Home
  By Author [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Title [ A  B  C  D  E  F  G  H  I  J  K  L  M  N  O  P  Q  R  S  T  U  V  W  X  Y  Z |  Other Symbols ]
  By Language
all Classics books content using ISYS

Download this book: [ ASCII ]

Look for this book on Amazon


We have new books nearly every day.
If you would like a news letter once a week or once a month
fill out this form and we will give you a summary of the books for that week or month by email.

Title: Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae
Author: Appleton, Reginald Bainbridge
Language: Latin
As this book started as an ASCII text book there are no pictures available.
Copyright Status: Not copyrighted in the United States. If you live elsewhere check the laws of your country before downloading this ebook. See comments about copyright issues at end of book.

*** Start of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae" ***

This book is indexed by ISYS Web Indexing system to allow the reader find any word or number within the document.



[Transcriber's Notes:
This text marks a few vowels as long which are considered short by
the Oxford Latin Dictionary/OLD (or vice versa).
This affects the following words:
(i) the text uses 'īmmō' (long i); OLD considers 'immō' (short i) correct.
(ii) the text uses 'fūscus' (long first u),
OLD considers fuscus (short u) correct.
(iii) the text uses 'gīgnō' (long i), OLD considers gignō (short i) correct.
(iv) the text uses 'līgna' und 'līgneus'(long i), OLD considers
ligna, ligneus (short i) correct.
(v) 'mīttō' (long i); OLD considers 'mittō' correct.
This affects also the corresponding composites.
(vi) the text uses 'līttera' (long i),
OLD considers 'littera' or 'lītera' correct.
(vii) the text uses 'fūrtum' (long first u), OLD considers furtum (short u)
correct.
(viii) the text uses 'rīxa' (long i), OLD considers rixa (short i) correct.
(ix) the text uses 'īgnis' (long first i);
OLD considers 'ignis' (short first i) correct
(x) the text uses 'pīctor' (long i); OLD considers 'pictor' correct.
(xi) the text uses 'fūscus', OLD considers 'fuscus' correct.

Some prefixes "in-" like insānus, infandus, infas have long 'i' in the text,
but short in OLD.

The text uses once 'calīgō' (short a), once 'cālīgō'. OLD considers
cālīgō (long a) correct. Therefore, this has be corrected.

In the interest of readers using devices which cannot display pictures, these
have been replaced by '[Image: its caption]'. For the few pictures in
the vocabulary section ("index verbōrum")
which are used to explain Latin words, an English
translation has been provided, i.e. 'apis [Image: a bee]'.
For some words, reference is made to a picture of a soldier on page 132
('Vidē pāginam centēsimam trīgēsimum secundam.'). For these words, translations
have been provided as well.

Note that in the vocabulary lists words beginning with vocal/consonant 'i's
separately, but is does not use different letters ('j').]

FABULAE VIRGINIBUS PUERISQUE AUT NARRANDAE AUT RECITANDAE

BY R.B. APPLETON

LONDON
G. BELL AND SONS, LTD.
1914

PREFACE

The magic words _Fābulam vōbīs nārrābō_
never fail to arouse just that tingle of excitement
and rapt attention in the class-room
which their English equivalents have always
occasioned in the nursery. This collection
may be used as an occasional reading-book for
lower forms, when it will be found, I trust,
no less interesting than those generally in
use. Many teachers have found that it is
often very profitable to have an additional
reading-book to be used intermittently for the
sake of avoiding boredom. This is especially
the case with young pupils who are apt to
get tired of continually reading from one
book. Those who so use this book will not, of
course, follow the order of the stories. Many
of the shortest and simplest are in the middle
of the book. Those who teach Latin on the
_Direct Method_ will find here a large number
of stories which I have myself found useful for
telling to my classes. If so used, the stories
should be _told_ and not _read_. Some of the
shorter ones are suitable for a quite elementary
stage, and many of the longer ones
can be told in two parts. A knowledge of
the chief syntax constructions is assumed.
Should the class not have this, it would be
advisable to read first _Pōns Tīrōnum_, a
fourth-term book, which Messrs. Bell have
recently published for Mr. W. H. S. Jones
and myself.

For material I have drawn extensively
upon Hyginus for the commoner classical
stories and upon Apuleius for the magical
element. Fulgentius and the summary of
the arguments of Ovid's _Metamorphoses_ by
the scholiast Placidus have also been of particular
use, but the stories are really gathered
from a variety of sources. Pliny the elder,
Plutarch, Herodotus, Pausanias, Valerius Maximus,
Diogenes Laertius, Zenobius, Erasmus,
and the dictionaries of Suidas and Stephanus
have all been laid under contribution.

I am indebted to Dr. W. H. D. Rouse and
Mr. W. H. S. Jones for their great kindness
in reading through the proofs; what accuracy
of scholarship the book contains is very
largely due to their vigilance. For the
mistakes I alone am responsible.

R. B. A.

DĒ SĀGĪS

I

Ad Thessaliam ōlim negōtia aliquot āctūrus
profectus eram, cum duōs viātōrēs, quī forte
paululum prōcēsserant, invēnī. Mox itinere
dēfessī omnēs ad dēversōrium vēnimus, cūius
caupōna erat sāga quaedam nōmine Meroē.
Ita fessī erāmus ut statim cubitum īrēmus.
Ūnus ē comitibus meīs, cuī nōmen Sōcratēs,
simul āc sē in lectum iēcit, stertere incēpit.
Ego tamen, adductīs foribus, pessulīsque obditīs,
grabātulum meum post cardinēs, nē quis
posset intrāre, posuī. Tum dēmum somnō
mē dabam. Prīmō tamen prae metū vigilō;
deinde circā tertiam ferē vigiliam paululum
obdormiō. Subitō autem impulsū māiōre
quam ut latrōnēs adesse crēderēs iānua
reserātur.

II

Grabātulus meus tantā impetūs violentiā
prōsternitur. Mē quoque ēvolūtum ēiectumque
tegit. Dum in fimum dēiectus quid
acciderit mīror, duās prōvectae aetātis mulierēs
videō. Lucernam ferēbat prīma, altera
spongiam et gladium nūdum. Ad Sōcratem,
quī altē dormiēbat, appropinquāvērunt, et ea
quae gladium ferēbat, capite ēius ad dextram
dīmōtō, per iugulum capulō tenus gladium
tōtum dēmersit. Deinde sanguinem effluentem,
ūtre admōtō, ita dīligenter excēpit ut
nūlla stīlla appārēret ūsquam. Tum, dextrā
per volnus ad vīscera penitus immīssā, cor
miserī contubernālis meī extrāxit. Quibus
factīs, ambae statim abiērunt.

III

Simul āc sāgae illae abiērunt, ego humī
prōiectus, nūdus et frīgidus, īmmō vērō
sēmimortuus, "Quid," inquam, "mē fīet,
cum Sōcratēs iugulātus māne appāruerit?"
Optimum igitur vīsum est fūrtim ēvādere, nē
quis mē Sōcratem putāret interfēcisse. Itaque
pessulōs redūcō, et, iānuā apertā, "Heus tū,"
inquam, "ubi es? Valvās stabulī absolve!
ante lūcem abīre volō." Sed haec mihi
clāmantī iānitor sēmisomnus, "Quid tū," inquit,
"clāmās? Īgnōrāsne latrōnibus īnfēstārī
viās, quī hōc nocturnum iter incipiās? Facinorisne
alicūius cōnscius morī cupis? Quōmodo
scīre possum utrum, comite tuō iugulātō,
fugā praesidium quaerās necne?"

IIII

Quibus audītīs, sāgās intellēxī nōn misericordiā
commōtās mihi pepercisse, sed ob
saevitiam crucī mē reservāsse. In cubiculum
igitur reversus, diū mēcum dēlīberābam quō
modō mortem mihi possem cōnscīscere. Sed
cum nūllum aliud tēlum mortiferum Fortūna
quam grabātulum sōlum mihi subministrāret,
restim, quā intextus erat grabātulus, expedīre
aggredior. Deinde, alterā parte suprā tīgnum,
quod ē mūrō ēminēbat, iniectā, alterā in
nōdum coāctā, grabātulum ascendō, et caput
in laqueum īnserō. Sed dum grabātulum,
quō sustinēbar, pede alterō repellō, repente
vetus āc putris ille fūnis dīrumpitur, et
Sōcratem, quī iūxtā iacēbat, ego dē altō
recidēns tōtō corpore obruō, ambōque nōs
in terram dēvolvimur. Ad haec, cāsū meō
experrēctus, Sōcratēs exsurgit.

V

Posterō diē māne ē dēversōriō proficīscimur.
At ego iugulum Sōcratis, quā parte gladium
dīmersum vīderam, cūriōsē spectābam; nec
dubitāre poteram quīn vēsānus fuissem.
Namque integrum et incolumem Sōcratem
vīdī. Sed somnium meum eī nārrāre incēpī.
Ad haec ille arrīdēns respondit sē quoque
per somnium sibi iugulārī vīsum esse. Mox
aliquid cibī edere volēbat; cuī ego, pānem et
cāseum ē saccō dēprōmēns, "Ecce," inquam,
"parātum tibi adest ientāculum; iūxtā platanum
istam cōnsīdāmus." Sed dum edimus,
maciē et pallōre Sōcratem affectum esse vīdī.
Nihil tamen dīxī; at Sōcratēs, cum māiōrem
cāseī partem avidē dēvorāvisset, sitīre coeperat.
Itaque eī imperāvī ut dē fluviō, quī haud ita
longē fluēbat, biberet.

VI

Sōcratēs igitur, ut sitim exstingueret, ad
flūmen sē contulit. Sed vix satis extrēmīs
labrīs summam attigit aquam, cum in iugulō
ēius volnus in profundum dehīscit, et spongia,
quam sāgae imposuerant, repente dēvolvitur!
Ego, quamquam māgnō terrōre affectus eram,
eī succurrī, nam corpus ēius exanimātum in
flūmen paene cecidit. Alterō tamen pede
retentō, vix et aegrē ad superiōrem rīpam eum
adtrāxī. Quibus factīs, cadāver rīte dēflētum
in arēnā sepelīvī. Ipse trepidus et terrōre
affectus per remōtās et āviās sōlitūdinēs, quasi
sceleris mihi cōnscius, aufūgī. Cum pauca
mīlia passuum prōgrēssus essem, aliam intrāvī
tabernam, ubi dē caupōnā quaesīvī num Milōnem
quemdam nōvisset.

VII

Quae cum rogāvissem, caupōna mihi respondit
Milōnem locuplētem vērō, avāritiae
tamen extrēmae esse, quī ūsūrae nōmine
pecūniam aliīs perscrīberet. Dēmōnstrāvit
praetereā ubi habitāret. Illīc statim mē contulī,
et iānuam claustrīs pāctam pulsāre incēpī.
Tandem mulier quaedam ēgrēssa, "Heus tū,"
inquit, "quī tam fortiter forēs verberāstī, num
mūtuārī cupis?" Cum mē lītterās ab amīcō
quōdam portāre respondissem, ut intrārem
ōrāvit. Domum igitur ingrēssus Milōnem
grabātulō exiguō accumbentem et cenāre incipientem
invēnī; quī, vacuā mihi appositā
mēnsā, "Ēn," inquit, "hospitium." Nihil
cibī aderat; sed mē cēnāre simulāvī. Haud
ita multō post hospitem meum, ut ita eum
nōminem, ut mihi cubitum īre licēret ōrāvī.

VIII

Posterō diē iēiūnus, īmmō vērō iēiūnissimus,
experrēctus, Milōnī mē ad balneās exitūrum
dīxī. Rē vērā, ut aliquantulum cibī emerem,
forum petiī; quō cum vēnissem, piscēs in pūblicō
expositōs vīdī. Ē vēnditōre quantō essent
quaesīvī; et illī vīginti poscentī dēnāriōs
sēdecim dedī. Ē forō dīgrēssus amīcō cuīdam
obviam īvī, quī mihi dīxit sē annōnam cūrāre
et aedīlem sē gerere. Cum piscēs meōs
vīdisset, quantī parāvissem rogāvit. "Vix,"
inquam, "piscātōrī persuāsī ut sēdecim acciperet
dēnāriōs." Quibus audītīs, aedīlis ille
ad piscātōrem reversus, "Quid, malum," inquit,
"fēcistī, quī tantō pretiō inūtilēs vēndidistī
piscēs? Sed nōn impūne fēceris." Quō
dictō, piscēs in medium profūsōs servum iūssit
tōtōs pedibus suīs obterere, et, "Hōc modō,"
inquit, "fūrēs pūnior." Sed, cum piscātor
nummōs meōs accēpisset, mē quoque eum
pūnīrī putāvī.

