Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Herodoti Historiarum Libri IX
Author: Herodotus
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Herodoti Historiarum Libri IX" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



                     HERODOTI HISTORIARUM LIBRI IX


                               RECOGNOVIT

                         Guilielmus Dindorfius.



                               Parisiis,

                     EDITORE AMBROSIO FIRMIN DIDOT,

                INSTITUTI IMPERIALIS FRANCIÆ TYPOGRAPHO,

                             VIA JACOB, 56.



                                 1858.

                        -----------------------

                         Transcriber's Preface

For this transcription, the following edition was used:

"Herodoti Historiarum Libri IX" (Parisiis, Editore Ambrosio Firmin
    Didot, 1858)

Any changes applied by the transcriber are indicated by footnotes
([TR1], [TR2], etc.). When a passage seemed doubtful, the following
Greek/Latin edition was used to clear up any remaining doubts:

Johannes Schweighaeuser, "Herodoti Musae sive Historiarum Libri IX" (6
    volumes, Argentorati et Parisiis, 1816)


                        -----------------------


                           Table of Contents.

Liber Primus.

Liber Secundus.

Liber Tertius.

Liber Quartus.

Liber Quintus.

Liber Sextus.

Liber Septimus.

Liber Octavus.

Liber Nonus.



                        -----------------------



                                HERODOTI
                       HISTORIARUM LIBER PRIMUS.

                                (CLIO.)

Herodotus Halicarnassus, quæ quum cæteris de rebus, tum de caussa
bellorum Græcos inter Barbarosque gestorum, perquirendo cognovit, ea
his libris consignata in publicum edit; ne, quæ ab hominibus gesta
sunt, progressu temporis oblivione deleantur, neve præclara
mirabiliaque facta, quæ vel a Græcis edita sunt vel a Barbaris, sua
laude fraudentur.

I. Jam Persarum quidem literatos si audias, inimicitiarum primi
auctores Phœnices fuere. Hos enim, aiunt, postquam a mari quod Rubrum
vocatur ad hoc nostrum mare advenissent, hancque regionem quam etiam
nunc incolunt, cœpissent habitare, continuo navigationibus longinquis
dedisse operam, et transvehendis mercibus Ægyptiis Assyriisque quum
alias Græciæ partes; tum vero et Argos adiisse. (2) Argos enim illis
temporibus inter alia ejus regionis oppida, quæ Græcia nunc nominatur,
rebus omnibus eminebat. Ad Argos igitur hoc postquam adpulissent
Phœnices, ibique merces suas venum exposuissent, (3) quinto aut sexto
ab adventu die, divenditis fere rebus omnibus, mulieres ad mare
venisse, quum alias multas, tum vero et regis filiam, quam quidem eodem
nomine Persæ adpellant atque Græci, Io Inachi. (4) Quæ dum ad puppim
navis stantes mercarentur merces quæ illarum maxime animos
advertissent, Phœnices interim mutuo sese cohortatos impetum in illas
fecisse: et majorem quidem mulierum numerum profugisse, Io vero cum
aliis fuisse raptam: quibus in navem impositis, soluta navi Phœnices
Ægyptum versus vela fecisse.

II. Hac quidem ratione in Ægyptum pervenisse Io aiunt Persæ, secus
atque Græci, idque primum fuisse injuriarum initium. Deinde vero Græcos
nonnullos, quorum nomina non possunt memorare, (fuerint hi autem
Cretenses,) Tyrum in Phœnice aiunt adpulisse, filiamque regis rapuisse
Europam; (2) ac sic quidem par pari fuisse ab his repensum. Post hæc
autem Græcos secundæ injuriæ fuisse auctores: etenim longa navi Æam,
Colchidis oppidum, et ad Phasin flumen profectos, perfectis cæteris
rebus quarum caussa advenissent, rapuisse inde regis filiam Medeam; (3)
quumque ad pœnas raptus hujus repetendas et ad reposcendam filiam
caduceatorem in Græciam misisset Colchus, respondisse Græcos,
quemadmodum illi de raptu Argivæ Ius sibi non dedissent pœnas, sic ne
se quidem illis daturos.

III. Tum deinde, proxima ætate, Alexandrum Priami filium, quum ista
audivisset, cupidinem incessisse uxoris sibi e Græcia per rapinam
comparandæ; existimantem utique se non daturum pœnas, quoniam nec illi
dedissent. (2) Ita quum is rapuisset Helenam, visum esse Græcis primum
missis nunciis Helenam repetere et pœnas de raptu poscere: (3) illos
vero hisce, postulata sua exponentibus, raptum exprobrasse Medeæ, ut
qui, quum ipsi nec pœnas dedissent, nec illam reposcentibus
reddidissent, vellent ab aliis pœnas sibi dari.

IV. Hucusque igitur mutuis solum rapinis esse actum: ab illo vero
tempore Græcos utique graviorum injuriarum exstitisse auctores; hos
enim priores Asiæ cœpisse bellum inferre, quam Persæ intulissent
Europæ. (2) Et mulieres quidem rapere, videri sibi aiunt iniquorum esse
hominum; raptarum vero ultionem tanto studio persequi, amentium;
contra, nullam raptarum curam habere, prudentium: quippe manifestum
esse, nisi ipsæ voluissent, non futurum fuisse ut raperentur. (3)
Itaque se quidem, Asiam incolentes, aiunt Persæ, raptarum mulierum
nullam habuisse rationem; Græcos autem mulieris Laconicæ caussa
ingentem contraxisse classem, et mox in Asiam profectos Priami regnum
evertisse: (4) ab eo tempore se constanter Græciæ populos sibi esse
inimicos existimasse. Nam Asiam et barbaras gentes eam incolentes ad se
pertinere autumant Persæ; Europam vero et Græcos nihil secum commune
habere.

V. Hunc in modum Persæ quidem gestas res esse memorant, et ab Ilii
excidio repetunt inimicitiarum suarum adversus Græcos initium. (2) De
Io vero cum Persis non consentiunt Phœnices rem isto modo esse gestam.
Negant enim se raptu usos illam in Ægyptum abduxisse: sed Argis eam cum
nauclero aiunt concubuisse, et quum se gravidam sensisset, veritam
parentum iram, sic volentem ipsam cum Phœnicibus enavigasse, ne
comperta foret. (3) Hæc sunt igitur quæ partim a Persis, partim a
Phœnicibus memorantur. Ego vero, utrum tali modo hæc gesta sint, an
alio, non adgredior disceptare: sed, quem ipse novi primum fuisse
injuriarum Græcis illatarum auctorem, hunc ubi indicavero, tunc ad
reliqua exponenda progrediar, perinde et parvarum civitatum et magnarum
res persecuturus. (4) Etenim quæ olim fuerant magnæ, earum plurimæ
parvæ factæ sunt: et quæ nostra memoria magnæ fuere, eædem prius exiguæ
fuerant. Itaque, bene gnarus humanam felicitatem nequaquam in eodem
fastigio manere, perinde utrarumque faciam mentionem.

VI. Crœsus, genere Lydus, Alyattis filius, rex fuit populorum intra
Halyn fluvium incolentium; quod flumen, a meridie Syros inter et
Paphlagonas interfluens, ad septentrionem in Euxinum qui vocatur Pontum
se exonerat. (2) Hic Crœsus e barbaris, quos novimus, primus alios
Græcorum imperio suo subjecit et ad tributum pendendum adegit, alios
sibi socios et amicos adjunxit. Subegit Ionas et Æoles et Dorienses
Asiam incolentes; amicos autem sibi conciliavit Lacedæmonios. (3) Ante
Crœsi vero imperium Græci omnes liberi fuerunt: nam Cimmeriorum
expeditio adversus Ioniam, ante Crœsi ætatem suscepta, non oppidorum
fuerat redactio in potestatem, sed rapina ex incursione.

VII. Cæterum regnum illud, quum Heraclidarum antea fuisset, ad Crœsi
genus,q ui Mermnadæ nominabantur, tali modo pervenerat. (2) Candaules,
quem Græci Myrsilum vocant, Sardium fuit rex, ab Alcæo oriundus,
Herculis filio. (3) Nam Agron, Nini filius, Beli nepos, Alcæi pronepos,
primus ex Heraclidis rex fuerat Sardium; Candaules vero, Myrsi filius,
postremus. Qui vero ante Agronem in eadem regione regnaverant, a Lydo
Atyis filio erant oriundi, a quo universus populus Lydorum nomen
invenit, quum prius Mæones fuissent nominati. (4) Ab his priscis
regibus commissum sibi regnum ex oraculi edicto obtinuerunt Heraclidæ,
Iardani ancilla et Hercule prognati; regnantes, per duas et viginti
virorum generationes, annos quinque et quingentos, continua serie
filius patri succedens usque ad Candaulen Myrsi filium.

VIII. Hic igitur Candaules uxoris suæ amore tenebatur, eamque deperiens
arbitrabatur esse sibi uxorem mulierum omnium formosissimam. Quod quum
ei esset persuasum, apud Gygen Dascyli filium, unum e corporis
custodibus, quem maxime acceptum habebat, ut de rebus etiam gravissimis
cum eo communicabat, ita formæ laudem uxoris supra modum extulit. (2)
Nec multo post (erat enim in fatis ut infortunatus esset Candaules) his
verbis Gygen est adlocutus: «Gyge, videris tu mihi de forma uxoris meæ
verba facienti fidem non adhibere; auribus enim minus fidere amant
homines quam oculis: fac igitur ut nudam illam spectes.» (3) At ille,
vehementer exclamans, «Domine, inquit, quemnam sermonem haudquaquam
sanum profers, jubens me heram meam nudam spectare! Mulier enim tunicam
exuens, simul etiam verecundiam exuit. (4) Jam olim vero honestatis
præcepta inventa sunt ab hominibus, a quibus discere oportet: quorum
unum hoc est, Sua quemque debere inspicere. Ego vero persuasum habeo
esse illam mulierum omnium pulcerrimam; teque oro,ne postules illicita.»

IX. His usus verbis repugnavit Gyges, veritus ne quid sibi ex ea re
mali accideret. Cui rex vicissim, «Confide, inquit, Gyge; neque aut me
time, quasi te tentaturus utar hoc sermone, aut uxorem meam, ne quid
tibi ex illa detrimenti creetur. Omnino enim eam rationem equidem
inibo, ut illa ne intellectura sit quidem, esse se a te conspectam. (2)
Te enim post apertam januam cubiculi, in quo cubamus, collocabo.
Postquam ego ero ingressus, aderit et uxor mea in cubiculum: posita est
autem prope introitum sella, in qua illa vestes suas, aliam post aliam
exuens, deponet: ibi tunc licuerit tibi multo cum otio eam spectare.
(3) Deinde, quum e sella in lectum conscendet et tu a tergo ejus eris,
reliquum est ut tu cures ne illa te conspiciat foras exeuntem.»[TR1]

X. Igitur Gyges, quum effugere non posset, paratus fuit: quem
Candaules, postquam cubandi tempus visum est adesse, in cubiculum
introduxit; pauloque post uxor etiam adfuit. (2) Ingressam et
vestimenta ponentem Gyges quum spectasset, mox ubi aversa illa in
lectum se contulit, clam ipse foras se subduxit: at egredientem
conspicata est mulier. (3) Quæ ut intellexit quid a marito actum esset,
neque exclamavit, pudore retenta, et se animadvertisse dissimulavit, in
animo habens ultionem capere de Candaule. Apud Lydos enim, ac fere apud
cæteros quoque barbaros, etiam viro magnum in probrum vertitur nudum
conspici.

XI. Itaque tunc quidem nihil aperiens, silentium tenuit illa: simulac
vero illuxit, præsto esse jussis famulis quos maxime fidos sibi
cognoverat, Gygen ad se vocavit. (2) Et ille, nihil eam nosse ratus
eorum quæ gesta essent, arcessitus venit; quippe et antea solitus,
quoties regina vocaret, eam convenire. (3) Ut venit, his verbis eum
adlocuta est mulier: Gyge, «nunc duarum viarum tibi apertarum optionem
concedo utram ingredi volueris: aut enim, interfecto Candaule, et me et
regnum Lydorum habeto; aut te ipsum protinus sic mori oportet, ne
posthac, Candaulæ in omnibus obsequens, spectes quæ te spectare nefas
est. Enimvero aut illum, qui ista molitus est, interire oportet, aut
te, qui nudam me es conspicatus et illicita fecisti.» (4) Ad hæc verba
Gyges primum stupere, tum deinde obsecrare illam ne se necessitati
illigaret dijudicandæ talis optionis. Nec vero ei persuasit; sed vidit
necessitatem utique sibi propositam aut perdendi herum aut per alios
pereundi. Elegit itaque ut ipse superesset: (5) et illam percontans,
«Quandoquidem invitum me, inquit, adigis ad herum meum occidendum, age
audiam ecquo illum modo adgressuri simus?» Et illa excipiens, «Ex eodem
loco, inquit, adoriendus erit, unde ille nudam me tibi ostendit: in
sopitum somno impetus fiet.»

XII. Ita quum de faciendis insidiis inter se constituissent, ingruente
nocte Gyges (nec enim dimittebatur, neque ullum ei effugium erat, sed
aut ipsum interire oportebat aut Candaulen) secutus est mulierem in
cubiculum; ubi eum illa, tradito pugione, post eandem januam
occultavit.[TR2] (2) Deinde quiescente Candaule leniter accessit;
illoque obtruncato et uxorem et regnum obtinuit Gyges: cujus etiam
Archilochus Parius, qui eadem vixit ætate, in iambis trimetris meminit.

XIII. Obtinuit autem regnum in eoque confirmatus est ex Delphici
oraculi effato. Nam quum indigne ferrent Lydi casum Candaulæ, essentque
in armis, convenit inter Gygæ factionem et reliquos Lydos, ut, si
respondisset oraculum hunc esse regem Lydorum, ipse regnaret; sin
minus, Heraclidis restitueret regnum. (2) Edito igitur secundum eum
oraculo, Gyges ita regnum obtinuit. Verumtamen hoc simul edixerat
Pythia, ultionem venturam esse Heraclidis in quintum ex posteris Gygæ:
quod quidem vaticinium nec Lydi nec eorum reges ullius momenti
fecerunt, donec exitu comprobatum est.

XIV. Tali igitur modo ad Mermnadas pervenit Lydiæ regnum, Heraclidis
ereptum. Gyges autem, regnum adeptus, Delphos donaria misit non pauca.
Et argentea quidem donaria ejus maximo numero Delphis exstant: præter
argentum vero, auri etiam immensam vim dedicavit, quum aliarum rerum,
tum vero (quod præcipue memoratu dignum) crateres aurei numero sex ab
eodem dedicati exstant, (2) pondere triginta talentorum [_aureorum, quæ
hodie fuerint_ 2,106,00 _libræ._ LARCH.], repositi in Corinthiorum
thesauro; qui quidem thesaurus, vere ut dicam, non publicus civitatis
Corinthiorum est, sed Cypseli, Eetionis filii. (3) Est autem hic Gyges
barbarorum quos novimus primus qui donaria Delphis dedicavit post Midam
Gordiæ filium, Phrygiæ regem. Dedicaverat enim Midas quoque regiam
sellam, in qua præsidens jus dicere consueverat, spectatu dignam;
positaque est hæc sella ibidem ubi Gygæ crateres. (4) Aurum vero istud
et argentum, quod a Gyge dedicatum est, Gygadas [_id est_ Gygæum]
vocatur a Delphensibus de illius nomine qui dedicavit. (5) Hic quoque,
postquam regno est potitus, arma intulit Mileto et Smyrnæ, et
Colophonis urbem cepit: cæterum, quum per octo et triginta, quos
regnavit, annos nihil aliud memorabile ab eodem gestum sit, hisce
commemoratis, missum hunc faciemus.

XV. Ardyis vero, Gygæ filii, qui post illum regnavit, mentionem
injiciam. Hic Prienenses expugnavit, et Miletum invasit: eodemque
regnum Sardium obtinente, Cimmerii suis sedibus a Scythis nomadibus
pulsi in Asiam venerunt, Sardesque præter arcem ceperunt.

XVI. Ardys postquam undequinquaginta annos regnarat, successorem habuit
filium Sadyatten, qui annos regnavit duodecim. Sadyattæ successit
Alyattes; qui cum Cyaxare, Deiocæ nepote, et cum Medis bellum gessit.
Idem Cimmerios ex Asia ejecit; et Smyrnam, Colophoniorum coloniam,
cepit; et Clazomenas invasit: quo quidem ab oppido non ita ut voluerat
discessit, sed cladem haud mediocrem passus. Verum et alias res, dum
regnum tenuit, gessit; quarum memoratu dignissimæ hæ sunt.

XVII. Bellum gessit cum Milesiis, a patre traditum. Oppugnabat igitur
incursione facta Miletum tali modo: (2) quando terræ fruges adultæ
erant, tunc exercitum in regionem immittebat, expeditionem faciens ad
cantum fistularum fidiumque, ac tibiæ tam muliebris quam virilis. Ubi
vero in fines Milesiorum pervenerat, ædificia in agris nec diruebat nec
incendebat, neque fores abstrahebat, sed intacta stare omnia sinebat;
verum arbores et terræ fruges ut corruperat, domum se recipiebat: quum
enim mare obtinerent Milesii, nil attinebat circumsedere urbem cum
exercitu. (3) Ædificia autem non diruebat Lydus hoc consilio, ut
possent inde progressi Milesii terram serere colereque, ipse vero, quum
illi terram colerent, haberet quod incursione facta popularetur.

XVIII. Hoc illo modo bellum gerebat, per undecim annos; intra quos duo
ingentia vulnera Milesii accepere, unum prælio ad Limeneum in ipsorum
finibus commisso, alterum in Mæandri campo. (2) Horum undecim annorum
sex adhuc Sadyattes, Ardyis filius, apud Lydos regnaverat, qui ætate
illa cum exercitu fines Milesiorum incursavit; Sadyattes enim hic
conflaverat id bellum: quinque vero insequentibus annis Alyattes,
Sadyattæ filius, bellum gerebat, qui illud, a patre (ut supra etiam
memoravi) sibi traditum, intente persecutus est. (3) Quo in bello nulli
ex Ionibus sublevarunt Milesios, præterquam Chii soli: hi autem, opem
illis ferentes, vicem rependerunt; nam et Milesii antea Chiis, in bello
cum Erythræis, sociam præstiterant operam.

XIX. Sed anno duodecimo, dum succendebantur ab exercitu segetes, hoc
rei accidit. Simulatque incensæ segetes erant, valido coorto vento
Minervæ templum cognomine Assesiæ corripuit flamma, eoque incendio
templum conflagravit. Quæ res principio nullius momenti est habita,
deinde vero, simul Sardes redierat exercitus, in morbum Alyattes
incidit. (2) Diuturnior quum esset morbus, Delphos misit qui deum de
valitudine consulerent, sive alieno consilio ad mittendum inductus,
sive suo. Hi quum Delphos venissent, negavit Pythia se responsum eis
reddituram priusquam Minervæ templum restituissent, quod Assesi in
Milesiorum agro cremassent.

XX. Hæc ita acta esse equidem ex Delphensibus auditu cognovi: sed
Milesii istis hoc adjiciunt, Periandrum Cypseli filium, quum audivisset
oraculum Alyattæ redditum, ea de re Thrasybulum, Milesiorum tunc
temporis tyrannum, hospitio et amicitia sibi inprimis conjunctum, misso
nuncio fecisse certiorem; quo ille, re ante cognita, consilium aliquod
ad rem pertinens caperet. Ita quidem Milesii rem gestam narrant.

XXI. Alyattes vero, nunciato Pythiæ responso, præconem protinus Miletum
misit, inducias cum Thrasybulo et Milesiis ad tempus pacturus dum
templum ædificaret. (2) Miletum dum se confert legatus, Thrasybulus de
tota re liquido antea certior factus, nec ignarus quid moliretur
Alyattes, hæc machinatur. (3) Quidquid frumenti in urbe erat, tam suum,
quam privatorum, id omne in forum comportari jussit, prædixitque
Milesiis, ut ubi signum ipse dedisset, tunc compotationes
comessationesque mutuas cuncti instituerent.

XXII. Id fecit prædixitque Thrasybulus hoc consilio, ut Sardianus
legatus, postquam ingentem frumenti acervum in foro profusum et homines
vidisset oblectationibus vacantes, Alyattæ rem renunciaret. (2) Quod et
factum: nam postquam ista vidit caduceator, expositisque Thrasybulo
Lydi mandatis domum rediit, nullam aliam ob caussam (ut ego audio) pax
composita est. (3) Quum enim existimasset Alyattes vehementem frumenti
penuriam Mileti esse, populumque ad extremum malorum esse redactum et
fere contritum, audivit ex caduceatore Mileto domum redeunte contraria
eorum quæ erat opinatus. (4) Inde paullo post pax inter illos
conciliata est hac lege, ut mutuo hospites essent sociique: et pro uno
Minervæ templo ad Assesum duo ædificavit Alyattes, ipseque e morbo
convaluit. Hæc igitur ratio exitusque belli fuit, quod Alyattes cum
Milesiis et Thrasybulo gessit.

XXIII. Periander vero Cypseli filius erat, is qui Thrasybulum de edito
oraculo certiorem fecit, et Corinthi tyrannus: cui maximum in vita
oblatum fuisse miraculum narrant Corinthii, hisque Lesbii adsentiuntur;
scilicet Arionem Methymnæum delphino insidentem ad Tænaron fuisse
delatum. Citharœdus is erat, nulli suæ ætatis secundus; primusque
hominum, quos novimus, dithyrambum et fecit et nominavit docuitque
Corinthi.

XXIV. Hunc Arionem aiunt, postquam plurimum temporis apud Periandrum
esset versatus, in Italiam Siciliamque cupivisse navigare; ingentique
pecunia ibi comparata, voluisse Corinthum reverti. Igitur quum Tarento
esset profecturus, nec ullis magis quam Corinthiis fidem haberet,
navigium conduxisse hominum Corinthiorum: (2) at hos, ubi altum
tenuere, consilium agitasse de illo in mare projiciendo, quo pecunia
potirentur. Tum illum, quid ageretur intelligentem, ad preces
confugisse; et, pecunia omni nautis oblata, vitam esse deprecatum: (3)
nautas vero, precibus viri nil commotos, jussisse ut aut sibi manus
inferret, quo in terra sepulturam nancisceretur, aut ut illico in mare
se projiceret. (4) Has in angustias et consilii inopiam redactum
Arionem orasse, ut, quandoquidem ita eis placitum esset, sinerent se
omni ornatu suo indutum, in summo puppis foro stantem, canticum canere;
quo facto pollicebatur sibi se manus illaturum. (5) Tunc nautas,
cupidine captos audiendi præstantissimi omnium cantoris, e puppi mediam
in navem concessisse; et illum, omni ornatu indutum, capta cithara, in
summo navis foro stantem, carmen quod orthion vocatur peregisse;
peractoque cantu, ita ut erat, cum omni ornatu in mare se conjecisse.
(6) Tum illos, continuato cursu, Corinthum navigasse: hunc vero, aiunt,
a delphino exceptum dorso, Tænaron fuisse delatum; ubi quum in terram
esset egressus, Corinthum inde eodem habitu perrexisse, ibique quid
accidisset enarrasse. (7) Periandrum vero, quum fidem non haberet,
tenuisse Arionem in custodia, ne quo prodiret, cæterum curam intendisse
in nautas. Nautæ ut Corinthum advenerunt, accitos ad se percontatum
esse Periandrum, ecquid de Arione memorarent: (8) quibus dicentibus
salvum illum in Italia esse, et fortunatum Tarenti a se relictum,
adparuisse Arionem eodem cultu quo in mare prosiluerat; et illos,
perterritos convictosque, non potuisse amplius ire infitias. (9) Hæc
quidem et Corinthii narrant et Lesbii; et exstat Tænari donarium
Arionis æneum, non magnum illud quidem, homo insidens delphino.

XXV. Alyattes Lydus, confecto cum Milesiis bello, deinde, quum septem
et quinquaginta annos regnasset, vita excessit. Dedicavit autem hic,
secundus ex hac familia, postquam e morbo convaluerat, Delphis craterem
argenteum ingentem, et basin crateris ferream ferruminatam, spectatu
dignam inter omnia quæ sunt Delphis donaria; Glauci Chii opus, qui unus
hominum omnium ferruminationem ferri invenit.

XXVI. Mortuo Alyattæ successit in regnum Crœsus, Alyattæ filius, annos
natus quinque et triginta: qui Græcorum primos Ephesios armis invasit.
(2) Ibi tunc Ephesii, quum ab eo obsiderentur, urbem suam Dianæ
dedicarunt, fune ex illius templo ad murum adligato: est autem inter
veterem urbem, quæ tunc obsidebatur, et Dianæ templum septem stadiorum
intervallum. (3) Hos igitur primos adgressus est Crœsus; deinde vero,
per vices, singulos quoque Ioniæ et Æoliæ populos, aliis alias caussas
inferens, graviora caussatus adversus hos in quibus graviores reperire
caussas poterat, nonnullis etiam eorum levia admodum exprobrans.

XXVII. Deinde, postquam Asiam incolentes Græci ad pendendum tributum
erant subacti, constituit ædificatis navibus insulanos adgredi. (2) Ad
quas compingendas quum omnia ei essent parata, aiunt alii Biantem
Prienensem, quum Sardes venisset, alii Pittacum Mytilenæum,
interrogatum a Crœso ecquid maxime novi gereretur apud Græcos, ea
respondisse quæ illum ne classem conficeret inhibuerunt. Dixisse enim:
«Insulani, o rex, decem milia equitum conducunt, expeditionem adversus
Sardes atque te molientes.» (3) Crœsum autem, ratum vera eum dicere,
respondisse: «Utinam dii hanc mentem dent insulanis, ut Lydorum filios
cum equitatu invadere velint!» (4) Tum illum excipientem dixisse:
«Videris mihi, rex, cupide vota facere ut insulanos equis vectos
deprehendas in continente, haud absurda spe; (5) insulanos vero quid
putas, ex quo primum ædificare te contra se classem audiverunt,
exoptare aliud, nisi ut, in altum evectos deprehendant Lydos in mari,
teque pro Græcis continentem incolentibus, quos tu in servitute
contines, ulciscantur?»[TR3] (6) Cujus conclusione orationis admodum
delectatum Crœsum, paruisse illi, ut qui perapte ad rem locutus
videretur, et a fabricanda classe destitisse. Atque ita cum Ionibus
insulas incolentibus hospitium contraxit.

XXVIII. Insequente tempore, subactis fere omnibus populis intra Halyn
fluvium incolentibus: (nam, exceptis Cilicibus ac Lyciis, cæteros omnes
suæ potestati subjectos Crœsus tenebat; sunt autem populi hi, Phryges,
Mysi, Mariandyni, Chalybes, Paphlagones, Thraces quum Thyni, tum
Bithyni, Cares, Iones, Dorienses, Æolenses, Pamphyli:)

XXIX. hos igitur postquam sub potestatem suam Crœsus redegerat, eaque
accessione regnum Lydorum auxerat, adveniebant Sardes, urbem divitiis
florentem, quum alii omnes e Græcia viri per illud tempus sapientiæ
laude clari, ut cuique commodum erat eo proficisci, tum vero etiam
Solon, Atheniensis: qui postquam Atheniensibus jussu ipsorum scripserat
leges, navi profectus, caussam interserens velle se alias spectare
regiones, decem annos peregrinatus est; ne scilicet quampiam ex
legibus, quas tulerat, mutare cogeretur. (2) Nam ipsis Atheniensibus
per se id facere nefas erat, quippe qui gravissimo jurejurando sese
obstrinxerant, per decem annos eis legibus, quascumque ipsis Solon
tulisset, esse usuros.

XXX. Hanc ipsam igitur ob caussam, tum vero etiam spectandi gratia,
peregre profectus Solon in Ægyptum se contulit ad Amasin, atque etiam
Sardes ad Crœsum. (2) Quo ut advenit, in regia hospitio acceptus est a
Crœso. Tum tertio aut quarto post die, jussu Crœsi, ministri regis
circumduxerunt Solonem, thesauros omnes et quidquid ibi magni et
opulenti inerat, ostentantes. (3) Quæ quum ille spectasset, et cuncta,
ut ei commodum fuerat, esset contemplatus, tali modo eum percunctatus
est Crœsus: «Hospes Atheniensis, inquit, multa ad nos de te fama
manavit, quum sapientiæ tuæ caussa, tum peregrinationis, ut qui
sapientiæ studio incumbens multas terras spectandi caussa obieris. Nunc
igitur incessit me cupido ex te sciscitandi, ecquem tu adhuc videris
omnium hominum beatissimum.» (4) Nempe, quod se ipsum hominum
beatissimum esse putaret, idcirco hanc illi quæstionem proposuit. At
Solon, nulla usus adsentatione, sed ut res erat respondens, «Ego vero,
inquit, beatissimum vidi Tellum Atheniensem.» (5) Quod dictum miratus
Crœsus, concitate quærit: «Qua tandem ratione Tellum beatissimum
judicas?» Cui ille: «Tellus, inquit, florente civitate, filios habuerat
bonos viros honestosque, et illis cunctis prognatos viderat liberos,
eosque omnes superstites: idemque, quum re familiari satis lauta, ut
apud nos, usus esset, vitæ finem habuit splendidissimum; (6) nam in
prælio, quod Athenienses adversus finitimos ad Eleusinem commiserunt,
postquam fortiter pugnavit, hostemque in fugam vertit, honestissima
morte defunctus est; et eodem loco, quo cecidit, publice ab
Atheniensibus sepultus est et magnifice honoratus.»

XXXI. Hisce quum Solon, quæ de Tello ejusque felicitate copiose
exposuit, admonuisset Crœsum, interrogare hic institit, quemnam
secundum ab illo vidisset beatissimum; existimans utique secundas certe
partes sese laturum. (2) At ille, «Cleobin, inquit, et Bitonem. His
enim, genere Argivis, et victus suppetebat probabilis, et robur
corporis erat tale, ut et uterque pariter certaminum præmia abstulerit,
et de eisdem hæc etiam narretur historia. (3) Quum festus dies ageretur
Junonis Argivæ, oporteretque omnino matrem horum bigis in templum vehi,
nec vero in tempore ex agro adessent boves; tunc juvenes, urgente hora,
jugum sibi subeuntes, plaustrum traxerunt quo mater vehebatur, eoque
per quadraginta quinque stadia tracto ad templum pervenerunt. (4) Quo
facto quum oculos universi cœtus in se convertissent, optimus eisdem
obtigit vitæ exitus; ostenditque in his numen, melius esse hominibus
mori, quam vivere. (5) Nam quum circumstantes Argivi laudarent juvenum
robur, Argivæ vero felicem prædicarent matrem quod tales haberet
filios; mater, et facto vehementer gavisa et omine, stans ante
simulacrum precata est deam, ut Cleobi et Bitoni filiis suis, qui ipsam
magnifice honorassent, id daret quod optimum esset contingere homini.
(6) Post hanc precationem, peracto sacrificio, laute epulati juvenes,
quum in ipso templo somno se dedissent, non amplius resurrexerunt, sed
hoc vitæ exitu sunt perfuncti. Eorundem dein imagines, ut qui homines
fuissent præstantissimi, fieri curarunt Argivi, Delphisque
dedicarunt.»[TR4]

XXXII. Istis igitur secundum felicitatis locum Solon tribuebat. Tum
vero subiratus Crœsus: «Hospes Atheniensis, ait, nostra vero felicitas
adeo abs te in nihilum projicitur, ut ne privatis quidem hominibus
æquiparandos nos existimes?» (2) Cui ille: «Crœse, inquit, gnarum me
numen omne esse invidum et summa imis mutare, interrogas de rebus
humanis. In diuturno tempore multa videre est quæ quis nolit, atque
etiam tolerare multa. Propono enim homini terminum vitæ ad septuaginta
annos. (3) Hi septuaginta anni constant ex viginti quinque millibus ac
ducentis diebus, mense intercalari non posito: sin velis alternos ex
illis annis interjecto mense fieri longiores, quo tempestatum
vicissitudines justo tempore redeant, menses intercalares per annos
septuaginta conficientur triginta quinque, dies autem ex his mensibus
mille et quinquaginta. (4) Horum autem dierum omnium, qui in
septuaginta annis sunt numero ducenti et quinquaginta supra viginti sex
millia, nullus est qui rem prorsus similem, qualis ab alio adducta est,
adducat. (5) Itaque, Crœse, homo quantus est, fortunæ casibus est
obnoxius. Jam te quidem ego et opulentum video, et multorum hominum
regem; istud vero, quod ex me quærebas, de te nondum prædicabo
priusquam te vita bene defunctum audiero. (6) Neque enim beatior est
magnis opibus præditus, quam is cui in diem victus suppetit, nisi eidem
omnibus bonis prædito fortuna concesserit vita bene defungi. Etenim
multi homines perquam opulenti, non idcirco beati sunt: multi vero,
quibus mediocris res familiaris est, felices. (7) Jam qui admodum dives
est, nec tamen beatus, is duabus tantum rebus antecellit felicem; hic
vero divitem, multis rebus. Ille ad explendas cupiditates et ad
tolerandum magnum aliquod incidens damnum, validior est: hic vero illum
superat hisce rebus; damnum quidem et cupiditatem non similiter, atque
ille, potest ferre, sed hæc incommoda ab illo abigit felicitas; est
vero membris integris, prospera fruens valitudine, malorum exsors,
lætus liberis, formosus. (8) Quodsi præterea diem quoque extremum
feliciter obierit, hic ille est quem tu quæris, dignus qui beatus
prædicetur. Priusquam vero diem obierit, differendum est, necdum beatus
hic nominandus, sed felix. (9) Jam ista simul cuncta ut consequatur
homo, id quidem fieri non potest; quemadmodum nulla est terra quæ
cuncta sibi suppeditet, sed aliud habet, alio indiget; quæ vero plurima
habet, ea optima est. (10) Nempe eodem modo etiam hominum nemo est
omnium, cui uni omnia cumulate adsint, sed alia habet, aliorum autem
indiget: qui vero eorum plurima ad vitæ usque exitum habuit, ac deinde
placide finiit vitam, hic, o rex, me judice, nomine isto prædicari
dignus est. Denique in omni re respiciendus finis est, in quem sit res
exitura: multos enim deus, postquam felicitatem illis ostendit,
funditus dein evertit.»

XXXIII. Hæc dicens minime gratum se præbebat Crœso, sed is nullam ejus
rationem habens a se dimisit, inscitum admodum esse hominem ratus, qui
præsentia bona omittens, finem cujusque rei juberet respicere.

XXXIV. Post Solonis discessum gravis divinitus vindicta Crœsum excepit;
hac causa, ut conjicere licet, quod se ipsum hominum beatissimum
judicaret. Ac statim quidem per quietem oblatum ei somnium est,
veritatem indicans malorum quæ filio ejus essent eventura. (2) Erant
enim Crœso filii duo; alter corporis vitio laborabat, erat enim mutus;
alter inter æquales rebus omnibus longe primus: nomen ei erat Atys.
Hunc Atyn, Crœso significat somnium, fore ut amittat ferrea cuspide
ictum. (3) Expergefactus ille, re secum versata, pertimescens somnium,
capit filio uxorem; eumque, quum solitus esset exercitum ducere
Lydorum,nusquam porro ad tale munus emittit: jacula vero et hastas, et
cujusque generis tela quibus ad bellum utuntur homines, ex virorum
habitatione in interiora conclavia congeri jubet, ne quid suspensum in
filium suum incidat.

XXXV. Interim dum filius ejus nuptias ageret, advenit Sardes vir
calamitate obstrictus, cui manus non erant puræ, natione Phryx, regio
de genere. (2) Qui quum ad ædes Crœsi venisset, orassetque ut ritu
patrio expiari sibi contingeret, expiavit eum Crœsus: est autem modum
expiandi apud Lydos similis ei quo Græci utuntur. (3) Peractis
legitimis, percontatur Crœsus hominem, unde veniret, quisve esset, his
usus verbis: «Quis tu es, homi, et quonam e Phrygiæ loco veniens, ad
meos lares supplex te recepisti? et quem virum, quamve fœminam
occidisti?» (4) Cui ille respondit: «O rex, Gordiæ sum filius, Midæ
nepos; est autem nomen mihi Adrasto. Fratrem meum occidi invitus, unde
ejectus a patre adsum, et rebus omnibus destitutus.» (5) Tum Crœsus:
«Ex viris amicis, inquit, oriundus es, et ad amicos venisti, ubi
nullius rei indigebis quoad apus nos manseris. Istam autem calamitatem
quam poteris levissime ferendo, plurimum lucri feceris.» Ita ille in
Crœsi ædibus vitam agebat.

XXXVI. Per idem tempus in Olympo Mysio aper exstitit mira magnitudine,
qui ex illo monte irruens Mysorum arva vastabat; contra quem quum sæpe
egressi essent Mysi, nihil ei mali inflixerant, sed male ab illo
fuerant accepti. (2) Ad extremum venere ad Crœsum Mysorum legati, hæc
dicentes: «Adparuit, o rex, in regione nostra immani magnitudine aper,
qui agrestia corrumpit opera; cujus ut potiamur studiosi operam dantes,
nihil proficimus. Itaque te nunc oramus, filium tuum et selectos
juvenes canesque nobiscum emittas, quo belluam e terra nostra
tollamus.» (3) Hæc illis precantibus Crœsus, recordatus eorum quæ per
somnum ipsi prædicta erant, ita respondit: «Filii quidem mei nolite
amplius facere mentionem: nec enim illum emittere vobiscum possum, est
enim novus nuptus, et hæc rei ei nunc curæ est. (4) Lydorum autem
selectam manum et venaticum omne ministerium una mittam; hortaborque
exeuntes, ut quam promtisse vobiscum belluam a terra submoveant.»[TR5]

XXXVII. Hæc Crœsus respondit; quibus quum contenti essent Mysi,
intervenit filius, auditis quæ Mysi precarentur. (2) Pernegante vero
Crœso se filium cum illis missurum, hæc inquit ad eum adolescens: «At
antehac, o pater, hoc mihi honestissimum et nobilissimum fuit, in bella
et in venationes exeundo gloriam parare: nunc vero utroque horum
exclusum me tenes, nulla in me cognita ignavia aut animi dejectione.
(3) Nunc ergo quibus oculis me conspici oportet euntem in forum, aut ex
foro redeuntem? quis tandem esse videbor civibus? qualis videbor novæ
nuptæ? cui illa viro putabit se connubio esse junctam? Proinde me tu
aut sinas venatum exire, aut ratione mihi persuadeas, melius mihi hoc
esse quod tu ita facis.»

XXXVIII. Cui respondens Crœsus, «Non quod ignaviam, inquit, o fili, aut
aliud quidquam parum mihi gratum in te cognoverim, hoc facio; sed quod
mihi somnii species per quietem oblata dixit brevis ævi te futurum,
quippe ferrea periturum cuspide. Cujus visi caussa et has tuas nuptias
maturavi, nec ad ea quæ nunc suscipiuntur te emitto, vigilans si quo
pacto, dum vivo, periculo te queam subducere. Es enim unicus mihi
filius; nam alterum [auribus captum] pro nullo existimo.»

XXXIX. Ibi rursus adolescens: «Ignosco quidem tibi, inquit, pater,
quod, quum tale tibi oblatum sit visum, custodiam mei agas: sed, quod
tu parum animadvertis, quodve oblitus es in hoc insomnio, id me te
monere fas est. (2) Somnium ais tibi dixisse, ferrea cuspide me
periturum: at apro quænam sunt manus, quæve ferrea cuspis, quam tu
timeas? Quodsi enim a dente me periturum dixisset, aut ab alia re
simili, tum hoc, quod agis, agere te oporteret; nunc vero a cuspide
dixit. Quare, quum non sit nobis cum viris proposita pugna, abire me
patere.»

XL. Tum Crœsus: «Fili,[TR6] ait, aliquatenus me vincis, sententiam
insomnii declarans. Itaque, tamquam a te victus, sententiam muto, et
veniam tibi do venatum exeundi.»

XLI. Quibus dictis, Adrastum Phrygem jubet vocari; eumque, ubi adfuit,
sic est adlocutus: «Adraste, ego te funesta calamitate obstrictum, quam
tibi non exprobro, expiavi, et domum meam recepi, in qua etiam nunc
omnium rerum sumtum tibi suppedito. (2) Nunc ergo (debes enim de me,
prius de te bene merito, in vicem bene mereri) rogo te ut custos sis
filii mei venatum exeuntis, ne qui in itinere cooriantur vobis malefici
grassatores in perniciem. Ad hæc, tua etiam ipsius interest ut eas ubi
splendorem ex rebus gestis possis parare; nam et patrium hoc est tibi,
et præterea robur inest.»

XLII. Cui Adrastus: «Alioquin, inquit, rex, in instud certamen non eram
proditurus; neque enim tali adfectum calamitate fas est æqualibus se
immiscere fortunatis, neque id ego cupio; atque etiam alias sæpe me
continui. (2) Nunc vero, quoniam tibi hoc cordi est, cui gratum facere
debeo (nam rependenda mihi sunt beneficia tua), paratus sum exsequi
mandatum: tuque filium tuum, quem custodire me jubes, rediturum esse
incolumem, quod quidem penes custodem fuerit, exspecta.»

XLIII. Hæc postquam Crœso ille responderat, proficiscuntur deinde
selectis juvenibus stipati canibusque. Ubi ad Olympum montem
pervenerunt, indagant belluam, et inventam circumfusi jaculis
incessunt. (2) Ibi tum hospes, idem ille qui a cæde fuerat purgatus,
cui Adrasto nomen, vibrato in aprum jaculo, ab illo quidem aberrat, sed
Crœsi filium ferit. (3) Atque ita ille, cuspide ictus, somnii effatum
explevit. Quod factum nunciaturus aliquis Crœso cucurrit, veniensque
Sardes et pugnam ei et fatum filii indicavit.

XLIV. Crœsus, morte filii consternatus, tanto gravius eam tulit, quos
is eum occidisset, quem ipse expiaverat a cæde. Et calamitatem eam
gravissime lamentans, Jovem Expiatorem invocavit, testificans quæ ab
hospite esset passus; et Larem quoque et Sodalitium invocavit, eumdem
deum adpellans. Nempe Larem (_sive_ Focorum præsidem) vocavit, quod,
quem hospitem domi suæ receperat, eundem imprudens interfectorem filii
sui aluisset: Sodalitium vero, quod, quem custodem adjunxisset filio
suo, eumdem inimicissimum deprehendisset.

XLV. Post hæc Lydi venerunt cadaver ferentes. quos pone sequebatur
interfector. Et hic quidem, ubi adfuit, stans ante cadaver tradidit
sese Crœso, manus protendens, oransque ut se super cadavere mactaret;
non esse sibi vivendum, dicens, qui, post superiorem calamitatem,
expiatorem etiam suum perdidisset. (2) Quibus auditis Crœsus, tanto
licet domestico in luctu, commiseratus tamen Adrastum, dixit illi:
«Habeo abs te, hospes, omnem vindictam, quontiam te ipse morte
condemnas; nec tu mihi hujus mali auctor es, nisi quatenus invitus
illud fecisti, sed deorum nescio quis; qui mihi jam pridem hoc futurum
ante significavit.» (3) Crœsus igitur filium, prout justum erat,
sepeliendum curavit. Adrastus vero, Gordiæ filius, Midæ nepos, hic idem
qui et fratris sui fuerat interfector, et sui expiatoris, ubi silentium
fuit hominum circa sepulcrum, agnoscens se esse hominum quos ipse
novisset calamitosissimum, super busto se ipse jugulavit.

XLVI. Crœsus vero, filio orbatus, duos annos ingenti in luctu desedit.
Sed posthac imperium Astyagis, Cyaxaræ filii, a Cyro Cambysis filio
eversum, resque Persarum crescentes, luctui Crœsi finem fecerunt,
curamque injecerunt ei et cogitationem, si qua ratione posset
crescentem Persarum potentiam, priusquam nimium invalesceret, coercere.
(2) Ab hac igitur cogitatione statim tentare oracula cœpit, tum quæ
apud Græcos erant, tum id quod in Libya; aliosque alio dimisit, quorum
alii Delphos irent, alii Abas, Phocensium oppidum, alii Dodonam. Alii
item ad Amphiaraum mittebantur, et ad Trophonium; alii ad Branchidas
ditionis Milesiæ. (3) Hæc Græca sunt oracula, ad quæ Crœsus misit
consulenda: in Libyam vero ad Ammonem alios misit, qui ab illo responsa
peterent. (4) Misit autem tentaturus oracula quid saperent; ut, si illa
reperisset verum nosse, tum iterum mitteret qui ex illis quærerent, an
expeditionem adversus Persas deberet suscipere.

XLVII. Ad tentanda igitur oracula hisce cum mandatis Lydos emisit, ut
ab eo die, quo Sardibus essent profecti, centum consequentes numerarent
dies, et centesimo die oracula adirent, ex eisque quærerent, quid esset
quod illo die ageret rex Lydorum Crœsus, Alyattæ filius; et quidquid a
quoque oraculo responsum fuisset, id scripto mandarent, ad seque
deferrent. (2) Jam, quid fuerit quod cætera responderint oracula, a
nemine memoriæ proditum est: Delphis autem, simul atque Lydi deum
consulturi penetrale templi intrarant, et quod ipsis mandatum erat
interrogaverant, Pythia hexametro tenore hæc respondit:

      Æquoris est spatium et numerus mihi notus arenæ,
      mutum percipio, fantis nihil audio vocem.
      Venit ad hos sensus nidor testudini' duræ,
      quæ simul agnina coquitur cum carne lebete
      ære infra strato, et stratum cui desuper æs est.

XLVIII. Hoc Pythiæ responsum quum scripto mandassent Lydi, Sardes sunt
reversi. Postquam vero cæteri quoque,[TR7] quos circummiserat Crœsus,
rediere vaticinia ferentes, singula scripta evolvens Crœsus inspexit.
(2) Ac horum quidem nullum advertebat ejus animum, præter id quod
Delphis erat adlatum: quod simul atque cognovit, adoravit probavitque,
unum existimans esse oraculum illud Delphicum, quippe cui compertum
fuisset, quid ipse fecisset. (3) Postquam enim emiserat homines qui
oracula consulerent, statutum diem observans, tale quidpiam machinatus
erat, ea commentus quæ nemo cognoscere aut hariolari posset: testudinem
et agnum in frusta concidit, et una coxit ipse æneo in lebete, æneo
imposito operculo.

XLIX. Hoc igitur Delphis responsum accepit Crœsus: quid sit vero quod
ab Amphiarai oraculo Lydis fuerit responsum, postquam in illius templo
legitimis cærimoniis essent perfuncti, non habeo dicere: nec enim de
hoc aliud quidquam memoratur, nisi quod hunc etiam Crœsus oraculum
verax habere existimaverit.

L. Post hæc autem ingentibus sacrificiis Delphicum deum propitium sibi
reddere instituit. Lectas enim victimas ter millenas de quoque genere
immolavit; præterea lectulos auro argentove obductos, et phialas
aureas, et purpureas vestes tunicasque, ingenti pyra exstructa,
concremavit.[TR8] hisce sperans deum magis sibi se conciliaturum;
Lydisque cunctis edixit, ut de suo, quidquid quisque haberet, eidem deo
sacrificaret. (2) Tum peractis sacrificiis, conflata immensa vi auri,
dimidiatos lateres ex eo procudi jussit, palmarum sex in longitudinem,
trium palmarum in latitudinem, crassitie palmari, numero centum et
septemdecim. Horum quattuor ex purissimo auro erant, singuli pondo
duorum talentorum cum dimidio; reliqui semilateres ex albido auro,
pondo binorum talentorum. (3) Fecit etiam leonis effigiem ex auro
purissimo, cujus pondus decem talentorum erat. Hic leo, quo tempore
deflagravit Delphicum templum, de semilateribus decidit (super illis
enim erat collocatus), et nunc in Corinthiorum thesauro est repositus,
pondusque ejus sex talentorum est cum dimidio; periere enim liquefacta
talenta tria cum dimidio.

LI. Hæc Crœsus postquam confecta habuit, Delphos misit, cum eisque
simul hæcce: crateres duos ingenti magnitudine, alterum aureum,
argenteum alterum; quorum aureus ad dextram positus erat intrantibus
templum, argenteus ad sinistram. (2) Sed et hi, quo tempore
conflagravit templum, loco moti sunt: et aureus quidem, cujus pondus
octo talenta cum dimidio colligit duodecimque insuper libras, in
Clazomeniorum thesauro positus est; argenteus vero in atrii angulo,
capiens amphoras sexcentas; miscetur enim in eo vinum a Delphensibus
festo Theophaniorum die. (3) Aiunt autem Delphenses, esse opus Theodori
Samii; quod etiam ego existimo, esse enim fabricam haud vulgarem
adparet. Præterea quattuor dolia misit argentea, quæ in Corinthiorum
thesauro reposita sunt. Duas item urnas lustrales dedicavit, auream
alteram, alteram argenteam: quarum illa, quæ ex auro est, titulum
præfert LACEDÆMONIORUM, dicuntque Lacedæmonii suum esse donarium,
falso; (4) nam et hoc Crœsi est, titulum autem inscripsit Delphensium
non nemo, Lacedæmoniis gratificaturus; cujus nomen, bene mihi cognitum,
edere nolo. Sed puer quidem cujus per manum effluit aqua,
Lacedæmoniorum donarium est, at urnarum neutra. (5) Alia denique multa
donaria minus insignia simul cum istis misit Crœsus: in his guttos
argenteos orbiculata forma; est præsertim mulieris simulacrum aureum
tricubitale, quam Delphenses aiunt effigiem esse pistricis Crœsi. Ad
hæc uxoris etiam suæ monilia dedicavit, ejusdemque cingula.

LII. Ista igitur dona Delphos Crœsus misit. Amphiarao vero, cujus et
virtutem et calamitatem fando audierat, clypeum dedicavit totum ex
auro; item hastam ex solido auro totam, cujus hastile pariter aureum
atque spiculum: quæ donaria ad meam usque ætatem Thebis reposita sunt,
et Thebarum quidem in templo Ismenii Apollinis.

LIII. Hæc dona ad deorum templa delaturis Lydis injunxit Crœsus, ut
interrogarent oracula, an[TR9] adversus Persas expeditionem susciperet
Crœsus, et an posset sociorum aliquas copias sibi adjungere? (2) Qui ut
eo quo missi erant pervenere, dedicatis donariis, oracula consuluerunt
his verbis: «Crœsus, Lydorum rex aliorumque populorum, existimans hæc
sola vera esse oracula hominibus, dona vobis misit digna vestris
inventis, et nunc e vobis quærit, an adversus Persas suscipiat
expeditionem, tum ecquem exercitum socium armorum possit sibi
adjungere?» (3) Quæ quum illi interrogassent, utriusque oraculi
responsa ad eandem sententiam collinearunt; quippe prædicebant Crœso,
si bellum inferret Persis, eversurum eum esse magnum imperium; simulque
ei consulebant, ut Græcorum exquireret potentissimos, eosque sibi
socios adjungeret.

LIV. Ea oracula postquam ad se relata Crœsus cognovit, responsis istis
vehementer est gavisus: prorsusque existimans se Cyri regnum esse
eversurum, missis rursus Delphos legatis, Delphensium singulos, numerum
illorum percontatus, viritim duobus stateribus auri donavit. (2)
Vicissimque Delphenses Crœso Lydisque in omne futurum tempus primas
detulerunt in consulendo oraculo partes, immunitatemque, et primum in
consessibus locum, denique jus civitatis, cuique qui numero Delphensium
vellet adscribi.

LV. Cæterum donis istis Delphenses prosecutus Crœsus, tertio oraculum
consulit; quippe veracitatem ejus expertus, largiter sibi in eo
consulendo indulgebat. Interrogavit autem oraculum hæc proponens, an
diuturnum sibi futurum esset imperium? (2) Cui Pythia hæc respondit:

      Regis apud Medos mulo jam sede potito,
      Lyde, fugam mollis scruposum corripe ad Hermon,
      neve mane, ignavus posito sis, Lyde, pudore!

LVI. Quibus verbis ad Crœsum perlatis, longe omnium maxime gavisus est,
ratus nunquam in Medos mulum pro viro esse regnaturum, adeoque nec
ipsum, nec suos posteros, umquam privatum iri imperio. (2) Deinde curam
suam eo convertit, ut inquireret quinam essent Græcorum potentissimi,
quos socios sibi adjungeret. Sciscitatus igitur repperit, Lacedæmonios
et Athenienses præter cæteros eminere, illos quidem Dorico in genere,
hos vero in Ionico. (3) Hi enim duo populi præcipui habebantur, alter
Pelasgicus, quum antiquitus sint, alter Hellenicus: et alter quidem
numquam solo suo excesserat, alter vero valde multumque erat vagatus.
(4) Nam sub Deucalione rege Phthiotin terram habitaverat; sub Doro
vero, Hellenis filio, regionem Ossæ et Olympo subjectam occupavit, quæ
Histiæotis vocatur; (5) tum ex Histæotide ejectus a Cadmeis, Pindum
incoluit, et Macednus populus est nominatus; inde rursus in Dryopidem
transiit; ex Dryopide denique sic in Peloponnesum venit, et Doricus est
adpellatus.

LVII. Jam Pelasgi quanam lingua usi sint, pro certo adfirmare non
possum. Sed si fas est conjecturam capere ex his qui etiam nunc
supersunt Pelasgi, qui supra Tyrrhenos Crestonem oppidum incolunt, qui
eam regionem olim, quæ nunc Thessaliotis vocatur, habitaverant,
finitimique per id tempus fuerant eorum qui Dorienses hodie nominantur;
idem ex illis Pelasgis qui Placiam et Scylacen in Hellesponto
condiderunt, qui cum Atheniensibus una habitaverunt; sive quæ sunt alia
oppida Pelasgica, quæ nomen mutarunt: ex his si conjecturam capere fas
est, barbara lingua usi sunt Pelasgi. (2) Quodsi igitur eadem ratio
fuit universi Pelasgici generis, statuendum fuerit Atticum populum,
quum sit Pelasgici generis, ex quo in Hellenum nomen transiit, simul
linguam suam dedidicisse et cum Hellenum lingua permutasse. (3) Etenim
neque Crestoniatarum lingua cum ullis eorum, qui nunc circum habitant,
consentit, neque Placianorum; inter ipsos autem convenit: et satis
adparet, servasse utrosque eandem sermonis formam, quam secum
attulerant quum in has, quas nunc incolunt regiones immigrarunt.

LVIII. Hellenicum vero genus, ex quo ortum cepit, lingua quidem semper
utitur eadem, ut mihi quidem prorsus videtur: sed discretum a Pelasgico
genere, quum esset infirmum et ab exiguis profectum initiis, in hanc
tamen populorum multitudinem maximam adcrevit, compluribus etiam aliis
populis barbaris sese illi adjungentibus. Quo nimirum, ut mihi etiam
videtur, factum est ut Pelasgicum genus, barbarum quum esset, numquam
magnos fecerit profectus.

LIX. Horum igitur populorum Atticum quidem rescivit Crœsus teneri et in
partes divulsum esse a Pisistrato, Hippocratis filio, qui ea tempestate
tyrannus erat Atheniensium. (2) Hippocrati enim, quum esset privatus
spectaretque Olympia, ingens oblatum prodigium fuerat. Sacra quum
fecisset, in propinquo stantes lebetes, carnibus et aqua repleti,
absque igne fervere cœperant et exundare. (3) Itaque Chilon
Lacedæmonius, qui forte aderat prodigiumque erat conspicatus, suasit
Hippocrati, primum quidem, ne domum duceret uxorem ex qua liberos
procrearet: sin jam haberet, secundo loco, ut repudiaret uxorem;
filiumque, si forte ei jam natus esset, abdicaret. (4) Cujus consilio
parere nolenti Hippocrati natus posthac est hic Pisistratus; qui in
seditione litoralium Atheniensium, quibus præerat Megacles, Alcmæonis
filius, et campestrium, quibus Lycurgus præerat, Aristolaidæ filius,
tertiam concitavit factionem, tyrannidem in mente habens. Contractis
enim seditiosis qui secum facerent, per caussam tutandi montanos,
hujuscemodi rem machinatus est. (5) Se ipsum ac mulos quum vulnerasset,
agitavit jumenta in fortum, quasi elapsus esset ex inimicorum manibus,
qui ipsum rus proficiscentem interimere nimirum voluissent; precatusque
est populum, ut aliquid custodiæ ab illo obtineret: jam enim prius in
existimatione apud populum fuerat, quod in bello adversus Megarenses,
ipsius ductu gesto, cepisset Nisæam, et alia præclare facta edidisset.
(6) Sic deceptus populus Atheniensium adjunxit ei delectos ex urbe
viros, qui ut satellites non quidem hastis eum stipabant, sed clavis:
ligneas enim clavas gestantes, a tergo eum sequebantur. Iidem vero
simul cum Pisistrato insurgentes, arcem occuparunt. (7) Inde igitur
imperio Atheniensium potitus Pisistratus, nullis qui tunc erant
magistratibus perturbatis, neque legibus mutatis, sed priore statu
integro, administrabat civitatem, ac bene recteque moderabatur.

LX. Sed haud multo post Megaclis factio et factio Lycurgi, facta
consensione, eum ejecerunt. Ita Pisistratus, postquam primum Athenas
obtinuerat, mox tyrannidem nondum satis firmatam rursus amisit. (2)
Sed, qui eum ejecerant, mox denuo inter se dissidium fecerunt.
Fatigatus autem seditione Megacles, misso ad Pisistratum caduceatore,
sciscitatus est velletne filiam suam ducere uxorem, tyrannidis præmio.
(3) Quem sermonem ubi admisit Pisistratus, eaque conditione pactionem
cum Megacle iniit, machinantur hi ad illum reducendum rem, ut mihi
quidem plane videtur, longe stultissimam. Quandoquidem enim jam a
priscis inde temporibus a barbarico genere distinctum Græcum fuit,
utpote dexterius et a stolida fatuitate magis abhorrens, stultum utique
debet videri, usos illos esse tali invento apud Athenienses, qui inter
Græcos feruntur sapientia principes. (4) Erat in pago Pæaniensi mulier,
nomine Phya, quattuor cubitorum statura minus tribus digitis, et
alioqui formosa. (5) Hanc mulierem quum universa instruxissent
armatura, in currumque sustulissent edoctam prius eum adsumere vultus
corporisque habitum quo maxime decora esset adparitura, in urbem agunt,
præmissis qui præcurrerent præconibus, qui ubi in urbem venissent, hæc
mandata edicerent: «Athenienses, bono animo excipite Pisistratum, quem
Minerva ipsa præcipuo inter homines honore prosecuta, in suam reducit
arcem!» (6) Hi igitur passim circumeuntes hæc prædicaverunt: statimque
rumor per pagos manavit, Pisistratum a Minerva reduci; et qui in urbe
erant, persuasi hanc mulierem esse ipsam Minervam, adorarunt eam,
Pisistratumque receperunt.

LXI. Hunc igitur in modum, quem diximus, recuperata tyrannide,
Pisistratus ex pacto cum Megacle inito filiam Megaclis duxit uxorem.
Verum quum et filii essent ei adolescentes, et Alcmæonidæ dicerentur
obnoxii esse piaculo, nolens ex novo conjugio liberos suscipere, non
uti fas est coibat cum uxore. (2) Atque id quidem primum celavit
mulier: deinde vero, sive interrogata a matre, sive non, matri suæ
adperuit, atque illa cum marito rem communicavit. Megacles vero inique
ferens se a Pisistrato ludibrio haberi, per iram e vestigio cum adversæ
factionis hominibus, positis inimicitiis, in gratiam rediit. (3) Tum
Pisistratus, ubi quid contra se ageretur rescivit, prorsus e terra
Attica discessit: et Eretriam profectus est, ubi cum filiis de rebus
suis deliberavit. Ubi perferente Hippia suam sententiam, tyrannidem
postliminio occupandam esse, munera colligebant ex eis civitatibus, quæ
illos superiori tempore observantia quadam erant prosecuti. (4) Quarum
quum multæ magnas conferrent pecunias, Thebani præ cæteris liberalitate
eminuere. Post hæc, ut brevi sermone absolvam, interjecto tempore,
omnia ad reditum eis parata fuere: nam Argivi mercenarii advenerant ex
Peloponneso, et Naxius vir, cui Lygdamis nomen, ultro eos converat, et
quum collatis pecuniis, tum adductis militibus, propensam inprimis
animi voluntatem probaverat.

LXII. Itaque Eretria profecti, undecimo anno in patriam redierunt, et
primum in Attica terra Marathonem occuparunt. (2) Quo loco quum castra
posuissent, mox partim ex urbe qui cum illis sentiebant ad eos
conveniebant, partim e pagis alii confluebant, quibus regnum libertate
erat optabilius. (3) Atque ita hi quidem congregabantur. Athenienses
vero in urbe, quam diu Pisistratus pecuniam cogebat, ac deinde rursus
quum Marathonem teneret, nullam ejus rationem habuerant: sed ubi
resciverunt, Marathone eum urbem versus movere, tum vero ei occurrendum
statuerunt. (4) Hi igitur cum omnibus copiis adversus redeuntes egressi
sunt: simulque Pisistratus et qui cum eo erant, ut Marathone profecti
contra urbem ivere, illis occurrentes ad templum pervenerunt Pallenidos
Minervæ, ibique castra ex adverso posuerunt. (5) Ibi tum divinitus
missus adstitit Pisistrato Amphilytus Acarnan [_Acharnensis?_], vir
vaticinia edere doctus, qui illum adiens, hexametro tenore vaticinium
edidit his verbis:

      Jactum est verriculum nunc, est tibi rete repansum:
      nocte aderunt thynni claro sub sidere lunæ.

LXIII. Sic ille divino adflatu concitatus cecinit: Pisistratus vero,
percepto oraculo, accipere se omen dicens, exercitum in hostes duxit.
Athenienses autem urbani per id tempus ad prandium se converterant, et
a prandio alii ad tesserarum ludum, alii ad somnum. (2) Hos igitur
Pisistratus cum suis, facto impetu, in fugam vertit. Qui dum
profugiunt, ibi tum prudentissimo consilio usus est Pisistratus,
quominus ordines redintegrarent Athenienses, sed dispersi manerent.
Filios suos equis impositos præmisit; qui consecuti fugientes,
Pisistrati verbis bono animo esse juberent, et ad sua quemque abire.

LXIV. Ita, dicto parentibus Atheniensibus, Pisistratus tertio potitus
Athenis, tyrannidem firmavit quum auxiliaribus multis, tum pecuniarum
reditibus, quæ partim ex ipsa regione, partim a Strymone fluvio
cogebantur. Filios quoque eorum Atheniensium, qui restiterant neque e
vestigio fugam capessiverant, obsidum loco captos Naxum transtulit: nam
etiam Naxum Pisistratus bello subegerat, et Lygdamidi tradiderat
administrandam. Ad hæc Delum insulam ex oraculi responso expiaverat.
Expiavit autem hoc modo: (2) quo usque prospectus templi pertinebat, ex
tota ea regione effodienda cadavera curavit, et in alium insulæ locum
transferenda. Ita Pisistratus Athenis regnabat: Atheniensium autem alii
in prælio ceciderant, alii cum Alcmæonidis e patria terra profugerunt.

LXV. Talem igitur rerum statum per id tempus apud Athenienses obtinere
audiverat Crœsus. Lacedæmonios vero rescivit, magnis malis defunctos,
bello jam superiores esse Tegeatis. (2) Quippe, regnantibus Spartæ
Leone et Hegesicle, quum cæteris in bellis feliciter rem gessissent
Lacedæmonii, a Tegeatis solis cladem acceperant. Ac superioribus quidem
temporibus et inter se invicem legibus usi erant pessimis fere omnium
Græcorum, et cum aliis populis nullum habuerant commercium. Sed leges
eorum in melius mutatæ sunt hoc modo. (3) Lycurgo, viro inter Spartanos
probato, Delphos ad oraculum profecto, simulatque penetrale ingressus
est, protinus Pythia hæcce profatur.

      Ad mea venisti præpinguia templa, Lycurge,
      grate Jovi et cunctis qui tecta tuentur Olympi.
      Ambigo, te-ne deum jam nunc, hominemve, salutem:
      sed multo magis esse deum te credo, Lycurge.

(4) Nonnulli præter hæc aiunt Pythiam eidem leges etiam et instituta ea
tradidisse, quæ nunc apud Spartanos obtinent. At Lacedæmonii ipsi
narrant, Lycurgum, quum fuisset tutor filii fratris sui Leobotæ,
Spartanorum regis, e Creta hæc attulisse. (5) Simulatque enim tutor
factus est, omnia jura immutavit, operamque dedit ne quis ea quæ ab
ipso constituta essent transgrederetur. Deinde quæ ad bellum pertinent
ordinavit, enomotias, triacadas [_quasi dicas cohortes moræ et
phratrias triginta_] et syssitia; ad hæc ephoros et senatores instituit
Lycurgus.

LXVI. Ita igitur legibus institutisque in melius mutatis usi sunt
Lacedæmonii: vita autem functo Lycurgo templum statuerunt, et magnopere
eundem colunt. Tum vero bonitate soli et cultorum frequentia factum est
ut brevi incrementum caperent, opibusque augerentur. (2) Jamque quietem
agere non contenti, quum Arcadibus præstantiores esse arbitrarentur, de
universa Arcadum regione oraculum Delphis consulere. Quibus Pythia hæc
respondit:

      Me petis Arcadiam? Magnum petis: haud tibi tradam.
      Multi apud Arcadiam vescentes glande viri sunt,
      qui te rejicient. Nec vero invidero prorsus:
      saltandam Tegeam planta plaudente daturus,
      utque queas campum metiri fune feracem.

(3) Quod responsum ubi accepere Lacedæmonii, a cæteris quidem
abstinuerunt Arcadibus, Tegeatis vero bellum intulerunt, compedes secum
ferentes; videlicet captioso oraculo freti, tamquam redacturi Tegeatas
in servitutem. (4) Verum prælio victi, quicumque eorum vivi sunt capti,
hi eisdem compedibus vincti, quas ipsi secum attulerant, campumque
Tegeatarum fune metientes, opus facere sunt coacti. Compedes autem
illæ, quibus hi vincti erant, ad meam usque ætatem Tegeæ servatæ sunt,
circa Minervæ Aleæ templum suspensæ.

LXVII. Ita quidem priore bello infeliciter semper pugnaverant cum
Tegeatis: sed Crœsi ætate, regnum Lacedæmone tenentibus Anaxandrida et
Aristone, superiores jam bello fuerant Spartani, idque tali ratione
erant consecuti. (2) Quum in bello numquam non superarentur a Tegeatis,
missis Delphos consultoribus sciscitati sunt oraculum, quemnam deorum
placarent, ut bello superiores Tegeatis essent futuri. His Pythia
respondit, tum futuros, quum ossa Orestis, filii Agamemnonis, ad se
attulissent. (3) At loculum Orestis postquam reperire nullo pacto
potuerunt, rursus ad deum mittunt sciscitaturos, quonam loco situs
Orestes esset. Id interrogantibus consultoribus hæc respondit Pythia:

      Est quædam Arcadiæ Tegea in regione patenti:
      hic duo flant venti, vi pervehemente citati;
      reppulsus pulsus, noxæ superindita noxa.
      Hic Agamemnonides terra omniparente tenetur;
      quo tu sublato, Tegeæ sperabere victor.

(4) Ubi hæc quoque audierunt Lacedæmonii, nihilo magis reperire
potuerunt, omnia licet disquirentes: donec tandem Lichas, unus ex iis
Spartanis qui (_benemeriti_) Agathoergi vocantur, invenit. (5) Sunt
autem Benemeriti illi, cives e militia equestri egressi, ætate semper
maximi, quinque quotannis: qui eo anno, quo ex equitibus exeunt, non
debent otium agere, sed reipublicæ caussa Spartanorum alius alio
dimittuntur.

LXVIII. Ex horum igitur numero Lichas id quod quærebatur invenit Tegeæ,
quum fortuna usus, tum solertia. Nam quum eo tempore jus commercii
esset Lacedæmoniis cum Tegeatis, intrans ille Tegeæ in ferrariam
officinam, spectabat ibi procudendi ferri rationem, mirabaturque id
quod fieri videbat. (2) Cujus admirationem animadvertens faber, cessans
ab opere ait: «Profecto magis quodammodo, hospes Lacon, miratus
fuisses, si id quod ego vidi, tu vidisses, qui nunc fabricationem ferri
ita admiraris. (3) Hac ipsa enim in aula puteum quum facere voluissem,
fodiendo incidi in loculum septem cubitorum. Ego vero, quum persuadere
omnino mihi non potuissem, fuisse umquam majores quam nunc sunt
homines, aperui loculum, et vidi cadaver eadem cum loculo longitudine:
cujus postquam mensuram cepi, rursus terra obrui.» (4) Hæc illo quæ
viderat referente, Lichas narrata animo volvens, conjectabat esse hunc
Orestem, quem oraculum dixisset. Conjectabat autem hac ratione: duos
videns fabri ferrarii folles, hos esse ventos illos reperiebat, incudem
vero et malleum, pulsum illum et repulsum; procusum porro ferrum, noxam
superinditam noxæ; quod quidem ex ea conjectabat ratione, quod in noxam
hominis inventum esset ferrum. (5) Quæ quum ita ille conjectasset,
Spartam abiit, totamque rem Lacedæmoniis exposuit. Tum illi ex
composito fictum crimen homini inferentes, exilio eundem mulctant. (6)
Qui Tegeam profectus, calamitatem suam rettulit fabro, cum eoque egit
ut aulam sibi elocaret. Cui diu quidem reluctanti quum ad extremum
persuasisset, ibi habitavit; moxque effosso sepulcro ossa collegit,
Spartamque remigrans transportavit. (7) Quo ex tempore, quoties vires
suas invicem tentarunt, semper superiores bello excessere Lacedæmonii:
eisdemque jam major etiam pars Peloponnesi erat subjecta.

LXIX. Hæc igitur cuncta quum Crœsus comperisset, legatos Spartam misit
dona ferentes, societatem petitum, quibus quæ dicere oporteret
mandavit. Qui ubi advenere, his usi sunt verbis:[TR10] «Misit nos
Crœsus, Lydorum rex aliorumque populorum, hæc dicens: O Lacedæmonii,
quoniam deus me per oraculum monuit, ut Græcum mihi adsciscerem socium,
vos autem audio principatum tenere Græciæ, vos idcirco ex oraculi
mandato invito, amicus esse cupiens et socius absque dolo et fraude.»
(2) Hæc Crœsus per legatos nunciavit. Quorum adventu gavisi
Lacedæmonii, qui et ipsi oraculum Crœso editum cognoverant: hospitium
et societatem pacto fœdere cum eo contraxerunt; nam et antea jam
beneficiis nonnullis a Crœso fuerant adfecti. (3) Sardes enim quum
misissent Lacedæmonii ad emendum aurum, quo usuri erant in statuam hanc
quæ Apollini posita nunc est in Thornace Laconiæ, Crœsus illud emturis
dono dederat.

LXX. Quum hanc igitur ob caussam, tum quod ipsos reliquis omnibus
præferens Græcis selegisset amicos, societatem belli admiserunt
Lacedæmonii. (2) Ad quam non modo parati erant denuncianti, verum etiam
craterem æneum fabricandum curarunt, multis imagunculis circa exterius
labium ornatum, ea magnitudine ut trecentas caperet amphoras, quem ad
Crœsum miserunt, dono hoc illum remuneraturi. Hic vero crater Sardes
non pervenit, cujus rei caussa dupliciter narratur. (3) Lacedæmonii
quidem aiunt, quum Sardes veheretur crater ille et prope Samum esset,
Samios, re cognita, navibus longis advectos, eum intercepisse. Ipsi
vero Samii aiunt, Lacedæmonios craterem advehentes, quum sero venissent
et Sardes expugnatas regemque captum esse comperissent, craterem in
Samo insula vendidisse, privatosque homines suo ære emptum in Junonis
templo consecrasse: fortasse autem hos, qui eum vendiderant, Spartam
reversos, dixisse fuisse ipsis illum a Samiis vi ablatum.

LXXI. Ac de cratere quidem ita res se habuit. Crœsus vero, quum ab
oraculi sententia aberrasset, Cappadociam bello invasit, Cyrum et
Persarum potentiam eversurum se sperans. (2) Dum vero bellum adversus
Persas Crœsus parabat, Lydorum aliquis, qui et jam ante habebatur
sapiens, et ab hac, quam tunc dixit, sententia vel maxime etiam nomen
est inter Lydos adeptus (Sandanis vocabatur) his verbis Crœsum
admonuit: (3) «O rex, inquit, tales adversus homines tu bellum paras,
qui coriaceas braccas et ex corio reliquam vestem gestant: qui comedunt
non quantum volunt, sed quantum habent, aspero solo utentes: ad hæc non
vino utuntur, sed aquam bibunt: non ficos habent quas comedant, nec
aliud bonum ullum. (4) Hos igitur sive viceris, quid eis auferes, nihil
habentibus? sin victus fueris, vide quot quantaque bona sis amissurus.
Nostra enim bona postquam degustaverint, nolent ea e manibus dimittere,
neque se abigi patientur. Equidem igitur diis habeo gratias, quod
Persis non in animum inducunt bello invadere Lydos:» (5) Hæc ille
dicens, Crœso non persuasit. Etenim Persis, priusquam Lydos
subegissent, nihil delicati, nihil boni fuerat.

LXXII. Cappadoces illi a Græcis Syrii nominantur. Fuerant autem hi
Syrii, priusquam Persæ obtinuissent imperium Medorum potestati
subjecti: tunc vero Cyro parebant. Limes enim Medici imperii et Lydici
Halys fluvius erat; qui ex Armenio monte ortus per Ciliciam fluit,
deinde a dextra Matienos habet, a sinistra Phrygas; quos præterlapsus
versus boream sursum fluens, ab altera parte Syrios Cappadocas, a læva
vero Paphlagonas disjungit. (2) Ita Halys fluvius omnem fere inferiorem
disterminat Asiam, a mari quod Cypro oppositum est ad Pontum usque
Euxinum; estque hæc cervix totius hujus regionis: longitudinem quod
attinet itineris, expedito viro quinque dies insumuntur.

LXXIII. Bellum autem Crœsus Cappadociæ intulit his de caussis: partim
quidem potiundæ regionis illius desiderio, quam suæ adjicere ditioni
cupiebat; maxime vero, quod oraculo confisus ultionem capere de Cyro
vellet Astyagis caussa. (2) Astyagem enim, Cyaxaris filium, Crœsi
adfinem, Mediæ regem, Cyrus Cambysis filius bello victum captumque
tenebat. Adfinis autem Crœsi factus erat Astyages hac ratione. (3)
Scytharum nomadum turma per seditionem in terram Medicam secesserat,
quo tempore Medis imperabat Cyaxares, Phraortæ filius, Dejocis nepos,
qui Scythas istos, ut supplices advenientes, benigne exceperat. Idem,
quum eos magni faceret, pueros eisdem tradidit, qui et linguam eorum et
sagittandi artem addiscerent. (4) Interjecto tempore, quum venatum
semper exirent Scythæ, et nunquam non aliquid adferrent, accidit
aliquando ut nihil caperent: quos vacuis manibus reversos Cyaxares, vir
(ut tum ostendit) ad iram præceps, aspere admodum et contumeliose
accepit. (5) Tum illi, indigne secum actum ægerrime ferentes, consilio
habito decreverunt unum ex eis pueris, qui in ipsorum disciplinam dati
essent, in frusta concidere, et eodem modo paratum quo ferinam parare
consuevissent, Cyaxari tamquam feram a se captam adferre, protinusque
inde ad Alyatten, Sadyattæ filium, Sardes sese recipere. (6) Atque ita
etiam, ut illi decreverant, facta res est. Nam et Cyaxares, et qui cum
eo erant convivæ, carnes istas gustarunt; et Scythæ, perpetrato
facinore, ad Alyatten supplices venerunt.

LXXIV. Post hæc, quum Alyattes repetendi Cyaxari Scythas tradere
nollet, bellum Lydos inter Medos gestum est per quinque continuos
annos: quo in bello Medi sæpe de Lydis, sæpe vero etiam de Medis Lydi
victoriam retulerunt; semel etiam nocturno quodam prælio dimicarunt.
(2) Scilicet pari utrimque fortuna bellum continuantibus accidit sexto
anno, ut, postquam signa contulissent, jamque ferveret pugna, subito
dies in noctem converteretur: (3) quam diei mutationem Thales Milesius
Ionibus prædixerat, hunc ipsum annum præfiniens, quo facta est illa
immutatio. (4) Lydi vero et Medi, quum loco diei subito noctem ingruere
viderent, pugnandi finem fecerunt, et aliquanto etiam magis utrique
componendæ paci cœperunt studere. Auctores vero conventionis hi erant,
Syennesis Cilix, et Labynetus Babylonius; (5) quibus rem urgentibus
factum est ut et fœdus inter partes pangeretur, et mutua jungerentur
connubia: decreverunt quippe, ut Alyattes filiam suam Aryenin Astyagi,
Cyaxaris filio, daret uxorem. Nam absque firmo necessitudinis vinculo
non solent conventiones firmæ manere. (6) Fœdus autem sanciunt hi
populi eodem ritu atque Græci, nisi quod præterea brachia incidunt
summa in cute, et sanguinem mutuo lingunt.

LXXV. Hunc igitur Astyagem, avum suum maternum, Cyrus regno dejectum in
sua potestate tenebat, eam ob caussam quam in sequentibus exponam. Quo
nomine Crœsus ei infensus, ad oracula miserat qui consulerent an bellum
Persis inferret; et ambiguum responsum nactus, ratus sibi favere
responsum, expeditionem in Persarum ditionem suscepit. (2) Ubi vero ad
Halyn fluvium pervenit Crœsus, deinde, ut ego quidem aio, pontibus eis,
qui ibi erant, copias[TR11] traduxit; ut vero vulgo Græci narrant,
Thales eas Crœso traduxit Milesius. (3) Dubitante enim rege quo pacto
flumen transmitterent copiæ suæ (necdum enim eo tempore pontes hos
exstitisse), Thaletem aiunt, quum in castris adesset, effecisse ut
flumen, quod a læva exercitus fluebat, a dextra etiam flueret.
Effecisse autem aiunt hunc in modum: (4) exorsum ab ea fluvii parte,
quæ supra castra erat, altam effodisse fossam, et lunata specie ita
duxisse, ut, postquam castra ad fluvium locata circuisset a tergo,
flumen illac ex pristino alveo per fossam aversum, et castra rursus
præterlapsum, in pristinum alveum influeret. Ita, simulatque divisum
fuisset flumen, ab utraque parte permeabile factum esse. (5) Nonnulli
vero etiam aiunt, pristinum alveum prorsus exaruisse. At mihi quidem
hoc non persuadent; quo enim modo, quum reversi sunt, flumen
transierunt?

LXXVI. Crœsus igitur, sueprato cum copiis fluvio, in eam Cappadociæ
partem pervenit, quæ Pteria nominatur, estque totius hujus regionis
pars validissima, ex adverso fere Sinopes urbis ad Pontum Euxinum sita.
Ibi castris positis, prædia devastavit Syriorum, (2) et oppidum
Pteriorum cepit in servitutemque redegit: cunctaque etiam finitima
cepit oppida, Syriosque nihil commeritos funditus evertit. (3) Tum
Cyrus, coactu exercitu, adsumtisque omnibus qui in medio incolebant,
obviam Crœso ivit. Priusquam autem educere aggrederetur copias,
caduceatores ad Iones misit solicitandos ut a Crœso deficerent. (4) Et
Iones quidem non paruerunt: Cyrus vero ut advenit, castra Crœso
opposuit; et ibidem in terra Pteria valido impetu vires invicem
tentarunt. Acri prælio commisso, multis utrimque occisis, ad extremum,
quum nox ingrueret, neutram in partem inclinante victoria discesserunt.
Et hunc quidem in modum uterque exercitus pugnaverat.

LXXVII. Crœsus vero, quem copiarum suarum paucitatis pænitebat: nam
militum ejus, qui conflixerant, multo minor, quam Cyri, numerus fuerat:
ea de caussa, quum postridie ejus diei Cyrus adgredi illum non
conaretur, Sardes reversus est, habens in animo et Ægyptios evocare ex
fœdere (quorum cum rege Amasi, prius quam cum Lacedæmoniis, fœdus
inierat), et Babylonios arcessere (nam et cum his societatem armorum
pepigerat; rex autem per id tempus Babyloniorum Labynetus erat), et
Lacedæmoniis denunciare, ut ad definitum tempus adsint: denique hisce
conjunctis, suisque ipsius copiis contractis, constituerat, simulatque
præteriisset hiems, primo vere expeditionem in Persas suscipere. (2)
Hæc ille animo agens, ut Sardes venit, nuncios misit ad socios, qui
illis edicerent, ut ad quintum mensem Sardes convenirent. Præsentem
vero exercitum, qui cum Persis pugnaverat, qui ibi aderat mercede
conductus, omnem dimisit dispersitque; nequaquam ratus fore ut Cyrus,
qui pari adeo Marte pugnasset, adversus Sardes copias suas duceret.

LXXVIII. Hæc dum secum reputat Crœsus, suburbana omnia serpentibus
impleta sunt: quos equi, ut adparuerunt, omissis pascuis consuetis,
accedentes deglutiebant. Id Crœso cernenti visum est, ut erat, esse
portentum: itaque e vestigio misit qui haruspices consulerent
Telmessenses. (2) Sed consultoribus Telmessum profectis, ibique quid
significaret prodigium edoctis, non contigit, ut Crœso renunciare
responsum possent; nam priusquam Sardes renavigassent, captus Crœsus
erat. (3) Atqui Telmessenses ita censuerant, exercitum peregrinum
ingressurum esse terram Crœsi, et incolas oppressurum: serpentes enim,
aiebant, esse terræ filios; equos autem, hostes et advenas. (4) Et hæc
quidem responderunt Telmessenses Crœso jam capto, sed nescii adhuc ipsi
quid Sardibus ageretur aut quid Crœso accidisset.

LXXIX. At Cyrus certior factus Crœsum, quum continuo post pugnam in
Pteria pugnatam copias suas domum reduceret, decrevisse post reditum
dimittere copias, consilio inito intellexit e re sua esse, quam
celerrime posset adversus Sardes ducere, priusquam Lydorum copiæ rursus
collectæ essent. (2) Atque, ut ei visum erat, ita protinus fecit. Nam
exercitum in Lydiam ducens, ipse nuncius Crœso advenit. (3) Ibi tum
Crœsus in magnam consilii inopiam adductus, quum longe secus atque
exspectaverat res cecidisset, tamen Lydos in prælium eduxit. (4) Erat
autem ea ætate nullus Asiæ populus fortior, nec magis strenuus, quam
Lydius. Pugnandi genus erat ex equis; hastasque gestabant prælongas, et
equitandi inprimis erant periti.

LXXX. Quum in campo esset concursum, ante urbem Sardianam sito, magno
et nudo, quem perfluentes cum alii amnes, tum Hyllus, perrumpunt omnes
in eum qui maximus est, cui nomen Hermus; qui e monte Matri Dindymenæ
sacro ortus, in mare se exonerat juxta Phocæam urbem: hic ubi Lydos ad
pugnandum instructos vidit Cyrus, reformidans equitatum, monitu Harpagi
Medi tale iniit consilium. (2) Coactis omnibus quæ exercitum ipsius
sequebantur camelis, vel frumentum vel vasa portantibus, sarcinas
detraxit, et viros imposuit equestri cultu ornatos: quibus ita
instructis præcepit, ut cæteras copias præirent adversus Crœsi
equitatum; peditatum vero jussit camelorum aciem subsequi; denique post
pedestrem aciem equitatum omnem locavit. (3) His omnibus ita ordinatis,
edixit ne cui parcerent Lydorum cæterorum, sed occiderent cunctos qui
resisterent, Crœsum vero ipsum non occiderent, ne si captus quidem
repugnaret. (4) Hoc imperium dedit. Camelos autem adversus equitatum
instruxit hac de caussa: camelum equus reformidat, adeo quidem ut nec
speciem ejus intueri, nec odorem percipere sustineat. Ob id ipsum
igitur rationem istam inierat, ut Crœso inutiles essent equestres
copiæ, quibus vel maxime se prævaliturum Lydus cogitaverat. (5) Atque
etiam, postquam ad pugnam concursum est, ibi tum equi, simulatque
olfecerunt camelos conspexeruntque, protinus retro se averterunt, et
elusa Crœso spes erat. (6) Nec vero idcirco Lydi continuo abjecere
animos: sed, re cognita, ab equis desilientes, pedibus conflixere cum
Persis. Postremo vero, multis utrimque cæsis, in fugam versi sunt Lydi:
itaque intra murum compulsi, obsidebantur a Persis.

LXXXI. Dum vero obsidionem parant Persæ, Crœsus in longius processuram
obsidionem ratus, alios ex arce nuncios mittit ad socios. Nam qui prius
dimissi erant, hi ad coeundum Sardes quintum mensem edixerant: nunc hos
emisit oratum, ut quam celerrime auxilia sibi mitterentur, quippe ab
hostibus obsesso.

LXXXII. Igitur cum ad alios socios misit, tum ad Lacedæmonios. Per idem
vero illud tempus ipsis etiam Spartanis acciderat ut contentionem
haberent cum Argivis, de loco cui nomen Thyrea. Hasce quippe Thyreas,
quum essent Argolicæ ditionis, Lacedæmonii Argivis ademtas tenebant.
(2) Etenim Argivorum etiam erat ad Maleas usque regio ad occasum sita,
cum in continente, tum insula Cytheria, reliquæque insulæ. (3) Igitur
quum ad opem ferendam ademto suo territorio adcurrissent Argivi, in
colloquium ibi convenerunt cum Lacedæmoniis, pactique sunt ut trecenti
utrimque pugnarent, et, utri superiores excessissent, eorum regio
foret; reliquus autem exercitus utrorumque domum discederet, neque
præsto esset dum illi pugnarent; ea scilicet caussa, ne, si adessent
exercitus, parti quam succumbentem alterutri viderent, auxilium sui
ferrent. (4) His conventis disgressi sunt, selecti vero ex utrisque
relicti, certamen inierunt: qui quum æquo Marte pugnassent, ex
sexcentis tres omnino reliqui fuere; ex Argivis Alcenor et Chromius, ex
Lacedæmoniis Othryades. Hi autem interveniente nocte supererant. (5)
Duo igitur Argivi, ut qui vicissent, cursu Argos repetierunt;
Lacedæmonius vero Othryades, spoliatis Argivorum cadaveribus, armisque
in ipsius castra delatis, in statione mansit. Postridie utrique, re
audita, advenere: (6) ac statim quidem utrique, vicisse se,
contendebant; Argivi, dicentes suorum plures superfuisse; Lacedæmonii
vero, illos profugisse demonstrantes, suum vero perstitisse, et
cadavera spoliasse Argivorum. Ad extremum, ex contentione ad arma
concurrentes, pugnam capessunt; et, multis utrimque cæsis, Lacedæmonii
victores discedunt. (7) Quo ex tempore Argivi, tonsis capitibus, quum
antea necessario comati essent, legem condiderunt, sese devoventes, ne
prius comam aleret quisquam Argivorum, neve mulieres aurum gestarent,
quam Thyreas recepissent. E contrario Lacedæmonii, quum antehac non
comarentur, legem tulerunt, ut ab hoc tempore alerent comam. (8) Unum
autem illum ex trecentis superstitem, Othryadem, aiunt pudore retentum
ne occisis commilitonibus Spartam rediret, illic apud Thyreas mortem
sibi conscivisse.

LXXXIII. Hæc cum apud Spartanos aguntur, advenit Sardianus legatus,
orans ut obsesso Crœso suppetias ferrent. Et illi nihilo minus, audito
legato, ad succurrendum se accinxerunt. Sed quum jam parati essent, et
in promtu starent naves, alius adfertur nuncius, arcem Lydorum
expugnatum esse, Crœsumque vivum ab hostibus captum. Ita quidem
Lacedæmonii, casum regis vehementer dolentes, auxilia mittere
supersederunt.

LXXXIV. Expugnatæ autem sunt Sardes hoc maxime modo. Quartodecimo quam
obsideri cœptæ erant die, Cyrus, dimissis per castra equitibus,
edixerat copiis suis, dona se daturum ei qui murum primus
conscendisset. (2) Mox periculo a militibus facto, postquam conatui non
respondit successus, ibi tum, quiescentibus cæteris, vir Mardus genere,
cui nomen Hyrœades, adscendere conatus est ex parte arcis, qua nulli
locati custodes erant; quia non verendum visum erat, ne ab illa parte
umquam arx caperetur. (3) Est enim ibi abrupta arx et inexpugnabilis:
qua una etiam parte Meles, rex antiquus Sardium, non circumtulerat
leonem, quem ipsi pellex pepererat; quum responsum edidissent
Telmessenses, si leo ille circa murum circumferretur, inexpugnabiles
fore Sardes. (4) Meles igitur circa reliquum murum circumferens, qua
expugnabile munimentum arcis erat, hanc partem spreverat, ut
inexpugnabilem et abruptam: est autem ea Tmolo opposita pars urbis. (5)
Hyrœades igitur hic Mardus, quum pridie vidisset Lydorum aliquem ab
illa parte arcis descendentem, recepturum galeam quæ superne devoluta
erat, eandemque reportantem; advertens animum, deliberaverat secum.
Tunc igitur et ipse adscendit, et ejus vestigia legentes plures
Persarum adscendebant. Quum igitur frequenti numero adscendissent, ita
Sardes captæ sunt, atque urbs omnis direpta.

LXXXV. Ad ipsum autem Crœsum quod spectat, gesta sunt hæcce. Erat ei
filius, cujus etiam supra mentionem feci, cætera quidem non ineptus,
sed mutus. Superiore igitur felici rerum statu omnia pro viribus
fecerat Crœsus hujus pueri caussa, cum aliis initis rationibus, tum
Delphos missis legatis qui super eo oraculum consulerent. (2)
Responderat autem ei Pythia hæc:

      Lyde genus, rex multorum, valde inscie Crœse,
      ne cura gnati exoptatam audisse loquentis
      intra ædes vocem, sine qua melius tibi longe:
      ille die quoniam primum infelice loquetur.

Nunc capta arce quum Persarum aliquis, cui ignotus Crœsus erat, illum
peteret occisurus; Crœsus quidem, invadentem se conspiciens, ob
præsentem casum insuper habuit, quum nihil ipsius interesset percussum
oppetere mortem: (3) at puer hic mutus, ubi Persam vidit irruentem, præ
metu doloreque rupit vocem, dixitque: «Homo, ne occide Crœsum!» Sic
igitur hic tum primum vocem edidit: et post hæc jam per omne vitæ
tempus loquela usus est.

LXXXVI. Persæ vero et Sardibus potiti erant, et Crœsum vivum ceperant,
postquam regnaverat quattuordecim annos, totidemque dies erat obsessus;
qui adeo ex oraculi responso finem imposuit magno suo imperio. Captum
vero Persæ ad Cyrum duxerunt: (2) qui ingenti rogo, ad id ipsum
exstructo, compedibus vinctum Crœsum jussit imponi, et circa eum bis
septem Lydorum filios; sive primitias has deo alicui offerre habens in
animo, sive votum aliquod persolvere; sive etiam religiosum esse Crœsum
compererat, et rogo imposuit cupidus sciendi, an deus aliquis eum esset
liberaturus, ne vivus combureretur. (3) Hoc quidem fecisse Cyrum aiunt;
Crœso vero super pyram stanti in mentem venisse, quamquam cum tanta
calamitate colluctanti, illud Solonis, quod sibi divino nutu fuisset
dictum, Neminem viventem esse beatum. (4) Hoc ergo dictum ubi animum
eius subierit, post longum silentium fertur ex imo pectore vocem
edidisse, et ingemiscens ter nominasse Solonem. Tum Cyrum, aiunt, hoc
audito, jussisse interpretes e Crœso quærere, quis ille esset quem
invocaret; illosque accedentes quæsivisse. (5) Sed Crœsum initio nihil
iis respondisse; ad extremum vero, quum urgeretur, dixisse: «Is est qui
ut omnibus regibus in colloquium veniret, ego ingenti pecuniarum copiæ
prætulissem.» Cujus responsi vim quum parum illi intelligerent, denuo
quærebant quid esset quod diceret. (6) Instantibus et operose
urgentibus dixit demum quod res erat, quo pacto olim Solon ad se
venisset Atheniensis, qui postquam omnes suas opes esset contemplatus,
pro nihilo eas duxisset, talia scilicet loquutus, et ut sibi omnia
evenirent prout ille dixisset; nec vero ea illum in se magis dixisse,
quam in universum genus hominum, et in eos maxime qui sibi ipsis
viderentur esse beati. Hæc dum Crœsus referebat, jam incenso rogo
arsisse aiunt extrema circumcirca: (7) Cyrum vero, ubi ex interpretibus
cognovit quæ Crœsus dixisset, pœnitentia ductum, cogitantemque quid
esset quod, quum ipse homo esset, alium hominem, qui sese non inferior
fuisset felicitate, vivum igni traderet, ad hæc veritum deorum
vindictam, reputantemque quam nihil esset in rebus humanis stabile,
ocyus restingui jussisse accensum ignem, Crœsumque et qui cum eo
aderant deduci; verum eos, quibus id mandatum esset, vim flammæ non
amplius potuisse superare.

LXXXVII. Ibi tum Crœsum, aiunt Lydi, cognita Cyri mutatione sententiæ,
quum cerneret omnes homines restinguendo igni dare operam, nec coercere
illum posse, exclamantem invocasse Apollinem, si quod a se donum ei
gratum fuisset oblatum, nunc sibi adesset et ex præsenti malo se
liberaret. (2) Ita inter lacrimas deum invocante Crœso, repente nubes,
quum serenum et tranquillum adhuc fuisset cœlum, esse contractas;
coortaque tempestate, et vehementissimo effuso imbre, ignem esse
exstinctum. (3) Tum Cyrum, qui ita intellexisset et deo acceptum et
bonum virum esse Crœsum, a rogo ad se jussisse eum deduci, atque in
hunc modum interrogasse: «quis tibi hominum, Crœse, persuasit, ut
irruptione meam in ditionem facta hostis mihi quam amicus esse
malueris?» (5) Cui ille respondit: «hæc ego, o rex, feci tuo prospero,
meo infausto fato. Caussa autem incepti fuit Græcorum deus, qui me ad
bellum impulit suscipiendum. Nemo enim ita amens est, ut bellum
præferat paci, quum in hac filii sepeliant patres, in illo autem a
patribus filii sepeliantur. Sed, hæc ut it fierent, diis puto
placuerat.»

LXXXVIII. Hæc postquam Crœsus locutus est, Cyrus vinculis solutum prope
se jussit adsidere, et plurima eum observantia prosequebatur,
intuensque mirabatur eum, cum ipse, tum omnes qui cum eo erant. (2) At
ille, cogitabundus, silentium tenuit. Deinde vero conversus, ubi Persas
vidit Lydorum urbem vastantes, «Utrum eloqui tibi, inquit, o rex, quod
nunc sentio, an tacere hoc in tempore debeo?» Quem ubi Cyrus fidenter
quæ vellet dicere jussit, interrogans ille eum, ait: «Ingens hæc
hominum turba quid tandem tanto studio facere properat?» (3) Tum rex,
«Urbem, inquit, tuam diripit, et opes tuas dissipat.» At Crœsus
respondit: «Neque meam urbem, nec meas opes diripit; nihil enim horum
amplius ad me pertinet: sed tua agunt feruntque.»

LXXXIX. Advertit hoc Crœsi dictum animum Cyri: itaque remotis cæteris
interrogavit Crœsum, quid animadverteret utile ipsi in his, quæ
fierent? Tum ille: «Quoniam dii, inquit, me tibi servum tradiderunt,
æquum censeo ut, si quid melius in rebus video, id tibi indicem. (2)
Persæ natura protervi sunt, iidemque inopes. Quodsi igitur hos passus
fueris raptam ingentem pecuniæ vim sibi retinere, hoc tibi ab his
credibile est eventurum: ut quisque istorum plurimis opibus fuerit
potitus, ita maxime exspectare debebis hunc adversus te insurrecturum.
(3) Nunc igitur ita fac, si tibi placuerit quod ego dico. Adpone ad
omnes portas custodes ex satellitibus, qui exportantibus res auferant,
dicentes, necesse esse ut earum decimæ Jovi offerantur. Sic nec tu in
odium illorum incurres, per vim eis res auferendo; et illi, justa te
facere intelligentes, facient non inviti.»

XC. Hæc audiens Cyrus supra modum gavisus est, ita illi bene monita
videbantur. Igitur valde laudato Crœso, jussisque satellitibus exsequi
quæ ille monuerat, his verbis eum est adlocutus: «Crœse, quoniam hoc
tibi institutum est, ut viri regis bene facta dictaque exsequaris, pete
quidquid muneris a me volueris in præsentia tibi dari.» (2) Et ille:
«Domine, inquit, maxime gratum mihi feceris, si siveris me deum
Græcorum, quem maxime omnium veneratus eram, missis hisce compedibus
interrogare, Numquid illi fas sit bene de ipso meritos decipere?» (3)
Quærenti dein Cyro, quid rei esset, de qua illum accusans hanc a se
gratiam peteret; altius repetens Crœsus, consilia sua omnia exposuit,
et oraculorum responsa, maximeque donaria deo a se dicata, et quo pacto
concitatus oraculi responso bellum adversus Persas suscepisset. Hæc
commemorans eo devenit ut preces suas reperet, nimirum ut sibi liceret
ista exprobrare deo. (4) Cui adridens Cyrus, «Et hoc, inquit, a me
impetrabis, et quidquid alius idemtidem a me rogaveris.» His auditis
Crœsus Lydorum nonnullos Delphos misit, jussos positis ad templi limen
compedibus sciscitari, annon puderet deum, quod oraculi responsis
excitasset Crœsum ad bellum Persis inferendum, injecta spe eversurum
eum esse Cyri potentiam, unde tales ipsi primitiæ evenissent? nempe
compedes ei ostenderent. Hoc igitur sciscitari jussi sunt, et, num fas
sit diis Græcorum, esse ingratis.

XCI. Lydis illuc profectis ac mandata exsecutis, Pythia fertur ita
respondisse: «Sortem fato destinatam effugere etiam deus non potest.
Crœsus autem quinti genitoris peccatum luit; qui quum satelles fuisset
Heraclidarum, mulieris dolo obsecutus, interemit dominum, illiusque
dignitate potitus est, nihil ad ipsum pertinente. (2) Quamvis autem
studuerit Apollo, ut ista Sardium calamitas incideret filiorum Crœsi
ætate, non vivente ipso Crœso, mutare tamen fata non potuit: sed,
quantum illa permiserunt, tantum effecit, eique gratificatus est. Nam
tribus annis distulit Sardium expugnationem: et hoc sciat Crœsus,
tribus post annis, quam fata destinarant, captum se esse. (3) Secundo
loco quum in eo esset ut igne cremaretur, opem ei tulit. Jam quod ad
oraculum spectat, immerito Crœsus deum accusat. Prædixerat enim ei
Apollo, si bellum Persis inferret, fore ut ingens everteret imperium.
Crœsus autem ad hæc, si recte sibi consulere voluisset, debuerat denuo
mittere sciscitatum, suumne, an Cyri imperium dixerit deus? Igitur quum
non intellexerit responsum, nec denuo quæsierit, sibi ipsi tribuat
culpam. (4)[TR12] Eidem vere etiam postremum consulenti respondit
Apollo ea quæ de mulo respondit: at ille ne hoc quidem intellexit. Nam
mulus hic, Cyrus erat: quippe ex duabus diversis gentibus ortus, matre
melioris conditionis, patre vero inferioris. Illa enim Meda erat, et
quidem Astyagis filia, regis Medorum: hic vero Persa fuit, illorum
subjectus imperio, et, quum inferior esset rebus omnibus, dominam suam
in matrimonium duxit.» (5) Hæc Lydis Pythia respondit; quæ illi Sardes
retulerunt, Crœsoque nunciarunt. Quibus auditis, ille suam ipsius
agnovit esse culpam, non dei. Quod igitur ad Crœsi imperium spectat, et
ad primam Ioniæ sub alienum imperium redactionem, eo modo quo
exposuimus res gestæ sunt.

XCII. Donaria autem Crœsi non ea solum, quæ commemoravimus, sed et alia
multa exstant in Græcia. Etenim Thebis Bœotiis tripus est aureus, quem
Apollini dicavit Ismenio: Ephesi vero, boves aureæ, et columnarum
pleræque: tum in Pronæa æde Delphis, clypeus aureus ingens. (2) Et hæc
quidem ad meam usque ætatem superfuerunt; alia vero interciderunt
donaria. Ea autem, quæ apud Branchidas Milesiorum consecraverat,
æqualia erant pondere, ut audio, et similia eis quæ sunt Delphis. (3)
Et quæ quidem Delphis et Amphiarai oraculo donavit, propria ipsius
fuerant et paternarum opum primitiæ: reliqua vero donaria e
facultatibus viri fuerunt inimici, qui Crœso, priusquam regnaret,
fuerat in republica adversarius, Pantaleonti conciliare studens Lydorum
regnum. (4) Erat autem Pantaleon Alyattæ quidem filius, Crœsi frater,
at non ex eadem matre: nam Crœsus ex Carica uxore natus erat Alyattæ,
Pantaleon vero ex Ionica. (5) Postquam autem tradito a patre imperio
potitus erat Crœsus, hominem illum, qui sibi erat adversatus, tribulis
cruciatum necavit; et bona ejus, jam ante a se diis dicata, tunc eo
quod diximus modo locis istis consecravit. Et hæc quidem de donariis
hactenus dicta sunto.

XCIII. Res admirandas, quæ scripto consignentur, terra Lydia nullas
admodum habet, prout aliæ regiones; præter auri ramenta, quæ e Tmolo
deferentur. Unum vero opus hominum exhibet multo maximum, post
Ægyptiorum utique et Babyloniorum opera. (2) Est ibi Alyattæ sepulcrum,
patris Crœsi; cujus basis ex grandibus lapidibus confecta, reliquum
monumentum terræ tumulus est, manibus hominum aggestus. Confecerunt
illud homines forenses, opifices, et puellæ corpore quæstum facientes.
(3) Fuerunt autem ad meam usque ætatem in summo tumulo quinque termini,
in quibus incisa scriptura indicabat quid a singulis confectum fuisset:
adparebatque ex mensura, puellarum partem operis fuisse maximam. (4)
Nam filiæ populi Lydorum meretricantur omnes, dotem sibi colligentes
hoc quæstu, quem faciunt donec nupturæ sunt: se autem ipsæ in
matrimonium elocant. (5) Circuitus monumenti sex stadiorum est et
duorum plethrorum: latitudo, plethrorum tredecim. Monumento contiguus
est lacus ingens, quem Lydi referunt esse perennem; vocatur autem
Gygæus. Atque hæc quidem ita se habent.

XCIV. Legibus autem utuntur Lydi similibus atque Græci, præterquam quod
filias suas vitæ tradant meretriciæ. Primi vero hominum, quos novimus,
aureos et argenteos procuderunt nummos[TR13] eisque usi sunt: primique
etiam fuerunt mercium institores. (2) Narrant porro ipsi Lydi, lusus
etiam hos, qui nunc et apud ipsos et apud Græcos in usu sunt, ipsorum
fuisse inventum: per idem autem tempus, quo lusus isti apud se sint
inventi, Tyrrheniam colonis a Lydis esse frequentatam. Eas res hunc in
modum accidisse referunt. Regnante Atye, Manis filio, gravem annonæ
caritatem per totam fuisse Lydiam: et Lydos quidem aliquamdiu patienter
tolerasse malum; deinde vero, quum non cessaret, quæsisse remedium, et
alium aliud excogitasse. (3) Eo igitur tempore inventos esse et
tesserarum et talorum ludum, et pilæ cæterorumque lusuum omnium genera,
exceptis calculis: horum enim inventionem sibi non vindicant Lydi. (4)
Inventis autem istis adversus famem hunc in modum usos se esse narrant:
duorum quorumque dierum alterum ludendo traduxisse totum, ne scilicet
cibum requirerent: altero vero, intermissis lusibus, cibum cepisse. Hoc
modo per duodeviginti annos traduxisse vitam. (5) Quum vero non
remitteret malum, sed magis atque magis ingravesceret; tum quidem regem
Lydos, bifariam divisos, in sortem misisse; quorum altera pars maneret,
altera e patria terra exiret: et se ipsum quidem ei parti adtribuisse
regem, cui sors eventura esset manendi, filium autem suum, cui nomen
Tyrrheno, ei parti quæ domo esset egressura. (6) Sortitione facta, hos
quibus sors obvenerat patrio solo excedendi, Smyrnam descendisse, et
constructis navibus, impositisque supellectilibus quæcumque ad usum
commoda habuissent, profectos esse, victum et novas sedes quærentes;
donec multos prætervecti populos, in Umbriam pervenissent: ibi oppida
condidisse, atque ad hunc usque diem habitare. (7) Mutato vero Lydorum
nomine, adscita denominatione a regis filio, qui coloniam deduxerat,
Tyrrhenos ab ea se ipsos vocasse. Lydi igitur, ut diximus, a Persis in
servitutem sunt redacti.

XCV. Hinc jam anquirit narratio nostra, Cyrus ille quisnam fuerit, qui
Crœsi evertit imperium, et Persæ qua ratione imperio Asiæ sint potiti.
(2) Igitur, quemadmodum quidam memorant Persarum, qui non extollere res
Cyri, sed prout illæ se habent referre student, ita ego scribam; quum
possim triplices etiam alias de Cyro narrandi vias indicare. (3)
Postquam Assyrii per annos quingentos et viginti superioris Asiæ
tenuerant imperium, primi deficere ab illis Medi cœperunt; qui pro
libertate pugnantes cum Assyriis, strenue se gesserunt, excussoque
servitutis jugo libertatem obtinuerunt. Post quos et reliquæ gentes
idem fecere quod Medi.

XCVI. Cæterum quum jam omnes per continentem populi propriis viverent
legibus, tali modo rursus tyrannidi subjecti sunt. Fuit inter Medos vir
sapiens, cui nomen erat Dejoces, filius Phraortæ; qui quum ad
tyrannidem adspiraret, ita se gessit. (2) Quum per vicos habitarent
Medi, Dejoces jam ante apud suos probatus, tum magis etiam
studiosiusque æquitatem data opera exercebat; idque, quum multa
iniquitas per universam Mediam obtineret, tamen faciebat, quamvis
sciret injustos inimicos esse justis. (3) Cujus mores ubi perspexerunt
cives eumdem vicum incolentes, judicem illum sibi constituerunt. Et
ille, ut qui principatum ambiret, rectum se æquumque præbuit,[TR14]
eaque re laudem apud populares obtinuit haud exiguam; ita quidem ut
reliquorum vicorum incolæ, intelligentes Dejocem unum esse virum qui ex
æquo jus diceret, quum antea iniquis sententiis sæpe succubuissent,
tunc, postquam hoc cognoverunt, libenter et ipsi Dejocem adirent qui
lites suas dirimeret, et postremo nulli alii caussarum suarum judicium
permitterent.

XCVII. Crescente vero in dies numero adcurrentium, utpote qui
intelligerent lites ex vero terminari, animadvertens Dejoces omnia in
se esse sita, jam non amplius pro tribunali sedere, ubi antea jus
dicere consueverat, voluit, negavitque se porro lites judicaturum; nec
enim e re sua esse, neglectis suis rebus totum diem dirimendis aliorum
litibus impendere. (2) Inde quum rapinæ iniquitatesque per vicos multo
etiam magis, quam ante, grassarentur; concilio convocato Medi colloqui
inter se de præsente rerum statu deliberareque instituerunt. (3) Ut
autem ego existimo, amici maxime Dejocis verba fecerunt hujusmodi:
«Profecto, hoc more utentes, non possumus amplius hanc terram incolere.
Agite igitur, regem nobis constituamus: sic terra nostra bonis legibus
administrabitur, et nos ad negotia nostra redibimus, nec ob hominum
iniquitatem solum vertere cogemur.» Talia fere dicentes persuaserunt
Medis, ut a rege gubernari vellent.

XCVIII. Tum continuo in deliberationem adducitur, quemnam sibi regem
constituant; et frequens ab unoquoque proponitur laudaturque Dejoces,
ad extremum communi consensu Rex creatur. Tum ille jussit eos ædes sibi
ædificare dignas regno, et satellitibus ipsum munire: (2) quod et
fecerunt Medi, ædesque ei ædificarunt amplas munitasque in ea regionis
parte quam ipse definivit, et satellites ex universis Medis sibi
eligere permiserunt. (3) Ille vero, postquam obtinuit imperium, coegit
Medos unam urbem condere; quo hanc tuentes, reliqua oppida minus
curarent. Obsequentibus etiam hac in re Medis, arcem exstruxit amplam
validamque, hanc quæ nunc Ecbatana vocatur, ita ut alius mœnium orbis
alio esset circumdatus: (4) et sic instituta erat hæc arx, ut alius
mœnium orbis alio nonnisi propugnaculis esset excelsior. Quod ut
fieret, adjuvabat partim quidem ipsius loci commoditas, quum esset
collis: sed magis etiam data opera institutum est opus, quum orbes
universi sint septem, quorum in postremo regia est et thesauri. (5) Qui
autem murus maximum conficit orbem, is Athenarum fere ambitum mœnium
amplitudine æquat. Jam primi orbis propugnacula alba sunt; secundi
nigra; tertii orbis purpurea; quarti cærulea, quinti sandaracina: (6)
ita cunctorum orbium propugnacula pigmentis sunt obducta; duorum vero
postremorum orbium alter argentata propugnacula habet, alter inaurata.

XCIX. Hæc igitur munimenta Dejoces sibi exstruxit et circa ædes suas:
tum vero reliquum populum jussit circumcirca arcem habitare. (2)
Constructis autem istis omnibus, ordinem primus Dejoces instituit hunc,
ut nemini ad regem liceret ingredi, sed per internuncios omnia
transigerentur, nec conspiceretur rex a quoquam: ad hæc, ut ridere aut
exspuere coram illo, utique omnibus factu turpe haberetur. (3)
Adfectabat autem gravitatem istam hoc consilio, ne cernentes eum
æquales et una cum eo educati, domoque orti non viliori, nec virtute
inferiores, dolerent eique insidiarentur; sed ut diversæ naturæ homo
illis videretur, ipsum non intuentibus.

C. His ita ordinatis, quum firmasset sibi imperium, in exercenda
justitia valde severum se præbuit. Litigantes caussas suas scripto
consignatas ad eum per internuncios intro mittebant; quas ille
judicatas remittebat. (2) Hunc morem in judicandis caussis sequebatur:
et reliqua etiam omnia recte ab eo ordinata erant. Si quem
intellexisset protervius agentem, hunc ad se arcessitum inflicta pro
delicti modo pœna multabat: eaque caussa exploratores auscultatoresque
per universam, cui imperabat, regionem habebat.

CI. Dejoces igitur solam Medicam nationem in unam contraxit, eique
imperavit. Cujus nationis tot numero gentes [_id est, tribus_] sunt:
Busæ, Paretaceni, Struchates, Arizanti, Budei, Magi. Hæ sunt tot
Medorum gentes.

CII. Fuit autem Dejocis filius Phraortes, qui, mortuo Dejoce postquam
tres et quinquaginta annos regnasset, suscepit imperium. Hic non
contentus solis imperare Medis, expeditionem in Persas suscepit, hosque
primos adgressus est, primosque imperio Medorum subjecit. (2) Deinde
vero, quum esset horum duorum populorum dominus, validi utriusque,
Asiam subegit, ab alio populo ad alium transiens. Postremo adversus
Assyrios arma convertens, nempe Assyriorum illos qui Ninum tenebant,
quique, quum antea omnibus imperassent, tunc sociis, quippe qui ab
illis defecerant, erant nudati, cæterum felici rerum suarum statu
utebantur; adversus hos postquam arma convertit Phraortes, periit et
ipse, secundo et vicesimo anno quam regno erat potitus, et plurima pars
copiarum ipsius.

CIII. Mortuo Phraorti successit Cyaxares, Phraortis filius, Dejocis
nepos. Hic dicitur multo majoribus suis fortior fuisse: et primus in
Asia centuriavit milites et per cohortes distribuit, primusque
ordinavit ut seorsum in acie staret unumquodque militum genus, hastati,
sagittarii, equites: quum prius omnia promiscue pariter fuissent
confusa. (2) Idem hic est qui cum Lydis bellum gessit, quo tempore in
ipsa pugna dies in noctem est conversus; quique totam supra Halyn
fluvium Asiam sibi subjectam tenuit. Tum undique contractis copiis,
quascumque sub potestate sua habebat, adversus Ninum arma convertit,
patrem ulturus, et urbem hanc exscindere cupiens. (3) At, superatis
prælio Assyriis, dum Ninum circumsedit, ingruit adversus eum ingens
Scytharum exercitus, duce rege Scytharum Madye, Protothyæ filio: qui in
Asiam irruperant, quum Cimmerios ex Europa ejecissent; quos dum
fugientes persequebantur, ita in Medicam terram pervenerunt.

CIV. Est autem a Mæotide palude ad Phasin flumen atque Colchos expedito
viatori iter triginta dierum; e Colchis vero non ita longo itinere
perveniri potest in Mediam, sed unus duntaxat interjectus est populus,
Saspires; quos ubi transieris, continuo Media occurrit. (2) Scythæ
tamen hac non irruperunt, sed per deflexum alia via superiore et multo
longiore, Caucasaum montem a dextra habentes. Ibi tum Medi cum Scythis
congressi, prælioque superati, Asiæ imperium amiserunt; Scythæ vero
universa Asia sunt potiti.

CV. Inde Ægyptum versus intendebant viam: sed Syriam Palæstinam
ingressis occurrens Ægypti rex Psammitichus, muneribus precibusque
effecit, ut ulterius non progrederentur. Ubi regredientes Ascalonem
venerunt, Syriæ oppidum; maxima Scytharum parte sine maleficio
prætergressa, pauci ex illis, pone sequentes, Veneris Cœlestis templum
despoliarunt. (2) Est autem illud, quantum sciscitans intelligo, ex
omnibus hujus deæ templis vetustissimum. Nam quod in Cypro est templum,
hinc prodiit, ut ipsi etiam Cyprii narrant: et, quod Cytheris est, id
Phœnices condiderunt, ex hac Syria oriundi. (3) His autem Scythis, qui
templum Ascalonis exspoliarunt, eorumque semper posteris, inflixit dea
muliebrem morbum; ita quidem ut etiam Scythæ dicant, ob hanc caussam
morbo hoc laborare illos, et apud se ab adeuntibus Scythicam terram
conspici quo pacto adfecti sint, quos Enareas (_sive androgynos_)
Scythæ adpellant.

CVI. Igitur per octo et viginti annos Asiæ imperium obtinuerunt Scythæ;
per eorumque proterviam et contemtum omnia susque deque versa sunt.
Nam, præter cædes, tributum exigebant quod a singulis imposuerant, et
præter tributum obequitantes rapiebant quod quique haberent. (2) Sed
horum quidem majorem numerum Cyaxares et Medi, hospitio exceptos et
mero inebriatos, obtruncarunt: atque ita regnum receperunt Medi, et
rerum, quarum antea domini fuerant, denuo sunt potiti. (3) Tum vero et
Ninum ceperunt (quam quo pacto ceperint, in aliis historiarum libris
exponam), et Assyrios, excepta Babylonica ditione, sub potestatem suam
redegerunt. Post hæc Cyaxares, postquam quadraginta annos (simul
numeratis his, quibus penes Scythas fuerat imperium) regnaverat, fato
functus est.

CVII. Cyaxari in regnum successit filius Astyages. Huic nata erat
filia, cui Mandanæ imposuerat nomen: quæ ei per somnum visa est tantum
urinæ fundere, ut et urbs ejus impleretur et tota inundaretur Asia.
Quod somnium quum communicasset cum illis ex Magorum numero, qui
somniorum interpretationi dabant operam, conterritus est, singula
quæque ab iis edoctus. (2) Tum deinde Mandanen, viro jam maturam,
Medorum nulli, qui ipsius familia dignus fuisset, in matrimonium dedit,
visum istud reformidans; verum Persæ cuidam junxit, cui nomen Cambyses,
quem repererat quidem bona familia ortum, et tranquillo hominem
ingenio, cæterum quem inferioris esse conditionis, quam mediocrem
Medum, judicaverat.

CVIII. Postquam domum duxit Cambyses Mandanen, primo anno aliud vidit
visum Astyages. Videbatur ei ex naturalibus hujus filiæ enasci vitis,
eaque vitis universam obtinere Asiam. (2) Quo de viso sibi oblato quum
retulisset ad somniorum interpretes, arcessivit ex Persis filiam partui
vicinam; eamque, postquam advenit, in custodia habuit, interimere
cogitans prolem ex ea nascituram: nam ex viso illo significaverant ei
magi somniorum interpretes, prolem filiæ hujus, loco ipsius, regno esse
potiturum. (3) Hæc igitur cavens Astyages, simul atque natus erat
Cyrus, vocatum ad se Harpagum, virum sibi cognatum, et Medorum
fidissimum, cui res suas crederet omnes, his compellavit verbis:
«Harpage, quod tibi committo negotium, id cave ne ullo pacto neglectim
tractes, neve me decipias, aliisque hominibus studens, tuis ipse
artibus dehinc capiaris. Cape quem Mandane peperit puerum, et domum
tuam deportatum occide; dein, quoquo modo volueris, sepelito.» (4)
Respondit ille:[TR15] «Nec alias, o rex, vidist in hoc homine aliquid
quod ingratum tibi fuisset; cavebimus vero etiam, ne in posterum
quidquam in te delinquamus. Quare si tibi gratum est hoc ita fieri,
oportet nempe, quod in me est, idoneam operam præstare.»

CIX. Hoc dato responso Harpagus, quum ei traditus esset puerulus
ornatus ut in mortem, abiit flens domum suam: quo ubi venit, sermonem,
quem secum Astyages habuerat, uxori suæ retulit. (2) Cui illa, «Nunc
ergo, inquit, quidnam facere cogitas?» Et ille: «Non quemadmodum
mandavit Astyages; nec, si vel pejus, quam nunc, insanierit furiosusque
fuerit, voluntati ejus obsequar, nec hujus cædis minister ero. (3)
Multis autem de caussis hunc non occidam; quoniam et mihi cognatus est
puer, et ætate provectus est Astyages, proleque caret mascula. Quodsi
igitur post illius obitum in hanc filiam regnum transiturum est, cujus
nunc puerum per me vult occidere, nonne mihi supererit ut hoc facto in
summum discrimen adducar? Verumtamen meæ ipsius salutis caussa necesse
est ut moriatur hic puer: oportet autem ut interfecto ejus sit non
aliquis meorum, sed ex ipsius Astyagis ministris.»

CX. His dictis, protinus nuncium misit ad unum ex Astyagis pastoribus,
quem noverat pascua habere maxime idonea et montes feris
frequentissimos. Nomen huic erat Mitradates; (2) uxorem autem habebat
conservam suam, cui nomen, græca lingua, erat Cyno; Medorum vero
idiomate Spaco: canem enim spaca dicunt Medi. (3) Saltus autem montium,
ubi boum pascua habebat hic bubulcus, ad septemtriones erant
Ecbatanorum, Pontum Euxinum versus. Hoc enim in tractu, quem versus
Saspires incolunt, montosa admodum est Medica terra, et alta, silvisque
opaca, reliqua[TR16] vero Media plana est omnis. (4) Vocatus igitur
bubulcus postquam nulla interposita mora advenit, hæc ei dixit
Harpagus: «Jubet te Astyages hunc puerulum sumere, et loco maxime
deserto montium deponere, ut quam citissime pereat. Et hoc præterea me
jussit tibi dicere, nisi illum occideris, sed quocumque modo
superstitem esse curaveris, pessimo exitio te ab ipso periturum. Mihi
autem injunctum est, ut expositum inspiciam.»

CXI. His auditis bubulcus, accepto puerulo, rediit eadem via, et ad
stabula pervenit. Forte autem fortuna accidit ut pastoris etiam hujus
uxor, quum per totum diem parturiisset, tunc pepererit, quum pastor in
urbem esset profectus. (2) Erant autem anxii uterque alterius caussa,
ille timens partui uxoris; uxor autem, quod alioquin non solitus esset
Harpagus ad se vocare ipsius maritum. Ut vero ex itinere redux adstitit
pastor, tamquam ex insperato eum conspiciens mulier, prior ex illo
quæsivit, quid esset quod tam propere eum ad se vocasset Harpagus. (3)
Tum ille, «O mulier, inquit, urbem ingressus vidi audivique quæ numquam
videre me fas erat, nec umquam cadere debebant nostros in dominos. Tota
Harpagi domus fletu erat oppleta; et ego consternatus ivi intro. Ut
primum intravi, vidi puerulum in medio positum, palpitantem
clamitantemque, auro et variegata veste ornatum. (4) Harpagus ut me
conspexit, jussit acceptum ocyus puerum asportare, in locoque feris
maxime obnoxio montium deponere; Astyagem esse dicens, qui hoc mihi
injungeret, multas adjiciens minas ni mandata exsequerer. Et ego sumens
puerum asportavi, ratus esse alicujus e domisticis; nunquam enim
exputare potuissem unde esset. (5) Stupebam autem videns auro
pretiosaque veste ornatum puerum, ad hæc vero planctum manifestum in
Harpagi ædibus. Sed protinus in itinere totam rem cognovi ex famulo,
qui me urbe egredientem comitatus est, infantemque mihi tradidit; esse
scilicet puerum Mandana natum, Astyagis filia, et Cambyse, Cyri filio;
Astyagem occidi eum jubere. Et ecce hic ille est!»

CXII. Hæc dicens bubulcus, puerum detectum ostendit. Et illa, ut vidit
puerum, magnum et formosum, lacrimans genuaque complectens mariti,
oravit ut neutiquam illum exponeret. At ille negavit se aliter facere
posse; adventuros enim ab Harpago speculatores, rem inspecturos; seque
misere periturum, nisi imperata fecisset. (2) Mulier, ut viro non
persuasit, iterum hæc ei verba fecit: «Quoniam ergo persuadere tibi, ne
exponas puerum, non possum; at tu, si utique necesse est ut
conspiciatur expositus, ita fac. Nempe et ego peperi, et quidem mortuum
enixa sum. (3) Hunc tu asporta et expone; puerum vero filiæ Astyagis
alamus ut a nobis progenitum: ita nec tu convinceris deliquisse
adversus heros nostros, nec nobis male fuerit consultum. Defunctus enim
regiam consequetur sepulturam; et, qui superstes est, vitam non
amittet.»

CXIII.[TR17] Optime ad rem præsentem dicere mulier visa est pastori, et
statim rem est exsecutus. Quem puerum morti traditurus attulerat, eum
tradidit uxori: suum vero, qui mortuus erat, in vas illud, in quo
alterum attulerat, imposuit; et omni cultu alterius pueri ornatum, in
desertissimam regionem montium deportatum exposuit. (2) Postquam in
tertium diem expositus infans fuit, in urbem profiscitur pastor,
subbubulcorum aliquo custode illius relicto; et ad Harpagum ingressus,
paratum se esse, ait, cadaver pueruli ostendere. (3) Harpagus, missis
satellitum suorum fidissimis, per hos inspexit, sepelivitque pastoris
puerum. Quo sepulto, illum qui postmodum Cyrus adpellatus est sumsit
enutrivitque pastoris uxor, aliud ei nomen, non Cyri, imponens.

CXIV. Is quum decem annorum esset puer, res quædam accidit hujusmodi,
quæ eum cognitum fecit. Ludebat in eo vico, in quo erant boum greges
quos diximus, ludebat autem in via publica: (2) et pueri cum eo
colludentes regem suum elegerant hunc quem pastoris filium vulgo
nominabant. Ille igitur horum aliis partes distribuebat ædificandi
domos, aliis ut essent satellites, uni etiam eorum ut esset regis
oculus, alii munus dedit intro ferendi nuncios; atque ita singulis
proprias adsignaverat partes. (3) Quum autem unus horum puerorum
colludens cum reliquis, qui erat Artembarei filius, nobilis inter Medos
viri, mandatis Cyri non paruisset; jussit Cyrus ceteros pueros medium
illium comprehendere. Qui quum ei morem gessissent, aspere admodum
Cyrus tractavit puerum. (4) Ille vero, simul atque dimissus est,
gravissime offensus, ut qui indigna sese passus esset, in urbem abiit;
et apud patrem de his, quæ ei a Cyro accidissent, acriter est
conquestus; non a Cyro dicens (nec[TR18] enim jam tum erat ei hoc
nomen), sed a filio bubulci Astyagis. (5) Et Artembares ira
excandescens regem e vestigio adiit, filium secum ducens, et indigna se
passum esse aiebat, dicens: «O rex, a tuo servo, qui bubulci est
filius, in hunc modum (hic humeros filii ostendebat) contumelia sumus
adfecti.»

CXV. Hæc audiens conspiciensque Astyages, quum vellet honoris
Artembaris gratia ulcisci filium, arcessivit bubulcum et puerum. Qui
ubi adfuerunt ambo, Cyrum intuitus Astyages ait: «Tu vero, quum sis
hujus talis hominis gnatus, ausus es filium hujus viri, qui apud me
principe loco est, ita contumeliose tractare!» (2) Cui Cyrus ita
respondit: «At equidem, o domine, cum eo sic egi jure meritoque. Nam
colludentes ex vico nostro pueri, quorum in numero hic fuit, regem me
constituerant;: visus enim illis eram ad hoc maxime idoneus. (3) Igitur
reliqui pueri imperata faciebant; at hic dicto non erat audiens, et
mandata nihili faciebat, donec tandem pœna ei est inflicta. Quodsi ergo
hujus rei caussa malum aliquod commerui, en tibi præsto sum!»

CXVI. Hæc dum puer loquebatur, subiit Astyagem ut illum agnosceret;
quum et faciei species convenire cum sua videretur, et responsum esse
liberalius, et tempus expositionis cum ætate pueri videretur congruere.
(2) Quibus rebus perculsus, aliquantum temporis continuit vocem. Ægre
tandem se recipiens, volensque Artembarem dimittere, quo pastorem solum
secum relictum posset percunctari: «Artembares, inquit, hæc equidem ita
confecturus sum, ut nec tu nec filius tuus habeatis de quo
conqueramini.» (3) Dimisso Artembare, Cyrum in interiora ædium
introducunt famuli jussu Astyagis. Jamque solum relictum pastorem
interrogavit Astyages, puerum hunc unde acceperit, et quis esset qui
eum illi tradidisset: (4) et ille ex se progenitum, ait, matremque
pueri adhuc domi suæ vivere. Astyages vero, non bene illum sibi
consulere, inquit, qui velit tormentis ad confitendum adigi: dumque hæc
loquitur, signum dat satellitibus ut corripiant hominem. (5) Tum ille,
tormentis expromtis, ita demum rem, ut erat, declaravit: nempe a
principio orsus, omnia persecutus est, nihil a veritate deflectens;
denique ad preces descendit, et, ut veniam sibi rex daret, oravit.

CXVII. Astyages, postquam verum pastor erat confessus, jam minorem
rationem culpæ ejus habuit; sed Harpago vehementer indignatus, jussit
satellites eum vocare. Qui ubi adfuit, quæsivit ex eo Astyages:
Harpage, quonam genere mortis interfecisti puerum, quem tibi tradidi ex
filia mea natum? (2) Harpagus, quum pastorem videret intus esse, non ad
mendacia se convertit, ne veritate convictus caperetur; sed in hunc
modum locutus est: «O rex, postquam puerum accepi, deliberavi mecum,
anquirens quo pacto et tibi ex voluntate tua facerem, et, dum apud te
culpa vacarem, nec filiæ tuæ, nec ipsi tibi, essem mea manu carnifex.
(3) Igitur ita statui agendum. Pastori huic, ad me vocato, tradidi
puerum, dicens te esse[TR19] qui illum occidi juberes: atque hoc
dicens, non sum mentitus; tu enim ita jusseras. (4) Tradidi autem ei
hoc modo, ut mandaverim, exponeret illum in deserto monte, et maneret
observaretque donec vitam finiisset; multa huic comminatus nisi hæc
effecta dedisset. (5) Postquam hic imperata fecit, obiitque puer, tum
eunuchorum fidelissimos misi, per eosque inspexi mortuum, et sepelivi.
Tali modo, rex, gesta est hæc res, talique fato functus est puer.» Sic
igitur Harpagus ex vero rem exposuit.

CXVIII. Astyages autem, tegens iram quam adversus eum ob id factum
animo conceptam habebat, primum ei rursus narravit rem prouti ex
bubulco ipse audiverat; tum, postquam ei hoc repetierat, ad extremum
dixit, superesse puerum, et, quæ facta sint, bene habere. «Etenim (sic
perrexit dicere) admissum in hunc puerum facinus et graviter ipse
dolebam, et, quod in filiæ meæ offensionem incurrissem, haud leviter
ferebam. (2) Nunc ergo feliciter[TR20] conversa fortuna, tu tuum filium
mitte ad hunc puerum recens advenam, et ipse quoque mihi ad cœnam
adesto; nam pro servato puero sacra diis, ad quos hic honos pertinet,
sum facturus.»

CXIX. His auditis Harpagus adoravit regem, et admodum gratulatus sibi,
quod et delictum commode ipsi cessisset, et quod felicibus auspiciis ad
cœnam esset vocatus, domum rediit. Quam ubi ingressus est, protinus
filium, quem habuit unicum, tredecim fere annos natum, emittit, adire
jubens Astyagis ædes, et facere quidquid ille jussisset. Ipse vero
supra modum gavisus, narravit uxori quæ evenissent. (2) At Astyages, ut
ad eum venit Harpagi filius, jugulavit eum, et membratim concidens
corpus, partim assavit carnes, partim elixavit; easque postquam recte
paratæ fuerunt, in promtu habuit. (3) Tum, ubi cœnæ adfuit hora, quum
convenissent et reliqui convivæ et Harpagus, aliis convivis et ipsi
Astyagi adponebantur mensæ carnibus agninis refertæ; Harpago vero
partes omnes corporis filii ipsius, excepto capite et extremis manibus
pedibusque: hæc enim seorsum in canistro reposita erant contecta. (4)
Postquam satis pastus illo cibo sibi visus erat Harpagus, quæsivit ex
eo Astyages, numquid delectatus esset epulo: qui ubi respondit, valde
quidem se eo esse delectatum, attulerunt, quibus id mandatum erat,
caput pueri obtectum et manus pedesque; et adstantes jusserunt Harpagum
detegere, sumereque ex eis quidquid libuisset. (5) Harpagus
obtemperans, ubi detexit, conspicit filii sui reliquias: quo quidem
spectaculo non consternatus est, sed sui compos mansit. (6) Quæsivit
autem ex eo Astyages, cognosceretne cujus feræ carnes comedisset? Cui
ille, et noscere se, respondit, et placere sibi quidquid rex faceret.
Hoc dato responso, sumtis secum reliquis carnibus, domum abiit. Inde
collectas, ut puto, reliquias cunctas erat humaturus.

CXX. Hac ultione de Harpago capta, de Cyro deliberans Astyages eosdem
vocavit magos, qui ei insomnium in istam partem interpretati erant. Qui
ubi convenerunt, quæsivit ex iis, quam in partem interpretati essent
insomnium. Illi vero eodem modo responderunt; dicentes, in fatis fuisse
ut regnaret puer, si in vita mansisset, nec ante tempus decessisset.
(2) Excepit Astyages: «Atqui vivit puer, et superest: et ruri agentem
pueri ejusdem pagi regem elegerunt: atque ille, quæcumque faciunt vere
nominati reges, cumulate fecit; nam et satellites, et janitores, et
internuncios, et qui reliquis præessent muneribus, habuit constitutos.
Et nunc, quorsum vobis hæc valere videntur?» (3) Responderunt magi: «Si
superest puer, et regnavit non præmeditato, confide hactenus, et bono
esto animo; non enim iterum regnabit. Nam in exiguum quidam etiam
oraculorum nonnulla nobis exierunt; et quæ de genere sunt insomniorum,
ea quidem in admodum exile quidpiam subinde desinunt.» (4) Ad hæc
Astyages, «Et ipse ego, inquit, o magi, in hac maxime sum sententia,
quod rex nominatus fuit puer, in eo exitum habere insomnium, nec eum
porro esse mihi ullo modo timendum. Verum tamen, probe omnia
circumspicientes, consulite mihi, quid futurum sit tutissimum et domui
meæ et vobis.» (5) Tum magi, «Nostra etiam, inquiunt, plurimi interest,
ut firmum stet tuum regnum. Nam isto modo alienatur illud, si in hunc
puerum transit, qui est Persa; et hos, Medi quum simus, servituri
sumus, et nulla in existimatione erimus apud Persas, utpote extranei:
te vero manente rege, qui popularis es noster, et regnamus ex nostra
parte, et magnos a te honores obtinemus. (6) Ita igitur omnino et tibi
et regno tuo debemus prospicere. Et nunc, si quid quod timendum esset
cerneremus, cuncta tibi prædicturi eramus: at, quum jam in rem exilem
exierit insomnium, et nos confidimus, et te ut idem facias hortamur.
Hunc vero puerum e conspectu dimitte in Persas et ad suos parentes.»

CXXI. His auditis gavisus Astyages, Cyrum ad se vocatum his verbis
compellat: «O puer, ego propter insomnii visum vanum injuria te adfeci;
tu vero tuo fato superes. Nunc igitur securus abi in Persas; quo qui te
comitentur, tecum mittam. Eo quum veneris, patrem ibi et matrem
invenies, non ejus sortis cujus sunt Mithradates bubulcus illiusque
uxor.»

CXXII. Hæc quum dixisset Astyages, dimisit Cyrum. Quem, ad Cambysis
ædes delatum, recepere parentes; receptumque, ubi quis esset cognovere,
vehementi cum gaudio sunt amplexati, ut quem protinus a partu vitam
finiisse sibi persuasissent: percunctatique sunt, quonam pacto
superfuerit. (2) Et ille ipsis rem exposuit; dicens, se ipsum antea
nescivisse, sed plurimum a vero aberrasse; in itinere autem omnia, quæ
sibi acciderint, rescivisse. Putasse enim esse filium bubulci Astyagis;
sed ex Media huc iter facientem totam rem ex comitibus suis cognovisse.
(3) Commemorabat autem educatum se fuisse a bubulci uxore; et hanc
laudabat continenter, eratque ei sermonum argumentum omne Cyno. Quod
nomen adripientes parentes ejus, quo magis divinitus superesse Persis
videretur puer, sparserunt famam, fuisse Cyrum, quum expositus esset, a
cane enutritum. Inde hæc fama in vulgus manavit.

CXXIII. Jam virilem ætatem ingressum Cyrum, quum et fortissimus esset
suorum æqualium et omnibus carissimus, solicitavit Harpagus donis
missis, de Astyage cupiens capere ultionem. Nam a se, privato homine,
intelligebat vindictam adversus Astyagem non posse existere: sed Cyrum
videns subcrescentem, hunc sibi conciliare socium studuit, quæ Cyrus
passus erat cum sua conferens calamitate. (2) Sed jam antea hoc ab illo
præparatum erat: quum acerbus in Medos esset Astyages, Harpagus cum
unoquoque principum Medorum colloquia miscens, persuaserat illis,
necesse esse Cyrum rebus præficere, et finem facere regno Astyagis. (3)
His ita præparatis, sic demum Cyro in Persis versanti aperire consilium
suum cupiens Harpagus, quum aliter id efficere, custoditis itineribus,
non posset, tali usus est commento. (4) Leporem callide instruxit;
cujus ventri, ita rescisso ut nihil pilorum avelleret, prout erat,
indidit libellum, in quo quae voluerat scripta erant: tum, consuto
rursus ventre, leporem atque retia, veluti venatori, tradidit servorum
fidissimo, eumque in Persas misit, ore tenus hoc adjiciens mandatum, ut
Cyro leporem tradens simul diceret, necesse esse ut ille sua manu eum
exenteret, neque quisquam hoc facienti adsit.

CXXIV. His rebus ita perfectis, Cyrus acceptum leporem aperit, et
libellum in eo repertum perlegit, (2) in quo erant perscripta hæc: «O
fili Cambysis! quod te dii respiciunt; hoc enim absque esset, numquam
tam mira usus esses fortuna: tun nunc de Astyage, tuo interfectore,
cape pœnas. Etenim ex hujus consilio tu perieras; deorum autem
beneficio et meo superes. (3) Quæ te omnia pridem puto cognovisse, quum
quæ tecum acta sunt, tum quæ ego ab Astyage passus sum eo, quod te non
occidi, sed pastori tradidi. Tu nunc, si mea volueris consilia sequi,
quibus terris imperat Astyages, earum omnium rex eris. (4) Persuade
Persis ut ab illo desciscant, exercitumque duc in Mediam: et, sive ego
ab Astyage dux adversus te fuero nominatus, sive alius quisquam
nobilium Medorum, habebis quæ voles. Nam primi hi ipsi ab illo
deficient, et tecum facientes, tollere Astyagem studebunt. Quare
persuasus parata tibi hic quidem esse omnia, fac quæ dixi, et fac
celeriter!»

CXXV. His intellectis Cyrus secum deliberavit quo callidissimo modo
Persas ad defectionem permoveret. Re deliberata, commodissimum hoc ei
visum est consilium, quo nimirum etiam usus est. Conscriptis in libello
quæ voluit, concionem convocavit Persarum: tum aperiens libellum
legensque, ait, Astyagem sese ducem constituere Persarum. «Nunc
igitur,» perrexit, dicere, «edico vobis, Persæ, præsto sitis singuli
cum falcibus.» (2) Hæc Cyrus pro concione dixit. Sunt autem Persarum
plura genera; quorum nonnulla in concionem vocavit Cyrus, et ad
deficiendum a Medis solicitavit. (3) Sunt autem ea hæc, e quibus alii
omnes Persæ pendent: Pasargadæ, Maraphii, Maspii. Ex his nobilissimi
sunt Pasargadæ, in quibus est Achæmenidarum familia, ex qua reges
Persidæ sunt prognati. (4) Alii vero Persæ hi sunt: Panthialæi,
Derusiæi, Germanii, qui omnes agrorum culturam exercent; reliqui sunt
nomades, Dai, Mardi, Dropici, Sagartii.

CXXVI. Ut convenerunt omnes cum prædicto instrumento, ibi tum Cyrus,
quum esset tractus Persicæ regionis spinis obsitus, patens quaquaversum
octodecim aut viginti stadia, hunc tractum jussit illos eadem die
eruncare. (2) Proposito labore postquam perfuncti sunt Persæ, iterum
eisdem prædixit, ut in posterum diem adessent loti. Interim vero Cyrus
caprarum oviumque et boum greges patris sui omnes in unum congregatos
mactavit paravitque, quippe Persarum exercitum hisce excepturus, et
vino farinaceisque cibis commodissimis; (3) utque postridie convenerunt
Persæ, recumbere in prato jussos lauto excepit epulo. Dein, postquam a
cœna surrexerunt, quæsivit ex his Cyrus, utra optabiliora ipsis
viderentur: quæ pridie habuerint, an præsentia? (4) Et illi, multum
interesse, dixerunt: pridie enim omnia se mala habuisse, præsente vero
die bona omnia. (5) Id verbum adripiens Cyrus, rem omnem, quam eis
propositurus erat, aperuit dicens: «Viri Persæ! ita vobis se res habet.
Quod si me sequi volueritis, erunt vobis hæc et infinita alia bona,
eritisque omnibus servilibus laboribus expertes: me vero sequi
nolentibus erunt labores hesternis similes innumeri. (6) Nunc ergo,
mihi dicto audientes, estote liberi! Nam et ego divina sorte ad hoc
natus mihi videor, ut hæc bona in manus nostras congeram; et vos judico
viros esse Medis non inferiores, quum aliis rebus, tum militari laude.
Quæ quum ita sint, desciscite quam primum ab Astyage!»

CXXVII. Igitur Persæ, quum jam pridem ægre tulissent Medorum imperium,
ducem nunc patronumque nacti, libenter in libertatem se vindicabant.
Astyages vero, ut intellexit moliri hæc Cyrum, misso nuncio, eum ad se
vocavit. (2) Cui renunciare nuncium jussit Cyrus, prius se adventurum,
quam gratum futurum esset Astyagi. Quo audito Astyages Medos armavit
cunctos, ducemque eis, velut divinitus mente perculsus, præfecit
Harpagum, oblitus quæ adversus illum patraverat. (3) Medi, in bellum
profecti, ubi Persis ad manus venerunt, pars eorum, quicumque consilii
non erant participes, pugnam inibant; alii vero ad Persarum transierunt
partes; sed plerique ultro cessantes a pugna, fugam capessebant.

CXXVIII. Ita turpiter dissoluto Medorum exercitu, ut rem cognovit
Astyages, minitans Cyro, ait: «At ne sic quidem gaudebit Cyrus.» (2)
His dictis, primum magos somniorum interpretes, qui ei ut Cyrum
dimitteret persuaserant, e palis suspendit: deinde Medos, qui in urbe
relicti erant, armavit, juvenes provectioresque ætate viros. (3) Quibus
eductis, prælio cum Persis inito, victus est: et ipse Astyages, amissis
quos eduxerat Medis, vivus in hostium venit potestatem.

CXXIX. Tum captivo Astyagi adstans Harpagus, lætitia ob illius casum
gestiens, insultavit; et quum alia in eum acerba dicteria conjecit, tum
respiciens ad cœnam eam, qua filii carnes comedendas illi Astyages
proposuerat, ex eo quæsivit, ecquid placeret ei servitus, qui modo rex
fuisset? (2) Quem adspiciens Astyages, vicissim interrogavit, an suum
faceret Cyri factum? Et Harpagus, suum merito censerit, ait, factum; se
enim ipsum de eo suscipiendo ad Cyrum scripsisse. (3) Tum Astyages,
longiorem exorsus sermonem, declaravit ineptissimum illum esse hominum
omnium, simulque iniquissimum: ineptissimum quidem, qui, quum ipse
potuisset rex evadere, si quoniam hæ res per ipsum gestæ sint, ad alium
detulerit imperium: iniquissimum vero, quod propter cœnam istam Medos
in servitutem conjecisset. Quodsi enim oportuisset in alium quempiam
transferre imperium, seseque destituere; æquius fuisse Medorum alicui
tribuere hoc bonum, quam cuipiam ex Persis. Nunc vero Medos, culpa
vacantes, servos factos esse pro dominis; Persas autem, quum Medorum
pridem fuissent servi, dominos eorum evasisse.

CXXX. Igitur Astyages, postquam quinque et triginta annos regnaverat,
ita regno exutus est: Medi vero, propter hujus acerbitatem, Persis
succubuerunt; postquam imperium superioris trans Halyn fluvium Asiæ per
annos trecentos et duodetriginta tenuerant, demtis eis annis quibus
penes Scythas fuerat imperium. (2) Postero quidem tempore pœnituit eos
hujus facti, desciveruntque a Dario: sed post defectionem denuo subacti
sunt, prælio superati. Tunc Persæ cum Cyro, postquam regnante Astyage
adversus Medos rebellarant, Asiæ regnum ab eo tempore obtinuere.
Astyagem vero Cyrus, nullo alio malo adficiens, apud se tenuit donec
vitam finivit. (3) Hoc igitur modo et natus et educatus Cyrus regnum
obtinuit, et post hæc Crœsum, qui ipsum adgredi cœperat, devicit,
quemadmodum a me supra expositum est: quo superato, universæ Asiæ
imperavit.

CXXXI. Persas vero hisce uti institutis compertum habeo. Simulacra et
templa et altaria statuere nefas existimant; stultitiamque his, qui hoc
faciunt, imputant: scilicet, ut mihi videtur, quod non humanæ similem
naturam aut formam habere deos arbitrantur, sicuti Græci. (2) Illis
igitur mos est, Jovi in summis montium jugis facere sacra, universum
cœli orbem Jovem nominantibus. Faciunt autem et Soli sacra, et Lunæ, et
Terræ, et Igni, et Aquæ, et Ventis. (3) Et his quidem solis numinibus a
priscis inde temporibus sacra faciunt. Addidicerunt vero etiam Uraniæ
sacrificare, ab Assyriis et Arabibus accepto ritu. Venerem autem
Assyrii Mylitta nominant, Arabes vero Alitta; Persæ Mitran.

