparuit _hernia_ sacris.
      —Mart. III, XXIV, 7 sqq.

HESTERNAE OCCURRERE COENAE: Nauseabunda, et ideo acerrima in
paedicationem metonymia.

  An facile et pronum est agere intra viscera penem
  Legitimum, atque illic _hesternae occurrere coenae_?
      —Juv. IX, 43 sq.

HIATUS: De cadurco foemineo, contumeliose.

  Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae;
    Aut sulcos uteri prodere nuda times;
  Aut infinito lacerum patet inguen _hiatu;_
    Aut aliquid cunni prominet ore tui.
      —Mart. III, LXXII, 3 sqq.

Et de altero loco:

  Ut semper solet et timere lucem
  Qui tanto patet indecens _hiatu_
  Barbato macer eminente naso.
      —_Priap. Carm._ XI, 12 sqq.

HILARIA: Dies festi matris deûm, peculiari nomine sic appellati, quod
post luctus breves simulationes, laetitiae exordium praecanebatur,
omnibusque licentia ludendi et lasciviendi.

  "_Hilaribus_ quibus omnia festa fieri debere scimus."
    —Vopisc. _in Aurelian._

Hinc:

HILARIDOS: Cantor lascivi carminis. (_Fest._)

HILLAE: In obscenis. Hinc etiam divisores dicti _hillicidae_, scilicet
qui pullariam facerent.

  "_Hillas_ intestina veteres esse dixerunt. Unde _Bohilla_ oppidum in
  Italia, quod eo bos intestina vulnere trahens advenerit."
    —Non. Marc.

  "Neve aliter hunc paedicabis, quomodo video adolescenti nostro caedi
  _hillas_."
    —Laber. _apud Non. Marc._

HIPPOMANES: Ἰππομανεὶν dicunt Graeci, non tantum eos qui
equos alendi studio tenentur, sed et eos qui immoderato amore
insaniunt, teste Suida et aliis. Ab hoc fonte _hippomanes_ Latinis
dicitur, non tantum caruncula illa quae nascentis pulli fronti
inhaeret, sed et illud quod inguinibus equarum distillat, quum coitum
ardent. Utrumque valere credebant ad incantationes, et in poculis
amatoriis.

De priore:

  Quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus,
  Et matri praereptus amor.
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 515 sq.

  Fallitur, Aemonias si quis decurrit ad artes,
    Datque quod a teneri fronte revellit equi.
      —Ovid. _Art. amat._ II, 99 sq.

      ...Haec potio torquet;
  Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
  Tanti partus equae, quanti una venefica constat.
      —Juv. VI, 624 sqq.

De altero:

  Hinc demum, _hippomanes_ vero quod nomine dicunt
  Pastores, lento distillat ab inguine virus.
      —Virgil. _Georg._ III, 280 sq.

  Et quod ubi indomitis gregibus Venus afflat amores,
    _Hippomanes_ cupidae stillat ab inguine equae.
      —Tibull. II, IV, 57 sq.

HIRCISSARE: Pubescere, τραγαῖν: ob vocis raucam asperitatem
_hircorum_ amoris sonui praesimilem. Vide _Cael. Rhod._ XIX, 121.
_Hircorum_ enim libido in proverbium.

HIRCOSUS: Pro impudico, cui et os et anima foetent.

  "Blennus, stultus, _hircosus_, impudicus."
    —Placid. _in Glossis_.

HIRQUITALLI: Accedentes ad virilitatem, hircorum a salacitate. Vide
_Sext. Pomp. et Fest._

HISTRIONES: In deliciis Romanorum, deficientibus tamen gerulis. Vide
FIBULA.

  Solvitur his magno comoedi fibula: sunt quae
  Chrysogonum cantare vetent: Hispulla traegoedo
  Gaudet; an exspectas ut Quintilianus ametur?
  Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion
  Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
      —Juv. VI, 73 sqq.

  Comoedi tres sunt; sed amat tua Paulla, Luperce,
    Quattuor: et κωφὸν Paulla πρόσωπον amat.
      —Mart. VI, VI, 1 sq.

HONOR: Pro venustate.

  "Maximus in minime rugosis genibus _honor_."
    —Sidon. Apollin. I, 2.

    ...Celsae procul adspice frontis _honores,_
  Suggestumque comae...
      —Stat. _Epithal. Stell. et Violantill._ 116 sq.

HONOR: Pudicitia, integritas. (_Non. Marc._)

  .....et rapti Ganymedis _honores_.
    —Virgil. _Aeneid._ I, 32.

HORA: Dea juventae, ita dicta ἀπὸ τῆς ὤρας, hoc est a
venustate et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Eadem est ac _Hebe_
Graecorum. Romuli uxor, quae in coelum translata Hersilia vocata est.

  Teque, Quirine pater, veneror, _Horamque_ Quirini.
      —Ennius, _apud Non. Marc._

Apud Ovidium in fine _lib._ XIV _Metam._ legitur ORA sine adspiratione.
Vide JUVENTAS.

HORTENSIUS: Orator romanus, Ciceronis aemulus: auctor carminum
lascivissimorum.

  Nec minus _Hortensi,_ nec sunt minus improba Servi
    Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi?
      —Ovid. _Trist._ II, 441 sq.

HORTUS: Mulierum pudenda. Eleganter solebant veteres agriculturae
vocabula ad rem veneream transferre. Vide ARARE, FODERE, AGER, ARVUM,
POMA, etc.

  Quod meus hortus habet sumas impune licebit,
    Si dederis nobis quod tuus _hortus_ habet.
      —_Priap. Carm._ IV, 3 sq.

  Thyrsumque pangant _hortulo_ in cupidinis.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 17.

Sic _hortum_ suum nuncupabat Julia Augusti id interfemineum quo mulier
erat.

HYBRIDAE: Proprie nati ex coitu animalium natura diversorum: non ab
ὕβρις, ut nonnulli grammatici voluere; sed quod _hybros_ antiqui
spurios appellarunt. Hinc _umbri_ pro quodam ovium mixto genere apud
_Plin. lib._ VIII, c. 49., et idem de suibus loquens:

  "In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos
  antiqui _hybridas_ vocabant, ad homines quoque, ut C. Antonium,
  Ciceronis in consulatu collegam, appellatione translata."

Hinc:

HYBRIDAE: Pro genitis ex matrimonio impari, ut ex servo et ingenua; ex
cive romano et barbara; ex indigena et peregrino, etc.

  Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
  _Hybrida_ quo pacto sit Persius ultus, opinor
  Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
      —Hor. _Sat._ I, VII, 1 sqq.

Vide _Valer. Max._ VIII, 6; et _Suet. in Aug._ 19, de Asinio quodam
Epicado. Et:

HYBRIDAE: Nati ex illegitimo et vilissimo concubitu.

  Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem,
  Non liberorum; nam nec tuus quisquam,
  Nec est amici, filiusve vicini;
  Sed in grabatis tegetibusque concepti...
  ......
  Jamque _hybridarum_ grex tibi foret plenus,
  Si spado Coresus, Dindymusque non esset.
      —Mart. VI, XXXIX, 1 sqq.

HYMENAEUS: Deus nuptiarum praeses, notissimus, qui et _Hymen_ dicitur,
et conjunctis dictionibus, _Hymen-Hymenaeus_, ut patet ex Catullo, LVI.
Nomen accepisse creditur ab ύμέναιος, hoc est a membranaceo
vaginae muliebris circulo, quod claustrum virginitatis esse putabant
antiqui, primoque erumpi coitu. Vide EUGION.

Veneris aut Uraniae filius _Hymenaeus_. Dicitur primus certas nuptias
instituisse: hinc non raro poetis ponitur pro ipsis nuptiis.

  Pergama quum peteret inconcessosque _hymenaeos._
      —Virgil. _Aeneid._ I, 652.

HYMENAEUM OFFENDERE: (_Plaut._) Prima nocte officio suo deesse, ut
accidit frigidis et maleficiatis.

HYMENAEUS CANTUS: Carmen nuptiale, quod ex ritu comitabatur sponsam a
domo patris usque ad tectum maritale.

  "Age tibicen! dum illam educunt huc novam nuptam foras, Suavi _cantu_
  concelebra omnem hanc plateam _hymenaeo_: Io hymen hymenaee! Io
  hymen!"
    —Plaut. _Casin._ IV, III, 1 sqq.

Differt ergo _hymenaeus cantus_ ab epithalamio, quum ille prior, et
foras emissus. Epithalamium vero intus canebatur circa lectum, ut patet
ex etymo. Choro puellarum concelebrabatur cum magno strepitu, ne
patientis nuptae clamores audirentur. Vide _Muret. in Catull._ et NUCES.

HYSTERICA: Mulier ad coitum ardens, venere furiata; ut accidit illis
quae hoc morbo laborant Gallis nuncupato _nymphomanie_. Remedii loco,
_hystericis_ illis praescribebant medici romani _validam congressus
succussionem_. Vid. _Turneb. lib._ IV, c. 8.

  _Hystericam_ vetulo se dixerat esse marito
    Et queritur futui Leda necesse sibi.
  Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem,
    Seque refert potius proposuisse mori.
  Vir rogat ut vivat, virides nec deserat annos,
    Et fieri, quod jam non facit ipse, sinit.
  Protinus accedunt medici, medicaeque recedunt;
    Tollunturque pedes;o medicina gravis!
      —Mart. XI, LXXII, 1 sqq.



                                I FORAS



I FORAS: Formula divortii.

  "Insipiens! semper tu huic verbo vitato Abs tuo viro.—Cui verbo?—_I
  foras,_ mulier!"
    —Plaut. _Casin._ II, II, 35 sq.

  Uxor, _vade foras,_ aut moribus utere nostris.
      —Mart. XI, CV, 1.

ICTUS: Pro concussibus venereis.

  Dent crebros _ictus_ combibente lumine,
  Trepidante cursu venere et anima fessula.
  Ejaculent tepidum rorem niveis laticibus.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 18 sqq.

  Et resupina jacens multorum absorbuit _ictus._
      —Juv. VI, 129.

IDALIA: Cognomen Veneris apud Virgilium, sub fine libri quinti
Aeneidos; ex _Idalio_, oppido et nemore insulae Cypri, Veneri sacro.
Hinc Ausonius de consobrina sua:

  Parva etiam fuit _Idalia,_
  Nomine praedita quae Paphiae,
  Et speciem meruit Veneris.
      —Auson. _Parental._ XXVIII, 1 sqq.

IGNAVUS: Delicatus, mollis.

  "Senecta aetate unguentatus per vias, _ignave,_ incedis."
    —Plaut. _Casin._ II, III, 23.

ILIA RUMPERE: Ascensoris sui vires exhaurire libidinibus.

  Cum suis vivat valeatque moechis,
  Quos simul complexa tenet trecentos,
  Nullum amans vere, sed identidem omnium
      _Ilia rumpens._
      —Catull. XI, 17 sqq.

ILLAUTA VIRGO: Intacta, nondum experta virum. Moribus enim Romanorum
arcebantur virgines a balneis publicis. Inde saepissime aqua in
obscenis, et usus aquae pro concubitu. Qua de re inter alios sic orator
romanus:

  "Num ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere?"
    —Cic. _pro Cael._

Vide AQUA.

  "Lautam vis, aut quae _nondum sit lauta?_—_Siccam_ succidam, Quam
  lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 192 sq.

ILLE, ILLA, ILLUD. IS, EA ID: Subintellecto relativo, saepe in obscenis.

  Ne quaerendum aliunde foret nervosius _illud,_
    Quod posset zonam solvere virgineam.
      —Catull. LXII, 27 sq.

  Ibi _illa_ multa tam jocosa fiebant,
  Quae tu volebas, nec puella nolebat,
  Fulsere vere candidi tibi soles.
      —Idem. VIII, 6 sqq.

  Fessus mille modis, _illud_ puerile poposci:
    Ante preces totas primaque verba dedit.
      —Mart. IX, LXVII, 3 sq.

  "_Id_ per quod discernitur mas an foemina sit."
    —Varr. _Ling. lat._

  "Illa haud verbum facit, et sepit veste _id_ quî estis."
    —Plaut. _Cas._ V, III, 40.

ILLICITA LIBIDO: Praepostera venus. (_Apul. Met._ VIII, _et Beroald.
Interpret._)

ILLOCABILIS VIRGO: Quae omnino nuptui collocari nequit.

  "Meam pauperiem conqueror. _Virginem_ habeo grandem, dote cassam,
  atque _illocabilem,_ Neque eam queo locare cuiquam."
    —Plaut. _Aulul._ II, II, 13 sqq.

ILLUDERE: In foedissimis. _Illudere_, ludificari, ludibrio habere,
saepe turpitudinis et obscenitatis significationem habere notat
Muretus, _Observat. juris_, c. 7, ut apud Graecos ὐβρίζειν.

  "Foeminarum capitibus _illudere_ solitus."
    —Suet. _in Tiber._ 45.

  "Tradunt plerique eorum temporum scriptores, crebris ante exitium
  diebus, _illusum_ isse pueritiae Britannici Neronem."
    —Tacit. _Ann._ XIII, 17.

Vide LUDERE.

IMAGINES AMATI aut AMASIAE: Vulgo e cera, genus iconicum antiquissimum.

  "Solebant heroinae virorum, seu quos pro viris haberent, effigies ex
  cera domi habere."
    —Fr. Modius, _in Nov. antiqu. Epist._ 18.

  Si potes et ceras remove: quid imagine muta
    Carperis? hoc periit Laodamia modo.
      —Ovid. _Remed._ II, 327 sq.

Meminit et Virgilius, Didonem viri sui Sichaei imaginem habuisse.

  "Ne epistola quidem ulla sit in aedibus, Nec cerata adeo tabula; et
  si qua inutilis Pictura sit, eam vendat."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 17 sq.

IMBUBINARE: Foemineo menstruo inquinare.

  Haec te _imbubinat,_ et contra te imbulbitat ille.
      —Lucil. _Incert. frag._ 36.

IMBUERE: Proprie vasa nova primo liquore intingere. Verbum nuptum.
Aliquem, aut aliquam veneri erudire; virum, aut foeminam facere.

  Illa rudes animos per noctes conscia primas
    _Imbuit,_ heu! nullis capta Lycinna datis.
      —Propert. III, XV, 5 sq.

  Non, si me satis audias,
    Speres perpetuum, dulcia barbare
  Laedentem oscula, quae Venus
    Quinta parte sui nectaris _imbuit._
      —Hor. _Od._ I, XIII, 13 sqq.

Ab interpretibus enim quinque sunt gradus ad venerem perficiendam:
_adspectus, colloquium, tactus, osculum_, et _extrema amoris linea_, id
est, seminis emissio.

IMBULBITARE: Puerili stercore inquinare, quod accidit paedicantibus.
Vide IMBUBINARE.

IMMATURA VIRGO: Nondum viri potens.

  "Si _virginem immaturam_ stupraverit, etc."
    —_ff._ XIV, X, 47.

IMMEIERE: Verbum obscenissimum. Vide MEIERE.

IMMINUERE: Devirginare, impudicare.

  "_Imminuere_ aliquam castitate."
    —Arnob. _lib._ IV.

  "Coram virginem _imminuisset_ parata constantia."
    —Apul. _Met._

  "Sed tu en unquam cum quîquam viro Consuevisti?—Nisi quidem cum
  Alcesimarcho, nemine: Neque pudicitiam meam mihi alius quisquam
  _imminuit_."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 88 sqq.

_Imminutionem_ pro coitione posuit Ausonius in _centone nuptiali_.

IMPAR: In amore, aut conjugio, dispar formae, aetatis, animi, etc. Sic
apud Virgilium:

  ...si quod non aequo foedere amantes
  Curae numen habet...
      —_Aeneid._ IV, 520 sq.

    ...Cyrus in asperam
  Declinat Pholoen: sed prius appulis
    Jungentur caprea lupis,
  Quam turpi Pholoe peccet adultero.
  Sic visum Veneri: cui placet _impares_
  Formas atque animos sub juga ahenea
    Saevo mittere cum Joco.
      —Hor. _Od._ I, XXXIII, 6 sqq.

Vide PAR.

IMPATIENTIA: Ardor, pruritus ad venerem.

  "An uxore contentus haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis
  delectatus, _impatientiam_ suam spargebat passim (ut vagari
  adolescentes solent) salax deus?"
    —Arnob. _adv. Gent._ IV, _de Jove._

IMPEDIRE: Ad libidines inducere.

  "_Impedire_, sordidare, ad probrum ducere."
    —Non. Marc.

  "Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam Impudicitia
  _impedivit_, per quem teneo thesaurum stupri."
    —Plaut. _Amph. supposita_, III, 12 sq.

IMPROBUS: Impudicus.

  Obscenis peream, Priape, si non
  Uti me pudet, _improbis_que verbis.
      —_Priap. Carm._ XXVIII, 1 sq.

  Quibus relictis, in mihi laboratum
  Locum venitis, _improbissimi_ fures.
      —_Ibidem_, LI, 25 sq.

IMPUDICATUS: Stupratus. (_Fest., Lubin._)

IMPUDICUS: Eodem sensu.

  Praedictum tibi ne negare possis,
  Si fur veneris, _impudicus_ ibis.
      —_Priap. Carm._ LIX, 1 sq.

IMPUDICUM FACERE: Stuprare, apud jurisperitos. (_ff._ XLVII, X, 8.)

INAURES: Male audiebant apud Romanos viri qui Poenorum more _inaures_
gestabant.

  Nequam aurum est aures quodvis vehementius ambit.
      —Lucil. _ex Incert._ 40.

Inde _aures perforatae_ pro mollibus et effoeminatis.

  "At qui _aurem perforatam_ habes, etc."
    —Cic. _in Afrum._

  "Sed quaenam illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? ...
  Facies quidem aedepol punica est ... viden' homines sarcinatos
  consequi ... incedunt cum _annulatis auribus_; Adibo hosce, atque
  appellabo punice."
    —Plaut. _Poenul._ V, II, 15 sqq.

Viris _inaures_ prohibuit Alexander Severus, mulieribus tantum
concedendo, temperate tamen.

  "Gemmarum quod fuit vendidit, et aurum in aerarium contulit dicens,
  gemmas viris usui non esse; matronas autem regias contentas esse
  debere uno reticulo, atque _inauribus_, et baccato monili, et corona
  cum qua sacrificium facerent."
    —Lamprid. _in Sever._

Gemmis et unionibus conficiebantur _inaures_ fere incredibili sumptu.

  "Video uniones non singulos singulis auribus comparatos; jam enim
  exercitatae aures ferendo oneri sunt. Junguntur inter se, et insuper
  alii binis superponuntur. Non satis muliebris insania viros
  subjecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis
  pependissent."
    —Senec. _de Benef._ 9.

Vide Plin. IX, 35.

  "_Inaures_ da mihi Faciundas pondo duum nummum stalagmia, Ut te
  libenter videam, quum ad nos veneris."
    —Plaut. _Menaechm._ III, III, 17 sqq.

INCESTUS (-A, -UM): Proprie sine cesto, id est discinctus. Inde pro non
casto. Venus enim dicebatur nunquam ad coitus illicitos venire cum suo
cesto. (_Lutatius in Stat. Thebaid._ II.) Vide CESTON et DISCINCTUS.

  Nemo malus felix, minime corruptor, et idem
  _Incestus,_ cum quo nuper vittata jacebat
  Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
      —Juv. IV, 8 sqq.

Hinc:

INCESTUS (-US): Quaecumque pollutio aut scortatio. (_Servius ad
Aeneid._ XII.)

INCESTUM (-I): Flagitium in affines (_Non. Marc._); et etiam pro
connubio legibus prohibito.

  "_Incestum_ committere intelligitur, qui ex his, quas legibus aut
  moribus prohibemur uxores ducere, aliquam duxerit."
    —Paulus, _de Ritu nupt. lib._ 39.

INCESTARE: Viro aut foeminae vitium afferre.

  "Ei duae puellae sunt meretrices servulae Sorores: earum hic alteram
  efflictim perit: Neque eam _incestavit_ unquam."
    —Plaut. _Poenul._ V, II, 134 sqq.

INCINCTA: Mulier praegnans. Sic dicta a laxiore cinctu propter uteri
tumorem. (_Isidor. lib_ X.) Hic praepositio _in_ negat. Inde verbum
gallicum, _une femme enceinte_.

INCLINARE ALIQUEM AUT ALIQUAM: Verbum flagitiosum. Incurvare ad puerile
officium. Vide _Non. Marc._ verbo _conquiniscere_.

  Promptius expediam quot amaverit Hippia moechos,
  ......
  ...quot longa viros exsorbeat uno
  Maura die, quot discipulos _inclinet_ Hamillus...
      —Juv. X, 220 sqq.

INCONTINENS: Qui, more bestiarum, absque modo et freno venere delinquit.

  _Incontinentis_ nec Tityi jecur
  Relinquit ales, nequitiae additus
  Custos...
      —Hor. _Od._ III, IV, 77 sqq.

INCREBRARE: Frequentius venerem agere.

  "Si raras noctes ducit, ab animo perit; Sin _increbravit_, ipsus
  gaudet, res perit."
    —Plaut. _Trucul._ I, I, 28 sq.

INCUBARE: De agente in venerem.

  "Quando ego eam mecum rus uxorem adduxero, Rure _incubato_, utque in
  praefectura mea."
    —Plaut. _Casin._ I, I, 21 sq.

INCUBA: A _cubare_. Stuprator. _Beroald._ in _Apul. Met._ VII.)

  "_Incuba_, qui vel quae semper incumbit, vel incubat."
    —Papias.

INCUBINA: Pro concubina. Verbum vetus. (Vide _Beroald. in Apul. Met._
VII.)

INCUBITATUS: Patiens in paedicatione; inclinatus.

  "Video ego te! jam _incubitatus_ es.—Ita sum; quid id attinet ad te?"
    —Plaut. _Pers._ II, IV, 3.

INCUMBERE: Saepe ad venerem translatum.

  "Age, inquit, nunc, et puerum dividamus. Jocari putabam discedentem;
  at ille gladium parricidali manu strinxit, et: non frueris, inquit,
  hac praeda, super quam solus _incumbis_."
    —Petron. _Sat._

INCURSARE FOEMINAS: Insectari extra modum et more perditorum.
(_Tertull. de Pudicitia_, IV.)

INCURVARE ALIQUEM: Flectere ad puerile officium. Idem est ac
_inclinare_.

  _Incurvabat Hylam_ posito Tirynthius arcu;
    Tu Megaram credis non habuisse nates?
      —Mart. XI, XLIV, 5 sq.

INDOMITA: Quae viris nec satiata, nec lassata.

  An ut matrona onerata phaleris Pelagiis
  Tollat pedes _indomita_ in strato extraneo?
      —Petron. _Sat._

Et eodem sensu:

  "Ego animo cupido atque oculis _indomitis_ fui: Persuasum est facere
  cujus nunc me facti pudet."
    —Plaut. _Bacch._ IV, IX, 92 sq.

INDULGERE, SE INDULGERE: Prostrare.

  "_Indulsi_ ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me
  ingurgitavi."
    —Petron. _Sat._

  Armenius Zalates cunctis narratur ephebis
  Mollior ardenti _sese indulsisse_ tribuno.
      —Juv. II, 164 sq.

INFANTES: A non _fando_. Nam postquam coeperant fari, _puelli_
dicebantur. Vide _Non. Marc._

1° Utero statim egressi lavabantur.

  "Postquam peperit pueros, lavare jussit."
    —Plaut. _Amph._ V, I, 50.

2° Post humi sternebantur.

  "Hominem tantum nudum, et in nuda homo, natali die abjicit natura, ad
  vagitus statim et ploratum."
    —Plin. _Praef._ 17.

3° Sic humi jacens infans a patre _tollebatur_; hoc solemni ritu
significante, se natu recentem in filium accipere.

  "Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui quum conditionem vitae
  nossent, in hanc nos _sustulerunt_."
    —Senec. _Ep. ad Marc._ 18.

  "Nam quod peperisset, jussit _tolli_."
    —Terent. _Andr._ III, 1.

Tunc inter legitimos haeredes puellulus inscribebatur, foribusque a
famulis coronae apponebantur; et praedio patris virga populea
defigebatur ex antiquissimo ritu.

4° Pro adulterinis habebantur liberi qui vultu et forma in patrem
dissimiles erant. Vid. _Mart. in Cinnam_, VI, XXVII. Juliae flagitiorum
conscii quum mirarentur quomodo similes Agrippae marito procrearet,
quae vulgo potestatem corporis sui faceret: _at enim_ (teste Macrobio)
_nunquam nisi navi plena tollo vectorem_. Inde adspectis liberis
palpones et mulierculae patri hos simillimos acclamabant.

  "Quae pudicitiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus
  agnosceret, non timuit ne stupra furtivosque concubitus, parvuli
  vultus, aut crescentis infantiae similitudo detegeret."
    —Quintil. _Declam._ 18.

  Nullis polluitur casta domus stupris;
  Mos et lex maculosum edomuit nefas:
  Laudantur _simili prole_ puerperae.
      —Hor. _Od._ IV, V, 21 sqq.

5° _Dies lustricus_. Quinto die _lustrabantur_ infantes apud Graecos,
ut patet ex Plauto, in _Truculento_, cujus fabula Athenis agitatur.
Ἀμφιδρόμιος dicebatur a ritu quo puer cursim circa focum
gestabatur. Romae vero, die octavo puellae, et nono puelli, votis
conceptis et nomine indicato; unde et dictus _dies nominalis_. Vide
inter plures, _Scalig. ad Auson._, et _Meursium Exerc. critic._ III, 23.

  Ecce avia, aut metuens divûm matertera cunis
  Exemit puerum, frontemque atque uda labella
  Infami digito et lustralibus ante salivis
  Expiat, urentes oculos inhibere perita.
      —Pers. II, 31 sqq.

6° _Nominalia_. In nominibus esse fatum existimabant antiqui.

  "Item in lustranda colonia ab eo qui eam duceret, et quum imperator
  exercitum, censor populum lustraret, _bonis nominibus_ qui hostias
  ducerent eligebantur. Quod idem in delectu consules observant, ut
  primus miles fiat bono omine."
    —Cic. _Divinat._ 1.

  "Cur publicis lustris, _nomina_ victimas ducentium _prospera_
  legimus?"
    —Plin. XXVIII, 3.

Alter parentum infanti nomen imponebat; id est puello mater, pater vero
puellae.

  Sed tu nomen habes aversa fronte sororum
    Impositum, mater quod tibi dura dedit.
      —Mart. IV, XXXI, 5 sq.

Antiqui pueros clypeis demittebant.

  "Utrumque ablutum, et jam plenum lactis, alieno deposuit clypeo."
    —Theocrit. _Eidyll._ XXV, 3.

Aliquando in vannis.

  "In ventilabris olim infantes dormituros collocabant, in futurarum
  divitiarum et affluentiae auspicium."
    —_Scholiast. Callimach._

Ubi primum a lacte repulsi, peculiaribus deabus commendabantur,
_Edulicae_, _Potinae_ et _Cubae_, quae edentibus, potantibus et
cubantibus faverent. Vide _Donat. ad Terent. Phorm._, et _Rom. triumph.
lib._ I.

INFECTA VIRGO: Nondum perfecta; immatura.

  "Nam ita est ingenium muliebre; Bene quum lauta est, tersa, ornata,
  ficta est, _infecta_ est tamen."
    —Plaut. _Stich._ V, V, 3 sq.

INFORARE: Verbum flagitiosum.

  "Licetne _inforare_, si incomitiare non licet?—Non _inforabis_ me
  quidem."
    —Plaut. _Curcul._ III, 31 sq.

Vide PERFORARE.

INGENICULARE: Subactae femora genibus divaricare.

  "Ita ut subito vestes ad pedem defluerent, nudusque, una manu ad
  mammam, altera pudendis adhibita, _ingenicularet_."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

INGENUAE: In _ingenuas_ stuprum plectebat lex Julia, dummodo tamen
neque corpore quaestum fecerint, neque artem ludicram aut lenocinium
exercuerint, neque in scenam operam locaverint. In illas probrum magis
quam stuprum commissum fuisse dicebatur. Mimae ergo et lege ipsa jure
_ingenuarum_ ejiciebantur.

INGUEN: Verenda utriusque sexus.

_Inguen_, virilia.

      ...Onus _inguinis_ aufert,
  Nullaque sunt subito signa relicta viri.
      —Ovid. _Fast._ IV, 21 sq.

  Nec recutitorum fugis _inguina_ Judaeorum
    Nec te sarmatico transit Alanus equo.
      —Mart. VII, XXX, 5 sq.

_Inguen_, pro mulierum pudendis.

  Aut infinito lacerum patet _inguen_ hiatu;
    Aut aliquid cunni prominet ore tui.
      —Mart. III, LXXII, 5 sq.

  Quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
  Ravola, dum Rhodopes uda terit _inguina_ barba?
      —Juv. IX, 3 sq.

INGUINA SOLLICITARE: Ad tentiginem excitare.

  "_Sollicitavit inguina_ mea mille jam mortibus frigida."
    —Petron. _Sat._

INGUINUM PONDUS: Colei.

  "Habebat enim _inguinum pondus_ tam grande, ut ipsum hominem laciniam
  fascini crederes."
    —Petron. _Sat._

  "Quidam ab informi _pondere genitalium_ salvus effectus est."
    —Aug. _de Civ. Dei, lib. ult._

Vide PONDUS.

Ex siligine conficiebantur panes ad _inguinum_ similitudinem. Vide
_COMESSATIONES_.

INIRE MULIEREM: Futuere.

  "Quid te mutavit? quod reginam _ineo?_ Uxor mea est. Nunc coepi, an
  abhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam _inis?_ Ita valeas uti
  tu, hanc epistolam quum leges, non _inieris_ Tertullam, aut
  Terentillam, etc."
    —_Antonii epist. ad August. ap._ Suet. _in Aug._ 69.

  "Pasiphaen ligneo juvencae simulacro abditam _iniit_, ut multi
  spectantium crediderunt."
    —Suet. _in Neron._ 12.

INJUGES FOEMINAE: Nondum nuptae. Vide JUGUM.

  "Illa videlicet de caussa, quod et virginitas _jugum_ nesciat
  maritale, et virtus nunquam sit _jugo_ prementi subacta."
    —Fulgent. _de Prisc. serm._

  "_Juges_, ejusdem jugi pari; unde _conjuges, sejuges, injuges_."
    —Fest.

INJURIAM FACERE: Stuprare, impudicare.

  "Ego me _injuriam fecisse_ filiae fateor tuae Cereris vigiliis per
  vinum."
    —Plaut. _Aulul._ IV, X, 46 sq.

INJURIAM OFFERRE: _Terent. Hec._ V, I. Vide INSCITUS.

INJURIAM PATI: Inclinari.

  "Dum frater sororis suae automata per claustellum miratur, accessi
  tentaturus an _pateretur injuriam_."
    —Petron. _Sat._

INNUBAE: Innuptae. (_Isidor._)

  "Quod non solum _innubae_ fiunt communes, sed etiam veteres
  puellascunt, et multi pueri puellascunt."
    —Varr. _Baiis._

Vide _Non. Marc._

INSCITUS: Ad venerem invalidus, cassus.

  "Annos natus sexaginta qui erit, si quem scibimus, Seu maritum, seu
  hercle adeo caelibem scortarier, Cum eo nos hic lege agemus;
  _inscitum_ arbitrabimur."
    —Plaut. _Merc._ V, IV, 57 sqq.

  "Nam si facturave es, bonas quod par est facere, _Inscitum_ offerre
  injuriam tibi immerenti, iniquum est."
    —Terent. _Hec._ V, 1.

INSTRUMENTA: Virilia.

  "Illud unum memento, non me, sed _instrumenta_ peccasse."
    —Petron. _Sat._

  "Ergone deûm mater genitalia illa disjecta cum floribus, ipsa per se
  moerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa
  divinis contrectavit, et sustulit flagitiosi operis _instrumenta_
  foedique, abscondenda etiam mandavit terrae?"
    —Arnob. _adv. Gent._

INTEGRA FOEMINA: Intacta.

  "Loquere, filiam meam quis _integram_ stupraverit?"
    —Plaut. _Trucul._ IV, III, 47.

  Vosque item simul, _integrae_
  Virgines, quibus advenit
  Par dies, agite, in modum
  Dicite: o hymenaee, hymen!
      —Catull. LVII, 36 sqq.

INTEGRI PUERI: Nondum vitiati.

  Dianae sumus in fide
  Puellae et _pueri integri._
  Dianam, _pueri integri_
  Puellaeque, canamus...
      —Catull. XXXII, 1 sqq.

INTEGRITAS: Pro virginitate.

  "Obstetrix virginis cujusdam _integritatem_ manu velut explorans
  perdidit."
    —Augustin.

INTERCIDONA: Ex tribus deabus, ad foetarum mulierum custodiam
adhibitis. Vide _Aug. de Civ. Dei_ IX; _Rom. triumph. lib._ I, et
DEVERRA.

INTERCUTITUS: Flagitatus, impudicatus inter cutem; paedicantem passus.
(_Fest., Lubin. Antiq._)

INTERFEMINEUM: Pudenda utriusque sexus.

  "Utriusque sexus _interfemineum_ tegat, et femoris objectu, et palmae
  velamento."
    —Apul. _in Apolog._

INTERNUCULUS: (_Petron._) Catamitus, pusio, paedicatus. Vide _Turneb.
Advers._ XXI, 28.

INTERPELLATORES: Nuptiarum conciliatores.

  "Sollicitatores nuptiarum, itemque matrimoniorum _interpellatores_."
    —Paull. _in ff._ XLVII. XI, 1.

INTERPOLARE: Novam formam e vetere fingere. (_Non. Marc._)

  "Nova pictura _interpolare_ vis opus lepidissimum."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 105.

INTERPOLES: Mulieres quae se fucis interpolant, ut novae et quasi
puellae videantur.

  "Nam istaec veteres, quae se unguentis unctitant, _interpoles,_
  Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor
  cum unguentis consociavit, illico Itidem olent, quasi quum una multa
  jura confundit cocus."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 117 sqq.

INTESTABILIS, INTESTATUS: Cui _testes_ avulsi sunt; spado, castratus.

  "Semper curato ne sis _intestabilis_: Quod amas, amato _testibus_
  praesentibus."
    —Plaut. _Curc._ I, I, 30 sq.

  "Et si _intestatus_ non abeo, bene agitur pro noxia.—Quid si non
  faxis?—Ut vivam semper _intestabilis_."
    —Plaut. _Mil._ V, 23 sq.

IONICI MOTUS: Saltatio lascivissima ab _Ionibus_ inventa; prae ceteris
enim famosi erant mollitie et libidinibus. Inde _risus ionicus_ pro
dissolutiore.

  "Quis _Ionicus_ aut cinaedicus qui hoc tale facere posset?"
    —Plaut. _Stich._ V, VII, 1.

  _Motus_ doceri gaudet _ionicos_
  Matura virgo, et fingitur artubus
    Jam nunc, et incestos amores
      De tenero meditatur ungui.
      —Hor. _Od._ III, VI, 21 sqq.

IRRUMARE: Os alicujus inire. Vitium senum et emeritorum.

  Quid me, Thai, senem subinde dicis?
  Nemo est, Thai, senex ad _irrumandum_.
      —Mart. IV, L, 1 sq.

  "Pronior erat (Tiberius) ad id genus libidinis, et natura et aetate."
    —Suet. _in Tiber._ 44.

Vide _Juvenalem_, X, 208, et de _irrumatione_, in _Melle Hieronym._
_Mercurial._ IV, pag. 93.

  An, continenter quod sedetis insulsi
  Centum, aut ducenti, non putatis ausurum
  Me una ducentos _irrumare_ sessores?
      —Catull. XXXV, 6 sqq.

_irrumare_ a _ruma_.

ISIS: Fanum ejus quibuscumque pactis et furtis venereis celeberrimum.
Inde praefecta lenonum et meretricum dicebatur.

    ...Jamque exspectatur in hortis,
  Aut apud _Isiacae_ potius sacraria _lenae._
      —Juv. VI, 488 sq.

  Nec tu Niligeram fieri quod possit ad _Isim_
    Quaesieris? nec tu curva theatra time.
      —Ovid. _Am._ II, II, 26 sq.

  Nuper enim, ut repeto, _fanum Isidis_ et Ganymedem
  Pacis, et advectae secreta palatia Matris,
  Et Cererem, (nam quo non prostat foemina templo?)
  Notior Aufidio moechus scelerare solebas,
  Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
      —Juv. IX, 22 sqq.

ITHYPHALLI: Priapi lignei in honorem Bacchi. In summa hasta positi,
compitis subrigebantur.

  "In Liberi honorem patris _ithyphallos_ subrigit Graecia; et
  simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt."
    —Arnob. _adv. Gent._ V.

  Arte laboretur, sed truncum forte dolatum
  Arboris antiquae numen venerare _Ithyphalli,_
  Terribilis membri, medio qui semper in horto
  Inguinibus puero, praedoni falce minatur.
      —Columell. _de Cultu hort._ V, 31 sqq.

Hinc:

ITHYPHALLICUS: Qui continue arrigit, irritante morbo aut incessabili
uredine; qui satyriasi laborat. Vide Vossium, _Gloss. ling. lat._

JACERE: Verbum nuptum.

  "_Jacent_ nunc amatores obligati noctibus totis; et forsitan mutuis
  libidinibus attriti, derident solitudinem meam."
    —Petron. _Sat._

  Mollia quod nivei duro teris ore Galesi
    Basia, quod nudo cum Ganymede _jaces_;
  Quis negat hoc nimium?
      —Mart. XI, XXIII, 1 sqq.

  Briseis multum quamvis aversa _jaceret_,
    Aeacidae propior levis amicus erat.
      —Mart. XI, XLIV, 9 sq.

JECUR: In _jecore_ amoris sedem esse arbitrabantur antiqui, maxime
Platonici.

  "Laetitiae affectus in splene, timoris in corde, irae in felle,
  _libidinis in jecore_."
    —Lactant. VI, 15, _et de Opific. Dei_, 14.

    Tempestivius in domo
  Pauli, purpureis ales oloribus,
    Commissabere Maximi,
  Si torrere _jecur_ quaeris idoneum.
      —Hor. _Od._ IV, I, 9 sqq.

  Quum tibi flagrans amor, et libido,
  Quae solet matres furiare equorum,
  Saeviet circa _jecur_ ulcerosum,
    Non sine questu.
      —Hor. _Od._ I, XXV, 13 sqq.

JUGUM: Pro matrimonio, ab hoc antiquissimo ritu quo _jugum_ aratri
sponsis imponebatur, hoc symbolo monitis omnium rerum individuae
societatis. Vide _Serv._, _Isidor._, etc.

  "_Juges_ ejusdem _jugi_ pares."
    —Fest.

Unde, _conjuges_ pro maritatis; _jugum Veneris_, pro matrimonio, etc.,
et:

JUGUM FERRE: Dicebatur de muliere virum experta. Sic Graecis
νεόζυγος, _nova nupta_, et ἄζυγες γάμον, quae
_nondum maritatae_.

  "Jamne ea _fert jugum_?—Tam a me pudica est, quasi soror mea sit;
  nisi Si est osculando quippiam impudicior."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 50 sqq.

  Nondum subacta _ferre jugum_ valet
  Cervice; nondum munia comparis
  Aequare, nec tauri ruentis
  In venerem tolerare pondus.
      —Hor. _Od._ V, V, 1 sqq.

JUGA: Cognomen Junonis, tanquam praepositae nuptiis legitimis. Vide
JUGUM.

JUGARE:

  Teneris teneros _jugans_ puellos,
  Puellas pueris _jugans_ sibique.
      —_Ex Virgil. Centonibus, ab incerto._

JUGATINUS: Deus concubitus. Invocabatur ut sponsus et sponsa bene
copularent. (_Aug. Civ. Dei_, IV, 11, et VI, 9.)

  "Quum mas et foemina conjunguntur, adhibetur deus _Jugatinus_."
    —_Rom. triumph. lib._ I.

JUNIX: Pro meretrice.

  "...eadem illi insidias dabo, Quam mox horsum ad stabulum _junix_
  recipiat se a pabulo."
    —Plaut. _Mil._ II, III, 32 sq.

Metaphora a rebus armentitiis.

JUNO: Mulierum dea specialis; a _juvando_. (_Cic. de Nat. deorum._)
Connubiis praeposita, quod notissimum. Patet tamen ex antiqua
mythologia, cujuscumque coitus patronam primum fuisse, etiam
meretricii; sed post Paridis judicium, amorum praesidio expulsa, ad
pudicitiam se recepit.

Parturientibus praeerat, et tunc sub Lucinae nomine invocabatur.

  "Perii, mea nutrix! obsecro te, uterum dolet, _Juno Lucina_, tuam
  fidem!"
    —Plaut. _Aulul._ IV, VII, 10 sq.

  "_Juno Lucina,_ fer opem, serva me, obsecro."
    —Terent. _Andr._ III, II.

Cuicumque mulieri _Juno_ sua.

  Etsi perque suos fallax juravit ocellos,
    _Junonemque suam_, perque suam Venerem,
  Nulla fides inerit.
      —Tibull. III, VII, 15 sqq.

  "_Junonemque meam_ iratam habeam, si me unquam meminerim virginem
  fuisse."
    —Petron. _Sat._

_Junoni_ calendas omnes tribuebant Romani, ut _Jovi_ idus omnes.
(_Macrob. Saturn._ I, 9.) Hinc, _Juno calendaria_ dicta. Sed sacra ejus
praecipue _matronae_ celebrabant calendis martiis, ut ab exordio totus
esset annus felix et partu et amore conjugali. Vide MATRONALIA.

JUPITER: Primarius inter salaces, moechorum deus et pathicorum.
Foedissimus celebrabatur a poetis; quod elegante sic exprobat Arnobius:

  "Non illi fuerat satis Juno, nec sedare impetum cupiditatum in regina
  poterat numinum, quum nobilitas eam commendaret, tanta facies, oris
  dignitas, et ulnarum nivei marmoreique candores? An uxore contentus
  haud una, concubinis, pellicibus atque amiculis delectatus,
  impatientiam suam spargebat passim (ut vagari adolescentes solent)
  salax deus?"
    —Arnob. _adv. Gent._ IV.

JUVENCA: Impudica, meretrix; eadem metaphora qua Io in vaccam conversa
dicitur.

  Graia _juvenca_ venit, quae te patriamque domumque
    Perdat. Io prohibe! Graia _juvenca_ venit.
      —Ovid. _Epist. Oenon. Parid._, 117 sq.

Vide inter Petronii Fragmenta _Pasiphaae fabulam ex metris horatianis_.

JUVENTA, JUVENTAS: Dea pubertatis; Graecorum _Hebe_. Vide HORA.

  Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum
    Det mihi formosa gnava _Juventa_ manu.
      —Ovid. _de Pont._ I, _Eleg. ult._, 11 sqq.

  Fugit _Juventas_, et verecundus color
  Reliquit ossa pelle amicta lurida.
      —Hor. _Epod._ XVII, 21 sq.

_Juventati_ sacra annua celebrabantur. (_Fest._) Vide _Cic._ I. _de
Natura deorum_; _Plin._ XXIX, 104.



                                 LABDA



LABDA: Fellatrix. Effictum verbum a _labia_ et _do_, vel a _labda_
litera, quae prima est in λείχειν, aut λεσβιάζειν: nam
Lesbii ea infamia flagrarunt.

    ...Nunc misella _labdace_
  Vix posse jurat ambulare prae fossis.
      —_Priap. Carm._ LXXIX, 5 sq.

  Cui ipse linguam quum dedit suam, _labda_ est.
      —Auson. _Epigr._ CXIX, 8.

Vide _Varr. Margopol._

LABELLA MORDERE: Inter veneris delicias. _Labella_ inter basiandum
morsiunculis stringere.

  "Compressiones arctae amantum comparum, Teneris _labellis_ molles
  _morsiunculae._"
    —Plaut. _Pseudul._ I, I, 64.

  Olli, purpurea delibantes oscula,
  Clemente _morsu_ rosea _labella vellicent._
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sq.

    ...Sive puer furens
  _Impressit_ memorem _dente labris notam._
      —Hor. _Od._ I, XIII, 11 sq.

  Quem nunc amabis? cujus esse diceris?
  Quem basiabis? cui _labella mordebis_?
      —Catull. VIII, 17 sq.

LABI: Prostare.

  Ut solet amoto _labi_ custode puella
    Perfida, communes nec meminisse deos.
      —Propert. I, XI, 15 sq.

LABOR: Operosa coitio, modo senum et debilium.

  Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem,
    Et jacet in medio sicca puella toro.
  Viribus hic operi non est, hic utilis annis:
    Ergo sine effectu prurit uterque _labor._
      —Mart. XI, LXXIII, 1 sqq.

Hinc:

LABORIOSUS: Ad venerem lentus, inanis.

  "O juvenem _laboriosum!_ puto illum pridie incipere, postero die
  finire."
    —Petron. _Sat._

LACEDAEMON: Certe dissolutissima, peculiariter libidinibus contra
naturam. Pathici enim et paedicones _Lacedaemonii_ habebantur.

      ...Ille fruatur
  Vocibus obscenis, omnique libidinis arte,
  Qui _Lacedaemonium_ pytismate lubricat orbem.
      —Juv. XI, 171 sqq.

Mulieres vero, tribades.

  "Nec me fallit in politicis Aristotelem scribere illas (_laconicas_)
  molliter vivere solitas, ac in omnem licentiam dissolutas."
    —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIII, 33.

  Thebas carmine cantet aut Mycenas,
  Aut clarum Rhodon, aut libidinosae
  Ledaeas _Lacedaemonis_ palaestras.
      —Mart. IV, LV, 5 sqq.

Laconia Veneri sacrata erat.

  Haec Veneris sedes, _Lacedaemone_ gratior illi.
      —Mart. IV, XLIV, 5.

LACUS LUCRINUS: Lacus Campaniae in sinu baiano, omni genere libidinum
celeberrimus.

  Dum modo _Lucrino_, modo se permittit Averno,
    Et dum baianis saepe fovetur aquis,
  Incidit in flammas, juvenemque secuta, relicto
    Conjuge, Penelope venit, abit Helene.
      —Mart. I, LXIII, 3 sqq.

  Dum nos blanda tenent lascivi stagna _Lucrini,_ etc.
      —Mart. IV, LVI, 1.

Vide verb. BAIAE.

LACUS VELABRENSIS: Receptaculum aquae ad usum populi, in foro
velabrensi juxta montem Aventinum; ripis ejus deferebantur et
exponebantur spurii; unde, teste Juvenali, pueros petebant matronae pro
suo partu maritis ostendendos.

  Transeo suppositos, et gaudia votaque saepe
  Ad spurcos decepta lacus; atque inde petitos
  Pontifices, Salios, Scaurorum nomina falso
  Corpore laturos.
      —Juv. VI, 602 sqq.

LAEVIS: Proprie glaber, depilatus; saepe pro molli et pathico.

    ...Unde istud dedecus in quo
  Trossulus exsultat tibi per subsellia _laevis._
      —Pers. I, 82 sq.

Vide verbum DIVELLERE PILOS.

LAEVIUS: Antiquissimus poeta, qui primus Romae scripsit libros
lascivos. Vide _Auson. Cent. nupt. in fine_.

LAMBERE: Pudenda lingere; fellare.

  Taedia non _lambit_ Cluviam, nec Flora Catullam.
      —Juv. II, 49.

  _Lambere_ quum vellet mediorum membra virorum
    Castor, nec posset vulgus habere domi,
  Repperit ut nullum fellator perderet inguen;
    Uxoris coepit lingere membra suae.
      —Auson. _Epigr._ CXX, 1 sqq.

  Quid cum foemineo tibi, Baetice Galle, barathro?
    Haec debet medios _lambere_ lingua viros.
      —Mart. III, LXXVI, 1 sq.

LAMPADUM CREPITATIO: Bonum omen habebatur amasiis.

  Sternuit et lumen: posito non scribimus illo.
    Sternuit, et nobis prospera signa dedit.
      —Ovid. _Epist._ XIX, 151 sq.

LANGUIDUS: Exhaustus nimio coitu.

    ...Non illam vir prior attigerat,
  _Languidior_ tenera cui pendens sicula beta
    Numquam se mediam sustulit ad tunicam.
      —Catull. LXII, 20 sqq.

  Illius uxor aut amica rivalem
  Lasciviendo _languidum_, precor, reddat.
      —_Priap. Carm._ XXLVII, 3 sq.

LANGUOR: Eodem sensu.

  "Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in pergulam; Ibi tibi
  adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad
  _languorem_."
    —Plaut. _Pseudol._ I, II, 79 sqq.

LANUVIUM: Pro pudendis, praesertim mulierum.

  "_Lanuvium,_ non modo urbem significat, sed eam quoque corporis
  partem, qua sita sunt pudenda."
    —Simeo Bosius _apud Taubmann. in Plaut. Trucul._ II, II, 20.

  Cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
    _Lanuvii_ ad portas, heu mihi! solus eram.
      —Propert. IV, IX, 19 sq.

Inde _colei lanuvini_, quos Cicero in _epist. ad Paetum_ honestos esse
dicit, ut contra _cliternini_ turpes. Vide verb. CLITERNINI.

  _Lanuvii_ attigeram fausto satis omine portas.
    Risit Amor, risit Cypris, et ipse Jocus.
      —Petron. _Epigr. nov._ III.

LASCIVIRE: Litare veneri.

Vide supra versus citatos ex _Priap. Carm._ XLVII, ad verbum LANGUIDUS.

LASSARE: In obscenis.

  Vidi ego quum foribus _lassus_ prodiret amator,
    Invalidum referens emeritumque latus.
      —Ovid. _Am._ III, XI, 13 sq.

  Et, quum furtivo juvenem _lassaverit_ usu,
    Tecum interposita languida veste cubet.
      —Tibull. I, IX, 55 sqq.

  ...Adhuc ardens rigidae tentigine vulvae,
  Et resupina jacens multorum absorbuit ictus,
  Et _lassata_ viris, necdum satiata, recessit.
      —Juv. VI, 128 sqq.

LATEBROSI LOCI: Ganea, lupanaria, eo quod pleraque subterranea. Vide
_Lubin. Antiq._

  "Nam huic aetati non conducit, mulier, _latebrosus locus_."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 22.

Inde:

LATEBRICOLAE: Gallice _qui hante les mauvais lieux_.

  "...harpago, mendax, cuppes, avarus, Elegans, despoliator,
  _latebricolarum_ hominum corruptor."
    —Plaut. _Trin._ II, I, 13 sq.

LATINE LOQUI: Obscena dicere nudis verbis.

  Simplicius multo est, da paedicare, _latine_
    _Dicere_, quid faciam? crassa Minerva mea est.
      —_Priap. Carm._ II, 9 sq.

Vide verb. PURUS SERMO et SALES NUDI.

LATUS: Saepissime ad venerem relatum; sic:

LATUS EMERITUM: Venere exhaustum. Vide verb. EMERITUS.

LATUS RUMPERE:

  Et inquietus inguina arrigat tumor,
  Neque incitare cesset, usque dum mihi
  Venus jocosa molle _ruperit latus_.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 42 sqq.

LATUS VELLERE: Lascive titillare.

  "Hinc ante somnum lenissima ambulatione compositus, sine Gitone
  cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem ne _latus_
  meum frater _convelleret_."
    —Petron. _Sat._

  _Velle latus_ digitis, et pede tange pedem.
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 702.

LATERI PARCERE: Parce uti venere.

      ...Exigit a te
  Nulla jacens illic munuscula, nec queritur, quod
  Et _lateri parcas,_ nec, quantum jussit, anheles.
      —Juv. VI, 35 sqq.

LAUTA VIRGO: Temerata, quae jam virum habuit.

  "_Lautam_ vis, an quae nondum sit _lauta_?"
    —Plaut. _Mil._ III, I, 192.

Vide verb. ILLAUTA.

LAXA MULIER: Interfemineo ampla, attrita.

  Lydia tam _laxa_ est, equitis quam culus aheni,
  ......
    Quam vetus a crassa calceus udus aqua.
      —Mart. XI, XXII, 1 sq.

  Commoditas haec est in nostro maxima pene,
    _Laxa_ quod esse mihi foemina nulla potest.
      —_Priap. Carm._ XVII, 1 sq.

LAXAE TUNICAE: Probro erant, tanquam argumentum animi mollis et
libidinosi.

  "Quos pexo capillo nitidos, et imbelles, aut bene barbatos videbis,
  manicatis ac _talaribus tunicis,_ velis amictos, non togis."
    —Cic. _invectiv._ II.

  "Sane genus hoc muliebrosum est, _tunicis demissitiis_."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 24.

Vide _Horat. Sat._ I, 1.

LECTICA: Vehiculum ex [sic] servis gestatum; unde έξάφορον
dicebatur. Vide _Mart._ II, LXXXI, et IV, LI. Octophora proceribus
tantum licita erant; sed erumpente libidine, meretricibus et famosis
usurpata, in vera lupanaria conversa fuere.

  "Ut nunc mulieres nostrae, matronae romanae se in vehiculis
  producebant quasi in auctionem. Rusticus, inhumanus et malevolus, et
  inter matronas abominandae conditionis est, si quis conjugem in
  sellam prostare vetuit, et vulgo admissis inspectoribus vehi undique
  perspicuam."
    —Senec. _de Benef._ IX.

Vide eumdem, _Libell. de Remediis fortuitorum_.

Meretricibus _lecticas_ prohibuit Domitianus. (_Sueton. in Domit._ 8.)

LECTICARIOLA: Quae prostat sub gerulis et _lecticariolis._

  Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
    _Lecticariola_ est; estis, Alauda, pares.
      —Mart. XII, LVIII, 1 sq.