VIIII

Tribus post diēbus per forum prōgrēssus
prōcērum quemdam senem animadvertī, quī
clārā vōce num quis mortuum cūstōdīre vellet
rogābat. Quae cum audīvissem, ad praetereuntem
quemdam versus, "Quid hōc," inquam,
"audiō? Solentne mortuī hīc aufugere?"
"Tacē," respondit ille, "nam iuvenis et
peregrīnus es. Num īgnōrās tē in Thessaliā
esse, ubi ōra mortuōrum sāgae passim rōdunt,
ut sanguinem hūmānum magicīs suīs artibus
subministrent?" Quibus audītīs, eum rogāvī
quid ut corpora cūstōdīrentur esset faciendum.
"Tōtam noctem," respondit, "vigilandum est,
oculīs semper in cadāver intentīs; nam sāgae,
corpore in quodvīs animal conversō, cadāverī
appropinquāre possunt. Quō modō omnēs
dēcipiunt; namque et avēs et canēs et mūrēs,
īmmō vērō etiam muscae, fīunt. Sed, nisi māne
integrum inventum erit corpus, cūstōdī necesse
erit partem āmīssam dē suā faciē renovāre."

X

Simul atque haec audīvī ad senem versus,
"Clāmāre," inquam, "iam dēsine. Adest tibi
cūstōs parātus. Cedo praemium." Senex
igitur mē domum cūiusdam perdūxit, ubi
mihi dēmōnstrāvit mātrōnam flēbilem, fūscā
veste contēctam, quae mē ōrāvit ut quam
dīligentissimē corpus marītī suī cūstōdīrem.
Deinde in aliud cubiculum mē indūxit, ubi
cadāver splendidīs linteīs coopertum vīdī.
Septem deinde tēstibus intrōductīs, vidua
corpus revēlāvit, et singula dēmōnstrāns,
"Ecce," inquit, "nāsus integer, incolumēs
oculī, salvae aurēs, labra illībāta, mentum
solidum." Quō dictō, iam exīre incipiēbat;
sed ego eam ōrāvī ut omnia quae mihi ūsuī
essent adhibēret; cuī quae vellem rogantī,
"Lucernam," inquam, "et māgnam oleī cōpiam
velim dēs." Itaque ancillae cuīdam imperāvit
ut haec mihi daret. Quibus adhibitīs, omnēs
statim exiērunt.

XI

Cum omnēs exiissent, ego nūllō nisi cadāvere
comite in cubiculō sum inclūsus. Iamque
crepusculum aderat, et nox prōvecta, et nox
altior, deinde iam nox intempesta. Māgnō
terrōre affectus sum, cum repente sub iānuam
rēpsit mustēla. Simul āc mustēlam vīdī,
omnia quae senex mihi exposuerat in
memoriam revocāvī, et, mustēlam sāgam esse
ratus, eī quōminus cadāverī cūstōdiendō
appropinquāret obstitī. Nūllō modō mē
fallere poterat mustēla. At ego operam dedī
ut eam ē cubiculō agerem; id quod tandem
perfēcī. Deinde cūrā solūtus, quippe quī
sāgam tam facile vīcissem, somnō resistere nōn
iam potuī. Obdormiēbam igitur, sed subitō
experrēctus nimiōque pavōre perterritus,
cadāver īnspexī. Ō mē beātum! integrum
erat, et mihi grātulātus sum quod omnia adeō
prōsperē ēvēnerant.

XII

Postrīdiē corpus per forum, māgnā comitante
pompā, ut sepelīrētur ductum est. Subitō
tamen senex quīdam accurrit, quī clāmāns,
"Quirītēs," inquit, "cīvī interfectō succurrite,
extrēmumque facinus in nefāriam scelestamque
istam fēminam sevēriter vindicāte! Haec
enim (et viduam, cūius marītī corpus ego
cūstōdīveram, digitō dēmōnstrāvit) miserum
adulēscentem venēnō exstīnxit." Quae cum
fēmina negāvisset, senex vātem quemdam
adesse respondit, quī paulisper ab īnferīs
spīritum redūcere posset, quō modō nōs omnēs
vēra repertūrōs. Omnibus igitur flāgitantibus,
deōs precibus quibusdam vātēs dēfatīgāre
incēpit, herbulāsque alteram ob ōs, alteram
suprā pectus cadāveris, incantantis rītū, posuit.
Quibus factīs, pectus tumōre extollī, sanguis
per vēnās salūbrēs currere, corpus spīritū
implērī coepit.

XIII

Deinde, admīrantibus omnibus, cadāver
assurgit āc profātur. "Quid, ōrō," inquit,
"mē post Lēthaea pōcula, iam Stygiīs
palūdibus innatantem ad vītam redūcis?
Dēsine iam, precor, dēsine, et mē in quiētem
remītte meam." Quae cum audīrent, cēterī
vērō timēbant; vātēs tamen dē cadāvere petiit
ut quōmodo mortuum esset omnibus nārrāret.
Cuī cadāver, "Noxiō," inquit, "pōculō exhaustō,
quod nūpta mea mihi dedit, statim
periī." Tunc uxor summā audāciā marītō suō
resistēns altercārī incēpit; aliī alia clāmābant,
hī pessimam fēminam adhūc vīventem cum
mortuō marītō sepeliendam; aliī mendāciīs
cadāveris fidem nōn habendam. Sed mox
nōn dubium erat quīn adulēscēns vēra nārrāvisset;
nam rūrsus, "Dabō," inquit, "dabō
vōbīs vēritātis documenta," et omnēs statim
quid esset āctūrus mīrābantur.

XIIII

Admīrantibus omnibus, adulēscēns hunc in
modum perrēxit: Digitō suō mē dēmōnstrāns,
"Hīc," inquit, "dum corpus meum cūstōdit,
sāga quaedam cubiculum intrāvit. Cum
cubiculum esset ingrēssa, somnō cūstōdī
iniectō, mē nōmine vocāre incēpit. Hīc
tamēn–namque eōdem mēcum nōmine forte
appellātur–īgnārus per somnum exsurgit. Ad
iānuam it, et vicāriam prō mē poenam subit.
Nam nāsō prius āc mox auribus abscīsīs, sāga
eī nārēs et aurēs ex cērā fīctās imposuit." Hīs
verbīs perterritus ego manū nāsum prehendō.
Manum nāsus sequitur! Deinde aurēs pertractō;
aurēs in humum cadunt! Itaque,
neglēctā reliquā adulēscentis nārrātiōne, inter
rīdentēs ēvādō. Posteā autem, crīnibus hinc
inde dēiectīs, aurium volnera cēlāvī, nāsīque
dēdecus, linteō obductō, dīligenter obtēxī.

LŪDIBRIUM

I

Ōlim apud amīcum quemdam cēnātus,
crāpulā distentus domum titubantis gradū
redībam, cum subitō lūmen quod ferēbam
ventō exstinguitur. Multum per tenebrās
vagātus, digitīs pedum in lapidēs offēnsīs,
domum tandem pervēnī. Quō cum vēnissem,
statim trēs quōsdam vegetōs virōs māximīs
corporibus forēs meās irruentēs invēnī. Prīmō
quālēs essent nesciēbam, deinde nōn immeritō
latrōnēs esse mihi vidēbantur. Statim igitur
gladium veste meā contēctum stringō; nec
cūnctātus mediōs latrōnēs invādō. Diū
pūgnātum est, sed omnēs tandem interfēcī.
Intereā servus quīdam pūgnantium tumultū ē
somnō excitātus iānuam mihi aperuit; ego
anhēlāns et sudōre madidus in cubiculum ut
dormirem mē recēpī.

II

Prīmā lūce cum quantum facinus commīsissem
recordārer, māgnō terrōre affectus sum.
Iam forum et iūdicia, iam sententia, ipse dēnique
carnifex mihi imminēre vidēbantur. Nōn
dubitāre poteram quīn futūrum esset ut inter
sīcāriōs accūsārer. Neque spērāre poteram mē
crīminis absolūtum īrī, quippe quī trēs virōs
ipse meā manū trucīdāvissem. Quae cum
mēcum recordārer, patefactīs repente foribus,
māgna clāmantium turba cubiculum meum
irruit, et magistrātuum iūssū duo līctōrēs,
manibus immīssīs, mē ad carcerem trahere
incēpērunt. Nūllō modō effugere potuī, et
līctor alter, "Quicquid," inquit, "dīcēs, prō
tēstimōniō contrā tē erit." Tacuī igitur, et
līctōrēs forum versus mē dūcēbant. Māgna
rīdentium turba nōs comitāta est, sed quam ob
rem rīdērent nesciēbam. Equidem vērō māgnō
terrōre affectus sum.

III

Cum ad forum pervēnissēmus, statim inter
sīcāriōs accūsātus sum. Praecō māgnā vōce
accūsātōrem vocāvit, quī, "Nōn necesse,"
inquit, "iūdicēs, est multa dīcere. Rem ipsam
nārrābō; namque ego, quippe quī nocturnīs
cūstōdiīs praefectus sim, hāc nocte platēās
cūstōdiendī causā circumībam, cum istum
crūdēlissimum iuvenem, mucrōne strīctō, cīvēs
invādentem offendī. Simul āc mē appropinquantem
cōnspexit, tergum dedit, nōn prius
tamen quam trēs virōs saevissimē trucīdāvit.
Sevēriter igitur, iūdicēs, caedem tam saevam,
tam inaudītam, in hunc scelestum, nefārium,
improbissimum vindicāte!" Deinde ut iūdicēs
misericordiā commōtī quam vehementissimē
in mē saevīrent, ōrāvit ut corpora necātōrum
hominum revēlārentur. Praetor igitur mihi
imperāvit ut corpora ipse meā manū revēlārem.
Corpora inter omnium rīsūs retēxī. Deōs
immortālēs! Quae fortūnae meae repentīna
mūtātiō! nam cadāvera illa iugulātōrum hominum
erant trēs ūtrēs ventō īnflātī multīsque
sectī forāminibus! Quibus vīsīs, intellēxī
nescioquem mē lūdibriō habuisse.

PAMPHILĒ

I

Ōlim apud sāgam quamdam, cuī nōmen erat
Pamphilē, manēbam, quia cōgnōscere volēbam
quid facere posset sāga. Ancilla igitur mē ad
dominae suae cubiculum perdūxit, ut per
iānuae rīmam spectārem. Sāga in cubiculō
erat. Prīmō omnia sua vestīmenta exuit;
deinde, cistā parvā apertā, unguentum extrāxit,
quō tōtum corpus suum oblinere incēpit;
multaque lucernam allocūta omnia membra
quatere coepit. Mox plūmae crēscere incipiēbant;
nāsus incurvus fīēbat, unguēs aduncī.
Pamphilē būbō est facta, atque ē fenestrā
ēvolāvit.

II

Quō vīsō, ego ancillam ōrāvī ut aliquantulum
hūius unguentī mihi quoque daret. Itaque
ancilla cubiculum intrāvit, cistamque ablātam
mihi dedit. Avidē manūs meās in cistam
immersī, et omnia corporis membra unguentō
perfricuī. Deinde brāchia lībrāre incēpī; nūllae
tamen crēscēbant plūmae, sed capillus mihi in
sētās est mūtātus; cutis in corium dūrēscēbat;
digitī concrēscunt, manūs et pedēs fīunt
ungulae, dē corpore prōcēssit cauda! Faciem
ēnormem, nārēs hiantēs, labra pendula habuī,
et mē nōn avem esse percēpī sed asinum!

III

Ancilla autem, cum mē asinum esse factum
vīdisset, faciem suam manibus percutere incēpit,
et clāmāns, "Ō mē miserrimam," inquit,
"occīsa sum! Fēstīnātiō mea mē fefellit,
cistārumque similitūdō mē dēcēpit. Sed
simplex est remedium. Oportet tē rosam edere,
statimque in fōrmam hūmānam redībis. Prīmō
dīlūculō remedium tibi dabō." Equidem vērō,
quamquam asinī fōrmam gerēbam, sēnsum
tamen hūmānum retinuī, et diū mēcum dēlīberābam
utrum calcibus meīs nēquissimam
fēminam necāre dēbērem necne. Hōc tamen,
nē remedium omnīnō āmītterem, facere nōluī.
Itaque ad stabulum mē contulī, ubi equum
meum aliumque invēnī asinum.