CXXXII. Sacrificiorum autem, quæ hisce diis peraguntur a Persis, talis
est ratio. Nec altaria erigunt, nec ignem accendunt sacra facturi:
libatione non utuntur, non tibia, non libis, non mola. (2) Ut cuique
deo sacra quispiam vult facere, in locum mundum adducit victimam,
deumque invocat, tiaram myrto maxime cinctam gestans. Non est autem
licitum, ut sibi soli bona precetur sacrificans: sed cunctis Persis
atque regi ut bene sit, precatur; quippe in cunctorum Persarum numero
et ipse continetur. Postquam in frusta dissecuit victimam, carnesque
elixavit, substernit herbas quam tenerrimas, maxime trifolium, hisque
carnes omnes imponit. (3) Quibus ita dispositis, vir magus adstans
accinit theogoniam quampiam, qualem illi esse incantationem dicunt: nam
absque mago non fas est illis sacra facere. Interjecto brevi tempore,
qui sacra fecit, carnes aufert, eisque utitur prout ei ratio suadet.

CXXXIII. Dierum omnium eum maxime celebrare moris est Persis, quo
quisque natus est. Eo die æquum censent copiosius epulum quam alias
adponere: et fortunatiores quidem eo die bovem, equum, camelum aut
asinum adponunt integrum, in camino assatum; pauperiores vero minores
adponunt pecudes. (2) Farinaceis cibariis paucis utuntur, obsoniis vero
et secundis mensis multis, eisque non simul sed paulatim, inlatis.
Quapropter Persæ dicunt, Græcos, quum cibum capiunt, desinere esurire;
quoniam post cœnam nihil amplius, quod alicujus momenti sit, eis
adponitur: si quid enim porro adponeretur, a comedendo non esse
cessaturos. (3) Vino largiter admodum indulgent: nec vero vomere illis
licet, nec urinam mittere, alio præsente; atque hoc illi ita observant.
Dum autem vino largius indulgent, interim de rebus maxime seriis
deliberare consuerunt: (4) quod vero deliberantibus placuit, id ædium
herus, apud quem habita est deliberatio, postridie ejus diei jejunis
proponit. Quodsi jejunis idem placet, hoc utuntur; sin minus, omittunt.
Contra, quæ jejuni sobriique ante deliberaverunt, ea vino madidi
recognoscunt.

CXXXIV. Si qui in via sibi mutuo obviam veniunt, hac re cognoscere
aliquis potest utrum eadem conditione sint qui sibi occurrunt: nempe
hi, salutationis loco, ora invicem osculantur. Quodsi alteruter paulo
est inferior, osculantur genas; si multo inferior, prostratus adorat
alterum. (2) In honore autem habent, post sese mutuo, illos qui a se
proxime habitant; post hos, qui his finitimi; et sic deinde in honore
habendo pro ratione progrediuntur: minimeque omnium in honore habent
hos, qui ab ipsis longissime remoti vivunt. Scilicet se ipsos hominum
omnium arbitrantur esse longe præstantissimos; alios vero pro prædicta
ratione virtutem colere; denique, qui ab ipsis longissime habitent,
esse ignavissimos. (3) Quoad vero penes Medos fuerat imperium, etiam
populi alter alteri imperabant: cunctis quidem Medi, et præsertim his
qui proxime eis habitabant; hi vero, suis finitimis; et illi rursus his
qui eos proxime attingebant. Et pari quoque ratione Persæ in honore
habent alios populos: nam similiter progrediendo alius populus alii
præest, et in illum imperii partem aliquam sibi commissam exercet.

CXXXV. Peregrina autem instituta admittunt Persæ omnium hominum maxime.
Etenim Medicam vestem, sua esse honestiorem existimantes, gestant; et
ad bella Ægyptiacos adoptarunt thoraces. Atque etiam voluptatum varia
genera, ex aliis cognita, sectantur; et quidem pueris etiam ad venerem
utuntur, a Græcis edocti. (2) Ducunt autem eorum quisque legitimas
uxores multas, multo vero etiam plures habent pellices.

CXXXVI. Strenuitas et boni viri officium apud eos, post bellicam
virtutem, æstimatur, si quis multos progenuit filios: et, qui plurimos
edidit, huic quotannis dona mittuntur a rege. In multitudine enim
existimant robur inesse. (2) Puerorum institutio, a quinto anno
incipiens usque in vicesimum, ad sola hæc tria refertur, equitare, arcu
uti, et verum loqui. Priusquam quinquennis est puer, non venit in
patris conspectum, sed apud mulieres vitam agit: (3) id ea fit caussa,
ne, si dum ita educatur obit, dolorem adferat patri.

CXXXVII. Laudo equidem istud institutum: sed et hoc laudo, quod propter
unam simplicem culpam nec rex ipse quemquam morte plectit, nec
reliquorum Persarum quisquam unius culpæ caussa in aliquem suorum
atrocius quiddam et irreparabile committit: sed, subductis rationibus,
postquam plura et majora esse delicta reperit quam præstita officia,
sic demum iræ indulget. (2) Ut autem patrem aliquis aut matrem
occiderit, id vero numquam aiunt accidisse: sed quæcumque talia adhuc
facta sint, utique necesse esse aiunt, ut caussa curatius cognita
reperiantur commissa ea esse aut a supposititiis aut adulterino
sanguine natis; nec enim veri simile esse, ut, qui vere pater fuerit, a
proprio filio occidatur.

CXXXVIII. Quæcumque vero illis facere non licet, ea nec dicere licitum
est. Turpissimum autem apud eos habetur, mendacium dicere; alterum post
hos, æs alienum habere; et hoc quidem quum aliis de caussis, tum quod
necesse esse aiunt, ut, qui æs alienum habet, etiam subinde mendacium
dicat. (2) Si quis e civibus lepra aut vitiligine est correptus, in
urbem hic non intrat, nec cum aliis Persis consuetudinem habet. Dicunt
autem, eo huic id accidisse, quod in Solem quidpiam deliquerit. (3)
Peregrinum vero quemlibet, qui tali morbo laborat, frequentes terra
ejiciunt: etiam columbas albas exturbant, eodem malo eas laborare
existimantes. In fluvium neque immingunt, neque exspuunt, nec manus in
eo abluunt, nec alium hæc facere patiuntur: sed fluvios præcipue colunt.

CXXXIX. Porro hoc aliud habent Persæ, quod ipsos quidem latet, at nos
non præterit. Scilicet nomina eorum, quæ corporibus vel magnificentiæ
cujusque ipsorum respondent, desinunt omnia in eandem literam, quam
Dores San, Iones Sigma vocant. In hanc literam, si volueris inquirere,
reperies desinere Persarum nomina, non unum et alterum, sed pariter
omnia.

CXL. Hæc habui quæ de Persis citra dubitationem bene gnarus dicerem.
Istudo vero ut occultum refertur, nec satis aperte, quod ad vita
functos spectat; scilicet, non prius sepeliri hominis Persæ cadaver
quam ab ave aut a cane sit discerptum. Et Magis quidem esse hoc
institutum, certo scio: faciunt enim aperte. (2) Cæterum cera obductum
cadaver terra condunt Persæ. Magi vero multum, quum ab aliis hominibus
differunt, tum a sacerdotibus Ægyptiorum. (3) Hi enim nefas existimant,
quidquam vivum necare, præter ea quæ diis immolant: Magi vero omnia
manu sua occidunt, excepto cane atque homine; et in hoc studium etiam
magnum ponunt, necantes perinde et formicas et angues, et alia reptilia
atque volucria. Sed utcumque se habeat instituti genuina ratio, hæc
hactenus: redeo ad superiorem narrationem.

CXLI. Simul atque Lydi subacti a Persis fuere, Iones Æolesque legatos
Sardes miserunt ad Cyrum, volentes eisdem conditionibus imperio ejus
esse subjecti, quibus Crœso paruerant. (2) At ille, auditis eorum
postulatis, fabulam eis narravit hujusmodi: Fuit olim tibicen, inquit,
qui, piscibus conspectis in mari, tibia cecinit, ratus illos in terram
esse egressuros. Is ubi spe frustratum se vidit, capit rete, et
ingentem piscium numerum reti inclusum extraxit. Quos ubi vidit
palpitantes, dixit eis: «Desinite nunc saltare, quum, me tibia canente,
egredi saltareque nolueritis.» (3) Hanc fabulam Ionibus Æolibusque hac
caussa Cyrus proposuit, quoniam ante id tempus Iones, per legatos
invitati a Cyro ut a Crœso desciscerent, non paruerant; et tunc demum,
confectis rebus, ad parendum Cyro erant parati. (4) Ille igitur, ira
commotus, ista eis respondit. Quo responso ad Ionum civitates relato,
muris singuli oppida sua cingebant, et ad Panionium congregabantur
reliqui omnes præter Milesios; cum his enim solis Cyrus fœdus fecerat
eisdem conditionibus quibus olim Lydus. Reliquis vero Ionibus placuit
communi consilio Spartam legatos mittere, qui rogarent Spartanos ut
Ionibus auxilio venirent.

CXLII. Iones hi autem, quorum est etiam Panionium illud, præ omnibus
quos novimus hominibus oppida condita tenebant in terræ tractu temperie
cœli aerisque longe præstantissimo. Etenim neque locorum superius
sitorum eadem ratio est atque Ioniæ, neque inferius sitorum; nec eorum
quæ orientem spectant, nec quæ occidentem: quorum alia frigore aut
humiditate premuntur, alia æstu et siccitate. (2) Lingua autem non
utuntur eadem, sed quatuor modis deflexionum [_dialectis_]. Prima
civitatum Miletus versus meridiem sita est; dein Myus et Priene: et hæ
quidem in Caria sitæ sunt, et dialecto utuntur eadem. Istæ vero in
Lydia: Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenæ, Phocæa. (3) Atque
hæ civitates, ad sermonis characterem quod attinet, cum illis, quas
ante nominavi, nihil commune habent, sed inter se conveniunt. Supersunt
tres Ionicæ civitates, quarum duæ insulas incolunt, Samum atque Chium:
tertia in continente sita est, Erythræ. (4) Ex his Chii et Erythræi
eadem utuntur dialecto; Samii vero sua, ab aliis diversa. Hi sunt
quattuor sermonis characteres.

CXLIII. Horum igitur Ionum Milesii tuti a metu erant, utpote fœdus cum
Cyro pacti. Qui autem ex eisdem insulas[TR21] incolebant, ne illi
quidem quidquam metuebant: necdum enim eo tempore Phœnices Persarum
imperio erant subjecti, nec Persæ ipsi mare exercebant. (2)
Separaverant se autem hi Iones (_Milesii_) a ceteris Ionibus, non aliam
ob caussam, nisi quod, quum univesa tunc stirps Hellenica infirma
esset, populorum omnium infirmissimus et minimi momenti fuerit Ionicus:
nam, præter Athenas, nulla alia erat eorum civitas notabilis. (3) Quare
et alii Iones et ipsi Athenienses nomen etiam fugiebant, nec Iones
volebant adpellari: immo etiam nunc plerosque eorum pudet hujus
nominis. Sed duodecim illæ civitates gaudebant hoc nomine, et separatim
ab aliis templum sibi statuerunt, cui Panionio imposuere nomen;
decreveruntque nullos alios Ionas participes illius facere: nec vero
etiam alii, ut in consortium reciperentur, petivere, præter Smyrnæos.

CXLIV. Simili ratione Dorienses, Pentapolin quæ nunc vocatur
incolentes, quæ olim eadem Hexapolis nominata erat, cavent ne alios
ullos ex finitimis Doriensibus in Triopici templi communionem
recipiant; verum etiam suo de numero eos, qui adversus id templum
scelus admiserant, communione excluserunt. (2) Nam quum in ludis
Triopii Apollinis ex prisco instituto aurei tripodes donarentur
victoribus; quos tripodas qui acceperant, his non licebat eos extra
templum exportare, sed ibidem deo dedicare oportebat; civis quidam
Halicarnassensis, cui nomen erat Agasicles, victoriam quum reportasset,
spreta lege domum suam detulit tripodem et clavis ibi adfixit. (3) Hanc
ob culpam quinque civitates, Lindus, Ialysus, Camirus, Cos et Cnidus,
sextam civitatem Halicarnassum communione excluserunt. Talem illi his
pœnam inflixere.

CXLV. Quod autem duodecim civitates confecerunt Iones, nec plures
voluerunt recipere, id ea caussa fecisse mihi videntur, quod etiam, quo
tempore in Peloponneso habitaverant, totidem eorum fuerant regiones;
quemadmodum nunc Achæorum, qui Ionas expulerunt, duodecim regiones
sunt: (2) prima Pellene, haud procul Sicyone; dein Ægira, et Ægæ, in
qua est Crathis amnis perennis, a quo et ille in Italia nomen accepit;
tum Bura, et Helice, in quam confugerant Iones ab Achæis prælio
superati; et Ægium, et Rhypes, et Patrenses, et Pharenses, et Olenus,
in qua Pirus est amnis ingens; et Dyme et Tritæenses, qui soli ex istis
omnibus mediterranea habitant.

CXLVI. Hæ sunt nunc duodecim Achæorum regiones, quæ olim ibi Ionum
fuerant: qua nimirum de caussa etiam in Asia duodecim civitates
confecerunt: nam, esse hos magis Ionas quam reliqui Iones, aut
nobiliori quadam stirpe oriundos, id vero dicere magna foret stultitia.
Sunt enim horum quidem haud minima pars Abantes ex Eubœa, quibus nihil
cum Ionia aut cum nomine isto commune est: admixti porro eis sunt Minyæ
Orchomenii, et Cadmei, et Dryopes, et Phocenses, qui a popularibus suis
se sejunxerunt, et Molossi, et Arcades Pelasgi, et Dorienses Epidaurii;
denique multæ aliæ gentes illis immixtæ sunt. (2) qui vero eorum ex
Athenarum prytaneo sunt profecti, nobilissimique censentur esse Ionum,
hi vero uxores secum in coloniam non adduxerant, sed Caricas habebant
uxores, quarum parentes occiderant. (3) Quam ob cædem mulieres hæ legem
sibi, juramento firmatam, imposuerunt, filiabusque suis tradiderunt, ne
umquam cum maritis caperent cibum, nec maritum suum ulla nomine
compellaret; hanc ob caussam, quod ipsarum parentes maritosque et
liberos illi occidissent, et dein patrato hoc facinore ipsas duxissent
uxores. Hæc autem Mileti facta erant.

CXLVII. Reges vero sibi constituerant, alii Lycios, a Glauco Hippolochi
filio oriundos; alii Cauconas Pylios, a Codro Melanthi filio; alii ex
utroque genere. Enimvero nomen hi tuentur aliquanto acrius quam reliqui
Iones. Sint vero etiam ipsi maxime genuini Iones: sunt tamen Iones
omnes, quicumque ex Attica oriundi sunt, et Apaturia celebrant: (2)
celebrant autem hoc festum omnes, exceptis Ephesiis et Colophoniis; hi
enim soli ex Ionibus Apaturia non celebrant, idque ob cædis quandam
quam afferunt caussam.

CXLVIII. Est autem Panionium sacer locus Mycalæ, septentrionem
spectans, communi Ionum consilio Neptuno Heliconio dedicatus. (2)
Mycale autem promontorium est continentis, ab occidente Samum versus
porrectum. Huc convenientes e civitatibus omnibus Iones festum
celebrabant, quod Panionia nominabant. (3) Habent hoc autem non solum
Ionum festa, sed etiam Græcorum omnium: ut eorum nomina in eandem
desinant literam, quemadmodum etiam Persarum nomina.

CXLIX. Hæ igitur, quas dixi, Ionum sunt civitates. Æolides vero
civitates hæ sunt: Cyme, Phriconis cognominata,[TR22] Larissæ,
Neotichos, Temnus, Cilla, Notium, Ægiroessa, Pitane, Ægææ, Myrina,
Grynea. (3) Hæ sunt undecim Æolensium civitates antiquæ: una enim eis
ademta est ab Ionibus, Smyrna. Fuerant enim et hæ civitates duodecim,
in continente omnes sitæ. Colebant autem hi Æolenses regionem, cui
solum præstantius quam Ionum, cæterum cœli temperie Ionum regioni erat
inferior.

CL. Smyrnam vero tali modo amiserant Æolenses. Cives Colophonios, qui
in popularium seditione inferiores discesserant, patriaque fuerant
pulsi, intra urbem suam receperunt. Post hæc iidem exsules Colophonii,
observato die quo Smyrnæi Baccho extra muros sacra faciebant, occlusis
portis urbem tenuere. (2) Dein succurrentibus Æolensibus cunctis, fit
pactum hac conditione, ut Iones omnia quæ moveri possent Æolensibus
redderent, Æolenses Smyrnam relinquerent. Quo facto, reliquæ undecim
civitates Smyrnæos inter se dispertitæ, in civium numerum receperunt.

CLI. Hæ sunt igitur Æolensium civitates in continente sitæ, præter eas
quæ Idam incolunt; hæ enim ab illis sejunctæ sunt. Qui vero insulas
obtinent, eorum quinque civitates Lesbum incolunt: nam sextam, quam in
Lesbo condiderant, Arisbam, Methymnæi in servitutem redegerunt, quum
essent consanguinei. In Tenedo vero una habitatur civitas; et in Centum-
insulis quæ vocantur, itidem una. (2) Lesbii igitur et Tenedii,
quemadmodum Iones insulas incolentes, nihil metuebant: reliquis vero
civitatibus communi consilio placuit Ionas sequi, quocumque hi ducerent.

CLII. Spartam ut venerunt Ionum Æolensiumque legati, (celeriter enim
hæc conficiebantur), oratorem qui nomine omnium verba faceret
delegerunt civem Phocæensem, cui nomen erat Pythermus. Et ille purpureo
amictus pallio, quo major Spartanorum numerus, adventu eorum cognito,
conveniret, in medium progressus, multa fecit verba, orans ut ipsis
succurrerent. (2) At Lacedæmonii neutiquam audiebant, nec placebat eis
opem ferre Ionibus. Itaque illi discesserunt: Lacedæmonii vero,
rejectis Ionum legatis, tamen quinquaginta remorum navi viros
emiserunt, res Cyri Ioniæque ut mihi quidem videtur, exploraturos. (3)
Qui quum Phocæam adpulissent, Sardes miserunt e suis virum
probatissimum, Lacrinen nomine, qui Lacedæmoniorum verbis ediceret
Cyro, ne ulli civitati terræ Græciæ damnum inferret; se enim eam rem
non neglecturos.

CLIII. Hæc quum dixisset legatus, fertur Cyrus ex præsentibus Græcis
quæsisse, quinam homines essent Lacedæmonii, quantaque illorum
multitudo, qui hæc ei edicerent. (2) Quæ postquam ex his cognovit,
legato Spartiatæ respondit: «Numquam timui tales viros, qui in medio
oppido locum habent designatum, in quo congregati, interposito
juramento, sese invicem decipiunt: quibus, si ego valebo, accidet ut
non de his quæ Ionibus, sed quæ sibi impendent, sint confabulaturi.»
(3) Hæc Cyrus in universos conjecit Græcos, eo quod fora publica
habent, in quibus emtioni et venditioni dant operam: Persæ autem foris
non utuntur, nec est omnino apud illos forum rerum venalium. (4) Post
hæc vero, Sardium custodia Tabalo tradita, homini Persæ, et auri
transferendi cura, quod Crœsi aliorumque Lydorum fuerat, Pactyæ
commissa, Lydo homini, ipse Ecbatana proficiscitur, Crœsum secum
ducens, Ionum autem, in præsentia certe, rationem nullam habens. (5)
Obstabat enim Babylon, et Bactriana gens, et Sacæ atque Ægyptii, in
quos ipse expeditionem cogitabat suscipere, adversus Ionas vero alium
mittere ducem.

CLIV. Ut vero Sardibus discesserat Cyrus, Lydos Pactyas ad desciscendum
a Tabalo et Cyro permovit: et ad mare profectus, quum aurum omne ex
Sardibus in potestate haberet, auxilia mercede conduxit, maritimisque
hominibus ut secum militarent persuasit. Tum exercitu adversus Sardes
ducto, Tabalum oppugnavit, in arce conclusum.

CLV. Ea re in itinere cognita, Cyrus his verbus Crœsum compellavit:
«Crœse, quis mihi erit harum rerum finis? Non desinent Lydi, uti
videtur, et molestiam creare mihi, et ipsi sibi exhibere. Subit animum
cogitatio, optimum fore, ut prorsus in servitutem eos redigam. (2)
Similiter enim nunc mihi videor fecisse, atque si quis, quorum patrem
occidisset, filiis pepercerit. Sic nempe et ego, quum te in potestate
habens mecum ducam, qui amplius etiam aliquid quam pater illis fuisti,
ipsis Lydis urbem tradidi: ac dein miror, a me eos descivisse!» (3) Sic
ille quæ sentiebat dixit. Cui Crœsus, veritus ne funditus everteret
Sardes, his verbis respondit. «Æqua sunt, inquit, o rex, quæ dixisti.
At tu tamen ne prorsus indulgeas iræ, nec penitus evertas antiquam
urbem, quæ et ante actorum insons est, et eorum quæ nunc aguntur. (4)
Nam, quæ ante acta sunt, ea ego feci, et meo capite culpam luo: quæ
vero nunc aguntur, eorum reus Pactyas est, cujus tu fidei Sardes
commisisti; hic igitur tibi det pœnas. Lydis vero dans veniam, hæc
illis impone, ne posthac a te deficiant, aut ullo modo metuendi sint.
(5) Missis nunciis interdicito illis, ne arma possideant bellica; et
tunicas jube eos sub palliis gestare, cothurnosque pro calceis induere:
denique edic ut pueros suos instituant citharam pulsare, et canere, et
mercaturam exercere: et mox videbis eos, o rex, feminas ex viris
factos, ut porro non sit quod verearis ne a te deficiant.»

CLVI. Hæc Cyro Crœsus suasit, optabiliora Lydis ratus, quam in
servitutem redigi et pro mancipiis vendi: pulcre quippe intelligebat,
nisi probabilem adferret rationem, non persuasurum se esse Cyro, ut
mutaret consilium; simul vero timebat, ne in posterum aliquando Lydi,
si præsens periculum evasissent, desciscerent a Persis seseque perditum
irent. (2) Cyrus admonitione Crœsi gavisus, et de ira remittens, se ei
pariturum ait: et vocato ad se Mazari, homini Medo, dat mandatum, ut,
quæ ipsi Crœsus suaserat, illis imperaret; cæterum ceteros omnes, qui
cum Lydis contra Sardes militassent, sub hasta venderet, ipsum autem
Pactyam utique vivum ad se adduceret.

CLVII. His ille mandatis ex itinere datis, Persarum in sedes
properavit. Pactyas autem, ubi rescivit in propinquo esse exercitum
adversus se proficiscentem, timens sibi fugam capessivit, et Cymen
pervenit. (2) Mazares, Medus, cum aliqua parte copiarum Cyri adversus
Sardes ducens, ubi Pactyam non amplius Sardibus invenit, primum Lydos
coegit Cyri mandata exsequi: cujus mandati consequens erat, ut omnem
vitæ rationem Lydi mutarent. (3) Dein nuncios Cymen misit Mazares,
tradi Pactyam jubens. Cymæi vero statuerunt de consilio in hac re
capiendo ad deum referre qui in Branchidis oracula edit. Erat enim ibi
oraculum ab antiquis temporibus constitutum, quo et Iones omnes et
Æolenses uti consueverant. Est autem locus ille in Milesiorum ditione,
supra Panormum portum.

CLVIII. Missis igitur ad Branchidas legatis Cymæi quæsiverunt de
Pactya, quidnam facientes gratum maxime diis essent facturi. Et
interrogantibus respondit oraculum, dederent Pactyam Persis. Quod
responsum ubi ad se relatum audivere Cymæi, tradere illum pararunt. (2)
Quam in partem quum ferretur multitudo, Aristodicus Heraclidæ filius,
probatus vir inter cives, inhibuit eos ne id facerent, fidem non
adhibens effato oraculi, existimansque vera non retulisse consultores.
Denique alii denuo mittuntur legati, qui de Pactya iterum consultarent,
quorum in numero Aristodicus erat.

CLIX. Hi ubi ad Branchidas venerunt, unus ex omnibus Aristodicus
oraculum consuluit, interrogavitque his verbis: «O rex, venit ad nos
supplex Pactyas Lydus mortem effugiens violentam, a Persis sibi
imminentem. Hunc illi repetunt, Cymæos illum sibi tradere jubentes. Nos
vero, Persarum metuentes potentiam, tradere illum adhuc non
sustinuimus, priusquam a te liquido nobis, utrum facere debeamus,
declaretur.» (2) Hic postquam ita interrogavit, rursus idem responsum
deus dedit, tradere jubens Pactyam Persis. Tum Aristodicus hoc, a se
præmeditatum, instituit facere: circa templum circummeans, passeres
disturbavit aliaque avium genera, quæ in templo nidificaverant. (3) Dum
ille hoc facit, aiunt ex adyto prodiisse vocem, ad Aristodicum
conversam, hæc dicentem: «Scelestissime mortalium, quid est quod hic
facere audes? Supplices meos ex meo templo evertis!» (4) Et
Aristodicus, nil dubitans, respondisse ad hæc fertur: «O rex, tu tuos
supplices ipse ita tueris: Cymæos vero jubes tradere supplicem!» Cui
rursus deus regessit: «Aio et jubeo, quo vos impii ocyus pereatis; ne
dehinc de prodendis supplicibus adeatis oraculum.»

CLX. Hæc relata ubi audierunt Cymæi, quum nec prodendo hominem vellent
ipsi perire, nec apud se servando oppugnari, Mytilenen eum emiserunt.
(2) Mytilenæi vero, quum missis nunciis Mazares Pactyam repetiisset,
parati erant eum tradere, pacti mercedem nescio quam; nec enim hoc
perspicue traditum est; nec res effectum habuit: nam Cymæi, ut
intellexerunt id agere Mytilenæos, navi Lesbum missa, in Chium Pactyam
transportarunt. (3) Inde vero, ex Minervæ templo urbis Præsidis vi
extractus a Chiis, Persis traditus est: tradiderunt eum autem Chii,
mercedem pacti Atarneum; est autem Atarnensis hic ager in Mysia, ex
adverso Lesbi. (4) Pactyam igitur sibi deditum Persæ in custodia
habuerunt, Cyri in conspectum volentes eum producere. Exinde vero
multum effluxit temporis, quo nemo Chiorum mola ex hordeo Atarnensis
illius agri deorum ulli litavit, aut ex frumento illinc allato libum
coxit; quidquid ille progenuit ager, id ab omnibus sacrificiis procul
habitum est.

CLXI. Postquam Pactyam Chii tradiderant, bello adgressus est Mazares
eos qui cum illo Tabalum oppugnaverant. Et Prienenses quidem devictos
sub corona vendidit; Mæandri vero campum universum incursans, itemque
Magnesiam, exercitum præda ditavit. His autem rebus gestis, paulo post
morbo vitam finiit.

CLXII. Mortuo Mazare, advenit imperii in inferiore Asia successor
Harpagus, natione itidem Medus; is qui a rege Medorum Astyage nefario
epulo erat acceptus, quique Cyro in comparando regno sociam præstiterat
operam. (2) Hic vir tunc a Cyro dux copiarum nominatus, ut in Ioniam
pervenit, oppida aggeribus jactis capere instituit: scilicet oppidanos
intra muros statim compulit, deinde adgestis ad muros aggeribus
oppugnavit. Et primum quidem Ioniæ oppidum, quod adgressus est, Phocæa
fuit.

CLXIII. Phocæenses hi longinquis navigationibus primi Græcorum usi
erant: et Adriaticum mare et Tyrrheniam et Iberiam et Tartessum Græcis
ostenderunt. Vehebantur autem non rotundis navibus, sed penteconteris
[_quæ quinquaginta remis uno ordine instructæ_]. (2) Ac Tartessum
quidem postquam venerunt, cari fuerunt regi Tartessiorum, cui erat
nomen Arganthonius, qui octoginta annos Tartessiorum regno præfuit,
vixit autem in universum annos centum et viginti. (3) Huic viro ita
cari fuerunt Phocæenses, ut primum quidem eos hortaretur, Ioniam
relinquerent, et qua parte suæ ditionis vellent, habitatum concederent;
dein, ut hoc eis non persuasit, ex eisdem vero cognovit de ingruente
Medorum potentia, pecuniam illis dedit ex qua murum urbi circumdarent;
et largiter quidem dedit: nam circuitus muri haud pauca sunt stadia, et
totus hic murus ex magnis lapidibus, eisque bene coaptatis, est
exstructus.

CLXIV. Tali igitur modo perfectus erat Phocæensium murus. Harpagus vero
admoto exercitu urbem obsidens, conditionem proposuit, satis sibi fore,
dicens, si unum modo propugnaculum muri dejicere Phocæenses vellent, et
unam habitationem dedicare (_regi, in obedientiæ ipsi argumentum_). (2)
Phocæenses vero, ægerrime ferentes servitutem, unum diem se
deliberaturos aiebant, ac deinde responsuros: interim vero dum
deliberarent, postulabant ut exercitum a muro abduceret. (3) Quibus
Harpagus, probe quidem se nosse, ait, quid essent facturi. Igitur dum a
muro exercitum abducit Harpagus, Phocæenses interim deductis quas
habebant penteconteris navibus, liberos, et uxores, et quæ moveri
poterant omnia, eis imponunt; ad hæc signis deorum templis, aliisque
donariis, præterquam quidquid æs aut lapis aut pictura esset, reliquis
omnibus in naves impositis, ipsi eas conscendunt, et Chium versus
navigant. Phocæam autem hominibus vacuam Persæ tenuerunt.

CLXV. Constituerant Phocæenses a Chiis dato pretio Œnussas quæ vocantur
insulas emere. Sed quum vendere eas nollent Chii, metuentes ne emporium
fierent hæ insulæ, eaque re ipsorum insulæ mercatu excluderentur, super
hæc in Corsicam (Cyrnum Græci vocant) Phocæenses sunt profecti. In
Corsica enim vicesimo ante anno, oraculi monitu, oppidum condiderant,
cui nomen Alalia. (2) Arganthonius vero illo tempore e vita jam
discesserat. In Corsicam vero profecturi, prius ad Phocæam adpulsis
navibus, Persarum præsidium, cui ab Harpago custodia urbis mandata
erat, interficiunt; (3) dein, hoc patrato, atroces diras imprecantur si
quis ipsorum classem desereret. Ad hæc ingentem ferri massam mari
demergunt, jurantes non prius Phocæam se redituros, quam massa illa e
mari emersisset. (4) Sed dum in Corsicam abire parant, ultra dimidium
civium desiderium cepit et misericordia urbis et consuetarum in patria
terra sedium. Igitur hi, violato juramento, retro navigant Phocæam.
Cæteri vero, jusjurandum servantes, sublatis ancoris ex Œnussis insulis
sunt profecti.

CLXVI. Hi postquam in Corsicam pervenere, quinque annos una cum eis qui
antea eo migraverant habitarunt, et templa ibi constituerunt. Cæterum
quum vicinos omnes incursionibus prædationibusque molestarent, bellum
eis communi consilio intulerunt Tyrrheni et Carthaginienses, utrique
navibus sexaginta. (2) Quibus Phocæenses, impletis suis navigiis, quæ
erant numero sexaginta, obviam ivere in Sardonium quod vocature mare.
(3) Tum commisso prælio navali, Cadmea quædam victoria obtigit
Phocæensibus: nam quadraginta ex eorum navibus perierunt; viginti autem
reliquæ, detortis rostris, inutiles sunt factæ. (4) Inde Alaliam
revecti, adsumtis liberis et uxoribus, et quidquid ex eorum
facultatibus ferre naves possent, relicta Corsica, Rhegium navigarunt.

CLXVII. Homines vero, qui navibus depressis vecti erant,
Carthaginienses et Tyrrheni, *** sortitique sunt eorum partem longe
maximam: quos, in terram eductos, lapidibus obruêre. (2) Deinde
Agyllæis (_sive Cæritibus_), quidquid præter eum locum, in quo lapidati
Phocæenses jacebant, præteribat, id omne distortum, mutilum, aut
membris captum reddebatur, perinde pecudes, jumenta, homines. (3)
Itaque Delphos Agyllæi mittebant quæsituros quo pacto delictum possent
expiare. Quos Pythia id facere jussit, quod etiam nunc Agyllæi faciunt:
nempe magnifice illis parentant, et in eorum honorem ludos agunt
gymnicos et equestres. (4) Igitur hi quidem ex Phocæensium numero fato
tali functi sunt. Qui vero eorum Rhegium se receperunt, ii illinc
profecti oppidum in terra Œnotria condiderunt hoc quod nunc Hyela
(_sive Velia_) nominatur. (5) Condiderunt illud autem, ab homine
Posidoniata edocti jussos se esse Pythiæ oraculo Cyrnum heroem colere,
non insulam. Et hæc quidem hactenus de rebus Phocæensium, Ionicæ
civitatis.

CLXVIII. Similiter vero, atque hi, Teii etiam fecerunt. Nam postquam
murum illorum, aggere jacto, cepit Harpagus, cuncti navibus conscensis
abierunt, in Thraciamque navigarunt, et ibi Abderam condiderunt
coloniam: quam quum ante eos Clazomenius Timesius condidisset, operæ
fructum non perceperat, sed a Thracibus erat ejectus: cui nunc honorem,
ut heroi, habent Teii Abderam habitantes.

CLXIX. Isti igitur soli ex Ionibus fuere, qui servitutem non
sustinentes, patrias sedes reliquerunt. Cæteri Iones, exceptis
Milesiis, armis cum Harpago dimicarunt, quemadmodum hi qui terra
excessere, fortesque viri fuerunt quique pro sua patria pugnantes; sed
victi expugnatique, in sua quique patria manentes imperata fecerunt.
(2) Milesii vero, qui, ut prædictum est, cum ipso Cyro fœdus
pepigerant, quietem habuerunt. Atque ita quidem Ionia iterum in
servitutem redacta est. Postquam vero Ionas continentem incolentes
subegit Harpagus, insulani Iones, horum exemplo perterriti, ultro se
Cyro tradiderunt.

CLXX. His malis adflicti Iones quum nihilo minus ad Panionium
convenirent, Biantem civem Prienensem audio saluberrimam illis
aperuisse sententiam: quam si essent secuti, potuerant Græcorum omnium
esse opulentissimi. (2) Hortabatur ille, ut sociata classe Iones vela
darent ventis, et in Sardiniam navigarent, ibique unam Ionum omnium
conderent civitatem: ita servitute liberatos, opulentos fore, insulam
omnium maximam obtinentes, aliisque imperantes: qui si in Ionia
manerent, non videre se, ait, quo pacto libertatem umquam sint
recuperaturi. (3) Hæc fuit Biantis sententia, quum jam perditæ essent
res Ionum. Sed etiam, priusquam pessum iret Ionia, salutaris fuerat
Thaletis sententia, civis Milesii, qui generis originem e Phœnicia
repetebat. Is Ionas erat hortatus, ut unam communem curiam haberent,
quæ esset Tei: Teum enim meditullium esse Ioniæ: reliquæ autem
civitates, ab Ionibus habitatæ nihilo minus suis uterentur institutis,
perinde ac si singuli essent populi. Tales illis sententias duo hi viri
in medium proposuerunt.

CLXXI. Ionica subacta Harpagus bellum intulit Caribus, Cauniis, atque
Lyciis, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. (2) Cares, quos dixi,
ex insulis in continentem advenerant. Olim enim Minois imperio
subjecti, Lelegesque nominati, insulas incoluerant: et tributum quidem,
quoad ego auditu, ultima tempora repetens, potui cognoscere, nullum
pependerant; sed, quoties Minos eorum opera indigebat, naves ejus
compleverant. (3) Quandoquidem igitur multos terræ tractus Minos sibi
subjecerat, et felicitate utebatur in bello, Carica gens omnium gentium
per id tempus longe fuerat clarissima. (4) Ac tria illis inventa
debentur, quibus Græci usi sunt: nam et galeis cristas imponere primi
Cares docuere, et signa clypeis insculpere; denique, qui clypeis ansas
adjungerent, hi primi fuere, quum antea clypeos abseque ansis
gestassent quicumque clypeis consueverant uti, coriaceis loris illos
regentes, quæ cervicibus et dexteris humeris circumligata habebant. (5)
Deinde, multo tempore interjecto, Cares a Doriensibus et Ionibus ex
insulis sunt ejecti, atque ita in continentem pervenerunt. (6) Hæc
quidem de Caribus Cretenses memorant; at Cares ipsi his non
adsentiuntur, sed a prima gentis origine continentem se autumant
incoluisse, eodemque nomine semper fuisse adpellatos, quo nunc[TR23]
utuntur. (7) Ostenduntque in oppido, cui Mylasa nomen, priscum Jovis
Carii templum, quod quidem cum Mysis atque Lydis commune habent, ut qui
consanguinei sint Carum; Lydum enim et Mysum fratres Caris aiunt
fuisse.[TR24] Cum his igitur templum illud commune habent; sed
quicumque ex alia gente sunt, quamvis eadem cum Caribus lingua utentes,
ad hos communio illa nihil pertinet.

CLXXII. Caunii vero ex eadem, quam incolunt, terra oriundi mihi
videntur; quamquam ipsi se Cretenses esse affirmant. Linguam vero aut
ipsi ad Caricum populum adcommodarunt, aut Cares ad Caunium; nec enim
hoc dijudicare liquido possum. Institutis autem utuntur longe et ab
aliis populis et a Caribus discrepantibus; (2) habetur enim apud illos
honestissimum, ut secundum ætatem atque amicitiam catervatim ad
compotationes conveniant viri et mulieres et pueri. Iidem, quum prius
templa constituta habuissent peregrinorum deorum, deinde mutata
sententia, postquam eis placuit nonnisi patriis uti diis, arma
capessiverunt cuncti puberes, et hastis aerem ferientes usque ad
Calyndicos fines progressi sunt, dicentes se peregrinos ejicere deos.
Talibus institutis Caunii utuntur.

CLXXIII. Lycii vero antiquitus ex Creta erant oriundi. Cretam enim
omnem olim barbari tenebant. Quum vero de regno in Creta dissiderent
Europæ filii, Sarpedon et Minos, superior ex contentione discedens
Minos, Sarpedonem ejusque asseclas ejecit. Tum hi, insula expulsi, in
Asiam pervenerunt, in terram Milyadem: nam, quam regionem nunc Lycii
incolunt, hæc olim Milyas erat: Milyæ vero Solymi tum nominabantur. (2)
Aliquantum igitur temporis regnum in eos obtinuit Sarpedon: ipsi vero
nominabantur, quod et olim nomen obtinuerant, et quo etiam nunc Lycii a
finitimis adpellantur, Termilæ. Ut vero Athenis Lycus, Pandionis
filius, et ipse a fratres expulsus Ægeo, in Termilas ad Sarpedonem
pervenit, inde demum, a Lyci nomine, successu temporis, Lycii sunt
adpellati. (3) Institutis autem utuntur partim Creticis, partim
Caricis. Unum autem hocce proprium habent, nec cum ullis aliis hominum
commune: sese ipsi a matribus nominant, non a patribus. Si quis ex
altero, quis sit, quærit; respondebit illi hic, esse se hujus vel
illius matris filium, et matris suæ matres a superioribus temporibus
repetet. (4) Porro, si mulier, quæ civis sit, servo nupserit, honesto
loco nati censentur liberi: sin vir civis, atque etiam princeps civium,
peregrinam aut uxorem aut pellicem habet, ignobiles erunt liberi.

CLXXIV. Jam Cares quidem, nullo claro edito facinore, subjugati sunt ab
Harpago; nec vel Cares ipsi memorabile quidquam tunc gesserunt, nec
quicumque natione Græci illam regionem incolunt. (2) Incolunt autem
quum alii, tum Lacedæmoniorum coloni Cnidii, quorum ager mari est
obversus, Triopiumque vocatur. Initium capit Cnidiorum ditio a Bybassia
peninsula, et est tota, exiguo excepto spatio, mari circumflua: nam quæ
pars ejus ad septemtrionem[TR25] spectat, eam Ceramius sinus includit;
quæ vero ad meridiem, mare quod ad Symen et Rhodum est. Istud igitur
exiguum spatium, quod quinque fere stadiorum est, perfodere
instituerunt Cnidii per id tempus quo Ioniam Harpagus subegit,
cupientes ex agro suo insulam facere. (3) Erat autem universa eorum
ditio intra isthmum; nam ubi illa versus continentem desinit, ibi is
isthmus est, quem perfodiebant. Multorum igitur hominum manibus in
opere occupatis, quum magis quam consentaneum erat laborarent et alia
corporis membra et maxime oculi eorum qui opus faciebant et petram
perfringebant, ita ut adpareret non sine deorum numine id fieri;
miserunt Delphos qui consulerent oraculum quidnam esset quod ipsis
adversaretur. (4) Quibus Pythia, ut ipsi fatentur Cnidii, trimetro
tenore hæcce respondit:

      Nec aggerate vos nec isthmum fodite:
      nam, si placuisset, insulam dederat deus.

Quo accepto responso, Cnidii a fodiendo destitere; et Harpago cum
exercitu advenienti ultro sese, nulla inita pugna, dediderunt.

CLXXV. Fuere autem Pedasenses, mediterranea super Halicarnassum
habitantes: quibus quoties publice imminet aliquod incommodum, tam
ipsis quam accolis, sacerdos femina Minervæ ingentem emittit barbam;
quæ res illis ter accidit. (2) Hi soli ex omnibus Cariam habitantibus
Harpago aliquamdiu resistere, et plurimam illi molestiam crearunt; quum
montem, cui Lida nomen, muro muniissent.

CLXXVI. Et Pedasenses quidem haud multo post sunt expugnati. Lycii
vero, ut in Xanthium campum Harpagus promovit exercitum, eductis copiis
pugnam inierunt, pauci adversus multos, et egregia virtutis specimina
edidere. Sed prælio superati, et in oppidum compulsi, congregatis in
arcem uxoribus liberisque et rebus pretiosis et servis, ignem
subjecerunt arci, ut tota concremaretur. (2) His factis, diris
juramentis invicem adstricti, egressi sunt, et fortiter pugnantes
Xanthii omnes obierunt. Eorum autem Lyciorum, qui nostra ætate Xanthios
se esse prædicant, advenæ sunt plerique, exceptis octoginta familiis;
quæ familiæ octoginta tunc temporis forte domo aberant, atque ita
superfuerunt. (3) Xantho igitur tali modo potitus Harpagus est. Simili
vero ratione etiam Cauno est potitus; nam et Caunii majori ex parte
Lycios sunt imitati.

CLXXVII. Inferiorem igitur Asiam subegit Harpagus, superiora autem Asiæ
Cyrus ipse, singulos populos in potestatem suam redigens, nullumque
prætermittens. Quorum pleraque silentio nos præteribimus: quæ vero
plurimo cum labore gessit et quæ præ cæteris maxime sunt memorabilia,
eorum faciam mentionem.

CLXXVIII. Universo continente inferioris Asiæ potestati suæ subjecto,
Assyrios Cyros adgressus est. Sunt autem Assyriæ quum aliæ urbes
insignes multæ, tum clarissima omnium et munitissima, quæ post Ninum
eversam regia sedes erat, Babylon; cujus hæc erat conditio. (2) Sita in
ampla planitie, formam habet quadratam, cujus quodque latus centum et
viginti stadia metitur: ita totius urbis circuitus conficitur
quadringentorum octoginta stadiorum. Hæc amplitudo est urbis Babyloniæ.
Exornata vero instructaque erat ita, ut nulla alia cujus ad nos notitia
pervenit. (3) Statim fossa eam circumdat alta lataque, et aqua numquam
non repleta: dein murus, cujus latitudo quinquaginta cubitorum regiorum
est, altitudo ducentorum cubitorum. Est autem cubitus regius major
vulgari tribus digitis.

CLXXIX. Oportet vero ad hæc me declarare, quem in usum insumta sit
terra e fossa egesta, et murus ille quo pacto fuerit confectus. Ut
fossam fodiebant, ita simul terram e fossa egestam formabant in
lateres:utque laterum probabilem numerum duxerant, ita eos in
fornacibus coquebant. Tum loco calcis asphalto calida utentes, et
tricesimo cuique laterum ordini arundinum texta interstipantes, primum
labia construxerunt fossæ, deinde ipsum murum eodem modo. (2) Super
muro vero in utriusque lateris ora ædificarunt unius conclavis
domunculas, sibi invicem obversas, medium autem spatium tantum
reliquerunt, ut circumagi in eo quadrigæ possent. In muro circumcirca
centum sunt portæ, æneæ omnes; et postes etiam, et superiora limina,
itidem ex ære. (3) Est autem aliud oppidum octo dierum itinere distans
a Babylone, cui nomen Is. Ibi fluvius est, non magnus, cui et ipsi Is
nomen, qui in Euphratem undam suam infundit. Hic igitur Is fluvius
simul cum unda sua multos edit grumos asphalti: unde ad ædificandum
murum Babylonis asphaltus devecta est.

CLXXX. Tali igitur modo munita Babylon est. Sunt autem duæ urbis
regiones. mediam enim perfluit et in duas partes dividit flumen, cui
nomen Euphrates. Is ex Armenia fluit amplus et altus atque rapidus;
exonerat se autem in Erythræum mare. (2) Murus igitur utrimque brachia
ad flumen usque ducta habet: inde inflexa procedit utrimque maceria ex
coctili latere, quæ utrique fluminis labio prætenditur. (3) Urbs ipsa
domibus repleta est trium aut quatuor tabulatorum; per eamque ductæ
sunt viæ ad lineam directæ, quum ceteræ, tum eæ quæ e transverso ad
flumen pertinent. (4) Ad harum viarum quamque apertæ sunt in maceria
juxta flumen decurrente portæ minores, totidem numero quot viæ sunt:
atque etiam hæ portæ ex ære sunt, per quas ad ipsum flumen transitur.

CLXXXI. Murus quem dixi, robur præcipuum munimenti est: circumductus
est autem interius alius murus, haud multo infirmior altero, sed
angustior. In medio autem utriusque regionis, in quas urbs dividitur,
exstructa erat, in altera quidem regia aula, vasto circuito validoque;
in altera, Jovis Beli templum æneis portis instructum, quod nunc etiam
superest, duo stadia quaquaversum metiens, forma quadrata. (2) Hujus in
templi medio turris solida exstructa est, unum stadium tam in
longitudinem quam in latitudinem patens: et super hac turri erecta est
alia, iterumque super hac alia, ad octo turres numero. (3) Hæ turres
conscenduntur extrinsecus, via circum omnes sursum ducente: in medio
vero adscensu diversorium est, et sellæ in quibus residentes
requiescere possint qui adscendunt. (4) Extremæ turri templum
superstructum est amplum: quo in templo stratus lectus magnus, juxtaque
eum adposita mensa aurea. (5) Imago autem aut statua nulla inest, neque
pernoctat ibi quisquam mortalium, præter unam mulierem ex indigenis,
quamcumque ex omnibus selegerit deus, ut Chaldæi aiunt, qui sunt hujus
dei sacerdotes.

CLXXXII. Narrant autem iidem, quod mihi quidem non persuadent,
ventitare ipsum deum in istud templum, et in lecto illo quiescere,
sicut Thebis Ægyptiis fit eodem modo, ut Ægyptii narrant; nam et ibi in
Jovis Thebani templo decumbit mulier: utramque autem harum cum nullo
viro aiunt habere consuetudinem: (2) similiterque Pataris in Lycia
fatidica dei sacerdos, suo quidem tempore; nec enim constanter ibi est
oraculum: quod si est, tunc qualibet nocte cum deo illa in templo
includitur.

CLXXXIII. Est autem in Babylonico templo alia etiam ædes inferne: ubi
magnum est simulacrum Jovis sedentis, aureum, cui mensa magna adposita
aurea, et scabellum et sella ex auro: omnia hæc, ut narraverunt
Chaldæi, ex octingentis auri talentis confecta. (2) Extra templum vero
altare est aureum. Estque præterea alia ara ingens, ubi justæ ætatis
mactantur victimæ; nam ad auream illam aram non nisi lactentes mactare
pecudes fas est. (3) In majore ara vero adolent etiam singulis annis
Chaldæi mille thuris talenta, quo tempore festos dies huic deo agunt.
(4) Erat autem illa adhuc ætate in eodem templo statua solida ex auro,
duodecim cubitorum: quam ego quidem non vidi, refero autem quæ a
Chaldæis narrantur. (5) Huic statuæ insidiatus Darius, Hystaspis
filius, non tamen ausus est eam auferre: Xerxes vero Darii filius
abstulit, occiso sacerdote, qui, ut statum loco moveret, conatus erat
prohibere. Atque ita quidem exornatum illud templum erat: exstant vero
in eodem complura etiam privata donaria.

CLXXXIV. Babylonis hujus quum multi alii fuerant reges, qui et urbem et
templa exornarunt, quorum in Assyriarum rerum historia faciam
mentionem: tum in his etiam duæ mulieres. (2) Harum illa, quæ prior
regnavit, posteriorem quinque generationibus antecessit, eique nomen
fuit Semiramis; quæ aggeres per planitiem excitavit spectatu dignos,
quum antea fluvius per universum campum solitus esset restagnare.

CLXXXV. Altera, quæ post hanc regnavit, nomine Nitocris, quæ priore
regina fuit intelligentior, partim monumenta reliquit, quæ commemorabo;
partim, quum Medorum imperium amplum videret nec agens quietem, quod et
alia multa oppida ab illis capta essent, et in his Ninus, præmunivit se
adversus illos quam maxime potuit. (2) Primum quidem Euphratum fluvium,
qui Babylonem perfluit, quum antea recto cursu fluxisset, hunc illa,
fossis superne ductis, ita tortuosum reddidit, ut ter in suo cursu ad
quempiam Assyriæ vicum perveniat. (3) Ardericca vici nomen est, ad quem
ita Euphrates accedit. Et nunc, qui ab hoc nostro mari Babylonem
proficiscuntur, quum Euphrate fluvio versus illam descendunt, ter ad
eumdem vicum accedunt, quidem tribus deinceps diebus. (4) Hoc tale ab
illa effectum est. Præterea aggerem ad utramque fluvii ripam adgessit
miratu dignum, quum latitudinis caussa, tum altitudinis. (5) Longe vero
supra Babylonem alveum effodit recipiendo lacui, nonnihil deflectens a
flumine; et in altitudinem quidem ubique fodit usque dum aqua
scaturiret, in amplitudinem vero circuitum alvei fecit quadringentorum
et viginti stadiorum: terram autem ex fossa egestam insumsit in aggeres
juxta ripam fluvii jaciendos. (6) Tum, absoluto effodiendi labore,
advectis lapidibus, totum alveum circumcirca crepidine munivit. Duo
autem ista opera fecit, flumen tortuosum, et ex effosso alveo lacunam,
hoc consilio, ut lentius flueret flumen, multis flexibus fracto illius
impetu, utque flexuosa fieret navigatio Babylonem, et post navigationem
exciperet accedentes longus circa lacunam anfractus. (7) Ab ea autem
parte terræ Babyloniæ fecit hæc Nitocris, qua erat ex Media introitus
et iter brevissimum; ne Medi sese ingerentes, res ipsius specularentur.

CLXXXVI. Has igitur munitiones illa ex profundo sibi circumdedit:
quibus tale quoddam corollarium, alteri instituto veluti medium
interponens, adjecit. Quum in duas regiones divisa urbs esset, quarum
medium fluvius obtinebat; superiorum regum ætate, quoties ex una
regione in alteram vellet aliquis transire, navigio erat transeundum.
Quod quum, ut equidem existimo, esset molestum, (2) illa huic quoque
rei providit. Ut enim alveum stagno recipiendo effodit, simul aliud hoc
monumentum ejusdem operæ reliquit. Lapides cædendos curavit permagnos:
qui postquam fuere parati, effosusque locus fuit quem dixi, in hunc
ipsum effossum locum cursum omnem fluminis avertit; qui locus ut
implebatur, ita vetus fluminis alveus exsiccabatur. Igitur per id
tempus partim fluvii labia, qua is per urbem decurrit, ac descensus qui
ex minoribus portis ad flumen ducunt, coctis lateribus eodem modo, quo
murus structus erat, exædificavit: partim, in media fere urbe, ex
lapidibus, quos exscindi jusserat, pontem ædificavit, ferro et plumo
lapides vinciens. (3) Eo super ponte interdiu quotidie tigna quadrata
intendebantur, quibus transirent Babylonii; noctu vero tollebantur hæc
tigna, ea caussa, ne per noctem ex altera urbis regione in alteram
transeuntes furta exercerent. (4) Postquam fossa lacus fuerat factus
aqua fluminis repletus, perfectusque pons fuerat; tum deinde Euphrates
fluvius in pristinum alveum ex lacu iterum est derivatus: atque ita,
quum effossus locus palus fieret, commode hoc recteque factum visum
est, et civibus pons erat exstructus.

CLXXXVII. Eadem regina dolum etiam quempiam machinata est hujusmodi.
Super porta urbis celeberrima sepulcrum exstrui sibi jussit sublime, in
summo ipsius portæ. Ei sepulcro inscriptionem incidi curavit in hanc
sententiam: SI QUIS EORUM, QUI POST ME REGES ERUNT BABYLONIS, PECUNIA
INDIGUERIT, APERIAT HOC SEPULCRUM, ET SUMAT QUANTUM VOLUERIT PECUNIÆ.
AT, NISI ADMODUM INDIGUERIT, UTIQUE NON APERIAT. NEC ENIM ID ILLI
PROFUERIT. (2) Hoc sepulcrum intactum stetit, donec regnum ad Darium
pervenit. Dario vero indigna res esse videbatur, hac porta non uti, et
pecuniam quæ ibi deposita esset, atque etiam ipsa invitaret, non
auferre. Porta hac autem non utebatur eo, quod per illam transeunti
cadaver capiti immineret. (3) Igitur aperuit sepulcrum: at pecuniam
quidem repperit nullam, sed cadaver, et aliam inscriptionem his fere
verbis conceptam: NISI INSATIABILIS ESSES ET TURPI LUCRO INHIANS,
DEFUNCTORUM LOCULOS NON APERUISSES. Hæc sunt quæ de regione hac
memorantur.

CLXXXVIII. Ejusdem hujus reginæ filium, Assyriæ regem, cui nomen erat
Labynetus, idem quod patri, bello petiit Cyrus. Proficiscitur autem in
bellum rex magnus, bene instructus domo farinaceis cibariis et
pecudibus: atque etiam aquam ex Choaspe fluvio secum vehit, qui Susa
præterfluit, ex quo solo rex bibit neque ex ullo alio fluvio. (2) Hoc
ex Choaspe aquam decoctam vehentes in vasis argenteis quam plurimi
currus quattuor rotarum mulis juncti constanter eum sequuntur quocumque
proficiscitur.

CLXXXIX. Cyrus igitur adversus Babylonem proficiscens ubi ad Gynden
amnem pervenit; qui fontes in Matianis montibus habens, postquam per
Dardanenses perfluit, in alium fluvium Tigrin sese exonerat, qui Opin
oppidum præterfluens in Erythræum mare infunditur; hunc Gynden fluvium,
qui navibus poterat trajici, quum transire Cyrus conaretur; ibi tunc
unus e sacris equis candidis, ferox et petulans ut erat, ingressus
flumen, transire conabatur: at fluminis impetus, illum contorquens,
demersum abripuit.[TR26] (2) Cui fluvio vehementer ob hanc contumeliam
iratus Cyrus, minatus est, ita tenuem illum se effecturum, ut posthac
mulieres etiam, ne genu quidem madefacientes, possint transire. (3) Hæc
minatus, omissa adversus Babylonem expeditione, exercitum bifariam
divisit: eoque facto, intentis funibus designavit ab utraque Gyndæ ripa
centum et octoginta fossas, quaquaversum ducendas; distributumque
exercitum has fossas fodere jussit. (4) Igitur, magna hominum
multitudine opus faciente, effectum quidem est opus; verumtamen totam
æstatem in eodem hoc loco opus facientes consumsere.

CXC. Postquam Gyndæ fluvio hanc pœnam inflixit Cyrus, ut in trecentos
sexaginta canales essent diductus, altero demum adpetente vere adversus
Babylonem exercitum duxit. (2) Et Babylonii,[TR27] copiis extra urbem
eductis, eum exspectarunt. Ubi propius urbem accessit, prælio cum eo
conflixerunt Babylonii, quo prælio superati, in urbem sunt compulsi.
Jam pridem vero, bene gnari non quieturum Cyrum, quum vidissent eum
cunctos pariter populos adgredi, permultorum annorum commeatum in urbem
comportaverant. (3) Quare hi quidem non admodum graviter ferebant
obsiditionem: at Cyrus magnis difficultatibus premebatur, quandoquidem
multo jam tempore circumacto nihil admodum promotæ res ejus erant.

CXCI. Igitur, sive quis alius ei dubitanti consilium subgessit, sive
ipse quid faciendum esset intellexit, hoc facere instituit. Universo
exercitu circa flumen disposito, ab ea maxime parte qua urbem influit,
partim vero etiam a tergo ubi ex urbe egreditur, prædixit mulitibus,
ut, quum viderint vado transiri flumen posse, tunc ea via urbem
ingrediantur. (2) Hoc dato mandato, ipse cum inutili copiarum parte
abiit, et ad lacunam contendit. Quo ut pervenit, quod Babyloniorum
regina circa flumen et circa paludem feceret, idem nunc ipse Cyrus
fecit. (3) Fluvio per fossam in eum locum, qui nunc palus erat,
derivato, pristinum alveum vado pervium reddidit, subsidente aqua. Quo
facto Persæ, qui ad hoc ipsum ibi dispositi erant, per alveum Euphratis
fluvii, cujus aqua in tantum retrogressa erat, ut vix medium femur
hominis attingeret, per hunc alveum Babylonem sunt ingressi. (4) Quodsi
igitur aut ante cognovissent aut animadvertissent Babylonii quæ Cyrus
instituebat, sane non passi essent Persas urbem intrare, sed misere
perdidissent. Quippe si portulas omnes, quæ ad flumen pertinent,
clausissent, ipsique macerias conscendissent secundum utramque fluminis
ripam ductas, veluti in nassa capturi illos fuerant. (5) Nunc ex
inopinato adstiterunt eis Persæ. Propter amplitudinem vero urbis, ut
aiunt ejus incolæ, postquam captæ jam erant extremæ urbis partes, qui
mediam Babylonem incolebant, non animadverterunt captos se esse; sed
quum festus forte tunc ageretur dies, saltabant per id tempus et
voluptatibus indulgebant, donec tandem verum resciverunt. Atque ita
quidem tunc primum capta est Babylon.

CXII. Opes autem quantæ sint Babyloniorum, quum aliis documentis
declarabo, tum hoc. Magno regi, præter tributa quæ ei penduntur,
universa terra cui imperat, ad alendum ipsum et exercitum ejus, in
certas partes est distributa. (2) Jam quum in anno duodecim sint
menses, per quattuor menses alit eum Babylonia terra; per octo reliquos
menses, tota reliqua Asia. Ita Assyria hæc terra tertiam partem
possidet opum totius Asiæ: (3) et præfectura hujus regionis (Satrapias
Persæ vocant) omnium præfecturarum longe est præstantissima;
quandoquidem Tritantæchmæ, Artabazi filio, cui hic districtus a rege
commissus erat, quotidie redibat artaba pecunia repleta: est autem
artaba mensura Persica, capiens medimnum Atticum cum tribus chœnicibus
Atticis. Equos autem ibidem rex suum in usum alebat, exceptis his qui
ad bellum usum erant destinati, admissarios quidem octingentos, equas
autem, quibus illi admittebantur, decies sexies mille; nam singuli
mares vicenis feminis admittebantur. (4) Canum autem Indicorum tanta
alebatur multitudo, ut quattuor essent ampli vici in planitie siti,
aliorum tributorum immunes, quibus hoc injunctum erat, ut canes illos
alerent. Has opes possidebat is, qui Babyloni imperabat.

CXCIII. In agro Assyriaco pluit quidem aliquantulum, et hoc est ex quo
radix frumenti primum capit nutrimentum; dein vero ex fluvio irrigata
seges augetur, et maturescit triticum, non quod fluvius ipse, sicut in
Ægypto, arva inundet, sed manibus hominum et tollenonibus hæc
irrigantur. (2) Est enim tota Babylonia terra fossis discissa: quarum
fossarum maxima, orienti hiberno obversa, navibus trajicitur; influit
autem ex Euphrate in alium fluvium, Tigrin, ad quem Ninus urbs
ædificata erat. (3) Est autem hæc regio omnium, quas quidem novimus,
longe fertilissima ferendo cereali frumento. Nam alias fruges ex
arboribus ne conatur quidem proferre, nec ficum, nec vitem progignens,
nec oleam. Sed cereali frumento progignendo ita opportunum solum est,
ut ducena plerumque reddat: quando vero plurimum, etiam tricena
profert. (4) Folia autem tritici atque hordei quattuor admodum
digitorum latitudinem habent. Ex milio et sesamo quantæ magnitudinis
arbor existat, bene equidem cognitum habens, commemorare nolo; satis
gnarus, eos quis Babyloniam terram non adierunt, ne his quidem, quæ de
aliis frumenti generibus dicta sunt, fidem ullam adhibituros. Oleo non
utuntur, nisi quod e sesamo paratur. (5) Palmas vero arbores habent,
per totam planitiem plantatas; quarum pleræque frugiferæ sunt, e quibus
et cibum et vinum et mel parant. Has arbores colunt ficuum more, quum
aliis rebus, tum quod mascularum quas Græci vocant palmarum fructum
glandiferis palmis circumligant, quo glandem maturet culex sese
insinuans, nec decidat fructus palmæ. Nam culices in suo fructu
generant masculæ palmæ, similiter ut apud nos caprificorum grossi.

CXCIV. Quod vero eorum quæ sunt in illa regione post ipsam quidem
urbem, maxime mihi mirabile visum est, exponere adgredior. Navigia,
quibus utuntur qui secundo flumine Babylonem proficiscuntur, rotunda
sunt, et ex corio confecta cuncta. (2) Scilicet in Armeniis, qui supra
Assyrios incolunt, ex sectis salicibus costas conficiunt: his, fundi
loco, pelles extrinsecus tectorias prætendunt, nec puppim
distinguentes, nec proram in angustius contrahentes, sed clypei instar
rotunda facientes navigia. Tale navigium, mercibus impositis, totum
stramine complent, et flumini permittunt deferendum: maxime vero dolia
palmeo vino onusta devehunt. (3) Regitur autem navis duobus remis, a
duobus viris, quorum alter introrsus trahit remum, alter extrorsus
pellit, uterque stans rectus. Conficiuntur autem hujusmodi navigia
etiam admodum magna, itemque minora: et maxima quidem onus ferunt
quinque millium talentorum. (4) In quoque navigio asinus inest vivus,
in majoribus plures. Postquam igitur navi Babylonem pervenerunt,
mercesque distraxerunt, tum et costas navigii et stramentum venumdant;
pelles vero asinis imponunt, hosque retro agunt in Armeniam. (5) Nam
adverso flumine navigari nullo pacto potest, propter fluminis impetum:
quam ob caussam etiam non ex ligno, sed ex pellibus, conficiunt
navigia. (6) Postquam asinos agitando in Armeniam redierunt, alia
navigia eodem modo conficiunt. Talis igitur illis est navigiorum ratio.

CXCV. Vestimento autem utuntur hujusmodi: tunica ad pedes promissa
linea, cui aliam superinduunt tunicam laneam, tum candidam pænulam
superne circumjiciunt. Calceamenta gestant sui moris, Bœotiis soccis
fere similia. Comam alunt; mitris caput redimiunt: toto corpore
unguntur. (2) Annulum signatorium unusquisque gestat, et baculum arte
factum: in quoque baculo superne vel malum est fabrefactum, vel rosa,
vel lilium, vel aquila, aut aliud quidpiam: nec enim illis mos est
baculum absque insigni gestare. Talis igitur illis est corporis cultus.

CXCVI. Institutis vero utuntur hujusmodi. Uno quidem hoc, ut mea fert
sententia, prudentissimo; quo etiam Venetos uti, Illyricum populum,
fando accepi. In singulis vicis, semel quotannis, hæc faciebant. (2)
Virgines, quotquot viro maturæ essent, congregatas simul omnes, in unum
locum deducebant: ibi eas virorum circulus circumstabat. Tunc præco
singulas deinceps, quamque sigillatim, in medio statuens venum
exponebat; incipiens ab ea quæ omnium pulcerrima esset: deinde, hac
magno auri pretio venum data, aliam proclamabat, quæ huic venustate
formæ proxima erat. Vendebantur autem hac conditione, ut matrimonio
jungerentur. (3) Igitur ex Babyloniis nuptiarum cupidis quicumque erant
locupletes, hi licitando quisque alterum superantes emebant sibi
formosissimas: qui vero de plebe erant, hi formæ speciem nihil
curantes, pecuniam accipiebant et virgines deformiores. (4) Nam præco,
postquam speciosissimarum virginum peregerat venditionem, tum vero
deformissimam excitabat, aut si qua illarum manca esset, et hanc
proclamabat quis vellet, accepto minimo auri pondere, in matrimonium
ducere; et, qui minimo se contentum fore declarasset, ei hæc
tradebatur. Aurum autem conficiebatur a formosioribus virginibus: atque
ita formosiores elocabant deformes et mancas. (5) Nemini autem licitum
erat, filiam suam cui ipse vellet in matrimonium dare: neque emptori
absque fidejussore domum ducere virginem licebat; sed dato præde
spondere quisque tenebatur, in matrimonium se eam utique accepturum, et
sic demum abducere secum licebat: si sibi mutuo non convenissent, lege
cautum erat ut pecuniam acceptam sponsus repræsentaret. Licitum vero
etiam erat homini, qui ex alio vico adfuisset, aliquam ex virginibus,
si quam vellet, sibi emere. (6) Hoc igitur pulcerrimum institutum apud
eos olim valebat. At nunc quidem non amplius est in usu: sed recens
aliud quiddam invenerunt, ne injuria adficerentur filiæ aut in aliam
civitatem abducerentur: ubi capta urbe malis premi cœperunt, resque
eorum perditæ sunt, quilibet homo de plebe, inopia victus laborans,
filias suas ad quæstum corpore faciendum adigit.

CXCVII. Alio, post istud, prudenti instituto utuntur hocce. Ægrotos in
forum publicum exportant; medicis enim non utuntur: ibi accedunt ad
ægrotum, eique de curando morbo consulunt, si quis vel eodem morbo, quo
ille, olim laboravit, aut alium vidit laborantem. Adeuntes igitur
consulunt huic ea suadentque, quibus quisque remediis adhibitis vel
ipse morbum evaserat, vel alium vidit evasisse. Silentio vero præterire
ægrotum nemini licet, quin eum interrogaverit quonam morbo laboret.

CXCVIII. Mortuos melle condunt. Luctus funebres, Ægyptiis similes.
Quoties cum uxore sua concubuit vir Babylonius, incenso thuri adsidet,
et ex alia parte idem facit mulier: tum, ubi illucescit, lavantur ambo;
nullum enim vas tangunt priusquam se abluerint. Idem institutum Arabes
sequuntur.

CXCIX. Est autem institutorum, quibus Babylonii utuntur, turpissimum
hocce. Quamlibet indigenam mulierem oportet, in Veneris templo
sedentem, semel in vita cum peregrino viro consuetudinem habere. (2)
Multæ igitur, dedignantes ceteris se immiscere mulieribus, quippe
divitiis superbientes, plaustris vectæ in camaris stant ad templum, et
ingens illas famularum numerus sequitur. (3) Pleræque autem hoc modo
faciunt. In septo Veneri consecrato sedent corona funiculo modo torta
caput redimitæ mulieres numero multæ; aliæ enim adveniunt, aliæ abeunt.
Sunt autem per medias mulieres transitus viarum ad lineam quaquaversum
directi, quibus transeuntes viri seligunt quas volunt. (4) Ibi postquam
consedit mulier, non prius domum abit, quam peregrinorum quispiam,
pecunia in sinum conjecta, cum ea extra fanum concubuit. (5) Qui
pecuniam ei projicit, is compellare eam his verbis debet: «Mylitta
deam, ut tibi adsit, precor.» Mylitta autem Venerem vocant Assyrii.
Pecunia vero quantulacumque fuerit, mulier eam non rejecerit: nam nefas
hoc ei est; fit enim sacra pecunia. (6) Sequitur igitur eum qui primus
pecuniam projecit, nec enim ullum repudiat. Postquam vero cum illo rem
habuit et religioni deæ satisfecit, domum abit: ab eoque tempore,
quantumcumque sit quod ei offeras, non poteris rem cum ea habere. (7)
Quæ igitur speciosa sunt forma præditæ et statura, eæ cito redeunt: quæ
vero deformes, multum manent temporis, priusquam legi possint
satisfacere; manent enim nonnullæ ad tres et quattuor annos. Obtinet
autem alicubi etiam in Cypro simile institutum.

CC. Sed de institutis Babyloniorum hæc hactenus. Sunt autem inter illos
tres familiæ sive tribus, quæ nulla re alia nisi piscibus vescuntur.
Hos illi postquam ceperunt, siccant ad solem, deinde tali modo parant:
in mortarium conjectos, et pistillis contusos, per sindonem tamquam
cribro incernunt. Tum, qui his vesci cupit, vel tamquam mazam subigit,
vel coquit vel panem.

CCI. Jam Cyrum, hoc etiam subacto populo, incessit cupido Massagetas
sub potestatem suam redigendi. Populus hic et magnus dicitur esse et
validus, habitans versus orientem solem trans Araxen fluvium, ex
adverso Issedonum. Aiuntque etiam nonnulli, esse Scythicum hunc populum.

CCII. Araxes autem ab aliis major, ab aliis minor esse perhibetur
Istro: esse autem in illo aiunt insulas frequentes, Lesbi fere
magnitudine. In his habitare homines, qui æstate radicibus vescantur
cujusque generis, quas e terra effodiant; fruges autem arborum, quas
reperiunt, in cibum seponant maturas, eisque vescantur per hiemem. (2)
Repertas autem ab his etiam esse alias arbores, hujusmodi fructus
ferentes, quos catervatim congressi, accensoque igni circumsedentes, in
ignem conjiciant, tum olfacientes fructum in igne ardentem, odore
inebrientur, perinde atque Græci vino: majore vero copia injecto
fructu, magis inebriari; denique ad saltandum surgere, et ad canendum
progredi. (3) Talem his esse vitæ rationem narrant. Fluit autem Araxes
ex Matianis, indidem atque Gyndes ille quem in trecentos sexaginta
fossas Cyrus diduxit. Erumpit autem ex quadraginta orificiis, quæ
omnia, uno excepto, in paludes et lacunas exeunt, quibus in paludibus
habitare aiunt homines crudis piscibus vescentes, et pro vestimento
pellibus utentes phocarum. (4) Unus ille, quem dixi, alveorum Araxis
nullo obstante impedimento in Caspium mare influit. Exsistit autem
Caspium mare seorsum per se, et cum reliquo mari non miscetur. Nam et
totum quod Græci navigant mare, et quod est extra columnas, quod
Atlanticum vocatur, et Erythræum, hæc omnia unum sunt mare et continuum.

CCIII. Caspium vero aliud est, ab illo disjunctum, longitudinem habens
navigationis dierum quindecim, navi remis agitata; latitudinem, ubi
latissime patet, octo dierum. Et ei quidem parti hujus maris quæ ad
occidentem spectat, Caucasus mons prætenditur, montium omnium et
amplissimus et altissimus. (2) Populos autem multos et multiplicis
generis in se comprehendit Caucasus; quorum plerique fructibus
silvestrium arborum arbustorumque vitam sustentant. In his aiunt esse
arbores, folia hujusmodi ferentes, quibus contritits, admixta aqua,
varias in vestimentis figuras pingant; easque figuras non elui, sed cum
reliqua lana senescere, ac si initio intextæ fuissent. Concubitum autem
horum hominum in propatulo fieri aiunt, veluti pecudum.

CCIV. Occidentalem igitur plagam hujus maris, quod Caspium vocatur,
Caucasus mons includit: versus auroram vero et orientem solem excipit
planities, immensæ amplitudinis prospectu: cujus amplæ planitiei haud
minimam partem tenebant hi Massagetæ, quos Cyrus bello adgredi studiose
parabat. (2) Fuerunt autem multæ res magnæque, quæ ad hoc bellum illum
excitaverant atque stimulaverant. Primum quidem, ipsius ortus, quo
fiebat ut aliquid amplius quam hominem se esse existimaret: tum vero
felicitas, qua in bellis usus erat; nam quocumque arma sua Cyrus
direxisset, nullo pacto fieri poterat ut ea gens vim illius effugeret.

CCV. Erat ea tempestate Massagetarum regnum penes feminam, quam mortuus
rex viduam reliquerat: Tomyris reginæ nomen fuit. Hanc Cyrus, missis
legatis, voluit sibi, ut aiebat, despondere, cupiens in matrimonio
habere. At Tomyris intelligens, non se, sed regnum ambiri Massagetarum,
aditu illi interdixit. (2) Post hæc Cyrus, ut dolo res ei non
successit, exercitu ad Araxen ducto, aperto bello Massagetas adortus
est, fluvium pontibus jungens, quibus traduceret copias, et turres in
navigiis ædificans, quibus pars copiarum transveheretur.

CCVI. Qui dum his rebus occupatur, mittit ad eum Tomyris caduceatorem,
qui reginæ verbis hæc Cyro diceret: «O rex Medorum, desine urgere quæ
tu urges: nec enim nosti an tuo commodo sit futurum ut hæc
perficiantur. His vero omissis, regna in tuis, et patere ut nos videas
regnare apud hos quibus imperamus. (2) Noles autem meis monitis uti;
immo quidlibet potius, quam quietem agere, voles. Quodsi ergo
vehementer cupis pugnæ discrimen cum Massagetis experiri; age, omisso
labore quem jungendo flumini impendis, ingredere nostram terram: nos
interim trium dierum itinere a fluvio recedemus. Sin malueris nos in
vestram recipere, tu similiter fac.» (3) His auditis Cyrus, convocatis
Persarum primatibus, rem in medium proposuit, una cum eis deliberaturus
quidnam facere debeat. (4) Quorum cunctorum sententiæ in hoc
consentiebant, ut illum juberent Tomyrin ejusque exercitum in suam
regionem recipere.

CCVII. At consilio quum interesset Crœsus Lydus, hanc ille sententiam
improbans, contrariam proposuit, his usus verbis: «O rex, jam alias
tibi professus sum, quoniam me Juppiter tibi in manus tradidit, si quem
videro casum domui tuæ impendere, pro viribus me illum aversurum. Quæ
mihi acciderant tristia, documenta mihi fuere. (2) Quodsi immortalis
existimas esse, et exercitui imperare immortali, nil opus fuerit me
meam tibi sententiam declarare: sin te et hominem esse intelligis, et
hominibus imperare; illud primum cogita, orbem quemdam esse rerum
humanarum, qui dum convertitur, non sinit eosdem semper esse felices.
(3) Jam igitur ego de re proposita contra, quam hi, sentio. Si enim
hostes voluerimus in nostram recipere terram, hoc tibi in ea re
periculum inest: (4) si inferior discesseris, simul universum regnum
perdes; manifestum est enim, victores Massagetas non retro fugituros,
sed in tua regna irrupturos: sin viceris, non tanta erit victoria,
quanta si trajecto flumine viceris Massagetas, et fugientes insequaris;
nam hoc idem priori oppono, victorem te hostium continuo in medium
regnum Tomyrios ducturum exercitum. (5) Sed, præter hæc quæ exposui,
turpe est, nec ferendum, ut Cyrus Cambysis filius, feminæ cedens, pedem
referat ex regione quam occupavit. Nunc ergo mihi videtur, trajecto
fluvio progrediendum esse quantum illi recesserint, ac deinde operam
dandam ut illos superes tali inita ratione. (6) Scilicet quum
Massagetæ, ut equidem audio, bonorum Persicorum sint insueti, et
magnorum vitæ commodorum expertes; hisce hominibus, cæsa parataque
magna pecudum copia, ad hæc vini meri crateribus et farinaceis omnis
generis cibariis largiter adpositis, epulum parandum est nostris in
castris; ac deinde, relicta vilissima copiarum parte, cum reliquis
versus fluvium retrogrediendum. (7) Nisi enim me fallit sententia, illi
conspecto bonarum rerum adparatu, in has se conjicient, et nobis oblata
erit magnorum edendorum facinorum occasio.»

CCVIII. Hæ quum inter se oppositæ essent sententiæ, Cyrus, repudiata
priore, Crœsi sententiam amplexus est, et Tomyri prædixit, ut retro
cederet; se enim, trajecto flumine, illi occursurum. (2) Illa igitur
retro cessit, quemadmodum prius pollicita erat. Et Cyrus, postquam
Crœsum in manus filii sui Cambysis, cui etiam regnum reliquit,
tradiderat, multisque verbis filio mandarat, ut illum in honore
haberet, beneque ei faceret, si transitus in Massagetas minus prospere
cessisset; hisce datis mandatis, illos remisit in Persidem, ipse vero
cum exercitu flumen trajecit.

CCIX. Trajecto Araxe, prima nocte in Massagetarum terra quiescenti Cyro
visum oblatum est tale. Visus sibi est per somnum conspicere filiorum
Hystaspis[TR28] maximum natu, alas in humeris habentem, et harum altera
Asiam obumbrantem, altera Europam. (2) Erat autem Hystaspi Arsamis
filio, ex Achæmenidarum familia, filius natu maximus Darius, juvenis
tunc temporis viginti maxime annorum: isque relictus erat in Perside,
quippe militarem nondum habens ætatem. (3) Et somno experrectus Cyrus,
de oblato viso secum cogitabat. Quod quum illi magni videretur esse
momenti, Hystaspem ad se vocat, remotisque arbitris ei dicit:
«Hystaspes! filius tuus deprehensus est mihi et meo regno insidiari: id
qua ratione certo cognoverim, tibi dicam. (4) Mei curam gerunt dii,
mihique ante significant omnia quæ imminent. Nunc igitur proxima nocte
per quietem vidi filiorum tuorum natu maximum alas in humeris habentem,
earum altera Asiam obumbrantem, altera Europam. (5) Quod quum mihi
oblatum sit visum, fieri prorsus nullo modo potest quin mihi illum
insidiari[TR29] intelligam. Quare tu ocyus retro proficiscere in
Persidem, et fac, postquam rebus hic bene gestis illuc rediero, filium
tuum mihi sistas, ut ejus caussam cognoscam.»

CCX. Hæc Cyrus dixit, ratus sibi Darium insidias struere: at illi deus
significaverat, ipsum eodem loco, ubi erat, periturum, regnumque ipsius
ad Darium transiturum. (2) Hystaspes illi his verbis respondit: «O rex,
ne sit is homo Persa natus, si quis tibi insidias est structurus! Sin
fuerit, pereat quam primum! Tibine insidiari, qui Persas ex servitute
in libertatem vindicasti; et, quum aliis fuissent subjecti, fecisti ut
imperent omnibus! (3) Quodsi vero visum aliquod tibi significat, filium
meum res novas adversus te moliri, ego illum tibi tradam, ut de eo
facias quodcumque placuerit.» Hæc postquam respondit Hystaspes,
trajecto Araxe in Persas profectus est, Cyro filium suum Darium
custoditurus.

CCXI. Cyrus ab Araxe unius diei itinere progressus, fecit quod Crœsus
illum monuerat. Deinde postquam ipse, inutili copiarum parte in castris
relicta, cum flore exercitus Persarum, ad Araxem regressus est,
adcurrit castra invadens tertia pars exercitus Massagetarum. Hi eos,
qui de Cyri exercitu relicti erant, repugnantes occidunt; tum, paratum
conspicati epulum, superatis adversariis, ad epulandum discumbunt;
denique cibo potuque repleti, sopore opprimuntur. (2) Inter hæc
supervenientes Persæ magnum eorum numerum interficiunt, multo vero
plures vivos capiunt, quum alios, tum reginæ Tomyrios filium, ducem
Massagetarum, cui nomen erat Spargapises.

CCXII. Tum illa, cognotis quæ et exercitui et filio suo acciderant,
misso ad Cyrum legato hæc ei edixit: «Inexplebilis sanguine Cyre! ne
utique efferaris re gesta, quod viteo fructu, quo repleti vos ita
insanitis, ut postquam vinum in corpus descendit, scelestis vocibus
exundetis, tali veneno deceptum filium meum superasti, non justo prælio
et bellica virtute vicisti. (2) Nunc ergo consilium, quod tibi bono
animo profero, accipe. Redde mihi filium, et abi ex hac terra, impune
ferens quod tertiam exercitus Massagetarum partem hac contumelia
adfecisti. Quodsi hæc non feceris, Solem juro, dominum Massagetarum,
certe me te, quamvis inexplebilem, sanguine satiaturam.»

CCXIII. Horum verborum ad se relatorum nullam Cyrus habuit rationem.
Reginæ autem Tomyrios filius Spargapises, postquam remissa vi vini
didicit quonam in malo esset, oravit Cyrum ut vinculis solveretur,
idque ei rex indulsit. At simulatque solutus erat et manuum suarum
potens, se ipse interemit. Et hoc vitæ exitu ille usus est.

CCXIV. Sed Tomyris, ubi ei morem non gessit Cyrus, contractis omnibus
copiis, prælio cum illo conflixit. Hoc prælium, quotquot a barbaris
hominibus prælia commissa sunt, equidem existimo omnium fuisse
acerrimum; rem enim tali modo gestam esse accepi. (2) Primum ex aliquo
spatio distantes, tela invicem conjecisse; dein, absumtis telis,
concurrisse, et hastis conflixisse gladiisque; (3) atque diutius ita
consertis manibus pugnasse, neutris fugam capessere volentibus. Ad
extremum vero superiores Massagetæ discesserunt. (4) Igitur maxima pars
Persici exercitus eodem in loco est interemta, et ipse Cyrus obiit,
postquam annos regnaverat undetriginta. (5) Tum Tomyris, sacco sanguine
repleto humano, Cyri cadaver inter cæsorum Persarum stragem jussit
perquiri: ubi repperit, caput ejus in saccum demisit, (6) mortuo his
verbis insultans: «Tu me vivam, tuique victricem, perdidisti, qui
filium meum dolo cepisti: te vero ego, sicuti minata sum sanguine
satiabo.» Quod igitur ad vitæ finem Cyri spectat, multa quidem alia
diversaque narrantur, sed ista mihi maxime verisimilis visa erat
narratio.

CCXV. Utuntur Massagetæ et vestimento et vitæ ratione simili Scytharum.
Ex equis pugnant, et pedites: nam utroque genere valent. Et arcu et
hastis utuntur, bipennesque gestare consuerunt. (2) Ad omnia auro
utuntur aut ære. Ad hastas, ad sagittarum cuspides, ad bipennes non
nisi ære utuntur; ad capitis ornatum, et ad cingula circum lumbos et
circa axillas, auro. (3) Similiter equis circa pectus æneos
circumponunt thoraces: habenarum autem ornatum et frenos et phaleras ex
auro habent. Argento vero et ferro nihil utuntur; nec enim in eorum
terra metalla hæc reperiuntur, sed æris et auri immensa copia.

CCXVI. Institutis utuntur hisce. Uxorem quidem ducit unusquisque; his
autem in commune utuntur. Nam, quod Græci aiunt a Scythis fieri, id non
Scythæ faciunt, sed Massagetæ: nempe cujuscumque mulieris cupido
incessit Massagetam, cum ea, pharetra pro plaustro suspensa, impune
concumbit. (2) Terminum quidem ætatis nullum statutum habent: sed
quando quis admodum ætate provectus est, convenientes propinqui mactant
eum, et alias simul cum eo pecudes, coctisque carnibus laute epulantur.
Et hæc eis sors felicissima habetur. Qui vero morbo obiit, eum non
comedunt, sed terra condunt; miserum reputantes quod eo non pervenerit
ut immolaretur. (3) Sementem nullam faciunt; sed pecoribus victitant,
et piscibus, quos ingenti copia Araxes fluvius illis suppeditat: lacte
pro potu utuntur. (4) Deorum unum Solem colunt, cui equos immolant. Lex
autem et ratio hujus sacrificii hæc est: deorum pernicissimo tribuunt
pernicissimum mortalium.


[TR1] "exeuntem." -> "exeuntem.»"
[TR2] "occulta vit" (two lines) -> "occultavit"
[TR3] "ulciscantur?" -> "ulciscantur?»"
[TR4] "dedicarunt." -> "dedicarunt.»"
[TR5] "submoveant." -> "submoveant.»"
[TR6] "Fili," -> "«Fili,"
[TR7] "quo que" (2 lines) -> "quoque"
[TR8] "concre mavit" (2 lines) -> "concremavit"
[TR9] "An" -> "an"
[TR10] "verbis«:" -> "verbis: «"
[TR11] "co pias" (2 lines) -> "copias"
[TR12] "(2)" -> "(4)"
[TR13] "numos" -> "nummos"
[TR14] "præ buit" (2 lines) -> "præbuit"
[TR15] "ille«:" -> "ille: «"
[TR16] "reliqu" -> "reliqua"
[TR17] "CXII." -> "CXIII."
[TR18] "dicens) nec" -> "dicens (nec"
[TR19] "ess" -> "esse"
[TR20] "felici  r" -> "feliciter"
[TR21] "insu las" (2 lines) -> "insulas"
[TR22] "co nominata" -> "cognominata"
[TR23] "nnnc" -> "nunc"
[TR24] "fuisse" -> "fuisse."
[TR25] "septemtri onem" (2 lines) -> "septemtrionem"
[TR26] "abripuit" -> "abripuit."
[TR27] "Babylonii;" -> "Babylonii,"
[TR28] "Hystapis" -> "Hystaspis"
[TR29] "in sidiari" (2 lines) -> "insidiari"



                                HERODOTI
                      HISTORIARUM LIBER SECUNDUS.

                               (EUTERPE.)

I. Vita functo Cyro, regnum suscepit Cambyses, Cyri filius et
Cassandanæ, Pharnaspis filiæ, quæ quum antea fato esset functa, ingenti
luctu eam Cyrus erat prosequutus, et aliis omnibus, quibus imperabat,
luctu eam prosequi præceperat. (2) Hujus igitur mulieris et Cyri filius
Cambyses, quum Ionas et Æolenses pro servis a patre acceptis haberet,
adversus Ægyptum expeditionem suscepit, quum alios ad id bellum
faciendum ducens, quibus imperabat, tum nimirum et Græcos qui ipsius
potestati erant subjecti.

II. Ægypti, priusquam apud eos regnum obtinuisset Psammitichus,
antiquissimos sese omnium hominum esse existimaverant. Postquam vero
Psammitichus, regnum adeptus, voluit cognoscere, quinam fuerint primi
et antiquissimi, ab illo tempore Phrygas sese priores arbitrantur, se
autem reliquis omnibus. Psammitichus autem, quum perquisitione
instituta nullum exitum hujus quæstionis, quinam essent primi hominum,
potuisset reperire, tale quiddam est machinatus. (2) Duo pueros recens
natos ex humilis sortis parentibus tradidit pastori, qui eos apud
greges tali modo aleret: præcepit ut nemo coram illis vocem ullam
ederet, sed jacerent in solitaria casa seorsim, et justis temporibus
capræ ad eos adducerentur: ubi lacte expleti forent, alia omnia pastor
ageret. (3) Hæc fecit præcepitque Psammitichus, cupiens cognoscere,
quamnam post obscuros infantum vagitus primam vocem essent edituri. (4)
Atque id etiam factum est. Nam postquam per duos continuos annos
mandata exsecutus erat pastor, aperienti januam intrantique adlabentes
ambo pueruli _becos_ clamabant, manusque porrigebant. (5) Quod pastor
primum audiens, tacuit: sed, quum crebrius adeunti puerosque curanti
idem semper verbum repeteretur, ita demum significavit hero, ejusque
jussu pueros in conspectum ejus produxit. (6) Quod ubi ipse etiam
Psammitichus cognovit sciscitatus est, quinam hominum rem aliquam
_becos_ vocarent: et sciscitando comperit, Phrygas eo vocabulo panem
significare. Ita Ægyptii, ex eo quidem ducto argumento, Phrygibus
concessere, esse illos se antiquiores. (7) Ita quidem rem actam esse,
ex Vulcani sacerdotibus Memphi audivi. Græci vero et alia narrant vana
multa, et in his, mulierum linguas exscidisse Psammitichum, hisque
mulieribus pueros illos tradidisse nutriendos.

III. De puerorum igitur illorum nutritione mihi ista narrata sunt. Sed
et alia (ad Ægyptiorum antiquitatem pertinentia) Memphi audivi, cum
Vulcani sacerdotibus sermones miscens. Atque earumdem rerum caussa
Thebas etiam et Heliopolim me contuli, scire cupiens, an illorum
narrationes conveniant cum his quæ Memphi narrantur. Heliopolitæ enim
dicuntur ex omnibus Ægyptiis peritissimi antiquitatis. (2) Quæ igitur
audivi ad res divinas spectantia, ea non est mihi animus in publicum
edere, exceptis deorum nominibus, existimans omnes (in Ægypto) homines
idem de his nosse: quæcumque vero de illis rebus præterea
commemoravero, eorum nonnisi a narrationis serie coactus faciam
mentionem.

IV. Quod ad res humanas spectat, hæc illi secum consentientes dixerunt:
primos hominum omnium Ægyptios annum invenisse, duodecim partes
succedentium invicem temporum per illum distribuentes. (2) Hæc autem
illos ex astris invenisse aiebant. Agunt autem annum Ægyptii tanto
prudentius, ut equidem arbitror, quam Græci; quod Græci tertio quoque
anno, vicissitudinis temporum caussa, intercalarem mensem coguntur
adjicere; Ægyptii vero duodecim menses tricenorum dierum agentes,
singulis annis quinque dies extra numerum adjiciunt, atque ita illis
circumactus vicissitudinum anniversarium circulus eodem semper tempore
redit. (3) Ad hæc duodecim deorum nomina Ægyptios primos aiebant
instituisse, et ab illis Græcos accepisse: aras item et imagines et
templa diis primos eosdem tribuisse, et figuras lapidibus insculpsisse.
(4) Et horum pleraque re ipsa demonstrabant ita se habere. Regnasse
autem in Ægypto, ex hominum numero, primum dixere Menem. Hoc regnante
totam Ægyptum, excepto Thebano districtu, paludem fuisse; et tunc
temporis nihil ex aqua eminuisse eorum, quæ nunc sunt infra Mœridem
lacum, ad quem est ex mari navigatio adverso flumine septem dierum.

V. Et recte quidem hoc, quod ad terram spectat, dixisse mihi visi sunt.
Etenim cuilibet, qui, etiam si non ante audiverit, tamen oculis suis
hanc terram adspexerit, si modo non prorsus destitutus fuerit
intelligentia, manifestum est, Ægyptum hanc, quam Græci navibus adeunt,
adquisitam Ægyptiis terram esse, et fluminis donum; atque etiam eorum,
quæ supra hunc lacum ita sunt ad trium dierum navigationem, eamdem esse
rationem; quamquam de hoc tractu nihil amplius tale illi narraverunt.
(2) Est enim natura hujus regionis, quæ Ægyptus vocatur, hujusmodi.
Primum quidem, navi eam petens, quando unius etiam diei cursu adhuc
abfueris a terra, si bolidem demiseris, limum extrahes, et in undecim
orgyiis [66 _pedibus_] eris: quod quidem ostendit, in tantum progredi
telluris profusionem.

VI. Ipsius autem Ægypti longitudo secundum mare est sexaginta
schœnorum, quatenus quidem nos Ægyptum definimus, ut a Plinthinete sinu
pertineat usque ad Serbonidem lacum, ad quem Casius mons porrigitur: ab
hoc igitur lacu sunt sexaginta illi schœni. (2) Nam qui haud multum
terræ possident homines, hi eam orgyiis metiuntur; qui paulo plus,
stadiis; qui multum possident, parasangis; qui valde amplam regionem,
hi schœnis eam metiuntur. Valet autem parasanga triginta stadia;
schœnus vero unusquisque (quæ Ægyptia est mensura) sexaginta stadia.
Ita Ægypti longitudo secundum mare ter mille sexcentorum fuerit
stadiorum.

VII. Inde versus interiora, usque Heliopolin, in latitudinem patet
Ægyptus, tota plana est, aquis irrigua, limosa. Est autem iter a mari
Heliopolin adscendenti par fere longitudine viæ ei, quæ Athenis a
duodecim deorum ara Pisam ducit ad Olympii Jovis templum. (2) Exiguum
quidam interesse reperiet, si quis computaverit, quominus æqualis sit
longitudo utriusque itineris; haud amplius quam quindecim stadia: nam
via Athenis Pisam eget quindecim stadiis ad explendum mille quingenta;
a mari autem Helipolin plenus hic numerus est.

VIII. Ab Heliopoli superiora petenti angusta Ægyptus est: nam ab altera
parte mons Arabiæ prætenditur, a septemtrione versus meridiem et
austrum excurrens, semper in altius tendens ad Erythræum quod vocatur
mare; quo in monte lapicidinæ sunt, unde Memphin ducti sunt lapides ad
exstruendas pyramides. (2) Hoc loco desinens mons flectitur in eam quam
dixi partem. Qua vero est maxima ejus longitudo, duorum mensium
itineris esse accepi ab oriente versus occidentem; et extrema quidem
illius, orientem spectantia, thuris esse feracia. (3) Hæc igitur hujus
montis ratio est. Ab altera Ægypti parte, Libyam versus, alius mons
prætenditur saxeus, in quo pyramides exstructæ sunt, arena obvolutus,
pari modo porrectus atque ea pars Arabici montis quæ ad meridiem
tendit. (4) Ab Heliopoli igitur non multum in latitudinem patet regio
quæ Ægyptus esse censetur, sed ad quattuor dierum adverso flumine
navigationem angusta Ægyptus est. Est autem regio, inter duos quos dixi
montes interjecta, campestris; cujus latitudo, ubi minima, ducentorum
admodum stadiorum esse, haud amplius, mihi visa est, ab Arabico monte
ad Libycum: exinde vero rursus fit latior Ægyptus.

IX. Hæc igitur est hujus regionis natura. Est vero Heliopoli Thebas
naviganti adverso flumine iter novem dierum: stadia sunt autem quater
mille octingenta et sexaginta; schœni enim numerantur octoginta et
unus. Hæc stadia si inter se componantur, quum latitudinem secundum
mare porrectam jam supra dixerim esse trium millium sex centorum
stadiorum, quænam sit longitudo a mari versus mediterranea Thebas
usque, nunc declarabo: est nempe stadiorum sexies mille centum et
viginti. Thebis autem usque Elephantinen sunt mille et octingenta
stadia.

X. Hujus igitur quam dixi regionis plurima pars, quemadmodum et
narrarunt sacerdotes, et mihi ipsi visum erat, adquisita Ægyptiis terra
est. Etenim, quod inter prædictos montes supra Memphin sitos
interjectum est, id mihi visum erat olim sinus maris fuisse,
quemadmodum ea quæ circa Ilium sunt et Teuthraniam, et quæ circa
Ephesum et Mæandri campum, si licet parva conferre cum magnis: nam
neuter eorum fluviorum, quorum ex proluvie hæc loca enata sunt, ne cum
uno quidem ex Nili ostiis, quæ numero quinque sunt, magnitudinem si
spectes, meretur comparari. (2) Sunt vero etiam alii fluvii,
magnitudine cum Nilo neutiquam conferendi, qui tamen res maximas
efficiunt: quorum ego nomina edere possum, quum aliorum, tuum maxime
Acheloi; qui Acarnaniam perfluens, ibique in mare se exonerans,
Echinadum jam dimidiam partem ex insulis fecit continentem.

XI. Est autem in Arabia, haud procul ab Ægypto, maris sinus, ex Rubro
quod vocatur mari in terram pertinens, ita longus et angustus, uti
dicturus sum. (2) Longitudo navigationis, si ab intimo sinus recessu
proficiscaris navi remis agitata, donec in mare apertum perveneris,
tanta est ut dies in ea consumantur quadraginta: latitudo autem, ubi
latissimus sinus, dimidii unius diei navigatio. Obtinet autem in illo
quotidie fluxus maris et refluxus. (3) Alium igitur similem fere huic
sinum olim Ægyptum fuisse existimo, e septentrionali mari versus
Æthiopiam influentem, sicut Arabius ille, de quo dicturus sum, ex
australi mari Syriam versus tendit; ambo propemodum sibi invicem
recessus suos perforantes, exiguo terræ spatio interjecto. (4) Quodsi
igitur Nilus in hunc Arabium sinum voluerit alveum suum avertere, quid
impedit quominus hic sinus intra viginti annorum millia ingesto limo
compleatur? Ego quidem arbitror, etiam intra decim millia annorum posse
compleri. Cur igitur intra temporis spatium, quod ante meam ætatem
effluxit, sinus multo etiam major quam hic non potuerit compleri a
fluvio tam ingente tamque valido?

XII. Itaque hæc, quæ de Ægypto retuli, et his qui ea referunt credo, et
ipse per me ita se habere existimo; quum et prominere videam Ægyptum
ultra terram continentem, et conchylia videam reperiri in montibus, et
salsuginem ubique efflorescere, it aut ab ea etiam pyramides
corrodantur, et eum solummodo montem Ægypti, qui supra Memphin est,
arena obtectum: (2) ad hæc nec finitimæ regioni Arabicæ similem Ægyptum
videmus, nec Libycæ, nec vero etiam Syriacæ; (nam Arabiæ partem
secundum mare porrectam Syrii tenent); sed nigram terram atque
confractam, utpote limum et proluviem ex Æthiopia a fluvio delatam: (3)
contra, Libyæ solum scimus rubicundum esse et arenosius, Arabiæ vero et
Syriæ magis argillosum petrosumque.

XIII. Magnum vero etiam hoc mihi documentum memorarunt sacerdotes, ex
quo de hujus terræ natura possit judicari: scilicet regnante Mœride,
quando fluvius ad octo minimum cubitos auctus erat, irrigabat Ægyptum
quæ infra Memphin est: a Mœridis autem obitu usque ad id tempus, quo
ego hoc e sacerdotibus audivi, nondum effluxerant anni nongenti. (2)
Nunc vero, nisi ad sedecim, aut ad quindecim minimum, cubitos augeatur
fluvius, in terram non exundat. (3) Videnturque mihi ex Ægyptiis hi qui
infra Mœridem lacum quum alia loca, tum Delta quod vocatur, incolunt,
si pro eadem portione paulatim exaltabitur, ea terra, et magis proinde
magisque augebitur; videntur, inquam, mihi Ægyptii, quum terram eorum
non amplius inundare Nilus potuerit, tunc per omne reliquum ævum idem
passuri esse, quod ipsi aiebant Græcos aliquando passuros. (4) Nam quum
audissent, universam Græcorum terram pluvia irrigari, non fluviis,
quemadmodum Ægyptus; dixerunt, fore ut Græci aliquando, magna spe
frustrati, misere esuriant. Quod verbum eo valebat, si quando ipsis
deus noluerit pluere, sed siccitatem immittere, fame pressum iri
Græcos; nec enim aliud illis esse refugium unde aquam petant, nisi a
solo Jove.

XIV. Et hoc quidem, ad Græcos spectans, recte dixere Ægyptii. Age vero,
ipsorum etiam Ægyptiorum quænam conditio sit, dicam. Si acciderit, quod
paulo ante dixi, ut regio infra Memphin sita (hæc est enim quæ augetur)
eadem ratione, qua præterito tempore, in altitudinem augeatur, quid
aliud eveniet, nisi ut fame premantur Ægyptii regionem illam
incolentes, quandoquidem nec pluvia irrigabitur illorum terra, nec
fluvius poterit arva inundare? (2) Nam profecto nunc quidem hi, præ
aliis hominibus cunctis, et præ reliquis Ægpytiis, minimo labore
fructum e terra percipiunt: qui neque aratro sulcos findendo, nec
terram fodiendo molestiam habent, nec opus ullum faciunt eorum, quibus
alii omnes homines circa segetem multo cum labore occupantur: sed,
postquam fluvius sponte accedens arva inundavit, et irrigata rursus
reliquit, semen quisque in arvum suum spargit, tum sues in illus
immittit; deinde, conculcato a suibus semine, messis tempus exspectat:
denique, postquam per sues [_ni potius,_ per boves] frumentum extrivit,
ita illud domum comportat.

XV. Quodsi igitur Ionum de Ægypto sequi vellemus sententiam, qui Delta
solum aiunt esse Ægyptum, quam secundum mare a Persei quæ vocatur
specula usque ad Pelusiacas Taricheas porrigi dicunt, qua sunt
quadraginta schœni; a mari vero versus mediterranea pertinere Ægyptum
aiunt usque ad Cercasorum oppidum, ad quod scinditur Nilus, partim
Pelusium versus fluens, partim Canobum; reliquos autem omnes Ægypti
tractus, alios Libyæ esse aiunt, alios Arabiæ: hac, inquam, ratione
utendo demonstare possemus, nullam olim terram habuisse Ægyptios; (2)
quandoquidem Delta hoc, ut ipsi adfirmant Ægyptii, utque mihi videtur,
adluta terra est, et, verbo ut dicam, nuper enata. Quodsi igitur nulla
olim fuit Ægyptiorum terra, quas tandem nugas egerunt, primos se
hominum fuisse existimantes? Nec vero oportebat eos experimentum facere
in puerulis, quemnam sermonem primum essent emissuri. (3) Ego vero
existimo, Ægyptios non simul cum Delta, quod Iones vocant, originem
cepisse, quin potius semper exstitisse, ex quo hominum exstitit genus;
postquam vero proluvione aucta fuit eorum terra, multos quidem eorum in
pristinis sedibus mansisse, alios vero paulatim versus inferiora
descendisse. Olim igitur Thebæ (Thebais) Ægyptus nominabatur; cujus est
circuitus sexies mille centum et viginti stadiorum.

XVI. Quodsi igitur nos recte de his statuimus, Iones non recte de
Ægypto sentiunt: Sin vera est Ionum sententia, demonstrabo equidem,
Græcos et ipsos Ionas nescire computare numeros. Nam quum tres esse
dicant universæ terræ partes, Europam, Asiam, et Libyam; oportebat sane
his quartam adnumerare, Delta Ægyptiacum; si quidem (ut iidem hi aiunt)
nec Asiæ illud est, nec Libyæ. (2) Nam, secundum hanc utique rationem,
non Nilus est qui Asiam a Libya disterminat: sed, quum circa apicem
hujus Delta in duas partes frangatur Nilus, consequens est ut inter
Asiam et Libyam medium Delta sit interjectum.

XVII. Sed Ionum omittamus opinionem; nos vero de his ita statuimus:
Ægyptum dicimus esse universam hanc regionem ab Ægyptiis habitatam,
quemadmodum Ciliciam quæ a Cilicibus, et Assyriam quæ ab Assyriis.
Limitem vero qui Asiam a Libya disterminet, rectam si sequamur
rationem, nullum alium novimus nisi Ægyptiorum fines. (2) Sin ea
ratione utamur, quam Græci sequuntur, statuemus Ægyptum universam,
initium sumentem a Catadupis [_Catarrhacte minore_] et Elephantine
oppido, in duas secari partes, et utrumque nomen participare; alteram
enim ejus partem Africæ esse, alteram Asiæ. (3) Nilus enim postquam ad
Catadupa Ægyptum primum intravit, mediam illam dividens fluit in mare.
Usque ad Cercasorum igitur oppidum nonnisi uno alveo fluit: ab hoc vero
oppido tres in vias scinditur, (4) quarum una orientem versus tendit,
quod Pelusium ostium vocatur; altera via occidentem versus tendens,
Canobicum nominatur ostium. Quæ autem Nili via recta progreditur, hæc
est: postquam e superiore regione delatus ad apicem illius Delta
pervenit, inde medium Delta scindens in mare undas suas exonerat, nec
minimam aquarum portionem, nec minime notabilem, huic viæ tribuens: quæ
Sebennyticum ostium vocatur. (5) Sunt vero etiam duo alia ostia a
Sebennytico diremta et per se in mare exeuntia: quorum alterum
Saiticum, alterum nominatur Mendesium. Bolbitinum vero ostium et
Bucolicum, non nativa sunt ostia, sed manu effossa.

XVIII. Confirmatur autem mea sententia, tantam esse Ægyptum quantam ego
ratione demonstravi, effato etiam quod Ammonis oraculum edidit; quod
effatum ego tum demum cognovi, postquam meam de Ægypto sententiam mecum
jam constitutam habueram. (2) Scilicet Mareæ oppidi et Apidis incolæ,
quorum ager Libyæ est confinis, ipsi sese Libyes existimantes esse, non
Ægyptios; quum ægre ferrent cærimonias sacrorum quæ in Ægypto
observantur, cuperentque non prohiberi esu boum feminarum; ad Ammonem
miserunt, dicentes, sibi nihil cum Ægyptiis esse commune; habitare enim
extra Delta, nec sibi cum illis convenire, [_sive,_ nec eadem, qua
illos, lingua uti], postulareque ut sibi liceat omni genere carnium
vesci. (3) Hoc vero eos deus vetuit facere, dicens, Ægyptum esse hanc
terram quam Nilus affluens irriget; et Ægyptios esse hos, qui infra
Elephantinen urbem habitantes, ex hoc fluvio bibant. Hoc illis oraculum
editum est.

XIX. Inundat autem Nilus, ubi justum augmentum cepit, non modo Delta,
verum etiam eas regiones, quæ vel Libyæ dicuntur esse, vel Arabiæ, et
quidem alicubi ad bidui utrimque viam, alibi etiam amplius, alibi
minus. (2) De natura autem hujus fluvii nec a sacerdotibus, nec ab alio
quoquam discere quidquam potui. Cupidus autem eram ex illis cognoscere,
cur Nilus descendat augmentum capiens inde a solstitio æstivo ad centum
dies, dein, expleto fere hoc numero dierum, retro cedat, diminuta
paulatim aquæ copia ita ut constanter per totam hiemem brevis sit,
donec redeat æstivum solstitium. (3) De his igitur nihil quidquam potui
comperire ab Ægyptiis, quum ex eis quærerem, quamnam vim habeat Nilus,
quod natura contraria esset atque[TR1] reliqui fluvii. Hæc igitur, quæ
dixi, cognoscere cupiens, sciscitatus sum, tum vero etiam, cur unus
omnium fluviorum nullas efflantes auras præberet.

XX. Græcorum vero nonnulli, insignes esse cupientes sapientiæ nomine,
triplices vias explicandæ fluvii hujus naturæ inierunt: quarum viarum
duas ne commemorare quidem operæ pretium duco, nisi quod nude
significare eas volo. (2) Nempe earum altera [_quæ Thaletem auctorem
habet_] ait, ventos etesias efficere ut augeatur flumen, prohibentes
Nilum quominus in mare influat. At sæpius accidisse novimus, ut non
flarent etesiæ, et idem tamen fecerit Nilus. Ad hæc, si etesiæ in
caussa essent, oporteret ut aliis etiam fluviis, qui adversus etesias
fluunt, idem quod Nilo et eodem modo accideret; atque eo etiam magis,
quo minores sunt illi, adeoque cursum habent debiliorem. (3) Sunt autem
in Syria multi fluvii, sunt item in Libya, quibus nihi tale accidit
quale Nilo.

XXI. Altera via [_Hecatæi_] inscitior est quidem, quam prædicta, sed
(ut ita dicam) mirabilior: ait enim, eo id facere Nilum, quod ab Oceano
fluat; Oceanum autem totam circumfluere terram.

XXII. Jam tertia illarum viarum, [_Anaxagoræ_)] quum maxime speciosa
sit, maxime omnium a vero aberrat. Nam et hæc nihil dicit, quum ait, e
liquefacta nive fluere Nilum; qui quidem ex Libya per mediam fluit
Æthiopiam, ac tum demum Ægyptum intrat. (2) Quo igitur pacto e nive
fluat, qui e calidissimis locis fluit in frigidiora? Quarum rerum
pleræque sunt ejusmodi, ut homini, qui quidem judicare de talibus rebus
valet, nullo modo probabile videatur Nilum fluere ex nive. (3) Primum
quidem et maximum documentum exhibent venti, qui ex illis locis calidi
perflant. Deinde hoc, quod constanter illa regio absque imbribus et
absque glacie est: postquam autem nix decidit, omnino necesse est ut
intra quinque dies pluat; quare, si ningeret in illis regionibus,
plueret etiam. (4) Tertium documentum sunt homines, ab æstu nigri: tum
quod milvi et hirundines non desinunt istic perennes esse; grues vero,
hiemem Scythicæ terræ fugientes, in hæc loca tamquam in hiberna
confugiunt. (5) Quodsi ergo ningeret, vel quantulumcumque, in hac
regione per quam fluit et ubi initium capit Nilus, nihil horum esset
futurum, quemadmodum necessitas arguit.

XXIII. Qui vero de Oceano dixit, is quum rem, de qua quæritur, in
obscurum rejecerit, refutari non meretur. Ego enim fluvium Oceanum
nullum novi: Homerum vero, aut alium ex antiquioribus poetis, puto
invenisse nomen, et in poesin introduxisse.

XXIV. Jam si, improbatis sententiis quæ ab aliis sunt propositæ, nunc
meam de rebus tam occultis debeo declarare, dicam qua de caussa fieri
mihi videatur, ut æstate Nilus augeatur. Hiberno tempore sol, a priore
cursu per hiemes depulsus, per superiora Libyæ transit. (2) Ita
brevissimis verbis res tota declarata est: cui enim regioni proximus
est hic deus, et supra quam ille transit, eam consentaneum est maxime
sitire et aquæ inopiam pati, adeoque maxime exsiccari fluviorum
scaturigines quæ sunt in ea regione.

XXV. Ut vero pluribus verbis rem declarem, ita se habet. Sol, per
superiora Libyæ transiens, facit hocce: quum in illis locis constanter
serenus sit aer, quumque calida sit ipsa regio, nec venti frigidi; per
ea loca transiens sol facit idem, quod æstate facere consuevit, quando
per medium cœlum transit. (2) Scilicet attrahit ad se aquam,
attractamque in superiora loca dispellit, quam suscipientes venti
dissipantesque liquefaciunt; ex quo consequitur ut venti ex illa
regione flantes, Notus et Africus, omnium ventorum maxime sint pluvii.
(3) Videtur autem mihi sol ne omnem quidem Nili aquam, quam quotannis
attrahit, semper demittere, sed partem etiam circum se retinere.
Mitescente vero hieme, redit sol in medium cœlum, et ab eo inde tempore
pariter ex omnibus fluminibus aquam attrahit. (4) Ante id tempus
igitur, quum multa de cœlo aqua fluviis misceatur, quippe imbribus
perfusa terra, torrentibusque excavata, grandes illi fluunt: æstate
vero, quum imbres eos deficiunt et sol aquam fluviorum attrahit, fluunt
tenues. (5) Quare consentaneum est ut Nilus, quum imbribus non
augeatur, aqua vero ejus a sole attrahatur, solus fluviorum per hiemem
multo tenuior fluat quam æstate: æstate enim pariter atque aliæ omnes
aquæ attrahitur, hieme vero solus hoc patitur. Ita equidem mihi
persuasi, solem esse hujus rei caussam.

XXVI. Est autem, ut mea fert opinio, idem sol etiam caussa, quæ ut aer
ibi siccus sit efficit, omnia qua transit exurens: unde fit, ut
superiora Libyæ perpetuo æstu premantur. (2) Quodsi permutaretur statio
plagarum; si in ea cœli parte, qua nunc stat Boreas et hiems, foret
Notus et meridies; contra, ubi nunc Notus, ibi Boreas staret: hæc si
ita haberent, sol ab hieme et Borea e medio cœlo depulsus, transiturus
esset superiora Europæ, quemadmodum nunc transit superiora Libyæ.
Quodsi ergo per Europam omnem transiret, existimo eum Istro flumini
idem esse facturum quod nunc Nilo facit.

XXVII. De aura vero, quod ex Nilo non perflat, hæc est mea sententia:
nullo modo esse consentaneum ut e calidis locis aura perflet: aura enim
e frigido aliquo spirat.

XXVIII. Sed sint hæc uti sunt, utque a principio fuerunt. Fontes vero
Nili nemo neque Ægyptiorum, nec Libyum, nec Græcorum, quibuscum ego
sermones miscui, se scire professus est, nisi in Ægypto, in Sai oppido,
scriba rerum pretiosarum quæ Minervæ consecratæ sunt. (2) At is ludere
mihi visus est, dicens adcurate se nosse. Dixit autem hoc modo: esse
duos montes, cacuminibus in acutum desinentibus, inter Syenen Thebaidis
oppidum et inter Elephantinen sitos; quorum alter Crophi, alter Mophi
nominetur. (3) E medio horum montium fluere Nili fontes, fundum nullum
habentes; et dimidium quidem aquarum versus Ægyptum et septemtrionem
fluere, alterum dimidium versus Æthiopiam et meridiem. (4) Quod autem
fundo careant hi fontes, id experimento cognovisse, aiebat,
Psammitichum Ægypti regem; etenim funem eo loci demisisse, multa millia
orgyiarum continentem, neque ad fundum pervenisse. (5) Ita scriba ille,
si modo vera sunt quæ dixit, declaravit, ut equidem intelligo, propter
validos quosdam gurgites et aquarum repercussionem, quippe quæ montibus
illidantur, descendere in fundum non potuisse demissam bolidem.

XXIX. Ex alio vero nemine nihil quidquam potui comperire. Sed hæc certe
alia, quæ ad superiorem Ægyptum spectant, quoad longissime potui,
exquirendo cognovi; quum usque ad Elephantinen oppidum ipse spectator
accesserim, ulteriora vero auditu acceperim. (2) Ab Elephantine oppido
superiora petenti acclivis locus est. Eo igitur loco navi utrimque,
veluti bove, alligata oportet iter facere: quodsi rumpatur funis,
retrogreditur navigium, vi fluminis abreptum. Est autem ille locus
quattuor dierum navigatio; et tortuosus ibi Nilus est, quemadmodum
Mæander: schœni autem sunt duodecim, per quos isto modo navigare
oportet. (3) Inde in planum pervenis campum, in quo insulam Nilus
circumfluit, cui nomen est Tachompso. Jam regionem supra Elephantinen
sitam, et insulæ, quam dixi, dimidiam partem, Æthiopes incolunt;
alteram insulæ partem Ægyptii. (4) Insulæ contiguus est lacus ingens,
circum quem nomades incolunt Æthiopes: hunc lacum ubi pernavigaveris,
rursus in alveum Nili pervenies, qui in hunc lacum perfluit. Inde
progrediens, secundum flumen iter facies quadraginta dierum: eminent
enim ex Nilo scopuli acuti, frequentiaque saxa sunt, per quæ navigare
non licet. (5) Hoc tractu intra quadraginta dies peragrato, rursus
aliud navigium conscendes, et post dierum duodecim navigationem ad
magnum pervenies oppidum, cui nomen Meroe; quod oppidum dicitur esse
metropolis reliquorum Æthiopum. (6) In hoc ex diis omnibus unum Jovem
colunt et Bacchum; hos vero magnis honoribus venerantur: estque ibi
Jovis oraculum constitutum. Bellum hi Æthiopes faciunt, quando hic deus
illos per oraculum jussit; et quo ille jubet, eo bellum inferunt.

XXX. Ab hoc oppido navi profectus, eodem temporis spatio, quo ex
Elephantine ad metropolin pervenisti Æthiopum, ad Automolos [_id est,_
Transfugas] pervenies. Automolis his nomen est Asmach; quod vocabulum
nostro sermone significat Regi a sinistra manu stantes. (2) Erant autem
hi Ægyptii, ex bellatorum ordine, numero ducenta quadraginta millia,
qui ad Æthiopes defecerant hac de caussa. Regnante Psammiticho præsidia
constituta erant Ægyptiorum, adversus Æthiopas, in Elephantine oppido;
adversus Arabes vero et Syros aliud præsidium Daphnis Pelusiacis;
rursusque aliud Mareæ, adversus Libyam. (3) Et mea etiam ætate adhuc
eodem modo se habent Persarum præsidia atque olim sub Psammiticho
erant: nam et Elephantinæ in præsidio sunt Persæ, et Daphnis. Jam
Ægyptiis, qui tunc Elephantinen tribus continuis annis præsidio
tenuerant, nemo advenit qui eis in præsidium succederet: itaque hi, re
deliberata, communi consilio omnes a Psammiticho desciscentes, ad
Æthiopas  transierunt. (4) Qua re cognita, Psammitichus illos
persecutus est: adsecutusque multis verbis oravit dehortatusque est,
patrios ne desererent deos, et liberos atque uxores. Cui unum ex his,
pudenda ostendentem, respondisse ferunt, ubi hæc essent, ibi non defore
ipsis liberos, nec uxores. (5) Hi postquam in Æthiopiam pervenere,
tradiderunt se regi Æthiopiæ; qui illos ita remuneratus est: erat illi
cum nonnullis Æthiopum contentio; jussit igitur hos sedibus suis
expellere et eorum terram habitare. Ita, Ægyptiis intra Æthiopum fines
receptis, mitiores facti sunt Æthiopes, mores Ægyptiacos edocti.

XXXI. Ad quattuor igitur mensium navigationem viamque cognitus est
Nilus, ultra eum cursum quem per Ægyptum conficit. Etenim dierum summam
colligendo, reperies tot insumendos esse menses, si quis ab Elephantine
ad hos Automolos voluerit proficisci. Fluit autem Nilus a vespera et
solis occasu. Quæ vero ultra sunt, nemo novit: est enim deserta terra
ob solis fervorem.

XXXII. Verumtamen hæcce audivi ex hominibus nonnullis Cyrenæis, qui se
dicebant ad Ammonis venisse oraculum, ibique sermones miscuisse cum
Etearcho, rege Ammoniorum. Tum forte, ex aliis sermonibus incidisse se,
aiebant, in confabulationem de Nilo, cujus fontes nemini sint cogniti:
et dixisse Etearchum, venisse ad se olim homines Nasamonas: (2) est
autem hic Libycus populus, Syrtin incolens et terræ tractum a Syrti
orientem versus haud ita magnum; hos Nasamonas, ubi ex eis quæsisset an
aliquid amplius haberent quæ de desertis dicerent Libyæ, narrasse:
fuisse apud se dynastarum quorumdam filios petulantes; qui, postquam
virilem attigissent ætatem, quum alia curiosius machinati sint, tum
vero quinque e suo numero sorte designaverint, solitudines Africæ
lustraturos, operamque daturos, ut aliquid amplius viderent quam hi qui
eas quam longissime inspexissent. (3) (Nam Libyæ totum tractum secundum
mare boreale porrectum, ab Ægypto inde usque ad Soloentem promontorium,
ubi desinit Libyca, Libyes incolunt, et multi quidem Libyci populi,
præter eas partes quas Græci atque Phœnices obtinent. Quæ vero supra
oram maritimam sita sunt, et supra eorum hominum ditionem quorum sedes
usque ad mare pertinent; superiora ista Libyæ a feris habitantur: supra
vero tractum feris refertum, arena est, arida prorsus et aqua carens
terra, denique omnino deserta.) (4) Juvenes igitur illos, ab æqualibus
suis emissos, aqua et cibariis bene instructos, primum terram
peragrasse habitatam: eaque trajecta, pervenisse in eam quæ feris est
referta; tum ex hac transisse in desertam, iter Zephyrum ventum versus
per eam facientes. Postquam multum terræ arenosæ permeassent, post
multos dies conspexisse tandem aliquando arbores, quæ in planitie
creverant; accessisseque et fructum arborum gustasse. Gustantibus vero
supervenisse homines parvos, minores modica statura, qui eos prehensos
abduxissent: sermonem vero illorum non intellexisse Nasamonas, nec
illos sermonem ipsorum. (5) Ab his igitur abductos esse per maximas
paludes, easque prætergressos pervenisse in oppidum, in quo cunctos
fuisse his, qui illos abduxerant, statura æquales, nigros autem colore.
Ad oppidum illud fluere flumen ingens: fluere autem ab occidente versus
orientem solem, in eoque reperiri crocodilos.

XXXIII. Hactenus igitur a me exposita sit Ammonii Etearchi narratio:
hoc unum adjiciam, dixisse eum, rediisse hos Nasamonas, ut quidem
narraverint Cyrenæi; et homines illos, ad quos pervenissent,
præstigiatores esse omnes. Jam vero fluvium illum præterfluentem et
Etearchus conjectabat esse Nilum, atque etiam ratio ita suadet. (2)
Fluit enim ex Libya Nilus, mediam illam secans; et, ut ego conjicio, ex
manifestis de his quæ minus cognita sunt conjecturam capiens, similum
Istro cursus rationem habet.Nam Ister fluvius, a Celtis et Pyrene
oppido initium sumens, mediam perfluit scinditque Europam. (3) Habitant
autem Celtæ extra Herculis columnas, finitimique sunt Cynesiorum, qui
sunt extremus populus versus occidentem eorum qui Europam  incolunt.
Desinit autem Ister, in mare influens Ponti Euxini, ubi Istram habitant
coloni Milesiorum.

XXXIV. Ister igitur, quum per habitatam fluat terram, multis hominibus
notus est. Nili autem fontes docere nemo non potest, quoniam non
habitata desertaque est Libya, quam perfluit. De ejus cursu vero, quoad
longissime eum cognoscere percunctando potui, dictum est. Exit autem
Nilus in Ægyptum. (2) Sita est autem Ægyptus ex adverso maxime montanæ
Ciliciæ, unde ad Sinopen oppidum ad Pontum Euxinum via recta est
expedito homini quinque dierum: Sinope autem est ex adverso Istri, qua
is in mare influit. Ita Nilum quidem, qui totam Libyam percurrit,
æqualem censeo Istro. Sed de Nilo hæc dicta sufficiant.

XXXV. Progredior nunc, longiorem de Ægypto narrationem exordiens,
quoniam et plures res mirabiles habet, quam alia quælibet regio, et
narrationem omnem superantia opera exhibet præ quavis alia: qua de
caussa copiosius de ea exponam. (2) Ægyptii, quemadmodum apud eos cœlum
diversum est, et fluvii natura longe differt ceterorum natura
fluviorum, sic et ipsi plerisque omnibus in rebus mores sequuntur et
instituta ceteris hominibus contraria. Apud eos mulieres forum
frequentant et mercantur; viri autem, domi sedentes, telam texunt. (3)
Texunt autem alii homines tramam sursum adigentes, Ægyptii deorsum.
Onera viri in capitibus ferunt; feminæ in humeris. (4) Mingunt feminæ,
rectæ stantes; viri, se deprimentes. Alvum exonerant intra domos; cibum
vero capiunt extra, in viis publicis: dicentes, quæ turpia quidem sint,
sed necessaria, ea in occulto facienda; quæ vero non turpia, in aperto.
(5) Femina nulla sacerdotio fungitur, nec dei ullius, nec deæ: viri
sacerdotes sunt tam dearum omnium, quam deorum. Nutrire parentes non
tenentur filii, nisi ultro id faciant; filiæ vero, etiam si nolint,
lege tenentur.

XXXVI. Deorum sacerdotes aliis in terris comam alunt; in Ægypto
tondentur. Apud alios homines institutum est, ut in propinquorum
funeribus tondeant caput: Ægyptii, mortuo aliquo suorum, capillos et
barbam augeri sinunt, antea tonsi. (2) Alii homines seorsum ab
animalibus vitam agunt: Ægyptii una cum animalibus degunt. Alii tritico
et hordeo vescuntur: apud Ægyptios, qui hisce vitam sustentat, ei id
maximo probro est; ex olyra vero panem et alia farinacea parant, quam
nonnulli zeam vocant. (3) Farinam Ægyptii pedibus subigunt, lutum vero
manibus; manibus item stercus tollunt. Pudenda alii homines sinunt uti
natura sunt, nisi qui ab his didicere, Ægyptii ea circumcidunt. (4)
Vestes vir quilibet binas habet; femina unam. Velorum annulos et funes
alii extrinsecus adligant, Ægyptii intrinsecus. (5) Literarum elementa
scribunt et calculis computant Græci a sinistra parte ad dextram
promoventes manum: Ægyptii a dextra ad sinistram; atque id facientes,
dextrorsum se scribere dicunt, Græcos autem ad sinistram. Utuntur autem
duplici genere scripturæ, quorum alterum sacrum vocatur, alterum
populare.

XXXVII. Religiosi quum sint supra modum, et magis quam alii homines,
ritibus utuntur hujusmodi. Ex æneis bibunt poculis, eaque quotidie
operose eluunt exterguntque; non hic, nec vero ille; sed ad unum omnes.
(2) Vestimenta gestant linea, semper recens lota; hoc enim quam maxime
curant. Pudenda autem circumcidunt munditiei caussa; maluntque mundi
esse, quam decori. (3) Sacerdotes tertio quoque die totum radunt
corpus, ne aut pediculus aut aliud quid sordidum illis insit, dum diis
officia præstant. (4) Vestem sacerdotes nonnisi lineam gestant, et
calceamenta ex papyro; aliam vestem, aut alia calceamenta gestare, non
est illis licitum. Bis quotidie lavantur frigida, et bis unaquaque
nocte. Denique alias observant cærimonias, verbo ut dicam, infinitas.
(5) Fruuntur vero etiam commodis haud paucis. Nihil enim suarum rerum
vel usu deterunt vel consumunt: sed adponuntur illis quotidie sacri
cibi cocti, et carnis bovinæ et anserinæ copia quædam haud exigua:
etiam vinum viteum eisdem præbetur. (6) Piscibus autem vesci nefas
illis est. Fabas nullas utique serunt Ægyptii, et, si quæ nascuntur,
has nec crudas manducant, nec coctis vescuntur: sacerdotes vero ne
adspicere quidem eas sustinent, immundum esse lugem existimantes. (7)
Non est autem cuique deo sacerdos unus; sed plures, quorum unus est
princeps sacerdos: qui si moritur, ei succedit filius.

XXXVIII. Boves mares Epapho sacros esse æstimant; et hac de caussa in
hunc modum eos explorant. Si vel unum pilum nigrum in bove conspicit is
qui explorat, hunc non censet esse mundum. (2) Est autem sacerdos ad id
constitutus, qui et recto stante bove, et resupinato, et lingua ejus
exserta, inquirat an mundus sit respectu præscriptorum signorum, quæ
ego alibi exponam. Inspicitque ille etiam caudæ pilos, an habeat illos
bos secundum naturam constitutos. (3) Quodsi his omnibus rebus mundus
bos est, tum notat illum sacerdos papyro cornibus circumvoluto, deinde
inlita terra signatoria annulum imprimit; atque ita bos abducitur: non
signatum autem immolanti, capitis pœna dicta est. Hic est ritus, quo
exploratur victima.

XXXIX. Sacrificium autem tali modo instituitur. Postquam justa nota
signatus bos ad aram adductus est, ad quam peragere volunt sacrificium,
pyram accendunt. Deinde super ara vinum adversus victimam libant,
invocatoque deo illam mactant, mactatæque caput abscindunt. (2) Tum
corpus quidem pecudis excoriant; capiti vero illi multa mala
imprecantur, eo facto, qui forum venale habent, et quorum in oppido
Græci mercatores cum ipsis habitant, hi caput illud in forum ferunt
venduntque; quibus vero non adsunt Græci, hi illud in fluvium
abjiciunt. (3) Imprecantur autem capitibus, hæc verba pronunciantes: Si
quid mali aut nobis sacrificantibus aut universæ imminet Ægypto, illud
in hoc caput vertito! Quod igitur ad capita mactatarum victimarum
attinet, et ad vinum super eas effusum, Ægyptii omnes, omnibus in
sacrificiis, eisdem ritibus perinde utuntur: atque inde fit ut nullius
etiam alius animantis capite quisquam Ægyptius vescatur.

XL. Exenteratio autem victimæ et crematio, pro diversis sacris, diversa
est. Quam igitur maximam deam censent esse, cui item maximum agunt
festum, huic quo ritu fiat exenteratio et crematio dicam. (2) Postquam
excoriarunt bovem, peractis precibus, totam inferiorem alvum
exenterant, viscera vero et adipem in corpore relinquunt: pedes autem
amputant, et extremam coxam, armosque, et cervicem. (3) His factis,
reliquum bovis corpus implent panibus mundis, melle, uva passa, ficis,
thure, myrrha, aliisque aromatibus: tum ita repletum incendunt, oleum
largiter infundentes. Priusquam autem id sacrum faciant, jejunium
agunt. Dum ardet victima, plangunt omnes: denique, plangendi fine
facto, epulum adponunt ex victimarum reliquiis.

XLI. Mundos igitur boves mares et vitulos immolant Ægyptii omnes:
feminas[TR2] vero immolare nefas est, sed sacræ illæ sunt Isidi. Est
enim Isidis imago muliebris, bubulis instructa cornibus, quemadmodum Io
pingitur a Græcis: et boves feminas cuncti perinde colunt Ægyptii
pecudum omnium longe maxime. (2) Quapropter nec vir Ægyptius, neque
mulier, Græcum virum osculabitur, aut cultro hominis Græci aut veru aut
olla utetur; et ne mundi quidem bovis carnem, quæ græco cultro dissecta
fuerit, gustabit. (3) Mortuos vero boves hoc modo sepeliunt. Feminas
quidem in fluvium conjiciunt: mares autem defodiunt quique in suis
suburbiis, ita ut alterum cornu aut etiam utrumque emineat e terra
signi caussa. Putrefacto cadavere, quando statutum adest tempus, venit
in unumquodque oppidum navis ex Prosopitide quæ vocatur insula, quæ in
Delta est, novem schœnos in circuitu habens. (4) In hac igitur
Prosopitide insula quum alia insunt oppida multa, tum illud e quo naves
circummittuntur boum ossa ablaturæ, cui nomen Atarbechis; in qua est
templum Veneri sacrum. (5) Ex hoc igitur oppido multi homines, alii in
alia oppida, circumvehuntur, qui ossa illa effodiunt, et abducta
sepeliunt unum in locum cuncta. Eodem vero modo, atque boves, sepeliunt
etiam alia pecora mortua: est enim etiam de his ita lege cautum; nam ne
hæc quidem mactant.

XLII. Jam quicumque templum habent Jovi Thebano sacrum, aut qui
præfecturam incolunt Thebanam, hi omnes ovibus abstinent, capras vero
immolant. (Nec enim omnes Ægyptii eosdem perinde deos colunt, exceptis
Iside et Osiride, quem esse Bacchum aiunt: hos enim pariter colunt
omnes.) Qui vero templum habent Mendeti sacrum, aut qui ex Mendesia
sunt præfectura, hi capris abstinent, oves vero immolant. (2) Thebani
igitur, et quicumque alii, horum sacra sequentes, ovibus abstinent, hac
de caussa legem illam sibi constitutam dicunt: cupivisse Herculem
utique conspicere Jovem, hunc autem ab illo conspici noluisse; ad
extremum, quum assidue rogaret Hercules, hoc invento usum esse Jovem:
excoriasse arietem, tum abscissum arietis caput sibi prætendentem,et
vellere ejus indutum, ita se ei ostendisse. (3) Inde Jovis imaginem
faciunt Ægyptii arietina facie; et ab Ægyptiis hoc accepere Ammonii,
qui sunt Ægyptiorum Æthiopumque colonia, et sermone utuntur ex utrisque
mixto. (4) Videturque mihi ipsum etiam nomen Ammoniorum indidem
originem cepisse; nam Jovem Ægyptii Ammoun vocant. Thebani igitur
arietes non mactant: sed sacros eos istam ob caussam habent. (5)
Verumtamen uno die quotannis, in Jovis festo,[TR3] unum arietem cædunt;
cujus detracto vellere similiter induunt Jovis simulacrum, deinde aliud
simulacrum Herculis ad illud adducunt: eoque facto omnes, qui circa
templum sunt, plangunt hircum, et deinde sacro in loculo eum sepeliunt.

XLIII. Ad Herculem vero quod spectet, hunc sermonem audivi, esse eum ex
duodecim deorum numero. De altero vero Hercule, quem Græci norunt,
nusquam in Ægypto comperire quidquam potuit. Ac sane, nomen Herculis
non a Græcis accepisse Ægyptios, sed Græcos potius ab Ægyptiis, et
Græcorum eos ipsos qui Amphitryonis filio nomen Herculis imposuerunt;
hoc, inquam, ita esse, quum alia multa documenta habeo, (2) tum vero et
hoc, quod hujus Herculis parentes ambo, Amphitryo et Alcmena, origine
Ægyptii fuere, et quod Ægyptii nec Neptuni nomen, nec Dioscurorum, se
nosse aiunt, neque hi dii ab illis in reliquorum deorum numerum sunt
relati. (3) Atqui si a Græcis ullius dei nomen accepissent, horum haud
minime, immo vel maxime, memoriam erant conservaturi (quandoquidem jam
tunc navigationibus utebantur, atque etiam Græcorum nonnulli mare
exercebant), ut existimo equidem, et non temere persuasum habeo: quare
horum deorum nomina magis etiam, quam Herculis, ad Ægyptiorum notitiam
erant perventura. (4) At est Ægyptiis antiquus aliquis deus
Hercules:[TR4] nam, ut ipsi dicunt, septemdecim millia annorum usque ad
Amasidis regnum effluxerant, postquam ex primis octo diis exstiterunt
illi duodecim, quorum in numero Herculem ponunt.

XLIV. Qua de re cupiens certius aliquid, undecumque possem, cognoscere,
Tyrum etiam navigavi in Phœnice, quum audivissem esse ibi Herculis
templum præcipua religione cultum: (2) conspexique id templum, quum
aliis multis donariis largiter instructum, tum duæ in eo columnæ erant,
altera purissimo ex auro, altera ex smaragdo lapide, quæ noctu eximie
splendebat. Sermones autem miscens cum illis dei sacerdotibus, quæsivi
ex eis quantum temporis esset ex quo id templum esset statutum. (3)
Reperi autem, ne his quidem convenire cum Græcis: dixerunt enim, simul
cum Tyro condita templum etiam illud esse constitutum; esse autem, ex
quo condita Tyrus sit, annos bis mille et trecentos. (4) Vidi vero Tyri
aliud etiam Herculis templum, cognomine Thasii. (5) Adii autem etiam
Thasum, ibique templum reperi a Phœnicibus illis exstructum, qui, quum
ad quærendam Europam navibus essent profecti, Thasum condiderunt: quod
quidem quinque hominum generationibus prius accidit, quam in Græcia
natus est Hercules, Amphitryonis filius. (6) Ex hactenus igitur
narratis clare patet, antiquum deum Herculem esse. Quare rectissime
mihi videntur illi ex Græcis facere, qui bina Herculis templa
constituta habent; et alteri Herculi ut immortali, cognomine Olympio,
sacra faciunt; alterum heroicis honoribus prosquuntur.

XLV. Narrant autem Græci quum alia multa inconsiderate, tum et hæc
fatua eorum fabula est, quam de Hercule memorant; dicentes, quum in
Ægyptum venisset, coronatum ab Ægyptiis veluti victimam fuisse, et cum
pompa eductum, ut Jovi immolaretur: illumque initio quidem quietem
egisse, deinde vero quum ad altare auspicarentur sacrificium, exserto
robore cunctos interfecisse. (2) Mihi vero hæc dicentes Græci prorsus
ignari videntur esse naturæ Ægyptiorum, institutorumque quibus illi
utuntur. Quibus enim nefas est vel pecudes mactare, exceptis ovibus et
bobus maribus vitulisque, si mundi fuerint, et anseribus; hi quo pacto
hominem mactarent? (3) Præterea, quum unus fuerit Hercules, atque etiam
tum homo, ut ipsi aiunt; quo pacto fieri potuit ut multas hominum
myriades occideret? Sed hæc a me hactenus hisce de rebus dicta dii et
heroes, quæso, in bonam partem accipiant!

XLVI. Capras autem et hircos hac de caussa non mactant ii ex Ægyptiis,
quos supra dixi. Pan in octo deorum numero habetur apud Mendesios: quos
octo deos priores aiunt fuisse duodecim diis. (2) Pingunt autem et
exsculpunt pictores et sculptores simulacrum Panis prorsus ut Græci,
facie caprina, et pedibus hirci: non quod eum talem esse arbitrentur;
sed similem illum ceteris diis existimant. Cur autem ita pingant eum,
non mihi lubet exponere. (2) Religiose autem colunt Mendesii caprarum
omne genus, sed magis etiam mares quam feminas; et horum eos majore in
honore habent qui cornua non emittunt. Ex his autem unus est maxime,
qui quando moritur, universa Mendesia præfectura ingenti in luctu
versatur. (4) Nominatur vero et hircus et Pan sermone Ægyptiorum
Mendes. Accidit autem in hac præfectura mea ætate hoc prodigium: hircus
cum muliere cooit propalam: eaque res ad omnium hominum notitiam
pervenit.

XLVII. Suem vero sordidum animal esse censent Ægyptii; ita quidem, ut,
si quis inter transeundum vel solis vestimentis suem tetigerit, ad
flumen abeat, et immergens sese abluat. Itaque etiam subulci, quamvis
sint indigenæ Ægyptii, soli ex omnibus Ægyptiis nullum templum
ingrediuntur: neque quisquam illis filiam vult elocare, nec illorum
filiam ducere uxorem: sed inter se subulci filias elocant, et
matrimonia ineunt. (2) Aliis igitur diis sues immolare nefas ducunt
Ægyptii: Lunæ vero et Baccho solis, eodem tempore, eodem plenilunio,
sues immolant, et carne eorum vescuntur. (3) Cur autem ceteris in
festis a suibus abhorreant, in hoc vero eas immolent, caussam hujus rei
adferunt Ægyptii; quam licet noverim, non valde me decet referre. (4)
Sacrificantur autem sues Lunæ in hunc modum: qui sacrum facit, is
mactata sue extremam ejus caudam, splenem, et omentum, in unum
componit, omnique adipe, qui in pecudis abdomine est, obtegit, tum
accenso igne adolet. Deinde reliqua carne vescuntur eodem plenilunii
die, quo sacra fecerunt: alio vero die nemo amplius gustaverit.
Pauperes vero, ob victus tenuitatem, farinaceas fingunt sues, eisque
coctis sacrificium peragunt.

XLVIII. Baccho vero, vespera quæ festum antecedit, unusquisque suem
ante januam ædium suarum mactat; mactatam vero eidem subulco, qui illi
eam vendiderat, tradit auferendam. (2) Reliquum vero festum Baccho,
choros si excipias, Ægyptii eodem prorsus modo agunt atque Græci. Loco
phallorum autem alio invento utuntur; imaginibus fere cubitalibus,
nervo mobilibus, quas per vicos circumferunt mulieres, nutante veretro,
haud multo minori quam reliquum totum corpus. (3) Præcedit tibia,
sequunturque mulieres, Baccho carmina canentes. Cur autem veretrum sit
majus, et hoc unum in corpore moveatur, ejus rei sacra quædam redditur
ratio.

XLIX. Jam igitur hujus sacri videtur mihi Melampus, Amythaonis filius,
non fuisse ignarus, sed cognitum illud habuisse. Qui enim Græcos et
nomen et sacra Bacchi et phalli pompam docuit, is Melampus est. (2) Sed
non totam rem recte perceptam aperuit: alii autem post eum docti viri
amplius illam patefecerunt. Phallum certe, qui in Bacchi pompa
circumfertur, Melampus instituit, et ab illo edocti faciunt Græci quæ
faciunt. (3) Ego itaque adfirmo, Melampodem, quum esset vir doctrina et
ingenio præstans, et divinandi artem sibi comparasse, et quum alia
multa, quæ ex Ægypto cognoverat, tum ea quæ ad Bacchum spectant, Græcos
docuisse, pauca ex illis immutantem. (4) Nec enim dicam equidem,
fortuito congruere ea quæ in Ægypto peraguntur huic deo, et quæ apud
Græcos: forent enim reliquis Græcorum moribus institutisque conformia,
nec recens introducta: nec vero rursus dicam, a Græcis accepisse
Ægyptios sive hoc, sive aliud ullum institutum. (5) Accepisse autem
Melampus hæc quæ ad Bacchi cultum spectant, maxime a Cadmo Tyrio mihi
videtur et ab his qui cum eo ex Phœnice in hanc terram, quæ nunc Bœotia
vocatur, advenerat.

L. Enimvero omnia propemodum deorum nomina ex Ægypto in Græciam
pervenerunt. Nam, a barbaris advenisse, perquirendo compertum habeo:
puto autem, ex Ægypto maxime fuisse adlata. (2) Etenim si Neptunum et
Dioscuros excipias, ut jam ante dixi, tum Junonem, Vestam, Themidem,
Charitas et Nereidas; reliquorum deorum omnium nomina ab omni retro
tempore in Ægypto exstitere. Dico autem quæ dicunt ipsi Ægyptii. (3)
Quorum vero deorum ignorare se nomina aiunt, his mihi videntur Pelasgi
nomina imposuisse, excepto Neptuno: hujus autem dei notitia ex Libya ad
Græcos pervenit: nullus enim populus, præter Libyes, Neptuni olim nomen
habuit: Libyes vero deum hunc perpetuo coluerunt. Porro nec heroas ullo
cultu prosequuntur Ægpytii.

LI. Ista igitur, quæ dixi, et præterea alia, de quibus dicturus sum, ab
Ægyptiis receperunt Græci. Quod vero Mercurii imagines faciunt erecta
pudenda habentes, id non ab Ægyptiis didicerunt; sed a Pelasgis
acceperunt primi Græcorum omnium Athenienses, ac deinde ab his ceteri.
(2) Nam cum Atheniensibus, qui jam tum Hellenibus accensebantur, simul
in eadem regione habitabant Pelasgi; unde etiam ipsi cœperunt in
Hellenum numero haberi. Quisquis mysteriis Cabirorum initiatus est, quæ
Samothraces celebrant, is novit quid sit quod dico. (3) Samothraciam
enim prius incoluerant hi Pelasgi, qui cum Atheniensibus habitaverunt:
et ab his Samothraces mysteria acceperunt. Igitur Mercurii imagines
pudendis erectis primi Græcorum Athenienses fecerunt, a Pelasgis
edocti. Pelasgi vero ejus rei sacram quamdam rationem adferebant, quæ
in Samothracicis mysteriis explicatur.

LII. Sacrificia autem omnia olim peragebant Pelasgi deos precantes, ut
ego Dodonæ mihi adfirmatum cognovi: sed cognomento aut nomine nullum
eorum compellabant; necdum enim audiverant. (2) Simpliciter deos,
θεούς, adpellabant, eo quod illi omnes res ordine posuissent, θέντες
(_a_ θεῖναι, _ponere_), et distributionem earum omnem in manu haberent.
(3) Deinde vero, multo interjecto tempore, didicerunt ex Ægypto adlata
deorum nomina ceterorum præter Bacchum, cujus nomen multo post
cognoverunt.[TR5] Aliquanto post, Dodonam miserunt, horum nominum
caussa oraculum consulentes: est enim antiquissimum Græcis oraculum hoc
constitutum, et tunc temporis nullum aliud præter hoc erat. (4)
Consulentibus igitur Dodonæ oraculum Pelasgis, an nomina susciperent
deorum a barbaris adlata, datum est responsum, Uterentur illis. Ab hoc
igitur tempore in sacris faciendis usi sunt Pelasgi nominibus deorum: a
Pelasgis vero postmodum acceperunt ea Hellenes.

LIII. Unde autem exstiterit unusquisque deorum, an vero semper fuerint
omnes, tum qua sint specie, ignorarunt Græci, usque ad nuperrimum diem,
ut verbo dicam. (2) Hesiodum enim et Homerum quadringentis annis me
antiquiores esse existimo, non amplius. Hi sunt autem qui deorum
generationem Græcis condiderunt, et cognomina ac nomina diis
imposuerunt, et honores artesque distribuerunt, et eorum formas
delinearunt. (3) Qui vero dicuntur his antiquiores fuisse poetæ, hi
post illos, ut equidem puto, exstiterunt. Jam quæ prius dixi, ea ex ore
Dodonidarum sacerdotum retuli: quæ vero deinde, ad Hesiodum et Homerum
spectantia, ea meis verbis dico.

LIV. De oraculis autem, quum de illo quod apud Græcos (_Dodonæ_) est,
tum eo quod in Libya, hancce historiam narrant Ægyptii. Dixerunt mihi
Jovis Thebani sacerdotes duas mulieres, templi ministras, Thebis olim
abductas fuisse a Phœnicibus; compertumque esse, alteram earum venditam
fuisse in Libyam, alteram in Græciam: hasque esse mulieres, quæ oracula
illa apud prædictos populos primum instituissent. (2) Quum vero ex
illis quæsissem, unde hæc, quæ adfirment, tam adcurate nossent,
responderunt ad hæc: magnam curam fuisse adhibitam ad investigandas
mulieres, sed reperiri eas non potuisse: deinde vero compertum ipsis
esse id quod dixissent.