LECTUS ADVERSUS: Lectus maritalis; sic dictus quod antiquitus prima
nocte ante januam intus instruebatur, boni ominis causa.

  "Deinde omni vi janua expugnata, et imagines majorum dejecerunt, et
  _lectulum adversum_ uxoris ejus Corneliae, cujus castitas pro exemplo
  habita est, fregerunt; itemque telas quae ex veteri more in atrio
  texebantur, diruerunt."
    —Asconius _in Miloniana._

  Seu tamen _adversum_ mutarit janua _lectum,_
    Sederit et nostro cauta noverca toro.
      —Propert. IV, XII, 85 sq.

Hinc:

LECTUM MUTARE: Pro novam uxorem domum ducere; quod plane patet ex
Propertii loco supra citato.

LECTUS GENIALIS: Maritalis; sic dictus a generandis liberis, et tanquam
sacer _Genio_ qui naturae deus credebatur. Vid. verb. GENIUS.

  "_Lectum_ illum _genialem_ quem, biennio ante, filiae suae nubenti
  straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni, expulsa atque
  exturbata filia, jussit."
    —Cic. _pro Cluentio._

  ..._Lectus genialis_ in aula est?
  Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita.
      —Hor. _Epist._ I, I, 87 sq.

LECTI SONUS: Spondae crepitus sub virili fortitudine.

  ...Tota vix hoc ego nocte redemi
  Te plorante foris. Testis mihi lectulus, et tu,
  Ad quem pervenit _lecti sonus_ et dominae vox.
      —Juv. IX, 76 sqq.

LEGERE POMA, NUCES, OLERA: Saepe ad venerem translatum; tunc _legere_
pro furari. Vide _Lips. Antiq. lect._ 3.

  Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
    Da veniam; libros non lego, _poma lego._
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 1 sq.

LEGUMINA: Inter aphrodisiaca. Unde proverbium, _fabis abstine_. Vid.
FABA.

  "Genere _leguminum_ coctorum ad convivium propter luxuriae
  continuationem raro vacavit."
    —Lamprid. _in Commod._

ΛΕΙΧἈΖΕΙΝ: Pro irrumare. Verbum graecum latinis usurpatum.

  At tibi nil faciam: sed lota mentula lana
  _Αειχάζειν_ cupidae dicet avaritiae.
      —Mart. XI, LIX, 11 sq.

LENO, LENUS: A _lenire_, verbo antiquo pro _delenire_.

  "_Lenones_ sunt scortorum perductores, etiam invitarum personarum, et
  in quibus stupra exercita legibus vindicantur."
    —Asconius _in_ III _contra Verr._

Vide _Scaevol. in Digest._ XXIV, III, 47; _Ulpian. ad l. Athletas, ff.
de his qui infam. not._

_Lenones_ in scenam inducebantur raso capite, et habitu versicolore.
(_Turneb. Advers._ XIX, 36 et _annotatores in Plaut. Pseudol._ VI, II,
23.)

LENA: Conciliatrix; stupri sequestra.

  "Omnes sunt _lenae_ levifidae; Neque tippulae levius pondus est quam
  fides lenonia."
    —Plaut. _Pers._ II, II, 61 sq.

LENOCINIUM: (_Cic._) Ministerium proxenetarum.

LENOCINARI: Vile hoc ministerium agere.

LENONIUS: Adjectivum.

  "Domus ejus tota _lenonia_, tota familia contaminata."
    —Apul. _Apolog._

Vide Plautum citatum ad verb. LENA.

LENULLUS, LENUNCULUS: Diminutiva prius a _lenus_, posterius a _leno_.

  "Ita ut occepi dicere, _Lenulle,_ de illac pugna, etc."
    —Plaut. _Poenul._ II, 24 sq.

LENTUS: Verbum amatorium: tenax.—Dicebatur de amore qui solvi nequit.

  Me _lentus_ Glycerae torret amor meae.
      —Hor. _Od._ III, XIX, 28.

  Eheu! quam _lento_ Marathus me torquet amore.!
      —Tibull. I, IV, 81.

  Ignibus hic _lentis_ uretur ut humida cera.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 526 sqq.

LEPUS: Verbum nuptum ad foedissima translatum. Credebant enim veteres,
_leporem_ sexum mutare, alternisque salire et subsidere. Vide
_Taubmann. in Plaut. Casin._ I, I, 50.

  "Vides inquit, Chrysis mea, vides quod aliis _leporem_ excitat."
    —Petron. _Sat._

Eodem sensu Plautus loco citato inter salacissima animalia _leporem_
commemorat:

  "Meus pullus, passer, mea columba, mi _lepus_."

_Lepus_ Veneri sacer erat. Hinc, teste Plinio, eum fieri formosiorem
putabant, qui septem diebus carnes _leporinas_ edisset.

  Si quando _leporem_ mittis mihi, Gellia, dicis:
    Formosus septem, Marce, diebus eris.
  Si non derides, si verum, lux mea, narras,
    Edisti nunquam, Gellia, tu _leporem._
      —Mart. V, XXIX, 1 sqq.

LESBII: Infames habebantur apud veteres ob inquinationem oris, quam
excogitarunt et in mulieribus primum experti sunt. Inde verbum graecum
λεσβιάζειν  pro _irrumare_. (Vide _Eustathium, Iliad.
rapsod._ VIII; _Cael. Rhod. Lect. antiq._ XVIII, 18.)

LESBIARI: Hoc usus est verbo Galenus in exordio lib. II _Simpl. medic._
eodem sensu quo λεσβιάζειν.

LEVANA: Dea advocata, quum pater natu recentem puerum et humi expositum
ex ritu tollebat. Vid. supra verb. INFANTES, 3.

  "Et partum ad lucem Diespiter perducebat: praestoque aderat _Levana,_
  quae partum de terra levabat expositum."
    —_Rom. triumph._ I, 14.

LIBER, LIBERA: Cognomen Apollinis et Veneris in nuptiis.

  "Et _Liber_ accurrit pater, quem sic vocatum esse volunt, quod mares,
  in coeundo, per ejus beneficium emissis seminibus liberentur (Sol
  enim auctor fecunditatis)..._dea Libera_ et Venus dicta, illud idem
  mulieribus, quod _Liber_ viris, praestat auxilium."
    —_Rom. triumph._ I, 14.

LIBERTAS: Saepe pro licentia lasciviendi. Hinc vindemia _libera_
dicebatur, et Bacchus ipse _Liber_.

  "De ejus uxore multa dicta sunt, ob nimiam _libertatem_ et vivendi
  facilitatem."
    —Jul. Capitolin. _in Anton. Pio._

LIBERTINAE: _Libertinis_ meretricium licitum erat; et in eas furta
veneris et injuriae libidinosae nec lege nec moribus vindicabantur.
Inde fere omnes meretrices. Vide _Turneb._ XIX, 31, et _Lips._ ad
_Tacitum_.

  "Viris cum suis praedicant nos solere; Suas pellices esse aiunt: eunt
  depressum, Quia nos _libertinae_ sumus, et ego et tua mater ambae
  Meretrices fuimus, etc."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 38 sqq.

LIBIDO: Fere semper in malam partem, et pro impudicitate. Hinc:

LIBIDINUM CONSISTORIUM: Pro lupanare.

  "Procedebat de janua laureata, ut de novo _consistorio libidinum_
  publicarum."
    —Tertull. III _ad uxorem_

LIGNEUS: Aridus, exsuccus corpore.

  Est pulchre tibi cum tuo parente,
  Et cum conjuge _lignea_ parentis.
      —Catull. XX, 5 sq.

LIGNEUS: Rigidus, durus, aspero, scabroque corpore.

  ...nervosa et _lignea_ δόρκας.
      —Lucret. IV, 1155.

LIGURIRE: Proprie degustare (_Non. Marc._); obscene vero pro lambere
pudenda. Vide verba LAMBERE, CUNNILINGUS, MEDIUS VIR. Eodem sensu:

LIGURITOR:

  Eunus Syriscus inguinum _liguritor,_
  Opicus magister: sic eum docet Phyllis:
  Muliebre membrum quadriangulum cernit.
  Triquetro coactu Δ literam ducit, etc.
      —Auson _Epigr._ CXX, 1 sqq.

LIMACES: Meretrices. A _limace_, quae folia plantarum et olera corrodit.

  "_Limaces_ viri"
    —Plaut. _Fragm. Bacchid._ vers. 10.

Vide _Non. Marc._ verbo _limare_.

LIMARE CAPUT: Conjungere (_Non. Marc._); quod acciditit amasiis, qui,
dum osculantur, caput jungunt, et vere terunt et _limant_, mutuo sese
fricantes. Vide _Turneb._ XV, 6.

  "At videsis, cum illa nunquam _limavi caput_."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 79.

  "Et inter nos conjuravimus, ego cum illo, et ille mecum; Ego cum
  viro, et ille cum muliere: nisi cum illo, aut ille mecum, Neuter
  stupri caussa _caput limaret_."
    —Plaut. _Merc._ III, I, 38 sqq.

LIMEN: Ominosum putabatur, domus _limen_ tangere, ingrediendo vel
egrediendo. Sic Virgilius de equo Trojano.

    ...Quater ipso in _limine_ portae
  Substitit...
      —_Aeneid._ II, 242 sq.

Et praecipue in nuptiis:

  Transfer omine cum bono
  _Limen_ aureolos pedes,
  Rasilemque subi forem.
      —Catull. LVI, 166 sqq.

  Missa foras iterum _limen_ transire memento,
    Cautius atque alte sobria ferre pedem.
      —Ovid. _Amor._ I, XII, 5 sq.

  "Sensim super attolle _limen_ pedes, nova nupta?"
    —Plaut. _Casin._ IV, IV, 1.

LINGERE: Verbum flagitiosum: lambere pudenda.

  Repperit ut nullum fellator perderet inguen;
    Uxoris coepit _lingere_ membra suae.
      —Auson. _Epigr._ CXVI, 3 sq.

  Humane facit hoc tamen, sed unum,
  Gratis quae dare basium recusat,
  Gratis _lingere_ non recusat Aegle.
      —Mart. XII, LV, 11 sq.

LINGUA: In amore multiplicis officii.

  "Jamque aemula libidine, ... jam patentis oris inhalatu cinnameo, et
  occursantis _linguae_ illisu nectareo, prona cupidine adlubescente,
  etc."
    —Apul. _Met._ II.

  "Accepturus ab ipsa Venere septem savia, et unum blandientis
  _linguae_ ad pulsum longe mellitum."
    —Apul. _Met._ VI.

  Et dare anhelanti pugnantibus humida _linguis_
    Oscula, in collo figere dente notas.
      —Tibull. I, VIII, 37 sq.

LINGUA DUPLEX: Quod accidit, quum in basiis _lingua linguae_
promiscetur.

  "Fac proserpentem me bestiam, _duplicem_ ut habeam _linguam_."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 105.

LINGUA FUTUTRIX:

  Gaudete, cunni, vestra namque res acta est.
  Arrigere _linguam_ non potest _fututricem_.
      —Mart. XI, LXII, 9 sq.

LINGUA MALA: Fellatoris.

  "Apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas, qui medios viros
  lambunt, homines _malae linguae,_ etiamsi tacerent."
    —Arnob. _adv. Gent._ V.

  De nullo quereris, nulli maledicis, Apici;
    Rumor ait _linguae_ te tamen esse _malae._
      —Mart. III, LXXX, 1 sq.

LITERAE: Pro scientia libidinum.

  "_Literas_ didicisti: quando scis, sine alios discere."
    —Plaut. _Trucul._ IV, II, 22.

LOCUS: Pro pudendis utriusque sexus.

  "Indecenter ipsa in _loca_ manus mittunt prurientibus verendis."
    —Cael. Aurel. _Acut. passionum lib._ III.

  "Quoniam, inquam, fidem scelere violasti, et communem amicitiam, res
  tuas ocius tolle, et alium _locum,_ quem polluas, quaere."
    —Petron. _Sat._

  "Novimus istam maritorum abstinentiam, qui etiamsi primam virginibus
  timidis remisere noctem, vicinis tamen _locis_ ludunt."
    —Senec. _Controv._ I, 11.

  "Foetus in _locis_ matris tumultuatur."
    —Tertull. _de Anima._

LORUM IN AQUA: Penis flaccidus.

  "Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: _lorum in aqua,_ non
  inguina habet."
    —Petron. _Sat._

LUBENTINA: Cognomen Veneris.

  "Prolubium et prolubidinem dici ab eo quod lubeat. Unde etiam lucus
  Veneri _Lubentinae_ dicatur."
    —Varr. _de Ling. lat._ 5.

Vide _Non. Marc._ verbo _Prolubium_.

LUBRICUS: Saepe in obscenis. Sic:

LUBRICUM CAPUT: Pro mentula.

  Tibi haec paratur, ut tuum ter et quater
  Voret profunda fossa _lubricum caput_...
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 30 sq.

LUBRICUM FEMUR:

  Puella nec jocosa te levi manu
  Fovebit, apprimetve _lubricum femur_.
      —_Ibid._ 24 sq.

LUCINA: Cognomen Dianae tanquam praegnantibus opem ferentis.

  "Diana dicta, quia noctis quasi diem efficeret. Adhibetur autem ad
  partus, quod ii maturescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque,
  novem lunae cursibus."
    —Cic. _de Natura deorum._

  Hinc illud, quod legitimos _Lucina_ labores
  Praevenit, et gravidos sentit subrepere nixus
  Ante exspectatum festina puerpera votum.
      —Auson. _de ratione puerperii maturi_, 31 sq.

LUCULENTUS: Succosus, valens, nervosus.

  Me pulchra fateor carere forma:
  Verum mentula _luculenta_ nostra est.
      —_Priap. Carm._ XXXIX, 5 sq.

LUDERE: Rem veneream agere; lascivire, libidinari.

  Ille pulvis Erythraei,
  Siderumque micantium
  Subducat numerum prius,
  Qui vestri numerare vult
  Multa millia _ludi._

  _Ludite,_ ut lubet, et brevi
  Liberos date, etc.
      —Catull. LVI, 206 sqq.

  "In hoc gramine pariter compositi mille osculis _lusimus,_ quaerentes
  voluptatem robustam."
    —Petron. _Sat._

      ...Exigite, ut sit
  Et pater ipsius coetus, ne turpia _ludant,_
  Ne faciant vicibus.
      —Juv. VII, 238 sqq.

  _Ludunt_ formosae: casta est quam nemo rogavit.
      —Ovid. _Eleg._ I, VIII, 43.

Vid. _Terent. Eunuch._; _Muret. in Observ. juris._ 57, etc. Vide
ILLUDERE.

LUDUM DARE AMORI: Amori indulgere.

  Miserarum est neque _amori dare ludum,_
  Neque dulci mala vino lavere...
      —Hor. _Od._ III, XII, 1 sq.

LUDOS FACERE: Eodem sensu ac ludere.

  "Perii! pudet hoccine me aetatis _ludum_ bis _factum esse_ indigne?"
    —Plaut. _Bacch._ V, I, 4.

  "_Ludos_ me _facitis,_ intelligo.—Vin' cinaedum novum tibi dari,
  Paegnium?"
    —Plaut. _Pers._ V, II, 23.

LUDIA: Quae gladiatores ardet. Nam _ludii_ proprie sunt gladiatores.

  Hermes divitiae locariorum,
  Hermes cura laborque _ludiarum._
      —Mart. V, XXIV, 9 sq.

Vide _Plut. in Galb_ et _Juv._ VI, 82.

_Ludia_ etiam  pro saltatrice. At tunc, non a ludiis aut ludionibus,
sed a _Lydis_, tanquam saltationum peritioribus.

LUMBI: Valentes et vegeti requiruntur ad venerem; unde _lumbis_ sedes
libidinis ponebatur.

      ...Quum carmina _lumbum_
  Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
      —Pers. I, 20 sq.

  Non dico pueris, sed his pilosis
  Qui duros nequeunt movere _lumbos._
      —Catull. XVI, 10 sq.

LUMBI SOLUTI: Venere exhausti.

  "Sed et podagricum esse, et _lumborum solutorum_ omnibus diceret, et
  si non servasset integram simulationem, periclitabatur paene totam
  tragoediam evertere."
    —Petron. _Sat._

LUMBUS TENER: Mollis, libidinosus.

  Si _tenerum_ attritus catinensi pumice _lumbum_
  Squalentes traducit avos, emptorque veneni
  Frangenda miseram funestat imagine gentem?
      —Juv. VIII, 16 sqq.

LUNA: Marem esse _Lunam_ dicebant quidam apud veteres, et non foeminam;
ideo _deum Lunum_ colebant; unde proverbium antiquum:

  "Ut qui _Lunam_ foemineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is
  addictus mulieribus semper inserviat. At vero qui marem deum esse
  crediderit, is dominetur uxori, neque ullas patiatur insidias."
    —Ael. Spart. _in Anton. Carac._

LUPA: Scortum, meretrix; quum sit id genus suetum vagando, quaerens
quem devoret.

  Credo quod illi nec pater certus fuit,
    Et mater est vere _lupa_.
      —Auson. _Epigr._ XXV, 11 sq.

  Scortator nimius multaque libidine suetus
  Rusticulas vexare _lupas._
      —Prudent. _adv. Symmach._ I, 105 sq.

  Ite, quibus grata est picta _lupa_ barbara mitra.
      —Juven. III, 66.

LUPANA: Mulier lustrorum sectratrix; qualis Messalina apud Juvenalem.

  "In foemineas congruit cultura _lupanas_."
    —Commodian. _Inst._ 59.

LUPANAR: A _lupa_. Vid. supra. Conventus fornicum et scortorum.

Latebant _lupanaria_ locis secretioribus.

  "Ganeo luxuriosus, et tanquam in occultis locis et subterraneis."
    —Isidor. _lib._ X.

  "Ac subinde, ut in locum secretiorem venimus... Per anfractus
  obscurissimos, in hunc locum me perduxit."
    —Petron. _Sat._

  A Chione saltem, vel ab Heide disce pudorem;
  Abscondunt spurcas et monumenta lupas.
      —Mart. I, XXXV, 7 sq.

2° Noctu tantum patebant. Horam enim ante nonam vetitum erat lenonibus
lustrum aperire, et scortis vagari, ne mane juvenes, omissis
exercitationibus, ad libidines migrarent. Inde meretrices _nonariae_
dictae.

  Si Cynico barbam petulans _nonaria_ vellat.
      —Pers. I, 133.

Ante lucem claudebantur.

  Mox lenone suas jam dimittente puellas, etc.
      —Juv. VI, 126.

3° _Lupanaria_ adeuntes, caput obnubebant.

  "In tantum vitiorum Caianorum et Neronianorum fuisse aemulum, ut
  vagaretur nocte per tabernas et _lupanaria, obtecto capite_ cucullo
  vulgari."
    —Capitol. _in Ver._

  "Invenit filius adulterum _obvoluto capite,_ nec eum occidit."
    —Fortunatianus, _Rhetor. lib._ I.

Ex hoc ritu Naevius apud Gellium:

  "Eum suus pater cum _pallio_ ab amica abduxit."
    —Gell. VI, 9.

  "Non timide, nec obscure luxuriabatur, etiam _inoperto capite_."
    —Senec. _de Vita beata_, 13.

Imo et meretrices obnuptae.

  Sumere _nocturnos_ meretrix Augusta _cucullos._
      —Juv. VI, 118.

  "Thamar illa quae se expinxerat, idcirco Judae suspicione visa est
  quaestui sedere, adeo quia sub velamento latebat, habitus qualitate
  quaestuariam mentiente."
    —Tertull. _de Cultu foeminarum, c._ 12.

4° In solemnibus _lupanariorum_, id est, quum nova puella
prostitueretur, foribus extra laureatis lucernae suspendebantur.

  "Procedat de janua laureata et _lucernata,_ ut de novo consistorio
  libidinum publicarum."
    —Tertull. III _ad uxorem._

Usus enim erat in nuptiis, sponsae domum frondibus ornare. Inde amara
illa Juvenalis irrisio:

  Accipis uxorem de qua citharoedus Echion
  Aut Glaphyrus fiat pater, Ambrosiusque choraules.
  Longa per angustos figamus pulpita vicos;
  _Ornentur postes et grandi janua lauro,_ etc.
      —Juv. VI, 76 sqq.

5° Intus vero, subterranea domus in cellulas partita erat, ut nunc
sunt aedes monachorum.

  "Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, _lupanar_ in palatio
  constituit: distinctisque et instructis pro loci dignitate
  _compluribus cellis,_ in quibus matronae ingenuique starent."
    —Sueton. _in Caligul._ 41.

Vide _Dion. lib._ XIX.

  Intrasti quoties inscriptae limina _cellae,_
    Seu puer arrisit, sive puella tibi.
      —Mart. XI, XLVI, 1 sq.

6° Cuicumque puero aut meretrici sua crypta, cui nomen ejus
superscriptum erat cum pretio stupri.

  "Nomen tuum pependit in fronte; stetisti cum meretricibus."
    —Senec. _Controv._ I, 2.

  "Meretrix vocata es, in communi loco stetisti; _superpositus est
  cellae tuae titulus;_ venientes recepisti."
    —Senec. _ibid._

  Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
  Intravit calidum veteri centone lupanar,
  Et _cellam_ vacuam atque suam: tunc nuda papillis
  Prostitit auratis, _titulum_ mentita Lyciscae.
      —Juv. VI, 120 sqq.

  "Puella prosternit se ad pedes: Miserere virginitatis meae, ne
  prostituas hoc corpus sub tam turpi _titulo._ Leno vocavit villicum
  puellarum, et ait: Ancilla exornetur, scribatur ei _titulus:_
  QUICUMQUE TARSIAM DEFLORAVERIT, MEDIAM LIBRAM DABIT. POSTEA POPULO
  PATEBIT AD SINGULOS SOLIDOS."
    —Symphosianus, _in Historia Apollonii Tyrii._

7° Pretium stupri in lupanaribus. E titulo Tarsiae constat pretium
duplex, scilicet, pro _defloratione_, _media libra_, et _singulus
solidus_ pro qualibet subsequenti stupratione.

Vilissima certe foret haec indicatio, si de moneta argentea; nam
monetae nostrae relatum semipondo argenteum Romanorum aequat 37 fr. 64
c.; solidus vero argenteus, 0 fr. 78 c.

Sed si de aureis titulum accipimus, primae agressionis pretium 433 fr.;
sequentium vero stuprationum, 11 fr. 42 c., quod verisimilius de puella
venusta et tenella.

8° Si puella jam noctem promisisset, cellulae illius inscribebatur:
OCCUPATA EST.

  "Aut quod illa amicae suae amatorem praedicet: Fores occlusae omnibus
  sient, nisi tibi; In foribus scribat, _occupatam esse se_."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 13 sqq.

9° Nudas se praebebant meretrices in _lupanaribus_.

  "Scorta visebantur _nudis corporibus_."
    —Tacit. _Annal. lib._ XV.

  "Per prostitutarum _nuda corpora_."
    —Cyprian. _de Spectac._ 6.

Vide _Artemidor._ XII.

  "Quum ego negarem me cognoscere domum, video quosdam, inter _titulos_
  (cellarum), _nudasque_ meretrices furtim conspatiantes. Tarde, imo
  jam sero intellexi me in fornicem esse deductum."
    —Petron. _Sat._

Sed cellis sane suis nudae stabant et prostabant.

  ...Audiat ille
  Testarum crepitus cum verbis, _nudum_ olido stans
  Fornice mancipium quibus abstinet...
      —Juv. XI, 169 sqq.

Caetera nudae, papillas tamen amiciebant.

  ...Tunc nuda _papillis_
  Prostitit _auratis._
      —Juv. VI, 122 sq.

Id est, lino aurato vinctis.

  "Tunc illa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque, qua
  decoras devinxerat puellas, lumen propter adsistens, etc."
    —Apul. _Met._ X.

Idcirco nudae stabant, ut inspici possent ab amatoribus.

10° Cellae tamen illae, foedis suppellectilibus, non instructae, sed
vere inquinatae: nam pro lecto, matta aut teges vilissimo junco texta,
et pro strato, cento rudis libidinibusque innumeris sordidatus.

  "In locum secretum venimus; _centonem_ anus urbana rejecit et hic,
  inquit, debes habitare."
    —Petron. _Sat._

  ...Dormire virum quum senserat uxor,
  Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili,
  ......
  Sed, nigrum flavo crinem abscondente galero,
  Intravit calidum veteri _centone_ lupanar.
      —Juv. VI, 116 sqq.

Pro lumine tandem, oleariae lucernae.

  "Redoles adhuc fuliginem fornicis."
      —Senec. _Controv._ I, 2.

  ...Acris ubi me
  Natura incendit, sub _clara nuda lucerna_
  Quaecumque excepit turgentis verbera caudae,
  Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, etc.
      —Hor. _Sat._ II, VII, 47 sqq.

  Obscurisque genis turpis, _fumoque lucernae_
  Foeda, lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
      —Juv. VI, 131 sq.

11° _Lupanariis_ prostabant et pueri ad usum pathicorum, ut patet ex
_Cod. Theod. l._ IX, _tit._ 7; et _Martial._ loco supra citato, n° 5.
Prostitutionem puerorum prohibuit Domitianus.

  Nec quam superbus computet stipem leno,
  Dat prostituto misera mater infanti.
  Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
  Pudor esse per te coepit et _lupanari._
      —Mart. IX, VI, 6 sqq.

12° In palatio suo _lupanar_ constituit Caligula.

  "..._lupanar_ in palatio constituit: distinctisque et instructis pro
  loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique
  starent. Misit circum fora et basilicas nomenclatores ad invitandos
  in libidinem juvenes senesque: praebita advenientibus pecunia
  fenebris, appositique qui nomina palam subnotarent, quasi
  adjuvantibus Caesaris reditus."
    —Sueton. _in Calig._ 41.

Sic publice confessum, lenocinium inter honestas lucri rationes
constitutum fuit; principisque ad exemplar cives _lupanaria_
exstruxerunt, quorum, quis crederet? et locus et fructus inter res
haereditarias numerabantur.

  "_Pensiones, licet a lupanario perceptae_ sint, nam in multorum
  virorum praediis _lupanaria_ exercentur."
    —_L. ancillarum, ff. de haered. pet._

13° Revera, infamis non erat apud antiquos lustrorum assuetudo: nimia
tantum culpabatur.

  "Si quis est, qui etiam meretricis amoribus interdictum juventuti
  putet, valde severus; negare non possum... Quando non permissum,
  quando reprehensum?"
    —Cic. _pro Cael._ 20.

LUPANARIUS: Magister lupanaris.

  "Corpora omnium constituit vinariorum, _lupanariorum,_ caligariorum,
  et omnino omnium artium."
    —Lamprid. _in Alex. Sever._

LUPARI: Scortari, prostare.

  "Atqui scalis cum meretrice e nostro ornatu per vias _lupantur_."
    —Turpilius, _apud Non. Marc._

    ...Et divos thure precemur
  Consilium faxint placeat: tu impune _luperis._
      —Lucil. _Frag._ V, 8 sq.

LUPATRIA: Scortum.

  "Ipse nescit quid habet,... Sed haec _lupatria_ providet omnia."
    —Petron. _Frag._

LUPERCALIA: Festa in honorem Panis, a loco dicto _Lupercal_, sub monte
palatino. Celebrabantur mense februario. Eodem etymo _luperci_ pro
sacerdotibus pastorum dei, qui, adlucente solemnitatis die, ab ortu
solis nudi per urbem cursitabant, mulierum palmas, ventrem, uterumque
pelle caprina ferientes, qua re et fecunditas et facilior partus fieri
putabatur.

  ...Steriles moriuntur, et illis
  Turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  Nec prodest agili palmas praebere _luperco._
      —Juv. II, 140 sqq.

  Hic exsultantes salios, nudosque _lupercos,_ etc.
      —Virgil. _Aeneid._ VIII, 663.

LUSTRA: Pro locis quibus concelebrantur libidines foedissimae.

  "Proprie lamae lustrosae quae sunt in sylvis aprorum, a quarum
  similitudine, ii qui, in locis abditis et sordidis, ventri et
  desidiae operam dant, dicuntur in _lustris_ vitam agere."
    —Festus.

  Si neque avaritiam, neque sordes ac mala _lustra_
  Objiciet vere quisquam mihi purus et insons,
  Ut me collaudem, si et vivo carus amicis.
      —Hor. _Sat._ I, VI, 69 sqq.

  Quem sumptum facis in _lustris_ circum oppida lustrans?
      —Lucil. _Fragm._ XXX, 70.

  "Is apud scortum corruptelae et liberis _lustris_ studet."
    —Plaut. _Asin._ V, II, 17.

LUSTRARI: Scortari. Vide _Lucil._ supra.

  "Unde is nihili? ubi fuisti? ubi _lustratus?_ ubi bibisti?"
    —Plaut. _Casin._ II, III, 29.

  "Nam qui liberos esse illico se arbitrantur, Ex conspectu heri si sui
  se abdiderunt, Luxuriantur, _lustrantur,_ comedunt quod habent."
    —Idem. _Pseudol._ IV, VII, 4 sqq.

LUSTRO (-ONIS): Substantive. Qui in _lustris_ versatur.

  "Pessimorum pessime, audax, ganeo, _lustro,_ aleo."
    —Naevius.

LUSUS: In obscenis. Vide verb. LUDERE.

LUTEUS COLOR: Ex ritu, et quasi specialis in nuptiis; nempe pro socco
et vittis, teste Plinio; ideoque boni ominis, et non mali, ut apud nos.

  Vota cadunt, utinam strepitantibus advolet alis,
    _Flavaque_ conjugio _vincula_ portet Amor.
      —Tibull. II, II, 17 sq.

  Inde per immensum _croceo_ velatus _amictu_
  Aethera digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras
  Tendit...
      —Ovid. _Met._ X, _de Orphei nuptiis_, 1 sq.

Nuptae pedes socco _luteo_ induebat novus maritus.

  Crura distincto religavit auro,
  _Lutea_ plantas cohibente _socco._
      —Senec. _in Hippolyt. de Hercule._

  Flammeum cape, laetus huc,
  Huc veni, niveo gerens
  _Luteum_ pede _soccum._
      —Catull. LVI, 8 sqq.

LUTUM (-I): Vir luxuriosus, perditus.

  "O tenebrae, o _lutum,_ o sordes, o paterni generis oblite, materni
  vix memor!"
    —Cic. _in Pisonem._

  Redde, putrida moecha, codicillos;
  Non assis facis, o _lutum,_ lupanar,
  Aut si perditius potest quid esse, etc.
      —Catull. XXXIX, 20 sqq.

LUX: Verbum amatorium.

  "Meum desiderium, _mea lux_."
    —Cic. _ad Terentiam._

  Longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
    _Lux mea,_ qua viva vivere dulce mihi est.
      —Catull. LXIII, 159 sq.

LUXURIA: Contra pudorem et supra modum profusio.

  "Intelligimus quam sit turpe diffluere _luxuria,_ delicate ac
  molliter vivere."
    —Cic. _de Offic._ I.

  Nunc patimur longae pacis mala; saevior armis
  _Luxuria_ incubuit, victumque ulciscitur orbem.
      —Juv. VI, 292 sq.



                                MACHAERA



MACHAERA: Pro pene.

  "Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul?
  Conveniebatne in vaginam tuam _machaera_ militis?"
    —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 84 sq.

MAENAS: Mulier Bacchi sacerdos: foemina vino et venere furens.

  "Aut contrectare, quod mares homines amant? Deglupta _maena,_
  Sarrapis sementium..."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 32 sq.

A μαίνεσθαι, _furere._

  Nota bonae secreta Deae, quum tibia lumbos
  Incitat, et cornu pariter vinoque feruntur
  Attonitae, crinemque rotant, ululantque Priapi
  _Maenades._ O quantus tunc illis mentibus ardor
  Concubitus! quae vox saltante libidine!
      —Juv. VI, 314 sqq.

MALACISSARE: Μαλάκαζειν. Lenire, emollire; ad obscena
translatum, et tunc pro effoeminare.

  "_Malacissandos_ articulos exoletis meis porrigam? ut muliercula, aut
  aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat?"
    —Senec. _Epist._ 66.

  "PI.—Apage a me, apage. BA.—Ah! nimium ferus es. PI.—Mihi sum. BA.-
  -_Malacissandus_ es."
    —Plaut. _Bacch._ I, I, 31.

Hinc:

MALACUS: Mollis, delicatus.

  "Tum ad saltandum non cinaedus _malacus_ aeque est atque ego."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 74.

  "Tun' tantilli doni caussa, olerum atque escarum et poscarum, Moechum
  _malacum,_ cincinnatum umbraticolam, tympanotribam Amas...?"
    —Plaut. _Trucul._ II, VII, 48 sqq.

MALCHIO: Eodem sensu, quod patet ex _Trimalchione_ Petronii.

  Hos _Malchionis_ patimur improbi fastus,
  Nec vindicare, Rufe, possumus: fellat.
      —Mart. III, LXXXII, 32 sq.

MALTA aut MALTHA:

  "_Maltas_, veteres molles appellari voluerunt a graeco, quasi
  μαλάκους."
    —_Non. Marc._

  Insanam vocant quam _maltam_ ac foeminam dici vident.
      —Lucil. _Frag._

  Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
  _Malthinus_ tunicis demissis ambulat: est qui
  Inguen ad obscenum subductis usque facetus, etc.
      —Hor. _Sat._ I, II, 24 sqq.

MALUS: Deformis, invenustus.

  "Viden' hanc?—Video, haud _mala_ est mulier.—Pol, vero ista _mala,_
  et tu nihili."
    —Plaut. _Bacch._ V, II, 42 sq.

  "Quid? ea ut videtur mulier?—Non, edepol, _mala._ Ut morata est?—
  Nullam vidi melius mea sententia."
    —Plaut. _Merc._ II, III, 57 sq.

  Verum a te metuo, tuoque pene
  Infesto pueris bonis _malis_que.
      —Catull. XV, 9 sq.

MALA FOEMINA: Non casta, impudica.

  Non tuus levis in _mala_
  Deditus vir adultera,
  Pro qua turpia persequens,
  A tuis teneris volet
  Secubare papillis.
      —Catull. LVI, 101 sqq.

MALUM: In obscenis. Ab hortis ad venerem verecunde translatum.

  "Enimvero praegnanti oportet et _malum_ et _malum_ dari."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 91.

  "Nisi habeas, quamquam tu bella es, _malum_ tibi magnum dabo jam."
    —Plaut. _Bacchid._ V, III, 53.

  Quod movear non est, quia si furaberis ipse
    Grandia _mala,_ tibi _mala βραχεῖα_ dabo.
      —_Priap. Carm._ LXXIV, 1 sq.

Sic _mala_ mittebant puellis concubitum rogantes.

  Ut _missum_ sponsi furtivo munere _malum_
    Procurrit casto virginis e gremio,
  Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
    Dum adventu matris prosilit, excutitur.
      —Catull. LX, 19 sqq.

MALE MAS: Ad venerem lentus, iners.

  Vos quod millia multa basiorum
  Legistis, _male_ me _marem_ putastis.
      —Catull. XVI, 12 sq.

MAMMA, MAMILLA: Uberis eminentia: papilla vero breve illud apex, quo
lac trahitur. Hinc:

MAMMA: Pro matre.

  "Quum cibum ac potionem buas et papas vocent; matrem, _mammam,_
  patrem, tatam."
    —Varr. _de lib. educandis._

Graece μάμμη. Vide _Mart._ I, CI.

MAMMA: Pro nutrice.

  Et similis regum pueris pappare minutum
  Poscis, et iratus _mammae_ lallare recusas.
      —Pers. III, 17 sq.

Vide _Gruteri inscript. p._ 662.

MAMMAM OPPRIMERE: Tractare.

  "...ubi _mamma_ manicula _Opprimitur_ alia; aut si lubet, corpora
  Conduplicant."
    —Plaut. _Pseudol._ V, I, 16 sqq.

MAMILLAE STRICTAE: E sinu patentes. Sic _strictus_ dicitur gladius pro
evaginato.

  Cumque paludatis ducibus, praesente marito,
  Ipsa loqui recta facie, _strictisque mamillis._
      —Juv. VI, 400 sq.

MAMMAE INCLINATAE:

  Necdum _inclinatae_ prohibent te ludere _mammae:_
  Viderit hoc, si quam jam peperisse pudet.
      —Propert. II, XVI, 21 sq.

MAMMAE JACENTES:

  "Taceo fractas pondere arvinae _jacere mammas,_ quasque foedum esset
  in pectore virili vel prominere."
    —Sol. Apollinaris, III, 13.

MAMMAE PANNOSAE: Tritae, rugosae. A _panno_ usu confecto.

  Aut tibi _pannosae_ pendent a pectore _mammae_,
    Aut sulcos uteri prodere nuda times.
      —Mart. III, LXXII, 3 sq.

MAMMAE STANTES: Ut sunt virginis intemeratae. Vide _Stat. Sylv._ I, 2.

MAMMEATA, MAMMOSA: Quae grandes _mammas_ habet.

  "Hujus amica _mammeata,_ mea inimica et malevola."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 181.

  _Mammosam_ metuo: tenerae me trade puellae,
    Ut possint niveo pectore lina frui.
      —Mart. XIV, CXLVII, 1 sq.

MAMILLARE: Indumentum speciale _mamillis_ compescendis. Vid. _Martin.
Lexic._ Sic sub hoc titulo Martialis in mulierem _mammosam_:

  Taurino poteras pectus constringere tergo;
    Nam pellis _mammas_ non capit ista tuas.
      —Mart. XIV, LXIV, 1 sq.

MANCIPIUM:

  "Qui alteri quicquam _mancipio_ tradit, ita dat quasi suum, ut
  accipientis illico faciat, dominiumque transferat pure atque in
  perpetuum."
    —Faber, _ad tit. de diversis reg. juris antiqui_.

Hinc et ad venerem, usitatissima translatione:

MANCIPIO SE ALICUI DARE: Saepe contumeliose. Vide verb. EMANCIPARE.

  "Memini, et _mancipio tibi dabo._—Egon' a lenone quicquam _Mancipio
  accipiam_."
    —Plaut. _Curc._ IV, II, 8 sq.

  "Adduxit simul Forma expetenda liberalem mulierem... Eam te volo
  accurare, ut istic veneat, Ac suo periculo is emat qui eam
  mercabitur: _Mancipio_ neque _promittet_ neque quisquam _dabit_."
    —Plaut. _Pers._ IV, III, 51 sqq.

MANICATUS, MANULEATUS: Mollis, effoeminatus, mulierculus. Viri enim
nudis brachiis incedebant; foeminae vero, chirodatae et _manuleatae_.
Cicero, _Action._ 2, Catilinae objecit quod _manicatus_ esset.

  "Apud me vero Epicurus est fortis, licet _manuleatus_ sit."
    —Senec. _Epist._ I, 33.

  Brachiaque in _manicis,_ et pinctae vincula plantae,
  Carbaseique sinus, et fibula rasilis auro, etc.
      —Stat. _Theb._ VII, 637 sq.

MANUS AMICA: Suîmet meretrix aut moechus, in solitaria voluptate.

  Pontice, quod nunquam futuis, sed pellice laeva
    Uteris, et veneri servit _amica manus;_
  Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
    Quantum vix animo concipis ipse tuo.
      —Mart. IX, XLI, 1 sqq.

MANUS FUTUTRIX: Quae ad venerem sollicitat.

  ...Inguina saltem
    Parce _fututrici_ sollicitare _manu._
  Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat;
    Et faciunt digiti, praecipitantque virum.
      —Mart. XI, XXIII, 3 sq.

MANUS PULLARIA: Dextera; a palpandis tentandisque pueris et puellis.
_Arnob. advers. Gent._ III, II.

  "_Pullaria_."
    —Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 56.

MANUS SCELERARE: Foeda tractatione polluere.

  ...Jam parce sepulto,
  Parce pias _scelerare manus._
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 42 sq.

  "_Scelerare manus_."
    —Plaut. _Frag. ex locis amissis_, vers. 40.

MANUS: Pro virili peculio.

  "Atque edepol ut nunc male eum metuo, miser! Si quispiam det, quoi
  _manus_ gravior siet, etc."
    —Plaut. _Pseudol._ III, I, 18 sq.

  "Cedo _manum_ ergo.—Estne haec _manus?_—Ubi illa altera est
  furtifica laeva?"
    —Id. _Pers._ II, II, 43 sq.

MARISCA: Ficus majori mole et insipida. (_Varr._) Unde pro muliere
fatua.

  Non eadem res est: Chiam volo, nolo _Mariscam._
    Ne dubites quae sit Chia, _Marisca_ tua est.
      —Mart. XII, XCVI, 9 sq.

_Chia_ vero ficus erat saporis acerbiusculi, proptereaque in deliciis.

MARISCA: Ulcus venereum; tubercula in ano, ad fici similitudinem.

  ...Sed podice levi
  Caeduntur tumidae, medico ridente, _mariscae._
      —Juv. II, 12 sq.

MARITUS: Proprio sensu, qui fecundat; mas, admissarius. Inde pro viro
in connubiis. More antiquo, _mariti_ romani, peregre redeuntes,
uxoribus de adventu nuntios praemittebant. Et bene. De hoc usu
prudentissimo, vide _Plutarch. Quaest. rom._ IX.

  "Me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae."
    —Plaut. _Amph._ I, I, 40.

MARITUS: De pecoribus.

  Massyli leo fama jugi, pecorisque _maritus_
    Lanigeri, mirum qua coiere fide.
      —Mart. IX, LXXI, 1 sq.

  Quisque coetus continetur conjugali foedere.
  Ecce, jam super genistas explicant tauri latus;
  Subter umbras cum _maritis_ ecce balantum greges.
      —_Pervigil. Veneris_, 71 sqq.

MARITUS: De arboribus.

  Vere concordant amores, vere nubunt alites,
  Et nemus comam resolvit de _maritis_ imbribus.
      —_Ibid._ 2 sq.

MARITUS: Et saepe ad flagitiosa translatus.

  Lingua _maritus_, moechus ore Nanneius,
  Summoenianis inquinatior buccis.
      —Mart. XI, LXII, 1 sq.

  ...Ne thalassionem
  Inducas manibus libidinosis,
  Et fias sine foemina _maritus_.
      —Mart. XII, XCV, 5 sqq.

MARITALE CAPISTRUM: Frenum conjugale. Metaphora ab equis.

  ...Si moechorum notissimus olim
  Stulta _maritali_ jam porrigit ora _capistro,_
  Quem toties texit perituri cista Latini?
      —Juv. VI, 42 sqq.

MARITATA PECUNIA: Quam profert mulier conjuncta; dos.

  "Pulchra edepol dos _pecunia_ est.—Quae quidem, pol, non _maritata_
  est."
    —Plaut. _Epidic._ II, I, 10 sq.

MARMOREA: Mulier quae, petrae similis, sub viro immobilis jacet.

  At Chione non sentit opus, nec vocibus ullis
    Adjuvat; absentem _marmoreamque_ putes.
      —Mart. XI, LXI, 7 sq.

MASCARPIO: Masturbator.

  "Ingemui ego, utique propter _mascarpionem,_ lacrymisque ubertim
  manantibus, obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi."
    —Petron. _Sat._

MASCULA: Tribas.

  Et de nimboso saltum Leucate minatur
  _Mascula_ lesbiacis Sappho peritura sagittis.
      —Auson. _Cupid. cruci affix._ 24 sq.

MASSILIENSES: In proverbium erant tanquam molles et paedicones.

  "Ubi tu es qui colere mores _massilienses_ postulas? Nunc, tu si vis
  subigitare me, proba est occasio."
    —Plaut. _Cas._ V, IV, 1 sq.

Vide _Brodaeum, Miscellan._ III, 27.

MASTUPRARI, MASTUPRATOR: Eodem sensu quo _masturbari, masturbator_. A
_manu_, vel _manum stuprare_.

MASTURBARI: Foede se tractare. A _manu_ et _turbo_. Item apud Graecos,
χειρουργεῖν, _manibus operari_. Antiquissima turpitudo.

  Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens.
    ......
  Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;
    Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.
  Omnia perdiderat, si _masturbatus_ uterque
    Mandasset manibus gaudia foeda suis.
  Ipsam crede mihi naturam dicere rerum:
    Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.
      —Mart. IX, XLI, 3 sqq.

Lydorum erat quotidianus usus, horis meridianis manibus inducere
thalassionem. _Cael. Rhod._ XX, 4.

Peculiare hoc vitium pueris, ab omni memoria. Inde illud Juvenalis,
praeceptoribus et paedagogis in aevum penitus affigendum.

  ...Exigite ut sit
  Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
  Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum
  Observare manus, oculosque in fine trementes.
      —Juv. VII, 238 sqq.

MASTURBATOR: Qui se foede tractat.

MATER: Pro nutrice. Nam nutrix non semel, sed quotidie mater.

  "Et sunt nati filii gemini duo, Ita forma simili pueri, uti _mater_
  sua Non internosse posset, _quae mammam dabat_, Neque adeo mater
  ipsa, quae illos pepererat."
    —Plaut. _Menaechm. Prolog._ vers. 18 sqq.

MATRIMONIUM: Lege Poppaea nuptiis arcebantur foeminae quinquagenariae,
propter sterilitatem; et viri sexagenarii, quum fortes nisi fortibus,
et validi nisi validis creari non possint. De viris interdictum tollit
Claudius (_Sueton. in Claud._ 23); de mulieribus vide _lib._ XXVII,
_Cod. de Nupt._

Ex ritu romano, _matrimonium_ tria genera, _confarreatio_, _coemptio_
et _usus_. Vide haec verba.

MATRIMONIA: Pro matronis.

  "Et convocatis plebeiis _matrimoniis,_ conquesta de injuria
  patriciorum, etc."
    —Tit. Liv. _lib._ X.

Eadem metonymia, _conjugium_ pro conjuge apud Propertium.

MATRONAE: Ingenuorum uxores, ab innuptis cultu et ornatu discretae,
quod notandum praesertim statuariis, pictoribus et tragoedis.
Discernebantur.

1° Coma. Innuptae capillos gestabant cirros et cincinnos; matronae
vero, implexos.

  "Simulque se mulieres intellexerunt, vertunt capillum, acu lasciviore
  sibi crinibus a fronte divisis, apertam professae mulierositatem,
  etc."
    —Tertull. _de Virgin. velandis._

2° Palla. Gallice _une simarre_. Vestis solemnis cum longo syrmate;
qua non nisi in publicum utebantur _matronae_; et tunc in signum
dignitatis. Diis pallam tribuebant antiqui, ut videtur Apollini
cytharam tenenti in antiquo Neronis nummo.

  Ad talos stola demissa et circumdata _palla._
      —Hor. _Sat._ I, II, 99.

A meretricibus discernebantur stola longa et talari. Meretrices enim,
teste Nonio, veste succinctiore utebantur. Vide MERETRIX et TOGA.

  "_Matronas_ appellabant eas quibus stolas habendi jus erat."
    —Fest.

Hinc Horatius:

  ...Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas
  Quarum subsuta talos tegat instita veste.
      —_Sat._ I, II, 28 sq.

  Quis floralia vestit, et _stolatum_
  Permittit _meretricibus pudorem?_
      —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

MATRONALIA: Festa matronarum in memoriam raptus Sabinarum. Calendis
martiis celebrabantur. Junoni sacrificabant, ut novus annus ab exordio
felix esset ac faustus, et in partu et in amore conjugali. Eodem die,
foeminae inter se munuscula missitabant.

  "Saturnalibus dabat viris apophoreta, et calendis martiis,
  _foeminis_."
    —Sueton. _in Vespas._ 19.

Vide _Martial._ V, XXXVI; _Ovid. Fast._ III, 229; _Plaut. Mil._, III,
I, etc.

  Matronae, quae sacra colunt pro laude virorum,
    Mavortis primum quum rediere dies.
      —Auson. _de Feriis rom._ 7 sq.

MATULA: Sensu foedissimo.

  "Jam hercle ego vos pro _matula_ habebo, nisi mihi _matulam_ datis."
    —Plaut. _Most._ II, I, 39.

MEDICAE: Obstetrices juratae, quarum officium erat mulieres inspicere.

  "Quoties de mulieris praegnatione dubitatur, quinque obstetrices, id
  est _medicae,_ ventrem jubentur inspicere."
    —Anian. _ad Paull._

MEDIUS, MEDIA: Adj. De pudendis utriusque sexus.

  Per _medios_ ibit pueros, _medias_que puellas
    Mentula; barbatis non nisi summa petet.
      —_Priap. Carm._ LXXVI, 1 sq.

  "Edepol! ego illam _mediam_ diruptam velim."
    —Plaut. _Casin._ II, V, 18.

  Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
    Oscula dat _medio_ si qua puella mihi?
      —_Priap. Carm._ XLIV, 1 sq.

MEDULLAE: Pro viri rore illo quo procreamur.

  Dum jam turgidulo tument liquore
  Vascula, et liquidae fluunt _medullae;_
  Imbelles procul osculationes
  Udulis fugias pati labellis.
      —Petron. _Phaleuc._ 10 sqq.

MEIERE: Semen emittere; venerem perficere.

  Dimittit neque famosum, neque sollicitum, ne
  Ditior aut formae melioris _meiat_ eodem.
      —Hor. _Sat._ II, VII, 51 sq.

  Ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,
  Quum morosa vago singultiet inguine vena,
  Patriciae _immeiat_ vulvae?
      —Pers. VI, 71 sq.

MEIERE IN PEDES: Quod accidit mentulis retractis.

  Jam, nisi per somnum non arrigis, et tibi, Maevi,
    Incipit _in medios meiere_ verpa _pedes._
      —Mart. XI, XLVII, 1 sq.

MEL, MELLICULUM: Inter blandimenta. _Mel_ enim antiquis in deliciis.

  "Egon' apicularum opera congestum non feram, Ex dulci oriundum,
  _melliculo_ dulci meo?"
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 10 sq.

  "Nunc pol, demum ego sum liber. Meum corculum, _melliculum,_
  Verculum."
    —Idem, _Casin._ IV, IV, 14 sq.

Vide _Hieronym. ad Nepotian._

  "Licetne amplecti te?—Quid, amplecti licet?—Ut quia te tango, _mel_
  mî videor lingere!"
    —Idem, _ibid._ II, VIII, 20 sq.

De irrumatione penis _melle_ uncti, vide _Hieronym. Mercurial. lib._
IV. Vide et quod refert Suetonius de Lucio Vitellii filio, in _Vitell._
2.

MEMBRUM: Absolute: pro membro virili.

  Hujus et Alcinoi mirata est filia _membrum_
    Frondenti ramo vix potuisse tegi.
      —_Priap. Carm._ LXIX, 17 sq.

Hinc, et eodem sensu:

MEMBROSUS, MEMBROSIOR: Valde mentulatus.

  Sed ruber hortorum custos, _membrosior_ aequo,
    Qui tectum nullis vestibus inguen habet.
      —_Priap. Carm. praefat._ 5 sq.

MEMMIUS: Spurcissimus poeta de quo _Plin. Jun. in epist._, ut oratore.

  Quid referam Ticidae, quid _Memmî_ carmen, apud quos
    Rebus abest omnis, nominibusque pudor?
      —Ovid. _Trist._ II, I, 433 sq.

MENSTRUA FOEMINARUM:

  "Scribit Epiphanius, foeminas semen et _menstruum_ libare deo, et
  deinde potare solitas."
    —Hieronym. _Mercurial. lib._ IV.

MENTULA: Membrum virile.

  Nec per circuitus loquatur illam
  Ex qua nascimur, omnium parentem,
  Quam sanctus Numa _mentulam_ vocabat.
      —Mart. XI, XVI, 8 sqq.

  Castas Pieridum chorum sorores
  Auso ducere ad _mentulam_ Priapi.
      —_Priap. Carm._ I, 7 sq.

MENTULAM PUERO FACERE: Ad venerem puerum educare.

  Ah facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
  Inspiciturque tua _mentula facta_ manu.
      —Mart. XI, LXXI, 5 sq.

MENTULA: Pro viro. Pars pro toto.

  Quid? nisi taenario placuisset _troica_ cunno
    _Mentula_, quod caneret, non habuisset opus?
      —_Priap. Carm._ LXIX, 1 sq.

MENTULATUS: Pene majore instructus.

  Quod si quis inter haec locus mihi restat,
  Deus Priapo _mentulatior_ non est.
      —_Priap. Carm._ XXXVI, 10 sq.

MERCURIUS: Et etiam inter deos nuptiarum numeratur. Plutarchus, initio
libri de _Praeceptis connubialibus_, _Mercurium_ juxta Venerem
collocari solere tradit, quod conjugii voluptas ratione potissimum ac
sermone consistat.

  Fervidus tecum puer, et solutis
  Gratiae zonis, properentque Nymphae,
  Et parum comis sine te Juventas
      _Mercuriusque._
      —Hor. _Od._ I, XXX, 5 sqq.

Inde caduceus inter emblemata conjugii, ex ritu aegyptiaco. Nam
conduplicati serpentes in symbolum erant conjunctionis maris cum
foemina. Sic caduceatum _Mercurium_ pro conjugibus Caro et Narbona
invocat Martialis:

  Cyllenes caelique decus, facunde minister,
    Aurea cui torto virga dracone viret,
  Sic tibi lascivi non desit copia furti,... etc.
      —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

MERERE: Quaestum corporis facere.

  "Qui in ordine erat, is aes militare _merebat,_ et ob mercedem,
  laborem, vel infamiam corporis locat."
    —Varr. _Rerum human. lib._ XX.

Vide _Non. Marc._ Hinc:

MERETRIX: Foemina suî quaestum faciens, salvo tamen pudore publico.