IIII

Cum stabulum intrāvissem, equum meum
āgnōvī, quem spērābam hospitium mihi praebitūrum
esse. Sed equus meus asinusque
ille nē praesaepiō quidem mē sinēbant appropinquāre.
Auribus dēiectīs, īnfēstīs calcibus
mē calcāre incēpērunt. Itaque in angulum
stabulī, nē calcibus eōrum laederer, mē contulī;
ubi, ō mē beātum! corōnam ē rosīs textam,
quae dē stabulī tēctō pendēbat, aspexī. Extēntīs
statim priōribus pedibus, nec nōn labrīs
porrēctīs, summīs vīribus īnsurgō corōnam
appetendī causā. Sed, ō mē miserum! servus
quī stabulum cūrābat, valdē indīgnātus fūstem
ē fasce līgnōrum extrāxit, quō tergum meum
tundere incēpit. Tantā vī ūsus est ille, ut nōn
facere possem quīn ā cōnātū dēsisterem.

V

Mediā nocte, valvīs patefactīs, latrōnum
turba māgnō impetū stabulum invādit.
Gladiōs et facēs, quibus noctem illūminārent,
omnēs ferēbant; quī, cum stabulō nihil inesse
invēnissent, horreum frūmentō refertum claustrīsque
validīs pāctum aggrēssī, valvās secūribus
effrēgērunt. Quibus patefactīs, tōtās opēs
rapere incēpērunt; sed sarcinās portāre nōn
poterant omnēs. Hī igitur quid facerent diū
dēlīberābant. Tandem ūnus ex eīs stabulum
iterum ingrēssus et mē et asinum et equum
meum, quōs graviōribus sarcinīs onerārent,
ēdūxit. Quibus factīs, omnēs nōs per āvia
montium abdūxērunt.

VI

Tantō frūmentī pondere onerātus eram ut
nōn multum abesset quīn morerer. Utinam
numquam apud sāgam īvissem! Utinam
numquam quid facere posset sāga invenīre
cupiissem! Sed factī sērō mē paenituit.
Prōgrediendum mihi erat, frūmentumque
portandum. Frūstrā latrōnibus mē hominem
nōn asinum esse dīcere cōnātus sum. Tandem
autem, dum oppidum quoddam praeterīmus,
māgnam hominum multitūdinem, quī ad
forum convēnerant, vīdī. Itaque loquī
temptāvī, sed nihil nisi rudere potuī! Latrōnēs
praetereā, raucā meā vōce incēnsī, tot verberibus
miserum meum corium caedēbant, ut nē
crībrō quidem iam idōneum esset.

VII

Sed tandem auxilium mihi Iūppiter dedit;
nam dum oppidum quoddam praeterīmus,
hortulum quemdam aspexī satis amoenum, in
quō rosae quaedam flōrēbant. Simul atque rosās
vīdī, omnia quae improbissima illa ancilla mihi
dīxerat in memoriam revocāvī, et id ēgī ut
rosīs potīrer. Itaque, nūllō vidente, hortulum
sine morā ingrēssus, rosīs iam inhiābam; mihi
quod remedium iam invēneram grātulābar,
nec multum aberat quīn rosās ederem, cum
repente aliquis speciē horribilī domō ēgrēssus
tot verberibus mē percussit, ut nōn facere
possem quīn in fugam mē darem. Itaque
adhūc asinus faenum rōdēbam.

VIII

Tertiō diē ad latrōnum spēluncam tandem
pervēnimus, ubi sarcinīs levātōs in proximum
prātum nōs pāstum abēgērunt. Postrīdiē
mē ad urbem ut vēnderent dūxērunt. Quō
cum perventum esset, praecō māgnā vōce
quis mē emere vellet rogābat. Complūrēs
aetātem meam dē dentibus computāre cōnātī
sunt, quōrum digitōs ego mordēre temptāvī.
Diū nēmō mē emere voluit; praecō autem
clāmāns, "Ēgregium," inquit, "hīc asinum
vēnum dō. Spectā quā faciē, quā sit statūrā!
Crēderēs eum sēnsum hūmānum habēre."
Quibus audītīs, ēmptor quīdam, postquam
num mānsuētus essem rogāvit, mē nōn ita
māgnō pretiō ēmptum domum sēcum redēgit.

VIIII

Is quī mē ēmerat servus quīdam erat, cuī
postrīdiē dominus pinguissimum cervī femur
ad cēnam parandam mīsit. Hōc nēgligenter
post culīnae forēs suspēnsum canis quīdam
fūrtim abstulit. Quō damnō cōgnitō, servus
dominī iram ita timēbat, ut mortem sibi cōnscīscere
cōnstitueret. Uxor tamen, quae marītō
multō erat prūdentior, eī obstitit quōminus
hōc faceret. "Tam stultusne," inquit, "es, ut
remedium, quod fortūnā tibi dedit, percipere
nōn possīs? Nam, hōc asinō interfectō, abscīsōque
femore, efficere poteris ut dominus
utrum asinī an cervī edat carnem nesciat."
Quibus audītīs, servus uxōris cōnsilium laudāvit,
cultrōsque statim acuere coepit.

X

Ego autem, carnifice meō haec parante,
effugere cōnstituī. Diū occāsiōnem idōneam
frūstrā exspectābam; sed tandem, vinculō
quō alligātus eram abruptō, cursū celerrimō
effūgī, et cēnāculum, ubi dominus, triclīniīs
appositīs, cēnābat, irrūpī; tantōque impetū
intrāvī ut omnēs ēverterem mēnsās, summamque
convīvīs inicerem perturbātiōnem.
Quō factō, dominus ita est īrātus ut servīs
imperāret ut mē statim abductum in stabulō,
sīcut in carcere, inclūderent. Dominō servī
nōn sine timōre pāruērunt, et mē in stabulum
abdūxērunt. Ego tamen nūllō dolōre affectus
sum, quia mortem scīlicet hōc modō effūgī.
Faenum igitur, dum fortūnae vicēs reputō,
aequō animō rōdō.

XI

Posterō diē, valvīs stabulī apertīs, servī
quīdam intrāvērunt, quī ad molās versandās
mē abēgērunt; cūius tantī labōris mox ita mē
taedēbat, ut nōn procul abesset quīn prae
taediō morerer. Itaque frūmentum ambulandō
molere nōn iam voluī; neque efficere poterant
servī ut operī incumberem. Tandem autem
ūnus ex eīs clāmāns, "Nōn dubium est," inquit,
"quīn asinus aegrōtet. Ad stabulum est redūcendus."
Cēterī autem servī mē flagellāre
perrēxērunt, sed cum nihil efficere possent,
exercitātiōne dēfessī ad stabulum mē redūxērunt;
quō modō ego asinus hominēs
dēcēpī; nōn enim putāvērunt posse fierī ut
asinus hominēs dēciperet.

XII

Nōn ita multō post dominus meus, cum ut
molās versārem nōn efficere posset, duōbus
frātribus mē vēndidit, quōrum alter pīstor,
coquus alter erat. Hī tabernam quamdam
habēbant, ubi māgna placentārum crūstulōrumque
erat cōpia. Iūxtā hūius tabernae parietem
erat stabulum meum. Itaque, capite per
forāmen immīssō, crūstula placentāsque edere
poteram; et faenī mē adeō taedābat, ut nōnnihil
ē tabernā cottīdiē fūrārer. Quis cibum
auferret frātrēs nesciēbant, et alter alterum
accūsāvit. Tandem autem mē tam pinguem
fierī percēpērunt, ut suspicārī incēperint fierī
posse ut ego essem fūr. In tabernā igitur
latēbant, et mē caput per forāmen īnserentem
vīdērunt.

XIII

Quae cum frātrēs vīdissent, omnī suī damnī
cūrā dēposita, rīsū māximō dīrumpuntur,
vocātōque ūnō et alterō et deinde plūribus
amīcīs, īnfandam asinī gulam dēmōnstrant.
Tantus dēnique āc tam frequēns cachinnus
cūnctōs invāsit, ut ad aurēs praetereuntis
quoque cūiusdam pervenīret; quī tabernam
ingrēssus ita novitāte spectāculī est dēlectātus,
ut frātribus persuādēret ut mē sibi vēnderent.
Solūtā pecūniā, domum mē ēgit; et, cum suīs
ipse manibus ad triclīnium mē perdūxisset,
mēnsā appositā, omne cibī genus appōnī iūssit.
Quem ad modum dum cēnāmus, ego asinus,
homō ille, ūnus ex praesentibus, "Date," inquit,
"sodālī huic aliquantulum merī." Quō dictō,
servus mihi vīnum subministrāvit; at ego,
labrō īnferiōre prōlātō, grandissimum illum
calicem ūnō haustū dēvorāvī.

XIIII

Quod tam bene hūmānās imitābar āctiōnēs,
dominus meus valdē gaudēbat. Mox, cubitō
suppositō, mēnsam accumbere, deinde luctārī,
etiam, sublātīs pedibus, saltāre mē docuit;
quodque mīrābilius erat omnibus, verbīs nūtum
ita accommodāre, ut quod nōllem, sublātō, quod
vellem, dēiectō capite, mōnstrārem. Quae
omnia, ut dominō meō mōrem gererem, perfacile
fēcī; quī cum nimiōs vidēret mē
spectātum domum suam frequentēs, obserātīs
foribus āc singulīs modo spectātōribus admīssīs,
stipēs ob spectāculum accipere coepit. Pūblicum
dēnique spectāculum adhibēre cōnstituit.
Erat mulier quaedam quae īnfandī crīminis
accūsāta ad bēstiās erat damnāta. Dominus
igitur meus, quī magistrātus erat, mē cum hāc
muliere, priusquam ad bēstiās iacerētur, in
pūblicō cēnātūrum esse ēdīxit.

XV

Diēs mūnerī dēstinātus aderat. Ad novum
inūsitātumque spectāculum multī in theātrum
convēnērunt. Omnēs caveās complēbant.
Dēnique inter plaudentium clāmōrēs ego in
scaenam dēdūcor; iamque torus fēstus pulcherrimō
ōrnātū decorātus in mediō est appositus,
nec nōn mēnsae variō āc dēlicāto
cibō cumulātae. Deinde mīles quīdam, postulante
populō, illam dē pūblicō carcere
mulierem petītūrus ex theātrō abīvit. At ego,
praeter pudōrem pūblicē cēnam obeundī, praeter
contāgiōnem scelestae pollūtaeque fēminae,
metū etiam mortis māximē cruciābar; nam
hunc in modum mēcum reputābam. "Sī ad
mulieris exitium bēstia erit immīssa, nōn adeō
vel prūdentiā sollers vel abstinentiā frūgī erit
ut accumbentem mēcum laceret mulierem,
mihi vērō quasi indemnātō et innocentī parcat."
Quae cum ita reputārem, occāsiōnem nactus
cursū celerrimō aufūgī.

XVI

Vītātīs omnibus, ad lītus contendī, ubi,
sēcrētō recēssū ēlēctō, mē somnō dedī. Circā
prīmam ferē noctis vigiliam pavōre subitō
experrēctus lūnam candōre nimiō flūctibus
ēmergentem vīdī. Ita fulgēbat lūna, ut mihi
quidem nūllum esset dubium quīn dea quaedam
esset. Eam igitur statim precātus sum ut
fīnem labōribus meīs tandem pōneret. "Rēgīna
caelī," inquam, "dēpelle quadrupedis dīram
faciem, redde mē cōnspectuī meōrum, redde mē
mihi. Āc sī quod offēnsum nūmen inexōrābilī
mē saevitiā premit, morī saltem liceat, sī nōn
licet vīvere." Hunc ad modum fūsīs precibus,
iterum dormītum iī, et, ecce! pelagō mediō
voltum etiam deīs venerandum ērigēns dīvīna
ēmergit faciēs; quae, excussō pelagō, ante mē
cōnsistere vīsa est. "Ēn adsum," inquit,
"tuīs, Lūcī, commōta precibus. Flētūs et
lāmentātiōnēs iam mītte. Crās meī honōris
causā cīvēs hūius oppidī pompam sacram
dūcent. Huic pompae sacerdōs inerit, quī
corōnam rosīs intextam dextrā portābit. Eī
appropinquā, ut corōnam dēvorēs."