LV. Ista igitur ex Thebanis audivi sacerdotibus; Dodonæorum vero
prophetissæ hæc narrant: duas nigras columbas Thebis Ægyptiis avolasse,
earum alteram in Libyam, alteram ad se venisse. Et hanc quidem in fago
residentem, humana lingua locutam dixisse, instituendum ibi esse Jovis
oraculum. Dodonæos igitur existimasse, divinitus id sibi præcipi, et
continuo mandata fecisse. (2) Illam autem columbam quæ in Libyam
abierat, dicunt, jussisse Libyas, ut Ammonis instituerent oraculum. Est
autem et hoc, Jovis oraculum. (3) Hæc mihi dixerunt mulieres quæ apud
Dodonæos sacerdotio funguntur; quarum natu maximæ nomen est Promeneæ;
alteri, Timaretæ; natu minimæ, Nicandræ. Atque his constentiebant
ceteri Dodonæi, qui circa id templum ministrant.

LVI. Quibus de rebus hæc est mea sententia. Quodsi revera Phœnices
sacras mulieres abduxerunt, earumque alteram in Libyam vendiderunt,
alteram in Græciam; videtur mihi hæc altera in hujus terræ, quæ nunc
Græcia, olim vero Pelasgia vocabatur, eam regionem vendita fuisse, quam
Thesproti incolunt; deinde vero, quum ibi serviret, sub fago arbore
ædem Jovi statuisse: quemadmodum consentaneum est, eam quæ Thebis in
Jovis templo famulata esset, eo in loco, quo nunc delata esset,
memoriam illius servasse. (2) Deinde, postquam Græcum addidicit
sermonem, oraculum ibidem instituit. Probabile est etiam, dixisse eam,
sororem suam in Libyam esse venditam ab eisdem Phœnicibus, a quibus et
ipsa vendita fuisset.

LVII. Quod autem columbæ nominatæ sint a Dodonæis istæ mulieres, id ea
re factum mihi videtur, quod barbaræ fuissent: eo enim visæ illis erant
vocem edere similem avibus. (2) Post aliquod tempus autem humana voce
aiunt locutam esse columbam; scilicet postquam eo sermone, quem ipsi
intelligebant, loqui cœpit: quoad vero barbare loquebatur, avium more
sonum edere illis visa erat. Nam quo pacto columba humana lingua
loqueretur? Quod vero nigram fuisse dicunt columbam, significant
Ægyptiam fuisse mulierem.

LVIII. Est autem modus quo oracula redduntur similis Thebis Ægyptiacis
atque Dodonæ. Est vero etiam divinatio in templis ab Ægyptiis profecta.
(2) Jam panegyres (_sacros conventus_) et pompas et adductiones
_victimarum ad aras_ primi utique Ægyptii instituerunt; et ab his Græci
acceperunt. Cujus rei documentum mihi hoc est, quod apud illos ab longo
inde tempore instituti sunt hi ritus; apud Græcos autem nuper
introducti.

LIX. Celebrant autem panegyres Ægyptii non semel quotannis, sed
frequentius. Maxime quidem et præcipuo cum studio panegyrin agunt
Bubastin oppidum, in Dianæ honorem: deinde Busirin, Isidi; est enim in
hoc oppido maximum Isidis templum. Situm est autem id oppidum in medio
Delta Ægyptiaco; Isis vero Græco sermone Demeter (_Ceres_) est. Tertiam
panegyrin in Sain oppidum agunt Minervæ: quartam, Heliopolin, Soli:
quintam, in oppidum cui Buto nomen, Latonæ: sextam, Papremin oppidum,
Marti.

LX. Quæ Bubastin agitur panegyris, tali modo instituitur. Navigant una
viri et mulieres, et equidem magna utrorumque multitudo in quaque navi.
Per totum navigationis cursum, mulierum aliæ crotala pulsant, viri vero
tibiis canunt: reliquæ mulieres virique canunt et manibus plaudunt. (2)
Quoties inter navigandum prope aliud oppidum accedunt, navi ad terram
adpulsa, talia agunt: ex muleribus aliquæ pergunt ea facere quæ dixi;
aliæ clamantes dicteriis incessunt oppidi illius mulieres; aliæ
tripudiant; aliæ stantes attracta veste corpora nudant. (3) Hæc ad
quodlibet oppidum juxta fluvium situm faciunt. Ubi vero Bubastin
venerunt, festum celebrant, magna sacrificia offerentes: et vini vitei
in festo illo plus absumitur, quam reliquo toto anno. (4) Conveniunt
autem, viri et mulieres, non comprehensis in eo numero pueris
puellisque, ad septingenta utique millia, ut aiunt indigenæ. Hæc igitur
ita peragunt.

LXI. In Busiride vero oppido qua ratione Isidi festum agant, supra
dixi. Plangunt ibi, post peractum sacrificium, viri omnes mulieresque,
multæ admodum myriades hominum: quis sit vero quem plangunt, nefas mihi
est declarare. (2) Qui vero Cares natione in Ægypto habitant, hi tanto
etiam amplius faciunt quam ceteri, ut frontes quoque cultris concidant;
et ea re produnt se peregrinos esse, non Ægyptios.

LXII. Quum in Sain oppidum solennis sacrificii caussa conveniunt, certa
quadam nocte lucernas accendunt omnes sub dio circum domos suas. Sunt
autem hæ lucernæ vascula sale repleta et oleo; superne est ellychnium,
quod per totam noctem ardet; adpellantque festum illud, Accensionem
lucernarum. (2) Alii autem Ægyptii, qui conventui non intersunt,
observantes noctem sacrificii, lucernas et ipsi accendunt omnes: ita
fit ut non solum in Sai oppido, sed per totam Ægyptum lucernæ ardeant.
Qua vero de caussa nox hæc lumine ita honoretur, ea de re sacra quædam
ratio adfertur.

LXIII. Heliopolin et in Buto oppidum quum conveniunt, nonnisi
sacrificia peragunt: Papremi vero et sacrificia et alios sacros ritus
celebrant, sicut ceteris in locis. Ibi vero, quando sol occasui vicinus
est, pauci nonnulli ex sacerdotibus circa dei simulacrum occupantur;
plerique vero eorum, ligneis clavis instructi, stant in templi
introitu; alii vero, susceptum votum exsequentes, plures quam mille
homines, ex adverso stant, fuste quisque instructus. (2) Simulacrum
autem dei, quod in parva ædicula inest lignea deaurata, pridie ejus
diei in aliam sacram ædem transportant. Jam pauci illi, qui apud
simulacrum relicti sunt, trahunt plaustrum quattuor rotarum, cui
imposita est ædicula et quod ei inest simulacrum: isti vero, qui in
propylæo stant, hos non sinunt intrare. Atque hi, qui vota susceperunt,
deo opem ferentes, pugnam ineunt, illosque fustibus cædunt: (3) fitque
ibi acre prælium, multisque contunduntur capita; nec pauci, ut equidem
arbitror, moriuntur etiam ex vulneribus; quamquam adfirmant Ægyptii
neminem interire.

LXIV. Hanc autem panegyrin hac caussa institutam esse aiunt indigenæ:
habitasse in illo templo matrem Martis: Martem autem, alibi educatum,
postquam ad virilem pervenit ætatem, voluisse matri in commercium
venire: ministros autem matris, ut qui illum numquam ante vidissent,
non sivisse eum accedere, sed prohibuisse: tum illum, adductis secum ex
alio oppido hominibus, male mulcasse ministros et ad matrem
introivisse. In ejus rei memoriam verberationem hanc in festo Marti
sacro a se aiunt esse institutam. (2) Etiam hanc religionem primi
coluerunt Ægyptii, ut nefas ducant in templo coire cum mulieribus, aut
a concubitu intrare in templa illotum. Ceteri enim fere omnes homines,
exceptis Ægyptiis et Græcis, coeunt in locis sacris, et ab uxoribus
surgentes, templum intrant illoti: existimantes nihil inter homines et
alias pecudes differre. Videre se enim alias pecudes et avium varia
genera coire in ipsis deorum ædibus et in locis deo alicui consecratis:
id si ingratum esset deo, pecudes non esse facturas. Talia illi
prætexentes faciunt ista, mihi quidem minime probata.

LXV. Sed Ægyptii, quum aliis in rebus, tum nimirum et hac in parte,
curiose colunt templorum religionem. Ægyptus, quamvis sit Libyæ
confinis, non est tamen bestiis frequens. Quæ vero in ea reperiuntur,
sacræ habentur omnes: et illarum quidem aliæ cum ipsis hominibus
aluntur; aliæ non item. (2) Quodsi vero declarare vellem, cur deorum
cuique consecratæ sint hæ quæ sacræ habentur, descenderem ad sermonem
faciendum de divinis rebus, quas exponere equidem imprimis devito:
quarum si quas ego in narratione mea tetigi, necessitate adductus de
eis sum locutus. (3) Obtinet autem, quod ad hasce bestias spectat,
institutum hujusmodi. Constituti sunt, quibus earum alendarum, et
quidem cujusque generis sigillatim, cura commissa est, viri Ægyptii
mulieresque; quo in munere patri filius succedit. (4) Præterea singuli
oppidorum incolæ vota illis exsolvunt hæc, quæ deo ei fecerunt cui
sacrata est bestia: scilicet liberorum suorum sive totum caput, sive
dimidium, aut tertiam radunt partem; deinde capillos in trutina
argentum contra pendunt, et, quantum fuerit capillorum pondus, tantum
argenti solvunt curatrici bestiarum: illaque, pro hoc, escam bestiis
concisos pisces præbet; (5) hoc enim eis alimenti genus adsignatum est.
Si quis vero harum bestiarum quampiam occiderit, si sponte id fecerit,
capite delictum luit; sin invitus, mulctam pendit, quantum irrogaverint
sacerdotes. Qui vero ibin aut accipitrem necavit, sive volens, sive
invitus, eum mori necesse est.

LVI. Quamvis autem multæ sint bestiæ quæ cum hominibus aluntur vitamque
agunt, multo etiam plures forent, nisi felibus accideret hocce.
Postquam pepererunt feminæ, non amplius accedunt ad mares: at hi, coire
cum illis concupiscentes, quum non possint, tali utuntur invento:
rapiunt illarum fœtus, raptosque interficiunt; nec tamen comedunt
occisos. Tum illæ, fœtu privatæ, et alium desiderantes, sic demum
iterum ad mares accedunt: est enim amans prolis bestia. (2) Quodsi vero
incidit incendium, divinitus quasi furore quodam corripiuntur feles.
Nam Ægyptii quidem, per intervalla dispositi, custodiam felium agunt,
incendium interim nihil curantes; at feles, aut sese insinuantes per
hominum intervalla, aut superne transilientes, in ignem insiliunt: (3)
quod ubi fit, ingens luctus capit Ægyptios. Quodsi ultro in domo quadam
moritur felis, omnes ædium illarum incolæ supercilia sola radunt; apud
quos vero canis mortuus fuerit, hi totum radunt corpus et caput.

LXVII. Abducuntur autem mortuæ feles in sacra sepulcra, quæ in Bubasti
sunt oppido, ubi conditæ sepeliuntur. Canes autem mortuos in suo
quisque oppido sacris in conditoriis sepeliunt: (2) et similiter, atque
canes, sepeliuntur ichneumones. Mures autem araneos et accipitres in
Buto oppidum deducunt: ibes vero, _Mercurio sacras_, Hermopolin. (3)
Ursos autem, raros illos quidem in Ægypto, et lupos, qui vulpibus haud
multo sunt majores, ibi sepeliunt, ubi mortui reperiuntur.

LXVIII. Crocodilorum autem hæc natura est. Per quattuor menses maxime
hibernos nullum cibum capiunt. Quadrupes est, terram pariter et aquam
habitans: ova enim parit excluditque in terra, et majorem diei partem
in sicco versatur, noctem vero totam in fluvio agit: est enim aqua tum
magis calida quam aer et ros. (2) Omnium vero, quæ novimus, animalium
hoc ex minimo fit maximum. Nam ova parit haud multo majora anserinis,
et exclusus fœtus pro ovi portione est: at, ubi incrementum cepit,
pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem, et ultra. (3) Habet
autem oculos porci, dentes vero magnos et exsertos, pro ratione
magnitudinis corporis. Linguam natura non habet, unum ex omnibus
animantibus: neque inferiorem movet, maxillam, sed ex omnibus item
animantibus unum est quod superiorem maxillam admoveat inferiori. (4)
Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam, quæ in tergo perrumpi
non potest. In aqua quidem cæcus est, in aere vero perspicacissimus.
Quum igitur in aqua degat, os intus oppletum habet hirudinibus. (5) Jam
aliæ quidem aves et bestiæ illum fugiunt: eum trochilo autem pacem
colit, quippe qui utilem ei operam præstat: nam postquam ex aqua in
terram exiit crocodilus, ibique ore hiante recubat (quod facere ille
plerumque contra zephyrum consuevit), tum trochilus in os ejus sese
insinuans, hirudines devorat; atque ille hac opera sibi præstita
gaudens, neutiquam lædit trochilum.

LXIX. Sunt autem crocodili aliis Ægyptiis sacri; aliis non item, sed hi
illos ut hostes persequuntur. Qui circa Thebas et Mœridis lacum
habitant, hi vel maxime sacros illos ducunt: (2) et horum utrique unum
crocodilum eximium alunt, manu tractari edoctum; cujus auribus inaures
ex fusis lapidibus et auro inserunt, et anteriores pedes ornant
armillis; demensoque cibo, quum farinaceo, tum ex victimis, eumdem
pascunt, curantes ut quam lautissime vivat; denique mortuum condiunt,
et sacro in sepulcro sepeliunt. (3) Qui vero circa Elephantinen
habitant, hi non modo non sacros habent crocodilos, sed et carne eorum
vescuntur. Vocantur autem ab Ægyptiis, non crocodili, sed _champsæ_.
Crocodilos enim Iones illos nominarunt, formam illorum conferentes cum
crocodilis (_id est lacertis_) qui apud illos in maceriis versantur.

LXX. Venatio crocodilorum multis atque variis modis instituitur: quorum
ego illum, qui maxime mihi memoratu dignus videtur, exponam. Suis
tergus, pro esca hamo insertum, in medium flumen demittit venator: ipse
in ripa fluminis vivum habet porcellum, quem ferit. (2) Crocodilus,
audita voce, ad ejus onum adcurrit; in tergus vero suis incidens, illud
deglutit; deinde eum in terram attrahunt. Postquam in terram extractus
est, primum omnium oculos ejus luto oblinit venator: eo facto, facile
admodum reliqua administrat; si facere non potuit, difficulter.

LXXI. Hippopotami in Papremite præfectura sacri habentur; reliquis vero
Ægyptiis non sunt sacri. Horum natura atque species talis est:
quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, juba equina,
dentibus prominentibus in conspicuo, cauda et voce equina; magnitudine
maximi tauri; corio eum in modum crasso, ut ex arefacto conficiantur
hastæ.

LXXII. Gignuntur in fluvio etiam lutræ, quas sacras ducunt Ægyptii. Ex
piscium autem genere sacrum reputant esse eum qui vocatur lepidotus
(_quasi squamatum dicas_), et anguillam: quos pisces Nilo sacros esse
aiunt; itemque ex avium genere vulpanseres.

LXXIII. Est autem etiam alia avis sacra, cui nomen phœnix: quem ego
quidem non vidi, nisi pictum; perraro quippe Ægyptum visitat, nonnisi
ex quingentorum, ut Helipolitæ aiunt, annorum intervallo: advenire
autem dicunt tunc, quum pater ejus obiit. (2) Est autem, si modo
pictura recte ejus formam referet, tantus atque talis: pennarum color,
aliarum aureus, aliarum ruber; cæterum tota avis, habitu et
magnitudine, aquilæ maxime simillima. (3) Phœnicem hunc aiunt, mihi
quidem parum credibilia narrantes, hæcce machinari: ex Arabia
proficiscentem, in Solis templum portare patrem suum, myrrha
circumlitum, et in templo Solis sepelire. (4) Portare autem eum hoc
modo: primum myrrham in ovi formam fingere tanti ponderis, quantum
ferre ipse possit; dein ferendo illud experiri; factoque experimento,
excavare ovum, et patrem intus ponere, et qua parte ovi excavati patrem
inseruerit, eam alia myrrha oblinere: ita pondus impositi patris idem
esse atque fuerat ovi pondus: hoc denique modo circumlitum patrem
gestare eum in Solis templum. Hæc facere avem illam narrant.

LXXIV. Sunt autem circa Thebas sacri serpentes, nihil hominibus noxii,
haud sane magni, duobus cornibus instructi e summo capite enatis. Hos,
postquam mortui sunt, in Jovis templo sepeliunt: huic enim deo sacros
esse eos dicunt.

LXXV. Est vero in Arabia locus, ex adverso oppido Buto maxime situs;
quem locum ipse adii, quum audirem quæ de serpentibus volucribus
narrantur. Eo ut perveni, vidi ossa et spinas serpentum, ineffabili
multitudine: erant enim spinarum acervi, majores alii, alii minores,
atque rursus minores, ingenti numero. (2) Est autem locus, ubi effusæ
hæ spinæ jacent, hujusmodi: ex angustis montibus introitus est in
magnam planitiem; ea planities contigua est planitie Ægypti. Narrant
igitur, ineunte vere ex Arabia Ægyptum versus advolare volucres
serpentes; ibes autem aves, occurrentes illis in faucibus hujus
regionis, aditu prohibere serpentes, illosque necare. (3) Et hoc quia
facere solita sit, magno in honore ab Ægyptiis haberi ibin, aiunt
Arabes; et profitentur etiam Ægyptii, ea caussa se hasce aves in honore
habere.

LXXVI. Species autem ibidis talis est: colore admodum nigro avis est
per totum corpus, pedibus gruis, rostro quam maxime adunco, magnitudine
quanta crex. (2) Nigrarum scilicet, quæ cum serpentibus pugnant, hæc
species est: sed, quæ ante pedes hominum magis versantur (duo enim sunt
ibium genera), hæ capite et gula tota glabræ sunt; pennæ quidem
corporis albæ, sed caput et cervix et extremæ alæ extremaque cauda,
omnia hæc, quæ dixi, nigra admodum: crura et rostrum simile alteri
generi. (3) Porro serpentum illorum forma similis est hydrorum: alas
autem habent non pennatas, sed vespertilionis alis admodum similes. Et
hæc quidem hactenus de sacris bestiis dicta sunto.

LXXVII. Ad Ægyptios ipsos quod attinet, hi qui eam Ægypti partem
incolunt, quæ seminari solet, omnium hominum maxime memoriæ rerum
gestarum dant operam; suntque longe omnium, cum quibus aliquam notitiam
contraxerim, eruditissimi. (2) Vitæ autem ratione utuntur tali.
Singulis mensibus per tres continuos dies purgant corpus, vomitibus et
clysteribus sanitatem sectantes, rati a cibis, quos sumunt homines,
oriri morborum omne genus. (3) Sunt enim cæteroquin Ægyptii, post
Libyas, præ cæteris omnibus populis robustissima valetudine, ob cœli
puto temperiem, tempestatemque nullis mutationibus obnoxiam. Ex
mutationibus enim, quum aliarum rerum, tum præsertim ex tempestatum
vicissitudinibus, maxime oriuntur morbi hominibus. (4) Vescuntur autem
panibus ex zea coctis, quos _cyllestes_ nominant. Vino vulgo utuntur ex
hordeo confecto, quum vites non ferat regio. Pisces alios comedunt
crudos, ad solem siccatos; alios sale conditos. (5) Ex avibus
coturnices et anates et minores aviculas crudas edunt, sale quidem ante
conditas; reliqua autem apud ipsos vel avium genera vel piscium,
exceptis his quæ sacra habentur, ea partim assata comedunt, partim
elixa.

LXXVIII. In conviviis opulentiorum, postquam cœnare desierunt,
circumfert aliquis in loculo mortui hominis simulacrum ex ligno factum,
pictura et opere maxime ad naturam expressum, longitudine cubitali
omnino, aut duorum cubitorum. Hoc simulacrum ostendens ille unicuique
convivarum ait: «In hunc intuens bibe et delectare; post mortem enim
talis eris.» Hoc in conviviis faciunt.

LXXIX. Patriis institutis ita sunt dediti, ut alienum nullum
adsciscant. Habent autem quum alia instituta memorabilia, tum est apud
illos in usu cantilena quædam, Linus, qui et in Phœnice et in Cypro
cantatur et alibi; pro diversis autem populis nomen habet diversum,
congruit vero atque adeo idem est quem Græci cantant, Linum nominantes.
Quare, ut multa alia eorum quæ in Ægypto sunt, sic et hoc mirabar,
Linum unde acceperint satis vero compertum est, ab antiquissimis
temporibus hunc ab illis cani solitum. (2) Nominatur autem Linus
Ægyptiorum lingua Maneros. Dicunt vero Ægyptii, fuisse illum primi
regis, qui in Ægypto regnarit, filium unicum: hunc, ante pubertatem
mortuum, lamentis his prosequi Ægyptios: et esse hanc apud se primam et
unicam cantilenam.

LXXX. Etiam alterum hoc commune habent Ægyptii cum solis quidem
Græcorum Lacedæmoniis: juniores apud illos ubi obviam veniunt
senioribus, cedunt his via, ac deflectunt; et advenientibus e sedili
adsurgunt. Sed est aliud apud eos quod a Græcorum omnium moribus
abhorret: in via publica, loco salutationis, adorant alter alterum,
manum usque ad genua demittentes.

LXXXI. Vestes induuntur lineas, circa crura fimbriatas, quas
_calasires_ vocant: super his candida gestant amicula lanea
superinjecta. Nec vero templa ingrediuntur cum laneis amiculis, nec his
induti sepeliuntur: nefas est enim. (2) Qui mos congruit cum Orphicis
quæ vocantur et Bacchicis institutis, quæ sunt eadem Ægyptiaca et
Pythagorica. Nam, qui horum sacrorum est particeps, eum nefas est in
laneis vestimentis sepeliri: cujus rei sacra quædam redditur ratio.

LXXXII. Sunt porro alia ab Ægyptiis inventa, hæcce: mensium et dierum
unusquisque cuinam ex diis sit consecratus; et, quo quisque die natus
est, quænam sint hujus hominis fata futura, quo mortis genere
periturus, quodnam ejus futurum sit ingenium et natura: quibus rebus
etiam Græcorum nonnulli, qui poesin tractarunt, usi sunt. (2) Prodigia
etiam plura ab his inventa sunt, quam ab aliis omnibus hominibus.
Incidente enim prodigio, observant scriptoque consignant ea quæ deinde
eveniunt: et, si quando postea aliud simile huic incidit, similia
existimant eventura.

LXXXIII. Quod ad divinationem spectat, ejus apud illos hæc ratio est.
Hominum nulli ars divinandi inesse putatur, sed deorum quibusdam. Nam
et Herculis in Ægypto oraculum est, et Apollinis, et Minervæ, et Dianæ,
et Martis, et Jovis; denique id, quod maxime omnium in honore habent,
Latonæ oraculum in Buto oppido. Modus vero quo eduntur oracula, non
idem illis constitutus ubique est, sed diversus.

LXXXIV. Ars medica apud eos in hunc modum distributa est, ut singulorum
morborum singuli sint medici, nec plura morborum genera unus idemque
curet. Suntque apud illos medicorum plena omnia: nam alii oculorum sunt
medici, capitis alii, alii dentium, alii alvi, alii occultorum morborum.

LXXXV. Lamenta et sepulturæ in hunc modum apud eos instituuntur. Quando
ex domo quadam decessit homo, cujus aliqua ratio habetur, feminæ ex ea
domo omnes luto oblinunt caput aut ipsam etiam faciem, ac dein, relicto
domi[TR6] cadavere, ipsæ per urbem discurrentes plangunt, succinctæ,
mammasque exserentes, et cum his propinquæ omnes. ex parte viri
plangunt, et ipsi succincti. Hæc postquam fecerunt, ita demum corpus ad
condiendum efferunt.

LXXXVI. Sunt autem qui hoc ipso occupantur et artem hanc condiendi
mortuos exercent. Hi, ubi illis adlatum est cadaver, ostendunt his qui
illud adferunt exemplaria lignea cadaverum, pictura verum imitantia. Et
præstantissimam quidem condiendi rationem dicunt ejus esse, cujus nomen
in tali re effari nefas duco. Monstrant vero et exemplar alterius, quæ
huic inferior est et minus pretiosa; denique tertiam, vilissimam.
Quibus expositis, quærunt ex illis, quonam genere parari velint
cadaver. (2) Tum hi, postquam de mercede convenit, abeunt: et illi,
suis in ædibus manentes, si præstantissima ratione condiendum cadaver
fuerit, rem ita peragunt. (3) Primum incurvo ferro per nares extrahunt
cerebrum; et partem quidem cerebri ita extrahunt, partim vero infusis
medicamentis. Deinde acuto lapide Æthiopico circa ilia incidunt
cadaver, et totam alvum exenterant, et purgatam eluunt vino palmeo,
iterumque tritis aromatibus extergunt: tum trita purissima myrrha et
casia aliisque odoribus, thure excepto, alvum complent, atque completam
rursus consuunt. (4) His ita factis, nitro condiunt, conduntque cadaver
per dies septuaginta; nec enim licet plures condiendo insumere. Elapsis
septuaginta diebus, lavant cadaver, et totum corpus sectis ex sindone
byssina fasciis involvunt, gummi illo sublitis, quo pro glutine maxime
utuntur Ægyptii. (5)Inde ubi cadaver receperunt propinqui, capsam
conficiendam curant hominis figura, cui includunt cadaver, atque
inclusum reponunt in conditorio sepulcrali, rectum statuentes ad
parietem. Hæc est ratio adparandi ea cadavera, quæ pretiosissime
condita volunt.

LXXXVII. Qui vero mediam rationem cupiunt, nimium sumtum fugientes,
eorum cadavera ita instruunt. Clysteribus adhibitis implent cadaveris
ventrem oleo cedrino, non incidentes cadaver, nec alvum exenterantes,
sed per anum ingerentes: tum cohibentes illud lavacrum ne eadem via
retro exeat, nitro condiunt cadaver, per statutum dierum numerum. Horum
dierum postremo cedriam, prius ingestam, e ventre emittunt: (2) cujus
tanta vis est, ut secum et intestina et viscera prorsus commacerata
educat: carnes autem consumit nitrum; atque ita relinquitur cadaveris
cutis tantum et ossa. His ita peractis, reddunt cadaver propinquis,
nihil amplius negotii suscipientes.

LXXXVIII. Tertia condiendi ratio hæc est, qua adparantur eorum
cadavera, quibus tenuis admodum res familiaris est. Vulgari liquore
purgatorio eluunt ventrem, tum per septuaginta dies nitro condiunt
cadaver, atque ita dein propinquis reddunt auferendum.

LXXXIX. Uxores vero illustrium virorum, postquam decesserunt, non
statim condiendas tradunt; nec si quæ formosæ admodum et in æstimatione
fuerunt: sed post tres demum aut quattuor dies unctoribus hæ traduntur.
(2) Id faciunt ea caussa, ne cum his mulieribus coeant unctores.
Deprehensum enim esse aiunt eorum aliquem cum cadavere recens defunctæ
mulieris coeuntem, delatumque esse ab artificii socio.

XC. Quodsi quis vero reperitur, sive Ægyptius, sive perinde peregrinus
homo, qui a crocodilo raptus, aut ab ipso flumine haustus periit; apud
quodcumque oppidum cadaver ejus in terram fuerit ejectum, ejus oppidi
incolæ necessario tenentur condiendum illud curare, et quam maximo
honore adfectum in sacris conditoriis sepelire: (2) Neque alii cuiquam,
nec cognato, nec amico, licitum est tangere tale cadaver; sed soli
sacerdotes Nili, tamquam aliquid amplius quam hominis cadaver, tractant
illud atque sepeliunt.

XCI. Græcorum institutis recusant uti, et, verbo ut dicam, populorum
quorumcumque. Et hoc quidem reliqui Ægyptii ita observant. Est autem
Chemmis, oppidum magnum Thebaidis præfecturæ, prope Neapolin; in quo
templum inest Persei, Danaæ filii, quadratum, palmeto circumdatum: (2)
propylæa templi lapidea, ingentia admodum; super quibus duæ collocatæ
sunt statuæ lapideæ ingenti mole. Intra hoc septum ædes est, in qua est
Persei simulacrum: (3) narrantque hi Chemmitæ, sæpius in ea regione
adparere ipsis Perseum, frequenter vero intra ædem, reperirique subinde
sandalium quod ille gestaverit, magnitudine bicubitali; quod quoties
adpareat, tunc florenti rerum statu universam uti Ægyptum. (4) Hoc illi
narrant: sacra autem faciunt Perseo, Græcanicis similia, hujusmodi:
ludos gymnicos celebrant, omnia certaminum genera continentes;
præmiaque proponunt pecudes, et lænas, et pelles. (5) Interroganti vero
mihi, cur ipsis solis adparere Perseus consuesset, et cur singulare hoc
præ aliis omnibus Ægyptiis ipsi haberent, ut gymnicos ludos ei
instituant, dixerunt, suo ex oppido oriundum esse Perseum: Danaum enim
et Lynceum, qui in Græciam navigassent, Chemmitas fuisse: et horum
deinde genus recensentes, descenderunt usque ad Perseum. (6) Hunc
autem, aiebant, quum ob eam caussam, quam eamdem Græci memorant,
Ægyptum adiisset, ut Gorgonis caput ex Libya adferret, etiam ad se
venisse, et cognatos omnes agnovisse; adiisse autem Ægyptum cognito
Chemmios nomine, quod ei mater indicasset. Huic igitur se ludos
gymnicos celebrare, ipsius jussu.

XCII. Istis quæ exposui institutis utuntur ii Ægyptii, qui supra
paludes habitant. Qui vero paludes incolunt, eisdem quidem utuntur
quibus reliqui quoque Ægyptii, quum aliis in rebus, tum quod non nisi
unam quisque uxorem in matrimonio habet, quemadmodum Græci. (2) Cæterum
ad victus facilitatem alia hæc ab iis inventa sunt. Postquam auctus est
fluvius, camposque inundavit, nascuntur in aqua lilia multa, quæ ab
Ægyptiis lotus vocantur. (3) Hæc ubi demessuerunt, siccant ad solem:
deinde quod in loto intus est, papaveri simile, id pinsunt, panesque ex
eo coquunt. Est vero etiam radix hujus loti esculenta, sapore satis
dulci, rotunda, magnitudine mali. (4) Sunt et alia lilia, rosis
similia, quæ et ipsa in flumine nascuntur: quorum fructus in alio
calice inest, ex radice adnato, speci favo vesparum simillima; in quo
insunt (baccæ sive grana) esculenta permulta, magnitudine nuclei olivæ,
quæ vel tenera comeduntur, vel siccata. (5) Porro byblum (_sive
papyrum_), quæ quotannis in paludibus nascitur, postquam extraxerunt,
superiora abscindunt in aliosque usus convertunt; quod vero inferius
relinquitur ad cubiti longitudinem, id partim manducant, partim
vendunt. (6) Qui vero delicata admodum byblo volunt uti, hi eam in
ardente furno torrefactam manducant. Nonnulli vero nonnisi piscibus
vitam sustentant: hi postquam captos exenterarunt, ad solem eos
siccant, et ita siccatos comedunt.

XCIII. Gregales pisces in fluminibus non fere gignuntur, sed, postquam
in stagnis enutriti sunt, faciunt hæc quæ dicam. Ubi incessit eos
gignendi libido, gregatim enatant in mare. Gregem ducunt mares,
genituram spargentes: sequuntur feminæ, quæ illam deglutunt, atque inde
concipiunt. Postquam gravidæ factæ sunt in mari, retro natant in suos
quodque genus sedes. (2) Tum vero non jam mares præeunt, sed feminæ
ducunt gregem: quæ dum præeunt, similiter faciunt atque antea mares
fecerant; spargunt paulatim ovorum grana, sequunturque mares illa
deglutientes. (3) Sunt autem grana ista, pisces: et ex reliquis granis,
quæ non sunt deglutita, existunt pisces qui deinde enutriuntur. Qui ex
gregibus illis, quum in mare enatant, capiuntur pisces, horum capita a
lævo latere atrita reperiuntur; qui in renatando capiuntur, dextrum
latus attritum habent. (4) Accidit hoc autem illis hac de caussa. Quum
in mare enatant, presse legunt terram a parte sinistra: ubi retro
natant, rursus ad eamdem sese adplicant, illamque attingunt quam proxim
apossunt, ne a via abberent propter fluminis cursum. (5) Quando vero
augeri incipit Nilus, tum cava terræ loca et lacunæ fluvio vicinæ
primum incipiunt repleri, percolante aqua ex flumine: et prout illa
loca implentur, continuo minutis pisciculis plena sunt omnia. (6) Hi
pisciculi si unde oriantur quæris, videor mihi equidem verisimillimam
hanc caussam intellexisse. Superiore anno, postquam deficere cœpit
Nilus, pisces ova in limum deposuerunt, et simul cum postrema aqua
abierunt: nunc, quando tempore circumacto redit aqua, ex ovis istis
protinus hi pisciculi nascuntur. Et circa pisces quidem ita se res
habet.

XCIV. Oleo utuntur hi ex Ægyptiis qui circa paludes habitant, ex fructu
sillicypriorum, quod _kiki_ vocant Ægyptii, parantque in hunc modum.
(2) Ad fluminum et stagnorum[TR7] ripas serunt hæc sillicypria, quæ
apud Græcos sponte nascuntur. Hæc in Ægypto sata, fructum ferunt magna
copia, sed graveolentem. Hunc illi quum collegerunt, alii contusum
exprimunt; alii etiam tostum excoquunt, et quod ex eo defluit, in usum
suum reponunt. (3) Est autem pingue, et lucernæ non minus commodum quam
nostrum oleum; sed gravem spargit odorem.

XCV. Adversus culices, quorum magna vis est, hoc utuntur invento. Qui
regiones paludibus superiores incolunt, hos juvant turres, in quas
dormituri adscendunt; nam a ventis prohibentur culices altius volare.
(2) Qui vero circa paludes habitant, hi turrium loco hac ratione sese
muniunt: quilibet vir rete possidet, quo per diem pisces venatur, noctu
autem ad hunc illud usum convertit: in quo quiescit cubili, ei
circumponit rete; deinde subrepens, sub illo dormit. (3) Culices enim,
si quis pallio aut sindone involutus cubitum ivit, per hæc vestimenta
eum mordent; per rete vero ne conantur quidem omnino.

XCVI. Naves illorum onerariæ ex spina arbore confectæ sunt, cujus
species simillima loto Cyrenaico, lacrima autem gummi est. Ex hac
igitur spina cædunt ligna fere bicubitalia, quæ laterum in morem
componunt, ex eisque naves fabricantur tali modo: (2) bicubitalia illa
ligna circum frequentes prælongosque clavos ligneos inserunt et
innectunt, illisque ita in ratis formam compactis transtra superne
intendunt. Costis vero non utuntur, commissuras autem intus byblo
obturant. Gubernaculum unum faciunt, et hoc per carinam trajiciunt.
Malo utuntur ex spina arbore, velis ex papyro. (3) Hæc navigia adverso
flumine, nisi secundus ventus, isque satis validus, obtineat, navigare
non possunt, sed ex terra juxta ripam trahuntur. (4) Secundo vero
flumine deferuntur hoc modo: tabula sive crates oblonga est januæ
forma, ex myrica frutice (_sive tamarice_) confecta, et vimine ex
arundinibus consuta; tum lapis perforatus, duorum fere talentorum
pondere. Januam illam, fune religatam, in fluvium demittit nauta, ut
ante navem secundo flumine deferatur; lapidem vero ex alio fune a
postica parte demittit. (5) Itaque janua, incidente aquæ impetu,
celeriter progreditur, et trahit barin; hoc enim his navigiis nomen
est; lapis vero, dum a tergo trahitur, et in fundo est, dirigt cursum.
Habent Ægyptii navigiorum horum ingentem multitudinem, vehuntque
illarum nonnulla multa millia talentorum.

XCVII. Postquam vero terram Nilus inundavit, sola oppida conspiciuntur
ex aquis eminentia, insulis Ægæi maris admodum similia: reliqua enim
omnis Ægyptus tunc pelagus est, solaque oppida eminent. (2) Hoc ubi
fit, non jam per fluvii alveos navigant, sed medios per campos. Nam,
qui Naucrati Memphin proficiscitur, is præter ipsas pyramides navigat;
quum alioquin non hac sit iter, sed præter apicem regionis  Delta et
juxta Cercasorum oppidum: et Canobo e mari Naucratin tendens, per
campos navigas, juxtaque Anthyllam et Archandropolin præterveheris.

XCVIII. Anthylla, quam modo nominavi, nobile oppidum, singulariter
attributa semper est uxori satrapæ qui in Ægypto regnat, ex cujus
reditibus illa sibi comparet calceamenta: idque ita obtinet ex quo sub
Persarum imperio Ægyptus est. Alterum, quod dixi, oppidum videtur ab
Archandro Phthio (_vel_ Phthii filio) nomen accepisse, Achæi filio
(_vel_ nepote), Danai genero; quare etiam Archandri[TR8] oppidum
nominatur. Fuerit quidem fortasse etiam alius Archander: et Ægyptium
certe nomen non est.

XCIX. Hacentus ea dixi, quæ partim ipse vidi, partim quæ equidem
sentio, partim quæ sciscitando cognovi. Accedo nunc ad exponendas
Ægyptiorum historias, resque gestas, quemadmodum narratas audivi;
quibus tamen nonnulla etiam, quæ ipsis meis oculis vidi, adjiciam. (2)
Menem illum, qui primus in Ægypto regnavit, quum alia fecisse aiebant
sacerdotes, tum hoc primum, quod Memphin jactis aggeribus a Nili
inundatione secluserit. Olim enim fluvium universum juxta ipsum montem
arena obsitum Libyam versus fluxisse; Menem vero superne, centum fere
stadiis a Memphi, Nili brachium illud, quod meridiem versus tendebat,
humo adgesta complesse; atque ita, exsiccato prisco alveo, fluvium
duxisse, ut inter montes medius interflueret. (3) Atque etiam nunc
Persæ brachium illud, quod nunc fluit ab altero seclusum, magna cura
observant, et quotannis eum _eo loco, ubi a vetere alveo deflexit_,
adgesta humo muniunt; quoniam, si eo loci perrumpens fluvius exundare
pararet, timendum foret ne universa Memphis fluctibus operiretur. (4)
Deinde vero eundem Menem, primum Ægypti regem, aiunt, postquam regionem
circa Memphin obstructo fluvio in sicco posuisset, in eadem regione
urbem hanc, quæ nunc Memphis vocatur, condidisse: (est enim Memphis
etiam in angusta Ægypti parte:) extra illam vero circumfodisse lacum ex
fluvio versus septentrionem et versus occidentem, nam versus orientem
ipse Nilus eam terminat. Porro eundem in ipsa urbe Vulcani templum,
quod magnum ibi et eximie memorabile est, statuisse.

C. Post hunc ex libro recensuerunt mihi sacerdotes regum trecentorum et
triginta nomina. In tot generationibus hominum octodecim Æthiopes
erant,[TR9] et una mulier indigena, cæteri vero viri Ægyptii. (2)
Mulieri huic, quæ in Ægypto regnavit, idem nomen fuit atque Babyloniæ,
Nitocris. Eam memorant ultam esse fratrem, quem Ægyptii, quum apud eos
regnasset, occiderant, post ejusque cædem regnum ipsi tradiderant:
hujus ulciscendi caussa multos Ægyptios dolo interfecisse. (3) Postquam
enim conclave prælongum subterraneum, curaverit faciendum, verbo quidem
ut inauguraret, revera autem alia meditatam, Ægyptiorum magnum numerum,
quos cædis maxime auctores fuisse noverat, ad cœnam vocatos, epulo
ibidem excepisse; inter cœnandum vero fluvium in conclave immisisse per
occultum ingentem canalem. (4) De hac igitur hæc memorarunt, istud
adjicientes, post id factum reginam se ipsam in conclave cineribus
repletum conjecisse, quo vindictam effugeret.

CI. Reliquorum regum nullum vel opus memorabile reliquisse dixerunt,
vel re ulla insignem fuisse, præter postremum eorum, Mœrin. (2) Hunc
memorabilia edidisse opera, propylæa ad Vulcani templum, septentrionem
spectantia; lacumque effodisse, cujus quantus sit circuitus, posterius
exponam; pyramidesque in eo exstruxisse, quarum de magnitudine simul
cum ipso lacu faciam mentionem. Hunc igitur ista edidisse opera;
reliquorum autem nullum quidquam.

CII. Igitur hos omittens, eum memorabo, qui post illos regnavit, cui
nomen Sesostris fuit. Hunc dixere sacerdotes primum navibus longis ex
Arabico sinu profectum, accolas Erythræi maris subegisse; donec, quum
ulterius navigaret, in mare pervenisset quod propter brevia non amplius
potuerit navigari. (2) Inde in Ægyptum reversus, ut narrant sacerdotes,
ingentem contractum exercitum per continentem duxit, omnesque quos
adiit populos armis subegit. (3) Ibi tum quos offendisset fortes
populos et libertatis vehementer studiosos, in horum terris columnas
erigebat, quarum inscriptio declarabat quum suum nomen atque patriam,
tum hos vi ab ipso esse subactos. Quorum vero oppida citra pugnam et
facile cepisset, in horum columnis eadem quidem, quæ in fortium
populorum columnis, inscribebat; insuper vero pudenda insculpi jussit
muliebria, molles eos esse atque ignavos significans.

CIII. Hæc igitur faciens continentem obiit, donec ex Asia in Europam
transgressus, Scythas subegit et Thraces. (2) Hi, ut mihi videtur,
extremi fuerant, ad quos pervenerit Ægyptius exercitus: nam in horum
terra conspiciuntur columnæ ab illo erectæ, non vero ulterius. (3) Inde
converso itinere domum repetiit: sed ubi ad Phasin fluvium fuit, haud
satis certo adfirmare possum, ipsene rex Sesostris segregatam aliquam
quantamcumque partem sui exercitus ibi reliquerit, an milites nonnulli,
itinerum errores pertæsi, circa Phasin flumen remanserint.

CIV. Manifestum est enim Colchos esse Ægyptios: idque dico, ut qui
prius hoc ipsum mecum cogitaverim, quam ex aliis audivi. Quum vero curæ
mihi hæc res esset, quæsivi ex utrisque: et magis Colchi recordabantur
Ægyptiorum, quam Ægyptii Colchorum. Ægyptii autem existimare se
dixerunt Colchos esse ex Sesostris exercitu. (2) Ego vero conjectaveram
partim ex hoc, quod nigro (_fusco_) colore et crispis capillis sint
Colchi: quamquam hoc solo nihil efficitur, quum et alii sint populi
tales: hoc igitur potius argumento id collegeram, quod soli omnium
hominum Colchi, præter Ægyptios et Æthiopes, ab antiquissimis
temporibus circumcidant pudenda. (3) Nam Phœnices, et Syri Palæstinam
incolentes (_Judæi_), profitentur ipsi, ab Ægyptiis se hoc accepisse.
Syri vero qui circa Thermodontem et Parthenium fluvium habitant
(_Cappadoces_), et Macrones, horum finitimi, a Colchis nuper se
accepisse fatentur. (4) Hi enim soli ex omnibus hominibus
circumciduntur; et hi manifeste Ægyptios in hac re imitantur. (5)
Ægyptii vero utrum ab Æthiopibus, an hi ab illis acceperint, adfirmare
non possum; perantiquum enim ritum esse adparet. Istos autem ex
Ægyptiorum commercio hunc ritum adoptasse, magnum mihi etiam documentum
videtur hoc esse: Phœnices, qui inter Græcos vivunt, in hoc ritu ad
pudenda pertinente non amplius imitantur Ægyptios, et eorum qui post
nascuntur non circumcidunt virilia.

CV. Age vero, etiam aliud de Colchis commemorabo, in quo Ægyptiis
similes sunt. Linum soli hi et Ægyptii fabricantur eodem modo: atque
etiam tota vitæ ratio et sermo utrorumque similis est. Linum quidem
Colchicum a Græcis Sardicum vocatur; illud vero quod ex Ægypto adfertur
Ægyptium nominatur.

CVI. Columnarum quas variis in regionibus posuit Ægyptius rex
Sesostris, pleræque non amplius supersunt: in Syria vero Palæstina ipse
superstites vidi, in quibus erat prædicta inscriptio, et pudenda
muliebria. (2) Sunt etiam in Ionia duæ imagines hujus viri saxis
insculptæ, altera in via qua Epheso Phocæam itur, altera qua Sardibus
Smyrnam. Utrobique vir exsculptus est, magnitudine quattuor cubitorum
cum una spithama, dextra manu hastam tenens, sinistra sagittas, et
reliquo cultu simili; habet enim partim Ægyptiacum cultum, partim
Æthiopicum: ab altero vero humero ad alterum per pectus pertinet
insculpta inscriptio sacris literis Ægyptiorum exarata, in hanc
sententiam: «Ego hanc regionem meis humeris (_lacertis_) mihi
adquisivi.» (3) Quis vero, aut unde sit, ibi non declarat; alibi vero
declaravit. Itaque istas nonnulli, qui viderunt, Memnonis conjiciunt
imagines esse, longe a vero aberrantes.

CVII. Hunc Ægyptium Sesostrin, dicebant sacerdotes, redeuntem,
multosque homines ex gentibus subactis secum ducentem, eundem, postquam
in reditu ad Daphnas Pelusiacas pervenisset, a fratre, cujus fidei
Ægyptum commiserat, una cum filiis hospitio esse exceptum: at illum
circa domum, in qua rex et filii erant, materiam congeri, congestamque
jussisse incendi. (2) Qua re animadversa, statim deliberasse regem cum
uxore, quippe illam quoque comitem secum habuisse. Hanc ei suasisse,
quum sex essent filii, duobus ex his super pyram extensis pontem sic in
ardente materia faceret, quem ipsi superantes effugerent. (3) Id
fecisse Sesostrin, et duos filios ita igne fuisse absumtos, reliquos
vero una cum patre fuga servatos.

CVIII. Postquam in Ægyptum advenit, pœnasque de fratre sumsit, tum vero
multitudine hominum, quos e terris subactis adduxerat,ea in hunc modum
usus est: (2) lapides eos, qui hoc regnante ad Vulcani templum congesti
sunt, immani magnitudine, hi sunt qui traxerunt: iidemque canales
cunctos, qui nunc in Ægypto sunt, coacti foderunt; atque ita inviti
quidem fecerunt, ut Ægyptus, quæ ante id tempus tota equis et plaustris
opportuna fuerat, hoc commodo careret. (3) Nam ab illo tempore Ægyptus,
tota licet plana et campestris, equis et plaustris inhabilis facta est:
cujus rei caussa est multitudo fossarum, variis modis omnes in partes
ductarum. (4) Regionem autem ita fossis discidit rex ille hac caussa:
quicumque ex Ægyptiis oppida habitant quæ non sunt ad fluvium sita, sed
in media regione, hi, postquam recessit Nilus, aquæ inopia laborantes,
salsiore potu usi erant, ex puteis hausto. Hujus rei caussa discissa
est Ægyptus.

CIX. Porro hunc regem, aiebant, distribuisse regionem inter omnes
Ægyptios, singulisque sortem æqualem dedisse quadratam; et ab hac sorte
reditus sibi constituisse, imperato tributo quotannis pendendo. (2)
Quod si de cujuspiam sorte fluvius aliquid abstraxisset, is regem
adiens indicabat factum; et rex, missis qui rem præsentem inspicerent,
dimetirenturque quanto minor factus fuerit ager, in posterum tributi
partem pro portione remittebat. (3) Videturque mihi ex hoc negotio
inventa esse geometria apud Ægyptios, indeque ad Græcos transiisse. Nam
polum quidem (_instrumentum horologicum_) et gnomonem et duodecim diei
partes a Babyloniis Græci acceperunt.

CX. Idem rex Sesostris unus ex Ægypti regibus Æthiopiæ etiam regnum
obtinuit. Monumenta autem sui reliquit statuas lapideas ante Vulcani
templum positas: quarum duæ, triginta cubitorum quæque, ipsius et
uxoris referebant imagines; tum quattuor, viginti cubitorum quæque,
totidem numero filiorum. (2) Ante has statuas quum multo post tempore
Darius Persa sibi vellet statuam ponere, vetuit Vulcani sacerdos,
dicens non edita ab illo esse facta qualia a Sesostri Ægyptio:
Sesostrin enim quum alias gentes nihilo vel pauciores vel inferiores,
quam ipse, tum vero et Scythas, subegisse, quos Darius subigere non
potuisset. Quare non esse æquum, ut ante illius monumenta statuam ponat
is qui illius facta non superarit. Aiuntque Darium sacerdoti hæc
dicenti ignovisse.

CXI. Sesostri vita functo, aiebant, regnum suscepisse filium ejus
Pheron: eumque nullum militare facinus præclarum edidisse; accidisse
autem ei ut cæcus fieret, et quidem ob factum hujusmodi. (2) Quum
flumen eo tempore copiosissimum descendisset ad octodecim pedum
altitudinem, camposque inundasset, ingruente vento ingentes fluctus
ciere flumen cœpit. Ibi tunc regem hunc, improba vesania correptum,
sumsisse spiculum et in medios fluminis gurgites conjecisse: dein
protinus oculis cœpisse laborare, prorsusque usum oculorum amisisse.
(3) Postquam decem annis cæcus fuisset, advenisse ei, undecimo anno, ex
Buto oppido oraculi responsum, exactum esse pœnæ tempus; oculorum usum
recepturum eum esse, si oculos eluisset lotio mulieris, quæ non nisi
cum suo marito coiisset et cum nullo alio viro habuisset consuetudinem.
(4) Illum igitur ante omnia uxoris suæ urinam esse expertum; deinde
vero, quum visum non recepisset, aliarum omnium atque aliarum
experimentum fecisse. Ad extremum, postquam visum recepisset, mulieres
cunctas, quarum experimentum fecerat, excepta una illa cujus urina
lotus visum recepit, in unum oppidum congregasse, cui nomen nunc est
Erythrobolus (_quasi Rubrum solum diceres_) atque ita congregatas,
subjecto igne, simul cum oppido concremasse: illam vero, cujus urina
lotus visum receperat, in matrimonium duxisse. (5) Donaria autem,
postquam oculorum calamitate est liberatus, quum alia in notabilioribus
quibusque templis consecravit, tum, quod maxime memorari præ cæteris
meretur, in Solis templo opera posuit spectatu digna, duo saxeos
obeliscos, utrumque ex uno saxo, longitudine utrumque centum cubitorum,
latitudine octo cubitorum.

CXII. Huic in regnum successisse[TR10] aiebant virum Memphiten, eum qui
Græcorum sermone Proteus nominetur: cujus nunc delubrum est Memphi
pulcrum admodum et eximie instructum, a Vulcani templo austrum versus
situm. Circa delubrum illud Phœnices Tyrii habitant; vocaturque totus
ille locus, Tyriorum astra. (2) Intra Protei delubrum ædes est, quæ
vocatur Veneris Hospitæ: quam ego ædem Helenæ Tyndari filiæ sacratam
fuisse conjicio, tum quod memoratum audivi vixisse Helenam apud
Proteum, tum vero etiam ob hoc ipsum cognomen Hospitæ Veneris: quotquot
enim alia sunt Veneris templa, eorum nullum est quod tale cognomen
habeat.

CXIII. Dixerunt autem mihi sacerdotes, sciscitanti quæ ad Helenam
spectant, gestam rem esse hunc in modum: Alexandrum, postquam Helenam
ex Sparta rapuisset, domum navigasse. Sed ubi in Ægæum pervenit,
violenti ex adverso venti in Ægyptium mare eum compulerunt: inde, quum
non remitteret vis ventorum, in Ægyptum pervenit, in illud quidem Nili
ostium, quod Canobicum nunc vocatur, et ad Taricheas. (2) Erat autem in
litore Herculis templum, quod etiam nunc est: in quod si quis
cujuscumque hominis servus profugerit, et deo se tradens, sacras sibi
imponi notas curaverit, hunc nemini fas est tangere. Lex ista eadem,
quæ olim fuit, ad meam usque ætatem manet. (3) Ab Alexandro igitur
famuli nonnulli, cognita lege quæ in hoc templo obtinet, desciscunt:
sedentesque deo supplices, nocituri Alexandro, accusarunt eum; omnemque
iniquitatem, qua adversus Helenam et Menelaum usus ille erat,
aperuerunt: renunciarunt hæc autem quum sacerdotibus templi, tum
præfecto hujus ostii, cui Thonis nomen erat.

CXIV. Quibus cognitis Thonis celeriter Memphin ad Proteum nuncios
misit, qui hæc ei dicerent: «Advenit[TR11] huc peregrinus homo, natione
Trojanus, qui in Græcia improbum facinus commisit: quippe hospitis sui
uxorem decepit, eamque et ipsam et magnam simul rerum pretiosarum
copiam secum vehens huc adpulit, ventorum vi hanc in terram compulsus.
Hunccine ergo sinemus illæsum abire, an, quæ secum advexit, ei
eripiemus?» (2) Ad hæc Proteus remittit nuncium, qui diceret: «Hunc
hominem, quisquis est, qui hospitem suum tam nefaria injuria adfecit,
prehendite, et ad me adducite, ut sciam quid tandem dicat.»

CXV. His auditis Thonis prehendit Alexandrum, navesque ejus retinet:
dein et ipsum et Helenam et res pretiosas Memphin duxit, atque etiam
fugitivos supplices. (2) Cuncti ubi advenerunt, quæsivit ex Alexandro
Proteus, quis esset, et unde cum navibus suis advenisset. Et ille suum
genus commemoravit, patriæ dixit nomen; atque navigationis cursum, et
unde advenerit, exposuit. (3) Deinde vero interrogante Proteo, Helenam
unde accepisset, titubantem in oratione nec vera loquentem Alexandrum
coarguebant fugitivi supplices, et totam sceleris rationem aperuerunt.
(4) Ad extremum Proteus hanc sententiam pronunciavit: «Nisi ego,
inquit, maximi ducerem, nullum hominem peregrinum occidere, qui
ventorum vi ablatus meam terram accessisset, a te pro Græco illo pœnas
sumturus eram, qui, o hominum scelestissime, hospitio benigne exceptus,
facinus improbissimum admisisti. Ad tui hospitis uxorem intrasti; et
hoc flagitio non contentus, tuis fraudibus excitatam raptamque
abduxisti. Nec hoc tibi satis fuit, sed etiam domum tui hospitis
exspoliasti, hisque cum spoliis huc venisti. (5) Nunc, quoniam semper
maximi duxi hospitem nullum occidere, mulierem quidem hanc atque opes
non te sinam hinc abducere, sed hæc ego Græco illi servabo, donec ipse
veniens recipere voluerit: tibi vero et navigationis sociis edico, ut
intra triduum mea e terra in aliam navigetis: sin minus, pro hostibus
vos habebo.»

CXVI. Hunc fuisse Helenæ apud Proteum adventum dixere sacerdotes.
Videtur autem mihi Homerus eandem audivisse narrationem; sed, quoniam
non similiter, atque altera narratio, qua est usus, adcommodata esset
epico carmini, idcirco eam omisisse, ita tamen ut significaret notam
sibi eam fuisse. (2) Adparet hoc enim ex itinerum ratione Alexandri,
quam in Iliade ut episodium posuit, (nec vero usquam alibi
rectractavit), ubi ait, quum per alia loca eum abreptum errasse,
Helenam secum ducentem, tum Sidonem in Phœnice adpulisse. (3) Meminit
autem hujus rei in Diomedis fortibus factis, ubi hos posuit versus:

      Picturata inerant ibi pallia, facta puellis
      Sidoniis, quas ipse Paris formosus ab urbe
      Sidonia duxit, sulcans freta lata carinis,
      quum retulit magnis Helenam natalibus ortam.

(4) Meminit in Odyssea quoque, his versibus:

      Hæc Jove nata venena habuit multa arte parata,
      fortia, quæ Polydamna sibi donaverat uxor
      Thonis in Ægypto, cujus fert plurima mixtim
      multa solum proba, multa etiam damnosa venena.

Tum etiam hæc, eodem spectantia, Telemacho dicit Menelaus:

      Hic etiam Ægypto di me tenuere reverti
      conantem, quibus haud tuleram solennia sacra.

(5) Quibus versibus declarat poeta, cognitum sibi fuisse Alexandri, per
maria errantis, adventum in Æyptum: confinis enim est Syria Ægypto:
Phœnices autem, quorum est Sidon, in Syria habitant.

CXVII. Ex hisce autem versibus, et ex isto maxime loco, _ex Iliade
apposito_, clarum est, non esse Homerum Cypriorum carminum auctorem,
sed alium quempiam. Nam in Cypriis Alexander memoratur tertio die
Sparta Ilium cum Helena pervenisse secundo vento usus, et mari
tranquillo: in Iliade vero ait poeta, errasse illum quum Helenam domum
duceret. Sed valeat Homerus, valeantque Cypria carmina.

CXVIII. Interroganti vero mihi, utrum vanum fictumque sit, an non, quod
Græci de bello ad Ilium gesto narrant, responderunt mihi hæcce, quæ ex
ipsius Menelai narratione sibi cognita esse adfirmarunt. Scilicet,
venisse post Helenæ raptum exercitum ingentem Græcorum in terram
Trojanam, Menelao opem laturum. Ab exercitu isto, exscensione facta,
positisque castris, missos esse Ilium legatos, et in his ipsum
Menelaum: (2) qui postquam muros ingressi, repetiissent Helenam et opes
ab Alexandro subreptas, et satisfactionem injuriarum postulassent;
respondisse tunc Teucros id quod et deinde constanter adfirmaverint
jurati et non jurati, non habere se Helenam nec opes quæ repeterentur,
sed esse ista omnia in Ægpyto; neque æquum esse, se earum rerum caussa
satisfactionem dare, quæ essent in Protei manibus, regis Ægyptii. (3)
At Græci, ab his se rideri existimantes, ea caussa obsedisse urbem,
donec cepissent. Capta urbe, quum nusquam Helena reperiretur, et eandem
rem, quam antea, audiverant, experirentur Græci; sic deinde fidem
priori sermoni adhibentes, Menelaum ipsum ad Proteum miserunt.

CXIX. Menelaus ubi in Ægyptum pervenit, adverso fluvio Memphin
navigavit, ibique exposita rei veritate, insignibus donis hospitalibus
exceptus est, et Helenam illæsam recepit, insuperque opes suas omnes.
(2) Verumtamen Menelaus, quamquam hæc omnia consecutus, inique eum
Ægyptiis egit. Nam quum proficisci vellet, nec per ventos posset,
longiore interposita mora, extremum rem adgressus est impiam et
nefariam: duos puerulos sumsit hominum indigenarum, eosque placandis
ventis immolavit. (3) Deinde postquam evulgatum est facinus, invisus
Ægyptiis, et ab his exagitatus, profugit cum suis navibus, Libyam
versus iter intendens. Inde vero quonam pervenerit, non amplius dicere
potuerunt Ægyptii: ista vero, quæ dixi, partim sciscitando se
cognovisse aiebant, partim apud se gesta adcurate cognita habere.

CXX. Hæc mihi Ægyptiorum dixerunt sacerdotes: narrationi autem, quam de
Helena fecerunt, ego etiam ipse adsentior, hæcce mecum reputans: si in
Ilio fuisset Helena, reddituros eam Græcis fuisse Trojanos, sive
volente Alexandro, sive nolente. Nam profecto non ita mente captus erat
Priamus, neque cæteri illius propinqui, ut suis ipsorum capitibus et
liberis et universa urbe voluissent periclitari, quo Alexander Helenam
haberet uxorem. (2) Quod si etiam initio ita secum statuissent, tamen
deinde, postquam et aliorum Trojanorum complures, quoties cum Græcis
congressi sunt, perierunt, et ex ipsius Priami filiis quolibet in
prœlio (si quidem epicorum poetarum narrationi fides habenda) duo aut
tres aut etiam plures occubuerunt, his ita comparatis, puto equidem, si
vel ipse Priamus Helenam duxisset uxorem, redditurum eam fuisse Græcis
hac conditione, ut præsentibus malis liberaretur. (3) Porro ne regnum
quidem ad Alexandrum erat rediturum, ut quum senex esset Priamus, rerum
summa penes illum fuerit: sed Hector, et ætate major et longe illo vir
fortior, in regnum mortuo Priamo erat successurus; quem non est
consentaneum indulgere voluisse fratri injuste agenti, quum præsertim
illius caussa gravissima mala et privatim ipsum, et publice Trojanos
omnes premerent. (4) Sed enim non potuerant illi Helenam reddere, et
vera dicentibus fidem non adhibuerant Græci: idque (ut dicam quod
sentio) factum est divino numine ita moderante, ut illi, internecione
pereuntes, testatum facerent hominibus, graves injurias gravibus etiam
pœnis vindicari a diis. Sed hæc quidem pro mea dixi opinione.

CXXI. Proteo in regno successisse memorarunt Rhampsinitum: qui
monumenta sui reliquit propylæa templi Vulcani, occidentem spectantia.
Ex adverso vero proylæorum duas posuit statuas, viginti quinque
cubitorum magnitudine: quarum illam, quæ stat a septentrione, Æstatem
adpellant Ægyptii; alteram, quæ ad meridiem conversa, Hiemem (2) et
illam quidem, quam Æstatem vocant, adorant et donis placant; adversus
illam, quæ Hiems nominatur, contrarium faciunt. (I.) Hunc regem,
dixerunt, tantas opes possedisse tantamque vim argenti, ut posteriorum
regum nullus, non dico superare eum opibus potuerit, sed ne prope
quidem accedere. (3) Igitur in tuto reponere suas pecunias cupientem,
conclave ædificandum curasse lapideum. Cujus ædificii quum unus paries
extrorsum spectaret, eum cui mandatum opus erat, pecuniæ insidiantem,
hocce esse machinatum: ex lapidibus unum ita parasse, ut e muro facile
eximi posset a duobus aut etiam ab uno homine. (4) Absoluto ædificio,
regem in illo divitias suas deposuisse. Interjecto autem tempore, quum
is, qui conclave illud ædificaverat, prope vitæ finem esset, hunc
advocatis ad se duobus, qui ei erant, filiis exposuisse, in ædificando
regis thesauro usum se esse artificio, quo prospexisset ut opulentam
haberent rem familiarem. (5) Perspicue igitur illos docuisse quo pacto
eximi lapis posset, et mensuras illis tradidisse, quas si observassent,
futuros eos aiebat esse regiarum opum dispensatores. (6) Hoc igitur
vita functo, filios haud multo post operi admovisse manus: noctu ad
regiam accedentes, lapidem in ædifico a se inventum facili opera
tractasse, multumque pecuniæ extulisse: (II.)[TR12] Quum forte dein
conclave rex aperuisset, videretque diminutas in vasis pecunias,
miratum esse; nec vero quem culparet habuisse, quum sigilla januæ salva
fuissent, et ædificium clausum. (7) Ubi autem iterum et tertio
aperiens, constanter minui vidit pecunias (nec enim spoliare desiisse
fures), hocce eum fecisse: laqueos confici jussisse, eosque circa vasa,
in quibus inerant pecuniæ, collocari. (8) Ventitasse dein, ut antea,
fures: quorum quum irrepsisset alter, et ad vas accessisset, continuo
hunc laqueo esse captum. (9) Eumdem vero, videntem quo in malo esset,
protinus vocato fratri significasse quid accidisset, jussisseque eum ut
continuo ipse irreperet, sibique caput abscinderet; ne, sese conspecto,
agnitoque quis esset, ille simul male esset periturus. (10) Et illum,
probato hujus consilio, fecisse ut jusserat frater, adaptatoque iterum
lapide domum abiisse, caput fratris asportantem. (III.) Ut illuxit,
ingressum regem in conclave obstupuisse, conspecto corpore furis laqueo
constricti et capite carentis, quum præsertim illæsum ædificium,
nullumque vel introitum vel exitum videret. (11) Itaque hærentem animo,
hocce fecisse: cadaver furis ex muro suspendisse, adpositisque
custodibus imperasse, ut, si quem vidissent deplorantem aut
lamentantem, hunc prehensum ad se adducerent. (12) Interim suspenso
furis cadavere vehementer dolentem matrem, collatis cum superstite
filio sermonibus imperasse huic, ut, quoquo modo quibusve artibus
posset, solvere cadaver fratris et sibi adferre conaretur; adjecisseque
minas, eam rem si ille neglexisset, regem se adituram, ipsumque, ut qui
illius pecunias habeat, delaturam. (IV.) Ita aspere a matre acceptum
filium superstitem, postquam nullo pacto illam potuisset commovere,
dolum excogitasse hujusmodi: instructis asinis utres imposuisse vino
plenos, eosque per viam publicam agitasse; (13) quumque prope locum
fuisset ubi erant cadaveris suspensi custodes, attractos duos aut tres
utrium pendulos petiolos solvisse; tum, effluente vino, caput sibi
pulsasse ingenti edito clamore, quasi incertum, ad quemnam ex asinis
primum se converteret. (14) Custodes, multum fluere vini videntes, in
viam concurrisse, vasa tenentes, effluensque vinum, ut suum in lucrum
cedens, colligentes; illum autem, vehementer se iratum simulantem,
maledictis eos lacerasse. Custodibus vero eum consolantibus, paulatim
mitigari simulantem, ab ira remisisse, denique a media via exegisse
asinos, eosque rursus instruxisse. (15) Ibi multis incidentibus
sermonibus, quum unus ex custodibus facete cavillans etiam risum ei
elicuisset, dono eum illis dedisse unum ex utribus: et illos e vestigio
discumbentes compotationi animum adplicuisse, ipsumque adsumsisse et
hortatos esse, ut secum maneret compotaretque: et illum, ut erat
consentaneum, morem gessisse, apudque illos mansisse. (16) Qui quum
inter potandum comiter amplecterentur hominem, hunc etiam alio ex
utribus illos donasse: et copioso potu utentes custodes ita fuisse
inebriatos, ut somno oppressi, eodem loco ubi potaverant, obdormierint.
(17) Tum vero, nocte jam multum progressa, hunc fratris corpus
solvisse, et custodum dextras genas contumeliæ caussa rasisse, denique
cadavere asinis imposito, mandata matris exsecutum, domum cum asinis
rediisse. (V.) Regem, postquam ei renunciatum esset furto ablatum esse
cadaver, ægerrime tulisse; (18) cupientemque quoquo modo reperire quis
esset qui ista fuisset machinatus, hocce fecisse aiunt, mihi non
credibile: filiam suam jussisse in lupanari sedere, cunctosque homines
pariter admittere, sed, priusquam coirent, cogere ut dicat quisque quid
sit quod et callidissimum et improbissimum in vita patraverit: quodsi
quis narrasset ea quæ circa furem accidissent, hunc prehenderet, neque
egredi pateretur. (19) Jussis patris quum morem gereret puella, furem
hunc, postquam cognosset cujus rei caussa hæc fierent, cuperetque regem
superare versutia, hæcce fecisse: recens mortui hominis amputasse in
humero manum, eaque sub pallio abscondita ad regis filiam intrasse; tum
ab ea interrogatum sicuti alii quoque, respondisse, improbissimum se
facinus patrasse, quum fratris caput abscidisset, laqueo capti in regis
thesauro; callidissimum vero, quod inebriatis custodibus cadaver
suspensum fratris solvisset. (2) Tum illam, his auditis, prehendisse
hominem: at furem illi in tenebris manum mortui porrexisse; quam dum
puella prehenderet, manum illius ipsius se tenere existimans, furem
missam illi eam fecisse, et per januam egressum profugisse. (VI.)
Postquam igitur et hæc regi essent renunciata, attonitum fuisse illum
et versutia et audacia hominis. Ad extremum, circummissis per oppida
præconibus, edixisse et impunitatem se concessurum, et magna etiam dona
adjecturum homini, si in conspectum suum venisset. (21) Et edicto fidem
adhibentem furem, ad regem accessisse: Rhampsinitumque, magna hominis
admiratione ductum, filiam ei hanc in matrimonium dedisse, ut hominum
omnium scientissimo: Ægyptios enim omnibus aliis antecellere, ipsum
vero Ægyptiis.

CXXII. Post hæc eundem regem dixerunt vivum sub terram, quo loco Græci
inferos putant esse, descendisse, ibique cum Cerere alea lusisse, et
partim victorem, partim etiam ab illa victum fuisse; denique rursus
inde reversum, munus ab eadem retulisse mantile aureum. (2) Ab hoc
Rhampsiniti descensu ad inferos, postquam reversus esset, festum
aiebant agi ab Ægyptiis: quod festum ego quidem novi mea etiam nunc
ætate ab illis agi; utrum vero hac de caussa celebretur, an alia,
adfirmare non possum. (3) Unus e sacerdotibus pallium induit, eodem die
ab illis contextum: huic reliqui mitra obligant oculos, eumque in viam
deducunt qua ad Cereris templum itur, tum ipsi retro discedunt. (4)
Hunc sacerdotem, cui obstricti oculi sunt, aiunt a duobus lupis ad
templum Cereris duci, quod abest ab urbe viginti stadia; rursusque
eosdem lupos eum in eundem locum reducere.

CXXIII. Jam utatur his, quæ Ægyptii narrant, si cui probabilia fuerint
visa: mihi per totam hanc historiam propositum est, ut ea scribam quæ a
quibusque memorata audivi. Memorant autem Ægyptii, principatum apud
inferos tenere Cererem et Bacchum. (2) Primi etiam fuerunt Ægyptii, qui
hanc doctrinam traderet: esse animam hominis immortalem; intereunte
vero corpore in aliud animal, quod eo ipso tempore nascatur, intrare:
quando vero circuitum absolvisset per omnia terrestria animalia et
marina et volucria, tum rursus in hominis corpus, quod tunc nascatur,
intrare: circuitum autem illum absolvi tribus annorum millibus. (3) Hoc
placito usi sunt deinde nonnulli e Græcorum philosophis, alii prius,
alii posterius, tamquam suum esset inventum: quorum ego nomina, mihi
quidem cognita, literis non mando.

CXXIV. Usque ad Rhampsinitum igitur valuisse, dixerunt, in Ægypto
leges, et rebus omnibus egregie floruisse Ægyptum. Post hunc vero,
regnum apud eos tenentem Cheopem omnia nequitia esse grassatum. Clausis
enim templis omnibus, primum sacrificiis prohibuisse Ægyptios; tum
cunctos jussisse sibi opus facere: (2) aliis adsignatum fuisse, ut ex
lapicidinis quæ sunt in Arabio monte, ex his lapides traherent usque ad
Nilum; aliis imperatum, ut navigiis cis flumen transvectos lapides
illos exciperent, et ad Libycum quem vocant traherent montem. Opus
autem faciebant pervices, quolibet trimestri, centena hominum millia.
(3) Tempus autem, quo ita vexatus fuerit populus, primum decem fuisse
annos, per quos munierint viam qua traxerunt lapides; opus, ut mihi
videtur, haud multo inferius ipsa pyramide: (est enim longitudo viæ
quinque stadiorum; latitudo cubitorum quadraginta; altitudo, qua est
maxima, duorum et triginta cubitorum: estque ex politis lapidibus
confecta, et insculptis ornata figuris:) huic igitur muniendæ viæ
insumtos decem annos fuisse, simulque conficiendis in eo colle, in quo
stant pyramides, cameris subterraneis, quas ille sibi pro sepulcro
destinavit in insula, fossa ex Nilo introacta. (4) In ipsius autem
pyramidis constructionem viginti annos esse insumtos. Quadrata illius
forma est; latusque quodque octingentos metitur pedes: altitudo[TR13]
ejusdem est mensuræ: lapid politus et quam adcuratissime coagmentatus;
nullus ex lapidibus minor triginta pedibus.

CXXV. Est autem sic constructa hæc pyramis: statim in modum graduum
quibus scalæ adscenduntur, quos gradus alii pinnas, alii arulas vocant.
(2) Talem postquam primum eam fecerunt, in altum tollebant reliquos
lapides machinis ex brevibus lignis confectis, ab humo statim in primum
graduum ordinem eos tollentes: quo ubi pervenit lapis, alii machinæ
imponebatur, quæ in primo graduum ordine stabat, et ab hoc ordine in
secundum attrahebatur ordinem super alia machina; (3) nam quot erant
graduum ordines, tot quoque machinæ erant: sive etiam una eademque
machina fuit portatu facilis, quam ex uno ordine in alterum
promovebant, quoties lapidem in altum tollere vellent: nam in utramque
partem, quemadmodum traditur, dictum a nobis esto. (4) Perfici autem
cœptum est opus a summo; dein inferiora paulatim absolverunt; et ad
extremum imam partem et terræ proximam perfecerunt. (5) Scripto autem
in pyramide consignatum est literis Ægyptiis, quantum in raphanos, in
cepas et in allia fuerit impensum, quibus usi sunt hi qui opus
fecerunt: et recte memini quæ mihi dixit interpres, quum scriptum
legeret, summam fuisse mille et sexcentorum talentorum argenti. (6)
Quodsi ita est, quanta putabimus impensa fuisse alia, in ferrum, quo
usi sint ad opus faciendum, tum in cibaria, et in vestimenta
operariorum? quandoquidem tantum temporis, quantum dixi, faciendo operi
insumserunt, nec minus multum temporis, ut ego arbitror, cædendis
lapidibus, eisdemque promovendis, et fossæ subterraneæ conficiendæ.

CXXVI. Eo autem flagitii processisse Cheopem dixerunt, ut, quum
pecuniis indigeret, filiam etiam suam in lupanari jusserit considere,
et pecuniæ summam quantamcumque posset conficere. Quantum sit, quod
illa hoc modo collegerit, non memoratur: sed hoc memorant, collegisse
illam non modo pecuniam a patre imperatam; verum etiam quum suo nomine
privatim cuperet monumentum relinquere, ab unoquoque qui ad eam
intrasset postulasse, ut unum lapidem, ad opus faciendum idoneum, sibi
conferret: (2) ex illisque lapidibus, dixerunt, exstructam esse
pyramidem quæ in medio stat trium, ante magnam pyramidem; cujus quodque
latus est longitudine pedum centum et quinquaginta.

CXXVII. Cheopem hunc dixere Ægyptii regnasse annos quinquaginta; eique
defuncto successisse in regnum fratrem ejus Chephrenem. Hunc quum in
aliis rebus eodem instituto usum esse atque fratrem, tum etiam
pyramidem exstruxisse. Et hæc quidem pyramis mensuram prioris illius
non exæquat; (nam mensuras etiam nos exegimus:) (2) neque enim cameras
habet subterraneas, nec fossa ex Nilo derivata in hanc inferne influit,
sicut in illam, in qua Nilus per canalem murario opere constructum
insulam circumluit, in qua sepultum Cheopem aiunt. (3) Exstruxit autem
hanc, magnæ pyramidi proximam, quadraginta pedibus illa minorem: primus
lapidum ordo Æthiopico lapide variegato substructus. Ambæ super eodem
stant clivo, centum fere pedes in altitudinem eminente. Regnasse autem
Chephrenem aiunt annos sex et quinquaginta.

CXXVIII. Hos centum et sex annos numerant Ægyptii, quibus per Ægyptum
omne genus malorum invaluerit, clausaque templa per tantum temporis
spatium non fuerint aperta. Istorumque regum odio nomen etiam eorum
nolunt fere memorare; sed pyramides etiam illas vocant pastoris
Philitios, qui per id tempus in illis locis pecora sua pavit.

CXXIX. Post hunc regnasse in Ægypto dicebant Mycerinum Cheopis filium.
Huic patris displicuisse facta: itaque et templa eum aperuisse, et
populo, extremis malis vexato, indulsisse, ut suis quisque negotiis et
sacris operam daret: jusque etiam illis æquissime regum omnium dixisse.
(2) Hac quidem ex parte summis eum laudibus supra omnes, quotquot
Ægypti reges umquam fuere, extollunt: nam et alioquin ex æquo judicasse
caussas, et si quis de sententia ab illo lata esset conquestus, ei de
suo oltro donare solitum, quo iram illius mitigaret. (3) Ita quum mitis
adversus cives esset Mycerinus, talibusque uteretur institutis; primam
ei calamitatem accidisse mortem filiæ, quam unicam domi sobolem
habebat. (4) Ea calamitate in quam inciderat vehementer adflictum, quum
vellet excellentiori quadam ratione sepelire filiam, conficiendam
curasse bovem ligneam, intus cavam, extrinsecus inauratam, in eaque
defunctam hanc filiam sepelivisse.

CXXX. Bos ista non sub terra est condita, sed mea adhuc ætate in
propatulo erat, in Sai oppido in regia posita, eleganti in conclavi: et
quotidie apud illam suffimenta cujusque generis adolentur, et singulis
noctibus pernox ardet lucerna. (2) Prope bovem illam, in alio conclavi,
stant imagines pellicum Mycerini, ut dicebant qui in Sai oppido sunt
sacerdotes: stant certe ibi lignei colossi, forma muliebri, numero fere
viginti, nudis corporibus: quænam autem illæ sint, dicere non possum,
nisi quæ narrantur.

CXXXI. Sunt autem qui de bove illa et de colossis istis hæc narrant:
Mycerinum amore filiæ suæ captum, vim ei intulisse; eoque facto puellam
præ dolore vitam finiisse suspendio, patrem vero in illa bove eam
sepelisse; matrem autem famulis, quæ patri filiam prodidissent, manus
præcidisse, et nunc imaginibus illarum idem accidisse quod ipsæ vivæ
passæ essent. (2) Hæc vero, ut mihi videtur, dicunt nugantes, quum
cætera, tum hoc de manibus colossorum: hoc enim nos etiam vidimus,
vetustate temporis decidisse illis manus, quæ etiam nunc ad pedes
imaginum jacentes conspiciuntur.

CXXXII. Bos autem quum reliquum corpus tectum habeat purpureo pallio,
collum et caput ostendit denso admodum auro inauratum: inter cornua
eminet circulus solis aurea imagine figuratus. Non stat recta bos, sed
genubus incumbens: magnitudo quanta magnæ bovis vivæ. (2) Quotannis
semel extra conclave effertur: quando plangunt Ægyptii deum illum,
cujus nomen in tali re edere mihi nefas est, tum bovem hanc in lucem
proferunt: dicunt enim, morientem filiam orasse patrem Mycerinum, ut
semel in anno solem adspicere sibi liceat.

CXXXIII. Post filiæ mortem accidisse, narrarunt, eidem regi alteram
calamitatem hanc: oraculi effatum ex oppido Buto ei esse adlatum,
nonnisi sex adhuc annos victurum illum, septimo vitam finiturum. Tum
illum, ægerrime hoc ferentem, misisse ad oraculum qui contumeliosis
verbis deo exprobrarent, quod apter ipsius et patruus, qui templa
clausissent, deosque non curassent, atque etiam homines perdidissent,
tamen longum in tempus produxissent vitam; ipse autem, qui deos colat,
tam cito vitam esset finiturus. (2) Super hæc alterum ei responsum ab
oraculo esse editum: hac ipsa caussa propere finiturum vitam, quod ea,
quæ in fatis fuissent, non fecisset; debuisse enim Ægyptum malis vexari
per annos centum et quinquaginta: et duos reges, qui ipsum
antecesserint, hoc intellexisse, ipsum vero non intellexisse. (3) His
auditis Mycerinum, quum sententiam contra se jam pronunciatam
cognovisset, multas parari jussisse lucernas, eisque quotidie ingruente
nocte accensis potasse, voluptatibusque, nec die nec nocte ulla
intermissa, indulsisse, per amœna inferioris Ægypti loca atque nemora
vagantem, ubicumque cognosset voluptaria esse diverticula aptissima.
(4) Id eo consilio esse molitum, quo mendacii argueret oraculum, quum,
loco sex annorum, duodecim sibi reliqui essent, noctibus in dies
conversis.

CXXXIV. Idem Mycerinus pyramidem etiam reliquit, multo quidem minorem
ea quam pater exstruxerat, unoquoque quattuor laterum ducentos
octoginta pedes metiente: usque ad dimidiam altitudinem Æthiopicus
lapis est. Hanc pyramidem Græcorum nonnulli dicunt esse Rhodopidis
meretricis; non recte memorantes. (2) Satis enim adparet, ne novisse
quidem hos quænam mulier fuerit Rhodopis: alioqui ad illam non
retulissent constructionem pyramidis, quæ innumeris (ut verbo dicam)
talentorum millibus constiterat: ignorareque eosdem adparet, regnante
Amasi floruisse Rhodopin, non hujus regis ætate. (3) Permultis enim
annis post reges hos, qui istas pyramides monumenta sui reliquerunt,
vixit Rhodopis; genere Thressa, ancilla Iadmonis Samii, Hephæstopolios
filii, conserva Æsopi ejus qui fabulas fecit. (4) Nam et Æsopum Iadmoni
serviisse, quum aliunde constat, tum hoc maxime, quod, postquam
Delphenses ex oraculi effato sæpius proclamassent, si quis vellet pœnam
repetere cædis Æsopi, nemo alius, qui illam repeteret, inventus sit,
nisi Iadmonis ex filio nepos, cui et ipsi Iadmon nomen erat. Itaque
Iadmonis servus Æsopus fuerat.

CXXXV. Rhodopis vero in Ægyptum venit, adducta a Xantho Samio: adducta
vero ut quæstum corpore faceret, magno pretio redemta est a cive
Mytilenæo Charaxo, Scamandronymi filio, fratre Sapphus poetriæ. (2) Ita
igitur servitute liberata Rhodopis, mansit in Ægypto: quumque venusta
admodum esset, opes sibi comparavit magnas, ut quæ Rhodopidis essent,
nec vero ut quæ ad pyramidem exstruendam talem sufficerent. (3) Nam,
cujus opum decimam partem ad hunc usque diem conspicere licet cuicumque
volenti, ei non adeo ingentes opes oportet tribuere. Cupiens enim
Rhodopis monumentum sui in Græcia relinquere, tale opus faciendum
curavit, quale a nemine alio vel excogitatum vel in templo aliquo esset
dedicatum, illudque Delphis in sui memoriam dedicavit. (4) Ex decima
opum igitur suarum parte conficienda curavit complura, quot per decimam
ei licuerat, ferrea verua assandis bobus idonea, eaque Delphos misit:
quæ etiam nunc in unum coacervata conspiciuntur post aram quam Chii
dedicarunt, ex adveso ipsius ædis sacræ. (5) Solent autem Naucrati
versari venustæ meretrices: nam et hæc, de qua hic sermo habetur, ita
celebrata est, ut Græcis omnibus innotuerit Rhodopidis nomen: et post
hanc alia, cui nomen Archidica, per Græciam est nobilitata; minus
tamen, quam ista, sermonibus hominum celebrata. Charaxum autem illum,
qui Rhodopin servitute liberavit, Mytilenen reversum, multis conviciis
Sappho in carminibus insectata est. Sed hæc de Rhodopide hactenus.

CXXXVI. Post Mycerinum, dixerunt sacerdotes, Ægypti regem fuisse
Asychin, a quo constructa ad Vulcani templum propylæa orientem solem
spectantia; longe ea pulcerrima et longe maxima. Habent enim omnia
quidem propylæa et figuras insculptas, et infinitam ædificiorum
varietatem; hæc autem, omnium maxime. (2) Hoc, aiebant, regnante, quum
magna in commerciis esset inopia pecuniæ, legem latam esse Ægyptiis,
uti, qui patris cadaver pignori daret, ei æs alienum crederetur: (3)
adjectamque ei legem esse hanc, ut, qui dedisset æs alienum, is totius
etiam conditorii sepulcralis dominus esset illius qui accepisset: si
quis vero, qui illud pignus dedisset, debitum solvere nollet, ei hanc
irrogatam esse pœnam, ut nec ipse, quum vita functus esset, in paterno
sepulcro aut in alio ullo sepeliatur, nec ei licitum quemquam suorum,
qui defunctus esset, sepelire. (4) Superare autem cupientem hunc regem
eos qui ante ipsum in Ægypto regnassent, monumentum sui reliquisse
pyramidem e lateribus confectam, in qua est inscriptio lapidi
insculpta, in hanc sententiam: «Ne me conferens cum lapideis
pyramidibus contemnas: tanto enim illas antecello, quanto reliquos deos
Juppiter. Nam conto in paludis fundum subacto, quidquid luti conto
adhæsit colligentes, inde lateres duxerunt: atque hoc modo me
perfecerunt.» Hæc ab illo gesta.

CXXXVII. Post hunc vero regnasse virum cæcum ex Anysi oppido, cui nomen
Anysis. Hoc regnante, ingenti hominum manu Ægyptum invasisse Æthiopes
et Sabacon, regem Æthiopum. (2) Cæcum igitur hunc fuga se in paludes
recepisse, Æthiopemque in Ægypto regnasse annos quinquaginta; intra
quos annos gesta ab eo esse hæcce: quoties aliquis Ægyptiorum quidpiam
deliquisset, nullum eorum voluisse capite plectere; sed pro ratione
delicti sententiam pronunciasse, imperantem ut quisque delinquentium
aggerem adgereret ad oppidum unde esset. (3) Atque ita sublimiora etiam
facta sunta oppida: etenim primo adgesta fuerat terra ab his, qui
regnante Sesostri fossas effoderant; dein iterum sub Æthiope admodum
quidem sunt exaltata. (4) Præ cæteris autem oppidis Ægypti, quorum
omnium exaltatum est solum, maxime, ut mihi videtur, adgesta terra est
ad Bubastin urbem; in qua est etiam templum Bubastidis, memoratu
dignissimum. Sunt enim et alia quidem templa ampliora et sumtuosiora;
sed adspectu nullum hoc jucundius. Est autem Bubastis, Græcorum
sermone, Diana.

CXXXVIII. Cujus templum ita comparatum est. Præter introitum, reliquum
totum insula est: fossæ enim ex Nilo adductæ non miscentur altera
alteri, sed utraque usque ad introitum pertinet templi; altera ab uno
latere, altera ab altero circumfluens; utraque centum pedes patens in
latitudinem, arboribus inumbrata. (2) Propylæa ad quadraginta cubitorum
altitudinem surgunt, figuris sexcubitalibus memoratu dignis ornata.
Quum sit templum in media urbe, undique conspicitur ex toto circuitu:
nam quum oppidi solum aggere aggesto sit exaltatum, templum autem, ex
quo primum exstructum, non mutatum fuerit, undique conspectui patet.
(3) Circumductus est templo murus, figuris insculptis: est autem intus
altissimarum arborum lucus, circa ædem magnam plantatus, in quo inest
deæ simulacrum. Latitudo et longitudo templi omni ex parte stadium
metitur. (4) Ad introitum strata lapide via est trium fere stadiorum
longitudine, per forum ferens orientem versus: ferme quadringentos
pedes patens in latitudinem, utrimque arboribus consita ad cœlum
porrectis; fert autem ad Mercurii templum. Hæc est templi hujus ratio.

CXXXIX. Ad extremum vero Ægypto excessisse aiebant Æthiopem hoc evento:
viso eum nocturno territum, fuga se recepisse: visus quippe sibi erat
adstantem videre hominem, qui ei suaderet, ut sacerdotes omnes, qui in
Ægypto essent, congregaret, et medios discinderet. (2) Hac conspecta
visione dixisse eum, videri sibi deos hanc ostendere voluisse
occasionem, qua, piaculo in sacra admisso, aut a diis ipsis aut ab
hominibus magno malo mulctaretur; se vero hoc facinus non admissurum:
sed exiisse tempus, quo exacto, postquam interim in Ægypto regnasset,
discedendum sibi esset. (3) Etenim, quum in Æthiopia etiam tum fuisset,
oracula, quibus utuntur Æthiopes, edixerant, regnare eum in Ægypto
debere quinquaginta annos. Itaque finito hoc tempore, territus etiam
nocturno viso, sponte ex Ægypto discessit Sabacos.

CXL. Post cujus discessum regnasse iterum dixerunt cæcum illum,
redeuntem e paludibus, ubi quinquaginta annos insulam habitaverat, quam
aggere ex cinere et terra adgesto circumderat. Quoties enim advenissent
Ægyptii, prout quibusque imperatum fuisset, inscio Æthiope frumentum ei
adferentes, jussisse eum hos ut cum reliquo dono etiam cinerem sibi
adferrent. (2) Hanc insulam nemo ante Amyrtæum potuit invenire: sed per
septingentos annos et amplius anquisiverant eam superiores Amyrtæo
reges, nec reperire potuerant. Est autem nomen insulæ Elbo: magnitudo
decem stadiorum quaquaversum.

CXLI. Post itum regnasse sacerdotem Vulcani, cui nomen Sethon. Hunc
neglexisse nec ullo loco habuisse bellatorum ordinem, quasi nihil his
indigeret: et quum aliis rebus ignominiose eos tractasse, tum ademisse
eis jugera, quæ sub prioribus regibus eximia cuique duodecim fuerant
attributa. (2) Deinde vero, quum adversus Ægyptum ingentem exercitum
duceret Sanacharibus, Arabum et Assyriorum rex, noluisse pugnatum exire
bellatores Ægyptiorum. (3) Et sacerdotem, ad consilii inopiam redactum,
ædem dei ingressum, apud simulacrum esse lamentatum, quantæ calamitatis
periculum adiret. Lamentanti obrepsisse somnum, et per quietem visum ei
esse, adstantem deum jussisse eum confidere, quippe nihil incommodi
passurum, si Arabico exercitui obviam isset: ipsum enim deum auxiliares
ei copias missurum. (4) Hoc insomnio fretum, adsumtis quicumque ex
Ægyptiis sequi eum voluisset, castra Pelusii posuisse, ubi est in
Ægyptum introitus: ex bellatorum vero ordine neminem signa ejus esse
secutum; nonnisi institores et operarios et ex foro homines secum
habuisse. (5) Eo postquam venisset, noctu sola hostium castra invasisse
effusam murium agrestium multitudinem, qui illorum pharetras et arcus
et scutorum ansas corrosissent; unde factum, ut postridie, quum armis
nudati profugerent hostes, magna eorum multitudo concideretur. (6)
Atque etiam nunc Vulcani in templo stat regis hujus statua lapidea,
murem manu tenentis, cum inscriptione in hanc sententiam: «Me intuens,
deos colere disce!»

CXLII. Adhuc ea exposui, quæ ab Ægyptiis et præsertim a sacerdotibus
eorum narrantur; qui a primo rege usque ad hunc postremo regnantem
Vulcani sacerdotem adfirmant generationes hominum fuisse trecentas
quadraginta et unam, intraque eas totidem sacerdotes totidemque reges
fuisse. (2) Atqui trecentæ hominum generationes efficiunt decem annorum
millia, quandoquidem tres hominum ætates centum annos conficiunt. Una
autem et quadraginta reliquæ ætates, quæ supra trecentas erunt,
colligunt annos mille trecentos et quadraginta. (3) Itaque intra
undecies mille trecentos et quadraginta annos dixerunt deum nullum sub
hominis forma exstitisse: atque etiam nec antea, nec postea, in
reliquis Ægypti regibus, tale quidquam fuisse. (4) Intra vero illud
temporis spatium, dixerunt, solem quater extra suam sedem ortum esse;
et, ubi nunc occidit, inde bis esse ortum; unde nunc oritur, ibi bis
occidisse: et inter hæc tamen nihil eorum, quæ in Ægypto esse
consuerunt, fuisse mutatum, neque quod ad terræ proventus attinet, nec
quod ad ea quæ fluvius ipsis largitur, nec quod ad morbos, nec quod ad
mortalitatem.

CXLIII. Atque ante me Hecatæo, historiarum scriptori, Thebis originem
generis sui recensenti, illamque ad deum tamquam decimum sextum
progenitorem referenti, idem fecerunt sacerdotes Jovis, quod mihi,
genus meum non recensenti. In ædem amplam me introducentes, monstrabant
numerabantque colossos ligneos tot quot dixerant illi: namque quisque
summus sacerdos, dum vivit, imaginem suam ibi ponit. (2) Numerantes
igitur monstrantesque mihi hasce imagines, incipiendo ab eo qui proxime
mortuus erat, sacerdotes confirmarunt mihi, unumquemque esse filium
alterius, patrique successisse; atque ita omnes recensuere imagines,
donec mihi cunctas demonstrassent. (3) Hecatæo vero genus suum
recensenti, originemque suam a sexto decimo deo progenitore repetenti,
horum genealogiam, postquam omnes enumeraverant, opposuere; non
admittentes quod ille adfirmabat, ex deo generari hominem: (4)
opposuerunt autem ita, ut dicerent, unumquemque horum esse piromin, ex
piromi natum, neque a deo aliquo, aut a semideo, genus illorum
repetentes. Piromis autem Græco sermone significat virum honestum et
generosum.

CXLIV. Igitur hos, quorum illæ sunt imagines, omnes fuisse tales
adseverarunt, multum vero a diis diversos. Ante homines autem istos,
dixere, deos fuisse qui in Ægypto regnassent, simulque cum hominibus
illam habitassent; et ex his semper unum fuisse, qui summum imperium
teneret. Postremum horum in Ægypto regnasse Orum, Osiridis filium, quem
Apollinem Græci nominant: hunc finem fecisse Typhonis potentiæ,
postremumque ex deorum numero regem fuisse Ægypti. Osiris autem,
Græcorum sermone, Dionysos (sive Bacchus) est.

CXLV. Jam apud Græcos quidem novissimi deorum censentur esse Hercules
et Bacchus et Pan: apud Ægyptios vero Pan antiquissimus, et ex octo
primorum, qui dicuntur, deorum numero; Hercules vero ex numero duodecim
illorum, qui secundi nominantur; Bacchus denique ex tertiorum numero,
qui a duodecim diis generati sunt. (2) Quot annos effluxisse dicant
Ægyptii ab Hercule usque ad Amasin regem, supra memoravi: a Pane vero
ad Amasin plures etiam numerantur anni; a Baccho autem minimus annorum
numerus: atqui ab hoc, usque ad Amasin regem, numerantur quindecim
annorum millia. (3) Et hæc se adcurate nosse contendunt Ægyptii, quippe
constanter numerum iniisse, et scripto consignasse annos. Atqui a
Baccho, qui Semele natus perhibetur, Cadmi filia, ad meam ætatem,
circiter mille et sexaginta admodum anni sunt; ab Hercule vero, Alcmenæ
filio, nongenti plus minus; a Pane vero, Penelopæ filio (ex hac enim et
Mercurio prognatus Pan perhibetur a Græcis), minor etiam annorum
numerus quam a bello Trojano, anni circiter octingenti admodum, ad meam
usque ætatem.

CXLVI. Ex duabus igitur, quas dixi, rationibus utatur quisque ea, quæ
probabilior quam altera ipsi visa fuerit: equidem, quæ mea de his
sententia sit, declaravi. (2) Quod si enim et isti olim in Græcia
conspicui fuissent, ibique consenuissent, quemadmodum Hercules
Amphitryone genitus, et Bacchus Semeles filius, et Pan ex Penelope
natus; dicere quispiam etiam posset, hosce alios _posteriores et
illorum cognomines_, quum homines fuissent, nomina gessisse priscorum
istorum deorum. (3) Nunc vero, quod ad Bacchum attinet, dicunt Græci,
simulatque natus fuisset, ab Jove insutum esse femori, et Nysam
deportatum, quæ supra Ægyptum est in Æthiopia; de Pane vero, quonam
delatus sit a partu, ne habent quidem quod dicant. (4) Ex quo mihi
manifestum factum est, Græcos deorum horum nomina posterius, quam
reliquorum deorum, cognovisse; ab illo autem tempore, quo eos primum
cognoverunt, genus eorum et nativitatem repetiisse.

CXLVII. Atque ista quidem dicunt soli Ægyptii. Nunc vero, quæ et alii
homines, et Ægyptii ipsi, illis consentientes, memorant gesta in hac
regione esse, ea exponere jam adgredior: inerunt autem his etiam
nonnulla quæ ego ipse vidi. (2) Post sacerdotis Vulcani regnum
libertatem adepti Ægyptii, quum nullo tempore sine regibus vivere
possent, duodecim reges constituerunt, universa Ægypto in duodecim
partes distributa. (3) Hi, contractis inter se adfinitatibus, hisque
constitutis legibus regnabant, ut nullus alterum opprimeret, nec plus
alter altero cuperet habere, essentque arctissima amicitia inter se
juncti. (4) Leges autem istas et initio constituerant et magno studio
tuebantur hac caussa, quod in ipso statim initio, quum regna
adgrederentur, edixerat illis oraculum: qui ex illorum numero ænea
phiala libaverit in Vulcani templo, eum totius Ægypti regno potiturum.
Namque in omnibus templis conveniebant.

CXLVIII. Monumentum etiam commune relinquere decreverunt; ex eorumque
decreto ædificatus est Labyrinthus, paulo supra Mœridis lacum, ex
adverso oppidi quod a Crocodilis nomen habet: quem ego vidi fama etiam
majorem. (2) Si quis enim ædificia omnia atque opera a Græcis perfecta
animo comprehenderit, reperientur illa et labore et sumtu inferiora hoc
labyrintho; quamvis memorabile utique sit Ephesi templum, itemque illud
quod Sami est. (3) Et erant quidem etiam pyramides opera famam
superantia, et earum quælibet multis eisque magnis Græcorum operibus
simul sumtis æquiparanda: sed labyrinthus nimirum pyramides etiam
superat. (4) Habet enim duodecim aulas tectis instructas, portis sibi
mutuo obversis, sex ad septentrionem, sex ad meridiem spectantes, omnes
inter se contiguas: unus autem murus cunctas extrinsecus includit. (5)
Conclavia sunt duplicia, alia subterranea, alia super his in sublimi,
numero ter mille; cujusque generis mille et quingenta. (6) Quæ supra
terram sunt conclavia, ipsi vidimus et transiimus, et oculis
contemplati de his loquimur: quæ vero sub terra sunt, auditu
cognovimus: nam Ægyptii his præpositi nullo pacto monstrare ea nobis
voluerunt, dicentes esse ibi sepulcra regum, qui labyrinthum
ædificarunt, et sacrorum crocodilorum. (7) Igitur de his subterraneis
conclavibus non nisi audita referimus: superiora vero ipsi vidimus,
humanis operibus majora. Nam transitus per ædificia, et anfractus per
aulas, incredibili varietate infinitam nobis admirationem exprimebant,
ex una aula in conclavia transeuntibus, et ex conclavibus in atria,
rursusque in alia ædificia ex atriis, et in alias aulas e conclavibus.
(8) Lacunar conclavium omnium lapideum, perinde ac parietes: parietes
vero insculptis figuris pleni. Aula quælibet peristylio circumdata,
lapide albo arctissime juncto. Proxime angulum, in quo desinit
labyrinthus, stat pyramis ducentorum quadraginta pedum, cui grandes
insculptæ sunt figuræ: introitus in illam sub terra constructus est.

CXLIX. Talis quum sit hic labyrinthus, majore etiam in admiratione esse
debet Mœridis lacus qui vocatur, juxta quem constructus est hic
labyrinthus. Circuitus hujus lacus ter mille sexcenta stadia metitur;
sunt enim sexaginta schœni: mensura æqualis ei quam colligit universa
Ægypti ora secundum mare porrecta. (2) Lacus a parte boreali et
australi oblongo situ est: altitudo, ubi maxime, quinquaginta ulnarum,
quas _orgyias_ Græci vocant. Esse autem manu factum effossumque, ipse
ostendit. Stant enim in medio fere lacu duæ pyramides, quinquaginta
orgyias utraque eminens ex aqua, et tantumdem sub aqua constructum est:
super utraque collocatus est colossus lapideus, in sella residens. (3)
Ita sunt pyramides hæ orgyiarum centum: centum autem orgyiæ adcurate
efficiunt stadium, sex plethris (_sive_ jugeris) constans; quum orgyia
metiatur sex pedes, sive quattuor cubitos; pes autem quattuor constet
palmis, cubitus sex palmis. (4) Aqua autem hujus lacus nativa non est:
est enim prorsus arida illa regio: sed e Nilo per canalem eo derivata
est aqua; et per sex quidem menses influit in lacum, tum sex mensibus
rursus effluit in Nilum. Quo tempore effluit, per illos sex menses
quotidie talentum argenti ex piscibus redit in regis ærarium; quum vero
influit aqua in lacunam, viginti minæ.

CL. Dicunt horum locorum incolæ, exitum sub terra in Syrtin, quæ in
Libya est, habere hunc lacum, qua parte versus occidentem in
mediterranea Libyæ spectat juxta montem qui supra Memphin est. (2) Quum
vero terram ab ampla hac effossione egestam, curiose quidem
circumspiciens, nusquam viderim; quæsivi ex his qui proxime lacum
adcolunt, ubi esset humus effossa. (3) Et illi mihi dixerunt quo delata
fuerit, facileque persuaserunt; quum auditu cognitum haberem simile
quiddam Nini, Assyriæ urbe, factum. Nam Sardanapalli, Assyriæ regis,
opes ingentes, thesauris subterraneis conditas, quum furto auferre
constituissent nonnulli; (4) ex suis ædibus fodiendi initio facto, sub
terra progressi sunt, fossam versus regiam dirigentes: humum vero
effossam quotidie sub noctem in Tigrin amnem, qui Ninum præterfluit,
egesserunt, donec perfecissent quod instituerant. (5) Idem prorsus in
fodienda hoc in Ægypto lacu factum esse audivi; nisi quod non noctu,
sed interdiu sit factum: terram enim effossam in Nilum egessisse
Ægyptios; quam fluvius, exceptam, diffusurus erat. Hac igitur ratione
effossum hunc lacum narrant.

CLI. Duodecim quos dixi reges dum regnant justitiam colentes, accidit
temporis decursu, ut, quum sacrificium solenne in Vulcani templo
peregissent, festorum dierum postremo libaturis phialas aureas exhibens
summus sacerdos, e quibus libarent, aberrans numero, undecim exhiberet
phialas, quum essent ipsi duodecim. (2) Ibi tum Psammitichus, stans
postremus omnium, quum phialam non haberet, galeam de capite detractam
(ea autem erat ænea) porrexit, ex eaque libavit. Galeas vero etiam
reliqui reges omnes, quum alioqui, tum eo ipso tempore, gestabant. (3)
Psammitichus igitur nullo quidem dolo malo usus, galeam porrexerat: sed
reliqui undecim animum ad hoc Psammitichi factum advertentes,
cogitantesque oraculum, quod ipsis editum fuisset, qui ex ænea phiala
libasset, eum solum regem futurum totius Ægypti; hujus oraculi memores,
quum instituta perquisitione reperissent non deliberato id a
Psammiticho esse factum, æquum quidem non censebant ut morte
plecteretur; sed placuit eum in paludes relegari, majori potestatis
parte exutum, neque ei licere paludibus excedere et reliquis Ægypti
rebus sese immiscere.

CLII. Idem Psammitichus ante id tempus, Sabacon Æthiopem metuens, qui
patrem ipsius Necon occiderat, in Syriam profugerat: sed, postquam
Æthiops nocturno viso territus Ægypto excesserat, ab Ægyptiis Saiten
præfecturam incolentibus in patriam erat reductus. (2) Nunc igitur
iterum, postquam regnavit, ab undecim regibus in exsilium missus est in
paludes propter galeam. Ratus autem injuste secum esse ab illis actum,
vindictam capere de persecutoribus cogitavit: quumque ea caussa in Buto
oppidum ad Latonæ oraculum misisset, quod veracissimum Ægyptii habent,
adlatum est ei responsum, venturam vindictam a mari, quando ænei viri
sint adparituri. (3) Cui responso quum ille fidem vix ullam adhiberet,
venturos æneos viros opem sibi laturos; accidit haud multo interjecto
tempore, ut Iones Caresque homines, prædatum navibus profecti, ad
Ægyptum deferrentur, tempestatibus compulsi: qui quum ære armati in
terram exscendissent, Ægyptiorum aliquis, ut qui numquam antea viros
ære armatos vidisset, nunciatum ivit Psammiticho, æneos viros advenisse
e mari, qui prædam ex terra agerent. (4) Tum ille, impletum esse
intelligens oraculum, benigne Ionas Caresque excepit, magnisque
promissis persuadere illis, ut secum manerent, conatus est. Quibus ut
id persuasit, simul cum Ægyptiis, qui cum ipso sentiebant, et cum his
auxiliaribus, reliquos reges oppressit.

CLIII. Ita totius Ægypti regno potitus Psammitichus, construxit Memphi
propylæa Vulcani ad meridiem spectantia: et aulam ædificavit Apidi, in
qua aleretur Apis sicubi adparuisset. Ea aula ex adverso propylæorum
est, tota peristylio circumdata, et figuris omni ex parte exornata: pro
columnis suppositi sunt colossi duodenûm cubitorum. Apis autem,
Græcorum sermone, Epaphus est.

CLIV. Ionibus vero et Caribus, quorum opera usus erat, agros habitandos
Psammitichus concessit, sibi mutuo obversos, interfluente Nilo: qui
agri Castra (Ionum Carumque,) nominabantur. (2) Postquam has sedes eis
concessit, reliquaque promissa exsolvit; pueros eisdem Ægyptios
tradidit, qui ab illis Græcum ediscerent sermonem: et ex his pueris,
sermonem edoctis, nati sunt qui nunc interpretes sunt in Ægypto. (3)
Agros istos longo tempore Iones Caresque habitarunt, sitos versus mare
paulo infra Bubastin oppidum, ad Pelusium quod vocatur Nili ostium. (4)
Sed insequente tempore Amasis rex, sedibus illis excitos, Memphin
habitatum concedere jussit, ut essent sibi custodes corporis adversus
Ægyptios. Jam ex quo hi Ægyptum habitare cœperunt, nos Græci, cum his
commercia habentes, res in Ægypto gestas, inde a Psammiticho rege, et
quæ deinde gestæ sunt, adcurate cunctas novimus. Hi enim primi alia
lingua loquentes Ægyptum incoluerunt. (5) In eis autem locis, e quibus
ab Amasi exciti sunt, vestigia navalium, quibus usi erant, et
ædificiorum rudera ad meam adhuc ætatem superfuerunt. Isto igitur modo
Psammitichus Ægypto potitus est.

CLV. Oraculi, quod in Ægypto est, jam sæpius feci mentionem; et de
eodem, quippe memoratu digno, copiosius etiam exponam. Est autem hoc
oraculum Ægyptiacum Latonæ templum, in magno oppido situm, ad
Sebenniticum quod vocatur Nili ostium, adverso flumine ex mari
navigantibus. (2) Nomen oppidi hujus, ubi oraculum, est Buto, quod
nomen jam ante posui. Est autem in eadem urbe etiam Apollinis templum,
et templum Dianæ. Latonæ vero templum, in quo est oraculum, quum ipsum
magnum est, tum propylæa habet quadraginta cubitorum altitudine. (3)
Quod vero ex his, quæ ibi conspiciuntur, maxima me admiratione adfecit,
hoc dicam. Est in eodem loco sacro ædes Latonæ ex uno lapide confecta,
quum in altitudinem, tum in longitudinem; quilibet paries æquali est
longitudine et altitudine, et quidem quadragenorum cubitorum: pro tecto
alius impositus est lapis, coronam quæ dicitur habens in altitudinem
quattuor cubitorum.

CLVI. Eorum igitur qui circa hoc templum conspiciuntur, maximæ mihi
admirationi fuit ædes illa: secundo autem loco, insula quæ Chemmis
nominatur. Sita hæc est in lacu alto amploque juxta templum quod in
Buto est: dicuntque Ægyptii, esse eam natantem. (2) Et ego quidem eam
nec nantem vidi, nec motam: sed istud audiens obstupui, insulam ullam
vere esse nantem. In hac vero insula est Apollinis templum amplum, in
quo tres aræ erectæ: nascuntur in eadem palmæ magno numero, aliæque
arbores multæ, tam frugiferæ, quam steriles. (3) Ægyptii autem, nantem
esse hanc insulam dicentes, narrationem hanc adjiciunt: Latonam, unam
ex octo diis qui ante reliquos exstitissent, quum urbem Buto habitaret,
in qua nunc oraculum illud habet, Apollinem, ab Iside sibi creditum, in
hac insula, quæ olim non fuisset natans, nunc autem natare dicitur,
abscondisse et salvum conservasse, tum quum omnia perquirens Typhon
venisset, invenire cupiens Osiridis filium. (4) Apollinem enim et
Dianam dicunt Dionyso et Iside natos: Latonam vero fuisse nutricem
horum et servatricem. Ægyptiaco autem sermone Apollo, Orus vocatur;
Ceres, Isis; Diana, Bubastis. (5) (Et ex hac Ægyptiorum traditione, nec
aliunde, unus ex omnibus superioribus poetis Æschylus, Euphorionis
filius, subripuit id quod ego dicam; nempe quod Dianam dixerit Cereris
filiam.) Ea igitur caussa insulam illam, aiunt, nantem factam esse.

CLVII. Psammitichus in Ægypto regnavit annos quattuor et quinquaginta:
quorum per undetriginta Azotum circumsidens oppugnavit, magnum Syriæ
oppidum, donec tandem vi cepit. Atque hæc Azotus omnium, quæ novimus,
oppidorum longissime restitit obsidentibus hostibus.

CLVIII. Psammiticho vero in Ægypti regnum successit filius Necos. Hic
primus fossam adgressus est ducere in Erythræum mare ferentem, quam
deinde Darius Persa iterum effodit: cujus longitudo est quattuor dierum
navigatio; latitudo autem tanta, ut duæ naves remis agitatæ simul
navigare possint. (2) Aqua ex Nilo in eam derivata; derivata autem
paullo supra Bubastin urbem, juxta Patumon oppidum Arabiæ. Influit
autem fossa in Erythræum mare. Fodiendi initium factum est ab ea parte
planitiei Ægyptiacæ, quæ ad Arabam pertinet, ubi planitiei superne
contiguus est mons qui ex adverso Memphidis protenditur, in quo
lapicidinæ insunt. (3) Ad pedem igitur hujus montis acta est fossa in
longum ab occidente versus orientem; deinde per fauces montis
progreditur, pergitque a monte versus meridiem et austrum in sinum
Arabicum. (4) Qua est autem brevissimus et compendiarius maxime a
boreali mari in australe et Rubrum (nam utroque nomine idem hoc
vocatur) transitus, a Casio monte, qui Ægyptum a Syria disterminat, ab
hoc igitur ad Arabicum sinum, sunt exacte mille stadia. (5) Hæc est
brevissima via: sed fossa multo est longior, quanto majores habet
anfractus: in qua sub Neco fodienda perierunt Ægyptiorum centum et
viginti millia. (6) In medio vero labore substitit Necos, pergere
prohibitus oraculi effato tali, illud opus eum pro barbaro facere.
Vocant autem Ægyptii barbaros, omnes qui non ipsorum lingua utuntur.

CLIX. A fodienda fossa postquam destitit Necos, ad militares
expeditiones suscipiendas se convertit: triremesque ædificari jussit,
alias in boreali mari, alias in Arabico sinu ad Rubrum mare; ubi
vestigia adhuc navalium conspiciuntur. (2) Ac his quidem navibus usus
est ubi opus erat: Syros vero pedestri exercitu adgressus, collata acie
vicit ad Magdolum; post illamque pugnam Cadytin cepit, magnam Syriæ
urbem. Qua veste indutus has res gessit, eam deinde Apollini dedicavit,
missam ad Branchidas Milesiorum. His rebus gestis Necos, postquam
sedecim omnino annos regnavit, vita functus est, et filio Psammi regnum
reliquit.

CLX. Hoc regnante Psammi, venerunt in Ægyptum legati Eleorum, jactantes
æquissime et præclarissime omnium hominum a se Olympiæ publica
certamina administrari; existimantesque ne Ægyptios quidem, hominum
sapientissimos, aliquid quod supra illam rationem esset, præterea posse
reperire. Postquam igitur significarunt Elei, quo consilio in Ægyptum
venissent; convocavit rex hic eos ex Ægyptiis, qui dicebantur esse
sapientissimi. (2) Qui ubi convenere, audivere Eleos omnia exponentes
quæ ipsorum officii essent in administrando certamine; quibus
expositis, dicebant se venisse sciscitaturos, an Ægyptii aliquid, quod
his æquius esset, possent præterea reperire. Tum illi, collato inter se
consilio, quæsiverunt ex Eleis, an cives ipsorum ad certamen
admittantur. (3) Et Elei, tam suorum, aiebant, quam aliorum Græcorum
quicumque vellet, ei licitum esse in certamen prodire. Responderunt
Ægyptii, si ita rem administrarent, multum eos ab æquitate aberrare:
fieri enim nullo modo posse, quin certanti civi faveant, injuriamque
faciant peregrino. (4) Quodsi ergo cum æquitate vellent certamina
administrare, et hujus rei caussa in Ægyptum venissent; peregrinis
tantum certatoribus ponerent certamen, Eleorum autem neminem
admitterent. Hæc Ægyptii Eleos monuerunt.

CLXI. Psammis postquam sex tantum annos regnarat, expeditionemque
susceperat in Æthiopiam, continuo deinde vitam finivit; cui in regnum
filius successit Apries. Hic post Psammitichum, proavum suum,
felicissimus superiorum omnium regum fuit per quinque et viginti quos
regnavit[TR14] annos; quibus et adversus Sidonem duxit exercitum, et
navali pugna cum Tyri rege conflixit. (2) Ubi vero adfuit tempus, quo
in fatis erat ut malis premeretur, accidit calamitas ex occasione quam
ego quidem fusius in Libycarum rerum historia exponam, paucis in
præsenti contentus. Scilicet, exercitu adversus Cyrenaicam misso,
ingentem cladem Apries acceperat. Quam calamitatem ipsi imputantes
Ægyptii, ab eo defecerunt; quum existimarent, deliberato consilio
Aprien hos in manifestum misisse exitium, ut, postquam illi periissent,
ipse reliquis Ægyptiis tutius imperaret. Eo vehementer indignati, tum
hi qui e clade redierunt, tum eorum qui perierant amici, e vestigio
desciverunt.

CLXII. Qua re cognita, Apries ad eos verbis coercendos Amasin misit. Et
hic, ubi ad Ægyptios pervenit, inhibere illos conatus est, hortarique
ut cœpto desisterent: sed, dum loquitur, Ægyptiorum aliquis, pone
stans, galeam capiti ejus imponit, simul dicens, regni caussa se ei
illam imponere. (2) Nec vero id illi invito admodum accidit, ut quidem
mox ostendit. Nam postquam Ægyptii hi, qui defecerant regem illum sibi
posuerant, ducere eos adversus Aprien paravit. (3) Quo cognito Apries
spectatum inter Ægyptios qui circa ipsum erant virum, cui nomen
Patarbemis, ad Amasin misit cum mandato, ut vivum illum ad se
adduceret. (4) Patarbemis ut advenit, Amasinque vocavit; equo tunc
forte insidens Amasis, sublato crure, flatum ventris emisit, atque hoc
eum jussit Apriæ reportare. Nihilo minus ab eo postulasse, aiunt,
Patarbemin, ut ad regem, qui eum arcesseret, abiret. Cui respondisse
Amasin, jam pridem hoc ipsum se parare, nec de se ea caussa
conquesturum esse Aprien: adfuturum enim et ipsum, et alios secum
ducturum. (5) Quorum verborum sententiam non ignorantem Patarbemin,
quum paratum illum videret, maturasse reditum, ut quam primum regi,
quid ageretur, renunciaret. Ubi autem advenerit, Aprien, quum Amasin
ille non adduxisset, ira ascensum, nulla secum ratione inita, aures
naresque præcidi ei jussisse. (6) Quod ubi viderunt reliqui Ægyptii,
qui adhuc cum rege fecerant, virum e suis spectatissimum ita
contumeliose mutilari, nullam moram facientes, desciverunt et ipsi ad
reliquos, et Amasi se tradiderunt.

CLXIII. Quo cognito Apries armavit auxiliares, et adversus Ægyptios
duxit: habuit autem secum Carum et Ionum auxiliarium triginta millia:
regia autem ipsius erat in urbe Sai, amplum et spectatu dignum
ædificium. Apries igitur cum suis profectus est adversus Ægyptios; et
Amasis cum Ægyptiis adversus peregrinos regis milites: quumque ambo
circa Momemphin oppidum essent, in eo erant ut pugnæ discrimen
experirentur.

CLXIV. Sunt in Ægypto septem hominum genera. Horum alii sacerdotes,
alii bellatores nominantur, alii bubulci, alii subulci, institores
alii, alii interpretes, alii navium gubernatores. Tot sunt Ægyptiorum
genera, sive classes: quibus nomina imposita sunt ab artibus quas
exercent. (2) Bellatorum rursus alii Calasiries nominantur, alii
Hermotybies. Qui ex hisce sunt præfecturis (nam in præfecturas [_nomos_
Græcis] tota distributa Ægyptus est:)

CLXV. Hermotybium nomi hi sunt, Busirites, Saites, Chemmites,
Papremites, insula cui nomen Prospitis, Natho ex dimidia parte. Hisce
ex præfecturis sunt Hermotybies; numero, quando maximus eorum numerus,
centum et sexaginta millia. Et horum nullus artem ullam sellulariam aut
opificium didicit: rei militari unice vacant.

CLXVI. Calasirium alii nomi sunt, hi: Thebanus, Bubastites, Aphthites,
Tanites, Mendesius, Sebennytes, Athribites, Pharbæthites, Thmuites,
Onuphites, Anysius, Myecphorites, qui nomus in insula est, ex adverso
Bubastis oppidi. Hi sunt nomi Calasirium; quorum numerus, quando
maximus est, ducentorum quinquaginta millium est virorum. Neque hisce
licet opificium ullum artemve exercere, solam rem militarem exercent,
puer a patre institutus.

CLXVII. An igitur etiam hoc ab Ægyptiis Græci acceperint, non possum
liquido judicare; quum et Thracas et Scythas et Persas et Lydos et
omnes fere barbaros populos videam minore in honore, quam alios cives,
habere hos qui artes et opificia discunt, horumque posteros; eos vero,
qui opificium nullum exercent, generosos et nobiles existimare, ac
præsertim hos qui rei militari unice vacant. Receptum quidem hoc est
apud Græcos etiam omnes, sed maxime apud Lacedæmonios. Minime vero
Corinthii eos contemnunt qui manibus artes exercent.

CLXVIII. Præmium autem bellatoribus hoc[TR15] eximium tribuitur, juxta
cum sacerdotibus, præ cæteris omnibus Ægyptiis: duodecim cuique arva
præcipua, vectigalis immunia. Habet autem arvum centum cubitos Ægyptios
quaquaversum: estque Ægyptius cubitus Samio æqualis. (2) Ista igitur
omnes atque singuli præcipua habebant: præterea vero per vices,neque
utique cuncti simul, hisce fruebantur commodis: milleni Calasirii,
totidemque Hermotybies, quotannis corporis custodes erant regis; his
igitur, præter arva illa, in singulos dies hæcce tribuebantur: cocti
cibi farinacei definitum pondus, quinque libræ cuique; carnis bubulæ
libræ duæ, vini cyathi quattuor. Hæc tribuebantur corporis custodibus
qui quoque tempore in hoc munere erant.

CLXIX. Postquam igitur obviam sibi mutuo profecti, Apries auxiliares
copias ducens, Amasis vero Ægyptios omnes, ad Momemphin oppidum
pervenere, armis congressi sutn. Et fortiter quidem pugnabant
peregrini; sed, quum numero longe essent inferiores, eo victi
profligati sunt. (2) Dicunt autem, Apriæ hanc stetisse sententiam, ne
deum quidem ullum regno exuere se posse; ita firmiter illud sibi
stabilitum putabat. At tunc, quod dixi, collata acie devictus est: et,
quum vivus in hostium venisset potestatem, Sain abductus est in
pristinam suam domum, quæ nunc Amasidis regia erat. (3) Ibi aliquamdiu
in regia nutritus est; et bene eum habuit Amasis: ad extremum vero,
quum exprobrarent Ægyptii non recte eum facere quod alat virum et ipsis
et sibi inimicissimum, tradidit Aprien Ægyptiis; (4) qui eum
strangularunt, ac deinde in patrio sepulcro sepeliverunt. Sepulcrum
illud in Minervæ templo est, proxime ædem sacram, intrantibus a læva
manu. Saitæ enim cunctos ex hoc nomo oriundos reges intra templum hoc
sepeliunt. (5) Nam Amasidis etiam monumentum aliquanto quidem longius
ab æde sacra abest quam Apriæ et ejus progenitorum; at est tamen etiam
hoc in aula templi, thalamus lapideus ingens, columnis ornatus palmas
arbores imitantibus alioque sumtu. In thalamo, repositorium est binis
foribus clausum, atque intra has fores est regis sepulcrum.

CLXX. Sunt vero etiam sepulcra ejus, cujus nomen tali occasione edere
mihi nefas, in eodem Minervæ templo Saitano, post ædem sacram, toti
postico parieti ædis Minervæ contigua. Et in area templi stant obelisci
ingentes, lapidei: juxtaque eos lacus est, lapidea crepidine ornatus et
circumcirca pulcre elaboratus, eadem, ut mihi videbatur, magnitudine
qua est lacus Deli, qui orbiculatus nominatur.

CLXXI. In hoc lacu exhibent noctu speciem imaginemque casuum, qui illi
acciderunt, quæ mysteria vocant Ægyptii: de quibus mihi quidem,
quamquam satis singula quo pacto se habeant norim, silentium agitor.
Etiam de Cereris sacris, quæ Thesmophoria Græci vocant, silentium mihi
agendum; nisi quatenus de his verba facere fas est. (2) Danai filiæ
sacra hæc ex Ægypto attulerant, et Pelasgiscas mulieres ea docuerant.
Deinde, postquam tota Peloponnesus a Doribus eversa est et sedibus suis
excita, perierunt hæ sacra; solique Arcades, qui in Peloponneso
manserunt, neque inde migrare coacti sunt, illa conservarunt.

CLXXII. Aprie ita sublato, Amasis in Ægypto regnavit, ex Saitana
præfectura oriundus, et quidem ex oppido cui nomen Siuph. Et primo
quidem spreverunt Ægyptii Amasin, nec ullo magnopere loco habuere, ut
qui de plebe olim fuisset, et ex domo minime illustri. Deinde vero
callido quodam invento, non asperitate, ad officium eos redegit. (2)
Erant ei quum aliæ res pretiosæ permultæ tum pelluvium aureum, in quo
et Amasis ipse et conviva omnes lavare pedes consueverant: hoc
pelluvium confringi,[TR16] ex eoque confici dei simulacrum jussit, quod
in loco urbis[TR17] opportunissimo erexit. Et Ægyptii frequentes ad
simulacrum[TR18] convienbant, illudque magna religione colebant. (3) Id
ubi a civibus fieri intellexit Amasis, convocatis Ægyptiis, quod res
erat, declaravit; dicens, fatum esse simulacrum illud ex pelluvio, in
quod paullo ante et evomuissent Ægyptii et imminxissent, et pedes in eo
abluissent, qui nunc illud magna religione colant. (4) Jam igitur (sic
loqui pergebat) suam sortem simillimam huic pelluvio esse: etsi enim
prius fuisset plebeius, at in præsentia esse illorum regem, itaque
illorum esse officum, sese honorare suique respectum habere. Tali modo
Ægyptios eo adduxit, ut illi serviri æquum censerent.

CLXXIII. Idem in rebus agendis hoc usus est instituto: primo mane,
usque ad id tempus quo celebrari forum hominibus solet, studiose
peragebat negotia quæcumque obferebantur: ab illo vero tempore ad
potandum et ad cavillandum cum compotoribus se dabat, jocisque
petulantioribus et rebus ludicris indulgebat. Quibus rebus offensi
amici, admonuerunt eum, dicentes: «Non e dignitate tua, rex, te ipse
moderaris; et nimis te humiliter demittis. Debebas tu, venerando in
throno venerabilis sedens, per totum diem administrationi rerum vacare.
Ita scituri erant Ægyptii, a magno viro se regi, tuque melius audires.
Nunc quæ tu agis, minime decent regem:» (2) Quibus ille his verbis
respondit: «Qui arcu utuntur, hi eum, quando fert usus, nervo
intendunt: postquam usi sunt, remittunt. Si enim perpetuo intentus
esset, rumperetur; ut illo, ubi opus foret, non amplius possent uti.
(3) Eadem nempe est hominis conditio. Quodsi quis semper vellet seriis
rebus esse intentus, nec vicissim ad jocum se remittere; imprudenti
huic accideret, ut vel furiosus fieret vel stupidus. Hoc ego
intelligens, utrique eri suam partem tribuo.» Hoc ille amicis responsum
dedit.

CLXXIV. Aiunt autem eundem Amasin, quum privatus fuisset, etiam tunc
compotationes cavillationesque amasse, nec ullo modo seriis rebus
fuisse intentum; et, quando potantem voluptatibusque indulgentem
defecissent necessaria, circumivisse nonnunquam et furto abstulisse
aliena. (2) Jam qui adfirmabant habere eum suam pecuniam, hi eum, quum
negaret, ad oraculum ducebant quo quique utebantur: et a multis passim
oraculis furti convincebatur, ab aliis absolvebatur. (3) Postquam autem
regno potitus est, hoc fecit: quicumque dii eum furti crimine
absolverant, horum templa et negligebat, neque ad reficienda illa
quidquam dabat, neque sacra illis diis faciebat, ut qui nullius essent
momenti, nec veracia haberent oracula; qui vero furti eum arguerant,
horum præcipuam curam agebat, ut qui vere dii essent, et oracula non
mendacia exhiberent.

CLXXV. Et primo quidem in Sai urbe ad Minervæ templum propylæa deæ
exstruxit mirabilia, superiores omnes, qui talia exstruxerant,
altitudine superans, et amplitudine, et ipsorum lapidum tum magnitudine
tum qualitate. Statuas item magnas et ingenti mole androsphinges
dedicavit, lapidesque alios immanis magnitudinis ad reficienda ædificia
adgerendos curavit. (2) Horum alii ex lapicidina, quæ adversus Memphin
est, adgerebantur: ii vero qui immani erant magnitudine, ex Elephantine
urbe, quæ dierum non minus viginti navigatione abest a Sai. Quod vero
ex his non minime miror sed maxime omnium, ædes est ex uno lapide, quam
ex Elephantine urbe transportandam curavit: qua in transportanda per
tres annos occupati erant duo millia hominum, cui ea cura
commissa[TR19] erat, hique omnes erant navium gubernatores. (3) Hujus
ædis longitudo extrinsecus est unius et viginti cubitorum; latitudo
vero, quattuordecim; altitudo, octo cubitorum. Hæ sunt mensuræ ædis
hujus monolithæ extrinsecus. Intrinsecus longitudo est octodecim[TR20]
cubitorum et viginti digitorum; latitudo, duodecim, altitudo, quinque
cubitorum. (4) Posita hæc est ad introitum templi. Nam intra templum
aiunt hac caussa non fuisse pertractam: architectum, quum ægre
promoveretur ædes, multumque temporis esset insumtum, vehementer
dolentem operis molestiam, ingemuisse; idque animadvertentem et
religioni habentem Amasin non permisisse ut ulterius promoveretur ædes.
(5) Præterea nonnulli narrant, quemdam ex his qui vectibus promovere
ædem conabantur, esse ab illa oppressum, et ea caussa non intus esse
promotam.

CLXXVI. Sed et in aliis omnibus nobilioribus templis dedicavit Amasis
opera ob magnitudinem spectatu digna: in his Memphi colossum illum
resupinum ante Vulcani templum, cujus longitudo septuaginta quinque
pedum est: et super eadem basi duo alii stant colossi, uterque vicenûm
pedum magnitudine, alter ab una ædis sacræ [_nisi potius_, magni
colossi] parte, alter ab altera: uterque ex Æthiopico lapide est
perfectus. (2) Est autem etiam in Sai urbe similis colossus lapideus,
eodem habitu positus quo ille Memphi. Etiam Isidi templum illud, quod
Memphis est, Amasi exstruxit, magnum et spectatu dignissimum.

CLXXVII. Regnante Amasi dicunt Ægyptum prosperitate maxime floruisse,
tum quod ad commoda spectat quæ fluvius regioni largitur, tum ad ea quæ
e terra homines percipiunt: et oppida habitata in ea tunc fuisse, si
cuncta numeres; vicies mille. (2) Amasis etiam hic est qui legem illam
Ægyptiis constituit, ut Ægyptiorum quisque quotannis apud nomi sui
præfectum profiteretur, unde vitam sustentet: qui hoc non faceret et
legitimum victum non declararet, is morte plecteretur. Quam legem
Atheniensis Solon, ab Ægyptiis acceptam, Atheniensibus tulit, qui
perpetuo ea utuntur, ut pote laudabili lege.

CLXXVIII. Græcorum amicus quum esset Amasis, et alia in Græcorum
nonnullos beneficia contulit, et eis, qui in Ægyptum venirent,
Naucratin urbem habitandam concessit: qui vero sedes in Ægypto figere
nollent, et mercandi tantum caussa in eam navigarent, his areas
adsignavit ubi aras et templa diis erigerent. (2) Maximum igitur
illorum templum et celeberrimum, maximeque frequentatum, quod Hellenium
nominatur, communi consilio sumtuque statuerunt hæ civitates: ex
Ionibus, Chius, Teos Phocæa, et Clazomenæ; ex Doribus, Rhodus, Cnidus,
Halicarnassus et Phaselis, ex Æolensibus, sola Mytilenæorum civitas.
(3) Horum est igitur hoc templum, hæque civitates constituunt præsides
emporii. Quodsi quæ aliæ partem illius sibi vindicant, rem sibi
vindicant nihil ad se pertinentem. Præter istud vero templum, seorsum
Æginetæ statuerunt Jovis fanum; et Samii aliud Junonis, tum Milesii,
Apollinis.

CLXXIX. Fuitque olim solum in Ægypto emporium Naucratis, nec aliud
ullum. Quodsi quis in aliorum Nili ostiorum aliquod intrasset, jurare
eum oportebat, invitum eo se venisse; tum, hoc præstito jurejurando,
cum navi sua in Canobicum ostium tenebatur navigare, aut, si per
contrarios ventos hoc ei non licuisset, oportebat merces navigiis
Ægyptiis circum Delta circumvehere, donec Naucratin pervenisset. Ita
Naucratis in honore erat.

CLXXX. Quum Amphictyones, postquam superius templum Delphicum fortuito
casu conflagraverat, illud quod nunc e trecentis talentis elocassent
ædificandum, cujus summæ quartam partem Delphi pro sua portione
tenebantur conferre; circumeuntes hi per civitates, dona corrogabant:
quod dum faciebant haud parum ex Ægypto retulerunt. Amasis enim mille
eis dedit talenta aluminis; Græci vero in Ægypto habitantes, viginti
libras.

CLXXXI. Idem Amasis cum Cyrenæis mutuam amicitiam societatemque
contraxit. Constituitque etiam uxorem ex eorum regione ducere, sive
quod Græcam habere uxorem desideraret, sive omnino amicitiæ caussa,
quam cum Cyrenæis colebat. Duxit igitur spectati inter populares suos
viri, quem Battum alii, alii Arcesilam, rursusque alii Critobulum
dicunt, filiam, nomine Ladicen. (2) Cum qua quoties concumberet Amasis,
coire non poterat, quum tamen aliis mulieribus uteretur. Id ubi sæpius
ei accidit, dixit ad hanc Ladicem Amasis: «Veneficiis, o mulier,
adversus me usa es: quare effugere nullo pacto potes, quominus pessime
pereas mulierum omnium.» (3) Tum Ladice, postquam negando nihilo
placatiorem reddere illum potuit, intra animum suum Veneri votum fecit,
si ea nocte coisset cum ipsa Amasis (id enim unum esse calamitatis
effugium), statuam se ei Cyrenen missuram. (4) Et post hoc conceptum
votum continuo cum ea coiit Amasis; et, quoties deinde cupido eum
incessit, coibat; vehementerque eam ab illo tempore diligebat. Et illa
votum solvit deæ: faciendam curavit imaginem, Cyrenenque misit; quæ
adhuc mea ætate superfuit, extra Cyrenæorum urbem constituta. (5)
Eandem Ladicen Cambyses, Ægypto potitus, postquam ex ea, quænam esset,
cognosset, illæsam Cyrenen remisit.

CLXXXII. Dedicavit Amasis donaria etiam in Græciam: et primum quidem
Cyrenen Minervæ statuam misit inauratam, et sui imaginem pictura
adsimulatam: tum Minervæ quæ Lindi colitur, duas statuas lapideas, et
thoracem lineum spectatu dignum; denique Junoni Samiæ duas sui imagines
ex ligno sculptas, quæ in magno templo ad meam usque ætatem steterunt
post fores. (2) Et Samum quidem dona hæc miserat hospitii caussa, quod
ei cum Polycrate Æacis filio intercesserat: Lindum vero, nullius quidem
hospitii caussa, sed quoniam Minervæ templum Lindi exstructum esse
perhibetur a Danai filiabus, quæ ad illam oram adpulissent, quum
fugerent Ægypti filios. Hæc sunt donaria quæ Amasis dedicavit. Idem
vero etiam Cyprum, a nemine ante illum subactam, cepit, tributariamque
sibi fecit.


[TR1] "at que" (2 lines" -> "atque"
[TR2] "omnes . feminas" -> "omnes: feminas"
[TR3] "festo" -> "festo,"
[TR4] "Her les" (2 lines) -> "Hercules"
[TR5] "cognoverunt" -> "cognoverunt."
[TR6] "dom" -> "domi"
[TR7] "stagno rum" (2 lines) -> "stagnorum"
[TR8] "Archan dri" (2 lines) -> "Archandri"
[TR9] "erat" -> "erant
[TR10] "successise" -> "successisse"
[TR11] "Advenit" -> "«Advenit"
[TR12] "(II)" -> "(II.)"
[TR13] "altitu o" -> "altitudo"
[TR14] "regna vit" (2 lines) -> "regnavit"
[TR15] "noc" -> "hoc"
[TR16] "confrin gi" (2 lines) -> "confringi"
[TR17] "ur bis" (2 lines) -> "urbis"
[TR18] "simu lacrum" (2 lines) -> "simulacrum"
[TR19] "commis a" -> "commissa"
[TR20] "octo decim" -> "octodecim"



                                HERODOTI
                       HISTORIARUM LIBER TERTIUS.

                               (THALIA.)

I. Adversus hunc igitur Amasin Cambyses, Cyri filius, quum alios quibus
imperavit, tum e Græcis Ionas et Æolenses ducens, bellum movit hac de
caussa. (2) Misso in Ægyptum legato Cambyses filiam Amasidis petierat
uxorem: petierat autem ex Ægyptii cujusdam consilio, qui id ei suaserat
infensus Amasidi, quod se ex cunctis, qui in Ægypto erant, medicis
selegisset quem ab uxore et liberis abstractum amandaret in Persas,
quum Cyrus ab Amasi oculorum medicum petiisset qui esset in Ægypto
optimus. Eo igitur infensus Ægyptius consilio suo instigaverat Cambysen
ut filiam Amasidis peteret; quo ille aut mœrore adficeretur data filia,
aut non data odium incurreret Cambysis. (3) Amasis, Persarum potentiam
graviter ferens timensque, et dare illam et negare perinde dubitaverat;
quippe bene gnarus, non legitimæ uxoris, sed pellicis loco, habiturum
eam Cambysen. Hæc secum reputans, hancce inierat rationem. (4) Erat
Apriæ filia, superioris regis, admodum et grandis et formosa, sola ex
regia domo superstes; cui erat nomen Nitetis. Hanc igitur puellam
Amasis, veste et auro exornatam, in Persas miserat tamquam suam filiam.
(5) Interjecto tempore quum eam complectens Cambyses filiam Amasidis
salutasset, dixerat ei puella: «Nescis, rex, deceptum te esse ab Amasi,
qui me idoneo cultu ornatam ad te misit, tibique tamquam filiam dedit
suam; quum revera sim Apriæ gnata, quem ille, dominum suum, inita cum
Ægyptiis societate, interfecit.» Hoc verbum et hæc incidens caussa
Cambysen, Cyri filium, impulit ut vehementi ira incensus adversus
Ægyptum duceret. Ita quidem Persæ rem narrant.

II. Ægyptii vero sibi vindicant Cambysen, dicentes esse eum ex hac
Apriæ filia natum: Cyrum enim fuisse, non Cambysen, qui ad Amasin
misisset ejusque filiam petiisset. (2) At hoc quidem non ex rei
veritate dicunt. Immo vero ne ipsos quidem latet (nam Persarum
instituta, si qui alii, bene norunt Ægyptii), primum, ex illorum
legibus filium ex pellice natum non succedere in regnum, si adfuerit
legitimus; deinde, ex Cassandana, Pharnaspis filia, de Achæmenidum
stirpe, natum esse Cambysen, non ex illa Ægyptia. Sed invertunt
historiam, intercedere sibi adfectantes cum Cyri familia cognationem.
Et hæc quidem ita se habent.

III. Narratur etiam alia fabula, mihi non credibilis, hujusmodi.
Persicarum mulierum quampiam, ad Cyri mulieres ingressam, quum
Cassandanæ adstantes vidisset liberos forma et statura præstantes,
admiratam illos multis laudibus extulisse. Tum ei Cassandanam, Cyri
uxorem, hæc dixisse: «Atqui me, quum talium mater sim puerorum, Cyrus
tamen aspernatur; illam vero ex Ægypto comparatam in honore habet.» (2)
Hæc postquam ingemiscens ob Nitetin esset locuta, filiorum natu maximum
Cambysen dixisse: «Itaque, mater, quum ego vir evasero, Ægypti summa
ima ponam, et ima summa.» (3) Hoc Cambysen dixisse decem circiter annos
natum, mulieresque admiratione fuisse perculsas: et illum, postquam ad
virilem pervenisset ætatem regnumque esset adeptus, dicti memorem,
suscepisse in Ægyptum expeditionem.

IV. Acciderat vero etiam aliud quidpiam hujusmodi, quod ad expeditionem
illam momentum contulit. Erat in numero auxiliarum Amasidis vir genere
Halicarnassensis, cui Phanes nomen, homo et consilio præstans et
bellica virtute. Phanes hic, nescio qua re infensus Amasidi, navi ex
Ægypto profugit, cupiens in colloquium venire Cambysis. (2) At illum,
ut qui inter auxiliares haud exiguo loco fuisset, et quæ ad Ægyptum
spectabant accuratissime cognita habuisset, persecutus est Amasis,
studiose dans operam ut eum caperet. Persecutus est autem misso, qua
iter illi direxerat, eunuchorum fidelissimo cum triremi. Et cepit
quidem hominem eunuchus in Lycia, sed captum non reduxit in Ægyptum:
nam astutia eum Phanes circumvenit; inebriatis enim custodibus ad
Persas evasit. (3) Ibi tunc Cambysen adiit, exercitum adversus Ægyptum
ducere parantem, sed de itinere dubitantem quo pacto regionem aqua
carentem transmitteret; eique quum alia ad res Amasidis spectantia, tum
itineris faciendi rationem exposuit, sic monens, missis legatis rogaret
Arabum regem, ut tutum ille transitum sibi præstaret.

V. Patet autem hac una via ingressus in Ægyptum. Nam a Phœnice usque ad
fines Cadytis urbis, Syrorum terra est, qui Palæstini vocantur: a
Cadyti (quæ est urbs haud multo minor, ut mihi videtur, Sardibus)
emporia ad mare sita, usque ad Ienysum oppidum, sunt ditionis Arabici
regis: ab Ienyso rursus Syrorum ditio pertinet ad Serbonidem usque
lacum, juxta quem Casius mons ad mare porrigitur: a Serbonide lacu, in
quo occultatum Typhonem aiunt, ab illo jam Ægyptus est. (2) Jam, qui
inter Ienysum oppidum et Casium montem Serbonidemque lacum interjectus
tractus est, haud ille exiguus, sed tridui fere itinere in longitudinem
patens, is prorsus aquarum est inops.

VI. Quod vero a paucis eorum, qui in Ægyptum navigare consuerunt,
animadversum est, id ego sum expositurus. In Ægyptum ex universa
Græcia, et præterea ex Phœnice, bis quotannis invehuntur figlina dolia
vino repleta: verumtamen ne unum quidem, ut sic dicam, vinarium dolium
inane ibi possis videre. Ubinam ergo, quærat quispiam, hæc consumuntur?
Hoc quoque equidem dicam. (2) Quilibet præfectus populi tenetur sua ex
urbe dolia omnia colligere, Memphinque mittere: porro Memphitæ, ea aqua
repleta in aridum illum Syriæ tractum deportare. Ita dolia quotannis in
Ægyptum invecta, ibique venum exposita, deinde ad priora in (_?_)
Syriam transportantur.

VII. Ita scilicet Persæ, simulatque Ægypto potiti sunt, introitum illum
in hanc regionem adpararunt, et ea qua dixi ratione aquis instruxerunt.
At tunc temporis, quum nondum parata esset aqua, Cambyses ab
Halicarnassensi hospite edoctus, missis ad Arabem nunciis, tutum
transitum ab illo postulavit, et obtinuit fide data et ab illo accepta.

VIII. Colunt autem fidem Arabes, ut qui hominum maxime: dantque eam et
accipiunt tali modo. Si qui volunt inter se fœdus pactumve inire, vir
alius, in medio stans paciscentium, acuto lapide interiorem manum
utriusque illorum pope pollicem incidit: tunc sumto ex utriusque veste
flocco, inungit sanguine septem lapides in medio positos; dumque id
facit, Bacchum invocat et Uraniam. (2) Hoc facto, is qui fœdus pepigit,
commendat suis amicis hospitem illum, sive civem, si cum cive pepigit:
et amici etiam ipsi æquum censent colere fidem. (3) Bacchum autem
solum, et Uraniam, deos habent; aiuntque se crines suos eodem modo
tondere, quo Bacchus ipse fuerit tonsus: tondentur autem in orbem,
circum tempora capillos radentes. Bacchum vero, Orotal nominant;
Uraniam, Alilat.

IX. Postquam igitur nunciis, qui a Cambyse venerant, fidem dederat
Arabs, hæc est machinatus. Utres ex camelorum pellibus, aqua repletos,
vivis omnibus camelis imposuit; eisque in tractum aqua carentem actis,
exspectavit ibi Cambysen. (2) Hæc quidem maxime probabilis fama est:
oportet vero etiam minus credibilem, quia et ipsa fertur, memorare.
Fluvius est in Arabia magnus, cui Corys nomen, in Rubrum quod vocatur
mare se exonerans. (3) Ab hoc igitur fluvio Arabum regem, consutis
bubulis aliisque coriis, canalem duxisse aiunt ea longitudine, ut ad
aridum illum tractum pertineret, et per hunc canalem derivasse aquam;
in eodem autem illo tractu ingentes fodisse cisternas, quæ reciperent
aquam servarentque. Est autem via ab illo fluvio in hunc aridum tractum
duodecim dierum: derivasseque illum, aiunt, aquam per tres canales tria
diversa in loca.

X. Sed ad Pelusium quod vocatur ostium Nili castra habebat Psammenitus,
Amasidis filius, Cambysen exspectans. Nec enim in vivis amplius fuit
Amasis quo tempore Ægyptum cum exercitu Cambyses invasit: sed vita
functus erat, postquam quattuor et quadraginta annos regnarat, intra
quos nullum ei magnum aut grave incommodum acciderat. Mortuus
conditusque, sepultus erat in sepulcris quæ in templo ipse construenda
curaverat. (2) Regnante vero in Ægypto Psammenito, maximum sane
prodigium accidit Ægyptiis: pluerat Thebis Ægyptiis, quod numquam nec
ante nec post id tempus ad meam usque ætatem accidit, ut ipsi dicunt
Thebani. Nam in superioribus Ægypti omnino non cadit pluvia: at tunc
ipsis Thebis pluit stillatim.

XI. Persæ, transmissa regione aquis carente, quum castra castris
Ægyptiorum opposuissent, ad congrediendum parati; ibi tunc auxiliares
regis Ægypti, Græci homines et Cares, indignati quod Phanes externum
exercitum in Ægyptum duxisset, tale adversus eum facinus machinantur.
(2) Filios habebat Phanes in Ægypto relictos: his in castra et in
conspectum patris perductis, craterem in medio posuere utrorumque
castrorum, et productos singulos deinceps pueros super cratere
mactarunt: (3) tunc, jugulatis cunctis, vinum et aquam in craterem
ingessere, sanguinemque illorum potarunt auxiliares omnes, atque ita ad
pugnandum progressi sunt. Acri deinde commisso prælio, postquam de
utroque exercitu magna ceciderat multitudo, ad extremum in fugam
vertuntur Ægyptii.

XII. Miram vero admodum rem equidem hic vidi, monitus ab indigenis.
Quum ossa utrorumque, qui in eo prælio ceciderunt, separatim congesta
sint (seorsum enim jacebant Persarum ossa, sicuti initio distincta
erant; et alibi, ossa Ægyptiorum), Persarum crania ita sunt debilia,
ut, si unum minutum calculum in ea volueris conjicere, perfores;
Ægyptiorum vero ita sunt valida, ut lapide percutiens ægre diffringas.
(2) Cujus rei caussam dixerunt esse, mihique facile persuaserunt, quod
Ægyptii a pueris statim capita radunt, unde ossa in sole fiunt
compacta: qua de eadem caussa fit etiam ut non calvescant; nullus enim
est populus, apud quem tam raro caput videas calvum, quam apud
Ægyptios. (3) His igitur hæc caussa est, cur valida sint eorum crania:
Persis autem cur sint debilia, caussa hæc est, quod pueros in umbra
educant, et pileos gestant, quos tiaras vocant. (4) Hæc igitur talia,
qualia dixi, equidem vidi: vidi vero etiam his similia Papremi, in
illis qui cum Achæmene, Darii filio, ab Inaro Afro occisi sunt.