  "Inter _meretricem_ et postibulam hoc interest: quod _meretrix_
  honestioris loci est et quaestus. Nam _meretrices_ a _merendo_ dictae
  sunt, quod copiam suî tantummodo noctu facerent: prostibula, quod
  ante stabulum stet, quaestus diurni et nocturni causa. Plautus
  Cistellaria manifestissime discrevit: 'Intro ad bonam _meretricem;_
  adstare in via solum _prostibulae_ sane est.'"
    —Non. Marc. _Dictionum in significato differentiae._

_Meretrices_ apud aedilem inscribebantur. Vid. AEDILIS.

Et tunc nomen mutabant. Addit et probat Douza, eas quae quaestui
renuntiabant, primum sibi liberum et proprium assumere solitas esse.

  "Namque hodie earum _mutarentur nomina,_ Facerentque indignum genere
  quaestum corpore."
    —Plaut. _Poenul._ V, III, 20 sq.

Flavo galero peculiariter utebantur, in modum galeae facto; et in
scenam lutea veste semper introductae; quia, inquit Scaliger, similis
est ille color auro cujus cupientes maxime sunt. Vide _J. C. Scalig.
poet._ I, 13.

Sic et uxor Claudii, ut meretrix videretur,

  ...nigrum _flavo_ crinem abscondente _galero,_
  Intravit calidum veteri centone lupanar.
      —Juv. VI, 120 sq.

Ex disciplina publica, veste succinctiore utebantur _meretrices_; dum
matronae, talari.

  "_Meretrix_ cum veste longa peregrino in loco solet tutandi caussa
  sese sumere."
    —Afran. _apud Non. Marc._

Inde stola interdictae.

  Quis floralia vestit, et stolatum
  Permittit _meretricibus_ pudorem?
      —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

Inde togatae:

  Coccina famosae donas et iantina moechae:
    Vis dare quae meruit munera? mitte _togam._
      —Idem, II, XXXIX, 1 sq.

Caeterum, communi appellatione vocitabant antiqui quascumque famosas,
et quae, libidine incensae, uredinis tantum incitamine prostant, nulla
mercede conducta. Tales fuere Cleopatra et Messalina. Sic Juvenalis:

  Ausa palatino tegetem praeferre cubili,
  Sumere nocturnos _meretrix_ Augusta cucullos, etc.
      —Juv. VI, 117 sq.

Derivata sunt: _meretricium_ (_Suet._) _Meretricie_ adverb. (_Plaut._)
_Meretricius -a -um_ (_Cic._) _Meretricari_, id est scorta sectari,
lupanaria celebrare. (_Columell._) _Meretricula_, scortum pusillum,
humile. (_Cic._) Vide verba LUPANAR, TOGA.

MERIDIARI: Nonnunquam in obscenis. Rem habere cum amica. Ex more
antiquorum media luce dormitandi, ut nunc Itali, Hispani et alii
Meridionales.

  Meae deliciae, mei lepores,
  Jube ad te veniam _meridiatum._
  ......
  Verum si quid ages statim jubeto;
  Nam pransus jaceo, et satur supinus
  Pertundo tunicam palliumque.
      —Catull. XXX, 1 sqq.

  Quae tuo veniunt hero,
  Quanta gaudia, quae vaga
  Nocte, quae _media die_
  Gaudeat!
      —Idem, LVI, 116 sqq.

MERITORII PUERI: Catamiti. (_Cic._; _Serv. in Eclog._ _Virg._ VIII)

  "Pueri _meritorii_ dicuntur qui, aut sponte sua, aut jubente domino,
  prostant, turpique quaestu merentur."
    —Britann. _in Juvenal._ III, 234.

MERITORIUM: Lupanar.

  "_Meritoria,_ loca tabernarum ubi adulteria committuntur."
    —Isidor. _Gloss._

  "_Meritoria_ intra urbem, quod diu quidem tenere non potuit."
    —Vopisc. _in Tacit. imp._

MILESIUS SERMO: Verba voluptaria, ex moribus _Milesiorum_ lascivia
notissimorum.

  "Et ego tibi _sermone_ isto _milesio_ varias fabellas conseram,
  auresque tuas benevolas lepido susurro promulceam."
    —Apul. _Met._

MILITARE: Saepe de duello venereo.

  "Paratus _miles_ arma non habui."
    —Petron. _Sat._

  _Militat_ omnis amans, et habet sua castra Cupido.
    —Ovid. _Amor._ I, IX, 1.

  Vixi puellis nuper idoneus,
  Et _militavi_ non sine gloria;
  Nunc arma, defunctumque bello
    Barbiton hic paries habebit, etc.
      —Hor. _Od._ III, XXVI, 1 sqq.

  "Lydorum emollita improbitas illuc progressa fertur, ut alienas
  uxores virginesque in locum producentes, ... omnes constuprarent.
  Unde tyrannidem assecuta Omphale, stupratarum una, illatas ulciscens
  injurias, servis dominas prostituit in loco eodem quem, rei
  atrocitatem mollientes, Lydi vocant mulierum certamen et
  γλυκὺν ἀγῶνα, id est _dulcem luctam_."
    —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XX, 14.

Vide verba HASTA, PRAELIARI, etc.

MIMI: Histrionum spurcissimum genus, quorum lascivia ab Arnobio sic
describitur.

  "Ne symphoniacas agerent et fistulatorias artes, cantionibus ut
  praeirent obscenis numerositer, et scabillorum concrepationibus
  sonoris; quibus animarum alia lasciviens multitudo incompositos
  corporum dissolveretur in motus; et ad ultimum clunibus et
  coxendicibus sublevatis, lumborum crispitudine sublevare."
    —Arnob. _adv. Gent._ II.

Gallice _des bateleurs, des baladins_.

MIMI: Poemata, ab initio ridicula, postea foedissimo sale tincta.

  Sed si Panniculum, si spectas casta Latinum,
    Non sunt haec _mimis_ improbiora: lege.
      —Mart. III, LXXXVI, 3 sq.

  Quid si scripsissem _mimos_ obscena jocantes,
    Qui semper vetiti crimen amoris habent?
      —Ovid. _Trist._ II, 497 sq.

Hinc:

MIMICUS: Saepe pro obsceno.

  "Vitandum est utrumque oratori, ne scurrilis jocus sit, aut
  _mimicus_."
    —Cic. _de Orat._

MIMICE INCEDERE: Lascive.

  ...illa, quam videtis
  Turpe _incedere mimice,_ ac moleste
  Ridentem catuli ore gallicani;
  Circumsistite eam et reflagitate.
      —Catull. XXXIX, 15 sqq.

MIMULA: Saltatrix. Romae quondam, ut nunc apud nos, _mimulae_ in
deliciis procerum.

  "Venisti Brundusium, in sinum quidem et complexum tuae _mimulae._"
    —Cic. _in Anton._

MIMNERMUS: Poeta eroticus Smyrnaeus. Claruit temporibus Solonis.

  Plus in amore valet _Mimnermi_ versus Homero.
      —Propert. I, IX, 11.

MINGERE: In mulierem semen emittere; venerem perficere.

  Egregium narras mira pietate parentem,
    Qui ipse sui gnati _minxerit_ in gremium.
      —Catull. LXII, 29 sq.

MITRA: Pileum incurvum. Proprie meretricum, ut patet ex multa lectione.
Vide _Serv. ad Aeneid._ IV, 21. Et etiam mollium et effoeminatorum.

  Et nunc ille Paris, cum semiviro comitatu,
  Maeonia mentum _mitra_ crinemque madentem
  Subnixus, rapto potitur...
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 215 sqq.

MOECHARI: Adulterium committere. Dicebatur generaliter et de utroque
sexu. Sic innupta maritato viro prostans, et coelebs nuptam iniens,
pariter _moechantur_.

  Sancta ducis summi prohibet censura, vetatque
    _Moechari;_ gaude, Zoïle, non futuis.
      —Mart. VI, XCI, 1 sq.

MOECHISSARE: Peculiariter de viro in mulierem; verbum Plautianum.

  "In adulterio dum _moechissat_ Casinam, credo, perdidit."
    —Plaut. _Casin._ V, IV, 7.

MOECHUS, MOECHA: Adulter, adultera.

  Cur Otho mentito sit quaeritis exsul honore?
    Uxoris _moechus_ coeperat esse suae.
      —_Vet. poet. catalecta, edente Stephano Valeto._

  Et Cosmianis ipse fusus ampullis,
  Non erubescit murice aureo nobis
  Dividere _moechae_ pauperis capillare.
      —Mart. III, LXXXII, 26 sqq.

MOECHI SEMITARII: Scortatores, agrorum semitis vilissimas rusticolas
subigentes.

  ...Hanc boni beatique
  Omnes amatis, et quidem quod indignum est,
  Omnes pusilli et _semitarii moechi._
      —Catull. XXXV, 14 sqq.

MOECHA LINGUA: Fellatrix, quum varias admittat mentulas.

  Quid narrat tua _moecha?_ non puellam
  Dixi, Tongilion: quid ergo? _linguam._
      —Mart. III, LXXXIV, 1 sq.

MOECHIMONIUM: Adulterium.

  "Mendicimonium et _moechimonium,_ Laberius in libro quem Cropium
  inscripsit; in eo verba haec inveniet qui doctrinae studium putaverit
  adhibendum."
    —Non. Marc.

MOLERE: In re obscena. _Molit_, qui subigit; _molitur_ subactus aut
subacta.

  Hunc _molere,_ illam autem ut frumentum vannere cunnis.
      —Lucil. _Frag._ VII, 11.

  Deglubit, fellat, _molitur_ per utramque cavernam,
  Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
      —Auson. _Epigr._ LXX, 7 sq.

  Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
  Huc juvenes aequum est descendere, non alienas
  _Permolere_ uxores.
      —Hor. _Sat._ I, II, 33 sq.

MOLITOR: Fututor.

  Semivir uxorem duxisti, Zoïle, moecham.
    O quantus fiet quaestus utrimque domi!
  Quum dabit uxori _molitor_ tuus, et tibi adulter,
    Quantum deprensi damna pudoris emunt!
      —Auson. _Epigr._ LXXXVIII, 1 sqq.

MOLLIS: Pathicus, patiens in paedicatione.

  "_Molles_ sive _subactos,_ Graeci _malacos_ vocarunt. Non enim hoc
  humanos ex natura venit in mores; sed, pulso pudore, libido etiam
  partes indebitas obscenis usibus subjugavit."
    —Cael. Aurelian. _Chron._ IV, 9.

Vide _Lib._ III _Cod. ad legem Juliam_.

  Sed quod et hircosis serum est, et turpe pilosis,
    In _molli_ rigidum _clune_ libenter habes.
      —Mart. IX, XLVII, 5 sq.

MOLLIS: Paedico.

  Festinat Polytimus ad puellas
  Invitus puerum fatetur Hypnus;
  Pastas glande natas habet Secundus;
  _Mollis_ Dindymus est, sed esse non vult.
  ......
  Horum delicias, superbiamque,
  Et fastus querulos, amice, malo,
  Quam dotis mihi quinquies ducena.
      —Mart. XII, LXXV, 1 sqq.

MOLLIS: Effoeminatus, libidinosus.

  Femore facili, clune agili, et manu procaces,
  _Molles,_ veteres, Deliaci manu recisi.
      —Petron. _Sat._

  Rhetoris haec Rufi statua est. Nil verius ipsa.
    Ipsa adeo linguam non habet, et cerebrum:
  Et riget, et surda est, et non videt: omnia Rufi.
    Unum dissimile est; _mollior_ ille fuit.
      —Auson. _Epigr._ XLIV, 1 sq.

Inde _mollium_ cultus omnino muliebris.

  "Misit ut ... conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent
  his colla; laminas pertunderent aurium, fuligine oculos obumbrarent;
  nec in formis erubescerent masculorum, calamistris vibrare caesariem;
  cutem corporis levigare; incedere poplitibus nudis, _omnique alio
  cultu,_ vigorem virilitatis et exponere, et _in habitum foeminarum
  deliciasque mollire_."
    —Arnob. _advers. Gent._ II.

MOLLIS: Enervis, exsuccus, ad rem imbellis.

  Deinde experta latus, madidoque simillima loro
    Inguina, nec lassa stare coacta manu,
  Deseris imbelles thalamos, _mollem_que maritum, etc.
      —Mart. VII, LVIII, 3 sqq.

MOLLES LIBRI: Salaces.

  Facundos mihi de libidinosis
  Legisti nimirum, Sabelle, versus:
  Quales nec Didymi sciunt puellae,
  Nec _molles_ Elephantidos _libelli._
      —Mart. XII, XLIII, 1 sqq.

Erant enim Romae hujus generis libellis puellae specialiter eruditae;
quae vocabantur in comessationibus ad titillationem convivarum, locos
lasciviores recitando.

  Hic neque more probo videas, neque voce serena
  Ingentes trepidare Titos, quum carmina lumbum
  Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
      —Pers. I, 19 sqq.

MOLLIRE VENERI: Sibi ad amorem adducere.

  Docta vel Hippolytum _veneri mollire_ negantem,
    Concordique toro pessima semper avis...
      —Propert. IV, V, 5 sq.

MOLLIRE PUERUM: Castrare.

  ...haud ulli _puerum mollire_ potestas
  Credita: sed tacita juvenis Phoebeius arte
  Leniter haud ullo concussum vulnere corpus
  De sexu transire jubet.
      —Stat. _Sylv._ III, 68 sqq.

MOLLITIIS FLUERE: Id est, quibuscumque foedis et impudicis madere.

  "Sardanapalum eorum regem, _mollitiis fluentem,_ etc."
    —Vell. Patercul. _Hist._ I.

MOLLESCERE: Obscenus, impudicus fieri.

  "Salmacis Caria, ex quo qui bibit, _mollescit_."
    —Vibius Sequester _de Fontibus._

MOLLICULUS: Diminutive. Lascivus, libidinosus.

  Qui me ex versiculis meis putastis,
  Quod sint _molliculi,_ parum pudicum.
  Nam castum esse decet pium poetam
  Ipsum, versiculos nihil necesse est.
      —Catull. XVI, 3 sqq.

MONEDULA: Blandimentum amatorium.

  "Dic igitur me anaticulam, columbam, vel catellum, Hirundinem,
  _monedulam,_ passerculum, putillum."
    —Plaut. _Casin._ III, III, 103 sq.

_Monedulae_ enim noctu rem faciunt.

MONSTRUM: Pro pene ingenti.

  _Monstrum_ horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum, Eripit a
  femore, et tripidanti fervidus instat.
    —Auson. _Cent. imminutio_, 8 sq.

MORBI VENEREI: Plane obscura Romanorum nosologia venerea; quum
satyricis tantum et subsannatoribus sit annotata, medicis vero fere
tacentibus.

Vide verb. FICUS, MARISCA.

Celso tamen annotantur: _Inflammatio colis._—_Ulcus colis._—
_Tubercula circa glandem._—_Cancri carbunculi._—_Ani rhagadia,
condylomata._—_Fungi._—_Ramices in inguine._—_Ramex coleorum_, quum
testiculorum venae intumescunt intortae et conglomeratae ad superiorem
partem.—_Pudendorum atrophia_, etc. (_Cels. de obscenarum partium
vitiis, lib._ XVIII.)

MORBUS: De postera venere.

  ...bimarem nisi quod patientia _morbum_
  Appetit, et tergo foemina, pube vir es.
      —Auson. _Epigr._ CXXII, 5 sq.

Hinc:

  ...Hunc ego fatis
  Imputo, qui vultu _morbum_ incessuque fatetur.
      —Juv. II, 16 sq.

  Hippo subit juvenes, et _morbo_ pallet utroque.
      —Id. _ibid._ 50.

  Vos humili adseclae, vos indulgebitis unquam
  Cultori, jam nec _morbo_ donare parati?
      —Id. IX, 48 sq.

MORBOSUS: Cinaedus, pathicus. A faciei lurido colore libidinosis
peculiari.

  Pulchre convenit improbis cinaedis
  Mamurrae, pathicoque Caesarique.
  Nec mirum: maculae pares utrisque;
  Urbana altera, et illa Formiana
  Impressae resident, nec eluentur,
  _Morbosi_ pariter, gemelli utrique, etc.
      —Catull. LII, 1 sqq.

MORBUS INDECENS: Mulierum vulvae fluores, stillationes morbosae.

  Nam, dum tumenti mersus haeret in vulva,
  Et vagientes intus audit infantes,
  Partem gulosam solvit _indecens morbus._
      —Mart. XI, LXII, 11 sqq.

MOREM GERERE: In obscenis, _sibi morem gerit_, qui libidini suae
obtemperat.

  "Pater tuus intus suo animo _morem gerit;_ Cubat complexus, cujus
  cupiens maxume est."
    —Plaut. _Amph. Prolog._ 131 sq.

_Morem_ etiam _gerere_ dicebantur, qui aliorum amoribus inserviebant;
proprium lenonum et conciliatorum: et qui sese dabant; proprium
meretricum et catamitorum.

  "_Morem gerere_ proprie est lenonis et meretricis."
    —Donatus, _ad Terent. Adelph._ II, 11.

Hinc:

MORIGERUS, MORIGERA: Ad rem obsequiose parati.

  "Quid intus agitur? quid agit Casina? satin' _morigera_ est?"
    —Plaut. _Casin._ V, II, 19 sq.

  "Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu Delphium.—_Morigerae_
  tibi erimus ambo."
    —Plaut. _Mostell._ II, I, 50 sq.

MORSIUNCULAE: In veneris deliciis.

  "Teneris labellis molles _morsiunculae._"
    —Plaut. _Pseudol._ I, I, 65.

  Olli purpurea delibantes oscula,
  Clemente morsu rosea labella vellicent.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sq.

  ...sive puer furens
  Impressit memorem _dente_ labris notam.
      —Hor. _Od._ I, XIII, 11 sqq.

MORTUUS: Eviratus, exsectus, cui mortua venus.

  Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur
    Cui merito dici, _mortue_ Galle, potest.
      —Mart. VIII, LXXV, 15 sq.

MOTUS: In re venerea.

  "Ille lento parebat imperio, puellaeque artificium pari _motu_
  remunerabat."
    —Petron. _Sat._

  Et mihi contingat veneris languescere _motu._
      —Ovid. _Am._ II, X, 35.

Et:

MOVERI, MOVERE, MOTARE:

  Inque vices equitant, et luna teste _moventur._
      —Juv. VI, 310.

  Accessi quoties ad opus, mistisque _movemur_
    Inguinibus, etc.
      —Mart. VII, XVIII, 5 sq.

  Deliciae populi, magno notissima circo,
    Quinctia, vibratas docta _movere_ nates.
      —_Priap. Carm._ XXVI, 1 sq.

  Ecquando Theletusa circulatrix,
  Quae clunem tunica tegente nulla
  Extis aptius altiusque _motat,_
  Crissabit tibi fluctuante lumbo,
  Sit ut non modo, Priape, posset
  Privignum quoque sed _movere_ Phaedrae?
      —_Priap. Carm._ XVIII, 1 sqq.

MULIER: Foemina viripotens, (_ff. de rerum significat., lib._ XIII),
communi appellatione foeminarum, ratione sexus, sed a pubertate tantum.

MULIER: Pro meretrice. Ut Galli dicunt, _une fille_. Aut foemina jam
devirginata.

  "Vir ego tuus sim? ne me appella falsa[TR1] falso nomine.—Haeret
  haec res, haec jam mulier facta est ex viro."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 181 sq.

MULIERCULAE: Meretriculae.

  "Non suas secum _mulierculas_ in castra ducturi."
    —Cic. _in Cat._

MULIEBRIS PATIENTIA: De foemina virum accipiente.

  "Obstupui ego, et nec Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic
  petulantiae adfirmavi; nec puellam hujus aetatis esse, ut _muliebris
  patientiae_ legem posset accipere."
    —Petron. _Sat._

MULIEBRIS PATIENTIA: De pathicis et catamitis.

  "Quid dicis, inquam, _muliebris patientiae_ scortum, cuus ne spiritus
  purus est?"
    —Petron. _Sat._

  ...bimarem nisi quod _patientia_ morbum
  Appetit, et _tergo foemina,_ pube vir es.
      —Auson. _Epigr._ CXXII, 5 sq.

MULIEBRE DECUS: Virginitas.

MULIEBRIA PATI: Paedicari. (_Quint._)

MULIEBRIA: Mulierum menstrua.

  "Erant autem ambo senes et provectae aetatis, et desierant Sarae
  fieri _muliebria_."
    —_Lib. Genes. Cap._ XVIII, V, 11.

MULIEBROSUS: Mollis, effoeminatus.

  "Sane genus hoc _muliebrosum_ est, tunicis demissitiis."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 24.

MULIERARE:

  "_Mulierarius_ fuit inter primos amatores, aversae veneris semper
  ignarus."
    —Jul. Capitolin. _in Alb. imp._

MULIERITAS: Mulierum pubertas.

  "...totam circumferunt _mulieritatem._"
    —Tertull. _de Virgin. veland._ XII

MULIEROSITAS: In foeminas uredo.

  "Similiterque caeteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut _mulierositas,_
  ut ita appellem eam quae graece φιλογυνεία dicitur."
    —Cic. _Tuscul. lib._ IV.

MULIEROSUS: Mulierum sectator. (_Cic._)

MULSA MEA: Blandimentum flagitiosum, a _mulgere_.

  "Dicam enim, _mea mulsa,_ de istac Casina huic nostro villico Gratiam
  facias."
    —Plaut. _Cas._ II, VI, 20 sq.

MULTUS: Alienis libidinibus cujuscumque generis paratus.

  _Multus_ homo es, Naso, neque tecum _multus_ homo, sed
    Descendis, Naso, _multus_ es et pathicus.
      —Catull. CVII, 1 sq.

MUNDITIAE: Quae ad corporis curam spectant.

  Cui flavam religas comam
  Simplex _munditiis?_...
      —Hor. _Od._ I, V, 4 sq.

Hinc:

MUNDITIANS DEUS: Pro Amore, quia _munditiae_ praeest.

  "Qui postquam amo Casinam, magis initio munditiis _munditianti deo_."
    —Plaut. _Cas._ II, III, 9.

MUNDULUS: Qui extra modum suî munditiae studet.

  "Nunc ego istos _mundulos_ urbanos amasios Hoc ictu exponam, atque
  omnes ejiciam foras."
    —Plaut. _Trucul._ III, I, 13 sq.

MUNDUS (-A, -UM): Ornatus. Gallice _paré_.

  "Neque _munda_ adaeque es, ut soles; hoc sis vide: ut petivit
  Suspirium alte! et pallida es."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 57 sq.

MUNDUS MULIEBRIS: Quo mulier fit mundior. In eo, specula, matulae,
unguenta, vasa argentea, argenteum balneare, similiaque continentur,
quaecumque ad culturam corporis pertinent; exceptis _ornamentis_,
utpote vestes, monilia, annuli, reticula, mitrae, margaritae, etc.
(_Ulp. lib._ XXV _de auro et argento, mundo et ornamentis legatis._)

  Legavit quidam uxori _mundum_ omnem penumque.
      —Lucil. _Frag._ XVI, 4.

Vide _Gell._ IV, I; _Non. Marc._; _Varr. Ling. lat._ IV, 28.

MUNDUS NUPTIALIS: Novae nuptae vestes et ornamenta ex ritu.

  "Tunc me gremio suo tollens, _mundo nuptiali_ decenter ornabat."
    —Apul. _Met._ IV.

MUNTURNA: Dea nuptiis invocata ut concordia domi semper maneat. (_Rom.
triumph. p._ 14.)

MUNUS (-ERIS), MUNIA (-ORUM): Pro officio veneris.

  Lusimus satis, at boni
  Conjuges bene vivite, et
  _Munere_ adsiduo valentem
  Exercete juventam.
      —Catull. LVI, 229 sqq.

  ...nondum _munia_ comparis
  Aequare, nec tauri ruentis
  In venerem tolerare pondus.
      —Hor. _Od._ II, V, 2 sqq.

MURTIA: Cognomen Veneris, a _murto_ Amorum matri dedicata. Sacellum
ejus, Romae, in monte Aventino.

  "Si quis a fuga retrahere, vel occultam demonstrare potuerit
  fugitivam nomine Psychen, conveniat retro _metas murtias,_ Mercurium
  praedicatorem; accepturus, indicii nomine, ab _ipsa Venere_ septem
  savia suavia."
    —Apul. _Met._ VI.

Vide _Plin._ XV, 19, et verb. MYRTUS.

MURTON, MURTUM: Clitoris.

  "Quae interjacet (rimam) subsultans caruncula, nympha nuncupatur aut
  _murton_, sive epideris aut clitoris."
    —Cael. Rhod. _lib._ IV, _cap._ 7.

MUSAEUS: Poeta eroticus, laude lyrae prope par Orpheo. Scripserat
mollissimos libros, qui sine pruritu legi non poterant.

  _Musaei_ pathicissimos libellos,
  Qui certant sybariticis libellis,
  Et tinctas sale pruriente chartas
  Instanti, lege, Rufe...
      —Mart. XII, XCV, 1 sqq.

MUTINUS: Cognomen Priapi, sub hoc nomine peculiariter invocati a
copulantibus, ut simul apte moveantur, unaque rem perficiant
concussibus ordinatis.

  "Et _Mutinus,_ in cujus sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum
  pudicitiam prior deus delibasse videtur."
    —Lactant. _de Falsa Relig._ I, 20.

  "Etiamne _Mutinus,_ cujus immanitatem pudendis horrentique fascino,
  vestras inequitare matronas et auspicabile dictis et optatis?"
    —Arnob. _Adv. Gent._ II.

MUTINUM: Mentula.

  Pomarii tutela diligens, rubro,
  Priape, furibus minare _mutino._
      —_Priap. Carm._ LXXIII, 1 sq.

_Mutinum_ etiam, teste Varrone, effigies erat pudendorum pro amuleto
pueris e collo suspensa.

  Numquid _mutino_ subjectoque est opu' signo, etc.
      —Lucil. _Frag. apud Non. Marc._

MUTO (-ONIS): Mentula. Vide _Porphyr. in Hor. Sat._ I, II.

  A laeva lacrymas _mutoni_ absterget amica.
      —Lucil. _Frag._ VIII, 12.

  Huic, si _mutonis_ verbis, mala tanta videnti
  Diceret haec animus: quid vis tibi? numquid ego a te
  Magno prognatum deposco consule cunnum?...
      —Hor. _Sat._ I, II, 68 sqq.

Apud quosdam, pro ipso Priapo.

MUTONIATUS: Valde mentulatus.

  Dormis cum pueris _mutoniatis,_
  Et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
      —Mart. III, LXXIII, 1 sq.

  Spectas nos, Philomuse, quum lavamur,
  Et quare mihi tam _mutoniati_
  Sint leves pueri, subinde quaeris.
      —Mart. XI, LXIV, 1 sqq.

  Qui quum te male foderint jacentem,
  Ad partem veniet salax asellus,
  Nihilo deterius _mutoniatus._
      —_Priap. Carm._ LII, 8 sqq.

MUTUNNUS: Priapus. Vid. _Tertull. ad Nationes_, II, 11.

MUTUUM FACERE: In obscenis.

  "Edepol _mutuum_ mecum _facit_."
    —Plaut. _Trinumm._ II, IV, 37.

MYONIA:

  "Auctor Aelianus est mulierem libidinis portentosae ab Epicrate
  dictam esse _Myoniam,_ de notissima salacitate murium, qui dicuntur
  μῦες."
    —Cael. Rhod. XIV, 18.

MYRRHA: Cynirae filia, patrem ardens nocturnis horis inebriavit, eique
vino captato se subjecit; et gravida facta est. Prodito incesto,
iratumque patrem fugiens, in arborem a Venere versa est. Sed quum
infantem sub cortice retineret, percussa patris gladio, parvulum
edidit, quem educatum Nymphae _Adonim_ appellarunt. Vide _Serv. in
Aeneid._ V, n° 9, et _Dioscoridem, Plinium, Ruellium_, etc.

  _Myrrha_ fugit, tenebrisque et caecae munere noctis
  Intercepta neci est.
      —Ovid. _Met._ X, 476 sq.

MYRTUS: Veneri dedicata.

  ...Veneri gratissima _myrtus._
      —Virg.

Adhibita _myrtus_ in nuptiis; inde _conjugalis_ dicitur a Plinio, II,
9. Vita functi amantes in silva _myrtea_ errare dicebantur.

  Hic quos durus amor crudeli tabe perodit
  Secreti celant calles, et _myrtea_ circum
  _Silva_ tegit.
      —Virgil. _Aeneid._ VI, 422 sqq.

_Myrto_ quoque veteres in conviviis caput sibi coronabant et floribus
variis. Quod notissimum ex poetis, tum Graecis, tum Latinis, praesertim
ex Horatio.


[TR1] "falso" → "falsa"



                                NAEVIUS



NAEVIUS: Poeta eroticus de quo _Gell._ I, 24, et _Arnob. adv. Gent._ I,
28.

NANI, NANAE: Pueri et puellae forma minutula, in foedissimis
libidinibus Romanorum.

  "Lautiorum mensis pererrabant _nani et nanae_ cum scurris, morionibus
  et cinaedis."
    —Lamprid. _in Sever._

NARES TUMIDAE: Inter signa  pubertatis.

  Et tibi jam _tumidae nares,_ jam fortia colla.
      —Nemes. _Eclog._ II.

NASATUS: Fortiter mentulatus. (_Lamprid. in Heliogab._) Unde proverbium.

  Noscitur ex labris quantum sit virginis antrum;
    Noscitur ex _naso_ quanta sit hasta viro.

NATALIS: Cognomen Junonis, quum ejus sub tutela sit partus.

  _Natalis_ Juno, sanctos cape thuris acervos,
    Quos tibi dat tenera docta puella manu!
      —Tibull. IV, VI, 1 sq.

NATALIS DIES: Patrisfamilias festum natale; a filiis et mancipiis annua
commemoratio, ex se privata, sed gravi ritu celebrata, ex antiquissima
consuetudine, ut patet _Lib. Genes. Cap._ XL.

Celebrabatur et imperatorum. Vide _Suet. in Aug._ 57, et in _Caligul._
65; et amicorum, quibus amici munera mittebant (_Martial. epigr._ VIII,
LXIV); necnon puellarum et meretricum ab amasiis.

  _Natales_ mihi martiae kalendae,
  Lux formosior omnibus kalendis,
  Qua mittunt mihi munus et _puellae._
      —Mart. X, XXIV, 1 sqq.

  Quid? quasi quum poscit munera libo,
    Et, quoties opus est, nascitur illa sibi?
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 431 sq.

  "_Diei natalis_ in sacrificio licebat voluptatibus operam dare; nam
  in aliis sacrificiis erat castitatis observatio, etc."
    —Serv. _in Virgil. Eclog._ III.

  Phyllida mitte mihi, _meus_ est _natalis,_ Iola;
  Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
      —Virgil. _Eclog._ III, 74 sq.

NATIS JACTURA:

  ...nec licet jacenti
  _Jactura natis_ expiare culpam.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII, 10 sq.

NATES GLANDE PASTAE: Pingues, sed luridae et obesae, ut est cutis
porcorum.

  _Pastas glande nates_ habet Secundus.
      —Mart. XII, LXXV, 3.

NATES PERVELLERE: Foedissimum. De puero _nates_ emundante ad patiendum
stuprum.

  "At tibi nos dedimus, dabimusque etiam.—Hei! _nates pervellit,_
  Licet: diu saepe sunt expunctae."
    —Plaut. _Pers._ V, II, 66 sq.

NATES PRAEBERE: Id est paedicatori.

  Foemina si furtum faciat mihi, virque, puerque:
    Haec cunnum, caput hic, _praebeat_ ille _nates._
      —_Priap. Carm._ XXI, 1 sq.

NATIO: Eadem dea quae _Natalis_ (vide supra), apud Ciceronem de _Natura
deorum_ III. A _nativitate_.

NATRIX: Anguis natans. (_Non. Marc._) Saepe pro mentula.

  _Natricem_ impressit natibus crassam et capitatam.
      —Lucil. _apud Non._

NATTA: Commune nomen eorum qui viles et sordidas artes exercebant.
Contumeliose de dissoluto et libidinoso, ob foedissimam vitam
plebiculae istius artificium.

  ...ego te intus et in cute novi;
  Non pudet ad morem discincti vivere _nattae._
      —Pers. III, 30 sq.

NATURA: Pars obscena utriusque sexus, ut apud Graecos φύσις.

  "Parere quaedam matrona cupiens, dubitans essetne praegnans, visa est
  in quiete obsignatam habere _naturam_ ... negavit eam, quoniam
  obsignata fuisset, concipere potuisse."
    —Cic. _de Divinat._

  "Cujus (Mercurii) excitata _natura_ traditur, quod adspectu
  Proserpinae commotus sit."
    —Cic. _de Nat. deor._ III, 22.

  Simpliciter tibi me, quodcumque est, dicere oportet:
  _Natura_ est quoniam semper aperta mihi.
      —_Priap. Carm._ XXXVIII, 1 sq.

Vide _lib._ XVII, _Cod. de Praetoribus_; _Varr. de Re rustica_ II;
_Turneb. Advers._ XVI, 3.

NAVIS: Pudendum muliebre. Notissimum dictum Juliae, Augusti filiae, a
Macrobio sic relatum: flagitiorum ejus conscii quum mirarentur, quomodo
similes Agrippae marito filios procrearet, quae tam saepe et vulgo
corporis sui potestatem faceret; _at enim_, ait illa, _nunquam nisi
navi plena tollo vectorem._

  "Ibo intro ut subducam _navim_ rursum in pulvinarium."
    —Plaut. _Cas._ III, II, 27.

  "Prandi in navi; inde huc egressus sum; te conveni.—Eccere, Perii
  misera! quam tu nunc mihi _navem_ narras?"
    —Plaut. _Menaechm._ II, III, 50 sq.

  "Non ignoramus vocabulum _navis_ adhiberi interdum ad significandas
  corporis cavas illas partes, quas qui dividit, _naufragium_ facere
  solet."
    —Scip. _Paregr. lib._ I, _cap._ XXVIII.

NEPOS VENERIS: Pro formoso et venusto.

  "Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque adspexit.—Nescio tun'
  ex me hoc audieris, an non: _nepos_ sum _Veneris_."
    —Plaut. _Mil._ IV, VI, 49 sq.

  "Si te salvum hinc mittimus _Venereum nepotulum_."
    —Plaut. _Mil._ V, V, 20.

Eodem sensu:

  "Quin etiam ipse _parentem tuam_ (Venerem) accedis et salutas."
    —Apul. _Met._ I.

NEPOS: Luxuriosus, libidinosus, qui rem suam cum meretricibus dissipat.

  ...at pater ardens
  Saevit, quod meretrice _nepos_ insanus amica
  Filius, uxorem grandi cum dote recuset
  Ebrius...
      —Hor. _Sat._ I, IV, 48 sq.

Hinc et eodem omnino sensu, _nepotari_ et _nepotatus_ apud Nonium;
_nepotini sumtus_ apud Suetonium, in _Caligul._ 37; et _nepotalis
luxus_ apud Apuleium, _Metamorph._ II.

NEQUAM: Pro lascivo.

    At mea luxuria pagina nulla vacat.
  Haec igitur _nequam_ juvenes, facilesque puellae,
    Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
      —Mart. III, LXIX, 4 sq.

NEQUITIA: Libido.

  Lascivam tota possedi nocte puellam,
    Cujus _nequitias_ vincere nemo potest.
      —Mart. IX, LXVII, 1 sq.

  Numquid pollicita est tibi beatam
  Noctem Naevia, sobriasque mavis
  Certae _nequitias_ fututionis?
    —Mart. I, CVII, 4 sqq.

  "Dum dicit: patrem excitabo, irrepsi tamen, et male repugnanti
  gaudium extorsi. At ille, non indelectatus _nequitia_ mea, postquam
  diu questus est deceptum se et derisum, etc."
    —Petron. _Sat._

NERVUS: Pro pene.

  "Si vis sanus esse, Gitonem roga; recipies, inquam, _nervos_ tuos, si
  triduo sine fratre dormieris."
    —Petron. _Sat._

  Tam bene si _nervum_ dius tendebat Ulysses,
  Tendere consimilem _nervum_ indignetur Ulyssis
  Penelope, _nervum_ cui more intendit Ulyssis
  Turba procûm? medium si _nervo_ attendit Ulyssis,
  Consimili spernat mediam se attendere _nervo._
      —Petron. _Phaleuc._ V.

  Quid, quod libelli stoici inter sericos
    Jacere pulvillos amant?
  Illiterati num minus _nervi_ rigent,
    Minusve languet fascinum?
      —Hor. _Epod._ VIII, 15 sqq.

Vide _Juv._ X, 205. Hinc:

NERVOSUS: Potens ad venerem.

  Sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
    Seu quod iners sterili semine natus erat;
  Ne quaerendum aliunde foret _nervosius_ illud,
    Quod posset zonam solvere virgineam.
      —Catull. LXII, 25 sq.

NICO: Puella Samia, a Xenophonte adnotata tanquam scriptor libri
spurcissimi. Vid. _Athen._ V.

NIMBUS: Fascia ad frontem minuendam; nam frons parva inter formae
decora habebatur.

  "Laminas pertunderent aurium, imminuerent frontem _nimbis_."
    —Arnob. _adv. Gent._ II.

Eviluit _nimbus_ ubi ab ancillis et humillimis scortis usurpatus fuit;
inde:

NIMBATA: Pro muliere abjecta et pro nihilo habenda.

  "Quam magis adspecto, tam magis est _nimbata_ et nugae merae."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 135.

NODUM RELIGARE: Gallice _nouer l'aiguillette_. Alicui virilitatem
maleficio funerare. Firmiter credebant enim veteres virum arte magica
fascinari posse.

  "Vis homicidium ferro, veneno, _magicis devinctionibus_ perfici."
    —Tertull. _de Spectaculis._

  Nec mihi sunt sortes, nec conscia fibra deorum,
    Praecinit eventus nec mihi cantus avis.
  Ipsa Venus _magico religatum_ brachia _nodo_
    Perdocuit multis non sine verberibus.
      —Tibull. I, VIII, 3 sqq.

Vide _Salmas. in Tibull._

NOMINA: Fatum esse in _nominibus_ existimabant Romani; unde male
ominata liberis imponere verebantur.

  "Item in lustranda colonia, ab eo qui eam duceret; quum imperator
  exercitum, censor populum lustraret, bonis _nominibus_ qui hostias
  ducerent eligebantur. Quod idem in delectu consules observant, ut
  primus miles fiat bono _nomine_."
    —Cic. _de Divinat._ I.

  "Cur publicis lustris _nomina_ victimas ducentium prospera legimus?"
    —Plin. XXI, 3.

Sic et in restitutione Capitolii sub Vespasiano, inter caeteras
caeremonias:

  "Ingressi milites, quibus fausta _nomina,_ felicibus ramis, etc."
    —Tacit. _Hist._ IV, VIII.

Vide _Spartian. in Septim. Get._

Alter parentum _nomen_ nascenti imponebat; id est puero mater, pater
vero puellae.

  Sed tu _nomen_ habes aversa fronte sororum
    Impositum, mater quod tibi dura dedit.
      —Mart. IV, XXXI, 5 sq.

NONARIA: Scortum, meretrix, communi appellatione ab hora nona, qua
tantum lupanaria patebant, scortaque incipiebant vagari.

  ...multum gaudere paratus
  Si cynico barbam petulans _nonaria_ vellat.
      —Pers. I, 132 sq.

NOSCERE, COGNOSCERE, NOTITIAM HABERE: Verbum nuptum de re venerea.

  "Intra annum vicesimum _foeminae notitiam habuisse_ in turpissimis
  habent."
    —Caesar, _de Bello Gallico_ VI, _de Germanis._

  "Non potes tu cogere me, ut tibi Maledicam, _novit_ herus me."
    —Plaut. _Mostell._ IV, II, 12 sq.

  Turpiter illa virum _cognovit_ adultera virgo.
      —Ovid. _Epist._ VI, 133.

  Non ego tam facilis; sat erit mihi _cognitus_ unus.
      —Propert. II, XXX, 33.

Vide _Taubman. in Plaut._ Frequentissima haec locutio in sacris literis.

NOTA VIRILIS: Illud quo viri sumus.

  Tu quae, ne videas _notam virilem,_
  Hinc averteris, ut decet pudicam;
  Nimirum, nisi quod times videre,
  Intra viscera habere concupiscis.
      —_Priap. Carm._ LXVI, 1 sqq.

NOTAE: Muta locutio signis et gestibus inter amasios; antiquissima erga
matres et maritos deceptio, paucis illis sequentibus verbis penitus
illustrata:

  "Quasi in choro pila ludens datatim dat sese, et communem facit.
  Alium tenet; alio nutat; alibi manus est occupata; alii pervellit
  pedem; alii dat annulum spectandum a labris; alium invocat; cum alio
  cantat; attamen aliis dat digito _notas_."
    —_Vet. Poet._

  Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem,
    Excipe furtivas et refer ipse _notas._
  Verba superciliis sine voce loquentia dicam
    Verba leges digitis, verba notata mero.
  Quum tibi succurret veneris lascivia nostrae,
    Purpureas tenero pollice tange genas.
  Si quid erit, de me tacita quod mente loqueris,
    Pendeat extrema mollis ab aure manus.
  Quum tibi quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
    Versetur digitis annulus usque tuis.
  Tange manu mensam, tangunt quo more precantes
    Optabis merito quum mala multa viro.
      —Ovid. _Am._ I, IV, 17 sqq.

  Illa docet furtim molli decedere lecto;
    Illa pedem nullo ponere posse sono
  Illa viro coram nutus conferre loquaces,
    Blandaque compositis abdere verba _notis._
      —Tibull. I, II, 19 sqq.

NOTHUS, NOTUS: Spurius, ex ignobili matre natus; (_Serv. Aeneid._ VII,
24) aut ex peregrino. (_Varr. Ling. lat._ IX)

Sic Virgilius de equis:

  Illorum de gente, patri quos Daedala Circe
  Supposita de matre _nothos_ furata creavit.
      —Virgil. _Aeneid._ VII, 282 sq.

NOX: Pro concubitu.

  "Ego autem nactus occasionem vindictae, Eumolpum excludo; redditaque
  scordalo vice, sine aemulo scilicet, et cella utor et _nocte._"
    —Petron. _Sat._

  Saepe nega _noctem,_ capitis modo finge dolorem.
      —Ovid. _Am._ I, VIII, 73.

NOCTILUCA: Scortum noctu vagans; cognomen Veneris apud Laevium poetam.
Vide Festum.

  "Venerem igitur almam adorans, sive foemina sive mas est, ita uti
  alma _noctiluca_ est."
    —Laev. _Fragment._

  _Noctiluca_ medica.
      —Lucil. _Frag._ III, 22.

NOCTUVIGILA: Eodem sensu.

  "Tuam fidem Venus _noctuvigila_!"
    —Plaut. _Curcul._ I, III, 40.

NOCTURNA BELLA: Coitus.

  Quo ferrum? quidve haec geritis tela irrita dextris?
  At non in venerem segnes _nocturnaque bella,_ etc.
      —Virgil. _Aeneid._ XI, 735 sq.

NOX VIDUA: Casta.

  "Narra mihi, inquam, frater, si tuas fides, ea nocte qua te mihi
  Ascyltos subduxit, usque in injuriam vigilavit? an contentus fuit
  _vidua_ pudicaque _nocte_?"
    —Petron. _Sat._

  Cur ego te _viduas_ exegi frigida _noctes._
      —Ovid. _Epist._ XIX, 69.

  Nam te non _viduas_ jacere _noctes_
  Nequicquam tacitum cubile clamat.
      —Catull. VI, 6 sq.

NUBERE: Foeminarum est in matrimonio; virorum vero _ducere_. _Nubere_
est proprie se velo obumbrare.

Veteres tamen, non solum mulieres _nubere_ dicebant, sed etiam viros,
quod notandum ad intelligentiam primae et rudis latinitatis. Sic
_Pomponius_, apud _Nonium Marcellum_:

  "Sed meus frater, postquam vidit me inde injectum domo, _nupsit_
  posterius dotatae vetulae, varicosae, vafrae."
    —Pompon. _Panuceatis_.

NUBERE: Etiam de coitu illegitimo.

  "At satius fuerat eam viro dare _nuptum_ potius.—Heia! Haec quidem
  ecastor quotidie viro _nubit, nupsit_que hodie, _Nubet_ mox noctu:
  nunquam ego hanc viduam cubare sivi."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 44 sqq.

  Qui loquitur Curios, assertoresque Camillos,
    Nolito fronti credere; _nupsit_ heri.
      —Mart. I, XXV, 3 sq.

  Jam sex aut septem _nupsisti,_ Galla, cinaedis,
    Dum coma te nimium pexaque barba juvat.
      —Mart. VII, LVIII, 1 sq.

NUCES: Inter puerorum crepundia; ideoque saepissime ad puerilem
patientiam translatae. Meritorii enim pueri, quibus licenter utebantur
antiqui, a turpi servitio recedentes _nuces_ spargebant, id est ludos
pueritiae. Vide _Serv._ in _Virgil. Eclog._ VIII.

  Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor;
  Sparge, marite, _nuces;_ tibi deserit Hesperus Oetam.
      —Virgil. _Eclog._ VIII, 29 sq.

Et maritus ipse _nuces_ spargendas dabat, ut ostenderet se velle in
futurum pueris abstinere, meritoriosque suos turpi officio hic et nunc
dimittendo.

  Da _nuces_ pueris iners,
  Concubine; satis diu
  Lusisti _nucibus;_ lubet
  Jam servire Thalassio;
  Concubine, _nuces_ da.
      —Catull. LVI, 131 sqq.

Hinc _legere nuces_ in obscenis, ut docet Lipsius _Antiq. lect._ 3.

Nuptiis versabant _nuces_ pueri et puellae cum magno strepitu, ne vox
puellae virginitatem deponentis posset audiri. Unde Plinius _nuces_
vocat, _nuptiarum comites_. Vide _Serv._ loco supra citato, et _Plin._
XV, 22.

_Nucis_ cortex inter fucos, quo scilicet cani crines flavescerent.

  Heu! sero revocatur amor, seroque juventa,
    Quum vetus infecit cana senecta caput.
  Tum studium formae, coma tum mutuatur, ut annos
    Dissimulet viridi _cortice_ tincta _nucis._
      —Tibull. I, VIII, 41 sqq.

NUDITAS: In deliciis Romanorum.

  "Nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura; Quid opus
  est, quod suum esse nolit, ei ultro ostentarier? Pulchra mulier
  _nuda_ erit quam purpurata pulchrior."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 128 sqq.

  "Quin tute exornas moribus lepidis, quum lepida tota es? Non vestem
  amatores mulieris amant, sed _vestis fartum_?"
    —Plaut. _ibid._ vers. 12 sq.

  _Nudulas_ tibi porrigit papillas,
  _Nudulos_ tibi porrigit lacertos,
  _Nudulum_que femur, genu _nudulum_
  Et pectuscula _nudula,_ et retecta
  Ostenta tibi, _nudulas_que plantas.
  Quid tum? _nudula tota,_ tota inermis.
      —Petron. _Phaleuc._ 40 sqq.

  Non juvat in caeco venerem corrumpere motu.
    Si nescis, oculi sunt in amore duces.
  Ipse Paris _nuda_ fertur periisse Lacaena,
    Quum Menelaaeo surgeret e thalamo.
  _Nudus_ et Endymion Phoebi cepisse sororem
    Dicitur, et _nudae_ concubuisse deae.
  Quod si pertendens animo vestita cubaris,
    Scissa veste, meas experiere manus.
      —Propert. II, XVI, 11 sqq.

_Nudas_ inspiciebant puellas lenones, mangones et conciliatores, ut pro
certo haberent an essent bona merx, laudabileque conjugium.

  "Et conditiones quaesitas per amicos, qui, matresfamilias et aetate
  adulta virgines _denudarent,_ atque _perspicerent,_ tanquam Thoranio
  vendente."
    —Suet. _in Aug._ 69.

Vide COMESSATIONES.

NUGAE: Libidines venereae. Gallice _la bagatelle_.

  ...major tamen illa voluptas
  Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  Auribus atque oculis concepta urina movetur.
  Non capit has _nugas_ humilis domus.
      —Juv. XI, 166 sqq.

Hinc _nugo_ pro moecho et dissoluto apud _Apul. in Metam._

NUGAE: Convicia comica; verborum lusus libidinosi in theatro, ut in
Atellanis.

  "Quid dicit tibi!—_Nugas theatri,_ verba quae in comoediis Solent
  lenoni dici, quae pueri sciunt."
    —Plaut. _Pseudol._ IV, VI, 18 sqq.

Vide _Donat. ad Terent. Eunuch._

NUPTIAE: _Nuptiarum_ solemnia fuse lepidissimeque describit Catullus
molli in suo hymenaeo cantu LVI.

1° Ex instituto Romuli rapi simulabatur virgo ex gremio matris, in
memoriam raptus Sabinarum. Inde lege cautum ne nisi de nocte fierent.
Vide _Fest. Pomp._ et _Varr. in Aeliis_. Facibus praecedebatur nova
sponsa e foco ejus incensis et aqua adspersis, boni ominis causa.

  "Virgini in hortos deductae, ante diem tertium quam ibi _nuptiae_
  fierent, quum in separata diaeta esset die _nuptiarum,_ priusquam ad
  eum transiret, et _priusquam aqua et igni acciperetur,_ id est
  _nuptiae_ celebrarentur, obtulit decem aureos dono."
    —L. Serv. Sempron. § _virgini de donat. inter vir. et ux._

  Quos facient justos _ignis et unda_ viros.
      —Ovid. _Art. Amat._ II, 598.

2° Ominosum putabant antiqui, ingrediendo, vel egrediendo limen
tangere, quod praecipue in novis _nuptiis_ religioni habebant.

  "_Sensim super attolle limen pedes,_ nova nupta! sospes Iter incipe
  hoc, ut viro tuo semper sis superstes, atque Ut potior pollentia sit,
  vincasque virum, victrixque sies, Superetque tuum imperium! vir te
  vestiat, tu virum despolies."
    —Plaut. _Casin._ IV, VI, 1 sqq.

  ...limen transire memento
  Cautius, atque alte sobria ferre pedem.
      —Ovid. _Am._ I, XII, 5 sq.

Limen enim Vestae sacratum erat; unde cavebant, ait Varro in Aeliis, ne
a sacrilegio inchoarent novae nuptae, si virginitatem depositurae
calcassent rem _Vestae_, id est numini castissimo, consecratam.

3° Postes mariti unguine lupino ungebantur; a Romulo ipso institutum,
quod lupae lacte nutritus fuit. Vid. _Serv. in Aeneid._ IV, no. 46.

  "Egregia numinis et singularis interpretatio potestatum, nisi postes
  virorum adipali unguine oblinerentur a sponsis, nisi virginalia
  vincula jam ferventes dissolverent, etc."
    —Arnob. _adv. Gent._ II.

4° Novae nuptae caput flammeolo involvebatur.

  "Jam Psyche puellae caput involverat _flammeolo_..."
    —Petron. _Sat._

  ...dudum sedet illa parato
  _Flammeolo_ tyriusque palam genialis in hortis
  Sternitur, etc.
      —Juv. X, 333 sqq.

Flammeus enim color primum matronis tantum licitus erat, ut ab innuptis
discernerentur.

  "_Flammeus_ vestis, vel tegmen quo capita matronae tegunt."
    —Non. Marc.

5° Pronubae comitabantur novam nuptam (vide PRONUBAE), mulierumque
turba, quae ubi deducta in domum mariti erat, versus acclamabant ad
Venerem prurientes (vide FESCENNINI VERSUS), thalamumque instruebant.

  "Jam embasicoetas praeferebat facem; jam ebriae mulieres longum agmen
  plaudentes fecerant, thalamumque incesta exornaverant veste."
    —Petron. _Sat._

6° Sponso tandem tradita virgine, choryphaei epithalamia cantabant
obscenasque strophas cum magno strepitu (vide HYMEN, CANTUS); nucesque
spargebant (vide NUCES), donec delibata crederetur, uxorque plene facta.

7° Vide COLLUM TUMIDUM.

NUPTIAE SENUM: Ridiculae habebantur; unde Anacreonteum illud:
_Anacreon, senex es, blandae dicunt puellae_: Certe enim, ut apud nos,
senes uxorem ducentes occentabant antiqui cum strepitu, quod Galli
vocant _charivari_. Quod patet ex elegantissime collectis ab Alberico
Gentili _de Nupt._ V, 3. (_Taubman. in Plaut._ etc.)

  "Dabitur homini amica, noctuque in lecto accendet senem: Namque,
  edepol! aliud quidem illi quid amica opus sit, nescio."
    —Plaut. _Stich._ IV, I, 66 sq.

  "Nupta ea est, an vidua?—Et nupta et vidua.—Quo pacto potis Vidua
  et nupta esse eadem?—Quia _adolescens nupta est cum sene_."
    —Idem, _Mil._ IV, I, 18 sq.

NUPTIAE INTER VIROS: Portentosa Neronis libido, nec de privatis
inaudita.

  "Post etiam Phythagorae cuidam, in modum solemnium conjugiorum,
  nuberet, inditumque imperatori flammeum, dos, et genialis thorus, et
  faces nuptiales, cunctaque quae vel in foeminis non sine verecundia
  conspiciuntur, spectata."
    —Sulp. Sever. _Sacr. hist._ II.

  "Puerum Sporum, exsectis testibus, etiam in muliebrem naturam
  transfigurare conatus est: cum dote et flammeo per solemne nuptiarum
  celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit."
    —Sueton. _in Neron_ 28.

  Barbatus rigido _nupsit_ Callistratus Afro
    Hac qua lege viro nubere virgo solet.
  Praeluxere faces, velarunt _flammea_ vultus,
    Nec tua defuerunt verba, Thalasse, tibi, etc.
      —Mart. XII, XLII, 1 sqq.