XVII

Posterō diē, simul āc dīlūxit experrēctus,
oppidum petiī. Pompa iam dūcēbātur, et
māgna virōrum fēminārum puerōrum puellārum
multitūdō tōtās complēbat platēās. Ut multī
pompae inerant! mīlitēs balteōs ferēbant, cuspidēs
et vēnābula vēnātōrēs; alius soccīs
aurātīs et sēricā veste amictus fēminam
imitābātur; alium porrō ocreīs, scūtō, galeā
ferrōque īnsīgnem ē lūdō putārēs gladiātōriō
prōcēssisse. Nec ille dēerat sacerdōs, quī
sīstrum sinistrā, dextrā corōnam rosīs intextam
ferēbat. Eī statim appropinquāvī, corōnamque
ē manū abreptam avidē dēvorāvī. Prōtinus
mihi dēlābitur dēfōrmis et ferīna faciēs. Prīmō
quidem pilus dēfluit, deinde cutis crassa fit
tenuior; pedum plantae per ungulās in digitōs
exeunt; manūs nōn iam pedēs sunt! Aurēs
ēnormēs prīstinam repetunt fōrmam, et quae
mē potissimum anteā cruciābat, cauda omnīnō
ēvānēscit. Iterum homō sum factus.

LATRŌ

Latrō quīdam, nōmine Alcimus, cum dormientis
anūs, perfrāctō tuguriō, ad cubiculum
ascendisset, rēs singulās per apertam fenestram
sociīs scīlicet rapiendās forās coepit dīspergere.
Et cum nē torō quidem aniculae quiēscentis
parcere vellet, eā lectulō suō dēvolūtā, vestem
strāgulam subductam similī modō per fenestram
erat iactūrus, cum genua ēius amplexa sīc callidissima
illa fēmina dēprecātur: "Quid, ōrō,
fīlī, vīlēs pānnōsāsque vestēs miserrimae anūs
vīcīnīs dōnās dīvitibus, quōrum haec fenestra
domum prōspicit? "Quō sermōne callidō dēceptus
Alcimus nē ea, quae prius mīserat, nōn
sociīs suis sed in aliēnam domum iēcisset est
veritus. Itaque omnia perspectūrus caput per
fenestram immīsit. Quae cum vīdisset anus,
repentīnō et inopīnātō pulsū nūtantem āc
pendulum eum ē fenestrā praecipitāvit.

ACTAEŌN

Diāna cum in valle quādam aestivō tempore
ex assiduā vēnātiōne dēfatīgāta esset, ad
fontem ut lavārētur sē contulit. Actaeōn
autem vēnātor, cum ad eundem locum ut sē

[Image: ACTAEŌN VĒNĀTOR Ā CANIBUS SUĪS LACERĀTUR.]

et canēs suōs refrīgerāret vēnisset, in cōnspectum
deae incidit. Cum tamen nēminī
mortālī deam invītam vidēre licēret, Actaeōn,
nē glōriārī posset sē Diānam vīdisse, in cervum
est conversus, ita ut prō ferā ā suīs ipse
canibus est lacerātus.

ZĒNŌ ET SERVUS

Zēnō philosophus ūnum ex servīs suīs quem
in fūrtō comprehenderat, lōrāriīs caedendum
trādidit. Servus autem, ut supplicium dēprecārētur,
fātō affīrmāvit dēcrētum esse sē
fūrem fore. Quibus verbīs servus dominī suī
sententiam spectāvit; Zēnō scīlicet omnia fātō
fierī cēnsēbat. Servō tamen tālia affīrmantī,
"Et fātō," inquit, "dēcrētum est fore ut
vāpulēs."

PRŌTEUS

In Aegyptō Prōteus, senex marīnus, dīvīnus
dīcitur fuisse, quī in omnēs sē figūrās convertere
solitus est. Eum Menelāus catēnā
alligāvit, ut eum sibi dīcere cōgeret quandō
domum reditūrus esset. Prōteus tamen, nē
vāticinārī cōgerētur, modo in phōcam, modo
in leōnem, interdum in aprum, aliās in anguem
atque in cētera animālia sē convertit. Sed
nūllō modō īnsidiās Menelāī ēlūdere potuit;
quod cum intellēxisset, ā Menelāō compulsus,
docuit eum nōn prius domum ventūrum quam
centum bovēs interfēcisset. Quibus audītīs,
Menelāus cum hecatombēn fēcisset, tūtus in
patriam rediit.

OLEĪ AMPHORA ET PORCUS

Olim homō quīdam, cuī līs in iūdiciō
agerētur, ut praetōrem pretiō corrumperet,
amphoram oleī dōnō mīsit. Adversārius tamen,
nē largītiōne vincerētur, ad eundem praetōrem
pinguissimum mīsit porcum, quō eum suam in
partem trāxit. Itaque cum praetor lītem
secundum hunc dedisset, questus est ille sē
dōnum ideō mīsisse ut grātiam praetōris in
sē conciliāret; cuī praetor, "Vēra," inquit,
"nārrās, sed postquam oleī amphoram domum
adportāvī, subitō ingēns irrūpit porcus, quī,
amphoram ēvertēns, et oleum et operam tuam
perdidit."

ORESTĒS

Orestēs, Agamemnonis et Clytaemnēstrae
fīlius, postquam ad adulēscentiam vēnit, id
ēgit ut patris suī mortem vindicāret. Itaque,
cōnsiliō cum Pylade initō, Maecēnās ad mātrem
Clytaemnēstram vēnit, docuitque sē Aeolium
hospitem esse, quī ideō vēnisset ut Orestem
mortuum esse nūntiāret. Haud ita multō post
Pyladēs quoque ad Clytaemnēstram vēnit, quī
urnam sēcum attulit, quā Orestis ossa condita
esse dīxit. Ambō Aegisthus hospitiō laetus excēpit.
Deinde Orestēs, occāsiōne datā, mātrem
Clytaemnēstram atque Aegisthum interfēcit.

ŌVĪ VITELLUS

Avārus quīdam somniō quondam commōtus
ad coniectōrem dētulit somniāsse sē ōvum
pendēre ē fulcrō lectī suī cubiculāris; cuī
respondit coniector thēsaurum dēfossum esse
sub lectō; vitellum enim aurum indicāre, et
album, argentum. Quae cum audiisset, avārus
ille terram statim fōdit. Quō factō, aurī aliquantulum
invēnit, idque argentō circumdatum.
Coniectōrī igitur, ut meritās eī ageret grātiās,
quantulum vīsum est, dē argentō mīsit. Cuī
coniector, "Nihilne," inquit, "dē vitellō?"

ĪPHIGENĪA

Agamemnōn et Menelāus cum Helenam,
uxōrem Menelāī quam Paris āvexerat, Trōiam

[Image: CALCHĀS ĪPHIGENĪAM IMMOLĀTŪRUS.]

repetītum īrent, in Aulide tempestāte ob
īram Diānae ita retinēbantur ut nāvigāre nōn
possent, quod Agamemnōn in vēnandō cervam
deae interfēcit. Is cum haruspicēs convocāsset,
et Calchās eum respondisset aliter expiārī nōn
posse, nisi Īphigenīam fīliam immolāsset, diū ā
tam nefāriō scelere abhorruit. Tandem autem
Ulixēs eī persuāsit ut vātī pārēret. Ulixēs
igitur ad Īphigenīam addūcendam dīmīssus
est. Quī, cum ad Clytaemnēstram mātrem
ēius vēnisset, ēmentītur eam Achillī in mātrimōnium
dūcī. Quam cum adductam Agamemnōn in
eō esset ut immolāret, Diānam
virginis miseruit. Itaque, cālīgine eī obiectā,
cervam prō eā supposuit, Īphigenīamque in
terram Tauricam dēlātam templī suī sacerdōtem
fēcit.

ĪPHIGENĪA TAURICA

I

Orestēs, cum ob mātrem interfectam furiae
eum exagitārent, Delphōs scīscitātum est profectus,
quis tandem modus esset aerumnārum.
Imperātum est ut in terram Tauricam ad
rēgem Thoantem īret, unde dē templō
Diānae sīgnum Argōs adferret; tunc fīnem
fore malōrum. Sorte audītā, cum Pylade,
sodāle suō, nāvem cōnscendit, celeriterque ad
Tauricōs fīnēs dēvēnit. Quōrum fuit īnstitūtum
ut, quī inter fīnēs suōs hospes vēnisset, in
templō Diānae immolāretur. Ubi Orestēs et
Pyladēs, cum in spēluncā latērent et occāsiōnem
sīgnī rapiendī expectārent, ā pāstōribus dēprehēnsī
ad rēgem Thoantem sunt dēductī: quōs
Thoas mōre suō in templum Diānae, ut immolārentur,
dēdūcendōs cūrāvit.

II

Hūius templī sacerdōs fuit Īphigenīa, Orestis
soror; quae cum quī essent, unde vēnissent,
ex sīgnīs atque argumentīs repperisset, cēterīs
abāctīs sacerdōtibus, ipsa sīgnum Diānae
āvellere coepit. Thoas autem templum, ut
accidit, ingrēssus, quam ob rem id ageret
rogāvit; cuī ēmentīta est Īphigenīa hospitēs
scelerātōs sīgnum contāmināsse, quod ad mare
expiandum ferre oportēre. Praetereā iūssit
eum cīvibus interdīcere, nē quis extrā urbem
exīret. Rēx sacerdōtī dictō audiēns fuit.
Deinde Īphigenīa occāsiōnem nacta, sublātō
sīgnō, cum Oreste frātre et comite Pylade
nāvem solvit.

III

Quibus factīs, ad Electram, Orestis sorōrem,
nūntius falsus vēnit, frātrem cum Pylade in
templō Diānae ab Īphigenīa esse immolātum.
Id Alētēs, Aegisthī fīlius, cum audiisset, ex
Atrīdārum genere nēminem superesse ratus,
rēgnum Mycēnīs obtinēre coepit. At Electra
dē frātris nece Delphōs scīscitātum est profecta.
Quō cum vēnisset, eōdem diē, ut accidit,
Īphigenīa cum Oreste templum est ingrēssa.
Itaque Electra truncum ārdentem ex ārā
sustulit, āc sorōrī Īphigenīae īnscia oculōs
ēruisset, nisi Orestēs intervēnisset. Frātre
igitur āgnitō, Mycēnās vēnērunt, ubi Orestēs
Alētēn interfēcit.

ARCHITECTĪ

Cum Athēniēnsēs templum quoddam exstruendum
locāvissent, inter duōs architectōs,
uter opus condūceret, summa orta est contentiō.
Tandem ad iūdicium dēlāta est rēs. Uterque
apud iūdicēs ōrātiōnem habuit; alter diffūsīs
āc flōridīs sententiīs omnēs aedificiī partēs
dēscrībēbat, et quibus ōrnāmentīs ipse, sī probātus
esset, singula esset ōrnātūrus. Cūius
ōrātiōne habitā, alter assurgēns, "Omnia,"
inquit, "iūdicēs, quae dēscrīpsit hīc, ego
faciam," isque operī est praefectus.

HERBAE MAGICAE

I

Iāsōn postquam Mēdēam ā parentibus abductam
in Graeciam dūxit, multīs rēbus ingenium
ēius expertus, petiit ut parentem suum
Aesōnem, senectūte cōnfectum, in adulēscentiam
redūceret. At illa nōndum amōre dēpositō, ut
nihil eī dēnegāret, aēnum cōnstituit, herbāsque
multās, quārum scientiam habēbat, ē multīs
regiōnibus quaesītās immīsit. Quās cum
coxisset, postquam animadvertit stīpitem, quō
herbās versābat, in arborem oleam, bācīs
onerātam, esse conversum, omnia iam parāta
esse rata, Aesōnem interemptum cum madentibus
herbīs admīscuit. Nec Iāsōnem fefellerat,
sed patrem ē senectūte in prīstinum vigōrem
redūxit.

II

Peliadēs, ut animadvertērunt Aesōnem
senectūtem remediīs Mēdēae expulisse, petiērunt
ut proindē patrī suō Peliae ferret auxilium,
eumque in adulēscentiae vigōrem redūceret.
Itaque Mēdēa, quae inimīcum Iāsōnis, datā
occāsiōne, pūnīrī cuperet, eīs persuāsit ut
parentem interficerent, et lacerāta membra
in aēnum fervēns immītterent. Quibus factīs,
Mēdēa currum dracōnibus iūnctum cōnscendit,
et per āëra ēlāta ē cōnspectū inimīcōrum
omnīnō ēvānuit.