XIII. Ægyptii ex prælio, ut terga vertere coacti sunt, effusa fuga se
proripuere. Qui quum Memphin essent compulsi, ibique conclusi, misit ad
eos per adversum flumen Cambyses[TR1] navem Mytilenæam, in qua erat
caduceator genere Persa, qui ad deditionem faciendam hortaretur
Ægyptios. At illi, ubi navem vident Memphin intrantem, de castelli muro
universi effusi decurrunt, navem perdunt, hominesque in frusta
discerptos in castellum deportant. (2) Et Ægyptii quidem, posthac
obsessi oppugnatique, ad extremum in deditionem venerunt; finitimi
autem Libyes, Ægypti sortem veriti, non tentato armorum periculo sese
tradiderunt, tributum solvere spondentes, et dona mittentes. (3)
Similiter etiam Cyrenæi et Barcæi fecerunt, eadem timentes atque
Libyes. Sed Cambyses Libyum quidem dona benigne accepit: at quæ a
Cyrenæis erant missa aspernatus, puto, quod exigua essent (nam
quingentas argenti libras miserant Cyrenæi); has igitur, sua manu
prehensas, militibus distribuendas projecit.

XIV. Decimo die, ex quo in deditionem venerat castellum quod Memphi
est, regem Ægyptiorum Psammenitum, qui sex menses regnaverat, Cambyses
contumeliæ caussa cum aliis Ægyptiis residere jussit in suburbio; et
animum illius tentaturus, hocce facere instituit. (2) Filiam illius,
servili vestitu indutam, hydriamque gestantem, aquatum emisit, simulque
cum ea alias virgines, ex principum virorum filiabus delectas, eodem
cultu vestitas quo regis filia. (3) Quæ ubi ingenti cum clamore et
ejulatu præteribant locum ubi considebant patres, reliqui patres,
conspectis filiabus ita misere adfectis, invicem clamorem ejulatumque
sustulere; Psammenitus vero, ubi respiciens cognovit, in terram defixit
oculos. (4) Postquam præterierant puellæ aquatum missæ, secundo loco
filium regis cum aliis bis mille ejusdem ætatis Ægyptiis præter regis
oculos duci jussit, fune circum cervicem vinctos et ora frenis
coercitos. Ducebantur autem hi ita, pœnas luituri Mytilenæis illis, qui
Memphi cum navi perierant: hanc enim sententiam pronunciaverant regii
judices, ut pro unoquoque viro decem Ægyptii ex principum numero
invicem perirent. (5) Et ille, etiam hos prætereuntes videns, quum ad
mortem duci filium suum intelligeret, reliquis Ægyptiis, qui circum
illum sedebant, flentibus et lamentantibus, idem fecit quod in filia
fecerat. Denique quum et hi præteriissent, accidit ut homo natu
grandior, qui compotor regis olim fuerat, nunc vero bonis omnibus
exciderat, nec aliud quidquam, nisi quantum mendicus, habebat, atque
adeo stipem a militibus rogabat, præteriret præter Psammenitum,
Amasidis filium, Ægyptiosque qui in suburbio sedebant. (6) Hunc ubi
Psammenitus conspexit, ingentem in fletum erupit, et nomine compellans
sodalem, caput sibi planxit. Erant autem illi custodes adpositi, qui,
quidquid quaque prætereunte pompa faceret, observarent, et renunciarent
Cambysi. (7) Miratus igitur Cambyses quæ ille fecerat, misso nuncio,
interrogavit eum his verbis: «Dominus Cambyses ex te quærit,
Psammenite, quid sit quod conspecta filia tua male adfecta, itemque
conspecto filio ad supplicium prodeunte, nec clamorem nec fletum
edidisti; medicum vero illum, nihil ad te pertinentem, ut quidem ex
aliis cognovit, honore hoc es prosecutus.» (8) Cui ita interroganti hæc
ille respondit: «O fili Cyri, domestica mala majora erant quam quæ
fletum exprimerent: at sodalis hujus calamitas lacrimas meretur, qui
ingentibus opibus excidit, et in senectutis limine ad mendicitatem est
redactus.» Hæc quum ab eodem nuncio ad Cambysen essent relata, commode
dicta ei visa esse. (9) Narrant autem Ægyptii, etiam Crœsum (nam hunc
quoque secum in Ægyptum Cambyses adduxerat) et Persas, qui aderant,
lacrimasse; ipsumque Cambysen misericordia quadam fuisse tactum,
protinusque jussisse, ut filius ejus ex horum numero qui perire
deberent eximeretur, et ipse e suburbio excitus ad se duceretur.

XV. Jam filium quidem, qui ad eum servandum missi sunt, non amplius
superstitem invenerunt, ut qui primo loco fuerat cæsus: sed Psammenitum
ipsum, e suburbio excitum, ad Cambysen duxerunt; apud quem ille deinde
vitam egit, nullam vim passus. (2) Qui si non creditus fuisset res
novas moliri, recepturus erat Ægyptum, ita ut tamquam præfectus eam
esset administraturus. Nam honorare consueverunt Persæ regum filios;
quibus, licet patres ab illis defecerint, reddunt regnum. (3) Id enim
ita institutum eos habere, quum ex aliis multis colligi potest, tum
hoc, quod Thannyræ, Inari Afri filio, paternum regnum restitutum est,
pariterque Pausiridi, Amyrtæi filio, qui et ipse paternum recepit
imperium; quamvis nemo plus mali Persis fecerit, quam Inarus et
Amyrtæus. (4) Nunc Psammenitus, prava molitus, mercedem accepit: nam ad
defectionem sollicitasse Ægyptius deprehensus est; quod quum esset
compertum Cambysi, tauri sanguinem bibere coactus e vestigio mortuus
est. Talem igitur ille vitæ exitum habuit.

XVI. Cambyses vero Memphi Sain urbem profectus est, ea facturus quæ
etiam peregit. Nam Amasidis ædes ingressus, protinus e sepulcro
proferri cadaver Amasidis jussit: eoque facto, flagellis illud cædi
jussit, et capillos evelli, et stimulis pungi, et aliis modis ei
insultari. Quæ quum multo cum labore fecissent ministri (nam resistebat
cadaver, quippe conditum, ac nullo modo diffluebat), comburi illud
Cambyses jussit, nefarium jubens facinus. (5) Etenim Persæ deum habent
ignem: itaque igne comburere mortuos, utrisque nefas est: Persis
quidem, eam ipsam ob caussam quam memoravit, dicunt enim nefas esse,
cadaver hominis offerre deo. Ægyptii vero censent vivam belluam esse
ignem, quæ devoret quidquid nacta sit, tum pabulo satiata simul cum eo
quod devoravit moriatur. (3) Atqui nefas illis est, bestiis tradere
cadaver; ob eamque caussam illud condiunt, ne in terra jacens
consumatur a vermibus. Itaque, quod utrisque nefas erat, id faciendum
præcepit Cambyses. (4) Quamquam, ut quidem Ægyptii aiunt, non Amasis
fuit cui hoc accidit, sed alius quidam Ægyptius, ejusdem cum Amasi
staturæ, quem ea contumelia adficientes Persæ, Amasidi insultare
putarunt. (5) Amasin enim aiunt, quum ex oraculo cognosset quid sibi
post mortem esset patiendum, quo evaderet imminentem sortem, hominem
hunc, qui nunc flagellis cæsus est, tunc temporis mortuum, suo in
sepulcro prope januam sepelisse,[TR2] mandasse autem filio, ut ipsum in
imo sepulcri recessu deponeret. (6) At mihi quidem videtur, mandatum
tale, ad suam sepulturam et ad hominem istum pertinens, nullum omnino
dedisse Amasin, sed falso hæc jactari ab Ægyptiis.

XVII. Post hæc Cambyses triplicem meditatus est expeditionem; unam
adversus Carthaginienses, alteram adversus Ammonios, tertiam adversus
Macrobios (_id est,_ Longævos) Æthiopes, ad australe Libyæ mare
habitantes. (2) Instituta deliberatione placuit ei, adversus
Carthaginienses navalem exercitum mittere; adversus Ammonios
terrestrium copiarum partem; ad Æthiopas vero primum speculatores, qui
et Solis mensam, quæ in horum Æthiopum terra esse dicebatur, viderent
an revera esset, et reliqua quoque præter hanc explorarent; in speciem
autem dona ferrent regi eorum.

XVIII. Illa Solis mensa fertur esse hujusmodi. Pratum est in suburbio,
coctis carnibus quadrupedum omnis generis repletum: eas carnes, aiunt,
noctu ex instituto ibi deponi ab omnibus qui in dignitate essent
civibus, interdiu autem accedere quemque qui vellet, eisque vesci;
dicere autem indigenas, ipsam terram illas quaque nocte progignere.
Talis igitur esse fertur illa Solis quæ vocatur mensa.

XIX. Ut vero speculatores mittere Cambyses constituit, statim ex
Elephantine urbe homines arcessivit de Ichthyophagorum genere, qui
Æthiopiam linguam callerent. (2) Interim vero, dum hi arcesserentur,
navalem exercitum adversus Carthaginem jussit navigare. At Phœnices id
se facturos negarunt: magnis quippe juramentis sese teneri, et nefas
esse facturos, si contra suam sobolem militarent. (3) Nolentibus autem
Phœnicibus, reliqui pares non erant viribus: atque ita Carthaginienses
servitutem, quæ illis a Persis imminebat, effugerunt. Etenim vim
adferre Phœnicibus æquum non censuit Cambyses, ut qui se ultro Persis
tradidissent, et e quibus penderent universæ ipsius copiæ navales.
Præter Phœnices, Cyprii quoque Persis sese tradiderant, et expeditionis
in Ægyptum susceptæ erant socii.

XX. Postquam ad Cambysen ex Elephantine advenerunt Ichthyophagi, misit
eos ad Æthiopas, edoctos quid dicerent, et dona ferentes, purpureum
amiculum, et aureum torquem armillasque, et unguenti alabastrum, et
palmei vini cadum. (2) Dicuntur autem Æthiopes hi, ad quos misit
Cambyses, et statura maximi et pulcerrimi esse hominum omnium; et quum
aliis institutis uti diversis ab ceterorum hominum institutis, tum hoc
ad regiam dignitatem spectante: quemcumque civium statura maximum
judicant et corporis viribus pro ratione præstantem, hunc regem esse
æquum censent.

XXI. Ad hos igitur homines ubi advenerunt Ichthyophagi, dona
porrigentes regi eorum, hæc verba fecerunt: «Rex Persarum Cambyses,
cupiens amicitiam tecum hospitiumque jungere, misit nos, jubens ut in
colloquium tuum veniremus; et dona tibi dat hæc, quarum rerum usu et
ipse maxime delectatur.» (2) Quibus Æthiops, intelligens venire eos ut
speculatores, in hunc modum respondit: «Neque Persarum rex eo vos misit
dona ferentes, quod multum ei intersit ut mecum hospitium jungat; nec
vos vera dicitis (venistis enim ut regni mei speculatores); nec ille
vir justus est: nam si justus esset, non concupivisset aliam terram
præter suam, nec in servitutem redegisset homines, qui nulla illum
injuria adfecerant. (3) Nunc illi arcum hunc tradite, hæc verba
dicentes: Rex Æthiopum suadet regi Persarum, ut quando ita facile arcus
tendere hujus molis Persæ potuerint, tunc adversus Macrobios Æthiopas
copiis multitudine nos superantibus moveat bellum: usque eo autem diis
habeat gratiam, quod Æthiopum filiis non induxerint in animum, ut
præter suam terram adquirere cupiant aliam.»

XXII. His dictis laxavit arcum, et his qui venerant tradidit. Tunc
sumto purpureo amiculo quæsivit, quid esset, et quonam modo factum. Cui
quum Ichthyophagi vera dixissent de purpura et de illius tinctura,
dolosos esse hos homines, inquit, et dolosa illorum amicula. (2) Deinde
de aureo torque collari et de armillis quæsivit; quumque de hoc ornatu
exposuissent Ichthyophagi, ridens rex, quum compedes esse putasset,
ait, apud ipsos validiores hisce compedes esse. Tertio, de unguento
interrogavit; et, quum illi de confectione unguenti ac de ungendi
ratione disseruissent, idem illis, quod de amiculo, respondit. (3) Ubi
ad vinum venit, et de hujus confectione ex illis quæsivit, valde
delectatus potu, deinde interrogavit, quonam cibo utatur rex, et
quodnam sit homini Persæ longissimum vitæ spatium. (4) Et illi pane
vesci aiebant, naturamque tritici exponebant: octoginta vero annos
terminum dicebant esse longissimum vitæ hominis propositum. (5) Tum
Æthiops respondit Ichthyophagis: nihil proinde mirum esse, quum stercus
comedant, tam exiguum eos vivere annorum numerum; qui ne tot quidem
annos vivere possent, nisi hocce potu sese recrearent: nempe vinum
dicens: hoc enim uno a Persis se superari.

XXIII. Vicissim interrogantibus regem Ichthyophagis de vitæ spatio et
de alimentorum genere; ad centum et viginti annos, ait pervenire
ipsorum plerosque, nonnullos vero etiam hunc terminum transcendere;
cibum vero esse carnes coctas; potum, lac. Quumque mirarentur
speculatores quod de annorum numero dixisset, ad fontem ab illo ductos
se esse referebant, e quo loti nitidiores facti essent, quasi olei fons
esset; odorem autem tamquam violarum spirare illum fontem. (2) Ita
levem autem, dicebant speculatores, esse fontis hujus aquam, ut nihil
supernatare possit, neque lignum, neque quæcumque ligno sunt leviora;
sed in fundum abire omnia. (3) Cujus aquæ si revera ea natura est, quæ
perhibetur, fuerint illi hanc ob caussam longævi, quod plurimum hac
aqua utuntur. A fonte discedentes, ductos se esse narrabant in locum
quo vincti homines custodiebantur, ibique cunctos aureis vinctos
compedibus vidisse. Est enim apud hos Æthiopes æs metallorum omnium
rarissimum et pretiosissimum. Inspecto carcere, etiam Solis mensam, quæ
vocatur, spectaverunt.

XXIV. Post hanc ad extremum spectarunt sepulcra eorum, quæ e vitro
perhibentur esse parata, hoc modo. Postquam arefecerunt cadaver, sive
eadem ratione atque Ægyptii, sive quo alio modo, totum gypso oblinunt,
et pictura ita exornant, ut speciem quam maxime similem vivo referat;
deinde cavam columnam ei circumdant ex vitro (_alabastrite lapide?_)
confectam, quod apud illos magna copia et manu tractabile effoditur.
(2) Ita in media columna stans cadaver per eam conspicitur, nec odorem
ullum spirans injucundum, nec aliud quidquam incommodi præbens: estque
columna circumcirca conspicua, ut ipsum etiam cadaver omni ex parte
conspicuum est. (3) Hanc columnam per anni spatium suis in ædibus
servant qui cognatione proximi sunt, rerum omnium primitias illi
offerentes, aliaque sacra facientes: deinde ædibus elatas columnas
circa urbem collocant.

XXV. Speculatores, postquam ista omnia spectarant, reversi sunt. Qui
ubi hæc renunciarunt, protinus Cambyses, ira incensus, bellum inferre
Æthiopibus instituit, nullo de procuranda re frumentaria mandato dato,
nec secum cogitans in ultima terrarum suscipi hanc expeditionem: (2)
sed, ut furiosus, nec mentis compos, simulatque Ichthyophagos audierat,
ad bellum faciendum profectus est; Græcos, qui cum eo erant, in Ægypto
manere jubens, peditatum vero universum secum ducens. Postquam agmine
Thebas pervenit, ablegavit de exercitu circa quinquaginta hominum
millia, quos jussit in servitutem redigere Ammonios, et oraculum Jovis
incendere: ipse, reliquum ducens exercitum, adversus Æthiopas perrexit.
(3) Sed, priusquam quintam confecisset itineris partem, primum,
quicquid cibariorum de frumenti genere habuerant, eos defecerat;
deinde, post frumentum, etiam jumenta quæ comedi possent defecere. (4)
Quæ si Cambyses intelligens mutasset sententiam, exercitumque
reduxisset; erat, vel post prius admissum peccatum, vir prudens
futurus: nunc, nihil secum reputans, ulterius semper progressus est.
(5) At milites quam diu e terræ solo nancisci aliquid poterant, herbas
radicesque comedentes vitam sustentarunt: ubi vero in arenosa
pervenere, dirum facinus nonnulli eorum instituerunt; sortiti ex se
ipsis, decimum quemque comederunt. (6) Qua re cognita Cambyses, veritus
mutuam militum comesturam, omissa adversus Æthiopas expeditione,
retrogressus est; multisque de exercitu amissis, Thebas iterum
pervenit. Quumque Thebis Memphin descendisset, Græcos cum navibus domum
dimisit. Talis igitur exitus fuit expeditionis adversus Æthiopas
susceptæ.

XXVI. Qui vero ad bellum Ammoniis inferendum erant missi, hos profectos
Thebis cum ducibus itineris, compertum est Oasin oppidum pervenisse,
quod Samii incolunt, qui de Æschrionia tribu esse dicuntur, absuntque a
Thebis septem dierum itinere per arenosa faciendo: nominatur autem ille
locus Græco sermone Beatorum insula. (2) Hunc igitur in locum
pervenisse dicitur ille exercitus: inde vero quid his acciderit, nisi
quod Ammonii narrant et qui ex his audiverunt, nemo alius quidquam quod
dicat habet; neque enim ad Ammonios pervenerunt, neque domum reversi
sunt. (3) Narrant autem soli Ammonii hæc: ab hac Oasi per arenosa
adversus ipsos iter facientibus, quum jam fere in medio inter ipsos et
Oasin essent, incidisse illis, dum prandium capiebant, vehementem et
immanem ventum Notum, sabuli acervos secum rapientem; quibus illi
obruti, tali modo internecione periissent. Ammonii quidem hoc narrant
exercitui illi accidisse.

XXVII. Quo tempore vero Memphin Cambyses pervenit, adparuerat Ægyptiis
Apis, quem Epaphum Græci vocant. Qui ubi repertus est, continuo
Ægyptii, vestimentis induti pulcerrimis in lautitiis erant. (2) Quos
hæc agentes conspicatus Cambyses, prorsus existimans, quod ipse male
rem gessisset, eo lætos illos festa hæc celebrare, præfectos ad se
vocat urbis; ex eisque, ubi in conspectum ipsius venere, quærit, cur,
se prius Memphi versante, nihil tale fecissent Ægyptii; at nunc, quum
adisset magna exercitus parte amissa? (3) Cui illi respondent, deum
sibi adparuisse, qui ex multo temporis intervallo adparere identidem
consuesset; et, quando adpareat, tum universos Ægyptios læta festa
celebrare. Hæc audiens Cambyses, mentiri eos, ait; atque, ut mendaces,
ultimo supplicio adfecit.

XXVIII. His occisis, dein sacerdotes in conspectum vocavit. Qui quum
eadem dixissent; intellecturum sese, ait, an deus aliquis manu
tractabilis advenerit Ægyptiis. (2) Quæ ubi dixit, adducere ad se Apin
jussit sacerdotes: et illi abierunt adducturi. Est vero Apis hic, sive
Epaphus, juvencus ex vacca natus quæ nullum alium dehinc concipere
partum potest: dicuntque Ægyptii, fulgorem de cœlo in vaccam istam
incumbere, ex quo illa Apin conceptum pariat. (3) Habet autem hic
juvencus, quem Apin vocant, notas hujusmodi: niger colore est; sed in
fronte habet quadratum album; in tergo, figuram aquilæ; in cauda, pilos
duplices; in lingua, scarabæum.

XXIX. Apin ubi adduxerunt sacerdotes, Cambyses, haud satis mentis
compos homo, stricto gladio, quum ventrem Apidis vellet ferire, femur
feriit; ridensque sacerdotes adloquens, «O prava capita!» inquit:
«tales ergo sunt dii, sanguine carneque instructi, et ferri ictum
sentientes! Dignus profecto Ægyptiis hicce Deus! Cæterum vos non
juvabit, ludibrio me habuisse.»[TR3] His dictis, jussit hos quibus id
negotii mandatum est, flagellis cædere sacerdotes; reliquorum vero
Ægyptiorum quemcumque nacti fuissent festum celebrantem, occidere. (3)
Ita festi dies finem habuere apud Ægyptios, et sacerdotes multati sunt.
Apis vero, percussus femur, contabuit in templo jacens: quem, mortuum
ex vulnere, sacerdotes clam rege sepeliverunt.

XXX. Cambyses vero, ut aiunt Ægyptii, e vestigio propter iniquum illud
facinus furore est correptus, quum ne ante id tempus quidem satis
compos fuisset mentis. Et primum quidem, post illud, flagitium in
fratrem commisit Smerdin, qui eodem patre eademque matre erat natus.
Hunc ex Ægypto in Persas dimisit per invidiam, quod arcum, quem ab
Æthiope datum Ichthyophagi attulerant, ille unus ex Persis ad duos
saltem fere digitos attraxisset, quum reliquorum Persarum nullud id
præstare potuisset. (2) Dein, quum in Persas reversus Smerdis esset,
visum Cambyses per somnum vidit hujusmodi: visus illi est nuncius ex
Perside veniens nunciare, Smerdin in sella regia sedentem capite cœlum
tetigisse. (3) Quam ob caussam sibi timens, ne se occiso regnum occupet
frater, Prexaspen in Persas mittit, qui vir Persarum ei maxime fidus
erat, dato mandato ut illum occidat. Et Prexaspes Susa profectus
occidit Smerdin, sive venatum eductum, ut alii aiunt; sive, ut alii, ad
Rubrum deductum mare et in eo demersum.

XXXI. Ab hoc facinore initium factum esse flagitiorum a Cambyse
narrant. Alterum in sororem patravit, quæ illum in Ægyptum erat secuta,
quamque habuit uxorem, quum tam a patre, quam a matre, soror ejus
esset. (2) In matrimonium autem eam tali modo duxerat, quum antea
neutiquam moris fuisset apud Persas, sorores in matrimonium ducere.
Unius ex sororibus suis captus erat amore: quam quum cuperet matrimonio
sibi jungere, nossetque contra morem fore Persarum si id faceret,
vocatos ad se regios judcies interrogavit, sitne lex aliqua, jubens ut,
qui vellet, in matrimonium duceret suam sororem? (3) Sunt autem regii
judices probati inter Persas viri; qui eo munere funguntur quoad
vivunt, aut usque dum injusti quidpiam in illis reperiatur. Hi Persis
jus dicunt, et interpretes sunt patriarum legum, et ad eos omnia
referuntur. (4) Ad quæstionem igitur a Cambyse propositam responderunt
hi ea quæ et vera et tuta essent; dicentes, nullam se legem reperire,
quæ jubeat ut frater in matrimonium ducat sororem; aliam vero se
reperisse legem, quæ statuat, licitum esse regi facere quidquid velit.
(5) Itaque neque legem, metu Cambysis, abrogarunt; et, ne ipsi, tuentes
legem, perirent, aliam legem invenerunt, quæ illi, sorores in
matrimonium ducere cupienti, patrocinabatur. Igitur tunc Cambyses, quam
amabat, duxit uxorem: nec vero multo post, aliam etiam sororem sibi
matrimonio junxit. Et hanc natu minorem, quæ eum in Ægyptum secuta
erat, interfecit.

XXXII. De cujus morte duplex, perinde atque de Smerdi, fama fertur.
Græci quippe narrant, commisisse Cambysen, spectante uxore illa,
catulum leonis cum canis catulo; qui quum a leonis catulo vinceretur,
alium catulum caninum, qui fuisset hujus frater, rupta catena, illi
opem tulisse; atque ita canes, quum duo essent, leonem superasse. Hæc
spectantem Cambysen delectatum esse; illam vero, adsidentem, fudisse
lacrimas. (2) Id animadvertentem Cambysen quæsisse ex ea, cur fleret;
et illam respondisse, flere se, quod catulum videns opem ferentem
fratri, meminisset Smerdis, cogitassetque neminem esse qui illi esset
opem laturus. (3) Hoc igitur ob dictum interfectam illam a Cambyse esse
aiunt Græci. Ægyptii vero narrant, quum mensæ ambo adsiderent, mulierem
sumta lactuca folia circumcira decerpsisse, tum ex marito quæsisse,
sitne integra lactuca; an cui folia decerpta sint, pulcrior? Quumque
is, integram, dixisset; reposuisse illam, «Atqui tu hanc imitatus es
lactucam, Cyri domum circumcidens.» Et illum, ira incensum, calce pedis
ei, prægnans quum esset, insultasse; et illam abortu facto mortuam esse.

XXXIII. Ita in quos sæviit Cambyses, in furorem actus sive propter Apin
nimirum, sive alio casu, quales multæ calamitates accidere hominibus
solent: nam etiam a pueris gravi morbo dicitur Cambyses adfectus
fuisse, quem sacrum morbum nonnulli vocant. Itaque non erat
dissentaneum, ut, corpus quum gravi morbo laboraret, ne mens quidem
sana esset.

XXXIV. In reliquos vero Persas hæc alia furoris edidit exempla.
Prexaspen, quem maximo in honore habebat, qui nunciorum ad regem
perferendorum munere fungebatur, cujus etiam filius pincerna regis
erat, qui et ipse haud exiguus honor est; illum igitur sic adlocutus
fertur: «Dic mihi, Prexaspes; qualem me virum esse existimant Persæ? et
quos de me habent sermones?» (2) Tum illum respondisse: «Domine, cætera
omnia, magnifice laudaris: sed vino aiunt te nimium indulgere.» Quæ
quum ille de Persis dixisset, ira incensum regem hæc reposuisse: «Ergo
nunc me Persæ dicunt vino deditum desipere, nec mentis esse compotem!
igitur priores illorum sermones mendaces fuerunt.» (3) Superiore quippe
tempore, quum adsiderent ei Persæ atque etiam Crœsus, quæsierat ex his
Cambyses, qualis vir ipse videretur esse, cum patre Cyro collatus! et
illi responderant, esse patre superiorem: quippe non modo possidere
quæcumque Cyrus obtinuisset, sed et insuper Ægyptum et mare tenere. (4)
Hæc Persæ dixerant; Crœsus vero quum adesset, nec ei placeret ista
comparatio, his verbis Cambysen erat adlocutus: «Mihi quidem, o Cyro
nate, non videris similis esse patri, quum filium nondum habeas qualem
te ille reliquit.» Quibus auditis delectatus Cambyses erat, Crœsique
laudaverat judicium.

XXXV. Horum igitur tunc recordatum illum, iratum dixisse Prexaspi: «Tu
nunc cognosce ipse, verumne dicant Persæ, an istud dicentes desipiant
ipsi: quodsi enim filii tui in atrio stantis, conjecta sagitta, medium
feriero cor, constabit nugas dicere Persas; sin aberravero, dic vera
loqui Persas, meque haud sana esse mente.» (2) His dictis, tetendisse
arcum; sagittaque feriisse puerum: qui ut cecidit, secari corpus
jussit, inspicique vulnus; et quum in cor intrasse sagittam esset
repertum, ridens et supra modum gavisus, patri pueri hoc dixit:
«Manifestum jam cognovisti, Prexaspes, non me insanire, sed desipere
Persas. Nunc vero dic mihi, quemnam tu nosti hominum omnium, qui ita ad
destinatum adigat sagittam?» (3) Prexaspes, furere hominem videns,
sibique timens ipsi, respondit: «Domine, equidem ne deum quidem ipsum
ita dextre ferire existimo.» Tum igitur hoc fecit Cambyses: alibi vero
deinde, Persarum primoribus pares duodecim, nulla idonea caussa
damnatos, vivos inverso capite terra jussit defodi.

XXXVI. Quæ quum ille patraret, æquum censuit Crœsus Lydus hisce illum
verbis monere: «O rex, ne omnia juventuti iræque indulgeas! sed contine
atque cohibe te ipse. Bona res est providentia: et sapientis est,
rectum consilium in tempore capere. (2) At tu viros occidis, cives
tuos, nulla idonea caussa damnatos; idemque pueros occidis. Quodsi
plura talia admiseris, vide ne a te deficiant Persæ. Mihi vero pater
tuus Cyrus injunxit, sæpe multumque hortatus, ut te monerem, tibique
consilium darem, quodcunque ex tuo commodo esse reperissem.» (3) Hoc
ille, benevolentiam significans, consilium Cambysi dedit; cui his
verbis rex respondit: «tu etiam mihi consilia dare audes! qui tam
præclare tuam administrasti patriam, præclareque patri meo consuluisti,
suadens illi, ut trajecto Araxe adversus Massagetas duceret, quum illi
in nostram terram vellent trajicere. Igitur et te ipsum perdidisti,
patriæ rebus male administratis; et Cyrum perdidisti, qui tuum secutus
est consilium. Sed male tibi hoc cesserit; jam pridem enim occasionem
aliquam adversus te nancisci cupiebam.» (4) His dictis, arcum
prehendit, sagittam in illum emissurus. At Crœsus conversus foras se
proripuit et Cambyses, quum ferire illum non potuisset, famulis
imperavit ut prehensum occiderent. (5) At famuli, qui ingenium illius
nossent, occultant Crœsum, hæc secum reputantes, si dati mandati
pœniteret Cambysen, et desiderium Crœsi eum caperet, se producto illo
præmia servati illius accepturos; sin in sententia rex persisteret,
neque illum desideraret, tunc illum esse interfecturos. (6) Neque multo
post (sicut illi fere existimaverant) desideravit Cambyses Crœsum; quo
cognito famuli, superesse illum, regi nunciarunt. (7) Tum vero, gaudere
se quidem, ait Cambyses, quod Crœsus supersit; at illos, qui eum
servassent, non impune laturos, sed capite luituros. Quod et faciendum
mandavit.

XXXVII. Talia igitur Cambyses multa, dum Memphi morabatur, et adversus
Persas et adversus socios, furiosa patravit; præterea vetusta sepulcra
aperuit, et cadavera inspexit; atque etiam templum Vulcani ingressus,
simulacrum dei multis modis ludibrio habuit. Vulcani illud simulacrum
simillimum est Phœniciis Patæcis, quos Phœnices in proris triremium
circumferunt. Quos qui non vidit, ei ego significabo: est imitatio viri
pygmæi. (2) Ingressus vero etiam est Cabirorum templum, quod neminem
fas est ingredi, nisi sacerdotem: atque horum simulacra igne etiam
cremavit, multis ludificatus. Sunt autem hæc quoque similia Vulcani,
cujus filios aiunt esse Cabiros.

XXXVIII. Quibus ex omnibus fit mihi manifestum, furore magnopere actum
fuisse Cambysen: alioqui templis sacrisque populi ritibus non erat
illusurus. Nam si quis hominibus omnibus optionem proponeret sibi
eligendi ex omnibus institutis ea quæ optima viderentur, quilibet
eorum, re deliberata, domestica esset prælaturus: adeo quisque populus
suas leges longe esse optimas judicat. (2) Itaque verisimile non est,
alium hominem, nisi furiosum, talia ludibrio habere. Statuere autem ita
de suis legibus et institutis homines omnes, quum aliis multis
intelligi documentis potest, tum hocce. (3) Darius, postquam imperior
est potitus, convocatus Græcos qui ei aderant, interrogavit, quanam
pecuniæ proposita summa vellent mortuos parentes comedere. Et illi,
nulla conditione se id facturos, responderunt. (4) Idem deinde ex Indis
hos qui Calatiæ nominantur, qui parentes comedunt, ad se vocatos,
præsentibus Græcis, et per interpretes quid ageretur intelligentibus,
interrogavit, qua mercede in se reciperent, igne cremare mortuos
parentes. Et illi, alta voce exclamantes, meliora eum ominari
jusserunt. (5) Ita igitur hæc constituta sunt; recteque mihi Pindarus
videtur cecinisse, Morem majorum dicens regem esse omnium.

XXXIX. Quo tempore Cambyses Ægyptum bello adgressus est, per idem
tempus Lacedæmonii adversus Samum, et Polycratem, Æacis filium,
expeditionem susceperunt. Is quum insurrectione facta Samum occupasset,
primum trifariam distributam civitatem simul cum fratribus, Pantagnoto
et Sylosonte, administraverat: dein, altero occiso, et natu minore
Sylosonte insula ejecto, universam Samum imperio tenebat. Quo in
imperio cum Amasi, Ægypti rege, hospitium contraxit, dona ei mittens,
et vicissim ab illo accipiens. (2) Brevique tempore ita auctæ res erant
Polycratis, ut per universam Ioniam reliquamque Græciam celebrarentur.
Etenim quocumque cum exercitu proficisceretur, omnia ei feliciter
cedebant. Habebat autem centum actuarias naves quinquaginta remorum, et
mille sagittarios (_satellites_). (3) Cunctos circumcirca, nullo
discrimine facto, invadens, agebat ferebatque omnia. Nam amico, aiebat,
magis se gratificaturum, si ea, quæ eripuisset, eidem restitueret, quam
si initio nihil eripuisset. Multas igitur insulas ceperat, multa item
continentis oppida: in his Lesbios, quum omnibus viribus Milesiis
auxilio essent profecti, navali pugna superatos cepit; qui deinde
universam fossam, murum Sami ambientem, vincti foderunt.

XL. Amasin non latebat, ingenti felicitate uti Polycratem; sed ea res
illi curæ erat. Quum vero etiam multo magis augeretur prospera illius
fortuna, misso libello hæc ad eum perscripsit: (2) «Amasis Polycrati
hæc dicit. Jucundum utique est intelligere, virum amicum et hospitem
bene agere. At mihi non placent tuæ res nimium secundæ, ut qui norim,
invidum esse numen: ac fere cupio, ut et ego et hi qui mihi curæ sunt,
partim quidem prospero utamur rerum successu, partim vero etiam
nonnihil offendamus; atque ita potius vitam transigamus, variante
fortuna, quam usquequaque simus felices. (3) Neminem enim novi aut
fando audivi, quin, postquam usquequaque prospera usus est fortuna,
postremo pessimum funditus finem habuerit. Tu ergo, meum secutus
consilium, adversus illam tuam nimiam felicitatem fac hocce: cogita
quid sit quod habeas quod maximi tibi sit pretii, et quo amisso summa
animi ægritudine adfectum te iri existimes; atque ita illud abjice, ut
inter homines non amplius compareat. (4) Quodsi posthac tibi res
secundæ jam non per vices, cum ipsis infortuniis eventuræ sunt, fac ut
rebus tuis hac ratione, quam tibi proposui , medearis.»

XLI. His perlectis Polycrates, intelligens bene se monere Amasin,
quæsivit quidnam esset ex suis cimeliis, cujus jactura maximam animo
suo ægritudinem, esset adlatura; et, rerum suarum inita ratione, hoc
reperit: erat ei annulus signatorius, quem gestabat, auro vinctus, e
smaragdo lapide, Theodori opus Samii, Teleclis filii. (2) Hunc annulum
abjicere secum constituens, fecit hæcce: actuariam navem quinquaginta
remorum hominibus complevit; quam postquam et ipse conscendit, jussit
illos in altum enavigare: quumque procul ab insula abessent, detractum
de manu annulum, conspicientibus cunctis qui in navi erant, in mare
projecit. Hoc facto, retro navigavit: et postquam domum rediit, in
mœrore versatus est.

XLII. At quinto aut sexto exinde die res ei accidit hujusmodi. Homo
piscatoriam exercens, quum ingentem pulcrumque cepisset piscem,
Polycrati eum voluit dono dare: itaque ad fores regis illum ferens, ait
velle se Polycrati in conspectum venire. Quod ubi illi contigit,
offerens piscem dixit: «Hunc, rex, postquam ego cepi, non judicavi in
forum rerum venalium esse ferendum, quamvis simo homo manu mea victum
quærens; sed visus est mihi te tuoque imperio dignus: tibi igitur illum
adfero donoque.» (2) His verbis delectatus Polycrates, in hunc modum
homini respondit: «Recte utique fecisti, ac duplicem tibi habeo
gratiam, et orationis tuæ, et doni caussa: teque ad cœnam vocamus.»
Piscator, magni hæc faciens, domum abiit: famuli vero, dum piscem
dissecant, reperiunt in ejus ventre annulum Polycratis. (3) Quem ut
viderunt, protinus correptum, gaudio perfusi, ad Polycratem deferunt,
dant nunciantque quo pacto repertus sit annulus. Tum Polycrates, quum
subiret mentem ejus cogitatio rem esse divinam, conscripsit in libello
omnia, quæ et ipse fecisset, et quæ sibi inde accidissent: libellumque
illum in Ægyptum dedit perferendum.

XLIII. Amasis, lecto libello quem ad illum Polycrates miserat,
intellexit, fieri non posse ut homo hominem e casu futuro eripiat, et
male vitam finiturum esse Polycratem, cui feliciter omnia cedant,
quique etiam, quæ abjecit, rursus inveniat. (2) Itaque misso Samum
præcone, dissolvere se dixit hospitium. Id autem ea caussa fecit, ne,
si ingens et gravis calamitas Polycrati accidisset, ipse mœrore
adficeretur hospitis caussa.

XLIV. Adversus hunc igitur Polycratem, rebus omnibus felicem, bellum
moverunt Lacedæmonii, auxilio vocati a Samiis illis, qui deinde
Cydoniam in Creta insula coloniam condiderunt. (2) Scilicet, quo
tempore Cambyses, Cyri filius, copias adversus Ægyptum comparavit,
miserat Polycrates ad Cambysen, rogans ut etiam ad se Samum mitteret, a
seque copias peteret. (3) Quo audito, libenter Cambyses Samum miserat,
petens a Polycrate ut navales copias secum mitteret adversus Ægyptum.
Et ille e civibus selectos hos, qos novandarum domi rerum maxime
suspectos habebat, miserat cum quadraginta triremibus; mandans Cambysi,
ne hos remitteret.

XLV. Jam dicunt alii, Samios hos a Polycrate missos, in Ægyptum non
pervenisse; sed quum ad Carpathum navibus venissent, re deliberata
statuisse non ulterius navigare: alii aiunt, venisse eos in Ægyptum,
ibique fuisse observatos, sed fuga inde evasisse. (2) Qui ubi Samum
renavigarunt, Polycrates cum navibus obviam profectus, prælium cum eis
commisit: qua ex pugna quum superiores discessissent hi reduces, in
insulam exscenderunt; at tunc, pedestri commisso prælio, victi
fugatique sunt, atque ita Lacedæmonem navigarunt. (3) Ac sunt quidem
qui dicant, hos ex Ægypto redeuntes devicisse Polycratem: quod, mea
quidem sententia, falsum est. Nihil enim opus fuisset Lacedæmonios
auxilio vocare, si satis virium ipsi habuissent, quibus Polycratem ad
deditionem compellerent. (4) Ad hæc minime est consentaneum rationi,
ut, cui et auxiliarium mercenariorum et propriorum satellitum magna
multitudo præsto erat, hic a redeuntibus Samiis, paucis numero, esset
devictus. (5) Præterea civium sibi subjectorum uxores et liberos,
navalibus inclusos, in promptu habuerat Polycrates, si illi cum
redeuntibus de proditione egissent, simul cum navalibus igne crematurus.

XLVI. Samii, a Polycrate ejecti, ut Spartam venerunt, deducti ad
magistratus, multa fecerunt verba, ut qui sollicite admodum orarent. At
illi, primo hoc eis dato concilio, responderunt: quæ prima dixissent,
ea se esse oblitos; quæ deinde, ea non intelligere. (2) Post hæc,
iterum admissi, saccum ferentes, nihil aliud dixerunt, nisi hæc verba,
Saccus farina indiget. Quibus Spartani responderunt, vocabulo Saccus
supersedere eos potuisse: opem vero ferre decreverunt.

XLVII. Deinde Lacedæmonii, rebus omnibus paratis, exercitum Samum
miserunt: idque, ut quidem Samii dicunt, fecerunt remuneraturi
beneficium, quandoquidem ipsis superiore tempore Samii navibus opem
tulissent adversus Messenios: ut vero Lacedæmonii aiunt, non tam Samiis
precantibus opem laturi expeditionem hanc susceperunt, quam punire
illos cupientes, quod craterem rapuissent, ad Crœsum a se missum,
itemque thoracem, quem Lacedæmoniis dono miserat Amasis, rex Ægypti.
(2) Nam et thoracem illum, superiore anno quam craterem, Samii
rapuerant. Lineus is thorax erat, multis intextis figuris ornatus ex
auro et lana xylina (_sive_ gossypio): quod vero miratu dignum est,
filum thoracis quodlibet, quum tenue ipsum sit, in se continet fila
trecenta et sexaginta, conspicua cuncta. Alius huic simillimus est,
quem Lindi idem Amasis Minervæ dedicavit.

XLVIII. Operam autem suam ad hanc contra Samum expeditionem, ut
susciperetur, studiose etiam contulerunt Corinthii. Etenim adversus hos
quoque contumeliam admiserant Samii proxima ante hanc expeditionem
ætate, per idem tempus quo crater raptus est. (2) Periander, Cypseli
filius, trecentos pueros principum ex Corcyræis virorum Sardes at
Alyatten miserat castrandos. Quos pueros qui ducebant Corinthii quum ad
Samum adpulissent, cognita caussa Samii cur Sardes illi ducerentur,
primum monuerunt pueros, ut templum tangerent Dianæ: deinde, quum a
templo abstrahi supplices hos non paterentur, Corinthii autem eisdem
alimenta negarent, festos dies instituerunt Samii, quos etiam nunc
eodem modo celebrant: (3) ingruente nocte, quam diu aderant supplices
pueri, choros agebant virginum juvenumque, constituta lege, ut, illis
qui choris interessent, bellaria secum ferrent ex sesamo et melle
confecta, ut ea pueri Corcyræis rapta comederent. (4) Idque tam diu ita
fecerunt, donec custodes puerorum Corinthii, illis relictis, abierunt:
tunc vero pueros Corcyram Samii reduxerunt.

XLIX. Jam, si mortuo Periandro amicitiam Corinthii cum Corcyræis
coluissent, non illi hanc ob causam socii erant futuri expeditionis
contra Samum susceptæ. Nunc, ex quo coloniam in insulam illam
deduxerant, perpetuo mutuæ inter utrosque durant dissensiones. (2)
Itaque illam ob caussam Samiis Corinthii succensebant. Miserat autem
Sardes Periander castrandos pueros ex principum Corcyræorum familiis
lectos, pœnam ab illis sumpturus: nam priores Corcyræi nefarium facinus
in ipsum admiserant.

L. Scilicet postquam uxorem suam Melissam Periander occidit, ad priorem
hanc calamitatem alia ei supervenit hujusmodi. Erant ei ex Melissa duo
filii, alter septemdecim annos natus, alter octodecim. (2) Hos avus
maternus Procles, Epidauri tyrannus, ad se vocatus, benigne excepit,
uti par erat ex ipsius filia natos. Quos ubi a se dimisit; dum illos
deducit, ait: «Nostis ne, filii, quis matrem vestram occiderit?»
(3)[TR4] Hujus verbi frater natur major nullam habuit rationem: minor
vero, cuinomen erat Lycophron, hoc audito, tanto est mœrore adfectus,
ut, quum Corinthum rediisset, patrem, ut qui matrem suam occidisset,
nec salutaret, nec compellantem vicissim adloqueretur, nec interroganti
responderet quidquam. Ad extremum, ira incensus Periander domo eum
ejecit.

LI. Hoc ejecto, quæsivit ex majore natu, quid cum ipsis avus
disseruisset. Et ille exposuit, quam benigne ipsos excepisset; verbi
autem illius, quod Procles eis, quum dimitteret, dixerat, nullam fecit
mentionem, ut qui illud in animum non admodum admisisset. (2) At pater,
fieri prorsus non posse, ait, quin aliquid ipsis avus suggesserit; et
percontari institit. Tum recordatus juvenis, id quoque dixit. (3) Quod
quum advertisset Periandri animum, nulla porro indulgentia uti
decrevit; et ubicumque vitam agebat puer a se ejectus, ad eos misit
nuncium, qui ipsius verbis illis diceret, ne ædibus puerum reciperent.
(4) Itaque inde ejectus quoties in aliam se domum recepisset, ex hac
pariter expellebatur, quum recipientibus Periander minaretur
imperaretque ut domo illum prohiberent. Pulsus igitur ex alia, ad aliam
sodalium domum confugiebat: hique eum, ut qui Periandri filius esset,
quamvis timentes, tamen receperunt.

LII. Ad extremum publico præconio Periander edixit, quisquis eum domo
recepisset, aut sermones cum eo miscuisset, eum sacram mulctam (quam
eodem edicto definiebat) Apollini debiturum. Ex hoc igitur edicto nemo
amplius vel colloqui cum eo vel in domum recipere voluit: atque etiam
ipse ne tentare quidem dignatus est rem vetitam; sed manens in
proposito, volutabatur in porticibus. (2) Quarto dein die conspicatus
illum Periander illuvie et inedia male adfectum, miseratus est puerum,
et propius accedens, remissa ira, his verbis est adlocutus: «Utrum, o
fili, optabilius est tibi, hic status quo nunc es, an ut regnum et
reliqua bona, quibus ego fruor, accipias, ea conditione ut te patris
animo adcommodes? (3) Quum sis filius meus et opulentæ Corinthi rex,
vitam elegisti errabundi mendici, obsistens et irascens ei cui minime
fas erat. Quodsi in domo nostra accidit calamitas, ex qua suspicionem
adversus me concepisti; mihi illa accidit, et in me cadit maxima ejus
pars, quandoquidem ipse illam interfeci. (4) Tu vero, cogitans quanto
præstet invidiam movere quam misericordiam, simulque quale sit
succensere parentibus et superioribus, domum abi.» His verbis eum
inhibere conanti patri nihil alius puer respondit, nisi debere illum
sacram mulctam deo, ut qui ipsum sit adlocutus. (5) Tum intelligens
Periander, insanabile et invictum esse pueri malum, instructa navi e
conspectu suo illum Corcyram misit, quæ et ipsa imperio ejus erat
subjecta. (6) Dimisso vero puero, Proclem socerum bello petiit, ut qui
præcipuus præsentium rerum auctor fuisset: cepitque Epidaurum, et ipsum
Proclem, eumque vivum in custodia tenuit.

LIII. Procedente tempore, postquam consenuit Periander, animadvertitque
non posse se amplius res publicas inspicere et administrare, Corcyram
misit, et Lycophronem ad suscipiendum regnum vocavit; nam majori natu
filiorum videbat non inesse ejus rei facultatem, sed manifesto hebetius
in eo ingenium agnoscebat.(2) At Lycophron hominem, qui ei hunc nuncium
adferebat, ne responsione quidem ulla dignatus est. Tum Periander,
magna cura juvenem amplectens, iterum ad eum misit sororem, filiam
suam, ratus huic illum maxime obsecuturum. (3) Quæ quum advenisset,
dixissetque: «Visne, juvenis, aliorum in manus venire regnum, et
dissolvi domum patris tui potuis, quam ut ipse abeas, atque hæc teneas?
Abi domum, et desine te ipsum punire. (4) Sinistra res est obstinatio:
ne malum malo sanare coneris. Multi præponunt justioribus æquiora
lenioraque: multi jam item, materna quærentes, paterna perdiderunt. (5)
Lubrica res regnum est; multos tamen habet amatores, et ille jam senex
est et vigorem ætatis prætergressus: ne tua bona tradas aliis.» (6) Sic
illa, a patre edocta, verbis ad persuadendum maxime ideoneis fratrem
est adlocuta. At ille, nequaquam, ait, Corinthum se esse venturum, quam
diu patrem superesse cognovisset. (7) Quæ postquam illa renunciavit,
tertio Periander præconem misit, qui diceret, ipsum in Corcyram
venturum, illum autem Corinthum abire juberet ad regnum capessendum.
(8) Quam in conditionem quum consensisset adolescens, Periander parabat
Corcyram navibus proficisci, et filius Corinthum. At Corcyræi, his
rebus omnibus cognitis, ne in terram ipsorum Periander veniret,
interfecerunt juvenem. Hanc igitur ob causam de Corcyræis ultionem
Periander ceperat.

LIV. Jam Lacedæmonii, magna cum classe Samum profecti, urbem
oppugnarunt. Et murum adgressi, turrim in suburbio mari imminentem jam
transcenderant, quum, succurrente ipso Polycrate magna cum manu,
repulsi sunt. (2) Simul vero a superiore turri, quæ in dorso montis
erat, egressi sunt auxiliares, et ipsorum Samiorum ingens numerus: qui
postquam per exiguum tempus sustinuissent Lacedæmonios, fuga se
recipiunt; et illi insecuti, magnam cædem fecerunt.

LV. Quodsi, qui tunc adfuerunt Lacedæmonii, cuncti similes eo die
fuissent Archiæ et Lycopæ, capta fuisset Samus. Archias enim et
Lycopas, quum soli cum fugientibus Samiis intra mœnia irrupissent,
intercluso reditu, in urbe a Samiis interfecti sunt. (2) Equidem cum
tertio ab hoc Archia, cui et ipsi Archiæ nomen erat, Samii filio,
Archiæ nepoti, congressus sum Pitanæ, quo de populo erat: qui omnium
hospitum maxime Samios colebat, mihique dixit, patri suo nomen Samii
hac caussa fuisse impositum, quod illius pater Archias Sami fortissime
pugnans occubuisset: colere se autem Samios, aiebat, quoniam avus
ipsius publice a Samiis fuisset sepultus.

LVI. Sed Lacedæmonii, quum per quadraginta dies oppugnassent Samum,
neque quidquam profecissent, in Peloponnesum sunt reversi. (2) Fertur
autem fama, temere quidem sparsa, quæ ait, Polycratem magnum numerum
patriæ monetæ ex plumbo cusæ, sed deauratæ, illis dedisse; quo accepto
eos discessisse. Hæc prima est expeditio, quam in Asiam Lacedæmonii,
Doricæ stirpis populus, susceperunt.

LVII. Hi autem ex Samiis qui Polycratem bello erant adgressi, quum in
eo essent Lacedæmonii ut illos desererent, ipsi quoque abierunt et
Siphnum navigarunt. Pecunia enim indigebant: et florentes per id tempus
erant res Siphniorum, ut qui præ cæteris insulanis divitiis maxime
valebant; quippe in eorum insula metalla erant auri argentique, ita
quidem ut ex decima pecuniæ illius, quæ ibi conficitur, thesaurus
Delphis sit dedicatus, qui nihil cedit opulentissimis: ipsi vero, quæ
quotannis ex metallis redibant, ea inter se distribuebant. (2) Iidem,
quo tempore thesaurum illum struendum curarunt, quæsiverunt ex oraculo,
an præsentia bona per longum temporis spatium ipsis sint duratura.
Quibus Pythia hæc respondit:

      At quando in Siphno fuerint prytaneia cana,
      cana fori facies; tunc vir vafer adsit oportet,
      e ligno insidias caveatque rubrum præconem.

Erat autem tunc [_quum  advenere Samii_] et forum et prytaneum
Siphniorum Pario lapide excultum.

LVIII. Hoc oraculum Siphnii, nec tunc statim quum datum est, quo
pertineret intellexerant, nec deinde, quum Samii advenerunt. Nam simul
atque ad Siphnum Samii adpulerunt, navium unam in urbem cum legatis
miserunt. (2) Erant autem olim naves omnes minio tinctæ: idque fuit
quod Siphniis Pythia edixerat, quum cavere illos jussisset ligneas
insidias et rubrum præconem. (3) Advenientes igitur Samiorum legati
postularunt a Saphniis, ut decem talenta ipsis mutuo darent. Quod quum
se facturos Siphnii negassent, agros eorum depopulati sunt Samii. (4)
Ea re cognita, protinus Siphnii egressi sunt, rebus suis opem laturi:
sed commisso prælio inferiores discesserunt, multique eorum urbe a
Samiis sunt interclusi: quo facto, centum talenta ab illis Samii
exegerunt.

LIX. Ab Hermionensibus vero, data pecunia, Hydream acceperunt insulam,
Peloponneso obversam, eamque Trœzeniis in depositum dederunt; ipsi vero
Cydoniam in Creta condiderunt coloniam, quum non hoc consilio
navigassent, sed Zacynthios insula ejecturi. (2) Mansere autem ibi et
opibus florere per quinquennium; ita quidem, ut, quæ nunc templa sunt
Cydoniæ, ab his extructa sint, atque etiam Dictynnes fanum. (3) Sexto
autem anno Æginetæ eosdem, Cretensibus juncti, prælio navali superatos,
in servitutem redigerunt, resectasque navium proras, quibus apri pro
insignibus erant, Æginæ in Minervæ templo dedicarunt. (4) Id fecerunt
Æginetæ, quia infensi Samiis erant: hi enim priores, regnante Sami
Amphicrate, bello Æginæ illato multis malis Æginetas adfecerant, sed et
ipsi multa erant passi.

LX. Caussa quidem illius odii hæc est: verum ego longiorem de Samiis
sermonem feci, quoniam ab his tria maxima opera, præ reliquis omnibus
Græcis, effecta sunt. Primum, in monte ad centum et quinquaginta
orgyias edito, in hoc fossa ab imo monte incipiens, et per totum ita
acta, ut in oppositum montis latus pateat alterum fossæ orificium. (2)
Longitudo fossæ septem stadiorum est: altitudo ac latitudo, octo pedum
utraque. Per totam autem illius longitudinem excavata est alia fossa,
viginti ulnas alta, tres pedes lata, per quam aqua, ex ingenti fonte
derivata, per tubos in urbem deducitur. Architectus hujus fossæ
Eupalinus fuit Megarensis, Naustrophi filius. (3) Hoc unum ex tribus
illis. Alterum est opus, agger in mari ductus circa portum, in
altitudinem viginti orgyiarum; longitudo autem aggeris, major duobus
stadiis. (4) Tertio, templum habent exstructum maximum omnium, quæ nos
novimus, templorum: cujus primus architectus fuit Rhœcus, Philæ filius,
Samius. Horum caussa sermonem de Samiis paulo longiorem instituimus.

LXI. Jam adversus Cambysen, diutius in Ægypto morantem insanientemque,
insurrexerunt duo fratres Magi, quorum alterum Cambyses procuratorem
domus suæ reliquerat. (2) Hic igitur adversus illum insurrexit, quum
intelligeret, occultari Smerdis cædem, paucosque esse Persarum ad quos
notitia illius pervenisset, plerosque vero illum credere superesse: hæc
ille reputans, regiam occupare hoc modo instituit. (3) Erat ei frater,
quem simul cum eo insurrexisse dixi, corporis specie similis admodum
Smerdi, Cyri filio, quem Cambyses, quum ipsius frater esset,
interfecerat. Erat igitur hic et facie Smerdi similis, et ipsi nomen
quoque idem Smerdis erat. (4) Hunc hominem Patizithes Magus, postquam
ei persuaserat ut sibi omnia conficeret, regio in solio collocavit. Quo
facto, præcones dimisit quum alias in partes, tum et in Ægyptum misit
qui ediceret exercitui, Smerdi dehinc esse parendum, Cyri filio, non
Cambysi.

LXII. Itaque quum cæteri præcones hoc edixerunt, tum qui in Ægyptum
erat missus, ubi Cambysen cum exercitu Ecbatanis Syriæ invenerat, stans
in medio proclamavit ea quæ a Mago mandata habebat. (2) Quæ ut a
præcone edicta Cambyses cognovit, quum vera esse ea et proditum se a
Prexaspe existimaret (hunc enim, ad interficiendum Smerdin missum, non
exsecutum esse mandatum), respiciens Prexaspen, ait: «Prexaspes, ita
igitur mandatum mihi es exsecutus, quod tibi injunxeram!» (3) Tum ille:
«Non est hoc verum, domine, ut Smerdis frater tuus adversus te
insurrexerit, aut ut ulla tibi a viro illo contentio, sive magna, sive
parva existere possit. Nam ego ipse tuum mandatum exsecutus, mea manu
eum sepelivi. (4) Itaque, si resurgunt mortui, exspecta ut etiam
Astyages Medus adversus te sit insurrecturus: sin erit ut olim, nihil
quidquam novarum rerum ab illo tibi nascetur. Quare mihi videtur,
insequi nos debere præconem, et ex eo perquirere interrogando, a quonam
missus edixerit, Smerdi regi esse parendum.»

LXIII. Hæc a Praxaspe dicta quum placuissent Cambysi, protinus missi
sunt qui præconem insequerentur reducerentque. Qui ut rediit, his
verbis eum interrogavit Prexaspes: «Tu, homo, quum dicas a Smerdi Cyri
filio te nuncium venire, nunc, si mihi verum dixeris, salvus abito.
Ipsumne Smerdin oculis tuis vidisti, qui tibi hoc mandatum dederit; an
ab aliquo ex ejus ministris illud accepisti?» (2) Tum ille, «Ego,
inquit, Smerdin Cyri filium, ex quo rex Cambyses cum exercitu in
Ægyptum est profectus, nondum vidi: sed Magus, quem domus suæ
procuratorem Cambyses constituit, hic mihi mandata hæc dedit, dicens
Smerdin esse, Cyri filium, qui, ut ea ad vos perferrem, imperasset.»
(3) Hæc illis homo iste dixit, a veritate nihil discendens. Tum
Cambyses: «Tu quidem, Prexaspes, ait, ut vir bonus mandata mea
exsecutus, culpam effugisti: at quis tandem ille fuerit Persarum, qui
Smerdis nomen invadens, adversus me insurrexit?» (4) Cui ille,
«Equidem, rex, mihi videor, inquit, intelligere quid hoc rei sit. Magi
sunt qui tibi insurrexerunt, tum is quem tu procuratorem domus tuæ
reliquisti, Patizithes, tum hujus frater Smerdis.»

LXIV. Ibi tunc, audito Smerdis nomine, veritas quum dictorum tum
insomnii animum percutit Cambysis, cui per somnum visum erat nunciare
aliquem sibi, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum tetigisse.
(2) Itaque intelligens, frustra se perdidisse fratrem, deploravit
Smerdin: et postquam universam suam calamitatem deplorarat
lamentatusque erat, in equum insiliit; in animo habens quam celerrime
posset, Susa adversus Magum ducere exercitum. (3) At, dum in equum
insilit, de vagina gladii fungus (_extremæ vaginæ claustrum_) decidit;
et nudatus gladius femur feriit. (4) Vulneratus igitur Cambyses eadem
parte, qua ipse antea deum Ægyptiorum Apin percusserat, quum letale
vulnus accepisse sibi videretur, quæsivit quodnam nomen esset oppido.
Et illi Ecbatana dixerunt. (5) Erat ei autem superiori tempore oraculi
responsum ex Buto urbe adlatum, Ecbatanis illum moriturum: unde sibi
persuaserat, Ecbatanis Mediæ, ubi ei rerum omnium summa erat, senem
sese vita functurum; at nimirum Ecbatana Syriæ dixerat oraculum. (6)
Itaque, postquam tunc percunctatus oppidi nomen cognovit, consternatus
calamitate quæ et ex Mago ei imminebat, et ex vulnere, resipuit;
intelligensque oraculi responsum, ait: «Hic loci fatale est vitam
finire Cambysen, Cyri filium.»

LXV. Neque tunc plura; sed deinde, interjectis fere viginti diebus,
convocatis ad se spectatissimis qui aderant Persarum, hæc ad eos verba
fecit: Eo redactus sum, o Persæ, ut rem vobis eam, quam omnium maxime
occultavi, debeam aperire. (2) Quum in Ægypto essem, vidi nocturnam
visionem, quam utinam numquam vidissem! Visum erat mihi, venientem domo
nuncium renunciare, Smerdin, regio in solio sedentem, capite cœlum
tetigisse. (3) Itaque veritus, ne imperium mihi a fratre raperetur,
properantiora feci quam prudentiora: nec enim naturæ hominis datum est,
avertere id quod sit eventurum: ego vero fatuus Prexaspen Susa mitto,
qui Smerdin interficiat. (4) Quo tanto admisso facinore, securus vitam
egi, nullo pacto cogitans fore, ut, sublato Smerdi, alius quisquam
hominum mihi insurgat. Sed ab ejus quod futurum erat notione prorsus
aberrans, præter jus et fas fratrem occidi, et nihilo minus regno sum
privatus. Smerdis enim Magus fuit, quem contra me insurrecturum esse
deus insomnii viso mihi significaverat. (5) Patratum igitur a me
facinus est; vosque sic existimate, non amplius in vivis esse Smerdin,
Cyri filium: sed Magi vobis regiam occuparunt, is quem ego procuratorem
domus meæ reliqui, et frater eius Smerdis. (6) Jam, quem maxime
oportuerat vicem meam, qui hæc indigna a Magis patior, ulcisci; is
nefaria cæde, a proximis suis patrata, vitam finivit. Qui quum amplius
non sit, secundo loco, id quod reliquum est, ut vos, Persæ, quæ nunc,
quum vitam finio, mihi a vobis fieri volo, moneam summa me necessitas
urget. (7) Nempe hoc vobis, deos regios obtestatus, injungo, quum in
universum cunctis, tum maxime his qui ex Achæmenidum stirpe adestis, ne
principatum ad Medos iterum redire patiamini; sed, sive illi dolo eum
obtinuerunt, dolo eis eripiatis; sin vi quadam illum sibi pararunt, vi
et armis recuperetis. (8) Atque, hoc quidem si feceritis, et terra
vobis fructum ferat, et uxores et greges uberem edant prolem, et
libertate in omne futurum tempus fruamini! Sin non recuperaveritis
principatum nec conati fueritis recuperare, contraria horum vobis ut
fiant precor, et hoc amplius, ut Persarum unicuique finis vitæ, qualis
mihi, eveniat.» Simul hæc locutus Cambyses universam suam sortem
deploravit.

LXVI. Tum Persæ, regem videntes edere ploratum, universi quidquid
vestium habebant, discerpere, immensumque edere ejulatum cœperunt. (2)
Et haud multo post, carie corroso osse, et in putredinem abeunte
femore, e vivis ereptus est Cambyses, Cyri filius, postquam annos
omnino septem et quinque menses regnaverat, nec ullam prolem, neque
masculam, neque femineam, reliquerat. (3) At qui aderant Persæ
persuadere sibi nullo pacto potuerunt, Magos rerum esse potitos; sed
Cambysen existimarunt calumniæ caussa hæc dixisse quæ de morte Smerdis
dixerat, quo Persicum omne genus ad bellum adversus illum concitaretur.
(4) Hi igitur existimabant, Smerdin Cyri filium regnum occupasse: nam
præfracte etiam negabat Pexaspes, a se interfectum esse Smerdin; nec
enim tutum ei erat, mortuo Cambyse fateri, Cyri filium ipsius manu
periisse.

LXVII. Magus igitur, mortuo Cambyse, secure regnavit, usurpans
cognominis Cyri filii nomen Smerdis, per septem menses, qui Cambysi ad
complendum octavum annum defuerunt: intra quod tempus cunctos imperio
Persarum subjectos ingentibus adfecit beneficiis, ita ut eumdem mortuum
desiderarent omnes Asiæ populi, ipsis Persis exceptis. Dimissis enim
per omnes, quibus imperavit, populos præconibus Magus edixerat, per
triennium immunes fore omnes, quum a milita, tum a tributo. Atque hoc
edictum protinus promulgaverat, simulatque insurrectione facta iniit
regnum.

LXVIII. At octavo mense, quisnam esset, tali modo compertum est. Fuit
Otanes, Pharnaspis filius, genere et opibus par ei qui primus esset
inter Persas. Hic Otanes primus suspectum habuit Magum; non esse
Smerdin Cyri filium, sed eum qui erat, inde conjiciens, quod numquam ex
arce egrederetur, nec ullum ex nobilibus Persis in conspectum suum
vocaret. (2) Ea suspicione ductus, hocce instituit facere. Filiam ejus,
cui Phædyma nomen erat, in uxoribus habuerat Cambyses: eamdemque
perinde tunc Magus habebat, cum eaque pariter atque cum aliis Cambysis
uxoribus consuetudinem habebat. (3) Ad hanc igitur filiam suam misit
Otanes, quærens ex ea, quisnam homo esset cum quo concumberet: utrum
Smerdis Cyri filius, an alius quispiam? Cui illa responsum remisit,
nescire se; neque enim Cyri filium Smerdin umquam vidisse, nec scire
quis sit cum quo concumbat. (4) Tum iterum ad eamdem mittens Otanes,
ait: «Si Smerdin Cyri filium non nosti, at tu ab Atossa percunctare,
quonam cum viro et illa concumbat et tu! nam illa utique fatrem novit
suum.» (5) Respondit ad hæc filia: «Neque Atossæ ego possum in
colloquium venire, neque alii ulli mulieri ex his quæ mecum hic una
habitant: nam simulatque hic homo, quisquis est, occupavit regnum,
disseminavit nos, alii aliam sedem adsignans.»

LXIX. Hæc audienti Otani magis etiam manifesta facta res est. Itaque
tertio ad illam nuncium mittit, his verbis: «Oportet te, filia, quum
bene nata sis, periculum suscipere quodcumque pater te jubet. Quodsi
enim hic non est Cyri filius Smerdis, sed is quem ego esse existimo;
non debet ille, quod tecum concumbat et Persarum teneat imperium,
impune ferre, sed meritam luere pœnam. (2) Nunc igitur fac hocce:
quando tecum cubuerit, tuque eum somno sopitum intellexeris, palpa ejus
aures. Quodsi compertus fuerit aures habere, puta te cum Cyri Smerdi
concumbere: sin aures eum non habere deprehendes, magus Smerdis est
quicum concumbis.» (3) Ad hæc renunciari Phædyma jubet, ingens se adire
periculum, si id faciat. Si forte enim aures ille non habeat, ipsa
autem deprehendatur palpans, satis se scire, fore ut ab illo
trucidetur: attamen imperata facturam. (4) Sic illa, hoc se effecturam,
patri recepit. Mago autem huic Smerdi Cyrus, Cambysis filius, tum
regnans, graviorem quamdam ob culpam præcidi aures jusserat. (5) Hæc
igitur Phædyma, Otanis filia, cuncta exsequens quæ patri receperat,
quum ad illam rediisset ordo intrandi ad Magum (per vices enim apud
Persas uxores ad maritum intrant), cubiculum ingressa cum eo concubuit:
et postquam gravi somno Magus sopitus erat, aures ejus palpavit. (6)
Utque haud ægre, sed facillime, cognovit auribus carere hominem,
simulatque dies adfuit, ad patrem misit, remque ei significavit.

LXX. Tum Otanes, adsumpto Aspathine et Gobrya, primariis inter Persas
viris, maximeque idoneis quibus fidem haberet, totam rem his enarravit:
atque hi etiam ipsi suspicati erant, ita se rem habere. Quibus quum
deinde rationes suas exposuisset, adsentati sunt ambo. (2)
Constitueruntque hi tres, ut ipsorum quisque unum virum Persam, cui
maxime fidem haberet, sibi legeret socium. Adsciscit igitur Otanes pro
sua parte Intaphernem; Gobryas, Magabazum; Aspathines, Hydarnen. Ita
quum sex essent, advenit Susa Darius, Hystaspis filius, ex Perside
veniens, cui regioni pater ipsius erat præfectus. Qui ubi advenit,
placuit reliquis sex Persis Darium etiam socium sibi adsciscere.

LXXI. Hi septem igitur congressi, fidem sibi dant invicem, et sermones
conferunt. Ubi ad Darium venit ordo sententiæ dicendæ, ait ille: «Ego
hoc solus cognitum habere putabam, regnare Magum, et vita excessisse
Smerdin, Cyri filium: atque ad hoc ipsum dedita opera huc me contuli,
ut mortem Mago pararem. Quandoquidem vero accidit, ut et vos rem
compertam habeatis, non ego solus; videtur mihi res e vestigio
peragenda, neque differenda: nec enim hoc melius fuerit.» (2) Ad hæc
Otanes: «O fili Hystaspis, ait, forti viro patre genitus es; et videris
ostendere, te nihil esse patre inferiorem. Verumtamen hanc rem noli ita
præpropere et inconsulto adgredi; sed consideratius illam capesse.
Plures simus oportet, et sic demum rem adgredi.» (3) Tum Darius: «Viri
qui hic adestis, inquit, si ea ratione utemini quæ ab Otane est
proposita, scitote pessime vos esse perituros. Deferet enim aliquis rem
ad Magum, privatim sibi lucrum quærens. (4) Debebatis quidem maxime vos
soli, re inter vos deliberata, hæc conficere: quoniam vero ad alios
plures eam referre placuit vobis et mecum quoque communicastis, aut hoc
ipso die rem exsequamur, aut scitote, si hunc unum diem siveritis
elabi, non alium accusatorem me præventurum esse, sed me ipsum nomina
vestra ad Magum esse delaturum.»

LXXII. Ita ardentem Darium videns Otanes: «Quoniam igitur, inquit, adeo
propere rem nos exsequi cogis, nec differre pateris; age dic nobis
ipse, quonam pacto intrabimus regiam, illosque adgrediemur? Custodias
enim esse dispositas tu etiam ipse (puto) nosti, si non visu, auditu
certe: quas quo pacto superabimus?» (2) Cui Darius respondit: «Multa
sunt, Otanes, quæ verbis non facile est demonstrare, sed re ipsa atque
opere: sunt rursus alia, verbis quidem expeditu facilia, sed unde
factum nullum præclarum exsistit. (3) Nostis autem vos, per dispositas
illas custodias non ulla posse difficultate transiri. Quum enim simus
hac dignitate viri, nemo non transire nos patietur, partim reverentia
nostri ductus, partim forte etiam timore. Præterea vero ego ipse
prætextum maxime speciosum habeo, quo intremus; dicens ex Perside me
adesse, velleque quidpiam, quod a patre mihi mandatum sit, regi
significare. (4) Etenim, ubi mendacium aliquod dicendum est, dicatur.
Eodem enim tendimus, et mendaces, et veraces: hi falsum dicunt, quando
falsa persuadendo commodum aliquod sunt percepturi; illi vera
loquuntur, ut per veritatem lucrum quoddam faciant, utque majus aliquid
illis dehinc committatur. (5) Ita, diversas vias sequentibus, idem
nobis finis propositus est. Si nihil commodi exspectaretur; eadem
ratione alter (_homo mendax_) qui verum loquitur (_lucri caussa_),
mentiretur; alter (_verax_) qui mentitur (_commodi caussa_), verum
dicturus erat. (6) Quisquis ergo ex portarum custodibus ultro nos
admiserit, is posthac fructum facti percipiet; qui vero se nobis
opponere conabitur, is eo ipso hostis declaratus esto, nosque deinde vi
penetrabimus intus, et opus adgrediemur.»

LXXIII. Post hæc Gobryas, «Umquamne, inquit, viri amici, honestius
possemus recuperare imperium, aut, si recipere illud non licuerit
nobis, honestius mori, quam nunc, ubi nobis, viris Persis, Medus homo
Magus imperat, isque mutilatus auribus? (2) Et quicumque vestrûm
ægrotanti adfuistis Cambysi, utique meministis, puto, quæ ille, quum
finiret vitam, injunxit Persis imprecatusque est non connitentibus
recuperare imperium: quæ nos tunc quidem non admittebamus, sed per
calumniam dici a Cambyse putabamus. (3) Nunc igitur censeo, Dario esse
obtemperandum, neque ex hoc cœtu aliorsum discedendum, nisi recta
adversus Magum.» Hæc[TR5] dicenti Gobryæ omnes sunt adsensi.

LXXIV. Dum hi ita deliberabant, per idem tempus accidit forte hocce.
Placuerat deliberantibus Magis, amicum sibi conciliare Prexaspen, tum
quoniam indigna ille erat passus a Cambyse, qui filium ejus sagitta
transfixum interfecerat; tum quod unus idem mortem noverat Smerdis,
Cyri filii, quippe qui sua manu eum occidisset; præterea quod summo in
honore erat apud Persas. (2) His igitur rationibus inducti, vocatum ad
se Prexaspen, operam dederunt ut amicum sibi adjungerent, fide data et
juramentis eum obstringentes, apud se habiturum nec ulli homini
aperturum malam fraudem qua illi adversus Persas uterentur; pollicentes
ei, infinitis modis cumulate se eum remuneraturos. (3) Id quum se
facturum Prexaspes recepisset, sicut ei persuadere conati erant Magi,
secundo loco aliud ei proposuerunt: convocaturos se, aiebant, universos
Persas sub regiæ muris, illumque jusserunt conscensa turri concionari,
regi illos a Smerdi, Cyri filio, nec ab alio. (4) Hoc ei mandabant, ut
qui summa fide esset apud Persas, quique sæpe professus esset vivere
Smerdin, Cyri filium, cædemque illius pernegasset.

LXXV. Postquam et hoc se facturum Prexaspes dixit, Magi, convocatis
Persis, jusserunt eum conscendere turrim, et concionari. (2) At ille
quidem, quæ ab his rogatus erat, eorum ultro oblitus, exordio sumpto ab
Achæmene, genus recensuit Cyri; et postquam ad hunc descendit oratio,
ad extremum beneficia omnia a Cyro in Persas collata commemoravit. (3)
Quibus expositis, aperuit veritatem, quam adhuc a se occultatam esse,
ait, quum non tutum sibi fuisset, id quod factum sit edicere; in
præsentia autem necessitate se cogi, ut verum declaret. Dixit igitur,
se ipsum, coactum a Cambyse, Smerdin Cyri filium necasse, et Magos esse
qui nunc regnum teneant. (4) Denique multa imprecatus Persis, ni regnum
recuperarent, pœnasque a Magis sumerent, de turri se præcipitem
dejecit. Hunc finem Prexaspes habuit, quum per totam vitam spectata
fide vir fuisset.

LXXVI. Septem quos dixi Persæ, postquam decreverunt protinus adgredi
Magos, neque rem differre, perrexerunt deos precati, prorsus ignari
eorum quæ circa Prexaspen acta erant. Sed dimidium viæ progressi, rem
illam comperiunt. (2) Itaque de via declinantes, quid faciendum sit
iterum inter se deliberant: et Otanes quidem cum sociis, omnino
differendum inceptum censuit, neque in hac rerum perturbatione
adgrediendum: Darius vero cum suis, protinus eundum esse et exsequendum
decretum sine dilatione ulla. (3) Qui dum inter se altercantur,
adparent septem accipitrum paria, insectantium duo paria vulturum,
vellicantiumque ea et fodicantium. Quibus conspectis, septemviri cuncti
collaudant Darii sententiam et ad regiam pergunt, hoc augurio freti.

LXXVII. Qui ubi ad portas venerunt, accidit id quod Darius pro
sententia dixerat: custodes reveriti primarios ex Persis viros, ac
nihil ejusmodi ab eis factum iri suspicati, transire eos passi sunt,
veluti divinitus missos; neque quisquam eos interrogavit. (2) Postquam
vero in aulam progressi sunt, incidunt in eunuchos quorum munus est
nuncios ad regem deferre: hique ex eis, quid velint, cujus rei caussa
veniant, quærunt; simulque portæ custodibus, quod eos admiserint, minas
intentant, denique progredi volentes septemviros prohibent. (3) At
illi, sese invicem cohortati, strictis gladiis, hos qui illo ipsos loco
prohibere conantur, e vestigio transfigunt, et cursu in virorum
conclave contendunt.

LXXVIII. Erant forte tunc intus Magi ambo; et de his quæ a Prexaspe
acta erant consultabant. Qui ubi eunuchos viderunt consternatos
clamantesque, vicissim et ipsi exsiluerunt ambo; et, postquam
cognoverunt quid rei esset, ad vim et impetum se convertêre. (2) Alter
raptim arcum capit, hastam alter prehendit: committiturque ibi pugna.
Et is quidem, qui arcum sumpserat, cominus instantibus hostibus, nihil
in eo præsidii invenit: alter vero, hasta se defendens, primum
Asphathinen percussit in femur, tum Intaphernem in oculum; et oculum
quidem ex vulnere amisit Intaphernes, nec tamen mortuus est. (3) Dum
alter ex Magis hos vulnerat, interim alter, quum ei arcus nihil
prodesset, esset autem cubiculum conclavi contiguum, in hoc confugit,
januam clausurus. Sed duo ex septemviris, Darius et Gobryas, simul
irrumpunt, et Magum Gobryas medium corripit: quo facto colluctantibus
adstans Darius, ferire cunctatur, quippe in tenebris res gerebatur,
cavens ne Gobryam feriat. (4) Quem ille ita otiosum videns adstantem,
«Quidni manu, inquit, uteris?» cui Darius, «Tibi, ait, consulens, ne te
feriam.» Et Gobryas, «Etiam per ambo adige, inquit, ferrum!» Cui parens
Darius ferrum adegit, et forte fortuna Magum transfixit.

LXXIX. Interfectis Magis, abscissisque eorum capitibus, duo vulnerati
ex septemviris ibi relinquuntur, quum infirmitatis caussa, tum arcis
custodiendæ: reliqui quinque, capita Magorum gestantes, foras currunt,
ingentem clamorem strepitumque cientes; convocatisque Persis, quid
gestum sit, exponunt, capitaque ostendunt; simul, quicumque eis obvius
fit de Magorum genere, hunc interficiunt. (2) Tum Persæ, cognita
Magorum fraude et re a septemviris gesta, æquum et ipsi censuere paria
facere; strictisque gladiis, ubicumque Magum quemdam offenderent, hunc
trucidabant: ac, nisi superveniens nox eos inhibuisset, nullum Magum
reliquum erant facturi. (3) Hunc diem publice colunt Persæ maxime
dierum omnium, eoque die ingens celebrant festum, quod Magophonia
(_quasi dicas Magicidium_) a Persis vocatur; quo die nulli Mago licet
in publicum prodire, sed intra domos suas Magi cuncti se continent illo
die.

LXXX. Sedato tumultu, quum nondum quinque dies essent præterlapsi, hi
qui Magos per seditionem invaserant, de summa rerum deliberarunt:
habitique sunt sermones, incredibiles quidem Græcis nonnullis, habiti
tamen utique. (2) Et Otanes quidem, imperium summum Persis in medio
deponendum censens, hæc verba fecit: «Mihi videtur, inquit, non amplius
debere unum e nobis summa imperii potiri: nec enim jucundum hoc fuerit,
nec bonum. (3) Videtis enim, Cambysis contumelia quousque progressa
sit, et Magi insolentiam estis experti. Et quo pacto bene composita res
fuerit unius imperium? cui licet, nulli rationi reddendæ obnoxio,
facere quidquid libuerit. Tale quidem imperium, si viro etiam omnium
optimo committatur, extra consuetos animi sensus facile eum abripiet.
(4) Nam præsentes opes insolentiam ei ingenerant; invidia autem
principio innata est homini. Et hæc duo habens, omnem habet pravitatem:
alia enim scelesta multa, insolentia repletus, faciet; alia, invidia.
(5) Quamquam virum in regia dignitate constitutum oportebat utique
invidia vacare, quippe bonis rebus omnibus abundantem. At contrarium
hujus ei accidere adversus cives solet: invidet enim optimis quibusque,
quod supersint vivantque; et gaudet pessimis, horumque adversus illos
calumnias facillime admittit. (6) Quod vero maxime omnium incongruum
est: si modice eum admiraris, ægre fert quod non summopere colatur; si
quis eum summopere colit, offenditur, adulatorem esse existimans.
Denique, ut dicam quæ sunt maxima: instituta mutat patria, vim adfert
mulieribus, occidit injudicatos. (7) At populi imperium, primum, nomen
habet omnium honestissimum, juris æqualitatem; deinde, eorum quæ patrat
is qui unus imperat, nihil facit. Sorte gerit imperia et magistratus;
potestatem habet ratio reddendæ obnoxiam; consilia omnia ad commune
civium refert. (8) Quare sic ego censeo, misso facto unius imperio,
multitudini imperium potestatemque esse permittendam: nam in
multitudine insunt omnia.» Hanc Otanes sententiam dixit.

LXXXI. Tum Megabazus, censens paucorum imperio res esse permittendas,
in hunc modum est locutus: «Quæ Otanes de abolenda regia potestate
dixit, eadem mihi quoque dicta sunto: quod vero ad multitudinem deferri
jussit imperium, ab optima sententia aberravit. Nam inutili turba nihil
est insipientius, nihilque insolentius. (2) Atqui hoc neutiquam
ferendum, ut, qui regis contumeliam effugere cupimus, iidem in plebis
indomitæ incidamus contumeliam. Nam ille, si quid facit, intelligit
tamen quid sit quod facit: at plebi ne hoc quidem inest, ut intelligat.
Quo enim pacto intelligat, quum nec didicerit nec noverit honestum aut
conveniens quidquam, et deproperet negotia, cum impetu sine mente
irruens, torrenti flumini similis? (3) Populari igitur statu hi
utantur, qui Persis male cupiunt: nos vero optimorum virorum seligamus
societatem, et his imperium deferamus; quorum nempe in numero nos
quoque erimus ipsi. Optimorum autem virorum consentaneum est optima
etiam esse consilia.» Hæc est sententia a Megabazo in medium proposita.

LXXXII. Tertio loco Darius dixit sententiam, his usus verbis: «Mihi
vero, quæ Megabazus dixit ad multitudinem spectantia, ea recte dixisse
videtur; quæ vero ad oligarchiam spectant, non recte. (2) Nam si tria
proposita sint, et quodque eorum, quæ dico, in suo genere optimum,
optimus status popularis, optima oligarchia, et monarcha optimus; horum
trium hoc postremum reliquis longe præferendum esse autumo. Etenim
unius viri imperio qui sit optimus nihil profecto melius queat
reperiri: optimo quippe consilio utens, inculpatus administrabit res
multitudinis, et ea ratione consilia adversus male animatos capta,
tacita maxime habebuntur. (3) In oligarchia vero, quum plures sint
virtutem in commune exercentes, validæ privatim inimicitiæ exsistere
amant: etenim, dum quisque cupit esse princeps, vultque ut sua
sententia vincat, in magnas incidunt inimicitias: tum ex inimicitiis
exsistunt seditiones, ex seditionibus cædes, et ex cædibus ad unius
imperium res redit: atque ita adparet, quanto sit hic status melior.
(4) Rursus, imperante plebe, fieri non potest quia pravitas se
insinuet: pravitate vero in republica gliscente, inimicitiæ quidem
inter pravos non exsistunt, sed validæ amicitiæ: nam, qui reipublicæ
male faciunt, conspirantes agunt quod agunt: (5) atque hoc ita
succedit, usque dum exsistat aliquis populi patronus, qui hisce finem
imponat. Eo fit igitur, ut hunc talem miretur populus; et mox eidem,
quem populus miratur, summa imperii defertur: atque ita rursus hic idem
ostendit, unius imperium esse optimum. (6) Ut autem uno verbo omnia
complectar, unde nobis libertas exstitit? quis nobis eam dedit?
populusne, an oligarchia, an unus imperans? Est igitur mea hæc
sententia, quum per unum virum in libertatem simus vindicati, ut hanc
imperii formam tueamur, adhæc patria ne aboleamus instituta bene
habentia nec enim hoc utile nobis fuerit.»

LXXXIII. Tres igitur istæ sententiæ fuerunt propositæ; et reliqui
quattuor ex septemviris huic postremæ adhæserunt. Ut vero succumbere
suam sententia vidit Otanes, qui juris æquitatem inter Persas studuerat
stabilire, ita in collegarum medio locutus est: «Viri socii, adparet
igitur necesse esse, ut unus aliquis e nobis rex creetur, sive is sorte
lectus, sive Persarum populo permittamus arbitrium eligendi quem
voluerit, sive qua alia ratione. (2) At equidem vobiscum in
contentionem non descendam, nec enim imperare volo, nec parere imperio.
Itaque hac conditione ego vobis cedo imperio, ut nullius vestrûm
imperio sim subjectus, nec ego ipse, nec ex meis posteris quisquam.»
(3) Quæ quum ille dixisset, reliqui sex postulatis ejus sunt adsensi;
et ille cum his in contentionem non descendit, sed ex eorum medio
secessit. Atque ad hunc diem familia hæc, una ex cunctis Persis, sui
juris esse perseverat, neque paret imperio nisi quatenus vult ipsa,
cæterum leges non transgrediens Persarum.

LXXXIV. Inde reliqui ex septemviris consultantes de rege æquissima
conditione constituendo, decreverunt, ut Otanes, ejusque in omne
futurum tempus posteri, si alia cuipiam ex septemviris regia obtingeret
dignitas, eminenter præ cæteris Medica veste quotannis, omnibusque
muneribus quæ apud Persas honorificentissima habentur, donaretur. (2)
Hæc Otani extra ordinem conferenda decreverunt eo, quod is primus rem
proposuerat, et ad deliberandum illos convocaverat. In commune vero hæc
placuere: cuique ex septemviris, qui vellet, licitum fore intrare
regiam sine internuncio, nisi forte cum uxore rex concumberet:
præterea, non licere regi aliunde uxorem ducere nisi ex conjuratorum
familia. (3) De ratione vero constituendi regis hoc decreverunt, ut,
cujus equus oriente sole primus hinnitum edidisset in suburbio, ipsis
insidentibus, is regnum obtineret.

LXXXV. Erat Dario equorum custos, callidus homo, cui nomen Œbares. Huic
homini, postquam e concilio discesserunt, dixit Darius: «Œbares, quod
ad regnum spectat, hoc facere decrevimus: cujus equus inter solis
ortum, nobis insidentibus, primus hinnitum ediderit, illum regem fore.
Tu igitur si quod nosti artificium, machinare ut nobis obtingat hæc
dignitas, non alii cuipiam.» (2) Cui Œbares respondit: «Si in hoc situm
est, here, ut tu rex sis aut non sis, confide hujus rei caussa, et bono
animo esto: nec enim alius præ te rex erit; talia habeo medicamenta.»
(3) Reponit Darius: «Quodsi ergo tale quoddam habes commentum, adest
tempus quo illud pares, nec differas; in crastinum enim certamen nobis
est propositum.» (4) Quibus auditis, hæc facit Œbares. Ut ingruit nox,
ex equabus unam, quam præ cæteris amabat Darii equus, in suburbium
ductam adligat; dein adductum Darii equum aliquamdiu circa illam
circumducit, paulatim adpropinquans equæ; ad extremum, ut illam ineat,
admittit.

LXXXVI. Simul atque dies illuxit, aderant sex viri equis insidentes,
sicut inter eos convenerat. Qui dum per suburbium vehuntur, ubi ad eum
locum venerunt quo proxima nocte adligata fuerat equa, ibi adcurrens
Darii equus hinnitum edidit: et eodem temporis momento fulgur atque
tonitru sereno de cœlo exstitit. (2) Atque hæc, Dario veluti ex
composito quodam supervenientia, auspicium consummarunt: et reliqui
quinque, ex equis desilientes, ut regem Darium adoraverunt.

LXXXVII. De Œbare duplex apud Persas fama fertur; aliis id eum, quod
dixi, fecisse narrantibus; aliis hocce: genitalia equæ illius sua eum
manu attrectasse, manumque in braccis occultasse; deinde, quum oriente
sole in eo essent equi ut procederent, Œbarem hunc exsertam manum
naribus equi Darii admovisse; moxque hunc, ad odoris sensum,
infremuisse hinnitumque edidisse.

LXXXVIII. Darius igitur, Hystaspis filius, rex renunciatus est:
omnesque Asiæ populi, Arabibus exceptis, imperio ejus paruerunt, a Cyro
primo subacti, ac dein rursus a Cambyse. (2) Arabes vero nunquam a
Persis in servitutem sunt redacti, sed hospites erant et amici, qui
Cambysi transitum in Ægyptum præstiterunt; nam invitis Arabibus numquam
in Ægyptum penetrare Persæ potuissent. (3) Matrimoniaque Darius iniit
nobilissima inter Persas, cum duabus Cyri filiabus, Atossa et
Artystone; quarum illa quidem ante Cambysis uxor fuerat, fratris sui,
deinde rursus Magi; Artystone vero virgo erat: (4) præterea Smerdis
filiam, Cyri filii, uxorem duxit, cui nomen erat Parmys: habuitque
etiam Otanis filiam, quæ Magum prodiderat. Quumque jam omni ex parte
stabilita esset ejus potentia, primum monumentum statuit lapideum, cui
figura hæc insculpta erat, vir equo insidens, cum inscriptione
hujusmodi: DARIUS HYSTASPIS FILIUS EQUI VIRTUTE (nomen equi hic erat
adscriptum) ET OEBARIS EQUORUM CUSTODIS REGNUM PERSARUM OBTINUIT.

LXXXIX. His peractis, Persicum imperium in præfecturas distribuit,
viginti numero, quas satrapias illi vocant. Quibus constitutis
præfecturis, nominatisque singularum præfectis, tributa ordinavit, quæ
ei singulis e populis redirent; ita quidem ut aliis populis finitimos
populos adjungeret, nonnunquam finitimos hos prætermittens aliis rursus
populis alios remotiores attribueret. (2) Præfecturas autem et annua
tributa hoc modo constituit: quibus imperatum erat argentum adferre,
his prædictum erat, ut Babylonico pondere talentum adferrent; quibus
aurum imperatum, hi Euboicum adferrent talentum: valet autem Babylonium
talentum Euboicas libras septuaginta. (3) Nam Cyro imperante, atque
etiam deinde Cambyse, de tributo pendendo nihil erat constitutum, sed
dona adferebant. Itaque propter hanc tributorum impositionem, et alia
huic similia instituta, aiunt Persæ, institorem fuisse Darium; Cambysen
vero, dominum; Cyrum, patrem fuisse. Darium enim, ut institorem
administrasse regnum; Cambysen durum fuisse et superbum; Cyrum vero
mitem et qui omne bonorum genus ipsis parasset.

XC. Ab Ionibus igitur, et Magnetibus Asiam incolentibus, et Æolensibus,
et Caribus, et Lyciis, et Milyensibus, et Pamphylis (quibus in commune
unum erat tributum impositum), quadringenta redibant argenti talenta:
hæc prima erat præfectura. (2) A Mysis vero, et Lydis, et Lasoniis, et
Cabaliis, et Hygennensibus, quingenta talenta: altera hæc præfectura.
(3) Ab Hellespontiis ad dextram intro naviganti sitis, et Phrygibus, et
Thracibus Asiam incolentibus, et Paphlagonibus, et Mariandynis, et
Syriis, trecenta et sexaginta talenta tributi nomine redibant: tertia
hæc præfectura. (4) A Cilicibus trecenti et sexaginta equi candidi,
unus in diem, et quingenta argenti talenta; quorum talentorum centum et
quadraginta in equitatum insumebantur, qui Ciliciam provinciam
custodiebat, reliqua trecenta et sexaginta ad Darium mittebatur: quarta
hæc præfectura.

XCI. A Posideo urbe, quam Amphilochus condidit, Amphiarai filius, in
Cilicum et Syrorum confinibus, ab hac incipiendo usque ad Ægyptum
(excepta Arabum ditione, quæ tributi erat immunis), tributum impositum
erat trecentorum et quinquaginta talentorum. Est autem in hac
præfectura Phœnice omnis, et Palæstina quæ vocatur Syria, et Cyprus:
quinta hæc præfectura. (2) Ex Ægypto vero, et Afris Ægypti finitimis,
et ex Cyrene et Barce (nam et hæ Ægyptiacæ præfecturæ erant attributæ)
septingenta redibant talenta, præter pecuniam quæ ex Mœridis lacu
redibat; fiebat autem ea ex piscibus, præter hanc, inquam, pecuniam, ac
præter demensum frumentum, septingenta inde redibant talenta; nam
frumenti duodecim myriadas _medimnorum_ admetiuntur Ægyptii Persarum
iis qui in Alba arce Memphi habitant, horumque auxiliariis: sexta hæc
præfectura. (3) Sattagydæ, Gandarii, Dadicæ et Aparytæ, in unam
præfecturam, quæ septima est, contributi, centum et septuaginta
conferebant talenta. (4) Ex Suis et reliqua Cissiorum regione, trecenta
talenta redibant: octava hæc præfectura.

XCII. Ex Babylone reliquaque Assyria mille argenti talenta redibant
Dario, et castrati pueri quingenti: nona hæc præfectura. (2) Ex
Ecbatanis et reliqua Medica provincia, et Paricaniis et
Orthocorybantiis, quadringenta et quinquaginta talenta: decima hæc
præfectura. (3) Caspii et Pausi, tum Pantimathi et Daritæ, in unum
conferentes, talenta contribuebant ducenta; undecima hæc præfectura.
(4) A Bactrianis ad Æglos usque tributum pendebatur trecentorum et
sexaginta talentorum: duodecima hæc præfectura.

XCIII. Ex Pactyica et ex Armeniis horumque finitimis usque ad Euxinum
Pontum, quadringenta talenta: decima tertia hæc præfectura. (2) A
Sagartiis, et Sarangis, et Thamanæis, et Utiis, et Mycis, et ex Rubri
maris insularum incolis, in quas eos, qui abstracti sive relegati
vocantur, rex habitatum mittit, ex his omnibus sexcenta talenta tributi
nomine cogebantur: decima quarta hæc præfectura. (3) Sacæ et Caspii
ducenta et quinquaginta conferebant talenta: præfectura hæc decima
quinta. (4) Parthi vero et Chorasmii, et Sogdi et Arii, trecenta
talenta: decima sexta præfectura.

XCIV. Paricanii et Æthiopes Asiam incolentes, quadringenta conferebant
talenta: præfectura hæc decima septima. (2) Matienis, Saspiribus et
Alarodiis ducenta imposita talenta erant: præfectura hæc decima octava.
(3) Moschis, e Tibarenis, et Macronibus, et Mosynœcis et Maribus
trecenta imperata erant talenta: præfectura hæc decima nona. (4)
Indorum populus longe frequentissimus omnium quos novimus hominum est,
et tributum hi pendebant præ reliquis omnibus trecenta et sexaginta
talenta ramentorum auri: vicesima hæc præfectura.

XCV. Jam Babylonicum argentum si cum Euboico conferatur, fuerint
talenta novies mille quingenta et quadraginta. Aurum vero si
tredecuplum æstimetur, reperitur ramentum illud valere talenta Euboica
quater mille sexcenta et octoginta. (2) Quibus cunctis in unam summam
collectis, tributi nomine colligebantur Dario quotannis Euboicorum
talentorum quattuordecim millia cum quingentis et sexaginta; ut minorem
numerum mittam, qui hanc summam excedit.

XCVI. Hoc tributum Dario ex Asia redibat, et ex exigua Africæ parte.
Sed procedente tempore etiam aliud ei tributum ex insulis rediit, ab
his qui Europam incolunt usque ad Thessaliam. (2) Hoc tributum tali
modo rex in thesauris recondit: liquefactum metallum in dolia fictilia
infundit, et repleto vase frangit testam. Dein, quando pecunia indiget,
tantumdem cudendum curat, quantum usus postulat.

XCVII. Hæ igitur sunt præfecturæ, et taxationes tributorum. Persidem
vero regionem solam in tributariarum numero non nominavi; hanc enim a
tributis immunem incolunt Persæ. (2) Porro impositum quidem tributum
non pendebant, sed dona ferebant hi: Æthiopes Ægypto contermini, quos
Cambyses, quum adversus Macrobios Æthiopas arma ferret, subegit; qui
circa sacram Nysam habitant, et Baccho dies festos celebrant. (3) Hi
Æthiopes, et horum finitimi, semine utuntur eodem quo Calatiæ Indi
(_milio?_), domos autem habent subterraneas. (4) Hi simul ambo tertio
quoque anno adferebant, adferuntque etiam ad meam usque ætatem, duo
chœnices auri ignem non experti, et ducentos truncos ebeni, et quinque
pueros Æthiopes, et viginti magnos dentes elephantorum. (5) Colchi vero
pacti sunt de dono ferendo, et horum finitimi usque ad Caucasum montem:
nam usque ad hunc montem pertinet Persarum imperium; qui vero ad
septemtrionem sunt Caucasi, hi nil amplius curant Persas. (6) Hi igitur
dona, de quibus pacti sunt, ad meam usque memoriam quinto quoque anno
adferebant, centenos pueros, virginesque centenas. Arabes vero
quotannis mille adferebant thuris talenta. Hæc igitur, præter tributum,
dona hi regi ferebant.

XCVIII. Auri autem copiam illam, ex qua regi ramenta, quæ dixi,
adferunt Indi, tali modo nanciscuntur: (2) quæ terra inde ab India
versus orientem solem porrigitur, ea prorsus sabulosa est. Nam eorum,
quos nos novimus, populorum, de quibus certi quidpiam traditur, primi
versus orientem solem Indi sunt: post Indos enim orientem versus
deserta terra est propter sabulum. (3) Sunt autem multi Indorum populi,
diversis linguis utentes. Et eorum alii nomades sunt; alii non sunt.
Nonnulli etiam in paludibus habitant fluminis, vescunturque crudis
piscibus; quos capiunt, navigiis ex arundine confectis insectantes:
quodlibet navigium ex uno genu sive internodio arundinis conficitur.
(4) Hi Indi vestem gestant ex scirpo; quam, postquam scirpum e flumine
demessuerunt tuderuntque, plectunt deinde in storæ modum, et tamquam
thoracem induunt.

XCIX. Alii ex Indis, his ab oriente habitantes, nomades sunt; cruda
carne vescentes, qui Padæi vocantur. Institutis hi utuntur hujusmodi:
quando quis morbo laborat civium, sive mulier, sive vir, tunc virum
viri maxime familiares occidunt, dicentes, si morbo consumeretur,
carnem ipsis corruptum iri. At ille negat se ægrotare; hi, viro non
adsentientes, interficiunt eum epulanturque. (2) Quando mulier ægrotat,
similiter mulieres maxime necessariæ idem faciunt quod viris viri. Nam
etiam qui ad senectutem pervenit, eum mactant, carneque ejus vescuntur:
haud multi autem illorum ad eum numerum annorum perveniunt; nam antea
quemcumque morbo quodam correptum interficiunt.

C. Aliorum Indorum alius mos est hujusmodi: nec occidunt animatum
quidquam, nec sementem faciunt, nec domos solent possidere: herbis
vescuntur; estque eis semen quoddam, milii fere magnitudine, folliculo
inclusum, sponte e terra nascens, quod colligunt, et cum folliculo
elixum comedunt. Si quis ex eis in morbum incidit, abit in desertum,
ibique jacet; neque quisquam aut mortuum curat, aut ægrotum.

CI. Omnes hi, quos commemoravi, Indi feminis miscentur palam, veluti
pecudes; et colorem habent similem maxime Æthiopibus. (2) Semen autem
ipsorum genitale non, quemadmodum cæterorum hominum, album est, sed
nigrum, sicut corporis color: tale vero etiam semen genitale Æthiopes
edunt. (3) Hi Indi longius a Persis habitant, meridiem versus; neque
umquam Darii paruerunt imperio.

CII. Alii vero Indi Caspatyro urbi et Pactyicæ regioni sunt finitimi, a
septemtrione reliquorum Indorum habitantes, qui vitæ ratione utuntur
Bactrianis simili. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ad
conquirendum aurum proficiscuntur: est enim ibi deserta regio propter
sabulum. (2) In hoc nimirum deserto atque sabulo sunt formicæ,
magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen majores vulpibus:
quarum nonnullæ aluntur apud regem Persarum, in illa regione a
venatoribus captæ. (3) Hæ igitur formicæ, sub terra habitacula sibi
parantes, egerunt sabulum eodem modo sicut in Græcia formiæ; quibus
etiam specie corporis simillimæ sunt. Sabulum autem, quod ab illis
egeritur, auriferum est. (4) Ad hoc igitur colligendum sabulum
profecturi Indi jungunt quisque tres camelos, funalem utrimque marem,
qui a latere trahant; in medio feminam, dans operam ut a pullis quam
recentissime natis abstractam jungat: hanc ipse conscendit. Sunt enim
cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda
multo validiores.

CIII. Jam, species quidem qualis sit cameli, Græcis sat gnaris non
describo quod vero de eo ignoratur vulgo, hoc dicam. Camelus in
posterioribus cruribus quattuor habet femora (_ossa inter articulos vel
genua_) et quattuor genua; veretrum vero inter posteriora crura caudam
versus spectans.

CIV. Hoc igitur modo, talique utentes vectura, ad colligendum aurum
proficiscuntur Indi, temporis rationem ita ineuntes, ut ea diei hora,
qua ferventissimi sunt æstus, illud rapiant: fervente enim æstu sub
terra conduntur formicæ. (2) Ardentissimus autem his hominibus sol est
tempore matutino, non, ut cæteris hominibus, medio die; sed ab eo
tempore quo ad aliquam altitudinem in cœlo pervenit, usque dum tempus
est a foro discedendi [_quod fiebat medio fere die_]. Per id tempus
multo magis ibi ardet sol, quam in Græcia medio ipso die; ita ut
dicantur illi tunc aqua se aspergere. (3) Medio vero die similiter fere
sol ardet cæteros homines atque Indos. Postquam de medio cœlo
declinavit sol, talem ibi vim habet, qualem apud cæteros matutinus.
Reliquum cœli spatium percurrens, magis magisque friget, donec, ubi ad
occasum pervenit, admodum etiam friget.

CV. Postquam ad locum Indi pervenerunt, culeos, quos secum attulere,
sabulo complent, et quam primum sese recipiunt. Protinus enim formicæ,
odore, ut aiunt Persæ, illos sentientes, persequuntur. (2) Velocitate
autem hanc bestiam alias omnes ita aiunt superare, ut nisi, dum
congregantur formicæ, viam interim Indi præciperent, nullus eorum
salvus esset evasurus. (3) Jam mares quidem camelos, quum sint ad
currendum feminis inferiores, viribus aiunt deficere et segnius sequi
utrumque; feminas vero, recordantes pullorum domi relictorum, nihil
molliter de cursu remittere. (4) Majorem igitur auri partem hac
ratione, ut quidem Persæ narrant, nanciscuntur Indi: aliud rarius est
aurum, quod ex metallis effoditur.

CVI. Extremæ terrarum partes, nescio quo pacto, res præstantissimas
sunt sortitæ, quemadmodum Græcia cœli temperiem longe præstantissimam
sortita est. Est enim ab una parte, orientem versus, extrema regionum
habitatarum Indica, ut paulo ante dixi. (2) In hac igitur, partim,
animantes quadrupedes atque volucres insunt longe quam in reliquis
regionibus grandiores, equis exceptis; nam magnitudine superantur
Indorum equi a Medicis, qui Nisæi vocantur. Partim vero, auri immensa
ibi copia est; aliud effossum terra, aliud per flumina devectum, aliud
ita ut memoravi subreptum. (3) Ibidem porro arbores agrestes pro fructu
lanam eduint, pulcritudine et reliqua virtute ovinam lanam superantem:
et vestimentis Indi ex his arboribus utuntur.

CVII. Rursus, meridiem versus, extrema habitatarum regionum Arabia est.
In hac vero una regionum omnium thus nascitur, et myrrha, et casia, et
cinnamomum, et ladanum. Hæc quidem omnia, myrrham si excipias, non sine
labore nanciscuntur Arabes. (2) Thus quidem colligunt, styracem
adolentes, quæ in Græciam a Phœnicibus importatur. Styrace, inquam,
incensa thus nanciscuntur: arbores enim thuriferas custodiunt alati
serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem
quamque circumsedentes; iidem qui Ægyptum veluti hostile agmen
invadunt. Nulla vero alia re, nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis
abiguntur.

CVIII. Aiunt vero etiam Arabes, universam terram his serpentibus
oppletum iri, nisi illis accideret id quod compertum habeo viperis
accidere. Et recte puto dixerim: numinis providentia, ut est
consentaneum, quum sit sapiens, quæcumque et timidæ indolis sunt
animalia, et quæ esculenta, ea omnia fœcunda admodum fecit, ne adsiduo
esu genus eorum intereat; quæ vero prava et malefica, parum fœcunda.
(2) Sic, ut hoc utar, lepus, quem venatur fera omnis et avis et homo,
ita fœcundus est, ut leporis femina una sit ex omnibus animantibus quæ
superfœtet, et alium fœtum jam pilis vestitum in utero gerat, alium
nudum, alium eodem tempore in matrice formet, et alium concipiat. (3)
Et hæc quidem hujus natura est. E contrario leæna, quum sit animalium
validissimum, idemque ferocissimum, non nisi semel parit in vita: nam,
dum partum edit, simul uterum ejicit. Cujus rei hæc caussa est: quando
catulus in utero sese incipit movere, tum vero, quoniam ungues habet
longe omnium acutissimos, fodicat matricem, augescensque multo etiam
magis penetrat lacerando; ad extremum, quando partus instat, nihil
amplius sani in utero superest.

CIX. Similiter vero etiam viperæ et alati in Arabia serpentes, si tanta
copia nascerentur quanta per suam naturam possent, non possent vivere
homines. Nunc, quando per paria ad coitum libidine concitantur, dum in
eo mas est ut genitale semen emittat, collum ejus prehendit femina, et
innixa non prius dimittit quam perroserit. (2) Atque ita quidem mas
moritur; femina autem talem mari dat pœnam: patrem parvuli ulciscentes,
dum adhuc in utero sunt, matricem corrodunt, atque etiam ipsum ventrem
corrodentes, ita in lucem prodeunt. (3) At cæteri serpentes, qui
hominibus non sunt noxii, ova pariunt, et magnam fœtuum copiam
excludunt. Jam viperæ quidem ubivis terrarum reperiuntur: alati vero
serpentes universi in Arabia sunt, nec usquam alibi; ea ratione
frequentes esse videntur.

CX. Thus igitur, de quo dixi, ista ratione Arabes nanciscuntur; casiam
vero hoc modo: toto corpore atque facie, solis oculis exceptis, bubulis
aliisve coriis tecti, ad colligendam casiam exeunt. Nascitur hæc autem
in palude non admodum alta, circa quam et in qua stabulantur bestiæ
alatæ, vespertilionibus maxime similes, diro modo stridentes, et
viribus prævalentes. Has ab oculis abigere oportet, atque ita casiam
metere.

CXI. Cinnamomum vero mirabiliori etiam quam illa modo colligunt.
Etenim, quo loco illud nascatur, quæve terra illud alat, ignorant; nisi
quod, probabilem sequentes rationem, in eis regionibus nasci illud
aiunt, in quibus Bacchus educatus est. (2) Narrant autem, ingentes aves
adferre hos bacillos, quos nos a Phœnicibus edocti cinnamomum vocamus:
inferri eos autem ab illis avibus in nidos, e luto adstructos ad
montium præcipitia, ad quæ nullus homini accessus pateat. (3) Adversus
hæc igitur tali artificio uti Arabes: mortuorum boum et asinorum
aliorumque jumentorum cadavera, in frusta quam maximæ molis dissecta,
congerere eos in hæc loca; eisque in vicinia nidorum depositis, procul
inde recedere: (4) tum volucres illæ descendentes, jumentorum istorum
membra tollere et in nidos suos comportare; hos autem, quum sustinere
onus non possint, rumpi et in terram decidere: tunc adcurrentes
homines, cinnamomum colligere; quod, ab his ita collectum, dein in
alias regiones transportetur.

CXII. Ledanum vero quod ladanum Arabes nominant, mirabiliore etiam,
quam cinnamonum, modo comparatur. Reperitur in loco teterrime olente,
ipsum suavissime olens: in hircorum enim barbis reperitur, veluti
viscum adhærens e frondibus. Est autem utile ad multa unguentorum
genera; et ad suffitum hoc maxime utuntur Arabes.

CXIII. Hæc quidem de aromatibus et suffimentis dicta sunto: spirat
autem terra Arabia suavissimum et divinum quemdam odorem. (2) Duo sunt
ibidem ovium genera miratu digna, quæ nulla in alia regione
reperiuntur. Alterum genus caudas habet prælongas, tribus non breviores
cubitis: quas si illæ sinerentur post se trahere, ulcera haberent,
caudis ad terram attritis. Nunc pastorum quisque artem fabrilem in
tantum callet, ut exiguum plaustrum fabricetur, quod caudæ subligatur:
cujusque pecudis caudæ suum subligatur plaustellum. (3) Alterum genus
ovium caudas gerit latas, usque ad cubiti latitudinem.

CXIV. Ubi meridiana cœli plaga versus occidentem solem inclinat, ibi
protenditur Æthiopia, ab hac parte regio extrema terrarum. Hæc aurum
fert frequens, et vastos elephantos, et arborum agrestium omne genus,
et ebenum, et homines statura maximos et pulcerrimos et maxime longævos.

CXV. Hæ[TR6] sunt igitur in Asia et in Libya extremæ terrarum regiones.
Jam de Europæ quidem versus occidentem extremis, quod pro adcurate
comperto dicam, non habeo. Neque enim adsentior, Eridanum aliquem
fluvium nominari a barbaris, qui in mare boreale influat, a quo ad nos
electrum venire fama est; neque insulæ mihi cognitæ sunt Cassiterides
nomine, unde stannum ad nos venit. (2) Partim enim ipsum hoc nomen
Eridanus se prodit græcum esse ac neutiquam barbaricum, nempe a poeta
aliquo fictum: partim, quamvis studiose id egerim, tamen a nemine, qui
ipse suis oculis vidisset, comperire potui, ultra Europam
_septemtrionem versus_ esse mare. Ab extrema quidem certe Europa et
stannum nobis venit et electrum.

CXVI. In septemtrionalibus vero Europæ partibus maximam quamdam
reperiri auri copiam, satis compertum est: at, id quo pacto adquiratur,
ne hoc quidem certo dicere valeo: fama est autem, gryphibus illud
subripere Arimaspos, homines unoculos. At mihi ne hoc quidem
persuadetur, esse homines natura unoculos, reliquam naturam cæteris
hominibus similem habentes. (2) Sed, quod initio dixi, videntur utique
extremitates terræ, quæ reliquam omnem terram circumdant et intus
intercludunt, eas res possidere, quæ et præstantissimæ esse vulgo
putantur, et rarissimæ.

CXVII. Est in Asia campus, monte undique clausus; montis autem ejus
quinque sunt divortia. Hic campus olim Chorasmiorum erat, estque in
confinibus ipsorum Chorasmiorum et Hyrcaniorum et Parthorum et
Sarangarum et Thamanæorum: ex quo vero Persæ obtinuere imperium, rex
eum possidet. Ex eo monte campum claudente profluit ingens fluvius, cui
nomen Aces. (2) Is fluvius prius in quinque alveos divisus populorum
quos dixi irrigabat agros, ad singulos populos per singulas montis
fauces derivatus: ex quo vero sub Persa est hæc regio, calamitas illis
accidit hujusmodi; montium fauces obstruxit rex, et ad singulas fauces
portam construxit: ita, exitu aquæ intercluso, ex campo intra montes
patente factum est pelagus, influente quidem fluvio, sed exitum nusquam
habente. (3) Hi igitur populi, antea aquis illius fluvii soliti uti,
nunc ubi non amplius illis uti possunt, ingenti premuntur incommodo.
Nam hieme quidem pluit ibi, sicut in aliorum populorum regionibus: at
æstate, postquam panicum et sesamum severunt, aqua illa indigebant. (4)
Igitur, quandoquidem eis nunc hæc intercluditur, veniunt ad Persas,
viri et mulieres, stantesque ad regis portas, ingenti clamore ululant.
Et rex eis, qui aqua maxime indigent, jubet aperiri portam ad hos
ducentem. (5) Quorum postquam satis aquarum terra bibit, claudi eam
portam jubet, et alia aperiri his qui e reliquorum numero maxime aqua
indigent. Ut vero auditu equidem cognovi, nonnisi ingenti pecunia,
præter tributum exacta, aperiri jubet. Et hæc quidem ita se habent.

CXVIII. Uni e septemviris, qui adversus Magum conspiraverunt,
Intapherni, accidit ut periret brevi post oppressos Magos, tali patrato
facinore insolentiæ pleno. (2) Voluit hic regiam ingredi, cum rege
collocuturus: quippe, ut dixi, ita convenerat inter conjuratos, ut ad
regem ingredi eis liceret absque internuncio, nisi forte cum uxore rex
concumberet. (3) Itaque æquum censuerat Intaphernes, ut absque
internuncio intraret, utpote qui e septem virorum numero esset. Sed
janitor atque internuncius prohibuerunt, dicentes, cum uxore concumbere
regem. (4) Tum Intaphernes, falso id ab his dici ratus, hæcce patravit:
stricto acinace, aures utrique et nares præcidit, easque circa frenum
equi adnexas cervicibus eorum adligavit, atque ita homines dimisit.

CXIX. At illi se regi ostendunt, caussamque cur hoc essent passi
exposuerunt. Tum Darius, veritus ne communi consilio sex viri hoc
fecissent, singulos ad se vocavit, sententiamque eorum, probarentne id
factum, exploravit. (2) Ubi cognovit, non communicato cum illis
consilio rem factam esse, ipsum Intaphernem ejusque filios et
familiares omnes prehendit; non fere dubitans, illum cum suis
propinquis rebellionem esse moliturum: prehensos in vincula conjecit,
extremoque supplicio destinavit. (3) Tunc uxor Intaphernis, ad fores
regis idemtidem accedens, plorabat lamentabaturque; idque continenter
faciens, ad misericordiam commovit Darium; qui misso ad eam nuncio hæc
ei nunciari jussit: «Mulier, rex Darius unum ex vinctis propinquis tibi
concedit eximendum, quem tu ex omnibus selegeris.» (4) Et illa, re
deliberata, hæc respondit: «Quoniam mihi rex unius vitam concedit,
seligo ex omnibus meum fratrem.» Quo cognito responso, miratus Darius
eam optionem remisit ad eam qui diceret: «Mulier, quærit ex te rex
quidnam tibi consilii sit, quod omisso marito filiisque fratrem
elegeris, cujus tibi vita donaretur; quum tibi ille sit minus
propinquus quam filii, et minus jucundus quam maritus.» (5) Respondit
illa: «Rex, maritus mihi alius esse poterit, si deus voluerit, filiique
alii, quando hos amisero. At, quum pater meus materque non amplius sint
in vivis, frater mihi alius nullo pacto esse poterit. Hac usa
sententia, istud dixi.» (6) Quæ quum regi visa essent commode ab illa
dicta, delectatus condonavit ei fratrem quem deprecata erat, insuperque
filiorum natu maximum; reliquos vero universos interfecit. Unus igitur
e septemviris mox eo, quo dixi, modo periit.

CXX. Quo tempore Cambyses morbo laboravit, eodem fere tempore accidit
hocce. Orœtes Persa, Sardium præses constitutus a Cyro, facinus animo
agitavit nefarium: etenim Polycratem Samium, a quo nec facto ullo, nec
dicto quopiam injurioso fuerat læsus, quemque nec viderat umquam antea,
hunc capiendi interficiendique cupido eum incesserat; idque, ut
plerique tradunt, talem ob caussam: (2) ad regis portas quum sedisset
hic Orœtes, et alius Persa, cui Mitrobates nomen, præses præfecturæ
cujus caput Dascyleum oppidum est; hi ambo ex familiaribus sermonibus
in contentionem dicuntur incidisse. Et Mitrobaten quidem, quum de
virtute inter se disceptarent, Orœtæ cum exprobratione dixisse: «Tu
vero in virorum numero habeare, qui Samum insulam, tuæ præfecturæ
proximam, in regis potestatem non redegisti, quum sit subactu ita
facilis, ut indigenarum aliquis, cum quindecim armatis insurgens, ea
potitus sit, atque etiam nunc in ea dominetur!» (3) Dicunt igitur hunc,
his auditis, ægre ferentem exprobrationem, cupivisse non tam vindictam
capere de eo qui hæc illi dixisset, quam omnino Polycratem perdere,
propter quem male audisset.

CXXI. Sunt pauciores nonnulli qui tradant, misisse Orœten præconem
Samum, nescio quid petiturum (nec enim hoc memoriæ proditur);
Polycratem autem tunc in exhedra forte decubuisse, adfuisseque ei
Anacreontem Teium: (2) atque, sive consulto res Orœtæ aspernatus sit,
sive casu ita acciderit, tum quum accedens Orœtæ præco verba fecisset,
Polycratem versus murum forte conversum, nec sese versus illum
paulisper convertisse, nec responsum homini dedisse.

CXXII. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur: licetque
cuilibet eam, quam voluerit, probare. (2) Orœts igitur, Magnesiæ
residens ad Mæandrum fluvium sitæ, Myrsum Gygæ filium, Lydum hominem,
Samum misit, nuncium ferentem, quo animum Polycratis exploraret. (3)
Etenim Polycrates primus fuit, quem novimus, ex Græcis, qui maris
obtinere imperium molitus sit; Minoem si excipias Cnossium, et si quis
alius ante hunc mari dominatus est. Ex hominum quidem, quæ vocatur,
ætate primus Polycrates est, qui magnam spem habuerit fore ut Ioniæ et
insularum obtineat imperium. (4) Hoc eum animo agitare intelligens
Orœtes, misso nuncio, hæc ei dixit: «Orœtes Polycrati hæc dicit.
Intellexi te magnas res moliri, nec vero pro talibus consiliis satis
instructum esse pecunia. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res
augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses, et hoc
satis pro certo mihi renunciatur. (5) Tu ergo et me ipsum fac ex hac
terra educas, et pecunias meas exportes; et harum quidem partem tu
tene, partem me patere habere harum pecuniarum ope universæ Græciæ
obtinebis imperium. Quodsi pecuniarum caussa fidem mihi non habueris,
mitte qui tibi erit fidissimus, cui ego monstrabo.»

CXXIII. His auditis gavisus Polycrates accepit conditionem; quumque
pecuniarum admodum esset cupidus, misit primum speculandi caussa
Mæandrium, Mæandrii filium, ex civium numero, qui scriba ejus erat;
eumdem qui haud multo post ornamenta omnia exhedræ Polycratis, spectatu
utique digna, in Junonis templo dedicavit. (2) Orœtes postquam cognovit
exspectari speculatorem, hoc egit: cistas octo lapidibus complevit,
valde brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum
conjecit: tum obligatas cistas in parato habuit. Et Mæandrius ubi
advenit spectavitque, renunciavit Polycrati.

CXXIV. Tum ille, quantumvis dehortantibus vatibus, atque etiam amicis,
ipse eo proficisci paravit. Adhæc filia ejus per quietem tale viderat
insomnium: visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a Jove,
inungi vero a sole. (2) Hoc quum ei oblatum esset visum, quovis modo
contendebat, ne ad Orœten pater proficisceretur: atque etiam, dum ille
actuariam navem conscendebat, ominosis illum verbis est prosecuta. (3)
Tum ille ei minatus est, quando salvus rediisset, bene multos annos
illam virginem mansuram: et illa precata est, ut rata hæc fiant; malle
se enim perdiu virginitatem sevare, quam a patre privari.

CXXV. Polycrates itaque, spreto omni consilio, ad Orœten navigavit,
quum alios multos amicorum comites secum ducens, tum in his Democedem,
Calliphontis filium, Croniatam, professione medicum, qui artem
dexterrime præ cæteris per eam ætatem exercebat. (2) Postquam vero
Magnesiam Polycrates pervenit, misere periit, supplicio et persona
ipsius indigno, et ingenio: nam, exceptis Syracusiorum tyrannis, ne
unius quidem ex aliis Græci generis tyrannis magnificentia cum
Polycrate conferri meretur. (3) Fœdo modo et narratu indigno occisum,
cruci Orœtes adfixit: quicumque vero ex comitibus illus Samii erant,
hos dimisit, gratiam sibi habere jubens, quod libertatem servarent:
quotquot vero peregrini aut servi in comitatu ejus fuerant, hos
mancipiorum loco habuit. (4) Sic Polycrates ex cruce suspensus
universam filiæ visionem explevit: lavabatur enim ab Jove, quando
pluebat; et inungebatur a sole, humorem ipse e corpore emittens. (5)
Igitur cumulatæ Polycratis felicitates hunc habuere finem, quemadmodum
ei Amasis Ægypti rex ominatus erat.

CXXVI. Haud vero multo post etiam Orœten diræ Polycratis ultrices sunt
persecutæ. Nam mortuo Cambyse, regnantibus Magis, Sardibus manens
Orœtes, nihil juverat rem Persarum, quum eis imperium esset a Medis
ademptum: (2) sed in illa rerum perturbatione Mitrobaten interfecit,
Dascylei præfectum, qui ei istud de Polycrate exprobraverat; Mitrobatæ
item filium Cranaspen occidit, ambo spectatos inter Persas viros; tum
et alia multa insolentius gessit, et Darii quendam equitem nuncium,
quum parum grata ipsi essent quæ ille nunciaverat, redeuntem collocatis
in via insidiatoribus occidit, et cadaver cum ipso equo ex hominum
conspectu removit.

CXXVII. Darius vero, postquam imperium obtinuit, pœnas cupiebat ab
Orœte sumere, quum reliquorum omnium flagitiorum caussa, tum maxime
propter Mitrobatæ ejusque filii cædem. (2) Ex aperto vero copias contra
eum mittere parum consultum ei videbatur, quippe rebus domi nondum
satis tranquillis, et imperio recens inito; tum quod magnam Orœtæ esse
potentiam cognoverat, ut cui mille præsto essent Persici generis
satellites, quique Phrygiam, Lydiam atque Ioniam provincias obtineret.
(3) Quæ reputans Darius, hancce iniit rationem. Convocatis Persarum
spectatissimis, his verbis eos est adlocutus: «Quis mihi e vobis,
Persæ, recipiet astu se hoc effecturum, non vi et armatorum manu? Nam
ubi prudentia opus est, ibi vim adhibere nihil attinet. (4) Vestrûm
igitur quis mihi Orœten aut vivum adduxerit, aut interfecerit? qui de
Persis adhuc nihil bene meruit, sed magnis eos malis adfecit; qui et
duos e nobis, Mitrobaten ejusque filium, trucidavit, et nuncios a me ad
illum evocandum missos interimit, denique insolentiam nullo modo
ferendam ostentat. Quare, priusquam majus aliquod malum Persis
infligat, cæde nobis occupandus est.»

CXXVIII. Hoc quum Darius ab illis quæsisset, triginta viri se
offerebant, quorum unusquisque recipiebat, velle se solum rem effectam
dare. Quos inter se contendentes cohibuit Darius, sortiri jubens: quod
ubi illi fecere, sors præ omnibus Bagæum designat, Artontæ filium. Is
igitur sorte ad rem suscipiendam designatus, hanc rationem iniit: (2)
libellos plures conscripsit, variis de rebus agentes, quibus sigillum
imposuit Darii: dein cum his libellis[TR7] Sardes proficiscitur. Quo
postquam advenit, in conspectum Orœtæ progressus, singulos deinceps
libellos, detracto sigillo, scribæ regio tradidit prælegendos: omnibus
quippe provinciarum præfectis adsunt regii scribæ. (3) Libellos istos
Bagæus tradebat explorandæ sententiæ caussa satellitum, an ad
deficiendum ab Orœta parati essent futuri. Quos ubi vidit magna
veneratione prosequi libellos, majorique etiam veneratione prosequi ea
quæ e libellis prælegebantur, alium tradidit libellum, in quo hæc erant
scripta: «Persæ, rex Darius vobis edicit, ne amplius apud Orœten
satellitum fungamini officio.» (4) Et illi, his auditis, lanceas coram
eo deposuerunt. Tum vero Bagæus, videns illos in hac re obtemperantes
libello, fidenter postremum libellorum scribæ tradidit, in quo scriptum
erat: «Rex Darius Persas, qui Sardibus sunt, jubet occidere Orœten.»
(5) Quo audito, protinus satellites strinxerunt acinaces, illumque
interfecerunt. Tali igitur modo Orœten persecutæ sunt diræ Polycratis
Samii ultrices.

CXXIX. Postquam Orœtæ res familiaris Susa esset transportata, ibique
jam aderat, accidit haud multo post, ut Dario regi, inter venandum ex
equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus
est; nam astragalus ex articulis exierat. (2) Itaque, quum etiam antea
existimasset adesse sibi medicorum Ægyptiorum eos qui primarii essent
in arte medicandi, hisce usus est. At illi torquentes pedem vimque
magnam adferentes, malum auxerunt. (3) Postquam igitur totos septem
dies septemque noctes per morbum quo conflictabatur insomnes egisset
Darius, octavo die graviter admodum laboranti nunciat quispiam, se olim
Sardibus Crotoniatæ Democedis artem forte audivisse laudari: rexque
illum quam primum ad se adduci jussit. (4) Qui ut inter Orœtæ mancipia
repertus est nescio ubi neglectus, producitur in medium, compedes
trahens, et laceros pannos indutus.

CXXX. In medio stantem interrogat Darius, an artem calleret: at ille
negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla ipsi spes reliqua foret in
Græciam umquam redeundi. Darius vero satis intelligens dissimulare
hominem, et gnarum esse artis; qui adduxerunt eum, flagella et stimulos
jussit in medium proferre. (3) Tum ille professus ait, adcurate quidem
se artem non callere, sed aliquantulam ejus notitiam habere ex
consuetudine quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi
permisisset, Græcanicis adhibitis medicamentis, et lenibus post
vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi
tempore sanum incolumemque præstitit, quum numquam ille rectum pedis
usum se recepturum sperasset. (3) Inde duobus paribus aurearum compedum
donatus a Dario Democedes, quærit ex rege, an consulto duplex malum
ipsi reddat propterea, quod sanum illum præstitisset. Quo verbo
delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit. (4) Quibus eunuchi,
eum producentes, dicebant, esse hunc qui vitam regi reddidisset. Et
earum unaquæque, phialam in auri cistam vi demittens et hauriens,
Democeden donavit, adeo quidem largo munere, ut famulus, qui eum
sequebatur, cui nomen erat Sciton, ex sublectis stateribus (_aureis
viginti drachmarum_) qui de phialis in terram deciderant, ingentem auri
vim sibi collegerit.

CXXXI. Democedes hic tali ratione, relicta Crotone, in Polycratis
pervenerat familiaritatem: Crotone premebatur a patre difficili et
iracundo; quem quum ferre non posset, relicto eo Æginam abiit. (2) Ibi
quum sedem suam fixisset, primo anno alios omnes superavit medicos,
imparatus licet, et instrumentis omnibus carens quibus ad eam artem
exercendam vulgo utuntur. Itaque secundo anno Æginetæ publice eum
talento conduxerunt; tertio anno Athenienses, centum minis; quarto vero
anno Polycrates duobus talentis. 3) Hoc modo Samum venerat. Et inde ab
hoc viro maxime inclaruerunt Crotoniatæ medici. Fuit enim tempus quum
primarii in Græcia medici dicerentur esse Crotoniatæ; tum secundi
ordinis, Cyrenæi. Per idem tempus Argivi primarii inter Græcos musici
ferebantur.

CXXXII. Tunc vero Democedes, postquam Darium persanavit, maximam Susis
domum habuit, et regis fuit commensalis: denique, præterquam quod in
Græciam redire non licuit, omnium rerum copia adfluebat. (2) Idem
Ægyptios medicos, qui regem prius curaverant, et nunc in eo erant ut
regis jussu palis transfigerentur, quoniam a Græco medico fuissent
superati, hos a rege deprecatus conservavit: item Eleum vatem, qui,
Polycratem secutus, nunc inter mancipia neglectus latebat, servitute
liberavit. Plurimum enim apud regem Democedes valebat.

CXXXIII. Haud vero ita multo post, aliud quidpiam forte fortuna accidit
hujusmodi. Atossæ, Cyri filiæ, uxori Darii, ortus erat in mamma tumor;
qui postquam erupit, latius serpebat. Quam diu minor erat tumor,
occultabat eum Atossa, præ pudore nemini indicans: ubi vero jam male
erat affecta, accersito Democedi tumorem monstravit. (2) Et ille,
sanitati se eam restituturum professus, persuadet reginæ, ut
interposito jurejurando ipsi promitteret, vicissim ipsam illi in eo
quod oraturus esset (nihil autem se petiturum adfirmat quod dedecus
adferre possit), operam suam esse collaturam.

CXXXIV. Deinde, quum adhibitis remediis, sanam Democedes præstitisset,
tum ab illo edocta Atossa his verbis Darium, dum cubitum eunt, adlocuta
est: «Tantis, o rex, quum sis viribus instructus, otiosus sedes; nec
populum ullum aut potentiam adquiris Persis. (2) Æquum est tamen, ut
vir et ætate florens, et magnarum opum dominus, aliquod factum a se
gestum ostendat, quo Persæ etiam intelligant, a viro se regi. Duobus
autem modis tibi hoc facere conducet, ut et Persæ sciant virum esse qui
illis præsit, et ut ipsi bellis occupentur, ne, dum otium agunt, tibi
insidientur. (3) Nunc enim præclarum aliquod edere facinus licet, dum
viget tibi ætas; nam augescente corpore augentur et animi vires;
senescente autem corpore, etiam ingenium senescit, et ad res omnes
hebetatur.» (4) Quæ quum illa, ut erat edocta, dixisset, in hunc modum
Darius respondit: «Quæ ego ipse facere destinaveram, ea tu omnia, uxor,
dixisti. Constitutum enim habeo, duabus continentibus ponte junctis, ex
nostra continente in alteram transgredi, et Scythis bellum inferre:
atque hæc brevi effecta dabo.» (5) Tum Atossa, «Ecce nunc! ait,
adversus Scythas primum proficisci omitte: hi enim, quandocumque
volueris, in tua erunt potestate: at tu mihi in Græciam suscipe
expeditionem: cupio enim, de quibus fando audivi, Lacænas et Argivas et
Atticas atque Corinthias habere famulas. (6) Est autem tibi præsto vir
omnium maxime idoneus, qui cuncta tibi in Græcia demonstret et viæ dux
sit; is qui tuum pedem sanavit.» (7) Respondit Darius: «Quoniam igitur
tibi placet, mulier, ut Græciam statim experiamur, consultius mihi
videtur ex Persis exploratores primum, una cum hoc quem tu dicis, eo
mittere; qui, postquam res Græcorum cunctas cognoverint
spectaverintque, nobis sint renunciaturi. Ac deinde, rebus omnibus
recte cognitis, arma contra illos convertam.»

CXXXV. Hæc ille dixit: et dictum factum. Simul ac enim dies illuxit,
quindecim probatos ex Persis viros vocat, eisque dat mandatum, ut
Democedem comitantes maritima Græciæ loca lustrent, nec vero committant
ut ab ipsis profugiat Democedes, sed omnino illum reducant. (2) Hæc
postquam his mandata dedit, dein ipsum vocat Democedem, illumque orat,
ut, postquam itineris dux in Græciam Persis illis fuisset, totamque eis
demonstrasset, ad se revertatur; jubetque eum, ut sua omnia quæ moveri
possent secum sumat, et dono adferat patri fratribusque; quorum loco se
illi alia multis partibus copiosiora in vicem daturum confirmat;
præterea ad dona illa onerariam navem se ei adjecturum, ait, omnigenis
bonis refertam, quæ simul cum eo sit navigatura. (3) Darius igitur, ut
mihi videtur, nullo doloso consilio hæc ei est pollicitus. Democedes
vero, veritnus ne se rex tentaret, haudquaquam cupide oblata omnia
arripuit; se, res suas, ait, Susis se relicturum, ut post reditum eas
haberet; onerariam autem navem, quam ei promitteret Darius ad dona
fratribus perferenda, accipere se, ait. Huic igitur postquam eadem
mandata quæ Persis dederat Darius, ad mare eos dimisit.

CXXXVI. Itaque hi quum in Phœnicen et Phœnices urbem Sidonem
descendissent, protinus duas triremes instruxerunt, simulque cum his
ingentem gaulum (_onerariam navem_) omni bonorum genere impleverunt;
rebusque cunctis præparatis, in Græciam navigarunt. Quo ubi adpulerunt,
oras omnes contemplati sunt descripseruntque; donec, pleraque ejus et
maxime notabilia speculati, Tarentum in Italiam pervenerunt. (2) Ibi
vero Democedi indulgens Aristophilides, rex Tarentinorum, et
gubernacula navium Medicarum solvi jussit, et ipsos Persas detinuit,
tamquam speculatores: (3) interimque, dum illis hoc accidit, Democedes
Crotonem abiit. Qui postquam domum ad suos pervenit, Persas
Aristophilides custodia emisit, et, quæ de navibus eorum demerat, illis
restituit.

CXXXVII. Inde Persæ navibus profecti, Democedem persequentes, Crotonem
pervenerunt:[TR8] ubi quum eum in foro versantem invenissent, manus ei
injecerunt. (2) Ibi tum Crotoniatarum alii, Persarum opes veriti,
tradere illum parati erant; alii vero Persis vicissim manus
injicientes, fustibus eos percutiebant. Quibus illi hæc verba
proferebant: «Viri Crotoniatæ, videte quid faciatis! hominem, qui regis
servus fugitivus est, eripitis. Quomodo rex Darius patienter feret tali
contumelia adfici? et quo pacto vobis impune abibit facinus, si nobis
illum eripueritis? Cui prius, quam huic civitati, bellum inferemus?
quam priorem sub jugum mittere conabimur?» (3) Hæc illi dicentes non
moverunt Crotoniatas: sed, erepto sibi Democede, atque etiam gaulo
spoliati, quem adduxerant, in Asiam sunt reversi; neque porro Græciam
adire aliasque Græciæ partes cognoscere cupivere, duce privati. Hoc
tamen eis abeuntibus mandatum Democedes dedit, nunciarent Dario,
Democedem filiam Milonis sibi despondisse uxorem. (4) Erat enim apud
regem celebre Milonis nomen luctatoris: atque hac nimirum de caussa
videtur mihi Democedes, magna vi pecuniæ erogata, properasse hoc
matrimonium, ut adpareret Dario, esse ipsum etiam in patria spectatum
virum.

CXXXVIII. Crotone profecti Persæ, cum navibus in Iapygiam ejecti sunt:
ubi quum in servitutem essent redacti, Gillus eos liberavit, exsul
Tarentinus, et ad regem Darium reduxit. (2) Pro quo beneficio quum ei,
quidquid postulasset, dare paratus rex esset; Gillus, exposita sua
calamitate, petiit ut in patriam Tarentum ex exsilio restitueretur. Ne
autem Græciam conturbaret, si propter ipsum magna classis in Italiam
navigaret, Cnidios solos, ait, ad se reducendum sufficere; ratus, ab
his maxime, quippe Tarentinorum amicis, reditum sibi procuratum iri.
(3) Id Darius recepit ei, et promisso stetit: misso enim ad Cnidios
nuncio, imperavit his ut Tarentum reducerent Gillum. Sed Cnidii, Dario
obsequentes, Tarentinis ut eum reciperent non persuaserunt; ad vim vero
adhibendam parum validi erant. (4) Ita igitur hæ res gestæ sunt: hique
primi fuere Persæ, qui ex Asia in Græciam venere, et talem ob caussam
speculatum erant missi.

CXXXIX. Post hæc Samum cepit rex Darius: estque hæc prima ex urbibus
vel Græcorum vel barbarorum, quæ sub illius imperio vi capta est. Capta
est autem tali ex caussa. Quo tempore Cambyses expeditionem in Ægyptum
suscepit, frequentes Græci in Ægyptum venerant; alii, ut consentaneum
est, negotiandi caussa, alii militandi, alii solummodo spectandæ gratia
regionis. Horum in numero Syloson erat, Æacis filius, frater
Polycratis, Samo exsulans. (2) Huic Sylosonti, talis quædam oblata
fortuna est: sumpto rutilo pallio, hoc circumdatus obambulabat Memphi
in foro: quem ubi conspexit Darius, qui satelles tunc erat Cambysis,
nec ullodum nomine clarus; cupidine pallii captus, adit Sylosontem,
illud mercaturus. (3) Syloson, vehementer cupidum amiculi videns
Darium, divino quodam instinctu ait: «Equidem hoc pallium nullo vendo
pretio: do tibi vero gratis, si omnino ita tuum illud fieri cupis.» Quo
laudato responso, accipit pallium Darius.

CXL. Jamque existimabat Syloson, se propter nimiam animi bonitatem
amiculum hoc perdidisse. Interjecto vero tempore, postquam mortuo
Cambyse adversus Magum conjuraverant septemviri, et ex septemvirorum
numero Darius regnum obtinuerat; rescivit Syloson, in manus ejusdem
viri transiisse regnum, cui olim ipse in Ægypto amiculum, quod ille
petiisset, dedisset dono. (2) Itaque Susa adscendit, sedensque in
vestibulo ædium regiarum, ait, se de Dario bene meruisse. Id ubi
audivit portæ custos, renunciavit regi; et ille miratus, ait ad eum:
«Quis tandem Græcus est, qui bene de me meruerit, cui ego gratiam
debeam, qui nuper modo regnum obtinui. Vix unus aut nullus adhuc ex
illa gente ad me adscendit: neque quidquam dicere possum quod Græco
cuiquam homini debeam. Verumtamen producite eum intro, ut sciam quid
sibi velit homo, quod istud dicat.» (3) Introducit janitor Sylosontem;
stantemque in medio interrogant interpretes, quis sit, et quo facto
bene se de Rege meruisse dicat. Exponit igitur ille rem omnem ad
amiculum spectantem; adfirmatque se illum esse qui ei illud dono
dederit. (4) Tum rex, «O liberalissime hominum, ait, tu ergo ille es,
qui mihi nullamdum potestatem habenti donum dedisti! quod etsi exiguum,
tamen prorsus æquale est beneficium, ac si nunc magnum quidpiam
alicunde accipiam. Pro quo tibi ego ingens auri argentique pondus
reddo, ne umquam te pœniteat, Dario Hystaspis filio beneficium
contulisse.» (2) Ad hæc Syloson: «Nec auro me, rex, nec argento dona;
sed patriam meam Samum serva, mihique redde; quam nunc, postquam frater
meus Polycrates ab Orœte interfectus est, tenet servus noster. Hanc
mihi da, a cædibus et servitute liberatam.»

CXLI. His auditis, Darius exercitum misit ducemque Otanen, unum e
numero septemvirorum, cui mandat ut omnia effecta det quæ Syloson
petiisset. Itaque ad mare descendit Otanes, exercitumque contraxit.

CXLII. Sami tunc imperium tenebat Mæandrius, Mæandrii filius, cui cura
regni a Polycrate fuerat commissa. Hic, quum voluisset vir esse omnium
justissimus, perficere propositum non potuerat. Postquam enim nunciatus
ei interitus erat Polycratis, hæcce fecit. (2) Primum, Jovis
Liberatoris aram constituit, et templum circa illam designavit, hoc
ipsum quod etiam nunc est in suburbio. Dein, hoc perfecto, concione
convocata civium omnium, hæc apud eos verba fecit: «Mihi, ut etiam
nostis ipsi, sceptrum Polycratis atque potestas omnis commissa est:
nihilque nunc prohibet, quominus regnum in vos capessam. (3) At, quod
in aliis ego reprehendo, id quantum in me est, non faciam ipse: nec
enim mihi Polycrates placuit, in viros sibi pares dominium exercens;
nec alius quisquam, qui hoc facit. Polycrates igitur nunc fatum suum
explevit: ego vero, regnum in medio deponens, juris æquabilitatem vobis
pronuncio. (4) Æquum tamen censeo, ut hæcce mihi præmia honoresque
tribuantur: ex pecuniis Polycratis præcipua sex talenta: tum
sacerdotium mihi meisque in omne tempus posteris postulo Jovis
Liberatoris, cui et templum ego dedicavi, et cujus nomine libertatem
vobis trado.» (5) Hæc quum a Samiis Mæandrius postulasset, surgens
aliquis ait: «At non tu dignus es qui nobis imperes, pravus qui fuisti
et pestifer homo; quin potius pecuniarum, quas administrasti, facito
reddas rationem.»

CXLIII. Hæc dixit homo spectatus inter cives, cui erat nomen
Telesarchus. Tum vero Mæandrius, secum reputans, si dominatum ipse
deponeret, fore ut alius quispiam in ipsius locum tyrannus
constituatur, non jam amplius deponere potestatem decrevit: sed,
postquam in arcem est reversus, singulos deinceps ad se vocavit, quasi
rationem redditurus administratæ pecuniæ; eosque comprehensos in
vincula conjecit. (2) Qui dum ita in custodia servantur, posthæc
Mæandrius in morbum incidit. Tunc frater ejus, cui nomen erat
Lycaretus, moriturum illum ratus, quo facilius ipse rerum Sami
potiretur, vinctos cunctos interfecit. Nec enim, ut videtur, voluerant
illi _ea conditione quam eis Lycaretus proposuit_ liberari.

CXLIV. Jam postquam Persæ Samum venerunt, Sylosontem in regnum
restituturi, nemo manus contra eos sustulit: sed, qui Mæandrio
favebant, atque ipse etiam Mæandrius, professi sunt, paratos se esse
data fide excedere insula. Quam conditionem quum probasset Otanes,
fidemque dedisset et accepisset; Persarum nobilissimi, positis sellis,
ex adverso arcis residebant.

CXLV. Erat Mæandrio tyranno frater haud satis compos mentis, nomine
Charilaus; qui, quod nescio quid deliquerat, in subterraneo carcere
vinctus erat. Hic tunc, postquam quæ gerebantur audivit, et per
carceris fenestram prospectans Persas vidit tranquille sedentes,
clamavit, dicens velle se in colloquium venire Mæandrio. (2) Quo
audito, Mæandrius vinculis eum solvi jussit, ad seque adduci. Et ille,
simulatque adductus est, increpans fratrem et ignavum adpellans,
persuadere ei conatus est, ut in Persas impetum faceret, his usus
verbis: «me vero, inquit, o hominum pessime, tuum fratrem, qui nihil
deliqui quod vinculis dignum esset, ad vincula et subterraneum carcerem
condemnasti: (3) Persas vero quum videas te ejicientes et in exsilium
agentes, non audes pœnam ab illis repetere, licet ita facile opprimi
possint! Quodsi tu illos perhorrescis, at mihi da auxiliares, et ego ab
illis ob terræ nostræ invasionem pœnam sumam: teque ipsum paratus sum
ex insula deducere.»

CXLVI. Hæc ab Charilao dicta probavit Mæandrius; ut mihi quidem
videtur, non quod eo stultitiæ venisset, ut existimaret suas copias
superiores futuras copiis regis; sed potius invidens Sylosonti, si
civitatem salvam et integram nullo labore obtinuisset. (2) Itaque,
irritando Persas, voluit res Samiorum quammaxime infirmas reddere,
atque ita urbem tradere: bene quippe gnarus, si male acciperentur
Persæ, tanto magis eos exasperatum iri adversus Samios; et notum sibi
exitum habens, per quem tuto ex insula evadere, simulatque voluisset,
posset; effodiendum enim sibi curaverat occultum cuniculum, ex arce ad
mare ducentem. (3) Ipse igitur Mæandrius Samo navi egreditur: Charilaus
vero auxiliares cunctos armis instructos, apertis portis, adversus
Persas educit, nihil tale exspectantes, omniaque convenisse
existimantes. (4) Et auxiliares, impetu facto, Persarum eos qui sellis
gestabantur et nobilissimi erant, interficiebant. Dum vero hi id
faciunt, suppetias interim adcurrunt reliquæ Persarum copiæ: a quibus
repulsi auxiliares, in arce sunt conclusi.

CXLVII. Otanes vero dux, ingentem videns calamitatem, quam passi erant
Persæ, neque mandata ignorans, quæ illi Darius, quum eum Samum
mitteret, dederat, ne Samiorum quemquam vel occideret vel in servitutem
redigeret, sed immunem malorum insulam traderet Sylosonti; mandata ista
lubens volens oblitus est, edixitque exercitui, quemcumque nacti
essent, sive virum, sive puerum, eum perinde interficerent. (2) Ibi tum
militum alii oppugnarunt arcem, alii vero obvium quemque interfecerunt,
nullo discrimine sive sacro in loco, sive in profano.

CXLVIII. Mæandrius, Samo ubi profugerat, Lacedæmonem navigavit. Quo
postquam pervenit, resque, quas secum advexerat, in hospitium
transferendas curavit, hocce instituit facere. Pocula subinde exponebat
argentea et aurea, eaque extergebant famuli: et ille per idem tempus
cum Cleomene, Anaxandridæ filio, rege Spartanorum, sermones miscens,
secum in hospitium illum ducebat; ubi quum pocula videns Cleomenes
admiratione stuperet, ille eum jubebat ex his secum auferre quæcumque
voluisset. (2) Id quum bis aut ter Mæandrius dixisset, justissimus vir
fuit Cleomenes, qui accipere oblata dedignatus, quum animadverteret, si
aliis civium eadem offerret, auxilia eum inventurum, ephoros adiit,
dixitque, ex usu esse Spartæ, ut Samius hospes Peloponneso egrediatur;
ne aut se aut alium ex Spartanis corrumpat. Qua re audita, ephori per
præconem abire Mæandrium jusserunt.