NUPTIARUM ANNIVERSARIA: Religiose celebrabantur auspicio Mercurii, ex
Aegyptiaca disciplina. Vide MERCURIUS.

  Cyllenes, caelique decus, facunde minister,
    Aurea cui torto virga dracone viret;
  Sic tibi lascivi non desit copia furti,
    Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales.
  ......
  Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
    Laeta colat primis qua coiere toris.
      —Mart. VII, LXXIV, 1 sqq.

Vide et REPOTIUM.

NUPTIAE: Et etiam pro concubitu illegitimo.

  "Continuo producta est puella satis bella, et quae non plus quam
  septem annos habere videbatur. ... Plaudentibus ergo universis et
  postulantibus, _nuptias_ fecerunt."
    —Petron. _Sat._

  "Tum Quartilla jocantium quoque libidine accensa et ipsa surrexit,
  correptumque Gitona in cubiculum traxit. Sine dubio non repugnaverat
  puer, ac ne puella quidem tristis expaverat _nuptiarum_ nomen."
    —Petron. _Sat._

  "Tu rus uxorem duces: id rus hoc erit, Tantisper dum ego cum Casina
  faciam _nuptias_."
    —Plaut. _Cas._ II, VIII, 49 sq.

NUPTA VERBA:

  "Quae virginem dicere non licebat."
    —Fest.

  "Majores nostri virginis acerbae aures veneris vocabulis imbui
  noluerunt; ut essent qui filiae virginis omni verbo spurco tuerentur
  aures."
    —Varr. _Agath._

  "...Injuriarumque tenebatur, qui turpibus verbis utebatur apud
  virgines."
    —Tertull. _de Spectac._

  Virgo sum: nondum didici _verba nupta_ dicere.
      —Plaut. _Frag. dyscol._

NUTARE: Capite assentire; quod frequentissimum inter amasios.

  Nil opus est digitis per quos arcana loquaris,
    Nec tibi per _nutus_ accipienda nota est.
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 131 sq.

  "Neque illa ulli homini _nutet,_ nictet, annuat."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 39.

NUTRICES: Pro mammis, etiam sensu venereo.

  Illaque atque alia viderunt luce marinas
  Mortales oculi nudato corpore nymphas
  _Nutricum_ tenus exstantes e gurgite cano.
  Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, etc.
      —Catull. LIX, 16 sqq.



                                OBDUCERE



OBDUCERE: Dicebatur de proxenetis et conciliatoribus. Vide _Publ.
Victor. Var._ XV, 7, et _Turneb._ XIV, 34.

  "Missus mercatum ab suo adolescens patre Emit atque apportat scita
  forma mulierem... Amat senex hanc, se adsimulans vendere, Tradit
  vicino: eum putat uxor illius _Obduxe_ scortum..."
    —Plaut. _Argument. Mercat._ vers. 1 sqq.

  "Nec, pol! ego patiar, sic me nuptam tam male, Measque in aedes sic
  scorta _obductarier_."
    —Id. _Merc._ IV, IV, 43 sq.

OBFICUS: Turpis, impudicus. (_Papias._)

OBSCENITAS VERBORUM:

  "Vel hoc vitium sit quod κακόφατον vocatur; sive mala
  consuetudine, in obscenum intellectum sermo deductus est, ut _ductare
  exercitus_ et _patrare bellum_, apud Sallustium dicta sancte et
  antique, ridentur a nobis, si diis placet; quam culpam non
  scribentium quidem judico, sed legentium. Tamen vitanda, quatenus
  verba honesta moribus perdidimus..."
    —Quintil. _Inst. orat._ VIII, 3.

Est altera _obscenitas_ quae vocalis tantum, ex verborum concentu
oritur, aut vitiosa sermonis compositione. Quodquidem vitium accurate
vitabant antiqui, praesertim loquendo.

  "Non olet unde sit quod dicitur _cum illis, cum_ autem _nobis_ non
  dicitur; quia, si ita diceretur obscenius, concurrent literae, ut
  etiam modo, nisi _autem_ interposuissem."
    —Cic. _Orat._ XVIII.

OBSESSORES ALIENI MATRIMONII: Insidiatores alienae pudicitae. (_Val.
Max._)

OBSIGNATA: Dicebatur de virgine intemerata.

  "_Signatam_ integram virginem vetustas voluit dicere."
    —Non. Marc.

  "Primam Chrysicum negat _signatam_ reddere."
    —Lucil. _lib._ XXIX.

  "Parere quaedam matrona cupiens, dubitans an esset praegnans, visa
  est in quiete _obsignatam_ habere naturam."
    —Cic. _de Nat. deor._ XXII.

Vide SIGNATA.

OBVARARE: Pervertere, depravare. Dictum a varis.

  "Nam consiliis _obvarant,_ quibus tamen concedit hic ordo."
    —Enn. _Achill. apud Non. Marc._

OCQUINISCERE: Inclinare. De paedicante.

  Ut nullum civem paedicavi per dolum,
  Nisi ipsus orans ultroque _ocquinisceret._
      —Pompon. _Prostibulo, apud Non. Marc._

  Nisi nunc aliquis subito obviam occurrit mihi
  Qui _ocquiniscat_, quo compingam terminum in tutum locum.
      —Idem, _Pistore, apud Non. Marc._

OCULUS LIMUS: Obliquus; signum lasciviae.

  "Quadam voluptate suffusi, aut _limi,_ ut sit dicam venerei."
    —Quintil. _Inst. orat._ II, 3.

  "Ad me conversa _limis_ et morsicantibus oculis."
    —Apul. _Met._ II.

  "Viden' _limulis,_ obsecro, ut intuentur?—Ecastor, sine omni
  arbitror malitia esse."
    —Plaut. _Bacchid._ V, II, 12 sq.

OCULI INDOMITI: Extra modum lascivi.

  "Ego animo cupido, atque _oculis indomitis_ fui."
    —Plaut. _Bacchid._ IV, IX, 92.

OCULI NIGRI: In pretio apud Romanos.

  Semper haerentem puerum canebat,
  Et Lycum _nigris oculis_ nigroque
    Crine decorum.
      —Hor. _Od._ I, XXXII, 10 sqq.

  Non magis esse velim, quam pravo virere naso,
  Spectandum _nigris oculis_ nigroque capillo.
      —Hor. _de Art. poet._ 36 sq.

Necnon venuste Claudianus:

  ...non labra rosae, non colla pruinae,
  Non crines aequant violae, non lumina flammae.
      —_De Honorii et Mariae nuptiis_, 265 sq.

Hic _violae_ pro nigro colore; nam Virgilius _nigras_ dicit violas.

OCULI PETULANTES: Lascivi, impudici.

  "Cujus omnes corporis partes ad nequitiam sunt oppositissimae;
  _oculi,_ ad _petulantem_ lasciviam."
    —Rutilius Lupus _ex Lycurgo._

  "Ipse Paris dearum lividinantium judex, si hanc in comparatione
  vidisset tam _petulantibus oculis,_ et Helenem huic donasset, et
  deas."
    —Petron. _Sat._

OCULI PUTRES: Venere soluti. Eodem sensu Persius: _patranti fractus
ocello_; et Juvenalis, _oculosque in fine trementes_.

    Omnes in Damalim _putres_
  Deponent _oculos;_ nec Damalis novo
    Divelletur adultero,
  Lascivis hederis ambitiosior.
      —Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.

OCULIS VENARI: De arte mulierum quae, tanquam visco volucres auceps
capit, sic et ipsae viros _oculis_ attrahunt et capiunt.

  "Viden' tu illam _oculis venaturam_ facere, atque aucupium auribus?"
    —Plaut. _Mil._ IV, I, 43.

OCULISSIMUS: Carissimus. Simili modo Galli: _Je l'aime comme mes yeux._

  "Salve, _oculissime_ homo."
    —Plaut. _Curcul._ I, II, 28.

Sic et alibi _oculitus amare_, id est valde et singulariter.

OFFICIUM: Res venerea.

  "In solemni sexuum _officio_ quod marem ac foeminam miscet, in
  concubitu communi, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, etc."
    —Tertull. _de Anima_, I, 27.

  "Liviam Orestillam Caio Pisoni nubentem, quum _ad officium_ et ipse
  veniret, ad se deduci imperavit."
    —Suet. _in Calig._ 24.

  "Quum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
  exhortabatur, ut spissaret _officium_."
    —Petron. _Sat._

OFFICIUM OMNE: Genus omne veneris et concubitus.

  Quidquid amas dabit illa manus: communiter _omni_
  Fungitur _officio._
      —Claudian. _in Eutrop._ I, 367 sq.

OFFICIUM PUERILE: Patientia pueri paedicati.

  "Faciendum est _puerile officium:_ conquiniscam ad Cistulam."
    —Plaut. _Cist._ IV, I, 5.

  Lascivam tota possedi nocte puellam,
    Cujus nequitias vincere nemo potest.
  Fessus mille modis, _illud puerile_ poposci,
    Ante preces totas primaque verba dedit.
      —Mart. IX, LXVII, 1 sqq.

OLERA: In obscenis.

  "Num radix fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit
  quidquam _olerum_."
    —Plaut. _Cas._ V, II, 32 sq.

Inde Catullianum illud proverbium de eis qui, aliis prostantes,
quaerebant quo suam libidinem exercerent.

  Mentula moechatur, moechatur mentula certe;
  Hoc est quid dicunt, ipsa _olera_ olla legit.
      —Tibull. LXXXIX, 1 sq.

OMNIA: Verbum venereum. Cuncta gaudia quae puer aut puella dare potest;
omnis veneris laetitia.

  "Nec adhuc quidem _omnia_ erant facta, quum Ascyltos furtim se
  foribus admovit."
    —Petron. _Sat._

Et idem alibi:

  "Forsitan dum _omnia_ concupisco, etc."

  Ulteriora pudet narrare, sed _omnia_ fiunt.
      —Ovid. _Epist._ XV, 133.

  Haerens ad latus, _omnia_ experiris;
  Frustra, etc.
      —Tibull. XVIII, 6 sq.

OPELLA IDALIA: Opus venereum. Dictio suavissima; nam minutis verbis, ut
pueri, gaudent et amores.

  Non has mellea velitationes
  Cyprilla exigit, aut procax Cupido
  Cui salacula mentula, et salaces
  Lumbuli _idalia_ placent _opella._
      —_Phaleuc. ex editione Petronii a Linocerio_ CIↃIↃXXCV,
_Lutet. Parisior._

OPERA: Saepe ad venerem translatum. Sic Terent. _Operam dare amori_.

  "Liberis _dare operam,_ quam honeste dicitur."
    —Cic. _Epist. ad Fam._ IX, 22.

  "Cujus fuerit conditionis Venus, cujus _operae,_ cujus quaestus."
    —Arnob. _adv. Gent._ IV.

Sic Graece meretrices dicebantur ἐργάσιμοι, et quaestus earum
ἐργάστα.

OPICUS: Fetidus, obscenus, immundus. Ab _Opicis_, Italiae populo,
foeditate liguritorum notissimo.

  Eunus Syriscus inguinum liguritor;
  _Opicus_ magister. Sic eum docet Phyllis.
      —Auson. _Epigr._ CXX, 1 sq.

  Nec curanda viris _opicae_ castigat amicae
  Verba. Soloecismum liceat fecisse marito.
      —Juv. VI, 455 sq.

OPIGENA: Cognomen Junonis, sic dictae ab _Ope_, quam matronae colebant,
quod eam in partu opem ferre credebant. (Vide _Steph. Dict. historic._)

OPPIDULUM: Pro mulierum pudendis.

  Fossula _oppidulum_ arctula profundum
  Et meandribulis inexplicandis munit undula, etc.
      —Petron. _Phaleuc._ 32 sq.

  Quid tum! nudula tota, tota inermis,
  Armatum hastula tua vibrante,
  Aperta _oppiduli_ in sui benigne
  Castella, o pudeat!
      —Id. _ibid._ vers. 45, sqq.

OPUS: Opera est labor, _opus_ vero, quod opera perficitur. Eadem igitur
similitudine _opus_ saepissime de actu veneris.

  Obscenis rigido deo tabellas
  Ducens ex Elephantidos libellis,
  Dat donum Lalage, rogatque tentes
  Si pictas _opus_ edat ad figuras.
      —_Priap. Carm._ III, 1 sqq.

  Accessi quoties ad _opus,_ mistisque movemur
    Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
      —Mart. VII, XVIII, 5 sq.

OPUS MULIEBRE: Patientia paedicati.

  "Quid ille alter, o dii! qui tanquam togae virilis stolam sumpsit,
  qui ne vir esset a matre persuasus est; qui _opus muliebre_ in
  ergastulo fecit; qui postquam conturbavit, etc."
    —Petron. _Sat._

ORARIUM: Linteolum ad immunditiam _oris_ detergendam. Gallice _un
mouchoir_. _Orario_ et utebantur Romani ad pudenda detergenda post
venerem peractam. Vide _Aug. de Civ. Dei_, XXII, 7.

  Ricini et aurati, ricae et _oraria_ mitrae.
      —Lucil. _Frag._ III, 13.

_Oraria_ interpretatur[TR1] _Achaintre, quibus os obvolvebatur_.

_Orarii_ donum signum erat favoris apud imperatores. Inde usus
Orientalium, _orarium_ tradere praedilectae pellici, in indicium noctis
concessae.

  "Ipsumque primum donasse _oraria_ populo romano, _quibus uteretur in
  favorem_."
    —Vopisc. _in Aurelian._

ORBONA: Dea quae praeest pueris utroque parente _orbatis_. Aram Romae
habebat. Vide _Plin._ II, 7.

ORGIA: Sane sciendum, _orgia_ apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud
Latinos _caeremoniae_. Abusive enim pro sacris liberis. Erant Romae
_orgia_ Cybeles, Cereris, necnon Veneris ipsius, ut patet ex antiquo
poeta apud Ephestionem. Turpitudinis causa, _orgia_ omnia prohibuit
senatus, anno urbis 568.

ORNATUS (-US): Quidquid pertinet ad cultum virorum et mulierum. Sic
apud Livium Adronic. _Asiatico ornatu affluere_.

  "Quid vides!—Nescio quis eccum incedit _Ornatu_ quidem thalassico."
    —Plaut. _Mil._ IV, VI, 66 sq.

Sed peculiariter de compositione capillorum.

  Ecce tuum solers caput _exornare_ Cypassis
    Objicitur dominae contemerasse torum.
      —Ovid. _Am._ II, VII, 17 sqq.

Et infra:

  Adde quod _ornandis_ operosa est illa capillis
    Et tibi per doctas grata ministra manus.
      —Idem, _ibid._ 23 sq.

Hinc:

ORNATRICES: Puellae in ministerio apud matronas, et ex officio
peculiari ad compositionem capillorum.

  "Haec matris meae liberta et _ornatrix_ fuit."
    —Sueton. _Claud._ 40.

_Ornatricis_ mobilem artem sic exprimit Tertullianus:

  "Quid crinibus vestris quiescere non licet modo subtritis, modo
  suscitatis, modo elisis! alii in cincinnis coercentur; alii, ut vagi
  et volucres elabuntur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea
  nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum,
  nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis, et operculum verticis;
  nunc in cervicem retro suggestum."
    —Tertull. _de Cult. foemin._ VI.

In _ornatrices_ mulierum morositates, contumelias et lacerationes
testantur satyrici, praesertim vetularum, et inspeciosarum. Si forte
dum comerentur, se difformes inspicerent, speculo dejecto miseram
famulam verberabant.

  Tuta sit _ornatrix:_ odi quae sauciat ora
    Unguibus, et rapta brachia figit acu.
  Devovet et tangit dominae caput illa; simulque
    Ploret ad invisas sanguinolenta comas.
      —Ovid. _Art. Amat._ III, 239 sq.

  Praefectura domus sicula non mitior aula.
  Nam si constituit, solitoque decentius optat
  Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,
  Aut apud Isiacae potius sacraria lenae;
  Disponit crinem, laceratis ipsa capillis,
  Nuda humeros psecas infelix, nudisque mamillis.
  Altior hic quare cincinnus? Taurea punit
  Continuo flexi crimen facinusque capilli.
  Quid psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae;
  Si tibi displicuit nasus tuus?
      —Juv. VI, 486 sqq.

Ad consilium vocabantur _ornatrices_ emeritae, in arduis ornatus.  Vide
_Junium_, _de Coma, c._ 7.

  Est in consilio matrona, admotaque lanis
  Emerita quae cessat acu: sententia prima
  Hujus erit; post hanc aetate arte minore
  Censebunt, tamquam famae discrimen agatur
  Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris.
      —Juv. VI, 497 sqq.

ORPHEUS: Masculae veneris primus institutor ab Ovidio dictus.

  Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem
  In teneros transferre mares, citraque juventam
  Aetatis breve ver, et primos carpere flores.
      —Ovid. _Met._ X, 83 sqq.

In gratiam _Orphei_ Thraces mulieribus stigmata inurebant. Vide
Plutarch. in sermone _de iis qui serius puniuntur divinitus_.

OS: Pars vultus labellis obsignata. Vide LABELLA.

OS RUBIDUM: Signum verecundiae apud antiquos.

  "_Oris_ verecundi et semper _rubidi_."
    —Spartian. _in Percenn. Nigr._

OS SICCUM: Indecorum enim erat omnibus, sed praesertim puellis,
frequenter spuere. Sic Catullus multa in amica Formiani enumerans parum
venusta.

  Salve nec minimo puella naso,
  Nec bello pede, nec nigris ocellis,
  Nec longis digitis, nec _ore sicco,_
  Nec sane nimis elegante lingua, etc.
      —Catull. XL, 1 sqq.

OS PRAEBERE: De fellante.

  "Adolescentem morem gestum oportuit.—Quî potui melius? Quin hodie
  usque _os praebui_."
    —Terent. _Adelph._ II, II.

ORE MORIGERARI: Irrumari.

  "Quare Parrhasii quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta _ore
  morigeratur,_...in cubiculo dedicavit."
    —Sueton. _Tiber._ 44.

OSCILLATIO: Concubantium motus, ex alternis oppositisque concussibus. A
_cillere_, id est movere.

  "Sic inter mercenarium amicamque positus, senex velut _oscillatone_
  ludebat."
    —Petron. _Sat._

OSCILLUM: Gallice _une balançoire_. Certe inter ludos Romanorum.

  Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,
  ......
  Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique
  _Oscilla_ ex alta suspendunt mollia pinu.
      —Virgil. _Georg._ II, 386 sqq.

  "Alii dicunt, _oscilla_ membra esse virilia de floribus facta; quae
  suspendebantur per intercolumnia, ita ut in ea homines, acceptis
  clausis personis, impingerent, et ea ore cillerent, id est moverent,
  ad risum populo commovendum; et hoc in Orpheo lectum est."
    —Serv. _in Virgil. loco supra citato._

OSCULUM: Diminutivum, pro ore minusculo.

  ...videt _oscula_ quae non
  Est vidisse satis.
      —Ovid. _Met._ I, 499 sq.

  Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis,
  Aut tua Sigalion aegyptius _oscula_ signet,
  Obnixum, Pauline, taces.
      —Auson. _Epist._ XXV, 26 sqq.

OSCULATIO: Verbum genericum: actus basiandi.

  Eum jam turgidulo tument liquore
  Vascula, et liquidae fluunt medullae,
  Imbelles procul _osculationes_
  Udulis fugias pati labellis.
  Blandulos decet hos columbulillos
  Imbelles avido _osculationes_
  Rostrulo inserere...
      —Petron. _Phaleuc._ 9 sqq.

Tres _osculorum_ species, fine dissimiles, _observantiae_, _studii_,
_voluptatis_. Praecipue notanda sunt:

OSCULUM CAPITIS:

  "Laudor quod _osculavi_ privignae _caput_."
    —Titinnius, _Ilarubra, apud Non. Marc._

OSCULUM FRONTIS: Religiosum apud veteres, auctore Plutarcho; frons enim
Genio sacrata erat.

OSCULUM AURIBUS DEPREHENSIS: Graece χύτρα, id est _olla_, quod, ut
caput ollae, ita aures ansarum formam referunt. Inter Latinos hoc
osculi genus primus expressit Plautus:

  "Pareo: at scin' quomodo? Sine te exorem, sine te _prendam
  auriculis,_ sine dem savium."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 162 sq.

  "_Prehende auriculis,_ compara labella cum labellis."
    —Idem, _Asin._ III, III, 78.

Romae, in veteri monumento, videtur Cupido alatus, qui comprensis
auribus Zozimam deosculatur.

  Et foetus matrona dabit, natusque parenti
    Oscula _compressis auribus_ eripiet;
  Nec taedebit avum parvo advigilare nepoti; etc.
      —Petron. II, VI, 53 sqq.

OSCULUM CUM LINGUA:

  Et dare anhelanti _pugnantibus_ humida _linguis_
    _Oscula,_ et in collo figere dente notas.
      —Tibull. I, VIII, 37 sq.

OSCULUM HIRCOSUM: Fetidum, impudicum.

  Te vicinia tota, te pilosus
  _Hircoso_ premit _osculo_ colonus.
      —Mart. XII, LIX, 4 sq.

OSCULA SINCERA: Intacta, intemerata.

  "Non solum virginitatem illibatam, sed etiam _oscula sincera_ ad
  virum perferre debet."
    —Val. Max. I, 6.

Quasi dicas primum osculum, primum florem labiorum.

OSCULA CLAUSA, DIMIDIO LABRO: Modo eorum qui fetidum spirantes os
aperire non audent.

  Fila Tarentini graviter redolentia porri
    Edisti quoties, _oscula clausa_ dato.
      —Mart. XIII, XV, 1 sq.

  _Basia dimidio_ quod das mihi, Posthume, _labro,_
    Laudo; licet demas hinc quoque dimidium.
      —Mart. II, X, 1 sq.

OSCULA DELIBARE: Legere, sed leviter et labris lubricis; opposite
_basiis compressis_. Dictio lepidissima.

  Olli subridens hominum sator atque deorum
  Vultu quo coelum tempestatesque serenat,
  _Oscula libavit_ natae...
      —Virgil. _Aeneid._ I, 254 sqq.

  Olli purpurea _delibantes oscula,_
  Clemente morsu rosea labella vellicent.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 6 sq.

OSCULIS APPLICARE: Firme basiare.

  "Habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque
  sexus, quos libentius _suis oculis applicabat_."
    —Lamprid. _in Commod._

OSCULI JUS:

  "Affinibus et propinquis in mulieres _jus_ est, ut sobrias
  comprobent, etc."
    —Arnob. _adv. Gent._ II.

  "Verum illecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per _jus
  osculi_ et blanditiarum occasionem pellectus in amorem."
    —Suet. _in Claud._ 26.

OSTENTATRIX: Quae tamquam mercem se ostendit et explicat, seu quaestus,
seu gratuitae veneris causa.

  "Quam improba juvenum circumspectatrix! quam immodica suî
  _ostentatrix_!"
    —Apul. _in Apolog._

OSTREA: Inter fomenta cibi. Sic Juvenalis de muliere ebria:

  ...Quid enim Venus ebria curat?
  Inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit
  Grandia quae mediis jam noctibus _ostrea_ mordet,
  Quum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
  Quum bibitur concha.
      —Juv. VI, 300 sqq.

OVA: Pro coleis.

  ...Vel tantus ad ora veniret
  Aut aliis causis ita computresceret _ovum,_
  Ne fieri posset quin crudelis medicina
  _Ova_ recidisset, medici reprobabilis usus.
      —Ovid. _Pseud._


[TR1] "interpetratur" → "interpretatur"



                                PABULUM



PABULUM: De quaestu meretricum; metaphora a rebus armentariis.

  "Hic te opperiar: eadem illi insidias dabo, Quam mox horsum ad
  stabulam junix recipiat se _a pabulo_."
    —Plaut. _Mil._ II, III, 32 sq.

Vide STABULUM, JUNIX.

PAEDAGIUM: Cubiculum puerorum.

  "Puer in _paedagio_ mixtus pluribus dormiebat."
    —Plin. _Epist._ VII, _ad Ruff._

PAEDAGOGUS: Παιδαγώγος. Delicatorum gregis custos. Inter
dignitates imperii praefulgebat haec praefectura, Ganymedi emerito fere
semper commissa, ut patet ex lapide sequenti a Casaubone relato:

  TI. CLAVD. LIB. GRATIOSO. PAEDAGOGO. PVERVM
    CAFRETANORVM. AVG. N. SERV. FECIT.

Et altera inscriptione ex _Ferret. Mus. lapid._

  T. FLAV. AVG. LIB. GANIMEDI. PAEDAGOGO. PVERORUM.
      CAES. FECIT.

  "Fuitque (Adrianus) in amore Trajani; nec tamen ei per _paedagogos_
  puerorum quos Trajanus impensius diligebat, Gallo favente, defuit."
    —Spartian. _in Adrian._

  "Hic mihi corrumpit filium, scelerum caput, Hic dux, hic ille est
  _paedagogus:_ hunc ego Cupio excruciari."
    —Plaut. _Pseudol._ I, V, 31 sqq.

PAEDAGOGIUM: Paedicatio.

  "Super ingenuorum _paedagogia_ et nuptarum concubinatus, vestali
  virgini Rubriae vim intulit."
    —Sueton. _in Neron._ 28.

PAEDICARE: Proprie est puerum inire, quod patet ex etymo; latiore vero
sensu de quacumque constupratione postera, seu in exoletum, seu quidem
in foeminam.

  Da mihi quod cupies frustra dare forsitan olim,
    Quum tenet obsessas invida barba genas,
  Quodque Jovi dederat, qui raptus ab alite sacra
    Miscet amatori pocula grata suo:
  Quod virgo prima cupido dat nocte marito,
    Dum timet alterius vulnus inepta loci.
  Simplicius multo est, da _paedicare,_ latine
    Dicere, quid faciam? crassa Minerva mea est.
      —_Priap. Carm._ II, 3 sqq.

Nec minus usitata mulierum _paedicatio_ apud antiquos.

  "Novimus istam maritorum abstinentiam, qui, etiamsi primam virginibus
  timidis remisere noctem, _vicinis_ tamen _locis ludunt_."
    —Senec. _Controv._ II.

Nec invitae nates praebebant uxores et amicae, ut pueros arcerent.

  Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
    Corripis, et culum te quoque habere refers.
  Dixit idem quoties lascivo Juno tonanti?
    Ille tamen grandi cum Ganymede jacet,
  Incurvabat Hylam posito Tirynthius arcu;
    Tu Megaram credis non habuisse nates?
    ......
  Briseus multum quamvis aversa jaceret,
    Aeacidae propior levis amicus erat.
  Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
    Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
      —Mart. XI, XLIV, 1 sqq.

PAEDICARI: Passive, _paedicationem_ pati.

  Extirpa, mihi crede, pilos de corpore toto,
    Teque pilare tuas testificare nates.
  Quae ratio est, inquis? scis multos dicere multa.
    Fac _paedicari_ te, Charideme, putent.
      —Mart. VI, LVI, 3 sq.

PAEDATIA: Nomen ab Horatio datum _Pedatio_, equiti romano, qui,
absumpto patrimonio, sese ipse prostituerat; et bene, quum mulieris
vicem gereret.

  ...atque in me veniat mictum atque cacatum
  Julius et fragilis _Paedatia_, furque Voranus.
      —Hor. _Sat._, VIII, 38 sq.

PAEDICO (-ONIS): Agens in postera venere.

  Psoleon ille vocat, quod nos psoloenta vocamus;
    Id quod nos culum, culeon ille vocat.
  Σμερδάλεος certe, nisi res non munda vocatur,
    Et _paediconum_ mentula smerdalea est.
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 5 sq.

  Dives eras quondam: sed tunc _paedico_ fuisti,
    Et tibi nulla diu foemina nota fuit;
  Nunc sectaris anus: o quantum cogit egestas!
    Illa fututorem te, Charideme, facit.
      —Mart. XI, LXXXVIII, 1 sqq.

Insignissimos inter _paedicones_ antiquitatis praecipue notantur:
Jupiter in Ganymedem; Phoebus in Hyacinthum; Achilles in Patroclum, et
etiam Briseim; Gracchus in Corneliam; Pompeius in Juliam; Brutus in
Porciam; rex Bithyniae in Caesarem, etc.

PAEDISCAE: Ancillulae et libertinae quaestum facientes utraque
patientia. Vide Pitisc. _Lexic. ant._ Hinc:

PAEDISCIUM: Παιδισκεῖον; pro lupanare.

PAETUS (-A): Cujus oculi declinati et tremuli, ut sunt hircorum. Signum
animi libidinosi. Inde _paeta_ Venus pingebatur.

  Si _paeta_ est, Veneri similis; si flava, Minervae.
      —Ovid. _Art. Am._ II, 659.

  Notas habemus quisque corporis formas.
  Phoebus comosus; Hercules lacertosus;
  Trahitque Bacchus virginis tener formam;
  Minerva glauco lumine est; Venus _paeta._
      —_Priap. Carm._ XXXVI, 1 sqq.

PAGINA NOCTURNA: Libri lascivi; quum post coenam locus esset jocis
libidinosis.

  Non omnis nostri _nocturna_ est _pagina_ libri;
    Invenies et quod mane, Sabine, legas.
      —Mart. XI, XVIII, 1 sq.

PALAESTRA: Ad veneras exercitationes conversum. Praecipue de
inclinatione patientis. Palaestrita enim in gymnasio vincebat maxime,
si cedens, reducto pectore, adversarium reflecteret. _Clinopalis_
dicebatur haec exercitatio, hoc est, _inclinata palaestra_; unde
Domitianus concubitum _clinopalem_ vocabat. Vide CLINOPALIS.

  Idem post opus et suas _palaestras,_
  Loro quum similis jacet remisso, etc.
      —Mart. X, LV, 4 sq.

PALLACA (-AE): Pellex, concubina.

  "Et inde quieti vacabat (Vespasianus), accubante aliqua _pallacarum,_
  quas in defunctae locum Coenidis plurimas constituerat."
    —Suet. _in Vespas._ 21.

Mere graecum παλλἄκη. Vide _Plin. lib._ 35; _Popmam de diff.
verb._, et _Non. Marc._

PALLIOLUM: Pallium breve et angustum, ad usum:

1° Libertarum, meretricum et ancillarum. Palla matronis peculiaris,
ampla et sinuosa erat.

  Ad talos stola demisse, et circumdata _palla_
  Plurima, etc.
      —Hor. _Sat._ I, II, 99 sq.

Meretricum vero amiculum, _pallium_ lineum, idem quo matronae in
adulterio deprehensae induebantur. Vide ADULTER.

  Hanc volo quae facilis, quae _palliolata_ vagatur,
    Hanc volo quae puero jam dedit ante meo.
      —Mart. IX, XXXII, 1 sq.

  ...Dorida nullo
  Cultam _palliolo,_ etc.
      —Juv. III, 94 sq.

2° Mollium et delicatorum.

  "Tum isti Graeci _palliati,_ capite operto qui ambulant, Qui incedunt
  suffarcinati cum libris, cum sportulis, etc."
    —Idem, _Curcul._ II, III, 9 sq.

  "Pro lorica _malacum_ capiam _pallium;_ Ubi mihi pro equo lectus
  detur, scortum pro scuto accubet."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 38 sq.

3° Et ad usum virorum quum ad spurca irent, ne dignoscerentur.

  "Flet quia non amplius tam apparatas coenas habebit; neque, nocte
  exiens clara omnibus, capite _palliolo_ involuto, omnia accedet
  scorta."
    —Lucian. _Dialog. mort. de philosoph._

  "Quippini? quin si voles _Operire capita,_ ne nos leno noverit, Qui
  illi malae rei tantae fuimus illices."
    —Plaut. _Poenul._ III, IV, 33 sq.

PALPARE: Proprie est molli et blanda manu tangere et contrectare. Hinc
pro foeminam blanditiis ad rem allicere: translatum ab equis.

  "Observatote, quam blande mulieri _palpabitur_."
    —Plaut. _Amph._ I, III, 9.

Gallice _enjôler une femme_.

PALPARE: Sensu obsceno. Tractante manu ad venerem titillare.

  ...nam coitus jam longa oblivio: vel si
  Coneris, jacet exiguus cum ramice nervus,
  Et quamvis tota _palpetur_ nocte, jacebit.
      —Juv. X, 204 sqq.

PALPITARE: In obscenis.

  ...alter enim, quantum in legione tribuni
  Accipiunt, donat Calvinae vel Catienae,
  Ut semel atque iterum super illam _palpitet,_ etc.
      —Juv. III, 132 sqq.

PALUMBI:

  Inguina torquati tardant hebetantque _palumbi;_
    Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
      —Mart. XIII, LXIV, 1 sq.

PALUMBUS, PALUMBES, PALUMBULUS: Inter obscena.

  "Nos tibi _palumbem_ ad aream usque adduximus; Nunc te illum melius
  capere, si captum esse vis."
    —Plaut. _Poenul._ III, III, 63 sq.

  "Cave ne solus exedas tam bellum pullulum; sed nobis quoque tuis
  _palumbulis_ nonnumquam impertias."
    —Idem, _ibid._ X.

  "Teneo te _palumbulum_ meum, passerem."
    —Idem, _ibid._ X.

PALUS: Pro pene.

  ...Deus inde ego, furum aviumque
  Maxima formido; nam fures dextra coercet,
  Obscenoque ruber porrectus ab inguine _palus._
      —Hor. _Sat._ I, VIII, 3 sqq.

PANDARE LATERA: _Pandare_ aut _pandari_ dicebatur de ligno incurvato;
per similitudinem, de lateribus coitu nimio exhaustis.

  Cur non tam latera exfututa _pandas?_
  Ne tu quid facias ineptiarum?
      —Catull. VI, 13 sq.

PANDEMUS: Mere graecum; Venus plebeia. Romae sacellum ejus in foro
veteri, quo populus confluebat universus. Vide VENUS POPULARIS.

PANIS MICA: Inter fucos mulierum et delicatorum.

  "Quin et faciem quotidie rasitare, ab _pane madido_ linire consuetum;
  idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus unquam esset."
    —Suet. _in Othon._ 12.

PANES IN SIMILITUDINEM PUDENDORUM: Vide PHALLUS, SILIGO, PRIAPUS.

PANNUCEUS, PANNOSUS: Victus, flaccidus, rugatus. A panno trito.

  Truditur et digitis _pannucea_ mentula lassis,
    Nec levat exstinctum sollicitata caput.
      —Mart. XI, XLVII, 3 sq.

  Aut tibi _pannosae_ pendent a pectore mammae;
    Aut sulcos uteri prodere nuda times.
      —Idem, III, LXXII, 3 sq.

PANNYCHIS: Fictum nomen apud Petronium virgunculae illius Gitoni
nuptae, appellatione generica cuilibet apta meretrici; nam _pannychia_
idem sunt ac pervigilia. Vide _Arnob. adv. Gent._ V. Quotidie enim
pernoctans fingitur ad peragendas voluptates. Vide PERVIGILIUM.

PANTEX: Imus venter; in foedissimis, et contumeliose; de vetulis et
pannuceis.

  Bidens amica, Romuli senis memor,
  Paratur, inter atra cujus inguina
  Latet jacente _pantice_ abditus specus.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 26 sqq.

  Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
  Quod cum _panticibus_ laxis, et cum pede grandi,
  Et rubro pulmone vetus, nasisque timendum,
  Omnia crudelis lanius per compita portat.
      —Mart. VI, LXIV, 18 sqq.

PAPHIA: Cognomen Veneris notissimum; a _Papho_, Cypri civitate,
mollitie et voluptate celeberrima. Hic ex ritu puellae dotem
quaesiturae se prostituebant, non sacello, aut pervigiliis, sed
littore, in memoriam Veneris ortae ex spuma maris. Vide _Strab. lib._
XIV, et _Plin. lib._ V, _cap._ XXXI.

Nulla sacris ejus sanguinis hostia. Nefas enim videbatur, eam caesis
animantibus venerari, per quam vita concedebatur.

  "Hostiae, ut quisque vovit; sed mares deliguntur. Certissima fides
  haedorum fibris. _Sanguinem arae offundere vetitum;_ precibus et igne
  puro altaria adolentur; nec ullis imbribus, quamquam in aperto,
  madescunt."
    —Tacit. _Histor. lib._ II, _cap._ 3.

Thure tantum colebatur et floribus.

  Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
  Laeta suas, ubi templum illi, centumque _Sabaeo_
  _Thure_ calent arae, _sertisque_ recentibus halant.
      —Virgil. _Aeneid._ I, 416 sqq.

  O Venus, regina Cnidi Paphique,
  Sperne dilectam Cypron, et vocantis
  _Thure_ te _multo_ Glycerae decoram
    Transfer in aedem.
      —Hor. _Od._ I, XXX, 1 sqq.

PAPILLAE: Uberum apices. (_Fest._)

  Et pulchro pulchras strophio producta _papillas_
    Gaudet utrumque sui pectoris esse decus.
      —Petron. Afranii _Epigr._ II, 3 sq.

Pro mammis in re voluptaria, et tunc pars pro toto. Hinc:

_Papillae horridulae_. Stantes, prominentes. (_Non._) Duriusculae.
(_Lambin._)

  "_Papillarum horridularum_ oppressiunculae."
    —Plaut. _Pseud._ I, I, 66.

_Papillae baccantes_. Tumentes instar _baccarum_, tuberantes. (_Ovid.
Met._)

_Papillae luctantes_. Intumescentes, quasi enitentes ad strophium
repellendum.

  Non contecta levi velatum pectus amictu,
  Non tereti strophio _luctantes_ vincta _papillas._
      —Catull. LIX, 64 sqq.

_Papillae sororiantes_. Simul nascentes.

  Namque tibi _mamillulae_
  Stant floridae, et protuberant
  _Sororiantes_ primulum.
      —Politian.

_Papillae virgines_. Nondum tractatae et maritae. (_Lips._) Sic lepide
Martialis:

  Et talis tumor excitet _papillas,_
  Quales cruda viro puella servat...
      —Mart. VIII, LXIV, 10 sq.

_Papillae surgentes._

  Ipsa _surgentes papillas_ de Favoni spiritu,
  Urget in notos penates.
      —_Pervigil. Ven. ubi de calicibus florum_, 12 sq.

PAPILLARUM TRACTATIO: Inter ineptias amantium; sic supra Plaut.
_oppressiunculae_.

  Forma _papillarum_ quae fuit apta premi.
      —Ovid. _Am._ I, V, 20.

  "Numquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum _implevi
  lactentibus papillis manus;_ mox basio inhaesi, deinde in unum omnia
  vota conjunxi."
    —Petron. _Sat._

PARARE SE: Suî copiam facere. Dare.

  Dura est quae multis simulatum fingit amorem,
    Et se plus uni si qua _parare_ potest.
      —Propert. II, XXV, 47 sq.

PARATUS: Scilicet ad venerem.

  Tibi haec _paratur,_ ut tuum ter et quater
  Voret profunda fossa lubricum caput.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 31 sq.

  At deus obscena nimium quoque parte _paratus._
      —Ovid. _Fast._ I, 437.

PARARIUM: Praeludia veneris. (_Senec. Controv._) Vide PROMULSIS et
ANTECOENIUM.

PARECTATUS: Qui de pueritia ad pubertatem venit. A graeco sumptum.

  Inde _parectato_ chlamydes et barbula prima.
      —Lucil. _Frag._ VIII, 9.

  Tum ephebum quemdam quem vocant _parectaton._
      —Idem, _Frag._ XX, 8.

Vide _Non. Marc._

PARES: Mutuo amore conjuncti.

    Nam si quid in Flacco viri est,
  Non feret adsiduas potiori te dare noctes,
    Et quaeret iratus _parem._
      —Hor. _Epod._ XV, 12 sqq.

Tractum ab equis bijugibus. _Par_ ergo intelligi debet qui, aut quae in
amore respondeat, ac _pariter_ jugum ferat.

PARES: Pro coleis. (_Plin._)

PARIA COMPONERE: In obscenis.

  "Immo ego sic jam _paria composueram,_ ut, si depugnandum foret, ipse
  cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine."
    —Petron. _Sat._

PARILIA: Festa Palladis, a praegnantibus privatim celebrata et in lecto
cubantibus. (_Fest._; _Meurs. de Puerp._) Non confundenda cum
_paliliis_ in honorem deae _Palis_ a pastoribus celebratis. Vide
_Struk. Ant. rom._ 9; _Ovid. Fast._ II; et _Pers. Sat._ I, 72.

PARS: Pro uxore. Simili modo Galli dicunt _ma moitié_.

  "Loquitur de me et de _parte_ mea."
    —Plaut. _Menaech._ III, II, 14.

PARS, PARS CORPORIS, PARS OBSCENA: Pro pudendis.

  Aut igitur tunicam _parti_ praetende tegendae,
    Aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege.
      —_Priap. Carm. ad Lectorem_, 7 sq.

  "Funerata est illa _pars corporis_ qua quondam Achilles eram."
    —Petron. _Sat._

  At deus _obscena_ nimium quoque _parte_ paratus.
      —Ovid. _Fast._ I, 437.

PARTUS: Junoni inprimis vota solvebantur ad facilem felicemque partum.
Accedebant tamen alii dei et deae, scilicet Egeria, Latona, Lucina,
Maena, Prorsa, Postversa, etc. Vide haec verba.

Ad _partum_ frequentior credebatur decimus mensis. Inde Virgilius:

  Matri longa _decem_ tulerunt fastidia _menses._
      —_Eclog._ IV, 60.

  "Si filius vel filia intra _decem mensium_ spatium post mortem meam
  editi fuerint, haeredes sunto."
    —_Lib._ IV, _ff. de Posthum. haered._

_Partus_, vinculum conjugii.

  Foemina, quum senuit, retinet connubia _partu,_
  Uxorisque decus matris reverentia pensat.
  Nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
      —Claudian. _in Eutrop._ I, 72 sq.

  Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
  Quod nequeunt parere, et _partu retinere maritos._
      —Juv. II, 137 sq.

PARTUMEIUS: Verbum ab Horatio fictum de partu supposito, a _partu_ et
_meiendo_.

  Tuusque venter _partumeius,_ et tuo
  Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
  Utcumque fortis exsilis puerpera.
      —Hor. _Od. Epod._ XVII, 50 sqq.

PASIPHAE: Uxor notissima Minois regis, quae, taurum ardens, vaccam
ligneam fabricare jussit, qua sublatens belluae coitu potita est. A
Nerone et in theatro editum est hoc spectaculum, plaudente populo, ut
testatur _Sueton. in Neron._ 12. _Pasiphaes_ amorem ad signum caeleste
refert _Lucian. lib. de Astrologia_.

  Junctam _Pasiphaen_ Dictaeo credite tauro:
    Vidimus, accepit fabula prisca fidem.
  Nec se miretur, Caesar, longaeva vetustas:
    Quidquid fama canit, donat arena tibi.
      —Mart. _de Spectac._ VI, 1 sqq.

PASSER: Mollis, lascivus. Ob _passeris_ ex natura salacitatem.

  Dic, _passer,_ cui tot montes, tot praedia servas
  Appula, etc.
      —Juv. IX, 54 sq.

  Aut praecidite seminale membrum,
  Quod totis mihi noctibus fatigant
  Vicinae sine fine prurientes,
  _Vernis passeribus salaciores;_
  Aut rumpar, etc.
      —_Priap. Carm._ XXV, 2 sqq.

Inde Galloprovinciales lingua vernacula penem nuncupant _lou passeroun_.

PASSER, PASSERCULUS: Inter mellitas amantium voces.

  "Dic igitur me _tuum passerculum,_ gallinam, coturnicem, Agnellum,
  etc."
    —Plaut. _Asin._ III, II, 76 sq.

  "Meus pullus, _passer,_ mea columba, etc."
    —Idem, _Casin._ I, I, 50.

PASSIVUS: Pathicus. Vide _Jul. Firmic. in Math._ 4.

PATAVINA: Pro pudica. _Patavinae_ enim mulieres pudicitia maxime
insignes. Vide _Plin. Epist._ XIV, 1.

  Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
    Uda puella leges, sis _Patavina_ licet.
      —Mart. XI, XVII, 7 sqq.

PATERE: In obscenis.

  ...nec tibi tener puer
  _Patebit_ ullus, ingemente qui toro
  Juvante verset arte mobilem natem.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 21 sqq.

  Jam primum stator hic libidinosus
  Alternis ineundo et exeundo
  Porta te faciet _patentiorem._
      —_Ibid._ LII, 3 sqq.

PATER: Nomen religionis, primum generale omnium deorum; postea
hominibus datum in honorem; inde _patres conscripti_ pro senatoribus.
Deinde vulgatum etiam libidinose. Hinc:

PATRES CONVENTITII: Qui promiscui in unius scorti nidum convenerunt.

  "Ego et tua mater ambae Meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi
  educavi Ex _patribus conventitiis_."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 40 sqq.

PATER VITIO, PATER CULPA: Id est concubitu illegitimo. Qui liberos
vulgivaga venere suscipit.

  Ut dubius _vitio_ sit _pater_ ille _meo._
      —Ovid. _Trist._ II, 352.

  Illudas quibus, auferasque mentem?
  Huic semper _vitio pater_ fuisti.
      —Mart. XII, LIII, 9 sqq.

  "Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, _Suapte culpa_
  genere capiunt genus, ingenium improbant."
    —Plaut. _Merc._ V, IV, 8 sq.

PATHICUS, PATHICA: Proprie, qui, quae in venere rem patitur.

  Ne trepida, numquam _pathicus_ tibi deerit amicus.
      —Juv. IX, 130.

  Cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
    Hunc _pathicae_ summi numinis instar habent.
      —_Priap. Carm._ XL, 3 sq.

  Obliquis, _pathicae,_ quid me spectatis ocellis?
    Non stat in inguinibus mentula tenta meis.
      —_Ibid._ LXXV, 1 sq.

PATI VIRUM: Viro subire.

  "Minor est ista quam ego fui, quum primum _virum passa sum_."
    —Petron. _Sat._

  "Invita alium _virum passa est_."
    —Tertull. _Exhort. ad castitat._ 13.

Hinc et eodem sensu:

PATIENTIA: Dicebatur de utroque sexu.

  "Obstupui ego, et nec Gitona verecundissimum puerum sufficere huic
  petulantiae adfirmavi, nec puellam ejus aetatis esse, ut muliebris
  _patientiae_ legem posset accipere."
    —Petron. _Sat._

Id est, viripotentem ex natura.

Ex lege vero, post duodecimum annum expletum. Quod tamen Augustus in
matrimoniorum favorem indulsit a decimo anno.

Frequentius vero de postera venere.

  "Tunc primum ignota ante vocabula reperta sunt sellariorum et
  spintriarum, ex foeditate loci ac multiplici _patientia_."
    —Tacit. _Annal._ VI, 1.

PATINAE CIBARIAE: Non tantum vasibus potatoriis, sed et _patinis_
lasciva pingebantur aut sculpebantur.

  Fulget, et in _patinis_ ludit pulcherrima Nais,
    Prandentum inflammans ora decore suo.
  Congrua non tardus diffundat jura minister,
    Ut lateat positis tecta libido cibis.
      —_Vet. Poet. catalect. ex Valet._

PATRARE: Proprio sensu aliquid perficere. Honestum olim verbum; postea
ad obscenitatem translatum, et pro venerem consummare, id est, semen
emittere. Vide _Isidor._ et _Cornut. ad illud Persii_, I, 18, _patranti
fractus ocello_, id est, molliter et libidinose natanti.

  Quid est? an haec sinistra liberalitas
  Parum _expatravit?_
      —Catull. XXVII, 16 sq.

PECCARE: De illegitimo coitu. Stuprum concedere; rem quoquo modo
_facere_ aut _pati_.

  "Ergo amor etiam deos tangit! Jupiter in caelo suo non invenit quod
  eligeret, et _peccaturus_ in terris, nemini tamen injuriam fecit."
    —Petron. _Sat._

  Incustoditis et apertis, Lesbia, semper
    Liminibus _peccas,_ nec tua furta tegis;
  Et plus spectator quam te delectat adulter;
    Nec sunt grata tibi gaudia, si qua latent.
      —Mart. I, XXXV, 1 sqq.

PECCARE: Fidem suam abjicere; alienis amplexibus indormire. Gallice
_faire une infidélité_.

  Non ego ne _pecces,_ quum sis formosa, recuso,
    Sed ne sit misero scire necesse mihi.
  Nec te nostra jubet fieri censura pudicam,
    Sed tamen, ut tentes dissimulare, rogat.
  Non _peccat_ quaecumque potest _peccasse_ negare,
    Solaque famosam culpa professa facit.
      —Ovid. _Am._ III, XIV, 1 sqq.

  Rumor ait crebro nostram _peccare_ puellam;
    Nunc ego me surdis auribus esse velim.
  Crimina non haec sunt nostro sine ficta dolore.
    Quid miserum torques, rumor acerbe? tace.
      —Tibull. IV, XIII, 1 sqq.

PECCARE: Veneri mentiri, vir non esse, quod accidit flaccidis mentulis
diffututorum.

  "Fateor, domina, saepe _peccasse;_ nam et homo sum, et adhuc juvenis:
  numquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui... Illud unum
  memento, non me, sed instrumenta _peccasse._ Paratus miles arma non
  habui ... dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi; non
  invenio quod feci."
    —Petron. _Sat._

PECULIUM: Id quo viri sumus.

  "Quid somniatis? mea quidem haec habeo omnia, _Meo peculio_ empta."
    —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 91 sqq.

  "Per anfractus deinde obscurissimos egressus, in hunc locum me
  perduxit; prolatoque _peculio,_ coepit rogare stuprum."
    —Petron. _Sat._

  "Homines bene nasatos et majoris _peculii,_ etc."
    —Lamprid. _in Vita Heliogabal._

Hinc:

PECULIARE: Stuprare.

  "Scelus tu pueries: atque ob istam rem, ego aliquid te _peculiabo_."
    —Plaut. _Pers._ II, II, 10.

PECULIATUS: Pene et coleis maxime instructus.

  Accedunt duo, qui latus tuentur,
  Pulchre pensilibus _peculiati._
      —_Priap. Carm._ LII, 6 sq.

PECUS CLURINUM aut CLUSINUM: De grege meretricum et scortorum. Verbum
Plautianum incerto etymo, sed sensu non ambiguo.

  "Pudendumne? tu vero, _clurinum pecus,_ Advenisti huc sustentatum cum
  exornatis ossibus."
    —Plaut. _Trucul._ II, II, 14 sq.

Vide CLUSINUM.

PEDES: Pro pudendis apud Hebraeos; unde _aqua pedum_ pro urina, et
Latinis simpliciter _aqua_. Vide _Drus. Quaest. hebr._ I, 35.

PEDES EXIGUI: In laudem apud Romanos.

  _Pes_ erat _exiguus; pedis_ est aptissima forma.
      —Ovid. _Am._ II, III, 7.

Contra:

  Depygis, nasuta, brevi latere ac _pede longo_ est.
      —Hor. _Sat._ I, II, 93.

PEDES TOLLERE: In obscenis modus coitus, quum agens patientis _pedes
sustollit_ ad ineundum.

  An ut matrona ornata phaleris pelagiis
  _Tollat pedes_ indomita in strato extraneo?
      —Petron. _Sat._

Vide CONCUBITUS.

  "Mammas teneas, _pedes extollas,_ suavies, etc."
    —Nonius, _apud Non. Marc._

PEDANEAE: Scorta. Tamquam passim vaga ad quaestum. Vide _Procop. in
Anecdot._ et _Buleng. de Theatris_, I, 49.

PELLEX: Ex lege Numae, quae viro nupsit jam uxorem habenti; concubina.
A _pellicere_, per blanditias allicere. Sic Virgilius, _Aeneid._ II,
_pellacem_ Ulyssem dicit. Vide PALLACA.

  "Et dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam _pellicis_
  potentiam."
    —Suet. _in Aug._ 69.

  "Malum mihi prorsum illa (Juno) magnum dabit, quum tu me literis tuis
  _pellicem_ illi esse confiteris."
    —A. Gell. XIII, 4.

Eadem lege Numae interdictum erat quibuscumque _pellicibus_ Junonis
aram tangere.

PELLEX: Pro meretrice.

  "An uxore contentus haud una, concubinis, _pellicibus_ atque amiculis
  delectatur, etc."
    —Arnob. IV, _de Jove._

  "...i hac mecum, ut videas simul Tuam Alcumenam _pellicem,_ Juno mea."
    —Plaut. _Merc._ IV, I, 23 sq.

PELLEX: Pro concubino.

  "Praeterea actiones Dolabellae et Curionis patris; in quibus eum
  Dolabella _pellicem_ reginae, spondam interiorem regiae lecticae, ac
  Curio stabulum Nicomedis,...dicunt."
    —Suet. _in Caes._ 49.

  Quid quasi _pellicibus_ torqueris inepta ministris,
    In quibus et brevis est et fugitiva venus?
  Plus tibi, quam domino, pueros praestare probabo:
    Hi faciunt, ut sis foemina sola viro.
      —Mart. XII, XCVI, 3 sqq.

PELLEX: Pro manu fututrici. De masturbatore.

  Pontice, quod nunquam futuis, sed _pellice_ laeva
    Uteris, et veneri servit amica manus;
  Hoc nihil esse putas?...
      —Mart. IX, XLI, 1 sqq.

PELLICATUS (-US): Concubinatus.

  "Ab ea est enim ipse propter _pellicatus_ suspicionem interfectus."
    —Cic. _de Offic._

PELLECEBRAE: Delinimenta meretricia.

  "Capitis te perdam ego et filiam, _Pellecebrae,_ pernicies,
  adolescentum exitium."
    —Plaut. _Asin._ I, II, 6 sq.