PHAETHŌN

Phaethōn, sōlis fīlius, patrem suum ut
currum ūnum diem sibi dīrigere licēret diū

[Image: PHAETHŌN Ē CURRŪ PRAECIPITĀTUS.]

flāgitābat. Tandem optātum currum ascendit.
Monitīs itaque īnstructus patris, per iter
īgnōtum equōs summō gaudiō dīrigere incēpit.
Equī tamen, īgnōtō agitātōre perterritī, mundī
īnferiōrem partem petiērunt. Quamobrem
cum propius terram currus esset vectus, cūnctī
mortālēs, quod nimiō ārdōre incendēbantur,
ab Iove opem implōrantēs petiērunt nē orbem
terrārum flammīs omnīnō cōnsūmeret. Itaque
Iūppiter precibus commōtus Phaethontem,
fulmine ictum, ē currū praecipitāvit, equīque
vinculīs ita līberātī, āgnitō itinere, ad suam
statiōnem reversī sunt. Indī autem, quod
calōre vīcīnī īgnis sanguis eorum in ātrum
colōrem versus est, nigrī sunt factī.

MŪSAE IN AVĒS CONVERSAE

Mūsae cum Parnassum montem adversīs
tempestātibus petiissent, invītātae ā Pyrēneō,
quī Daulida, Phōcidis urbem, incolēbat, tēcta
subiērunt. Pyrēneus autem pulchritūdine
virginum captus ūnam in mātrimōnium dūcere
volēbat. Sed cum nūlla eī nūbere vellet,
ad vīm īnferendam, claudī rēgiam iūssit.
Mūsae tamen, nē ab eō retinērentur, in
volucrēs sunt conversae, quās ille dum per
ardua montium persequitur, prōlāpsus per
altitūdinem scopulōrum praecipitātus est, ita
ut tōtum corpus ēlīsum sit vītamque fīnierit.

MIDĀS

Midās ex Apolline petiit, ut, quidquid
tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetrāvisset,
mūnus in ultiōnem conversum est,
nam mūneris eum paenitēre coepit. Quidquid
enim tetigerat aurum statim fīēbat. Et cibus
et pōtus rigēns aurī māteriā marmoris in
modum dūrēscēbat. Quae cum ita essent,
Midās, quippe quī neque edere neque bibere
posset, fame est cruciātus. Itaque Apollinem
ōrāvit ut male optāta converteret; cuī imperāvit
Apollō ut caput sub Pactōlī flūminis
undās ter submergeret. Quō factō, Pactōlus
dēinceps arēnās aureās volvisse dīcitur!

RĪXA

Andromedam belluae marīnae ōlim prōpositam
Perseus, quī Medūsae Gorgonis caput
ferēbat, ā parentibus cōniugem pacīscitur, sī
eam perīculō līberāsset. Quō factō, cum fidēs
ā parentibus prōmīssa praestita esset, et
nūptiālibus epulīs prīncipēs interessent,
Phīneus, cuī Andromeda anteā erat dēspōnsa,
contumēliam sibi gravissimam ratus illātam,
quod advenae cōnsanguineus postpositus esset,
vescentium animōs pūgnā cōnfūdit. Et cum
rīxa miserābilis dīmicantium in rēgiā agerētur,
āc multī ex utrāque parte armīs cecidissent,
postrēmō Perseus, cum adversāriōrum multitūdinem
timēret, imperāvit ut ē cōnspectū suō
discēderent, caputque Gorgonis statim extulit.
Quō vīsō, Phīneus cum auxiliantibus in saxum
est conversus.

TRIPTOLEMUS

Cerēs, cum Proserpinam fīliam suam
quaereret, ad Eleusīnum rēgem dēvēnit, cūius
fīlius Triptolemus īnfāns modo erat, simulāvitque
sē nūtrīcem esse. Eam rēgīna libenter
fīliō suō nūtrīcem accēpit; quem cum Cerēs
valdē amāret immortālem reddere cōnstituit.
Noctū igitur eum īgnī clam obruēbat,
quod effēcit ut magis quam solēbant mortālēs
crēsceret. Quae cum parentēs admīrārentur
Cererem cūriōsē observāvērunt; quam īnfantem
nocte quādam in īgnem immīttentem vīdērunt.
Terrōre perculsī ambō conclāmābant; quod
effēcit ut Cerēs, alumnō suō relictō, ē rēgiā
effugeret.

NEMESIS

In īnsulā Cyprō puella, quondam erat, quae
fōrmā cēterās omnēs ēiusdem cīvitātis supergrēssa
est. Sed, ut pulchritūdine inter omnēs
ēminēbat, ita propter aspernātiōnem virōrum
omnibus fuit abōminanda. Quam cum Īphis
ēiusdem cīvitātis amōre dīligeret, neque aditum
ad eam habēret, excruciātus quod in tam
gravem sortem incidisset, mortem sibi cōnscīscere
cōnstituit. Dēnique, nē diūtius
dolēret, noctū clam ante forēs puellae suspendiō
sē interfēcit. Cuī cum fūnus prō dīgnitāte
hominis per pūblicum māximā frequentiā
dūcerētur, crūdēlissima illa puella ex superiōre
domūs parte pompam prōspiciēbat. Venus
autem ob nimiam ēius crūdēlitātem animīque
dūritiam effēcit ut, dum pompae ē fenestrā
inhiat, subitō lāpsa sē ad terram praecipitāret.

NAUPLIUS

Īliō captō et dīvīsā praeda, Danaī, cum
domum redīrent, īrā deōrum, quod fāna
spoliāverant, tempestāte ortā, ad saxa naufragium
fēcērunt. Cum fidem deōrum noctū
implōrārent, Nauplius, quī eam regiōnem
incolēbat, audīvit, sēnsitque occāsiōnem vēnisse
ad persequendās fīliī suī Palamēdis iniūriās.
Itaque, tamquam auxilium eīs adferret, facem
ārdentem eō locō extulit, quō saxa acūta et
perīculōsissimus erat locus. Illī hūmānitātis
causā id factum ratī, nāvēs eō appulērunt.
Quō factō, plūrimae eārum cōnfrāctae sunt,
mīlitēsque plūrimī cum ducibus tempestāte
obrutī, membraque eōrum ad saxa sunt illīsa.
Sī quī autem ad lītus natāre potuērunt, ā
Naupliō sunt interfectī.

BŪSĪRIS

Būsīris, Neptūnī fīlius, rēx Aegyptī erat.
Ōlim cum Aegyptus novem annōs siccitāte
exāruisset, tanta orta est omnium sterilitās, ut
Būsīris augurēs ex Graeciā convocāret. Hī
Būsīridī mōnstrāvērunt, immolātō hospite,
ventūrōs imbrēs. Quae cum rēx audīvisset,
sī quī hospitēs ad suōs fīnēs vēnissent immolāre
cōnstituit. Herculēs quondam, ut accidit, iter
ad Aegyptum fēcit, et quid facere solēret
Būsīris certior est factus. Quibus audītīs,
Hercules sē passus est cum īnfulā ad āram
addūcī. Cum tamen Būsīris deōs imprecārī
incēpisset, Herculēs eum āc sacrōrum ministrōs
clāvā suā interfēcit.

SATYRUS ET PAUPER

Satyrus quondam pauperem frīgore paene
exanimātum in tugurium suum hospitiō
excēpit. Quem cum manibus animam inhālantem
animadvertisset, rogāvit quō cōnsiliō
ita ageret. Cuī pauper, "Hōc," inquit, "faciō
quō calidiōrēs fīant manūs." Nōn ita multō
post eundem animadvertit animam et pultī,
quam eī dederat, inhālāre; cuī statim, "Et
quō," inquit, "cōnsiliō ita nunc agis?" Cuī
pauper, "Hōc," inquit, "faciō quō frīgidior
fīat puls." Quibus audītīs, satyrus pauperem
forās ēiēcit: sē enim nihil esse āctūrum cum
eō quī adeō esset īnsānus ut omnīnō contrāria
sē eōdem modō effectūrum putāret.

EQUUS TRŌIĀNUS

Cum Achīvī per decem annōs Trōiam capere
nōn possent, Epēus monitū Minervae equum
mīrae māgnitūdinis līgneum fēcit. In equō
mīlitēs sunt inclūsī, et in tergō haec verba
scrīpta, _Danaī Minervae dōnō dant_. Quibus
factīs, castra trānstulērunt Tenedum. Quod
Trōiānī cum vīdissent, hostēs abiisse arbitrātī
sunt. Priamus equum in arcem Minervae
dūcī iūssit; et cum vātēs Cassandra hostēs
inesse vōciferārētur, fidēs eī nōn est habita.
Quem in arcem cum statuissent, et ipsī
nocturnō lūsū āc vīnō fessī obdormiissent,
Achīvī ex equō, ā Sinōne apertō, exiērunt,
et, portārum cūstōdibus occīsīs, sociōs suōs,
sīgnō datō, recēpērunt, et Trōiā sunt potītī.

[Image: EQUUS TRŌIĀNUS.]

PUER PROCĀX

Ōlim puer senem quemdam, quī iter faciēbat,
iaciendīs lapidibus lacessīvit. Senex igitur
cum, ut dēsisteret, frūstrā precātus esset,
pecūniae aliquantulum eī dedit, dīxitque sē
paenitēre quod plūs nōn habēret. Mōnstrāvit
tamen dīvitiōrem quemdam viātōrem quī ā
tergō appropinquābat, puerumque monuit ut,
māiōris praemiī accipiendī causā, in eum
quoque lapidēs iniceret. Cūius praecepta
secūtus, simul atque alter advēnit viātor, in
eum quoque puer lapidēs iniēcit. Sed tantum
āfuit ut dīves ille pecūniam salūtis causā
praebēret, ut servōs suōs puerum ad magistrātum
dūcere iubēret; māximāsque poenās puer dedit.

ARMA ACHILLIS

Hectore sepultō, cum Achillēs circā moenia
Trōiānōrum vagārētur, āc dīceret sē sōlum
Trōiam expūgnāsse, Apollō īrātus Parin sē
esse simulāns, tālum, quem volnerābilem
habuisse dīcitur Achillēs, percussit, eumque
occīdit. Achille occīsō et sepultūrae trāditō,
Āiāx, quod frāter patruēlis ēius fuit, ā Danaīs
postulāvit ut arma sibi Achillis trāderentur;
quae ab Agamemnone abiūdicāta sunt, aliīsque
data. Āiāx furōre affectus per īnsāniam pecora
sua et sē ipsum volnerātum occīdit eō gladiō
quem ab Hectore mūnerī accēpit, dum cum
eō in aciē contendit.

THALĒS

Thalēs, vir Mīlēsius, ūnus erat ex septem
sapientibus. Astrologiae praecipuē studēbat,
et dum noctū ambulat sīdera semper suspiciēbat.
Ōlim domō sīderum contemplandōrum
causā ēgrēssus caelum sīderibus intentus
adeō cūriōsē suspiciēbat, ut in puteum, quem
nōn animadverterat, prōnus inciderit. Cuī
cum auxilium miserē implōrāret, accurrit
servus quīdam, quī simul āc quis in puteō
esset āgnōvit, "Quā ratiōne," inquit, "Ō
Thalēs, quae in caelō sunt comprehēnsūrum
tē arbitrāris, quī ea quae proxima atque ante
pedēs sunt, vidēre nōn possīs?"

PYGMALIŌN

Pygmaliōn, sculptor sī quis alius illūstris,
mulierum superbiā offēnsus caelebs permanēre
statuit; quī, cum sīgnum virgināle ex ebore
fēcisset, pulchritūdine ēius captus in summum
incidit amōrem. Itaque ā deīs quaesīvit ut
eī sīgno, cūius amōre exārsisset, anima īnfunderētur.
Quī cum templō ēgrēssus domum
pervēnisset, sē vōtī compotem esse factum
repperit; namque in locō sīgnī virginem
pulcherrimam invēnit, quam statim in mātrimōnium
dūxit.