CXLIX. Persæ vero Samum, veluti verriculo captam, hominibusque nudatam,
Sylosonti tradiderunt. Insequente vero tempore dux Otanes eamdem
incolis rursus frequentavit, viso nocturno monitus, et morbo laborans,
quo pudenda ejus erant adfecta.

CL. Postquam navalis exercitus Samum erat profectus, Babylonii a Persis
defecerunt, rebus omnibus bene admodum præparatis. Nam quo tempore
Magus regnavit, et adversus eum septem viri insurrexerunt, per omne id
tempus, per illamque rerum perturbationem, ad tolerandam obsidionem
sese præparaverunt. Et initio quidem occulte quodammodo id fecerant.
(2) Ex quo autem de professo descivere, hæcce fecerunt: matribus
exceptis, et una ex uxoribus quam quisque sua e domo exemptam voluerat,
reliquas omnes mulieres congregatas suffocarunt; unam autem, quam dixi,
eximebat quisque quæ panem conficeret. Suffocarunt autem illas, ne
frumentum ipsorum consumerent.

CLI. His rebus cognitis Darius, contractis universis suis copiis,
adversus eos profectus est; admotoque exercitu, obsedit urbem. At
obsidionem pro nihilo habebant Babylonii; nam in propugnacula muri
adscendentes tripudiando insultabant irridebantque Darium et ejus
exercitum; unusque eorum hoc verbum emisit: «Quid hic sedetis, Persæ?
quidni abitis? tunc enim nos capietis, quando mulæ pepererint.» Hoc
dixit Babyloniorum aliquis, existimans numquam mulam parituram.

CLII. Integer annus jam et septem menses erant elapsi, tædioque
adfectus erat Darius ejusque exercitus, quod expugnare Babylonem non
valerent. (2) Nam omnibus licet artificiis omnibusque machinamentis
adversus eos adhibitis, non tamen poterat Darius eos expugnare, id quod
tentaverat et aliis artificiorum generibus, et illo etiam quo Cyrus
urbem ceperat: sed ita diligenter custodias agebant Babylonii, ut capi
nullo pacto potuerint.

CLIII. Ibi tum, quum vicesimus ageretur mensis, Zopyro Megabazi filio
hujus, qui e septem virorum numero fuit a quibus Magus interemptus est,
huic, inquam, Megabazi filio Zopyro tale obtigit prodigium: una ex
ipsius mulis frumentum vehentibus peperit. (2) Quod quum Zopyro esset
renunciatum, et ille, ut qui fidem nuncio non adhiberet, pullum ipse
spectasset, imperavit servis ut nemini edicerent factum, secumque
deliberavit. (3) Recordatus igitur Babylonii illius verbum, qui initio
dixerat, tunc Babylonem captum iri, quum mulæ pepererint, ex hujus
verbis omen colligebat Zopyrus, capi nunc Babylonem posse: nec enim
illum sine dei numine id dixisse, et sibi nunc mulam peperisse.

CLIV. Quum igitur in fatis esse illi videretur, ut nunc Babylon
caperetur, Darium adiens quæsivit ex eo, an utique maximi faceret capi
Babylonem. Accepto responso, maximi id facere regem; secundo loco secum
deliberavit, quo pacto ipse esset qui illam caperet, ipsiusque hoc
facinus esset futurum: nam apud Persas præcipue res præclare gestæ
maximis honoribus rependuntur. (2) Nulla vero alia ratione fieri posse,
ut illam in potestatem redigeret, judicavit, nisi si se ipse
mutilasset, atque ita ad illos transfugisset. Ibi tum, parvi hoc
pendens, insanabili mutilatione se ipse adficit: quippe abscissis
naribus auribusque, coma male tonsa, flagellis item laceratus, Darium
adit.

CLV. Darius, ubi virum nobilissimum ita vidit mutilatum, gravissime
adfectus, e solio subsiliens exclamat, ex eoque quærit, quis eum ita
mutilaverit, quave de caussa. (2) Cui Zopyrus respondit: «Non est is
alius nisi tu, qui tantam habes potestatem, ut ego hoc modo sim
adfectus. Nec vero alienus quispiam, o rex, me ita adfecit, sed ego
ipse me, indignatus Assyriis Persas deridentibus.» (3) Tum Darius, «O
miserrime hominum, ait, fœdissimo facto pulcerrimum nomen imposuisti,
quum te profitearis propter hos, quos obsidemus, te ipsum tam
insanabili modo adfecisse. Quo vero pacto, stulte, quod tu ita
mutilatus sis, eo citius in potestatem redigentur hostes? Anne mente es
alienatus, qui te ita perdidisti?» (4) Respondit ille: «Atqui, si tecum
communicassem quæ facturus eram, tu me prohibuisses: nunc privato id
feci consilio. Jam ergo, nisi tu iis quæ tui muneris sunt defueris,
capiemus Babylonem. Nam ego, ita ut sum adfectus, ad murum pro
transfuga me conferam, dicens illis, a te me hæc esse passum: et puto,
quum rem ita se habere iis persuasero, exercitum mihi commissum iri.
(5) Tu vero, a quo die ego murum ero ingressus, decimo inde die de illa
copiarum tuarum parte, cujus jacturam minime ægre laturus sis, mille
homines contra portam colloca quæ Semiramidis vocatur. Deinde rursus
septimo ab illo decimo, alios bis mille contra Niniam, quæ vocatur,
colloca portam. Ab hoc vero septimo die intermitte dies viginti, deinde
alios contra Chaldæam, quam vocant, duc portam, ibique locum capere
jube quater mille numero. (6) Nec vero priores, neque hi, aliud quo se
tueantur habeant præter gladios: his tamen armatos esse sinito. Post
illum vero vicesimum diem continuo reliquum exercitum jube murum
circumcirca adgredi: Persas autem mihi ad Belidem, quam vocant, et ad
Cissiam colloca portam. Nam, ut equidem puto, postquam præclara edidero
facta, et reliqua meæ fidei committent Babylonii, et portarum obices.
Exinde meum erit et Persarum, curare ut quæ ex usu sint faciamus.»

CLVI. Hæc postquam mandavit, ad portam perrexit; subinde retro se
convertens, tamquam vere transfuga. Quem ubi conspexerunt qui in
turribus speculandi caussa stationem habebant, raptim descendunt, et
paululum reclinata altera portæ ala interrogant, quis sit, et qua
caussa advenerit. (2) Et ille, Zopyrum se esse, dixit, et ut transfugam
ad eos venire. Quo audito, portæ custodes in curiam Babyloniorum eum
duxerunt: ubi coram senatu constitutus, sortem suam deplorans, ait, a
Dario se hæc (quæ sibi ipse inflixerat) esse passum, eo quod illi
suasisset abducere exercitum, quandoquidem nulla via capiendæ urbis
ostenderetur. (3) «Et nunc ego (sic dicere perrexit) ad vos, Babylonii,
veni, maximo vobis commodo futurus, Dario atuem ejusque exercitui et
Persis maximo detrimento. Nec enim nimirum impune ille feret, qui hoc
me modo mutilaverit: exploratas autem habeo omnes consiliorum ipsius
vias.»

CLVII. Quæ ubi ille locutus est, videntes Babylonii virum inter Persas
nobilissimum naribus auribusque mutilatum, et cruore ex flagellis
inquinatum, prorsus existimaverunt vera eum dicere, et ut socium sibi
advenisse. Itaque parati erant ei indulgere quæ ab ipsis postulasset;
postulabat autem armatorum manum. (2) Tum vero ille, postquam copias ab
iis impetravit, ea facere instituit de quibus illi cum Dario
convenerat. Decimo die, educto Babyloniorum exercitu, mille illos, quos
primos certo loco locare mandaverat Dario, circumdatos interfecit. (3)
Jamque intelligentes Babylonii, factis eum verba æquare, maximo gaudio
perfusi, in omnibus ei parere erant parati. Tum ille, interjecto dierum
numero de quo convenerat, iterum selectos Babyloniorum eduxit, et bis
mille illos, quos supra dixi, Darii milites interfecit. (4) Igitur hoc
etiam factum ubi viderunt Babylonii, omnium ore Zopyrus celebrabatur
laudibus. At ille rursus, intermisso definito dierum numero, in locum
constitutum copias eduxit, et circumdatos quater mille interfecit. (5)
Qua denuo re gesta, jam omnia Zopyrus apud Babylonios erat, et imperii
summa et muri custodia eidem permissa est.

CLVIII. Deinde vero, ut ex composito Darius murum circumcira oppugnare
est adgressus, ibi tum Zopyrus dolum universum nudavit. Nam, dum
Babylonii conscenso muro repellere oppugnantem Darii exercitum
conantur, Zopyrus interim aperta Cissia et Belide porta Persas intra
murum recepit. (2) Quod factum qui viderunt Babylonii, hi in Jovis Beli
templum confugerunt: qui vero non viderunt, in suo quisque manserunt
ordine, donec et hi proditos se esse intellexerunt.

CLIX. Igitur hoc modo capta iterum Babylon est. Darius vero, urbe
potitus, et murum ejus diruit, et portas omnes detraxit; quorum neutrum
Cyrus fecerat, postquam primum Babylonem cepit. Adhuc ex primariis
civibus ter mille admodum e palis suspendi Darius jussit, reliquis vero
Babyloniis urbem reddidit habitandam. (2) Quo vero mulieres haberent
Babylonii, et soboles eis subnasceretur (quandoquidem, ut initio
expositum est, suas suffocaverant Babylonii, rei frumentariæ
consulentes), tali ratione inita Darius providit: circum habitantibus
populis imperavit, ut mulieres Babylonem, certum cuique populo numerum
definiens, mitterent. Ita mulierum summa, quæ convenerunt, fuit
quinquaginta millium; quibus e mulieribus prognati sunt qui nunc sunt
Babylonii.

CLX. Dario vero judice, nemo Persarum, nec eorum qui ante, nec qui post
fuerunt, melius de Persis meritus est quam Zopyrus, uno Cyro excepto:
nam cum hoc se conferre nemo adhuc Persarum ausus est. (2) Fertur autem
sæpius hanc sententiam declarasse Darius, malle se, Zopyrum indigna
illa mutilatione non esse adfectum, quam viginti Babylones sibi ad eam
quæ nunc est accedere. Magnifice autem illum honoravit: nam et munera
illi quotannis tribuit ea, quæ honorificentissima sunt apud Persas, et
Babylonem eidem, quoad victurus esset, administrandam concessit, ita ut
nullum tributum regi penderet; et alia multa insuper munera ei
contulit. (3) Zopyri hujus filius fuit Megabyzus ille, qui in Ægypto
dux exercitus fuit adversus Athenienses atque socios: hujusque Megabyzi
filius fuit Zopyrus is, qui ad Athenienses transfugit a Persis.


[TR1] "Cambys" -> "Cambyses"
[TR2] "sepeliise" -> "sepelisse"
[TR3] "habuisse." -> "habuisse.»"
[TR4] "(3) »" -> "» (3)"
[TR5] "Magum. «Hæc" -> "Magum.» Hæc"
[TR6] "Hac" -> "Hæ"
[TR7] "libel is" -> "libellis"
[TR8] "pervanerunt" -> "pervenerunt"



                                HERODOTI
                       HISTORIARUM LIBER QUARTUS.

                              (MELPOMENE.)

I. Capta Babylone, jam adversus Scythas expeditionem Darius suscepit.
Quum enim viris floreret Asia, et magnæ redirent pecuniæ, cupido
incessit Darium pœnas sumendi ab Scythis, quod illi, incursione facta
in Medicam terram, et prælio victis adversariis, priores initium
fecissent injuriarum. (2) Etenim, ut supra dixi, per duodetriginta
annos Scythæ superioris Asiæ tenuerant imperium: quippe persequentes
Cimmerios, irruptione in Asiam facta, Medos imperio exuerant, qui ante
Scytharum adventum imperaverant Asiæ. (3) Scythas autem, postquam octo
et viginti annos domo abfuerant, et tam longo interjecto tempore in
patriam erant reversuri, excepit non minor, quam Medicus fuerat, labor:
offenderunt enim occurrentem sibi exercitum haud exiguum. Scilicet
uxores Scytharum, dum per longum temporis spatium domo aberant viri,
cum servis habuerunt consuetudinem.

II. Servos autem cunctos excæcant Scythæ, lactis caussa, cujus potu
utuntur. Emulgent vero lac hoc modo: fistulas sumunt osseas, tibiis
simillimas; quibus in equarum genitalia insertis, sufflant ore; et dum
alter sufflat, alter mulget. Id ea caussa se facere aiunt, quod venæ
equarum ita inflatæ repleantur, et deprimantur ubera. (2) Postquam
emulsere lac, in cava vasa lignea infundunt, illudque cæcorum operâ,
continua serie circum vasa collocatorum, agitant: tum, quod supernatat,
id desuper exhauriunt, exquisitius æstimantes; quod subsidit, minoris
æstimant altero. (3) Hujus operæ caussa, quemcumque bello capiunt
Scythæ, eum excæcant: nec enim aratores sunt, sed pastores.

III. Ex his igitur servis et ex Scytharum uxoribus prognata erat
juventus: qui, cognita sua origine, illis ex Media redeuntibus sese
opposuerunt. Ac primum quidem regionem interceperunt lata ducta fossa,
quæ a Tauricis montibus ad Mæotin paludem, vastissimam illam,
pertinebat. Deinde conantibus irrumpere Scythis, oppositis castris,
repugnarunt. (2) Frequentibus commissis præliis, quum nihil Scythæ
pugnando proficerent, unus ex eis hæc verba fecit: «Quidnam rei
facimus, Scythæ! cum servis nostris pugnantes interficimur ipsi
minuimurque; et, illos si interficimus, paucioribus deinde imperabimus.
(3) Videtur igitur mihi, omissis hastis et sagittis, unumquemque
nostrûm debere flagellum sumere equi sui, atque ita adversus istos
pergere. Quam diu enim nos illi viderunt arma gestantes, similes esse
nostrûm et ex similibus se genitos putarunt: qui si nos viderint
armorum loco flagellis instructos, intelligent servos se esse nostros;
et conditionis suæ conscii, nos non sustinebunt.»

IV. Hæc ubi audiverunt Scythæ, effecta dederunt: et illi, perculsi
facto, omissa pugna, fugam arripuere. Ita Scythæ, Asiæ imperio potiti,
rursusque a Medis ejecti, suam in terram isto modo rediere: eaque
caussa pœnas ab illis sumere cupiens Darius exercitum adversus eos
contraxit.

V. Scythæ, ut ipsi aiunt, gens sunt novissima omnium, originemque
gentis hanc fuisse narrant. Primum hominem in illa terra, quæ deserta
tunc fuisset, natum esse, cui nomen fuerit Targitaus. Hujus Targitai
parentes fuisse aiunt, parum mihi credibilia narrantes, aiunt vero
utique, Jovem et Borysthenis fluvii filiam. Tali igitur genere ortum
esse Targitaum: huic autem filios fuisse tres, Lipoxain, et Arpoxain,
minimumque natu Colaxain. (2) His regnantibus, de cœlo delapsa aurea
instrumenta, aratrum et jugum et bipennem et phialam, decidisse in
Scythicam terram. Et illorum natu maximum, qui primus conspexisset,
propius accedentem capere ista voluisse; sed, eo accedente, aurum
arsisse. (3) Quo digresso, accessisse alterum, et itidem arsisse aurum.
Hos igitur ardens aurum repudiasse; accedente vero natu minimo fuisse
exstinctum, huncque illud domum suam contulisse: qua re intellecta,
majores fratres ultro universum regnum minimo natu tradidisse.

VI. Jam a Lipoxai progenitum esse aiunt illum Scythicum populum, qui
Auchatæ vocantur: a medio vero fratrum Arpoxai hos, qui Catiari et
Traspies: a natu minimo vero Reges [_sive_ Regios], qui Paralatæ
nominantur: universis vero commune nomen esse Scolotos, de regis
nomine. Scythas vero Græci nominarunt.

VII. Hac igitur origine se ortos aiunt Scythæ: annos autem, ex quo
ortum cepissent, a primo rege Targitao usque ad Darii in Scythiam
transitum, in universum elapsos aiunt mille admodum, non amplius, sed
hunc ipsum annorum numerum. (2) Sacrum autem illud aurum custodiunt
Reges summa cura; et quotannis ibi conveniunt ubi asservatur, majoribus
sacrificiis placantes. (3) Dicuntque Scythæ, quicumque festis illis
diebus aurum hoc sacrum tenens obdormiverit sub dio, hunc non
transigere illum annum; ob eamque caussam dono ei dari tantum, quantum
ille uno die equo vectus circumire potuisset. (4) Quum sit autem ampla
terra, tria regna aiunt Colaxain filiis suis constituisse; ex eisque
unum regnum fecisse maximum, in quo aurum illud servetur. (5) Quæ vero
loca versus septemtrionem sita sunt supra eos qui superiores Scythiæ
partes incolunt, ea ulterius spectari aut peragrari non posse aiunt,
propter diffusas plumas: plumis enim et terram et aerem esse oppletum,
hisque intercludi prospectum.

VIII. Ista quidem Scythæ de se ipsis, et de regione quæ supra ipsorum
ditione sita est, narrant: Græci vero ad Pontum Euxinum habitantes
hæcce. Herculem, aiunt, Geryonis boves agentem, in hanc terram venisse,
tunc desertam, quam nunc Scythæ habitant; Geryonem autem extra Pontum
habitasse insulam illam, quam Erytheam Græci vocant, prope Gadira
(_sive Gades_) extra Herculis columnas in Oceano. (2) Oceanum autem, ab
ortu solis initium capientem, universam circumfluere terram, verbis
quidem adfirmant, re autem ipsa non demonstrant. Inde igitur Herculem
in eam regionem, quæ Scythia nunc vocatur pervenisse. (3) Nempe,
ingruente tempestate geluque, quum adducta super se pelle leonina
obdormivisset, equas de curru ipsius, interim pascentes, divina quadam
sorte evanuisse.

IX. Tum Herculem, ubi expergefactus esset, quæsisse equas; et,
peragrata universa regione, postremo in Hylæam (_Silvosam_) quæ vocatur
terram pervenisse, ibique in antro semivirginem quamdam Echidnam
(_viperam_) invenisse mixtæ naturæ: superiora quippe, inde a natibus,
feminæ fuisse, inferiora vero serpentis. (2) Hanc quum conspexisset
miratusque esset, quæsisse ab ea, an equas alicubi vidisset oberrantes.
Cui illam, se ipsam eas habere, respondisse; nec vero illi reddituram,
nisi secum concubuisset. Et Herculem hac mercede cum illa coiisse: (3)
at illam distulisse equarum redditionem, quum cuperet quam diutissime
consuetudinem cum Hercule habere; hunc vero receptis equabus voluisse
abire. Ad extremum redditis illis dixisse Echidnam: «Jam has equas,
quum huc venissent, ego tibi servavi; tuque servatarum solvisti
pretium; concepi enim ex te tres filios: (4) qui quando adoleverint,
quid iis faciam, tu doce; hacne in terra, cujus ego sola teneo
imperium, sedes illis tribuam; an ad te dimittam.» Cui hæc interroganti
illum in hunc modum aiunt respondisse: «Postquam eos videris ætatem
ingressos, recte feceris si hæcce institueris (5) quem tu illorum
videris arcum hunc modo tendentem, et hoc cingulo sese ita cingentem,
ei hanc terram tribue habitandam; qui vero opera hæc, quæ præscribo,
facere non potuerit, eum ex hac terra emitte. Hoc ubi feceris, et ipsa
lætaberis, et mandata mea peregeris.»

X. Herculem igitur alterum ex arcubus (duos enim ad id tempus gestasse)
adduxisse, et aptandi cinguli rationem præmonstrasse: traditoque dein
et arcu et cingulo, quod in extrema commissura auream habuisset
phialam, abiisse. (2) Tum illam, postquam filii ex ea nati ad virilem
pervenissent ætatem, nomina primum eis imposuisse; uni, Agathyrso;
alteri, Gelono; novissimo, Scythæ: deinde dati mandati memorem,
exsecutam esse mandata. (3) Et duos quidem ex filiis, Agathyrsum et
Gelonum, quum proposito certamini impares inventi fuissent, terra
excessisse, a matre expulsos. Natu vero minimum eorum, Scytham, qui rem
perfecisset, in terra illa mansisse: (4) ab illoque Scytha, Herculis
filio, genus ducere quicumque dein reges fuerint Scytharum; et ab illa
phiala Scythas ad hanc usque ætatem phialas gestare ex cingulo
suspensas. Hoc igitur solummodo matrem huic Scythæ parasse. Et hæc
quidem Græci narrant Pontum adcolentes.

XI. Est vero etiam alia narratio, ita habens; cui potissimum equidem
adsentior. Scilicet, Scythas Nomades (_pastores_) Asiam incolentes,
bello pressos a Massagetis, trajecto Araxe fluvio in terram abiisse
Cimmeriorum: quam enim nunc terram Scythæ tenent, ea olim Cimmeriorum
fuisse traditur. (2) Cimmerios autem, invadentibus terram ipsorum
Scythis, quum deliberarent, utpote ingente irruente exercitu, diversas
abiisse in sententias; fortiter quidem propugnatam utramque, fortiorem
vero eam pro qua reges stabant. Populi enim fuisse sententiam,
excedendum esse terra, neque manendum et adversus plures adeundum
periculum: regum vero, pro terra utique dimicandum cum invadentibus.
(3) Atqui nec regibus populum voluisse parere, nec reges populo. Itaque
his fuisse constitutum, non tentata pugna abire, et invadentibus
permittere terram: regibus vero placuisse, sua potius in patria
occumbentes sepeliri, quam cum plebe aufugere; reputantes quantis bonis
essent fruiti, et quantis malis se pressum iri consentaneum esset, si
ex patria profugissent. (4) Talis quum fuisset utrorumque sententia
divisis agminibus, numero utrimque paribus, inter se mutuo pugnam
civisse; et hos quidem, qui a regum partibus stetissent, a popularibus
suis interfectos esse cunctos, sepultosque a plebe Cimmeriorum ad Tyram
fluvium, ubi ad hunc diem conspicitur illorum sepulcrum; quibus
sepultis, plebem terra excessisse; supervenientes vero Scythas desertam
terram occupasse.

XII. Est autem ad hunc diem in Scythica terra Cimmerium castellum; sunt
et Porthmea Cimmeria (_in ostio Mæotidis paludis_); est item regio cui
Cimmeria nomen; est Bosporus, Cimmerius cognominatus. (2) Satis vero
etiam constat, Cimmerios, quum a Scythis expulsi in Asia se reciperent,
peninsulam illam colonis frequentasse, in qua nunc Sinope, Græca
civitas, condita est; (3) constatque etiam, Scythas, quum illos
persequerentur, et Medicam terram invaderent, a via aberrasse: Cimmerii
enim fugientes, semper secundum mare progressi sunt; Scythæ vero
Caucaso ad dextram relicto eos sunt persecuti, itinere in mediterranea
converso. Hæc est altera narratio, in qua referenda Græcis convenit cum
barbaris.

XIII. Sed Aristeas, Caystrobii filius, Proconnesius, in epico carmine
ait, Phœbi instinctu se ad Issedonas pervenisse; super Issedonibus vero
habitare Arimaspos, homines unoculos; super his auri custodes Grypas;
ulterius Hyperboreos, ad mare pertinentes. (2) Hos igitur cunctos,
exceptis Hyperboreis, initio facto ab Arimaspis, bellum constanter
inferre finitimis: et ab Arimaspis quidem sedibus suis pelli Issedonas,
ab Issedonibus vero Scythas; Cimmerios vero, ad australe mare
habitantes, pressos a Scythis, terram suam deseruisse. Ita ne huic
quidem de hac regione convenit cum Scythis.

XIV. Quæ patria fuerit hujus Aristeæ, qui ista versibus descripsit,
dictum est: commemorabo vero etiam id, quod de eodem in Proconneso et
Cyzico narratum audivi. Aristeam, narrant, nulli civium nobilitate
generis secundum, quum fullonis ingressus esset officinam in
Proconneso, ibidem mortuum esse; et fullonem, occlusa officina, ad
propinquos mortui perrexisse, rem nunciaturum. (2) Quumque jam rumor
pervulgatus esset per urbem, mortuum esse Aristeam; controversiam his
qui id dicebant movisse civem Cyzicenum, ex Artaca oppido venientem,
adfirmantemque obviam se illi venisse Cyzicum versus eunti, cum eoque
sermones miscuisse. (3) Dum hic ita cum contentione disceptat, interim
propinquos mortui ad fullonis adfuisse officinam, secum adferentes quæ
usui essent ad tollendum mortuum: sed aperto conclavi, nec mortuum
Aristeam, nec vivum, comparuisse. (4) Septimo vero post anno rursus
Proconnesum venisse, et carmen illud composuisse, quod a Græcis nunc
Arimaspea nominatur: id autem postquam composuerit, iterum e conspectu
hominum evanuisse. Ista quidem narrant illæ civitates.

XV. Hoc vero scio Metapontinis in Italia accidisse, anno postquam
iterum evanuerat Aristeas trecentesimo quadragesimo, quemadmodum
conferendo quæ et Proconnesi et Metaponti narrentur reperi. (2) Aiunt
Metapontini, Aristeam sibi sua in terra adparuisse, jussisseque ipsos
aram statuere Apollini, et statuam juxta illam aram ponere, quæ
nominaretur Aristeæ Proconnesii. Dixisse enim, in solam ipsorum, ex
omnibus Italiotis, regionem venisse Apollinem; et se, qui nunc Aristeas
sit, illum esse comitatum; fuisse autem tunc, quum illum sequeretur,
corvum. (3) His dictis, illum evanuisse. Aiunt autem Metapontini, se
Delphos misisse qui consulerent oraculum, quodnam illud esset hominis
spectrum; respondisseque Pythiam, ipsis parendum esse spectri mandatis;
id si fecissent, bene eis cessurum. Se igitur, accepto hoc responso,
exsecutos esse mandata. (4) Atque nunc stat Metapontii in foro statua,
quam Aristeæ statuam vocant, juxta ipsam Apollinis statuam collocata,
et lauri arbores illam circumstant. Sed hæc de Aristea hactenus dicta
sunto.

XVI. Regione ea, de qua hunc sermonem facere institui, quid sit superne
ulterius, nemo adcurate novit. Neminem quippe, qui suis id oculis
conspexisse adfirmaret, potui reperire: etenim ne Aristeas quidem,
cujus modo mentionem feci, ne hic quidem ultra Issedonas pervenit, ut
in carmine suo ipse profitetur; sed, quæ de eis narrat qui supra hos
habitant, ea fando accepta narravit, dicens Issedonas esse qui id
tradant. Sed nos quidem, quoad longissime auditu cognoscere adcurate
potuimus, omnia referemus.

XVII. A Borysthenitarum emporio, quod in medio maxime universæ oræ
maritimæ Scythiæ situm est; ab hoc, inquam, primi Callippidæ habitant,
qui sunt Græci Scythæ: tum super his alius populus, qui vocantur
Alazônes. (2) Hi atque Callippidæ in cæteris quidem Scytharum instituta
sequuntur, frumentum vero et serunt et comedunt, itemque cepas et
allium et lentem et milium. (3) Supra Alazones habitant Scythæ
Aratores; qui frumentum serunt, non in cibi usum, sed vendendi caussa.
(4) Super his Neuri habitant. A Neuris vero septemtrionem versus
deserta hominibus terra est, quoad nos novimus. Hi sunt populi juxta
Hypanin fluvium, ab occidente Borysthenis.

XVIII. Trans Borysthenem, prima mari regio Hylæa est. Ab hac proximi
habitant Scythæ Agricolæ, quos Græci Hypanin fluvium adcolentes
Borysthenitas nominant, ipsi autem se Olbiopolitas. (2) Hi igitur
Scythæ Agricolæ ad orientem Borysthenis habitant ad trium iter dierum,
pertinentque usque ad fluvium cui nomen Panticapes; versus
septemtrionem vero, undecim dierum iter adverso flumine navigantibus.
(3) Jam supra hos longe lateque deserta regio est. Post desertum vero
Androphagi habitant, proprius populus, neutiquam Scythicus. Supra hos
vero jam verum desertum, nec ullus hominum populus, quoad novimus.

XIX. Ab oriente vero Agricolarum istorum Scytharum, trans Panticapen
fluvium, Nomades Scythæ degunt, qui neque serunt quidquam, nec arant:
estque arboribus nuda universa hæc regio, excepta Hylæa. Nomades autem
hi, orientem versus, terram tenent per quattuordecim dierum iter
patentem ad Gerrhum usque fluvium.

XX. Trans Gerrhum hæc est quæ Regia terra vocatur, quam Scythæ
nobilissimi tenent et numerosissimi, qui reliquos Scythas servos suos
esse reputant. (2) Pertinentque hi, meridiem versus, ad Tauricam,
versus orientem vero, ad fossam illam quam cæcorum filii duxerunt, et
ad emporium Mæotidis paludis quod Cremni vocatur; partim eorum etiam ad
Tanain flumen. (3) Quæ supra Regios Scythas ad septemtrionem vergunt,
ea Melanchlæni tenent, diversæ stirpis populus, non Scythicus. Supra
Melanchlænos vero, paludes sunt, et terra hominibus vacua, quantum nos
quidem novimus.

XXI. Trans Tanain fluvium non amplius Scythica terra, sed partium in
quas illa regio divisa, prima est Sauromatarum; qui ab intimo Mæotidis
paludis recessu initium capientes, tenent, septemtrionem versus, terram
in quindecim dierum iter patentem, arboribus omnibus, tam cultis, quam
agrestibus, nudam. Tum supra hos insequentem partem habitant Budini,
terram tenentes arborum omni genere usquequaque frequentem.

XXII. Supra Budinos, versus septemtrionem, primo desertum est, per
quinque dierum iter: post desertum vero, magis orientem versus,
Thyssagetæ habitant, numerosa gens et propria, venatione victitans. (2)
His contigui eodem in tractu habitant qui Iyrcæ vocantur, et ipsi
venatione victitantes tali modo: (3) arborem conscendit venator, ibique
in insidiis latet; frequentes autem per totam illam regionem arbores
sunt: sub arbore præsto cuique venatori est equus in ventrem procumbere
edoctus, quo quam minime e terra emineat, et juxta equum canis.
Ubi[TR1] ex arbore feram homo conspexit, arcu ferit, moxque illam
conscenso equo persequitur, et canis inhæret vestigiis. (4) Supra hos
rursus, si orientem versus declines,[TR2] habitant alii Scythæ, qui ab
Regiis Scythis defecerunt, et ea caussa hæc in loca migrarunt.

XXIII. Ad horum igitur usque Scytharum regionem universa quam
descripsimus terra plana est et humilis: abinde vero petrosa et aspera.
(2) Peragrato autem hujus asperæ terræ longo tractu, radices altorum
montium habitant homines, qui narrantur inde a nativitate calvi esse
omnes, mares pariter atque feminæ, et simo naso mentoque magno.
Peculiari lingua utuntur, vestem autem gestant Scythicam, cæterum
arborum fructu vitam sustentant. (3) Ponticum nomen arboris est, qua
victitant, fici admodum magnitudine: fructum fert autem fabæ similem,
nucleum intus habentem. Hunc fructum, postquam maturuit, pannis
excolant; et, quod ab eo defluit crassum et nigrum, quod _aschy_
adpellant, (4) id et lingunt, et lacte mixtum potant: ex fæcum vero
ejus crassitudine massas conficiunt, quibus item vescuntur. Pecorum
enim non magna illis copia est, quippe pascua ibi parum sunt eximia.
(5) Quilibet paterfamilias sub arbore habitat; hieme quidem, arborem
tegens tegmine ex lana coactili; æstate vero, absque tegmine. His
hominibus nemo mortalium injuriam infert; sacri enim habentur; nec arma
ulla bellica habent. (6) Iidem et finitimorum dirimunt controversias;
et, si quis patria profugiens ad hos confugit, a nemine læditur. Nomen
his est Orgiempæi.

XXIV. Jam usque ad calvos hos satis cognita hæc terra est; et, qui ante
hos habitant populi, satis noti. Nam et Scytharum nonnulli ad illos
commeant, e quibus haud ægre licet cognoscere, et Græcorum nonnulli ex
Borysthenis emporio et ex aliis Ponticis emporiis. Scythæ vero, qui ad
illos commeant, per septem interpretes septemque linguas negotia sua
peragunt. Ad hos igitur usque cognita terra est.

XXV. Ultra calvos illos quinam habitent, liquido adfirmare nemo potest:
nam præalti præruptique montes, quos nemo transcendit, præcludunt iter.
(2) Narrant autem calvi, quod mihi quidem non persuadetur, habitari
illos montes ab hominibus capripedibus: tum ultra hos degere alios
homines, qui per sex menses dormiant; quod equidem nullo pacto admitto.
(3) Quæ calvis ab oriente sita regio, eam quidem ab Issedonibus
habitatam esse certis testimoniis cognitum est; quæ vero supra hanc ad
septemtrionem vergit, cognita non est, nec calvis istis, nec
Issedonibus, nisi quatenus hi ipsi narrant.

XXVI. Issedones autem hujusmodi uti institutis perhibentur. Quando
cuipiam pater mortuus est, propinqui cuncti adducentes pecudes ad eum
conveniunt: quibus mactatis et in frusta concisis, patrem etiam mortuum
hospitis in frusta concidunt, mixtisque cunctis carnibus epulum
exhibent. (2) Caput vero depilatum expurgatumque inaurant, eoque pro
sacro utuntur, donario annua magna sacrificia peragentes. Hoc apud
illos filius patri præstat, quemadmodum Græci diem, quo defunctus est
pater, festum agunt. Cæterum hi quoque homines justi esse dicuntur:
mulieres autem apud eos æquam cum viris potestatem habent. Igitur hi
etiam noti sunt.

XXVII. Quod vero ad regionem spectat supra hos sitam, Issedones sunt
qui narrant, habitare ibi homines quos dixi unoculos, et Grypas auri
custodes: et fabulam ab Issedonibus traditam repetunt Scythæ, nosque
alii a Scythis accepimus, et nominamus scythico vocabulo Arimaspos;
_arima_ enim Scythæ unum nominant, _spu_ autem oculum.

XXVIII. Universa autem hæc terra, quam descripsimus, adeo rigida
premitur hieme, ut octo menses duret intolerabile gelu; in quo si aquam
in terram effundas, non facias lutum; sed, ignem si accenderis, lutum
facias. (2) Atque etiam mare constringitur glacie et totus Cimmerius
Bosporus: et super ea glacie militant Scythæ illi qui intra fossam
habitant [_vid. c. 3._], et plaustris in ulteriora ad Sindos vehuntur.
Ita solidos octo menses hiems durat, reliquosque quattuor ibidem frigus
obtinet. (3) Est autem hujus hiemis indoles longe diversa ab eis quæ in
cæteris regionibus omnibus obtinent: nam verno tempore nihil ibi pluit
quo sit ullius momenti, æstate autem pluere non desinit: et, quando
alibi tonitrua incidunt, ibi nulla sunt, æstate autem valde magna; sin
hieme cœlum tonat, pro miraculo solet haberi. Item terræ motus si
exsistit in Scythica terra, sive æstate, sive hieme hoc eveniat,
prodigii loco est. (4) Porro hiemem illam ferunt et tolerant equi;
asini vero et muli neutiquam tolerant: alibi contra equi in gelu
stantes tabefiunt; asini vero et muli tolerant gelu.

XXIX. Videtur autem mihi eadem de caussa ibidem boum generi mutilo
cornua non enasci: adstipulatusque sententiæ meæ illud etiam Homeri
verbum in Odyssea, ubi ait:

      Et Libyen, ubi sunt cornuti protinus agni.

Quod recte dictum est: in calidis locis cito enasci cornua: contra ubi
valida obtinent frigora, ibi aut prorsus non enascuntur pectoribus
cornua; aut, si nascuntur, pusilla sunt.[TR3]

XXX. Ibi igitur propter frigiditatem res ita se habet. Atque hoc loco
subit mirari (nam digressiones ab initio amavit mea narratio) quid sit
quod in universo Eleo agro non possint muli nasci; quum nec frigida sit
illa regio, neque alia ulla adpareat caussa. (2) Aiunt quidem ipsi
Elei, ex imprecatione quadam non nasci apud se mulos. Verum, quum adest
tempus quo gravidæ fiunt equæ, ad finitimos eas agunt, et in alieno
agro asinos ad eas admittunt, usque dum illæ conceperint; deinde autem
retro eas agunt.

XXXI. Quod vero ad plumas attinet, quibus plenum esse aerem Scythæ
dicunt, ob eamque caussam in ulteriora nec prospectum nec transitum
patere, de his ego ita sentio: (2) in locis quæ sunt supra hanc (quam
commemoravi) terram constanter nix cadit; minus quidem frequens æstate,
ut consentaneum est, quam hieme. Jam, qui copiosam cadentem nivem
cominus vidit, is quid dicam novit. Similis est enim nix plumis: et
propter hanc hiemem, quum sit talis qualem dixi, habitari non possunt
loca hujus continentis ad septemtrionem pertinentia. (3) Itaque plumas
quas dicunt, propter similitudinem, nivem dici a Scythis eorumque
finitimis arbitror. Atque hæc quidem, quæ de remotissimis terris
narrantur, hactenus e nobis commemorata sunt.

XXXII. De Hyperboreis vero hominibus nec Scythæ loquuntur, nec alii
ulli, qui istas regiones incolunt, nisi forsan Issedones. At ne hi
quidem, ut mihi videtur, de illis quidquam memorant: alioqui enim
Scythæ quoque de eisdem narrarent, quemadmodum de unoculis. (2) Sed
Hesiodus de Hyperboreis locutus est, atque etiam Homerus in Epigonis,
si modo vere auctor hujus carminis Homerus est.

XXXIII. Longe vero plurima de his Delii narrant, dicentes, sacra
stramini triticeo illigata, ex Hyperboreis delata, venire ad Scythas; a
Scythis vero accipere ea et deferre populum quemque deinceps habitantem
versus occidentem, usque ad Adriaticum sinum: inde meridiem versus
mitti, et primos ex Græcis Dodonæos ea accipere; ab his descendere ad
sinum Meliensem, et in Eubœam transire, ibique de civitate ad civitatem
mitti usque Carystum; inde denique, prætermissa Andro insula, ab ipsis
Carystiis in Tenum insulam, a Teniis tandem in Delum deferri. (2) Eo
modo in Delum pervenire sacra ista dicunt. Primo autem Hyperboreos
aiunt duas misisse virgines sacra hæc ferentes, quarum nomen Delii
aiunt fuisse Hyperochen et Laodicen; simulque cum his tutelæ caussa
comites misisse quinque viros de civibus suis deductores, hos qui nunc
Perpherees vocantur: qui summos Deli honores obtinent. (3) Quum vero hi
ab illis missi non reverterentur ad suos, graviter ferentes
Hyperboreos, si forte semper futurum sit ipsis ut non recipiant quos
miserint; ea caussa sacra illa triticeo stramini illigata non nisi ad
fines suos pertulisse, finitimisque mandasse, ut sua e terra ad alium
populum ea deferrent: (4) atque ita hæc gradatim missa, aiunt, Delum
pervenire. Novi autem equidem simile quoddam hisce sacris sacrum peragi
a Thracicis Pæonicisque mulieribus: hæ enim, quando Dianæ Reginæ
sacrificium celebrant, non sine triticeo stramine sacra faciunt. Hoc
illarum novi equidem institutum.

XXXIV. In honorem autem harum virginum Hyperborearum, quæ Deli mortuæ
dicuntur, caput tondent et puellæ et pueri Deliorum; et illæ quidem
ante nuptias præcisum sibi cincinnum, et fuso circumvolutum, in earum
sepulcro deponunt: (est autem sepulcrum illud in Dianæ templo, intranti
ad sinistram; in eoque nata est oliva arbor:) (2) pueri vero Deliorum
herbis quibusdam capillos circumvolvunt, et hos pariter super sepulcro
illo deponunt. Hunc honorem illæ a Deli incolis consequuntur.

XXXV. Narrant autem iidem, Argen quoque atque Opin, virgines ex
Hyperboreis, itinere per eosdem populos facto, in Delum venisse prius
etiam quam Hyperochen et Laodicen: (2) et has quidem venisse tributi
ferendi caussa, quod Lucinæ pro maturato partu pactæ fuissent; Argen
vero et Opin simul cum ipsis diis aiunt advenisse, hisque alios honores
a se esse tributos; (3) his enim stipem corrogare mulieres nomina earum
invocantes in hymno eo, quem ipsis Olen, vir Lycius, composuit; et a se
edoctos insulanos etiam et Ionas Opin et Argen carmine celebrare, nomen
illarum invocantes, stipemque eisdem corrogantes: (idem vero Olen, qui
e Lycia venit, alia etiam prisca carmina confecit, quæ Deli canuntur:)
et cineres ex femoribus in ara crematis omnes sepulcro Opis et Arges
injici. Est autem illarum sepulcrum post Dianæ templum, orientem
versus, proxime cœnaculum Ceorum.

XXXVI. Atque hæc quidem de Hyperboreis dicta sunto. Nam de Abaride
fabulam, qui Hyperboreus fuisse perhibetur, taceo; nec memoro quo pacto
sagittam ille per universam terram circumtulerit, nihil cibi capiens.
Quodsi vero sunt Hyperborei quidam homines, fuerint etiam alii
Hypernotii. (2) Rideo autem quum multos jam video describentes terræ
circuitus, neque quemquam ullum qui sana mente rem explicet: nam
Oceanum illi describunt, quasi terram undique circumfluat, quam
orbiculatam fingunt velut ex torno; et Asiam æqualem faciunt Europæ.
Brevibus verbis igitur et magnitudinem utriusque harum terrarum
declarabo, et qualis fere sit utriusque figura.

XXXVII. Persæ suam regionem incolunt ad australe mare pertinentes, quod
Rubrum vocatur. Supra hos, septemtrionem versus, Medi habitant; supra
Medos Saspires; supra Saspiras Colchi, ad boreale mare pertinentes, in
quod Phasis fluvius influit. Hi quattuor populi ab altero mari habitant
ad alterum.

XXXVIII. Inde ex eadem Asia, versus occidentem, duæ oræ porriguntur in
mare, quas ego describam. (2) Altera ora, in boreali parte a Phasi
incipiens, in mare excurrit secundum Pontum et Hellespontum, usque ad
Troicum Sigeum: in parte meridionali, eadem ora initium capit a
Myriandrico sinu, ad Phœnicen sito, et in mare porrigitur usque ad
Triopium promontorium. (3) Hanc oram triginta incolunt hominum populi:
et hæc quidem altera est earum quas dixi orarum.

XXXIX. Altera vero ora, a Perside incipiens, in Rubrum mare porrigitur;
estque Persica, tum hanc excipiens Assyriaca, et post Assyriacam
Arabica ora. Desinit autem hæc ora (non quidem vere desinens, sed
solummodo ex usu loquendi) in sinum Arabium, in quem Darius fossam ex
Nilo duxit. (2) Jam a Perside usque ad Phœnicen lata et ampla regio
est: a Phœnice vero hæc ora per mare nostrum (_mediterraneum_) secundum
Syriam Palæstinam ad Ægyptum porrigitur, ubi desinit: hancque oram
nonnisi tres incolunt populi. Hæ sunt Asiæ regiones Persis ab occidente
sitæ.

XL. Quæ vero ultra Persas et Medos Saspiresque et Colchos versus
orientem solem spectant, secundum ea, ab altera parte (_a meridie_)
Rubrum mare porrigitur, a septemtrione vero Caspium mare et Araxes
fluvius, qui contra solem orientem fluit. (2) Usque ad Indiam vero, non
ultra, habitatur Asia: quæ inde versus orientem spectant, deserta regio
est; quæ qualis sit, nemo dicere potest. Talis igitur ac tanta Asia est.

XLI. Libya in altera earum, quas dixi, orarum est: est enim Libya
Ægypto contigua. Jam ad Ægyptum quidem angusta hæc ora est: nam ab
nostro mari ad mare Rubrum sunt centum millia orgyiarum, quæ mille
admodum stadia conficiunt. Inde ab his vero angustiis valde spatiosa
fit hæc ora, quæ Libya vocatur.

XLII. Miror autem hos, qui universam terram in tres partes dividunt
atque distinguunt, Libyam, Asiam, et Europam: nec enim exigua inter has
est differentia. Nam longitudine quidem secundum utramque (Asiam et
Africam) porrigitur Europa: quod vero ad latitudinem ejus attinet, ne
potest quidem, quod mihi manifestum est recte, cum illis conferri. (2)
Nam Africa quidem ipsa se declarat esse circumfluam, præter eam partem
quæ Asiæ est contigua; ex quo primus, quem novimus, Neco rex Ægyptiorum
rem demonstravit. Hic enim, postquam desiit fossam fodere, quæ ex Nilo
in sinum Arabium dirigebatur, viros Phœnices navibus emisit, dato
mandato, ut per Herculeas columnas renavigarent in mare quod Libyæ a
septemtrione est, atque ita in Ægyptum reverterentur. (3) Igitur
Phœnices, ex Rubro mari profecti, per australe mare navigarunt: et,
quando adveniebat autumnus, adpulsis ad terram navibus, quamcumque ad
Libyæ regionem tunc pervenissent, in ea sementem faciebant, messemque
exspectabant: deinde, messo frumento, navibus ulterius pergebant. Ita,
duobus elapsis annis, tertio anno, itinere per Herculeas columnas
flexo, in Ægyptum pervenerunt. (4) Dixeruntque, quod mihi quidem non
persuadetur, sed fortasse alii cuipiam, quum Libyam circumnavigarent,
habuisse se solem a dextra. Hoc modo primum cognita Libya est.

XLIII. Post hos, Carthaginienses idem adfirmant: nam Sataspes quidem,
Teaspis filius, de Achæmenidarum stirpe, non circumnavigavit Libyam,
quamquam ob id ipsum emissus: sed, quum longitudine itineris, tum
solitudine territus, retrogressus est, neque laborem implevit a matre
sibi injunctum. (2) Is filiæ Zopyri virgini vim intulerat, nepti
Megabyzi: quam ob culpam quum in eo esset ut a Xerxe rege e palo
suspenderetur, mater Sataspis, quæ soror erat Darii, deprecata est
supplicium, ipsam se dicens graviorem ipso pœnam illi inflicturam;
imposituram quippe ei necessitatem circumnavigandi Libyam, donec ea
circumnavigata in Arabium sinum pervenisset. (3) Quam in conditionem
postquam Xerxes consensit, Sataspes in Ægyptum profectus, accepta ab
Ægyptiis navi nautisque, ad Herculeas navigavit columnas: hisque
transmissis, circumvectus Africæ promontorium, cui Solois nomen est,
meridiem versus navigavit: et permultum maris pluribus mensibus
emensus, quum major semper itineris pars conficienda superesset retro
navigavit, in Ægyptumque est reversus. (4) Ex qua quum ad Xerxem regem
rediisset, narravit, in remotissimis locis præter homines se navigasse
statura minutos, veste e palmæ foliis utentes; qui, quando ipsi navem
ad terram adpulissent, relictis oppidis in montes profugissent: se vero
cum suis, oppida illorum ingressum, nulla injuria incolis inlata,
pecora solummodo eorum abegisse. (5) Quod autem Libyam non penitus
circumnavigasset, caussam hanc esse aiebat: navem non potuisse ulterius
progredi, sed fuisse inhibitam. Xerxes autem, persuasum sibi habens
vera eum non dicere, quod impositum laborem non esset exsecutus,
pristinam pœnam irrogavit et e palo suspendit. (6) Hujus Sataspis
eunuchus, audita domini morte, propere Samum confugit, ingentes secum
ferens pecunias, quas intervertit civis quidam Samius; cujus nomen,
cognitum mihi quidem, volens obliviscor.

XLIV. Asiæ vero plurima pars (ante incognita) a Dario pervestigata est.
Is quum cognoscere voluisset, ubinam Indus fluvius, unus post Nilum
fluviorum omnium qui crocodilos alat, in mare se evolvat; cum navibus
quum alios misit, quos verum esse relaturos judicabat, tum Scylacem
inprimis, civem Caryandensem. (2) Hi igitur ex Caspatyro oppido et
Pactyica regione profecti, secundo fluvio orientem solem versus in mare
navigarunt: tum per mare occidentem versus navigantes, trigesimo mense
eum in locum pervenerunt, unde rex Ægyptiorum Phœnices illos, de quibus
supra dixi, emisit Libyam circumnavigaturos. (3) Confecta horum
navigatione, Indos subegit Darius, et mari illo usus est. Atque ita
Asiæ, præter eam partem quæ Indis ab oriente est, reliqua cognita sunt;
compertumque est, Asiam similia exhibere atque Africam.

XLV. Europa autem a nemine plane cognita est; neque compertum habemus
an aut ab oriente aut a septemtrione circumflua sit: illud novimus,
longitudine secundum Libyam Asiamque esse illam porrectam. (2) Nec vero
conjectura adsequi possum, cur, quum una sit terra, tribus illa
nominibus distinguatur, a mulierum nominibus desumptis, terminique
eidem ponantur, Nilus fluvius Ægyptius, et Phasis Colchicus; pro quo
quidem alii Tanaim fluvium Mæoticum ponunt, et Cimmeria Porthmea: neque
nomina potui comperire eorum qui hanc distributionem instituerunt, nec
cur ista nomina his regionibus imposuerint. (3) Nam Libyam quidem
plerique Græci aiunt a Libya, muliere indigena, nomen invenisse; Asiam
vero a cognomine uxoris Promethei. Ac nomen hoc sibi vindicant Lydi;
perhibentes, a Cotyis filio, Manis nepote, cui Asias nomen fuit,
nominatam Asiam fuisse, non a Promethei uxore Asia: ab eodemque etiam
Sardibus tribum Asiadem ducere nomen. (4) Sed Europa, quemadmodum, an
circumflua sit, nulli hominum compertum est; sic nec, unde hoc nomen
acceperit, aut quis ei illud imposuerit, adparet; nisi dicamus, a Tyria
Europa nomen invenisse hanc regionem: tum vero antea carebat nomine,
quemadmodum duæ reliquæ. (5) At hanc quidem ex Asia fuisse constat,
neque in hanc terram, quam Europam Græci vocant, pervenisse: nec enim
ultra Cretam ex Phœnice pervenit, ex Creta vero in Lyciam. Atque hæc
hactenus dicta sunto: cæterum nos eisdem nominibus utemur, quæ sunt usu
recepta.

XLVI. Pontus Euxinus, in quem Darius expeditionem suscepit, præ
regionibus omnibus populos habet incultissimos, si Scythicam gentem
excipias. Neque enim populum ullum ex his, qui citra Pontum habitant,
possumus sapientiæ caussa memorare, nec virum novimus qui eruditionis
nomine claruerit, nisi Scythicum populum, et in hoc Anacharsin. (2)
Scythica autem gens unum, quod maximum est in rebus humanis, præ
cæteris omnibus, quos novimus, hominibus sapientissime invenit: cætera
tamen ejusdem non laudo. (3) Maximum illud, quod dico, ita ab his
inventum est, ut et nemo qui illos bello invaserit, effugere possit; et
ut ipsi, si nolint reperiri, a nemine possint deprehendi. Nam, qui nec
oppida nec castella exstructa habent, sed, domos suas secum ferentes,
sagittarii equites sunt cuncti, non aratro victitantes, sed pecoribus,
domos suas plaustris circumvehentes; quo pacto hi non essent invicti,
atque etiam aditu perquam difficiles?

XLVII. Est autem hoc ab illis inventum quum opportunitate terræ, tum
fluviorum adjumento: est enim terra hæc plana, herbida, et irrigua;
fluviique illam perfluunt non multo pauciores numero, quam canales sunt
in Ægypto. (2) Quorum fluviorum, qui et notabiliores sunt, et a mari
adnavigari possunt, eos recensebo. Sunt autem Ister, quinque ostiis
patens, dein Tyras, et Hypanis, et Borysthenes, et Panticapes, et
Hypacyris, et Gerrhus, et Tanais. Est autem horum cursus hujusmodi.

XLVIII. Ister, fluviorum omnium, quos novimus, maximus, semper sibi
ipse æqualis fluit et æstate et hieme. Ab occasu venit, primusque est
qui Scythicam adluit terram: ob id omnium maximus, quod alii multi in
eum influunt. (2) Qui illum augent, hi sunt: primum quinque, qui
Scythicam terram perfluunt: is quem Scythæ Porata, Græci vero Pyreton
vocant; tum deinde Tiarantus; porro Ararus, et Naparis, et Ordessus.
(3) Quem primo loco nominavi horum fluviorum, is magnus est, et ad
orientem fluens aquam suam cum Istro miscet: secundo loco memoratus,
Tiarantus, magis ab occidente, estque minor. Ararus vero et Naparis et
Ordessus, medium inter hos cursum tenentes in Istrum influunt. (4) Hi
sunt fluvii in ipsa Scythia oriundi, qui Istrum augent. Ex Agathyrsis
autem decurrens Maris fluvius itidem cum Istro aquam suam miscet.

XLIX. Tum ex Hæmi montis verticibus tres alii magni fluvii,
septemtrionem versus decurrentes, in eumdem influunt, Atlas, Auras, et
Tibisis: per Thraciam vero et Crobyzos Thracas fluentes Athrys et Noes
et Artanes Istro miscentur: porro ex Pæonia et monte Rhodope decurrens
Scius fluvius, mediumque scindens Hæmum, in eumdem Istrum influit. (2)
Tum ex Illyriis versus septemtrionem fluens Angrus fluvius in campum
labitur Triballicum, atque inde in Brongum fluvium, Brongus vero in
Istrum: ita ambos, jam satis magnos, excipit Ister. (3) Ex regione vero
super Umbris sita oriens Carpis fluvius, et alius Alpis fluvius, versus
septemtrionem fluentes, in eumdem se exonerant. (4) Universam enim
Europam Ister perfluit, initium sumens ex Celtis, qui populorum omnium
Europæ extremi versus occidentem habitant post [præter?] Cynetas:
totamque Europam emensus, Scythiam a latere adluit.

L. His igitur, quos recensui, fluviis, aliisque præterea multis, aquam
suam miscentibus, fluviorum maximus fit Ister. Nam si solius per se
aquam cum Nili aqua conferas, copia illum superat Nilus: in hunc enim
nullus alius fluvius, immo ne fontis quidem rivulus influit, qui eum
augeat. (2) Quod vero constanter sibi ipse æqualis fluat Ister tam
æstate quam hieme, id tali quadam ex caussa, ut mihi videtur,
efficitur. Hieme tantus est fere, quantus est sua natura et paulo
quidem major: nam parum admodum hieme pluit in hac regione; nix maxime
omnia obtinet. (3) Æstate vero liquefacta ingens nivis copia, quæ per
hiemem cecidit, undique in Istrum dilabitur: et hæc proinde nix,
simulque frequentes vehementesque imbres, in illum confluentes, augent
fluvium: nam æstate ibidem pluit. (4) Quanto majorem itaque aquæ copiam
sol æstate in se attrahit, quam hieme; tanto copiosiores per æstatem,
quam per hiemem, sunt aquæ quæ cum Istro miscentur. Quibus invicem
oppositis, exsistit æquilibrium; unde semper sibi par deprehenditur hic
fluvius.

LI. Primus igitur Scytharum fluvius est Ister: post hunc vero Tyras
est. Is a septemtrione progrediens, fluere incipit ex magno lacu, quæ
in confinibus est Scythicæ et Neuridis terræ. Ad ejus ostium autem
habitant Græci, qui Tyritæ vocantur.

LII. Tertius fluvius, Hypanis, in ipsa Scythia oritur; effluitque e
lacu, circa quem feri equi pascuntur albi: nomen lacui merito inditum,
Mater Hypanios. (2) Ex hoc igitur ortum capiens Hypanis, per quinque
dierum navigationem brevis fluit, et dulcis adhuc: inde vero, ad
quattuor dierum a mari navigationem, amarus admodum: influit enim in
eum fons amarus, ita quidem amarus, ut, quamquam est exiguus, inficiat
tamen sapore suo Hypanin, fluvium inter paucos [_al._ minores] magnum.
(3) Est hic fons in confinibus terræ Scytharum Agricolarum et Alazonum:
nomen fonti, et ipsi loco unde fluit, Scythica lingua Exampæus,
Græcorum vero sermone Sacræ viæ. (4) Modico autem a se invicem
intervallo fluunt Tyras et Hypanis in Alazonum regione: deinde vero
cursum uterque inflectit, latius intervallum in medio relinquens.

LIII. Quartus fluvius Borysthenes est, maximus horum post Istrum,
idemque commoda præbens plurima, secundum meam sententiam, non modo
Scythicorum fluminum, sed et aliorum omnium, Nilo Ægyptio excepto: cum
hoc enim conferri nullus fluvius potest; (2) reliquorum vero omnium
plurima commoda suppeditat Borysthenes. Præbet enim pascua pecoribus
pulcerrima et optime curata: præbet pisces præ cæteris eximios et
copiosissimos; estque potatu dulcissimus; fluit limpidus in vicinia
turbidorum; seges juxta eum fit optima; et, ubi non seritur terra, ibi
herba nascitur altissima; (3) ad ostium ejus sal concrescit sponte,
idque maxima copia; et cete ibi præbet fluvius ingentia, eaque spinis
carentia, quos antacæos vocant, ad condiendum sale; denique alia multa
miratu digna. (4) Usque ad locum, cui Gerrhus nomen, ad quem navigatio
est quadraginta dierum, compertum est a septemtrione fluere hunc amnem:
ulterius vero per quos homines fluat, dicere nemo potest. Constat
autem, per desertum fluere in Scytharum Agricolarum regionem: hi enim
juxta illum ad decem dierum navigationem habitant. (5) Hujus unius
fluvii atque Nili indicare fontes non possum: puto autem, nec ullum
posse Græcorum. Ubi haud procul a mari fluit Borysthenes, ibi ei
miscetur Hypanis, et in eumdem lacum se exonerat. (6) Quod ibi inter
utrumque fluvium interjacet veluti rostrum terræ, Hippolai promontorium
vocatur, in quo Cereris templum exstructum: ultra id templum vero ad
Hypanin Borysthenitæ habitant.

LIV. Hæc sunt quæ de his fluviis memoranda habui. Post hos quintus est
fluvius, cui nomen Panticapes. Etiam hic a septemtrione fluit, et ex
lacu ortum capit; interjectamque inter hunc et Borysthenem regionem
incolunt Scythæ Agricolæ: deinde in Hylæam permeat, qua transmissa
Borystheni miscetur.

LV. Sextus fluvius, Hypacyris, postquam e lacu exiit, et per medios
Scythas Nomades fluxit, ostium habet prope Carcinitin oppidum, a dextra
parte terminans Hylæam et Achilleum quod vocatur Curriculum.

LVI. Septimus fluvius, Gerrhus, a Borysthene separatur circa illam
regionis partem, usque ad quam cognitus Borysthenes est; ab hoc igitur
inde loco distinctus, nomen habet idem quod loci nomen est, qui locus
ipse Gerrhus nominatur. Versus mare fluens, disterminat Nomadum
regionem a Regiorum Scytharum terra: influit autem in Hypacyrin.

LVII. Octavus fluvius Tanais, in superioribus regionibus ex magno lacu
ortus, influit in majorem lacum qui Mæotis vocatur et qui Regios
Scythas a Sauromatis dividit. In hunc Tanain vero incidit fluvius cui
nomen est Hyrgis.

LVIII. Ita igitur nobilissimis fluviis instructi Scythæ sunt. Herbæ
autem, quæ in Scythica nascuntur terra, omnium quæ nobis innotuerunt
maxime hanc vim habent, ut bilem pecoribus augeant: quod ita esse, ex
apertis pecoribus colligere licet.

LIX. Istis igitur maximis commodis quum abundent Scythæ, cæterum
institutis utuntur hujusmodi. Deos solos placant hosce: Vestam quidem
maxime; insuper vero Jovem et Terram, existimantes Terram Jovis esse
uxorem: post hos vero, Apollinem, et cœlestem Venerem, et Herculem, et
Martem. (2) Hos igitur universi colunt Scythæ: Regii vero qui vocantur
Scythæ Neptuno etiam sacra faciunt. Nominatur autem Scythico sermone
Vesta quidem Tabiti; Jupiter vero rectissime, mea quidem sententia,
Papæus (_quasi Pater_) vocatur; Terra vero, Apia; Apollo, Œtosyrus;
cœlestis Venus, Artimpasa; Neptunus, Thamimasadas. (3) Statuas vero et
aras et templa erigere non habent in usu, nisi Marti: huic uni erigunt.

LX. Sacrorum faciendorum in omnibus sacrificiis eadem est ratio Scythis
omnibus; quæ est hujusmodi: stat victima, anteriores pedes constrictos
habens; tum is qui sacra facit, pone stans, attrahit principium funis,
atque ita prosternit pecus. Idem, dum cadit victima, deum illum invocat
cui sacra facit: tum laquem cervici circumjicit, et insertum laqueo
fustem circumagens, strangulat victimam, non igne incenso, non
auspicatus, nulla libatione facta: sed postquam strangulavit victimam,
excoriavitque, ad coquendum se confert.

LXI. Quum autem ligno admodum careat Scythica terra, coquendarum
carnium hujusmodi ratio ab illis inventa est: (2) Postquam excoriarunt
victimas, ossa carnibus nudant, tum, si forte ad manus sunt lebetes,
quales in illa terra conficiuntur, Lesbiis crateribus fere similes,
nisi quod multo majores; in hos injiciunt carnes, easque succensis
inferne pecorum ossibus elixant: (3) quodsi non adest illis lebes, tum
vero carnes omnes in alvum victimæ injiciunt, aquamque admiscent, atque
ita ossa infra succendunt. Optime autem ardent ossa; et alvus victimæ
facile capit carnes ossibus nudatas. Atque ita bos, aut aliud quodlibet
pecus, se ipsum elixat. (4) Postquam elixæ sunt carnes, tunc is qui
sacrum facit, carnium et viscerum prosicias deo oblatas ante se
projicit. Immolant autem et cætera armenta ac pecora, sed maxime equos.

LXII. Cæteris igitur diis Scythæ ita, ut dixi, sacrificant, et hæc
pecora immolant. Marti vero sacra in hunc modum instituunt. In singulis
præfecturis, quo loco convenire solent magistratus, ibi Martis templum
ipsis erectum est hujusmodi: (2) congeruntur sarmentorum fasces, ex
quibus fit cumulus in longitudinem latitudinemque trium fere stadiorum;
altitudo quidem minor. Super hoc cumulo fit planities quadrata, cujus
tria latera abrupta sunt, ab uno quarto latere patet adscensus. (3)
Quotannis centum et quinquaginta plaustra sarmentorum adcumulant: illa
enim per vim tempestatum subsidunt. Super quoque horum tumulorum
erigitur vetustus acinaces ferreus, estque hoc Martis simulacrum; (4)
eidemque acinaci quotannis offerunt victimas pecorum et equorum: atque
his ipsis (acinacibus) plures victimas immolant, quam reliquis diis.
Quos captivos faciunt ex hostibus, ex eorum numero centesimum quemque
virum mactant; non eodem modo quo pecora, sed diverso. (5) Postquam
vinum super capita hominum profuderunt, jugulant eos super vase: deinde
sanguinem sursum in sarmentorum tumulum portant, et super acinace
effundunt. Dum superne hunc sanguinem gestant, infra juxta templum hæc
faciunt: (6) jugulatorum hominum dextros lacertos omnes, cum manibus
præcisos, in aerem projiciunt: et deinde, quum reliquarum victimarum
sacrificium peregere, abeunt. Quocumque cecidit manus, ibi jacet; et
seorsum cadaver.

LXIII. Hæc est apud eos sacrificiorum ratio. Suibus autem nullo modo
utuntur, omninoque eas alere sua in terra nolunt.

LXIV. Institutis ad bellum spectantibus utuntur hujusmodi: quem primum
ex hostibus prostravit vir Scytha, ejus potat sanguinem. Quotquot in
prælio interfecit, horum capita ad regem perfert: adlato enim capite,
fit prædæ particeps quam fecerunt; non adlato vero, partem nullam
capit. (2) Caput autem pelle nudat hoc modo: in orbem circumcidit cutim
circa aures; dein prehensam excutit de capite: tum, postquam carnem
costa bovilla detersit, subigit pellem manibus; atque ita mollita
utitur tamquam mantili, et ex freno equi, quo vehitur, suspendit
gloriaturque. Nam qui plurima mantilia ex hostium pellibus habet, is
fortissimus vir censetur. (3) Multi eorum etiam ex detractis hisce
pellibus lænas, quas induant, conficiunt, consarcinantes illas in modum
coriaceæ vestis pastoritiæ. Multi item dextras manus occisorum hostium
cum ipsis unguibus excoriant, et ex hujusmodi pellibus opercula
conficiunt pharetrarum. (4) Est autem pellis humana et spissa et
candida, ita quidem, ut, candoris splendore omnia propemodum coria alia
superet. Multi etiam totos homines excoriant, et super lignis extentos
in equis circumvehunt. Hæc ita apud illos usu recepta sunt.

LXV. Ipsis autem capitibus, non utique omnium, sed inimicissimorum,
hocce faciunt: quod infra supercilia est, id totum serra abscindunt; et
expurgato cranio, si pauper homo est, nonnisi extrinsecus corium
superinducit bovinum, et sic utitur pro poculo: sin dives est, bovinum
quidem pariter superinducit corium, intus vero cranium deaurat, atque
ita pro poculo utitur. (2) Faciunt idem etiam familiaribus, quando
inter ipsos orta discordia est, atque regis judicio alter alteri in
potestatem est traditus. Quodsi cui deinde advenit hospes, cujus
rationem quampiam habet, huic ille hæc capita profert, memorans fuisse
hos olim sibi familiares, deinde bellum sibi intulisse; se vero eis
discessisse superiorem. Hæc tamquam fortia facta narrant.

LXVI. Semel quotannis quisque præfectus in sua præfectura vini craterem
miscet, de quo bibunt Scythæ omnes quotquot sunt qui hostes
interfecerunt: qui nihil tale ediderunt, hi vinum hoc non gustant, sed
seorsum sine honore sedent: idque apud illos maxima ignominia habetur.
Qui vero magnum quemdam hominum occiderunt numerum, hi bina singuli
pocula habentes, ex utroque bibunt.

LXVII. Vatum apud Scythas ingens numerus est; qui salignis virgis
divinant hoc modo: magnos secum ferunt baculorum fasces; hos humi
positos dissolvunt, et singulis baculis separatim positis divinant:
dumque divinationem edunt, rursus convolvunt baculos, iterumque
singulos componunt. (2) Hæc divinandi ratio illis a majoribus tradita
est. Enarees vero, semiviri illi, Venerem sibi dedisse aiunt divinandi
artem. Hi interiore tiliæ cortice vaticinantur. Tiliam trifariam
scissam digitis suis implicat vates, rursusque solvens vaticinatur.

LXVIII. Quando morbo laborat rex Scytharum, vocat ad se e vatibus tres
viros præ cæteris probatos, qui prædicto modo divinant: et dicunt hi
plerumque, hunc aut illum civem, quem nominatim designant, regios Lares
pejerasse. (2) Moris est autem apud Scythas, quando maximum interponere
jusjurandum volunt, ut per regios Lares jurent. (3) Protinus igitur
ille homo, quem hi pejerasse dicunt, corripitur adduciturque: et in
medio stantem arguunt vates, per divinationem compertum esse, pejerasse
illum regios Lares, eaque caussa ægrotare regem. Tum ille negat factum,
contenditque se non pejerasse, et lamentatur. (4) Quo infitiante,
duplum numerum aliorum vatum rex arcessit: qui si et ipsi, sortibus
inspectis, eumdem perjurii arguunt, e vestigio priores vates caput
hominis præcidunt, bonaque ejus inter se dividunt. Quod si hi, qui
supervenerunt, vates illum absolvunt, alii adsunt, iterumque alii:
quorum si major numerus absolvit hominem, tum decretum est, ut primi
illi ex vatibus ipsi morte plectantur.

LXIX. Supplicium autem de illis sumunt hoc modo: plaustrum replent
sarmentis, bovesque jungunt; tum compedibus vinctos vates, manibus in
tergum religatis, oreque obstructo, in media sarmenta infulciunt; et
igne sarmentis subjecto territant agitantque boves. (2) Et multi quidem
boves simul cum vatibus igne absumuntur; multi vero ambusti, cremato
temone, aufugiunt. Eodem modo etiam alias ob culpas comburunt vates,
falsos vates adpellantes. (3) Quos vero interficit rex, eorum ne
liberis quidem parcit, sed mares omnes occidit; solæ feminæ illæsæ
abeunt.

LXX. Fœdus quando feriunt cum aliis Scythæ, hoc ritu utuntur: postquam
grande in poculum fictile infuderunt vinum, subula percutiunt aut
cultello incidunt corporis aliquam partem eorum qui fœdus faciunt,
eorumque sanguinem cum vino miscent: deinde in calicem intingunt
acinacem, sagittas, sagarin, et jaculum. His peractis, multa
adprecantur; ac deinde calicem ebibunt et hi ipsi, qui fœdus faciunt,
et ex comitibus hi qui præ aliis dignitate eminent.

LXXVI. Sepulcra regum in Gerrhis sunt, eo loco quousque adverso
Borysthene navigari potest. Ibi, quando rex Scytharum e vivis decessit,
ingentem fossam fodiunt quadratam. Qua perfecta, corpore incerato, alvo
primum incisa et expurgata, dein cypero odorato minutim conciso et
suffimento et apii semine et anetho repleta, rursusque consuta, sumunt
cadaver, et plaustro ad alium populum devehunt. (2) Tum hi, ad quos ita
devectum pervenit cadaver, idem faciunt quod Regii Scythæ: partem auris
sibi amputant, capillos tondent, brachia circumcirca incidunt, frontem
nasumque fodicant, et per sinistram manum sagittas transfigunt. (3) Tum
ex hac regione ad alium populum, cui imperant, cadaver regis plaustro
devehunt; et hi, ad quos illud primum pervenit, sequuntur. Postquam per
omnes Scythiæ populos pervexerunt cadaver, jam in Gerrhis sunt, qui
extremi habitant eorum quibus imperant populorum, ubi est sepulturæ
locus. (4) Ibi tum cadaver, toro impositum, in sepulcro deponunt; et
hastis utrimque circa cadaver defixis, superne ligna intendunt, ac
deinde cratibus contegunt. In reliquo vero sepulcri spatio unam ex
pellicibus strangulatam sepeliunt, et pincernam, et coquum, et
equisonem, et ministrum, et internuncium, et equos, et aliorum
primitias, et phialas aureas: argento enim et ære non utuntur. (5) His
rebus peractis, humum certatim adgerunt, magnumque studium adhibent ut
tumulum erigant quam maximum.

LXXII. Circumacto anno, hocce agunt: ex reliquis regis famulis (sunt
autem hi Scythæ indigenæ: nam famulantur regi quoscumque ille jussit;
nec habent servos ære emptos), ex reliquis igitur hisce famulis
quinquaginta maxime idoneos, et totidem numero equos præstantissimos,
strangulant; quos, exemptis intestinis, expurgataque alvo, paleis
implent et sutura claudunt: (2) tum dimidiatum rotæ circulum super
duobus lignis supinum statuunt, et alterum rotæ dimidium super aliis
duobus lignis; eodemque modo multa defigunt; deinde equos, quorum per
corpora secundum longitudinem usque ad colla trajecta sunt ligna
spissa, super istis dimidiatis circulis collocant ita, (3) ut
anteriores semicirculi humeros equorum, posteriores ventrem prope
femora sustineant, crura vero utrimque suspensa hæreant. (4) Denique
frena et habenas equis injiciunt, habenasque antrorsum tensas palis
adligant. (5) Postremo quinquaginta strangulatorum juvenum quemque equo
imponunt; idque faciunt ligno recta per corpus secundum spinam dorsi
usque ad cervicem transfixo, cujus ligni pars inferior eminens
inseritur foramini, quod est in altero ligno per equi corpus
transjecto. (6) Hujusmodi equites postquam circa monumentum in orbem
constituerunt, discedunt.

LXXIII. Tali igitur ratione reges sepeliunt. Reliquos autem Scythas,
quum decesserunt, circumvehunt cognatione proximi, plaustris impositos,
ad amicos. Et horum quisque lauto epulo excipit comitantes, mortuoque
eadem omnia adponit quæ cæteris. (2) Per quadraginta dies ita
circumvehuntur privati, deinde sepeliuntur. Postquam mortuum
sepeliverunt Scythæ, hoc modo lustrantur: (3) postquam caput smegmate
terserunt, et gnaviter lavarunt, corpori faciunt hocce: tria ligna
statuunt versus se invicem inclinata; circum hæc laneos pileos
prætendunt; quos ubi quam arctissime inter se junxerunt, in suppositum
in medio lignorum pileorumque alveolum lapides conjiciunt igne
candentes.

LXXIV. Nascitur autem in hac terra cannabis, lino simillima, si
crassitiem et magnitudinem excipias, quibus quippe cannabis longe
superat linum. (2) Et sponte hæc nascitur, et sata: ex eaque Thraces
vestimenta etiam conficiunt, lineis simillima; quæ, nisi quis admodum
sit usu peritus, non dignoscat ex linone sint, an ex cannabi: qui vero
cannabin numquam vidit, lineum esse vestimentum putabit.

LXXV. Hujus igitur cannabis semen sumunt Scythæ, et, postquam sub
pileos subierunt, semen hoc lapidibus igne candentibus injiciunt: quod
dum ita adoletur, vaporem diffundit tantum, ut Græcanica nulla assa
desudatio eum superet: (2) et Scythæ, delectati hac desudatione,
ululatum tollunt: estque hoc illis balnei loco; nam aqua omnino non
lavant corpus. (3) Mulieres vero eorum in aspero lapide, adfusa aqua,
conterunt ligni frusta cypressi, cedri, et thuriferæ arboris: deinde
isto detrito, quod crassum est, oblinunt totum corpus atque faciem. Id
eis simul suavem conciliat odorem; simulque, postquam postridie
abstulerunt hoc cataplasma, mundæ sunt et nitidæ.

LXXVI. Peregrinorum institutorum usum etiam hi vehementer aversantur,
et, ne dicam aliorum populorum institutis, Græcanicis adeo minime
omnium utuntur; id quod in Anacharside, et deinde iterum in Scyla,
ostenderunt. (2) Primum enim Anacharsis, postquam multas spectaverat
terras, et multa ibi sapientiæ ediderat specimina, Scytharum ad sedes
reversurus, per Hellespontum navigans, ad Cyzicum adpulit. Ibi quum
Cyzicenos offendisset Matri deorum festum celebrantes sane quam
magnificum, Matri votum fecit Anacharsis, si salvus sospesque domum
rediisset, se eodem modo, quo a Cyzicenis fieri vidisset, sacra ei
facturum, pervigiliumque instituturum. (3) Tum postquam in Scythicam
terram pervenit, in Hylæa se abdens, quæ est regio prope Achillis
Curriculum, estque tota arboribus varii generis referta; in hac igitur
se abdens Anacharsis, omnem festi cærimoniam deæ absolvit, tympano
etiam utens, et imagines gestans de pectore suspensas. (4) Quæ agentem
animadvertens quidam Scytha regi Saulio rem indicavit: et ille,
adveniens ipse, Anacharsin hæc agentem videns, excussa sagitta
interfecit. (5) Et nunc, si quis quærit de Anacharside, aiunt Scythæ,
se illum non nosse, propterea quod in Græciam peregrinatus et
peregrinis usus est institutis. Ut vero equidem ex Timna audivi,
præfecto Ariapithis, fuit Anacharsis patruus Idanthyrsi, regis
Scytharum, filius autem Gnuri, nepos Lyci, pronepos Spargapithis. (6)
Quodsi ex hac familia erat Anacharsis, sciat a fratre se esse
interfectum: Idanthyrsus enim filius fuit Saulii, Saulius autem
interfecit Anacharsin.

LXXVII. Quamquam alium etiam sermonem audivi, quem Peloponnesii
narrant, dicentes, a rege Scytharum missum Anacharsin, Græciæ
discipulum fuisse: eumque, postquam domum esset reversus, dixisse ei
qui illum miserat, Græcos universos in omni genere scientiarum
artiumque occupari, exceptis Lacedæmoniis: hos vero solos hoc habere,
ut prudenter et edant et accipiant sermonem. (2) At hæc fabula temere
ab ipsis Græcis per ludum narratur. Hic igitur vir eo, quo dixi, modo
periit: idque ei accidit propter externos ritus et Græcanicas
consuetudines.

LXXVIII. Multis autem admodum interjectis annis Scyles, Ariapithis
filius, simili atque Anacharsis usus est fato. Ariapithes, Scytharum
rex, quum alios habuerat filios, tum Scylam, natum ex muliere non
indigena, sed Istriana, quæ eum ipsa Græco sermone Græcisque literis
erudivit. (2) Tempore interjecto, Ariapithes per dolum occiditur a
Spargapithe, Agathyrsorum rege, et Scyles in regnum successit; et
uxorem patris, cui Opœa nomen erat, matrimonio sibi junxit. Fuit autem
hæc Opœa civis Scythica, ex eaque natus Ariapithi erat filius Oricus.
(3) Regnum igitur Scytharum adeptus Scyles vitæ ratione Scythica
neutiquam delectabatur, sed ad instituta magis inclinabat Græcorum,
propter disciplinam qua erat institutus. Itaque tali usus est ratione:
(4) quando Scytharum exercitum ad Borysthenitarum urbem ducebat
(Borysthenitæ hi autem sese dicebant esse Milesios), ad hos igitur
quoties veniebat Scyles, exercitu in suburbio relicto, ipse urbem
ingressus, clausis portis, deposito Scythico cultu, Græcanicum induebat
vestimentum. Hoc indutus in foro versabatur, nullo satellite nulloque
alio comitatu stipatus: portæ autem interim custodiebantur, ne quis
Scytha eum conspiceret hoc cultu utentem: tum vero et reliquam
sequebatur vitæ rationem Græcanicam, et diis more Græcorum sacra
faciebat. (5) Sic ibi per mensem aut etiam amplius moratus, Scythica
iterum sumpta veste discedebat. Atque hoc sæpius faciebat, et ædes sibi
etiam in Borysthene urbe curaverat exstruendas, et uxorem indigenam
duxit, quæ ædes illas habitabat.

LXXIX. Quum autem esset in fatis ut male ei res cederet, accidit hoc
tali ex occasione. Dionysii Bacchii sacris cupiverat initiari: quumque
jam in eo esset ut initia ei traderentur, maximum incidit prodigium.
(2) Erant ei in urbe Borysthenitarum magnificæ et vasto circuitu ædes,
quarum etiam paulo ante feci mentionem; circa quas circumcirca sphinges
et grypes stabant ex candido marmore: (3) in has ædes deus telum
jaculatus est, et totæ igne consumptæ sunt: Scyles vero nihilo minus
propterea initiationem absolvit. (4) Probro autem Græcis vertunt Scythæ
bacchandi ritum; aiuntque, non esse rationi consentaneum, talem
reperiri deum, qui homines in furorem agat. Quum absoluta esset
initiatio Scylæ in sacra Bacchii, Borysthenitarum aliquis ad Scythas
transfugit, dicens: «Vos nobis irridetis, Scythæ, quod Bacchanalia
agamus, quodque deus nos corripiat: nunc hic deus regem quoque
corripuit vestrum; isque bacchatur, a deo in furorem actus. Quodsi mihi
fidem non habetis, sequimini; et ego vobis ostendam.» (6) Secuti sunt
Scytharum proceres, quos Borysthenita clam in turrim deduxit, ibique
residere jussit. Quumque præteriret Scyles cum bacchantium choro,
bacchabundum videntes Scythæ, ingentis calamitatis loco habuerunt;
egressique, universo exercitui, quæ viderant, indicarunt.

LXXX. Deinde, postquam ad lares suos Scyles reversus est, ducem sibi
constituentes Scythæ fratrem ejus Octamasaden, Terei filia natum, a
Scyla defecerunt. Et ille, ubi, quid adversus se gereretur, et qua de
caussa, cognovit, in Thraciam profugit. (2) Quo cognito, Octamasades
arma adversus Thraciam movit; et quum ad Istrum pervenisset, obviam ei
Thraces venerunt. Jamque in eo erant ut ad manus venirent, quum ad
Octamasaden nuncium Sitalces misit, qui ei diceret: «Quid opus est, ut
armorum fortunam invicem experiamur? Tu meæ sororis es filius: habes
autem apud te meum fratrem. Trade mihi hunc, et ego tibi tuum fratrem
Scylam tradam. Armorum vero discrimen nec tu adeas, nec ego.» (3) Hæc
per caduceatorem ei dicenda curavit: erat enim apud Octamasaden frater
Sitalcæ profugus. (4) Et Octamasades, probata hac conditione, Sitalcæ
avunculum suum tradidit, et ab illo fratrem suum Scylam recepit. Inde
Sitalces acceptum fratrem secum abduxit: Scylæ vero Octamasades ibidem
illico caput præcidit. (5) Ita sua instituta tuentur Scythæ, et hanc
mercedem solvunt his qui externos ritus adsciscunt.

LXXXI. Multitudo quanta sit Scytharum, pro certo non potui comperire;
sed dissentientes de eorum numero audivi sermones: aliis numerosam
admodum esse gentem dicentibus, aliis exiguam, non per se, sed pro
Scytharum nomine. (2) Verumtamen hoc mihi oculis subjecerunt. Est inter
Borysthenem fluvium et Hypanin locus, cui nomen Exampæus, cujus etiam
paulo ante feci mentionem, quum dicerem esse ibi amaræ aquæ fontem, ex
quo aqua in Hypanin influens impotabilem hunc fluvium reddat. (3) Ibi
loci positum est ahenum, amplitudine sexcuplum crateris illius, quem in
ostio Ponti Pausanias, Cleombroti filius, dedicavit. Qui hunc non
vidit, ei rem hoc modo declarabo: sexcentas facile amphoras capit illud
in Scythia ahenum: crassitudo autem ejusdem sex est digitorum. (4) Hoc
igitur ahenum narrant indigenæ ex sagittarum acuminibus esse confectum.
Regem quippe ipsorum, nomine Ariantan, quum vellet numerum nosse
Scytharum, universos Scythas jussisse quemque unum teli spiculum
conferre: si quis non contulisset, ei comminatum esse mortem. (5)
Comportata igitur ingente spiculorum copia, visum ei esse ex his
monumentum, quod relinqueret, curare conficiendum. Itaque ex illis
spiculis ahenum hoc conficiendum illum curasse, idque in hoc Exampæo
dedicasse. Hæc de Scytharum numero relata audivi.

LXXXII. Cæterum mirabilia nulla habet hæc regio, nisi quod fluvios
possidet longe maximos, et numero plurimos. (2) Unam tamen rem, quam
illa præter fluvios et præter planitiei amplitudinem præbet miratu
dignam, commemorabo. Monstrant Scythæ Herculis vestigium petræ
impressum juxta Tyram fluvium, quod pedi quidem viri est simile, sed
longitudine bicubitali. Et hæc quidem ita se habent: redeo autem ad eam
narrationem, quam initio adgressus eram exponere.

LXXXIII. Bellum quum Darius adversus Scythas pararet, nunciosque
dimitteret, qui aliis comparandum pedestrem exercitum, aliis
suppeditandas naves, aliis ponte jungendum Bosporum Thracicum
imperarent; Artabanus interim, Hystaspis filius, frater Darii, oravit
eum, ut expeditionem adversus Scythas nequaquam susciperet, narrans
inopiam Scytharum. (2) Qui quidem, ubi nihil profecit utilia illi
suadendo, ad extremum destitit: Darius vero, postquam omnia parata
habuit, Susis exercitum eduxit.

LXXXIV. Ibi tunc Persarum aliquis, Œobazus, quum tres haberet filios,
in bellum proficiscentes omnes, petiit a rege, unus eorum apud se
relinqueretur. Cui ille respondit, ut homini amico, et modica petenti,
omnes se ei relicturum. (5) Quo responso vehementer gavisus Œobazus
speravit militæ missionem habere filios: at rex imperat tum
adstantibus, ut omnes interficiant Œobazi filios; atque ita illi
interfecti, ibidem relinquebantur.

LXXXV. Susis profectus Darius, postquam in Calchedoniam ditionem ad
Bosporum pervenit, ubi pons junctus erat, inde conscensa navi ad
Cyaneos quæ vocantur insulas navigavit, quas olim errabundas fuisse
Græci perhibent. Tum ad templum ejus regionis residens spectavit
Pontum, spectatu sane dignum. (2) Est enim pelagorum omnium maxime
mirabile. Longitudo ejus undecim millium et centum stadiorum est:
latitudo, ubi maxima, stadiorum ter mille et trecentorum. (3) Ostium
hujus pelagi quattuor stadia patet in latitudinem: longitudo ostii,
collum illud, quod Bosporus vocatur, in quo ipso junctus pons erat,
centum et viginti stadiorum est: pertinetque Bosporus ad Propontidem.
(4) Propontis vero, quingenta stadia patens in latitudinem, et mille
quadringenta in longitudinem, in Hellespontum defluit; cujus latitudo
septem stadia metitur; longitudo vero quadringenta stadia. Influit
autem Hellespontus in mare apertius hoc, quod Ægæum vocatur.

LXXXVI. Dimensa autem ista sunt hoc modo. Navis longiori die navigans
conficit plerumque orgyias fere septuagies mille, noctu vero sexagies.
Est autem a Ponti orificio usque ad Phasin (quæ maxima longitudo hujus
maris) novem dierum octoque noctium navigatio: unde confiunt centum et
undecim myriades orgyiarum; quo ex numero orgyiarum colliguntur stadia
undecies mille et centum. (2) Ad Themiscyram vero, quæ est ad
Thermodontem fluvium, a Sindica regione (qua est maxima Ponti latitudo)
trium dierum et duarum noctium navigatio est: unde conficiuntur
triginta tres myriades orgyiarum, stadia vero ter mille et trecenta.
(3) Pontus igitur hic et Bosporus et Hellespontus ita a me dimensi
sunt; et ea, quam dixi, eorum ratio est. Offert vero idem Pontus etiam
lacum qui in eum influit, haud multo minorem ipso. Mæotis palus vocatur
is lacus, et Mater Ponti.

LXXXVII. Postquam Pontum contemplatus est Darius, retro navigavit ad
pontem; cujus architectus fuit Mandrocles Samius. Deinde postquam
Bosporum etiam spectavit, duas in ipsa ora ejus columnas posuit candido
ex lapide, quibus incisa erant, alteri Assyriis literis, alteri Græcis,
populorum omnium nomina quos ducebat: ducebat autem omnes, qui imperio
ipsius erant subjecti. Numerus autem hominum erat, exceptis
classiariis, septingenta millia una cum equitibus: naves autem collectæ
erant sexcentæ. (2) Columnas istas post id tempus Byzantii in urbem
suam transportarunt, eisque usi sunt ad aram Dianæ Orthosiæ, uno lapide
excepto, qui juxta Bacchi templum prope Byzantium relictus est,
Assyriis literis oppletus. (3) Locus autem Bospori, quem ponte junxit
Darius, ut mihi quidem conjectanti videtur, medius est inter Byzantium
et templum quod est ad ostium.

LXXXVIII. Deinde gavisus ponte Darius, architectum illius Mandroclem
Samium donavit denis rebus omnibus: quibus de muneribus Mandrocles,
primitiarum nomine, in Junonis templo picturam dedicavit, in qua totus
ille pons Bospori et Darius rex in solio præsidens, et universus
exercitus ejus pontem transiens, omnia hæc descripta erant, addita
inscriptione hujusmodi:

      Piscosum Bosporum qui junxit Mandrocles
      Junoni dedicavit pontis monumentum;
      coronam sibi, Samiis gloriam comparans
      opere ex Darii regis mente perfecto.

Hoc fuit monumentum hujus viri, qui pontem illum junxerat.

LXXXIX. Donato Mandrocle, Darius in Europam transiit, mandato dato
Ionibus ut in Pontum navigarent usque ad Istrum fluvium; ad eum autem
quum pervenissent, ut ipsum ibi exspectarent et ponte jungerent
fluvium: classem enim ducebant Iones et Æoles et Hellespontii. (2)
Navalis igitur exercitus, Cyaneas insulas prætervectus, recta versus
Istrum navigavit: et adverso flumine bidui iter a mari emensus, collum
fluvii, ubi in diversa ostia scinditur Ister, ponte junxit. (3) Darius
vero, trajecto per pontem Bosporo, per Thraciam iter fecit: quumque ad
Teari fluvii fontes pervenisset, triduo ibi stativa habuit.

XC. Tearus hic fluvius ab adcolis perhibetur fluviorum esse optimus,
quum ad alios sanandos morbos, tum ad scabiem curandam et hominum et
equorum. (2) Fontes ejus sunt duodequadraginta, ex eadem rupe fluentes:
quorum alii frigidi sunt, alii calidi. Iter ad illos fontes æquale est
ex Heræo oppido, quod ad Perinthum est, et ex Apollonia quæ est ad
Pontum Euxinum, utrimque bidui iter. (3) Influit autem Tearus in
Contadestum fluvium, Contadestus vero in Agrianen, Agrianes in Hebrum,
Hebrus vero in mare se exonerat prope Ænum oppidum.

XCI. Ad hunc igitur fluvium postquam pervenit Darius et castra metatus
est, delectatus fluvio, cippum etiam ibi posuit, cum inscriptione in
hanc sententiam: «Teari fluvii fontes aquam fundunt fluviorum omnium
præstantissimam et pulcerrimam: et ad hos fontes venit, exercitum
adversus Scythas ducens, vir omnium hominum præstantissimus et
pulcerrimus, Darius Hystaspis filius, Persarum rex et universæ
continentis.» Hæc ibi inscripta erant.

XCII. Inde profectus Darius ad alium fluvium pervenit cui nomen
Artiscus, qui per Odrysas fluit. Ad hunc fluvium postquam pervenit,
hocce instituit facere: designans locum quemdam, jussit ut quilibet vir
de exercitu, dum eum locum præteriret, unum lapidem ibidem deponeret.
(2) Quod quum ab exercitu esset factum, ingentibus lapidum tumulis ibi
relictis, exercitum ulterius promovit.

XCIII. Priusquam vero ad Istrum pervenisset, primos Getas vi subegit,
illos qui se immortales prædicant. Nam, qui Salmydessum incolunt
Thraces, et qui super Apollonia et Mesembria oppido sedes habent, qui
Scyrmiadæ et Nipsæi nominantur, sine pugna se Dario tradiderant. Getæ
vero, obstinate resistentes, mox in servitutem sunt redacti, quum
quidem essent Thracum et nobilissimi et justissimi.

XCIV. Immortales autem hi sese prædicant hoc modo: non mori sese
putant, sed hac ex vita decedentes ad Zalmoxin deum ire; quem eumdem
nonnulli Gebeleizin invocant. (2) Quinto vero quoque anno unum e suorum
numero, sorte lectum, nuncium mittum ad Zalmoxin, mandata ei dantes de
his rebus quas tunc maxime desiderant. (3) Mittunt autem hoc modo:
ordine stant alii, tria jacula tenentes: alii pedibus manibusque
prehensum hunc, qui ad Zalmoxin amandatur, vibrantes sursum conjiciunt,
ut in hastas incidat. (4) Qui si transfixus moritur, tunc illis
propitius videtur esse Zalmoxis: sin non moritur, in culpa ponunt ipsum
nuncium, dicentes pravum esse hominem; loco hujus vero quem caussantur,
alium mittunt, cui tum adhuc vivo dant mandata. (5) Iidem Thraces, quum
tonat fulguratque, sagittas sursum adversus cœlum contorquent,
minitantes deo: nec enim alium deum censent nisi suum.

XCV. Ut vero a Græcis accepi ad Hellespontum et Pontum
habitantibus[TR4], homo fuit hic Zalmoxis, servitutem serviens Sami;
servus autem fuit Pythagoræ, Mnesarchi filii. Deinde vero manumissum,
aiunt, magnas sibi comparasse pecunias, hisque instructum, domum
rediisse. (2) Quum vero et misere viverent Thraces, et parum cultis
essent ingeniis; Zalmoxin hunc, vitæ rationem Ionicam edoctum, et
moribus institutum cultioribus quam qui apud Thracas obtinerent, ut qui
cum Græcis habuisset consuetudinem, et cum Pythagora, viro inter Græcos
ingenii cultura eminente, exstruendam sibi curasse exhedram, in qua
primarios quosque popularium excipere consuesset, et inter epulandum
illos docuisset, neque se, neque convivas suos, nec horum posteros,
morituros; sed venturos in locum talem, ubi perpetuo viventes omnibus
bonis sint fruituri. (3) In eadem vero exhedra, ubi hæc faciebat
dicebatque, construendam sibi interim parasse, aiunt, cameram
subterraneam; quæ postquam perfecta esset, evanuisse eum e Thracum
conspectu: scilicet in subterraneam istam cameram descendisse, ibique
per triennium esse moratum; et Thracas illum, ut mortuum, desiderasse
luctuque esse prosecutos; quarto vero anno Thracibus eum rursus
adparuisse: atque ita persuasos hos fuisse, vera esse quæ Zalmoxis
dixisset. Hæc ab eo facta esse perhibent.

XCVI. Ego vero, quod de subterranea camera aiunt, neque negare velim,
neque fidem admodum his adhibeo: puto vero multis ante Pythagoram annis
hunc Zalmoxin vixisse. Sive autem homo quispiam fuerit hic Zalmoxis,
sive indigena Getarum deus, valeat ille. Getæ igitur, qui eo quo dixi
instituto utuntur, postquam a Persis subacti erant, reliquum exercitum
sunt secuti.

XCVII. Ubi ad Istrum Darius cum pedestri exercitu pervenit, ibi tunc,
postquam fluvium omnes trajecissent, Ionas res solvere pontem jussit,
seque et navales copias pedestri itinere sequi. (2) Jamque in eo Iones
erant, ut exsequerentur mandatum, pontemque solverent; quum Coes,
Erxandri filius, dux Mytilenæorum, percunctatus prius a Dario, an
benigne accepturus esset consilium, si quis ei dare vellet, hæc ad eum
verba fecit: «In terram, rex, expeditionem suscipis, in qua nec aratum
quidpiam, nec oppidum adparebit habitatum. Tu igitur sine hunc pontem
suo loco stare, et custodes ejus relinque hos, qui eum junxerunt. (3)
Ita, sive nobis, Scythas nactis, res ex sententia cesserit, paratus
reditus erit; sive reperire eos non potuerimus, vel sic tutus certe
reditus est. Nam illud quidem numquam veritus sum, ne prælio a Scythis
vincamur; sed hoc potius, ne, reperire illos haud usquam valentes, per
oberrationem incommodi quidpiam patiamur. (4) Ac fortasse dixerit
aliquis, mei caussa me hæc dicere, quo hic maneam. At equidem tibi rex,
quæ optima mihi videtur sententia, eam in medium propono: cæterum ipse
te sequar, neque hic velim relinqui.» (5) Cujus viri consilio valde
delectatus Darius his verbis ei respondit: «Hospes Lesbie, postquam
salvus domum meam ero reversus, fac omnino mihi præsto sis, ut te pro
bono consilio bene factis remunerer.»

XCVIII. His dictis, sexaginta nodos in loro nexuit; eoque facto, ad
colloquium convocatos Ionum tyrannos in hunc modum est adlocutus: «Viri
Iones, sententiam prius dictam, quod ad pontem attinet, missam facio.
Ecce vobis hoc lorum; quo sumpto, facite quæ jam edico: (2) ex quo me
videritis hinc adversus Scythas profectum, ab illo tempore incipientes,
quotidie unum nodum hujus lori solvite. Sin intra hoc tempus non
adfuero, sed elapsi erunt tot dies quot sunt nodi, tum quidem vestram
in patriam navigate. (3) Usque ad id tempus vero, quoniam in hanc
partem mutavi sententiam, custodite pontem, omne studium in illo
conservando custodiendoque ponentes. Hoc facientes, gratissimum mihi
feceritis.» Hæc locutus Darius, nulla interposita mora, in ulteriora
perrexit.

XCIX. Ante Scythicam terram sita Thracia est, ad mare pertinens. Inde,
in sinum ducta hac regione, incipit Scythia, per quam ister in mare
influit, orificio orientem versus tendente. (2) Jam Scythiæ inde ab
Istro eam partem, quæ secundum mare porrigitur, ad mensuram declarare
adgredior. Protinus ab Istro hæc est vetus Scythia, versus meridiem
sita, usque ad oppidum cui Carcinitis nomen. (3) Tum contiguam hinc
regionem, ad idem mare pertinentem, quæ montana est et in Pontum
prominens, incolit Taurica gens, ad Chersonesum usque Asperam quæ
vocatur. Hæc vero ad illud mare pertinet quod est orientem versus. (4)
Scythiæ enim fines duabus a partibus ad mare pertinent, tam a meridie,
quam ab oriente, quemadmodum Atticæ regionis fines. Et similiter hanc
Scythiæ partem Tauri incolunt, ac si Atticæ angulum Suniacum,
promontorium illud magis in mare excurrens a Thorico usque ad
Anaphlystum pagum, alius incoleret populus, non Athenienses. Dico autem
autem hoc, prout parva hæc cum magnis conferri possunt. (5) Talis
igitur Taurica est. Quodsi quis hanc Atticæ partem non præternavigavit,
huic ego alia ratione rem declarabo: perinde est ac si Iapygiæ
promontorium non Iapyges habitarent, sed alius populus, a Brundusio
portu incipiens, et usque ad Tarentum ab illis præcisus. Atque hæc duo
quum dico, multa alia similia dico, quibuscum conferri Taurica potest.

C. Jam inde a Taurica terra, quæ sunt supra Tauros, et quæ ad mare quod
ad orientem est pertinent, ea rursus Scythæ incolunt, quæ ab occidente
Bospori Cimmerii et Paludis Mæotidis sunt usque ad Tanaim fluvium, qui
in intimum Mæotidis hujus recessum se exonerat. (2) Jam igitur inde ab
Istro [_usque ad Tanain_] superne mediterranea versus disterminatur
Scythia primum ab Agathyrsis, deinde a Neuris, post hos ab
Anadrophagis, postremo a Melanchlænis.

CI. Scythiæ igitur, formam fere quadratam habentis, duæ sunt partes ad
mare pertinentes; quarum utraque alteri quaquaversum æqualis est, tum
quia in mediterranea porrigitur, tum secundum mare. (2) Etenim ab Istro
ad Borysthenem iter est decem dierum, rursusque a Borysthene ad Mæotin
paludem aliorum decem dierum iter: a mari vero versus mediterranea ad
Melanchlænos, qui supra Scythas incolunt, iter est viginti dierum. Iter
autem diurnum mihi æquiparatur ducenis stadiis. (3) Ita Scythica terra,
in transversum, patebit quater mille stadia; in rectum vero,
mediterranea versus, totidem alia stadia. Hæc igitur hujus terræ
amplitudo est.

CII. Scythæ secum reputantes, solos se impares esse Darii copiis justo
prælio repellendis, nuncios miserunt ad finitimos: quorum reges etiam
convenere deliberaturi, utpote ingenti invadente exercitu. (2) Erant
autem reges, qui convenere, Taurorum, et Agathyrsorum, et Neurorum, et
Androphagorum, et Melanchlænorum, et Gelonorum, et Budinorum, et
Sauromatarum.

CIII. Ex his Tauri institutis utuntur hujusmodi. Naufragos, et
quoscumque ceperunt Græcos illuc delatos, immolant Virgini hoc modo:
postquam sacra auspicati sunt, clava feriunt hominis caput: (2) et
corpus quidem, ut alii dicunt, de præcipitio dejiciunt (in prærupta
enim rupe exstructum templum est), caput vero in cruce erigunt: rursus
alii de capite quidem consentiunt, corpus autem non de præcipitio
dejici aiunt, sed terra condi. (3) Deam autem, cui has victimas
immolant, ipsi Tauri aiunt Iphigeniam esse, Agamemnonis filiam.
Hostibus, quos bello ceperunt, hoc faciunt: (4) qui captivum fecit, is
ei caput præcidit, domumque suam relatum, præalto infixum palo, erigit
ita ut multo supra domum, atque adeo supra fumarium, emineat;
dicuntque, hos tamquam custodes totarum ædium ita sublime eminere.
Vivunt autem ex præda et bello.

CIV. Agathyrsi lautissimi et mollissimi homines sunt, maximamque partem
aurum gestant. Cum mulieribus in commune consuetudinem habent, quo sint
inter se fratres et consanguinei, eoque nec invidiam nec inimicitias
invicem exerceant. Quod ad alia attinet instituta, ad Thraces accedunt.

CV. Neuri Scythicis utuntur institutis. Proxima autem ante Darii
expeditionem generatione accidit his, ut terram suam desererent totam
propter serpentes. Ingentem enim ipsis serpentum multitudinem ediderat
hæc regio, quorum quidem major pars ex superioribus regionibus, quæ
desertæ sunt, invaserant. Ad extremum, malis pressi, relicta sua terra,
cum Budinis habitatum concesserunt. (2) Videntur autem præstigiatores
esse hi homines: narrant certe Scythæ et Græci Scythiam incolentes,
semel quotannis Neurorum quemque per aliquot dies in lupum mutari,
deinde vero rursus formæ suæ reddi. Mihi quidem hæc narrantes non
persuadent; narrant vero nihilo minus, atque etiam interposito
jurejurando adfirmant.

CVI. Androphagi ferocissimos omnium hominum mores habent; neque jus
colentes ullum, neque lege ulla utentes. Nomades sunt: vestem gestant
Scythicæ similem, lingua vero utuntur propria. Soli autem ex illis
populis humana carne vescuntur.

CVII. Melanchlæni vestimenta nigra gestant; a quibus etiam nomen est
eis impositum: institutis autem utuntur Scythicis.

CVIII. Budini, magnus populus et numerosus, glauci admodum sunt omnes,
et rubicundi. Urbem hi in sua ditione conditam habent ligneam: Gelonus
oppido nomen est: cujus muri latus quodque triginta stadia in
longitudinem patet, altus vero murus, totusque ligneus: ædes item et
templa lignea sunt. (2) Sunt enim ibi Græcanicorum deorum templa, Græco
more instructa imaginibus et aris et delubris ligneis. Iidem Baccho
triennalia festa agunt, et bacchanalia celebrant. (3) Sunt enim Geloni
origine Græci: qui ex emporiis suis pulsi, in Budinos habitatum
concesserunt: linguaque utuntur partim Scythica, partim vero Græca.

CIX. Budini vero non eadem lingua, atque Geloni, utuntur: nec eadem
utrisque vitæ ratio est. Budini enim, indigena gens, nomades
(_pastores_) sunt, solique hi ex omnibus istarum regionum incolis
pediculos comedunt: Geloni vero terram colunt, panem comedunt, hortos
habent; nihil istis nec forma similes, nec colore. Verumtamen a Græcis
Budini etiam Geloni nominantur; parum recte id quidem. (2) Est autem
universa illorum terra silvis frequens, omni genere arborum refertis.
In vastissima silva lacus est magnus et amplus, et circumcirca palus
arundine frequens. In eo lacu lutræ capiuntur, et castores, et aliæ
quadrato fronte feræ, quarum pelles penulis prætexuntur, testiculi vero
ad uterorum curationem sunt utiles.

CX. De Sauromatis hæc fama est. Postquam Græci cum Amazonibus
pugnarunt, (Amazonas autem Scythæ Oiorpata nominant, quod vocabulum
Græco sermone viricidas significat: _oior_ enim virum dicunt; _pata_
vero, occidere:) tunc igitur Græci perhibentur, victoria apud
Thermodontem relata, tribus navibus domum repetiisse; tot Amazonas,
quot vivas capere potuerant, secum vehentes. At illas in medio mari
invasisse viros, cunctosque interfecisse. (2) Easdem vero, quum
navigandi essent imperitæ, et nec gubernaculorum usum nossent, nec
velorum, nec remorum, occisis viris, delatas quo fluctus ventique
pellerent, Cremnos ad Mæotidem paludem pervenisse: sunt autem Cremni
locus, in Liberorum Scytharum regione. (3) Ibi postquam e navibus
exscenderunt Amazones, pedibus in habitata loca profectæ, quod primum
offenderunt equorum armentum, hoc direpto obequitantes, res Scytharum
prædabantur.

CXI. Scythæ vero, quum nec linguam earum, nec vestimentum, neque gentem
nossent, conjectare non potuerant quid hoc rei esset, demirabanturque
unde adessent. Quum vero viros ejusdem staturæ ætatisque existimarent,
prælium cum illis commiserunt: (2) ex pugna autem potiti mortuis,
cognoverunt feminas esse. Deliberantibus igitur visum est, neutiquam
illas dehinc occidere, sed e suis qui maxime juvenes essent adversus
eas mittere, numero, quantum conjicere poterant, pares illarum numero.
(3) Hos jusserunt in earumdem vicinia habere castra, facereque eadem
quæ illas viderent facientes: sin illæ ipsos persequerentur, non pugnam
cum eis inire, sed sese recipere; quando vero persequi desinerent illæ,
tum rursus adpropinquare eisdem et castra propius ponere. (4) Hoc
consilium Scythæ ceperunt, cupientes ex illis liberos sibi progigni.

CXII. Missi juvenes mandata sunt exsecuti. Quos ubi viderunt Amazones
non lædendi consilio advenisse, valere sinebant: et quotidie propius
castra castris admovebantur. (2) Nihil autem aliud habebant hi juvenes,
quemadmodum etiam Amazones, nisi arma et equos: vitam autem
sustentabant perinde atque illæ, venando et prædam agendo.

CXIII. Sub meridiem hoc agere Amazones consueverant: sparsim singulæ
aut binæ, seorsum ab invicem, levandi ventris caussa vagabantur. Qua re
animadversa, Scythæ perinde fecerunt: et eorum unus ad aliquam ex
illis, quæ longius a cæteris sola versabatur, proprius accessit: nec
illa eum repudiavit, sed sese frui passa est. (2) Et colloqui quidem
cum illo non potuit (nec enim sermonem suum invicem intelligebant), sed
signo manu dato invitavit eum, ut postridie eumdem in locum adducto
comite veniret; significans, duas adfuturas; se nempe adducturam aliam.
(3) Juvenis, ad suos reversus, sociis hæc nunciavit: et insequente die
rediit et ipse in constitutum locum, et alterum secum adduxit;
reperitque Amazonem, cum socia sese exspectantem. Id ubi compererunt
reliqui juvenes, etiam ipsi reliquas Amazonas cicurarunt.

CXIV. Posthæc junctis castris una habitarunt: et quisque eam habuit
uxorem, cum qua primum consuetudinem habuerat. Et linguam quidem
mulierum addiscere viri non potuerunt, sed virorum sermonem didicerunt
mulieres. (2) Ubi se invicem intelligebant, Amazonas his verbis
compellarunt viri: «Sunt nobis parentes, sunt etiam possessiones. Nunc
igitur non amplius talem vivamus vitam; sed ad nostros redeamus, cum
illisque vitam agamus. Et vos habebimus uxores, nec ullas alias.» (3)
At illæ ad hæc responderunt: «Nos vero non poterimus cum vestris vivere
mulieribus: nec enim eadem nobis atque illis instituta sunt. (4) Nos
arcu utimur, et sagittis, et equis; muliebria vero non didicimus opera.
Vestræ autem mulieres nihil horum, quæ diximus, agunt; opera vero
faciunt muliebria, in plaustris desidentes, nec venatum exeuntes, neque
alio usquam. Itaque cum illis non poterimus consuescere. (5) Sed si nos
habere vultis uxores, et videri vultis æquissime agere; abite ad
parentes vestros, et facultatum partem ab eis sortiti, ad nos redite;
ac deinde seorsum ab illis habitemus.»

CXV. Paruerunt juvenes, et, quod illæ postulaverant, fecerunt. Postquam
vero facultatum ratam partem acceperunt, et ad Amazonas sunt reversi,
hæc eis dixere uxores: «Timor nos atque metus tenet, quo pacto hoc in
loco habitare possimus; quum et patribus vos privaverimus, et terram
vexaverimus vestram. (2) Sed, si cupitis porro nos habere uxores, hæcce
facite nobiscum: agite, hac ex terra excedamus; et trajecto Tanai
fluvio, ibi habitemus.»

CXVI. In hanc quoque conditionem consensere juvenes. Trajecto Tanai,
tridui viam a Tanai versus orientem progressi sunt, et tridui item viam
a Mæotide palude versus septemtrionem; et postquam in eum locum
venerunt, ubi etiam nunc habitant, ibi sedes ceperunt. (2) Atque ab
illo tempore vetustam vitæ rationem mulieres Sauromatarum conservarunt
venatum exeuntes, vectæ equis una cum maritis aut sine maritis, et in
bellum proficiscentes, eamdemque cum viris vestem gestantes.

CXVII. Sermone Sauromatæ utuntur Scythico, solœce quidem illo utentes
inde ab antiquis temporibus, quoniam eum non recte didicerant Amazones.
(2) Quod ad nuptias spectat, hoc apud illos institutum obtinet: nulla
virgo viro nubit, quin prius ex hostibus virum quempiam occiderit:
suntque apud eos quæ vetulæ moriantur priusquam nupserint, quoniam
satisfacere legi non potuerunt.

CXVIII. Ad horum igitur, quos commemoravi, populorum congregatos reges
ubi venere Scytharum legati, edocuerunt eos, Persarum regem, postquam
in altera continente omnia armis suis subjecisset, ponte in collo
Bospori posito in hanc trajecisse continentem; et, subactis Thracibus,
Istrum fluvium ponte jungere, hoc consilio ut et hæc omnia suam sub
potestatem redigat. «Vos igitur nequaquam, res vestras a nostris rebus
separantes, disperdi nos sinite; sed communi consilio obviam eamus
invadenti! (2) Id nisi feceritis; nos, ab illis pressi, aut regione
excedemus; aut, manentes, deditionem faciemus. Quid enim aliud facere
possimus, si vos opem nobis ferre nolueritis? At non idcirco melius
vobiscum agetur: venit enim Persa non magis contra nos, quam contra
vos; nec nobis subactis contentus, a vobis abstinebit. (3) Magnum vero
hujus rei testimonium proferimus: nam, si adversus nos solos arma
movisset Persa, ulciscendæ superioris servitutis caussa, oportebat
illum ita nostram invadere terram, ut ab aliis populis omnibus
abstineret; cunctisque declaraturus erat, adversus Scythas se ducere
exercitum, non adversus alios. (4) Nunc vero, ex quo in hanc
continentem trajecit, continuo, quoscumque obviam habet, perdomat
omnes. Sane quidem quum reliquos suæ potestati subjecit Thracas, tum
nostros quoque finitimos Getas.»

CXIX. Hæc quum Scythæ exposuissent, deliberarunt reges qui ex prædictis
populis convenerant. Divisæ autem fuerunt eorum sententiæ: nam Gelonus
quidem, et Budinus, et Sauromata, idem sentientes, opem ferendam
Scythis receperunt; (2) Agathyrsus vero, et Neurus, et Androphagus, et
Melanchlænorum Taurorumque reges, hæcce Scythis responderunt: «Nisi vos
priores injuria adfecissetis Persas, bellique fecissetis initium, recte
utique videremini nobis precari quæ precamini, dicereque quæ dixistis;
et nos precibus vestris morem gerentes, eadem (_quæ hi vobis
recipiunt_) præstituri vobis eramus. (3) Nunc vero vos, absque nobis,
illorum terram invasistis, et imperium in Persas, quamdiu deus vobis
permisit, obtinuistis: et illi nunc, ab eodem deo excitati, paria vobis
reddunt. At nos neque tunc injuria ulla adfecimus hos viros, neque nunc
priores injuria illos lacessere conabimur. (4) Quodsi tamen nostram
etiam terram invadere hostis voluerit, et injuriarum fecerit initium,
nos quoque ipsi non tolerabimus: donec autem hoc viderimus, domi
manebimus; nec enim contra nos venisse Persas existimamus, sed contra
eos qui injuriarum fuerunt auctores.»

CXX. Hæc ubi ad se relata Scythæ audiere, decreverunt justam quidem ex
aperto pugnam nullam conserere, quoniam hi sibi armorum socii non
accederent; sed, recedentes et armenta retro agentes, puteos qua
præterirent et fontes obstruere, herbamque e terra natam atterere,
bifariam sese partientes. (2) Et alteram quidem harum partium, quam
duceret rex Scopasis, junctis Sauromatis, recta versus Tanain fluvium
secundum Mæotin paludem, si huc se converteret Persa, debere regredi;
et, quando retro duceret rex, illum persequi atque invadere. (3) Hæc
igitur una pars Regni [_id est, Regiorum Scytharum_] hac via, qua dixi,
collocata erat. Duas autem reliquas Scytharum Regiorum partes, majorem,
cui Idanthyrsus imperabat, tertiamque cui præerat rex Taxacis,
collectas inter se et junctas cum Gelonis atque Budinis, similiter,
unius diei itinere inter se et Persas sectantes interjecto, debere
regredi, et ea facere quæ decreta essent. (4) Hos igitur primum recta
versus eorum ditionem recipere sese debere, qui societatem ipsis
negassent, quo hos etiam bello implicarent; (ut, qui noluissent sponte
fortunam belli Persici subire, inviti tamen bella recogerentur:) deinde
vero in suam ditionem sese convertere, et adgredi hostem, si
deliberantibus ita videretur.

CXXI. His ita deliberatis, Scythæ exercitui Darii obviam sunt
progressi, præcursoribus præmissis equitibus præstantissimis. Plaustra
vero, in quibus vitam agebant liberi eorum uxoresque omnes, et pecora
omnia, præterquam quot ad victum sufficiebant, tot relictis, cætera
simul cum plaustris dimiserunt, dato mandato, ut versus septemtrionem
continuo agerent. Hæc igitur ita in tuto collocabant.

CXXII. Antecursores Scytharum postquam Persas repererunt tridui itinere
ab Istro progressos, unius diei itinere ab illis distantes castra
posuerunt; et, quidquid progignit terra, id omne contriverunt. (2)
Persæ vero, ut Scytharum equitatum viderunt sibi comparentem, vestigia
eorum legentes progressi sunt, quum quidem illi continuo retro
cederent. Erant autem hi, contra quos iter suum Persæ dirigebant, una
illa Scytharum pars, quam supra commemoravi; itaque eosdem deinde
orientem versus, et versus Tanain, sunt persecuti. (3) Et postquam
Tanain fluvium hi trajecerunt, Persæ item trajecto fluvio eos sunt
persecuti; donec, peragrata Sauromatarum ditione, in Budinorum regionem
pervenerunt.

CXXIII. Quamdiu igitur per Scythicam et Sauromatidem terram iter Persæ
faciebant; nihil quod vastare possent repererunt, quippe in arida et
inculta terra. Postquam vero Budinorum ingressi sunt regionem, ligneam
ibi urbem offendentes, a Budinis desertam, et omnibus rebus vacuam,
incenderunt. (2) Dum hoc agebant, continuo per tritam viam ulterius
progrediebantur, donec in terram prorsus desertam pervenerunt. Situm
est autem hoc desertum, a nullis prorsus hominibus habitatum, supra
Budinorum regionem, patetque in septem dierum iter. (3) Super eo
deserto habitant Thyssagetæ: quorum ex terra quattuor exeunt magna
flumina, quæ postquam per Mæotas fluxere, in Mæotin paludem, quæ
vocatur, sese exonerant: nomina his fluminibus imposita sunt Lycus,
Oarus, Tanais, Hyrgis.

CXXIV. Darius, postquam in desertum pervenit, omisso cursu, ad flumen
Oarum stativa habuit: ac per id tempus octo magna castella munivit,
paribus intervallis a se invicem distantia, sexaginta circiter stadia;
quorum mea etiam nunc ætate superfuerunt ruinæ. (2) Dum ille in his
erat occupatus, interim Scythæ, quos erat persecutus, circumitis locis
superioribus, in Scythiam sunt reversi. (3) Qui quum prorsus ex
conspectu essent remoti, nec usquam amplius comparerent, ita Darius,
castellis illis imperfectis relictis, retrogressus est, itinere ad
occidentem converso. Putabat enim, hos esse universos Scythas, et
occidentem versus profugere.

CXXV. Magnis itineribus cum exercitu profectus Darius, ut in Scythicam
terram pervenit, incidit in junctas duas alteras Scytharum partes: quas
ibi nactus, persecutus est ita, ut illi, sese recipientes, semper unius
diei itinere ipsum antecederent. (2) Quumque instare eis Darius non
intermitteret, Scythæ, ut initio decreverant, in illorum regum ditionem
se receperunt, qui armorum societatem illis negaverant; et primum
quidem in Melanchlænorum terram. (3) Quos quum tumultu replessent et
Scythæ et Persæ, terram illorum ingressi; mox in Androphagorum regionem
Scythæ illis præiverunt: et horum quoque rebus perturbatis, in Neuridem
terram se receperunt: denique, his etiam concussis, Agathyrsos Scythæ
subterfugientes petivere. (4) Agathyrsi, finitimos fugere videntes et
exagitatos a Scythis, præcone misso, priusquam suam ditionem Scythæ
invaderent, edixerunt illis, intra fines suos ne pedem ponerent:
prædixeruntque, si invadere conarentur, secum prius fore armis
decertandum. (5) His per præconem prædictis, Agathyrsi ad fines suæ
ditionis præsto fuerunt, constitutum habentes prohibere invadentes.
Melanchlæni vero et Androphagi et Neuri, Persis simul cum Scythis
irrumpentibus, ne fortuna quidem armorum tentata, obliti minarum,
continuo ulterius septemtrionem versus in desertum territi turbatique
profugerant. (6) Scythæ vero, ab Agathyrsis prohibiti, horum ditionem
jam non sunt ingressi, sed ex Neuride terra in suam Persis præiverunt.

CXXVI. Ita quum tempus extraheretur, neque finis ullus adpareret,
Darius, misso ad Idanthyrsum Scytharum regem equite, hæc ei dixit:
«Male feriate homo, cur fugis semper, quum tibi liceat duorum utrum
libuerit facere? quodsi enim satis virium tibi videris habere ad
resistendum meis rebus, siste gradum, et desinens vagari pugnam
committe: sin tibi conscius es esse inferior, etiam sic vagari desine;
et domino tuo dona ferens terram et aquam, in colloquium veni.»

CXXVII. Ad hæc Scytharum rex Idanthyrsus hæc respondit: «Ita mihi res
habet, Persa: equidem nullum umquam hominem metuens fugi, neque ante
hoc tempus, nec nunc te fugio. Neque nunc novum quidpiam facio, aut
aliud, quam quod in pace facere adsuevi. (2) Quid sit vero quod non
continuo pugnam tecum committam, id quoque tibi declarabo. Neque oppida
sunt nobis, nec culta arva, quibus metuentes ne capiantur aut
vastentur, properemus pugnam vobiscum conserere. Sin cupis quamprimum
eo venire; sunt nobis patria sepulcra: (3) agite, hæc indagate, et
reperta disturbare tentate; tunc cognoscetis, utrum pro sepulcris
pugnaturi simus vobiscum, an non pugnaturi. Prius vero, quam nobis
ratio suaserit, pugnam tecum non conseremus. (4) Et hæc quidem de pugna
dicta sunto. Dominos autem meos solos duco esse Jovem, meum
progenitorem, et Vestam, Scytharum reginam. Tibi autem, loco terræ et
aquæ quæ tu dona postulas, ea dona mittam quæ ad te mitti decet: pro eo
vero, quod dominum te meum esse dixisti, in malam rem te jubeo abire.»
(Hoc est, quod vulgo dicunt, Scythicum dictum.) Istud igitur responsum
præco ad Darium retulit.

CXXVIII. Reges vero Scytharum, audito servitutis nomine, iram non
tenuere. Igitur illud suorum agmen, cui juncti Sauromatæ erant, quod
sub Scopasis erat imperio, ad Istrum mittunt, dato mandato ut Ionibus
in colloquium veniant, illis qui pontem in Istro positum custodiebant.
Eis vero qui relinquebantur placuit, non amplius circumducere Persas;
sed, quoties cibum caperent, de improviso in eos impetum facere. (2)
Observantes igitur illos cibum capientes, quæ decreverant,
exsequebantur. Et equitatum quidem constanter in fugam vertebat
Scytharum equitatus; et Persarum equites fuga in pedites incidebant.
Tum vero suppetias veniebat peditatus: (3) et Scythæ, postquam equites
hostium in pedites rejecerant, recedebant, peditatum metuentes. Similes
vero impressiones noctu etiam Scythæ faciebant.

CXXIX. Erat tunc Persis utilis, Scythis vero inimica, Darii castra
adgredientibus, res dictu mira admodum; nimirum vox asinorum, et
mulorum species. (2) Etenim nec asinum nec mulum fert Scythica terra,
quemadmodum supra etiam demonstratum a me est: neque est omnino in
universa Scythica regione aut asinus aut mulus, propter frigora. (3)
Igitur lascivientes asini territabant equitatum Scytharum: sæpeque, dum
in Persas impetum faciebant Scythæ, equi audientes interim voces
asinorum, consternati avertebantur, et mirabundi erigebant aures, ut
qui numquam antea vel vocem talem audivissent, vel speciem vidissent.
Atque hoc, leve quidem, sed aliquid tamen ad belli successum Persæ
adepti sunt.

CXXX. Scythæ quum subinde magnos motus fieri in castris Persarum
[_veluti reditum parantium_] observarent; quo illi diutius in Scythia
manerent, ibique manentes penuria rerum omnium premerentur, hocce
fecerunt. (2) De pecoribus suis idemtidem nonnulla cum pastoribus
relinquebant, et ipsi se retro in alium locum paulisper recipiebant.
Tum Persæ, impetu facto, capiebant pecora, et præda facta exsultabant.

CXXXI. Id quum sæpius fieret, ad extremum Darius, quid consilii
caperet, incertus hærebat. Quod ubi animadverterunt Scytharum reges,
præconem ad eum miserunt dona ferentem, avem et murem et ranam et
quinque sagittas. (2) Hæc adferentem dona interrogarunt Persæ, quænam
esset mens datorum; et ille respondit, nihil aliud sibi mandatum
fuisse, nisi ut his datis quamprimum abiret: ipsos autem Persas, si
sapientes essent, cognoscere jussit, quidnam ista dona significarent.
Quo audito responso, consultabant inter se Persæ.

CXXXII. Et Darii quidem sententia erat, Scythas sese et terram et aquam
ipsi tradere: id quod inde colligebat, quod mus in terra viveret, eodem
fructu atque homo vescens, rana vero in aqua viveret, avis autem
similis admodum esset equo; denique tela illos tradere, tamquam suam
fortitudinem. (2) Hanc Darius sententiam dixerat. Cui opposita erat
Gobryæ sententia, unius e septem viris qui Magum oppresserant. Is
conjectabat, dona illa hæc significare: «Nisi aves facti, o Persæ, in
cœlum evolaveritis, aut in mures conversi subeatis terram, aut ut ranæ
in paludes insilieritis, salvi hinc non revertemini, hisce sagittis
confixi.»

CXXXIII. In hunc igitur modum dona illa Persæ interpretabantur. Interim
una illa Scytharum pars, cui antea mandatum fuerat, ut ad Mæotidem
paludem custodiam agerent, tum vero, ut Ionibus ad Istrum in colloquium
venirent, ubi ad pontem pervenere, hæc ad eos verba fecerunt: «Viri
Iones, venimus libertatem vobis adferentes, si quidem audire nos
volueritis. (2) Cognovimus enim, mandasse vobis Darium, nonnisi
sexaginta dies custodire pontem, hisque elapsis, si intra id tempus
ille non adfuerit, in patriam vestram abire. (3) Nunc igitur, si hoc
quod vobis edicimus feceritis, extra culpam et apud illum eritis, et
apud nos: ad constitutum diem manete, eoque elapso discedite.» Hæc quum
se facturos Iones essent polliciti, ocyus illi retro se proripuerunt.

CXXXIV. Reliqui Scythæ, postquam dona, quæ diximus, ad Darium miserant,
instructis peditibus equitibusque in aciem sunt progressi, tamquam
prælium commissuri. Quibus jam in acie stantibus, quum forte lepus in
medium prosiluisset, ut quisque leporem conspexit, ita eum persequi
cœpit. (2) Turbatis itaque illorum ordinibus, et orto clamore, caussam
Darius quæsivit hujus tumultus, qui apud hostes ortus esset. Quos ubi
comperit leporem persequi, dixit ad hos cum quibus et alias communicare
sermones consueverat: «Nimium nos hi viri contemnunt: ac mihi nunc
plane videtur, de Scythicis donis recte Gobryas judicasse. (3) Quoniam
igitur me quoque judice hæc ita se habent, bono consilio opus est, quo
tutus nobis hinc sit receptus.» Ad hæc Gobryas: «Rex, inquit, mihi
quidem satis etiam auditu cognita erat horum hominum paupertas: nunc
vero, postquam in eorum terram adveni, magis etiam cognovi, videns quo
pacto nos ludibrio habeant. (4) Itaque mihi sic faciendum videtur:
quamprimum nox aderit, incensis ignibus sicut alias facere consuevimus,
deceptis eis ex militibus qui ad tolerandos labores nimis infirmi sunt,
et adligatis asinis omnibus, hinc abeundum, priusquam aut Scythæ ad
Istrum pergant pontem rescissuri, aut Iones etiam consilium aliquod,
quod nos perdat, capiant.» Hæc Gobryas suasit.

CXXXV. Deinde, ut nox adfuit, eo consilio Darius usus est. Morbosos ex
militibus, et quorum jacturam minimi faciebat, asinos item omnes
religatos, in castris quo loco erant reliquit. (2) Reliquit autem et
asinos et infirmos milites hac caussa, ut asini clamorem tollerent:
homines autem, infirmitatis quidem caussa relinquebantur; sed species
nempe prætendebatur, regem cum flore exercitus de improviso adgressurum
esse Scythas, et hos interim debere castra tueri. (3) Hoc postquam iis
qui relinquebantur significaverat Darius, incensis ignibus, quamprimum
ad Istrum redire properavit. Tum vero asini, procul a cœtu cui
adsueverant relicti, multo tumultuosiorem etiam ruditum edebant; asinos
autem audientes Scythæ prorsus existimarunt, suo loco mansisse Persas.

CXXXVI. Orta luce, qui relicti erant, proditos se esse intelligentes a
Dario, manus ad Scythas tendebant, ea quæ par erat dicentes. Quibus
illi auditis, propere collectis copiis omnibus, et duo illa quæ diximus
juncta Scytharum agmina, et unum tertium cum Sauromatis, et Budini et
Geloni, simul omnes persecuti sunt Persas, recta versus Istrum directo
itinere. (2) At, quum major pars Persici exercitus pedestris esset, nec
itinerum esset peritus, utpote viis non tritis, Scythicus autem
exercitus esset equestris, et compendiorum itineris gnarus; accidit, ut
a se invicem aberrarent, et multo prius Scythæ, quam Persæ, ad pontem
pervenirent. (3) Qui ubi cognoverunt, nondum advenisse Persas, Ionibus,
qui in navibus erant, hæcce dixere: «Viri Iones, dierum numerus vobis
præteriit: itaque male facitis, quod adhuc manetis. (4) At, quoniam huc
usque metu mansistis, nunc quidem solvite pontem, et ocyus abite,
recuperata libertate gaudentes, et diis atque Scythis habentes gratiam.
Cum illo autem, qui adhuc vester fuit dominus, ita nos agemus, ut
adversus nullum populum posthac arma sit moturus.»

CXXXVII. Super his itaque deliberarunt Iones. Et Miltiadis quidem
Atheniensis, qui dux et tyrannus erat Chersonesitarum ad Hellespontum,
hæc erat sententia, parerent Scythis, et Ioniam liberarent. Cui
opposita erat Histiæi sententia Milesii, dicentis, nunc quidem
unumquemque ipsorum in sua civitate regnare; Darii vero eversa
potentia, nec se Mileti, neque alium quemquam ullius civitatis imperium
porro posse obtinere: fore enim ut quæque civitas populari uti imperio
malit, quam uni parere. (2) Hanc sententiam postquam Histiæus dixit,
protinus omnes huic sunt adsensi, quum prius Miltiadis probassent
consilium.

CXXXVIII. Fuere autem hi, qui in illa deliberatione suffragia ferebant,
et gratia valebant apud regem: Hellespontiorum quidem tyranni, Daphnis,
Abydenus; Hippoclus, Lampsacenus; Herophantus, Parienus; Metrodorus,
Proconnesius; Aristagoras, Cyzicenus; et Ariston, Byzantius: (2) hi ex
Hellesponto adfuere. Ex Ionia vero: Strattis, Chius; Æaces, Samius;
Laodamas, Phocæensis; et Histiæus, Milesius, cujus erat in medium
proposita sententia, Miltiadi contraria. Ex Æolensibus unus aderat vir
nobilis, Aristagoras Cymæus.

CXXXIX. Hi igitur postquam Histiæi probaverant sententiam, hæc præterea
et facienda et dicenda decreverunt: pontis quidem partem solvendam, quæ
Scytharum ripam spectaret, solvendam autem ad teli jactum; quo et
facere aliquid viderentur, nihil licet facientes, et ne Scythæ
tentarent vim adferre et Istrum ponte transire: dicendumque, dum pontis
partem ad Scythas spectantem solverent, se omnia facturos quæ Scythis
grata essent futura. (2) Has conditiones Histiæi sententiæ adjecerunt.
Deinde nomine omnium Histiæus Scythis hæc respondit: «Viri Scythæ,
utilia et benigna attulistis, et opportune properastis. Ut autem, quæ a
vobis proficiscuntur, benigne fiunt in nostrum commodum; sic et nos
vobis studiose morem gerimus. (3) Ut enim videtis, solvimus pontem; et
omne studium adhibebimus, quo libertatem recuperemus. Dum vero nos in
hoc solvendo occupamur, interim commodum fuerit, ut vos istos quæratis;
et, postquam repereritis, eam ab illis, quam par est, pœnam et vestro
et nostro nomine sumatis.»

CXL. Tum Scythæ, fidem iterum adhibentes Ionibus, vera eos dicere sibi
persuadentes, reversi sunt, Persas inquisituri; sed iterum tota via,
qua illi transiere, aberrarunt. Cujus erroris ipsi Scythæ caussa fuere,
eo quod pascua omnia in illa regione corruperant, aquasque
obstruxerant. (2) Id enim ni fecissent; facile, si voluissent, Persas
inventuri erant: nunc[TR5] per id ipsum consilium, quod optime a se
initum putabant, decepti sunt. (3) Scythæ igitur per ea terræ suæ loca
proficiscentes quærebant Persas, ubi et pabulum erat equis et aqua,
rati per eadem loca Persas quoque se recipere: at illi eamdem viam
tenentes retrogressi sunt, qua prius erant[TR6] profecti; atque ita
ægre tandem locum trajectus repererunt. (4) Quum vero noctu advenirent
solutumque offenderent pontem; gravis eos metus incessit, ne Iones sese
deseruissent.

CXLI. Erat tunc apud Darium vir Ægyptius, omnium hominum vocalissimus.
Hunc Darius jussit, in ripa Istri stantem, vocare Histiæum Milesium.
Quod ubi ille fecit, exaudita prima compellatione Histiæus naves omnes
ad trajiciendum exercitum expedivit, pontemque junxit.

CXLII. Atque ita Persæ effugerunt: Scythæ vero, illos inquirentes,
iterum ab eis aberrarunt. Et exinde Scythæ Ionas, quatenus liberi sunt,
mollissimos et effœminatissimos omnium hominum esse judicant; quatenus
vero de eisdem ut servis verba faciunt, mancipia aiunt esse dominis
quam maxime dedita et fidelissima. Hæc dicteria in Ionas jactant Scythæ.

CXLIII. Darius, per Thraciam profectus, Sestum in Chersonneso pervenit:
unde ipse quidem navibus in Asiam trajecit, ducem vero exercitus in
Europa reliquit Megabazum, virum Persam: cui Darius olim singularem
habuerat honorem, hoc in eum verbo coram Persis dicto. (2) Mala Punica
comedere cupiverat Darius: qui postquam primum aperuit malum, quæsivit
ex eo frater Artabanus, quidnam esset, cujus tantum sibi numerum esse
cuperet, quantus numerus granorum in Punico malo? Cui Darius respondit:
malle se tot numero Megabazos habere, quam Græciam suæ potestati
subjectam. (3) Hæc in Persis dicens, illum honoraverat: tunc vero
eumdem imperatorem reliquit cum octo myriadibus de suo exercitu.

CXLIV. Idem Megabazus hoc dicto, quod jam relaturus sum, immortalem sui
memoriam apud Hellespontios reliquit: nam quum Byzantii agens audiret,
Calchedonios septemdecim annis ante Byzantios urbem suam in ea regione,
ubi sita est, condidisse; hoc igitur audito de Calchedoniis dixit, eos
cæcos illo tempore fuisse: etenim, quum pulcrior fuisset locus condendæ
urbi, turpiorem non fuisse electuros, ni cæci fuissent. (2) Ille igitur
Megabazus, imperator tunc relictus in Hellespontiorum regione, armis
subegit civitates, quæ cum Medis non sentiebant.

CLXV. Dum hæc ille agebat, per idem tempus alia ingens expeditio
militaris in Libyam suscepta est; cujus caussam ego exponam, postquam
hæcce prius commemoravero. (2) Argonautarum nepotes, a Pelasgis eis,
qui Atheniensium mulieres Braurone rapuerant, Lemno ejecti, navigarant
Lacedæmonem; et sedibus in Taygeto captis, ignem incenderant. (3) Id
conspicati Lacedæmonii, misso nuncio sciscitabantur, quinam essent, et
unde. Nuncio hi respondent, Minyas se esse, heroum illorum filios, qui
in Argo navi navigassent: ab illis, postquam Lemnum adpulissent, esse
se procreatos. (4) Lacedæmonii, audita hac narratione de genere
Minyarum, iterum miserunt qui ex illis quærerent, quo consilio in
ipsorum venissent terram, et ignem accenderent. (5) Dixerunt, a
Pelasgis ejectos se ad parentes venire: æquissimum enim esse ita fieri:
cupereque cum illis habitare, honorum participes, et terræ portionem
sortitos. (6) Placuit tunc Lacedæmoniis, Minyas recipere eis
conditionibus, quas ipsi proposuerant: maxime vero, ut hoc facerent,
movit eos hoc, quod Tyndaridæ participes fuerant expeditionis
Argonautarum. Itaque receptis Minyis et terræ portionem adsignarunt, et
per tribus eosdem distribuerunt. Et illi statim matrimonia
contraxerunt; uxoresque suas, quas Lemni duxerant, aliis elocarunt.

CXLVI. Haud multo vero interjecto tempore, jam insolescere Minyæ
cœperunt, regni participes fieri postulantes, et alia patrantes
nefaria. (2) Itaque interimere eos decrevere Lacedæmonii; et prehensos
in custodiam misere. Supplicio autem adficiunt Lacedæmonii, quoscumque
morte plectunt, nocturno tempore, interdiu vero neminem. (3) Quum
igitur in eo essent ut supplicio eos adficerent, uxores Minyarum, quæ
cives erant, et primariorum Spartanorum filiæ, precatæ sunt ut ipsis
liceret in carcerem intrare, et cum suo cujusque marito colloqui. Et hi
illas introire passi sunt, nullum inde dolum suspicati: quidquid
habebant vestium, id maritis dabant; ipsæ maritorum vestes induebant.
Ita Minyæ, muliebri vestitu induti, quasi mulieres, egrediebantur:
eoque modo postquam evasere, iterum in Taygeto sedes ceperunt.

CXLVII. Per idem vero tempus Theras, filius Autesionis, Tisameni nepos,
Thersandri pronepos, Polynicis abnepos, colonos duxit Lacedæmone. Erat
hic Theras, genere Cadmeus, avunculus filiorum Aristodemi, Eurysthenis
et Proclis: qui quoad minores fuerant ætate, Theras tutor illorum
nomine regnum Spartæ administraverat. (2) Postquam autem adoleverunt
sororis filii, regnumque capessiverunt, graviter ferens Theras ab aliis
regi, qui regnum ipse gustasset; negavit Lacedæmone se mansurum, sed ad
cognatos suos ait navigaturum. (3) Erant autem in insula, quæ Thera
nunc vocatur, cui olim Calliste nomen fuerat, Membliari posteri,
Pœcilis filii, natione Phœnicis. (4) Cadmus enim, Agenoris filius,
Europam quærens, ad Theram quæ nunc vocatur adpulerat; ibi quum
adpulisset, tum, sive quod ei placeret illa regio, sive alia quapiam
caussa permotus, reliquit in ea insula quum alios Phœnices, tum ex
cognatis suis Membliarum: (5) itaque hi Callistam quæ tunc vocabatur
habitabant per octo hominum generationes, priusquam Theras Lacedæmone
eo advenisset.

CXLVIII. Ad hos igitur Theras cum multitudine quadam e Spartanorum
tribubus profectus est, una cum illis habitaturus, et neutiquam insula
eos ejecturus, sed admodum sibi eorum animos concilians. (2) Jam, quum
Minyæ ex carcere profugi in Taygeto consedissent, et de eis
interficiendis deliberarent Lacedæmonii, deprecatus est Theras ne
fieret cædes, pollicitus se illos ex ipsorum finibus educturum. (3) Cui
sententiæ quum cessissent Lacedæmonii, tribus navibus triginta remorum
Theras ad Membliari posteros navigavit; non utique omnes secum Minyas
ducens, sed exiguum eorum numerum. (4) Nam major pars in Paroreatarum
et Cauconum fines se contulit: hisque terra sua ejectis, in sex partes
sese partiti sunt, et deinde in eadem regione hæcce oppida condiderunt,
Lepreum, Macistum, Phrixas, Pyrgum, Epium, Nudium; quorum quidem
pleraque ab Eleis mea ætate eversa sunt. Insula autem, quam dixi, a
conditoris nomine Thera est adpellata.

CXLIX. Filius autem Theræ enavigare cum patre noluerat: itaque dixerat
pater, se eum relinquere tamquam ovem inter lupos: (_græce ὄῖν ἐν
λύχοις_): a quo dicto nomen huic adolescenti Œolycus (Ovilupus) inditum
est, idque nomen dein invaluit. (2) Hujus Œolyci filius fuit Ægeus; a
quo Ægidæ nomen habent, magna tribus Spartæ. Qua ex tribu viris quum in
vita non manerent liberi, ex oraculi edicto statuerunt templum Furiis
Laii et Œdipodis dedicatum: et ex eo tempore mansere illis liberi,
itemque in Thera insula eis qui ex his viris progeniti sunt.

CL. Hactenus Lacedæmoniorum narratio et Theræorum consentit: quæ his
subjungam, ea soli Theræi memorant ita accidisse. (2) Grinus, Æsanii
filius, unus ex posteris hujus Theræ, quum rex Theræorum esset, Delphos
venit, hecatomben offerens nomine civitatis: sequebanturque eum et alii
ex civibus, atque etiam Battus, Polymnesti filius, de Euphemi genere,
unius ex Minyis. (3) Grino vero, regi Theræorum, quum de aliis rebus
consuleret oraculum, edixit Pythia, civitatem debere eum in Libya
condere. Tum ille respondit: «At equidem, o Rex, ætate jam sum
provectior, et gravis ad majus quidpiam moliendum. Quin tu aliquem ex
junioribus hisce id facere jube.» Ista dicens, Battum digito
monstravit. (4) Et hæc quidem tunc. Deinde vero, postquam abierant,
neglexerunt oraculi effatum; quum nec Libya ubi esset nossent, nec
auderent coloniam mittere obscuram in rem.

CLI. Post hæc vero per septem annos non pluit Theræ; arboresque ipsis
in insula omnes, una excepta, exaruerant. Consulentibus igitur oraculum
Theræis, objecit Pythia coloniam in Libyam deducendam. (2) Itaque, quum
nullum aliud ipsis esset mali remedium, in Cretam nuncios mittunt, qui
quærerent, an Cretensium aliquis, aut inquilinorum, in Libyam umquam
pervenisset. (3) Nuncii per Cretam oberrantes, quum in alia oppida, tum
Itanum venerunt; ubi cum purpurario quodam, cui nomen erat Corobius,
sermones miscent, qui eis ait, ventis se in Libyam fuisse delatum, et
quidem in Plateam insulam Libyæ venisse. (4) Hunc igitur hominem,
proposita mercede, Theram ducunt. Et ex Thera mittuntur primum
exploratores, haud multi numero: quibus quum viam in Plateam hanc
insulam Corobius monstrasset, relinquunt ibi Corobium cum nescio quot
mensium cibariis, et ipsi ocyus domum navigarunt, nuncium Theræis de
illa insula relaturi.

CLII. Quibus ultra constitutum tempus redire differentibus, Corobium
omnia defecerunt. (2) Deinde vero Samia navis, Ægyptum petens, cujus
nauclerus Colæus erat, ad Plateam hanc delata est: et Samii, postquam a
Corobio rem omnem cognoverunt, unius anni cibaria ei reliquerunt. (3)
Tum hi, ex insula profecti, quum Ægyptum petentes navigarent, subsolano
vento sunt abrepti, et, non intermittente vi venti, per Herculis
columnas transvecti, Tartessum pervenere, divino quodam numine eos
deducente. (4) Erat ea tempestate integrum hoc emporium: itaque iidem
inde redeuntes, maximum Græcorum omnium, quorum certior quædam ad nos
notitia pervenit, ex mercibus lucrum fecerunt, post Sostratum utique,
Laodamantis filium, Æginetam: cum hoc enim nemo alius contendere
potest. (5) Samii vero decimam lucri partem eximentes, sex talenta,
ahenum faciendum curarunt, ad crateris Argolici modum, circa quod sunt
grypum capita prominentia: atque in Junonis templo hoc ahenum
dedicarunt, impositum tribus æneis colossis septenorum cubitorum, qui
genubus innituntur. (6) Ab hoc autem facto primum ingens amicitia
Cyrenæis Theræisque cum Samiis contracta est.

CLIII. Theræi vero, postquam, relicto in insula Corobio, Theram
redierant, renunciarunt, esse a se insulam in Libyæ ora conditam. (2)
Placuit igitur Theræis, ut e singulis ditionis suæ locis, quæ numero
septem erant, viri mitterentur, ita quidem ut frater cum fratre sorte
contenderet uter in coloniam abiret: ducemque eorum atque regem Battum
designarunt. Ita igitur duas naves quinquaginta remorum in Plateam
miserunt.

CLIV. Hæc Theræi memorant: in reliqua narratione Theræis cum Cyrenæis
convenit. Nam quod ad Battum spectat, neutiquam cum Theræis Cyrenæi
consentiunt. Rem enim hi ita narrant. (2) Est Cretæ urbs Axus, cujus
rex fuit Etearchus. Is quum filiam haberet matre orbam, nomine
Phronimam, aliam duxit uxorem. Hæc post illius matrem domum ducta,
voluit etiam re ipsa noverca esse Phronimæ, multis eam malis
adficiendo, et quidlibet adversus eam moliendo: ad extremum,
impudicitiæ crimen ei inferens, persuasit marito rem ita esse. (3) Et
ille, persuasus ab uxore, nefarium in filiam facinus machinatur. Aderat
tunc Axi Themison, civis Theræus, mercaturam faciens. Hunc, hospitio
exceptum, jurejurando adstringit ad operam sibi in ea re, quam ab illo
petiturus esset, navandam. (4) Qui quum interposito juramento fidem
suam dedisset, adductam ei tradidit filiam suam, jubens ut abductam in
alto mari demergeret. Themison, fraudem jurisjurandi indigne ferens,
soluto hospitio, hæcce fecit: (5) accepta puella, navi profectus est:
ubi vero in alto fuit, quo se exsolveret jurisjurandi religione ab
Etearcho sibi oblata, funibus religatam puellam in mare demisit,
rursusque extractam secum Theram duxit.

CLV. Inde Phronimam domum suam sumpsit Polymnestus, spectatus vir apud
Theræos, eaque pro pellice usus est. Circumacto tempore natus est huic
ex illa filius, hæsitante voce et balbutiente; cui nomen impositum est
Battus, ut quidem Theræi et Cyrenæi aiunt: ut vero mihi videtur, aliud
statim impositum ei nomen erat; Battus vero deinde demum, postquam in
Libyam pervenit, nominatus est, nomine sumpto ab oraculo quod ei
Delphis editum erat, et a dignitate quam inter suos habuit: (2) regem
enim Libyes Battum vocant; eaque de caussa puto Pythiam, oraculum
edentem, Libyca illum lingua adpellasse, quum sciret regem eum fore in
Libya. Nam postquam ille ad virilem pervenit ætatem, Delphos profectus
est, de voce sua consulturus; (3) consulenti autem hæc respondit Pythia:

      Batte, vocis caussa venisti: at te rex Phœbus Apollo
      in Libyam mittit ovibus divitem, coloniæ conditorem.

quasi dixissit Græco sermone utens, «Rex, vocis caussa venisti.» (5)
Tum vero ille respondit: «O Rex, equidem veni, vocis meæ caussa te
consulturus; tu vero mihi alia respondes impossibilia, jubens me
coloniam in Libya condere: quanam tandem vi? qua hominum manu?» (6) Quæ
ille dicens, non persuasit Pythiæ ut aliud sibi responsum daret. Quum
igitur eadem, quæ antea, ei responderet; interim Battus, illa relicta,
Theram rediit.