PENIS: Proprie cauda. (_Cic._) Pro virga virili; quod notissimum.

  Stare jubes nostrum semper tibi, Lesbia, _penem;_
    Crede mihi, non est mentula quod digitus.
      —Mart. VI, XXIII, 1 sq.

  Si facis in _penem_ quidquid ubi venit amarum.
      —Pers. IV, 48.

PENIS LEGITIMUS: Justae mensurae et magnitudinis.

  An facile et pronum est agere intra viscera _penem_
  _Legitimum,_ atque illic hesternae occurrere coenae?
      —Juv. IX, 43 sq.

PENSARE MENTULAM: Manu explorare an sit pondere et mensura, aut, ut ait
Juvenalis, sit _legitima_. Lusus meretricum et impudicorum.

  Arrectum quoties Marulla _penem_
  _Pensavit_ digitis, diuque mensa est,
  Libras, scripula sextulasque dicit.
  Idem post opus et suas palaestras,
  Loro quum similis jacet remisso,
  Quanto sit levior Marulla dicit.
  Non ergo manus ista, sed statera.
      —Mart. X, LV, 1 sqq.

Vide PONDUS.

PENSILIA: Virilia.

  Accedunt duo, qui latus tuentur,
  Pulchre _pensilibus_ peculiati.
      —_Priap. Carm._ LII, 6 sq.

PERAGERE VIROS: Exhaurire crebro concubitu. (_Barth. Advers._ XXI, 10.)

  Quum sacrum fieret deo salaci,
  Conducta est pretio puella parvo;
  Communis satis omnibus futura,
  Quae quot nocte _viros peregit_ una,
  Tot verpas tibi dedicat salignas.
      —_Priap. Carm._ XXXIV, 1 sqq.

Sic Galli dicunt _achever un homme_.

PERAMBULARE LECTUM: Concussibus venereis lectum proterere.

  Et ille nunc superbus et superfluens
  _Perambulabit_ omnium cubilia,
  Ut albulus columbulus dionaeus.
      —Catull. XXVII, 7 sqq.

  ...tremulique quassa lecti
  Argutatio, _inambulatioque._
      —Idem, VI, 10 sq.

PERCIDERE: Verbum flagitiosum.

  "Non hercle si os _perciderim_ tibi, metuam, morticine."
    —Plaut. _Pers._ II, IV, 12.

PERCUTERE: In obscenis.

  "Non taces, nocturne _percussor,_ qui ne tum quidem quum fortiter
  faceres, cum pura muliere pugnasti?"
    —Petron. _Sat._

PERDEPSERE: Vide DEPSERE.

PERDIX: In obscenis simili sensu quo palumbes, anseres, etc. Vide
_Aristoph. in avibus_, et verbum AVERSA VENUS.

PERDUCTARE: Inter venerea, ut _ducere_.

  "Quidquid est, errabo potius, quam _perductet_ quispiam."
    —Plaut. _Mostell._ III, II, 160.

PERDUCTOR: Conciliator amorum impudicorum. Differt tamen a lenone, quod
leno scorta tantum et famosas perducebat, dum _perductor_, cujuscumque
foeminae feles, etiam dolo. Antiquo tamen lexico legitur
μαστροπέυω, _lenocinor_, _perduco_; μαστρώπος,
_leno_, _perductor_.

  "De nocturnis ejus bacchationibus ac vigiliis lenonum, aleatorum
  _perductorum_ nulla mentio fiat."
    —Cic. _in Verr._ III.

  "Lenones, _perductores_ aquarioli."
    —Tertull. _Apolog._ 43.

  "Apage istum a me _perductorem_."
    —Plaut. _Mostell._ II, II, 159.

PEREGRINUS (-A, -UM): Rebus venereis translatum. Sic:

PEREGRINUM AMOREM CONCEDERE: Jam alteri concessum alteri tradere.
Gallice _faire une infidélité_.

  "O facinus, inquam, indignum! Quod amo te quamvis relictus, et in hoc
  pectore, quum ingens vulnus fuerit, cicatrix non est. Quid dicis
  _peregrini amoris concessio_?"
    —Petron. _Sat._

PEREGRINAE: Meretrices. Undique Romae confluebant mulieres barbarae,
quaestus gratia; quibus addendus est pene innumerabilis foeminarum
bello captarum numerus, aut mangonibus in mercem traditarum. Pleraque
ergo extranea scorta; unde et ex multitudine, _peregrina_ idem sonat ac
_meretrix_.

  "Adeon' est demens ex _peregrina_?"
    —Senec. _Androm._ III, 1, 10.

Vide _Donat._

Ab antiquo, et eodem sensu apud Hebraeos.

  "Puteus angustus _peregrina_."
    —_Proverb. Salom._ XXIII, 27.

PERFICERE: Rem ad effectum ducere.

  "Nam dicitur cum eo jocatus esse Heliogabalus turpissime dicens:
  Maximine, sexdecim, viginti, triginta milites diceris aliquando
  lassasse; potes tricies cum muliere _perficere_?"
    —Jul. Capitolin. _in Maximinis._

  Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes;
    Hunc ego, quum futuit, non puto _perficere._
      —Mart. III, LXXIX, 1 sq.

PERFORARE: Verbum flagitiosum; praesertim de paedicante.

  "Licetne _inforare,_ si incomitiare non licet?—_Non inforabis_ me
  quidem."
    —Plaut. _Curcul._ III, 31 sq.

  Deprensos ego _perforare_ possum
  Tithonum, Priamumque, Nestoremque.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII, 3 sq.

PERGULAE: Appendices externae aedificiorum, quae in publicum spectant,
ut sont podia et maeniana. Gallice _des balcons_. Metonymice de locis
in quibus lenones scorta sua amatoribus exponunt. (_Scaliger, in
lectionibus Auson. et Propert._)

Ex Ausonio vero, _pergulae_ sunt casae humiles, pauperum domicilia. Has
inter interpretationes optabit lector, ad Plautum intelligendum, quum
lenonem introducit mulieribus minitantem se in _pergula_ sua eas
expositurum, id est lupanare.

  "Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in _pergulam;_ Ibi tibi
  adeo lectus dabitur, ubi tu haud somnum capias, Sed ubi usque ad
  languorem."
    —Plaut. _Pseudol._ I, II, 79 sqq.

PERIRE: Amore contabescere, perdite amare.

  Tris unam _pereunt_ adolescentes _mulierem_
  Rure unus, alter urbe, peregre tertius.
      —Plaut. _Trucul. arg._ vers. 1 sq.

  ...indigna merce puella _perit._
      —Propert. II, XVII, 16.

PERMOLERE: Vide MOLERE.

  Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
  Huc juvenes aequum est descendere, non alienas
  _Permolere_ uxores.
      —Hor. _Sat._ I, II, 33 sqq.

PERSUASTRICES: De meretricibus.

  "...ut si quis dicat, _persuastrices,_ praestigiatrices, atque
  inductrices."
    —Fortunatianus, _Rhet._ III.

  "...eccas tandem! probri perlecebrae et _persuastrices_."
    —Plaut. _Bacchid._ V, II, 47.

PERTRACTATUS: Tractatione tritus et obsoletus; de scortis et
prostitutis. Unde pro rebus vulgatis et inquinatis. Sic Plautus:

  "Profecto expediet fabulae huic operam dare; Non _pertractate_ facta
  est, neque item ut caeterae; Neque spurcidici insunt versus
  immemorabiles; Hic  neque perjurus leno est, nec meretrix mala, etc."
    —_Captiv. prolog._ vers. 54 sqq.

PERTUNDERE: In obscenis. Forare.

  Nemo istum ventrem _pertundet,_ etc.
      —Lucil. _Frag._ 30.

  Nam pransus jaceo, et satur supinus
  _Pertundo_ tunicam palliumque.
      —Catull. XXX, 10 sq.

Hinc:

PERTUNDA:

  "Etiamne _Pertunda_ quae in cubiculis praesto est, virginalem scrobem
  effodientibus maritis?"
    —Arnob. _adv. Gent._ IV.

  "Si adest dea Prema, ut subacta se non commoveat quum prematur; dea
  _Pertunda_ quid id facit?"
    —Aug. _Civ. Dei_, VI, 9.

PERVIGILIA: Proprie pernoctationes ad opus quodcumque; religiose vero
festa nocturna in honorem deorum. Vide _Tacit. Annal._ XV; _Tit. Liv._
XXIII, 35.; _Sueton. in Vitell._ 10; _Arnob. adv. Gent._ V, etc.

Ineunte aprili, celebrabantur _pervigilia_ Veneris (_Ovid. Fast._ IV,
_init._), et per tres noctes.

  Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem,
  Jam _tribus_ choros videres feriatos _noctibus._
      —_Pervigil. Veneris_, 40 sq.

  "Quid? tu Venerin' _pervigilare_ te vovisti, Phaedrome? Nam hoc
  quidem edepol, haud multo post luce lucebit."
    —Plaut. _Curcul._ I, III, 25 sq.

Hic spurcissima peragebantur:

  "Qui illam stupravit _pervigiliis_ Veneris."
    —A. Gell. XI, 23.

Inde:

PERVIGILIA: Pro nocturnis libidinibus.

  "Excepti etiam pluribus ferculis, quum laberemur in somnum: Itane
  est? inquit Quartilla, etiam dormire in mente est, quum sciatis
  Priapi genio _pervigilium_ deberi?"
    —Petron. _Sat._

PERVIGILIUM VENERIS: Notissimum carmen ex auctore incerto. Vide _Just.
Lips. in probabilibus criticis_, p. 106 et 261. Elegantissimum certe,
sed ad linguae latinae auream aetatem referri non potest, quod patet ex
genere dicendi quibusdamque formulis ab ea abhorrentibus. Constat ex
versiculo 51, pro sacris in monte Hybla celebrandis editum fuisse.

PESSULUS: Pro pene.

  Gemelli ostioli latebricosa
  Vos spiracula _pessulis_ serate,
  _Pessulis_ agitate complicatim.
      —_Ex centonibus incerti, ex Petronio Linocerii_, v. 50 sqq.

PETERE: In matrimonium. Saepe pro stuprum rogare.

  Multi illam _petiere;_ illa aversata patentes, etc.
      —Ovid. _Met._ I, 478.

  Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  Quam mihi, non si se Jupiter ipse _petat._
      —Catull. LXV, 1 sq.

  Nupta tu quoque, quae tuus
  Vir _petet,_ cave ne neges,
  Ne _petitum_ aliunde eat.
      —Catull. LVI, 161 sqq.

PETULCUS: Lascivus.

  ...neque oves, haedique _petulci_
  Floribus insultent.
      —Virgil. _Georg._ IV, 10 sq.

  "Et _petulci_ dicti ab appetendo, unde et meretrices _petulcas_
  dicimus."
    —Serv. _in Georg. loc. cit._

PHALLUS: Φάλλος. Penis fictitius, ex varia materia confectus,
variosque in usus.

Primum ex ligno, potissimum ficulneo, ob ficus perspicuam fertilitatem.
Is summa pertica ferebatur, tamquam vexillum, festis Priapi et Bacchi,
quae inde φαλλογόνια vocabantur. Vide  PRIAPUS, FASCINUM,
ITYPHALLUS, et _Arnob. adv. Gent._ V.

2° Ex serica aut linea panna. Ad usum Lesbiarum. Vide TRIBAS.

3° Panes conficiebantur in similitudinem pudendorum. Vide COLIPHIA,
SILIGO.

  Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum;
    Ipsa licet rodas inguina, purus eris.
      —Mart. XIV, LXVII, 1 sq.

4° Et pocula ex vitro, aut auro. Pocillatorum icunculas exhibet
Pignorius, _de Servis_, manibus Priapos illos extollentium.

  "In poculis libidines caelare jussit, et per obscenitates bibere."
    —Plin. _initio lib._ XXXIII.

  ..._vitreo_ bibit ille _Priapo._
      —Juv. II, 95.

PHALLICA CARMINA: Versus qui canebantur ad _phallum_ in Dionysiis.
(_Suidas_; _Buleng. de Theatr._)

PHILAENIS: Scripsit de variis modis coeundi, uti Elephantis et Cyrene.

  Ad hanc puella (pene nomen adjeci)
  Solet venire cum suo fututore;
  Quo tot figuras, quot _Philaenis_ enarrat,
  Non admovente, pruriginosa discedit.
      —_Priap. Carm._ LXIII, 15 sqq.

De libris _Philaenidis_ vide _Athen. lib._ VIII. Clara erat literis et
philosophia, uti fere omnes meretrices graecae.

Ardebat eam quidem Philocrates, sophista atheniensis, qui in vanum
rogans et continua recusatione iratus, dicitur librum illum de
concubitu scripsisse, et carmine satyrico _Philaenidi_ tribuisse.
Negans vero _Philaenis_ tumulo suo inscribi jussit, se numquam tale
flagitium conscivisse.

PHILTRUM: Φίλτρον. Poculum amatorium. Veneficium ad compellendum
amorem.

  Hic magicos adfert cantus; hic Thessala vendit
  _Philtra,_ quibus valeat mentem vexare mariti,
  Et solea pulsare nates.
      —Juv. VI, 609 sqq.

PHRYGES: Mollissimi omnium populorum habebantur.

  O vere _Phrygiae,_ neque enim _Phryges,_ ite per alta
  Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
      —Virgil. _Aeneid._ IX, 617 sq.

  Barbarus est Lydus, servus Geta, _foemineus Phryx._
      —Auson. _Eidyll. de Historiis._

PICTURAE OBSCENAE: Spurcae et libidinem excitantes; jam Romae
usitatissimae sub primis imperatoribus. Notum est ex Suetonio, Tiberium
picturis instruxisse cubiculum suum, ex Elephantidis libro editis, _c._
43.

  Quae manus _obscenas_ depinxit prima _tabellas,_
    Et posuit casta turpia visa domo,
  Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos,
    Nequitiaeque suae noluit esse rudes.
  Ah! gemat in terris ista qui protulit arte
    Jurgia sub tacita condita laetitia!
  Non istis olim variebant tecta figuris,
    Quum paries nullo crimine pictus erat.
      —Propert. II, VI, 27 sqq.

PILUMNUS: Ex diis puerperae custodibus.

  "Mulieri foetae, post partum tres deos custodes Varro commemorat
  adhiberi. ... eorumque custodum significandorum caussa tres homines
  nocte circuire limina domus, et primo limen ferire securi, postea
  _pilo,_ tertio decurrere scopis; ut his datis culturae signis, deus
  Silvanus prohibeatur intrare. ... ab his autem tribus rebus tres
  nuncupatos deos, Intercidonam, a securis intercisione, _Pilumnum_ a
  _pilo;_ Deverra a scopis."
    —Aug. _de Civ. Dei_, VI, 9.

PIMIACULA: Cunni labia.

  "Medius autem sinus mulieris ex membranis nervosis constat. ... Intus
  autem spatiosissimus; fons vero angustus, in quo coitus virorum et
  usus veneris efficitur, quem vulgus cunnum vocat. Cujus fons vel
  _labra,_ Graece _eptyrogomata,_ vel _pimiacula_ dicuntur."
    —_Pseudo-literae Q. Sorani ad Cleopatram reginam, de medendo ardore
        libidinis._

PINGUIARIUS: Qui pingues foeminas amat.

  Sed idem amicam nolo mille librarum.
  Carnarius sum; _pinguiarius_ non sum.
      —Mart. XI, CI, 5 sq.

PIPINNA: Mentula. A _pipillare_, quod est avium; exiguo verbo in
blandimentum.

  Drauci Nata sui vocat _pipinnam,_
  Collatus cui Gallus est Priapus.
      —Mart. XI, LXXIII, 1 sq.

PISCICULI:

  "...Quasi pueros primae teneritudinis, quos _pisciculos_ vocabat,
  institueret, ut natanti sibi inter femina versarentur ac luderent."
    —Sueton. _in Tib._ 44.

PIX: Pro spermate.

  Pubes pube subaffricetur,
  Viscosa _pice_ glutinetur haec huic.
      —_Virgiliocenton. incerti ex Petron. Linocerii._

PLACERE: Verbum nuptum.

  ...sed hi libelli,
  Tanquam conjugibus suis mariti,
  Non possunt sine mentula _placere._
      —Mart. I, XXXVI, 3 sqq.

PLANTARIUM: Pili pudendorum; a re rustica translatum.

  Quinque palaestritae licet haec _plantaria_ vellant,
  Elixasque nates labefactent forcipe adunca,
  Non tamen ista filix nullo mansuescit aratro.
      —Pers. IV, 39 sqq.

PLENUS COITUS, PLENA VOLUPTAS, LIBIDO: Quum res ad effectum ducta est.

  "Dii, inquam, immortales, si ego huic dormienti abstulero _coitum
  plenum_ et optabilem, pro hac felicitate, cras puero asturconem
  macedonicum optimum donabo."
    —Petron. _Sat._

Sic notissimum illud Ovidii, _tunc plena voluptas Quum pariter victi_,
etc.

  ...adeo mea _plena libido,_
  Ut Nymphas omnes interiisse putem.
      —_Priap. Carm._ XXXIII, 3 sq.

PLENA MULIER: Gravida.

  "Et quum te gravidam, et quum pulchre _plenam_ adspicio, gaudeo."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 49.

PLINIUS JUNIOR: Lasciva carmina scripsit, quorum ipse meminit, _Ep._
XVII, petulantiamque excusat, _Ep._ IV, XIV, 15.

  "Meminerint autem quippe eruditi, probatissimo viro _Plinio_ in
  poematiis lasciviam, in moribus constitisse censuram."
    —Auson. _Cent. nupt._

PODEX: Inter obscena, fere semper in contumeliam.

  Secti _podicis_ usque ad umbilicum
  Nullas relliquias habet Charinus, etc.
      —Mart. VI, XXXVII, 1 sq.

  Hietque turpis inter aridas nates
    _Podex_ velut crudae bovis.
      —Hor. _Epod._ VI, 8 sq., _in anum libidinosam_.

POENA: De stupro nefando; 1° de paedicatione.

  PEnelopes primam DIdonis prima sequatur,
    Et primam CAni syllaba prima REmi;
  Quodque sit ex illis, mihi tu, deprensus in horto,
    Fur, dabis: hac _poena_ culpa luenda tua est.
      —_Priap. Carm._ LXVII, 1 sqq.

2° De fellatione.

  Paedicere, puer, moneo; futuere, puella;
  Barbatum furem _tertia poena_ manet.
      —_Priap. Carm._ XII, 1 sq.

Hinc:

POENAS DARE: Pro stuprum pati.

  "Jam pro cella meretrix assem exegerat; jam ille mihi injecerat
  manum; et, nisi valentior fuissem, _poenas dedissem_."
    —Petron. _Sat._

POLLUCTA: Residua victimarum, quae populo post sacrificium tradebantur.
Metaphorice vero, pro scortis tritis; tanquam publicae libidinis
reliquiis.

  "Non ego sum _pollucta_ pago; potin' ut me abstineas manum."
    —Plaut. _Rud._ II, IV, 11.

POLLUERE: In obscenis.

  "Ascylton autem truci intuens vultu: quoniam, inquam, fidem scelere
  violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle, et alium locum,
  quem _polluas_, quaere."
    —Petron. _Sat._

POMA: Vide _Lips. Antiq. lect._ 3, ubi dicitur, _legere poma, nuces,
olera_, apud _Virgil., Cic., Catull._, etc. verecunde ab hortis ad rem
voluptariam translata esse. Quod apud Theocritum, μηλοβολεῖν.

  Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
    Da veniam: libros non lego, _poma lego._
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 1 sq.

PONDUS: Viri genitalia.

  "Habebat enim inguinum _pondus_ tam grande, ut ipsum hominem laciniam
  fascini crederes."
    —Petron. _Sat._

  Stimulatus ut furenti rabie vagus animus,
  Devolvit ipse acuto sibi _pondera_ silice.
  Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etc.
      —Catull. LVIII, 4 sqq.

PONERE: In obscenis. Subigendam partem praebere.

  "Quid vis tibi?—_Pone_.—Equidem pol, te datare credo consuetum,
  senex.—_Pone_ hoc sis: aufer cavillam: non ego nunc nugas ago."
    —Plaut. _Aulul._ IV, IV, 9 sqq.

POPPYSMA: Oris pressi sonus, similis illi quo permulcentur equi et
canes. Obscene vero de susurro cunni labiorum, quum frictu madescunt.

  Accessi quoties ad opus, mistisque movemur
    Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
  ......
  Pedere te mallem; namque hoc nec inutile dicit
    Symmachus, et risum res movet ista simul.
  Quis ridere potest fatui _poppysmata_ cunni?
    Quum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
      —Mart. VII, XVIII, 5 sqq.

A graeco ποππυζεῖν.

PORCUS: Virginum pudenda.

  "Nam nostrae mulieres, maxime nutrices, naturam qua foeminae sunt in
  virginibus appellant _porcum,_ graece κοῖρον, significantes
  esse dignum insigni nuptiarum."
    —Varr. _de Re rustic._ 14.

Hinc verbum graecum a Latinis usurpatum κοιροπολεῖν,
_porcum vendere_, pro corpore quaestum facere.

PORTA: Verbum nequitiae; utriusque veneris foramen.

  At te tum miseri malique fati,
  Quem attractis pedibus, patente _porta,_
  Percurrent raphanique mugilesque.
      —Catull. XV, 17 sqq.

PORTORIUM: Proprie pretium vecturae; salse pro quaestu meretricio.

  "Ego pol! istum portitorem privabo _portorio_."
    —Plaut. _Asin._ I, III, 7.

PORTUS (-US): Eleganter a Plauto de re nautica ad venerem translatum.

  "Fixus hic apud nos est animus tuus clavo Cupidinis. Remigio veloque
  quantum poteris festina et fuge. Quam magis te in altum capessis, tam
  aestus te in _portum_ refert."
    —Plaut. _Asin._ I, III, 4 sqq.

POSCERE: Verbum nuptiale: petere uxorem.

  "Interea senex Megadorus, a sorore suasus ducere Uxorem, avari gnatam
  _deposcit_ sibi. Durus senex vix promittit, etc."
    —Plaut. _Aulul. arg._ vers. 5 sqq.

POSSE: Ad venerem valere; arrigere.

  Num _possim_ vetulam, quaeris, Matrinia? _possum_
    Et vetulam; sed tu mortua, non vetula es.
      —Mart. III, XXXII, 1 sq.

POTIRI: Absolute. Frui amore alicujus. Simili contractione Galli dicunt
_jouir_.

  Amare liceat, si _potiri_ non licet.
  Fruantur alii; non moror, non sum invidus, etc.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 1 sq.

POTIOR, POTISSIMUS: Primus apud amicam. Gallice _l'amant préféré_.

  "Si iratum est scortum forte amatori suo, Bis periit amator, ab re
  atque animo simul. Sin alter alteri _potior_ est, idem perit. Si
  increbravit, ipsus gaudet, res perit."
    —Plaut. _Trucul._ I, I, 25 sqq.

  "Item huic ultro fit, ut Meret, _potissimus_ nostrae domi ut sit."
    —Idem, _Menaechm._ II, III, 8 sq.

    Nam, si quid in Flacco viri est,
  Non feret adsiduas _potiori_ te dare noctes,
    Et quaeret iratus parem.
      —Hor. _Epod._ XV, 12 sqq.

POTENS: Qui amicam solus possidet, summa cum potestate. Quo regno
gloriantur amasii. _Potior_ vero primas partes habet; ergo non sine
rivalibus.

  Nunc admirentur quod tam mihi pulchra puella
    Serviat, tota dicar in urbe _potens._
      —Propert. II, XXVII, 21 sq.

PRAEBERE: Stuprum concedere.

  Odi quae _praebet,_ quia sit _praebere_ necesse,
    Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
      —Ovid. Κατάλεκτα.

PRAECIDERE: Paedicare.

  Reclusis foribus grandes _praecidis,_ Amille:
    Et te deprendi, quum facis ista, cupis.
      —Mart. VII, LXII, 1 sq.

  Dicat forsitan haec sibi ipse: nemo
  _Praecisum_ sciet esse me; sed errat:
  Magnis testibus ista res agetur.
      —_Priap. Carm._ XIV, 5 sqq.

PRAECIDERE: De irrumatione.

  Hesterna factum narratur, Posthume, coena
    Quod nollem: quis enim talia facta probet?
  Os tibi _praecisum,_ quanto non ipse Latinus
    Vilia Panniculi percutit ora sono.
      —Mart. II, LXXII, 1 sqq.

PRAECINCTUS: Paratus ad venerem.

  "Tres enim erant mulierculae, si quid vellent conari, infirmissimae,
  scilicet contra nos, quibus si nil aliud virile, sexus esset quod
  auxiliaretur. Et _praecincti_ certe altius eramus."
    —Petron. _Sat._

  "Ultimo cinaedos supervenit: myrtea subornatus gausapila, cinguloque
  _subcinctus_."
    —Idem, _ibid._

Translatum a fabris, quibus mos erat se praecingere quum laboratum
irent.

PRAEDA, PRAEDATOR: De furtis venereis.

  "Jam ergo coeperam ephebum in gymnasium deducere; ego studia ejus
  ordinare; ego docere ac praecipere, ne quis _praedator_ corporis
  admitteretur in domum."
    —Petron. _Sat._

Et alibi:

  "Non frueris, inquit, hac _praeda_."

PRAEFECTI MULIERIBUS: Moderatores luxuriae muliebris apud Graecos;
numero erant XX, γυναικόκοσμοι dicti.

  "Non vero _mulieribus praefectus_ praeponatur qui apud Graecos creari
  solet; sed sit censor qui viros doceat moderari uxoribus."
    —Cic. IV, _de Republ._

Simili sensu necnon voto et consilio:

  "Ut matronarum hic facta pernovit probe! _Moribus praefectum
  mulierum_ hunc factum velim.—Nunc quoquo venias, plus plaustrorum in
  aedibus Videas, quam ruri, quando ad villam veneris."
    —Plaut. _Aulul._ III, V, 29 sqq.

PRAELIBATIO: Jus antiquissimum regum et magnatum, necnon dominorum in
ancillas suas.

  "Idem auctor Adromachides, Poenorum gentem id moris habuisse indicat,
  ut nupturis virginibus regi suo addictis, ei copiam fecerint
  devirginandi quam vellet."
    —Joachim. Vadianus _in Pompon. Mel._ V.

PRAELIGARE: Verbum technicum de maleficiis in amore, id est veneficiis,
seu vinculis, quibus viri ligati et velut defixi sunt. Vide _Turneb._
II, 30. Inde locutio gallica _nouer l'aiguillette_. Sic Plautus: _O
praeligatum pectus! Bacchid._ I, II, 28.

PRAELIUM: Duellum venereum. A militia ductum.

  Tum victor madido prosilias toro,
  Nocturni referens vulnera _praelii._
      —Claud. _in Nupt. Honor. et Mariae._

  "Abi ergo, ac te compara, tota enim nocte, tecum fortiter et ex animo
  _praeliabor_."
    —Apul. _Met._ II.

  Id mea me multis docuit regina querelis
    Invisente novo _praelia_ torva viro.
      —Catull. LX, 19 sq.

Vide MILITARE, PUGNA.

PRAEPOTENS: Forma praecellens, formosus.

  "Certo enim, quod quidem ad nos duas Attinuit, _praepotentes,_
  pulchrae, pacisque potentes, soror, fuimus."
    —Plaut. _Poenul._ V, IV, 8 sq.

PRAEPUTIUM: Prius ei parti nomen illud imposuere Romani quam scirent a
Judaeis praesecari solitam. Ergo ex etymo vere graecum. Hinc:

PRAEPUTIUM DUCERE: Pro masturbari.

  Abditus interea latet et secretus adulter,
  Impatiensque morae silet, et _praeputia ducit._
      —Juv. VI, 237 sq.

PRAESEPE: Accipitur in obscenis.

  "Acherontis pabulum, flagitii _Praesepe,_ stabulum nequitiae."
    —Plaut. _Casin._ II, I, 12 sq.

Vide annotationes Taubmanni.

PRAETEXTATUS (-A, -UM): Quidquid puerile; a _praetexta_ veste
impuberibus peciuliari. Saepe pro impuro, a puerorum flagitioso
officio. Hinc:

PRAETEXTATI MORES: Foedi, dissoluti.

  Mittentur braccae, cultelli, frena, flagellum:
  Sic _praetextatos_ referunt Artaxata _mores._
      —Juv. II, _vers. ult._

PRAETEXTATA VERBA: Obscena.

  "Erat enim dicacitatis plurimae, et sic scurrilis ac sordidae ut ne
  _praetextatis_ quidem verbis abstineret."
    —Suet. _in Vespas._ 22.

  "Non _praetextatis,_ sed puris honestisque verbis, venerandum illud
  concubii secretum."
    —A. Gell. III, 10.

PREMA MATER: Ex numero deorum qui nuptiis praeerant. Specialiter
providebat ista ne subacta virgo se ultra modum commovens semen a vulva
ejiceret. Vide _Capell. de Nupt._ II, et _Tertull. ad Nationes_, II, 11.

PREMERE: Saepe in obscenis.

  Dum stupet ac novus est, et adhuc non novit amorem,
    Parce: _premendus erit,_ quum veteranus erit.
      —_Vet. poet. catalect. ex Valeto._

PRETIOSI, PRETIOSAE: Qui, quae noctes suas magno vendunt; a _pretio_
impudicitae.

  "Quid porro non est iniquum fortes viros arma sumere, et in castris
  pernoctare, et pro vallo obligatos stare vulneribus; interim, securos
  esse in urbe _pretiosos_ et professos impudicitiam?"
    —Senec. _lib. de divin. Provid._

  Quaeritis unde _avidis nox sit pretiosa puellis,_
    Et venere exhaustae damna querantur opes.
  Certa quidem tantis caussa et manifesta ruinis,
    Luxuriae nimium libera facta via est.
      —Propert. III, XI, 1 sqq.

Ab omni enim memoria, mulierum fuit, quum ex dote aut censu virorum
luxuriae suppeditare non possent, flagitiis supplementum conquirere.
Sic ex Euripide, non amoris aut libidinis caussa abiit Helenes, sed ob
Menelai paupertatem. Hinc apud Horatium, metonymica permutatione:

PRETIOSUS: Qui stuprum quovis pretio sollicitat; genus perditorum,
meretricibus reipsa pretiosissimum.

  Sed jussa coram non sine conscio
  Surgit marito, seu vocat institor,
  Seu navis hispanae magister,
  Dedecorum _pretiosus_ emptor.
      —Hor. _Od._ III, VI, 29 sqq.

PRIAPUS: Notissima est ejus fabula. Quae sequuntur minus trita.

Ex Venere et Baccho natus, sed ex India redeunte; quod notat, ex
Oriente genus humanum in Europam profluxisse. Fons enim primus hominum
mollis et fecundissima Asia.

Magno pene dotatus est, significando coloniae nascentis primam
necessitatem esse, procreatione liberorum civitatem augeri.

Hortorum custos, tanquam vitae germinum sator et conservator.

Ficus tandem _Priapo_ sacrata, ob perspicuam fertilitatem hujus arboris.

Haec omnia patent ex antiquis scriptoribus: unde _Priapum_ prisca in
Graecia πρωτόγονον appellabant, id est, primum hominem.

Nuda ergo ab aevo et rustica _Priapi_ festa, tamen pudica. Vide
FASCINUM, PHALLUS; sed erumpente libidine, probrissimis flagitiis
inquinata fuere. In Dionysiis statua ejus per vicos et plateas
circumferebatur, flagitiosis verbis conclamata.

  "...donec illud membrum undique transvectum in loco suo quiesceret.
  Cui membro inhonesto, matremfamilias honestam coronam necesse erat
  imponere."
    —Aug. _de Civ. Dei._

Sacris _Priapi_ asinus immolabatur, in memoriam cujusdam nocturnae
comessationis deorum, in qua quum vim inferre Vestae dormienti
conaretur Priapus, intempestivo clamore Sileni patris aselli excitata
dea, magno spectantium risu jam pene subacta, mentulatum rejecit et
effugit. (_Ovid. Fast._ I.)

Alio modo tradit Hyginus, dicens Lampsacenos asinum _Priapo_ immolare
consuevisse, tanquam, publico concursu, ab illo superatum magnitudine
penis.

PRIMARIUS: Qui primus muliere aut puero potitus est, aut possidet
tamquam herus et dominus.

  "Quoad _primarius_ vir dicat, comprime hunc, sis, si tuus es."
    —Plaut. _Rud._ IV, IV, 29.

PRIMARIA: Potior, praepotens inter ejusdem viri amicos.

  "Sed ecqua ancilla est illi?—Est _primaria._—Ea quoque opus est;
  ita praecipito mulieri, atque ancillulae, Ut simulet se tuam esse
  uxorem."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 199 sqq.

PROBA, PUDICA: Foeminarum laus maxima.

  "Nam _proba_ et pudica quod sum consulo; et parce mihi, quoniam
  comparatum est, uno ut simus contentae viro."
    —Afran. _Epist. commiss._

  "_Probae,_ formosaeque, in pretio sunt."
    —Pompon. Mel. II.

  Nullus erit castis juvenis corruptor in agris,
    Qui te blanditiis non sinat esse _probam._
      —Propert. II, XX, 3 sq.

  Pudica et _proba_ redde codicillos.
      —Catull. XXXIX, 32.

  Et poterit dici rustica, si qua _proba_ est.
      —Ovid. _Remed._ I, V, 230.

PROBRUM: _Probra_ et opprobria proprie significare adulteria docet
Scipio Gentilis, _Paregr._ I, 21. Sic apud Livium, _matronae probri
accusatae_, et Alcumena in Plauto:

  "Durare nequeo in aedibus: ita me _probri, Stupri,_ dedecoris a viro
  argutam meo!"
    —Plaut. _Amph._ III, II, 1 sq.

Postea, de quibuscumque flagitiis.

  "Suppostrix puerûm! ego edepol jam[TR1] tua _probra_ aperibo omnia."
    —Plaut. _Trucul._ IV, II, 49 sq.

PROCACES: Scorta, meretrices.

  "_Procari_ poscere est; unde et _proci,_ et _procaces_ meretrices."
    —Fest.

  "_Procaciores_ estis vos; sed illi perjuriosi."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 52.

  Graecule, consueta lenandi callidus arte,
    Coepisti adductor conjugis esse tuae.
  Et quem forte _procax_ penitus conroserat uxor,
  Consueras patria praecipitare domo.
      —_Vet. poet. catalect. ex Valeto._

PROCACES LUSUS: Poemata ludicra, obscena.

  Carminis incompti _lusus_ lecture _procaces,_
    Conveniens Latio pone supercilium.
      —_Priap. Carm. Praefat._ vers. 1 sq.

PROCI: Virginum petitores ad legitimum connubium.

  "Olim duae majores sorores, quarum temperatam formositatem nulli
  diffamarunt populi, _procis_ regibus desponsae, jam beatas nuptias
  adeptae, etc."
    —Apul. _Met._ IV.

PROCREATRIX: Genitrix. Verbum religiosum de Venere.

  Intus occultis gubernat _procreatrix_ viribus,
  Perque caelum, perque terras, perque pontum subditum,
  Pervium suî tenorem seminali tramite
  Imbuit, jussitque mundum nosse nascendi vias.
      —_Pervigil. Ven._ 63 sqq.

PROCULUS: Poeta insignis; scripsit elegias de amoribus.

  Callimachi _Proculus_ molle teneret iter.
      —Ovid. _ex Ponto_ IV, V, 16.

PROCULUS: Imperator, adeo libidinosus, ut centum Sarmatas virgines
bello captas diebus quindem (ut ipse gloriabatur) stupraverit et
gravidas reddiderit. Vide Vopisc. _in Proculo_, et Sabell. _in
Exemplis_.

Cognomine generico _Proculi_ nominabantur, qui nati a patre
peregrinante; id est, _procul a patria_.

PRODUCERE: Ministerium lenonis. Ad stuprum puerum aut puellam adducere,
aut quoquo modo conciliare.

  "Homines ipsi hanc sibi molestiam, ultro atque aerumnam offerunt.
  Ducunt uxores, _producunt_ quibus hae faciant liberos."
    —Lucil. _apud Non. Marc._

  "Continuoque _producta_ est puella satis bella, et quae non plus quam
  septem annos habere videbatur."
    —Petron. _Sat._

PROJICERE: Verbum technicum de pueris quos parentes ejiciebant domo, et
publice exponebant juxta columnam lactariam. Gallice _enfans
abandonnés_; unde _projectitii_ dicebantur.

  "Prius hanc compressit, quam uxorem duxit domum: Prius gravida facta
  est, priusque peperit filiam: Eam postquam peperit, jussit
  parvam[TR2] _projici;_ Ego eam _projeci,_ alia mulier sustulit."
    —Plaut. _Cistell._ II, III, 72 sqq.

PROLUBIDO, PROLUBIES, PROLUBIUM: Ardor, uredo, desiderium vehemens
agendi quod lubet.

  "Muliebre ingenium, _prolubium,_ occasio."
    —Accius, _Andromeda, apud Non. Marc._

  "Quo quidem me a matronali pudore, _prolubium_ meretricis progredi
  coegit."
    —Laberius, _apud eumdem._

Vide Varr. de _Ling. lat. lib._ V, ubi docet, _prolubiem_ et
_prolubidinem_ dici ab eo quod lubeat; unde etiam lucus Veneri
_Lubentinae_ dicatur.

PROMULSIS: Levis ille cibus qui primum convivis dabatur, ante _mulsum_,
id est ante primam potationem, et ad excitandam sitim. Metaphora vero,
ab hoc ritu coenae, pro _praeludiis veneris_. Vide Lips. _Antiq._ III;
Turneb. _Adv._ XXIII et XXVIII. Eodem sensu Seneca, _Controv. pararium
veneris_; vide ANTECOENIUM.

  "Mox manum demisit in sinum, et pertractato vasculo tam rudi: Hoc,
  inquit, belle cras in _promulside_ libidinis nostrae militabit; hodie
  enim post asellum, diaria non sumo."
    —Petron. _Sat._

PRONUBA: Cognomen Junonis, quae nubentibus praeest.

  Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
  Deveniunt: prima et Tellus et _pronuba_ Juno
  Dant signum...
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 165 sqq.

  Non ego sum furtim tibi cognita: _pronuba_ Juno
    Adfuit...
      —Ovid. _Heroid._ VI, 43.

PRONUBI: Adolescentuli qui novam nuptam comitabantur a patre ad domum
mariti. Gallice _garçons de la noce_.

  "Auspices, _pronubi,_ παράνυμφοι."
    —_Vet. Glossarium._

  "Patrimi et matrimi praetextati tres nubentem deducunt: unus qui
  facem praefert e spina alba, quia noctu nubebant; duo qui tenent
  nubentem."
    —Fest.

PROPENSIOR NATURA: Nativus ardor in venerem.

  "Appellatusque est sui temporis Priamus, ob liberorum multitudinem;
  quem vulgo jocanter, quod esset _naturae propensioris_ Priapum, non
  Priamum saepe vocitarunt."
    —Jul. Capitolin. _in Gordian._

PROPUDIUM: De persona; pro impudico.

  "Tun' audes etiam servos spernere? _Propudium,_ quasi bella sit;
  quasi eampse reges ductitent. En monstrum mulieris!"
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 59 sqq.

PRORSA: Dea praegnantium, quam deprecabantur ut partus esset rectus et
naturalis.

  "Pueros esse in utero, Varro dicit, capite infimo nixos, sursum
  pedibus elatis... Quando igitur contra naturam forte conversi in
  pedes, brachiis plerumque diductis retineri solent, aegrius mulieres
  enituntur; hujus periculi deprecandi gratia, arae statutae sunt Romae
  duabus Carmentibus, quarum una _Postversa_ nominata est, et _Prorsa_
  altera, a recti perversique partus et potestate et omine."
    —A. Gell. XVI, 16.

Vide CARMENTA.

PROSEDAE: Meretrices; a prosedendo in meritoriis et fornicibus.
Scortorum enim apud antiquos plus _sedere_ mos erat, quam deambulare.

  "Thamar illa quae se expinxerat, idcirco justae suspicioni visa est
  quaestui _sedere_."
    —Tertull. _de Cultu foeminarum._

  "Ubi, inquit, non fuisti vitiata? juxta vias _sedisti_ illis?"
    —Jerem. _Cap._ II.

  "Et mutato habitu, _sedit_ (Thamar) in bivio itineris."
    —Genes. XXXVIII, 14.

  "Turba est nunc apud aram. An te ibi vis inter istas versarier
  _Prosedas,_ pistorum amicas, reliquias, alicarias, Miseras, schoeno
  delibutas, servulicolos sordidas? Quae tibi olent stabulum,
  statumque, sellam et sessibulum merum."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 53 sqq.

PROSERPENTEM BESTIAM FACERE: Promiscuis linguis se mutuo basiare. Genus
osculi a Graecis vocatum καταγλώττησμα. A serpentibus,
quorum lingua bisulca ex antiquis, ut patet ex Aristot. _de Parte
animal._ II, _cap. ult._

  "Fac _proserpentem bestiam_ me, duplicem ut habeam linguam."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 105.

PROSTARE: Peculiariter in obscenis. _Prostat_ patiens cujuscumque
libidinis.

  Quum populum gregibus comitum premat hic spoliator
  Pupilli _prostantis_...
      —Juv. I, 46 sq.

  Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
  Obliquas, necnon gentilia tympana secum
  Vexit, et ad circum jussas _prostare_ puellas.
      —Idem, III, 63 sqq.

PROSTIBILIS: Conditione sua meretrix, scortum.

  "Nam hercle absque me Foret et meo praesidio, hic faceret te
  _prostibilem_ propediem."
    —Plaut. _Pers._ V, II, 53 sq., _ubi de libertinorum moribus._

  "_Prostibili_ est autem stantem stanti savium Dare amicum amicae:
  euge, euge! sic furi datur."
    —Idem, _Stich._ V, VI, 4 sq.

PROSTIBULA, PROSTIBULUM:

  "Inter meretricem et _prostibulam_ hoc interest, quod meretrix
  honestioris loci est et quaestus; nam meretrices a merendo dictae
  sunt, quod copiam suî tantum modo noctu facerent; _prostibula,_ quod
  ante stabulum stet, quaestus diurni et nocturni caussa. Plautus
  Cistellaria manifestissime discrevit: _intro ad bonam meretricem;
  adstare in via solum, prostibulae sane est_."
    —Non. Marc. _Nonnullar. dictionum differentiae._

_Prostibula_ ergo, vilia scorta et admodum vulgatissima.

  Si nihil ad faciem, et solum lupa, _prostibulumque_
  Nummi opus atque assis.
      —Lucil. _Frag._ IX, 20 sq.

PROSTIBULA SCENICA: Per ludos publicos, lupanaria et quod in
lupanaribus agebatur in scenam prodire antiquos non pudebat, et
quaecumque paulo ante perditi et libidinosi per se natantibus oculis
viderant. Vide PASIPHAE et ATELLANAE.

Et apparet quidem ex Tertulliano passim, productionem illam scortorum
non sine pompa celebrari, et praeconum publica praedicatione. De hac
licentia intelligendus est Plautus, in prologo _Casinae_:

  "Revortor ad illam puellam exposititiam, Quam servi summa vi sibi
  uxorem expetunt. Ea invenietur et pudica et libera, Ingenua
  Atheniensis: _neque quicquam stupri Faciet profecto in hac quidem
  comoedia._ Mox hercle vero post, transacta fabula, Argentum si quis
  dederit, ut ego suspicor, Ultro ibit nuptum, non manebit auspices."
    —Plaut. _Prolog. Casin._ vers. 79 sqq.

PROSTITUERE: Stuprandum tradere. Qui sese _prostituit_, scortum est.

  Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
    Aufilena, fuit; sed data corripere
  Fraudando, efficitur plus quam meretricis avarae est,
    Quae sese toto corpore _prostituit._
      —Catull. CV, 5 sqq.

Qui vero alterum _prostituit_, leno est, aut conciliator.

  Inpexit molles pueros, oculisque comedit;
    Non hos, quos primae _prostituere_ casae;
  Sed quos arcanae servant tabulata catastae,
    Et quos non populus, nec mea turba videt.
      —Mart. IX, LIX, 3 sqq.

PRO TELO CAEDERE: In obscenis: a re rustica translatum; nam arando
sulcum, quum recte et continuo rusticus ageret, tunc dicebatur _pro
telo_ ducere, ut patet ex Lucilio, _Frag._ VI, 2.

  Deprendi modo populum puellae
  Trusantem: hunc ego, si placet Dionae,
  _Pro telo_ rigida mea cecidi.
      —Catull. LII, 5 sqq.

PROTERVITAS: Petulantia prurientium foeminarum.

    Urit me Glycerae nitor
  Splendentis Pario marmore purius:
    Urit gratia _protervitas,_
  Et vultus nimium lubricus adspici.
    In me tota ruens Venus
    Cyprum deseruit, etc.
      —Hor. _Od._ I, XIX, 5 sqq.

PROVERBIA EROTICA:

_Ex Plauto_:

  "Quasi piscis, itidem est amator lenae; nequam est, nisi recens."
    —_Asin._ I, III, 26.

  "Argentum accepi, dote imperium vendidi."
    —_Ibid._ I, I, 76.

  "Esca est meretrix; lectus, _illix_; amatores, aves."
    —_Ibid._ I, III, 68.

  "Nec mutam profecto repertam ullam esse Hodie dicunt mulierem ullo in
  saeculo."
    —_Aulul._ II, I, 6 sq.

  "Quae indotata est, ea in potestate est viri: Dotatae mactant et malo
  et damno viros."
    —_Ibid._ III, V, 60 sq.

  "Bonum est pauxillum amare sane; insane non bonum est."
    —_Curc._ I, III, 20.

  "...qui amat, si egat, misera afficitur aerumna."
    —_Ibid._ I, II, 53 sq.

  "...amor et melle et felle est fecundissimus: Gustu dat dulce; amarum
  ad satietatem usque oggerit."
    —_Cistell._ I, I, 71 sq.

  "Meretrix fortunati est oppidi simillima; Non potest suam rem
  obtinere sola sine multis viris."
    —_Ibid._ I, I, 82 sq.

  "...illecebrosius Fieri nihil potest, nox, _mulier_, vinum, homini
  adolescentulo."
    —_Bacch._ I, I, 54 sq.

  "Anima est amica amanti: si abest, nullus est."
    —_Ibid._ II, II, 16.

  "Matronae, non meretricium est, unum inservire amantem."
    —_Mostell._ I, III, 33.

  "Mulier recte olet, ubi nihil olet."
    —_Ibid._ 116.

  "...nequicquam mulier exornata est bene, si morata est male: Pulchrum
  ornatum turpes mores pejus coeno collinunt."
    —_Ibid._ I, III, 132 sq.

  "Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat, videt."
    —_Menaechm._ I, III, 11.

  "Muliebri fecisti fide."
    —_Mil._ II, V, 46.

  "...in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est; In bono
  hospite atque amico, quaestus est, quod sumitur."
    —_Ibid._ III, I, 79 sq.

  "...bona uxor, si ea deducta est usquam gentium, Ubi eam possim
  invenire?"
    —_Ibid._ III, I, 91 sq.

  "Si quid faciundum et mulieri male atque malitiose, Ea sibi
  immortalis memoria est meminisse et sempiterna; Sin, bene quid auf
  fideliter faciundum est, eo deveniunt, Obliviosae extemplo uti fiant,
  meminisse nequeunt."
    —_Ibid._ III, III, 14 sqq.

  "Qui amat quod amat, si id habet, id habet pro cibo: Videre,
  amplecti, osculari, adloqui."
    —_Merc._ IV, IV, 4 sq.

  "Negotii sibi qui volet vim parare, Navem et mulierem haec duo
  comparato. Nam nullae magis res duae plus negotii Habent, forte si
  occeperis exornare."
    —_Poenul._ I, II, 1 sqq.

  "Meretricem pudorem gerere magis decet, quam purpuram."
    —_Ibid._ I, II, 91.

  "Neque tippulae levius pondus est quam fides lenonia."
    —_Pers._ II, II, 62.

  "Qui potest mulieres vitare, vitet; ut quotidie Pridie caveat, ne
  faciat quod pigeat postridie."[TR3]
    —_Stich._ I, II, 64 sq.

  "Hostis est uxor, invita quae ad virum nuptum datur."
    —_Ibid._ I, II, 83.

  "Haec facetia est, amare inter se rivales duos, Uno cantharo potare,
  et unum scortum ducere."
    —_Ibid._ V, IV, 47 sq.

  "...ita est ingenium muliebre; Bene quum lauta est, tersa, ornata,
  ficta est: infecta est tamen."
    —_Ibid._ V, V, 3 sq.[TR4]

  "...qui in amorem Praecipitavit, pejus perit, quam si saxo saliat."
    —_Trinumm._ II, I, 30 sq.

  "Mulieri nimio malefacere melius est onus, quam bene."
    —_Trucul._ II, V, 17.

  "Meretricem esse similem sentis condecet, Quemquam hominem attigerit
  profecto aut malum aut damnum dari."
    —_Ibid._ II, I, 16 sq.

_Ex variis_:

  ...mulier cupido quod dicit amanti,
    In vento et rapida scribere oportet aqua.
      —Catull. LXV, 3 sq.

  Conjugis iratae noli tu verba timere,
  Nam struit insidias lacrymis, quum foemina plorat.
      —Dionys. _Cat. dist._ II, 8 sq.

  Nil temere uxori de servis crede querenti;
  Saepe etenim mulier quem conjux diligit, odit.
      —Idem. III, 13 sq.

  Crede ratem ventis, animum ne crede puellis;
    Namque est foeminea tutior unda fide.
  Foemina nulla bona est; et, si bona contigit ulla,
    Nescio quo fato res mala facta bona est.
      —Petron. _Pseudepigr. Ciceroni a quibusdam adscriptum_.

  Uxor legitimus debet quasi census amari;
    Nec vellem censum semper amare meum.
      —Petron. _Frag. ex edit. Valeti._

  "Foeminarum curam gerere, desperare est otium."
    —Publ. Syrus.

  Quid levius pluma? flamen. Quid flamine? ventus.
    Quid vento? mulier? Quid muliere? nihil.
      —_Incerti._

  "Linguam, ventrem veretrum contine."
    —_Translatum a graeco._

  Omnis mulier intra pectus celat virus pestilens.
  Dulce de labris loquuntur, corde vivunt noxio.
      —Floridi, _de Qualitate vitae_, II, 1 sq.

  Balnea, vina, venus corrumpunt corpora nostra,
    Et vitam faciunt balnea, vina, venus.
      —_Catalect. vet. poet. ex Valeto._

  ...fortes adjuvat ipsa Venus.
      —Tibull. I, II, 16.

  ...nulli reparabilis arte
  Laesa pudicitia est...
      —Ovid, _Epist._ V, 103 sq.

  ...voluptates commendat rarior usus.
      —Juv. XI, 208.

  "Amantium irae, amoris integratio est."
    —Terent.

  "Probitas pudorque, virgini dos optima."
    —Idem.

  "Aut odit, aut amat mulier; nil tertium."
    —Publ. Syrus.

  "Amicitia semper prodest; amor et nocet."
    —Idem.

  Quae casta est? de qua mentiri fama veretur.
      —Auson. _Sept. sap._

  Par pari jugatur conjux; quidquid impar, _dissidet_.
      —Idem, _ibid._

_Ex sacris literis:_

  "Aquae furtivae dulciores sunt; et panis absconditus suavior."
    —_Liber Proverb._ IX, 17.

  "Mulier diligens corona est viro suo."
    —_Ibid._ XII, 4.

  "Fovea enim profunda est meretrix; et puteus angustus aliena."
    —_Ibid._ XXIII, 28.

  "Tria sunt insaturabilia: infernus, _os vulvae_ et terra."
    —_Ibid._ XXX, 15.

  "Scortum in domo, quod eruca sesamis."
    —_Proverbium thalmudicum._

Hic _eruca_ pro verme illo qui folia plantarum consumit. Vide Drusii
_Quaestiones Hebraicis_, _lib._ III, _quaest._ 48.

PROXENETAE: Apud Graecos viri publici, excipiendis hospitibus
praefecti; Latinis vero, conciliatores et incessores cujusquumque
mercis emptorem inter et venditorem. Unde pro negotiatoribus nuptiarum
aut mandato, aut proprio motu, et tunc ratione officii quasi publici.
Vide _ff. de Proxenetis_, et _Cod. tit._ V, _lib._ II.

PRURIRE: Ardere concubitum. Lascivire.

  Nec de Gadibus improbis puellae
  Vibrabunt sine fine _prurientes_
  Lascivos docili tremore lumbos.
      —Mart. V, LXXVIII, 26 sqq.

  Quod totis mihi noctibus fatigant
  Vicinae sine fine _prurientes_
  Vernis passeribus salaciores.
      —_Priap. Carm._ XXV, 3 sqq.

Et saepe pro rem ipsam facere.

  Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
    _Prurit_, et abjectis pervigilat tunicis?
      —Catull. LXXXIII, 1 sq.

PRURIGO: Ardor venereus.

  Poenitet obscenae _pruriginis?_ an magis illud
    Fles, quod percidi, Papile, desieris?
      —Mart. IV, XLVIII, 3 sq.

PRURIGINIS ARMA: Instrumenta quibus lascivae saltationes excitabantur.

  Cymbala cum crotalis, _pruriginis arma,_ Priapo
    Ponit, et adducta tympana pulsa manu.
  Pro quibus, ut semper placeat spectantibus, orat,
    Tentaque ad exemplum sit sua turba dei.
      —_Priap. Carm._ XXVI, 3 sqq.

PSECAS: Ornatrix: nomen ab arte impositum, quod ornatrices paululum
crines componendos irrorabant. A graeco ψέκαζειν, _minutum
irrigare_.