SĪMIĪ QUĪ HOMINĒS SĒ ESSE SIMULĀVĒRUNT

Dīcitur rēx aliquis Aegyptius sīmiōs
quondam docuisse saltāre Pyrrhicham, eāsque
bēstiās, (facillimē autem hūmānās imitantur
āctiōnēs) celeriter didicisse saltāre, purpureīs
vestibus indūtās, persōnīsque circumdatās; diū
probātum spectāculum; dōnec spectātor aliquis
urbānus, quī nucēs sinū gereret, prōiēcerit eās
in medium. Tum vērō sīmiī, vīsā rē, oblītī
saltātiōnis, repente prō hominibus sīmiī, quod
erant scīlicet, factī, lārvās contrīvēre, lacerātīsque
vestibus, dē frūctibus invicem dēpūgnārunt–
quod rīsuī fuit spectātōribus.

STĒLLIŌ

Cerēs cum fīliam Proserpinam quaesītum,
orbem terrārum peragrāsset, aestū torrida ad
casam cūiusdam anūs dēvēnit, petiitque ab
eā ut sibi aquam ad sitim exstinguendam
porrigeret. Quae cum eī pōtiōnem dedisset,
et Cerēs avidius biberet, puer quīdam procāx
aviditātem ēius in bibendō reprehendit. Cūius
dea audāciā offēnsa partem pōtiōnis in eum
effūdit, effēcitque ut maculōsum habēret ōs,
et, quae modo bracchia, crūra gereret. Cauda
aliīs additur membrīs, corpus in breviōrem
fōrmam contrahitur. In stēlliōnem puer est
mūtātus, quī pōtiōne sparsus maculās in tergō
ostendit.

PISCĀTOR

Piscātor quīdam, Glaucus nōmine, cum
piscēs speciōsōs cēpisset, eōsque recentissimōs
in urbem ferre vellet, in opācō quōdam locō
marī proximō, dum et ipse requiēsceret et
rētia siccārentur, sub recentissimam herbam
exposuit. At piscēs herbārum vigōre sūcōque
contāctī, reciperātō quem āmīserant spīritū, in
profundum sē mersērunt. Nōn ita multō
post Glaucus experrēctus, cum piscēs effūgisse
invēnisset, vim quamdam dīvīnam herbīs inesse
ratus, ipse quoque nōn nūllās eārum avidē
dēvorāvit. Unde accidit ut mente aliēnātus
ex altō sē in mare praecipitāverit.

PHILĒMŌN ET BAUCIS

Ōlim Iūppiter et Mercurius, ut quālēs essent
mortālēs invenīrent, in hominum figūrās versī,
ad Phrygiam sē recēpērunt. Diū mendīcōrum
rītū vagābantur; ā nūllō tamen hospitiō
exceptī sunt. Tandem autem ā duōbus pauperibus,
Philēmone et Baucide, hospitāliter
sunt exceptī. Quōrum ut benīgnitātem remūnerārentur
casam eōrum in collem excelsiōrem
sublātam in templum convertērunt,
cuī ipsōs pauperēs ut sacerdōtēs praefēcērunt.
Oppidum autem eōrum, quod cēterōs cīvēs
inhospitālēs habuit, aquārum māgnitūdine
obrutum stāgnum est factum.

ĪCARIUS

Cum Līber pater ad hominēs esset profectus,
ut suōrum frūctuum suāvitātem atque iūcunditātem
ostenderet, ab Īcariō māgnificentissimē
hospitiō acceptus est. Eī igitur ūtrem vīnī
plēnum mūnerī dedit, imperāvitque ut in
reliquās terrās propāgāret. Itaque Īcarius,
plaustrō onerātō, in terram Atticam ad pāstōrēs
prōcēssit, ut vīnum dulce impertīret. Pāstōrēs
autem cum immoderātius bibissent, ēbriī factī,
concidērunt; quī Īcarium sibi malum medicāmentum
dedisse ratī fūstibus eum interfēcērunt.

TANTALUS

Iūppiter cōnsilia sua Tantalō concrēdere solitus
erat, eumque ad epulās deōrum admīttere;
sed Tantalus ad hominēs reversus omnia renūntiāvit.
Ob id dīcitur ad īnferōs in lacum
īnfernum dēpositus ūsque ad medium corpus
aquā dēmergī ac semper sitīre. Nam, cum
aquae haustum sūmere vellet, aqua recēdēbat.
Item pōma eī super caput pendēbant, quae
cum edere volēbat, rāmī ventō mōtī semper
recēdēbant. Nec nōn saxum super caput ēius
ingēns pendēbat, quod semper timēbat nē in
sē caderet.

ALCĒSTIS

Admētus Pheraeōrum rēx Alcēstim habuit
cōniugem, quī, cum gravissimē aegrōtāret,
Apollinis miserātiōnem invocāvit. Cuī respondit
Apollō sē nihil in hōc eī posse
praestāre, nisi quis dē propinquīs ēius sē prō

[Image: ALCĒSTIS AB HERCULE EX ĪNFERNĪS REDUCTA.]

illō mortī suā sponte offerret. Quod uxor ēius
libentī animō fēcit, et sē ipsam interēmit.
Quod cum Herculēs intellēxisset, mulieris
tantā fidēlitāte misericordiā commōtus, ad
īnferōs dēscendit, et Cerberum trīcipitem
sibi ad ōstium īnfernūm resistentem, triplicī
vīnctum catēnā, ab ōstiō abstrāxit. Quō modō
Alcēstim ex īnfernīs redūxit.

PROCRŪSTĒS

Procrūstēs Neptūnī fīlius erat. Ad hunc
hospes cum vēnisset, sī longior erat, minōre
lectō prōpositō, reliquam corporis partem
praecīdēbat. Sīn autem breviōre statūrā erat,
lectō longiōre datō, tormentō eum extendēbat
dōnec lectī longitūdinem aequāret. Herculēs
tamen cum dē hominis crūdēlitāte certior
esset factus, ut omnēs ā tālī pēste līberāret,
iter ad eum fēcit. Procrūstēs nihil malī
suspicātus Herculem hospitiō excēpit, et,
minōre lectō adhibitō, pedēs ēius, ut mōs,
mutilātūrus erat cum subitō vī superātus ab
Hercule est interfectus.

MYRMIDONĒS

Aeacus, rēx Aegīnae, cum gravī pēstilentia
plērōsque incolās āmīsisset, assiduīs precibus
ab Iove impetrāvit ut quot formīcae in vastātā
īnsulā appāruissent, tot versae in hominum
faciēs dēsīderātam cīvium multitūdinem explērent.
Neque immeritō sī quī ex hūiusmodī
animālibus crēverant, Myrmidonēs sunt
appellātī. Formīcae enim Graecē μύρμηκες
appellantur.

ŌTUS ET EPHIĀLTĒS

Ōtus et Ephiāltēs mīrā māgnitūdine dīcuntur
fuisse. Hī novem digitōs singulīs mēnsibus
crēscēbant. Itaque, cum essent annōrum
novem, in caelum ascendere sunt cōnātī, quī
aditum sibi in hunc modum faciēbant. Montem
enim Ossam super Pēlion posuērunt, aliōsque
montēs cōnstruēbant. Quae cum fēcissent,
Apollō, ob audāciam īrātus, inter eōs cervam
mīsit, quam illī, furōre incēnsī, dum iaculīs
interficere volunt, alter alterum interfēcērunt.

PHILOCTĒTĒS

Philoctētēs cum in īnsulā Lemnō esset,
coluber pedem ēius percussit. At aliī Achīvī,
cum ex volnere taetrum odōrem diūtius ferre
nōn possent, in Lemnō eum cum sagittīs
dīvīnīs, quās ob beneficium acceptum Herculēs
eī dederat, relīquērunt. Posteā tamen, cum
ōrāculō respōnsum esset sine Herculis sagittīs
Trōiam capī nōn posse, Ulixēs et Diomēdēs
explōrātōrēs ad eum vēnērunt; cuī persuāsērunt
ut in grātiam redīret atque ad expūgnandam
Trōiam sibi auxiliō esset.

ULIXĒS

Agamemnōn et Menelāus, cum ad Trōiam
oppūgnandam coniūrātōs ducēs colligerent, in
īnsulam Ithacam ad Ulixem vēnērunt; cuī
respōnsum ōrāculō erat, sī ad Trōiam iisset,
post vīcēsimum annum, sōlum, sociīs perditīs,
egentem domum esse reditūrum. Itaque cum
scīret ad sē ducēs ventūrōs, īnsāniā simulātā,
pīleum sūmpsit, et equum cum bove ad arātrum
iūnxit. Quem Menelāus, ut vīdit, simulāre
sēnsit, et Telemachum fīlium ēius ē cūnīs
sublātum arātrō eī subiēcit et, "Dēpositā,"
inquit, "simulātiōne, inter coniūrātōs venī."
Tunc Ulixēs fidem dedit sē ventūrum.

ULIXIS ERRŌRĒS

I

Ulixēs cum, Īliō captō, in patriam Ithacam
redīret, tempestāte ad Lōtophagōs est dēlātus,
quī lōtum edēbant, quae tantam suāvitātem
omnibus praestābat, ut quī gustābant, oblīviōne
captā, domum redīre nōllent. Ad eōs sociī duo
ab Ulixe mīssī, cum herbam ab incolīs datam
gustāssent, oblīviōne, ut fierī solēbat, obrutī,
ad nāvēs nōn reversī sunt. Quōs cum Ulixēs
diū frūstrā exspectāsset, cum aliīs sociīs, ut
quid agerent illī invenīret, profectus est.
Quibus inventīs, diū persuādēre ut sēcum
redīrent cōnātus est; dēnique arcessītīs vinculīs,
omnēs ad nāvem redūxit vīnctōs.

[Image: ULIXĒS AD ĪNSULAM CYCLŌPUM NĀVEM APPULIT.]

II

Inde profectī ad Cyclōpem Polyphēmum,
quī mediā fronte ūnum habēbat oculum et

[Image: POLYPHĒMUS ET ULIXĒS.]

carne hūmānā vescēbātur, dēvēnērunt. Hūius
in spēluncam Ulixēs et sociī ēius īnsciī intrāvērunt.
At Polyphēmus, postquam pecus in
spēluncam redēgit, mōlem saxeam ingentem
ad iānuam opposuit, quā Ulixem cum sociīs
inclūsit, quōrum nōnnūllōs coepit cōnsūmere.
Ulixēs tamen, cum vidēret sē eī resistere nōn
posse, vīnō, quod ā Marōne accēperat, eum
ēbrium reddidit; cuī, cum quid sibi nōmen
esset rogāvisset, respondit sē Nēminem
appellārī. Dēinde cum oculum eī truncō
ārdentī exussisset, sociōs suōs ad pecora
alligāvit, nē ā Polyphēmō, dum exeunt,
caperentur, et ipse sē ad arietem. Quō
modō tūtī ēvāsērunt. At Polyphēmus clāmōre
suō cēterōs Cyclōpēs convocāvit, quibus interrogantibus
quam ob rem ita vōciferārētur
respondit Nēminem sē interficere. Itaque illī
dērīdendī causā Polyphēmum hōc dīcere ratī
eum neglēxērunt.

III

Inde ad Aeolum vēnērunt, cuī ab Iove
ventōrum cūstōdia fuit trādita. Is Ulixem
hospitiō līberāliter accēpit, follēsque ventōrum
eī plēnōs mūnerī dedit. Sociī vērō aurum et
argentum inesse arbitrātī, Ulixe dormiente,
follēs clam solvērunt; quibus solūtīs, ventī
ēvolāvērunt. Unde accidit ut omnēs iterum
ad Aeolum tempestāte sint dēlātī, quōs ille ē
fīnibus suīs ēiēcit, quod deōs eīs esse īnfēnsōs
putāvit.

IIII

Dēinde ad Circēn, quae, pōtiōne datā,
hominēs in ferās commūtābat, ēvāsērunt. Ad
eam Ulixēs Eurylochum cum vīgintī duōbus
sociīs mīsit, quōs illa in porcōs statim commūtāvit.
Posteā Ulixēs, cum sociōs quaesītum
profectus esset, Mercuriō obviam iit, quī omnia

[Image: CIRCĒ ET COMITĒS ULIXIS.]

eī exposuit et, remediō datō, quōmodo Circēn
dēcipere posset mōnstrāvit. Itaque, cum ad
Circēn vēnisset, pōculum ab eā accēpit, sed
remedium Mercuriī monitū iniēcit, atque ēnse
strīctō, minātus est sē Circēn interfectūrum
nisi sociōs sibi restitūisset; quae, fidē datā sē
nihil tāle iterum commīssūram, sociōs Ulixis
ad prīstinam fōrmam restituit.