CLVI. Post hæc et in hunc ipsum et in reliquos Theræos denuo ira dei
incubuit. Et Theræi caussam ignorantes calamitatum, Delphos misere qui
de præsentibus malis consulerent. Quibus Pythia respondit, si cum Batto
Cyrenen in Libya coloniam conderent, melius cum ipsis actum iri. (2)
Miserunt posthæc Theræi Battum cum duabus navibus quinquaginta remorum:
sed hi, postquam in Libyam navigarunt, quoniam cæteroquin quod agerent
non habebant, Theram sunt reversi. (3) At redeuntes telis repelerunt
Theræi, nec adpellere ad terram passi sunt, sed retro navigare
jusserunt. Illi igitur, necessitate coacti, navibus retro abierunt: et
insulam condiderunt ad oram Libyæ sitam, cui nomen (ut supra dictum)
Platea. Dicitur autem hæc insula pari esse magnitudine, atque nunc est
urbs Cyrenæorum.

CLVII. Hanc insulam postquam per biennium habitarant, quum nihil illis
prospere cederet, uno suorum ibi relicto, reliqui omnes Delphos
navigarunt: oraculumque adeuntes, responsum petiere, dicentes, Libyam
se habitare, nec idcirco melius secum agi. (2) Ad hæc illis tale
responsum Pythia dedit:

      Si tu Libyam ovium nutricem melius nosti,
      qui non adiisti, quam ego qui adii; valde miror tuam sapientiam.

Quæ Battus cum suis ubi audivit, retro navigavit: nec enim illos
condenda colonia, quasi mandato satisfecissent, prius absolvit deus,
quam in ipsam Libyam pervenissent. (3) Igitur postquam in insulam
pervenerunt, recepto eo quem ibi reliquerant, in ipsa Libya e regione
insulæ locum eum condiderunt cui nomen Aziris; quem amœnissimi colles
cum nemoribus et vallibus utrimque includunt, et ab altero latere amnis
præterfluit.

CLVIII. Hunc locum quum per sex annos incoluissent, septimo anno,
precantibus indigenis, et meliorem in locum sese illos perducturos esse
pollicentibus, persuasi sunt hunc relinquere. (2) Duxeruntque eos
Libyes inde moventes occidentem versus: per pulcerrimam autem regionem,
ne eam transeuntes Græci viderent noctu eos transduxerunt, diei horam
ita commensi: nomen huic regioni Irasa est. (3) Deinde eos ad fontem
duxerunt, qui Apollini sacer perhibetur, dixeruntque: «Viri Græci, hic
vobis commodum est habitare: hic enim perforatum est cœlum.»

CLIX. Jam, quousque et Battus vixit, coloniæ conditor, qui annos
regnavit quadraginta, et hujus filius Arcesilaus, qui sedecim annos
regnavit, habitarunt hanc regionem Cyrenæi tot numero, quot initio in
coloniam fuerant missi. Tertio vero regnante, Batto cognomine Felice,
Græcos omnes Pythia edito oraculo induxit, ut in Africam navigarent,
cum Cyrenæis eam frequentaturi: invitaverant enim illos Cyrenæi,
agrorum partitionem polliciti. (2) Oraculum Pythiæ tale erat:

      Serior in Libyen quisquis pervenerit almam
      post dicretum agrum, mox hunc, affirmo, pigebit.

Postquam igitur magna hominum multitudo Cyrenen confluxit, finitimi
Libyes, magna regionis parte exclusi, rexque eorum, cui nomen erat
Adicran, quippe agris exuti et contumeliose habiti a Cyrenæis, missis
in Ægyptum legatis, Apriæ regi Ægypti sese tradiderunt. (3) Et ille
ingentem Ægyptiorum contractum exercitum contra Cyrenen misit. Cui
Cyrenæi cum suis copiis in regionem cui Irasa nomen et ad fontem
Thestin obviam progressi, prælio cum Ægyptiis commisso victoriam
reportarunt. (4) Ægyptii enim, Græcorum arma prius non experti,
illosque aspernati, ita cæsi sunt, ut eorum pauci quidam in Ægyptum
redierint. Cujus cladis culpam ipsi Apriæ tribuentes Ægyptii protinus
ab eo defecerunt.

CLX. Batti hujus filius fuit Arcesilaus; qui postquam regnum suscepit,
primum cum fratribus suis discordias exercuit; donec hi, illo relicto,
in alium Libyæ locum concesserunt, inter seque inito consilio urbem
hanc condiderunt, cui nomen inditum, quod etiam nunc obtinet, Barca;
simulque Afris, ut a Cyrenæis deficerent, persuaserunt. (2) Post hæc
Arcesilaus adversus hos Afros, qui fratres suos receperant, et ab ipso
defecerant, arma movit. Afri vero, illum metuentes, ad Libyes versus
orientem incolentes confugerunt: (3) et Arciselaus, fugientes secutus,
et Leuconem usque, Libyæ oppidum, persecutus est: ibi adgredi eum
Libyes statuerunt. Qui prælio commisso tam insignem victoriam
reportarunt de Cyrenæis, ut ex iis septem millia armatorum in illo loco
ceciderint. (4) Post eam cladem ægrotans Arcesilaus, quum medicamentum
sumpsisset, a fratre Learcho strangulatus est. Learchum vero uxor
Arcesilæ, cui nomen erat Eryxo, per dolum occidit.

CLXI. Arcesilao in regnum successit filius Battus, pede claudus neque
integer. Cyrenæi vero ob tristem rerum suarum statum Delphos miserunt
qui deum consulerent, qua inita ratione optime res suas administrarent.
(2) Quos Pythia jussit ex Mantinea Arcadiæ moderatorem arcessere.
Petierunt igitur Cyrenæi a Mantinensibus: hique illis dederunt virum
inter cives probatissimum, cui nomen erat Demonax. Hic vir igitur
postquam Cyrenen pervenit, cognitis rebus singulis, primum in tres
tribus distribuit Cyrenæos, partitione in hunc modum instituta: (3)
Theræorum et eorum qui in vicinia habitabant [_sive_ periœcorum], unam
partem constituit; alteram partem Lacedæmoniorum et Cretensium; tertiam
reliquorum insularium. Deinde, regi Batto eximios tribuens agros et
sacerdotia, reliqua omnia, quæ antea regum fuerant, populo in medium
posuit.

CLXII. Jam, regnante quidem hoc Batto, iste rerum status duravit. Sub
hujus autem filio Arcesilao multæ turbæ de honoribus sunt exortæ.
Arcesilaus enim, Batti claudi filius et Pheretimæ, negavit se
toleraturum rerum statum a Mantinensi Demonacte ordinatum, verum
honores et privilegia repetiit suorum majorum. (2) Inde excitata
seditione victus, Samum profugit: mater vero Pheretima, et ipsa
fugiens, Salaminem Cypri se recepit. (3) Salaminem per id tempus tenuit
Euelthon, is qui thuribulum illud spectatu dignum Delphis dedicavit,
quod est in Corinthiorum thesauro repositum. (4) Hunc adiens Pheretima,
exercitum ab eo petiit, qui se et filium Cyrenen reduceret. At ei
Euelthon quidlibet magis, quam exercitum, dedit. Et illa accipiens
dona, bonum quidem, ait, et hoc esse; melius vero illud fore, si
petenti sibi daret exercitum. His verbis, quoties donum aliquod
accepit, usa est. (5) Postremo Euelthon dono ei misit fusum aureum et
colum, cui lana etiam circumdata. Quumque idem dictum Pheretima
repeteret, respondit Euelthon, talia munera dari mulieribus, non
exercitum.

CLXIII. Per idem tempus Arcesilaus, Sami moratus, unumquemque excitabat
spe dividendorum agrorum proposita. Quumque jam magnam manum
contraxisset, Delphos est profectus, de reditu consulturus oraculum;
(2) cui Pythia hoc dedit responsum: «Quattuor Battis et quattuor
Arcesilais, per octo hominum generationes, dat Loxias regnum obtinere
Cyrenæ: ulterius vero ut ne conemini quidem hortatur. (3) Tu tamen,
quum domum redieris, quietus esto: et quando fornacem repereris plenum
amphoris, ne excoque amphoras, sed ad auram illas emitte. Sin excoxeris
fornacem, ne in circumfluum intres: alioqui peribis tu et pulcerrimus
taurus.»

CLXIV. Hoc a Pythia accepto responso Arcesilaus, sumptis secum Samiis,
Cyrenen rediit. Et ibi rerum potitus, editi oraculi non erat memor, sed
pœnas repetivit exsilii sui ab adversariis. (2) Horum autem alii
regione prorsus excesserunt: alios vero, in potestatem suam redactos,
Arcesilaus Cyprum misit, ibi interficiendos. At hos quidem Cnidii, suam
ad oram delatos, servarunt, et Theram miserunt. Alios vero Cyrenæorum
nonnullos, qui in privatam Aglomachi magnam turrim confugerant,
circumdata materia Arcesilaus cremavit. (3) Quo patrato facinore
animadvertens hanc esse oraculi sententiam, quod noluisset Pythia ut
repertas in fornace amphoras excoqueret, Cyrenæorum urbe ultro
abstinuit, mortem timens oraculo significatam, et circumfluam illam
existimans esse Cyrenen. (4) Habuit uxorem, cognatam sui, filiam regis
Barcæorum, cui nomen erat Alazir: ad hunc se recepit. At ibi conspicati
eum cives Barcæi et Cyrenæorum exsulum nonnulli in foro versantem
interfecerunt, simulque cum illo socerum Alazirem. Ita Arcesilaus,
oraculi responso sive volens sive præter suam voluntatem non obsecutus,
fatum suum implevit.

CLXV. Dum Arcesilaus, mali sui sibi auctor, Barcæ versabatur, interim
mater ejus Pheretima honoribus filii Cyrenæ fungebatur, quum cætera
administrans, tum in senatu adsidens: postquam vero filium cognovit
Barcæ periisse, relicta Cyrene in Ægyptum profugit. (2) Exstabant enim
merita ab Arcesilao in Cambysen Cyri filium collata: erat quippe hic
Arcesilaus, qui Cyrenen Cambysi tradiderat, et tributum ei pactus erat
pendendum. In Ægyptum ubi pervenit Pheretima, supplex adiit Aryanden,
suppetias sibi ferre rogans; caussam interserens, periisse filium suum
eo quod Medorum favisset partibus.

CLXVI. Erat hic Aryandes præfectus Ægypti, a Cambyse constitutus; idem
qui postea, quum se parem gereret Dario, interfectus est. Postquam enim
cognovit viditque Darium cupere monumentum relinquere sui, quale nemo
ante illum rex effecisset, æmulatus est eum, donec tandem mercedem
retulit. (2) Etenim Darius aurum ita excoquendum curaverat, ut, quoad
maxime fieri posset, esset purgatissimum; quo ex auro monetam procudit.
Aryandes vero, Ægypti præfectus, idem ipsum argento fecit: atque etiam
nunc purgatissimum argentum est Aryandicum. Id ubi eum facere cognovit
Darius, alia in eum culpa collata, quasi adversus ipsum rebelasset,
interficiendum curavit.

CLXVII. Tunc vero Aryandes hic, miseratus Pheretimam, pollicetur et
universum qui in Ægypto erat exercitum, pedestrem et classiarium: duce
nominato pedestrium copiarum Amasi, de Maraphiorum genere; navalium
vero Badra, de genere Pasargadarum. (2) Priusquam autem mitteret
exercitum, præconem in urbem Barcam misit, quæsiturum quis esset qui
Arcesilaum interfecisset. Barcæi vero universi in se culpam receperunt,
multa ab illo mala passos se esse dicentes. (3) Qua re cognita, tum
demum exercitum cum Pheretima misit. Et hæc quidem caussa verbo tenus
prætendebatur: missus autem, ut mihi quidem videtur, est exercitus hoc
consilio, ut Libyes sub Persarum redigerentur potestatem. Sunt enim
Libyum (sive Afrorum) multi atque varii populi: quorum pauci nonnulli
regis imperio parebant, plerique autem nullam Darii habebant rationem.

CLXVIII. Habitant autem Libyes hoc modo, incipiendo ab Ægypto, primi
Afrorum sedes habent Adyrmachidæ qui institutis quidem maximam partem
utuntur Ægyptiis, vestem vero gestant, qualem cæteri fere Libyes. (2)
Mulieres eorum in utraque tibia armillam gestant æneam: comam alunt; et
pediculos, quos quæque capit, vicissim mordet, atque ita abjicit. (3)
Hi soli ex cunctis Afris hoc faciunt: iidemque soli virgines, quum in
eo sunt ut nubant, regi ostendunt; quarum quæcumque illi placet, eam
rex devirginat. (4) Pertinent hi Adyrmachidæ ab Ægypto usque ad portum
cui nomen est Plynus.

CLXIX. His contigui sunt Giligammæ, terram incolentes occidentem
versus, usque ad Aphrodisiadem insulam. In hujus regionis medio ad oram
sita est Platea insula, in quam Cyrenæi duxerant coloniam; in
continente vero est Menelaius portus, et Aziris oppidum, quod
incolebant Cyrenæi; (2) unde incipit silphium; pertinet autem silphium
a Platea insula usque ad ostium Syrtis. Institutis hi utuntur iisdem
fere atque ii de quibus ante dictum.

CLXX. Giligammarum, occidentem versus, finitimi sunt Asbystæ. Hi supra
Cyrenen habitant: nec ad mare pertinent; oram enim maritimam Cyrenæi
incolunt. (2) In regendis quadrigis non postremi sunt, sed vel maxime
inter Afros omnes eminent. Instituta autem pleraque æmulantur
Cyrenæorum.

CLXXI. Asbystis ab occidente contermini sunt Auschisæ. Hi super Barcam
habitant, pertinentque ad mare circa Euesperidas. (2) In media
Auschisarum ditione habitant Bacales, exiguus populus, ad mare
pertinentes prope Tauchira, oppidum ditionis Barcææ. Iisdem institutis
hi utuntur atque illi qui supra Cyrenen habitant.

CLXXII. Auschisarum horum, versus occidentem, finitimi sunt Nasamones,
numerosus populus; qui æstate, relictis ad mare pecoribus, ad locum cui
Augila nomen, adscendunt, palmulas collecturi: nascuntur enim ibi
frequentes palmæ arbores, insigni magnitudine, et frugiferæ omnes. (2)
Iidem locustas venantur, quas ad solem siccatas molunt, et deinde lacti
inspersas una cum lacte bibunt. Uxores quidem quisque complures solet
habere, sed promiscue cum quibuslibet coeunt: simili modo, atque
Massagetæ, scipione prius in terram defixo concumbunt. (3) Quando
primum uxorem ducit vir Nasamon, moris est ut prima nocte sponsa cum
singulis deinceps convivis concumbat: et quilibet, postquam coiit,
donum dat quod domo secum attulit. (4) Jurisjurandi et divinationis
apud eos hi ritus sunt: jurant per viros qui inter ipsos justissimi et
fortissimi dicuntur fuisse; per hos jurant, sepulcra eorum tangentes.
Divinaturi, ad sepulcra accedunt majorum, et peractis precibus ibidem
indormiunt: quodcumque dein visum quisque per somnum vidit, eo utitur.
(5) Fidem sibi mutuo dant hoc modo: alter alteri ex sua manu præbet
bibendum, vicissimque ex alterius bibit manu: quodsi liquoris nihil
adest, pulverem humo sublatam lingunt.

CLXXIII. Nasamonibus contermini sunt Psylli. Hi tali modo interierunt:
Notus ventus exsiccaverat receptacula, quæ habuerant, aquarum: est enim
regio intra Syrtin omnis aquarum inops. Tum illi, re deliberata,
communi consilio adversus Notum expeditionem susceperunt: (refero autem
hæc, quæ Libyes narrant:) et, postquam in arenas pervenerunt, coortus
Notus eos obruit. Quibus exstinctis, regionem eorum Nasamones
occuparunt.

CLXXIV. Supra hos, meridiem versus, in regione feris frequente,
habitant Garamantes; qui quemcumque hominem fugiunt; et cujuscumque
commercium: nec arma ulla ad belli usum hi habent, nec pugnare norunt.

CLXXV. Hi igitur supra Nasamones habitant: juxta mare vero, et ab
occidente, finitimi eorumdem Macæ sunt. Hi in medio capillos crescere
sinentes, hinc vero atque illinc in cute tondentes, per hanc tonsuram
cristas gerunt. In bellum proficiscentes, struthionum terrestrium
pelles pro scutis gestant. (2) Per eorumdem ditionem Cinyps fluvius, ex
colle profluens cui nomen Charitôn, (_id est_, Gratiarum collis) in
mare provolvitur. Hic collis Charitôn nemoribus frequens est, quum
reliqua Libya, quam adhuc commemoravi, arboribus nuda sit. A mari ad
illum stadia sunt ducenta.

CLXXVI. Macis his proximi sunt Gindanes: quorum mulieres fascias ex
pellibus ad pedum malleolos gestant unaquæque multas; idque hac de
caussa fieri aiunt: ut cum quoque viro concubuit mulier, ita fasciam
circumligat; et, quæ plurimas gestat, ea præstantissima esse judicatur,
quippe a plurimis viris amata.

CLXXVII. Oram horum Gindanum, quæ in mare prominet, Lotophagi habitant;
qui nullo alio cibo, nisi loti fructu, vitam sustentant. (2) Est autem
loti fructus magnitudine baccæ lentisci, dulcedine vero similis fructui
palmæ arboris. Parant vero Lotophagi etiam vinum ex eodem fructu.

CLXXVIII. Lotophages, secundum mare, excipiunt Machlyes; qui et ipsi
quidem loto utuntur, verumtamen minus quam prædicti. (2) Pertinent hi
ad flumen magnum, cui nomen Triton: infunditurque is fluvius in magnum
lacum Tritonidem, in quo est insula cui nomen Phla. Hanc insulam,
aiunt, Lacedæmonios ex oraculi effato colonis debuisse frequentare.

CLXXIX. Narratur vero etiam hæc historia: Iasonem, postquam sub Pelio
navem Argo construxisset, quum alia hecatombe, tunc et tripode æneo in
navem imposito, Peloponnesum esse circumvectum, Delphos profecturum,
sed quum circa Maleam navigaret, vento borea abreptum et ad Libyam
fuisse adpulsum; priusquam autem terram conspexisset, hæsisse in
brevibus Tritonidis lacus. (2) Ibi tunc inopi consilii, nescientique
quo pacto educeret navem, adparuisse aiunt Tritonem, jussisseque
Iasonem, ut sibi daret tripodem illum; dicentem, se illis monstraturum
exitum, et incolumes emissurum. (3) Cui postquam morem gessisset Iason,
tum Tritonem illis tutum per brevia exitum monstrasse, et tripodem in
suo templo deposuisse; ex eodem vero tripode oraculo edito rem omnem
Iasoni ejusque sociisque prædixisse; nempe, si quis ex Argonautarum
posteris tripodem illum abstulisset, tunc inevitabili necessitate
centum urbes Græcas circa Tritonidem lacum esse condendas. Quæ ubi
cognovissent Libyes hanc regionem incolentes, tripodem illos occultasse.

CLXXX. Machlyum horum finitimi sunt Ausenses; qui pariter atque illi
Tritonidem lacum adcolunt, sed interfluente Tritone ab illis
dirimuntur. Et Machlyes quidem in postica capitis parte comam alunt;
Ausenses vero in anteriore. (2) Annuo Minervæ festo virgines horum
duabus a partibus stantes pugnant invicem lapidibus atque fustibus,
dicentes, indigenæ deo (quam Minervam nos vocamus) se patrio ritu
officium præstare. Si quæ virgines ex vulneribus moriuntur, has falso
nominatas virgines dicunt. (3) Priusquam vero illas ad pugnandum
committant, hoc faciunt: pulcerrimam virginum publice exornant galea
Corinthia reliquaque armatura Græcanica, et currui impositam circa
lacum circumvehunt. (4) Quonam vero cultu virgines ornaverint priusquam
Græci in eorum vicinia habitarunt, non habeo dicere: videntur mihi
autem Ægyptiis armis eas instruxisse. Nam ab Ægypto et scutum et galeam
autumo ad Græcos pervenisse. (5) Minervam autem perhibent esse Neptuni
filiam et Tritonidis paludis; dedisse autem se ipsam Jovi, quum nescio
quid haberet quod de patre conquereretur: Jovemque eam pro filia
adoptasse. (6) Hæc quidem ita narrant. Cæterum promiscue cum mulieribus
pecudum more coeunt, non una habitantes. Tertio quoque mense conveniunt
viri: quo in conventu, postquam adultus est puer quem mulier peperit,
cui viro similis reperitur puer, is ejus pater esse censetur.

CLXXXI. Quos adhuc recensui, hi sunt Nomades Libyes, mare adcolentes.
Supra hos vero, mediterranea versus, feris frequens Libya est. Tum
supra hanc Ferinam Libyam supercilium porrigitur arenosum, a Thebis
Ægyptiis usque versus Herculeas pertinens columnas. (2) In eo
supercilio per decem fere dierum iter sunt in collibus frusta salis,
ingentibus grumis; et in cujuslibet collis vertice e medio sale exsilit
aqua frigida ac dulcis: circaque illas aquas habitant extremi homines
versus Desertam Libyam et ultra Ferinam. Et primi quidem, a Thebis
decem dierum itinere distantes habitant Ammonii, qui templum Jovis
habent, a Thebæi Jovis templo derivatum: nam etiam Thebis, ut ante
dictum est, arietina facie est Jovis simulacrum. (3) Est autem ibi alia
etiam aqua fontana: quæ mane tepida est, versus meridiem autem
frigidior, ipso vero medio die admodum fit frigida, quo tempore hortos
illi irrigant: (4) tum inclinante die minuitur paulatim frigus usque ad
solem occidentem, ubi rursus tepida fit aqua: dein paulatim calescit
magis, donec media nox adest; tunc vero fervens exæstuat: post mediam
noctem rursus refrigescit usque ad auroram. Nomen fontis est Solis fons.

CLXXXII. Post Ammonios in eodem arenoso supercilio, post decem iterum
dierum iter, tumulus salis est, similis Ammonio, item aqua; ibique
rursus homines habitant: nomen ejus loci Augila est. Hic est locus, quo
proficisci consueverunt Nasamones, palmulas collecturi.

CLXXXIII. Ab Augilis, rursus post decem dierum iter, alius est salis
tumulus, et aqua, et frequentes palmæ arbores frugiferæ, quemadmodum et
in cæteris tumulis. Ibi inhabitant homines, quibus nomen Garamantes,
magnus admodum populus: qui humum in salem ingerunt, atque ita sementem
faciunt. (2) Brevissima ab his via ad Lotophagos, a quibus iter est
triginta dierum ad illos. In horum terra nascuntur etiam boves qui
opisthonomi (_retro pascentes_) vocantur. Sunt autem opisthonomi hanc
ob caussam, quod cornua habent antrorsum curvata; (3) qua de caussa
retro gradientes pascuntur: nam antrorsum progredientes pasci non
possunt, quoniam, priusquam progredi possint, cornua in terram
impinguntur. Cæterum ab aliis bobus nil differunt, nisi hoc ipso, et
corii crassitie duritieque. (4) Iidem Garamantes quadrigis venantur
Troglodytas Æthiopas. Sunt enim hi Troglodytæ Æthiopes pedibus
pernicissimi omnium hominum, de quibus fando relatum audivimus. (5)
Vescuntur autem Troglodytæ serpentibus atque lacertis, et id genus
reptilibus: sermone vero utuntur nulli alii simili; sed strident veluti
noctuæ.

CLXXXIV. Post Garamantes, interjecto iterum dierum decem itinere, alius
est salis tumulus, et aqua: quo loco homines habitant, qui Atarantes
vocantur.[TR7] Hi soli omnium, quos novimus, hominum innominati sunt:
nam cuncti quidem in universum Atarantes nominantur, unicuique autem
per se nullum nomen impositum est. (2) Iidem solem capitibus ipsorum
imminentem exsecrantur et fœdis quibusque conviciis incessunt, eo quod
et ipsos homines et ipsorum terram urendo vexet et consumat. (3)
Deinde, post aliorum decem dierum iter, est alius salis tumulus, et
aqua et circùm habitantes homines: cui salis tumulo proximus est mons,
cui nomen Atlas; (4) angustus est, et circumcirca rotundus; idem ea
esse altitudine perhibetur, ut vertices ejus conspici non possint;
numquam enim nubibus vacare, nec æstate, nec hieme. Hunc montem cœli
fulcrum esse aiunt indigenæ. (5) Ab hoc monte homines isti nomen
invenere: Atlantes enim vocantur. Dicuntur autem hi nec animatum
quidquam comedere, nec insomnia videre.

CLXXXV. Ad hos igitur usque Atlantes nomina edere possum populorum,
supercilium illud habitantium; ulterius vero non possum. Porrigitur
autem idem supercilium usque ad Herculeas columnas, atque etiam extra
eas. (2) Suntque in illo ex denorum dierum itineris intervallo salis
fodinæ, et homines ibi habitantes, quorum omnium domus ex salis grumis
sunt exstructæ: nam iste jam Libyæ tractus pluvia caret; nec vero
durare muri ædium illi possent, si plueret. (3) Effoditur autem ibi sal
et albus colore, et purpureus. Ultra istud vero supercilium, versus
meridiem et mediterranea Libyæ, deserta est terra, et aquis, feris,
pluvia, lignis vacua, omnique humore prorsus destituta.

CLXXXVI. Itaque inde ab Ægypto usque ad Tritonidem quidem lacum sunt
Nomades Libyes, carnium esu et lactis potu viventes. Vaccarum vero
carnem hi non gustant, eamdem ob caussam propter quam nec Ægyptii:
neque vero porcos alunt. (2) Vaccarum carne vesci Cyrenæorum etiam
mulieres nefas ducunt propter Ægyptiam Isin, cujus in honorem etiam
jejunia agunt et festos dies celebrant: Barcæorum vero mulieres non
modo vaccas, sed ne porcos quidem gustant. Et hæc quidem ita se habent.

CLXXXVII. Qui vero ab occidente Tritonidis lacus habitant Libyes, hi
non jam nomades sunt, neque eisdem utuntur institutis, nec pueris
faciunt simile quiddam quod Nomades facere consuerunt. (2) Nomades enim
Libyæ, haud satis scio an omnes, multi certe eorum hoc faciunt: quando
pueri eorum quartum annum compleverunt, tunc illis venas in vertice
capitis lana ovium succida urunt, nonnulli etiam venas temporum; idque
hac caussa faciunt, ne insequente tempore umquam ex pituita laborent e
capite defluente: et hanc ob caussam aiunt optima se frui valetudine.
(3) Revera enim Libyes præ omnibus hominibus, quos novimus, firmissima
utuntur valetudine; an hac ipsa de caussa, equidem pro certo haud
dixerim: sunt autem utique firmissima valetudine. (4) Quodsi pueros,
dum inuruntur, convulsio corripit, inventa est ab eis medicina:
inspersa hirci urina eis medentur. Refero autem quæ ab ipsis Afris
narrantur.

CLXXXVIII. Sacrificiorum ritus apud Nomades hi sunt: ab aure pecudis
auspiciantur, quam præcisam super humerum projiciunt: hoc facto,
cervicem victimæ retro vertunt. Non autem immolant nisi Soli et Lunæ.
(2) His Libyes cuncti sacra faciunt: sed, qui circa Tritonidem lacum
sedes habent, hi Minervæ maxime, et post hanc Tritoni et Neptuno
sacrificant.

CLXXXIX. Vestem vero et ægides, quibus instruuntur Minervæ imagines, a
Libyssis adoptarunt Græci: præterquam enim quod pellicea est Libyssarum
vestis, et quod fimbriæ, ex illarum ægidibus (_thoracibus caprinis_)
pendentes, non serpentes sunt, sed ex loris factæ, reliqua omnia eodem
modo instructa sunt. (2) Atque etiam nomen declarat, ex Libya venisse
cultum quo instruuntur Palladia: quippe Libyssæ mulieres vesti suæ
circumjiciunt nudas ægeas (_thoraces ex pelle caprina_) fimbriatas,
rubia tinctas: ex his vero ægeis Græci ægidas denominarunt. (3)
Videturque mihi etiam ululatus in sacris hic primum exstitisse: utuntur
hoc enim maxime mulieres Libyssæ, et belle utuntur. Etiam quadrijugos
equos jungere ab Afris didicerunt Græci.

CXC. Mortuos sepeliunt Nomades eodem modo atque Græci, exceptis
Nasamonibus. Hi enim sedentes sepeliunt: eoque curant, ut æger, quum in
eo est ut animum efflet, sedeat, nec supinus moriatur. (2) Domus
illorum ex asphodelorum caulibus compactæ sunt, intertextis juncis;
suntque portatiles. Hujusmodi istorum sunt instituta.

CXCI. Ab occasu Tritonis fluvii Ausensibus jam finitimi sunt Agricolæ
Libyes, et stabilibus domibus utentes; quorum nomen est Maxyes. Hi in
dextra capitis parte comam alunt, sinistram tondent: corpus vero minio
tingunt. (2) Aiuntque se hi ex Trojanis viris esse oriundos. Regio hæc
autem, et reliqua pars Libyæ occidentem spectans, multo frequentior est
feris silvisque quam Nomadum regio. (3) Nam orientalis Libyæ tractus,
quem Nomades incolunt, humilis est et arenosus, usque ad Tritonem
fluvium: qui vero hinc ad occidentem vergit, qui Agricolarum est, is
montanus admodum, et nemorosus, et feris bestiis frequens. (4) Sunt
enim ibi immani magnitudine serpentes, sunt ibidem leones, et
elephanti, et ursi, et aspides, et asini cornuti: sunt item cynocephali
(_canicipites_), et acephali (_sine capite homines_) oculos in pectore
habentes, ut quidem Libyes perhibent, et feri viri, feminæque feræ;
denique alia multa numero monstra ficta et ementita.

CXCII. In Nomadum vero regione nihil horum, sed alia bestiarum genera
hæcce: pygargi (_de genere antiloparum_), dorcades, bubali, asini, non
cornuti illi, sed alii impoti, nempe qui non bibunt: tum oryes (_sive_
oryges, _antiloparum species_), quorum ex cornibus conficiuntur
Punicarum cithararum brachia (_ad verticillos inserendos_), bovis fere
magnitudine bestia; sunt item bassaria, (_de vulpium genere_), hyænæ,
hystrices, feri arietes, dictyes, thoes, pantheres, boryes, crocodili
terrestres tricubitales, lacertis simillimi, struthiones terrestres,
serpentes pusilli singulis cornibus instructi. (2) Et hæ ibi bestiæ
sunt, et aliæ quæ item alibi, cervo et apro exceptis: cervus enim et
aper in Africa omnino nullus reperitur. (3) Sunt autem ibidem murium
tria genera; unum eorum qui bipedes vocantur: alii zegeries, Libyco
nomine, quod Græca lingua colles significat: tertium genus, echinees.
(4) Sunt etiam mustelæ, quæ in silphio nascuntur, Tartessiis simillimæ.
Tot bestiarum genera habet hæc Nomadum Libycorum regio, quoad nos
longissime percunctando comperire potuimus.

CXCIII. Maxyum Afrorum finitimi Zaueces sunt; quibus mulieres plaustra
aurigantur, in bellum proficiscentibus.

CXCIV. His contigui sunt Gyzantes: apud quos plurimum mellis parant
apes: multo vero major copia paratur hominum artificio. Hi omnes minio
pinguntur; vescunturque simiis, quarum incredibilis copia in eorum
montibus nascitur.

CXCV. Prope horum regionem, aiunt Carthaginienses, insulam esse, cui
nomen Cyraunis, ducentorum stadiorum longitudine, latitudine arctam, in
quam transiri e continenti possit: esse autem eam oleis et vitibus
refertam. (2) Esse in eadem lacum, e quo virgines indigenæ pennis
volucrium pice illitis ramenta auri ex limo referant. Hoc quidem an
vere ita habeat nescio: scribo autem quæ narrantur. Fuerit autem omnino
verum; quandoquidem etiam Zacynthi e lacu et ex aqua colligi picem ipse
vidi. (3) Sunt ibi lacus quidem plures, quorum maximus est septuaginta
pedum quaquaversum, duodecim pedum altitudine: in hunc[TR8] demittunt
contum, cujus in extremo myrtus alligata est; hac myrto educunt picem,
quæ odorem habet asphalti, cæterum Piericæ præstat pici. (4) Hanc
infundunt in scrobem prope lacum effossam: et postquam probabilem picis
copiam collegerunt, ex fovea illam in amphoras infundunt. Quidquid in
lacum incidit, id terram subit, et in mari rursus comparet; abest autem
mare a lacu fere quattuor stadia. Ita igitur etiam, quæ de insula illa
narrantur ad Africam sita, non dissimilia vero sunt.

CXCVI. Narrant iidem Carthaginienses hæcce: esse locum Libyæ extra
Herculeas columnas, hominesque ibi habitantes, quos quando ipsi
mercandi caussa adeant, expositas e navi merces in ipso litoris
crepidine[TR9] a se ordine disponi: tunc se, conscensis rursus navibus,
excitare fumum. Indigenas, conspecto fumo, accedere ad mare, et
deposito pro mercibus auro, rursus procul a mercibus discedere. (2) Tum
Carthaginienses, navibus egressos, rem inspicere: et, si æquivalentem
mercibus auri copiam repererint, ablato auro abire; sin minus, redire
itidem in naves, ibique residere. Tum denuo accedentes illos aliud
aurum ad prius adjicere, donec ipsis ut satis habeant persuaserint. (3)
Nec vero alteros alteris facere injuriam: nam nec sese aurum tangere
priusquam sibi pretium æquivalens mercibus fuerit visum; nec illos
mercibus prius imponere manus quam ipsi accepissent aurum.

CXCVII. Hi sunt Africæ populi, quos potui commemorare: et horum quidem
plerique Medorum regem neque nunc curant, neque tunc ullam ejus
habuerunt rationem. Hoc vero solum adhuc de hac terra dicendum habeo,
quattuor nationes illam incolere, nec plures, quoad nos novimus: quarum
nationum duæ indigenæ sunt; duæ vero non sunt: Libyes et Æthiopes,
indigenæ; illi ad septemtrionem, hi ad meridiem Libyæ habitantes:
Phœnices vero et Græci, advenæ sunt.

CXCVIII. Videtur mihi autem bonitate soli neutiquam præstare Libya, ut
cum Asia aut cum Europa possit conferri; excepta sola Cinype; nam idem
regioni nomen est atque fluvio. (2) Hæc vero regio fructuum cerealium
proventu par est optimæ terrarum omnium; et reliquæ Libyæ prorsus
dissimilis. Habet enim nigrum solum; frequentibus rigatur fontibus: et
nec siccitatem timet, nec a nimiis imbribus inundata læditur; pluit
enim in hac Libyæ parte. (3) Proventuum frumenti eadem ratio et mensura
est, atque in Babylonica terra. Est vero etiam bona terra quam
Euesperitæ colunt; nam, quando ubertate præstat messis, fert terra
horum centuplum; sed Cinyps trecentuplum.

CXCIX. Cyrenaica regio, quæ altissima est hujus tractus Libyæ, quem
Nomades tenent, tres in se tempestates continet, miratu dignas. (2)
Primum maritimus tractus fructibus turget et ad messem vindemiamque
maturus est. His collectis fructibus, medius tractus, supra maritimum
porrectus, quem colles vocant, ad messem maturescit. Denique
comportatis ex hoc medio tractu fructibus, turgescunt etiam et ad
maturitatem pervenerunt illi, qui in altissimo terræ tractu nascuntur.
Ita quando epotus comestusque est primus fructus, tunc opportune adest
extremus: adeoque per octo menses collectio fructuum Cyrenæos occupat.
Sed hæc quidem hactenus dicta sunto.

CC. Persæ ab Aryande ex Ægypto auxilio missi Pheretimæ, postquam Barcam
venere, obsidione cinxerunt urbem, postulantes ut traderentur cædis
Arcesilai auctores. Sed conditionem non accepere oppidani, quippe
quorum universa multitudo particeps erat culpæ. (2) Itaque oppugnarunt
Barcam Persæ novem continuos menses, et cuniculos agentes quibus in
urbem intrarent, et validas in murum impressiones facientes. Sed
cuniculos indagavit reperitque faber ærarius æneo scuto. Re enim secum
perpensa, circumtulit scutum intra murum, et pavimento urbis admovit.
(3) Jam alia loca, ubi illud admovebat, surda erant; qua parte vero
erant cuniculi, ibi sonum edebat æs scuti. Itaque ibidem ex adverso
cuniculum agentes Barcæi interficiebant Persas terram fodientes. Ita
indagati cuniculi sunt: impressiones vero in murum factas valide
repellebant Barcæi.

CCI. His rebus quum in multum temporis duceretur, multique ex utrisque
caderent, ac minime pauciores ex Persarum numero, dux pedestrium
copiarum Amasis hoc consilium capit. (2) Intelligens vi capi Barcæos
non posse, dolo vere posse, hæc facere instituit: noctu latam fodit
fossam, cui ligna parum valida instravit, superque ligna humum
ingessit, ita ut superficies reliquæ terræ esset æqualis. Ut illuxit,
Barcæos ad colloquium invitavit; cui lubentes illi morem gesserunt: et
ad extremum placuit compositionem invicem inire. (3) Compositionem
autem fecerunt, super occulta fossa sacrificantes, in has conditiones:
quousque hæc terra ita maneret, firmum manere jusjurandum: et Barcæos
promittere mulctam se regi soluturos; Persas vero, nihil porro se
contra Barcæos novaturos. (4) Peracto fœdere, Barcæi his fidem
adhibentes, et ipsi egrediebantur urbe, et hostium quisquis vellet
intra muros ingredi patiebantur, omnibus apertis portis. At Persæ,
disrupto occulto ponte, in urbem irruebant. (5) Pontem autem, quem
fecerant, hac caussa ruperunt, ut starent juramento quo pacti erant cum
Barcæis, tamdiu ratum fore fœdus, quamdiu terra hæc in eo statu, quo
tunc esset, maneret. Rupto autem ponte, non amplius firmum manebat
fœdus.

CCII. Jam igitur Pheretima Barcæorum eos, qui cædis faciendæ maxime
fuerant auctores, deditos sibi a Persis, circa murum crucibus suffixit,
et uxorum eorumdem præsectas mammas pariter circa murum in seriem
suspendi. (2) Reliquos vero Barcæos Persis prædæ loco permisit,
exceptis Battiadis et eis qui cædis non fuissent participes: his vero
urbem Pheretima tradidit.

CCIII. Reliquos igitur Barcæos captivos abducentes Persæ redierunt: qui
quum ad Cyrenæorum urbem accesserunt, Cyrenæi, oraculi cujusdam
religione se soluturi, per ipsam urbem illos passi sunt transire. (2)
Per quam dum transivit exercitus, Bares, navalibus copiis præfectus,
capi urbem jussit: at Amasis, pedestris dux exercitus, ne id fieret
prohibuit; contra solam Barcam, dicens, nec contra aliam Græcam urbem
se esse missum. Deinde vero, postquam transierant et in colle
resederant Jovis Lycæi, pœnituit eos Cyrenen non tenuisse; iterumque
ingredi urbem tentarunt: sed Cyrenæi non admiserunt. (3) Tum Persas,
nemine licet repugnante, metus incessit: et cursu se inde ad sexaginta
fere stadia receperunt, ibique resederunt. Ubi dum stativa habuit
exercitus, advenit ab Aryande nuncius, qui illos revocaret. Et Persæ,
commeatum sibi præberi precati a Cyrenæis, accepto ab eisdem commeatu
in Ægyptum abierunt. (4) At inde excipientes illos Libyes, ut quisque
tardabat morabaturque, ita eum interficiebant, quo vestitu ejus
reliquoque adparatu potirentur: donec reliqui in Ægyptum pervenerunt.

CCIV. Hic Persarum exercitus longissime in Africa usque ad Euesperidas
pervenerat. Quos vero ex Barcæis captivos abduxerant, hos ex Ægypto
procul a patria amandatos ad regem miserunt: rexque Darius vicum illis
Bactrianæ regionis habitandum concessit. Et illi vico huic nomen
imposuere Barcam, quæ Barca ad meam usque ætatem in Bactriana habitata
erat.

CCV. Nec vero Pheretima bono vitæ fine usa est. Etenim simul atque,
capta de Barcæis ultione, ex Libya in Ægyptum redierat, misere obiit:
vivens quippe vermibus scatuit e cute enatis. Ita nempe hominibus
vindictæ nimis atroces invidiosæ sunt apud deos. Talis igitur et tanta
vindicta fuit, quam de Barcæis cepit Pheretima, Batti filia [_sive_
uxor].


[TR1] "Ub" -> "Ubi"
[TR2] "orientem versus, declines" -> "orientem versus declines"
[TR3] "sunt" -> "sunt."
[TR4] "hahitantibus" -> "habitantibus"
[TR5] "nuuc" -> "nunc"
[TR6] "erat" -> "erant"
[TR7] "vocatur" -> "vocantur"
[TR8] "hnnc" -> "hunc"
[TR9] "cripidine" -> "crepidine"



                                HERODOTI
                       HISTORIARUM LIBER QUINTUS.

                             (TERPSICHORE.)

I. Persæ, quos in Europa Darius reliquerat, quibus præerat Megabazus,
primos ex Hellespontiis Perinthios, parere nolentes regis imperio,
subegerunt. Iidem Perinthii superiori tempore a Pæonibus quoque male
fuerant mulctati. (2) Pæones, Strymonem adcolentes, oraculi responso
moniti erant ut arma adversus Perinthios moverent, et, si quidem
Perinthii oppositis castris ipsis invocassent, nominatim compellantes,
tum hos invaderent; sin non inclamassent, non invaderent. Idque
fecerunt Pæones. (3) Quibus quum castra Perinthii opposuissent in
suburbio, ex provocatione triplex instituebatur certamen singulare;
etenim virum cum viro, et equum cum equo committebant, et canem cum
cane: (4) et duobus certaminibus vicerunt Perinthii. Qui quum præ
gaudio pæanem canerent, tum conjectantes Pæones hoc esse quod
significasset oraculum, dixerunt inter se: «Nunc impletum nobis
oraculum fuerit, nunc nostrum opus est.» Et cantantes Perinthios
adgressi Pæones, ingentem reportarunt victoriam paucosque ex illis
reliquos fecerunt.

II. Hæc olim a Pæonibus in hunc modum gesta erant. At tunc fortiter pro
libertate pugnantes Perinthii, jam multitudine victi sunt a Persis et
Megabazo. (2) Subacta Perintho, per Thraciam exercitum circumducens
Megabazus, cuncta oppida, cunctosque populos ibi habitantes, sub regis
imperium redegit: hoc enim illi mandatum erat, a Dario, subigere
Thraciam.

III. Thracum natio, post Indos utique, maxima est nationum omnium: qui
sub unius essent imperio, aut concordes inter se essent, invicti
forent, et longe populorum omnium, ut mihi quidem videtur,
potentissimi. At hoc ipsum difficile est illis, atque impossibile, ut
fiat umquam: eam ob caussam infirmi sunt. (2) Habent autem, pro
regionum diversitate, multa ac varia nomina: sed eisdem moribus
institutisque utuntur omnes, exceptis Getis, et Trausis, et qui ultra
Crestonæos habitant.

IV. Et Getarum quidem instituta, qui immortales se esse prædicant,
supra exposui. Trausi vero, aliis quidem in rebus ab reliquis Thracibus
nihil differunt; sed recens apud eos natis ac denatis hoc faciunt: (2)
natum circumsident cognati, et miserantur, quot quantaque mala oporteat
eum, ex quo natus sit, implere, omnia quæ homines manent mala
commemorantes. Denatum vero jocantes lætantesque terra condunt,
commemorantes quot quantisque malis sit liberatus, quamque omni parte
beatus.

V. Apud eos qui supra Crestonæos habitant, hic mos obtinet: uxores
quilibet vir plures habet: jam, quando vir moritur, magna fit inter
uxores disceptatio et acris amicorum contentio super hac quæstione,
quænam ex uxoribus carissima fuerit marito. Dein, quæ talis judicata
est et cui hic honos habetur, illa, a viris atque mulieribus
collaudata, jugulatur super tumulum ab his qui eam proxime cognatione
attingunt, et jugulata una cum marito sepelitur: reliquæ vero magnæ
sibi calamitati id ducunt; namque maximum hoc eis probrum censetur.

VI. Reliqui Thraces hisce utuntur institutis. Vendunt liberos suos, in
alias terras abducendos. Virgines non custodiunt, sed congredi cum
quibusque voluerint viris patiuntur: uxores vero severe custodiunt;
emunt autem uxores a parentibus ingentio pretio. (2) Punctam notis
habere cutem, nobile judicatur: impressa non habere stigmata, ignobile.
Otiosum esse, honestissimum habetur, terram colere, quam maxime
inhonestum. Ex bello et præda vivere, laudatissimum. Hi sunt præcipui
illorum mores.

VII. Deos autem solos colunt hosce: Martem, et Bacchum, et Dianam.
Reges vero eorum, præter privatos cives, Mercurium maxime colunt
deorum, et per hunc solum jurant; dicuntque a Mercurio se esse
prognatos.

VIII. Sepulturæ apud divites hæc ratio est: per triduum exponunt
mortuum, prius illum deplorantes, sed mox victimarum omne genus
mactantes, lautaque celebrantes convivia. Deinde sepeliunt combustum,
aut etiam non combustum terra condunt. Postquam tumulum adgesserunt,
certaminum varia proponunt genera, in quibus maxima pretia ponuntur, ut
consentaneum est, his qui singulari certamine vincunt. Hæc est
sepulturæ apud Thracas ratio.

IX. A septemtrione hujus regionis quinam habitent homines, pro certo
dicere nemo potest. Illud quidem adparet, esse trans Istrum desertam
terram et infinitam. Solos tantum resciscere potui trans Istrum
habitantes homines, quibus nomen perhibetur esse Sigynnæ, Medica veste
utentes: (2) quorum equos aiunt esse toto corpore hirsutos, pilis ad
quinque (latos) digitos longis; exiguos illos, et simos, et parum
validos ad viros vehendos; plaustris autem junctos, esse velocissimos;
et eam ob causam plaustris vehi indigenas. (3) Pertinere autem horum
fines fere usque ad Enetos, qui ad Adriam habitant. A Medis autem sese
ortos dicunt. Quonam vero pacto Medorum hi fuerint coloni, exputare
quidem non queo: sed longo temporis tractu fieri utique omnia possunt.
Cæterum Sigynnæ apud Ligures super Massiliam habitantes, institores
vocantur; apud Cyprios vero, hastæ.

X. Narrant quidem Thraces, apes occupare terras trans Istrum, eaque
caussa non posse homines ulterius progredi. Quæ mihi parum probabiliter
ab his dici videntur; quoniam constat frigoris impatientes esse istas
bestiolas: sed propter frigus inhabitatæ mihi videntur esse regiones
sub septemtrionibus sitæ. (2) Hæc sunt igitur quæ de hac regione
memorantur. Cæterum maritimum illius tractum, ut supra dixi, Megabazus
sub Persarum redegit potestatem.

XI. Darius simulatque trajecto Hellesponto Sardes pervenit, recordatus
est beneficii ab Histiæo Milesio in se collati, et consilii a Mytilenæo
Coe dati. Itaque his Sardes arcessitis optionem dedit. (2) Et Histiæus
quidem, utpote Mileti tyrannus, nullam sibi insuper tyrannidem
postulavit: petiit vero Myrcinum Edonidem, cupiens in ea urbem condere.
(3) Hanc igitur hic optavit. Coes vero, ut qui non tyrannus, sed
privatus esset, petiit Mytilenæ tyrannidem. Impetrato uterque quod
optaverat, eo se contulit.

XII. Posthæc oblata Dario est res talis, qua conspecta incessit eum
cupido mandandi Megabazo, ut Pæonas subigeret, et ex Europa in Asiam
abstractos mitteret. Res ea hujusmodi fuit. Erant Pigres et Mantyas,
viri Pæones: qui, postquam Darius in Asiam trajecerat, cupientes ipsi
tyrannidem occupare Pæoniæ, Sardes venere, secum ducentes sororem,
magnam statura, et forma præstantem. (2) Hi observato tempore quum
Darius in Lydorum suburbio in publico sederet, hocce instituerunt:
sororem, quam poterant optime instructam, aquandum miserunt, vas in
capite gestantem, ex brachio post se ducentem equum, simulque linum
nentem. (3) Ut præteribat mulier, advertit Darii animum: etenim nec ex
Persarum more, nec ex Lydorum hoc erat, quod illa faciebat, nec ullius
Asiatici populi moribus conveniens. Igitur quum ea res animum regis
advertisset, misit satellitum nonnullos, jussos observare quid equo
faceret hæc mulier. (4) Itaque hi pone sequebantur: illa vero, ubi ad
fluvium pervenit, aquavit equum; quo aquato, vas suum aqua replevit et
eadem via præteriit, aquam super capite gestans, equum ex brachio post
se trahens, et manu fusum torquens.

XIII. Miratus Darius quæ partim ex speculatoribus audivit, partim ipse
vidit, jussit coram se adduci mulierem. Ea ut adducebatur, aderant
simul fratres ejus, qui haud procul alicubi, quid ageretur, speculati
erant. (2) Interrogante Dario, cujas illa esset, responderunt juvenes,
esse se Pæones, illamque suam esse sororem. Denuo interrogat rex:
quinam vero homines Pæones sint, et ubi terrarum habitent; denique quid
illi sibi vellent quod Sardes venissent. (3) Responderunt illi, venisse
ut traderent se regi; esse autem Pæoniam regionem ad Strymonem fluvium;
Strymonem vero haud procul abesse ab Hellesponto; esse autem Pæones
Teucrorum ex Troia colonos. (4) Quæ quum illi singula ex rei veritate
dixissent, rogavit rex, an etiam omnes ibi mulieres ita essent
laboriosæ. Cui illi, rem ita habere, prompte responderunt: nam ea ipsa
caussa hæc ita instituerant.

XIV. Ibi tum ad Megabazum, quem in Thracia copiarum ducem reliquerat,
literas scripsit Darius, jubens eum Pæonas e sedibus suis abstrahere,
ad seque abducere, et ipsos et liberos eorum et uxores. (2) Protinusque
eques, nuncium delaturus, cucurrit ad Hellespontum; eoque trajecto,
literas Megabazo reddidit. Quibus ille perlectis, viæ ducibus ex
Thracia sumptis, bellum intulit Pæonibus.

XV. Qui ubi resciverunt adversus se proficisci Persas, junctis copiis
obviam illis progressi sunt versus mare, existimantes ab hac parte
conaturos esse Persas terram suam invadere. (2) Sic igitur exercitum
Megabazi, adversus se proficiscentem, prohibere parati Pæones erant. At
Persæ, certiores facti conjunctis copiis Pæones aditum terræ suæ a
parte maris custodire, secuti viæ duces, per superiora loca iter
fecerunt: itaque, insciis Pæonibus, oppida illorum invadunt, viris
vacua, illaque facile, utpote defensoribus nudata, ceperunt. (3) Deinde
Pæones, postquam resciverunt capta sua esse oppida, continuo dispersi,
ad suos quique lares sese contulerunt, Persisque se dediderunt. Atque
ita Pæonum hi qui Siropæones vocantur, et qui Pæoplæ, et qui usque ad
Prasiadem lacum habitabant, e sedibus suis abstracti, in Asiam sunt
abducti.

XVI. Sed qui circa Pangæum montem habitant, et Doberes, et Agrianes, et
Odomanti, item qui ipsum lacum Prasiadem incolunt, hi nullatenus
subacti sunt a Megabazo; (2) quamquam et hos, qui hunc lacum incolunt,
conatus erat sub potestatem redigere Persarum. Lacum autem hi incolunt
tali modo. Stant in medio lacu tabulata, altis palis instrata, quæ
angustum habent ex continente aditum uno ponte. (3) Palos, super quibus
strata sunt tabulata, olim cives universi publico nomine statuerant.
Deinde vero invaluit usus, ut iidem hoc modo statuantur: ut quisque
uxorem ducit, quas quidem permultas unusquisque ducit, ita pro quaque
uxore tres palos statuit, ex monte adductos, cui nomen Orbêlus. (4)
Habitant hic autem tali modo: unusquisque super tabulatis illis
tugurium habet, in quo vitam agit, et januam demissilem, quæ per
tabulatum deorsum fert ad paludem. Parvulos autem pueros puellasque
sparto ex pede adligant, metuentes ne imprudentes decidant. (5) Equis
et jumentis pro pabulo pisces præbent. Est autem horum tanta copia, ut,
quando quis demissilem januam reclinavit, et vacuam corbam ex fune in
aquam demisit, brevi interposita mora plenam piscibus extrahat. Sunt
autem piscium illorum duo genera, quos papraces et tilones adpellant.
Ex Pæonibus igitur ii qui subacti erant, in Asiam sunt abducti.

XVII. Megabazus, subactis Pæonibus, legatos misit in Macedoniam, septem
viros Persas, qui post illum spectatissimi erant in exercitu. Missi hi
sunt ad Amyntam, terram et aquam ab illo postulaturi nomine Darii
regis. (2) Est autem a Prasiade palude via brevis admodum in
Macedoniam. Primum enim, proxima ab hac palude est metallifodina, ex
qua postero tempore talentum argenti quotidie redibat Alexandro: post
hoc metallum si montem superaveris cui Dysorus nomen, in Macedonia eris.

XVIII. Persæ igitur hi legati, ubi ad Amyntam pervenere, intromissi
petierunt ab eo regi Dario terram et aquam: et ille hæc dedit, et ad
hospitium illos vocavit, magnificeque instructa cœna peramice Persas
accepit. (2) Post cœnam, bibendo certantes, hæc dixere Persæ: «Hospes
Macedo, nobis Persis mos est, quando lautam celebramus cœnam, tunc
etiam pellices et legitimas uxores adducere, et sedes illis inter nos
tribuere. Tu igitur, quoniam benevole nos excepisti, et magnificam
adposuisti cœnam, tradisque regi Dario terram et aquam, nostrum sequere
morem.» (3) Ad hæc Amyntas: «Persæ, inquit, nobis quidem neutiquam hic
mos est; sed separantur viri a mulieribus. Sed quoniam vos, qui estis
domini, hoc insuper postulatis, etiam hoc vobis aderit.» (4) His
dictis, mulieres arcessivit Amyntas. Quæ ubi vocatæ advenerant, ordine
consederunt ex adverso Persarum. (5) Tum vero Persæ, formosas
conspicientes mulieres, Amyntæ dixere, parum prudenter hoc esse factum:
satius enim fuisse futurum, prorsus non advenire mulieres, quam,
postquam venissent, non adsidere, sed ex adverso sedere, oculorum ipsis
dolorem. (6) Coactus igitur Amyntas, adsidere eas jussit. Quod ubi
fecerunt mulieres, Persæ protinus mammas illarum contrectare, quippe
gnaviter adpoti, non nemo etiam osculari conabatur.

XIX. Et Amyntas quidem[TR1] hæc videns, quamvis iniquo ferens animo,
nihil movebat, supra modum metuens Persas. At Alexander, Amyntæ filius,
præsens vidensque hæc, utpote juvenis et malorum inexpertus, continere
se nequaquam amplius potuit. Igitur indigne rem ferens, dixit ad
patrem: «Tu quidem, pater, concede ætati, abi hinc, et da te quieti,
nec ulterius adside compotationi: ego vero hic manebo, omniaque
necessaria hospitibus præbebo.» (2) Ad hæc Amyntas, intelligens novi
quiddam audacius moliri Alexandrum: «Intelligo fere, fili, inquit,
sermonem tuum hominis esse excandescentis; et velle te, me dimisso,
novum quidpiam moliri. Atqui oro te, nihil novi adversus hos viros
moliaris, ne nos disperdas: sed patere fieri, quæ hic agi vides. Quod
autem me, ut hinc abeam, mones, tibi obsequar.»

XX. Postquam Amyntas, hæc precatus, abiit; tum vero Persas Alexander
his verbis est adlocutus: «Harum mulierum, hospites, facilis vobis usus
patet; sive cum omnibus velitis concumbere, sive quibuscum ex illis
volueritis: (2) de hoc vos ipsi, quid vobis videatur, significate. Nunc
vero, quum fere adpropinquet tempus cubitum eundi, et pulcre vos videam
adpotos, mulieres has, si placet vobis, sinite lavari, et exspectate
lotas redituras.» (3) Hæc dicta quum collaudassent Persæ, mulieres
abeuntes dimisit in gynæceum: ipse vero Alexander viros lævi mento, tot
numero quot erant feminæ, muliebri cultu ornatos, pugionibusque
instructos, introduxit. Quos producens, sic Persas adloquitur:
«Videmini, Persæ, convivio a nobis omni munificentia instructo fuisse
excepti: nam et alia quæcumque in promptu habuimus, et quæ insuper
vobis præbenda potuimus reperire, ea vobis omnia adposita sunt: et nunc
ecce hoc etiam, quod omnium maximum est, et matres nostras et sorores
larga liberalitate vobis exhibemus; quo cognoscatis, nos omni honorum
genere, quibus digni estis, vos esse prosequutos; utque etiam regi, qui
vos misit, renuncietis, virum Græcum, Macedoniæ sub regis auspiciis
præfectum, laute vos et mensa et lecto excepisse.» (4) Hæc locutus
Alexander, juxta quemque Persam virum Macedonem, quasi mulierem nempe,
adsidere jussit: qui mox Persas, contrectare illos conantes,
interfecerunt.

XXI. Hac igitur morte hi perierunt, et ipsi, et illorum famulitium: nam
et plaustra, et famuli, et multa adparatuum genera illos secuta erant;
quæ omnia simul cum ipsis evanuerunt. (2) Haud multo post vero acris
inquisitio horum virorum caussa a Persis instituta est: sed inquirentes
Alexander inhibuit continuitque astu, et multa pecunia, et sorore sua,
cui nomen erat Gygæa, in matrimonium data Bubaræ quidem, viro Persæ,
duci eorum quibus inquisitio horum qui perierant mandata erat. Ita
Persarum istorum cædes silentio compressa est.

XXII. Fuisse hos a Perdicca oriundos (Amyntam et Alexandrum) origine,
ut ipsi aiunt, Græcos, et ego verum esse scio, et in sequentibus
historiis demonstrabo Græcos fuisse. Agnoverunt vero etiam hi, qui
Olympiæ certamina Græcorum administrant, ita se rem habere. (2) Etenim
quum Alexander solennibus ludis cuperet certare, et ob id ipsum
Olympiam esset profectus, Græci, quibuscum concursurus erat, excludere
eum voluerunt; dicentes, barbarorum non esse hoc certamen, sed
Græcorum. At Alexander, postquam se origine esse Argivum demonstravit,
Græcus esse judicatus est; et, quum stadio esset certaturus, sors ei
cum primo excidit. Et hæc quidem ita gesta sunt.

XXIII. Megabazus, Pæonas ducens, ad Hellespontum pervenerat; indeque,
eo trajecto, Sardes pervenit. (2) Quumque per id tempus Histiæus
Milesius jam muro muniret locum eum, quem dono optanti dederat Darius,
mercedem custoditi pontis, qui locus ad Strymonem fluvium est, et
Myrcinus vocatur; Megabazus, cognito quod agebat Histiæus, simulatque
cum Pæonibus, quos regi adducebat, Sardes pervenit, hæc ad Darium verba
fecit: (3) «O rex, quamnam tu rem fecisti? homini Græco, acri et
callido, urbem possidendam dedisti in Thracia, ubi copiosa ad
construendas naves est materia, et multi sunt remiges, et argenti
metalla; et frequentes circum habitant Græci, frequentesque barbari,
qui hunc ducem nacti, facient quidquid ille jusserit sive die sive
nocte. (4) Tu igitur hunc virum ista agentem inhibe; ne domestico
premaris bello: leni vero modo inhibe ad te arcessitum. Postquam autem
in potestate eum habueris, danda opera ne amplius ille ad Græcos
perveniat.»

XXIV. Hæc locutus Megabazus facile Dario persuasit, intelligenti recte
illum futura prospicere. Deinde ad Histiæum Myrcini versantem nuncium
misit Darius, qui hæc ei diceret: «Histiæe, rex Darius hæc ait: Ego,
studiose quærens, neminem reperio, qui mihi meisque rebus magis, quam
tu, faveat: idque non verbis, sed factis, habeo compertum. (2) Nunc
igitur, quum magnas res gerendas animo volvam, fac omnino me convenias,
ut eas tecum communicem.» His verbis fidem habens Histiæus, magnique
faciens regis esse consiliarius, Sardes pervenit. (3) Qui ubi in regis
venit conspectum, his verbis eum Darius est adlocutus: «Histiæe, ego te
hac caussa arcessivi. Simul atque e Scythia redii, tuque mihi fuisti ex
oculis, protinus nullius alius rei tantum me desiderium cepit, quam tui
videndi, et tecum sermones miscendi; quippe gnarus, omnium bonorum
pretiosissimum esse virum amicum, qui tam intelligens sit, quam
benevolus: quæ duo ego in te adversus res meas cognovi, inesseque tibi
possum testari. (4) Quare bene fecisti quod ad me adveneris, tibique
ego hæc propono: missam fac Miletum, et recens conditam in Thracia
urbem: me vero sequere Susa euntem, et habe quæ ego habeo, meusque esto
commensalis et consiliarius.»

XXV. His dictis Darius, postquam Artaphernem, fratrem suum eodem patre
natum, præfectum nominaverat Sardium, Susa est profectus, Histiæum
secum ducens. Copiis vero maritimæ oræ præsidentibus ducem nominavit
Otanem; (2) cujus patrem Sisamnen, unum ex judicibus regiis, Cambyses
rex, quod accepta pecunia injustam pronunciasset sententiam,
interfecerat, interfectoque totam detraxerat pellem, et scissis ex
detracta pelle loris intenderat sellam, in qua ille sedens jus dixerat:
quo facto rex filium ejusdem Sisamnæ, quem interfectum excoriaverat, in
patris locum nominaverat judicem, monitum ut recordaretur quanam in
sella jus dicens sederet.

XXVI. Hic igitur Otanes, qui in illa sedere sella jussus erat, nunc
successor imperii datus Megabazo, Byzantios cepit et Calchedonios:
Antandrum item expugnavit in Troade terra, et Lamponium: deinde,
acceptis a Lesbiis navibus, Lemnum cepit et Imbrum, utramque per id
tempus adhuc a Pelasgis habitatam.

XXVII. (Lemni igitur, fortiter quidem pugnantes resistentesque per
aliquod tempus, deinde male sunt adfecti. Qui ex his reliqui fuere, iis
Lycaretus, Mæandrii frater, regis Sami, a Persis est præfectus. Is
Lycaretus Lemno imperans mortuus est.) (2) Caussa autem hæc erat: omnes
istos in servitutem redegit evertitque Otanes, in alios culpam
conferens quod desertores fuissent Scythicæ expeditionis; in alios,
quod exercitum vexassent Darii e Scythia revertentem. Has ille res
gessit, dum hoc ducatu functus est.

XXVIII. Brevis deinde malorum fuit intermissio; sed mox ex Naxo et
Mileto exorta rursus mala sunt Ionibus. (2) Naxus per id tempus omnes
insulas opulentia superabat. Eademque tempestate Miletus quum per se
ipsa magis, quam umquam florebat, tum universæ Ioniæ princeps
habebatur. Superioribus vero temporibus eadem civitas per duas hominum
generationes seditionibus quammaxime fuerat adflicta, donec res ejus
composuerunt Parii: hos enim ex omnibus Græcis conciliatores elegerant
Milesii.

XXIX. Conciliarunt eos autem Parii hoc modo. Postquam cives ex his
nobilissimi Miletum pervenerunt, quum pessime apud illos administratam
viderent rem domesticam, dixerunt peragrare se velle illorum regionem.
(2) Quod ubi fecerunt, totamque peragrarunt Milesiorum ditionem;
ubicumque in desolata regione viderunt agrum bene cultum, nomen ejus
qui erat agri dominus scripto consignabant. (3) Percursa universa
regione, in qua quidem raros hos invenerant; simulatque in urbem
descenderunt, concione convocata, hos ipsos designarunt qui civitatem
administrarent, quorum agros bene cultos repererant: videri enim,
aiebant, eosdem rem etiam publicam eadem diligentia administraturos,
qua privatam rem suam administrassent. Reliquos vero Milesios, qui
prius dissensionibus inter se concertaverant, hisce parere jusserunt.
In hunc modum Parii res composuerunt Milesiorum.

XXX. Tunc vero ex his, quas dixi, civitatibus mala cœperunt Ioniæ oriri
hoc modo. E Naxo cives nonnulli opulenti in exsilium acti erant a
populo qui patria pulsi Miletum venerunt. (2) Administrabat tunc
Miletum Aristagoras Molpagoræ filius, gener et consobrinus Histiæi,
Lysagoræ filii, quem per id tempus Susis Darius detinebat. Fuit enim
Histiæus Mileti tyrannus, eratque tunc Susis quum Naxii advenerunt, qui
prius hospites fuerant Histiæi. (3) Hi ubi Miletum venerunt, rogarunt
Aristagoram, ut militum aliquam manum sibi præberet qua adjuti in
patriam redirent. Et ille, secum reputans, si ipsius opera in patriam
hi rediissent, dominum se fore Naxi; prætendens Histiæi hospitium, his
verbis cum eis egit: «Ego[TR2] quidem, inquit, non tantam hominum manum
polliceri vobis possum, quæ sufficiat ad vos, invitis his qui Naxum
urbem nunc tenent, in patriam reducendos: audio enim octo millia
cetratorum esse Naxiis, et longarum navium magnum numerum. Operam vero
dabo omni adhibito studio. (4) In hunc autem modum rem perficere
cogito. Est mihi amicus Artaphernes, Hystaspis filius, Darii regis
frater, qui universæ præest oræ Asiæ, et numerosum habet exercitum,
navesque multas: hunc virum puto, quod cupimus, esse effecturum.» (5)
His auditis, Naxii mandatum dant Aristagoræ, ut quam posset optime hanc
rem perficiat, et dona polliceatur Artapherni, et stipendium militibus
ab ipsis persolvendum: magnas quippe spes habebant, quando Naxi
adparuissent, omnia facturos Naxios quæ ipsi jussissent, pariterque
insulanos omnes: nulladum enim ex Cycladibus his insulis per id tempus
in Darii erat potestate.

XXXI. Aristagoras ubi Sardes pervenit, cum Artapherne egit, memorans,
esse Naxum insulam, non ita quidem amplam, alioqui vero pulcram
bonamque, et Ioniæ vicinam: esseque in ea et opes magnas et multa
mancipia. «Tu igitur, inquit, in hanc regionem mitte exercitum, qui
exsules in eam reducat. (2) Id si feceris, partim, magnæ tibi a me
præsto sunt pecuniæ, præter sumptus belli, quos æquum est ut nos, qui
exercitum petimus, persolvamus: partim vero, insulas adquires regi, et
ipsam Naxum, et ex illa pendentes Parum et Andrum, aliasque quæ
Cyclades vocantur. (3) Inde vero impetu facto facile adgredieris
Eubœam, amplam et opulentam insulam, Cypro haud minorem, et subactu
admodum facilem. Sufficiunt autem naves centum ad has omnes in regis
redigendas potestatem.» (4) Respondet Artaphernes his verbis: «Tu vero,
quæ ex utilitate sunt regiæ domus proponis, et recte hæc omnia mones,
præterquam quod ad numerum spectat navium. Nam loco centum navium,
paratæ tibi erunt primo vere ducentæ. Oportet vero hisce rebus etiam
regis auctoritatem accedere.»

XXXII. His auditis, Aristagoras lætus Miletum rediit. Artaphernes vero,
misso Susa nuncio, postulatisque Aristagoræ cum rege communicatis,
postquam probavit rem ipse quoque Darius, ducentas instruxit triremes,
magnamque admodum multitudinem et Persarum et sociorum contraxit, (2)
ducemque horum constituit Megabaten, virum Persam de genere
Achæmenidarum, suum et Darii consobrinum; eumdem cujus filiam Pausanias
Lacedæmonius, Cleombroti filius, si vera fama est, postero tempore in
matrimonium sibi desponsavit, cupiens tyrannus fieri Græciæ. Megabate
duce constituto, exercitum istum ad Aristagoram misit Artaphernes.

XXXIII. Megabates, adsumtis ex Mileto Aristagora, et Ionico exercitu,
et exsulibus Naxiis, navibus profectus est quasi in Hellespontum
navigaturus. Ubi vero prope Chium fuit, ad Caucasa continuit naves,
inde vento borea in Naxum trajecturus. (2) Ibi, quum non esset in fatis
ut hac classe Naxii perderentur, res accidit hujusmodi. Dum custodias
navium obit Megabates, forte in nave Myndia nemo erat qui custodiam
ageret. Qua re ille indignatus, jussit satellites quærere hujus navis
præfectum, cui nomen erat Scylax, repertumque ita vincire, ut per
thalamiam (_per foramen per quod infimi remi exstant_) navis suæ
trajiceretur, capite extrorsum eminente, corpore versus interiora
porrecto. (3) In hunc modum vincto Scylace, renunciat aliquis
Aristagoræ, hospitem Myndium a Megabate ita vinctum contumelioseque
habitum esse. Et abit ille ad Persam, veniam pro illo precans: a quo
quum nihil impetrasset, ipse Myndiam navem adit, illumque solvit. (4)
Quo cognito indignatus Megabates, cum Aristagora expostulavit. Cui hic
dixit: «Ad te vero quid hæ res pertinent? nonne te Artaphernes misit
qui mihi pareas, navigesque quo ego jussero? rebus alienis quid te
immisces?» (5) Hæc postquam dixit Aristagoras, iratus Megabates, ut nox
advenit, navigio Naxum misit nonnullos, qui Naxiis omnia quæ ipsis
imminerent significarent.

XXXIV. Neutiquam enim exspectaverant Naxii, adversus se illam dirigi
expeditionem. Postquam vero intellexerunt, continuo ad tolerandam
obsidionem sese compararunt, rebus suis ex agris intra muros
comportatis, urbeque et cibariis et potulentis, muro autem munimentis
instructo. (2) Qui postquam ad sustinendum bellum erant instructi,
hostes, ex Chio Naxum trajicientes, bene munitos sunt adgressi, et per
quattuor menses obsederunt. (3) Sed absumptis pecuniis omnibus quas
secum Persæ attulerant, multisque etiam insuper ab Aristagora
insumptis, quum ad continuandam obsidionem pluribus adhuc esset opus,
jam exsulibus Naxiis castella exstruxerunt, et male adfecti in
continentem se receperunt.

XXXV. Jam vero Aristagoras, quum promissa implere Artapherni non
posset, simulque premeretur stipendio persolvendo, quod exercitus
repetebat, timensque quod et exercitus male esset adfectus, et ipse
odium incurrisset Megabatæ; denique existimans Mileti tyrannidem sibi
iri ereptum: (2) hæc singula timens, defectionem cœpit meditari.
Acciderat enim forte per idem tempus, ut servus, cui caput punctis erat
notatum, Susis ab Histiæo adveniret, monens Aristagoram ut a rege
deficeret. (3) Histiæus enim, quum monere Aristagoram vellet ut
defectionem moliretur, nec vero aliam ullam, qua ei rem tuto
significaret, haberet rationem, quum viæ omnes essent interceptæ; servi
caput, quem habuit fidelissimum, totondit, punctisque notavit; deinde
exspectavit donec succrevissent capilli. Hunc, simulatque capilli
succreverant, Miletum misit, nihil aliud monitum, nisi ut, quum primum
Miletum venisset, juberet Aristagoram capillos ipsius tondere, caputque
inspicere. Significabant autem notæ, quemadmodum ante a me dictum est,
defectionem esse moliendam. (4) Id Histiæus fecit, ægerrime ferens
Susis sese detineri: nam, defectio si exstitisset, magnam spem habebat,
ad mare se demissum iri; nihil autem novi moliente Mileto, nunquam se
in illam rediturum existimaverat.

XXXVI. Hoc igitur machinatus Histiæus quum servum illum misisset, eodem
tempore hæc omnia, eodem tendentia, Aristagoræ acciderunt. Deliberavit
itaque cum suarum partium hominibus, hisque et sententiam suam, et quæ
ei ab Histiæo advenerant, exposuit. (2) Ac cæteri quidem omnes in
eamdem ivere sententiam, defectionem probantes. Hecatæus vero,
historiarum scriptor, statim quidem negavit bellum cum rege Persarum
esse suscipiendum; et populos omnes commemorans quibus imperaret
Darius, et potentiam regis. Deinde vero, ubi hoc eis non persuasit,
secundo loco hortatus illos est, operam darent ut navibus maris
tenerent imperium. (3) Quum autem intelligat (sic verba facere
perrexit) quam sint tenues Milesiorum vires, nullam se aliam perspicere
viam qua eo possint pervenire, nisi si pecuniæ auferantur e templo quod
est in Branchidis, quas Crœsus Lydus ibi deposuisset: id si fecissent,
magnam se spem habere, posse ipsos maris obtinere imperium; atque ita
et ipsos pecunias habituros, quibus utantur, et hostes illas non
direpturos. Ingentes autem illæ pecuniæ erant, quemadmodum in primo
harum Historiarum libro monstravimus. (4) At hæc quidem non vicit
sententia, nihilo minus vero placuit deficere; simulque decreverunt,
unum e suorum numero navi Myuntem mittere ad exercitum, qui, ex quo
Naxum reliquerat, eo loco versabatur: ibi legatus ille operam daret, ut
duces eorum qui in navibus essent prehenderet.

XXXVII. Missus est ad hoc ipsum perficiendum Iatragoras: isque dolo
comprehendit Oliatum Ibanolis filium, Mylasensem, et Histiæum Tymnæ
filium Termerensem, et Coen Erxandri, cui Darius Mytilenen dono
dederat, et Aristagoram Heraclidæ filium Cymæum, multosque item alios.
Atque ita ex professo defecit Aristagoras, quidlibet moliens adversus
Darium. (2) Ac statim quidem, verbo certe, abdicavit tyrannidem, et
juris æqualitatem proposuit Mileti civibus, quo libentius Milesii cum
ipso deficerent. Deinde in reliqua Ionia idem fecit, tyrannos
civitatibus expellens quos vero ex navibus prehenderat quæ expeditionis
sociæ fuerant in Naxum susceptæ, hos, gratum facturus civitatibus, suæ
cujusque civitatis civibus tradidit.

XXXVIII. Et Coen quidem Mytilenæi, simul-atque illius compotes sunt
facti, ex urbe eductum lapidibus obruerunt. Cymæi vero suum dimiserunt
incolumem: pariterque alii etiam plerique suos dimiserunt. (2) Atque
ita tyrannis liberatæ sunt Ioniæ civitates. Quibus submotis,
Aristagoras Milesius in unaquaque civitate jussit prætorem constitui;
deinde vero ipse Lacedæmonem suscepit legationem, triremi profectus:
opus enim ei erat magnam aliquam comparare armorum societatem.

XXXIX. Spartæ per id tempus non amplius in vivis erat rex Anaxandrides,
Leontis filius: sed, hoc mortuo, Cleomenes, Anaxandridæ filius, regnum
tenebat; non virtutis aliquo specimine, sed nativitatis sorte illud
consecutus. Habuerat Anaxandrides in matrimonio fratris sui filiam, quæ
cara ei erat, sed liberos nullos pepererat. (2) Quod quum ita esset,
ephori ei ad se vocato dixere: «Quandoquidem tu tibi ipse non
prospicis, nostri est officii, genus Eurysthenis non pati interire. Tu
igitur hanc quam habes uxorem, quoniam tibi liberos non parit, dimitte,
et duc aliam: id si feceris, Spartiatis gratum feceris.» (3) At ille
respondens ait, neutrum se facturum:[TR3] nec enim recte illos
consulere, sese hortantes ut dimissa, quam habeat, uxore innoxia, aliam
ducat; itaque se illis non pariturum.

XL. Ad hæc ephori et seniores, re deliberata, hæc Anaxandridæ
proposuerunt: «Quoniam igitur, inquiunt, videmus te amore uxoris tuæ
captum, at tu hoc fac, nec huic te oppone conditioni, ne secius
quidpiam de te decernant Spartani. (2) Non amplius postulamus, ut
uxorem, quam habes, dimittas: præsta vero huic porro quæ adhuc ei
præstitisti; sed aliam, præter hanc, domum duc uxorem, quæ liberos tibi
pariat.» His fere ab illis dictis adsensus est Anaxandrides; et
aliquanto post, alia insuper ducta uxore, duas habitavit domos,
nequaquam ex more Spartanorum.

XLI. Haud multo interjecto tempore, uxor postmodum ducta peperit huncce
Cleomenem. At, dum hæc futurum regni successorem Spartanis in lucem
edit, forte fortuna contigit, ut prior uxor, quæ adhuc sterilis fuerat,
gravida esset. (2) Huic, quum revera prægnans esset, re cognita, turbas
ciebant cognati posterioris uxoris, dicentes frustra illam gloriari,
velleque supponere sobolem. (3) Itaque his indigne rem ferentibus,
instante partus tempore, increduli ephori parientem mulierem
circumsedentes observabant. At illa peperit Dorieum; moxque iterum
Leonidam; moxque rursus Cleombrotum: dicunt etiam nonnulli, gemellos
fuisse Cleombrotum et Leonidam. (4) At posterius ducta uxor, mater
Cleomenis, quæ Prinetadæ filia erat, Demarmeni neptis, post Cleomenem
nullos alios liberos peperit.

XLII. Et Cleomenes quidem, ut narrant, mentis haud satis erat compos,
ac fere furiosus. Dorieus vero inter æquales primus erat; satisque
speraverat, pro sua virtute regnum se adepturum. (2) Hanc spem alens,
quum mortuo Anaxandride Spartani ex lege regem constituissent majorem
natu Cleomenem, indigne rem ferens Dorieus, et sub Cleomenis vivere
nolens imperio, postulata a Spartanis multitudine quadam ex plebe,
colonos hos eduxit, non consulto Delphis oraculo quamnam in terram iret
conditurus coloniam, neque aliud quidquam ex civitatis instituto ante
exsecutus. (3) Sed, indignatus ut erat, ad Africam dirigit naves,
ducibus usus civibus nonnullis Theræis. Ubi ad Cinypem pervenit,
condidit locum Libyæ pulcerrimum juxta flumen. Inde vero ejectus tertio
anno a Macis Libybus et Carthaginiensibus, in Peloponnesum rediit.

XLIII. Ibi Antichares, civis Eleonius, ex Laii oraculis consilium ei
dedit, ut Heracleam in Sicilia conderet; dicens universam Erycis
regionem Heraclidarum esse, quippe ab ipso Hercule adquisitam. (2) Quo
audito, Delphos profectus Dorieus, quærit ex oraculo, an potiturus sit
terra quam adire cogitaret; et Pythia, potiturum ea, respondit. Sumpta
itaque classe et multitudine, quam eamdem in Africam duxerat, Italiam
est prætervectus.

XLIV. Per id tempus, ut memorant Sybaritæ, ipsi et rex ipsorum Telys in
eo erant ut adversus Crotonem arma moverent: et Crotoniatæ, metu
perculsi, rogarunt Dorieum ut opem sibi ferret, idque ab illo
impetrarunt. Sic cum illis adversus Sybarin profectus est Dorieus, et
una cum illis Sybarin cepit. (2) Hoc igitur a Dorieo, et his qui cum eo
erant, gestum esse aiunt Sybaritæ: Crotoniatæ vero adfirmant, neminem
peregrinum belli contra Sybaritas suscepti socium sibi fuisse, nisi
unum Calliam, vatem Eleum, ex Iamidarum familia; eumque hac ratione,
quod a Tely, Sybaritarum tyranno, ad se profugisset, quum sacrificanti
adversus Crotonem sacra parum prospera evenissent.

XLV. Hoc quidem Crotoniatæ dicunt. Testimonia autem dictorum hæc
adierunt utrique: Sybaritæ quidem, partim testantur agrum sacrum atque
templum prope siccum Crathin; quæ Minervæ, cognomine Crathiæ, dedicata
esse aiunt a Dorieo, postquam consociatis armis cum Crotoniatis Sybarin
cepisset; partim ipsius Doriei mortem ut maximum adferunt argumentum,
quippe quem periisse aiunt eo quod contra vaticinia fecisset: qui si
nihil deliquisset, sed id fecisset ad quod missus erat, cepisset
Erycinam terram, et captam obtinuisset, neque ipse cum suo exercitu
fuisset interemptus. (2) Contra Crotoniatæ multa monstrant in
Crotoniensi agro eximie donata Calliæ Eleo, quæ ad meam usque ætatem
posteri Calliæ possederunt: Dorieo vero ejusque posteris nihil esse
donatum; cui tamen, si socius fuisset Sybaritici belli, multo plura
quam Calliæ fuissent donata. Hæc utrique proferunt testimonia; quorum
utris fidem quisque habuerit, his accedat licet.

XLVI. Navigarunt autem cum Dorieo alii quoque Spartani, condendæ
coloniæ socii, Thessalus, et Paræbates, et Celeas et Euryleon. Qui
postquam cum universo adparatu in Siciliam pervenerunt, periere prælio
superati a Pœnis et Egestanis. Unus sociorum illorum huic cladi
superstes fuit Euryleon. (2) Is, collectis copiarum reliquiis, Minoam
tenuit, Selinusiorum coloniam, et Selinusiis operam suam contulit, ut
Pithagora monarcho liberarentur. (3) Postea vero, hoc sublato,
tyrannidem Selinuntis ipse invasit, eamque[TR4] per breve tempus
obtinuit: nam insurrectione facta interfecerunt eum Selinusii, tametsi
ad Forensis Jovis aram profugerat.

XLVII. Secutus Dorieum erat et cum eo periit etiam Philippus, Butacidæ
filius, civis Crotoniata. Is quum sibi desponsasset Telyis filiam,
Sybaritarum regis, Crotone profugerat: frustratus autem nuptiis,
relicta Italia Cyrenen navigaverat. Inde profectus, secutus erat
Dorieum propria triremi, suo sumptu militibus instructa: vir qui in
Olympicis certaminibus victoriam reportaverat, et formosissimus omnium
suæ ætatis Græcorum. (2) Hic ob formæ præstantiam ab Egestanis
consecutus est, quod nemo alius: hi enim super ejus sepulcro Heroum
erexerunt, et sacrificiis eum placant.

XLVIII. Hunc finem habuit Dorieus: qui si sustinuisset sub Cleomenis
vivere imperio et Spartæ manere, ipse rex evasisset Lacedæmonis. Neque
enim diu admodum regnavit Cleomenes, sed mortuus est nulla prole
relicta, nisi una filia, cui nomen erat Gorgo.

XLIX. Hoc igitur regnante Cleomene Spartam venit Aristagoras, Mileti
tyrannus. Is regem conveniens, secum adferebat, ut narrant Lacedæmonii,
æneam tabulam, in qua totius terræ circuitus erat incisus, et mare
universum, fluviique omnes. (2) Ubi in colloquium venit regis, hæc ad
eum verba fecit: «Cleomenes, ne meum studium te conveniendi mireris;
talia enim sunt tempora. Servos esse Ionum filios, qui liberi esse
debebant, probrum et dolor maxime quidem est nobis ipsis, verum etiam,
præter cæteros Græcos, tanto magis vobis, quoniam principes estis
Græciæ. (3) Nunc igitur, per deos te oro Græciæ præsides, e servitute
vindicate Ionas, consanguineos vestros. Facile est autem vobis hoc
exsequi. Nec enim fortes viri sunt barbari; vos vero bellicæ virtutis
ad summum fastigium pervenistis. (4) Pugnæ genus autem illorum hoc est,
arcus et breve spiculum. Braccis induti [_non scutis tecti_] in prælium
eunt et tiaras [_pro galeis_] in capite gestant: ita superatu sunt
faciles. Sunt autem continentem illam habitantibus bona, quanta non
sunt aliis omnibus hominibus simul sumptis: aurum statim, tum argentum,
et æs, et vestis variegata, et jumenta, et mancipia: quibus vos, si
modo libuerit, potiemini. (5) Habitant autem, alius populus alterum
attingens sic, quemadmodum ego dicam. Juxta Ionas hosce habitant hi
Lydi, terram tenentes bonam et argento abundantem.» Hæc dicens, digito
monstravit regionem in illo terræ circuitu, quem æri incisum secum
attulerat. «Lydis vero (sic dicere perrexit) contigui sunt versus
orientem Phryges hi, et armentis et terræ frugibus opulentissimi
omnium, quos equidem novi, populorum. (6) Phrygibus proximi sunt
Cappadoces, quos Syrios nos vocamus: hisque finitimi Cilices, ad mare
hocce pertinentes, in quo Cyprus hæc insula est; qui quingenta talenta
annuum tributum pendunt regi. (7) Cilices attingunt hi Armenii, et ipsi
armentis opulenti. Armeniis finitimi Matieni hancce possident regionem.
Horum regionem attingit Cissia hæc, in qua juxta fluvium huncce
Choaspen sita hic sunt Susa, ubi rex magnus vitam agit, suntque
pecuniarum illius thesauri. Hanc urbem quum ceperitis, tum fidenter cum
Jove de divitiis contendetis. (8) At nunc de exiguo terræ tractu, neque
illo ita bono, et de arctis finibus opus est vobis pugnare cum
Messeniis, qui vobis pares sunt armis , et cum Arcadibus et Argivis,
qui nihil possident quod sit auri aut argenti simile, cujus studio
aliquis ad pugnandum cum vitæ periculo commoveatur. Quare quum facile
sit vobis universæ Asiæ potiri imperio, aliudne quidpiam præoptabitis?»
Hæc Aristagoras dixit; cui Cleomenes respondit his verbis: «Hospes
Milesie, in tertium diem differo tibi respondere.»

L. Tunc quidem in tantum progressi sunt: ubi vero adfuit contitutus
responsioni dies, et ad locum ventum est de quo convenerat, ex
Aristagora Cleomenes quæsivit, quot dierum iter esset a mari Ioniam
adluente usque ad regem. (2) Et Aristagoras, alioquin callidus homo, et
pulcre illum circumveniens, in hoc quidem offendit. Nam quum non id
quod res est dicere debuisset, ut qui Spartanos in Asiam cuperet
evocare, ex veritate respondit, dicens trium mensium esse adscensum.
(3) Tum vero Cleomenes, præcidens reliquum sermonem quem de itinere
illo facturus erat Aristagoras, ait: «Hospes Milesie, excede Sparta
ante solis occasum: nec enim sermonem dicis audiendum Lacedæmoniis, qui
eos cupis trium mensium viam abducere a mari.» His dictis, Cleomenes
domum abiit.

LI. Tum vero Aristagoras sumpto oleæ ramo domum adiit Cleomenis, et
introgressus supplicis modo illum precatus est, ut, dimissa filiola,
sese audiret: adstabat enim forte Cleomeni filia, cui nomen erat Gorgo,
unica illius proles, annorum octo aut novem puella. (2) Jussit illum
Cleomenes dicere quæ vellet, nec cessare puellæ caussa.[TR5] Ibi
Aristagoras a decem incepit talentis quæ illi pollicebatur, si ea, quæ
petiisset, effecta sibi dedisset: (3) abnuenteque Cleomene, progressus
est Aristagoras augendo subinde pecuniæ summam; donec postremo, quum
quinquaginta ei talenta reciperet, exclamavit puella: «Pater, corrumpet
te his hospes, ni ocyus hinc abscesseris.» (4) Et delectatus Cleomenes
puellæ monito, in aliud conclave abiit, et Aristagoras Sparta omnino
excessit neque ei licuerat de itinere ad regem plura his commemorare.

LII. Est autem illius itineris ratio hujusmodi. Stationes (_sive_
mansiones) ubique sunt regiæ, et deversoria pulcerrima: totumque iter
per culta ac tuta instituitur loca. Per Lydiam et Phrygiam viginti sunt
mansiones, parasangæ vero nonaginta quattuor cum dimidia. (2) Phrygiam
excipit Halys fluvius, ad quem est porta, per quam omnino transire
oportet priusquam fluvium trajicias: estque ibidem magna custodia.
Transgresso in Cappadociam, atque per eam pergenti usque ad Ciliciæ
fines, mansiones sunt duodetriginta, parasangæ vero centum et quattuor:
(3) in his confinibus autem duæ sunt portæ transeundæ, et prætereundæ
duæ custodiæ. Has postquam præterieris, per Ciliciam iter facienti tres
sunt mansiones, parasangæ vero quindecim cum dimidia. (4) Terminus
Ciliciæ et Armeniæ flumen est navibus transmittendum, cui nomen
Euphrates. In Armenia vero mansiones sunt deversoriorum quindecim, et
parasangæ quinquaginta sex cum dimidia: estque in his etiam custodiæ
statio. (5) Perfluunt autem Armeniam quattuor fluvii, quos navibus
necessario oportet trajicere. Primus est Tigris: deinde secundus et
tertius idem nomen habent, quamvis non idem sit fluvius, nec eodem ex
loco fluens; prior enim eorum, quem recensui, ex Armeniis fluit,
posterior vero ex Matienis. Quarto fluvio nomen est Gyndes, is quem
Cyrus olim in trecentos et sexaginta alveos diduxit. (6) Ex hac Armenia
ubi in Matienen regionem transieris, stationes sunt quattuor.... Tum ex
hac in Cissiam regionem transgredienti, stationes undecim, parasangæ
vero quadraginta duæ cum dimidia, usque ad Choaspen fluvium, navibus
itidem trajiciendum; ad quem Susa urbs condita est. Harum omnium
mansionum summa est centum et undecim; totque sunt stationes atque
deversoria Sardibus Susa iter facienti.

LIII. Quodsi vero recte parasangis dimensa est regia via, et parasanga
si valet triginta stadia, uti revera valet,[TR6] erunt Sardibus usque
ad regiam, quæ Memnonia vocatur, stadiorum tredecim millia et
quingenta, quum sint parasangæ quadringentæ et quinquaginta. (2) Jam
singulis diebus centena et quinquagena stadia conficiendo, consumuntur
adcurate dies nonaginta.

LIV. Itaque Milesius Aristagoras, quando Cleomeni Lacedæmonio dixit,
trium mensium iter esse quo ad regem adscenditur, recte ille dixit. Si
quis vero curatius etiam de his quærat, ei ego hoc etiam declarabo;
namque adjici debet iter Epheso Sardes faciendum. (2) Dico igitur, a
Græco mari usque Susa, nam hæc Memnonia urbs vocatur, stadiorum omnium
summam esse quattuordecim millia et quadraginta. Nam ab Epheso ad
Sardes sunt stadia quingenta et quadraginta: itaque tribus diebus
longius fit trimestre istud iter.

LV. Sparta pulsus Aristagoras Athenas inde se contulit: quæ _haud multo
ante_ tyrannis liberatæ erant, idque hoc modo. Postquam Hipparchum,
Pisistrati filium, Hippiæ tyranni fratrem, cui per somnum visum erat
oblatum imminentem calamitatem perspicue significans, interfecerunt
Aristogiton et Harmodius, generis origine Gephyræi; post hæc Athenæ per
quattuor etiam nunc annos nihilo minus, immo magis etiam quam antea,
tyrannide premebantur.

LVI. Insomnium Hipparcho oblatum hujusmodi erat: nocte quæ præcedebat
Panathenæorum solennia, visum erat Hipparcho adstare ipsi virum grandem
formosumque, ænigmaticis his verbis ipsum adloquentem.

      Intoleranda, leo, patiens, animo forti tolerato!
      nemo hominum injustus non solvet tempore pœnam.

(2) Hanc visionem ille simulatque illuxit, palam ad somniorum
conjectores retulit: deinde vero, sacris averruncandi caussa factis,
pompam illam duxit, in qua interfectus est.

LVII. Gephyræi, quorum de genere erant Hipparchi percussores,
principio, ut ipsi aiunt, ex Eretria fuerunt oriundi; ut vero ego rem
percontatus reperio, Phœnices fuerunt ex illorum numero Phœnicum, qui
cum Cadmo in hanc regionem, quæ nunc Bœotia vocatur, venerunt; et
Tanagricum ejusdem regionis tractum, sorte acceptum, habitaverunt. (2)
Inde postquam Cadmei prius ab Argivis erant expulsi, deinde Gephyræi hi
a Bœotis ejecti, Athenas se converterunt. Et illos receperunt
Athenienses hac conditione, ut cives essent Athenienses, at compluribus
tamen, nec vero dignis quæ hic commemorentur, juribus essent exclusi.

LVIII. Phœnices autem hi, qui cum Cadmo advenerant, quorum de numero
fuerunt Gephyræi, regionem hanc incolentes, quum alias res multas ad
doctrinam spectantes attulerunt Hellenibus, tum literas; quarum usus
nullus antea, ut mihi videtur, apud Hellenas fuerat. Ac primum quidem
tales attulerant, qualibus omnes utuntur Phœnices: procedente vero
tempore, simul cum sermone, literarum etiam ductus immutarunt. (2)
Pleraque per id tempus loca circum illos habitabant Hellenes Iones: qui
literas edocti a Phœnicibus, usi sunt eis forma paululum mutata; a
quorum usu divulgatum est, ut, quemadmodum æquitas etiam postulabat,
quoniam a Phœnicibus in Græciam introductæ sunt, Phœniciæ literæ
nominarentur. (3) Atque byblos etiam (_id est_, libros papyraceos)
antiquitus diphtheras (pelles raras _sive_ membranas) Iones vocant,
quoniam in papyri inopia pellibus caprinis et ovillis utebantur. Atque
etiam nunc mea ætate multi barbarorum talibus in pellibus scribunt.

LIX. Vidi vero etiam ipse literas Cadmeas in templo Apollinis Ismenii
Thebis Bœotiæ, tripodibus tribus insculptas, maximam partem similes
Ionicis literis. Unus ex illis tripodibus hanc habet inscriptionem:

      Dedicavit me Amphitryon, rediens ex Telebois.

Hæc igitur scripta fuerint Laii ætate, filii Labdaci, nepotis Polydori,
filii Cadmi.

LX. Alius tripus hexametro modulo hæc dixit:

      Scæus, in adsueto pugilum certamine victor,
      me tibi sacravit, speciosum munus, Apollo.

Scæus autem ille fuerit Hippocoontis filius: si modo hic fuit qui munus
illud dedicavit, nec alius idem nomen gerens cum Hippocoontis filio:
vixit hic autem Œdipi ætate, Laii filii.

LXI. Tertius tripus, hexametro pariter modulo, hæc inscripta habet:

      Laodamas tripodem hunc divo, sua in urbe monarchus,
      dignum spectatu sacrat decus arcitenenti.

Hic est ille Laodamas, Eteoclis filius, quo regnante Cadmei, ab Argivis
sedibus suis ejecti, ad Encheleas se receperunt. (2) Gephyræi vero,
tunc relicti, postea a Bœotis coacti sunt Athenas concedere. Et habent
hi templa Athenis exstructa, quæ ad reliquos Athenienses nihil
pertinenet, quum alia, quibus nihil commune cum cæteris templis est,
tum Achaicæ Cereris templum et sacra.

LXII. Quale fuerit visum Hipparcho oblatum, et unde oriundi
Gephyræi,[TR7] quorum de genere fuere Hipparchi percussores, est a me
expositum. Superest ut post hæc redeam ad narrationem quam initio
instituturus eram, dicamque qua ratione tyrannis liberati sint
Athenienses. (2) Quo tempore Hippias tyrannidem obtinuit, et
Athenienses ob Hipparchi cædem acerbius vexabat; per id tempus
Alcmeonidæ, genere Athenienses, ob Pisistratidas vero patria profugi,
postquam cum aliis Atheniensium exsulibus per vim reditum sibi parare
contantes nihil profecissent, sed ad Lipsydrion supra Pæoniam, quem
locum tentandi reditus caussa et liberandæ civitatis consilio
muniverant, ingentem accepissent cladem; deinde, omnia adversus
Pisistratidas molientes, ab Amphictyonibus templum Delphicum hoc, quod
nunc est, et tunc nondum erat, ædificandum conduxerunt. (3) Quumque
divitiis abundarent, et inde a majoribus spectati essent viri,
exædificarunt templum quum alias pulcrius quam ferebat exemplar, tum
frontem ejus ex Pario marmore effecerunt, quamquam conventum esset ut
totum templum ex porino lapide construeretur.

LXIII. Hi igitur Alcmeonidæ, ut Athenienses narrant, dum Delphis
morabantur, pecunia persuaserunt Pythiæ, ut, quoties Spartani cives
Delphos venirent, sive privato nomine sive publico oraculum consulturi,
constanter illos moneret, ut liberarent Athenas. (2) Proinde
Lacedæmonii quum idem ipsis semper effatum ederetur, mittunt
Anchimolium, Asteris filium, cum exercitu, spectatum inter cives virum,
qui Pisistratidas Athenis pelleret, quamquam hospitii jure cum ipsis
inprimis conjunctos: nam, quæ diis debentur, antiquiora duxerunt quam
quæ hominibus. Hunc exercitum, mari navibus mittunt. (3) Anchimolius
igitur, portum tenens Phalerum, ibi in terra deposuit. Qua re ante
cognita, Pisistratidæ, quum esset eis fœdus cum Thessalis, auxilia e
Thessalia acciverant. (4) Et precantibus Thessali, publico decreto,
mille equites miserant, et regem suum Cineam Coniæum. Quos auxiliares
nacti Pisistratidæ, hocce instituerunt facere: (5) detonsa planitie
Phalereorum, et loco hoc equitibus habili reddito, equitatum adversus
hostium castra mittunt: qui in hos incidens, quum alios multos
interfecit Lacedæmoniorum, tum et ducem Anchimolium, reliquos vero in
naves compulerunt. (6) Hic finis fuit primæ expeditionis
Lacedæmoniorum: estque sepulcrum Anchimolii in Attico pago, cui Alopecæ
nomen, prope Herculis templum quod in Cynosarge.

LXIV. Post hæc majores copias adversus Athenas miserunt Lacedæmonii,
duce exercitus Cleomene rege, Anaxandridæ filio: has vero non jam mari
miserunt, sed per continentem. (2) Cum his, ut in Atticam regionem
invaserunt, primum congressi Thessali equites, brevi tempore in fugam
sunt versi, cecideruntque ex eisdem amplius quadraginta; reliqui vero e
vestigio recta versus Thessaliam abierunt. (3) Cleomenes autem, ut ad
urbem pervenit, una cum his ex Atheniensibus, qui liberi vivere
cupiebant, tyrannos obsedit, muro Pelasgico inclusos.

LXV. Nequaquam vero expugnaturi Pisistratidas erant Lacedæmonii: nec
enim justam obsidionem instituere cogitaverant, et cibariis ac
potulentis bene instructi Pisistratidæ erant: post paucorumque dierum
obsidionem Spartam erant illi abituri. (2) Nunc vero supervenit casus,
istis infaustus, his vero idem peropportunus: capti enim sunt
Pisistratidarum liberi, quum in eo essent, ut extra Atticam in tuto
collocarentur. (3) Quæ res postquam accidit, turbatæ sunt omnes
eorumdem rationes. Itaque deditionem fecerunt eis conditionibus, quæ
Atheniensibus placuerunt, ut, receptis liberis suis, intra quinque dies
Attica excederent. (4) Atque ita relicta Attica Pisistratidæ Sigeum ad
Scamandrum migrarunt, postquam Athenis sex et triginta annos
regnaverant. Fuerunt autem hi origine Pylii et Nelidæ, eisdem majoribus
prognati atque Codrus et Melanthus; qui et ipsi olim, quum advenæ
essent, reges fuerunt Atheniensium. (5) Cujus in originis memoriam
Hippocrates filio suo nomen Pisistrati imposuerat, de Pisistrato,
Nestoris filio, ductum. (6) Hoc modo tyrannis suis liberati sunt
Athenienses: quas vero res post receptam libertatem memoratu dignas vel
gesserint vel passi sint, priusquam Ionia a Dario defecit, et
Aristagoras Milesius Athenas venit opem illorum implorans, eas primum
exponam.

LXVI. Athenæ, quum jam ante magnæ fuissent, nunc, postquam tyrannis
liberatæ erant, majores evaserunt. Dominabantur autem in illis duo
viri, Clisthenes, de familia Alcmeonidarum, is quem fama fert
corrupisse Pythiam, et Isagoras, Tisandri filius, spectata quidem
familia natus; cæterum, quibus majoribus antiquitus fuerit oriundus,
dicere nequeo, nisi quod cognati ejus Jovi Cario sacra faciunt. (2) Hi
viri inter se de principatu contendebant. Qui superabatur ab æmulo
Clisthenes plebis favorem sibi conciliabat: et deinde, quum in quattuor
tribus distributi fuissent Athenienses, decem tribus constituit,
mutatisque nominibus, quæ ab Ionis filiis, Geleonte et Ægicore et
Argada et Hoplete, erant desumpta, ab indigenis heroibus eas
denominavit, uno Ajace excepto; quem, ut vicinum et socium, quamquam
peregrinum, adjecit.

LXVII. Qua in re, ut mihi videtur, Clisthenes hic avum suum maternum
imitatus est, Clisthenem Sicyonis tyrannum. (2) Ille enim, quum bellum
gereret cum Argivis, primum rhapsodos vetuit Sicyone inter se
decertare, propter Homerica carmina, quoniam in illis ubique fere
nonnisi Argivi et Argos celebrantur: deinde, quum esset in foro
Sicyoniorum (et est hodieque) ædes Adrasto, Talai filio, tamquam heroi,
consecrata, hunc Clisthenes, quippe Argivum, sede sua ejectum cupiebat.
(3) Itaque Delphos profectus, consuluit oraculum, an ejiceret Adrastum.
Cui Pythia respondit, Adrastum regem esse Sicyoniorum, ipsum vero
lapidatorem. Postquam Deus ei hanc potestatem non fecit, domum reversus
excogitavit rationem qua Adrastus ipse demigraret. (4) Quam rationem
ubi reperisse visus est, Thebas Bœotias misit, dicens velle se
Melanippum, Astaci filium, deducere Sicyonem: et permiserunt Thebani.
Tum Clisthenes Melanippo Sicyonem deducto templum dedicavit in ipso
prytaneo, ipsumque ibi in loco munitissimo statuit. (5) Melanippum
autem arcessiverat Clisthenes (nam et hoc me declarare oportet), ut qui
inimicissimus fuisset Adrasto, quippe cujus fratrem interfecisset
Mecisteum, et Tydeum generum. (6) Huic postquam templum dedicavit,
sacrificia et solennia Adrasto adempta eidem Melanippo attribuit.
Consueverant autem Sicyonii magnifice admodum honorare Adrastum. Fuerat
enim hæc regio Polybi, Adrastus autem Polybi ex filia nepos fuit: qui
quum sine liberis decederet, tradidit Adrasto regnum. (7) Adrastum
autem quum aliis honoribus colebant Sicyonii, tum calamitates ejus
tragicis choris celebrabant, non Bacchum, sed Adrastum colentes. (8)
Clisthenes vero choros Baccho tribuit, reliquam vero solennitatem
Melanippo. Hoc modo cum Adrasto egit Clisthenes.

LXVIII. Idem vero tribuum Doriensium nomina mutavit, ne scilicet eædem
Sicyoniis atque Argivis tribus essent. Atque id agens, maxime derisui
habuit Sicyonios: quippe nova nomina a sue et asino desumens,
terminationem solam pristinarum tribuum adjecit, sua tribu excepta, cui
de suo imperio nomen imposuit: hos enim Archelaos nominavit; reliquorum
autem alios Hyatas, alios Onatas, alios Chœreatas. (2) Quibus nominibus
tribuum usi sunt Sicyonii non solum quoad regnavit Clisthenes, verum
etiam post illius obitum sexaginta adhuc annis: deinde tamen, re
deliberata, mutarunt ea, et alios Hyllæos, alios Pamphylos, alios
Dymanatas nominarunt: quartæ vero tribus nomen ab Ægialeo desumpserunt,
Adrasti filio, tribulesque Ægiales adpellarunt.

LXIX. Hæc Sicyonius Clisthenes fecerat. Atheniensis autem Clisthenes,
Sicyonii ex filia nepos, qui nomen etiam ab illo erat nactus, hic
itidem per contemtum (ut mihi videtur) Ionum, ne eadem Atheniensibus
atque Ionibus tribuum nomina essent, cognominem Clisthenem est
imitatus. (2) Postquam enim plebem omnem Atheniensium, prius a se
aleniatam, tum suas ad partes traduxerat, tribuum mutavit nomina, et
numerum illarum auxit: decem etiam, quum quattuor fuissent, constituit
phylarchas, et per decem tribus distribuit demos (_sive_ curias) omnes
Atheniensium. Eratque, plebe suis partibus adjecta, longe potentior
quam adversarii.

LXX. Vicissim igitur ab illo superatus Isagoras hæc contra molitur:
Cleomenem advocat Lacedæmonium, qui hospes ipsi factus erat inde ab
obsidione Pisistratidarum: (2) quem quidem fama ferebat consuetudinem
tunc habuisse cum uxore Isagoræ. Primum igitur Cleomenes, præcone
Athenas misso, Clisthenem urbe ejecit, multosque cum eo alios
Athenienses, hos dicens qui essent _enagees_ (_id est_, piaculo
contaminati). (3) Hæc autem per nuncium edixit, ab Isagora edoctus:
habebant enim quidem Alcmeonidæ, et hi qui eorumdem erant partium,
culpam commissæ cædis; at ipse Clisthenes ejusque amici non fuerant
cædis participes.

LXXI. Enagees autem dicti sunt nonnulli ex Atheniensibus hac de caussa:
fuit Cylon, civis Atheniensis, olympicorum certaminum victor: is
cristas tollens, consilium inierat occupandæ tyrannidis; comparatisque
sibi sociis ex æqualium numero, arcem occupare conatus est: quam quum
obtinere non posset, supplex ad deæ imaginem consedit. (2) Hos homines
igitur surgere inde jusserunt prytanes Naucrarorum, qui tunc civitatem
administrabant, fide data punitum eos iri citra mortem; attamen occisi
hi sunt culpa Alcmeonidarum. Sed hæc gesta sunt ante Pisistrati ætatem.

LXXII. Postquam Cleomenes, misso præcone, ejiciendos urbe Clisthenem et
piaculo contaminatos edixit, unus Clisthenes ultro excessit. Deinde
vero nihilo minus Athenas venit Cleomenes, non quidem cum magna manu:
quo ubi pervenit, septingentas familias urbe ejecit, quas ei Isagoras
indicaverat. (2) Quo facto, deinde senatum conatus est dissolvere, et
trecentis civibus de Isagoræ factione tradidit magistratus. Quum vero
resisteret senatus et imperio nollet parere, Cleomenes et Isagoras cum
suarum partium civibus arcem occupant. (3) Et cæteri Athenienses, cum
senatu sentientes, per biduum illos obsederunt: tertio vero die,
deditione facta, Attica excessere quotquot eorum Lacedæmonii erant. (4)
Atque ita implebatur Cleomeni ominosum quod acceperat dictum: nam quum
in arcem, occupaturus illam, adscendisset, ad penetrale deæ accesserat,
consulturus eam: at sacerdos de sella surgens, priusquam ille per
januam intrasset, dixit: «Retrogredere, hospes Lacedæmonie, nec in hoc
templum pedem pone: nefas est enim Doriensibus huc intrare.» (5) Cui
ille respondit: «At non Doriensis sum, o mulier, sed Achæus.» Igitur,
quum spreto omine exsequi consilium esset adgressus, tunc rursus
excidit cum Lacedæmoniis. Reliquos vero in vincula conjecerunt
Athenienses, morti destinatos; et in his Timesitheum Delphensem, cujus
viri opera manuum (_victorias Pythicas et Olympicas_) fortisque animi
maxima possem commemorare. Et hi quidem in vinculis mortui sunt.

LXXIII. Post hæc Athenienses, revocato Clisthene et septingentis illis
familiis, quæ a Cleomene patria erant pulsæ, Sardes legatos miserunt,
cupientes cum Persis contrahere societatem: intellexerant enim, bellum
sibi imminere cum Lacedæmoniis et Cleomene. (2) Postquam Sardes
advenere legati, et mandata exposuere, quæsivit Artaphernes, Hystaspis
filius, præfectus Sardium, quinam homines essent, et ubi terrarum
habitarent, qui Persarum peterent societatem. Quod ubi ex legatis
cognovit, brevibus verbis eos ita expedivit: (3) si regi Dario
Athenienses terram traderet et aquam, societatem illis pollicitus est:
si non traderent, abire illos jussit. Tum legati, re privatim inter se
deliberata, tradere se, dixerunt; scilicet cupientes contrahi
societatem. At hi, quum domum rediissent, gravem culpam sustinuerunt.

LXXIV. Cleomenes, quum se et verbis et factis contumeliose ab
Atheniensibus acceptum existimaret, ex universa Peloponneso contraxit
exercitum, quo consilio contrahat non dicens; sed pœnas sumere de
populo Atheniensium cupiens, et Isagoram constituere tyrannum: hic enim
cum illo ex arce Athenarum erat egressus. (2) Dum igitur ingenti cum
exercitu Cleomenes Eleusinem invadit, per idem tempus Bœoti ex
composito capiunt Œnoen et Hysias, extremos Atticæ pagos; et
Chalcidenses ab alia parte Atticam ingressi regionem vastabant. (3) Tum
Athenienses, quamquam ancipite pressi periculo, Bœotorum et
Chalcidensium ultione in aliud tempus dilata, Peloponnesiis, quippe qui
jam Eleusine erant, arma opposuerunt.

LXXV. Quum vero jam in eo essent utrimque exercitus ut ad manus
venirent, ibi primum Corinthii, reputantes secum injuste se facere,
retro conversi abscesserunt: deinde idem fecit Demaratus, Aristonis
filius, qui et ipse rex erat Lacedæmoniorum, et una cum Cleomene
exercitum eduxerat Lacedæmone, neque superiore tempore cum illo
discordaverat. (2) Ab hoc vero dissidio facta lex est Spartæ, ne ambo
reges, exeunte exercitu, castra sequerentur: adhuc enim ambo sequi
consueverant: altero autem vacante a militia, alterum etiam
Tyndaridarum domi relinqui; nam ante id tempus hi ambo, tamquam
auxiliares, secuti erant. (3) Tunc igitur reliqui socii, qui Eleusine
erant, reges dissidere videntes, et Corinthios relinquere stationem,
etiam ipsi converso agmine discessere.

LXXVI. Quarta hæc est expeditio, quam in Atticam suscepere Dorienses:
bis enim hostiliter eam sunt ingressi, bis vero commodi caussa populi
Atheniensis. Primo quidem loco, quum Megara colonis frequentarunt (nam
hæc expeditio, Codro regnante Athenis suscepta, prima merito
nominabitur): iterum vero, atque tertio, quando ad ejiciendos
Pisistratidas ex Sparta advenerunt: quarto tunc, quum Peloponnesios
ducens Cleomenes, Eleusinem invasit. Ita tunc quarta vice Dorienses
Athenas invaserunt.

LXXVII. Postquam inglorium hunc exitum habuit ista expeditio, tunc
Athenienses, pœnas de Chalcidensibus sumturi, primum adversus hos arma
moverunt: Chalcidensibus vero Bœoti opem laturi ad Euripum properarunt.
(2) Quos ubi conspicati sunt Athenienses, Bœotos prius quam
Chalcidenses adgredi placuit. Pugna cum Bœotis commissa, insignem
victoriam Athenienses reportarunt, plurimis eorum occisis, et
septingentis captis. (3) Deinde eodem die in Eubœam transgressi
Athenienses cum Chalcidensibus etiam pugnam committunt: quibus et ipsis
prælio victis, quater mille colonos in hippobotarum prædiis relinquunt:
hippobotæ autem (_id est_, qui equos alunt) vocantur apud Chalcidenses
homines locupletes. (4) Quotquot ex Chalcidensibus vivos ceperant
Athenienses, perinde atque Bœotos, in custodia habuerunt, compedibus
vinctos. Interjecto vero tempore eosdem manumiserunt, binis minis
æstimatos: compedes autem, quibus isti vincti fuerant, suspenderunt in
acropoli; quæ ad meam usque ætatem ibi superfuerunt, e muro pendentes a
Medis ambusto, qui est ex adverso ædis occidentem spectantis. (5)
Pretii autem redemptionis decimam consecrarunt, ex illaque quadrigam
conficiendam curarunt æneam, quæ a sinistra stat primum ingredienti in
propylæa quæ sunt in acropoli. Est autem in illa inscriptio hæc:

      Attica perdomitis acri sub Marte juventus
        Bœotis populis Chalcidicaque manu,
      damna rependerunt vinclis et carcere cæco,
        quorum hæ de decima stant tibi, Pallas, equæ.

LXXVIII. Auctæ igitur erant Athenarum opes. Adparet autem, non hoc uno
exemplo, sed ubique, quam præclara res sit juris æquabilitas.[TR8] Nam
et Athenienses, quamdiu sub tyrannis erant, nullis ex finitimis populis
bello fuerunt superiores; tyrannis autem liberati, longe primi
evaserunt. (2) Quæ res declarat, quoad tyrannide erant pressi, ultro
illos minus fortiter rem gessisse, quippe pro domino laborantes:
postquam vero in libertatem sunt restituti, unusquisque pro se ipse
studiose dabat operam ut recte rem gereret.

LXXIX. In hoc igitur statu res Atheniensium erat. Thebani vero,
ultionem sumpturi de Atheniensibus, Delphos miserunt qui deum
consulerent. Quibus Pythia respondit, per se non posse illos ultionem
capere; sed rem ad clamosum (_populum_) referre jussit, et proximos
rogare. (2) Legati domum reversi, convocata populi concione, renunciant
oraculi responsum. Tum Thebani, ubi ex his audiverunt proximos debere
rogari, dixere: «Nimirum proximi a nobis habitant Tanagræi, et Coronæi,
et Thespienses: atque hi constanter nobiscum pugnant, strenueque arma
nobiscum usque sociant. Quid opus est hos rogare? Immo videndum ne hæc
non fuerit oraculi sententia.»

LXXX. Ita dum hi inter se disceptant, postremo aliquis, re audita, ait:
«Ego mihi videor intelligere quid velit oraculum. Asopi dicuntur filiæ
fuisse Thebe et Ægina: hæ quum sint sorores, puto jubere nos deum ab
Æginetis auxilia petere.» (2) Et Thebani, quum nulla ex sententiis, quæ
dicebantur, hac potior esse videretur, protinus ad Æginetas miserunt,
ex oraculi mandato auxilia ab illis petentes, ut qui sibi essent
proximi. Petentibus Æginetæ tradentes Æacidarum imagines, responderunt,
se eis Æacidas auxilio mittere.

LXXXI. Thebani vero, Æacidarum auxilio freti, quum bello lacessissent
Athenienses, aspere ab illis sunt accepti. Itaque iterum ad Æginetas
miserunt, Æacidas illis reddentes, et virorum petentes auxilia. (2) Tum
Æginetæ, opum magnitudine elati, et veteris memores inimicitiæ, quæ cum
Atheniensibus obtinebat, precibus Thebanorum adnuentes, bellum
Atheniensibus non ante denuntiatum intulerunt. Nam dum hi Bœotis
instabant, interim Æginetæ longis navibus in Atticam profecti, Phalerum
diripiebant, multosque reliquæ regionis maritimæ pagos; et ingens
Atheniensibus damnum inferebant.

LXXXII. Vetustum, quod dixi, Æginetarum adversus Athenienses odium hanc
habuit originem. Epidauriorum terra fructum nullum ediderat. Quam ob
calamitatem quum oraculum Delphicum consulerent Epidaurii, jussit eos
Pythia Damiæ et Auxesiæ imagines statuere: id si fecissent, melius cum
illis actum iri. (2) Sciscitabantur igitur Epidaurii, utrum æneas
faciendas curarent statuas, an ligneas. Responditque Pythia, Neutrum
horum; sed ex sativæ oleæ ligno. Igitur Epidaurii ab Atheniensibus
veniam petunt oleam arborem cædendi, quod sanctissimas existimassent
Atticas oleas: sunt etiam qui dicant, per id tempus nullibi terrarum
oleas exstitisse, nisi Athenis. (3) Athenienses se illis potestatem
facere dixerunt ea conditione, ut illi quotannis Minervæ Urbis Præsidi
et Erechtheo victimas adferrent. In hanc conditionem consentientes
Epidaurii, nacti sunt quod petierant, et statuas ex his oleis confectas
posuerunt. Ac dehinc illis terra fructum ferebat, et ipsi Atheniensibus
id, de quo inter eos convenerat, persolvebant.

LXXXIII. Erant per illud adhuc tempus, sicuti etiam antea, Æginetæ
Epidauriorum imperio subjecti, quum aliis in rebus, tum lites suas
coram judice disceptaturi Epidaurum trajicere tenebantur. Deinde vero,
constructis navibus, virium fiducia ferocientes, ab Epidauriis
defecerunt. (2) Jamque ut hostes, et qui mari essent potentes, vexabant
illos: atque etiam statuas hasce Damiæ et Auxesiæ illis subripuerunt,
easque ablatas in mediterraneo suæ insulæ loco collocarunt, cui est Œa
nomen et qui viginti fere ab urbe stadiis abest. (3) Hoc in loco
erectas sacrificiis et cavillatoriis mulierum choris placabant,
constitutis utrique dearum denis viris qui essent choragi. Dicteriis
autem chori illi neminem virum lacessebant, sed mulieres indigenas.
Eædem cærimoniæ apud Epidaurios obtinuerant: qui arcanis etiam sacris
et ritibus utuntur.

LXXXIV. Epidaurii, ex quo eis subreptæ hæ statuæ sunt, jam
Atheniensibus ea, de quibus inter ipsos convenerant, non solvebant. (2)
Qua de re per legatos secum expostulantibus Atheniensibus demonstrarunt
Epidaurii, nullam se injuriam facere: quoad enim in sua terra
habuissent illas statuas, quod pacti erant exsolvisse; quibus sibi
subreptis jam non æquum esse ut porro solvant, sed ab Æginetis, qui
illas habeant, esse hoc exigendum. (3) Hoc accepto responso,
Athenienses, Æginam missis legatis, statuas ab Æginetis repetiverunt:
quibus illi responderunt, nihil sibi cum Atheniensibus esse negotii.

LXXXV. Jam porro aiunt Athenienses, postquam frustra repetitæ fuissent
statuæ, profectos esse Athenis una triremi cives illos, qui publico
nomine missi, quum Æginam pervenissent, statuas has, ut quæ ex ipsorum
ligno fuissent confectæ, de basibus suis conati sunt abstrahere,
Athenas transferendas. (2) Hos vero, quum isto modo compotes illarum
fieri non potuissent, circumjectis funibus statuas traxisse. Sed dum
trahebant, tonitru et cum tonitru exstitisse terræ motum: eaque re
territos vectores illos qui trahebant, mente fuisse alienatos; in
furoremque actos, mutuo sese invicem, veluti hostes, interfecisse;
donec ex omnibus, qui triremi illa advenerant, unus superfuisset,
solusque Phalerum rediisset.

LXXXVI. Athenienses igitur, rem ita gestam esse aiunt. Æginetæ vero
contendunt, non una navi advenisse Athenienses: unam enim navem, atque
etiam paulo plures una, etiamsi sibi nullæ naves fuissent, facile a se
repelli potuisse: sed multis navibus terram suam adgressos esse
Athenienses; Æginetas vero his ultro cessisse, nec pugnæ navalis
adiisse discrimen. (2) Illud vero liquido definire non possunt, utrum
ea caussa cesserint, quod se impares esse committendo prælio navali
intellexissent, an quod in animo habuissent facere id ipsum quod
fecerunt. (3) Aiunt igitur, Athenienses, quum nemo ad pugnam paratus se
illis opponeret, e navibus exscendisse, atque iter versus statuas esse
ingressos: quas ubi e basibus suis non potuissent avellere, ita
circumjectis funibus illas traxisse, donec utraque statua, dum ita
trahebatur, eamdem rem fecerit; rem narrantes mihi quidem non
credibilem, sed fortasse alii cuipiam: dicunt enim, in genua illas
coram trahentibus procubuisse, atque ex illo tempore in hoc statu
mansisse. (4) Hæc igitur ab Atheniensibus gesta esse aiunt Æginetæ; se
vero, postquam de expeditione, quam Athenienses adversus Æginam erant
suscepturi, certiores fuissent facti, Argivos ut sibi præsto essent
rogasse: (5) hosque, quo tempore Athenienses in Æginam exscendissent,
eodem tempore suppetias sibi ferentes adfuisse; et, quum clam ex
Epidauro in insulam trajecissent, in inscios Athenienses, itinere a
navibus intercluso, fecisse impetum: eodemque simul tempore tonitru et
terræ motum illis exstitisse.

LXXXVII. Hæc Argivi atque Æginetæ memorant. Cæterum Athenienses etiam
fatentur, unum solummodo e suis salvum in Atticam rediisse; nisi quod
Argivi aiunt, e clade, quam ipsi intulissent Attico exercitui, unum
illum superstitem fuisse; Athenienses vero aiunt, e clade quam deus
ipsis immisisset. Verumtamen ne hunc quidem, aiunt, calamitati
supervixisse; sed periisse tali modo. (2) Athenas ut rediit, nunciavit
calamitatem: quo divulgato nuncio, uxores virorum qui expeditionis in
Æginam susceptæ fuerant socii, indigne ferentes solum hunc ex omnibus
salvum rediisse, circa hominem circumfusas, fibulis vestium suarum
fodicasse hominem, quæsisseque ex eo unamquamque, ubinam suus esset
maritus. (3) Atque ita illum periisse: Atheniensibus autem hoc mulierum
factum ipsa clade tristius fuisse visum; in quas quum alia ratione
animadvertere non possent, vestem illarum in Ionicam mutarunt. Prius
enim Doricam vestem gestaverant Atticæ mulieres, Corinthiacæ vesti
simillimam: hanc igitur linea tunica permutarunt, quo ne fibulis
utantur.

LXXXVIII. Est autem, verum si quærimus, non Ionicum hoc vestimentum,
sed Caricum: nam omnium mulierum Græcarum vestimentum olim idem fuerat
quod nunc Doricum nominamus. (2) Aiunt autem, apud Argivos et Æginetas
ex occasione illius facti invaluisse morem, qui etiam nunc apud
utrosque obtinet, ut fibulas faciant dimidio quam ad id tempus majores,
utque in templo harum dearum fibulas maxime dedicent mulieres; tum lege
apud illos cautum fuisse, ut nec aliud quidquam quod ex Attica
profectum sit, in templum inferatur, nec fictile Atticum, sed ex
indigenis ollulis posthac ibi bibatur. (3) Certe Argivorum et
Æginetarum mulieres ab illo inde tempore ex contentione cum
Atheniensibus, ad meam usque ætatem, majores quam antea fibulas
gestabant.

LXXXIX. Inimicitiæ Atheniensium adversus Æginetas isto, quod exposui,
principio ortum ceperant. Nunc igitur Æginetæ a Thebanis auxilio
vocati, memores rerum circa statuas gestarum, libenter suppetias venere
Thebanis. (2) Itaque maritima Atticæ ora ab Æginetis diripiebatur.
Atheniensibus vero, expeditionem in Æginetas parantibus, adlatum est
Delphis oraculum, jubens, ut triginta annos, ex quo injuriæ initium
fecissent Æginetæ, abstinerent bello; primo autem et trigesimo anno
belli adversus Æginetas initium facerent, postquam Æaco templum
statuissent. Id si fecissent, rem eis ex voluntate cessuram. Sin
protinus susciperent bellum, multa medio tempore passuros, multa vero
etiam facturos; verumtamen ad extremum subacturos Æginam. (3) Hæc
renunciata ubi audivere Athenienses, Æaco templum statuerunt, quod
etiam nunc in foro exstructum conspicitur: triginta vero annos non
sustinuerunt bello abstinere, quamquam audiverant ita præcipi oraculo,
quippe qui tam indigna ab Æginetis essent passi.

XC. Sed dum ad ultionem capiendam sese comparant, objicitur illis
impedimentum a Lacedæmoniis suscitatum. (2) Quum enim dolum
cognovissent Lacedæmonii, quem Alcmeonidæ cum Pythia adversus se et
adversus Pisistratidas erant machinati, duplici dolore adfecti sunt;
quod et viros, qui hospites ipsorum fuerant, patria pepulissent, et
quod nullam sibi ob id factum gratiam ab Atheniensibus haberi viderent.
(3) Præter hæc moverunt eos oracula, quæ multa sibi indigna ab
Atheniensibus imminere prædicebant: quæ oracula, quum antea
ignorassent, per id tempus illis innotuere, a Cleomene Spartam delata.
(4) Nactus enim Cleomenes erat ex arce Athenarum oracula illa, quæ olim
Pisistratidæ habuerant, eaque, quum Athenis pellerentur, in templo
reliquerant. Hæc ibi relicta Cleomenes acceperat.

XCI. Tum igitur Lacedæmonii, acceptis his oraculis, quum Athenienses
viderent augeri opibus, et neutiquam paratos Lacedæmoniis parere,
reputarunt secum, populum Atheniensem, si libertate uteretur, sibi
viribus fore parem; sin tyrannide premeretur, infirmum fore et ad
parendum paratum. Hæc singula perpendentes Hippiam Pisistrati filium a
Sigeo ad Hellespontum, quo confugerant Pisistratidæ, arcessiverunt. (2)
Qui postquam vocatus advenit, convocatis etiam cæterorum sociorum
legatis, hæc ad eos verba Spartani fecerunt: «Viri socii, agnovimus
fatemurque non recte nos fecisse. Ementitis enim oraculis inducti,
viros hospitii jure inprimis nobiscum conjunctos, quique Athenas nobis
obnoxias reddere receperant, patria ejecimus, et post hoc peractum
ingrato populo urbem et rempublicam restituimus: qui postquam per nos
liberatus vires recepit, nos et regem nostrum contumeliose urbe ejecit,
et magnos spiritus sumens crescit: quod experti sunt maxime finitimi
illorum Bœoti et Chalcidenses, brevi vero etiam alii experientur, qui
recta non inierint consilia. (3) Quoniam igitur nos, ista faciendo,
peccavimus, nunc operam dabimus, ut una vobiscum illos adgressi
puniamus. Hanc enim ipsam ob caussam et Hippiam hunc arcessivimus, et
vos e civitatibus convocavimus, ut communi consilio et consociatis
armis, illum Athenas reducamus, eique quæ ademimus restituamus.»

XCII. Hæc Spartani dixerunt. Quæ quum plerisque sociorum
displicuissent, alii quidem silentium tenuere, sed Corinthius Sosicles
in hunc modum est locutus: (I.) «Profecto nimirum cœlum sub terram
subibit, et terra supra cœlum erit sublimis, hominesque habitabunt in
mari, et pisces domicilium occupabunt hominum, quando vos quidem,
Lacedæmonii, juris æquabilitate sublata, tyrannides in civitate
reducere paratis: quo nihil est inter homines iniquius, nihil
sceleratius. (2) Etenim, si vobis bonum hoc videtur, ut a tyrannis
regantur civitates, ipsi primum apud vos ipsos tyrannum constituite,
atque sic deinde apud alios constituere tentate! Nunc, qui tyrannos
numquam estis experti ipsi, diligentissimeque cavetis ne quis Spartæ
exoriatur, indigne cum sociis agitis. (3) Quodsi vos experti tyrannos
essetis, quemadmodum nos, meliores de hac re, quam nunc, sententias in
consilium adferre possetis. (II.) Apud Corinthios olim status civitatis
hususmodi fuit: erat oligarchia; et hi qui Bacchiadæ nominabantur
administrabant civitatem, nec nisi inter se matrimonia inibant mutua.
(4) Ex eorum numero virorum Amphioni erat filia pede clauda, cui nomen
Labda: quam quum nemo Bacchiadarum ducere vellet uxorem, duxit eam
Eetion (_sive_ Aetion), Echecratis filius, homo ex pago Petra, cæterum
generis origine Lapitha et Cænides. Cui quum nec ex hac, nec ex alia
uxore, liberi essent nati; (5) proficiscitur ille Delphos, de sobole
consulturus. Et intrantem protinus Pythia his est verbis adlocuta:

      Aetion, nemo te honorat, quum sis valde honoratus.
      Gravida est Labda, saxumque volubile pariet, quod incidet
      in viros monarchos, et castigabit Corinthum.

(6) Responsum hoc Aetioni datum renunciatur forte Bacchiadis, quibus
obscurum fuerat responsum aliud Corinthum spectans, quod prius editum
erat eamdem in sententiam cum hoc quod nunc Aetioni datum est. Istud
oraculum hujusmodi fuerat:

      Aquila in petris gravida est, parietque leonem
      validum, carnivorum, qui multorum genua solvet.
      Hoc bene in animis versate, Corinthii, qui circa pulcram
      Pirenen habitatis et superciliosam Corinthum (_Acrocorinthum_).

(III.) Hoc igitur responsum, prius redditum, obscurum fuerat
Bacchiadis: nunc vero, ubi cognoverunt istud quod Aetioni datum est,
statim etiam prius illud, quod congruebat Aetionis responso,
intellexerunt. (7) Hoc igitur quum intelligerent, presserunt silentio,
prolemque Aetioni nascituram interficere decreverunt. Ac postquam
peperit mulier, mittunt protinus decem de suis in pagum quem habitabat
Aetion, qui interimerent puerum. (8) Hi ubi Petram venerunt, aulamque
intrarunt Aetionis, puerum postulant: et mater, ignara quo consilio
advenissent, existimansque benevolentiæ caussa in patrem cupere illos
infantem videre, adfert illum, et uni horum in manus tradit. In itinere
autem hi inter se constituerant, ut, qui puerulum primus in manus
accepisset, is eum humo adlideret. (9) Jam vero divina quadam fortuna
accidit, ut infans, dum tradebat eum mater, arrideret ei qui sumpserat:
et hunc, ubi id animadvertit, misericordia retinuit ne occideret.
Miseratus igitur puerum tradit alteri; et ille tradidit tertio: atque
ita per cunctos decem transiit, ab altero alteri traditus; nemine
interimere eum volente. (10) Postquam igitur matri puerum reddiderant,
et domo erant egressi, stantes pro foribus, conviciabantur alter
alterum accusabantque, et eum maxime qui primus acceperat infantem,
quod non fecisset quemadmodum inter ipsos constitutum fuisset. Ad
extremum, interjecto tempore, placuit iterum intrare, et cunctos
participare cædem. (IV.) Sed voluere fata, ut ex Aetionis prole malum
exsisteret Corintho. Labda, stans ad ipsas fores, omnia ista
exaudiverat. Itaque verita, ne mutato consilio puerum iterum acceptum
interimerent, asportatum occultavit in loco, de quo minime cogitaturos
illos existimavit, in arca: noverat enim si reversi denuo requirerent
puerum, omnia illos pervestigaturos. Idque illi fecerunt. (11) Sed
postquam redeuntibus quærentibusque nusquam comparuit infans, placuit
abire, renunciareque his qui ipsos miserant, omnia a se peracta esse
quæ mandata fuissent. Illi igitur abierunt, idque renunciarunt. (V.)
Posthæc crevit Aetionis filius: et, quoniam periculum hoc effugerat, ab
arca illa (_arcam Græci_ cypselen _dicunt_) impositum ei nomen est
Cypselus. (12) Qui postquam virilem ætatem est ingressus, oraculumque
Delphis consuluit, ambiguum accepit responsum, quo fretus adgressus est
tenuitque Corinthum. Responsum hoc erat:

      Felix vir nostras hic qui descendit ad ædes,
      Cypselus Aetides, claræ rex ille Corinthi,
      ipse, et eo nati, sed nulli deinde nepotes.

Hoc accepto responso postquam tyrannide potitus est Cypselus, vir fuit
hujusmodi: multos Corinthiorum in exsilium ejecit, multis bona eripuit,
sed longe plurimis vitam. (VI.) Huic, quum triginta regnasset annos, et
prospera in fortuna vitam finisset, successor tyrannidis fuit filius
Periander. (14) et Periander quidem initio mitior erat quam pater: sed,
ex quo per nuncios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum
tyranno, multo etiam sanguinolentior evasit Cypselo. Misso enim ad
Thrasybulum præcone quæsivit ex illo, quo pacto, rebus omnibus
firmissime constitutis, optime præesset civitati. (15) Thrasybulus,
homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est
arvum quoddam satum, cum illoque per segetem ambulans, sciscitansque ex
eo et repetere jubens caussam cur ad se Corintho missus esset,
detruncabat iterim ut quamque vidit spicam super alias eminentem,
præcisamque abjiciebat, donec pulcerrimam et pinguissimam segetis
partem tali modo corrupit: denique, postquam agrum ita pervagatus est,
dimisit legatum, nullum verbum ei præcipiens. (16) Ubi Corinthum rediit
legatus, cupidus erat Periander cognoscendi Thrasybuli præcepta. At
ille, nihil, ait, sibi mandasse Thrasybulum: mirari se vero qualem ad
hominem a Periandro missus esset, vesanum quippe, et qui sua ipse
destrueret. His dictis renunciavit, quid agentem Thrasybulum vidisset.
(VII.) At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a
Thrasybulo ut eminentiores quosque cives interimeret, tum vero omnem
adversus cives nequitiam cœpit exercere. Nam quidquid Cypselus
occidendo et in exsilium mittendo reliquum fecerat, id Periander
consummavit. Atque etiam uno die universas mulieres Corinthias vestibus
exuit, uxoris suæ gratia Melissæ. (17) Etenim quum in Thesprotiam ad
Acherontem fluvium legatos misisset, qui oraculum, quod ibi per
mortuorum evocationem responsa dat, consulerent de hospitis alicujus
deposito, evocata Melissa respondit: «se nec significaturam, nec
edicturam quo loco esset illud depositum: algere enim se, et esse
nudam; nam quæ sepulta secum fuissent vestimenta, nihil sibi prodesse,
quum non fuerint combusta. Argumentum autem, quo cognoscere Periander
possit vere hæc a se dici, hoc esse, quod ille in frigidum furnum panes
ingessisset.» (18) Hæc postquam Periandro sunt renunciata, quum satis
certum ipsi esset illud veritatis argumentum, quippe qui cum mortua
coiisset Melissa; statim post acceptum nuncium præconio edixit, ut
omnes Corinthiorum mulieres in Junonis templum convenirent. (19) Et
illæ, tamquam ad solennitatem, pulcerrimo ornatu instructæ convenerunt.
Ille vero constitutis ad hoc satellitibus, vestimentis cunctas exuit,
liberas perinde mulieres, et illarum famulas: collatasque in fossam
vestes, invocatis Melissæ manibus, cremavit. (20) Quo facto, ubi iterum
ad necromantium misit, demonstravit ei Melissæ idolum, quo in loco
depositum hospitis collocasset. Hujusmodi vobis est tyrannis, o
Lacedæmonii, et talia sunt illius facta! (21) Nos vero Corinthii tunc
statim mirabamur, quum a vobis Hippiam arcessiri cognovimus; nunc vero
etiam magis miramur hæc a vobis verba fieri; vosque obtestamur, deos
invocantes Græciæ præsides, ne tyrannides in civitatibus contituatis.
Non igitur ab eo incepto abstinebitis, sed conaturi estis præter id
quod justum est reducere Hippiam? Scitote Corinthios quidem non
probaturos esse factum vestrum.»

XCIII. Hæc quum locutus esset Sosicles, Corinthiorum legatus; respondit
Hippias, eosdem quos ille deos testes invocans, certe Corinthios maxime
desideraturos esse Pisistratidas, quando adfuerint illis statuti dies,
quibus illos vexaturi sint Athenienses. (2) Hæc illi Hippias respondit,
ut qui omnium adcuratissime cognita haberet oraculorum effata. Reliqui
ex sociis silentium adhuc tenuerant: postquam vero Sosiclem audiverunt
libere verba facientem, pro se quisque vocem rumpens, accedebant
sententiæ Corinthii, obtestabanturque Lacedæmonios, ne quid adversus
Græcam civitatem novi molirentur.

XCIV. Atque ita hæc res finem habuit. Hippiæ vero Lacedæmone profecto
Amyntas Macedo Anthemunta oppidum obtulit, Thessali vero Iolcon. At
ille, neutrum accipiens, Sigeum rediit; quod oppidum armis Pisistratus
Mytilenæis eripuerat, et tyrannum ibi constituerat filium suum nothum
Hegesistratum, ex Argiva muliere natum. Nec vero citra belli discrimen
tenuerat ille regionem a Pisistrato acceptam. (2) Diu enim inter se
Mytilenæi et Athenienses armis decertarunt, illi ex Achilleo oppido
erumpentes, hi e Sigeo; et illi quidem suam repetentes ditionem,
Athenienses vero negantes illorum esse, et rationibus arguentes, nihilo
magis ad Æolenses pertinere Iliadem ditionem, quam ad se et ad reliquos
Hellenes, qui cum Menelao ulti essent Helenæ raptum.

XCV. Dum hi inter se bellum gerebant, quum alia multa atque varia in
præliis gesta erant, tum Alcæus poeta, prælio facto, in quo victores
erant Athenienses, fuga quidem ipse evaserat, sed armorum ipsius
Athenienses erant potiti, qui ea in Minervæ templo Sigei suspenderunt.
(2) Quam rem Alcæus, lyrico carmine descriptam, Mytilenen nunciavit,
certiorem faciens de calamitate sua Melanippum, unum de suis amicis.
Mytilenæos vero et Athenienses reconciliavit deinde Periander, Cypseli
filius, quem suarum contentionum arbitrum utrique constituerant:
conciliavit autem hac ratione, ut utrique eam tenerent regionem, quam
possiderent. Ita Sigeum sub Atheniensium venerat potestatem.

XCVI. Hippias vero, ut Lacedæmone in Asiam pervenit, omnia movebat,
insimulando Athenienses apud Artaphernem, omniaque moliebatur quibus
efficeret, ut Athenæ in suam et Darii venirent potestatem. (2) Dum hæc
Hippias agebat, re cognita, Athenienses Sardes misere legatos, qui
Persas hortarentur, ne morem gererent exsulibus Atheniensium. (3) At
eos Artaphernes, si salvi esse vellent, jussit Hippiam recipere. Quam
conditionem ad se relatum quum neutiquam admitterent Athenienses,
decreverunt ex professo hostes esse Persarum.

XCVII. Per idem tempus, quo id decreverant Athenienses, et odium
incurrerant Persarum, Milesius Aristagoras, a Cleomene Lacedæmonio
Sparta pulsus, venit Athenas: hæc enim civitas inter cæteras potentia
maxime eminebat. (2) In concionem igitur populi progressus Aristagoras
eadem quæ Spartæ verba fecit, de Asiæ bonis, et de bello cum Persis,
quam faciles hi essent superatu, ut qui nec scuto nec hasta uterentur.
(3) Præter hæc commemorabat, Atheniensium colonos esse Milesios, et
æquum esse ut ab illis servarentur qui potentia præstarent. Denique
nihil non pollicebatur, impense rogans; donec eis persuasit. (4)
Videtur enim facilius esse decipere multitudinem, quam unum hominem:
nam unum quidem Cleomenem Lacedæmonium non potuerat decipere, sed
triginta Atheniensium millia facile potuit. (5) Athenienses igitur,
oratione illius persuasi, decreverunt viginti naves auxilio mittere
Ionibus, quarum ducem nominarunt Melanthium, civem quovis nomine
probatum. Hæ naves et Græcis et barbaris principium fuere malorum.

XCVIII. Aristagoras ante illarum egressum domum revectus, postquam
Miletum pervenit, consilium cepit, ex quo nihil quidem utilitatis
rediturum ad Ionas erat; neque etiam hac caussa id fecit, sed quo regi
Dario crearet molestiam: hominem misit in Phrygiam ad Pæones illos, qui
a Strymone fluvio captivi abducti a Megabazo, regionem vicumque Phrygiæ
seorsum habitabant. Ad quos ubi pervenit legatus, his verbis cum eis
egit: «Pæones, inquit, misit me Aristagoras Mileti tyrannus, ut salutis
viam, si obtemperare volueritis, vobis ostendam. (2) Etenim Ionia nunc
universa descivit a rege, licetque vobis salvis in patriam redire
vestram. Ad mare quidem ut perveniatis, vos ipsi curabitis: reliqua jam
nobis curæ erunt.» His auditis, lætati admodum Pæones, cum liberis et
uxoribus ad mare se fuga receperunt: nonnulli tamen ex eisdem, metu
retenti, loco se non moverunt. (3) Postquam ad mare pervenere Pæones,
Chium inde trajecere. Quumque jam in Chio essent, e vestigio venit
Persarum equitum magna manus, illos prosequentium: qui ubi Pæones non
sunt consecuti, Chium miserunt præconem, ab illisque ut redirent
postularunt. (4) Sed Pæones, propositam aspernati conditionem, Chio a
Chiis Lesbum sunt transducti, Lesbiique eos Doriscum trajecerunt: inde
vero pedibus redeuntes, in Pæoniam pervenerunt.

XCIX. Interim Athenienses cum viginti navibus Miletum advenerunt, quas
sequebantur quinque triremes Eretriensium. Et Eretrienses quidem non
Atheniensium gratia huic se adjunxerant expeditioni, sed ipsis Milesiis
gratum facturi, beneficiumque ab illis acceptum rependentes. Namque
Milesii prius sociam Eretriensibus operam in bello cum Chalcidensibus
præstiterant, quo tempore Samii Chalcidensibus adversus Eretrienses et
Milesios miserant auxilia. Athenienses igitur postquam advenere cum
Eretriensibus, quum et reliqui adessent socii, expeditionem adversus
Sardes suscepit Aristagoras: (2) ita quidem ut in bellum ipse non
proficisceretur, sed Mileti maneret, constitutis aliis Milesiorum
ducibus, fratre suo Charopino, et ex reliquorum numero civium
Hermophanto.

C. Hac classe quum Ephesum pervenissent Iones, relictis navibus Coressi
in finibus Ephesiorum, ipsi magna manu ascenderunt, viæ ducibus utentes
Ephesiis. (2) Progressi autem secundum Caystrium flumen, inde superato
Tmolo, Sardes pervenere; et urbem capiunt, nemine contra prodeunte:
nempe reliqua omnia occuparunt præter arcem; arcem vero ipse
Artaphernes cum haud exigua vi militum tutabatur.

CI. Quominus vero captam diripere possent urbem, hæc res fuit
impedimento: erant Sardibus pleræque domus ex arundine constructæ;
quæcumque vero etiam ex lateribus, earum tecta arundinea erant. Harum
unam quum incendisset quidam ex militibus, continuo de domo in domum
grassatus ignis universam urbem depascebat. (2) Ardente urbe, Lydi et
quicumque Persæ in urbe erant, undique interclusi, utpote extrema
absumente incendio, neque exitum ullam habentes ex urbe, in forum
confluxerunt ad Pactolum fluvium: qui fluvius auri ramenta illis ex
Tmolo deferens, per medium forum labitur, et deinde Hermo fluvio
miscetur, qui in mare influit. Ad hunc igitur Pactolum et in forum
congregati Lydi atque Persæ defendere sese coacti sunt. (3) At Iones,
ubi viderunt alios ex hostibus fortiter pugnantes, alios vero magno
numero ingruentes, trepidi cedentes ad Tmolum, qui vocatur, montem se
receperunt: atque inde sub noctem versus naves suas abierunt.

CII. Ita incendio consumptæ sunt Sardes, in eisque indigenæ deæ Cybebes
templum: quam causam postea prætexentes Persæ templa vicissim in Græcia
cremarunt. Tunc vero Persæ qui intra Halyn fluvium pagos tenebant,
certiores facti quid ageretur, juntis viribus auxilio Lydis venerunt.
(2) Qui quum Ionas non amplius Sardibus essent nacti, e vestigio
subsecuti, Ephesi illos deprehenderunt. Et Iones quidem in aciem
adversus eos progressi sunt, sed prælio commisso ingenti clade sunt
adfecti: (3) magnumque eorum numerum Persæ interfecerunt, quum alios
spectatos viros, tum Eualcidem, Eretriensium ducem, virum qui in
ludorum solennibus coronas reportaverat, multumque a Simonide Ceo erat
laudatus. Qui vero ex pugna evaserunt per civitates sunt dissipati.