Veneri litabant pleraeque _psecades_, ut patet ex veteri lapide:
VENERI. SACRUM. CASSIA. I. I. PSECAS.

  Disponit crinem, laceratis ipsa capillis,
  Nuda humeros _psecas_ infelix, nudisque mamillis.
      —Juv. VI, 490 sq.

PSOLEOS: Verpus penis, ψώλεος.

  _Psoleon_ ille vocat, quod nos _psoloenta_ vocamus;
    Id quod nos culum, culeon ille vocat.
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 5 sq.

PUBES: Lanugo pudendorum.

  Intra viscera furis ibit usque
  Ad _pubem,_ capulumque coleorum.
      —_Priap. Carm._ XXIV, 6 sq.

  _Pubes pube_ levi subaffricetur.
  Viscosa pice glutinetur haec huic.
      —_Ex Virgiliocent. incerti. ex Petron. Linocerii._

PUBLICA VIA; PUBLICUS LOCUS: Lupanar. Quicumque locus in quo vulgivaga
venus agitatur.

  "Quin leno hic habitat.—Nemo hinc prohibet, nec vetat Quin quod
  palam est venale, si argentum est, emas. _Nemo ire quemquam publica
  prohibet via_."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 33 sq.

PUDENDA: Cultu solemni consecrata apud antiquos, praecipue ab Aegyptiis
in honorem Osiris. Trucidato enim illo a fratre Tryphone, corpori ejus
invento defuerunt virilia, atque, ne ad sepulturae desiderarentur
solemnitatem, jussum est ab Iside effigiem eorum per plateas
circumferri. Praeambulabant tibicines, et sequebantur matronae lasciva
cantantes.

Romae quotannis agebatur Osiris festum mense augusto: phallum valde
mentulatum gestabant matronae palam et cum pompa, inque aedem Veneris
extra moenia deferebant.

Adhibebantur et meretrices; sed id sacrum tractare nemini licebat, nec
sinu deae deponere, nisi matronae pudicae.

  Schemate non dubio, sed aperte nominat illam,
    Quam recipit sexto mense superba Venus.
      —Mart. III, LXVIII 7 sq.

PUDIBILIA: Pudendorum virorum.

  "Ad honores reliquos promovit commendatos sibi _pudibilium_
  enormitate."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

PUDICA VIRGO: Cujus nemo pudicitiam delibavit; intacta.

  "Jamne ea fert jugum?—Tam a me _pudica_ est, quasi soror mea sit;
  nisi Si est osculando quippiam impudicior."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 50 sqq.

PUDICA MATRONA: Quae soli marito incumbit. Vide PROBA.

  Et quamvis Ithaco stertente, _pudica,_ solebat
    Illic Penelope semper habere manum.
      —Mart. XI, CV, 15 sq.

PUDICUS TORUS: Castus a spurcis libidinibus; more sponsorum.

  Nox non ebria, sed soluta curis;
  Non tristis _torus,_ et tamen _pudicus._
      —Mart. X, XLVII, 9 sq.

PUDICITIA: Dea castitatis, cui Romae duo fana:

1° _Pudicitia patricia_. Aedes ejus in foro boario ad rotundam
Herculis. Eam ingredi non licebat nisi iis qui semel nupsissent.

2° _Pudicitia plebeia_. Aedicula ejus in vico longo condita, a
Virginia, quae patriciis parentibus orta, sed nupta plebeio, sacris
_patriciae Pudicitiae_ arcebatur. Vide Titum Livium.

  Templa _Pudicitiae_ quid opus statuisse puellis,
    Si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
      —Propert. II, VI, 25 sq.

PUDICITIAM PELLERE: Devirginare. Ex lege romana puellis temeratis
alimenta debebantur ab illis.

  "Qui earum _pudorem verecundiamve pulsavere_."
    —_L. pecuniae sortem, ff. de alimentis vel. cib. leg._

  "Plane hic ille est, qui mihi in Epidauro primus _pudicitiam
  Pepulit_."
    —Plaut. _Epidic._ IV, I, 14 sq.

PUDOR: Exquisitissimum ornamentum utriusque sexus.

Magis enim dictitabat[TR5] M. Cato sibi placere qui _erubescebant_,
quam qui pallescebant.

  "_Pudor_ enim veluti vestis, quanto obsoletior est, tanto incuriosius
  habetur."
    —Apul. _Apolog._

  "Nam ego illum periisse duco, cui quidem periit _pudor_."
    —Plaut. _Bacchid._ III, III, 81.

  Tardat ingenuus _pudor,_
  Quae tamen magis audiens
  Flet, quod ire necesse sit.
      —Catull. LVI, 81 sqq.

PUELLA: Vox generica de muliere, et ratione sexus; sed vaga admodumque
varia in designatione. Sic:

PUELLA: Virgo viripotens.

  Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,
  Et maribus nudas ostendit Pyrrha _puellas._
      —Juv. I, 83 sq.

PUELLA: De uxore.

  Notum est, cur solo tabulas impleverit Hister
  Liberto, dederit vivus cur multa _puellae._
      —Juv. II, 58 sq.

PUELLA: De gravida.

  Montium custos nemorumque virgo,
  Quae laborantes utero _puellas_
  Ter vocata audis...
      —Hor. _Od._ III, XXII, 1 sqq.

PUELLA: De scorto et meretrice.

  Mox lenone suas jam dimittente _puellas,_
  Tristis abit...
      —Juv. VI, 126 sq.

  ...et cum tibicine chordas
  Obliquas, necnon gentilia tympana secum
  Vexit, et ad circum jussas prostare _puellas._
      —Juv. III, 63 sq.

PUELLA VALENS: Corpore quae succi pleno venerem tolerare valet.

  Gellius est tenuis. Quidni? cui tam bona mater,
    Tamque _valens_ vivat, tamque venusta soror.
      —Catull. LXXXIV, 1 sq.

PUELLA SPERATA: In matrimonium destinata.

  "Meam spem te cupio consequi.—Sequor hercule quidem; nam lubenter,
  _mea sperata,_ consequor."
    —Plaut. _Frag. Astrab._ 1 sq.

  "Amphitruo uxorem salutat laetus _speratam suam_."
    —Idem. _Amph._ II, II, 39.

PUELLASCERE: Effoeminari.

  "Quod non solum innubae fiunt communes, sed etiam veteres
  _puellascunt,_ et multi pueri _puellascunt_."
    —Varr. _Baiis, apud Non. Marc._

PUELLITARI: Venerem agere.

  "Quaenam vos dementia suppositores facit cum cano eugio
  _puellitarier_?"

PUELLUS: Diminutivum a pueris.

  "Peliam Medeae permisisse ut se vel vivum degluberet, dummodo
  redderet _puellum_."
    —Varr. _Marcip. apud Non. Marc._

  Quumque hic tam formosus homo, ac te dignu' _puellus._
      —Lucil. _Frag._ IV, 22.

  ...et nactae post sunt tamen unde _puellos_
  Suscipere, et partu possent ditescere dulci.
      —Lucret. IV, vers. 1246 sq.

PUERAE: Pro _puellae_.

  "Properate vivere, _puerae,_ quas sinit aetatula ludere, esse, amare,
  et Veneris tenere bigas."
    —Varr. _apud Non Marc._

Vide Sueton. _Caligul._ 108.

PUER: Παῖς Usitatissimus, ut nemo nescit, _puerorum_ in venerem
usus apud antiquos. Vide AVERSA VENUS, OFFICIUM PUERILE, etc.

  Sic uni tibi sit _puer_ cinaedus,
  Et castissima pruriat puella.
      —Mart. IX, XC, 7 sq.

Intra septimum annum prostituebantur pueri et erant in commercium, quod
mangonibus prohibuit Domitianus, necnon spadones fieri, infandae
libidinis diverticulum inventum a lenonibus.

  Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis,
  Pudice princeps, gratias agunt urbes.
  ......
  Non _puer_ avari sectus arte mangonis
  Virilitatis damna moeret ereptae;
  Nec quam superbus computet stipem leno,
  Dat prostituto misera mater infanti.
      —Mart. IX, VI, 1 sqq.

Coma _pueris_ nutriebatur.

    Audi quem _puerum,_ Flacce, rogare velim.
  ......
  Lumina sideribus certent; mollesque flagellent
    Colla comae. Tortas non amo, Flacce, comas.
      —Mart. IV, XLII, 2 sqq.

Sed postquam puberes aetate facti, aut quum uxorem duceret dominus,
tondebantur, in signum dimissionis a libidinoso officio.

  Tondebit _pueros_ jam nova nupta tuos.
      —Mart. XI, LXXIX, 4.

Erat Romae theatrum parvulorum, quo pueri comoedi agebant, quale aevo
nostro edidit Parisiis celeber _Audinot_. Vide Turneb. _Advers._ IX, 4,
et Mart. XIV, 214.

Hic non omittendum hospitia publica quibus alebantur pauperum pueri et
puellae, necnon projectitii, partim aere imperatorum, partim privatorum
donis et legatis.

  "_Pueris_ ac _puellis_ quibus etiam Trajanus alimenta detulerat,
  incrementum liberalitatis adjecit."
    —Spart. _in Adrian._

  _Puellas_ et _pueros_ quos admodum Antoninus Faustinianus
  instituerat, Mammeanos et Mammeanas instituit.
    —Lamprid. _in Alex. Sev._

PUERITIA: Pro puritate. (_Non. Marc._)

  "Quae _pueritia_ est infrequens polluta."
    —Varr. _Rerum divin._ I.

PUERPERA: Habebatur pro casta et pudica, si gemellos pareret.

  "At ego faciam tu idem ut aliter praedices, Amphitruo piam et pudicam
  esse uxorem ut scias. De ea re signa atque argumenta paucis verbis
  eloquar. Omnium primum Alcumena geminos peperit filios."
    —Plaut. _Amph._ V, I, 33 sqq.

Jam diximus alterum apud antiquos argumentum castitatis esse, si proles
similis marito. Vide INFANTES.

PUGNA: Pro stupro. Vide Donat. _in Eunuch. Terentii_, V, II, et
PRAELIUM.

  "Quas utrimque _pugnas_ felix lectulus et lucerna vidit."
    —Apul. _Met._

  Vicimus, o socii, et magnam pugnavimu' _pugnam_.
      —Lucil. _Frag. ex incert. lib._ LX.

PULLUS: Catamitus.

  "Fabius eburneus cognomine ob cutis candorem, quum natibus fulmine
  ictus esset, _pullus_ Jovis appellatus est."
    —Festus.

  "Quem quis amabat, _pullum_ ejus vocabant."
    —Idem.

  "Tene sis me arcte, mea voluptas; male ego metuo milvios. Mala illa
  bestia est; ne forte me auferat _pullum_ tuum."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 13 sq.

Hinc:

PULLARIUS: Qui sibi aut alteri pueros venatur et furatur. Vide Turneb.
_Adv._ II, et infra PULLIPREMO.

PULLIPREMO: Qui pueros premit et subigit.

  Quis Marcus? feles nuper _pullaria_ dictus,
    Corrupit totum qui puerile decus,
  Perversae veneris postico vulnere fossor,
    Lucili vatis subulo, _pullipremo._
      —Auson. _Epigr._ LXIX, 5 sqq.

PULSARE: Ad obscena translatum.

  O quoties rigida _pulsabis_ pallia vena,
    Sis gravior Curio, Fabricioque licet!
      —Mart. XI, XVII, 5 sq.

PULSANS CYMBALA: Pro molli et cinaedo.

  ...meliusne hic rusticus infans
  Cum matre, et casulis, et conlusore catello
  _Cymbala pulsantis_ legatum fiet amici?
      —Juv. IX, 60 sqq.

A gallis matris Vestae sacerdotibus, _cymbala pulsare_ solitis, et fere
omnibus cinaedis.

PUMILUS: Proprie nanus; saepissime pro molli et enervi.

  "Apuleius Asino aureo introducit sorores Psyches marito detrahentis,
  dicitque: 'Patre meo seniorem maritum sortita sum, dein quovis puero
  _pumiliorem,_ et cucurbita glabriorem.' _Pumilos_ dicunt molles atque
  enerves; glabrum vero levem et imberbem."
    —Fulgent. _de Prisco sermone._

_Pumili_ in deliciis veterum. Vide NANI. Tales, _Canora_ Juliae neptis
Augusti; _Sisyphus_ Antonii; et nanus ille Bruti, de quo Plinius.

PUPPA: Virguncula tenellula.

  Dicit se vetulam, quum sit Caerellia _puppa;_
    _Puppam_ se dicit Gellia, quum sit anus.
  Ferre ne hanc possis, possis, Coline, nec illam;
    Altera ridicula est, altera putidula.
      —Mart. IV, XX, 1 sqq.

PUPPAE: Imagunculae puellares, laneae aut cereae, ad usum puerorum.
Suas veneri offerebant virgines nupturae, tanquam ineptiis puerilibus
valedicturae, simili modo et sensu quo mariti nuces spargebant.

  Dicite, pontifices, in sacris quid facit aurum?
  Nempe hoc quod Veneri donatae a virgine _puppae._
      —Pers. II, 69 sq.

PURUS: Absolute, qui os non praebet.

  Ad coenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi:
    Mentula quem pascit, non, puto, _purus_ homo est.
    —Mart. IX, LXIII, 1 sq.

PURA MULIER: Quae nec tribas, nec fellatrix, naturali tantum voluptate
utitur.

  "Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, quum fortiter
  faceres, cum _pura muliere_ pugnasti?"
    —Petron. _Sat._

PURUS SPIRITUS: Eodem sensu. Hic spiritus pro habitu.

  "Et quid dicis, inquam, muliebris patientiae scortum, cujus ne
  _spiritus purus_ est?"
    —Petron. _Sat._

PURUS SERMO: Locutio nuda, quae etiam verecunda. Sine ulla
circumlocutione dicit, et propriis verbis nominat.

  Quid me constricta spectatis fronte, Catones,
    Damnatisque novae simplicitatis opus?
  _Sermonis puri_ non tristis gratia ridet,
    Quodque facit populus, candida lingua refert.
      —Petron. _Sat._

PURE HABERE: Concubitu abstinere, ut solebant antiqui rem divinam
facturi.

  "...usus vivendi hic fuit. Primum si facultas esset, id est si non
  cum uxore concubuisset, matutinis horis in larario suo rem divinam
  faciebat."
    —Lamprid. _in Alexandro._

  Vos quoque abesse procul jubeo: discedite ab aris
    Queis tulit hesterna gaudia nocte Venus.
      —Tibull. II, I, 11 sq.

  "Si forte _pure_ velle _habere_ dixerit, Tot noctes reddat spurcas,
  quot puras habuerit."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 61 sq.

PUSUS, PUSA, PUSILLA: Puer, puella.

  Si quis lectica nitidam gestare amat agnam,
  Huic vestem, ut gnatae, paret, ancillas paret, aurum,
  _Pusam_ aut _pusillam_ appellet, fortique marito
  Destinet uxorem...
      —Hor. _Sat._ II, III, 214 sqq.

PUSIO: Pro catamito.

  Aut si de multis nullus placet exitus, illud
  Nonne putas melius quod tecum _pusio_ dormit,
  _Pusio_ qui noctu non litigat?...
      —Juv. VI, 33 sqq.

PUSIO: Moechus, adulter. Gallice _un greluchon_.

  "Et vero adulter ille bellissimus _pusio_ inclinatam dolio pronam
  uxorem fabri, incurvatus, secure dedolabat."
    —Apul. _Met._ V.

PUTUS, PUTILLUS: Hinc vocabulum Gallorum _putain_ pro scorto, et apud
Italos _pota_ pro cunno. Plautus _putillum_ usurpat in blanditiis.

  "Dic igitur me anaticulam, columbam, vel catellum, Hirundinem,
  monedulam, passerculum, _putillum_."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 103 sq.

PYGIACA SACRA: Concubitus, coitus, quod _pygarum_, sive clunium usus in
venere sit permagnus.

  "Eumolpus, qui tam frugi erat, ut illi etiam ego puer viderer, non
  distulit puellam invitare ad _Pygiaca sacra_."
    —Petron. _Sat._

PYRAMIS: Pro pene.

  Accedit istis impudentiae signum,
  Libidinoso tenta _pyramis_ nervo.
      —_Priap. Carm._ LXIII, 13 sq.

PYTISMA: Sputum, πύτισμα. Obscenissimum. Pro semine emisso.

    ...ille fruatur
  Vocibus obscenis, omnique libidinis arte,
  Qui Lacedaemonium _pytismate_ lubricat orbem.
      —Juv. XI, 171 sqq.

Vide LACEDAEMON.


[TR1] "juam" → "jam"

[TR2] "parvam" → "parvum"

[TR3] "prostridie" → "postridie"

[TR4] "3 aq." → "3 sq."

[TR5] "dictitabat." → "dictitabat"



                                QUADRANS



QUADRANS: Ex aereis Romanorum nummis minimus: assis quarta pars.
Communis erat balneatorum merces, quam pendere solebant qui publicis
balneis utebantur; monetae nostrae 0 fr. 20 c. _Quadrantem_ etiam
solvebant qui ratibus trans flumen vehebantur. Hac duplici ratione:

QUADRANTARIAE: (_Quint._) Pro vilissimis scortis.

  "Nisi forte mulier potens, _quadrantaria_ ille permutatione
  familiaris facta est balneatori."
    —Cic. _pro Caelio de Clodia._

Narrat Plutarchus in M. Tullii vita, adolescentem quemdam in Clodii
sororis loculos _quadrantes_ immisisse; qua de re in ridiculum
cognominata est _quadrans_ in pretio concubitus.

QUADRATUM CORPUS:

  "Corpus habilissimum _quadratum_ est; neque gracile, neque obesum."
    —Cels. _Medicin._ II

  "Statura fuit _quadrata,_ compactis firmisque membris."
    —Sueton. _in Vespas._ 20.

QUADRUPES: In obscenis. Pro puero aut puella sub viro jacente.

  "Nam jam calcari _quadrupedem_ agitabo advorsum clivum, Postea ad
  pistores dabo, ut ibi cruciere currens."
    —Plaut. _Asin._ III, III, 18 sq.

QUAESTUS: Proprie lucrum ex quocumque labore; libidinose vero merces
veneris datae.

  "Neque hanc ego superbiae caussa Repuli ad meretricium _quaestum,_
  nisi ut ne esurirem."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 42 sq.

  "Itane impudens, Tune hic feles virginalis, liberos parentibus
  Sublectos habebis, atque indigno _quaestu_ conteres?"
    —Plaut. _Rud._ III, IV, 42 sqq.

_Quaestus_ lucro congesto, libertatem saepissime emebant mancipia.

  "Ne sis plora, libera eris actutum, si crebro cades."
    —Plaut. _Pers._ IV, IV, 104.

  Nota Suburranas inter Telethusa puellas,
    Quae, puto, de _quaestu_ libera facta suo est.
      —_Priap. Carm._ XL, 1 sq.

Eodem modo dotem comparabant puellae Phoenicae (_Aug. de Civ. Dei_, IV,
10); et Cypriae (_Justin._ XXII); Armeniae (_Strab._); Lydae
(_Solin._); et quidem pleraeque libertinae apud Romanos.

  "Unde tibi talenta magna viginti pater Det dotis; non enim hic, ubi
  ex Tusco modo, Tute tibi indigne dotem _quaeras_ corpore."
    —Plaut. _Cistell._ II, III, 19 sq.

QUAESTUARIAE, QUAESTUOSAE: Quae pecuniam corpore faciunt.

  "Aeque istuc facio, dummodo Eam des, quae sit _quaestuosa_, quae alat
  corpus corpore."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 188 sq.

Imperante Trajano, Romae habito _quaestuariarum_ censu, inventa sunt
duo et triginta milia.

QUASILLARIAE: Humillimae inter ancillas, et ad vilissima pensa
damnatae. A _quasillo_ seu calatho.

  "Convocat omnes _quasillarias_, familiaeque sordidissimam partem,
  etc."
    —Petron. _Sat._

  Sit tibi cura togae potior, pressumque _quasillo_
    _Scortum_, quam servi filia Sulpitia.
      —Tibull. IV, X, 3 sq.



                                 RADIX



RADIX: Pro pene.

  "Sed quum cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus.—Eloquere.—
  At pudet.—Num _radix_ fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto,
  hercle, non fuit quidquam olerum; Nisi, quidquid erat; calamitas
  profecto attigerat nunquam."
    —Plaut. _Casin._ V, II, 31 sqq.

RAMEX: Hernia. (_Plin._) Saepe pro coleis, et tunc libidinose.

  "Neque nos quemquam flagitamus, neque nos quisquam flagitat. Tua
  caussa nemo nostrorum est suos rupturus _ramices_."
    —Plaut. _Poenul._ III, I, 36 sq.

  ...nam coitus jam longa oblivio: vel si
  Coneris, jacet exiguus cum _ramice_ nervus,
  Et, quamvis tota palpetur nocte, jacebit.
      —Juv. X, 204 sqq.

Vide Lucil. _Frag._ III, 17.

RAMUS: Pro pene.

  "Puerum mulieri praestare nemo sit, quanto melior sit, cujus vox
  gallulascit, cujus jam _ramus_ roborascit."
    —Novius, _Exod. apud Non. Marc. verbo._ GALLULARE.

RAPERE, RAPTARE: Stuprare, polluere.

  "Turbas uxori ciet Amphitruo: atque invicem _Raptant_ pro moechis."
    —Plaut. _Amph. argum. alterum_, vers. 6 sq.

  Hic Ammone satus _rapta_ Garamantide nympha,
  Templa Jovi centum, latis immania regnis;
  Centum aras posuit...
      —Virgil. _Aeneid._ IV, 198 sqq.

RARUS AD VENEREM: Qui raro coit; parcus lumborum.

  "Fuit cibi avidus, vini parcissimus, _ad rem veneream_ nimis _rarus_."
    —Capitolin. _in Max._

RECELLICLUNIAE: Genus omne foeminarum; quod in concubitu ex natura
nates torqueant et recellent. Vide Gonsal. in Petron. _Sat._

RECESSUS: Loci foeminei.

  Atque flammeolae _recessu_ in imo
  Latent machinulaeque, glandulaeque.
      —Petron. _Phaleuc._ 35 sq.

  Ecquid _foemineos_ sequeris, matrona, _recessus?_
    Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?
      —Mart. VII, XXXV, 7 sq.

RECTUS: Praestanti corpore.

  Non, inquam, mihi tam fuit maligne
  Ut, provincia quod mala incidisset,
  Non possem octo homines parare _rectos._
      —Catull. X, 18 sqq.

  Quintia formosa est multis; mihi candida, longa,
    _Recta_ est; haec ego sic singula confiteor.
      —Catull. LXXXI, 1 sq.

  ...quae neque magno
  Stet pretio, neque cunctetur, quum est jussa, venire.
  Candida _rectaque_ sit; munda hactenus, ut neque longa,
  Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
      —Hor. _Sat._ I, II, 121 sqq.

RECUTITI: Circumcisi. Sic dicti ab inguinibus circumcisis; et merito
quidem, quum cutis succresceret, dicebantur _recutiti_, quasi nova cute
tecti.

  Nec _recutitorum_ fugis inguina Judaeorum.
      —Mart. VII, XXX, 5.

  Labra moves tacitus, _recutita_que sabbata palles.
      —Pers. V, 184.

REFIBULARE: Fibulam restituere, reponere. Vide FIBULA.

  Jam paedagogo liberatus, et cujus
  _Refibulavit_ turgidum faber penem.
      —Mart. IX, XXVII, 11 sqq.

REGINA, REGNUM, REGNARE: Ad amores translatum.

  "Quaeso, inquam, _regina,_ noli suggillare miserias."
    —Petron. _Sat._

  Nota loquor: _regnum_ ipse tenet, qui saepe coegit
    Barbara gypsatos ferre catasta pedes.
      —Tibull. II, III, 63 sq.

  Barbarus excussis agitat vestigia lumbis,
    Et subito felix nunc mea _regna_ tenet.
      —Propert. II, XVII, 27 sq.

RELIQUIAE: E populo reliquae, vetulae, aridae, scabiosae.

  "An te tibi vis inter istas vorsarier Prosedas, pistorum amicas,
  _reliquias,_ etc."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 53 sq.

REMITTERE: De seminis emissione; non in coitu, aut auxilio manus
maritae; sed sponte et ardore tentiginis.

  Non ros est, mihi crede, nec pruina,
  Sed quod sponte sua solet _remitti,_
  Quum mens est pathicae memor puellae.
      —_Priap. Carm._ XLVIII, 3 sqq.

REN (-IS): Sedes libidinis.

  Dicebam tibi, Galla, senescimus, effugit aetas;
    Utere _rene_ tuo; casta puella, anus est.
      —Auson. _Epigr._ XIII, 1 sq.

REPOTIUM: (Iterata potatio). Dapes a marito datae postridie nuptias.
Festum solemne, in honorem virginitatis delibatae. Vide Brisson. _de
Ritu nupt._ et Turneb, III. 6, ubi plura. In commentariis Acronis,
_repotium_ dicebatur septimus dies, quo nova nupta parentes suos ex
ritu invisebat.

  ...licebit
  Ille _repotia,_ natales, aliosve dierum
  Festos albatus celebret...
      —Hor. _Sat._ II, II, 59 sqq.

  Natalis si forte fuit solemnis amico,
  Conjugioque dapes aut sacra _repotia_ patrum
  Audivi; meminique bono laudare frequenter.
      —Auson. _Epist._ XIII, 37 sqq.

Ex hoc Ausonii, _repotium_ intelligi potest de festis et conviviis
parentum, quum liberi susciperentur.

REPROMISSIO: Verbum technicum de assensu parentum puellam roganti in
uxorem. Vide SPONSALIA.

REPUDIUM: Desponsae virginis renuntiatio.

  "_Repudiam_...dictum, quod sit ob rem pudendam."
    —Festus.

Differt a divortio, quod _divortium_ proprie a maritis, et ad solvendum
matrimonium jam peractum; _repudium_ vero conjugii tantum promissi.
Vide Laurent. _de Sponsal._ IV.

  "Filiam ex te tu habes?—Imo eccillam domi.—Eam tu despondisti,
  opinor, meo avunculo.—Omnem rem tenes.—Is me nunc _renuntiare
  repudium_ jussit tibi.—_Repudium,_ rebus paratis, atque exornatis
  nuptiis?"
    —Plaut. _Aulul._ IV, X, 51 sqq.

_Repudium_ nuntianti viro jus arrhas repetendi interdictum erat. Si
virgo nuntiaret, aut parentes viriginis, dona sponsalia in duplum
reddebantur.

REPUDIUM: Aliquando tamen pro divortio post conjugium; ut patet ex
Seneca, quum temporis sui divortiorum multitudinem arguit.

  "Numquid jam ulla _repudio_ erubescit, postquam illustres quaedam et
  nobiles foeminae, _non consulum numero, sed maritorum,_ annos suos
  computabant."
    —Senec. _de Benef._ III, 16.

REQUIES: Pro matrimonio; locutio orientalis.

  "Quaeram tibi _requiem_."
    —_Ruth._ III, 1.

Id est quaeram tibi conditionem; quoniam, ut aiunt, non est mulieri
_requies_ donec nupserit. Simili metaphora Plutarchus matrimonium vocat
_portum juventutis_. Vide Drusii _Quaest. hebraic. lib._ I, _quaest._
18.

RES: Saepissime de venere. Sic:

  Parce tuis igitur dare mascula nomina _rebus,_
    Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
      —Mart. XI, XLIV, 11 sq.

  Non tibi, sed juveni cuidam vult bella videri,
    Devoveat pro quo _remque_ domumque tuam.
      —Tibull. I, IX, 71 sq.

RES: Pro concubitu.

  "Dum _rem_ faciunt maritorum."
    —Quint. _Declam._ 291.

  "Satin' parva _res_ est voluptatum in vita, Atque in aetate agunda,
  Praequam quod molestum est?"
    —Plaut. _Amph._ II, II, 1 sqq.

RES SUAS HABERE: Formula divortii, quod divortio mulier sui fit
dominii, dominaque rerum suarum.

  "Tu quidem ob istud tam dirum facinus, confestim toro meo divorte,
  _tibique res tuas habeto_."
    —Apul. _Met._ I.

  "Si vir ab uxore divortit, uxorem _res suas sibi habere_ jubeto."
    —_Leg. Tabul._ XII.

Vide _lib._ II, § 1, _ff. de divort. et repud._

  "Mimam illam suam _res sibi habere_ jussit; ex XII tabulis claves
  adimit, exigit."
    —Cic. _Philipp._ II.

  "_Tuas res tibi habe!_ Amor, mihi amicus ne fuas unquam."
    —Plaut. _Trinumm._ II, I, 32.

RESCRIBERE: Rem rogantium litterulis rescribere, pro assentiri
habebatur.

  Scripsi: _rescripsit_ nil Naevia; non dabit ergo?
  Sed puto, quod scripsi, legerat; ergo dabit?
    —Mart. II, IX, 1 sq.

De arte _rescribendi_ moechis sic Juvenalis:

  Illa docet missis a corruptore tabellis
  Nil rude nec simplex _rescribere:_ decipit illa
  Custodes...
      —Juv. VI, 233 sqq.

RESINATUS: Mollis, pathicus, quod libidinosi hujus farinae _resina_
pilos evellebant pudendorum, in gratiam cinaedorum suorum.

  ...Quid _resinata_ juventus,
  Cruraque totius facient tibi laevia gentis?
      —Juv. VIII, 114 sq.

RESOLVI AMORE: Tabescere. Gallice _mourir d'amour_.

  Hanc tibi fallaci _resolutus amore_ Tibullus
    Dedicat, et grata sis, dea, mente rogat.
      —Tibull. I, IX, 83 sq.

RESUPINARE: In obscenis.

  Praeterea sanctum nihil est, et ab inguine tutum;
  Non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
  Sponsus laevis adhuc, non filius ante pudicus.
  Horum si nihil est, aviam _resupinat_ amici.
      —Juv. III, 109 sqq.

RESUPINATI: Molles, infames, more Cybeles sacerdotum.

  Invenies aliquo cum percussore jacentem
  ......
  Inter carnifices et fabros sandapilarum,
  Et _resupinati_ cessantia tympana Galli.
      —Juv. VIII, 173 sqq.

RETE, RETIA: De mulierum illecebris.

  "Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit, Obviam
  ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus. Eos captabant...
  Pleraeque hae _sub vestimentis secum habebant retia_."
    —Plaut. _Epidic._ II, II, 29 sqq.

  Subdola famosae, moneo, fuga _retia_ moechae.
      —Mart. II, XLVII, 1.

RIGARE: Inter obscena.

  Hortis Hesperidum, Sabelle, cultis
  Nostrae cultior hortus est puellae.
  Mirari, o bone, desinas, Sabelle,
  Hortorum deus ipse nam Priapus
  Cunctis hunc fodit et _rigat_ diebus.
      —_Ex Burmanni Anthologia._

RIGERE: De tentigine venerea in utroque sexu. Unde differt ab
_arrigere_, quod viri tantum.

  "Et ne putetis perplexe agere, rogo ut adolescentulus mecum dormiat,
  nisi illud tam _rigidum_ reddidero quam cornu."
    —Petron. _Sat._

  Quae libamine mentulae comeso,
  Tota nocte mihi litat _rigendo._
      —_Priap. Carm._ LXXI, 7 sq.

  Virgo virgulam amat _rigens rigentem._
      —_Virgiliocent. ex Petron. Linocerii_, 29.

  ...hunc ego, si placet Dionae,
  Pro telo _rigida_ mea cecidi.
      —Catull. LII, 6 sqq.

RIMA: Natura muliebris.

  Est in secessu, tenuis quo semita ducit,
  Ignea _rima_ micans; exhalat opaca mephitim.
      —Auson. _Cent. nupt. imminut._

  ...vacua et plana omnia dicas
  Infra ventriculum, et tenui distantia _rima_.
      —Juv. III, 96 sq.

RIVALES: Ejusdem puellae confututores.

  Respice _rivales_ divorum. Claudius audi
  Quae tulerit...
      —Juv. VI, 115 sq.

  Curandum penem commisit Baccara Graecus
    _Rivali_ medico. Baccara Gallus erit.
      —Mart. XI, LXXV, 1 sq.

RIVINUS: Eodem sensu.

  "_Rivinus_ amens ob praereptam mulierem."
    —Plaut. _Asin. arg._ 6.

ROBUSTA VOLUPTAS: Palaestra venerea; res ipsa ad effectum ducta.

  "In hoc gramine pariter compositi, mille osculis lusimus, quaerentes
  _voluptatem robustam_."
    —Petron. _Sat._

ROGARE: Absolute; de stupro compellare.

  Ludunt formosae: casta est quam nemo _rogavit._
      —Ovid. _Amor._ I, VIII, 43.

  Quum dare non possim quod poscis, Galla, _rogantem,_
    Multo simplicius, Galla, negare potes.
      —Mart. III, LIV, 1 sq.

  Ante dies multos nisi te, Basilisca, _rogavi,_
    Et nisi praemonui, te dare posse negas.
      —_Vet. poet. catalect. ex Valeto._

  Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse _rogatae._
      —Ovid. _Art._ I, 345.

ROS: Humor venereus; semen genitale.

  Dent crebros ictus, connivente lumine,
  Trepidante cursu, venere et anima fessula,
  Ejaculent tepidum _rorem_ niveis laticibus.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._, 18 sqq.

ROSA: Veneri dicata.

  Ipsa jussit mane ut udae virginis nubant _rosae,_
  Facta Cypris de cruore, deque amoris osculis,
  Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris,
  Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,
  Unico, marita, nodo non pudebit solvere.
      —_Pervigil. Ven._ 21 sqq.

Usitatissimae _rosae_ in sacris, comessationibus, venereisque
praesertim pervigiliis et palaestris.

  "Quis autem ille qui dubitet vernis indulgere nos floribus; quum
  cupiamus et _rosam_ veris, et lilium, et quid aliud in floribus
  blandi coloris et odoris est?"
    —Minut. Felix.

Adhibebantur, modo sertae, modo sparsae.

  "His enim (floribus) et sparsis utimur mollibus ac solutis; et sertis
  colla complectimur."
    —Minut. Felix.

Graeci et Latini _rosea_ appellabant non tantum labella ac papillas,
sed caetera venusti corporis membra quorum medius color inter niveum et
sanguineum. Sic _Aurora rosea_ Virgilio; _os roseum_ ejusdem libro
nono, de Iride; _rosea cervix_ Horatio; _fax solis rosea_ Lucretio,
etc. Quae metaphora tantum a poetis nostris trita est, ut nunc fastidia
movens in ridiculum abierit.

ROSA MEA: Verbum blanditiae.

  "Ubi tu lepide voles esse tibi, _mea rosa,_ mihi dicito."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 50.

RUBER: Saepe et specialiter pro Priapo et Priapi rebus.

  Sed _ruber_ hortorum custos, membrosior aequo,
    Qui tectum nullis vestibus inguen habet.
      —_Priap. Carm. Praef._ 5 sq.

  Placet, Priape? qui sub arboris coma
  Soles, sacrum revincte pampino caput,
  _Ruber_ sedere cum _rubente_ fascino.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 6 sqq.

RUBIGO: Inter antiquorum lues venereas.

  "Proprie _rubigo_ est, ut Varro dicit, vitium obscenae libidinis,
  quod ulcus vocatur. Id autem abundantia et superfluitate humoris
  nasci solet, quae graece σατυρίασις dicitur."
    —Serv. _in Virgil. Georg._

Translatum a _rubigine_ frumentorum.

RUDIS: Intactus; veneris imperitus.

  Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,
    Sive in amore _rudis,_ sive peritus erit.
      —Propert. II, XXXV, 81 sq.

  Hoc me frigore basiet nec uxor,
  Blandis filia nec _rudis_ labellis.
      —Mart. VII, XCV, 7 sq.

RUMA: Mamma.

  "_Rumam_ veteres mammam dixerunt."
    —Non. Marc.

  "...cuninae propter cunas; ruminae propter _rumam,_ id est prisco
  vocabulo mammam, a quo _subrumi_ etiam nunc dicuntur agni."
    —Varr. _de Lib. educandis._

Vide IRRUMARE.

RUMPERE: Saepe in obscena significatione. Hinc:

RUMPERE LATUS: Languidum reddere comparem suum nimio coitu.

  Neque incitare cesset, usque dum mihi
  Venus jocosa molle _ruperit latus._
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 43 sq.

RUMPI TENTIGINE: Venerem ardere.

  Hac _tentigine,_ quam videtis in me,
  _Rumpatur,_ precor, usque, mentulaque
  Nequicquam sibi pulset umbilicum.
      —_Priap. Carm._ XXII, 4 sqq.

  ...tument tibi quum inguina, num si
  Ancilla, aut verna est praesto puer, impetus in quem
  Continuo fiat, malis _tentigine rumpi?_
      —Hor. _Sat._ I, II, 117 sqq.

RUTABULUM: Pro pene. A radendo. Vide Non. Marc. verbo _Rutrum_.

  "_Rutabulum_ a proruendo igne vocatum quo panes coquuntur. Invenitur
  etiam positum pro membro virili."
    —Festus.

  "Vel quae sperat se nuptum adolescentulo, ea licet et senile tractet
  _rutabulum_."
    —Naevius, _in Frag. poet. vet._



                                SABELLUS



SABELLUS: Coaevus Martialis; scripsit de modo coeundi.

  Facundos mihi de libidinosis
  Legisti nimium, _Sabelle,_ versus,
  Quales nec Didymi sciunt puellae,
  Nec molles Elephantidos libelli.
      —Mart. XII, XLIII, 1 sqq.

SAGAE: Foeminae quae devotionibus ac maleficiis se quidlibet efficere
posse praedicabant. A _sagire_.

  "_Sagire_ sentire acute est, ex quo _sagae anus_ quae multa scire
  volunt, et _sagaces_ dicti canes. Is igitur qui ante _sagit_ quam
  oblata res est, dicitur _praesagire,_ id est futura ante sentire."
    —Cic. _de Natura deorum_, I.

Fidem _sagis_ habebant plerique amasii.

  Nec tamen huic credet conjux tuus, ut mihi verax
    Pollicita est magico _saga_ ministerio.
      —Tibull. I, II, 43 sqq.

Et paulo post:

  Quid credam? nempe haec eadem se dixit amores
    Cantibus aut herbis solvere posse meos.
      —Idem, _ibid._ 61 sq.

  Quae _saga,_ quae te solvere Thessalis
  Magus venenis, quis poterit deus?
      —Hor. _Od._ I, XXVII, 21 sq.

SAGAE: Lenae, conciliatrices.

  Aetatem et faciem ut _saga_ et bona conciliatrix.
      —Lucil. _Fragm._ VII, 12.

  "_Sagae_ mulieres dicuntur foeminae ad libidinem virorum
  indagatrices; unde et _sagaces_ canes dicuntur ferarum vel animalium
  quaesitores. Turp. Boëthuntibus: Non ago hoc per _sagam_ pretio
  conductam, ut vulgo solent."
    —Non. Marc.

SAL: Pro venustate et gratia.

  Quintia formosa est multis: mihi candida, longa,
    Recta est; haec ego sic singula confiteor.
  Totum illud formosa, nego; nam nulla venustas,
    Nulla in tam magno corpore mica _salis._
      —Catull. LXXXI, 1 sqq.

  Parvula, pumilio, Χαρίτων ἴα, tota merum _sal._
      —Lucret. IV, 1153.

SALES NUDI: Ludi procaces; verba obscena, sine ulla circuitione.

  Tu, quem nequitiae procaciores
  Delectant nimium, _salesque nudi,_
  Lascivos lege quatuor libellos.
      —Mart. V, II, 3 sqq.

Vide LATINE LOQUI.

SALAX: Ardens, fortis in venere. A _salire_.

  Inguina torquati tardant hebetantque palumbi;
    Non edat hanc volucrem qui cupit esse _salax._
      —Mart. XIII, LXIV, 1 sq.

  Non has mellea velitationes
  Cyprilla exigit, aut procax Cupido,
  Cui _salacula_ mentula, _et salaces_
  Lumbuli idalia placent opella.
      —Petron. _Phaleuc._ 16 sqq.

SALAX: Quodcumque aphrodisiacum; metonymia ab effectu ad causam.

  Stare, Luperce, tibi jampridem mentula desit;
    Luctaris demens tu tamen arrigere,
  Sed nihil erucae faciunt, bulbique _salaces,_
    Improba nec prosunt jam saturei a tibi.
      —Mart. III, LXXV, 1 sqq.

SALAPUTIUM: Humunculus salax.

  Risi nescio quem modo in corona,
  Cui quum mirifice Vatiniana
  Meus carmina Calvus explicasset,
  Admirans ait haec, manusque tollens:
  Di magni! _salaputium_ disertum!
      —Catull. L, 1 sqq.

Brevis staturae erat hic Calvus, testibus Ovidio et Seneca: Romani vero
tales viros mentulae frigutienti comparabant. Sic ex Suetonio,
Augustus, inter alia blandimenta, _Horatium_ vocabat _putissimum
penem_, hoc est, ut ipsemet interpretatur, _homuncionem lepidissimum_.

SALIRE: De quibusdam pecudibus, praecipue de ovibus.

  ...Laeta _salitur_ ovis.
      —Ovid. _Art._ II, 485.

SALIVA: Spuma oris basiis mulsa, aut veneris ardore.

  ...junguntque _salivas_
  Oris, et inspirant pressantes dentibus ora.
      —Lucret. IV, 1101 sq.

  Sed nunc id doleo, quod purae impura puellae
    Savia conjunxit spurca _saliva_ tua.
      —Catull. LXXIII, 7 sqq.

  "...tu labellum abstergeas Potius, quam cuiquam _salivam_ faciat
  palam."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 52 sq.

SALMACIS: Fons Cariae limpidissimus, juxta Halicarnassum, eo nomine
male audiens, quod in eo lavantes aut ex eo bibentes continuo
effoeminarentur, libidinosique fierent. A nympha _Salmacide_ quae, ut
fabula refert, Hermaphroditi amore capta est. Vide HERMAPHRODITUS.

  Quisquis in hoc fonte vir venit, exeat inde
  Semivir, et tactis subito mollescat in undis.
      —Ovid. _Met._ IV, 386 sq.

  Sic ubi complexu coierunt membra tenaci,
  Nec duo sunt, sed forma duplex: nec foemina dici,
  Nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videtur.
      —Ovid. _Ibid._ 377 sqq.

Haec certe fabula vitio fontis non est referenda; sed mollitiei
circumcolentium, tenacique connubio otii cum libidine.

  _Salmacis_ optato concreta est nympha marito.
    Felix virgo, sibi si scit inesse virum.
  Et tu, formosae juvenis permiste puellae,
    Bis felix, unum si licet esse duos.
      —Auson. Epigr. XCVIII, 1 sqq.

SALTATIO: Matronis licita, modo tamen non sit curiosa usque ad summum
artis. Inde Sallustius arguit Semproniam, non quod saltaret, sed quod
optime sciret _psallere et saltare elegantius quam necesse sit probae_.

SALTATIO PHALLICA: In honorem Bacchi. Per plateas vagabantur juvenes
pelliceis phallis cervici, modo cornuum, impositis, saltantes et
cantantes obscenos versus. Vide Buleng. _de Theatris_, I, 58; Marisc.
_de Personis_, II, etc.

SALTATRICES: Puellae lascive saltantes in comessationibus.

  "Modo nudae, et fluctuantibus lumbis, obsceno motu, pruriginem
  spectantibus conciliabant."
    —Buleng. _de Conviviis._

Vide Macrob. II, 1.

  Ebria famosa _saltat_ lasciva taberna,
    Ad cubitum raucos excutiens calamos.
      —_Vet. poet. Catalect. ex incerto._

Quanta fuit _saltatricum_ copia, docet Amm. Marcell. XIV, 6; nonnullae
comam crispabant; sed pleraeque tonsae. Vide Ambros. _de Cain._ et
_Abel_.

SALTUS: Loci foeminei; non a saltu, _silva_, sed saltu _via angusta_.

  "Qui e nuce nucleum esse volt, frangit nucem; Qui volt cubare, pandit
  _saltum_ saviis."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 55 sq.

  "Illa haud verbum facit, et sepit veste id quî estis; Ubi illum
  _saltum_ video obseptum, rogo ut altero sinat ire."
    —Idem, _Casin._ V, II, 40 sq.

SAMBUCINAE: Mulieres ad _sambucam_ canentes in comessationibus.

  "Post ut occoepi narrare, fidicinas, tibicinas, _Sambucinas_ advexit
  secum forma eximia."
    —Plaut. _Stich._ II, II 56 sq.

  "In convivio tragoedias, comoedias, lectores, poetas, _sambucas_, pro
  re semper exhibuit."
    —Spartian. _in Hadrian._

Vide AMBUBAIAE.

SANGUIS: Pro spermate.

  "Tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam tu finies hunc ignem,
  nisi _sanguine_ exstinxeris."
    —Petron. _Sat._

  Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
  Partes quisque suas, ad mensuram inguinis haeres,
  Accipiat sane mercedem _sanguinis_...
      —Juv. I, 40 sqq.

SAPPHO: Celeberrima mascula; princeps tribadum, necnon poetria
insignis, cujus exstat epistola ad Phaonem, inter Ovidianas. Simul
insignis, et virili animo, et libidine in foeminas, utroque sensu vere
_masculae_ epitheton peculiariter meruit.

  Temperat Archilochi musam pede _mascula Sappho._
      —Hor. _Epist._ I, XIX, 28.

  Et de nimboso saltum Leucate minatur
  _Mascula_ Lesbiacis _Sappho_ peritura sagittis.
      —Auson. _Cupid. cruci affix._ 24 sq.

SARRIRE: Proprie, segetibus noxias herbas evellere; in obscenis, pro
fodere.

  Audes ducentas nuptum ire post mortes,
  Virumque demens cineribus tuis quaeris
  Prurire. Quid! _sarrire_ si velit saxum?
      —Mart. III, XCIII, 18 sqq.

SATISFIERI: Verbum venereum.

  "Ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur
  in gratiam mecum, id est, ut pateretur _satisfieri_ sibi, et caetera
  quae libido distincta dictat."
    —Petron. _Sat._

SATUREIA: Ad venerem excitant.

  Sed nihil erucae faciunt, bulbique salaces,
    Improba nec prosunt jam _satureia_ tibi.
      —Mart. III, LXXV, 3 sq.

SATURNALITII VERSUS: Lascivi, spurci; ex licentia saturnalium.

  Nec per circuitus loquatur illam,
  Ex qua nascimur, omnium parentem,
  Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
  _Versus_ hos tamen esse tu memento
  _Saturnalitios_...
      —Mart. XI, XVI, 8 sqq.

SATYRI: Lascivi, ad rem ardentes. Mire salax totum illud agrestium
deorum genus, quos _Panas, Faunos, Silvanos, Satyros_ ac _Silenos_
appellabant Romani, et quorum, teste Augustino (_Civ. Die_, XV, 23),
lascivia incredibilis, non in Nymphas tantum, sed et in mulieres
mortales. Unde _incubi_ et _succubi_ nominantur, in declarationem
nequitiae eorum. Referenda haec numina ad vim generandi. Hinc:

SATYRIASIS: Σατυρίασις.[TR1] Tentigo, pruritus venereus.

  "_Satyriasis_ est vehemens veneris appetentia. Vocatur autem ab
  herbae virtute quam _satyrion_ vocant. Hanc enim accipientes in
  venerem provocantur cum tentigine genitalium partium. Sed
  antecedentis istius passionis sunt epota medicamina ob usum venereum
  excitandum, quae _satyrica_ vocant, quae sunt acria atque incentiva,
  et nervis improba."
    —Caelius Aurelianus, III.

SATYRION: Vide supra Caelium Aurel.

  "Ancilla risu meo prodita, complosit manus, et: adposui quidem,
  inquit, adolescens: solus tantum medicamentum ebibisti? Itane est,
  inquit Quartilla, quidquid _satyrii_ fuit, Encolpius ebibit?"
    —Petron. _Sat._

SAVIUM, SUAVIUM: Proprie oscula veneria. Antecoenium robustae
voluptatis. Vide OSCULUM et SALTUS.

SAVIUM TENERE: Osculum non dare, sed accipere.

  "Facito ut me memineris: _tene_ etiam, priusquam hinc abeo, _savium_."
    —Plaut. _Curcul._ I, II, 54.

SAVIUM: Pro ore ipso haud raro a poetis dictum.

  "Vel papillae quojusmodi! tum quae indoles in _savio_ est?"
    —Plaut. _Rud._ II, IV, 10.

  Dum semihiulco _savio_
  Meum puellum _savior,_
  Dulcemque florem spiritus
  Duco ex aperto tramite.
      —_Incerti apud A. Gellium_, XIX, 11.

SCABIES: Pro pruritu venereo; in contumeliam.

  Secti podicis usque ad umbilicum
  Nullas reliquias habet Charinus;
  Et prurit tamen usque ad umbilicum.
  O quanta _scabie_ miser laborat!
  Culum non habet, est tamen cinaedus.
      —Mart. IV, XXXVII, 1 sqq.

  Porci et Socration, duae sinistrae
  Pisonis _scabies,_ famesque Memmi, etc.
      —Catull. XLIV, 1 sq.

Hic, _scabies_ de re ad personam transfertur, et pro illis qui Pisonis
pruritum libidinosum excitabant.

SCALPERE: In obscenis.

  Quis conjugem, quis te vocabit uxorem,
  Philomelus aviam quam vocaverat nuper?
  Quod si cadaver exigis tuum _scalpi,_ etc.
      —Mart. III, XCIII, 21 sqq.

  ...quum carmina lumbum
  Intrant, et tremulo _scalpuntur_ ubi intima versu.
      —Pers. I, 20 sq.

SCANTINIA LEX: Prima quae poenas statuit contra paedicones. Pecunia eos
mulctari jussit; morte vero, subsequens Julia. _Scantinia_ dicta a Caio
Scantinio, qui C. Marcelli filio vim adferre conatus, a patre accusatus
est. (_Val. Max._ VI, 1.)

SCAPHIUM: Matula in formam navicellae, ad usum foeminarum. Sic
Juvenalis de ferocissima muliere:

  Adspice quo fremitu monstratos perferat ictus,
  Et quanto galeae curvetur pondere; quanta
  Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro;
  Et ride, positis _scaphium_ quum sumitur armis.
      —Juv. VI, 261 sqq.

Sardanapalum deridet Martialis, quod poculis aureis et gemmatis moechae
suae _scaphium_ conflaverat.

  Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
    In _scaphium_ moechae, Sardanapale, tuae.
      —Mart. XI, XII, 5 sq.

A graeco σκάφιον.

SCARABAEUS: Paedico. Verbum foedissimum, a more _scarabaeorum_ qui
stercore gaudent.

  Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus,
    Non caper, aut aries, sed _scarabaeus_ erit.
      —Auson. _Epigr._ LXIX, 9 sq.

SCEPTRUM: Pro mentula.

  Hoc _sceptrum,_ quod ab arbore ut recisum est,
  Nulla jam poterit vivere fronde:
  _Sceptrum,_ quod pathicae petunt puellae;
  Quod quidam cupiunt tenere reges...
      —_Priap. Carm._ XXIV, 1 sqq.

SCHOENICULAE: Vilissima scorta, servorum et gerularum prostibula. A
juncis quibus se praecingebant, alticinctae, ad facilitatem artis suae;
σχοῖνος enim est funis junceus. Talia intelligit propheta
Baruch:

  "Mulieres vero _circumdatae funibus_ in viis sedent, succendentes
  ossa olivarum."
    —Baruch, C. VI, vers. 42.

Alii deducunt a _schoeno_, unguento vilissimi generis.

  "_Schoeniculas_ Plautus videtur appellare meretrices propter usum
  unguenti _schoeni,_ quod est vilissimi generis."
    —Festus.

  "Miseras, _schoeno_ delibutas, servolicolas sordidas."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 55.

SCINDERE: Paedicare.

  Ergo qui prius usque et usque et usque
  Furum _scindere_ podices solebam,
  Per noctes aliquot diesque cesso.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII, 12 sqq.

  Cinaede Luci, en, te reliquerunt opes,
  ......
  Videbo habentem praeter ignavos nihil
    Fratres et iratum Jovem,
  _Scissumque_ ventrem, et herniosi patrui
    Pedes inedia turgidos.
      —Virgil. _ex Catelect._

SCIRE VIRUM: Cum viro concubare.

  "Zenobiae ea castitas fuisse dicitur, ut ne _virum_ suum quidem
  _sciret,_ nisi tentatis conceptionibus; nam quum semel concubuisset,
  exspectatis menstruis, continebat se si praegnans esset: sin minus,
  potestatem quaerendis liberis dabat."
    —Trib. Poll. _Trig. tyr._

SCITUS: Aptus ad venerem.

  "Hunccine hominem te amplexari, tam horridum atque squalidum?—
  Quamquam hic horridu'st, quamquam hic squalidu'st, _scitus_ bellum
  init."
    —Plaut. _Truc._ V, 41 sq.

SCITUS: Bellus, venustus.

  "Missus mercator ab suo adolescens patre, Emit atque apportat _scita_
  forma mulierem."
    —Plaut. _Merc. arg._ 1 sq.

  "_Scitam_ hercle opinor satis concubinam hanc."
    —Idem, _Merc._ IV, IV, 17.

SCOBINA: Lima, in obscenis.

  "_Scobinam_ ego lima actutum adrasi."
    —Plaut. _Frag. Nervol._ vers. 1.

SCORTEUM: Scortum venere tritum, a pelle flaccida. Unde
Galloprovinciales nunc adhuc mulierem libidinibus confectam nuncupant
_uno peou_. Vide Apul. _Met._ I.