V

Tum ad Sīrēnēs vēnit, quae partem
superiōrem corporis muliebrem habēbant,
immānem autem īnferiōrem. Hārum fātum
fuit tamdiū vīvere, quamdiū eārum cantum

[Image: ULIXĒS ET SĪRĒNĒS.]

mortālis audiēns nēmō praetervectus esset.
Ulixēs tamen ā Circē monitus, sociīs aurēs
cērā obtūrāvit, sēque ad mālum cōnstringī
iūssit, et sīc praetervectus est. Quō factō,
Sīrēnēs sē in undās praecipitāvērunt.

VI

Posteā Ulixēs ad īnsulam Siciliam, ubi Sōlis
pecus erat sacrum, nāvem appulit. Hōc pecus
Ulixēs ā Tīresiā monitus erat nē attingeret;
sed sociī ēius, dum ipse dormit, nōn nūllōs
bovēs interfēcērunt; quōs cum coquerent,
carnēs ex aēnō dedērunt mūgītūs. Quō
prōdigiō perterritī omnēs sēsē fugae mandāvērunt.

VII

Tandem Ulixēs post vīcēsimum annum,
sociīs āmīssīs, sōlus in patriam rediit. Statim
ad casam Eumaeī, subulcī suī, sē contulit. Sed
Eumaeus dominum suum nōn āgnōvit. Canis
autem, quī Ulixem facile āgnōvisset, eī blandīrī
incēpit. Quō factō, Ulixēs omnia Eumaeō
exposuit, et quōmodo rēs ibi sē habērent
quaesīvit. Cuī Eumaeus, "Post profectiōnem
tuam," inquit, "cōnfestim procī ad Pēnelopēn
in cōniugium petendam vēnērunt. Quōs hāc
conditiōne Pēnelopē differēbat: _Cum tēlam
texuerō, nūbam_. Noctū autem quae diē
texuerat retexēbat; quō modō procōs semper
differēbat." Quibus audītīs, Ulixēs, cōnsiliō
cum Eumaeō initō, procōs omnēs interfēcit.

VOLCĀNUS

Volcānus Iovī cēterīsque deīs solia aurea
suum cuīque idōneum argenteāsque soleās,
quās in officīnā suā ipse fabricātus est, dedit.
Quibus dōnīs acceptīs, omnēs valdē gaudēbant;
soleās pedibus quisque suās indūxit, et in soliō
suō quisque cōnsēdit. Iūnō tamem, cum sēdisset,
sē ā soliō līberāre nōn potuit. Itaque Volcānus
arcessītus est ut mātrem, quam dēligāverat,
solveret; sed ille īrātus quod dē caelō erat
praecipitātus, sē mātrem nullam habēre dīxit.
Līber pater autem, cum eum ēbrium reddidisset,
in concilium deōrum adductum, Iūnōnem
līberāre coēgit.

[Image: DAEDALUS ET ĪCARUS.]

DAEDALUS ET ĪCARUS

Daedalus cum iamdiū rēgem Mīnōem, ā
quō in cūstōdiā tenēbātur, effugere vellet,
pennās sibi et fīliō Īcarō cērā aptāvit, quibus,
ut volucrēs, ē rēgis fīnibus possent effugere.
Hīs ad umerōs affīxīs, Daedalus Īcarum monuit
nē sōlī dum volat appropinquāret. Īcarus
tamen, quī praeceptīs parentis obtemperāre
nequīvit, altius Daedalō sē pennīs ērēxit.
Pennae igitur, cērā sōlis radiīs liquefactā, ex
umerīs dēcidērunt; ipse quoque Īcarus in
īnsulam prōnus dēcidit, quae ab ēius nōmine
Īcaria est appellāta. Daedalus autem, sepultō
fīliō, in Siciliam effūgit.

MYCILUS

Mycilō cuīdam, cum quiētī sē dedisset,
Herculēs vīsus est appārēre atque eum ut
patriam relinqueret monēre. Quae eum facere
extimēsceret, quia lēx patriam dēserere atque
in aliam trānsīre cīvitātem vetāret, rūrsus ab
eōdem admonitus est. Nōn sine timōre igitur
penātēs suōs dēstituit, ideōque in iūdicium
pūblicum est dēvocātus. Iūdicibus calculī
albī āc nigrī datī sunt, ut ātrīs damnārent,
absolverent candidīs. Namque ut dīcit
Ovidius:–

 Mōs erat antīquīs niveīs ātrīsque lapillīs,
 Hīs damnāre reōs, illīs absolvere culpā.

Itaque Mycilus, cum nē capitis damnārētur
timēret, Herculem invocāvit ut labōrantī sibi,
quia ēius iūssīs obtemperāsset, ferret auxilium.
Cūius precēs nōn incassum sunt mīssae.
Nam cum calculī mōre patriae ex urnā essent
dēductī, omnēs appāruērunt in colōrem album
conversī.

CŪR APUD FŪNUS TUBICINĒS ADHIBENTUR

Tyrrhēnus, Herculis fīlius, tubam prīmus
hāc ratiōne invēnit: cum carne hūmānā
comitēs ēius vescerentur, omnēs ēius regiōnis
incolae ob crūdēlitātem eōrum diffūgērunt.
Tunc ille, cum ex societāte suōrum discēssisset,
conchā perforātā, omnēs, ut būcinātor, convocāvit,
fidemque dedit sē nēminem posteā
ēsūrum, sed sī quis mortuus esset, sepultūrae
datūrum. Et hodiē igitur Rōmānī, sī quis
vītā dēcēssit, amīcōs convocant, et tubicinēs
cantant, tēstandī grātiā eum neque venēnō
neque ferrō interiisse.

CŪR SUPER HOSTIĀS MOLA SALSA SPARGITUR

Cerēs Triptolemum, alumnum suum, frūgēs
docuit serere, quī cum sēvisset et sūs, quod
sēverat, effōdisset, suem comprehendit, et ad
āram Cereris, ut immolāret, addūxit. Prīmō
tamen, ut dēmōnstrāret cūr immolārētur sūs,
frūgēs quās effōderat super caput ēius posuit,
deinde mactāvit. Unde et apud nōs molam
salsam super hostiās impōnendī mōs est ortus.

AUTOLYCUS

Autolycus Mercurī erat fīlius, cuī pater
ōlim concēssit ut omnium fūrācissimus
esset, in fūrtō tamen numquam dēprehenderētur,
sed ut quicquid subripuisset in
quamcumque vellet effigiem mūtāre posset,
ex albō in nigrum, vel ex nigrō in album. Is
Sīsyphī pecus assiduē fūrābātur, nec ab eō
dēprehendī potuit. Tandem Sīsyphus, quī
fūrtum eum sibi facere sentīret, quod illīus
pecoris augēbātur numerus, suus in diēs
minuēbātur, ut eum dēprehenderet in pecorum
ungulīs notam imposuit. Haec cum solitō
mōre fūrātus esset Autolycus, Sīsyphus ad
eum vēnit, et pecora sua ex ungulīs āgnita
domum redūxit.

ACHILLĒS

Thetis cum scīret Achillem fīlium suum,
sī ad Trōiam expūgnandam iisset, peritūrum,
eum in īnsulam Scȳrum rēgī Lycomēdī
commendāvit. Quem ille inter virginēs fīliās,
mūtātō nōmine, habitū fēmineō servābat.
Achīvī autem cum intellēxissent ibi eum
occultārī, ad rēgem Lycomēdem ōrātōrēs
mīsērunt, quī rogārent ut Achillem adiūtōrem
Danaīs mitteret. Rēx cum apud sē esse
negāvisset, potestātem eīs fēcit, ut in rēgiā
quaererent; quī cum intellegere nōn possent
quis eārum esset Achillēs, hōc iniērunt cōnsilium.
Ulixēs, mūneribus fēmineīs in rēgiae
vestibulō expositīs, inter quae clipeus et hasta
erant, subitō tubicinem iūssit canere, armōrumque
crepitum et clāmōrem fierī. Quō
audītō, Achillēs hostem adesse ratus, vestem
muliebrem abscidit, clipeumque et hastam
arripuit. Quō modō āgnitus est, operāsque
suās Achīvīs prōmīsit.

LĀOMEDŌN

Lāomedōn, cum Īlium conderet, Apollinem
et Neptūnum ōrāvit ut operam sibi ad exstrūendum
mūrum darent. Quibus perfectīs,
pactum aurum Lāomedōn negāvit. Neptūnus
igitur, perfidiā rēgis offēnsus, in agrōs ēius
mare ita mīsit ut omnēs frūctūs obrueret;
cētum quoque mīsit quī Trōiam vexāret.
Quam ob causam rēx ad Apollinem mīsit
cōnsultum. Apollō īrātus ita respondit: si
Hēsionē fīlia ēius cētō trādita esset, fīnem
pēstilentiae futūrum. Quā līberātā ab Hercule,
rūrsus in fraude cōgnitus est Lāomedōn;
equōs enim, quōs ob salūtem virginis pactus
erat, eī abnegāvit. Herculēs igitur īrā incēnsus
Īlium expūgnāvit.

TĪBIAE

Minerva ex osse tībiās prīma fēcit, quibus
cum in convīviō deōrum cecinisset, ēiusque
īnflātās buccās deī omnēs irrīsissent, illa ad
fontem sē contulit, faciem suam speculātūra,
et, cum turpem adiūdicāsset buccārum īnflātum,
tībiās abiēcit et imprecāta est, ut quisquis eās
sustulisset, gravī afficerētur suppliciō. Quibus
repertīs Marsyās satyrus Apollinem dē cantibus
in certāmen prōvocāvit. Midam rēgem sibi
iūdicem dēligunt; quem Apollō, quod nōn
rēctē iūdicāsset, asinī auribus dēprāvāvit.
Marsyās, quod deō cēdendum nōn putāvisset,
suspēnsus āc cute nūdātus est. Midās autem
aurēs suās tōnsōrī tantum ostendit, affīrmāvitque
sē eum, sī dēfōrmitātem cēlāvisset, participem
rēgnī suī factūrum. Itaque tōnsor
aurēs abscīsās in dēfossā terrā operuit. Posteā
in eōdem locō calamus nātus est, unde pāstor
quīdam sibi tībiam fēcit, quae cum percutiēbātur
canēns, "Midās rēx," inquit, "aurēs
asinīnās habet."

DEUCALIŌN ET PYRRHA

Iūppiter propter mortālium audāciam, quī
sceleribus suīs etiam deōrum potentiam
affectārent, orbem terrārum prōfūsīs imbribus
dīluviō inundāvit. Et cum duo, Deucaliōn et
Pyrrha, pietāte cēterōs mortālēs antecēssissent,
et in Parnassum montem imbrium prōluviem
effūgissent, Iūppiter hōs servāvit; sed omne
genus hūmānum praeter hōs interiit. Hī
tamen cum propter sōlitūdinem vīvere nōn
possent, ab Iove petiērunt ut aut hominēs daret
aut sē parī calamitāte afficeret. Iūppiter igitur
novae generandae prōlis veniam dedit. Imperāvit
enim ut lapidēs post tergum iacerent,
ex quibus hominēs nāscerentur. Quibus
factīs, omnēs ā Deucaliōne mīssī lapidēs in
virōs vertēbantur, ā Pyrrhā autem, in fēminās.

ARACHNĒ

I

Arachnē, Lȳdia quaedam virgō, cūius
māter studiō lānificiī fāmam quaesierat, cum
māternā industriā cūnctās praecēssisset in
opere faciendō, fēstīs quibusdam diēbus īnsolentius
glōriābunda, quam mortālem decuit,
ēlocūta est. Nam Minervam, ā quā docta
fuerat, in certāmen prōvocāvit. Quae in
anum versa, ut tantam audāciam pūnīrētur,
ad eam vēnit. Quam cum in certāmine
prōpositō vīdisset permanentem, in suam
speciem reversa, opere prōpositō, in certāmen
dēscendit; et singula, quae sequuntur, īnseruērunt
tēlīs, prior Minerva, dehinc Arachnē.