CIII. Tali igitur modo tunc pugnatum est. Posthæc vero Athenienses
prorsus deseruerunt Ionas; et sæpe multumque ab Aristagora per nuncios
solicitati, constanter negarunt se auxilio illis futuros. Sed Iones,
Atheniensium auxilio privati, nihilo minus ad bellum adversus Darium,
quod post ea quæ adversus regem patraverant evitari non posse
intelligebant, sese comparabant. (2) In Hellespontum navibus profecti,
Byzantium et alias omnes eo loci civitates suum sub obsequium
redegerunt. Dein extra Hellespontum evecti, majorem Cariæ partem
societati suæ adjecerunt: nam et Caunus, quæ prius, quando Sardes
cremarunt, societatem illorum recusaverat, nunc eis ipsa quoque
accessit.

CIV. Cyprii vero universi, Amathusiis exceptis, ultro se illis
adjunxerunt. Nam et hi a Medis desciverant tali occasione. Onesilus
erat, Gorgi Salaminiorum regis frater natu minor, Chersidis filius,
Siromi nepos, pronepos Euelthontis. (2) Hic vir, postquam sæpius antea
Gorgum, ut a rege deficeret, esset hortatus; tunc, ubi Ionas etiam
cognovit descivisse, vehementius illum instigare conatus est. Cui quum
morem non gereret Gorgus, tempus observans Onesilus, quo extra urbem
Salaminiorum ille erat egressus, una cum sectatoribus suis fratrem
portis exclusit. (3) Itaque Gorgus, urbe spoliatus, ad Medos profugit.
Onesilus vero Salaminis tenuit imperium; omnibusque Cypriis, ut secum
desciscerent, persuasit. Cæteris quidem persuasit cunctis; Amathusios
vero, morem ei gerere nolentes, obsidione cinxit.

CV. Dum Amathunta Onesilus obsidet, interim Dario regi nunciatur,
Sardes captas esse incensasque ab Atheniensibus et Ionibus, illiusque
tumultus auctorem, cujus consilio hæc suscepta sint, Aristagoram esse
Milesium. Quo accepto nuncio, dicitur rex, nulla ratione habita Ionum,
quippe quos bene noverat non impune laturos quod defecissent, quæsisse
quinam essent Athenienses; (2) deinde, postquam audivit, poposcisse
arcum, et sagittam arcui impositam emisisse in cœlum, utque illa in
aerem evolavit, exclamasse, «Proh Juppiter, contingat mihi pœnas sumere
ab Atheniensibus!» hisque dictis, mandasse uni e ministris, ut, quoties
cœna ipsi adponeretur, ter ipsi diceret, «Domine, memento Atheniensium!»

CVI. Hoc dato mandato, vocato in conspectum suum Histiæo Milesio, quem
jam multo abhinc tempore apud se Darius retinuerat: «Histiæe, inquit,
tuum procuratorem, cujus fidei Miletum commisisti, audio res novas
adversus me esse molitum. Homines enim ex altera continente adversus me
duxit, et Ionas cum illis, factorum pœnas mihi daturos: his persuasit
ut illos sequerentur, et Sardes mihi eripuit. (2) Nunc igitur, quo
pacto tibi hoc bene habere videtur? quove pacto tale quidpiam absque
tuo consilio factum est? Vide ne deinde tu ipse hac culpa tenearis.» Ad
hæc Histiæus respondit: «Quale verbum, rex, pronunciasti? mene agitare
consilium, ex quo tibi ulla molestia, sive magna, sive exigua,
exsistat? (3) Quid quærens equidem, tale quidpiam facerem? cujus rei
indigeo? cui eadem[TR9] quæ tibi, præsto sunt; quicum tu omnia tua
communicare consilia dignaris. Immo, si quid tale, quale tu ais, meus
agitat procurator, scito id eum suo fecisse arbitratu. (4) At mihi
statim ne persuaderi quidem potest, Milesios et meum procuratorem novas
res adversus te moliri. Sin utique tale quid agunt, tibique si vera
relata sunt, vide, rex, quid sit quod tu feceris, dum me a mari
abstraxisti. (5) Videntur enim Iones, ex quo ego ex illorum conspectu
remotus sum, agitare id cujus olim desiderium habuerunt. Sin ego in
Ionia adessem, nulla civitas se vel pauxillum motura erat. Nunc igitur
quamprimum dimitte me, ut in Ioniam proficiscar, tibique omnia ibi in
integrum restituam, et procuratorem hunc Mileti, qui hæc machinatus
est, vinctum tradam.  (5) Hæc quum ex animi tui sententia perfecero,
deos juro regios, non prius tunicam exuturum qua indutus Ioniam
intravero, quam tibi Sardiniam, maximam insulam, tributariam reddidero.»

CVII. His Histiæi verbis deceptus Darius morem ei gessit, dimisitque
eum adjecto mandato, ut, postquam quæ pollicitus esset effecta
dedisset, ad se Susa rediret.

CVIII. Per idem tempus, quo nuncius de incensis Sardibus ad regem
missus est, et Darius sagitta in cœlum emissa cum Histiæo sermonem
contulit, Histiæusque a rege dimissus ad mare est profectus; per totum
hoc tempus hæcce gesta sunt. (2) Onesilo Salaminio Amathusios obsidenti
nunciatur, Artybium Persam cum classe et ingenti Persarum exercitu
adfuturum esse in Cyprum. Quo cognito Onesilus præcones dimisit per
Ioniam, auxilio Ionas advocans: (3) nec diu re deliberata, adfuerunt
Iones cum magna classe. Eodemque tempore quo Iones in Cyprum advenere,
Persæ etiam quum navibus e Cilicia trajecissent, pedestri itinere
Salaminem contenderunt: navibus autem Phœnices circumnavigarunt
promontorium illud, quæ Claves Cypri vocantur.

CIX. Quæ quum ita essent, Cyprii tyranni convocatis Ionum ducibus
dixere: «Vobis, Iones, nos Cyprii damus optionem cum utris velitis
confligere, cum Persis, an cum Phœnicibus. (2) Quod si pedestri pugna
cum Persis vultis congredi, nulla interposita mora oportet vos, navibus
egressos, pedestrem instruere aciem; nos vero, conscensis navibus
vestris, Phœnicibus nos opponere. Sin cum Phœnicibus tentare fortunam
mavultis; utrumlibet horum elegeritis, operam dare necesse est, ut,
quoad est situm in vobis, liberæ sint et Ionia et Cyprus.» (3) Ad hæc
Iones responderunt: «Nos commune Ionum misit, ut mare custodiremus; non
ut naves nostras tradentes Cypriis, ipsi cum Persis pedestri acie
confligamus. (4) Nos igitur, qua parte locati sumus, in ea utilem
præstare operam conabimur: vos autem, memores qualia Persis servientes
passi ab illis sitis, fortes viros esse oportet.» Hoc illis responsum
Iones dederunt.

CX. Post hæc, quum Persæ in Salaminiorum advenissent campum, aciem
instruxerunt reges Cypriorum; ita quidem, ut cæteros Cyprios cæteris
hostium militibus opponerent, Persis autem fortissimos e Salaminiis et
Soliis selectos. Contra Artybium vero, ducem Persarum, volens lubens
stetit Onesilus.

CXI. Vehebatur Artybius equo, qui erectus stare adversus armatum
militem erat edoctus. Qua re cognita Onesilus, quum esset ei armiger
genere Car, arte bellica probatus, et animi plenus, dixit huic:
«Artybii equum audio erectum stare, et pedibus atque ore pugnare contra
adversarium. (2) Tu igitur ocyus delibera tecum, mihique ede, utrum
observare ferireque velis, equum, an ipsum Artybium.» Ad hæc famulus
respondit: «Paratus equidem sum, rex, et utrumque facere, et
alterutrum, et omnino quidquid tu jusseris: dicam tamen id quod tuis
rebus conducibilius esse mihi videtur. (3) Regem ducemque aio oportere
cum rege duceque congredi: nam, sive tu virum ducem interfeceris,
magnum hoc tibi erit: sive, quod dii prohibeant, te ille, ab digno
etiam occidi, dimidiata calamitas est. (4) Nos vero famulos aio
oportere cum famulis congredi, et cum equo; cujus tu artes noli timere:
ego enim tibi recipio, adversus nullum porro hominem illum se
erecturum.»

CXII. Hæc postquam ille dixit, mox deinde commissa pugna est, et terra,
et mari. Et navibus quidem Iones, acriter illo die pugnantes,
superaverunt Phœnices: et inter Ionas Samiorum præ cæteris virtus
eminuit. Pedestres vero ubi congressæ sunt copiæ, magno impetu invicem
irruentes pugnarunt. Circa imperatores autem utrimque hæc gesta sunt:
(2) ubi Artybius, equo quem dixi vectus, adversus Onesilum impetum
fecit, Onesilus, quemadmodum ei cum armigero convenerat, ferit ipsum
irruentem Artybium: quumque equus scuto Onesili pedes injiceret,
famulus falce feriens pedes præcidit equi. Ita Artybius dux Persarum,
una cum equo, ibidem cecidit.

CXIII. Dum vero cæteri etiam acie pugnant, deserit Cyprios Stesenor,
Curii tyrannus, cum non exigua militum manu, quos secum habebat:
dicuntur autem Curienses hi Argivorum esse coloni. Postquam Curienses
deseruere socios, protinus Salaminiorum quoque currus bellici idem
fecerunt. (2) Quo facto, superiores Persæ fuerunt Cypriis. Quorum
exercitu in fugam verso, ceciderunt et alii multi, et Onesilus
Chersidis filius, qui Cypriis auctor fuerat defectionis, et Solensium
rex Aristocyprus, Philocypri filius; Philocypri illius, quem Solon
Atheniensis postquam Cyprum venit, præ omnibus tyrannis carmine
celebravit.

CXIV. Onesili caput Amathusii, quod ipsos ille obsederat, abscissum
Amathunta deportarunt, et super oppidi portam suspenderunt. Postquam
suspensum ita caput sensim excavatum est, apium examen in illud sese
insinuans, favis replevit. (2) Quod quum tale accidisset, oraculum
consulentibus Amathusiis, quid capite facerent, datur responsum,
auferrent caput humarentque; Onesilo vero, ut heroi, annua sacra
facerent; id si fecissent, melius cum ipsis actum iri. Idque fecerunt
Amathusii et faciunt ad meam usque ætatem.

CXV. Iones qui ad Cyprum prælium fecerant navale, ut intellexere
perditas res esse Onesili, et Cypriorum oppida omnia obsideri, excepta
Salamine, quam priori regi Gorgo reddiderant Salaminii; his rebus Iones
cognitis, nulla interposita mora in Ioniam renavigarunt. (2) Præter
cæteras Cypri civitates diutissime obsidionem sustinuere Soli; sed et
hanc, suffosso circumcirca muro, quinto mense Persæ ceperunt.

CXVI. Ita igitur, Cyprii, postquam unum annum liberi fuerant, denuo in
servitutem sunt redacti. Interim Daurises, gener Darii, et Hymeas, et
Otanes, aliique duces Persæ, qui et ipsi filias Darii in matrimonio
habebant, postquam Ionas, expeditionis adversus Sardes socios, erant
persecuti, eosdemque prælio victos in naves compulerant, deinde divisis
inter se vicibus civitates diripiebant.

CXVII. Et Daurises quidem, contra civitates ad Hellespontum conversus,
Dardanum cepit, et Abydum, et Percoten, et Lampsacum, et Pæsum: (2)
quarum singulas singulis cepit diebus. A Pæso vero adversus Parium
urbem ducenti adfertur nuncius, Cares communicato cum Ionibus consilio
defecisse a Persis: itaque ab Hellesponto remotum adversus Cariam duxit
exercitum.

CXVIII. Ea res forte renunciata Caribus erat priusquam Daurises
advenisset. Cujus cognito consilio, Cares ad Albas Columnas, quæ
vocantur, amnemque Marsyam congregabantur, qui ex Idriade regione
fluens, Mæandro miscetur. (2) Eo postquam convenere Cares, quum aliæ
multæ dictæ sunt sententiæ, tum illa, optima quæ mihi videtur,
Pixodari, Mausoli filii, civitate Cyindensis, qui Syennesis filiam,
Cilicum regis, in matrimonio habebat. (3) Hujus viri sententia hæc
erat, Mæandrum transmittere debere Cares, atque ita prælium committere
ut fluvium a tergo haberent; ne scilicet retro fugere possent Cares,
sed ibi manere coacti, fortiores sese quam pro sua natura præstarent.
(4) At hæc non vicit sententia: sed Persis maluerunt a tergo esse
Mæandrum, quam sibi; scilicet, ut illi, si prælio superati in fugam
verterentur, receptum non haberent, sed in fluvium inciderent.

CXIX. Deinde, ubi adfuerunt Persæ, Mæandrumque trajecerunt, ibi tunc ad
Marsyam fluvium cum illis congressi sunt Cares: et acri commisso
prælio, postquam diu fortiter pugnarunt, ad extremum hostium
multitudine sunt superati. (2) Persarum ad bis mille ceciderunt, Carum
vero ad decies mille. Qui ex illorum numero cladem effugerunt, hi ad
Labranda in amplum sanctumque platanetum Jovi Stratio (_quasi dicas_
Militari) sacratum sunt compulsi. Soli autem hominum, quos novimus,
Cares sunt, qui Jovi Stratio sacra faciant. (3) Ibi igitur conglobati,
de salute deliberarunt, utrum Persis sese dedere, an Asiam prorsus
relinquere satius sibi esset.

CXX. Dum hæc deliberant, auxilio eis adveniunt Milesii eorumque socii.
Tum vero, missa priori deliberatione, Cares ad redintegrandum denuo
bellum sese compararunt. (2) Atque invadentibus Persis in aciem
occurrunt: sed, prælio commisso, majorem etiam quam antea cladem
acceperunt. Cecidere plurimi ex omnibus; sed Milesiorum præ ceteris
maxima strages facta est.

CXXI. Postea vero vulnus hoc repararunt sanaveruntque Cares. Postquam
enim cognoverunt progredi Persas, oppida sua invasuros, in via ad
Pedasum collocarunt insidias; in quas noctu incidentes Persæ interfecti
sunt et ipsi et eorum duces, Daurises, et Amorges, et Sisimaces: cum
iisdemque periit etiam Myrsus, Gygis filius. (2) Insidiarum illarum dux
fuerat Heraclides, Ibanolidis filius, Mylasensis. Ita igitur Persæ illi
perierunt.

CXXII. Hymeas vero, alter ex his qui Ionas eos persecuti sunt qui
contra Sardes militaverant, ad Propontidem conversus, Cion Mysiam
cepit. Qua expugnata, ubi cognovit Daurisen relicto Hellesponto versus
Cariam arma promovere, ipse Propontide relicta in Hellespontum duxit
exercitum: (2) et Æolenses subegit omnes, quotquot Iliadem habitant
terram, et Gergithas subegit, priscorum Teucrorum reliquias. At ipse
Hymeas, dum hos populos subigit, morbo correptus moritur in Troade.

CXXIII. Et hic quidem illi finis fuit: Artapherni vero, Sardium
præfecto, et Otani, tertio duci Persarum, mandatum erat bellum Ioniæ et
finitimæ Æolidi a continente inferendum. Atque hi Clazomenas Ioniæ
ceperunt, et Cymen Æolidis.

CXXIV. Ita dum capiuntur oppida, Aristagoras Milesius hæc videns, homo
parum acri, ut factis ipse ostendit, ingenio, qui Ioniam concitaverat
magnasque miscuerat turbas, fugam agitabat, satis ille intelligens
superari Darium regem prorsus non posse. (2) Hoc consilio, convocatis
suarum partium hominibus, deliberationem proposuit, dicens, commodum
ipsis fore, certum habere refugium, si Mileto pellerentur, sive in
Sardiniam ipsos ex hoc ducat in coloniam, sive in Myrcinum Edonorum,
Histiæo a Dario dono datam, et in oppidum ibi ab Histiæo munitum. Hæc
igitur, nimirum utrum vellent, ex ipsis quærebat Aristagoras.

CXXV. Jam Hecatæus quidem, Hegesandri filius, historiarum scriptor, in
neutrum horum locorum abeundum censuit; sed in Lero insula debere
castellum munire Aristagoram, ibique, si Mileto excideret, quietum se
tenere, donec impetu inde facto Miletum repetere posset. Hoc Hecatæi
fuit consilium.

CXXVI. Ipse vero Aristagoras eo maxime inclinabat, ut Myrcinum abiret.
Itaque Mileto Pythagoræ fidei commissa, probati inter cives viri, ipse,
secum sumpto quicumque voluisset, in Thraciam navigavit, regionemque
quam petierat tenuit. (2) Inde vero progressus, interfectus est a
Thracibus et ipse et exercitus ejus, quum oppidum aliquod obsideret,
rejectis conditionibus, quibus Thraces excedere oppido voluerant.


[TR1] "quidam" -> "quidem"
[TR2] "Ego" -> "«Ego"
[TR3] "facturnm" -> "facturum"
[TR4] "eam que" (2 lines) -> "eamque"
[TR5] "eaussa" -> "caussa"
[TR6] "valet" -> "valet,"
[TR7] "Gephyraei" -> "Gephyræi"
[TR8] "æqualibitas" -> "æquabilitas"
[TR9] "eadem i" -> "eadem"



                                HERODOTI
                       HISTORIARUM LIBER SEXTUS.

                                (ERATO.)

I. Aristagoras igitur, quo auctore Ionia defecerat, hoc modo vitam
finivit. Histiæus vero, Mileti tyrannus, a Dario dimissus, Sardes erat
profectus: quo ubi Susis pervenit, interrogavit eum Artaphernes,
Sardium præfectus, qua re inductos putaret Ionas a rege defecisse. (2)
Id quum ille se ignorare diceret, mirareturque factum, quasi nihil de
rebus præsentibus compertum haberet, artificiis utentem videns
Artaphernes ait: «Ita tibi, Histiæe, hæc res habet: calceum hunc tu
suisti, et induit eum Aristagoras.»

II. Hoc quum Artapherenes, ad defectionem quod attinet, dixisset;
metuens eum Histiæus, utpote intelligentem quid rei esset, protinus
prima nocte ad mare profugit: qui, quum Dario pollicitus esset
Sardiniam maximam insulam imperio se illius esse subjecturum, decepto
rege, clam auctor Ionibus fuerat belli adversus illum suscipiendi. (2)
Sed Chium transgressus, in vincula a Chiis conjectus est, suspectum eum
habentibus quasi res novas adversus ipsos Darii nomine molientem. Mox
tamen, cognita rei veritate, hostem esse regi, vinculis eum Chii
solverunt.

III. Ibi vero interrogatus Histiæus a Ionibus, cur ita studiose
Aristagoræ, ut a rege deficeret, mandasset, et in tantas calamitates
Ionas conjecisset, veram illis caussam nequaquam exprompsit; (2) sed,
regem Darium, ait, constituisse Phœnices sedibus suis excitos in Ioniam
transferre, Ionas autem in Phœnicen: ea caussa se istud mandasse. Ita
Ionas terruit, quum nihil umquam tale rex animo agitasset.

IV. Post hæc internuncio Hermippo usus Histiæus, homine Atarnita, ad
Persas nonnullos, qui Sardibus erant, epistolas misit, ut qui secum
antea de defectione sermones miscuissent. At Hermippus eis, ad quos
missus erat, non reddidit epistolas, sed Artapherni tradidit. (2) Ille
vero, re omni cognita, jussit Hermippum eis epistolas reddere ad quos
datæ erant ab Histiæo; sibi vero tradere illas, quas Persæ vicissim ad
Histiæum perferendas ipsi dedissent. Quo facto postquam illi comperti
fuerunt, de multis Persarum supplicium sumpsit Artaphernes.

V. Atque ita tumultus Sardibus exstitit. Illa autem spe frustratum
Histiæum Chii, rogante ipso, Miletum deduxere. At Milesiis, lubenter
Aristagora etiam liberatis, neutiquam volupe erat alium tyrannum in
terram suam recipere, quippe qui libertatem gustassent. (2) Itaque,
quum noctu per vim intrare Miletum conatus esset Histiæus, repulsus
est, atque etiam ab aliquo ex Milesiis in femore vulneratus. Rejectus
igitur a patria Chium rediit: inde vero, quum Chiis ut sibi naves
darent persuadere non potuisset, Mytilenen trajecit; et Lesbiis, ut
naves sibi darent, persuasit. (3) Hi igitur, instructis octo
triremibus, cum Histiæo Byzantium navigarunt: ibique in insidiis
stantes, naves ex Ponto navigantes vi ceperunt, exceptis eorum navigiis
qui se paratos esse Histiæo parere profiterentur.

VI. Dum hæc Histiæus et Mytilenæi agebant, interim ad ipsam Miletum
ingens et navalis et pedestris exspectabatur exercitus. Nam Persarum
duces, junctis viribus et in unum exercitum collatis, adversus Miletum,
insuper habitis minoribus oppidis, proficiscebantur: (2) et navalium
copiarum promptissimi erant Phœnices: una autem militabant et Cyprii,
nuper subacti, et Cilices, atque Ægyptii.

VII. Quos ubi Iones intellexerunt adversus Miletum reliquamque Ioniam
proficisci, miserunt de suis ad Panionium, qui de rebus ad se
pertinentibus deliberarent. (2) Quibus prædicto loco congregatis,
habito consilio, placuit, ut pedestris exercitus, qui opponeretur
Persis, nullus cogeretur, sed muros defenderent ipsi per se Milesii;
classis autem, nulla excepta navi, rebus omnibus instrueretur, atque
ita instructa quamprimum ad Laden occurreret, et pro Mileto pugna
navali decerneret. Est autem Lade parva insula, urbi Milesiorum obversa.

VIII. Post hæc, ubi instructis navibus adfuere Iones, cum eisque
Æolenses Lesbum incolentes, aciem in hunc modum ordinarunt. (2) Cornu
ad orientem spectans ipsi tenebant Milesii, naves præbentes octoginta:
his contigui erant Prienenses cum duodecim navibus, et Myusii navibus
tribus: Myusiis proximi stabant Teii, septemdecim navibus: Teiis
proximi Chii, navibus centum. (3) Juxta hos locati Erythræi et
Phocæenses, quorum illi octo contulerant naves, hi vero tres.
Phocæensibus contigui erant Lesbii, navibus septuaginta. Postremi
locati Samii, cornu tenentes occidenti obversum, navibus sexaginta.
Universus harum omnium numerus fuit, triremes trecentæ quinquaginta
tres.

IX. Et hæ quidem Ionum erant. At barbari quas habebant naves,
multitudine erant sexcentæ. Quæ ubi et ipsæ ad Milesiorum fines
pervenere, simulque pedestres universæ aderant copiæ, ibi tum duces
Persarum, cognita Ionicarum navium multitudine, veriti sunt ne superare
has non possent, adeoque nec Miletum possent capere, mari non potentes,
atque ita periculum incurrerent pœnas dandi Dario. (2) Hæc secum
reputantes, convocarunt Ionum tyrannos, qui ab Aristagora Milesio
imperiis dejecti ad Medos profugerant, jamque cum illis adversus
Miletum militabant. Ex horum igitur numero convocatos, quotquot
præsentes erant, in hunc modum sunt adlocuti: «Nunc, viri Iones,
quisque vestrûm palam faciat, de regis domo se bene velle mereri.
Unusquisque nempe vestrûm det operam, ut populares suos a reliquorum
abstrahat societate. (3) Proponite igitur illis, enunciateque, nihil
triste illos ob defectionem passuros, nec ædes eorum vel sacras vel
privatas iri incensum, nec duriore conditione, quam ante, futuros. (4)
Sin a societate non recesserint, sed utique pugnæ periculo rem
commiserint, hæc minitantes illis prædicite, quæ ipsis sint eventura:
nos prælio victos in servitutem rapturos, pueros eorum castraturos,
virgines Bactra abducturos, et terram aliis esse tradituros.»

X. Quæ quum illi dixissent, Ionum tyranni noctu ad populares suos
unusquisque dimisit qui hæc eis renunciarent. (2) At Iones, ad quos hi
nuncii pervenere, tenaciter in proposito suo perstiterunt, nec
admiserunt proditionem: et quique sibi solis hæc a Persis edici
existimabant. Et hæc quidem protinus, ex quo ad Miletum Persæ
pervenerant, peracta sunt.

XI. Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones sunt
habitæ; et quum alii apud eos verba fecere, tum Phocæensium dux
Dionysius sic est locutus: «Nunc, quum in novaculæ acie sint res
nostræ, ut vel liberi simus, vel servi, et ii quidem velut fugitivi;
(2) si quidem volueritis, viri Iones, labores suscipere, erit id quidem
in præsentia vobis molestum, sed poteritis superatis hostibus esse
liberi; sin disciplina militari insuper habita, mollitiei vos
dedideritis; nullam equidem spem habeo, pœnam defectionis regi dandam
effugere vos posse. (3) Sed me audite mihique vos permittite; et vobis
ego, si modo dii æqua dederint, recipio, aut pugnæ aleam non subituros
esse hostes, aut, si nos adgressuri sunt, magnam cladem accepturos.»

XII. His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie,
navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis
navibus per binas alias exercuisset, et classiarios jussisset armatos
in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris naves tenebat; atque
ita toto die laborem Ionibus exhibebat. (2) Et illi quidem ad septimum
usque diem ei parebant, mandataque exsequebantur; insequente vero die,
quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore
vexati, hosce inter se sermones miscere: «Quo tandem numine læso hos
exhaurimus labores? (3) qui desipientes et de statu mentis dejecti,
homini Phocæensi, vano jactatori, qui tres naves in commune contulit,
nos totos permisimus. Et ille nos, sibi traditos, miseriis
intolerabilibus vexat; ita ut nostrûm multi in morbos inciderint, et
multis item aliis eadem sors imminere videatur! (4) Quanto nobis
præstat, quidvis aliud, quam hæc mala, pati, et futuram servitutem
potius tolerare, qualiscumque illa fuerit, quam hanc præsentem, qua
constricti sumus! Agite, ne porro huic homini pareamus!» (5) Hæc
dixerant, et extemplo nemo amplius mandata facere voluit; sed, tamquam
pedestris exercitus, tentoriis in insula fixis degebant in umbra, naves
conscendere exercerique nolentes.

XIII. Quæ ubi a Ionibus fieri viderunt Samiorum duces; tum vero, quos
sermones jubentibus Persis ad eos deferendos prius curaverat Æaces,
Sylosontis filius, deserere eos jubens Ionum societatem, (2) hos tunc
sermones animis admittebant Samii, spretam ab Ionibus militarem omnem
videntes disciplinam, simulque intelligentes superari non posse regis
potentiam; satis quippe gnari, etiamsi præsentes navales copias
superarent Darii, alias quintuplices contra se adfuturas. (3)
Adripientes igitur occasionem, simulatque Ionas viderunt negantes in
officio se futuros, lucro sibi duxerunt servare res suas et sacras et
privatas. (4) Erat autem Æaces ille, cui morem Samii gesserunt, filius
Sylosontis, Æacis nepos: qui, quum tyrannus fuisset Sami, ab Aristagora
Milesio exutus fuerat imperio, quemadmodum reliqui Ioniæ tyranni.

XIV. Tunc igitur, ubi Phœnices cum classe contra progressi sunt, Iones
etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Ut vero prope invicem fuerunt,
commiseruntque prælium, exinde quinam ex Ionibus aut ignavi in hac
navali pugna aut fortes viri fuerint, adcurate scribere non possum: nam
alii alios invicem culpant. (2) Dicuntur autem tunc Samii, ut
convenerat cum Æace, sublatis velis, deserta acie, Samum navigasse,
undecim navibus exceptis. (3) Harum enim præfecti manserunt,
pugnaveruntque spreto ducum suorum imperio: hisque commune Samiorum, ob
hoc factum, eum honorem habuit, ut nomina ipsorum cum paternis
nominibus columnæ inscriberentur, ut qui probi fortesque viri fuissent;
et est hæc columna in foro. (4) Lesbii vero, proximos profugere
videntes, idem fecerunt quod Samii; eorumque exemplum major pars Ionum
secuta est.

XV. Ex his vero qui in prælio substiterunt, pessime accepti sunt Chii,
præclaris quidem factis nobilitati, et neutiquam, ut alii, de industria
cessantes. Contulerant enim, quemadmodum ante etiam dictum est, naves
centum, et in earum unaquaque erant quadraginta selecti ex civibus
propugnatores. (2) Qui ubi plerosque socios prodere rem communem
viderunt, noluerunt pravorum esse similes; sed cum paucis e sociis soli
relicti, pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes;
donec, postquam plures naves ceperant, ipsi suarum majorem partem
amiserunt. Chii igitur cum reliquis e suis navibus domum profugerunt.

XVI. Quibus vero ex Chiorum numero invalidæ naves erant ob accepta
vulnera, hi, quum hostis eos persequeretur, ad Mycalen profugerunt; et
relictis ibi navibus in brevia ejectis, pedibus per continentem redire
instituerunt. (2) Ut vero Ephesiorum fines ingressi sunt redeuntes
Chii, noctuque ad eum locum pervenerunt, ubi tunc mulieres Thesmophoria
celebrabant; ibi tunc Ephesii, quum quo pacto res Chiorum se haberent
ante non audivissent, viderentque militum multitudinem fines suos
invadentem, prorsus persuasi fures hos esse, qui mulieribus suis
insidiarentur, universi ad vim arcendam procurrerunt, et Chios
interfecerunt. Ac Chii quidem tali utrimque fortuna usi sunt.

XVII. Dionysius vero Phocæensis, perditas res esse intelligens Ionum,
captis tribus hostium navibus, abiit non jam Phocæam navigans, satis
gnarus eam cum reliqua Ionia in servitutem iri redactum; sed e vestigio
recta in Phœnicen contendit. Ibi quum onerarias multas naves
demersisset, multaque pecunia et aliis rebus pretiosis esset potitus,
in Siciliam inde vela fecit: ex qua coortus, prædatoriam exercuit;
Græcanicæ quidem nulli navi insidiatus, sed Carthaginiensibus ac
Tyrrhenis.

XVIII. Persæ, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum
oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cujusque generis machinis,
penitus vi ceperunt, sexto a defectione Aristagoræ anno; captamque in
servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate defuncta Miletus est, quæ
in illam ab oraculo prædicta erat.

XIX. Nam quum Argivi Delphis oraculum de suæ urbis salute
consuluissent, editum est promiscuum effatum, unum quidem ad Argivos
spectans, sed huic immixtum aliud ad Milesios pertinens. (2) Et illud
quidem, quod Argivos spectabat, deinde referam, quum ad illum
narrationis locum pervenero; quæ vero Milesiis, tunc non præsentibus,
prædixit deus, ita habent.

      Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
      permultis cœna et præstantia munera fies,
      crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
      templi aliis nostri in Didymis sua cura manebit.

(3) Tunc igitur hæc Milesiis acciderunt, quando virorum major pars
interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et mulieres et
liberi mancipiorum loco sunt habiti, et templum Didymis, ædes et
oraculum, exspoliatum deflagravit. Cæterum pecuniæ rerumque
pretiosarum, quæ in hoc templo depositæ erant, sæpe alibi in hac
narratione feci mentionem.

XX. Inde, quotquot Milesii viri capti erant, Susa sunt ducti: quibus
rex Darius, nullo alio malo adfectis, sedes adsignavit ad Rubrum quod
vocatur mare, in Ampe oppido, juxta quam præterfluens Tigris fluvius in
mare evolvitur. (2) Agri vero Milesii eam partem, quæ prope urbem et in
planitie sita est, Persæ tenuerunt ipsi; colles et montana Caribus
Pedasensibus possidenda dedere.

XXI. Milesiis, hac calamitate adflictis a Persis, parem gratiam non
retulerunt Sybaritæ, qui patria urbe exuti Laum et Scidrum incolebant.
Nam Sybari a Crotoniatis capta Milesii universi, nulla excepta ætate,
capita raserant, et ingentem præ se tulerant luctum: hæ enim civitates
maxime omnium, quas novimus, hospitii inter se jura coluerant. (2)
Diverso modo fecere Athenienses. Hi enim et aliis multis modis testatum
fecerunt, quam acerbum ex Mileti expugnatione luctum perceperint; et,
quum Phrynichus drama scripsisset docuissetque, Mileti expugnationem,
in lacrimas eruperunt spectatores omnes, et mille drachmis multatus est
poeta, quod domesticarum calamitatum memoriam refrixisset; legeque
cautum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.

XXII. Ita Miletus viduata est Milesiis. Samiorum vero his, qui aliquid
in bonis habebant, minime placuit id quod ab ipsorum ducibus in gratiam
Medorum erat factum. Itaque statim a navali pugna deliberantes
decreverunt, prius quam in ipsorum terram advenisset Æaces tyrannus,
navibus in coloniam emigrare, nec manere dum Medis et Æaci servire
cogerentur. (2) Etenim per idem tempus Zanclæi ex Sicilia nuncios
miserant in Ioniam, qui Ionas ad Calactam invitarent, ubi Ionicam condi
urbem Zanclæi cupiebant. Est autem hæc Cale Acte (_Pulcrum littus_) quæ
vocatur, Siciliæ tractus, Tyrrheniæ obversus. (3) His igitur
invitantibus, soli ex Ionibus Samii in coloniam abierunt, cum eisque
Milesii, qui patriæ calamitatem effugerant.

XXIII.[TR1] Interim res accidit hujusmodi. Samii, dum Siciliam petunt,
in Locris erant Epizephyriis, et Zanclæi cum rege ipsorum, cui nomen
erat Scythes, urbem aliquam Siciliæ obsidebant, quam expugnare cupidi
erant. (2) Ea re cognita, Anaxilaus Rhegii tyrannus, infensus tunc
Zanclæis, cum Samiis egit, monens eos omittendam esse, quam peterent,
Calactam, occupandamque Zanclam, viris tum vacuam. (3) Et Samii, dicto
audientes, Zanclam tenuere. Zanclæi, ut occupatam suam urbem audivere,
ad opem ferendam adcurrunt, advocato etiam Hippocrate, Gelæ tyranno,
cui cum illis societas erat. (4) At Hippocrates, postquam cum exercitu
tamquam opem illis laturus advenit, ipse Scytham Zanclæorum monarcham,
qui urbem amiserat, fratremque ejus Pythogenem, compedibus vinctos in
oppidum Inycum misit; reliquos autem Zanclæos, fœdere cum Samiis inito,
et fide data acceptaque, prodidit. (5) Merces ei a Samiis hæc erat
stipulata, ut omnium quæ moveri possent mancipiorumque, quæ in urbe
essent, dimidiam partem Hippocrates acciperet; quæ vero in agris
essent, ea cuncta sortiretur. (6) Igitur Zanclæorum plerosque ipse
mancipiorum loco in vinculis habuit, eminentiores autem illorum
trecentos Samiis tradidit interficiendos: at ab hac quidem culpa Samii
abstinuere.

XXIV. Scythes vero, Zanclæorum monarcha, ex Inyco Himeram profugit;
indeque in Asiam profectus, ad regem Darium adscendit. (2) Et hunc
Darius justissimum judicavit virorum omnium, qui ex Græcia ad ipsum
adscenderant: nam venia a rege impetrata in Siciliam redierat,
rursusque ex Sicilia ad regem erat reversus. Denique senex et beatus
apud Persas e vita discessit. Ita igitur Samii, procul a Medis
profecti, nullo labore pulcerrima urbe Zancla sunt potiti.

XXV. Post peractam pro Mileto navalem pugnam, Phœnices ex Persarum
mandato Æacem, Sylosontis filium, Samum reduxerunt, utpote qui
utilissimam illis egregiamque operam præstitisset. (2) Et solis, ex
omnibus qui a Dario defecerant, Samiis neque urbs neque templa incensa
sunt, propterea quod naves eorum in pugna navali socios deseruerant.
Capta vero Mileto, protinus Caria in potestatem venit Persarum, aliis
oppidis ultro sese dedentibus, aliis vi ad obsequium redactis.

XXVI. Atque ita hæ res gestæ sunt. Histiæo autem Milesio circa
Byzantium versanti et Ionum onerarias naves e Ponto venientes
intercipienti, adfertur nuncius de rebus ad Miletum gestis. (2) Itaque,
rebus ad Hellespontum Bisaltæ Abydeno permissis, Apollophanis filio,
ipse secum sumptis Lesbiis Chium navigavit. Ubi quum non reciperet eum
Chiorum præsidium, acie cum his congressus est in Cœlis (_id est_
Cavis) quæ vocantur Chiæ terræ; (3) et eorum multos interfecit: mox
reliquos etiam Chios, quippe navali pugna misere adflictos, sub
potestatem suam Histiæus, Lesbiis adjutus, redegit, ex Polichna Chiorum
oppido impetu facto.

XXVII. Solet autem deus ante significare, quando magna mala civitati
aut populo cuipiam imminent; atque etiam Chiis ante has calamitates
ingentia signa acciderant. Primum enim, quum centum juvenum chorum
Delphos misissent, non nisi duo ex his redierant, cæteris octo et
nonaginta peste absumptis: (2) tum per idem tempus, haud multo ante
navalem pugnam, super puerorum capitibus literas discentium tectum
corruerat, ut de centum et viginti pueris unus solus evaserit. (3) His
signis a deo ante ostensis, deinde secuta pugna navalis in genu
projecit civitatem; post pugnam vero navalem supervenit Histiæus cum
Lesbiis, et Chios jam ante adtritos facile prorsus depressit.

XXVIII. Inde Thaso arma Histiæus intulit, magnam Ionum et Æolensium
manum secum ducens. Dum vero Thasum circumsidet, adfertur ei nuncius,
Phœnices Mileto profectos reliquam Ioniam navibus petere. (2) Quo
cognito, Thasum inexpugnatam relinquens, Lesbum contendit, universis
copiis secum ductis. Lesbo vero, quum fame laboraret exercitus, in
continentem trajecit, frumentum demetere et ex Atarneo cogitans, et ex
Caico campo Mysorum ditionis. (3) At fuit forte in ea regione Harpagus
Persa, haud exigui dux exercitus: qui, cum illo in terram egresso
commissa pugna, et ipsum Histiæum vivum cepit, et majorem copiarum
illius partem interfecit.

XXIX. Captus est autem Histiæus hoc modo. Commisso Græcos inter et
Persas prælio in Malena agri Atarnensis, per satis longum tempus æquo
marte pugnatum est; ad extremum vero immissus est Græcis equitatus, qui
pugnam hanc confecit: (2) et in fugam versis Græcis, Histiæus, sperans
se ob admissam culpam non supplicio adfectum iri a rege, talem quemdam
vitæ amorem concepit: quum fugientem adsecutus esset homo Persa, qui
jam in eo erat ut deprehensum confoderet, Persico ille sermone hominem
adloquens, esse se Histiæum Milesium indicavit.

XXX. Qui si in vita fuisset servatus, et ad Darium regem adductus, puto
equidem nihil mali fuisse eum passurum, remissurumque ei culpam fuisse
regem. Nunc hanc ipsam ob caussam, ne salvus evaderet iterumque magnus
fieret apud regem, Artaphernes Sardium præfectus, et qui illum captivum
fecerat Harpagus, ut Sardes adductus est Histiæus, corpus illius
suspenderunt e cruce, caput autem,[TR2] sale conditum, Susa ad Darium
regem miserunt. (2) Quibus rebus cognitis Darius, vituperatis his qui
hoc fecerant, quod non vivum illum in suum conspectum adduxissent,
caput Histiæi lotum et bene curatum jussit sepeliri, ut viri de se et
de Persis præclare meriti. Hoc igitur fato functus Histiæus est.

XXXI. Jam navalis Persarum exercitus, postquam circa Miletum
hiemaverat, sequenti anno inde profectus, insulas facile cepit haud
procul a continente sitas, Chium et Lesbum et Tenedum. (2) Quarum
insularum ut quaque potiti erant barbari, incolas omnes indagine
cinctos capiebant. Indagine autem cingunt hoc modo: vir virum manu
prehendens, a mari septemtrionali ad australe pertinentes, totam
pervadunt insulam, atque ita homines venantur. (3) Pariter vero etiam
Ionicas in continente ceperunt civitates, nisi quod ibi homines non
indagine cinctos venati sunt; neque enim fieri id poterat.

XXXII. Tunc vero Persarum duces vera præstiterunt ea, quæ minati
Ionibus erant, quum illi ex adverso castra haberent. (2) Postquam enim
urbibus potiti sunt, selectos puerorum formosissimos castrabant, ex
viris eunuchos facientes; et virgines forma præcellentes abducebant ad
regem: et hæc igitur faciebant et urbes cum ipsis templis incendio
cremabant. (3) Atque sic tertio in servitutem Iones redacti sunt:
primum a Lydis, et bis deinceps tunc a Persis.

XXXIII. Post hæc, relicta Ionia, navalis exercitus omnia Hellesponti
loca, quæ ad sinistram sunt intranti, subegit: nam, quæ a dextra sunt,
ea Persæ jam ipsi per se, terra adgressi, suam in potestatem
redegerant. (2) Sunt autem ad Hellespontum in Europa loca hæc:
Chersonesus, in qua complura insunt oppida, tum Perinthus, et castella
Thracia, et Selybria, et Byzantium. (3) Jam Byzantii quidem, et his ex
adverso oppositi Calchedonii, ne exspectarunt quidem Phœniciæ classis
adventum; sed, relictis suis sedibus, introrsus in Pontum Euxinum se
receperunt, ibique urbem condiderunt Mesembriam. Phœnices vero,
incensis his quæ nominavi locis, contra Proconnesum et Artacam se
converterunt: quibus et ipsis igni datis, iterum in Chersonesum
navigarunt, reliquas urbes expugnaturi, quas superiori adpulsu non
everterant. (4) Adversus Cyzicum vero cursum omnino non direxerunt: nam
Cyziceni ipsi jam ante Phœnicum adventum in obsequio erant regis
Persarum, deditionem cum Œbare pacti, Megabazi filio, Dascylei
præfecto. Chersonesi vero, una Cardia excepta, reliquis omnibus urbibus
potiti sunt Phœnices.

XXXIV. Tyrannus tunc Chersonesi Miltiades erat, Cimonis filius,
Stesagoræ nepos: quod regnum primus olim susceperat Miltiades, Cypseli
filius, hoc modo. Tenebant hanc Chersonesum Dolonci Thraces. (2) Hi,
bello pressi ab Apsinthiis, reges suos miserant Delphos, qui de hoc
bello oraculum consulerent; quibus Pythia respondit, coloniæ conditorem
in hanc regionem secum adducerent eum, qui ipsos, postquam templo
egressi essent, primus ad hospitium vocasset. (3) Rediere Dolonci sacra
via, per Phocenses et Bœotos: ubi quum nemo eos vocasset, Athenas
deflectunt.

XXXV. Erat tunc Athenis summa potestas penes Pisistratum: cæterum
dominabatur etiam Miltiades Cypseli filius, e familia quadrigas alente;
originem quidem generis ab Æaco ex Ægina repetens, sed recentiori
memoria civis Atheniensis; Philæus enim, Ajacis filius, primus ex hac
familia in civium Atheniensium numerum erat receptus. (2) Hic
Miltiades, in vestibulo ædium suarum sedens, quum prætereuntes
conspiceret Doloncos, vestem gestantes extraneam et lanceas, inclamavit
illos; accedentibusque deversorium et hospitalia officia obtulit. (3)
Tum illi, accepta conditione, hospitio ab eo recepti, totum hospiti
effatum oraculi aperuerunt, rogaruntque eumdem ut deo obsequeretur.
Quorum audito sermone, protinus persuasus Miltiades est, quippe ægre
ferens Pisistrati imperium, et procul ipse abesse cupiens. (4) Itaque
extemplo Delphos profectus, consuluit oraculum, an faceret quod eum
Dolonci rogassent.

XXXVI. Quod ubi etiam Pythia facere jussit, ita Miltiades Cypseli
filius, qui ante id tempus quadrigæ curriculo victoriam Olympiæ
reportaverat, tunc, adsumptis quicumque ex Atheniensibus profectionis
esse socii voluerant, una cum Doloncis navigavit: et, postquam terram
illam tenuit, ab his ipsis qui eum adduxerant tyrannus est constitutus.
(2) Is igitur primo isthmum Chersonesi muro intercepit, ex Cardia urbe
usque Pactyam; ne possent Apsinthii incursionibus vastare regionem. Est
autem latitudo isthmi illius stadia sex et triginta; longitudo vero
Chersonesi ab hoc isthmo introrsum est quadringentorum et viginti
stadiorum.

XXXVII. Faucibus Chersonesi muro interceptis, eaque ratione expulsis
Apsinthiis, primis cæterorum Lampsacenis arma Miltiades intulit: quo
bello a Lampsacenis, structis insidiis, vivus captus est. (2) Erat
autem Miltiades Crœso Lydo familiaris. Itaque re cognita, Crœsus
præcone misso edixit Lampsacenis, salvum dimitterent Miltiadem: id ni
fecissent, minatus est, pinus arboris in modum se illos excisurum. (3)
Incertis Lampsacenis, disceptantibusque inter se quid sibi vellet hoc
verbum, quod ipsis minatus Crœsus esset, pinus in modum se illos
excisurum, postremo tandem seniorum quispiam verum docuit, scilicet
pinum solam ex cunctis arboribus, postquam excisa sit, nullum amplius
germen edere, sed funditus perire. Igitur Crœsum metuentes Lampsaceni
Miltiadem solutis vinculis liberum dimiserunt.

XXXVIII. Hic igitur, postquam opera Crœsi salvus evasit, deinde sine
liberis obiit, regno et rebus suis omnibus Stesagoræ relictis, Cimonis
filio, fratris sui eadem matre nati. Et ei vita functo sacra faciunt
Chersonitæ, uti mos est conditori facere; et equestre gymnicumque in
illius honorem certamen celebrant, in quo nulli Lampsacenorum certare
fas est. (2) Dum vero bellum geritur cum Lampsacenis, accidit ut
Stesagoras quoque sine liberis vita discederet, securi caput percussus
in prytaneo ab homine, qui in speciem transfuga, revera autem hostis
erat isque ferventior.

XXXIX. Ita mortuo etiam Stesagora, deinde Miltiadem, Cimonis filium,
mortui Stesagoræ fratrem, ad suscipiendum imperium cum triremi in
Chersonesum miserunt Pisistratidæ; qui Athenis etiam eumdem beneficiis
promeruerant, quasi non conscii fuissent cædis patris illius Cimonis;
quæ quo pacto patrata fuerit, in alia narrationis parte exponam. (2)
Miltiades postquam in Chersonesum pervenit, domi se tenuit, tamquam
mortui fratris Stesagoræ memoriam honorans. Quod ubi rescivere
Chersonesitæ, congressi principes ex omnibus undique civitatibus, quum
communi consilio simul omnes ad eum condolendi caussa convenissent, in
vincula ab illo conjecti sunt. (3) Atque ita Miltiades Chersonesum
tenuit, quingentos alens satellites et uxorem duxit filiam Olori
Thracum regis Hegesipylam.

XL. Hic igitur Cimonis filius Miltiades recentiori memoria in
Chersonesum venerat: cui, ex quo advenit, alia acciderunt præsentibus
graviora. Tertio enim ab his rebus superiori anno Scythas fugiens in
exsilium abiit. Nempe Scythæ Nomades, a Dario rege irritati, junctis
viribus usque in hanc Chersonesum invaserunt: (2) quorum adventum
exspectare non ausus Miltiades e Chersoneso profugit; donec, regressis
Scythis, Dolonci eum reduxerunt. Hæc igitur tertio anno ante ea quæ
nunc ei acciderunt, acta sunt.

XLI. Nunc vero, ubi Phœnices in Tenedo esse cognovit, quinque
triremibus ex his, quæ ad manus erant, pecunia et aliis rebus pretiosis
impletis Athenas navigavit. Dum vero, ex Cardia urbe profectus, per
Melanem sinum navigans, prætervehitur Chersonesum, occurrunt navibus
ejus Phœnices. (2) Et ipse quidem Miltiades cum quattuor navibus Imbrum
effugit; quintam vero persequentes Phœnices ceperunt, (3) cui navi
præfectus tum erat Miltiadis filius natu maximus Metiochus, non ex
Olori Thracis filia natus, sed ex alia uxore: atque hunc simul cum navi
ceperunt Phœnices. Qui, ut resciverunt Miltiadis esse filium, ad regem
eum abduxerunt, ingentem existimantes gratiam se inituros propter
sententiam quam in Ionum concilio dixerat Miltiades, quum illos
hortaretur obtemperare Scythis rogantibus, ut pontem solverent Iones
domumque navigarent. (4) At Darius, postquam ad eum Phœnices Metiochum
Miltiadis filium adduxerunt, nihil Metiocho mali fecit, sed multa in
eum beneficia contulit: nam et domum et possessiones ei dedit, et
Persicam uxorem, ex qua ei nati sunt filii, qui Persarum ordini sunt
adscripti.

XLII. Miltiades vero ex Imbro Athenas pervenit. Atque eo anno nihil
amplius hostile adversus Ionas a Persis susceptum est; immo vero hæc
valde utilia Ionibus hoc anno contigere. (2) Artaphernes, Sardium
præfectus, arcessitis legatis ex civitatibus, coegit Ionas, ut
pactiones mutuas facerent de litibus ex juris formula dirimendis, nec
porro vi et armis inter se agerent. (3) Et hoc eos facere coegit, et
terras eorumdem dimensus per parasangas (sic Persæ mensuram vocant
triginta stadiorum), tributa quibusque imposuit, quæ ab illo inde
tempore constanter ad meam usque ætatem eadem manent, sicut ab
Artapherne constituta sunt: constituta autem ab illo sunt fere eadem
conditione atque prius fuerant.

XLIII. Et hæc quidem pacata illis contigerunt. Primo autem vere,
reliquis imperatoribus domum dimissis a rege, Mardonius Gobryæ filius
ad mare descendit, ingentem et pedestrem exercitum ducens, et navalem.
Ætate juvenis is erat, et nuper regis Darii filiam Artozostram duxerat
uxorem. (2) Huic igitur exercitui præfectus Mardonius, postquam in
Ciliciam pervenit, navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus est
profectus; pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum
duxerunt. (3) Quum vero Asiam præternavigans Mardonius ad Ioniam
pervenisset, rem hic ego dicam maxime miram eis Græcis, qui sibi
persuaderi non patiuntur, Otanen unum e septem illis Persis pro
sententia dixisse, populare imperium apud Persas debere institui.
Namque Mardonius, abrogato tyrannorum omnium inter Ionas imperio,
popularem statum civitatibus instituit. (4) Eo facto in Hellespontum
properavit. Ut vero coacta est magna vis navium, et collectus ingens
pedestris exercitus, navibus superato Hellesponto, per Europam iter
fecerunt: proficiscebantur autem adversus Eretriam et Athenas.

XLIV. Nempe, contra has dirigi expeditionem, verbis præ se ferebant.
Cæterum, quum constitutum apud se haberent quam plurimas possent ex
Græcis civitatibus subigere, primum Thasios classe adgressi, qui ne
manus quidem contra illos sustulerant, sibi subjecerunt; tum pedestri
exercitu Macedonas, post illos qui jam Persis serviebant, sub jugum
miserunt: nam qui cis Macedoniam habitant populi, jam cuncti illis
subjecti erant. (2) Dein navibus a Thaso continentem versus transvecti,
secundum oram perrexerunt navigare usque Acanthum: tum Acantho
profecti, Athon montem circumvehi instituerunt. Sed dum circumvehuntur,
ingruens ventus boreas ingens, et contra quem eluctari nulla arte
poterant, maximum navium numerum ad montem impulas misere adflixit. (3)
Aiunt enim ad trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti
millia. Etenim quum belluis frequens admodum sit hoc circa Athon mare,
alii a belluis rapti periere; alii vero ad petras adlisi; alii, quum
natare non didicissent, hoc ipso periere; alii gelu. Hæc clades classem
adflixit.

XLV. Mardonium vero et pedestrem exercitum, quum in Macedonia castra
haberet, noctu adgressi Brygi Thraces, magnum militum numerum
occiderunt, ipsumque vulnerarunt Mardonium. At ne hi quidem servitutem
a Persis imminentem effugere: etenim non prius ex his regionibus
discessit Mardonius, quam in potestatem illos redegisset. (2)
Verumtamen, subactis his, retro duxit exercitum, quippe et terra clade
a Brygis accepta, et mari maximam calamitatem ad Athon passus. Ita hæ
copiæ, turpiter re gesta, in Asiam redierunt.

XLVI. Altero vero ab his rebus anno primum Thasios, a vicinis
insimulatos quasi defectionem molirentur, misso nuncio jussit Darius
diruere murum, et naves suas Abdera devehere. (2) Thasii enim, ex quo
ab Histiæo Milesio fuerant[TR3] obsessi, quum magni illis essent
reditus publici, pecuniis suis utebantur ad construendas naves longas,
et ad validiorem murum urbi suæ circumducendum. Erant autem illis
reditus et ex continente et ex metallis. (3) Certe ex his quæ in Scapte-
Hyle metalla sunt, quæ sunt auri fodinæ, omnino octoginta redibant
talenta; ex his vero quæ in ipsa Thaso, aliquanto quidem minus, sed
tamen tantum, ut, quum Thasii essent vectigalium immunes fructuum
nomine pendendorum, ex continente et ex metallis redirent iis omnino
quotannis ducenta talenta, et, quando plurimum redibat, trecenta.

XLVII. Vidi etiam ipse hæc metalla: quorum maxime admiranda mihi visa
sunt ea, quæ a Phœnicibus fuerant inventa, qui cum Thaso insulam hanc
condiderunt, quæ nunc ab hoc Thaso Phœnice nomen traxit. (2) Sunt autem
Phœnicia hæc metalla inter duo Thasi loca, quorum alteri Ænyra nomen
est, alteri Cœnyra, adversus Samothraciam: ingens mons est, quærendis
metalli venis susque deque versus.

XLVIII. Et hæc quidem hujusmodi sunt. Cæterum Thasii, regis imperio
parentes, et murum suum diruerunt, et naves cunctas devexerunt Abdera.
(2) Post hæc tentare Græcorum animos Darius instituit, cogniturus utrum
secum bellum gesturi, an se ipsi tradituri essent. Igitur præcones per
Græciam, alios alio, dimisit, qui regis nomine terram et aquam a Græciæ
populis poscerent. (3) Dum vero hos in Græciam mittit, simul alios
præcones per maritimas civitates sibi tributarias dimisit, qui eas
juberent naves longas aliasque transvehendis equis comparare.

XLIX. Hæ igitur comparabant imperatas naves: qui vero in Græciam
venerunt legati, his multi quidem in continente populi ea, quæ ipsis
rex proposuerat postulaveratque, dedere; insulani vero omnes, ad
quoscumque legati cum eisdem postulatis pervenerunt. Igitur quum cæteri
insulani terram et aquam Dario dederunt, tum vero etiam Æginetæ. (2)
Qui quum hoc fecissent, protinus eis imminebant Athenienses, rati
adversus se tendere illud Æginetarum factum, ut simul cum rege Persarum
bellum sibi inferrent. Itaque cupide arripientes hanc occasionem,
Spartam misere legatos, qui accusarent Æginetas hujus facti caussa,
quod ad proditionem pertineret Græciæ.

L. Qua audita accusatione, Cleomenes Anaxandridæ filius, rex
Spartanorum, Æginam trajecit, comprehensurus hos ex Æginetis, qui ejus
rei maxime fuissent auctores. Ut vero comprehendere eos est adgressus,
quum alii Æginetarum ei restiterunt, tum in his maxime Crius, Polycriti
filius; qui, non impune, ait, illum quemquam ex Æginetis esse
abducturum: (2) non enim publico Spartanorum consilio eum hoc facere,
sed pecunia corruptum ab Atheniensibus; alioqui simul cum altero rege
venturum fuisse ad hos comprehendendos. Dixit autem hæc ex Demarati
mandato. (3) Cleomenes igitur, Ægina abire coactus, ex Crio quæsivit,
quodnam ei nomen esset. Qui quum verum respondisset, dixit ei
Cleomenes: «Nunc igitur, Aries (_id significat Græcum nomen Krios_),
cornua tua ære muni, quippe magnum in malum incursurus.»

LI. Cleomenem vero per id tempus Spartæ calumniabatur Demaratus,
Aristonis filius, qui domi manserat, rex et ipse Spartanorum, sed ex
familia inferiore; non quidem ob aliam caussam inferiore (nam ab eodem
progenitore oriundi erant), nisi quod propter primogenituram magis in
honore erat Eurysthenis prosapia.

LII. Etenim Lacedæmonii, contra quam a poetis omnibus memoratur, aiunt,
non Aristodemi filios, sed ipsum Aristodemum, Aristomachi filium,
Cleodæi nepotem, Hylli pronepotem, quum rex esset Lacedæmoniorum,
duxisse illos in hanc regionem quam nunc ipsi obtinent. (2) Haud multo
vero interjecto tempore uxorem Aristodemi, cui nomen fuisse Argiam;
fuisse autem eamdem aiunt filiam Autesionis, neptin Tisameni, proneptin
Thersandri, abneptin Polynicis; hanc, inquam, peperisse gemellos: et
Aristodemum, postquam vidisset pueros, morbo decessisse. (3)
Lacedæmonios autem, qui tunc fuissent, decrevisse regem ex legis
præscripto nominandum ex pueris eum qui major esset natu. Quum vero
nescirent, utrum ex illis eligerent, ut qui similes inter se et æquales
essent; quumque nec nunc, nec ante cognovissent uter prior esset,
interrogasse matrem. (4) At illam dixisse, ne se quidem ipsam
internoscere: et scientem quidem egregie quæ res sit hoc dixisse, sed
cupientem, ut uterque, si fieri forte posset, rex nominetur.
Lacedæmonios itaque, incerti quum essent, Delphos misisse, quid facto
opus esset consulentes: (5) Pythiamque eos jussisse, ut puerum utrumque
regem haberent, sed magis honorarent natu majorem. Quo accepto
responso, quum nihilo minus incerti fuissent Lacedæmonii, quo pacto
reperirent, uter eorum major natu esset, consilius eis dedisse hominem
Messenium, cui nomen fuisse Panitæ. Suasisse igitur Lacedæmoniis hunc
Paniten, ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret
priorem, priorique cibum præberet. Quodsi illa deprehenderetur in hoc
constanter eumdem servare tenorem, habituros illos totam rem quam
quærant et reperire cupiant: sin fluctuet illa, et modo hunc, modo
illum priorem curet, satis illos intelligere posse, ne ipsam quidem
matrem exploratam rem habere; et tunc quidem aliam ineundam fore
rationem. (6) Jam illos, juxta Messenii monitum observantes matrem
filiorum Aristodemi, ignorantem ipsam cujus rei caussa observaretur,
deprehendisse constanter eam et in cibo præbendo et in lavando
præferentem puerorum priorem. (7) Sumpsisse igitur Lacedæmonios hunc a
matre alteri prælatum, ut natu majorem, eumque in domo publica aluisse;
nomenque ei impositum fuisse Eurysthenis, minori vero Proclis. Et hos
ipsos fratres, postquam adolevissent, per omne vitæ tempus discordes
inter se fuisse aiunt, et pari modo constanter animatos esse illorum
posteros.

LIII. Hæc quidem soli ex Græcis Lacedæmonii narrant. Jam vero, quæ
communi consensu a Græcis memorantur, hæc dicam: scilicet Doriensium
hos reges usque ad Perseum, Danaæ filium, prætermisso dei nomine, recte
recenseri a Græcis, et esse illos Hellenas (_sive_ Græcos) probari: jam
tunc enim Hellenibus hi accensebantur. (2) Dixi autem usque ad Perseum,
neque altius repetii eorum genus, hac caussa, quoniam Persei pater
mortalis nullus nominatur, quemadmodum Herculis Amphitryo. Itaque recte
et idonea de caussa dixi, usque ad Perseum. (3) Sin a Danae, Acrisii
filia, per patres adscendendo repetere genus velimus, reperiemus
Doriensium duces origine Ægyptios fuisse. Hæc igitur, ex Græcorum
ratione, illorum genealogia est.

LIV. Ut vero Persarum fert traditio, ipse Perseus, Assyrius quum esset,
Græcus est factus, non vero Persei majores: Acrisii vero progenitores
generis propinquitate ad Perseum nihil pertinere, sed esse, quemadmodum
Græci dicunt, Ægyptios.

LV. Et hæc quidem de his dicta sufficiant. Cur vero, et quibus rebus
gestis, Ægyptii quum essent, Doriensium reges evaserint, omitto
memorare, quum ab aliis hæc exposita sint. Quæ vero alii non
occuparunt, eorum mentionem faciam.

LVI. Jam honores et privilegia, regibus Spartanis tributa, hæc sunt:
sacerdotia duo, Jovis Lacedæmonii, et Jovis Cœlestis: tum belli
inferendi potestas in quamcumque velint terram; cui potestati
intercedere nemo Spartanus potest, quin piaculari se crimine obliget.
Quum in bellum proficiscuntur, primi incedunt reges, postremi redeunt:
(2) et centum delecti viri in exercitu eos custodiunt. Victimis utuntur
in expeditionibus, quotcumque volunt; et omnium immolatarum pecudum et
pelles et terga ipsi accipiunt. Hæc sunt quæ ad bellum pertinent.

LVII. In pace hi eisdem honores et præmia sunt concessa. Si quis
publicum facit sacrificium, primi in cœna sedent reges, et ab his fit
distribuendorum ciborum initium, ita quidem ut utrique regi de rebus
omnibus duplex portio tribuatur, quam cæteris convivis: libamina etiam
hi auspicantur, iidemque mactatarum pecudum pelles accipiunt. (2) Ad
hæc, singulis noviluniis, et septimo cujusque mensis die, utrique regum
ex publico datur perfecta victima in Apollinis templo mactanda, et
farinæ medimnus, et vini quartarius Laconicus. In omnibus ludis
publicis sedes primarias et præcipuas habent. (3) Proxenos civitatibus
iidem nominant e civibus quoscumque voluerint; et uterque duos nominat
Pythios: sunt autem Pythii, cives qui Delphos mittuntur ad consulendum
oraculum, hique publice cum regibus aluntur. (4) Quando ad cœnam non
veniunt reges, utrique domum mittuntur duo chœnices farinæ, et vini
cotyla: præsentibus vero tribuitur de omnibus rebus duplex portio;
idemque illis honos habetur, quoties a privato homine ad cœnam
vocantur. (5) Edita vaticinia hi custodiunt, sed ita ut eorumdem
conscii sint Pythii. Judicant soli reges de hisce solum rebus: de
virgine paternorum omnium bonorum hærede, cui illa nubere debeat, nisi
jam a patre fuerit desponsata; et de viis publicis. (6) Tum, si quis
adoptare voluerit filium, is coram regibus id facere tenetur. Adsident
reges deliberantibus senatoribus, qui sunt numero duodetriginta: quodsi
in senatum non veniunt, hi ex senatoribus qui proxime illos cognatione
attingunt, regum habent honores, et duo suffragia conferunt,
prætereaque tertium, suum ipsorum.

LVIII. Ista igitur viventibus regibus Spartanis publice tribuuntur:
mortuis vero, hæcce. Nunciant equites obitum regis per universam
Laconicam; in urbe vero circumeuntes mulieres lebetem pulsant. Quo
facto, necesse est ut ex quaque domo duo liberi homines, mas et femina,
luctu squaleant; id ni faciunt, gravem mulctam incurrunt. (2) Est autem
mos Lacedæmoniorum in regum obitu idem qui barbarorum in Asia: plerique
enim barbari in obitu regum suorum eodem utuntur instituto. Mortuo enim
rege Lacedæmoniorum, non Spartani solum, sed et ex tota Laconica circum
habitantium certus quidam numerus ad prosequendum funus convenire
tenetur. (3) Hi igitur, et Helotæ, et Spartani ipsi, postquam multa
millia numero in unum convenere, promiscue cum mulieribus frontes
gnaviter plangunt, immensaque edunt lamenta, postremum semper ex
regibus, eum qui diem obiit, optimum fuisse dicentes. (4) Quodsi in
bello mortuus rex est, ejus simulacrum effingunt, et pulcre strato
lectulo impositum efferunt. Sepulto rege, per decem dies nec populi
concio instituitur, nec magistratuum consessus, sed per hos dies
continuos lugent.

LIX. Etiam in hoc Lacedæmoniis convenit cum Persis, quod defuncti regis
successor in regni sui auspiciis ære alieno liberat quemlibet
Spartanum, qui vel regi vel publico aliquid debuit. Similiter enim apud
Persas recens constitutus rex civitatibus omnibus tributum, quod nondum
persolverunt, remittit.

LX. Cum Ægyptiis vero hoc commune Lacedæmonii habent, quod apud illos
præcones et tibicines et coqui in patrias artes succedunt; et tibicen
filius est tibicinis, coquus coqui, præco præconis: neque præconis
filium alius, ob vocis claritatem munus hoc ambiens, excludit; sed
quilibet negotium suum patrio more exsequitur. Atque hæc quidem ita se
habent.

LXI. Cleomenem igitur, Æginæ tunc versantem, et communi Græciæ bono
navantem operam, quum accusasset Demaratus, non Æginetis ille studens,
sed invidia et odio ductus; (2) tum vero Cleomenes, ex Ægina reversus,
regiam dignitatem abrogandi Demarato consilium cepit; cujus exsequendi
consilii hæc res ei ansam occasionemque præbuit. (3) Aristoni, Spartæ
regi, quum duas deinceps uxores duxisset, liberi ex his nulli prognati
erant. Cujus rei non suam esse culpam existimans, tertiam duxit uxorem.
(4) Duxit autem hoc modo: erat illi amicus civis Spartanus, quo civium
omnium familiarissime Ariston utebatur. Hic vir uxorem habuit longe
formosissimam omnium quæ Spartæ erant mulierum: et ea quidem
formosissima ex deformissima evaserat. (5) Etenim quum turpis fuisset
adspectu, nutrix illius, puellam ita deformem videns esse hominum
opulentorum filiam, vidensque parentes illius in magna calamitate
ponere turpem filiolæ formam, hæc animadvertens nutrix, tale inivit
consilium: (6) quotidie gestabat eam in Helenæ templum, quod est in
loco qui Therapna vocatur, supra Phœbeum templum. Quoties autem puellam
eo gestasset, statuebat illam ante deæ simulacrum, supplexque rogabat
deam, ut deformitate liberare puellam vellet. (7) Jam die quodam, quum
templo egrederetur nutrix, adparuisse ei dicitur mulier, quærens ex ea
quid esset quod in ulna gestaret. Cui quum illa respondisset, puellam
se gestare, rogasse mulierem, ut sibi monstraret puellam. Neganti
nutrici, dicentique vetitum sibi a parentibus esse ne cuiquam eam
monstraret, etiam atque etiam hanc institisse, ut sibi ostenderet. (8)
Tum nutricem, ut vidit plurimum interesse mulieris videre puellam, ita
denique illi ostendisse; et hanc, tacto puellæ capite, dixisse, formæ
præstantia superaturam eam Spartanas omnes mulieres. (9) Atque inde ab
illo die mutatam esse ejus formam. Hanc igitur, ubi nubilis facta est,
in matrimonium duxit Agetus, Alcidæ filius, hic ipse quem dixi
Aristonis amicus.

LXII. Cujus mulieris amore urens Ariston talem iniit rationem. Amico,
cujus hæc uxor erat, recipit ipse, dono se daturum quamcumque rerum
suarum omnium ille selegisset, jubetque amicum, ut parem sibi referat
gratiam. Et ille, nihil de uxore sua veritus, quum videret esse etiam
Aristoni uxorem, in conditionem consensit; atque in hoc ipsum mutuis se
juramentis ambo obligarunt. (2) Deinde Ariston dedit illi
pretiosissimum nescio quod cimeliorum suorum, quod selegerat Agetus: et
ipse, par ab illo sibi referri postulans, ibi tunc uxorem amici conatus
est secum abducere. (3) At ille, in omnia alia, hoc uno excepto, se
consensisse, ait: verumtamen quum juramento esset obstrictus, doloque
circumventus, abduci eam passus est.

LXIII. Ita igitur tertiam uxorem, repudiata secunda, Ariston duxit.
Eique hæc eadem mulier intra tempus justo brevius, decimo nondum
expleto mense, peperit hunc, de quo hic agitur, Demaratum: (2) et
Aristoni tunc in consessu ephororum sedenti unus e famulis nunciavit,
natum ei esse filium. At ille, memor temporis quo duxerat uxorem, et
digitis numerum iniens mensium, interposito jurejurando ait, «Hic meus
esse non potest.» (3) Idque audiverant ephori: nec tamen statim curæ
admodum illis fuerat id verbum. Postquam vero adolevit puer, dicti
pœnituit Aristonem; etenim quam maxime suum esse filium Demaratum
existimabat: (4) et nomen Demaratum (_id est_, Votis populi expetitum)
hac caussa ei imposuit, quod antea Spartani publice susceptis pro
Aristone votis, ut viro omnium ante id tempus regum Spartanorum
probatissimo, deos erant precati, ut filius ei nasceretur. Ob hoc
igitur nomen ei est impositum Demaratus.

LXIV. Succedente tempore e vita discessit Ariston, et Demaratus regnum
suscepit. Fuisse autem videtur in fatis, ut ista res, quum comperta
fuisset, regno exueret Demaratum, eo quod magnum in odium incurrerat
Cleomenis, primum, exercitu Eleusi abducto, deinde (ut dixi) tunc, quum
Cleomenes in Æginam trajecerat adversus hos qui cum Medis sentiebant.

LXV. Itaque ulcisci eum cupiens Cleomenes paciscitur cum Leotychide,
Menaris filio, Agidis nepoti, ex eadem domo, qua erat Demaratus,
oriundo, in hanc conditionem, ut ille, sua opera rex creatus in locum
Demarati, ipsum sequeretur adversus Æginetas. (2) Fuerat autem
Leotychides inimicissimus Demarato, ejusmodi de caussa; quod, quum
Percalum, Chilonis filiam, neptin Demarmeni, sibi desponsasset,
Demaratus per insidias nuptiis illis frustratus erat Leotychidem,
præreptamque illi Percalum ipse duxerat uxorem. (3) Hæc quum fuisset
inimicitiarum Leotychidis adversus Demaratum origo, tunc a Cleomene
sollicitatus Leotychides jurat contra Demaratum, dicens, non legitime
illum regem esse Spartanorum, nec enim filium esse Aristonis. (4)
Deinde, post interpositum hoc juramentum, judicio eum est persecutus,
in memoriam revocans verbum istud, quod Aristoni tunc exciderat, quum
ei famulus recens natum renunciasset filium; ubi numero inito mensium
jurans dixerat, non esse illum filium suum. (5) Huic verbo insistens
Leotychides declaravit Demaratum nec Aristone genitum, nec legitime
regnantem Spartæ; testes advocans eosdem ephoros, qui tum cum illo
sederant in consilio, et verbum istud ex ore Aristonis audierant.

LXVI. Postremo, quum ea de re exstitissent rixæ, placuit Spartanis ex
Delphico oraculo quærere, an Aristonis filius esset Demaratus. (2) Quod
quum de industria ita decernendum curasset Cleomenes, ut de ea re ad
Pythiam referretur; tum vero idem Cleomenes Cobonem sibi conciliavit,
Aristophanti filium, virum maxima apud Delphenses auctoritate; qui
Periallæ prophetissæ persuasit, ut ea diceret, quæ Cleomenes dici
volebat. (3) Ita igitur interrogantibus his, qui ad consulendum
oraculum missi erant, respondit Pythia, non esse Aristonis filium
Demaratum. Attamen postero tempore comperta ea fraus est, et Cobon
Delphis profugit, prophetissæ vero Periallæ abrogatum est munus.

LXVII. Hoc igitur modo abrogata Demarato regia dignitas est. Deinde
vero, relicta Sparta, ad Medos profugit Demaratus, ob contumeliam
hujusmodi. Postquam regno fuit exutus, ad gerendum magistratum erat
electus. (2) Quumque esset solenne ludicrum, quod Gymnopædias vocant,
Leotychides, rex jam creatus in Demarati locum, risus et contumeliæ
caussa misso famulo ad Demaratum, qui et ipse spectator aderat,
quæsivit ex eo, qualenam illi videretur, hunc gerere magistratum post
regiam dignitatem? (3) Cui illi, indignatus interrogatione, respondit,
se quidem utrumque esse expertum, nec vero illum: cæterum
interrogationem hanc Lacedæmoniis aut infinitæ calamitatis, aut
infinitæ felicitatis fore initium. (4) His dictis, velata facie theatro
egressus, domum suam abiit: ibique protinus, præparatis rebus
necessariis, Jovi bovem immolavit, et eo mactato vocavit matrem.

LXVIII. Quæ postquam advenit, data in manus illius extorum parte
victimæ, supplex eam Demaratus adlocutus est his verbis: «Mater, et
alios omnes deos testatus, et hunc Herceum (_id est_, domus nostræ
præsidem) Jovem, oro te atque obsecro, ut verum mihi dicas, quis ex rei
veritate pater sit meus. (2) Leotychides enim in litis contentione
dixit, gravidam te ex priori viro congressam esse cum Aristone: qui
vero contumeliosiorem rumorem sequuntur, aiunt cum servo asinario te
esse congressam, et illius me esse filium. (3) Quare te ego per deos
obsecro, verum mihi dicas. Nam et, si quid tale, quale dicunt, fecisti,
non sola tu fecisti, sed multis cum aliis mulieribus: et pervulgata
quoque Spartæ fama est, prolificum semen non fuisse Aristoni; alioqui
priores etiam uxores ejus parituras fuisse.» Talia igitur ille dixit.

LXIX. Cui mater his verbis respondit: «Fili, quoniam me supplex oras ut
verum dicam, omnem tibi rem ex vero aperiam. Postquam me Ariston domum
suam duxit, tertia nocte a prima venit ad me simulacrum simile
Aristoni: quod quum mecum concubuisset, coronas mihi, quas habebat,
imposuit. (2) Illud postquam abiit, venit deinde Ariston; qui me videns
coronis ornatam, interrogavit quis illas mihi dedisset: et ego dixi,
ipsum. Quod ubi abnuit ille, jurata equidem respondi, non recte eum
facere qui rem perneget; paullo enim ante venisse ipsum, mecumque
concubuisse, ac deinde has mihi coronas dedisse. (3) Tum me videns
Ariston jurejurando rem confirmare, intellexit divinitus hæc accidisse.
Nam et coronas illas adparebat esse ex heoris ædicula quæ est ad januam
aulæ nostræ; Astrabaci ædem vocant: et, esse hunc ipsum heroem,
pronunciarunt vates. (4) Ita igitur, fili, rem totam habes, quam scire
cupis. Nam, aut ex hoc heroe genitus es, et pater tuus Astrabacus heros
est, aut Ariston, ea ipsa enim nocte te concepi. (5) Cæterum, quo
argumento te maxime adgrediuntur inimici, dicentes, ipsum Aristonem,
quum ei te natum esse nunciaretur, audientibus multis negasse suum te
esse filium, quoniam justum tempus decem mensium nondum esset
completum; id verbum illi inscitia talium rerum exciderat. (6) Pariunt
enim mulieres etiam novem mensium fœtus, atque etiam septem mensium,
neque cunctæ decimum complent mensem: et ego te, fili, septimo mense
peperi. Agnovitque etiam paullo post ipse Ariston, per inscitiam sibi
verbum illud excidisse. (7) Alios autem de nativitate tua rumores
procul habe: nam verissima omnia audivisti. Ex asiniariis vero
Leotychidi ipsi et aliis, qui hoc narrant, liberos pariant uxores.» Hæc
mater locuta est.

LXX. Demaratus vero, postquam quæ voluerat cognovit, sumpto viatico,
Elidem profectus est; speciem præ se ferens tamquam Delphos petens, ubi
consuleret oraculum. Lacedæmonii vero, suspicati fugam capessere
Demaratum, persecuti sunt eum. (2) Sed, priusquam hi Elidem
pervenerunt, Zacynthum ille trajecerat. Quo quum etiam Lacedæmonii
trajecissent, et ipsi Demarato injecerunt manus, et famulos ei
abstraxerunt. At ille, quum non dedidissent eum Zacynthii, in Asiam
deinde ad regem Darium transgressus est: et rex eum munifice excepit,
et terra et oppidis donavit. (3) Ista igitur ratione, et tali fortuna
usus, in Asiam pervenit Demaratus, postquam et aliis multis factis
pariter atque consiliis inter Lacedæmonios claruerat, et Olympica
victoria, quam quadrigarum curriculo reportavit, civitatem ornaverat,
unus ex omnibus Spartæ regibus cui id contigerit.

LXXI. Leotychides vero, Menaris filius, in regnum Demarato ea dignitate
ejecto successit. Cujus filius erat Zeuxidemus, quem Spartanorum
nonnulli Cyniscum nominabant. Hic regnum Spartæ non est adeptus:
obierat enim ante Leotychidem, relicto filio Archidamo. (2) Mortuo
autem Zeuxidemo, alteram uxorem duxit Leotychides Eurydamen, Menii
sororem, Diactoridæ filiam: ex qua quidem nulla ei mascula proles nata
est, sed filia, nomine Lampito; quam duxit Archidamus, Zeuxidemi
filius, a Leotychide sibi elocatam.

LXXII. Nec vero Spartæ senectutem traduxit Leotychides, sed talem
quamdam pœnam dedit Demarato. Quum dux esset copiarum Laconicarum in
Thessalia, potuissetque omnia armis subigere, ingentibus pecuniis
corrumpi se passus est. (2) Cujus criminis compertus, quum in ipsis
castris insidens manicæ pecunia plenæ esset deprehensus, in judicium
delatus exsilio multatus est, et ædes ejus in urbe dirutæ: itaque Tegeæ
exsulavit, ibique vitam finivit. Sed hæc quidem postero tempore acta
sunt.

LXXIII. Tunc vero, postquam Cleomeni ex sententia successerat res in
Demaratum suscepta, protinus ille, adsumpto Leotychide, adversus
Æginetas ire contendit, propter illatam sibi contumeliam vehementer
illis iratus. (2) Jam igitur Æginetæ, quum ambo simul reges adversus
illos venissent, non amplius repugnandum sibi esse existimarunt: et
illi selectos ex Æginetis decem viros, divitiis et genere præ cæteris
eminentes, abduxerunt, in his Crium Polycriti filium, et Casambum
Aristocratis, qui plurimum potestate valebant. Hos igitur, in Atticam
terram abductos, veluti depositum tradiderunt Atheniensibus, acerrimis
hostibus Æginetarum.

LXXIV. Sed post hæc Cleomenes, quum compertæ interim fuissent malæ
artes, quibus adversus Demaratum usus erat, metu Spartanorum in
Thessaliam secessit. Inde vero in Arcadiam reversus, novas res moliens,
Arcadas adversus Spartanos sollicitavit, quum aliis juramentis illos
adstringens, ut se, quocumque duceret, sequerentur; tum etiam in animo
habens proceres Arcadum, in Nonacrin oppidum ductos, jurejurando per
Stygis aquam adigere. (2) Nam in hoc ipso oppido perhibent Arcades esse
Stygis aquam. Est autem illa hujusmodi: exigua adparet aqua, ex petra
stillans in locum concavum, quem maceria undique cingit. Nonacris
autem, in qua hic fons conspicitur, Arcadiæ oppidum est prope Pheneum.

LXXV. Lacedæmonii vero, ubi cognoverunt quid moliretur Cleomenes,
veriti rei exitum, Spartam eum revocarunt, et in pristinam restituerunt
dignitatem. (2) At post reditum brevi interjecto tempore, quum jam
antea haud sana admodum mente fuisset, furor morbus eum invasit; nam
quoties Spartanus quispiam obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem
infligebat. (3) Quæ quum ille faceret, et alienata esset mente,
vinxerunt illum propinqui, et ligno illigaverunt. At ille, ita vinctus,
ubi vidit unum custodem, digressis aliis, solum relictum, cultrum sibi
dari postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est
homini quæ deinde illi facturus esset, quando foret solutus; donec
territus ille minis (erat enim unus ex Helotis) cultrum ei porrexit.
(4) Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere
se ipse laceravit: carnem enim secundum longitudinem incidens, a
cruribus ad femora perrexit, et a femoribus ad ilia et lumbos:
postremo, ubi ad ventrem pervenit, hunc etiam minutatim dissecuit,
donec animam efflavit. (5) Atque tali modo ille mortuus est, ut quidem
plerique ex Græcis dicunt, quoniam Pythiæ persuaserat ista dicere quæ
ad Demaratum spectabant; ut vero aiunt Athenienses, quoniam, quo
tempore Eleusinem invasit, lucum excidit deabus sacrum; ut vero Argivi,
quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argo sacrum confugerant, inde
abductos trucidavit, ipsumque lucum spreta religione incendit.

LXXVI. Scilicet Cleomeni, Delphicum oraculum consulenti, redditum erat
responsum, capturum illum Argos. Postquam vero cum Spartanorum exercitu
ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere:
dicunt enim, hunc lacum, postquam in cæcam voraginem se infudit, rursus
adparere in Argolide, et exinde Erasinum hanc aquam ab Argivis
nominari: ad hunc igitur fluvium postquam Cleomenes pervenit, hostias
flumini immolavit: (2) quumque minime bene ei cessurum transitum
portenderent exta, laudare se, ait, Erasinum, quod cives non proderet
suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos. (3) Post hæc
retrogressus, Thyream duxit exercitum; et, tauro mari immolato, navibus
eumdem duxit in Tirynthium et Nauplium agrum.

LXXVII. Ea re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Ut
vero prope Tirynthem fuerunt, eo in loco cui nomen est Sepea, castra
castris Lacedæmoniorum, haud magno spatio in medio relicto,
opposuerunt. (2) Ibi nimirum pugnam ex aperto non verebantur Argivi,
sed ne dolo caperentur. Etenim ad hanc rem spectabat oraculum illud,
quod promiscue et his et Milesiis Pythia ediderat his verbis:

      Verum, quando marem prævertet femina victrix,
      inter et Argivos referet prælustris honorem;
      tunc Argivarum reddet plerasque gementes,
      ut venturorum aiat quis quandoque virorum:
      «telo sævus obit sinuoso corpore serpens.»

Quæ quum tunc omnia concurrissent, metum Argivis incusserunt. (3)
Proinde consilium ceperunt utendi hostium præcone: idque ita exsecuti
sunt, ut, quoties Spartanus præco signum aliquod dedisset Lacedæmoniis,
Argivi etiam id ipsum facerent.

LXXVIII. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quodcumque ipsius
præco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset
præco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. (2) Et exsecuti sunt
hoc Lacedæmonii. Nam, dum Argivi ex præconis imperio prandium
capiebant, subito illos adorti, multos eorum interfecerunt, multo
plures vero, qui in Argi lucum confugerant, circùm sedentes ibi
custodiverunt.

LXXIX. Deinde hoc fecit Cleomenes: quum ex hominibus quibusdam, qui ad
ipsum transfugerant, cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro
luco essent inclusi, misso præcone nominatim evocavit singulos; dicens,
se pretium redemptionis illorum accepisse. Statutum autem apud
Peloponnesios est pretium redemptionis, duo minæ pro singulis captivis
pendendæ. (2) Igitur quinquaginta fere ex Argivis, ut quemque
evocaverat, interfecit Cleomenes; et reliquos, qui in luco erant,
latebat factum: quum enim densus esset lucus, qui intus erant, non
videbant quid facerent hi qui extra essent. Postremo vero unus illorum
conscensa arbore vidit quid gereretur: atque exinde non amplius
egrediebantur vocati.

LXXX. Tum vero Cleomenes Helotas omnes jussit materiam circa lucum
congerere: et, postquam hi imperata fecerunt, lucum incendit. Jamque
ardebat lucus, quum ille ex transfugarum quopiam quæsivit, cui deo
sacer lucus esset. Qui respondit, Argi lucum esse. (2) Hoc audito
Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: «O fatidice Apollo, sane
magnopere me decepisti, quum Argos me capturum diceres. Suspicor enim,
exisse mihi id vaticinium.»

LXXXI. Post hæc, majore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille
fortissimis ad Junonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem
in eo esset ut super ara sacrificaret, vetuit eum sacerdos, nefas esse
dicens peregrino sacra ibi facere. (2) At Cleomenes, jussis Helotis
abductum ab ara sacerdotem flagris cædere, ipse sacra fecit; eoque
facto Spartam abiit.

LXXXII. Quo ubi rediit, inimici eum apud ephoros reum egerunt;
dicentes, pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facile
potuisset. (2) At ille respondit; verumne dicens, an mentiens, definire
nequeo; respondit certe, postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum
sibi esse exisse effatum dei: quare non tentandam sibi existimasse
urbem, quin prius sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam
deus esset, an impedimento futurus. (3) Litanti autem sibi in Junonis
templo, ex simulacri pectore effulsisse ignis flammam: unde liquido se
intellexisse, non capturum se esse Argos: nam, si ex capite simulacri
effulsisset flamma, capturum se urbem cum arce fuisse; quum vero e
pectore effulserit, perfecta a se esse omnia quæ fieri deus voluit. (4)
Hæc dicens, credibilia et consentanea dicere visus est Spartanis, et
longe majore parte suffragiorum est absolutus.

LXXXIII. Urbs vero Argos ita viris viduata est, ut res illorum omnes
penes servos essent, omnia gubernantes administrantesque, donec eorum
filii, qui perierant, ad virilem pervenerunt ætatem. Tunc hi, Argos
sibi rursus vindicantes, illos ejecerunt: et servi, urbe pulsi, prælio
facto, Tirynthem tenuere. (2) Deinde aliquamdiu pacatæ inter utrosque
res fuere: sed postea venit ad servos vir fatidicus, nomine Cleander,
genere Phigalensis Arcas; qui illis, ut denuo arma inferrent dominis,
persuasit. Inde bellum illis exortum est, quod diu duravit, donec
tandem ægre servos debellarunt Argivi.

LXXXIV. Argivi igitur ista de caussa aiunt in furorem actum Cleomenem
misere periisse. At ipsi Spartani contendunt, non a deo quopiam in
furorem actum fuisse Cleomenem, sed ex consuetudine cum Scythis
contraxisse merum bibendi morem, eaque de caussa in furorem incidisse.
(2) Scythas enim Nomades, postquam terram ipsorum Darius bello
invasisset, consilium deinde cepisse pœnas ab illo repetendi: itaque
missis legatis societatem voluisse cum Spartanis contrahere, hac
conditione, ut ipsi Scythæ juxta Phasin fluvium conarentur in Medicam
terram irrumpere; Spartani vero, Epheso profecti, in superiorem Asiam
contenderent, ac deinde utrique eodem in loco convenirent. (3)
Cleomenem igitur, aiunt, quum Scythæ hanc ob caussam Spartam venissent,
familiarius, quam par erat, cum illis conversantem, merum bibere ab
eisdem didicisse; atque inde eum in furorem incidisse existimant
Spartani. (4) Et ab illo tempore, aiunt, si quis meracius bibere cupit,
dicere hunc famulo, «Scythico more infunde!» Hæc apud Spartanos de
Cleomene fama est. Mihi vero Cleomenes videtur hanc pœnam Demarato
dedisse.

LXXXV. Cognita Cleomenis morte, Æginetæ Spartam legatos miserunt, qui
Leotychidem propter obsides Athenis retentos accusarent. Et
Lacedæmonii, constituto judicio, pronunciarunt injuriose cum Æginetis
Leotychidem egisse; eumque condemnarunt, ut illis dederetur, Æginam
abducendus loco virorum Athenis detentorum. (2) Quum vero in eo essent
Æginetæ ut abducerent Leotychidem, dixit eis Theasides, Laoprepis
filius, vir Spartæ spectatus: «Quid facturi estis, viri Æginetæ? regem
Spartanorum, vobis a civibus suis traditum, vultis abducere? Quodsi
nunc iracunde cum illo agere decreverunt Spartani, videte ne iidem
posthac, si hoc feceritis, exitiosum malum vestram in terram inferant.»
(3) His auditis, abducere illum omiserunt Æginetæ, pactique cum eo sunt
in hanc conditionem, ut una cum ipsis Athenas se conferret Leotychides,
et Æginetis viros illos restitueret.

LXXXVI. Athenas postquam Leotychides pervenit, repetiitque depositum;
tum vero tergiversari Athenienses, reddere nolentes; dicereque, a
duobus regibus viros illos apud se depositos fuisse, nec sibi æquum
videri, alteri eos reddere absque altero. (2) Ita quum se reddituros
illos negarent Athenienses, hæc apud eos verba Leotychides fecit:
«Facite, Athenienses, utrum volueritis ipsi: nam, si reddideritis, pie
sancteque feceritis; si non reddideritis, contra. Verumtamen
commemorare vobis volo, quale quid circa depositum acciderit Spartæ.
(3) Dicimus nos Spartani, fuisse Lacedæmone, tertia ante me
generatione, Glaucum Epicydis filium. Huic viro dicimus et omnia alia
contigisse præcipua, et singulari justitiæ fama eumdem fuisse
celebratum præ omnibus qui per id tempus Lacedæmonem habitabant. (4)
Huic suo tempore hæc dicimus accidisse: virum Milesium venisse Spartam,
illum convenire cupientem, et hæcce ei exponentem. Sum ego, inquit,
civis Milesius, ad teque veni, Glauce, tua frui justitia cupiens. (5)
Quandoquidem enim, ut per reliquam Græciam universam, ita et per
Ioniam, eximia est fama tuæ justistiæ; reputavi mecum, in periculo
semper versari Ioniam, Peloponnesum contra in tuto locatam, et numquam
apud nos pecunias diu in ejusdem hominis possessione permanere. (6) Hæc
apud me reputanti deliberantique visum est mihi, bonorum meorum
dimidium, in pecuniam redactum, apud te deponere, bene gnaro apud te
mihi salvum illud collocatum iri. Accipe igitur has pecunias meas, et
has accipe servaque tesseras; quas qui secum ferens repetet pecunias,
ei illas reddes. (II.) Hæc quum hospes dixisset Milesius, accepit
Glaucus depositum prædicta conditione. (7) Multo vero interjecto
tempore Spartam venere filii hujus hominis, qui illas deposuerat
pecunias; qui quum convenissent Glaucum, exhibitis tesseris pecunias ab
illo repetierunt. At ille recusans, hæc respondit: Non memini equidem
hanc rem quam narratis, nec animum meum subit ulla ejus cogitatio. Volo
autem, si quidem in memoriam revocavero, facere quod justum est: nam,
si accepi, recte vobis restituam; si omnino non accepi, ex Græcorum
legibus vobiscum agam. (8) Igitur in quartum ab hoc mensem vos rejicio,
quo tempore hæc effecta vobis dabo. (III.) Lamentantes discedunt
Milesii, tamquam defraudati pecuniis. Glaucus vero, Delphos profectus,
consulit oraculum, (9) quæritque ex illo, an interposito jurejurando
pecuniam prædaretur. Quem his verbis Pythia adgreditur:

      Glauce Epicydide! sane expedit ad breve tempus
      jurando vicisse, intervertisseque nummos.
      Jura: jurandi memorem quoque mors quia tollit.
      At juramento quædam est sine nomine proles,
      trunca manus, et trunca pedes; tamen impete magno
      advenit, atque omnem vastat stirpemque domumque.
      Sancti vero hominis florebit sera propago.

His auditis, deum oravit Glaucus, ut veniam sibi eorum quæ dixisset
daret. (10) At Pythia respondit, perinde esse, tentare deum, atque rem
ipsam peragere. (IV.) Tunc igitur Glaucus quidem hospites arcessivit
Milesios, et pecunias illis reddidit. Cujus vero rei caussa hunc ad
vos, Athenienses, sermonem facere adgressus sim, dicam. (11) Glauci
hujus nulla hodie propago superest, nec domus ulla quæ Glauci fuisse
existimetur: a stirpe enim excisus e Sparta est. Adeo expedit, de
deposito nihil aliud ne cogitare quidem, nisi ut repetentibus reddas.»
His dictis Leotychides, quum ne sic quidem morem ei gererent
Athenienses, discessit.

LXXXVII. Æginetæ, priusquam superiorum injuriarum, quas Thebanorum in
gratiam intulerant Atheniensibus, pœnas darent, hoc etiam admiserant.
(2) Succensentes Atheniensibus, a quibus injuria se adfectos
arbitrabantur, ad ulciscendos eos se compararunt: et quum Athenienses
sacra quinquennalia ad Sunium celebrarent, navi qua theori vehebantur
insidiati sunt, et repletam viris primariis Atheniensium ceperunt,
captosque in vincula conjecerunt.

LXXXVIII. Hæc ab Æginetis passi Athenienses non ultra differendum
putarunt, quin adversos illos, quidquid possent, machinarentur. Erat
tunc in Ægina vir spectatus, Nicodromus nomine, Cnœthi filius, infensus
Æginetis quod ab illis olim insula pulsus fuisset: hic ubi intellexit
Athenienses ad male faciendum Æginetis sese accingere, proditionem
Æginæ cum illis paciscitur, certum diem constituens, quo et ipse rem
adgressurus sit, et illos oporteat præsidio sibi adesse. His ita
constitutis, Nicodromus, ut ei cum Atheniensibus convenerat, veterem
quam vocant urbem occupat.

LXXXIX. Sed Athenienses ad constitutum diem non adfuerunt. Etenim
navium numerus tunc maxime non ad manus illis fuerat idoneus ad pugnam
cum Æginetis ineundam: et, dum a Corinthiis naves sibi commodandas
petunt, interim perdita res est. (2) Corinthii, quum per id tempus
quammaxime amici essent Atheniensium, rogantibus illis triginta dedere
naves, dederunt autem quinis drachmis eas commodantes; nam gratis dare
per legem non erat licitum. (3) His igitur acceptis navibus,
adjectisque suis, septuaginta omnino navibus instructis, adversus
Æginam navigarunt: sed postridie ejus diei, qui constitutus erat,
advenerunt.

XC. Nicodromus, ut ad diem non adfuerunt Athenienses, conscensa navi ex
Ægina profugit, eumque alii etiam ex Æginetis sunt secuti; quibus
Athenienses Sunium habitandum dedere: unde illi impetum facientes, res
Æginetarum, qui in insula erant, agebant ferebantque. Sed hoc quidem
postero tempore factum.

XCI. Tunc vero, qui opibus inter Æginetas valebant, superata plebe quæ
cum Nicodromo insurrexerat, hos qui in ipsorum venerant potestatem, ad
sumendum de eis supplicium eduxerunt. Quo tempore etiam piaculum
admisere, quod nulla ratione nullisque sacrificiis potuerunt expiare,
sed prius insula exciderunt, quam propitia illis reddita dea est. (2)
Nam, quum captos septingentos ex plebe ad supplicium educerent, unus
eorum, e vinculis elapsus, ad vestibulum confugit Cereris Legiferæ, et
prehensos annulos, quibus attrahitur porta, firmiter tenuit. Tum vero
illi, quum abstrahere hominem non valerent, manus ei præciderunt, atque
ita eduxerunt: et manus illæ annulis firmiter inhærebant.

XCII. Hæc in se invicem Æginetæ patrabant. Superati vero pugna navali
ab Atheniensibus, qui cum septuaginta advenerant navibus, auxilium
petierunt ab eisdem quos olim invocaverant, Argivis. At hi quidem jam
auxilio non venerunt, quippe offensi eo quod naves Æginenses, vi quidem
coactæ a Cleomene, ad Argolidem adpulerant terram, et Æginetæ una cum
Lacedæmoniis exscensionem fecerant. (2) In eadem autem incursione simul
etiam Sicyonii suis e navibus exscenderant. Quare ambobus Argivi
mulctam irrogarunt, mille talenta, utrique populo quingenta. (3) Et
Sicyonii quidem, agnoscentes injuste se fecisse, pacti sunt cum
Argivis, ut, solutis centum talentis, reliqua summa ipsis remitteretur:
Æginetæ vero culpam non agnoscentes, pertinaciter detrectaverunt
mulctam. Quam ob caussam nunc illis, auxilia rogantibus, publico nomine
nulla ab Argivis missa sunt, sed voluntarii eis suppetias venere mille
admodum; quibus dux præfuit vir strenuus, nomine Eurybates, qui
quinquertium exercuerat. (4) Eorum autem plerique non redierunt, sed ab
Atheniensibus in Ægina sunt interfecti: in his dux Eurybates, postquam
singulari certamine tres occidisset adversarios, ipse a quarto, Sophane
Deceliensi, interfectus est.

XCIII. Æginetæ vero, suis navibus Athenienses incompositos adorti,
superarunt illos, et quattuor naves eorum cum ipsis viris ceperunt. Ita
factum est ut bellum gereretur Athenienses inter et Æginetas.

XCIV. Interim Persa suum persecutus est institutum. Nam et famulus eum
semper admonebat, ut reminisceretur Atheniensium, et Pisistratidæ
instabant et calumniabantur Athenienses: simul vero ipse Darius
cupiebat, arrepta hac occasione, illos e Græcis subigere, qui terram et
aquam ipsi non dedissent. (2) Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui
cum classe male rem gesserat, alios nominavit imperatores, qui adversus
Eretriam et Athenas proficiscerentur, Datin, Medum genere, et
Artaphernem, Artaphernis fratris sui filium: quos misit dato mandato,
ut Athenas Eretriamque sibi subjicerent, et capta inde mancipia in suum
adducerent conspectum.

XCV. Hi nominati imperatores, quum a rege digressi in Aleium
pervenissent campum Ciliciæ, exercitum pedestrem secum ducentes
numerosum et bene instructum; ibi quum castra posuissent, accesserunt
eis universæ copiæ navales, ut cuique populo imperatæ erant:
accesseruntque etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno
Darius suis tributariis edixerat parandas. (2) Equis in hippagines
impositis, et omni pedestri exercitu naves conscendere jusso, sexcentis
triremibus in Ioniam navigarunt. Inde vero non littus legentes recta
versus Hellespontum et Thraciam direxerunt classem; sed Samo profecti,
per Icarium mare et secundum insulas cursum tenuere; (3) metuentes
maxime, ut mihi videtur, montis Atho circuitum, in quo circumnavigando
superiori anno ingentem passi erant calamitatem: insuper vero etiam, ut
hac irent, Naxus insula eos cogebat, quæ superiori tempore non erat
subacta.

XCVI. Ubi per mare Icarium transvecti contra Naxum venere (hanc enim
primam omnium adoriri in animo habebant Persæ), memores eorum quæ prius
acciderant, Naxii non sustinentes hostem, procul abeuntes in montes
confugerunt. (2) Persæ vero, in servitutem redactis quotquot illorum
comprehendissent, et templa et urbem incenderunt. Quo facto, adversus
reliquas insulas navigare pergebant.

XVII. Qui dum id faciunt, Delii etiam, relicta insula, profugiunt
Tenum. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exercitu pervenit, ipse
navi sua prægressus, non passus est classem ad insulam adpellere, sed
ad Rheneam ex adverso sitam: (2) et postquam cognovit quo se Delii
recepissent, misso caduceatore, hæc eis edixit: «Quid fuga abitis, viri
sancti, male de me, nec pro meo merito, judicantes? Ego enim et ipse in
tantum certe sapio, et a rege hoc mihi mandatum est, ut, qua in terra
hi duo dii nati sunt, eam nec ipsam lædam, nec ejus incolas. (3) Quare
redite vestras ad sedes, et insulam habitate!» Hæc postquam per
caduceatorem edixit, trecenta thuris talenta super aram congesta
adolevit.

XCVIII. His rebus gestis, Datis cum exercitu primum adversus Eretriam
navigavit, simul et Ionas et Æolenses secum ducens. Post illius autem
ex hac regione digressum commota tremuit Delus; quod nec ante id
tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque ætatem, factum est. (2)
Et hoc quidem prodigium edidit deus, quo imminentia hominibus mala
significaret. Nam regnante Dario Hystaspis filio, et Xerxe Darii, et
Artaxerxe Xerxis, per tres has continuas generationes plura mala
adflixerunt Græciam, quam per viginti alias generationes quæ ante
Darium exstiterunt; alia quidem, a Persis illi illata; alia vero, ab
ipsorum Græcorum coryphæis de principatu inter se bellum gerentibus.
(3) Itaque non præter caussam commota est Delus, quum ad illum diem
immota fuisset. Et in vaticinio de illa ita scriptum est:

      Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.

Valent autem secundum Græcum sermonem nomina ista hocce: Darius,
coercitor; Xerxes, bellator; Artaxerxes, magnus bellator. Hos igitur
reges Græci sua lingua recte ita, ut dixi, nominaverint.

XCIX. Barbari, Delo profecti, navibus ad insulas adpellebant, et
exercitum inde adsumebant, et insulanorum filios secum obsides
abducebant. (2) Postquam vero, præternavigatis insulis, Carysto quoque
appulerunt; quum nec obsides dedissent Carystii, et contra vicinas
urbes (Eretriam et Athenas dicebant) se militaturos negassent: ibi tunc
hos oppugnarunt, agrumque illorum evastarunt, donec etiam Carystii in
deditionem venere Persarum.

C. Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persarum classe,
Athenienses rogarunt ut auxilia sibi mitterent. Nec negarunt
Athenienses opem, sed quater mille colonos illos, qui in opulentorum
Chalcidensium prædia successerant, opem eis ferre jusserunt. (2) At in
Eretriensibus sanum nullum erat consilium; qui Athenienses quidem
auxilio vocaverant, ipsi vero in duas divisi erant sententias: nam
aliis animus erat, relicta urbe in superiora EubϾ loca se recipere;
alii vero, privatum quæstum a Persis reportare sperantes, proditionem
parabant. (3) Quorum utrorumque consilia cognita habens Æschines,
Nothonis filius, primarius vir Eretriensium, advenientibus
Atheniensibus præsentem rerum statum aperuit; eosque ut
retrogrederentur rogavit, ne simul cum Eretriensibus perirent. Et
Athenienses, Æschinis sequentes consilium, Oropum transvecti, periculum
evaserunt.

CI. Persæ, navibus ad Tamynas et Chœreas et Ægilia ditionis
Eretriensium adpulsis, locis hisce potiti, protinus equis e navibus
expositis, ad adgrediendum hostem sese compararunt. (2) Eretrienses
vero de egrediendo et committenda pugna non cogitabant; sed muros, si
possent, defendere, hoc unum illis curæ erat, quandoquidem vicerat
sententia non relinquendam esse urbem. (3) Quum autem acriter
oppugnaretur murus, intra sex dies multi ab utraque parte perierunt:
septimo vero die Euphorbus Alcimachi filius et Philagrus Cyneæ,
spectati inter cives viri, Persis Eretriam prodiderunt. (4) Et hi,
urbem ingressi, templa spoliarunt incenderuntque, pœnam hanc repetentes
ob templa Sardibus cremata; homines autem, ut jusserat Darius, in
servitutem abstraxerunt.

CII. Subacta Eretria, Persæ, paucorum dierum interposita mora, in
Atticam navigarunt, magnas in angustias adducentes Athenienses,
cogitantesque eodem modo cum illis agere atque cum Eretriensibus
egissent. (2) Quumque Marathon esset totius Atticæ maxime opportunus
equitibus locus, et proximus ab Eretria, in hunc campum illos deduxit
Hippias, Pisistrati filius.

CIII. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus
egressi sunt. Duxerunt autem illos decem imperatores; quorum decimus
Miltiades erat, is cujus patri Cimoni, Stesagoræ filio, acciderat, ut a
Pisistrato, Hippocratis filio, Athenis in exsilium pelleretur. (2)
Eidemque contigerat, ut exsul victoriam Olympiæ reportaret quadrigarum
curriculo; quem eumdem honorem jam ante eum frater ipsius uterinus
Miltiades erat consecutus. Deinde vero, sequenti Olympiade, quum eisdem
equabus idem Cimon vicisset, Pisistrato concessit, ut is victor
renunciaretur; et ob victoriam huic concessam, ex pactione cum illo
inita, in patriam est restitutus. (3) Postremo idem, quum eisdem
equabus aliam rursus victoriam reportasset Olympicam, obiit interfectus
a filiis Pisistrati, ipso Pisistrato non amplius in vivis agente:
interfecerunt illum enim hi prope prytaneum, noctu hominibus quibusdam
ad hoc subornatis. (4) Sepultus est autem Cimon ante urbem, ultra viam
quæ Per Cavum vocatur, et ex adverso sepultæ sunt equæ illæ ejusdem,
quæ tres Olympicas retulerunt victorias. Præstiterunt quidem idem hoc
aliæ etiam equæ, Euagoræ Lacedæmonis; sed, præter has, nullæ. (5)
Filiorum igitur Cimonis natu major, Stesagoras, per id tempus apud
patruum Miltiadem in Chersoneso educabatur; natu minor autem apud
Cimonem Athenis erat, cui nomen fuit Miltiades, de patrui Miltiadis
nomine, conditoris Chersonesi.

CIV. Hic igitur tunc Miltiades, quum nuper e Chersoneso advenisset,
duplicemque effugisset mortem, imperator fuit Atheniensium. Simul enim
et Phœnices, usque ad Imbrum illum persecuti, studiose operam dederant,
ut caperent eum et ad regem abducerent: (2) et, postquam hos effugit,
domumque rediit, et jam securum se esse posse existimavit, protinus
eumdem exceperant adversarii, et in judicium vocatum, reum egerant
tyrannidis in Chersoneso exercitæ. Ab hoc quoque liberatus periculo,
ita demum imperator creatus est Atheniensium, populi suffragiis electus.

CV. Ac primum quidem, quum adhuc in urbe essent imperatores, Spartam
miserunt præconem Phidippidem, civem quidem Atheniensem, cæterum
hemerodromum (_cursorem ingens uno die spatium emetientem_), et hoc
negotium exercentem. Cui, ut quidem ipse deinde narravit Phidippides,
Atheniensibusque renunciavit, circa Parthenium montem, qui supra Tegeam
est, deus Pan obviam est factus; (2) compellatoque nominatim
Phidippide, jussit eum renunciare Atheniensibus, nullam illos sui curam
gerere, quum tamen bene cupiat Atheniensibus, ac jam sæpe de illis bene
meritus fuerit, et posthac etiam bene sit meriturus. (3) Hæc
Athenienses vere ita accidisse persuasi, deinde, quum jam res eorum
recte fuissent compositæ, templum Pani infra arcem statuerunt, eumque
inde ab illo nuncio annuis sacrificiis et lampade (_cursu faces
accensas gestantium_) placant.

CVI. Tunc vero missus ab imperatoribus Phidippides hic, quo tempore is
Panem sibi adparuisse narravit, postridie ejus diei quo Athenis erat
profectus, Spartam pervenit; ubi adiens magistratus, hæc apud eos verba
fecit: (2) Lacedæmonii, petunt a vobis Athenienses, ut auxilio illis
veniatis; neque patiamini ut antiquissima inter Græcos civitas in
servitutem abripiatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub jugum est
missa, et insigni civitate imminuta est Græcia. (3) Hæc ubi illis ex
mandato dixit, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus;
sed id confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere.
Erat enim nonus dies mensis: nono autem die, quando non plena esset
luna, se non egressuros, aiebant. Plenilunium igitur hi exspectabant.

CVII. Hippias autem, Pisistrati filius, barbaris viam in campum
Marathona præivit. Cui superiori nocte per somnum tale visum erat
oblatum: visus sibi erat sua cum matre concumbere. quo ex insomnio
collegerat, Athenas se esse rediturum, et in patria recepto regno senem
vita excessurum. (2) In hunc modum Hippias somnium suum erat
interpretatus. Tunc vero, ducis officio fungens, partim Eretriensia
mancipia in Styreorum insula, cui Ægilea nomen, deposuit; partim naves,
quæ ad Marathona adpulerant, in statione locavit, et barbaros in terram
egressos ordinavit. (3) Quæ dum administrat, accidit ei ut vehementius,
quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque eidem, quippe
ætate jam provectiori, plures labarent dentes, (4) horum dentium unum,
dum tussit, propter violentiam ejecit. Qui quum in arenam cecidisset,
magnum adhibuit studium ut eum reperiret: postquam vero nusquam dens
comparuit, edito gemitu ait adstantibus: «Terra hæc non est nostra,
neque eam poterimus in nostram redigere potestatem: nam, quidquid ejus
ad me pertinebat, id dens meus obtinet.» Nempe in hoc Hippias exiisse,
visionem suam existimavit.

CVIII. Atheniensibus, quum in campo Herculi sacro locum cepissent,
præsidio advenere Platæenses frequenti manu ex universo populo
collecta. Tradiderant enim sese Atheniensibus Platæenses, et frequentes
pro illis Athenienses jam antes labores sustinuerant. (2) Tradiderant
se autem hoc modo: bello a Thebanis pressi Platæenses primum Cleomeni,
Anaxandridæ filio, et Lacedæmoniis se tradiderant, qui forte in illis
locis aderant; at illi, non recipientes eos, dixere: «Nos nimis procul
a vobis habitamus, et frigidum vobis tale auxilium foret: plus semel
enim fieri posset, ut in servitutem prius abstraheremini, quam nostrûm
quisquam fando audiret. (3) Quare suademus vobis, ut Atheniensibus vos
tradatis, qui et finitimi vobis sunt, et ad tutandum non invalidi.» Hæc
Platæensibus suaserunt Lacedæmonii, non tam quod illis bene vellent,
quam quod cuperent laboribus fatigari Athenienses, bellis cum Bœotis
gerendis. (4) Consilium autem Lacedæmoniorum sequentes Platæenses, quo
tempore duodecim diis sacra faciebant Athenienses, supplices ad aram
consederunt, seque illis tradiderunt. (5) Quo cognito, Thebani arma
intulerunt Platæensibus; et Athenienses auxilio illis venere. Sed quum
in eo essent ut consererent pugnam, id fieri non passi sunt Corinthii:
hi enim, quum forte adessent, arbitrio eorum rem permittentibus
utrisque, pacem conciliarunt, fines regionis ita constituentes, ut
Thebani eos ex Bœotis, qui Bœotorum communi nollent attribui, nihil
impedirent. (6) Hoc constituto, Corinthii abierunt. Athenienses vero,
domum redeuntes, ex improviso adgressi sunt Bœoti: sed commissa pugna
superati sunt. Quo facto Athenienses, fines Platæensibus a Corinthiis
constitutos transgredientes, ipsum Asopum et Hysias fines inter
Thebanos et Platæenses statuerunt. (7) Platæenses igitur, postquam
prædicto modo Atheniensibus sese tradidissent, nunc eis ad Marathonem
auxilio venerunt.

CIX. Imperatorum autem Atheniensium bifariam divisæ erant sententiæ;
nolentibus aliis, ut prælio confligeretur; nimis enim exiguum esse
ipsorum numerum, quam ut cum Medorum exercitu congrederentur; aliis
vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. (2) Ita quum
dissentirent, quumque in eo esset ut pejor vinceret sententia; tunc
undecimus supererat qui suffragium ferret, is qui faba polemarchus
electus erat Atheniensium: antiquitus enim polemarcho æquale cum
imperatoribus jus suffragii ferendi tribuerant Athenienses. Erat autem
tunc polemarchus Callimachus Aphidnæus; (3) quem conveniens Miltiades
his verbis est adlocutus: «In te nunc situm est, Callimache, utrum in
servitutem redigere velis Athenas, an, liberata patria, memoria tui in
omne ævum relinquere, qualem ne Harmodius quidem et Aristogiton
reliquerunt. (4) Numquam enim, ex quo exstiterunt Athenienses, in
tantum adducti sunt periculum, in quanto nunc versantur. In quo si
Medis succumbunt, decretum est quid eis sit patiendum, Hippiæ deditis;
sin superior discesserit hæc civitas, probabile est primam eam futuram
esse Græcarum civitatum. (5) Quo pacto igitur fieri hoc possit, et quo
pacto a te pendeat harum rerum summa, nunc tibi dicam. Sententiæ
imperatorum, qui decem sumus numero, in duas divisæ sunt partes; aliis
confligendum censentibus, aliis non confligendum. (6) Jam, si prælium
non commiserimus, persuasum fere habeo magna exstitura dissidia, quæ
animos disturbent Atheniensium, eosque ad Medorum trahant partes. Sin
prælium commiserimus priusquam putre consilium animos subeat
nonnullorum Atheniensium, probabile fit mihi, ut, diis æqua
tribuentibus, superiores discedamus. (7) Hæc igitur omnia ad te nunc
spectant et ex te pendent. Etenim si tu meæ accesseris sententiæ,
habebis liberam patriam et civitatem primam universæ Græciæ; sin his
suffragatus fueris, qui dissuadent prælium, erit tibi contrarium eorum,
quæ memoravi, commodorum.»

CX. His dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit: et
accedente polemarchi suffragio decretum est, ut prælio confligeretur.
Post hæc, qui ex imperatoribus confligendum censuerant, hi, ut cujusque
dies aderat, quo penes eum summa esset imperii, ita vicem suam Miltiadi
tradiderunt. At ille quamvis acciperet, non tamen prius commisit
prælium quam legitimus ipsius dies adesset.

CXI. Quo die igitur Miltiadis vices erant administrandæ imperii summæ,
in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi. Dextro cornu
præerat polemarchus Callimachus: obtinebat tunc enim lex apud
Athenienses, ut polemarchus dextrum cornu teneret. Ab hoc igitur
principio deinde collocatæ erant continuo tenore singulæ tribus
Atheniensium, pro cujusque numero: (2) postremi vero, in lævo cornu,
Platæenses stabant. Inde enim ab hac pugna usu receptum est, ut, quando
solennia sacra peragunt Athenienses, quæ quinto quoque anno
celebrantur, præco Atheniensis solennes preces ita præeat, ut fausta
omnia precetur Atheniensibus simul et Platæensibus. (3) Tunc vero, quum
acies Atheniensium ad Marathonem sic esset instructa ut frons fronti
exercitus Medici exæquaretur, accidit, ut in medio ordines haud sane
frequentes starent, et ea parte debilior esset acies; sed ut utrumque
cornu densioribus ordinibus esset firmatum.

CXII. Acie ita ordinata, quum cæsæ hostiæ prospera omnia nunciassent,
ibi tunc Athenienses, ut signum datum est pugnæ, cursu in hostes
contenderunt. Erat autem inter duas acies interjectum intervallum haud
minus quam octo stadiorum. (2) Tum vero Persæ, ubi cursu adversus se
irruentes hostes viderunt, ad excipiendos illos se compararunt; furere
dicentes Athenienses, et in propriam ruere perniciem; qui ita cursu
contenderunt, quum numero essent pauci, neque vel equitatum vel
sagittarios haberent. De his igitur ita judicabant Persæ. At
Athenienses, postquam confertis ordinibus ad manus venissent hostium,
pugnam ediderunt memoratu dignam. (3) Quippe primi omnium Græcorum,
quos novimus, cursu in hostes impetum fecerunt: et primi sustinuerunt,
Medicam vestem et ea indutos adspicere viros; quum ante illum diem vel
nomen Medorum Græcis, ubi audirent, terrorem incussisset.

CXIII. Satis autem longi temporis hæc ad Marathonem pugna fuit. Et in
medio quidem aciei vicerunt barbari, ubi Persæ ipsi et Sacæ locati
erant; qui hac parte victores, perrupta acie, versus mediterranea
persecuti sunt fugientes. At in utroque cornu penes Athenienses et
Platæenses victoria stetit. (2) Et hi quidem, postquam vicerunt,
omissis hisce ex barbaris quos in fugam verterant, utrumque cornu
contrahentes, illos sunt adgressi qui mediam perruperant aciem: et de
his quoque victoriam Athenienses reportarunt. Tunc vero in fugam
effusos Persas cædentes persecuti sunt; donec ad mare delati, ignem
poposcerunt, ipsasque naves sunt adorti.

CXIV. In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et
Callimachus polemarchus, postquam fortiter pugnarat, interfectus est;
unus item ex imperatoribus Stesilaus Thrasylai filius. Ibidemque
Cynegirus, Euphorionis filius, quum aplustria navis barbarorum manu
tenuisset, securi amputata manu cecidit.

CXV. Cæterum septem navibus ista ratione potiti sunt Athenienses.
Reliquis autem navibus barbari, valide pulsatis remis in altum revecti,
adsumptis ex insula mancipiis Eretriensibus, in qua relicta erant;
Sunium circumnavigarunt, ad urbem prius pervenire studentes quam
rediissent Athenienses. (2) Et pervulgata est apud Athenienses fama,
cepisse illos hoc consilium ex Alcmeonidarum artificio; hos enim ex
composito clypeum Persis, quum jam in navibus essent, sustulisse.

CXVI. At, dum Sunium Persæ circumnavigant, Athenienses, quantum pedibus
valuere, in urbem retro currentes, prius adfuere quam Persæ venirent:
et, quemadmodum ad Marathonem in agro Herculi sacro castra habuerant,
sic et nunc in alio Heracleo, quod in Cynosarge est, locum castris
ceperunt. (2) Barbari vero, postquam naves ante Phalerum, qui portus
tunc erat Atheniensium, in alto aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam
navigarunt.

CXVII. Ex Persis ceciderunt in hac Marathonia pugna circiter sex millia
et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo. (2) Hic fuit
occisorum utrimque numerus. Acciderat autem ibi res mira hujusmodi:
Epizelus, civis Atheniensis, Cuphagoræ filius, stans in acie,
fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte
nec cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam
vitam cæcus permansit. (3) Memorant autem, ipsum de hac calamitate hæc
narrasse: visum esse ei virum armatum magnum contra ipsum stare, cujus
barbam totum texisse clypeum; illud autem spectrum præteriisse ipsum,
et virum sibi proximum stantem interfecisse. Hæc Epizelum solitum esse
narrare audivi.

CXVIII. Datis, cum exercitu in Asiam profectus, postquam Myconum
pervenit, per somnum vidit visionem; quæ quidem qualis fuerit non
memoratur: sed ille, simul atque illuxit, perquisitionem instituit
navium. Et quum in Phœnicia navi simulacrum invenisset Apollinis
inaurautum, percontatus est unde raptum esset: utque audivit quonam ex
templo esset, ipse sua navi Delum est profectus, (2) et ibi (jam enim
in insulam reversi erant Delii) simulacrum in templo deposuit,
Deliisque imperavit ut in Delium Thebanorum, quod est ad mare adversus
Chalcidem, illud transportarent. (3) Datis quidem, dato hoc mandato,
retro navigavit: at statuam Delii non transmiserunt; sed post viginti
demum annos ipsi Thebani, oraculi jussu, Delium illam deportarunt.

CXIX. Eretrienses vero in servitutem abreptos Datis et Artaphernes,
postquam in Asiam adpulerant, Susa abduxerunt. (2) Rex autem Darius,
quum Eretriensibus, priusquam capti essent, vehementer fuisset iratus,
quippe qui primi auctores fuerant injuriarum; nunc eosdem, ubi ad se
abductos et sua in potestate vidit, nullo alio malo adfecit, sed sedes
illis in terra Cissia adsignavit, in una suarum mansionum quæ Ardericca
vocatur. Abest illa decem et ducenta stadia a Susis, quadraginta vero
stadia a puteo, qui tres diversas rerum exhibet species. Nam et
asphaltus et sal et oleum ex illo hauritur, hoc modo: (3) hauriunt ope
tollenonis, cui pro situla adligatus est dimidiatus uter: hunc
succutiens haurit homo id quod intus est, idque in cisternam infundit;
ex qua rursus in aliud receptaculum derivatur hæc materia; atque ita
triplicem in formam convertitur. (4) Et asphaltus quidem et sal
protinus concrescunt; oleum vero, quod rhadinacen Persæ vocant, in vasa
colligunt: est autem illud nigrum, et gravem spirans odorem. Illum
igitur locum Eretriensibus habitandum rex tribuit: habitantque eamdem
regionem ad meam usque ætatem, pristinam linguam servantes. Hæc sunt
igitur quæ ad Eretrienses spectant.

CXX. Lacedæmoniorum vero duo millia Athenas venerunt post plenilunium:
et hi quidem, rem adhuc integram deprehensuri, tanta usi sunt
celeritate, ut tertio die, quam Sparta discesserant, in Attica fuerint.
Sed, quum peracto jam prælio advenissent, cupidi tamen erant Medos
videndi. Itaque, Marathonem profecti, spectarunt: deinde, collaudatis
Atheniensibus et re ab his præclare gesta, domum redierunt.

CXXI. Quod vero de Alcmeonidis narrant, id miror equidem; nec mihi
persuaderi patior, umquam illos Persis ex composito clypeum sublaturos
fuisse, quasi voluissent ut sub barbaris et sub Hippia essent
Athenienses. Quippe satis constat, fuisse illos magis aut certe pariter
inimicos tyrannorum atque Callias fuerat, Phænippi filius, Hipponici
pater. (2) Callias enim, quoties Pisistratus Athenis pulsus est, unus
omnium Atheniensium ausus erat bona ejus per publicum præconem
venumdata emere, omniaque alia in illum inimicissima machinatus erat.

CXXII. [Dignus est autem hic Callias, cujus crebro a quibuslibet
honorifica mentio fiat; quum ob hoc ipsum, quod dixi, tamquam vir
acerrime libertati studens patriæ; tum ob id quod Olympiæ fecit, ubi
equorum cursu victor, quadrigarum autem curriculo secundas ferens,
reportata etiam prius Pythica victoria, conspicuus fuit apud omnes
Græcos per sumptus maximos; denique ob singularem indulgentiam qua
adversus tres filias suas usus est: quibus, postquam nubiles fuerunt,
non modo dotem dedit magnificentissimam; sed et hoc eisdem gratificatus
est, ut unicuique ex illis potestatem daret, maritum sibi, quem ipsa
vellet, ex omnibus Atheniensibus seligendi.]

CXXIII. Atque eodem modo, certe haud minus, tyrannos oderunt
Alcmeonidæ. Quare miror, nec admitto calumniam, hos tales viros clypeum
sustulisse; qui constanter fugerant tyrannos, et quorum consilio et
opera tyrannide exuti erant Pisistratidæ. (2) Fuereque adeo hi, me
judice, multo magis liberatores Athenarum, quam Harmodius et
Aristogiton: illi enim occiso Hipparcho exacerbarunt reliquos ex
Pisistratidis, neque finem fecerunt illorum tyrannidi; Alcmeonidæ vero
manifesto liberarunt Athenas, si quidem vere hi fuerunt qui Pythiæ
persuasere, ut Lacedæmonios juberet liberare Athenas, quemadmodum a me
supra expositum est.

CXXIV. At fortasse, quod succenserent quadam de caussa populo
Atheniensium, eo prodiderint patriam? Atqui nulli erant viri Athenis
magis spectati, magisque honorati, quam hi ipsi. (2) Itaque nulla
ratione probabile est, sublatum esse ab his quidem viris clypeum tali
de caussa. Cæterum sublatus utique clypeus est: id quidem negari non
potest; factum est enim: quis vero sit qui illum sustulerit, non valeo
ulterius, quam dixi, declarare.

CXXV. Fuit autem Athenis jam antiquitus illustris Alcmeonidarum
familia: nam inde ab Alcmeone ipso, et dein a Megacle, exstitere in hac
domo nobilissimi viri. Statim, Alcmeon, Megaclis filius, adjutor fuerat
Lydorum qui a Crœso Sardibus ad consulendum oraculum Delphicum missi
sunt, studioseque illis operam navaverat suam. Cujus in se merita
postquam Crœsus ex Lydis Delphos missis cognoverat, Sardes eum ad se
invitavit; et, postquam advenit, tanto auri pondere eumdem donavit,
quantum suo corpore asportare semel posset. (2) Tunc Alcmeon ad
accipiendum hoc tale donum in hunc modum comparatus accessit. Grandi
inductus tunica, in qua amplus erat sinus relictus, et cothurnis quos
repererat amplissimis calceatus, in thesaurum intravit, in quem
ducebatur. (3) Ibi quum in acervum ramentorum auri incidisset, primum
circa crura, quantum auri capiebant cothurni, infersit, deinde repleto
toto sinu, et coma ramentis conspersa, denique aliis in os sumptis,
thesauro egressus est, ægre trahens cothurnos, et cuivis alii quam
homini similior; cujus et obturatum os, et omnia turgida erant. (4)
Quem ita conspiciens Crœsus, risum non tenuit; donavit autem non his
modo, sed alia etiam adjecit, his non inferiora. Ita magnis divitiis
aucta hæc domus est: idemque Alcmeon, equos alens quadrigis jungendos,
Olympicam retulit victoriam.

CXXVI. Deinde vero, proxime sequente ætate, eamdem familiam Clisthenes,
Sicyonis tyrannus, ita extulit, ut multo etiam splendidior inter Græcos
evaderet, quam antea fuerat. (2) Clisthenes ille, Aristonymi filius,
Myronis nepos, Andreæ pronepos, quum esset ei filia, nomine Agariste,
in matrimonium hanc dare decreverat juveni quem reperisset Græcorum
omnium præstantissimum. (3) Quumque essent ludi Olympici, in quibus
curriculo quadrigarum vicit Clisthenes, nunciari per præconem jussit,
ut quisquis Græcorum dignum sese judicaret qui gener fieret Clisthenis,
is ad sexagesimum diem, aut etiam ante id tempus, Sicyone adesset:
exacto enim anno, inde ab illo sexagesimo die, ratas filiæ nuptias
habiturum Clisthenem. (4) Tunc igitur convenere proci, quotquot e
Græcis et sua ipsorum et patriæ præstantia superbiebant: hisque
Clisthenes et curriculum et palæstram, quibus inter se certarent,
parata habebat.

CXXVII. Ex Italia advenit Smindyrides, Hippocratis filius, Sybarita,
homo unus omnium luxuriosissimus: (florebat autem tunc maxime Sybaris:)
item Damasus Sirites, Amyridis illius filius, qui Sapiens nominabatur.
(2) Hi ex Italia advenerunt. Ex sinu vero Ionio Amphimnestus,
Epistrophi filius, Epidamnius. Hic igitur ex sinu Ionio. (3) Sed ex
Ætolia advenit Males, frater Titormi illius, qui, quum corporis robore
Græcos omnes superaret, hominum fugiens commercium in extrema Ætolicæ
terræ se recepit. (4) Ex Peloponneso Leocedes, Phidonis filius,
Argivorum tyranni, Phidonis illius, qui mensuras Peloponnesiis
constituit, et longe Græcorum omnium insolentissimus, sedibus suis
pepulit agonothetas Eleorum, ipseque arbitri munus in Olympico
certamine sibi adrogavit. (5) Præter hujus igitur filium, adfuerunt
item ex Peloponneso Amiantus, Lycurgi filius, Arcas ex Trapezunte,
Laphanes ex Pæo, Azaniæ (_in Arcadia_) oppido, filius Euphorionis
illius, qui, ut in Arcadia fama est, Dioscuros hospitio exceperat, et
ab illo tempore cunctis peregre venientibus hospitium præbuit: denique
Eleus Onomastus, Agæi filius. (6) Isti igitur ex Peloponneso adfuere.
Athenis vero venere, Megacles, Alcmeonis hujus filius, qui apud Crœsum
fuerat, et alius, Hippoclides, Tisandri filius, divitiis et corporis
forma excellens inter Athenienses. (7) Ex Eretria, quæ per id tempus
florebat, Lysanias; hic unus ex Eubœa. E Thessalia adfuit Diactorides
Crannonius, de Scopadarum familia; e Molossis vero, Alcon. Tot numero
proci fuere.

CXXVIII. Qui postquam ad prædictum diem Sicyone convenerant, Clisthenes
primum patrias eorum sciscitatus est, et genus cujusque: deinde, per
anni spatium eos retinens, pertentavit eorumdem fortitudinem, et animi
indolem, et culturam ingenii, et mores; modo cum singulis congrediens,
modo cum universis; (2) et, qui ex illis juniores erant, hos in
gymnasia ducens: maxime vero inter epulas eos pertentabat. Per totum
enim tempus, quo illos apud se detinuit, ista omnia faciebat, simulque
magnificis epulis eos excipiebat. (3) Placuere ei autem fere præ
cæteris hi qui Athenis advenerant; et ex his magis ei probabatur
Hippoclides, Tisandri filius, quum ob fortitudinem, tum quod generis
propinquitate Cypselidas Corinthios attingebat.

CXXIX. Ubi statutus adfuit dies, quo celebrarentur nuptiæ,
declararetque Clisthenes quem præ cæteris probaret; tum ille, mactatis
centum bobus, et ipsos procos et cunctos Sicyonios lautis excepit
epulis. (2) Peracta cœna, proci et canendo et sermonibus in medio
propositis inter se contendebant. Procedente vero compotatione,
Hippoclides, destinens maxime cæteros, tibicinem jussit cantum canere
ad saltationem adcommodatum; eoque obsequente saltare instituit. (3) Et
saltabat quidem placens sibi: sed spectanti Clistheni tota res
displicebat. Deinde, brevi interposita mora, mensam sibi inferri
Hippoclides jussit: quæ ubi illata est, conscensa mensa primum
Laconicos saltavit modulos; deinde alios Atticos; postremo, caput in
mensam innixus, cruribus gesticulabatur. (4) Et Clisthenes, quum ad
primam et secundam saltationem, abominatus quidem generum sibi
adsciscere Hippoclidem ob saltationem et protervam intemperantiam,
tamen continuisset sese nec erumpere in eum voluisset; nunc, ubi
cruribus gesticulantem vidit, se ultra continere non sustinens, ait: «O
fili Tisandri, saltando nuptias tu quidem perdidisti.» (5) At ille
respondens, «Nil curat, inquit, Hippoclides.» Et hinc ortum cepit hoc
proverbium.

CXXX. Tum vero Clisthenes, imperato silentio, hæc in medio omnium verba
fecit: «Viri, filiæ proci meæ, ego cunctos vos laudo; et omnibus, si
fieri posset, gratificarem; neque e vobis unum præ cæteris seligerem,
neque posthaberem reliquos. (2) At, quoniam fieri non potest, ut, quum
de una virgine deliberem, omnium votis simul satisfaciam; eis e vestro
numero, qui his nuptiis excidunt, talentum argenti dono do unicuique,
quod et dignati estis filiam meam in matrimonium petere, et domibus
vestris peregre abfuistis: Megacli vero, Alcmeonis filio, meam filiam
Agaristen despondeo ex Atheniensium legibus.» Quumque Megacles
dixisset, accipere se conditionem, ratum matrimonium Clisthenes habuit.

CXXXI. Ita, quod ad judicium procorum spectat, gesta res est; atque ita
factum est, ut Alcmeonidæ per universam Græciam celebrarentur. Ex isto
autem matrimonio natus Megacli est Clisthenes ille, qui decem tribus et
democratiam Atheniensibus constituit; cui nomen impositum erat de avi
materni nomine Sicyonii: (2) præterque hunc ex eodem matrimonio
procreatus est Hippocrates. Hippocrati vero natus est alius Megacles et
alia Agariste, quæ a Clisthenis Agariste nomen invenit. Hæc est
Agariste, quæ, postquam Xanthippo nupsit, Ariphronis filio, et gravida
facta est, per somnum sibi visa erat leonem peperisse, ac paucis
interjectis diebus Periclem Xanthippo peperit.

CXXXII. Post cladem Persis ad Marathonem illatam Miltiades, quum jam
ante magna in existimatione fuisset apud Athenienses, majore etiam fuit
auctoritate. Itaque, quum petiisset ab illis septuaginta naves et
exercitum atque pecuniam, celans quidem terram contra quam ducturus
esset, sed, dilaturum se eos, dicens, si ipsum sequerentur; in ejusmodi
enim terram se eos ducturum, unde affatim auri deportaturi essent; hæc
quum ille dicens naves petiisset, Athenienses spe erecti instructas ei
naves dederunt.

CXXXIII. Et Miltiades, accepto exercitu, Parum navigavit, caussam
prætexens quod Parii Persam ad Marathonem navi triremi essent secuti,
adeoque priores arma intulissent Atheniensibus. (2) Hoc quidem colore
utebatur orationis; cæterum infensus etiam Pariis erat propter
Lysagoram Tisiæ filum, genere Parium, qui eum apud Hydarnen Persam
accusaverat. Postquam ad insulam, quam petierat, cum exercitu pervenit
Miltiades, oppugnavit Parios, intra murum compulsos: missoque in urbem
præcone centum postulavit talenta, dicens, nisi ea sibi darent, non se
abducturum exercitum, quin vi cepisset urbem. (3) At Parii, de danda
Miltiadi pecunia minime cogitantes, omnibus modis operam dabant ut
urbem defenderent: quem in finem quum alia excogitabant, tum, ut quæque
pars muri expugnatu facilior videbatur, ita eam ingruente nocte duplo
altiorem, quam prius erat, excitabant.

CXXXIV. Hactenus quidem Græci omnes in commemoranda hac re consentiunt;
deinde vero sic peractam rem esse Parii narrant: Miltiadi, de incepti
exitu dubitanti, in colloquium venisse mulierem captivam, genere
Pariam, cui Timo nomen fuisse: fuisse vero ministram templi Inferarum
Dearum. (2) Hanc, postquam in conspectum venisset Miltiadis, consilium
ei dedisse, ut, si utique magni faceret capere Parum, exsequeretur quæ
ipsa illi esset indicatura. Deinde, auditis mulieris hujus præceptis,
Miltiadem in tumulum, qui ante urbem est, se contulisse, et maceriem
transiliisse templo Cereris Legiferæ circumductam, quum fores aperire
non potuisset: tum, transcensa hac macerie, ad ipsam ædem deæ
accessisse, nescio quid intus facturum, sive quod movere aliquid
voluisset quod movere nefas esset, sive aliud quidpiam facturum,
quidquid tandem id fuerit. (3) Quum vero jam ad fores esset, subito
horrore correptum, per eamdem viam, qua venisset, rediisse; et
desilientem de macerie luxasse femur, sive, ut alii aiunt, genu
impegisse.

CXXXV. Itaque male se habens Miltiades retro navigavit, neque opes
adferens Atheniensibus, nec subacta Paro; sed nulla alia re gesta, nisi
quod per sex et viginti dies urbem oppugnasset, insulamque devastasset.
(2) Parii, obsidione liberati, intelligentes Dearum ministram Timo
Miltiadi quid faciendum esset indicasse, quum pœnam ab illa hujus rei
caussa sumere vellent, legatos miserunt Delphos, (3) qui oraculum
consulerent, an ultimo supplicio adficerent Dearum ministram, quæ
hostibus viam capiendæ patriæ indicasset, et sacra, quæ ad virilem
sexum efferri nefas esset, Miltiadi aperuisset. (4) At negavit Pythia,
dicens, non Timo ipsam hujus rei esse caussam; sed, quum in fatis esset
ut vitam male finiret Miltiades, hanc ei a diis missam esse ducem
malorum. Hæc quidem Pythia Pariis respondit.

CXXXVI. Miltiadem autem, Paro reversum, quum alii omns Athenienses in
ore habebant, tum præ cæteris Xanthippus, Ariphronis filius; qui eum
capitis reum egit apud populum, ut qui Athenienses dolo malo
circumvenisset. (2) Quam ad accusationem Miltiades ipse, præsens licet,
non respondit: nec enim poterat, femore jam in putredinem abeunte. Sed,
dum ille lectulo impositus in medio jacebat, caussam pro eo dixere
amici, pugnæ Marathoniæ multam mentionem facientes, et Lemni ab illo
captæ, pœnæque de Pelasgis sumptæ, et insulæ Atheniensibus traditæ. (3)
Favente autem illi populo hactenus, ut capitis crimine eum absolveret,
sed tamen propter damnum civitati illatum quinquaginta multaret
talentis, Miltiades quidem haud multo post, carie exeso putrefactoque
femore, vitam finivit; quinquaginta autem illa talenta filius ejus
Cimon persolvit.

CXXXVII. Lemno autem Miltiades, Cimonis filius, hoc modo potitus erat.
Postquam Pelasgi ex Attica ab Atheniensibus erant ejecti, sive jure,
sive injuria;—nam de hoc quidem nihil aliud dicere possum, nisi quæ ab
aliis memorantur: scilicet, quod Hecatæus Hegesandri filius, hac de re
in Historiis suis loquens, dicat, injuria id esse factum: (2) postquam
enim Athenienses regionem illam, quam sub Hymetto sitam Pelasgis, pro
mercede muri olim arci Athenarum circumducti, dederant habitandam, hanc
regionem, ait, postquam bene cultam vidissent Athenienses, quum antea
misera fuisset et nullius pretii, invidia fuisse captos et desiderio
hujus terræ; atque ita Athenienses, nullam aliam juris speciem præ se
ferentes, illos ejecisse. (3) Ipsi autem Athenienses contendunt, jure a
se ejectos Pelasgos esse: postquam enim adsignatæ illis sub Hymetto
sedes fuissent: inde eosdem facto impetu injuriam ipsis hanc solitos
esse inferre: (4) quum filiæ Atheniensium aquæ hauriendæ caussa ad
fontem, cui Enneacrunos nomen, egredi consuessent; quandoquidem per id
tempus nec Atheniensibus nec aliis Græcis servi fuissent; Pelasgos,
quoties Atticæ puellæ ad fontem venissent, per contumeliam
contemptumque vim eis intulisse; (5) et ne hoc quidem habuisse satis,
sed postremo etiam ipso facto deprehensos fuisse de invadendis Athenis
consilia agitantes. Sese autem tanto meliores homines, quam illos,
fuisse; quod, quum interficere Pelasgos fas sibi fuisset, quippe quos
insidiantes sibi deprehendissent, noluissent, id facere; tantum
edixissent eis, ut terra egrederentur. Atque illos, Attica ita
egressos, quum alia loca, tum vero et Lemnum occupasse. Ista igitur
Hecatæus scripsit, hæc vero Athenienses memorant.

CXXXVIII. Hi igitur Pelasgi, quum Lemnum incolerent, cupientes ulcisci
Athenienses, et bene cognita habentes festa Atheniensium, comparatis
quinquaginta remorum navibus, insidias struxere mulieribus Atticis,
Braurone festum Dianæ celebrantibus: earumque complures, vi raptas,
Lemnum duxere, et pellicum loco habuere. (2) Quæ postquam liberos
pepererunt, Atticum sermonem moresque Atticos docuere pueros. Hi vero
deinde nec consuescere cum pueris ex Pelasgicis mulieribus natis
voluerunt, et, quoties eorum aliquis ab istis pulsabatur, omnes huic
suppetias veniebant, et sibi mutuo ferebant opem: atque etiam dominari
in illos hi pueri in animum induxerant, multoque alteris prævalebant.
(3) Quod ubi Pelasgi intellexere, non negligendam eam rem putarunt;
deliberantesque incessit metus, quidnam facturi hi pueri essent quando
adulti forent, qui jam nunc constitutum habeant sibi invicem præsto
esse contra legitimarum uxorum pueros, atque his velint dominari. (4)
Itaque interficere decreverunt pueros ex Atticis mulieribus natos:
idque etiam fecere, simulque cum his matres eorumdem occiderunt. Atque
ab hoc facinore, et ab eo quod olim mulieres Lemniæ patraverant,
Thoantis tempore maritos suos occidentes, usu receptum per universam
Græciam est, ut nefaria facinora Lemnia  adpellentur.

CXXXIX. Postquam pueros uxoresque Pelasgi interfecerant, nec terra
illis fructum edebat, neque uxores et greges pepererunt ut antea. (2)
Itaque et fame pressi et orbitate, Delphos miserunt, levamen aliquod
precantes malorum quæ ipsos premebant. Tum Pythia jussit eos
satisfactionem dare Atheniensibus quamcumque illi postulassent: (3) et
Athenas Pelasgi venere, nunciantes se satisfacturos esse pro omni
injuria. (4) Athenienses vero, strato lecto in prytaneo, quam
pulcerrime potuerant, et adposita mensa bonis rebus omnibus repleta,
Pelasgos jusserunt terram suam ipsis tradere ita comparatam. (5) Quibus
Pelasgi responderunt: «Tunc vobis eam trademus, quum vento borea navis
e vestra terra eodem die in nostram perveniret.» Hoc dixere, putantes
nulla ratione fieri id posse. Attica enim terra procul a Lemno meridiem
versus sita est.

CXL. Et tunc quidem hæc hactenus acta erant. Bene multis vero post
annis, quum Chersonesus ad Hellespontum in ditione esset Athiensium,
Miltiades Cimonis filius flantibus etesiis ventis navi ex Elæunte
Chersonesi Lemnum profectus, Pelasgis edixit, ut insula excederent; in
memoriam eis revocans oraculum, quod numquam impletum iri sibi
persuaserant. (2) Et Hephæstienses quidem paruerunt imperio: Myrinæi
vero, Chersonesum negantes esse Atticam, oppugnabantur, donec et ipsi
in deditionem venerunt. Atque ita Lemnum tenuere Athenienses et
Miltiades.


[TR1] "XXII." -> "XXIII."
[TR2] "au tam" (2 lines) -> "autem"
[TR3] "uerant" -> "fuerant"



                                HERODOTI
                      HISTORIARUM LIBER SEPTIMUS.

                              (POLYMNIA.)

I. Postquam pugnæ nuncius ad Marathonem pugnatæ ad Darium Hystaspis est
perlatus, quum jam antea Atheniensibus propter incursionem adversus
Sardes vehementer iratus rex fuisset, nunc id, quod acciderat, multo
etiam gravius tulit, multoque magis ad bellum Græciæ inferendum
incensus est. (2) Ac statim quidem, missis per singulas civitates
legatis, edixit ut exercitum compararent, (multo majorem numerum cuique
civitati, atque antea contulerant, imperans,) et naves et equos et
frumentum et minora navigia. (3) Quibus circummissis nunciis, commota
per tres annos Asia est; dum, ut ad bellum adversus Græciam gerendum,
conscribuntur fortissimi quique, et[TR1] ad id bellum se comparant. (4)
Quarto vero anno Ægyptii, a Cambyse subacti, defecerunt a Persis: quo
facto etiam magis ad arma utrisque inferenda concitatus est.

II. Dum vero ad expeditionem adversus Ægyptum et Athenas se Darius
comparabat, ortum est inter filios ipsius ingens de principatu
contentio. Etenim ex lege Persarum debet rex, priusquam in bellum
proficiscatur, successorem nominare regni. (2) Erant autem Dario,
priusquam ad regnum promoveretur, tres filii nati ex priore uxore,
Gobryæ filia; et, ex quo rex factus est, alii quattuor ex Atossa, Cyri
filia. Priorum natu maximus erat Artabazanes; posteriorum Xerxes. (3)
Hi igitur, non eadem matre nati, de principatu inter se contendebant:
Artabazanes dictitans, se maximum natu esse omnium; et apud omnes
populos receptum esse, ut filius natu maximus in regnum succedat patri:
Xerxes vero, esse se filium Atossæ, Cyri filiæ: Cyrum autem
adquisivisse Persis libertatem.

III. Sententiam suam Darius nondum aperuerat, quum forte per idem
tempus Susa advenit Demaratus, Aristonis filius, qui postquam regno
Spartanorum privatus est, voluntarium sibi ipse exsilium imposuerat.
(2) Hic vir, cognito filiorum Darii dissidio, conveniens (ut quidem
fama de eo fert) Xerxem, suasit ei, ut cæteris, quæ ille pro sua caussa
dicebat, hæc adderet: natum se esse Dario jam regnanti et Persarum
tenenti imperium; Artabazanem vero, privato etiam tum patri: itaque nec
conveniens nec justum esse, ut alius præ ipso istam accipiat
dignitatem. Nam et Spartæ (et hoc illi Demaratus suggessit) hanc legem
obtinere, si alii nati sint priusquam rex fuisset pater, alius autem
post hos quidem, sed regnante patre, natus sit, ut hic post natus in
regnum succedat. (3) Quo Demarati monito quum Xerxes uteretur,
agnoscens Darius æqua illum dicere, regem illum nominavit. Videtur
autem mihi Xerxes etiam absque hoc monito regnum fuisse adepturus; nam
omnia apud Darium poterat Atossa.

IV. Darius, postquam regem Persarum nominaverat Xerxem, jam in eo erat
ut belli faceret initium. At enim, proximo ab his rebus et ab Ægypti
defectione anno accidit, ut idem Darius in medio belli adparatu e vita
discederet, postquam annos omnino regnasset sex et triginta: neque ei
contigit aut de rebellantibus Ægyptiis aut de Atheniensibus sumere
pœnam. Mortuo igitur Dario, regnum rediit ad Xerxem, Darii filium.

V. Xerxes ad bellum quidem Græciæ inferendium initio neutiquam
inclinabat; sed contra Ægyptum copias contraxit. (2) Quem conveniens
Mardonius Gobryæ filius, consobrinus Xerxis, Darii ex sorore nepos, qui
apud ipsum plurimum omnium Persarum valebat auctoritate, talem exorsus
est sermonem: «Domine, æquum non est, ut Athenienses, qui multis jam
malis Persas adfecerunt, non dent pœnas factorum. (3) At nunc quidem tu
peragas hæc, quæ in manibus habes: domita vero Ægypti insolentia,
adversus Athenas duc exercitum; quo et bonam famam adquiras apud
homines, et posthac caveat quisque tuæ terræ arma inferre.» (4) Et hæc
quidem oratio ad exigendam pœnam pertinebat; sed medio sermoni alium
interserebat hujusmodi: Europam terram esse pulcerrimam, arborum omnis
generis frugiferarum feracem, summæ bonitatis, et dignam quæ præ
mortalibus omnibus a solo Rege possideatur.