SCORTA (-ORUM): Genus infimum prostibulorum, populo patens vili pretio.

  "Turba nunc est apud aram: an te ibi vis inter istas vorsarier
  Prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, Miseras, schoeno
  delibutas, servolicolas sordidas? Quae tibi olent stabulum,
  statumque, sellam et sessibulum merum: Quas adeo haud quisquam unquam
  liber tetigit, neque duxit domum: Servolorum sordidulorum _scorta_
  diobolaria."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 53 sqq.

SCORTA DEVIA: Quae per vias non vagantur, sed domi adventores
exspectant. Ordo verecundus, medius inter meretrices et palam
quaestuarias.

  Quis _devium scortum_ eliciet domo
  Lyden?...
      —Hor. _Od._ II, XI, 21 sq.

SCORTUM: Pro puero catamito.

  "_Scortum_ exoletum ne quis in proscenio Sedeat."
    —Plaut. _Poenul. prolog._ 17 sq.

Vide Sueton. _in Vitell._ 3.

SCORTILLUM: Diminutive.

  Varrus me meus ad suos amores
  Visum duxerat e foro otiosum,
  _Scortillum_ mihi quum repente visum est
  Non sane illepidum, nec invenustum.
      —Catull. X, 1 sqq.

SCORTATOR: Scortorum assecla. (_Cic._)

  _Scortator_ nimius, multaque libidine suetus
  Rusticulas vexare lupas...
      —Prudent. _adv. Symmach._ I, 105 sq.

Et eodem sensu,

SCORTARI: (_Terent._)

SCRANTIAE, SCRAPTAE, SCRATIAE: Foedissima scorta; a verbo _screare_,
similitudine capsarum quibus sputum emittitur.

  _Scrantiae,_ scrupedae, strictivellae, tantulae.
      —Plaut. _Frag. Nervol._ vers. 2.

Vide Gell. I, 1; Beroald. _in Apul._ I; et Non. Marc.

SCRUPEDAE: Prostibula infimi ordinis, ab eo quod per scrupos et
lapillos insidiantur, ubi prostant, aut viris praeputium ductant. Vide
_Plaut._ supra.

SCUTUM: Pro muliere, sensu libidinoso; quod testatur Artemidorus,
dicens _scutum proprie designare mulierem._ (_Lib._ II, _c._ 32.)

  "Ubi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium;... Ubi
  mihi pro equo lectus detur, scortum pro _scuto_ accubet."
    —Plaut. _Bacchid._ I, I, 35 sqq.

SECESSUS: Pro locis foemineis.

  Est in _secessu,_ tenuis quo semita ducit,
  Ignea rima micans...
      —Auson. _Cent. nupt. imminut._

SECTARI: Verbum juris. Vide ADSECTARI MULIEREM.

  "_Adsectata_ foemina, vel in bonam partem dicitur, velut honorata;
  vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta."
    —Festus.

  "Itaque omnis se ultro _sectari_ in Epheso memorat mulieres."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 183.

SECUBARE: Abstinere a concubitu. Pervigilio Isidis, a matronis et
meretricibus _secubandum_ erat per decem noctes, quae votivae
dicebantur, tanquam castitati sacratae.

  Redde etiam excubias divae nunc, ante juvencae;
    _Votivas noctes_ et mihi solve decem.
      —Propert. II, XXIX, 61 sq.

  Quidve pie, dum sacra colis, pureque lavari
    Te memini, et puro _secubuisse_ toro?
      —Tibull. I, III, 25 sq.

SECUS: Pro sexus.

  "Filiolam ego unam habui; eam unam perdidi: Virile _secus_ nunquam
  ullum habui."
    —Plaut. _Rud._ I, II, 18 sq.

  "_Secus_ pro _sexus_ neutri generis et unius casus."
    —Varr. _lib._ VI.

SECUTULEIA MULIER: Quae viros consectatur, uredinis aut quaestus causa.

  "...reliquit veteris amicitiae nomen, et proh pudor! tamquam _mulier
  secutuleia,_ unius noctis tactu omnia vendidit."
    —Petron. _Sat._

SEDERE: In obscenis. Sic, de viris:

  An, continenter quod _sedetis_ insulsi
  Centum, aut ducenti, non putatis ausurum
  Me una ducentos irrumare sessores?
      —Catull. XXXV, 6 sqq.

  Visne salutari sicut Sejanus?...
  ......
  ...tutor haberi
  Principis angusta Caprearum in rupe _sedentis_
  Cum grege Chaldaeo?...
      —Juv. X, 90 sqq.

De foeminis:

  Puella namque quae meo sinu fugit,
  ......
  Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
  _Consedit_ istic; hanc boni, beatique
  Omnes amatis...
      —Catull. XXXV, 11 sqq.

  "Ego adhuc servo nunquam succubui...ego etiam si ancilla sum, nunquam
  tamen, nisi in equestribus _sedeo_."
    —Petron. _Sat._

  "Thamar illa, quia se expinxerat, idcirco justae suspicioni visa est
  _quaestui sedere_."
    —Tertull. _de Cultu foeminarum_.

SEDERE: Modus concubitus, quo mulier virum insidet.

SELLAE, SELLARIA: Pro fornicibus, lupanariis et quibuscumque locis
venereis.

  "Secessu vero Capreensi, etiam _sellaria_ excogitavit, sedem
  arcanarum libidinum, etc."
    —Suet. _in Tiber._ 43.

_Sellis_ enim insidebant meretrices in limine fornicum. Inde
_sellariae_ dictae.

  ...at tu,
  Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres,
  Et dubitas alta Chionem deducere _sella_.
      —Juv. III, 134 sqq.

SELLARII: Postera venere invicem catenati. Vide Tacit. _Annal._ VI, et
SPINTHRIA.

SEMEN, SEMINIUM: Animalium σπέρμα. Vide Turneb. XXI, 2.

  "...nisi huic verri offertur merces, Non hic suo _seminio,_ quamquam
  porculam impertiturus est."
    —Plaut. _Mil._ IV, II, 67 sq.

  "Tarsius Amphias, quum ex hortulano potens esset, et in amicum quasi
  degenerem nonnulla dixisset, mox subjecit: sed et nos de eisdem
  _seminibus_ sumus."
    —Macrob. VII, 3.

  "Ejus _seminis_ mulieres sunt insulsae."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 36.

  "Vena in maribus quae _seminium_ continet, duplex est."
    —Lact. _de Opificio Dei_, 12.

SEMINALE MEMBRUM: Pro pene.

  Porro, (nam quis erit modus, Quirites?)
  Aut praecidite _seminale membrum,_ etc.
      —_Priap. Carm._ XXV, 1 sq.

SEMINATUS: Utero conceptus.

  "Hodie illa (Alcumena) pariet filios geminos duos: Alter decumo post
  mense nascetur puer Quam _seminatus;_ alter mense septimo."
    —Plaut. _Amph._ I, II, 18 sqq.

SEMITA: Saepe in obscenis. Hinc:

SEMITAM FACERE: Pertundere, perforare: dicebatur praesertim de prima in
mulierem aggressione.

  "Dum ne per fundum septem _facias semitam;_ Dum tete abstineas nupta,
  vidua, virgine, Juventute, et pueris liberis, ama quid lubet."
    —Plaut. _Curcul._ I, I, 36 sqq.

SEMITARII: Qui vilissima scorta et in semitis prostantia consectantur,
sub dio subigentes.

  ...hanc boni, beatique
  Omnes amatis, et quidem quod indignum est,
  Omnes pusilli et _semitarii_ moechi.
      —Catull. XXXV, 14 sqq.

SEMIVIRI: Matris deorum sacerdotes; sic dicti ob abscissos testes. Sese
enim castrabant cultro petrino, aut testa.

  ...Ecce furentis
  Bellonae, matrisque deûm chorus intrat, et ingens
  _Semivir,_ obsceno facies reverenda minori,
  Mollia qui rupta secuit genitalia testa.
      —Juv. VI, 511 sqq.

Hinc _semiviri_, pro quibuscumque castratis.

  "Quidam ad magnificas voces excitantur, et transeunt in affectum
  dicentium alacri vultu et animo: nec aliter concitantur, quam Phrygii
  solent tibicinis sono; _semiviri_ et ex imperio furentes."
    —Senec. _Epist._ 109.

SENACULUM: Conventus mulierum, in quo veneris peritiores de libidinibus
disserebant.

  "Fecit enim in colle Quirinali _senaculum,_ id est mulierum senatum,
  in quo ante fuerunt conventus matrimoniales solemnibus duntaxat
  diebus."
    —Lamprid. _in Heliogabal._

Vide CONCIO MERETRICUM.

SENSUALIA: Quaecumque ad voluptatem pertinent.

  "De sensu autem et de omnibus _sensualibus_...nunc totam vobis
  praestabo rationem."
    —Apul. _Hermet._

SENSUS (-US), SENSUM (-I):

  "Hoc separantur: _sensus_ enim sunt qui sentiunt; _sensa_ vero quae
  sentiuntur."
    —Non. Marc.

SENTIRE VENEREM:

  Rura foecundat voluptas, rura _venerem sentiunt._
      —_Pervigil. Ven._ 75.

SEQUESTRA STUPRI: Lena, conciliatrix.

  Sed anus quaedam _stupri sequestra,_ etc.
    —Apul. _Met._ I.

SEQUIOR SEXUS: (_Apul._) Sexus muliebris. Hic _sequior_ pro minore et
inferiore.

SERAPIS: Deus Aegyptiorum, qui et Apis et Osiris: sacra ejus
libidinibus famosissima. Auctore Strabone, continuo ad _Serapidis_
templum navigabant cymbae plenae viris mulieribusque impudenter
canentibus. Romae coli coepit, post Pisonem et Gabinum Coss. Pelusii
solemnitus celebrabantur pervigilia _Serapica_; quorum petulantiam
coercuit Antonius philosophus. (Vide Capitolin. in _Anton. phil._).

SERICAE VESTES: Perlucidae et quasi vento textae, ita ut corpus oculis
traderetur usque ad secretiora.

  "Video _sericas vestes,_ si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est
  quo defendi aut corpus aut pudor possit; quibus sumptis, mulier parum
  liquido nudam non esse jurabit... Haec accersuntur ut matronae
  nostrae ne adulteris quidem plus suî in cubiculo quam in publico
  ostendant."
    —Senec. _de Benef._ 9.

  "Infelices ancillarum greges laborant, ut adultera tenui veste
  perspicua sit, et nihil in corpore uxoris suae plus maritus quam
  quilibet alienus aut peregrinus agnoverit."
    —Senec. _Controv._ VI, 2.

Vide COA.

SERVIUS SULPITIUS: Orator romanus; auctor carminis erotici.

  Nec minus Hortensî, nec sunt minus improba _Servî_
    Carmina; quis dubitet nomina tanta sequi?
      —Ovid. _Trist._ II, 441 sq.

SERUM: Semen genitale.

  Nescio quid certe est, an vere fama susurrat
    Grandia te medii tenta vorare viri?
  Sed certe clamant Victoris rupta miselli
    Ilia , et emulso labra notata _sero._
      —Catull. LXXV, 5 sqq.

SEXUM MUTARE: De viro muliebria patiente.

  Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
    Ecce ego sum factus _foemina de puero._
      —Auson. _Epigr._ LXVIII, 15 sq.

SICCA PUELLA: Carens officio viri.

  Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglem,
    Et jacet in medio _sicca puella_ toro.
      —Mart. XI, LXXXII, 1 sq.

_Sicca_ alio sensu dicitur _puella_ quae tussiendo et exscreando
exhausta non est, nec madidis pudendis fastidiosa.

  "—Lautam vis, an quae nondum sit lauta?—_Siccam_ succidam, Quam
  lepidissimam potes, quamque adolescentem maxume."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 192 sq.

SIGNATA VIRGO: Intemerata.

  "_Signatam,_ integram virginem vetustas voluit dicere."
    —Non. Marc.

SILIGO: Praestantioris farinae genus, quo beatiorum conficiebantur
panes, praesertim in effigiem Priapi, aut inguinis muliebris. Vide
PRIAPUS.

  Illa _siligineis_ pinguescit adultera cunnis;
    Convivam pascit nigra farina tuum.
      —Mart. IX, II, 3 sq.

SIMPLATOR: Comes sponsi.

  "Simplones dicuntur convivae; nam et amicus sponsi, qui cum eo per
  convivia ambulat, _simplator_ dicitur."
    —Fulgent. _de Prisc. sermone._

SINUARE: Proprie incurvare; in lasciviis usurpatum.

  Quum pectora arcte adhaerent veneris glutino,
  Libido quum lascivo instinctu suscitat
  _Sinuare_ ad veneris usum.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 11 sqq.

SINUS: Pars anterior corporis, a collo usque ad stomachum; sedes
papillarum.

  Maternosque _sinus_ viso genitore relinquat, etc.
      —Mart. VI, XXXVIII, 3.

Meretricum _sinu_ pretium coitus deponere solebant Romani. (Ovid.
_Amor._ I, VIII, 37.)

_Sinu_ occultabant tabellas amatorias lenae missariae et conciliatrices.

  Lena vetat miserum Phryne, furtimque tabellas
    Occulto portans itque reditque _sinu._
      —Tibull. II, VII, 45 sq.

  Conscia quum possit scriptas portare tabellas,
    Quas tegat in tepido fascia lata _sinu._
      —Ovid. _Am._ III, 621 sq.

SINUS: Pro pudendis.

  "Et Mutinus in cujus _sinu_ pudendo nubentes praesident, ut illarum
  pudicitiam prior deus delibasse videatur."
    —Lactant. _de Falsa relig._ I, 20.

  "Medius autem _sinus_ mulieris ex membranis nervosis constat."
    —_Q. Sorani Pseud. Epistola de Priapae Cleopatris._

SISENNA: A Cicerone inter oratores, ab Ovidio vero inter pathicos
poetas inscriptus. Milesios libros e graeco in latinum transtulit.

  Vertit Aristidem _Sisenna;_ nec obfuit illi
    Historiae turpes inseruisse jocos.
      —Ovid. _Trist._ II, 443 sq.

SITUS: Mucor: de senibus et vetulis; in despectum.

  At vos ne peream _situ_ senili,
  Quaeso, desinite esse diligentes
  Neve imponite fibulam Priapo.
      —_Priap. Carm._ LXXVIII, 19 sqq.

  Vagaque pelle, tesctus inguinum gelu
  Araneosus obsidet fores _situs._
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 28 sq.

SMERDALEUS: Etymon satis apertum.

  Σμερδάλεος certe nisi res non munda vocatur,
    Et paediconum mentula _smerdalea_ est.
      —_Priap. Carm._ LXVIII, 7 sq.

Sic in epigrammate veteri:

  Non mihi laudanturque manus; hae namque rapaces;
    Et non laudatur mentula, _merdacea_ est.

SOCIARE: In obscenis. Limare, conjungere corpora. Vide Vet. lexic.
verbo _limare_.

SOCRATICUS: Cinaedus, pathicus, qui muliebria patitur.

  ...Quis enim non vicus abundat
  Tristibus obscenis? castigas turpia, quum sis
  Inter _socraticos_ notissima fossa _cinaedos._
      —Juv. II, 8 sqq.

SOLERE: Concubare, coire.

  "Viris cum suis praedicant nos _solere:_ Suas pellices esse aiunt,
  eunt depressum."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 38 sq.

  "Neque ego illud possum, quod illi qui possunt, _solent_."
    —Idem, _Pseudol._ III, I, 14.

SOLIUM: Vas quadratum, quo inguina lavabantur post venerem peractam.
Vide ABLUERE.

  Incideris quoties in basia fellatorum,
    In _solium_ puto te mergere, Flacce, caput.
      —Mart. XI, XCVI, 1 sq.

SOLLICITARE: Ad venerem concitare. Si verbis, est rem rogare; si
tractatione, est ad voluptatem concitare.

  Et qui _sollicitat_ nuptas, ad praemia peccat.
      —Petron. _Sat._

  "_Sollicitavit_ inguina mea mille jam mortibus frigida."
    —Idem, _ibid._

  Ludisque et bibis impudens,
  Et cantu tremulo pota cupidinem
  Lentum sollicitas...
      —Hor. _Od._ IV, XIII, 4 sqq.

  Molliter admota _sollicitare_ manu.
      —Ovid. _Am._ III, VI, 74.

SOLOECISMUS: Usurpatus pro illegitimo coitu.

  Quaeris cur nolim te ducere, Galla? diserta es.
    Saepe _soloecismum_ mentula nostra facit.
      —Mart. XI, XX, 1 sq.

SOROR: Amica, amasia. Vide FRATRES.

  "O juvenis, _sororem_ habes tu quidem et fratrem; neque enim me
  piguit inquirere. Sed quid prohibet et _sororem_ adoptare?"
    —Petron. _Sat._

  O quam blandus es, Ammiane, matri!
  Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
  Fratrem te vocat, et _soror_ vocatur.
  ......
  Matrem, quae cupit esse se _sororem,_
  Nec matrem juvat esse, nec _sororem._
      —Mart. II, IV, 1 sqq.

SORORIARE: Omnia paria, fratres aut _sorores_ vocabant Latini. Sic
manum laevam _sororem_ dexterae dicit Agorastocles apud Plautum,
_Poenul._ III, I, 9. Vide FRATERCULARE et PAPILLAE.

SOTADES: Insignis cinaedus qui, teste Athenaeo, primus lasciva carmina
scripsit.

  Quod nec carmine glorior supino,
  Nec retro lego _Sotaden_ cinaedum, etc.
      —Mart. II, LXXXVI, 1 sq.

Vide Auson. _Epist._ XVIII, _ad Paulum_, ubi de metro Sotadico.

SPADONES: Quibus testes avulsi sunt, mentula tamen superstite. In
deliciis Romanarum; ob id, quod talibus ex moechis gravidae non fiebant.

  Quum tener uxorem ducat _spado,_ Moevia tuscum
  Figat aprum...
      —Juv. I, 22 sq.

  Quicumque attulerit manus agello,
  Is me sentiet esse non _spadonem._
  ......
  Dicat forsitan haec sibi ipse: nemo
  Praecisum sciet esse me: sed errat;
  Magnis testibus ista res agetur.
      —_Priap. Carm._ XIV, 2 sqq.

_Spadones_ sacerdotio arcebantur tanquam mali ominis.

  "Sacerdos non integri corporis, quasi mali ominis res vitanda est.
  Hoc in victimis notatur, quanto magis in sacerdotibus?"
    —Senec. _Controv._ II, 4.

Vide _Plin._ VIII, 45.

SPATALOCINAEDI: Lascivia fluentes: a σπατάλη luxuria, deliciae.

  Huc huc convenite nunc _spatalocinaedi,_
  Pede tendite; cursum addite, convolate planta, etc.
      —Petron. _Sat._

Hinc apud Martialem _Spatales_ nomen fictum meretricis.

  Novit loturas Dasius numerare: poposcit
    Mammosam _Spatalen_ pro tribus; illa dedit.
      —Mart. II, LII, 1 sq.

SPECULA: De _speculorum_ forma et varia materia, vide Meursium,
_Exercit. critic._ II, II, 6, Plin. XXXIII, 9; et Cael. Rhod. XV, 12;
Apul. _Apolog._ I, etc.

  "Inventa sunt _specula,_ ut homo ipse se nosceret; multa ex hoc
  consecuta: primo, suî notitia; deinde et ad quaedam consilium.
  _Formosus,_ ut vitaret infamiam. _Deformis,_ ut sciret redimendum
  esse virtutibus, quidquid corpori deesset, etc."

Sic et Claudianus de Laide jam vetula:

  ...Jam turba procax, noctisque recedit,
  Ambitus, et raro pulsatur janua tactu,
  Seque reformidat _speculo_ damnante senectus.
      —Claud. _in Eutrop._ I, 92 sqq.

Fertur Horatius cubiculum instruxisse undique speculatum, in quo se
coentum videbat.

  "Postea (sub Nerone) _specula,_ totis paria corporibus, (gallice _des
  Psychés_) auro et argento conflata sunt; denique gemmis adornata;
  ita ut plura unum ex his foeminae constitit quam antiquarum dos fuit."
    —Senec. _Quaest. nat._ I.

Effluxit tandem _speculorum_ luxus usque ad infimam plebem.

  "Jam libertinorum virgunculis in unum _speculum_ non sufficit dos
  illa, quam dedit senatus pro Scipione."
    —Idem, _ibid._

SPECUS: Pro mulierum pudendis.

  ...inter atra cujus inguina
  Latet jacente pantice abditus _specus._
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 27 sq.

  Hic _specus_ horrendum, talis sese halitus atris
  Faucibus effundens nares contingit odore.
      —Auson. _Cent. nupt. imminutio._

SPERATUS, SPERATA: Vide Alb. Gentil. _de Nupt._ II, 21.

  "Inter _speratam, dictam,_ et _pactam_ et _sponsam,_ hoc interest:
  quod virgo priusquam petatur _sperata_ dicatur. Plaut. _Amph._ II,
  II, 44: «Amphitrio uxorem salutat laetus _speratam_ suam.» Dehinc
  promissa, vel _pacta,_ vel _sponsa_ dici potest."
    —Non. Marc. _Nonnull. dict. differentiae._

SPINTHRIA (-AE): _Spinthriae_ sunt actores impudicitiae illius qua
serie connexi pueri et puellae, pudendisque concatenati, se invicem
ineunt. Foeditas primum a Tiberio inventa. Ab _spinthere_, quod est
armilla reflexa ad usum mulierum. Vide Sueton. _in Tib._ 43, et _in
Vitell._ 3.

  "Tunc primum ignota ante vocabula sellariorum et _spinthriarum,_ ex
  foeditate loci et multiplici patientia."
    —Tacit. _Annal._ VI, I.

SPINTURNICIUM: Mulier deformis turpisque vultus; a _spinturnice_ avi
quae, ex Plinio, deformitate insignis est, et inauspicata.

  "Edepol haec quidem Bellula est.—Pithecium haec est prae illa et
  _spinturnicium_."
    —Plaut. _Mil._ IV, I, 41 sq.

SPONDA: Lateralis cubilium tabula, culcita ad fulciendum.

  Illic nec voces, nec verba juvantia cessent,
    _Spondaque_ lasciva mobilitate tremat.
      —Ovid. _Amor._ III, XIII, 25 sq.

Metonymice vero, de illis quae lecto venerem patiuntur. Sic a Dolabella
Caesar, qui Nicomedis delicium audiebat, dictus est _sponda_ interior
regiae lecticae. Vide Suet. _in Caesare_, 49.

SPONSA: Solemni stipulatione virgo promissa in uxorem. Solemnem
_sponsalium_ formam sic Plautus exprimit:

  "Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?—Illis legibus, cum illa
  dote, quam tibi dixi.—Sponden' ergo?—Spondeo.—Istuc dî bene
  vortant."
    —Plaut. _Aulul._ II, II, 77 sqq.

SPONSA: Pro catamito.

  Sed patris ad speculum tonsi, matrisque[TR2] togatae
  Filius, et _sponsam_ possit te _sponsa_ vocare.
      —Mart. VI, LXIV, 4 sqq.

  Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
  Quem _sponsae_ turpes et praetextatus adulter?
      —Juv. I, 77 sq.

SPURCUS: Obscenus, impurus, libidinosus.

  Utne tegam _spurco_ Damae latus?...
      —Hor. _Sat._ II, V, 18.

  "Si forte pure velle habere dixerit, Tot noctes reddat _spurcas,_
  quot puras habuerit."
    —Plaut. _Asin._ IV, I, 61 sq.

SPURII: Nati a matre non nupta. Sic dicti a _spurio_, nomine apud
Sabinos partis illius qua mulieres foeminae sunt. Vide Plutarch.
_Quaest. rer. rom._

_Spurius_ ergo, quicumque ortus est ex coitu illegitimo. (_Ulp._) Vide
ADVENTITIUS, NOTHUS, VERNA.

STABULUM: Diversorium, hospitium, taberna; saepissime pro lupanare; nam
fere omnibus hospitiis erant fornices, et ibi stantia scorta.

  "Ego sum ancilla Quartillae, cujus vos sacram ante cryptam turbastis;
  ecce ipsa venit ad _stabulum,_ petitque ut vobiscum liceat loqui,
  etc."
    —Petron. _Sat._

STABULUM: Pro pathico; eo sensu a Curione dictus Caesar _stabulum_
Nicomedis. Suet. _in Caes._ 49.

STABULUM FLAGITII: Pro scorto.

  "Tunc ais impudentem me esse, ipsa quae sis _stabulum flagitii_."
    —Plaut. _Trucul._ II, VII, 31.

STARE: De prostibulis.

  Contra alius nullam nisi olenti in fornice _stantem._
      —Hor. _Sat._ I, II, 30.

  "Meretrix vocata es, in communi loco _stetisti, stetisti_ puella in
  lupinari, etc."
    —Senec. _Controv._ II, 1.

STARE: De viro, arrigere.

  _Stare,_ Luperce, tibi jam pridem mentula desît;
    Luctaris demens tu tamen arrigere.
      —Mart. III, LXXV, 1 sq.

  Obliquis, pathicae, quid me spectatis ocellis?
    Non _stat_ in inguinibus mentula tenta meis.
      —_Priap. Carm._ LXXV, 1 sq.

STARE: De papillis. Prominere.

  Hic corpus solidum invenies; hic, _stare_ papillas
  Pectore marmoreo...
      —_Centon. Lucilian._ 5 sq.

STERILITAS: In opprobrium apud Romanos.

  Interea tormentum ingens nubentibus haeret,
  Quod nequeunt parere, et partu retinere maritos.
      —Juv. II, 137 sq.

Credebant antiqui, mulierem sterilem concipere posse, si pyxide
inclusam araneam gestet in sinu.

  ..._steriles_ moriuntur, et illis
  Turgida non prodest condita pyxide Lyde.
      —Juv. II, 140 sq.

Medicaminibus libidinosiores non tantum conceptum abolere conabantur,
sed et facultatem ipsam concipiendi.

  "Mulier quaecumque fecerit, per quod jam non possit concipere
  quotiescumque poterat, tantorum homicidiorum se esse ream cognoscat."
    —Aug. _Serm. de temp._ 3.

STERILIS: Castratus.

  ...Quid fertile terris,
  Quid plenum _sterili_ possit sub consule nasci?
      —Claudian. _in Eutrop._ I, 495 sqq.

  Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
    Ne faceret _steriles_ saeva libido viros.
      —Mart. IX, VIII, 7 sq.

  Agricolaeque modo, curvum sectarer aratrum,
    Dum subigunt _steriles_ arva serenda boves.
      —Tibull. II, III, 7 sq.

STERILIS AMATOR: Pauper; qui amicae suae nil doni dat. (_Plaut._)

STERNUTAMENTUM: Faustum omen antiquis, praecipue si dextrorsum quis
sternuisset. Vide Eustath. in Iliados VII; sic in Odyss. XIV, gaudet
Penelope sternutatione Telemachi.

  Hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
  Dextra _sternuit_ adprobatione...
      —Catull. XLII, 8 sq.

  Num tibi nascenti primis, mea vita, diebus
    Aridus argutum _sternuit_ omen Amor?
      —Propert. II, III, 23 sq.

STIMULATRICES: De lenis; quod ex officio mulieres urgent et stimulant,
ut se vulgent.

  "Vix comprimor quin involem illi in oculos _stimulatrici_."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 46.

Et paulo post:

  "In anginam ego nunc velim verti, ut veneficae illi Fauces prehendam,
  atque enicem scelestam _stimulatricem_."
    —Idem, _ibid._ 61 sq.

STOLA: Operimentum specialiter matronis tributum.

  "Matronas appellabant eas quibus _stolas_ habendi jus erat."
    —Festus.

  "Muliebria vestimenta sunt, quae matrisfamilias caussa sunt
  comparata, quibus vir non facile uti potest sine vituperatione;
  veluti _stolae,_ pallae, tunicae, capitiae, zonae."
    —Ulp. _Lib._ XXIII, _ff. de auro et argento._

Longa erat _stola_ et talaris.

  Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
    Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
      —Ovid. _Art. Amat._ I, 31 sq.

  Matronae, prater faciem, nil cernere possis,
  Caetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
  Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
  Hoc facit insanum) multae tibi tum officient res:
  Custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
  _Ad talos stola demissa,_ et circumdata palla...
      —Hor. _Sat._ I, II, 94 sqq.

Hinc:

STOLATA: Pro matrona. Sic Caligula Liviam aviam suam _Ulyssem stolatum_
appellabat, tamquam occulte astutissimam. Addam illud acerbissimum
Ciceronis in Antonium:

  "Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem _stolam_ reddidisti."
    —_Philippic._ II.

  Quis floralia vestit, et _stolatum_
  Permittit meretricibus pudorem.
      —Mart. I, XXXVI, 8 sq.

Vide MATRONA, ADULTER.

STRICTIVELLAE: Foeminae, quarum trita pellis et quasi adusta nimio usu
pumicis aut volsellae, quibus utebantur ad cilia castiganda,
caeterosque pilos evellendos.

  "Scrantiae, scrupedae, _strictivellae,_ tantulae."
    —Plaut. _frag. Nervol._ 2.

STROPHIUM:

  "_Strophium_ est fascia brevis quae virginalem tumorem cohibet
  papillarum."
    —Non. Marc.

  Non contecta levi velatum pectus amictu,
  Non tereti _strophio_ lactentes vincta papillas.
      —Catull. LIX, 64 sq.

STUDIUM: Verbum blandientis.

  "Hujus cor, hujus _studium_."
    —Plaut. _Poenul._ I, II, 178.

STUPRUM: Proprie coitus lege vetitus.

  "Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad _stuprum_
  virgines matronasque."
    —Sallust. _Hist. lib._ III, _apud Non. Marc._

SUADELA: Graecis Πείθω. Inter numina nuptialia numeratur a
Plutarcho in _Rom. quaest._ Praeerat blanditiis, _suadentibusque
verbis_ quibus matrimonia conciliantur.

  Scilicet uxorem cum dote, fidemque et amicos,
  Et genus et formam regina pecunia donat,
  Ac bene nummatum ecorat _Suadela_ Venusque.
      —Hor. _Epist._ I, VI, 36 sqq.

SUBACTOR: Agens in quacumque venere.

  "Romam ut rediit, _subactore_ suo Antero post se in currum locato,
  ita triumphavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur."
    —Lamprid. _in Commod._

SUBARE: De foemina libidinante. A _subatione_, verbo technico scrofarum
ardoris ad mares.

  ...foeminae
  Inter gannitus et _subantis_ voculas,
  Carpunt papillas, atque amplexus intiment.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 13 sqq.

  "...verrem, _subantis_ audita voce, nisi admittatur, cibum non capere
  usque in maciem; foeminas autem in tantum efferari, ut homines
  lacerent, candida maxime veste indutum."
    —Plin. X, 163.

  ...jamque _subando_
  Tenta cubilia, tectaque rumpit.
      —Hor. _Epod._ XII, 11 sq.

SUBATIO: Eodem sensu et apud eumdem.

SUBIGERE: Sibi ad stuprum marem aut foeminam subjicere.

  Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Galliam.
  Nicomedes non triumphat, qui _subegit_ Caesarem.
      —Sueton. _in Caesare_, 49.

  Deformis uxor cui sit, ancilla elegans,
  Uxorem habere, _subigere_ ancillam velit.
      —Auson. _Epigr._ CXXXIII, 1 sq.

Hinc:

SUBIGUS, SUBIGA, SUBJUGUS: Deus adhibitus ut bene et apte maritus
subigeret. Vide Aug. _de Civ. Die_, VI, 9; Tertull. _ad Nationes_, II,
11; _Rom. triumph._ I, 14.

SUBIGITARE: Nequiter lasciveque attrectare.

  "Neque ego unquam alienum scortum _subigito_ in convivio."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 58.

  "Nunc tu si vis _subigitare_ me, proba est occasio."
    —Idem, _Cas._ V, IV, 2.

SUBIGITATIO: Actus _subigitantis_.

  "Spectatores, ad pudicos mores haec fabula est: Neque in hac
  _subigitationes_ sunt, neque ulla amatio."
    —Plaut. _Captiv._ V, IV, 1 sq.

SUBIGITATRIX: Tribas.

  "Ne me attrecta, _subigitatrix._—Sin te amo?—Male operam locas."
    —Plaut. _Pers._ II, II, 45 sq.

SUBIRE: In obscenis. Pro inire; tunc de agente.

  Naiadas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
    Et, quo tenta dei vena _subiret,_ erat.
      —_Priap. Carm._ XXXIII, 1 sq.

SUBIRE: Pro prostare, aut se inclinare; rem pati.

  Hippo _subit_ juvenes, et morbo pallet utroque.
      —Juv. II, 50.

SUBLIGAR, SUBLIGACULUM: Vestis qua pudendae partes tegebantur. Sic
dicta quod subtus ligabatur.

  "Scenicorum quidem mos tantam habet, vetere disciplina, verecundiam,
  ut in scenam sine _subligaculo_ prodeat nemo."
    —Cic. _de Offic._ I.

  Narrat te rumor, Chione, nunquam esse fututam,
    Atque nihil cunno purius esse tuo.
  Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris;
    Si pudor est, transfer _subligar_ in faciem.
      —Mart. III, LXXXVII, 1 sqq.

SUBNUBA: Concubina, pellex.

  ...lecti quoque _subnuba_ nostri
  _Moereat_...
      —Ovid. _Epist._ VI, 153 sq.

SUBSIDERE: Verbum venereum, usitatissimum de foemina marem subeunte.

  Et pecudes et equae maribus _subsidere_ possent.
      —Lucret. IV, 1191.

    Novaque monstra junxerit libidine
  Mirus Amor; juvet ut tigres _subsidere_ cervis,
    Adulteretur et columba milvio.
      —Hor. _Epod._ XVI, 30 sqq.

Vide SEDERE.

SUBSTERNERE: Eodem sensu.

  Liber ut innuptae potiretur flore novercae,
  Ignaro mater _substernens_ se impia nato.
      —Catull. LIX, 403 sq.

SUBULO (-ONIS): Paedico; a _subula_ qua sutores corium pertundunt. Vide
PULLIPREMO.

SUBURRANAE: Vilissima scorta, a _Suburra_, Romae vico, spelunca furum
et prostibulorum.

  Famae non nimium bonae puellam,
  Quales in media sedent _Suburra,_
  Vendebat modo praeco Gellianus.
      —Mart. VI, LXVI, 1 sqq.

  Nota _Suburranas_ inter Telethusa puellas,
  Quae, puto, de quaestu libera facta suo est.
      —_Priap. Carm._ XL, 1 sq.

SUCCIDA MULIER: Succo plena et bene habita.

  "Siccam, _succidam,_ Quam lepidissimam potes, quamque adolescentem
  maxume."
    —Plaut. _Mil._ III, I, 92 sq.

SUCCUBA: Adultera, stuprata (_Ovid._); quod sub viro cubat; vel a
_succumbere_.

  "Subcuboneum positum pro _succuba._ Titinnius testis est in Psaltria:
  _contemplari ancillas, quam arbitrer illarum subcuboneum esse_."
    —Non. Marc.

SUCCUMBERE: Verbum venereum; stuprum concedere.

  Aufilena, viro contentam vivere solo,
    Nuptarum laus est laudibus eximiis;
  Sed cuivis quamvis potius _succumbere_ fas est,
    Quam matrem fratres efficere ex patruo.
      —Catull. CVI, 1 sqq.

SULCUS: Opus venereum.

  Arentque _sulcos_ molli in arvo venerio.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._[TR3] 16.

SULPITIA: Poetria erotica, sed pudica; scripsit de amore conjugum.

  Omnes _Sulpitiam_ legant puellae,
  Uni quae cupiunt viro placere;
  Omnes _Sulpitiam_ legant mariti,
  Uni qui cupiunt placere nuptae.
      —Mart. X, XXXV, 1 sqq.

SUMEN: Pro mamma a sugendo. Vide _Non. Marc._

  Quod si nulla potest mulier tam corpore duro
  Esse, tamen tenero maneat succussa lacerto,
  Et manus uberior lactanti in _sumine_ sidat.
      —Lucil. _Frag._ IV, 13 sqq.

SUMERE FOEMINAM, SUMERE ALIQUID: Verbum nuptum pro venerem agere.

  Quum duo venissent ad Phyllida mane fututum,
    Et nudam cuperet _sumere_ uterque prior:
  Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
    Et dedit: ille pedem sustulit; hic tunicam.
      —Mart. X, LXXXI, 1 sqq.

  "Unus et senex non erit gravis; etiam valuerit _aliquid sumere,_ opus
  anhelitu perdet."
    —Petron. _Sat._

SUMMA PETERE: Irrumare.

  Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
    _Summa petas:_ illic mentula vivit anus.
      —Mart. XI, XLVII, 5 sq.

  Per medios ibit pueros mediasque puellas
    Mentula: barbatis nonnisi _summa petet._
      —_Priap. Carm._ LXXVI, 1 sq.

SUMMITTERE SE: Se viro subjicere.

  ...quem Massa timet, quem munere palpat
  Carus, et a trepido Thymale _summissa_ Latino.
      —Juv. I, 35 sq.

SUMMOENIANAE: Scorta quae sub moenibus vagabant.

  Conviva quisque Zoili potest esse,
  _Summoenianas_ coenet inter uxores.
      —Mart. III, LXXXII, 1 sq.

SUPERCILIA: Plene nigra in laude habebantur. Inde fuligine collinebant,
non tantum comam, sed et oculos.

  "...nigrum pulverem quo oculorum exordia producuntur."
    —Tertull. _de Habitu mulierum_, 2.

SUPERDUCERE: Dicebatur de secundis nuptiis, quum vir alteram duceret
uxorem, post prioris mortem, aut divortium cum illa.

  "Duobus filiis quidam _superduxit_ uxorem."
    —Senec. _Declamat._ I.

SUPPALPARI: Blandiri, assentari.

  "Insinuat sese ad illam amicam heri mei; Occoepit ejus matri
  _suppalparier_ Vino, ornamentis, opiparisque obsoniis."
    —Plaut. _Mil._ II, I, 27 sq.

SUPPARUS: Indusium muliebre, camisiis tunc temporis praesimile.

  "_Supparus,_ lineum puellarum vestimentum, quod et subucula
  appellatur."
    —Festus.

Vide Plaut. _Epidic._ II, II, a versu 45 ad 51, ubi de illis mulieribus,

  "_Quae vesti quotannis nomina inveniunt nova._"

SUPPEDERE: Paedicare. A _pedo_, pastorum baculo; nam proprie _suppedit_
qui baculum plantat.

  "_Suppedit_ flagitium est."
    —Cic. _Ep. ad Fam._ III, 22.

SUPPLICIUM PUERILE: Patientia in paedicatione.

  Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
    _Supplicium_ tantum dum _puerile_ times.
      —Mart. II, LX, 1 sq.

SUPPONERE: Adducere ad stuprum, prostituere.

  "Nam mihi ab hippodromo memini afferri parvolam Puellam, eamque me
  mihi _supponere_."
    —Plaut. _Cistell._ II, III, 10 sq.

SUPPOSTRIX PUERORUM: Quae puerum alienum loco legitimi supponit.

  "_Suppostrix puerûm!_ Ego edepol jam tua probra aperibo omnia."
    —Plaut. _Trucul._ IV, II, 50.

SURGERE: Arrigere.

  Triginta tibi sunt pueri, totidemque puellae;
    Una est, nec _surgit_ mentula. Quid facies?
      —Mart. XII, LXXXVI, 1 sq.

SURGERE: De papillis; crescere, tumescere.

  Ipsa _surgentes_ papillas de Favoni spiritu
  Urget in notos penates...
      —_Pervigil. veneris_, 13 sq.

SUSCEPTIO: Actus quo pater novum natum ex humo tollit, suumque dicit.
Vide INFANTES.

SUSCIPERE PUEROS: Usitatissimum.

  "Uno partu duos peperit simul; Eorum alter nostro qui est _susceptus_
  semine, Suis factis te immortali afficiet gloria."
    —Plaut. _Amph._ V, II, 8 sqq.

SUSPECTA LIBIDO: De sene; pro fellatione.

  Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  Canities? quid, quod merito _suspecta libido_ est,
  Quae venerem affectat sine viribus?
      —Juv. X, 207 sqq.

SUSURRUS AMANTIUM: Naeniae, querimoniae, inter amasiorum dementias,
quod ἀλλήλοις ψιθυρίζειν aptissime dicit Theocritus.

  Ad solitum coiere locum, tum in _murmure parvo_
  Multa prius questi...
      —Ovid. _de Pyram. et Thisbe, Met._ IV, 83 sq.

  Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
  Paupertas romana perit: hinc fluxit ad istos
  Et _Sybaris_ colles...
      —Juv. VI, 294 sqq.

SYBARITIS: Liber foedissimus, sic dictus ab Hemiteonte _Sybarita_, qui
scripsit de generibus voluptatum et obscenarum libidinum.

  Nec, qui composuit nuper _Sybaritida,_ fugit;
  Nec quae concubitus non tacuere suos.
      —Ovid. _Trist._ II, 417 sq.

  Musaei pathicissimos libellos,
  Qui certant _Sybariticis_ libellis,
  Et tinctas sale pruriente chartas,
  Instanti, lege, Rufe...
      —Mart. XII, XCV, 1 sqq.

SYMPLEGAS, SYMPLEGADES: Nates; mere graecum Συμπλέγαδες sunt
insulae duo parvulae, parvoque distantes spatio, quae credebantur se
invicem concutere. Inde pro clunibus, et _symplegadis antrum_ pro
podice.

  Si constringuntur gemina _symplegade_ culi,
    Et Minyas intrant, Cyaneasque nates.
      —Mart. XI, C, 5 sq.

  Brachia deinde rotat, velut enthea daemone maenas,
  Pectus, crura, latus, ventrem, femora, inguina, suras,
  Tergum, colla, humeros, luteae _symplegadis_ antrum.
      —Auson. _Epigr._ CV, 7 sqq.

SYMPLEGMA: A συμπλέκω, _complico_. Series cinaedorum qui se
invicem ineunt, simul agentes et patientes.

  Praestent, et taceant quid exoleti;
  Quo _symplegmate_ quinque copulentur;
  Qua plures teneantur a catena.
      —Mart. XII, XLIII, 7 sqq.


[TR1] "Σατυίρασις" → "Σατυρίασις"

[TR2] "matrisquae" → "matrisque"

[TR3] "Aνεχόμ." → "Ἀνεχόμ." as in other references.



                                TABELLAE



TABELLAE: Amatoriae.

  Lena vetat miserum Phryne, furtimque _tabellas_
    Occulto portans itque reditque sinu.
      —Tibull. II, VII, 46 sq.

  Quamvis te nudum spumanti Virro labello
  Viderit, et blandae assidue densaeque _tabellae_
  Sollicitent...
      —Juv. IX, 35 sqq.

    Munera cur mihi, quidve _tabellas_
  Mittis, nec firmo juveni, neque naris obesae?
      —Hor. _Epod._ XII, 2 sq.

TABERNA: Non tantum de oenopolio dicebatur, sed voce generica de
quocumque loco populari. Vide Varr. _de Vita populi romani, lib._ II,
et Non. Marc. Hinc saepissime pro fornice et lupanare.

  Salax _taberna,_ vosque contubernales,
  ......
  Solis putatis esse mentulas vobis?
  Solis licere quidquid est puellarum
  Confutuere, etc.
      —Catull. XXXV, 1 sqq.

Unde:

TABERNARII: Qui lustra concelebrant.

  "Qui ex rupiconibus, bajulis, _tabernariis,_ tam infans est, ut si
  pallium accipere velit, vel disertius maledicat."
    —Apul. _Florid._ I.

TABULAE MATRIMONIALES: Codices quibus inscribebantur pacta nuptialia.
Moris erat illas rumpere, quum matrimonium divortio solveretur.

  ...Fugientem saepe puellam
  Amplexu rapui: _tabulas_ quoque ruperat, et jam
  Signabat.
      —Juv. IX, 74 sqq.

TABULAE TILIACEAE: Ferulae ligneae, quibus foeminae, necnon senes
fasciabantur, ut recti incederent. Similes thoracibus illis quos Galli
nuncupant _des corps baleinés_.

  "Sed quum esset longus et senex, incurvareturque, _tiliaceis tabulis_
  in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet."
    —Jul. Capitolin. _in Antonino Pio._

TACERE: Verbum nuptum; irrumari; nam qui irrumatur loqui non potest.

  Lingis, non futuis meam puellam,
  Et garris quasi moechus et fututor.
  Si te prendero, Gargili, _tacebis._
      —Mart. III, XCVI, 1 sqq.

TAEDAE: Faces nuptiales, e spina alba confectae, quod talibus usi
essent Romani in Sabinarum raptu.

  Pelle humum pedibus; manu
    _Spineam_ quate _taedam._
      —Catull. LVI, 14 sq.

Saepissime pro ipso matrimonio.

  Vos ego saepe meo vos carmine compellabo,
  Teque adeo eximiae _taedis_ felicibus aucte,
  Thessaliae columen, Peleu...
      —Catull. LIX, 24 sqq.

TANGERE: Verbum venereum; cum aliquo aut aliqua rem habere.

  Nil medium est; sunt qui nolint _tetigisse,_ nisi illas
  Quarum subsuta talos tegat instita veste.
      —Hor. _Sat._ I, II, 28 sq.

  ...Verum hoc se amplectitur uno,
  Hoc amat, hoc laudat: matronam nullam ego _tango._
      —Idem, _ibid._ 53 sq.

  ...nam insidias mihi instruentem
    _Tangam_ te prius irrumatione.
      —Catull. XVIII, 7 sq.

TARENTUM: Magnae Graeciae oppidum, Sybaris libidinibus aemulum. Adeo
enim fractis moribus fuisse traduntur _Tarentini_, ut universum singuli
corpus comere instituerint, virginumque more, translucentibus linteis
ex domo exeuntes velari consueverint.

  Pectinibus patulis jactat se _molle Tarentum._
      —Hor. _Sat._ II, IV, 34.

TAURUS: Pro viro, tanquam admissario; praesertim pro valido
frequentatur; a re rustica ductum.

  Nondum subacta ferre jugum valet
  Cervice, nondum munia comparis
  Aequare, nec _tauri_ ruentis
  In venerem _tolerare_ pondus.
      —Hor. _Od._ II, V, 1 sqq.

  "Nam et infans cum paribus inquinata sum; et subinde prodeuntibus
  annis, majoribus me pueris adplicui, donec ad hanc aetatem perveni.
  Hinc etiam puto natum proverbium illud, ut dicatur, _posse taurum
  tollere, quae vitulum sustulerit_."
    —Petron. _Sat._

Apud graecos tragicos ἀταύροτος ponitur pro _virgine_, quasi
_sine tauro_.

TEGETES: A _tegendo_. (_Non. Marc._) Mattae junceae quibus sternebantur
duri lupanarium grabati.

  ...dormire virum quum senserat uxor,
  Ausa Palatino _tegetem_ praeferre cubili, etc.
      —Juv. VI, 116 sq.

Hinc pro lupanari ipso quidam sumunt:

  Nec est amici, filiusve vicini;
  Sed in grabatis _tegetibus_que concepti,
  Materna produnt capitibus suis furta.
      —Mart. VI, XXXIX, 3 sqq.

TELUM: Pro virga virili.

  Paedicare semel cupido dabit illa marito,
    Dum metuit _teli_ vulnera prima novi.
      —Mart. XI, LXXIX, 5 sq.

  Illa manu moriens _telum_ trahit: ossa sed inter
  Altius ad vivum persedit vulnere mucro.
      —Auson. _Cent. nupt. imminutio._

Vide _Priap. Carm._ VIII.

TEMINARE: Vim inferre, polluere. Inde _contaminare_. (_Fest._)

TEMPESTIVA VIRO: Virgo nubilis, viripotens.

  Atqui non ego te, tigris ut aspera,
  Getulusve leo, frangere persequor.
    Tandem desine matrem
    _Tempestiva_ sequi _viro._
      —Hor. _Od._ I, XXIII, 9 sqq.

TEMPLA DEORUM: Saepissime libidinibus foedata.

  "Caeterum adjiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent,
  in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis
  plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis
  purpureis, thure flagrante, libidinem expungi."
    —Tertull. _Apologet._ 15.

  Nuper enim, ut repeto, fanum Isisdis, et Ganymedem
  Pacis, et advectae secreta palatia Matris,
  Et Cererem (nam quo non prostat foemina _templo?_)
  Notior Aufidio moechus scelerare solebas, etc.
      —Juv. IX, 22 sqq.

Isidis praesertim sacrario stupra promiscue fiebant, ut in domo lenonis.

  ...jamque exspectatur in hortis,
    Aut apud _Isiacae_ potius sacraria _lenae._
      —Juv. VI, 488 sq.

TENDERE: In obscenis; arrigere.

  "Arcum et ipse meum _tetendi_."
    —Apul. _Met._ I.

  Ulcus habet, Priami quod _tendere_ possit alutam,
    Quodque senem Peliam non sinat esse senem.
      —Mart. XI, LXI, 3 sq.

TENSUS: De mentula.

  Totamque hanc sine fraude, quantacumque est,
  Tormento citharaque _tensiorem,_
  Ad costam tibi septimam recondam.
      —_Priap. Carm._ V, 4 sqq.

  Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
    Ad citharam, cithara _tensior_ ipse sua.
      —_Priap. Carm._ LXIX, 7 sq.

TENERE: Possidere ad venerem.

  Prendam te tamen, et _tenebo_ prensam.
      —_Priap. Carm._ V, 3.

  Tene Thetis _tenuit,_ pulcherrime Neptunine?
      —Catull. LIX, 28.

TENTIGO: Pruritus quo virilia extenduntur, aut murtum arrigit in
foeminis; ardor concubitus.

  Hac _tentigine,_ quam videtis in me,
  Rumpatur precor usque, mentulaque
  Nequicquam sibi pulset umbilicum.
      —_Priap. Carm._ XXII, 4 sqq.

  ...adhuc ardens rigidae _tentigine_ vulvae.
      —Juv. VI, 128.

TENTUM: Fascinum, penis.

  ...an vere fama susurrat
  Grandia te medii _tenta_ vorare viri?
      —Catull. LXXV, 5 sq.

Unde deorum vehiculum _tensum_, non _tentum_ nominarunt, ne turpe
verbum sonaret in sacris.

TEREBRA: In obscenis.

  "_Terebra_ tu quidem pertundis."
    —Plaut. _Frag. Astraba_, vers. 5.

  "_Terebratus_ multum sit, et subscudes addite."
    —Idem, _ibid._ vers. 7.

TERERE: Perforare; dicebatur praesertim de prima aggressione.

  Licebit aeger aut languentior cubes,
  _Tereris_ usque donec ah: miser, miser!
  Triplexque quadruplexque compleas specum.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 32 sqq.

TESTES: Colei sic dicti, quod intersunt dum res geritur.

  Dicat foristan haec sibi ipse: nemo
  Praecisum sciet esse me; sed errat;
  Magnis _testibus_ ista res agetur.
      —_Priap. Carm._ XIV, 5 sqq.

  "Quod amas, amato _testibus_ praesentibus."
    —Plaut. _Curc._ I, I, 31.

SINE TESTE FACERE: Natibus aut ore pollui; quum ad id utrumque testibus
non opus sit.

  Non paedicari qui se testatur, Amille,
    Illud saepe facit, quod _sine teste facit._
      —Mart. VII, LXII, 5 sq.

TESTICULARE: Paedicare, quod Graecis ὀρκιπαίδιζειν.

  "—Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam, assentiant.—
  Qui? testes?—Testes.—Quid _testiculare?_—Enim uno sat est, etc."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 193 sq.

TESTICULARI: Jumentis maribus foeminas admovere, et contra. (_Fest._;
_Lubin. antiquar._)

TESTICULI BILIBRES: Amplissimi. Hic pondus pro mensura.

  Ergo exspectatos ac jussos crescere primum
  _Testiculos,_ postquam coeperunt esse _bilibres,_
  Tonsoris damno tantum rapit Heliodorus.
      —Juv. VI, 370 sqq.

TESTICULUS PATERNUS: Pro majoribus.

  Haec fierent, si _testiculi_ pars ulla _paterni_
  Viveret in nobis?
      —Pers. I, 103 sq.

TESTICULI PUGILLARES: Grandes, succo pleni, ut excrescunt absiduo
libidinis usu; adulti.

  Nec _pugillares_ defert in balnea raucus
  _Testiculos,_ nec vellendas jam praebuit alas,
  Crassa nec opposito pavidus tegit inguina gutto.
      —Juv. XI, 156 sqq. _de puero casto._

TESTUDO: Apud veteres secreti ac silentii symbolum. Hoc argumento
Heliensibus Phidias Venerem fecit quae _testudinem_ calcabat.

  "Opertius implicatiusque commonstrans esse _muliebris decoris_ aedes
  custodire ac silentium. Uxorium quippe ornamentum est, aut cum marito
  aut per maritum loqui. Nam et Aegyptiis inde uti calceis non fuit
  patrii moris, ut ita domi se continere quodammodo cogerentur."
    —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ V, 3.

THALAMUS: Proprie lecuts nuptialis, Θἄλαμος.

  Contigit et _thalami_ mihi gloria rara, fuitque
    Una pudicitiae mentula nota meae.
      —Mart. X, LXIII, 7 sq.

THALAMUS: Pro matrimonio. Sic Ovid. _petere thalamos_, pro uxorem
poscere, et Senec. _felici thalamo virginem dotare_, id est conjugio.

THALAMUS: Pro officio ipso maritorum.

  Deinde experta latus, madidoque simillima loro
    Inguina, nec lassa stare coacta manu,
  Deseris imbelles _thalamos,_ mollemque maritum...
      —Mart. VII, LVIII, 3 sqq.