VI. Hæc ille dicebat, quod novarum rerum cupidus esset, et Græciæ
vellet ipse esse præfectus. Procedente vero tempore id quod voluerat
confecit, et Xerxi, ut rem adgrederetur, persuasit: accesserant enim
alia quoque adjumenta, quæ ad permovendum Xerxem valebant. (2) Partim
enim e Thessalia advenerant ab Aleuadis legati, invitantes regem ut
adversus Græciam duceret, et promptissimam ei operam pollicentes. Erant
autem hi Aleuadæ, Thessaliæ reges. Partim vero Pisistratidæ, Susa
profecti, non modo eisdem utebantur sermonibus quibus Aleuadæ, sed
præterea aliquanto magis instabant regi eo, quod Onomacritum secum
haberent Atheniensem, fatidicum virum, qui etiam Musæi vaticinia
digessit. (3) Adscenderant hi autem, in gratiam cum illo reversi: nam
Athenis pulsus Onomacritus fuerat ab Hipparcho, Pisistrati filio, eo
quod deprehensus a Laso Hermioniensi erat, quum Musæi vaticiniis hoc
insereret, exstinctum iri insulas Lemnum versus sitas, mari hauriendas.
(4) Hanc ob caussam in exsilium eum miserat eum Hipparchus, quum eodem
antea familiarissime usus fuisset. Nunc ille simul Susa profectus,
quoties in regis venit conspectum, multa de eo honorifice prædicantibus
Pisistratidis, recitabat regi partem vaticiniorum; ita quidem, ut si
quod inesset quod cladem prædiceret barbaro, illud silentio præteriret;
ea vero sola seligeret, quæ res faustissimas nunciarent; in his illa
maxime enarrans, de Hellesponto per virum Persam jungendo, et de
expeditione in Græciam suscipienda. (5) Sic igitur ille vaticiniis
agebat cum rege; Pisistratidæ vero et Aleuadæ sententias suas exponendo.

VII. Postquam persuasus est Xerxes arma Græciæ inferre, tum vero,
altero ab obitu Darii anno, primum adversus rebelles duxit exercitum.
(2) Quibus domitis, Ægyptum, graviorem in servitutem redactam, quam in
qua sub Dario fuerat, Achæmeni tradidit administrandam, fratri suo,
Darii filio. Eumdem vero Achæmenem, Ægypti præfectum, interjecto
tempore interfecit Inaros, vir Afer, Psammitichi filius.

VIII. Pacata Ægypto, Xerxes, quum in eo esset ut exercitum moderaretur
adversus Athenas ducendum, conventum convocavit primariorum Persarum,
sententias illorum sciscitaturus, et in medio omnium ipse, quæ vellet,
expositurus. (I.) Qui ut convenere, hæc apud eos verba rex fecit: «Viri
Persæ, non ego primus hunc apud vos morem introduco, sed utar a
majoribus accepto. (2) Ut enim a majoribus natu audio, nunquam adhuc
otiosi sedimus, ex quo hoc imperium a Medis in nos translatum est,
postquam Astyagem Cyrus devicit; sed deus ita nos ducit, et nobis,
ductum ejus sequentibus, multa prospere cedunt. (3) Jam Cyri quidem et
Cambysis et patris mei Darii res gestas, et quos illi populos Persis
adquisiverint, quid opus est ut apud bene gnaros commemorem? (4) Ego
vero, ex quo hanc sedem accepi, in hoc meam curam intendo, ne his, qui
ante me in hac dignitate fuere, sim inferior, neque minorem Persis
potentiam adquiram. Atque hoc ipsum dum curo, reperio viam et gloria
nos augendi, et terra non minore nec deteriore quam hæc, quam
possidemus, imo feraciore, simul vero etiam ultionem et pœnas sumendi
de his qui eas commeruerunt. (5) Itaque vos hodie convocavi, ut, quæ
agere constitui, vobiscum communicem. (II.) Ponte juncturus sum
Hellespontum, et exercitum per Europam ducturus in Græciam, quo ab
Atheniensibus pœnas repetam malorum omnium, quibus Persas et patrem
meum adfecerunt. (6) Vidistis jam Darium quoque expeditionem parare
adversus hos homines. At ille e vita excessit, neque ei contigit capere
pœnas: ego vero, illius caussa reliquorumque Persarum, non prius sum
quieturus, quam Athenas subactas igne cremavero; hos homines, qui
priores me patremque meum injuriis lacessiverunt; (7) primum quidem,
incursione Sardes facta cum Aristagora Milesio, servo nostro, et sacris
lucis templisque crematis: deinde vero, qualia sunt, quibus nos
acceperunt, quum Dati et Artapherne ducibus terram illorum sumus
ingressi! quæ satis nosti omnes. (III.) Igitur his quidem de caussis
bellum illis inferre constitui. Simul vero, rem recte mecum reputans,
maxima in hoc ipso commoda reperio hæc: si et hosce et eorum vicinos,
qui Pelopis Phrygis terram incolunt, subegerimus; terram Persicam
ætheri Jovis faciemus conterminam: (8) neque enim ullam terram sol
adspiciet, quæ nostræ sit finitima; sed ego vobiscum, universa
peragrata Europa, ex omnibus terris unam faciam. (9) Quippe ita se rem
habere audio, nullam inter homines civitatem, nullum populum inter
mortales reliquum esse, qui adversus nos in aciem progredi valeat,
quando hos quos dixi subegerimus. Ita et his, qui male de nobis
meruerunt, et insontibus pariter, servile jugum impositum fuerit. (IV.)
Vos vero, hoc si feceritis, gratum mihi feceritis: (10) quum tempus
vobis indicavero, quo convenire oporteat, prompte unumquemque vestrûm
adesse oportebit: quisquis vero cum exercitu advenerit optime
instructo, eum ego muneribus donabo, quæ apud nos honorificentissima
habentur. (11) Hæc igitur ita facienda sunt. Ne vero vobis videar meum
unius sequi velle consilium, in medium vobis hanc rem propono; jubeoque
ut, quisquis vestrûm voluerit, suam promat sententiam.»[TR2] His dictis
Xerxes finem fecit loquendi.

IX. Post illum Mardonius talem sermonem est exorsus: «Domine, tu
Persarum omnium præstantissimus, non solum eorum qui fuerunt, sed
futurorum etiam omnium es: qui quum cetera præclare verissimeque
exposueris, tum Ionas Europam habitantes non passurus sis irridere
nobis, homines ea re indignos. (2) Etenim mira atque misera res esset,
si Sacas et Indos et Æthiopas et Assyrios, et alios multos magnosque
populos, non quod injuriam Persis intulissent, sed quod nos nostram
augere voluimus potentiam, subegerimus servosque habeamus; Græcos,
autem, qui injuriis nos lacessiverunt, impune abire pateremur: (3) quid
tandem metuentes? quemnam multitudinis concursum? quam pecuniarum vim?
(I.) Novimus sane illorum pugnæ genus; novimus etiam quam imbecilles
eorum sint vires: filiosque eorum subactos habemus, hos qui in nostra
terra sedes habent, et Iones et Æolenses et Dorienses nominantur. (4)
Atque etiam ipse ego periculum horum hominum feci, adversus illos a
patre tuo in expeditionem missus: ubi, quum usque in Macedoniam
duxissem exercitum, et propemodum ad ipsas pervenissem Athenas, nemo
mihi in aciem occurrit. (II.) Quamquam cæteroquin quidem consuerunt, ut
audio, Græci inconsultissime bella sua administrare, stolida pervicacia
et sinistra mente. (5) Postquam enim sibi invicem bellum indixerunt,
pulcerrimam et apertissimam quærunt planitiem, in quam descendant manus
conserturi: quo fit ut etiam victores magno cum detrimento discedant;
de victis autem ne verbum quidem dico, nam internecione delentur. (6)
Quos oportebat, quum sint homines eadem lingua utentes, per præcones et
nuncios, et alia quavis ratione potius, quam prælio, lites suas
componere: sin omnino prælio sibi decernendum putant, oportebat locum
pugnæ capere, in quo utrique superatu essent difficillimi, et ibi belli
fortunam tentare. (7) Quamvis igitur tam perniciosa ratione belli
gerendi utantur Græci, tamen, quum ego usque in Macedoniam duxissem
exercitum, ideo non magis induxerunt in animum ut in aciem contra me
descenderent. (III.)[TR3] At tibin', o rex, ausurus est quisquam in
aciem occurrere, multitudinem navesque cunctas ex universa Asia coactas
ducenti? (8) Equidem ita sentio, eo audaciæ non progressuram esse rem
Græcorum: sin me fefellerit mea opinio, si illi vecordia elati in aciem
adversus nos sint descensuri, didicerint esse nos viros bello
fortissimos. (9) Quare intentatum nihil relinquamus: nam sua sponte
nihil fit, sed omnia hominibus conando contingunt.» In hunc modum
postquam Xerxis sententiam Mardonius mollivit, dicendi finem fecit.

X. Silentium tenentibus cæteris Persis, nec audentibus sententiam
promere contrariam ei quæ proposita erat, Artabanus Hystaspis filius,
patruus Xerxis, eoque fidentior hæc fecit verba: (I.) «Rex, nisi
sententiæ dictæ sunt invicem oppositæ, fieri non potest ut eligatur
optima; sed oportet ea, quæ sit prolata, uti: verum illud, contrariæ si
dictæ fuerint, tunc demum fieri potest; quemadmodum sincerum aurum non
per se ipsum dignoscimus, sed, dum illud (_Lydio lapidi_) juxta aliud
aurum atterimus, ita id quod melius est discernimus. (2) Ego vero etiam
patri tuo Dario, meo fratri, suaseram ne bellum Scythis inferret,
hominibus nusquam incolentibus: at ille, sperans se nomades istos
Scythas subacturum, mihi non paruit; sed, expeditione suscepta, amissis
exercitus sui multis fortibus viris rediit. (3) Tu vero, rex, bellum
illaturus es viris multo quum Scythæ præstantioribus, qui et terra et
mari fortissimi esse dicuntur. Quo in consilio quodnam insit periculum,
æquum est ut ego tibi exponam. (II.) Juncto, ais, Hellesponto, ducturum
te esse per Europam exercitum in Græciam. (4) Atqui acciderit etiam, ut
vel terra vel mari vincamur, aut etiam utrimque. Dicuntur enim fortes
hi esse viri: ac potest id etiam hinc æstimari, quod tantas copias,
quantæ cum Dati et Artapherne Atticam invaserunt, soli Athenienses
perdiderunt. (5) Quodsi non utrimque res illis successerit; at hoc
sane, rex, verendum est, ne conscensis navibus, pugna navali
superiores, navigent in Hellespontum et pontem illum dissolvant. (III.)
Ego vero non mea quadam propria prudentia hæc ita conjicio: sed qualis
tandem fuit illa calamitas, quæ parum abfuit ut nos adfligeret, quum
pater tuus, juncto Bosporo Thracico, et ponte super Istrum posito,
Scytharum in terram transiit! (6) Omnibus modis tunc Scythæ Ionas
illos, quibus commissa erat custodia pontium Istro impositorum,
sollicitarunt, ut pontem rescinderent. Ubi si Histiæus, Mileti
tyrannus, reliquorum tyrannorum secutus esset sententiam, neque se illi
opposuisset, omnino perditæ erant res Persarum. (7) Terribile vero est
vel fando audire, in unius hominis potestate sitam fuisse universam
regis et Persarum salutem. (IV.) Tu igitur noli in tantum te periculum,
nulla urgente necessitate, conjicere: sed me audi. (8) Nunc quidem hoc
dimitte consilium: et, re diligenter tecum deliberata, deinde rursus,
si tibi videtur, propone quæ optima tibi videbuntur. (9) Etenim recte
consultare reperio maximum esse lucrum. Nam etiam si contra id quod
volueris acciderit aliquid, nihilo minus recte consultaveris, fortuna
vero superaverit consilium: qui vero turpe consilium cepit, is, si
fortuna ei adfuerit, lucrum quidem invenerit, nihilo vero minus malum
ceperit consilium. (V.) Vides quo pacto eminentia præ cæteris animalia
fulmine percutiat deus, nec sinat ea se ostentare; minutis autem non
invidet. Vides etiam ut in maxima semper ædificia et in altissimas
arbores tela sua conjicit. Amat enim deus, eminentia omnia truncare.
(10) Itaque etiam ingens exercitus eadem ratione perditur ab exiguo:
quando deus illis metum aut fulmen incutit, indigno modo pereunt: (11)
nec enim sinit deus magnum sapere, præter se, alium quemquam. (VI.)
Porro, deproperare rem quamcumque parit errores, e quibus ingentia
solent damna existere: in cunctando autem insunt bona, quæ si non
protinus adparent, certe suo tempore aliquis reperiet. (VII.) Hæc
igitur, rex, tibi suadeo. Tu vero, Gobryæ fili Mardonie, desine
injuriosa verba jactare in Græcos, qui non merentur male audire. (12)
Nam Græcos calumniando ipsum regem excitas ad bellum suscipiendum: quem
in finem tu mihi etiam videris studium omne intendere. At ne ita fiat!
Calumnia enim gravissimum malum est: in quo duo sunt qui injuriam
inferunt, unus vero qui patitur injuriam. (13) Injuriam enim infert
calumniator, dum accusat absentem: infert vero et ille injuriam, qui
sibi persuaderi patitur priusquam rem adcurate compertam habeat. Qui
vero abest quum malitiose accusatur, is duplici adficitur injuria;
primum hoc ipso, quod injuste accusatur ab altero, deinde quod ab
altero pravus esse existimatur. (VIII.) Sed, si omnino oportet bellum
huic populo inferre, age, rex ipse in sedibus maneat Persarum, sed, in
medio depositis nostrûm utriusque liberis, tu solus suscipe
expeditonem, sumptis tecum quoscumque duces selegeris, et exercitu
quantumcumque volueris. (14) Tum, si res ita, ut tu ais, regi
successerit, interficiantur mei liberi, et ego cum illis! sin, ut ego
prædico; tuis liberis idem hoc fiat, et tibi ipsi, si quidem redieris!
(15) Quodsi hanc inire conditionem recusas, et nihilo minus exercitum
duxeris adversus Græciam, audituros esse autumno homines qui hic
relicti erunt, Mardonium, ingentis calamitatis auctorem Persis, alicubi
in terra Atheniensium aut Lacedæmoniorum, nisi forte prius etiam in
itinere, a canibus volucribusque fuisse laceratum, postquam cognovit
quinam sint illi viri, contra quos tu regi persuades ut expeditionem
suscipiat.»

XI. Hæc postquam Artabanus dixit, ira accensus Xerxes his verbis
respondit: «Artabane, tu es patris mei frater: hoc te tuebitur, ne
meritam injuriosis verbis mercedem accipias. (2) Verumtamen hanc tibi,
quum sis ignavus et imbellis, ignominiam infligo, ut meæ in Græciam
expeditionis non futurus sis comes, sed hic cum mulieribus maneas. Ego
vero absque te, quæcumque dixi, effecta dabo. (3) Ne enim sim Dario,
Hystaspi, Arsame, Ariaramne, Teispe, Cyro, Cambyse, Teispe, Achæmene
prognatus, nisi pœnas ab Atheniensibus sumpsero! bene gnarus, si nos
quieverimus, illos non quieturos, sed nostram utique terram bello esse
invasuros, si judicandum est ex his, quæ ab illis cœpta sunt fieri, qui
exercitu in Asiam trajecto Sardes incenderunt. (4) Quare neutris
retrogredi licet; sed propositum est agendi aut patiendi discrimen, ut
aut hæc omnia sub Græcorum cadant potestatem, aut ista omnia sub
Persarum: nullum enim inter has inimicitias medium relinquitur. (5)
Recte igitur factum fuerit, si jam nunc ultum eamus injurias quas
priores passi sumus, ut ego periculum hoc experiar quod mihi imminet,
adversus hos homines ducenti, quos quidem Pelops Phryx, servus patrum
nostrorum, ita subegit, ut ad hunc usque diem et homines ipsi et eorum
terra ab eodem, qui eos subegit, nomen invenerint.»

XII. Hi hucusque sermones sunt habiti. Deinde adpetente nocte momordit
Xerxem Artabani sententia. Noctu vero secum ipse deliberans reperit,
prorsus sibi necesse non esse adversus Græciam expeditionem suscipere:
et postquam ita mutavit sententiam, somno sopitus est. At eadem nocte
talem, ut quidem Persæ narrant, visionem habuit. (2) Videbatur Xerxi,
adstare ipsi virum magnum et formosum, his verbis ipsum adloquentem:
«Mutas tu[TR4] igitur, Persa, tuum consilium, nec ducturus es exercitum
in Græciam, postquam edixisti Persis ut copias contrahant? Atqui nec
recte facis, quod mutas sententiam; nec, qui tibi adsentiatur, quisquam
est. Immo vero, quemadmodum hodie constitutum habebas facere, eadem
perge via.» His ille dictis avolare visus est Xerxi.

XIII. Ut dies illuxit, rex, nulla hujus insomnii ratione habita, eosdem
Persas, quos collexerat antea, convocavit, et in hunc modum eos est
adlocutus: «Viri Persæ, date mihi veniam, contrarium superiori
consilium capienti. Nam et ego ad id prudentiæ culmen, quo tendo,
nondum perveni; et, qui ad istud faciendum me excitant, nullo tempore a
me discedunt. (2) Atqui postquam Artabani audivi sententiam, statim
quidem in me ebullivit juventus, ut insolentiora verba in virum natu
grandiorem conjicerem, quod non oportebat: verumtamen nunc, agnito meo
errore, utar illius sententia. (3) Scitote igitur abjecisse me belli
Græciæ inferendi consilium, et quietem agite.» His[TR5] auditis, Persæ
læti regem adorarunt.

XIV. Insequente vero nocte idem insomnium dormienti Xerxi iterum
adstans dixit: «Tu[TR6] ergo, Darii fili, palam coram Persis abjecisti
belli consilium, nulla meorum verborum ratione habita, quasi a nemine
audivisses! (2) Probe nunc scito, nisi protinus expeditionem hanc
susceperis, hoc tibi inde eventurum: quemadmodum magnus amplusque
evasisti brevi tempore, ita humilis rursus celeriter evades.»

XV. Territus hoc viso Xerxes e lecto prosiliit, nunciumque ad Artabanum
misit, qui illum advocaret. Qui ubi adfuit, hæc ei Xerxes dixit:
«Artabane,[TR7] ego statim quidem parum prudenter me gesseram,
contumeliosa in te verba conjiciens boni consilii caussa: brevi post
vero mutavi sententiam, agnovique faciendum mihi id quod tu suasisti.
(2) Verumtamen hoc ipsum facere, quamvis velim, non possum: nam,
postquam mutato consilio tuam probavi sententiam, iterato adparet mihi
nocturnum visum, nequaquam probans ut hoc faciam; et nunc etiam minas
intentans abiit. (3) Si igitur deus est qui illud mihi mittit, et si
prorsus ei cordi est ut suscipiatur hæc in Græciam expeditio, idem hoc
insomnium tibi etiam advolabit, eademque quæ mihi præcipiet. (4)
Reperio autem sic hoc futurum, si tu universum meum cultum sumpseris,
eoque indutus in throno meo resederis, ac deinde meo in lecto cubueris.»

XVI. Hæc postquam Xerxes locutus est, primum quidem dicto ejus non
paruit Artabanus, quippe sibi non convenire judicans in throno residere
regis: postremo vero, ut coactus est, imperata fecit, postquam hæc regi
responderat: (I.) «Pari loco, rex, sunt meo judicio hæc duo, recte
sapere, et bonum danti consilium obsequi velle: quorum quum utrumque
tibi insit, pravorum hominum colloquia in errorem te inducunt;
quemadmodum mare, rem omnium utilissimam hominibus, aiunt ab
irruentibus ventorum flatibus prohiberi ne naturam exserat suam. (2)
Ego vero, quando malis me verbis accepisti, non tam hoc ipsum ægre
tuli, quam istud, quod, quum duæ propositæ essent Persis sententiæ,
altera injuriosam augens insolentiam, altera eamdem reprimens,
dicensque perniciosam rem esse, adsuefacere animum ad plura semper,
quam quæ habeas, concupiscenda; quod, inquam, ex duabus hisce
propositis sententiis eam suscepisti, quæ et tibi et Persis
periculosior est. (II.) Nunc igitur, postquam ad meliorem te
convertisi, et abjecisti expeditionis adversus Græcos consilium, ais
tibi adparere insomnium divinitus missum, quod te vetet omittere hanc
expeditionem. (3) At ne est quidem, mi fili, res hæc divina. Insomnia
enim, quæ inter homines vagantur illisque accidunt, talia sunt, qualia
ego te docebo, qui multis annis, quam tu, natu sum major. (4) Qualia
quis interdiu curat ac meditatur, talia eum maxime circumvolitare
solent visa per somnum: nos autem his proximis diebus occupatum quam
maxime animum hac expeditione habuimus. (III.) Sin hoc non tale est
quale ego judico, sed divinum quidquam si huic viso inest tu recte rem
omnem verbo complexus dixisti: adpareat enim illud et mihi, mihique
idem atque tibi præcipiat! (5) Debet autem mihi nihilo magis adparere
tua veste induto, quam mea; nec magis tuo in lecto cubanti, quam in
meo; si modo omnino adpariturum est etiam aliis. (6) Nec enim profecto
adeo stultum erit hoc, quidquid est, quod tibi per somnum adparuit, ut,
me si viderit, te esse opinetur, ex veste tua judicium faciens. (7) Sin
me autem nullo loco habuerit, neque adparere voluerit mihi, sive tua
indutus sim veste, sive mea, verum tibi sit nihilominus adpariturum;
hoc jam nunc explorandum est: nam si constanter adparuerit, dixerim et
ego, rem esse divinam. (8) Cæterum si tibi, ut ita faciam, stat
decretum, neque ego te ut illud revoces commovere possum, verum si
omnino me oportet tuo in lecto somnum capere: age, hoc ubi fecero,
adpareat mihi quoque visum! Donec vero hoc contigerit, equidem in mea
persistam sententia.»

XVII. His dictis, Artabanus, sperans se probaturum, nullius momenti
esse quæ Xerxes dixerat, morem illi gessit. Postquam vero vestem Xerxis
indutus in solio regis consedit, ac deinde cubitum ivit, venit ad eum,
ut somno sopitus est, idem insomnium quod Xerxi adparuerat; (2) et
capiti ejus adstans, hæc dixit: «Tu[TR8] igitur is es, qui Xerxem,
veluti curam ejus gerens, hortaris, ne bellum inferat Græciæ? At nec
posthac, neque nunc, impune feres, qui infecta reddere ea, quæ fieri
oportet, conaris. Xerxem autem quæ pœna maneat, dicto non audientem,
ipsi declaratum est.»

XVIII. His verbis visum est Artabano insomnium illud minas ipsi
intentare, simulque candentibus ferris velle ipsi exurere oculos. (2)
Itaque alta exclamans voce, de lecto prosiliit; adsidensque Xerxi,
postquam insomnii visum ei exposuit, hæc deinde verba adjecit:
«Equidem, rex, utpote qui multas atque magnas res eversas vidi ab
infirmioribus, retinere te volueram, ne omnibus in rebus juvenili
indulgeres ætati. Itaque gnarus quam perniciosum sit nimia
concupiscere, et memor Cyri in Massagetas expeditio quem exitum
habuerit, memorque expeditionis Cambysis adversus Æthiopas, denique
socius quum fuerim expeditionis Darii adversus Scythas; (3) hæc omnia
cognita habens, in hac fui sententia, beatum te prædicatum ab omnibus
hominibus iri, si nihil moveres. At, quoniam divinitus immissus est hic
impetus, et Græcis, ut videtur, ipso deo volente imminet exitium, ego
etiam ipse muto sententiam, et in tuam transeo. (4) Tu igitur Persis
significa quæ tibi divinitus missa sunt; imperaque illis, ut ea
exsequantur, quæ tu ad parandum hoc bellum spectantia prius edixeras.
Denique ita fac, ut, quoniam hæc tibi Deus peragenda commisit, nihil,
quod a te proficisci queat, desideretur.» (5) His dictis, simul atque
dies illuxit, viso nocturno commoti, Xerxes cum Persis hæc
communicavit, et Artabanus, qui prius solus palam rem dissuaserat, nunc
aperte eamdem urgebat.

XIX. Postquam ita constitutum erat Xerxi, ut susciperet expeditionem,
tertia ei visio per somnum oblata est; quam Magi, ad se relatam,
interpretati sunt ad universam spectare terram, significareque homines
omnes servos illius futuros. (2) Fuit ea visio hujusmodi: visus est
sibi Xerxes coronari oleæ fronde, ramosque oleæ ejus universam occupare
terram, deinde vero evanescere coronam capiti impositam. (3) Hoc visum
quum ita, ut dixi, interpretarentur Magi; protinus Persarum, qui ad
concilium convenerant, unusquisque suam in præfecturam profectus,
studium omne, ut jussa exsequerentur, adhibuere, cupiens quisque
proposita dona præ cæteris obtinere: atque ita Xerxes copias contraxit,
ut nullus esset continentis locus, qui non perquireretur.

XX. Etenim, ex quo recepta erat Ægyptus, quatuor solidi anni in
comparando exercitu et rebus exercitui necessariis insumpti sunt;
volvente vero quinto anno expeditionem Xerxes suscepit ingenti copiarum
multitudine. (2) Fuit enim hæc omnium, quas novimus, expeditionum longe
maxima; adeo ut ad eam nihil fuerit aut illa quam adversus Scythas
Darius, aut quam ipsi olim Scythæ susceperant, quum Cimmerios
persecuti, incursione in Medicam terram facta, universam propemodum
superiorem Asiam a se subactam tenuerunt, quam ob caussam deinde Darius
ultionem ab eis capere voluit: aut illa quam Atridæ adversus Ilium
dicuntur suscepisse. aut quam ante Trojana tempora Mysi atque Teucri
fecerant, qui per Bosporum in Europam transgressi, Thraces omnes
subegerunt, et usque ad Ionium mare descenderunt, porro usque ad Peneum
fluvium meridiem versus penetrarunt.

XXI. Omnes hæ expeditiones, et si quæ sunt præter has aliæ similes, non
sunt dignæ quæ cum hac una conferantur. Quis enim est Asiæ populus,
quem non adversus Græciam Xerxes eduxerit? quæ aqua, quæ non defecerit,
ab exercitu ejus epota, exceptis majoribus fluviis. (2) Alii quippe
populi naves præbuere, alii in peditatum erant distributi, aliis
imperatus erat equitatus, aliis navigia transvehendis equis, simulque
homines militaturi; alii naves longas pontibus faciendis præbere
tenebantur, alii commeatum simul et naves. (3) Ac primum quidem,
quoniam, qui priores circa Athon sunt circumvecti, calamitatem
acceperant, jam inde a tribus fere annis ea maxime præparaverat quæ ad
Athon spectabant. Nam ad Elæuntem, Chersonesi oppidum, in ancoris
stabant triremes; unde proficiscebantur homines de exercitu ex omnibus
nationibus, qui sub flagellis terram perfoderent, quorum in locum alii
subinde succedebant; fodiebant autem etiam hi qui circa Athon
incolebant: operique præfecti erant Bubares, Megabazi filius, et
Artachæes Artæi, uterque natione Persa.

XXII. Est enim Athos mons ingens ac nobilis, in mare excurrens, et ab
hominibus habitatus. Ubi mons in continentem desinit, peninsulæ speciem
refert, estque isthmus duodecim fere stadiorum: est autem campestris
hic locus, tumulos habens non magnos, a mari Acanthiorum ad illud mare
quod contra Toronen est. (2) In eodem hoc isthmo, in quem desinit
Athos, oppidum est Sane, a Græcis habitatum: quæ vero intra Sanen in
ipso Atho incoluntur oppida, quæ tunc Persa ex continentis oppidis
insulana facere adgressus est, hæc sunt: Dium, Olophyxus, Acrothoon,
Thyssus, Cleonæ: hæc sunt oppida, quibus Athos frequentatur.[TR9]
Fodiebant autem hoc modo.

XXIII. Totum tractum, linea recta juxta Sanen urbem ducta, secundum
nationes distribuerant barbari. Tum, ubi jam profunda fuit fossa, alii
in imo stantes fodiebant, alii vero effossam terram continuo aliis
tradebant, qui superne scalis insistebant; et hi rursus aliis; donec ad
summos pervenissent, qui eam egerebant ejiciebantque. (2) Jam cæteris
quidem, præterquam Phœnicibus, rupta fossæ præcipitia duplum laborem
exhibuere: nam quum summa fossæ labia pari amplitudine atque inferiora
facerent, non potuit hoc non eis accidere. At Phœnices, ut in aliis
operibus ingenium ostendunt, sic et in isto. (3) Nam portionem eam, quæ
ipsis sorte obvenerat, ita fodiebant, ut superius os fossæ duplo majus
facerent, quam fossam ipsam esse oportebat: progrediente vero opere,
constanter arctiorem illam faciebant, ut, quum in fundo essent, parem
cum aliis latitudinem fossa haberet. (4) Erat autem ibi pratum, ubi
forum habebant rerum venalium: frumentique moliti copia ex Asia eis
advehebatur.

XXIV. Jam, ut ego quidem hanc rem considerans reperio, magnificentiæ
caussa fodi hanc fossam Xerxes jussit, cupiens et potentiam suam
ostentare, et monumentum relinquere sui. Nam, quum nullo labore per
isthmum transduci naves potuissent, fossam quam mare perflueret fodi
jussit ea latitudine, ut duæ simul triremes, remis suis agitatæ,
transire per illam possent. Eisdem illis, quibus ducenda fossa fuerat
mandata, imperatum erat etiam ut Strymonem fluvium ponte jungerent.

XXV. Hæc dum ita facienda curat, simul etiam parari armamenta jungendis
_in Hellesponto_ pontibus jussit, partim ex papyro, partim ex lino
albo; quam curam Phœnicibus et Ægyptiis mandavit. Deinde ne fame
laboraret aut exercitus aut jumenta in Græciam ducenda, deponi
commeatus jussit; (2) et commoda sciscitatus loca, ut quemque locum
maxime idoneum reperit, ibi jussit deponi, dato mandato ut undique ex
Asia onerariis navibus et portoriis alii alio deveherent. (3) Igitur
plurimam quidem partem in Candidum Littus, quod vocatur (Leuce Acte),
devexerunt; alii vero Tyrodizam Perinthiorum, alii Doriscum, alii
Eionem, quæ super Strymonem est, alii in Macedoniam convehere commeatus
jussi.

XXVI. Hi dum opus imperatum exsequuntur, interim coactus universus
pedestris exercitus una cum Xerxe iter Sardes versus ingressus est,
Critallis profectus, Cappadociæ oppido: eo enim edictum erat ut
convenirent copiæ omnes, quæ per continentem cum ipso Xerxe erant
ituræ. (2) Jam, quis fuerit præfectorum qui optime instructum adduxerit
exercitum, adeoque munera acceperit a rege proposita, edere non possum:
nam ne liquet quidem mihi, an omnino in judicium ea res venerit. (3)
Exercitus vero, postquam trajecto Haly fluvio Phrygiam intravit, per
eam iter faciens Celænas pervenit; ubi fontes oriuntur Mæandri, et
alius fluvii non minoris Mæandro, cui nomen est Catarrhactes, qui ex
ipso foro Celænarum exortus, in Mæandrum influit: quo in foro ejusdem
urbis uter suspensus est Sileni Marsyæ, quem Phryges narrant ab
Apolline excoriatum suspensumque fuisse.

XXVII. In hac urbe exspectans Xerxem consederat Pythius, Atyis filius,
Lydus, ipsumque Xerxem et universum ejus exercitum magnificis epulis
excepit, pecuniasque pollicitus est quas in bellum esset collaturus.
(2) Qui ubi pecunias obtulit, quæsivit Xerxes ex præsentibus Persis,
quisnam hominum esset Pythius, et quantas possideret divitias, qui ista
offerret. (3) Cui illi responderunt. «Idem hic est, rex, qui patri tuo
Dario auream platanum aureamque vitem dono dedit: estque post te nunc
hominum, quos novimus, omnium princeps divitiis.»

XXVIII. Miratus Xerxes posterius hoc verbum, ipse deinde Pythium
interrogavit, quantas possideret pecunias. Et ille, «rex, inquit, non
te celabo, neque excusatione utar, nescire me meas facultates; sed bene
cognitas habens, adcurate tibi dicam. (2) Nam simul atque certior sum
factus ad mare Græcum te descendere, cupiens tibi ad bellum conferre
pecunias, inquisivi; rationeque inita, reperi, esse mihi argenti
talenta bis mille, auri vero quadringentas myriadas staterum Daricorum,
minus septem millibus. (3) Atque has ego pecunias tibi do muneri: est
enim mihi ex mancipiis atque agris victus sufficiens.» Hæc ille dixit.

XXIX. Hisque ab illo dictis Xerxes delectatus, respondit: «Hospes Lyde,
ex quo ego Persica egressus sum terra, nullum adhuc, præter te, hominem
reperi, qui vellet hospitalia officia exercitui meo exhibere; nec qui
meum in conspectum veniens, sua sponte pecunias mihi ad bellum
conferendas offerret. (2) Tu vero et magnifice exercitum meum
excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo vicissim ego dona
hæcce tribuo: in meorum hospitum numero te repono, et quadringentas
staterum myriadas de meo tibi complebo, septem millia dono dans, ne
tibi ad complendas quadringentas myriadas septem millia desint, sed
solida atque integra ista tibi summa a me conficiatur. (3) Perge vero
tu possidere quæ adquisivisti, ac scito semper talem te virum præstare:
quod ubi feceris, neque nunc, nec in posterum te pœnitebit.»

XXX. His dictis, Xerxes, præstito promisso, ulterius progredi perrexit.
Postquam Anaua, quod vocatur, Phrygiæ oppidum, præteriit, et lacum ex
quo sal conficitur, Colossas pervenit, magnam Phrygiæ urbem; in qua
Lycus amnis in terræ voraginem incidens evanescit, ac deinde, postquam
ex quinque ferme stadiorum intervallo iterum comparuit, in Mæandrum et
ipse influit. (2) Colossis profectus exercitus, ad confinia Phrygiæ
Lydiæque pervenit, ad Cydrara oppidum, ubi cippus in terram defixus,
qui a Crœso positus est, inscriptis literis hos limites indicat.

XXXI. Ut ex Phrygia Lydiam intravit, ubi diverticulum est viarum,
quarum altera, ad sinistram, versus Cariam fert, altera ad dextram
Sardes; quam qui sequitur, eum omnino oportet Mæandrum fluvium
trajicere, et Callatebum præterire oppidum, in quo pistores dulciarii
ex myrica (_tamarice_) et tritico mel conficiunt: hac via iter faciens
Xerxes platanum reperit, quam ob speciei præstantiam aureo donavit
ornatu, curamque ejus viro ex immortalibus (_cohorte Persarum_) lecto
mandavit: postero die in primariam Lydorum urbem pervenit.

XXXII. Sardes postquam Xerxes pervenit, præcones primum dimisit per
Græciam, qui terram et aquam postularent, edicerentque ut cœnas
pararent regi. Athenis atque Lacedæmone exceptis, in omnes alias Græciæ
partes ad terram aquamque postulandam misit: (2) quod quidem hac de
caussa iterum fecit, quoniam, qui prius postulanti Dario non dederant,
eos nunc, metu adactos, utique daturos existimabat: hoc vero ipsum
certo cogniturus, iterum misit.

XXXIII. Deinde ad reliquum iter se comparavit, Abydum ducturus.
Interim, quibus negotium datum erat ut Hellespontum ponte jungerent ex
Asia in Europam pertinente, perfecerant opus. (2) Est autem Chersonesi
ad Hellespontum ora in mare excurrens aspera inter Sestum urbem et
Madytum, Abydo obversa: ubi deinde, haud ita multo post, Xanthippo
Ariphronis filio prætore Atheniensium, captum Artaycten Persam, Sesti
præfectum, vivum paxillis tabulæ adfixum suspenderunt: qui, præter
alia, in templum etiam Protesilai, quod prope Elæuntem est, ductis
mulieribus nefanda perpetrare consueverat.

XXXIV. Hanc igitur in oram ex Abydo tendentes, quibus imperatum id opus
erat, duo pontes struxerunt, alterum Phœnices, rudentibus ex lino albo
confectis; alterum Ægyptii, ex papyro. (2) Sunt autem septem stadia ex
Abydo ad oram oppositam. At juncto ponte jam incidit ingens tempetas,
quæ rescidit illa omnia atque dissolvit.

XXXV. Quod ubi Xerxes rescivit, gravissime ferens, trecenta verbera
flagellis infligi jussit Hellesponto, et compedum par in pelagus
injici: quin et memoratum audivi, simul eum misisse etiam homines, qui
stigmata inurerent Hellesponto. (2) Imperavit certe, ut flagellis
cædentes barbara hæc et insana pronunciarent verba: «O amara aqua,
dominus tibi hanc pœnam infligit, quod illum injuria adfecisti, nihil
mali ab ipso passa. (3) Et trajiciet te rex, sive volueris, sive
nolueris. Merito autem nemo hominum tibi sacra facit, quippe turbido
salsoque flumini.» Simul vero et mari has pœnas jussit infligi,
simulque capita amputari eorum, qui jungendo Hellesponto fuerant
præfecti

XXXVI. Et hæc quidem jussa exsecuti sunt quorum triste hoc fuit munus.
Pontes autem deinde junxerunt alii architecti, et hoc quidem modo
junxerunt: (2) colligatas actuarias quinquaginta remorum naves et
triremes statuerunt, sub eo ponte qui Pontum Euxinum spectabat, numero
trecentas et sexaginta, sub altero vero quattuordecim et trecentas,
respectu Ponti quidem obliqua linea stantes, recta vero secundum
Hellesponti cursum, ut ipse cursu intentionem sustineret rudentium. Ex
navibus ita junctis prælongas demiserunt ancoras; in eo quidem ponte,
qui Pontum spectabat, ventorum caussa ex interiore mari flantium; in
altero vero, qui ad vesperam versus Ægæum mare erat, Euri atque Noti
caussa. (3) Inter actuarias naves autem atque triremes tribus in locis
fenestram transitumque reliquerunt; ut in Pontum, qui vellet, minoribus
navigiis intrare posset, et ex Ponto in mare exterius navigare. (4) His
factis, intenderunt rudentes, ligneis suculis ex continente eos
torquentes: nec[TR10] jam seorsum duo adhibuerunt rudentum genera, sed
utrique ponti binos ex lino albo, quaternos vero ex papyro rudentes
tribuerunt. Crassities quidem et species utriusque generis eadem erat;
sed pro ratione multo firmiores erant linei rudentes, quorum cubitus
talentum pendebat. (5) Freto hac ratione juncto, sectos arborum
stipites, æquali latitudine cum ponte, super intentos rudentes ordine
disposuerunt: atque ita continua serie dispositos denuo arcte inter se
constrinxerunt. (6) His deinde tignis ingesserunt sarmenta, et
sarmentis ordine dispositis terram superne ingessere: denique, probe
constipata terra, utrumque pontium latus septo munierunt, ne jumenta et
equi conspecto desuper mari consternarentur.

XXXVII. Postquam et quæ ad pontes spectabant, et quæ ad Athon, parata
fuerunt, renunciatumque est et ipsam fossam penitus perfectam esse, et
aggeres juxta ostia fossæ ducendos, ne maris æstus ostia illa
compleret; tum vero, exacta hieme, primo vere instructus exercitus
Sardibus instituit Abydum proficisci. (2) Jamque in eo erat ut iter
ingrederetur, quum sol sua in cœlo sede relicta evanuit, nullis nubibus
obducto cœlo, sed quam maxime sereno; et medio die nox exstitit. Quod
ubi vidit animadvertitque Xerxes, curæ ei hæc res fuit; quæsivitque ex
Magis quid significaret id prodigium. (3) Responderunt Magi, Græcis
significare deum exstinctionem urbium: dicentes, solem Græcis futura
significare, Persis autem lunam. Quibus auditis lætus admodum Xerxes
educere copias cœpit.

XXXVIII. Jamque educebat, quum Pythius Lydus, metuens editum de cœlo
prodigium, et donis suis confisus, Xerxem adiens, hæc dixit: «precibus
meis abs te, Domine, mihi velim contingere; quod tibi leve est
præstare, mihi vero permagnum fuerit?» (2) Et Xerxes, quidquid potius,
quam quod ille in animo habuit, petiturum eum ratus, præstiturum se ei,
dixit; libereque, quæ cuperet, promere jussit. Quibus auditis ille
confidens, «Domine, ait, sunt mihi quinque filii, quibus omnibus sors
obtigit ut tecum in bellum adversus Græciam proficiscantur. (3) At tu,
rex, mei tam longe ætate provecti miserere, unique meorum filiorum,
natu maximo, remitte militiam; ut et mei et bonorum meorum curam gerat.
Reliquos vero quattuor duc tecum: et confectis rebus quas destinasti,
domum redeas!»

XXXIX. Cui vehementer iratus Xerxes his verbis respondit: «O homo
nequam, quum ego ipse in bellum adversus Græciam proficiscar, et filios
meos et fratres et cognatos et amicos eodem ducam, tu tui filii ausus
es facere mentionem, qui meus es servus, quem tota cum domo ipsaque
uxore me sequi oportebat! (2) Probe nunc hoc scito, in auribus hominum
habitare animum; qui si bona audit, voluptate implet corpus; si
contraria his, indignatur. (3) Igitur quum bene fecisti et alia talia
promisisti, non gloriaberis te regem beneficiis superasse: nunc vero,
ubi ad impudentiam te convertisti, non tu quidem pro merito, sed minora
quam pro merito accipies. Te enim et quattuor ex tuis filiis servant
hospitalia munera: unius vero, qui tibi præ cæteris cordi est, vita
mulctaberis.» (4) Hoc dato responso, protinus his, quorum negotium erat
talia exsequi, imperavit, ut perquisitum maximum natu Pythii filium
discinderent medium, discissique corporis dimidium ad dextram viæ,
dimidium ad sinistram disponerent; utque illac transiret exercitus.

XL. His ita perfectis, transiit deinde agmen. Et præcedebant quidem
jumenta cum impedimentis; sequebanturque copiæ ex omnis generis
nationibus contractæ, promiscue incedentes, non discretæ; quo autem
loco dimidia pars copiarum jam superata erat, ibi relictum erat
intervallum; nec enim hi cum rege miscebantur. (2) Regem vero
præcedebant mille equites ex cunctis Persis selecti: dein mille
hastati, ipsi quoque ex omnibus selecti, deorsum in terram versis
lanceis incedentes: post hos sacri Nisæi (qui vocantur) equi decem,
quam pulcerrime ornati. (3) Nisæi autem vocantur hi equi ab amplo Mediæ
campo, cui nomen est Nisæus, in quo grandes illi equi gignuntur. (4)
Post hos decem equos locus assignatus erat currui Jovis sacro, quem
octo trahebant candidi equi; et pone pedibus incedebat auriga, frena
tenens: hanc enim sedem nemo mortalium conscendit. (5) Post hunc ipse
Xerxes vehebatur curru equis Nisæis juncto: et a latere incedebat
auriga, cui nomen erat Patiramphes, Otanis filius, viri Persæ.

XLI. Hoc modo Sardibus egressus est Xerxes: de curru autem descendens,
quoties commodum ei videretur, in carpentum transibat. Post illum erant
hastati mille, nobilissimi fortissimique Persarum, erectas lanceas
tenentes: deinde alii mille equites ex Persis selecti: et post equites,
peditum decem millia e reliquis Persis selectorum; (2) quorum peditum
mille in hastis, pro imis cuspidibus, aurea habebant mala punica, et
reliquos circumcirca includebant; novies mille vero, qui intra hos
erant, argentea mala punica habebant. (3) Aurea vero mala punica
habebant etiam illi, qui lanceas in terram conversas tenebant; et poma
aurea hi, qui Xerxem proxime sequebantur. Post decies mille pedites
locati erant equitum Persarum decem millia. Tum post equitatum hunc
intervallum erat duorum utique stadiorum; ac deinde reliquæ copiæ
promiscue incedebant.

XLII. Iter autem ex Lydia dirigebat agmen ad Caicum fluvium in terram
Mysiam: tum a Caico profectum, Canæ montem a sinistra habens, per
Atarneum ad Carinam urbem. (2) Ab hac dein per Thebæ campum iter fecit,
Atramytteum urbem et Antandrum Pelasgicam prætergrediens. Tum Idam a
læva manu habens, Iliacam terram intravit. (3) Ibi primum ei, sub Ida
noctem agenti, ingruentia tonitrua atque fulmina haud exiguum hominum
numerum occiderunt.

XLIII. Postquam ad Scamandrum pervenit agmen, quem fluviorum primum, ex
quo Sardibus profecti iter ingressi sunt, aqua destituit, nec ad
bibendum exercitui jumentisque suffecit; ad hunc igitur fluvium
postquam Xerxes pervenit, in Priami Pergamum adscendit, spectandi loci
cupidus: (2) quem ubi contemplatus est, et singula percontatus, Minervæ
Iliacæ mille mactavit boves, et heroibus Magi inferias obtulerunt.
Quibus peractis, noctu terror castra invasit. (3) Prima dein luce inde
profecti, a sinistra reliquerunt Rhœteum urbem et Ophryneum et
Dardanum, quæ est Abydo contermina; a dextra vero Gergithas Teucros.

XLIV. Abydum postquam pervenerunt, voluit ibi Xerxes universum oculis
lustrare exercitum. Et de industria ibi in tumulo præparata ei erat
sedes sublimis ex candido marmore; quam Abydeni jussu regis prius
exstruxerant. (2) Ibi igitur sedens, et deorsum secundum oram
prospiciens, contemplatus est et pedestrem exercitum et naves: quas dum
contemplatur, incessit eum cupido certamen navale spectandi. Quod ubi
ei editum est spectaculum, in quo vicere Phœnices Sidonii, lætatus est
et certamine et exercitu.

XLV. Conspiciens autem universum Hellespontum navibus suis coopertum,
et oram omnem et campos Abydenorum hominibus repletos, beatum se Xerxes
prædicavit: haud multo post vero lacrimas fudit.

XLVI. Quod ubi animadvertit Artabanus, avunculus ejus, qui prius libere
dixerat sententiam, hortatusque eum erat ne expeditionem in Græciam
susciperet; hic vir, lacrimantem intelligens Xerxem, his verbis eum est
adlocutus: «Quam longe inter se diversa, Rex, fecisti nunc et paulo
ante! modo beatum te prædicasti; nunc lacrimas fundis.» (2) Cui ille:
«Subiit namque me humanam sortem miserari, reputantem quam brevis sit
universa hominis vita; quandoquidem horum, tot numero hominum, nullus
in centesimum annum superfuturus est.» (3) Reponens Artabanus ait:
«Alia hoc etiam miserabiliora nobis in vitæ cursu accidunt. Etenim nemo
hominum, nec ex horum numero, nex ex reliquorum, ita felix natus est,
cui in tam brevi vita non usu venturum sit idemtidem, nedum semel, ut
mori malit quam vivere. (4) Incidentes enim calamitates, et morbi nos
perturbantes, faciunt ut vita, quantumvis brevis sit, prælonga nobis
videatur. Itaque mors, quando molesta est vita, optatissimum refugium
fit homini: deus vero, postquam dulcem nobis gustandam dedit vitam, dum
illa fruimur, invidus esse reperitur.»

XLVII. Respondit Xerxes: «Artabane, est vitæ humanæ conditio talis,
qualem tu significas: sed omittamus nunc de hac re dissere, neque
malorum meminerimus, quum lætas res præ manibus habeamus! Dic mihi vero
hoc: (2) nisi nocturna illa visio tibi ita manifesta adparuisset,
pristinamne teneres sententiam, hortarerisque me, ne Græciæ inferam
bellum, an deseruisses istam sententiam? Agedum, aperte hoc mihi
dicito.» (3) Et ille: «Rex, inquit, visio illa, quæ nobis per insomnium
adparuit, eum habeat exitum, quem uterque nostrûm cupimus! Ego vero
usque adhuc timoris plenus sum, nec satis mei compos, quum alia multa
reputans, tum duas res omnium maximas videns tibi maxime contrarias.»

XLVIII. Ad ea Xerxes his verbis utitur: «O vir mirifice, quænam hæc duo
ais mihi maxime contraria? Utrum pedestrium copiarum non satis tibi
placet numerus, existimasque Græcum exercitum nostro longe fore
copiosiorem? an navales nostras copias copiis illorum fore inferiores?
an utrumque horum? (2) nam si hac parte parum sufficientes judicas
nostros adparatus, celerrime aliæ contrahi copiæ poterunt.»

XLIX. Respondit Artabanus: «Rex, nexque in exercitus hujus numero,
neque in navium copia, quisquam sanæ mentis homo aliquid desideraverit.
(I.) Quin etiam, si plures contraxeris copias, multo magis tibi duo
illa, quæ dico, contraria erunt. Sunt autem hæc duo, terra et mare. Nec
enim in mari usquam, ut ego conjicio, tam spatiosus portus est, qui,
coorta tempestate, capere tuam classem et tutas præstare naves valeat.
(2) Atqui non modo unum talem oportet esse portum; sed in quaque
continente, quam classis tua prætervehetur, esse talem oportet. Igitur
quum idoneos non habeas portus, memento homines in potestate esse
casuum fortunæ, non casus fortunæ in potestate hominum. (II.) Jam
postquam unum ex duobus illis exposui tibi, nunc alterum dicam. (3)
Terra nempe tibi hoc modo contraria est, ut, si nihil fuerit quod tibi
obstet, tanto magis illa futura sit contraria tibi, quando longius
progredieris, imprudens ulterius semper abreptus; nam felicitatis nulla
hominibus satietas est. (4) Igitur, hoc posito nihil tibi obstare,
terram dico, procedente tempore quasi processuram et ipsam ulterius
semper progredienti, famem tibi esse adlaturam. At vir ita demum optime
rebus suis consuluerit, si in deliberando quidem, quidlibet sibi
accidere posse reputans, extimescat, in re autem agenda fortis atque
audax fuerit.»

L. Respondit Xerxes his verbis: «Artabane, recte tu quidem hæc singula
disputas: at neque omnia extimesce, neque omnia pariter animo volve.
(I.) Nam si in quaque re proposita omnia pariter animo volvere, quæ
incidere possunt, volueris, nihil umquam efficies: melius est autem,
cuncta fidenter adgrediendo, dimidium pati incommodorum, quam omnia
prius timentem, nihil umquam pati. (2) Porro, si adversus omnia quæ
dicuntur contendens, nihil tamen certi ipse promis, labi in his pariter
debes atque is qui contraria dixit. Hoc quidem igitur perinde est.
Certam autem veri cognitionem quomodo habere possit homo natus? equidem
puto, nullo modo. (3) Itaque, qui agere volunt, hos plerumque sequi
amat successus: qui vero omnia reputantes cunctantur, nihil proficiunt.
(II.) Vides res Persarum quousque potentiæ creverint. (4) Quodsi igitur
reges illi, qui ante me fuerunt, in ea fuissent sententia qua tu es,
aut si, quum aliter quidem ipsi sensissent, consiliarios habuissent
homines tui similes, nequaquam videres res eorum in hoc fastigium
evectas: nunc illi, periculorum aleam subeundo, huc eas evexere. (5)
Magnæ enim res ejusmodi sunt ut non nisi magnis periculis possint
confici. Nos igitur, illorum facta æmulantes, optimo anni tempore iter
sumus ingressi: et subacta universa Europa domum revertemur, nec famem
usquam passi, nec aliud quidquam triste experti. (6) Nam et commeatu
affatim instructi iter facimus, et quamcumque in terram, et quemcumque
ad populum perveniemus, hujus re frumentaria utemur: nec enim nomadibus
hominibus, sed aratoribus, facimus bellum.»

LI. Post hæc Artabanus dixit: «Rex, quoniam nullam rem nos sinis
extimescere, tu tamen meum admitte consilium: nam, ubi de multis rebus
agitur, necesse est etiam plura facere verba. (2) Cyrus, Cambysis
filius, Ioniam omnem, exceptis Athenis, subegit, tributariamque Persis
fecit. Hos igitur viros, tibi suadeo, nullo pacto adversus parentes
ipsorum ducas: nam et absque his licuerit nobis superare hostes. (3)
Oportet enim hos, si nos sequantur, aut injustissimos esse, metropolin
suam in servitutem redigentes; aut justissimos, libertatem illius
adjuvantes. Atqui si injustissimi sunt, non magnum nobis lucrum
adferent: si justissimi, maxima calamitate adficere tuum poterunt
exercitum. (4) Denique reputa tecum, recte dici vetus illud verbum, Non
simul cum principio exitum etiam omnem patere.»

LII. Ad hæc Xerxes respondit: «Artabane, omnium quas dixisti
sententiarum hæc te maxime fallit, quod putas verendum esse ne Iones a
nobis deficiant: quorum maximum habemus documentum, quibus tu ipse
testis es, et quicumque alii cum Dario adversus Scythas militarunt,
fuisse in illorum potestate aut perdere universum Persicum exercitum,
aut servare; eosdem vero justitiam et fidem præstitisse, nihilque
ingrati commisisse. (2) Præterea, quum nostra in terra reliquerint
liberos suos et uxores et facultates, ne cogitari quidem debet, res
novas eos molituros. Itaque ne hoc quidem reformida; sed bonum habens
animum serva meam domum meumque imperium: nam tibi uni ex omnibus
sceptra mea committo.»

LIII. His dictis, Artabanum Xerxes Susa misit, deinde Persarum
nobilissimos ad se convocavit. Qui ubi convenere, hæc ad eos rex verba
fecit: «Persæ, convocavi vos ego, hoc a vobis contendens, ut fortes
viros vos præstetis, neque res antehac a Persis gestas, magnas illas et
summi æstimandas, dedecoretis: sed, et unusquisque pro se, et simul
universi, prompti alacresque simus! commune enim hoc omnibus bonum
quærimus. (2) Hac vero de caussa vos hortor, ut omni contentione in hoc
bellum incumbatis, quoniam, ut audio, cum fortibus viris pugnandum
nobis erit; quos si vicerimus, nullus porro alius hominum exercitus
nobis resistet. Nunc vero trajiciamus, deos precati Persicæ terræ
præsides.»

LIV. Et illo quidem die parabant transitum: postridie vero solem
exspectabant, cupientes orientem videre, et odorum omne genus in
pontibus adolentes, et myrtis viam sternentes. (2) Oriente sole, ex
aurea phiala libamina Xerxes fudit in mare, et ad Solem conversus
precatus est, ut nullus sibi accideret casus ejusmodi, qui cogeret
ipsum a subigenda Europa prius desistere, quam ad extremos illius
terminos pervenisset. (3) Peractis precibus, phialam in Hellespontum
projecit, simulque aureum craterem, et Persicum gladium, quem acinacen
vocant. Illud autem certo definire non possum, utrum in Solis honorem
ista in mare projecerit, an Mari munera ista obtulerit, pœnitentia
adductus quod Hellespontum flagellis cædi jussisset.

LV. His rebus peractis, Hellespontum copiæ trajecerunt: et per alterum
quidem e pontibus, qui Pontum Euxinum spectabat, pedestris transibat
exercitus et equitatus omnis; per alterum vero, Ægæo mari obversum,
jumenta cum impedimentis, et famulorum turba. (2) Agmen ducebant decies
mille Persæ quos dixi, coronati omnes: quos sequebatur mixtus, quem
item dixi, ex variis populis exercitus. Hi primo die. Postridie, primum
equites, et illi qui lanceas ad terram conversas gestabant; et hi
coronati: (3) deinde equi sacri, et sacer currus: tum ipse Xerxes cum
hastatis et cum mille, quos dixi, equitibus; hos sequebatur reliquus
exercitus: simulque naves etiam in oppositum littus solvebant.
Memoratum vero etiam audivi, postremum omnium regem transiisse.

LVI. Postquam in Europam Xerxes trajecerat, spectavit exercitum sub
flagellis transeuntem. Transivit autem exercitus continuis septem
diebus septemque noctibus, nulla interposita mora. (2) Ibi tunc, quum
jam transiisset Hellespontum Xerxes, narrant virum Hellespontium
dixisse: «O Jupiter, cur formam adsumens viri Persæ, et nomen Xerxis
loco Jovis adsciscens, evertere vis Græciam, homines omnes adversus eam
ducens? Atqui absque his facere hoc poteras.»

LVII. Transgressis omnibus, et iter ulterius ingredientibus, ingens
oblatum est prodigium, cujus rationem nullam Xerxes habuit, quamvis
facilis esset ejus interpretatio: equa enim leporem peperit. (2) Facile
autem erat illud in hanc partem interpretari, Xerxem ingenti quidem
fastu et magnificentia exercitum suum ducturum esse in Græciam, sed eum
propriæ vitæ periculo eundem in locum rediturum. (3) Aliud etiam eidem,
quum Sardibus versaretur, prodigium obtigerat: mula enim mulum
pepererat duplex genitale habentem, alterum maris, alterum feminæ, et
superius quidem fuerat masculinum.

LVIII. Neutrius horum prodigiorum ratione habita, ulterius ire Xerxes
perrexit, et cum eo pedestris exercitus. Classis vero, ex Hellesponto
enavigans, terram legebat, contrario pedestribus copiis cursu: (2)
classis enim ad occidentem navigavit, versus Sarpedonium promontorium
dirigens cursum; quo quum pervenisset, jussa erat exspectare:
terrestris autem exercitus orientem versus iter faciebat per
Chersonesum, a dextra habens Hellæ sepulcrum, Athamantis filiæ, a
sinistra Cardiam urbem, et per medium oppidum cui nomen Agora (_id est_
Forum), transitum faciens. (3) Hinc circum Melanem sinum qui vocatur
flexit; trajectoque Melane fluvio, cujus aqua non suffecit exercitui,
sed defecit, hoc trajecto fluvio, a quo Melas ille sinus nomen invenit,
ad occidentem direxit iter, Ænum, Æolicam urbem, et Stentoridem lacum
præteriens, donec Doriscum pervenit.

LIX. Est autem Doriscus ora Thraciæ et ampla planities, quam magnus
fluvius perfluit Hebrus. In eadem planitie castellum exstructum erat
regium, quod ipsum Doriscus vocatur; in quo Persicum a Dario locatum
erat præsidium ab eo inde tempore quo Scythis ille bellum intulit. (2)
Hic igitur locus idoneus Xerxi visus est, in quo ordinaret suum
exercitum, et numerum illius iniret: idque fecit. Itaque naves cunctas,
postquam Doriscum pervenere, præfecti navium jussu Xerxis ad littus
Dorisco contiguum adplicuerunt; quo in littore sita est Sale, oppidum
Samothracicum, et Zona; in ipsa vero extremitate est Serrheum, celebre
promontorium: regio hæc autem olim sedes fuerat Ciconum. (3) Hoc ad
littus adpulsas naves in terram subduxerunt, refeceruntque: et per idem
tempus Xerxes in Dorisco numerum inivit suarum copiarum.

LX. Quemnam quidem militum numerum populus quisque contulerit, exacte
definire non possum; nec enim ab ullo homine hoc memoratur: universi
vero exercitus multitudo reperta est fuisse centum et septuaginta
myriadum. (2) Numerus autem initus est hoc modo: in unum locum
congregarunt decem hominum millia, hisque quam arctissime fieri poterat
constipatis circulum extrorsus circumduxerunt: deinde, dimissis his
decem millibus, maceriem secundum circulum illum exstruxerunt ea
altitudine, ut umbilicum attingeret hominis. (3) Quo facto, alios intra
circumductum murum introire jusserunt, donec omnium numerum hoc modo
iniissent. Inito numero, per populos exercitum discreverunt.

LXI. Erant autem populi militantes hi: Persæ, hoc modo instructi: in
capite pileos gestabant non compactos, quos tiaras vocant; circa
corpus, tunicas manicatas varii coloris, _et loricas_ ferreis e squamis
in piscium similitudinem; circa crura, braccas; pro clypeis vero,
crates vimineas; sub his, suspensas habebant pharetras: hastas autem
habebant breves, arcus vero grandes, tela ex arundine, præterea ad
dextrum femur e zona suspensos pugiones. (2) Dux eorum Otanes fuit,
pater Amestridis, uxoris Xerxis. Hi olim a Græcis Cephenes
nominabantur, a se ipsis vero et a finitimis Artæi. (3) Postquam vero
Perseus, Danaes et Jovis filius, ad Cepheum venit, Beli filium,
illiusque filiam in matrimonio habuit Andromedam, natus ei filius est,
quem Persen nominavit, et ibi reliquit, quam masculam prolem Cepheus
non haberet: ab illoque dein nomen Persæ invenerunt.

LXII. Medi eodem instructi militabant: est enim Medicus hic cultus, non
Persicus. (2) Habebant autem Medi ducem Tigranem, ex Achæmenidarum
familia. Vocati hi erant olim ab omnibus Arii: ex quo vero Medea
Colchica Athenis ad hos Arios venit, hi quoque nomen suum mutarunt: et
hoc quidem ipsi Medi de sese memorant. (3) Porro Cissii militantes
reliquo quidem cultu eodem, quo Persæ, utebantur: pro pileis vero
mitras gestabant. Dux eorum Anaphes fuit, Otanis filius. (4)
Hyrcaniorum cultus nihil a Persarum cultu differebat: præfuit autem his
Megapanus, qui postero tempore Babyloniæ fuit præfectus.

LXIII. Assyrii militantes in capite gestabant galeas æneas, barbarico
quodam modo nec ad describendum facili plexas; scuta autem et hastas et
pugiones similes habebant Ægyptiis; præterea vero clavas ligneas
ferreis nodis munitas, et linteas loricas. (2) Hi a Græcis Syrii
vocabantur, a barbaris vero Assyrii. Mixti eisdem erant Chaldæi. Dux
eorum Otaspes fuit, Artachæi filius.

LXIV. Bactrii capitis cultu utentes militabant simili maxime Medico;
arcubus vero ex arundine indigenta, hastis brevibus. (2) Sacæ autem,
Scythica gens, in capite cyrbasias gestabant in acutum desinentes et
firmiter erectas; cæterum braccis erant induti: arcus autem habebant
indigenas, et pugiones, adhæc securium genus, quæ sagares vocantur.
Hos, quum Scythæ essent Amyrgii, Sacas vocabant: Persæ enim Scythas
omnes Sacas nominant. (3) Bactriorum autem et Sacarum dux fuit
Hystaspes, Darii filius et Atossæ, Cyri filiæ.

LXV. Indi vestibus erant induti ex gossypio paratis: arcus autem
habebant ex arundine factos, et tela arundinea ferro præfixa. Hic
cultus Indorum erat: quorum agmini collecto dux præfectus erat
Pharnazathres, Artabatis filius.

LXVI. Arii arcubus quidem instructi erant Medicis; reliqua similia
Bactriis habebant. Dux autem Ariorum Sisamnes fuit, Hydarnis filius.
(2) Parthi, et Chorasmii, et Sogdi, et Gandarii, et Dadicæ, eodem modo
instructi militabant atque Bactrii. Horum hi erant duces: Parthis et
Chorasmiis præfuit Artabazus, Pharnacis filius; Sogdis Azanes, Artæi
filius; Gandariis et Dadicis Artyphius, filius Artabani.

LXVII. Caspii sisyrnas (_penulas villosas_) induti militabant, et arcus
habebant pro populi more ex arundine factos, atque acinaces.[TR11] Hi
quidem ita instructi erant, ducem habentes Ariomardum, Artyphii
fratrem. (2) Sed Sarangæ pictis ornati vestibus erant, caligasque
habebant genu usque pertinentes, arcus vero et hastas Medicas. Dux
eorum Pherendates fuit, Megabazi filius. (3) Pactyes sisyrnis erant
induti, arcusque indigenas et pugiones habebant. Præfuit his Artyntes,
Ithamatris filius.

LXVIII. Utii et Myci et Paricanii eodem modo, quo Pactyes, erant,
instructi. Duces eorum hi erant: Utiorum et Mycorum, Arsamenes, Darii
filius; Paricaniorum vero Siromitres filius Œobazi.

LXIX. Arabes, sagis, quas vocant zeiras, induti succinctis, dextro
humero arcus prælongos gestabant, qui in utramque intendi partem
poterant. (2) Æthiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus ex
palmæ spatha (_ramis quibus folia insident_) habebant prælongos,
quattuor non minus cubitorum; tela vero, his imponenda, brevia, quæ
loco ferri lapide acuto erant præfixa, quo etiam sigilla insculpunt.
Hastas præterea habebant, cornu dorcadis acuminato præfixas in lanceæ
modum: habuere vero etiam clavas nodosas. Corporis dimidium, in pugnam
prodeuntes, creta dealbatum habebant, dimidium minio pictum. (3) Arabum
et Æthiopum supra Ægyptum incolentium dux fuit Arsames, Darii et
Artystonæ filius, Cyri filiæ; quam Darius uxorum maxime amaverat,
effigiemque ejus auream faciendam curaverat malleo ductam. Arsames
igitur Æthiopibus supra Ægyptum incolentibus et Arabibus præfuit.

LXX. Orientales vero Æthiopes (nam duplex Æthiopum genus militabat) cum
Indis erant locati, forma quidem ab alteris non diversi, sed lingua
solum et capillis. Orientales enim Æthiopes rectos habent capillos,
Libyci vero crispos maxime omnium hominum. (2) Asiatici hi Æthiopes
cæteroquin pari fere modo atque Indi erant instructi, caput autem
tectum habebant pelle equina de capite equi detracta cum auribus et
juba, ita uta ipsa juba pro crista esset, aures autem equi firmiter
erectæ starent: pro scutis autem, gruum pellibus corpora tegebant.

LXXI. Afri pellibus induti incedebant, jaculis utentes adustis. Dux
eorum Massages fuit, Oarizi filius.

LXXII. Paphlagones militabant in capite galeas gestantes plexas: scuta
eisdem exigua erant, et hastæ non magnæ; adhæc jacula et pugiones;
pedibus inductæ caligæ, ad mediam tibiam adscendentes. (2) Ligyes et
Matieni et Mariandyni et Syri eodem modo, atque Paphlagones, instructi
militabant. Syri autem hi a Persis Cappadoces vocantur. (3) Et dux
quidem Paphlagonum et Matienorum fuit Dotus, Megasidri filius;
Mariandynorum vero et Ligyum et Syrorum, Gobryas, Darii filius et
Artystonæ.

LXXIII. Phryges similiter atque Paphlagones erant armati, exigua
differentia. Hic populus, ut Macedones adfirmant, quamdiu in Europa cum
Macedonibus habitavit, Briges nominabatur: qui postquam in Asiam
transierunt, mutato una cum sede eorum nomine, Phryges sese
adpellarunt. (2) Armenii, eodem modo quo Phryges, instructi erant, quum
quidem sint Phrygum coloni. Ambobus simul præerat Artochmes, Darii
gener.

LXXIV. Lydorum armatura simillima Græcanicæ erat. Hi Lydi, quum olim
Mæones fuissent nominati, deinde a Lydo, Atyis filio, nomen invenerunt
et prius mutarunt. (2) Mysi in capite galeas gestabant sui generis,
clypeis utentes brevibus, jaculis autem adustis. Lydorum hi sunt
coloni, et ab Olympo monte Olympieni vocantur. Lydis Mysisque præerat
Artaphernes, Artaphernis illius filius, qui cum Dati Marathonem invasit.

LXXV. Thraces militantes caput pelle vulpina tectum habebant, circa
corpus tunicam et tunicæ superinductum sagum (_zeiran_) variegatum;
circum pedes et crura caligas ex hinnulorum corio; adhæc jacula et
peltas et breves pugiones. (2) Hi, postquam in Asiam transierunt,
Bithyni nominati sunt; prius vero, ut ipsi aiunt, Strymonii vocabantur,
quum ad Strymonem habitarent: sedibus suis autem pulsos fuisse aiunt a
Teucris et Mysis. Thracibus his Asiaticis præfuit Bassaces, Artabani
filius.

LXXVI. [_Chalybes?_] parmas habebant exiguas ex bovino corio, et bina
quisque venabula in Lycia confecta; et capitibus impositas galeas
æneas, et super his aures et cornua bovis ex ære, itemque cristas;
tibias pannis purpureis habebant involutas. Apud hunc populum est
Martis oraculum.

LXXVII. Cabelenses Mæones, qui Lasonii vocantur, eodem quo Cilices
cultu erant instructi; quem cultum tunc indicabo, quum in enarrationis
hujus ordine ad Cilices pervenero. (2) Milyæ brevia habebant spicula,
et vestes fibulis substrictas; nonnulli eorum arcus habebant Lycios;
capita autem galeis tecta coriaceis. His omnibus præfuit Badres,
Hystanis filius.

LXXVIII. Moschi capitibus impositas habebant galeas ligneas, parmas et
hastas breves, sed ferrum hastarum erat prælongum. Tibareni et Macrones
et Mosynœci militabant similiter atque Moschi armati. (2) Ordinabant
hos autem hi duces: Moschos et Tibarenos Ariomardus, Darii filius et
Parmyis, filiæ Smerdis, Cyri neptis: Macronas vero et Mosynœcos
Artayctes, filius Cherasmis, qui Sesto ad Hellespontum præfectus erat.

LXXIX. Mares in capitibus galeas gestabant suo more plexas, parmas
breves coriaces habebant, et jacula. (2) Colchi ligneas galeas in
capitibus habebant, parvas parmas ex cruda bovis pelle, hastas breves;
adhæc etiam gladios. Marum et Colchorum dux fuit Pharandates, Teaspis
filius. (3) Alarodii et Saspires similiter Colchis armati militabant:
præfuitque his Masistius, Siromitræ filius.

LXXX. Insulani populi, qui castra sequebantur, ex illis Maris Rubri
insulis, in quibus rex sedes adsignat his qui Anaspasti
(_transportati_) vocantur, veste atque armis utebantur simillimis
Medicis. (2) Insulanis his præfuit Mardontes Bagæi filius, qui altero
post hæc anno dux apud Mycalen in prælio cecidit.

LXXXI. Hi igitur sunt populi, qui in continente, et quidem pedibus,
militabant. Et pedestribus his copiis præfuerunt viri quos dixi: qui et
ordinarunt eos et eorum numerum inierunt, et chiliarchas et myriarchas
(_millium et decem millium duces_) nominarunt: hecatontarchas vero et
decadarchas (_centuriones et decuriones_) nominarunt myriarchæ. Jam
singulorum agminum populorumque alii quidem fuerant etiam duces
minores; sed hi sub imperio erant eorum quos commemoravi.

LXXXII. His ipsis vero, et universo pedestri exercitui præfecti erant
Mardonius, Gobryæ filius, et Tritantæchmes, Artabani illius, qui pro
sententia dixerat non esse bellum inferendum Græciæ, et Smerdomenes,
Otanis filius; (duo hi, Darii ex fratribus nepotes, Xerxis erant
consobrini;) et Masistes, Darii et Atossæ filius, et Gergis Arizi, et
Megabazus Zopyri.

LXXXIII. Hi universo pedestri exercitui præerant, exceptis decem
millibus. His enim selectis decem millibus Persarum Hydarnes præfuit,
Hydarnis filius. Vocabantur autem hi Persæ Immortales, hac de caussa:
quando ex illorum numero aliquis defecit aut morte aut morbo coactus,
alius in ejus locum jam delectus erat vir, ut semper essent decies
mille, nec plures nec pauciores. (2) Præcipuo autem inter omnes cultu
eminebant Persæ, et fortissimi hi erant. Armatura ea fuit quam dixi;
præterea vero auro multo et copioso fulgebant. Pellices etiam secum hi
ducebant carpentis vectas, et frequens famulitium pulcre ornatum:
eisdemque, seorsum a cæteris militibus, cameli et jumenta commeatus
vehebant.

LXXXIV. Equis quidem vehuntur omnes isti populi: at non omnes equitatum
contulere, sed hi soli: Persæ, eodem modo armati atque pedites ipsorum,
nisi quod horum nonnulli in capitibus partim ænea partim ferrea opera
gestabant malleo ducta.

LXXXV. Sunt porro homines nomades Sagartii nominati, populus quidem
Persicus, et lingua Persica utens, cultu vero inter Persicum et
Pactyicum medio. Hi equitum contulerant octo millia: arma autem illis
non sunt in usu, nec ænea, nec ferrea, præterquam pugiones. Utuntur
vero funibus e loris plexis: (2) quibus fidentes in bellum
proficiscuntur. Est autem pugnæ genus horum hominum hujusmodi: quando
cum hostibus congrediuntur, projiciunt funes, quorum in extremitate
laquei sunt; quidquid prehendit funis, sive equus sit, sive homo, id ad
se trahit eques; et ille laqueo implicatus interficitur. Talis horum
pugna est; locati autem erant cum Persis.

LXXXVI. Medi equites eodem modo, quo pedites, instructi erant: itemque
Cissii. (2) Indorum item cultus et arma eadem atque peditum; habebant
autem et equos sellarios et currus: juncti autem currus erant partim
equis, partim asinis silvestribus. (3) Bactriorum quoque cultus equitum
idem ac peditum: pariterque Caspiorum. (4) Libyes item, qui cum equis
aderant, eodem cultu atque pedites erant instructi; sed hi quidem
cuncti currus agebant. (5) Caspirorum etiam et Paricaniorum et Arabum
equitum cultus et arma nihil a peditibus differebant: sed Arabes omnes
camelis vehebantur, qui celeritate non cedunt equis.

LXXXVII. Hi ergo soli populi equitatum contulerant. Numerus vero
equitum octoginta millium fuit, exceptis camelis et curribus. Et
reliqui quidem equites turmatim ordinati erant; Arabes vero postremi,
erant locati, hac de caussa postremi, ne equi consternarentur; camelos
enim ægerrime patiuntur equi.

LXXXVIII. Equitatui præfecti erant Harmamithres et Tithæus, Datis
filii. Collega horum Pharnuches, tertius præfectus equitum, ob morbum
Sardibus erat relictus: (2) quum enim Sardibus egrederetur exercitus,
tristis huic casus acciderat. Dum equo vehitur, sub pedes equi
intercurrit canis: et equus, qui illum non prospexerat, consternatus
rectum sese erigit, et Pharnuchem excutit; qui humum prolapsus
sanguinem evomuit, et in phthisin morbus transiit. (3) Equum autem
statim initio ea pœna adfecerunt famuli, quam herus jussit: in eum
locum deducto, ubi herum excusserat, crura in genibus præciderunt. Ita
Pharnuches præfectura equitum excidit.

LXXXIX. Triremes numero fuere mille ducentæ et septem: quas præbuerant
hi populi: Phœnices, cum Syris Palæstinæ, trecentas; quorum armatura
hujusmodi erat: capita galeis tecta, similibus maxime Græcanicis
galeis; circa corpus thoraces lintei; tum clypeos habebant quorum oræ
ferro non erant munitæ, et jacula. (2) Phœnices hi, ut aiunt ipsi, olim
ad mare Rubrum habitaverant: illinc transgressi, nunc Syriæ oram
maritimam incolunt. Syriæ autem hic tractus omnis, usque ad Ægyptum,
Palæstina vocatur. (3) Ægyptii naves præbuerant ducentas. Hi plexas
sive nexiles gestabant galeas, scuta cava, quorum oræ multo ferro erant
munitæ, hastas ad navalem pugnam comparatas, et ingentes bipennes.
Multitudo eorum thoraces gestabant, magnosque gladios habebant. Talis
horum armatura erat.

XC. Cyprii naves præbuerant centum et quinquaginta, hoc modo armati:
reges eorum caput mitra obvolutum habebant: reliqui tunicas gestabant:
cætera vero ut Græci. (2) Sunt autem Cypriorum plures populi: alii
Salamine et Athenis oriundi; alii ex Arcadia; alii ex Cythno; alii e
Phœnice; alii ex Æthiopia, ut ipsi Cyprii adfirmant.

XCI. Cilices centum contulerant naves. Hi capita galeis tecta habebant
vernaculis, pro scutis parmulas gestabant ex crudo bovino corio
confectas, tunicas induti laneas: bina quisque jacula habebat, et ensem
Ægyptiaco maxime gladio similem. Hi antiquitus Hypachæi nominati erant:
dein a Cilice, Agenoris filio, viro Phœnice, nomen invenere. (2)
Pamphyli triginta naves præbuerant, Græcanicis armis instructi. Sunt
autem hi Pamphyli Trojanorum posteri illorum, qui cum Amphilocho et
Calchante disjecti fuere.

XCII. Lycii quinquaginta præbuerant naves, thoracibus et ocreis
instructi. Arcus habebant ex corno arbore, sagittas arundineas non
alatas, et jacula: ex humeris eorum pelles pendebant caprinæ: capitibus
impositi pilei pennis circumcirca coronati: præterea pugionibus et
falcibus armati erant. (2) Erant vero Lycii ex Creta oriundi, Termilæ
olim nominati, deinde a Lyco, Pandionis filio, viro Atheniensi,
invenere nomen.

XCIII. Dorienses Asiatici triginta naves contulerant, Græcanico more
armati, ex Peloponneso oriundi. (2) Cares septuaginta naves præbuerant,
falcibus et pugionibus armati, cæteroquin vero Græcanico more
instructi. His quodnam antiquitus fuerit nomen, in superiori harum
Historiarum parte dictum est.

XCIV. Iones centum contulerant naves, eodem modo instructi atque Græci.
Iones, quamdiu in Peloponneso eam regionem, quæ nunc Achaia vocatur,
incoluerant, priusquam Danaus et Xuthus in Peloponnesum advenissent, ut
Græci aiunt, Pelasgi Ægialees (_id est_, littorales) vocabantur: deinde
ab Ione, Xuthi filio, nomen invenerunt.

XCV. Insulani septemdecim contulerant naves, eodem modo armati atque
Græci. Etiam hic Pelasgicus est populus, qui deinde Ionicus eadem
ratione nominatus est atque illi duodecim civitatum Iones Athenis
oriundi. (2) Æolenses sexaginta præbuerant naves, eodem modo atque
Græci armati: et hi quoque olim Pelasgi nominati, ut Græci memorant.
(3) Hellespontii, exceptis Abydenis: nam Abydenis imperaverat rex ut
domi manerent, et pontes custodirent: cæteri igitur ex Ponto
expeditionis hujus socii naves contulerant centum, eodem modo instructi
ac Græci. Sunt autem hi Ionum et Doriensium coloni.

XCVI. In singulis istarum navium erant propugnatores Persæ et Medi et
Sacæ. Quæ ex earumdem navium numero optime vehebantur, has præbuerant
Phœnices, et in his præ cæteris Sidonii. (2) Singulorum autem populorum
copiis navalibus, perinde atque terrestribus, præerant duces ex
popularibus: quorum ego nomina edere, quum nihil necesse sit ad
historiæ rationem, supersedeo. Nec enim cuique populo duces erant
memoratu digni: et, quot in quoque populo civitates, tot etiam duces
erant. (3) Sequebantur hi autem non ut duces vere nominati aut
prætores, sed ut reliqui militantes servi. Cæterum imperatores penes
quos summa fuit imperii, et singulorum populorum duces, quotquot eorum
Persæ fuerunt, a me dicti sunt.

XCVII. Navalibus autem copiis cum imperio præfecti hi erant:
Ariabignes, Darii filius, et Praxaspes Aspathinis, et Megabazus
Megabatis, et Achæmenes Darii filius. Ionicis quidem et Caricis copiis
Ariabignes præfuit, Darii filius ex filia Gobryæ; (2) Ægyptiis autem
Achæmenes, frater Xerxis eodem patre eademque matre natus; reliquis
nauticis copiis duo reliqui. Actuaria autem navigia partim triginta
partim quinquaginta remorum, tum cercuros, et equis transvehendis naves
parvas convenisse constat ad tria millia numero.

XCVIII. Eorum qui in hac classe militarunt, secundum imperatores,
illustrissimi erant hi: Tetramnestus, Anysi filius, Sidonius; Mapen,
Siromi filius, Tyrius; Merbalus Agbali, Aradius; Syennesis,
Oromedontis, Cilix; Cyberniscus, Sicæ filius, Lycius; Gorgus, Chersis
filius, et Timonax Timagoræ, uterque Cyprius; tres Cares, Histiæus,
Tymnis filius, Pigres Seldomi, et Damasithymus, Candaulis filius.

XCIX. Reliquos ordinum duces silentio prætereo; nec enim necesse est
mihi hos commemorare, excepta Artemisia muliere, quam fuisse hujus
belli Græciæ illati sociam demiror. Hæc enim, mortuo marito, quum ipsa
regnum teneret, filiumque haberet adolescentem, animi impetu roboreque
elata, expeditioni huic sociam sese, nulla necessitate adacta,
adjunxit. (2) Nomen igitur huic Artemisia fuit, pater Lygdamnis,
paternum genus ex Halicarnasso, maternum ex Creta. Imperavit illa
Halicarnassensibus, Cois, Nisyriis et Calydniis; præbueratque naves
quinque, (3) quæ navium omnium universæ classis, post Sidonias,
præstantissimæ erant. Eadem apud regem optimas præ sociis omnibus
sententias dixit. (4) Quibus civitatibus imperasse eam dixi, has omnes
Doricæ gentis esse adfirmo: Halicarnassenses nempe, Trœzenios: reliquos
vero, Epidaurios. Hactenus igitur navales recensui copias.

C. Postquam initus est copiarum numerus, et ordine compositus universus
exercitus, cupivit Xerxes eum obeundo lustrare: idque fecit. Curru
præter unumquemque populum prætervectus, singula percontabatur, et
scribæ scripto consignabant; donec ab una extremitate ad alteram et
equitum et peditum pervenit. (2) Deinde navibus in mare deductis,
relicto curru navem conscendit Sidoniam, in eaque sub tabernaculo aureo
residens præter proras navium prætervectus est, sciscitans de singulis,
perinde atque in terrestri exercitu fecerat, et omnia scripto
consignari jubens. (3) Naves, ex quadringentorum admodum pedum
intervallo a littore abductas, in ancoris tenebant præfecti, proris
omnibus continua fronte in terram conversis, propugnatoribus in armis
stantibus, velut ad pugnam paratis: et rex spectabat, inter proras et
littus navigans.

CI. Ita lustrata classe, Xerxes navi egressus Demaratum vocari jussit,
Aristonis filium, expeditionis adversus Græciam socium; eumque, ubi
adfuit, his verbis compellavit: «Demarate, nunc me juvat, ex te quæ
scire cupio quærere. (2) Tu Græcus es, et, ut ego non ex te solum, sed
et ex reliquis Græcis, qui mihi in colloquium veniunt, audio, ex ea
civitate es, quæ nec minima est nec infirmissima. (3) Nunc ergo hoc dic
mihi, an Græci ausuri sint manus contra me tollere. Nam, ut equidem
existimo, ne universi quidem Græci et reliqui ad occidentem habitantes
homines, si vires suas cuncti conjungerent, pares forent ad resistendum
mihi, præsertim quum non sint inter se concordes. (4) At cupio tamen
etiam ex te, quid sit quod de hoc dicas, cognoscere.» Cui ita
interroganti Demaratus respondit: «Utrum, rex, ex veritate tibi dicam,
an ad gratiam?» Et ille jussit eum ex veritate dicere; nihilo enim
minus illum ob id sibi acceptum fore, quam antea fuisset.

CII. His auditis, Demaratus hæc dixit: «Rex, quoniam ex rei veritate me
loqui plane jubes, eaque dicere quæ non mentitum me esse posthac
quisquam deprehendat, hoc dico: in Græcia ab omni quidem ætate
paupertas habitavit: accessit vero virtus, sapientiæ et legis validæ
filia, qua utens Græcia et paupertatem abigit et dominatum. (2) Et
laudo quidem Græcos omnes circa terras illas Doricas habitantes: nec
vero de cunctis nunc Græcis verba faciam, sed de solis Lacedæmoniis:
quos, primum, dico nequaquam accepturos esse tuas conditiones,
servitutem Græciæ proponentes; deinde, obviam illos tibi ituros aio in
pugnam, etiamsi alii omnes Græci tecum sentirent. (3) Ad numerum autem
quod attinet, noli quærere quot sint numero, qui hoc facturi sint: nam
sive mille fuerint qui in aciem prodeant, hi tecum congredientur, sive
his pauciores sive plures.»

CIII. Quibus auditis, ridens Xerxes ait: «Demarate, quodnam emisisti
verbum, mille viros cum tam ingenti exercitu congressuros! (2) Dic
mihi, age: ais tu, regem te horum hominum fuisse: volesne igitur tu e
vestigio contra decem pugnare viros? Atqui, si vestri cives cuncti
tales sunt, quales tu declaras, decet te regem eorum, ex vestris
institutis, cum duplo numero congredi. (3) Nam si illorum quisque denis
viris de meo exercitu par est, a te utique postulo ut viginti viris par
sis: atque ita demum recte stabit ratio quam tu dicis. Sin, quum tales
sitis talique statura, quali tu et alii Græci qui me convenire
consueverunt, tantopere gloriamini, vide ne vana jactatio sit hoc quod
dicitis. (4) Age enim, videamus quid probabili ulla ratione fieri
possit: quonam tandem pacto mille homines, aut etiam decies, aut
denique quinquagies mille, qui cuncti pariter liberi sint, nec unius
subjecti imperio: quo pacto, inquam, hi resistere tanto exercitui
poterunt? Nam, si sunt illi quinquies mille, nos plures quam milleni
sumus qui illorum unumquemque circumstabimus. (5) Quodsi quidem, ut
apud nos, sic illi unius subjecti essent imperio, possent illius metu
et contra suam naturam fieri meliores, et flagellis coacti pauciores
numero adversus plures in prælium ire: sed liberi, et suo arbitrio
permissi, neutrum horum facient. (6) Puto vero equidem, æquali etiam
numero ægre Græcos solis Persis resistere posse. Sed apud nos hoc
reperitur, quod tu ais; quamquam non frequens, sed rarum: sunt enim
inter Persas, in satellitum meorum numero, viri qui cum tribus simul
Græcis pugnam inire non detrectabunt: quorum tu inexpertus, multa
nugaris.»

CIV. Ad hæc Demaratus, «Rex, inquit, ab initio noveram, vera me
dicentem non dicturum grata tibi: sed, quoniam me coegisti verissima
eloqui, dixi quæ ad Spartanos attinent. (2) Quamquam, quo pacto ego
nunc maxime adversus illos adfectus sim, tu optime nosti; quum illi me,
honore et muneribus paternis spoliatum, domo atque patria pepulerint:
quem tuus pater benigne exceptum, victu ac domicilio donavit. Quare
credibile non est, hominem sanæ mentis exploratam respuere
benevolentiam, sed eam potius quam maxime complecti. (3) Ego vero neque
cum decem simul viris posse me dimicare prædico, nec cum duobus: et,
mei si res arbitrii sit, ne cum uno quidem congrediar. Quod si vero
necessitas aut magnum aliquod discrimen urgeret, libenter admodum cum
uno ex his viris congrederer, quorum unus quisque tribus se parem ait
esse Græcis. (4) Ita etiam Lacedæmonii, singuli cum singulis pugnantes,
nullis viris sunt inferiores; conferti vero, omnium hominum fortissimi.
Licet enim liberi sint, non sunt tamen omni ex parte liberi: præest
enim eis domina, Lex; quam illi dominam multo magis timent, quam te
dominum tui. Faciunt certe quidem semper id quod lex imperat: imperat
autem illa semper idem, vetans ex acie profugere quantacumque sit
hostium multitudo, jubens vero in ordine suo stantes aut vincere aut
occumbere. (5) At si nugari videor tibi hæc dicendo, desino reliqua
persequi: nunc, quæ dixi, coactus dixi. Cedant autem tibi omnia ex tua,
rex, sententia!»

CV. Hæc a Demarato dicta in risum vertit Xerxes neque ulla concitatus
est ira, sed comiter hominem dimisit: (2) eoque absoluto colloquio,
exercitum per Thraciam adversus Græciam eduxit, postquam Dorisco huic,
ubi adhuc moratus erat, Mascamen præfecit, Megadostis filium, amoto ab
hac dignitate præfecto illo qui a Dario erat constitutus.

CVI. Mascames autem hic, qui ibi relictus est, talem se virum
præstitit, ut ei uni deinde Xerxes quotannis munera mittere
consueverit, tamquam qui præter omnes, quotquot aut ipse aut Darius
præfectos constituerat, fortissime rem gessisset: eodemque honore
Artaxerxes etiam, Xerxis filius, posteros Mascamis prosecutus est. (2)
Constituti enim jam ante hanc expeditionem erant regii præfecti in
Thracia et ubique in Hellesponto. Hi igitur omnes, tam qui in Thracia
erant, quam qui in Hellesponto, excepto Dorisci præfecto, post hanc
Xerxis expeditionem ejecti sunt a Græcis: Mascamen vero, Dorisci
præfectum, nulli umquam, quamquam multi conati sunt, ejicere potuerunt;
quam ob caussam constanter ei dona mittuntur a rege Persarum.

CVII. Ex illorum autem numero, qui a Græcis ejecti sunt, nullum rex
Xerxes fortem fuisse virum judicavit, præterquam unum Bogen, Eionis
præfectum: (2) quem laudare ille non desiit, et filios ejus in Persis
relictos præcipuo honore prosequebatur. Etenim insigni etiam laude
dignus Boges fuit: qui ab Atheniensibus et Cimone Miltiadis filio
oppugnatus, quum potuisset fide data salvus egredi et in Asiam redire,
noluit, ne per ignaviam vitæ suæ consuluisse videretur regi, sed ad
extremum usque duravit. (3) Postquam autem nihil alimenti in urbe fuit
reliquum, ingenti rogo exstructo, liberos et uxorem et pellices et
famulos jugulavit, jugulatosque in ignem conjecit: deinde, auro omni et
argento, quod in urbe erat, per murum in Strymonem disperso, se ipsum
super illorum cadavera in ignem præcipitavit. Itaque merito hic vir ad
hunc usque diem a Persis laudatur.

CVIII. Xerxes vero, ex Dorisco in Græciam ducens exercitum, per
quoscunque iter faciebat populos, cunctos secum militare coegit. Erat
enim, ut jam ante exposui, omnis ille tractus usque ad Thessaliam in
Persarum ditione et regi tributaria, a Megabazo primum, ac dein a
Mardonio subacta. (2) Iter autem ex Dorisco faciens præteriit primum
Samothracica castella, quorum postremum ad occidentem situm est oppidum
cui nomen Mesembria; cui proximum est Thasiorum oppidum Stryme. Inter
hæc duo oppida medius interfluit Lissus fluvius; qui tunc non suffecit
aquæ præbendæ exercitui Xerxis, sed defecit. Vocabatur autem olim hæc
regio Gallaica, nunc vero Briantica: at est etiam hæc, verum si quæris,
Ciconum.

CIX. Trajecto Lissi fluvii alveo exsiccato, præter Græcas hasce
civitates duxit, Maroneam, Dicæam, Abdera. Præter has, inquam, iter
fecit, et præter claros lacus circa illas sitos hosce: Ismaridem lacum,
qui est inter Maroneam et Strymen; tum, prope Dicæam, Bistonidem lacum,
in quem duo fluvii aquam infundunt, Trauus et Compsatus. (2) Circa
Abdera præter lacum quidem notabilem nullum Xerxes præteriit; Nestum
vero fluvium trajecit, qui ibi in mare influit. Post has regiones
ulterius progrediens, præteriit continentis oppida: quorum ad unum est
lacus triginta fere stadiorum in circuitu, piscosus, et salsus admodum.
Hunc lacum sola jumenta potando arefecerunt: nomen oppido illi est
Pistyrus. Omnia vero ista oppida maritima et Græcanica a sinistra
relinquens præteriit.

CX. Populi autem Thracici, quorum per fines agmen Xerxes duxit, hi
sunt: Pæti, Cicones, Bistones, Sapæi, Dersæi, Edoni, Satræ. Ex his qui
ad mare habitant, navibus regem secuti sunt; qui mediterranea incolunt,
quos recensui, exceptis Satris, reliqui omnes pedibus sequi coacti sunt.

CXI. Satræ vero nullius umquam hominis imperio, quod equidem noverim,
fuerunt subjecti: sed soli ex Thracibus ad meam usque ætatem liberi
semper permanserunt. Incolunt enim præaltos montes, nemoribus omnis
generis et nive obtectos, suntque bello inprimis strenui. Hi sunt, qui
Bacchi oraculum possident. (2) Oraculum hoc in altissimis montibus
situm est; et Bessi sunt qui apud Satras in hoc templo oracula
interpretantur; oracula autem sacerdos mulier edit, sicuti Delphis,
neque illa magis perplexa.

CXII. Regionem quam dixi emensus Xerxes, deinde præter Pierum castella
transiit, quorum uni Phagres nomen est, alii Pergamus. Et hac quidem
iter juxta ipsa castella fecit, a dextra Pangæum relinquens, vastum
montem et præaltum; in quo et auri et argenti insunt metalla, quæ
partim a Pieribus, partim ab Odomantis, maxime vero a Satris exercentur.

CXIII. Postquam per populos a septentrione Pangæi habitantes, per
Pæones, Doberes et Pæoplas transiit, versus occidentem vertit, donec ad
fluvium Strymonem pervenit, et ad Eionem urbem; cui tunc adhuc vivus
præfectus erat Boges, cujus paulo ante hæc feci mentionem. (2) Terra
hæc circa Pangæum montem Phyllis vocatur; quæ, occidentem versus, ad
fluvium Angiten pertinet, qui in Strymonem influit; versus meridiem
vero ad ipsum Strymonem, cui sacra fecerunt Magi, mactatis in eum equis
albis.

CXIV. Hisce et multis aliis incantamentis in fluvium peractis, in Novem
Viis Edonorum per pontes fecerunt iter, quibus junctum Strymonum
invenerunt. (2) Quem locum ubi audierunt Novem vias vocari, totidem ibi
pueros ac virgines virorum indigenarum vivos defoderunt. (3) Persicus
hic mos est, vivos defodere. Nam et Amestrin, Xerxis uxorem, audio,
ætate provectam, bis septem Persarum illustrium liberos defodi
jussisse, deum qui sub terra esse dicitur ea defossione pro sua salute
remuneraturam.

XCV. Ut a Strymone profectus est exercitus, ibi versus occidentem est
ora maris, in qua sitam urbem Græcam Argilon præteriit. Regio hæc, et
quæ supra est, Bisaltia vocatur. (2) Inde sinum, cui Neptuni templum
imminet, a sinistra habens, postquam per Syleum qui vocatur campum
transiit, et Stagirum præteriit Græcam urbem, Acanthum pervenit;
singulos horum populorum et eorum qui circa Pangæum incolunt, simul
secum ducens, pariter atque illos quos supra commemoravi: quorum hi qui
ad mare habitant, navibus ei militabant; qui vero supra mare, pedibus
sequebantur. (3) Viam autem hanc, qua rex Xerxes exercitum duxit, nec
confundunt Thraces, nec conserunt, sed ad meam usque ætatem magnopere
venerantur.

XCVI. Acanthum ut Xerxes pervenit, hospitium Acanthiis edixit, et
Medica veste eos donavit laudavitque, promptos videns ad bellum,
cognitoque eorum circa fossam studio.

CXVII. Dum Acanthi versatur Xerxes, morbo mortuus est Artachæes, qui
fossæ fuerat præfectus, probatus regi vir, genere Achæmenides, statura
inter Persas cunctos eminens, quippe non nisi quattuor digitis brevior
quinque cubitis regiis, idemque omnium hominum vocalissimus. (2) Itaque
ingenti luctu adfectus Xerxes magnifice illum extulit humavitque, et
universus exercitus tumulo humum adgessit. Huic Artachæi ex oraculi
effato sacra faciunt Acanthii, nomen ejus invocantes. Ita rex Xerxes
obitum Artachæis luctu prosecutus est.

CXVIII. Græci vero ii, qui exercitum exceperunt, hospitiumque præbuere
Xerxi, ad extremam redacti sunt miseriam, adeo ut suis etiam laribus
fierent extorres. Quippe Thasiis quidem, quum nomine civitatum suarum,
quæ in continente sunt, Xerxis exercitum hospitio et cœna excepissent,
Antipater Orgis filius ad id delectus, vir inter cives suos in primis
probatus, demonstravit insumpta in cœnam fuisse quadringenta argenti
talenta.

CXIX. Similemque aliarum etiam civitatum principes rationem impensarum
reddiderunt. Erat enim cœna, utpote[TR12] multo ante indicta, et magna
cura adparata, hujus modi. (2) Simul atque præconum vocem audiverunt
per civitates adventum exercitus adnunciantium, partiti inter se
oppidani frumentum quod in urbe erat, farinam triticeam et hordeaceam
multos per menses conficiebant omnes; simulque pecora saginabant,
pulcritudine et pretio exquisita, avesque tam terrestres quam palustres
et domibus et in vivariis alebant, quibus exciperent exercitum; denique
aurea et argentea pocula crateresque et reliqua omnia quæ mensæ
imponuntur, comparabant. (3) Et hæc quidem soli utique regi ejusque
convivis comparabantur; reliquo vero exercitui sola cibaria imperata.
Quando advenit exercitus, tabernaculum structum paratumque erat, quæ
mansio esset ipsi Xerxi: reliquus exercitus sub dio agebat. (4) Ubi
cœnæ aderat hora, hi qui hospites recipiebant laboris abunde habebant:
illi vero, postquam bene pasti noctem ibi transegerunt, postridie
revulso tabernaculo, et ablatis quæcumque moveri poterant, discedebant,
nihil relinquentes, sed asportantes omnia.

CXX. Quam in partem commode dictum memoratur Megacreontis, civis
Abderitæ, qui suasit Abderitis, ut cives universi, mares atque feminæ,
templa adirent sua, supplicesque precantur a diis, ut posthac dimidium
imminentium malorum velint amoliri, et præteritorum caussa gratias
eisdem diis agerent, quod rex Xerxes non bis singulis diebus cibum
capere consuesset. Quodsi enim imperatum Abderitis fuisset, prandium
etiam similiter atque cœnam parare, duorum alterutrum illis fuisse
eligendum, aut non manere advenientem Xerxem, aut, si mansissent,
omnium hominum pessime attritum iri. Isti igitur, quamquam gravissime
adflicti, tamen exsecuti sunt mandatum.

CXXI. Acantho Xerxes classem a se dimisit, iter persequi jussam,
mandato dato præfectis, ut navales copiæ ad Thermam sese opperirentur:
ad illam dico Thermam, quæ Thermæo sinui imminet, qui ab illa etiam
nomen invenit: hac enim maxime compendiariam esse viam cognoverat. (2)
Quippe a Dorisco, usque Acanthum, in hunc modum ordinatus exercitus
fecerat iter: terrestres omnes copias in tria agmina æquis fere
partibus Xerxes partitus erat; quorum unum jussum erat secundum mare
simul cum classe iter facere; ei Mardonius et Masistes præerant; (3)
alterum ex tribus agmen, ducibus Tritantæchme et Gergi, per
mediterranea proficiscebatur; tertia pars, cum qua ipse erat Xerxes,
media incedebat inter reliquas via, ducesque habebat Smerdomenem et
Megabyzum.

CXXII. Navalis igitur exercitus, postquam a Xerxe dimissus est, per
fossam navigavit, quæ per Athon montem in eum sinum perducta erat,
supra quem situm est Assa oppidum, et Pilorus, et Singus, et Sarta;
inde, adsumpta ex his quoque oppidis militum manu, in Thermæum sinum
navigare perrexit. (2) Deinde Ampelon circumvectus, Toronæum
promontorium, præter Græcas hasce civitates navigavit, Toronam,
Galepsum, Sermylam, Mecybernam, Olynthum; e quibus item naves et
milites adsumpsit. Nomen hujus regionis Sithonia est.

CXXIII. Ab Ampelo dein promontorio idem nauticus Xerxis exercitus
rectam viam ad Canastræum promontorium carpens, quod ex universa
Pallene maxime prominet, naves inde et milites ex Potidæa et Aphyti et
Neapoli et Æga et Therambo et Sciona et Menda et Sana adsumpsit: hæc
enim sunt oppida in Pallene, quæ nunc vocatur, sita; cui regioni olim
Phlegra fuerat nomen. (2) Hanc regionem prætervectus, in constitutum
locum navigavit, obiter adsumptis etiam copiis ex oppidis Pallenæ
finitimis, et Thermæo sinui adjacentibus, quorum hæc sunt nomina: (3)
Lipaxus, Combrea, Lisæ, Gigonus, Campsa, Smila, Ænea. Regio, in qua
insunt hæc oppida, etiam nunc Crossæa vocatur. (4) Ab Ænea, in qua
finem enumerandorum oppidorum feci, jam in ipsum Thermæum sinum, et in
terram Mydoniam navigavit classis, pervenitque ad prædictam urbem
Thermam, et Sindum et Chalestram oppidum, ad Axium fluvium; qui
Mygdoniam a Bottiæide disterminat, cujus in regionis arcto ad mare
spatio oppida sunt Ichnæ et Pella.

CXXIV. Classis igitur ibi circa Axium fluvium[TR13] et Thermam urbem
aliaque in medio sita oppida in statione mansit, regem exspectans.
Xerxes vero et terrestris exercitus, ex Acantho profectus, per
mediterranea carpsit viam, Thermam tendens. (2) Fecit autem iter per
Pæonicam terram et per Crestonicam ad fluvium Echedorum, qui e
Crestonæis initio sumpto per Mygdoniam fluit, et juxta paludem, quæ est
supra Axium fluvium, in sinum illum aquas suas infundit.

CXXV. Hac dum iter fecit Xerxes, in camelos impedimenta portantes
impetum fecere leones. Hi enim noctu e consuetis suis sedibus
descendentes, nullo alio neque jumento tacto, neque homine, solas
corripiebant camelos. (2) Atqui mirari subit, quid caussæ fuerit quod
leones compelleret, ut, intactis reliquis omnibus, solis camelis
insidiarentur, quum numquam vel vidissent hoc animal, vel periculum
ejus fecissent.

CXXVI. Sunt autem in his regionibus frequentes leones, et boves item
silvestres, quorum cornua immani sunt magnitudine; quæ in Græciam
solent importari. (2) Terminus autem leonibus est Nestus fluvius per
Abdera fluens, et Acarnaniam perfluens Achelous. Nam nec orientem
versus ulla in parte anterioris Europæ ultra Nestum leonem aliquis
videat, nec ab occidente Acheloi in reliqua continente; sed inter duos
istos fluvios leones gignuntur.

CXXVII. Thermam ut Xerxes pervenit, substitit ibi cum exercitu.
Obtinebant autem castra exercitus ejus totam oram maritimam, inde a
Therma urbe et terra Mygdonia usque ad Lydiam fluvium et Haliacmonem,
qui Bottiæam a Macedonia disterminant, in eumdem alveum aquas suas
confundentes. (2) Tantum terræ spatium occuparunt barbarorum castra.
Fluviorum autem, quos commemoravi, solus Echedorus, e Crestonæis
fluens, ad potandum non suffecit exercitui, sed aqua illum destituit.

CXXVIII. Xerxes vero ex Therma prospectans Thessalicos montes, Olympum
atque Ossam, altitudine mirum in modum eminentes, ut rescivit in medio
illorum angustam esse convallem, quam perfluat Peneus amnis, audivitque
esse ibi viam quæ in Thessaliam ferat, cupidus fuit nave conscensa
spectandi ostium Penei: quippe ducturus erat exercitum superiore via
per Macedonas superne habitantes in Perrhæbos præter Gonnon urbem, quum
tutissimum illac iter esse rescivisset. (2) Et sicut cupivit, ita
fecit. Conscensa nave Sidonia, quam eamdem semper conscendere
consueverat, quoties tale quidpiam susciperet, signum reliquis etiam
navibus proposuit solvendi, relicto ibi pedestri exercitu. (3) Ubi ad
ostium Penei Xerxes pervenit, illudque spectavit, ingenti captus est
admiratione: advocatosque viæ duces interrogavit, fierine posset, ut
averteretur fluvius et alia parte in mare derivaretur.

CXXIX. Thessaliam fama est lacum olim fuisse, utpote altissimis
montibus undique circumclausam. (2) Etenim latus orienti obversum
præcludunt Pelion et Ossa montes, quorum radices sese contingunt;
septemtrionale latus Olympus præcludit, occidentale Pindus, meridiei et
Noto obversum Othrys: et cava terra inter prædictos montes intercepta,
Thessalia est. (3) Igitur quum in hanc terram et alii frequentes rivi
et quinque præ cæteris clari influant hi, Peneus, Apidanus, Onochonus,
Enipeus, et Pamisus; omnes hi modo nominati rivi, ex montibus
Thessaliam cingentibus in hunc campum influentes, per unam convallem,
eamque angustam, exitum habent in mare, postquam in unum alveum aquas
suas cuncti ante infuderunt: qui ex quo confluxere, cæteri nomem
omittunt suum, et unum Penei nomen manet. (4) Pristinis vero
temporibus, quum convallis illa nondum existeret, quæ exitum aperit
aquis, aiunt rivos illos, et præter rivos Bœbeidem lacum, nomina quidem
ea quibus nunc adpellantur non habuisse, sed nihilo minus quam nunc
fluxisse, atque adeo effecisse ut pelagus esset tota Thessalia. (5) Et
ipsi quidem Thessali aiunt, Neptunum fecisse convallem illam, per quam
tamquam canalem effluit Peneus: nec præter rationem hoc adfirmant. Qui
enim Neptunum existimat movere terram, et, quæ terræ motu diducta sunt,
opera hujus dei esse; is istud quoque videns dixerit, Neptunum id
fecisse. Est enim illa montium diductio, ut mihi plane adparebat, terræ
motu effecta.

CXXX. Viæ autem duces, quærenti Xerxi an alius foret Peneo exitus in
mare, rem adcurate compertam habentes, responderunt: «Non est, rex,
huic flumini alius exitus qui ad mare pertineat, nisi hic ipse: est
enim tota Thessalia undique montibus cincta.» Ad hæc Xerxes dixisse
memoratur: «Prudentes viri sunt Thessali: (2) itaque jam multo ante
sibi præcaverunt, melius sibi consulentes, quum alioquin, tum quod
terram incolunt captu et expugnatu facilem. Nulla enim alia re fuerit
opus, nisi ut hoc flumen in illorum terram immittatur aggere ex hac
convalle repulsum, et ex iis per quos nunc fluit alveis aversum, quo
universa Thessalia præter montes, aquis mergeretur.» (3) Hæc dixit ad
Aleuæ filios spectantia, quod illi, Thessali quum essent, primi
Græcorum sese regi tradiderant, quos de communi gentis consilio
societatem sibi pollicitos esse Xerxes arbitrabatur. His dictis, quæ
voluerat contemplatus, Thermam renavigavit.

CXXXI. Ibi tum aliquammultos dies in Pieria est commoratus. Etenim
montem Macedonicum tertia pars exercitus tondebat, ut illac universæ
copiæ in Perrhæbos transirent. Interim præcones per Græciam ad
postulandam terram dimissi redierunt; alii vacui, alii terram et aquam
adferentes.

CXXXII. Qui hæc dederunt populi, hi fere fuere: Thessali, Dolopes,
Ænianes, Perrhæbi, Locri, Magnetes, Malienses, Achæi Phthiotæ, Thebani
et reliqui Bœoti, exceptis Thespiensibus et Platæensibus. (2) Contra
hos Græci ii, qui bellum adversus barbarum susceperunt, fœdus
pepigerunt interposito juramento, cujus hæc erat formula: Quicumque
populi Græci Persæ sese tradiderint, nulla necessitate coacti, rebus
suis bene habentibus, hos Delphico deo decimam _proventuum_ dare
debere. Hæc formula fœderis fuit a Græcis contra hos initi.

CXXXIII. Athenas autem et Spartam præcones ad terram postulandam Xerxes
non misit, hac de caussa: superiori tempore, quum ad hoc ipsum Darius
legatos misisset, hos, qui postulatum venerant, Athenienses in
barathrum, Lacedæmonii vero in puteum prcæipitaverant, jussos ex his
terram et aquam capere regi adferendam. (2) Hanc ob caussam ad hos
Xerxes non misit qui postularent. Quod quidem ob facinus adversus
præcones admissum quidnam Atheniensibus mali acciderit, dicere non
possum, nisi quod terra eorum et urbs evastata est: at hoc quidem non
illam ob culpam puto accidisse.

CXXXIV. In Lacedæmonios vero incubuit Talthybii ira, præconis
Agamemnonis. Est enim Spartæ Talthybii fanum: et supersunt ibi posteri
Talthybii, Talthybiadæ nominati, quibus hoc privilegium datum est, ut
omnia præconum munera apud Spartanos exerceant. (2) Ab illo vero
tempore Spartanis sacra facientibus non contigit perlitare: idque
longum per tempus apud eos obtinuit. (3) Quod quum dolerent
Lacedæmonii, et in magna ponerent calamitate, concione populi sæpius
habita, et præconio edito in hanc sententiam, si quis vellet
Lacedæmoniorum pro Sparta mortem obire; tum vero Sperthias Aneristi
filius, et Bulis Nicolai, cives Spartani, et nobili loco nati, et
opibus adprime eminentes, ultro sese obtulerunt ad pœnas Xerxi
solvendas pro Darii præconibus Spartæ occisis. Ita hos Spartani,
tamquam subituros supplicium, in Medos miserunt.

CXXXV. Estque et audacia ista horum virorum admiratione digna, et
eorumdem oratio, quæ fuit hujusmodi. Dum Susa proficiscuntur, veniunt
ad Hydarnem. Is Hydarnes genere Persa erat, præfectus oræ maritimæ
Asiæ; (2) qui eos ad hospitium vocatos, et liberaliter exceptos, his
verbis interrogavit: «Viri Lacedæmonii, quid tandem respuitis amici
esse Regis? Me et res meas respicientes, videtis quo pacto sciat rex
viros bonos honorare. (3) Ita igitur vos quoque si regi vos traderetis
(nam viri boni esse ab ipso estis judicati), unusquisque vestrum parti
cuidam Græciæ imperaturus esset regis beneficio.» Ad hæc illi
responderunt: «Hydarnes, non ex æquo proficiscitur hoc quod tu nobis
das consilium. (4) Nam id, quod tu expertus es, nobis consulis: alterum
autem non es expertus. Servire quidem nosti; libertatis vero nondum
cepisti experimentum, utrum dulcis sit, annon. Hanc enim si esses
expertus, consuleres nobis, ut pro ea non hastis modo pugnaremus, verum
etiam securibus.» Hæc illi responderunt Hydarni.

CXXXVI. Inde ubi Susa adscenderunt, et in conspectum venere regis,
primum quidem, jubentibus satellitibus et vim illis adferentibus ut in
terram prostrati adorarent regem, neutiquam se, etiam si in caput ab
illis detruderentur, id facturos aiebant; nec enim sui moris esse
adorare hominem, nec ea caussa venisse. (2) Tum, postquam ne id
facerent ita repugnarunt, deinde hæc et his similia dixere: «Rex
Medorum, miserunt nos Lacedæmonii, ut pro præconibus Spartæ occisis
pœnam solvamus.» (3) Quibus Xerxes, ut erat generoso animo, hæc
respondit: Non se similem futurum Lacedæmoniis: illos enim, occidendo
præcones, jura omnibus hominibus sancta violasse; se vero, quod in
illis damnet facinus, id non admissurum; neque illos vicissim
interficiendo culpa liberaturum Lacedæmonios.

CXXXVII. Ita, ratione ista a Lacedæmoniis inita, pacata in præsens
tempus est Talthybii ira, licet Spartam redierint Sperthias et Bulis.
(2) At multo post tempore recruduit illa, ut aiunt Lacedæmonii, in
bello Peloponnesiorum et Atheniensium. Quæ res, si qua alia, utique
divinitus accidisse mihi videtur. (3) Nam, ut in legatos ingrueret
Talthybii ira, neque cessaret priusquam exitum esset nacta, id jus et
fas ferebat: quod vero in filios ingruerit horum virorum qui pacandæ
ejus caussa ad regem erant profecti, in Nicolaum Bulidis filium, et in
Sperthiæ filium Aneristum, qui Halienses [_alii_ piscatores] Tirynthios
cepit, navi oneraria navigans viris repleta; id igitur ex divini
numinis memore ira accidisse plane mihi fit manifestum. (4) Hi enim,
quum a Lacedæmoniis legati missi essent in Asiam, proditi a Sitalce
Terei filio, Thracum rege, et Nymphodoro Pytheæ filio Abderita,
intercepti sunt prope Bisanthen ad Hellespontum; et in Atticam abducti,
interfecti sunt ab Atheniensibus, cum eisque Aristeas Adimanti filius,
Corinthius. Sed hoc quidem multis annis post hanc regis accidit
expeditionem.

CXXXVIII. Sed ad superiorem revertor narrationem. Regis hæc expeditio
titulum quidem habebat tamquam adversus Athenas tendens, sed contra
universam dirigebatur Græciam. (2) Qua re multo ante cognita, non eodem
modo Græci omnes erant adfecti. Quippe eorum alii, quum terram et aquam
Persæ dedissent, confidebant nihil mali a barbaro sibi illatum iri: (3)
alii vero, qui non dederant, ingenti metu tenebantur;[TR14] quum nec
navium idoneus numerus esset in Græcia, quibus excipere invadentem
hostem possent, et multitudo arma capere nollet, sed haud cunctanter
faveret Medis.

CXXXIX. Atque hoc loco necessitas me cogit, ut sententiam dicam,
invidiosam quidem illam apud plerosque homines: nec tamen me retinebo,
quin id, quoniam manifeste verum mihi videtur, pronunciem. (2) Si
Athenienses imminentis periculi metu terra sua excessissent, aut si
manentes tradidissent se Xerxi, Græcorum nulli periculum facturi erant
mari occurrendi regi. (3) Quodsi ergo mari nemo restitisset Xerxi, in
continenti utique ita se res erat habitura: quantumvis multæ murorum
loricæ per Isthmum fuissent a Peloponnesiis erectæ, deserti Lacedæmonii
a sociis (non illis quidem volentibus, sed necessitate coactis, quippe
quorum civitates singulatim ab hostium classe fuissent expugnatæ) soli
fuissent relicti: soli autem relicti, fortibus editis facinoribus,
generose erant occubituri. (4) Aut hoc fato erant functuri: aut,
priusquam illud forent experti, quum vidissent reliquos Græcos cum
Medis sentire, ipsi quoque deditionem erant facturi: atque ita,
utrumlibet accidisset, Græcia in potestate erat futura Persarum. (5)
Nam murorum illorum per Isthmum ductorum quænam futura fuisset
utilitas, exputare equidem non possum, quando rex maris tenuisset
imperium. (6) Nunc si quis dicat, Athenienses sospitatores fuisse
Græciæ, non aberraverit a vero: etenim, utram rationem rerum gerendarum
illi sequerentur, ea ratio præponderatura erat. Itaque, quum hoc sint
secuti ut libera maneret Græcia, hi soli sunt, qui, quidquid Græci
nominis reliquum erat quod cum Medis non sentiret, id excitarunt,
quique, secundum deos utique, regem repulerunt. (7) Neque eos oracula
terribilia Delphis advenientia, ingentemque incutientia metum, movere
potuerunt ut Græciam desererent: sed permanentes sustinuerunt
invadentem fines suos hostem.

CXL. Missis enim Delphos legatis consulere oraculum Athenienses
voluerant. Qui legati postquam, peractis circa templum legitimis
cærimoniis, ædem erant ingressi consederantque,[TR15] hoc eis Pythia,
cui nomen erat Aristonica, oraculum ediderat:

      O miseri, quid sedetis? fugite ad extrema terrarum, relictis
      ædibus et summis collibus in-orbem-conditæ urbis.
      Nec enim caput firmum manebit, nec corpus,
      nec extremi pedes, neque manus, nec de media quidquam
      supererit, sed pernicies advenit. Disturbabit enim illam
      et ignis, et acer Mavors, Syriacum agens currum.
      Multaque etiam alia munita perdet loca, non modo tuum:
      multaque Immortalium templa rabido dabit igni,
      quæ jam nunc passim stant sudore fluentia,
      metuque trementia: et de summis tectis
      sanguis ater defluit, inevitabilium prænuncius malorum.
      Sed excedite hoc penetrali, et animi robur opponite malis.

CXLI. His auditis, Atheniensium legati gravissimo luctu erant adfecti.
Qui quum ob nunciatam calamitatem prorsus abjecissent animum, Timon
Androbuli filius, civis Delphensis, spectatus in primis inter suos,
consuluit eis, ut sumpto oleæ ramo iterum intrarent, et supplicum
habitu denuo peterent oraculum. (2) Qui quum illi obsecuti essent,
dixissentque:[TR16] «O rex Apollo, melius nobis oraculum de patria ede,
hos supplicum ramos respiciens, quos tibi ferimus, aut ex hoc penetrali
non discedimus, sed hic manebimus usque dum vita excedamus:» hæc ubi
dixerunt, alterum illis oraculum Pythia edidit hujusmodi:

      Non potest Pallas Jovem Olympium flectere,
      multis illum verbis precata prudentique consilio.
      Tibi vero hoc rursus verbum edico, adamantis simile _firmitate_.
      Quando cætera omnia capientur, quæ intra Cecropis fines
      et sacri Cithæronis latebras sunt comprehensa;
      Tritoniæ hoc dat late-cernens Juppiter, ut ligneus murus
      solus inexpugnabilis sit, qui te tuosque liberos servet.
      Neque tu equitum mane peditumque invadentem
      a continente numerosum exercitum tranquillus; sed recipite te,
      terga vertens. Erit tempus, quum tu etiam contra stabis.
      O divina Salamis! perdes tu filios mulierum
      sive passim disseminata Cerere, sive collecta.

CXLII. Quæ quum mitiora ipsis essent esseque viderentur quam prius
editum oraculum, scripto hæc consignarunt, et redierunt Athenas. Id
ipsum vero responsum postquam reversi legati ad populum retulere, et
aliæ multæ dicebantur sententiæ ab his qui in mentem oraculi
inquirebant, et hæ duæ maxime inter se conflictantes. (2) Dicebant
seniorum nonnulli, videri sibi deum significare superfuturam esse
arcem. Erat enim olim arx Athenarum septo munita: hi igitur, id septum
cogitantes, hunc esse ligneum illum murum conjectabantur. (3) Alii
contra, naves, aiebant, a deo significari; hasque parandas esse atque
instruendas, omissis aliis rebus omnibus, contendebant. Hi vero ipsi,
qui naves esse dicebant ligneum murum, in duobus postremis Pythiæ
versibus illis hæsitabant:

      O divina Salamis! perdes tu filios mulierum,
      sive passim disseminata Cerere, sive collecta.

(4) Quæ ob verba conturbabantur animi eorum qui naves interpretabantur
ligneum murum. Nam interpretes oraculi in hanc sententiam verba hæc
accipiebant, quasi ad Salaminem essent cladem accepturi, si ad navalem
pugnam sese comparassent.

CXLIII. Erat autem Athenis vir quidam, nuper inter primarios cives
locum consecutus, cui erat nomen Themistocles, vulgo vero Neoclis
filius adpellabatur. (2) Hic vir, negans recte ista accipi ab
oraculorum interpretibus, in hanc sententiam disseruit: Si vere ad
Athenienses spectaret istud dictum, non adeo miti verbo usurum fuisse,
ait, deum, sed «O misera Salamis» dicturum fuisse, non «O divina
Salamis;» si quidem circa eam perituri essent incolæ. (3) Sed enim in
hostes valere dei responsum, si quid illud recte intelligat, non in
Athenienses. Itaque suasit civibus, ut ad navalem pugnam sese
compararent; hunc enim esse ligneum murum. (4) Hanc in partem quum
sententiam Themistocles dixisset, censuerunt Athenienses potiorem esse
hanc rationem, quam illam quæ erat ab oraculorum interpretibus
proposita: qui, adparatum navalis pugnæ dissuadentes, summam rei in eo
verti contendebant, ut ne manus quidem contra invadentes hostes
tollerent, sed, relicta prorsus Attica, in alia terra novas sedes
quærerent.

CXLIV. Alia vero etiam ante hanc ejusdem Themistoclis sententia
opportune vicerat. Quum ingentes fuissent in Atheniensium ærario
pecuniæ, quæ ex metallis a Laureo redierant, in eoque res esset, ut ea
pecunia viritim a civibus divideretur, et unusquisque decem acciperet
drachmas; (2) tunc Themistocles persuaserat civibus, ut, omissa illa
distributione, naves ex hac pecunia ducentas ædificarent ad bellum,
bellum cum Æginetis intelligens. Hoc enim bellum, tunc conflatum,
Græciæ fuit saluti, eo quod Athenienses mari dare operam coegit. (3)
Sed naves hæ, ad quem comparatæ fuerant usum, in eum quidem non sunt
adhibitæ: at ita tamen opportuno tempore in promptu fuere Græciæ. Has
igitur naves, ante comparatas, tunc habuere Athenienses; præterque eas
aliæ erant ædificandæ. (4) Et post acceptum oraculi responsum habita
deliberatione decreverunt, deo obsequentes cum omnibus copiis naves
conscendere, et mari, una cum eis ex Græcis qui ita vellent, excipere
barbarum Græciam invadentem. Ista igitur, quæ dixi, oracula Athiensibus
evenerant.

CXLV. Postquam vero in unum locum convenere quicumque ex Græcis Græciam
incolentibus meliora sentiebant, ibi tum collatis inter se sermonibus,
fideque data, de communi consilio placuit, primum rerum omnium
componere inimicitias et mutua bella, quæ inter ipsos obtinerent. Erant
autem et contra alios suscepta bella; maximum vero obtinebat inter
Athenienses et Æginetas. (2) Deinde vero, quum rescivissent Sardibus
cum exercitu esse Xerxem, placuit speculatores mittere in Asiam, qui
res regis explorarent; tum et Argos mittere legatos, societatem
adversus Persas conciliaturos; item alios in Siciliam mittere ad
Gelonem Dinomenis filium, et in Corcyram, qui auxilia Græcis mittenda
postularent; denique alios in Cretam: hoc consilio, ut, si fieri
posset, in unum coalesceret Græcum omne genus, cunctique concordes
junctis agerent viribus; quippe cunctis pariter Græcis imminente
periculo. Dicebantur autem permagnæ esse res Gelonis, multo ampliores
quam ullius populi Græci.

CXLVI. His ita decretis, depositis inimicitiis, primum speculatores
mittunt in Asiam, tres viros. (2) Qui postquam Sardes venerunt,
exercitumque explorarunt regis, deprehensi sunt, tortique a ducibus
copiarum pedestrium, abducebantur supplicio adficiendi: capitis enim
erant damnati. (3) Quod ubi Xerxes rescivit, improbata ducum sententia,
satellitum nonnullos misit jussos ad se adducere speculatores, si vivos
etiam nunc nacti essent. (4) Qui quum illos superstites invenissent, et
in conspectum produxissent regis; tum vero rex, postquam ex eis
quæsivit qua caussa venissent, imperavit satellitibus, ut
circumducerent homines; pedestremque omnem exercitum et equitatum illis
ostenderent, spectaculoque satiatos, in quamcumque vellent ipsi
regionem dimitterent incolumes.

CXLVII. Ista imperans rex, hanc rationem adjecit, ut diceret, si
periissent speculatores, nec præscituros fuisse Græcos quanto regis
copiæ sint fama ampliores, nec ipsos magnum incommodum hostibus fuisse
adlaturos tribus occisis viris: (2) verum hi si in Græciam redierint,
videri Græcos, cognitis rebus ipsius, ante susceptam hanc expeditionem
libertatem suam tradituros; atque ita ne opus quidem Persis fore, ut
ducendi adversus illos exercitus molestiam sustineant. (3) Similis ista
regis sententia fuit alteri huic. Quum Abydi Xerxes versaretur,
conspicatus est naves frumentarias ex Ponto per Hellespontum
navigantes, et Æginam atque Peloponnesum petentes. (4) Consiliarii
igitur qui adsidebant ei, ut cognoverunt hostiles esse naves, capere
illas erant parati, respicientes nutum regis, quando ille imperium
esset daturus. Xerxes vero ex illis quæsivit, quorsum[TR17] navigarent.
Qui ut dixere, «Ad tuos hostes, domine; frumentum eis advehentes:» (5)
respondit ille: «Atque etiam nos eodem navigamus, quo hi, et aliis
rebus et frumento instructi. Quid ergo mali hi faciunt, quod frumentum
nobis adportent?» (6) Speculatores igitur, quos dixi, postquam omnia
spectarunt et a Xerxe dimissi sunt, ita in Europam rediere.

CXLVIII. Græci contra Persam conjurati, postquam in Asiam speculatores
mandarunt, porro Argos miserunt legatos. Aiunt autem Argivi, res tunc
apud se in hunc modum esse gestas. (2) Statim ab initio cognitos ipsis
fuisse adparatus quos adversus Græciam faceret Barbarus: quumque simul
intellexissent operam daturos esse Græcos, ut sese in societatem contra
Persas adsciscerent, legatos se misisse Delphos, qui ex deo quærerent,
quidnam facientes optime consulturi essent rebus suis: (3) nuper enim
sex millia de suis occisos esse a Lacedæmoniis et a Cleomene,
Anaxandridæ filio; ea caussa legatos se misisse. Interrogantibus vero
hoc responsum reddidisse Pythiam:

      Finitimis invise, care immortalibus diis,
      verutum intus tenens, cautus sede;
      et capiti cave: caput enim corpus servabit.

(4) Hoc responsum sibi initio redditum a Pythia fuisse: deinde vero
Argos venisse legatos; et adeuntes senatum, exposuisse mandata. (5) Ad
ea Argivos respondisse, paratos se esse ea facere, si, composita cum
Lacedæmoniis in triginta annos pace, dimidium imperii in universos
socios ipsi obtinuissent: et æquum quidem esse, ut penes ipsos summa
sit totius imperii; nihilominus autem contentos se dimidio fore.

CXLIX. Hæc aiunt senatum respondisse, tametsi Argivos oraculum
vetuisset contrahere cum Græcis societatem: (2) et, metuentes licet
oraculum, cupidos tamen fuisse fœdus in triginta annos cum Lacedæmoniis
paciscendi, ut intra hos annos pueri ipsorum ad virilem pervenirent
ætatem. Quodsi enim fœdus non conciliaretur, veritos esse, ne, si forte
ad superius malum alia quædam calamitas in bello Persico accessisset,
reliquum foret ut prorsus Lacedæmoniorum subjicerentur imperio. (3) Ad
ista autem a senatu dicta eos ex legatis, qui Sparta erant missi, hæc
respondisse: De fœdere quidem relaturos se ad multitudinem; de belli
imperio autem mandatum sibi esse ut respondeant, dicereque se, duos
sibi esse reges, Argivis vero unum: non posse igitur fieri, ut alteri
utri regi Spartanorum abrogetur imperium. At, quin cum suis duobus
Argivus æquum jus suffragii habeat, nihil impedire. (4) Ita, aiunt
Argivi, non ferendam sibi visam esse Spartanorum arrogantiam,
maluisseque se sub barbarorum esse imperio, quam Lacedæmoniis parere:
edixisseque senatum legatis, ut ante solis occasum finibus suis
excederent; id ni facerent, hostium loco habitum iri.

CL. Ista quidem his de rebus ipsi memorant Argivi. Est vero alia fama
per Græciam vulgata; misisse Xerxem, priusquam expeditionem in Græciam
susciperet, Argos caduceatorem. (2) Qui ubi advenit, in hunc modum
locutus esse fertur: «Viri Argivi, rex Persarum hæc vobis dicit. Nos
Persen existimamus, a quo progeniti sumus, fuisse Persei filium, Danaæ
nepotem, natum ex Cephei filia Andromeda: ita igitur a vobis fuerimus
oriundi. (3) Proinde æquum non est, ut aut nos progenitoribus nostris
bellum faciamus, aut ut vos, aliis opem ferentes, contra nos in acie
stetis; sed ut domi manentes, quietem agatis. Nam, si mihi ex sententia
res successerint, nullos potiore loco, quam vos, habebo.» (4) Hæc
audientes, Argivos magni fecisse: et statim quidem, nihil nec
pollicitos esse Græcis, nec ab illis postulasse; sed, postquam eos ad
societatem Græci invitarunt, tum vero, quum bene gnari essent
Lacedæmonios secum non communicaturos esse imperium, dimidium illius
postulasse, ut hoc prætextu utentes otium agerent.

CLI. Cum his etiam congruere, aiunt Græcorum nonnulli, aliam rem, quæ
quidem multis post annis incidisse memoratur. Adfuisse tunc forte Susis
Memnoniis, alterius cujuspiam rei caussa, legatos Atheniensium, Calliam
Hipponici filium, ejusque collegas: (2) Argivos vero et ipsos, per idem
illud tempus missis Susa legatis, ex Artaxerxe quæsivisse, utrum sibi
adhuc firma maneat amicitia quam cum Xerxe conciliassent, an hostes ab
illo judicentur. His regem Artaxerxem respondisse, utique firmam
manere, neque se ullam civitatem sibi magis amicam, quam Argos,
existimare.

CLII. Jam vero, an revera Xerxes caduceatorem Argos miserit ista
dicentem; et an Argivorum legati, Susa profecti, Artaxerxem de amicitia
interrogaverint; id equidem pro certo confirmare non possum: nec de his
aliam pronuncio sententiam, nisi quam ipsi dicunt Argivi. (2) Cæterum
hoc satis scio, si omnes homines propria mala in commune conferrent,
cum aliorum malis illa permutaturi, fore ut unusquisque, propius
inspectis aliorum malis, lubens rursus ea reportaret, quæ ipse
attulisset. Ita nimirum non turpissime Argivi egerunt. (3) Ego autem
dicere debeo quæ memorantur; nec vero omnibus utique fidem debeo
adhibere: atque hoc idem in universam hanc Historiam dictum intelligi
velim. Nam et hoc traditur, Argivos advocasse Persam in Græciam, quum
male illis cessisset adversus Lacedæmonios bellum, quumque quidvis
potius sibi accidere mallent, quam in tristi eo statu, quo tunc erant,
manere. Atque hæc de Argivis hactenus.

CLIII. In Siciliam et alii a sociis missi legati venerunt, cum Gelone
acturi, et a Lacedæmoniis missus Syagrus. (2) Gelonis hujus progenitor,
Gelæ incola, ex Telo insula erat, contra Triopium sita: qui, quum a
Lindiis ex Rhodo, duce Antiphemo, Gela conderetur, coloniæ fuerat
socius. (3) Hujus posteri, procedente tempore, hierophantæ fuerunt
Inferarum Dearum, et constanter idem munus tenuerunt; ad quod Telines,
unus ex illorum majoribus, tali modo fuerat promotus. (4) Cives
nonnulli Geloi, in seditione victi ab adversariis, in Mactorium oppidum
confugerant supra Gelam situm. Hos Telines Gelam reduxit, nulla hominum
manu adjutus, sed solis sacris harum darum. Unde vero hæc sumpserit,
aut quomodo nactus sit, dicere non possum. (5) Sed his fretus reduxit
illos hac conditione, ut posteri ipsius hierophantæ illarum dearum
essent. Quod autem audio rem tantam a Teline esse perfectam, id eo
magis etiam miror, quod, quum talia non a quolibet homine patrari posse
existimaverim, sed ab animo forti et virili robore debere proficisci,
hic e contrario perhibetur a Siciliæ incolis effeminatus et mollis
admodum homo fuisse. At is quidem ita munus hoc obtinuerat.

CLIV. Mortuo Cleandro, Pantaris filio, qui, postquam septem annis Gelæ
fuerat tyrannus, a Sabyllo cive Geloo est interfectus; ibi tum
Hippocrates, Cleandri frater, monarchiam suscepit. (2) Quo regnante
Gelon, unus e posteris Telinis hierophantæ, cum aliis multis, et in his
cum Ænesidemo Patæci filio, qui corporis custos fuit Hippocratis,
...... (3) Nec vero multo post Gelon ob virtutem præfectus universi
equitatus nominatus est. Nam quum Callipolitas et Naxios oppugnaret
Hippocrates, et Zanclæeos et Leontinos, itemque Syracusios et
barbarorum multos; in cunctis his bellis præclare Gelonis virtus
emicuit. (4) Earum autem quas dixi civitatum nulla, præter Syracusas,
effugit quin in servitutem ab Hippocrate redigeretur. Syracusios vero,
prælio victos ad Elorum fluvium, liberaverunt Corinthii et Corcyræi,
conciliata pace in hanc conditionem, ut Camarinam Hippocrati traderent
Syracusii: nam antiquitus Syracusiorum Camarina fuerat.

CLV. Postquam vero Hippocrati etiam, quum totidem annos quot Cleander
frater regnasset, accidit ut ad Hyblam urbem, bellum gerens cum
Siculis, occumberet; tunc nimirum hic Gelon, nomine quidem tenus opem
ferens filiis Hippocratis Euclidi et Cleandro, quibus jam parere cives
noluerant, re vera autem, prælio victis Gelois, solus ipse regnavit,
Hippocratis filiis imperio fraudatis. (2) Quæ res quum ei præter spem
successisset, deinde gamoros quos vocant Syracusiorum (_id est_
prædiorum possessores) urbe ejectos a populo et a propriis servis, qui
Cillicyrii vocantur, ex Casmena oppido Syracusas reduxit, atque ita hac
quoque urbe potitus est: populus enim Syracusiorum adventanti Geloni et
se et urbem tradidit.

CLVI. Syracusis potitus Gelon jam non tanti fecit Gelæ imperare: itaque
hanc urbem fratri suo Hieroni permisit, ipse vero Syracusas quolibet
modo munivit et auxit: erantque ei Syracusæ loco omnium. Et brevi hæc
urbs crevit floruitque. (2) Nam et Camarinæos cunctos, Syracusas
transductos, cives fecit, diruta Camarina urbe: et majore parte
Geloorum civium eodem modo, quo Camarinæis, usus est. (3) Megarenses
quoque Siciliam incolentes, quum ab illo oppugnati in deditionem
venissent; opulentiores eorum, qui bellum contra eum suscitaverant, et
ob id se perditum iri putabant, pariter Syracusas transduxit, civesque
fecit; (4) plebem autem Megarensium, quæ belli non fuerat auctor, et
nihil ab illo mali se passuram exspectabat, hanc item Syracusas
perductam vendidit ea conditione, ut e Sicilia exportarentur. (5)
Eodemque modo etiam Eubœensibus usus est Siciliam incolentibus,
discreta plebe a locupletibus. Egit autem ita cum utrisque hac caussa,
quod molestiæ et periculi plenum putaret, una cum plebe habitare. Tali
modo potens tyrannus Gelon evaserat.

CLVII. Tunc vero, postquam Syracusas venere Græcorum legati, in
conspectum Gelonis producti, hæc apud eum verba fecerunt: «Miserunt nos
Lacedæmonii et Athenienses horumque socii, ad societatem adversus
Barbarum te invitaturos. (2) Haud dubie enim hunc nosti Græciam
invadentem; virum Persam, qui Hellesponto ponte juncto universas
Orientis copias ex Asia transducturus est, et bellum illaturus Græciæ;
caussam quidem prætexens, contra Athenas se ducere exercitum, in animo
autem habens totam sibi Græciam subjicere. (3) Tu vero magna præditus
es potentia, et haud minima pars Græciæ apud te est, quippe qui imperas
Siciliæ. Succurre igitur liberantibus Græciam, cum eisque eam libera!
(4) Etenim junctis Græciæ viribus omnibus magna contrahitur manus, et
pares sumus invadenti hosti. Sin nostrûm alii nos produnt, alii
vindicare nolunt, et exigua pars Græciæ sana est; tunc vero est
verendum, ne Græcia pereat universa. (5) Noli enim existimare, si nos
prælio victos Persa subegerit, non eumdem ad te pariter venturum; sed,
priusquam istud accidat, tibi prospice. Nobs enim opem ferens, te ipsum
tutum præstabis. Et rem bono consilio susceptam bonus plerumque sequi
exitus solet.» Sic illi locuti sunt.

CLVIII. Gelon vero, vehementer illos increpans, in hunc modum
respondit: «Viri Græci, arroganti utentes oratione ausi estis me
hortari ut subsidio vobis veniam adversus Barbarum. (2) At iidem vos,
quum prius ego vos rogavi, ut barbarorum exercitum mecum adgrederemini,
quo tempore adversus Carthaginienses bellum mihi incumbebat,
obtestatusque sum ut Doriei necem, Anaxandridæ filii, ab Egestæis
commissam ulcisceremini, simulque adjutorem me vobis obtuli ad
liberanda emporia, e equibus magna commoda fructusque ad vos redibant,
nec mei caussa venistis ad opem mihi ferendam, neque ad ulciscendam
Doriei cædem; et, per vos si stetisset, omnia hæc in barbarorum forent
potestate. (3) At, postquam bene atque prospere mihi omnia cesserunt,
nunc, ubi in vos versum est bellum, in vosque ingruit, ita demum
memoria vos subiit Gelonis. (4) Verumtamen, quamvis a vobis turpiter
fuerim contemptus, non ego vestrûm ero similis, sed paratus sum opem
vobis ferre, ducentas præbiturus triremes, et vicies mille milites
gravis armaturæ, bis mille equites, bis mille sagittarios, bis mille
funditores, et bis mille cursorios equites leviter armatos: denique
universo Græcorum exercitui frumentum me suppeditaturum, usque dum
debellarimus, recipio. (5) At hac conditione hæc polliceor, ut dux et
imperator sim Græcorum adversus Barbarum: alia conditione neque ipse
venturus sum, nec alios missurus.»

CLIX. Hæc audiens non tulit Syagrus, et his verbis respondit: «Ingentia
profecto lamenta tolleret Pelopides Agamemnon, si audiret Spartanis
imperium ablatum a Gelone et Syracusiis. (2) Immo hujus conditionis ne
porro mentionem facias, ut tibi tradamus imperium. Sed, si vis auxilio
venire Græciæ, scito sub Lacedæmoniorum te fore imperio: id si tibi non
placet, noli auxilio venire.»

CLX. Ad hæc Gelon, videns aversantem Syagri sermonem, postremam hanc
illis proposuit conditionem: «Hospes Spartane, inquit, contumeliosa
verba, in hominem projecta, iram solent excitare: at tu, quamvis
contumelioso usus sermone, me tamen non induces ut in respondendo sim
immodestus. (2) Quandoquidem vero vos tanto studio urgetis ut imperium
teneatis, consentaneum est ut ego majori etiam studio, quam vos, mihi
hoc postulem, quippe multo majorem exercitum multoque plures naves
vobis adducturus. At quoniam adeo ardua vobis hæc conditio posita est,
nos de eo quod prius postulavimus, nonnihil concedemus. (3) Si
pedestribus copiis vos præfueritis, ego nauticis præero: sin vobis
volupe est classi præesse, ego pedestribus præero copiis. Aut in
alterutro horum adquiescere vos oportet, aut abire talibus sociis
destitutos.» Hæc igitur Gelon proponebat.

CLXI. Verum antevertens Atheniensium legatus Lacedæmonium, his verbis
illi respondit: «Rex Syracusiorum, non ducem petituros nos ad te Græcia
misit, sed exercitum. Tu vero negas exercitum te missurum, nisi Græciæ
imperes; nempe imperare illi cupis. (2) Quatenus igitur universi
Græcorum exercitus ducatum tibi postulasti, satis nos Athenienses
habuimus silentium tenere, bene gnari idoneum fore Laconem ad rationem
tibi pro utrisque reddendam: nunc vero, ubi de universi imperii summa
concedens, classis postulas imperium, sic tibi habe. (3) Si vel Laco
tibi concederet classis imperium, nos non concederemus: nostrum enim
hoc munus est, nisi Lacedæmonii id velint. His ergo, si classis
obtinere imperium voluerint, non repugnamus: alii vero id concedemus
nemini. (4) Sic enim frustra nos maximas Græcorum omnium nauticas
copias paratas haberemus, si Syracusiis nos Athenienses imperio
cederemus, qui populum exhibemus antiquissimum, solique sumus Græcorum
qui numquam solum vertimus: quo de populo etiam Homerus poeta
fortissimum virum ait ad Ilium venisse, et ordinasse instruxisseque
exercitum. Quo minus reprehendendi sumus quod ista dicimus.»

CLXII. Tum vero Gelon, «Hospes Atheniensis, ait, vos videmini
imperatores quidem habere, sed, quibus hi imperent, non habituros.
Quoniam igitur nihil remittentes, omnia vultis tenere; ocyus hinc abire
maturate, domumque reversi nunciate Græciæ, ver ei ex anno esse
exemptum.» (2) Cujus dicti hæc sententia est, quam ille significare
voluit: nempe satis constat, præstantissimam anni partem ver esse; suum
autem exercitum præstantissimam partem dixit in Græcorum exercitu.
Itaque Græciam, societate ipsius destitutam, comparavit cum anno, cui
ver sit exemptum.

CLXIII. Legati igitur Græcorum, hisce cum Gelone actis, domum
navigarunt. Atque ita tunc Gelon, timens quidem Græcis, veritusque ne
superando Barbaro impares sint futuri, sed indignum et intolerabile
existimans, ipsum, in Peloponnesum trajicientem, sub imperio esse
Lacedæmoniorum, quum Siciliæ sit tyrannus; hanc quidem aspernatus est
conditionem, sed aliam rationem est secutus. (2) Simul atque Persam
intellexit transiisse Hellespontum, cum tribus navibus actuariis
quinquaginta remorum Cadmum, Scythæ filium, genere Coum, Delphos misit,
multis pecuniis et pacificis mandatis instructum, qui belli exitum
exspectaret, et quidem, si vicisset Barbarus, pecunias ei et terram et
aquam nomine Gelonis traderet; sin Græci vicissent, pecunias reportaret.

CLXIV. Cadmus hic antea, quum patri in regnum Coorum firmo rerum statu
successisset, sua sponte, nullo imminente periculo, sola justitia
ductus, in medio Cois deposuerat regnum, et in Siciliam migraverat. Ibi
cum Samiis Zanclam urbem tenuit habitavitque, eam cujus nomen in
Messanam mutatum est. (2) Hunc igitur Cadmum, qui isto modo in Siciliam
venerat, Gelon propter reliquam etiam viri justitiam sibi perspectam,
Delphos misit: isque præter alia justitiæ documenta etiam hoc non
minimum a se editum reliquit, (3) quod, quum magnas in manibus haberet
pecunias a Gelone sibi creditas, intervertere eas, quamquam nihil
prohibebat, noluerit; sed, postquam pugna navali vicerant Græci, et
Xerxes cum exercitu abierat, ipse etiam in Siciliam reversus pecunias
omnes Geloni reportaverit.

CLXV. Memorant etiam Siculi, quamvis sub imperio futurum
Lacedæmoniorum, vel sic tamen Gelonem subsidio venturum fuisse Græcis,
nisi Terillus Crinippi filius, Himeræ tyrannus, a Therone Ænesidemi
filio, Agrigentinorum monarcha, Himera ejectus, sub ipsum hoc tempus
trecenta millia Pœnorum et Libyum et Iberorum et Ligurum et Helisycorum
et Sardorum et Corsicanorum, horumque ducem Amilcarem Annonis filium,
regem Carthaginiensium, in Siciliam transduxisset. (2) Nempe Amilcarem
ad istam suscipiendam expeditionem induxerat Terillus pro hospitii jure
opem ejus implorans: maxime vero eum commoverat Anaxilai studium,
Cretinæ filii, qui, quum Rhegii esset tyrannus, traditis Amilcari
filiis suis obsidibus, persuaserat ei ut in Siciliam trajiceret ad opem
socero suo ferendam: filiam enim Terilli, nomine Cydippen, in
matrimonio Anaxilaus habuit. Ita igitur Gelonem, aiunt, quum Græcis
auxilio venire non potuisset, pecunias illas Delphos misisse.

CLXVI. Præterea hæc quoque memorant, eodem die in Sicilia Gelonem et
Theronem Amilcarem Carthaginiensem prælio superasse, quo die Græci ad
Salaminem Persam superarunt. (2) Amilcarem vero, qui a patre
Carthaginiensis, a matre vero Syracusius fuit, et ob virtutem ad regiam
dignitatem a Carthaginiensibus erat promotus; hunc, audio, postquam
collatis signis victus est prælio, disparuisse: neque enim vivum, nec
mortuum, usquam terrarum fuisse repertum, quamquam Gelon omnia
deligentissime perquisiverit.

CLXVII. Narrant vero Pœni, probabili ratione utentes, barbaros cum
Græcis in Sicilia ab solis ortu usque ad vesperam pugnasse; (eo enim
usque extraxisse pugnam;) Amilcarem autem per id tempus in castris
manentem sacra fecisse et perlitasse, integra corpora super ingente
pyra cremantem; tum ver