THALASSIO, THALASSUS, THALASSIUS: Ex thalamo; deus nuptiarum. Apud
Graecos _Hymenaeus_. Laudes ejus canebantur versu lascivo.

  Praeluxere faces; velarunt flammea vultus;
    Nec tua defuerunt verba, _Thalasse,_ tibi...
      —Mart. XII, XLII, 3 sq.

THALASSIO: Cantus nuptialis, ex ritu lascivus.

  Quid si me jubeas _thalassionem_
  Verbis dicere non _thalassionis?_
      —Mart. I, XXXVI, 6 sq.

  Vel acta puero cum viris convivia,
    Udaeque per somnum nates,
  Et inscio repente clamatum super
    _Thalassio, thalassio._
      —Virgil. _ex Catalect._

THEATRA ROMANORUM: Veneri sacrata, ob ludorum salacitatem, necnon
agentium mimorum impudicitiam.

  "Itaque tametsi theatrum proprie sacrarium esset Veneris, etiam domum
  Liberi fuisse, etc."
    —Tertull. VI _de Spectaculis._

Prostibula enim per ludos publicos in scenam introduci solebant, et
exponi omnium non libidini solum, sed et licentiae; et non sine pompa,
et cum praedicatione praeconis per vicos et plateas. Quod patet ex
pluribus locis ejusdem Tertulliani, et ex Plauto:

  "Ea invenietur et pudica et libera, Ingenua Atheniensis, _Neque
  quicquam stupri Faciet profecto in hac quidem comoedia_."
    —Plaut. _Prolog. Casin._ 81 sqq.

Quibus et ludis incensi viri saepe in ipso theatro stuprationibus
vacabant.

  Quid faciet custos, quum sint tot in urbe _theatra?_
  Quum spectet junctos illa libenter equos?
    —Ovid. _Art. amand._ III, 633 sqq.

Mimulae vero, post actam comoediam, ibant patratum.

  "Mox hercle vero post, transacta fabula, Argentum si quis dederit, ut
  ego suspicor, _Ultro ibit nuptum,_ non manebit auspices."
    —Plaut. _Prolog. Casin._ 84 sqq.

Notum denique est illud Catonis ad floralia gradibus adstantis. Quum
enim ex ritu festi mimulae se nudare inciperent, viso Catone et tanti
viri praesentia retentae effugerunt. Quo admonitus Cato ex theatro
recessit.

  Nosses jocosae dulce quum sacrum Florae,
  Festosque lusus et licentiam vulgi,
  Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
  An ideo tantum veneras, ut exires?
      —Mart. I, I, 1 sqq.

Immo, scenam et proscenium scorta obsidebant, ex more antiquo. Hinc
Plautus:

  "Bonum factum'st, edicta ut servetis mea: Scortum exoletum ne quis in
  proscenio Sedeat."
    —Plaut. _Poenul. prolog._ 16 sqq.

  Huc intrant faciles emi puellae.
      —Stat. _Silv._ I, VI, 71.

Locis peculiaribus segregabantur praetextati et pullatorum turba.

  ...Exeat, inquit,
  Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
  Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
  Lenonum pueri quocumque in fornice nati.
      —Juv. III. 153 sqq.

In theatris sedes distinguebantur ex ordine civium, et in quocumque
ordine ex aetate et pudore publico. (_Suet. in Aug._)

Loca majorum et summatum cardinibus obsepta erant, ne ad eos temere
ingrederetur vulgus. (_Tertull. de Spectaculis, ibid._) Gradus vero
plebis undelibet patebant. (_Tertull. ibid._) Tamen inter plebeios,
maritis et patribusfamilae honorabiliores scamni adsignabantur.
(_Sueton. ibid._)

  Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
  Videbo, Didyme: non libet maritorum.
      —Mart. V, XLI, 7 sq. _de spadone._

Odoramentis spargebantur theatra, nempe croco aqua diluto, latentibus
fistulis in nimbum projecto.

  "In honorem Trajani balsama et _crocum_ per gradus theatri fluere
  jussit."
    —Spart. _in Hadrian._

  "Numquid dubitas quin sparsio illa, quae ex fundamentis mediae arenae
  crescens in summam altitudinem pervenit, cum intentione aquae fiat?"
    —Senec. _Quaest. nat._ IX, 2.

De scena et arena migravit hoc sparsionis genus in triclinia et super
convivas. Vid. Plutarch. _in Othone_, et Sueton. _in Nerone_, 31.

Graecano ritu, theatrum non spectandi solum, sed et _concionandi_
locus. Vide Vitruv. VII, 5. Tangitur hic usus a Cicerone _pro Valerio_,
et ab Apuleio _in Florid._

  "Sanctus Martialis cum discipulis suis perrexit ad theatrum
  praedicare evangelium regni."
    —Aurelian. _in vita D. Martialis._

THYRSUS: Pro mentula.

  Arentque sulcos molli in arvo venerio,
  _Thyrsumque_ pangant hortulo in cupidinis.
      —Apul. _Ἀνεχόμ._ 16 sq.

THLASIAE: Mere graecum. Θλασίας cui testes sunt contusi; a
θλάω, _frango_. Vide _lib._ 121, _ff. de verb. significat._

THLIBIAE: Θλιβίας, spado, cui testes elisi. A θλίβω, premo.
Vide EUNUCHUS.

TIBICINAE: Puellae tibia canentes per plateas; pleraeque scorta.
Adhibebantur in nuptiis et comessationibus. Vid. Tiraquell. _ad Alex._

  "Fidicinas, _tibicinas,_ Sambucinas advexit secum forma eximia."
    —Plaut. _Stich._ II, II, 56 sq.

  Ebria nos madidis rumpit _tibicina_ buccis:
    Saepe duas pariter, saepe monaulon habet.
      —Mart. XIV, LXII, 1 sq.

TICIDA: Poeta eroticus de quo Ovid. _Trist._ II, 433.

TOGA: Notum est alio apud Romanos vestitu procedere solitas virgines
ingenuas et matronas, alio ancillas et meretrices; quod probat
Ulpianus, _lib._ XV _de Injuriis_, quum _minus peccare_ eum dicit, qui
virginem ancillari veste appellaverit, aut matronam meretricia indutam,
quam si suis vestibus uterentur. Vid. Tertull. _de Habitu muliebri_, et
_de Cultu foeminarum_.

_Toga_ ergo est vestimentum breve, quo primitus utebantur Romani
cujuscumque ordinis. Unde _gens togata_ pro populo romano.

Postea ei humilior facta, fuit servorum indumentum, clientarum et
parasitarum. Vide Mart. VI, LXVIII, et Juv. I, 96.

_Toga_ muliebris non dissimilis virili, sed peculiaris ancillis et
meretricibus. Inde matronae ob adulterium damnatae, aut dimissae,
_togam_ induere cogebantur, in signum amissae castitatis. Vide ADULTER.

  Damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem
  Non sumet damnata _togam_...
      —Juv. II, 69 sq.

  Coccina famosae donas et ianthina moechae.
    Vis dare quae meruit munera? mitte _togam._
      —Mart. II, XXXIX, 1 sq.

Discrimen tamen hoc erat, inter damnatam matronam ob stupri crimen, et
professas meretrices, quod _toga_ damnatae candido erat colore, ut hac
nota facilius internosci et excerni posset a scortis publicis, quibus
jus vestis albatae non erat, sed tantum pullatae, ex aedilium lege.
Hinc:

TOGATA: Pro meretrice.

  Sed patris ad speculum tonsi, matrisque _togatae_
  Filius, et sponsam possit te sponsa vocare.
      —Mart. VI, LXIV, 4 sq.

TOLLERE PUERUM: Vide INFANTES, ubi fusius intra alia agitatur de hoc
more infantium a parentibus suscipiendorum.

  "Mihi necesse est ire hinc: verum quod erit natum, _tollit_."
    —Plaut. _Amph._ I, III, 3.

TONSORES: Genus vilissimum.

  "Mollitiem saeculi illius considera; homines enim elegantes, haud
  contenti olim catamitis ad pocula, calonibus ad lecticam, forma et
  patientia conspicuis, ... etiam _tonsores_ insuper in ministeriis,
  immo _in deliciis_ habebant. Quorum frequenti opera, non in tondenda
  coma, pilisque vellendis modo, aut barba rasitanda, sed vero et
  pygiacis sacris cinaedice, ne nefarie dicam, de nocte administrandis
  utebantur."
    —Douza, _Praecidan. in Petron. lib._ II, _cap._ III.

TONSUS AD SPECULUM: Qui vitam degit inter volsellas et specula.

  Sed patris _ad speculum tonsi,_ matrisque togatae
  Filius...
      —Mart. VI, LXIV, 4 sq.

Genus hoc trossulorum sic arguit Seneca:

  "Quid? hos otiosos vocas, quibus apud _tonsorem_ multae horae
  transmittuntur; dum decerpitur si quid proxima nocte succrescit; dum
  de singulis capillis in consilium itur; dum aut dijecta coma
  restituitur, aut deficiens hinc atque illinc in frontem compenditur?"
  "Quomodo irascuntur, si _tonsor_ paulo negligentior fuit, tanquam
  virum tonderet? quomodo excandescunt, si quid ex juba sua decisum
  est, si quid extra ordinem jacuit, nisi omnia in annulos suos
  reciderunt?"
  "Quis est istorum qui non malit rempublicam turbari quam comam; qui
  non sollicitior sit de capitis decore quam de salute; qui non
  comptior esse malit quam honestior?"
    —Senec. _de Brevitate vitae._

Vide TROSSULUS.

TORUS: Saepissime pro concubitu.

  Saepe ego lascivum Martem furibunda cecidi,
    Legitimos îsset quum vagus ante _toros._
      —Mart. VI, XXI, 5 sq.

  Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
    Laeta colat, primis quo coiere _toris._
      —Mart. VII, LXXIV, 7 sq.

TOTUS: Verbum venereum. Ad rem paratus, tensus.

  "Ecquid hodie _totus_ venisti?"
    —Petron. _Sat._

  "Arctissime namque complexatum me prorsus, sed _totum_ recepit."
    —Apul. _Met._ I.

  Sed tamen, Nymphae, cavete quod Cupido pulcher est:
  _Totus_ est in armis idem, quando nudus est Amor.
      —_Pervigil. Ven._ 33 sq.

TRABS: Pro pene.

  O Memmi, bene me ac diu supinum
  Tota ista _trabe_ lentus irrumasti.
      —Catull. XXVI, 9 sq.

TRACTARE: Virilia manibus sollicitare.

  At non longa satis, non stat bene mentula crassa,
    Et quam si _tractes,_ crescere posse putes.
      —_Priap. Carm._ LXXXI, 1 sq.

TRACTATOR, TRACTATRIX: Puer aut puella cujus ministerium erat corpus
undique fricare, manuque levi pinsere, ratione tum sanitatis, tum
voluptatis.

  Percurrit agili corpus arte _tractatrix,_
  Manumque doctam spargit omnibus membris.
      —Mart. III, LXXXII, 13 sq.

TRACTATIO:

  "Torum frequenti _tractatione_ vexavi, amoris mei quasi quamdam
  imaginem."
    —Petron. _Sat._

TRADERE: Aliquando in obscenis.

  _Traditur_ ecce viro clarus genere atque opibus vir.
    —Juv. II, 129.

TRAMITE SEMINALI IMBUERE: Vim procreandi exercere.

  Perque caelum, perque terras, perque pontum subditum,
  Pervium, suî tenorem _seminali tramite_
  _Imbuit,_ jussitque mundum nosse nascendi vias.
      —_Pervigil. Ven._ 58 sqq.

TREPIDARE: Libidinis titillatione subsilire.

  ...liquido quum plasmate guttur
  Mobile colluerit, patranti fractus ocello,
  Hic neque more probo videas, neque voce serena
  Ingentes _trepidare_ Titos...
      —Pers. I, 17 sqq.

TRIBAS: Nota est miserrima haec libido, qua foemina foeminam adscendit.
Mere graecum, τρίβας, id est frictrix.

  Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic,
  Effigiemque deae longis siphonibus implent;
  _Inque vices equitant,_ ac luna teste, moventur.
      —Juv. VI, 309 sqq.

  Lenonum ancillas posita Saufella corona
  Provocat, et tollit pendentis praemia coxae:
  Ipsa Medullinae _frictum crissantis adorat._
      —Idem, VI, 320 sqq.

  Ipsarum _tribadum tribas_ Philaeni,
  Recte, quam futuis, vocas amicam.
      —Mart. VII, LXX, 1 sq.

  Inter se geminos audes committere cunnos,
  Mentiturque virum prodigiosa venus.
      —Mart. I, XCI, 7 sq.

Sed raro foeminarum sat grande murtum, ut tanquam parte virili uti
possint; pleraeque ergo _tribades_ pudendis suis penem fictitium
alligabant, e corio aut pannis confectum. Vide Tertull. _de Pall._ IV,
et verbum FASCINUM, et div. Paul. _Epist. ad Romanos_, I.

Non tantum foeminas, sed et pueros agebant _tribades_.

  Paedicat pueros _tribas_ Philaenis,
  Et tentigine saevior mariti
  Undenas vorat in die puellas.
      —Mart. VII, LXVII, 1 sqq.

TRIPHALLUS: Τρίφαλλος, cognomen Priapi; ex amplitudine penis
ejus. Quasi dicas aequalem mensura tribus mentulis.

  At, o _Triphalle,_ saepe floribus novis
  Tuas sine arte deligavimus comas.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 9 sq.

TRISTIS PUELLA: Quae rogata venerem recusat.

  Nil opus est fletu: lacrymis erit aptius uti,
    Si quando fuerit _tristior_ illa tibi.
      —Tibull. IV, IV, 21 sq.

  Tu cave ne _tristi_ cupias pugnare _puellae,_
    Neve superba loqui, neve tacere diu.
      —Propert. I, X, 21 sq.

TROSSULUS: Colendi corporis ad ridiculum studiosus. Gallice _un
dameret_.

  "Nunc emunt _trossuli_ nardo nitidi vulgo attico talento equum."
    —Varr. _Sesquiulysses._

Ab equitibus romanis, sic nugatorie dictis quod exteris ornatu et toto
genere vitae praestare vellent.

  ...unde istud dedecus in quo
  _Trossulus_ exsultat tibi per subsellia laevis?
      —Pers. I, 81 sq.

TRUDERE: In obscenis, ut patet ex carmine sequenti, non nupero, sed
antiquitus scripto.

Monachi:

  En sumus hic nos tres, vos tres supponite nos tres;
  Nam sumus ex illis qui _trudimus illud in illis._

Respondent monachae:

  Adsumus et nos tres, vos tres supponite nos tres;
  Nam sumus ex illis qui cludimus illud in illis.
      —Bebelli _Facet._

TRUSARE: Flaccidulo pene foeminam inire. Vide Comment. in Catull.

  Deprendi modo pupulum puellae
  _Trusantem_....
      —Catull. LII, 5 sq.

TUBUS: Inguen muliebre.

  Modo qui per omnes viscerum _tubos_ ibat,
  Et voce certa consciaque dicebat,
  Puer, an puella matris esset in ventre.
      —Mart. XI, LXII, 6 sqq.

TUMERE: Libidine inflammari; arrigere.

  ..._tument_ tibi quum inguina, num si
  Ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
  Continuo fiat, malis tentigine rumpi?
      —Hor. _Sat._ I, II, 116 sqq.

TUMOR: Eodem sensu.

  Repente nervus excitet libidinem
  Et inquietus inguina arrigat _tumor,_
  Neque incitare cesset, usque dum mihi
  Venus jocosa molle ruperit latus.
      —_Priap. Carm._ LXXXIV, 41 sqq.

TUNICAM TOLLERE: In obscenis.

  Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,
    Et dedit: ille pedem _sustulit,_ hic _tunicam._
      —Mart. X, LXXXI, 3 sq.

TURGERE: Ardere ad venerem.

  "Nunc in fermento tota est, ita _turget_ mihi.—Edepol, ego illam
  mediam diruptam velim."
    —Plaut. _Casin._ II, V, 17 sq.

TURTUR: Pro pene.

  "Ubi ego capiam pro machaera _turturem_."
    —Plaut. _Bacch._ I, I, 35.

TURTURILLA: Lupanar.

  "Ita dictus locus in quo corruptelae fiebant, quod ibi _turturi_
  opera daretur, id est peni."
    —Isidor. _Gloss._

TURTURILLAE: Molles, impudici.

  "Isti quos publica quies, aliis laborantibus, molliter habet,
  _turturillae_ sunt. Tuti contumeliae caussa."
    —Senec. _Epist._ 96.

Vide eumdem, _de Provident. V._

TUSCI MODI: Schemata libidinis; a _Tusciae_, id est, Etruriae populis,
quorum filias ex quaestu meretricio dotem sibi comparare solitas tradit
Herodotus.

  "...ubi ex _Tusco modo_ Tute tibi indigne dotem quaeras corpore."
    —Plaut. _Cistell._ II, III, 20 sq.

Aut ex _Tusco_, vico Romae, quo degebat vilissima plebecula. Inde
Horatius:

  ..._Tusci_ turba impia vici.
      —_Sat._ II, III, 228.

Et Plautus:

  "In _Tusco_ vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant."
    —_Curcul._ IV, I, 21.

TUTUNUS: Cognomen Priapi. Vide Carol. Steph. _Dict. historic._

TYMPANUM: Symbolum cinaedorum et mollium, a Cybeles sacerdotibus,
quibus peculiare. Hinc amarum illud in Augustum.

  "Viden' ut cinaedus _orbem digito_ temperet?"
    —Suet. _in Aug._ 68.

  "Cur non adhibuisti, dum istaec loqueris, _tympanum?_ Nam te
  _cinaedum_ esse arbitror magis quam virum."
    —Plaut. _Poenul._ V, V, 38 sq.

  "_Tympanotriba,_ mollis, effoeminatus, quales erant Cybelae
  sacerdotes."
    —Turneb. _Adv._ XXIV, 27.



                               UDA PUELLA



UDA PUELLA: Quae voluptate madet. Sic Martialis de libris obscenis, qui
manu una tenentur.

  Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
    _Uda puella_ leges, sis Patavina licet.
  Erubuit, posuitque meum Lucretia librum;
    Sed coram Bruto; Brute, recede, leget.
      —Mart. XI, XVII, 7 sqq.

UMBILICUS: Mulierum pudenda.

  "Lumbos et _umbilicum_ accipit Hieronymus, pro viri mulierisque
  genitalibus, ubi de diabolo sic pronuntiat Job: «Virtus ejus in
  lumbis, et potestas ejus in _umbilico_.» Sic et in Ezechiele de
  Hierusalem: «Non est praecisus _umbilicus_ tuus.»"
    —Cael. Rhod. _Lect. ant._ IV, 7.

UMBRATICOLA: Iners ad venerem, mollis, effoeminatus; de amasiis urbanis
qui sub _umbra_ tectorum mollescunt corpore et animo.

  "Moechum, malacum, cincinnatum, _umbraticolam,_ tympanotribam Amas..."
    —Plaut. _Trucul._ II, VII, 49 sq.

UNA MULIER: Sine moecho; quae uno viro contenta est.

  "Sic etiam in tragoediis; quid enim est illud? quae _mulier una?_
  quid inquam est?"
    —Cic. Epist. _ad Fam._ IX, 22.

UNIVIRA (_TERT._), UNIVIRIA: Quae secundis nuptiis abstinet.

  "Hujus uxor Calpurnia fuit sancta et venerabilis... Quam majores
  nostri _univiriam_ sacerdotem inter sacratissimas foeminas adorarunt."
    —Treb. Poll. _de Tito._

UNGUENTA: Ad usum utriusque sexus. De luxu _unguentorum_ J. Bernatius
ad _lib._ I _Silv._ Statii, ubi copiose. De abusu vero sic Plautus:

  "...mulier recte olet, ubi nihil olet; Nam istaec veteres, quae se
  _unguentis_ unctitant, interpoles, Vetulae, edentulae, quae vitia
  corporis fuco occulunt, Ubi sese sudor cum _unguentis_ consociavit,
  illico Itidem olent, _quasi quum una multa jura confudit cocus_."
    —Plaut. _Mostell._ I, III, 116 sqq.

In balneis, tum publicis, tum privatis, post lotionem totum corpus
_unguentis_ perfundebant. Vid. BALNEA.

Et in secretis, palaestraque venerea, antequam luctarentur, odoramentis
se perungebant, ut et simul excitaretur uredo, necnon sudantium
membrorum et veneris ipsius odor emendaretur.

  Nam te non viduas jacere noctes
  Nequicquam tacitum cubile clamat,
  Sertis et syrio fragrans olivo.
      —Catull. VI, 6 sqq.

Non torum solum, sed cubiculum totum et supellectilem ungebant.

UNGUENTATUS: Pro molli et cinaedo.

  "Quotidie _unguentatus_ adversus speculum ornetur, cujus supercilia
  radantur, qui barba vulsa, feminibusque subvulsis ambulet; qui in
  conviviis, adolescentulus cum amatore, cum chirodata tunica, inferior
  adcubuerit; qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit; quum ne
  quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent."
    —Afranius, _ad Gellium_, VII, 22.

  Diceris male te a tuis,
  _Unguentate,_ glabris, marite,
  Abstinere: sed abstine.
      —Catull. LVI, 141 sqq.

UREDO: Pruritus, incentivus libidinis ardor. Vide Beroald. _in Apul._
I, 18.

URINA: Pro semine genitali.

  ...Major tamen ista volutpas
  Alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  Auribus atque oculis concepta _urina_ movetur.
      —Juv. XI, 166 sqq.

Sic et idem VI, 64: _Tuccia vesicae non imperat._

Romanis turpe erat atque ominosum suo nomine lotium illud appellare.
Inde multiplices circumlocutiones pro _urina_. Sic Seneca _humorem
obscenum_ dicit, _aquam immundam_, etc. Eadem de causa vas urinarium
nominare vitabant, digitorum crepitu poscentes.

  Digiti crepantis signa novit eunuchus,
  Et delicatae suscitator _urinae_
  Domini bibentis ebrium regit penem.
      —Mart. III, LXXXII, 15 sqq.

URTICA: Saepissime eodem sensu quod UREDO.

USURARIUS: Catamitus.

  "Cupio aliquem emere puerum, qui _usurarius_ Nunc mihi quaeratur."
    —Plaut. _Curcul._ III, I, 12 sq.

USURARIA: Quae viro non propria, sed tantum ad usum, et tanquam
mutuatitia.

  "Nulla datur propria foemina (regi), sed per vicissitudines, in
  quacumque commotus fuerit, _usurariam_ sumit."
    —Solin. _de Hebudibus._

  "In faciem vorsus Amphitruonis Juppiter, Dum bellum gereret cum
  Telebois hostibus, Alcmenam uxorem cepit _usurariam_."
    —Plaut. _Amphitr. argum._ 1 sqq.

USUS: Coitus.

  At te, qui puerum donis corrumpere es ausus,
    Rideat adsiduis uxor inulta dolis;
  Et quum furtivo juvenem lassaverit _usu,_
    Tecum interposita languida veste cubet.
      —Tibull. I, IX, 53 sqq.

UVA IMMITIS: Immatura. Libro de praeceptis connubialibus, scripsit
Plutarchus, eos, qui prima virginum dissidia non ferunt, nihil differre
ab illis, qui quum in uvam forte acerbam inciderint, maturas aliis
relinquunt: ac vicissim, novas plerasque nuptas, quae primo congressu
sponsos non ferunt, idem pati quod illi, qui quum apis ictum jam
pertulere, favum aliis concedunt. Unde sententia, exspectandum esse
virginis maturitatem, et crudae indulgendum, dum jugo assueta mitescat.

  ...tolle cupidinem
  _Immitis uvae:_ jam tibi lividos
  Distinguit autumnus racemos
    Purpureo varius colore.
      —Hor. _Od._ II, V, 9 sqq.

UXORES: Pro meretricibus.

  Conviva quisquis Zoili potest esse,
  Summoenianas coenet inter _uxores_...
      —Mart. III, LXXXII, 1 sq.

UXORCULA: In blanditiis.

  "Corpusculum melliculum.—Mea _uxorcula_."
    —Plaut. _Casin._ IV, IV, 19.

UXORIUS: Qui ignave _uxori_ suae subditus est. Rogatus Metellus, cur
Marci filiam praedivitem, forma nobilem et genere claram, ducere tamen
nollet: _Malo, ait, esse meus quam suus._

  "Amanti argento filio auxiliarier Sub imperio vivens volt senex
  _uxorio_."
    —Plaut. _Asin. argum._ 1 sq.



                                 VACARE



VACARE: Gaudiis veneris carere.

  Tu quod saepe soles, nostro laetabare casu,
    Galle, quod abrepto solus amore _vacem._
      —Propert. I, XII, 1 sq.

  At tu non una potuisti nocte _vacare,_
    Impia, non unum sola manere diem.
      —Idem, II, X, 19 sq.

Hinc:

VACANS MULIER: Pro vidua apud jurisconsultos. (_Martianus, in l._ V,
§. 2, _ad legem Juliam._) Et:

VACUUS: Eodem sensu.

  "Sed ubi mulier _vacua_ fuit, nectere moras."
    —Tacit. _Annal._ XIII.

  Semper enim _vacuos_ nox sobria torquet amantes,
    Spesque timorque animos versat ultroque modo.
      —Propert. III, XVII, 11 sq.

VACATIO MARITALIS: Officium veneris. (_Martianus Felix, lib._ I.)

VAGA PUELLA: Scortum per vicos et plateas quaestum faciens.

  Non est illa _vagis_ similis collata _puellis._
      —Propert. I, V, 7.

VAGUS AMOR: De viro qui per toros vagatur instabili amore.

    Hi faciunt, ut sis foemina sola viro;
  Hi dant, quod non vis uxor dare. Do tamen, inquit,
    Ne _vagus_ e thalamis conjugis erret _amor._
      —Mart. XII, XCVI, 6 sqq.

VAGINA: In obscenis, pro cunno aut podice.

  "Noctu in vigiliam quando ibat miles, tum tu ibas simul?
  Conveniebatne in _vaginam_ tuam machaera militis?"
    —Plaut. _Pseudol._ IV, VII, 84 sq.

VALENS, VALENTULUS: Vir aut mulier corporis solidi et succo pleni, ut
necesse est ad officium veneris.

  "Obsecro ut _valentula_ est."
    —Plaut. _Casin._ IV, IV, 26.

  Conjuges bene vivite, et
  Munere adsiduo _valentem_
  Exercete juventam.
      —Catull. LVI, 233 sqq.

  E quibus ut scires quicumque _valentior_ esset,
    Haec es ad arrectos verba locuta procos.
      —_Priap. Carm._ LXIX, 23 sq.

VALLIS FEMORUM: Mulierum pudenda.

  De _valle femorum_ altrinsecus pares rugas
  Mediumque, fissi rima qua patet, callem
  Ψ dicit esse...
      —Auson. _Epigr._ CXX, 5 sqq.

VALLIS ALARUM: Axillae.

  Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
    _Valle_ sub alarum trux habitare caper.
      —Catull. LXIV, 5 sq.

VANNERE: Dicebatur de foemina sub viro crissante alternis motibus;
similitudine _vanni_ frumentarii.

  Hunc molere, illam autem ut frumentum _vannere_ cunnis.
      —Lucil. _Frag._ VII, 11.

  Crissavit, ut si frumentum clunibu' _vannat._
      —Idem, _Frag._ XI, 14.

VAS, VASCULUM: Id quo viri sumus. Peculiariter, colei, mentula.

  "Mox manum etiam demisit in sinum, et pertracto _vasculo_ tam rudi,
  etc."
    —Petron. _Sat._

  "Quid id est?—Revero _vasa_ salva."
    —Plaut. _Poenul._ IV, II, 41.

  Hinc legimus, Circen, Atlantiademque Calypso
    Grandia Dulichii _vasa_ petisse viri.
      —_Priap. Carm._ LXIX, 15 sq.

VASA LIBIDINES REFERENTIA:

  "Centenaria _vasa_ habuit Heliogabalus schematibus libidinosis
  inquinata."
    —Lamprid. _in Heliogab._

VATICANUS: Deus invocatus quum puelluli fari incipiunt, ut vox eorum
clara fiat et amoena. Sic dictus ab infantium vagitu.

  "Neque enim audent aliquas partes tribuere _Vaticano,_ qui infantium
  vagitibus praesidet."
    —Aug. _de Civitate Dei_, IV, 8.

Vide Gyrald. _Syntax. deorum_.

VENA: Pro pene.

  O quoties rigida pulsabis pallia _vena,_
    Sis gravior Curio Fabricioque licet!
      —Mart. XI, XVII, 5 sq.

  Non sum de fragili dolatus ulmo;
  Nec quae stat rigida supina _vena,_
  De ligno mihi quolibet columna est.
      —Mart. VI, XLIX, 1 sqq.

VENARI: De illo aucupio quo foeminae viris insidiantur; frequentissima
translatio apud scriptores eroticos.

  "Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. Viden' tu illam
  oculis _venaturam _ facere, atque aucupium auribus?"
    —Plaut. _Mil._ IV, I, 42 sq.

VENATIONES LUDICRAE: Simulacra venationis, quorum duplex genus. Unum,
verae dimicationis in feras arenarias; alterum vero, direptionis. Prius
edebatur in amphitheatro; posterius, in circo.

Venatione in amphitheatrica, primitus tantum dimicabant damnati ad
bestias, unde saepe dicti _damnati ad ludum_. (Tertull. _de Spectacul._
10.)

Sed ad extremum temporis, liberi et ipsi se feras dimicaturos
offerebant; neque plebeii solum, sed et equites, viri praetorii,
senatores, et, quod horrendum dictu, necnon _foeminae ingenuae_.

  "Etiam _venationes,_ gladiatoresque, et noctibus ad lychnuchos: nec
  virorum modo pugnas, sed et _foeminarum_ (edidit.)"
    —Sueton. _Domit._ 4.

Sic et carpens Juvenalis hanc mulierum venationem:

  Quum tener uxorem ducat spado, Maevia tuscum
  Figat aprum, et nuda teneat venabula mamma.
      —Juv. I, 22 sq.

  Hos inter fremitus, novosque luxus,
  Stat sexus rudis insciusque ferri,
  Et pugnas capit improbus viriles, etc.
      —Stat. _Sylv. ult. lib._ I.

  Belliger invictis quod Mars tibi saevit in armis,
    Non satis est, Caesar; saevit et ipsa Venus.
      —Mart. _de Spectacul._ VII, 1 sq.

VENDERE: Verbum nuptum. Se aut alios ad stuprum tradere.

  "Quia nosti venerem tuam, superbiam captas, _vendisque_ amplexus non
  commodos. Quo enim spectant flexae pectine comae? quo facies
  medicamine attrita, et oculorum quoque mollis petulantia?...Nisi quod
  formam prostituis ut _vendas?_...Sive ergo nobis _vendis_ quod peto,
  mercator paratus est."
    —Petron. _Sat._

  Jam tu qui venerem docuisti _vendere_ primus,
    Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.
      —Tibull. I, IV, 59 sq.

VENIRE: Scilicet ad stuprum.

  De me mî certe poteris formosa videri,
    Mî formosa satis, si modo saepe _venis._
      —Propert. II, XIX, 29 sq.

VENTER: _Ventrem_ jurisconsulti saepe appellant et mulierem ipsam
gravidam, et puerum qui in utero est.

  "Antiqui libero _ventri_ ita prospexerunt, ut in tempus nascendi
  integra reservarent."
    —_ff._ V, IV, 3.

  Tibi hospitale pectus, et purae manus,
  Tuusque _venter_ partumeius, et tuo
  Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
  Utcumque fortis exsilis puerpera.
      —Hor. _Epod._ XVII, 49 sqq.

VENTUS TEXTILIS: Vestes perlucidae quibus totum corpus perspicuum
manebat.

  Aequum est induere nuptam _ventum textilem,_
  Palam prostare nudam in nebula linea?
      —Petron. _Sat._

  "Ingrediuntur expolitae libidinum victimae, et tenuitate vestium
  nudae oculis ingeruntur."
    —Hieronym. _ad Helvid._

VENUS: Amorum dea, mundi perpetua genitrix. Sic dicta a _veniendo_,
quod ad res omnes veniat. (_Cic. de Natura deorum_, II.) Natam
fabulantur poetae ex Caeli testiculis a Saturno excisis et projectis in
mare.

Nuda pingebatur, cesto tantum praecincta.

  _Nuda_ recede, _Venus;_ non est tuus iste libellus;
    Tu mihi, tu, Pallas Caesariana, veni.
      —Mart. VIII, I, 3 sq.

Paene innumera _Veneris_ cognomina, tum ex locis quibus colebatur, tum
ex rebus aut actis quibus praeerat. Vide Serv. _Annotat. in Virgil.
Aeneid._ I. Notabilia enumerabimus:

VENUS BONA: Conjugalis.

  Ut libentius audiens
  Se citarier ad suum
  Munus, huc aditum ferat
  Dux _bonae Veneris,_ boni
  Conjugator amoris.
      —Catull. LVI, 41 sqq.

VENUS CASTA: Quae praeest legitimo concubitui.

  Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
    Quem ne _casta_ potest jam decuisse _Venus._
      —Mart. II, XXXIV, 3 sq.

VENUS HETAERA: Apud Athenienses. Sic dicta, quod proprium est illi
amicos amicasque socialiter congregare.

  "Scortilla vero nundinati pudoris _hetaeras_ universim amicitiae
  nomine Graeci nuncuparunt."
    —Cael. Rhod. _Lect. antiq._ XIV, 4.

VENUS PLEBEIA: Ancillarum et scortorum humilioris generis.

  Si _plebeia Venus_ gemino tibi vincitur asse,
    Si tua non rectus tecta subire potes.
      —Mart. II, LIII, 7 sq.

VENUS VULGARIS: A meretricibus invocata, ut felix sit quaestus et
copiosus.

  Numina _vulgaris Veneris_ celebrate, puellae,
    Multa professarum quaestibus apta _Venus;_
  Poscite thure dato, formam, populique favorem,
    Poscite venditias, dignaque verba joco.
      —Ovid. _Fast._ IV.

VENUS: Pro clitoride.

  Inter se geminos audes committere cunnos,
    Mentiturque virum prodigiosa _venus._
      —Mart. I, XCI, 7 sq.

VENUS: Pro venustate.

  "Quia nosti _venerem_ tuam, superbiam captas, etc."
    —Petron. _Sat._

VENUS: Pro coitu.

  Huic tamen accubuit noster puer; hunc ego credam
    Cum trucibus _venerem_ jungere posse feris.
      —Tibull. I, IX, 75 sq.

VENUS FURTIVA:

  Utque viro _furtiva venus,_ sic grata puellae
    Et strepitu nullo...
      —Ovid. _Art. amat._ I, 275 sq.

  Quid me spernis? ait; poterat custodia vinci,
    Ipse dedit cupidis fallere posse deus.
  Nota _venus furtiva_ mihi est, ut lenis agatur
    Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum.
  Et possum media quamvis obrepere nocte,
    Et strepitu nullo clam reserare fores.
      —Tibull. I, VIII, 55 sqq.

VENERES: Pro gaudiis et voluptatibus.

  ...Dic, senior bulla dignissime, nescis
    Quas habeat _veneres_ aliena pecunia?...
      —Juv. XIII, 33 sq.

VENUSTAS:

  "Dignitatem et _venustatem_ discerni voluit Marcus Tullius, ut
  dignitas viris, _venustas_ foeminis sit attribuenda."
    —Non. Marc.

Vide _de Offic. lib._ I.

VER: Pro puella tenellula et formosa.

  "_Ver_ vide: Ut tota floret! ut olet! ut nitide nitet!"
    —Plaut. _Trucul._ II, IV, 2 sq.

  Tu mihi da contra pro verno flore tuum _ver,_
    Ut nostra exsuperes munera muneribus.
      —Apul. _ex Catalectis vet. poet._

VERA PUELLA: Juvencula primi floris, quae fuco annos non mentitur.

  Seu caperis primis, et adhuc crescentibus annis,
    Ante oculos veniet _vera puella_ tuos.
      —Ovid. _Art. amat._ I, 61 sq.

VERENDA: (_Plin. jun._) Pudenda utriusque sexus.

VERETRUM: Mentula.

  "Nam saepe in ipso opere venereo, dum _veretrum_ infra cunnum
  agitatur, fervente ipso motu libidinis, ante jactum seminis virilis
  (foeminae) frequenter semen emittunt."
    —Q. Sorani _Pseudepist. de Priapismo Cleopatrae_, IV, _in fine._

VERNA: Proprie qui domi natus ex ancilla.

  ...et infantes ludebant quatuor, unus
  _Vernula,_ tres domini...
      —Juv. XIV, 168 sq.

  ...futuit ancillas,
  Domumque et agros implet equitibus _vernis._
      —Mart. I, LXXXV, 3 sq.

VERPA: Virga virilis; a verrendo; similitudine instrumenti quo camini
verruntur.

  ...nam nihilo minore _verpa_
  Es fartus...
      —Catull. XXVI, 4 sq.

  Quae quot nocte viros peregit una,
  Tot _verpas_ tibi dedicat salignas.
      —_Priap. Carm._ XXXIV, 4 sq.

Hinc:

VERPI: Pro Judaeis, tanquam _verpa_ signatis; nam circumcisione nudatur
penis eorum. Sic acriter Juvenalis de Romanis judaizantibus.

  Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,
  Nil praeter nubes et caeli numen adorant;
  Nec distare putant humana carne suillam,
  Qua pater abstinuit; mox et praeputia ponunt.
  Romanas autem soliti contemnere leges,
  _Judaicum_ ediscunt, et servant ac metuunt jus,
  Tradidit arcano quodcumque volumine Moses.
  Non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
  Quaesitum ad fontem solos deducere _verpos._
      —Juv. XIV, 96 sqq.

VERVEX: Imbellis ad venerem, quum _verveces_ sint castrati.

  "Liberi loci potestas sit vetulis _vervecibus_."
    —Plaut. _Casin._ III, II, 5.

  "Quam quum _verveceus_ Jupiter bene validam, floridam et succi esse
  conspiceret plenioris, etc."
    —Arnob. _adv. Gent._ V.

VESICA: In obscenis, de podice; sensu paedicationis.

  "Ut quia te tango, mel mî videor lingere!—Effodere hercle hic volt,
  credo, _vesicam_ villico.—Ultro te amator, apage te a dorso meo."
    —Plaut. _Casin._ II, VIII, 21 sqq.

VESTES CROCOTULAE: Odoribus suffectae; ad usum mulierum et
effoeminatorum. A _croco_, qui est species nardi. Vide Cic. _de
Aruspic._

  "Quid istae, quae _vesti_ quotannis nomina inveniunt nova: Tunicam
  rallam...caltulam, aut _crocotulam_."
    —Plaut. _Epidic._ II, II, 45 sqq.

  Vobis _picta croco_ et splendenti murice _vestis._
      —Virgil. _Aeneid._ IX, 614.

VESTES INCESTAE: Indumenta quibus sternebatur more antiquo novae nuptae
lectus genialis.

  "Thalamum _incesta_ exornaverat _veste_."
    —Petron. _Sat._

VESTES PURAE: Quae dabantur agentibus annum decimum sextum.

  Tempore quo primum _vestis_ mihi tradita _pura_ est,
    Jucundum quum aetas florida ver ageret,
  Multa satis lusi...
      —Catull. LXIII, 15 sqq.

Hinc:

VESTICEPS: Pro adolescente. (_Fest._) Contra _investis_ dicebatur pro
impubere.

VESTICONTUBERNIUM FACERE: Rem agere eodem lecto; concubare, coire; a
vestibus et stragulis quibus exornabatur torus nuptialis, ut jam
diximus verbo VESTES INCESTAE.

  "Et quid agebas, inquit, frater sanctissime? quid _vesticontubernium
  facis_?"
    —Petron. _Sat._

  Nemo tentis mentulis, det nemo nervis otium;
  Ecce passeres salaces, ecce rauci turtures
  Hac super virente myrto nos amoris admonent
  Cum puellis dulce inire _vesticontubernium._
      —_Carm. antiq. a Douza editum._

VEXARE LECTUM, FOEMINAM: De senibus et diffututis, qui casso labore
frustra venerem tentant.

  Cum sene communem _vexat_ spado Dindymus Aeglen,
    Et jacet in medio sicca puella toro.
      —Mart. XI, LXXXII, 1 sq.

  Desectos sic fama viros, ubi cassa libido
  Foemineos cultus, et non sua bella lacessit,
  Irrita _vexato_ consumere gaudia _lecto._
      —Auson. _Epigr._ CXXV.

VEXATAE VESTES, COMAE: Deformatae, quod accidit ex concussibus
venereis. Signum furtivae molitionis.

  "Rapuit deinde tacenti speculum, et, postquam omnes vultus tentavit,
  quos solet inter amantes risus frangere, excussit _vexatam_ solo
  _vestem,_ raptimque[TR1] aedem Veneris intravit."
    —Petron. _Sat._

  ...nec, prima si luce egressa, reverti
  Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor,
  Humida suspectis referens multitia rugis,
  _Vexatasque comas,_ et vultum auremque calentem.
      —Juv. XI, 184 sqq.

VIA SACRA: Scortis frequentissima.

  Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
    Quae tulit e _sacra_ Laeda redempta _via_...
      —Mart. II, LXIII, 1 sq.

VIDUA: Non tantum de muliere cujus vir defunctus, sed de quacumque
foemina, quae concubante caret. Nam _vidua_ idem est ac _vacua_. Sic:

VIDUA: Pro virgine.

  Ut _vidua_ in nudo vitis quae nascitur arvo,
  Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam...
  ......
  At si forte eadem est ulmo conjuncta marito,
  Multi illam agricolae, multi coluere juvenci.
  Sic virgo, dum intacta manet, etc.
      —Catull. LVII, 49 sqq.

VIDUA: Quae concubitu caret, aut castitate, aut deficientibus
admissariis.

  Decem per annos _vidua_ respiciam virum?
      —Senec. _Agamem._ vers. 157.

  "...nupsitque hodie, Nubet mox noctu: nunquam ego hanc _viduam_
  cubare sivi; Nam si haec non nubat, lugubre fame familia pereat."
    —Plaut. _Cistell._ I, I, 45 sqq.

  "Psyche virgo _vidua_ domi residens."
    —Apul. _Met._ IV.

VIDUA: Quae cum viro cubat, sed imbelli et nullo ad venerem.

  "Se rectius _viduam,_ et illum caelibem futurum fuisse contendere,
  quam cum impari jungere, ut elanguescendum aliena ignavia esset."
    —Tit. Liv. I, _de Tullia majore._

  "Nupta ea est, an _vidua?_—Et nupta et _vidua._—Quo pacto potis
  _Vidua_ et nupta esse eadem?—Quia adolescens nupta est cum sene."
    —Plaut. _Mil._ IV, I, 18 sq.

VIDUA NOX: Quae caret venere.

  An contentus fuit _vidua_ pudicaque _nocte?_
      —Petron. _Sat._

  Cur ego tot _viduas_ exegi frigida _noctes?_
      —Ovid. _Ep._ XIX, 69.

VILIA MEMBRA: Pudenda virorum.

  Et secet ad Phrygios _vilia membra_ modos.
      —Tibull. I, IV, 70.

  Caedunt jactatis _vilia membra_ comis.
      —Ovid. _Fast._ IV, 244.

VINCULA: Id est amoris. Inter tritissima amasiorum vocabula. Nec sine
sale tamen illud Apuleii:

  Sic me custodi, Cosconia, neve ligata
    _Vincula_ sint nimium, neve soluta nimis.
  Effugiam laxata nimis; nimis aspera rumpam:
    Sed neutrum faciam commoda si fueris.
      —_Ex Catalectis veterum poetarum._

VIOLARE: Puellam vitiare; contaminare.

  "..._violavit_ virginem pro vitiavit, dicebant; aeque eadem modestia
  potius, cum muliere fuisse, quam concubuisse dicebant."
    —Varr. _de Ling. lat._ V.

VIR: Pro marito. Similiter _mulier_ pro uxore.

  "_Vir_ ego tuus sim? ne me appella falso, falso nomine."
    —Plaut. _Amph._ II, II, 181.

Sic hodie rustici apud Gallos uxores suas vocitant _notre femme_.

VIR: Pro genitali membro.

  "Pinus illa quae in sanctum matris deae solemniter infertur, nonne
  illius est imago arboris, sub qua sibi Atys _virum_ demissis
  genitalibus abstulit?"
    —Arnob. _Adv. Gent._ V.

  Itaque ut relicta sensit sibi membra sine _viro._
      —Catull. _de Aty_, LVIII, 6.

PARUM VIR: Effoeminatus.

  "Ut fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem,
  dixerit mollis et _parum viri_ signa."
    —Quintil. _Inst. orat._ V, 9.

  "Hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quum
  _parum vir_ ore quoque polluto diceretur."
    —A. Gell. I, 5, _de Demosthene._

  Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
    Splendida sit nolo, sordida nolo cutis.
  Nec tibi mitrarum, nec sit tibi barba reorum.
    Nolo _virum_ nimium, Pannice, nolo _parum._
      —Mart. II, XXXVI, 1 sqq.

VIRUM QUAERERE: Quem videbant hominem, vestitu, victu, incessuque
mollem, more pathicorum, de eo dicebant: _hic virum quaerit_. Sic Cinna
poeta de Pompeio magno:

  Fasciola qui crura tegit, digito caput uno
    Scalpit, quid credas hunc sibi velle? _virum._
      —_Editum a Scaligero._

  ...Omnibus ergo
  Scorta placent, fractique enervi corpore gressus,
  Et laxi crines, et tot nova nomina vestis,
  Quaeque _virum quaerunt_...
      —Petron. _Sat._

VIRA: Pro foemina.

  "Sed foeminas antiqui, quas nunc diximus, _viras_ appellabant. Unde
  adhuc permanent _virgines_ et _viragines_."
    —Festus.

VIRAGO: Foemina fortis, quae, modo virorum, virilia opera patrat.

  Hoc concussa metu mentem, Juturna _virago_
  Aurigam Turni media inter lora, Metiscum
  Excutit...
      —Virgil. _Aeneid._ XII, 463 sqq.

  ...Quoties Arcton populata _virago_
  Hippolyte niveas ducit post praelia turmas.
      —Claudian. _de Raptu Proserpinae_, lib. II.

  "Huic uxor _virago,_ quae illum in hanc dementiam praecipitavit."
    —Vopisc. _in Proculo._

VIRIPOTENS: Mulier nubilis et matura viro. Vide _ff._ LVI, II, 30.

VIROSA MULIER: Ardens ad viros. (_Non. Marc._)

  Dixi ad principium venio, vetulam atque _virosam_
  Uxorem caedam potius, quam castrem egomet me.
      —Lucil. _Frag._ VII, 2.

  Vigilans ac solers, sicca, sana, sobria;
  _Virosa_ non sum: et si sum, non desunt mihi
  Qui ultro dent: aetas integra est, formae satis.
      —Afranius, _Divortio, apud Non. Marc._

VIRIPLACA: Dea matrimonialis ad quam, quoties quid jurgii inter virum
et uxorem intervenerat, ibat uxor tamquam ad refugium. Parte sua,
adeunte viro, persaepissime concordes revertebantur. Fanum _Viriplacae_
situm erat in decima urbis regione. Vide Val. Max. II, I; Publ. Vict.,
etc.

VIRGO: Quaecumque foemina viripotens. Sic primitus dicta a viridiore
aetate. Ergo puella quae virum non adhuc ferre potest, non _virgo_ dici
potest.

Contra _virgo_ nuncupabatur, foemina aetatis floridae etiam nupta: sic
Virgilius de Pasiphae quae jam tres partus ediderat:

  Ah! _virgo_ infelix, quae te dementia cepit!
      —_Eclog._ VI, 47.

Et divus Augustinus:

  "Ludis turpissimis delectamur qui diis deabusque exhibebantur,
  caelestique _virgini_ Berecynthiae _matri_ deorum omnium."
    —_Civ. Dei_, II, 4.

VIRGO: Pro veneris inscio. Dicebatur etiam de viris.

  Concordes animo casto sociantur amore,
    _Virgo_ puer Christi, _virgo_ puella Dei.
      —Paulin. _in Epithalam. Juliani et Titiae._

VIRGINAL: Pudendum muliebre. Vide Apul. _in Apolog._ et August. _de
Civitate Dei_, VIII. Prudentio _virginal_ locus erat quo virgines
versabantur; unde metaphora de loco ad rem.

  "Intactum ab omni crimine _virginal_."
    —Prudent. _Peristephanon_,[TR2] XIV, 8.

VIRGINENSIS DEA: Venus ipsa. Juvenes enim, virginesque se sub Veneris
imperio arbitrabantur; sacra itaque ei concelebrabant, ut amore suo
potirentur. Aliis dicta est _Fortuna virginalis_; cui aedem exstruxit
Servius Tullius apud portam Capenam.

  "Puellarum togulas _Fortunam_ defertis ad _virginalem_."
    —Arnob. _Adv. Gent._ II.

Vide _Rom. triumph._ I, et Augustin. _de Civit. Dei_, VI, 9.

VIRGULA: Pro pene.

  Virgo _virgulam_ amat rigens rigentem,
  Mentem explere suam nequit puella.
      —_Ex Virgiliocentonibus ab auctore incerto._

VISCERA: Pro utero foemineo. Hinc apud jurisconsultos _visceribus vim
inferre_, est partum abigere. Vide _Digest._ XLVIII, VIII, 8.

VITIO PATER: Ab altera genitor quam propria uxore; dicebatur de illis
qui vaga venere pueros suscipiunt.

  Huic semper _vitio pater_ fuisti.
      —Mart. XII, LIII, 10.

Sic Plautus simili locutione:

  "_Suapte culpa_ genere capiunt genus, ingenium improbant."
    —Plaut. _Merc._ V, IV, 9.

VITTA: Ligamen simul et ornamentum capillorum; pudicis mulieribus
peculiare; unde meretricibus interdictum.

  Thais in arte mea est, lascivia libera nostra est.
    Nil mihi cum _vitta_ Thais in arte mea est.
      —Ovid. _Remed._ 385 sq.

  Este procul, _vittae_ tenues, insigne pudoris,
    Quaeque tegis medios, instita longa, pedes!
      —Ovid. _Art. Am._ I, 31 sq.

Matronis tantum primitus licita _vitta_, qua discernebantur a non
nuptis; postea hanc usurparunt virgines ingenuae, sed simplicem. Tunc
matronae duplicem sumpserunt.

VIVERE: Absolute, pro gaudia quaecumque ambire et carpere. Omnes ergo
voluptates complectitur.

  Heu! heu! nos miseros! quam totus homuncio nil est!
  Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus.
    Ergo _vivamus_ dum licet esse bene.
      —Petron. _Sat._

  "Properate _vivere,_ puerae, quas sinit aetatula ludere, esse, amare,
  Venerisque tenere bigas."
    —Varr.

Sic Narbonae, in veteri lapide:

  ALIAE. RESTITVTAE. ANIMAE. DVLCISSIMAE. BELLATOR.
      AVG. LIB. CONIVGI. CARISSIMAE. AMICI. DUM.
                    VIVIMVS. VIVAMVS.

Hinc _Vitula_ dea hilaritatis, et _vitulari_ pro gaudere et
voluptatibus frui. _Vitula_ a _vita_. Vide Festum.

VOCALES: Pueri et puellae ad molles cantus instructi.

  "Nanos et nanas, moriones, _vocales_ et exoletos...populo donavit."
    —Lamprid. _in Alex. Sev._

VOLUMNUS, VOLUMNA: Deus et dea a conjugibus advocati ut semper _bene
vellent_ et viverent. Vide Gyrald. _Syntax. deorum_, I, et Struv.
_Antiq. rom._ I.

VOLUPIA: Dea voluptatis. Romae fanum habebat in via sacra. Effingebatur
cum sceptro, tanquam regina omnium viventium; sed vultu sulcato et
pallidiori; ut accidit nimio gaudio exhaustis. Vide _Cic. de Natura
deorum_, II; Rosini, _Rom. antiq._ II.

VOLUPTAS: Absolute, est res ipsa venerea. Sic Galli dicunt _le plaisir_.

VOLUPTATES: Ludi spectacula.

  "Et quid habemus in prandio? quae _voluptates_ paratae sunt? qualis
  cras erit scena, quales circenses?"
    —Trebell. Poll. _in Gall._

VORARE: In obscenis.

  "Ubi is homo' st? Jam _devorandum_ censes, si conspexeris."
    —Plaut. _Asin._ II, II, 71.

  Paedicat pueros tribas Philaenis,
  Et tentigine saevior mariti
  Undenas _vorat_ in die puellas.
      —Mart. VII, LXVII, 1 sqq.

VOTUM PROSTITUTIONIS: Fuit nonnunquam religiosum; teste enim Justino,
bello pressi Locrenses, filias suas prostituendas vovere proximo
Veneris festo, si victores fierent.

VULGA: Vulva.

  ...in _vulgam_ penetrare pilosam.
      —Lucil. _Frag._ III, 17.

VULGARE CORPUS: Stupro suî copiam facere. Usitatissimum apud
scriptores eroticos. Vide Gell. VI, 7, et Tit. Liv. IV.

VULVA: Pro podice, tanquam cunni aemulo. Sic acerrime Persius de
pathicorum exsecrabili familia.

  Et prope te ignotus, cubito qui tangat, et acre
  Despuat in mores: penemque, arcanaque lumbi
  Runcantem, populo marcentes pandere _vulvas._
      —Pers. IV, 34 sqq.


[TR1] "raptimquae" → "raptimque"

[TR2] "Peri stephanon" → "Peristephanon"



                                 FINIS.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Glossarium eroticum linguae Latinae - sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home