II

Minerva incēpit. Itaque tēlae suae intexuit
contentiōnem dē urbe Athēnārum inter sē
Neptūnumque habitam; quī lacū salsō in arce
ēditō suam possessiōnem vindicābat: ipsa
olīvā arbore ā sē inventā. Multās aliās
variāsque rēs Minerva tēlae suae īnseruit āc
fīnem operis suī explicuit. Arachnē autem ut
vidērētur per opera respondisse contentiōnī,
tēlae suae intexuit Iovem in taurum versum
ob Eurōpae amōrem. Eundemque fēcit in
aquilam multāsque aliās in fōrmās conversum.
Sed cum omnia perfēcisset, ā deā compulsa est
sē suspendiō interficere. Sed propter studium
quod ā deā accēperat, in arāneam versa est, ut
operī inūtilī tōtam impenderet vītam.

Comae, nārēs et aurēs dēflūxērunt; minimum
factum est caput, tōtumque corpus
parvum. In latere prō crūribus digitī exīlēs
haerent, cētera pars est venter, dē quō stāmen
remīttit, et, arānea facta, antīquās exercet
tēlās.

CŪRĒTĒS

Iuppiter Sāturnī erat fīlius, quem pater
interficere voluit, quod sciēbat sī quis sibi
fīlius nātus esset, sē rēgnō prīvātūrum esse.
Ab uxōre igitur petiit ut fīlium sibi trāderet.
Illa autem lapidem incūnābulīs involūtum
ostendit, quem Sāturnus statim dēvorāvit.
Quō factō, māximō cruciātū affectus est; sed
ut Iovem quaereret per terrās est profectus.
Iūnō autem ut Sāturnum ēlūderet aliās adhibuit
īnsidiās. Iovem in Crētam īnsulam
dēlātum in cūnīs dē arbore suspendit ut neque
caelō, neque terrā, neque marī invenīrētur.
Praetereā, nē puerī vāgītus exaudīrētur, iuvenēs
quōsdam convocāvit, quibus tympana
aēnea et hastās dedit, iūssitque eōs circum
arborem euntēs concrepāre. Hōs aliī Cūrētēs,
Corybantēs aliī appellant.

MOERUS

In Siciliā Dionȳsius tyrannus crūdēlissimus
cum esset, suōsque cīvēs cruciātibus cōnficeret,
Moerus tyrannum interficere est cōnātus;
quem satellitēs cum armātum dēprehendissent
ad rēgem perdūxērunt, quī interrogātus sē
rēgem voluisse interficere respondit. Rēx
igitur morte eum afficī iussit. Moerus autem
petiit ut trīduum sibi parcerētur, dum sorōrem
suam nūptiīs collocāret; rēgīque cūstōdiendum
dedit Selīnuntium, amīcum suum et sodālem,
quī spondēret sē tertiō diē esse reditūrum.
Itaque rēx cum dīxisset Selīnuntium, nisi
ad diem rediisset Moerus, eandum poenam
passūrum, eum ad sorōrem collocandam dīmīsit.
Moerus tamen cum, collocātā sorōre, iam
reverterētur, ad fluvium quemdam vēnit, quī,
tempestāte āc pluviīs ortīs, ita erat auctus ut
neque trānsīre neque trānsnatāre posset. Ad
rīpam igitur cōnsēdit et flēre incēpit nē amīcus
prō sē perīret. Intereā tyrannus cum hōrae
sex tertiī iam diēī essent, neque vēnisset
Moerus, Selīnuntium in crucem tollī iūssit;
cuī Selīnuntius diem nōndum praeteriisse respondit.
Sed cum iam nōna adesset hōra,
iterum Dionȳsius eum ad crucem dūcī iūssit.
Quī cum ductus esset, vix tandem Moerus,
dēminūtō flūmine, quī carnificem erat cōnsecūtus,
dē longinquō clāmāns, "Dēsiste,
carnifex," inquit, "adsum, quem spopondit."
Quō nūntiatō, Dionȳsius ambōs in amīcitiam
recēpit, vītamque Moerō concēssit.

ARCHELĀUS

Archelāus rēgnō ā frātribus ēiectus in
Macedoniam ad rēgem Cisseum exsul vēnit;
quī, cum ā fīnitimīs oppūgnārētur, Archelāō
rēgnum et fīliam suam sē in mātrimōnium
datūrum esse pollicētur, sī sē ab hoste tūtātus
esset. Itaque Archelāus, cum hostēs ūnō
proeliō fugāvisset, ab rēge prōmīssa petiit.
Ille tamen, cum amīcī pactiōnem dissuāsissent,
Archelāum fidē fraudātum per dolum interficere
cōnstituit. Itaque foveam fierī iūssit, et
multōs carbōnēs eī impositōs incendī, et
super virgulta tenuia pōnī. Quibus factīs,
rēgis quīdam servus omnia Archelāō patefēcit;
quī, rē cōgnitā, sē cum rēge, arbitrīs sēmōtis,
sēcrētō velle colloquī dīxit. Quō aditū datō,
rēgem abreptum in foveam suam coniēcit.

HARMODIUS ET ARISTOGĪTŌN

Harmodius, cum tyrannum Hipparchum
interficere vellet, prīmō porcum occīdit, et ad
Aristogītonem amīcum suum cum cruentō
ēnse vēnit, cuī dīxit sē mātrem interfēcisse;
deinde, ut invenīret utrum fidēs eī habenda
esset necne, ōrāvit ut sē cēlāret. Quī cum
ab eō cēlārētur, Aristogītonem rogāvit ut prōgrederētur,
rūmōrēsque, quī essent dē mātre,
sibi renūntiāret. Ille prōgrēssus nūllōs esse
rūmōrēs renūntiāvit. Harmodius autem, quō
magis fidem amīcī perīclitārētur, mendācium
ēius increpāre incēpit. Unde vespere lītem
per īram ita contrāxērunt ut alter alterī māiōra
obiceret; nec ideō Aristogītōn voluit obicere
amīcum suum mātrem interfēcisse. Quae cum
Harmodius intellegeret, fidem amīcī expertus,
sē porcum modo interfēcisse dīxit, tyrannum
autem interficere velle. Ōrāvit praetereā ut
sibi auxiliō esset. Cum tamen ad rēgem
interficiendum vēnissent, ā satellitibus dēprehēnsī
in rēgiam perdūcēbantur. Aristogītōn
vērō effūgit, et Harmodius sōlus ad rēgem est
perductus, quī, cum ille quis fuisset comes
quaereret, nē amīcum prōderet, linguam dentibus
sibi praecīdit eamque rēgis in faciem
exspuit.

PALAMĒDĒS

Ulixēs, quod Palamēdis dolō erat dēceptus,
in diēs māchinābātur quōmodo eum interficeret.
Tandem, initō cōnsiliō, ad Agamemnonem
mīlitem mīsit quī dīceret castra eī
movenda esse. Agamemnōn igitur castra
movērī iūssit. Ulixēs autem māgnum pondus
aurī, ubi tabernāculum Palamēdis fuerat, clam
noctū obruit; epistulam quoque cōnscrīptam
Phrygī captīvō ad Priamum perferendam
dedit, mīlitemque suum priōrem mīsit, quī eum
nōn longē ā castrīs interficeret. Posterō diē,
cum exercitus in castra redīret, mīles quīdam
epistulam, quam Ulixēs scrīpserat, super
cadāver Phrygis positam, invēnit, quam statim
ad Agamemnonem attulit. In epistulā scrīpta
sunt haec verba, _Palamēdī ā Priamō mīssa_,
tantumque aurī eī pollicitus erat Priamus,
quantum Ulixēs in tabernāculō obruerat, sī
castra Agamemnonis, ut eī prōmīserat, prōdidisset.
Itaque Palamēdēs ad rēgem est
adductus, sed factum negāvit. Mīlitēs autem
ad tubernāculum ēius iērunt aurumque effōdērunt.
Quod Agamemnōn cum vīdisset, vērē
factum esse crēdidit. Quō cōgnitō, Palamēdēs,
dolō Ulixis dēceptus, ab ūniversō
exercitū innocēns est damnātus.

CŪRA

Cūra, dum fluvium quemdam trānsit,
crētōsum lutum vīdit. Hōc diū contemplāta
in hominis figūram coepit fingere. Dum
sēcum dēlīberat quidnam fēcisset, Iūppiter
intervēnit, quem Cūra ōrāvit ut sīgnō spīritum
daret. Hōc facile ab Iove impetrāvit; sed,
cum nōmen suum eī indere vellet, Iūppiter
prohibuit, suumque dīxit nōmen eī esse
dandum. Dum dē nōmine Cūra et Iūppiter
disceptant, accurrit et Tellūs, suumque nōmen
eī impōnī dīxit oportēre, quandoquidem ē
corpore suō facta esset figūra. Sāturnum
iūdicem creāvērunt, quibus ille secus vidētur
iūdicāsse:– _Tū, Iūppiter, quoniam spīritum
dedistī, corpus recipitō: Cūra quoniam cum
prīma fīnxit, quamdiū vīxerit, cūra eum
teneat; sed quoniam dē nōmine ēius contrōversia
est, Homō vocētur, quoniam ex humō
vidētur esse factus_.

CLEOBIS ET BITŌN

Cleobis et Bitōn fīliī Cidippae, sacerdōtis
Iūnōnis, erant, quae cum bovēs ad pāscua
mīssī ad hōram, quā sacra dē mōre ad templum
Iūnōnis dūcī dēbēbant, nōn appāruissent,
māgnō terrōre affecta est; nam mōs erat ut
sacerdōs, nisi ad hōram sacra essent facta,
interficerētur. Quae cum ita essent, Cleobis
et Bitōn, postquam sēsē sub iugum mīsērunt,
ad fānum sacra et mātrem Cidippen in plaustrō
dūxērunt. Perāctō sacrificiō, Cidippē Iūnōnem
est precāta, sī sacra ēius castē coluisset, sī
fīliī adversus eam piī fuissent, ut quidquid
bonī mortālibus contingere posset, id fīliīs
suīs contingeret. Quibus fūsīs precibus,
plaustrum et mātrem fīliī domum redūxērunt;
quō cum vēnissent, fessī somnō acquiēvērunt,
neque iterum umquam sunt experrēctī. At
Cidippē nihil mortālibus melius quam morī
esse intellēxit.

POLYIDUS

Glaucus, Minōis fīlius, dum pilā lūdit in
dōlium melle plēnum cecidit; quem cum
parentēs quaererent, Apollinem scīscitātī sunt
dē puerō. Quibus Apollō ita respondit:
Mōnstrum apud vōs nātum est, quod sī quis
solverit, puerum vōbīs restituet. Minōs, sorte
audītā, mōnstrum ā suīs coepit quaerere; cuī
dīxērunt nātum esse vitulum, quī ter in diē
colōrem mūtāret, prīmō album, secundō
rubrum, deinde nigrum. Quō audītō, Minōs
ad mōnstrum solvendum augurēs convocāvit.
Quibus congregātīs, Polyidus mōnstrum arborī
mōrō simile esse dēmōnstrāvit. "Nam prīmō,"
inquit, "album est, deinde rubrum, et postquam
mātūruit, nigrum." Tunc Minōs eī, "Ex
Apollinis respōnsō," inquit, "fīlium mihi
restituere dēbēs." Deinde Polyidus dum
augurātur, noctuam super cellam vīnāriam
sedentem, apēsque fugantem, vīdit; et,
auguriō acceptō, puerum mortuum dē dōliō
ēdūxit. Cuī Minōs, corpore inventō, "Nunc,"
inquit, "spīritum restitue." Quod Polyidus
cum negāret posse fierī, Minōs iūssit eum in
monumentō cum puerō, gladiō appositō,
inclūdī. Quibus factīs, dracō repente ad
corpus puerī prōcēssit, quem Polyidus, puerum
ēsūrum aestimāns, gladiō occīdit. Alter tamen
serpēns, cum prīmum occīsum vīdisset, ē
sepulchrō prōgrēssus herbam attulit, cūius
tāctū spīritum priōrī restituit. Quibus vīsīs,
Polyidus eādem herbā Īcarium perfricuit.
Ambō deinde vōciferāre incēpērunt, dōnec
Minōs monumentum aperīrī iūssit et fīlium
incolumem reciperāvit.

ATALANTA

Schoeneus Atalantam fīliam, virginem
fōrmōsissimam, habuit, quae virtūte suā cursū
virōs omnēs superābat. Haec ā patre petiit ut
sē virginem servāret. Itaque cum ā plūribus in
cōniugium peterētur, pater ēius certāmen procīs
ēdīxit: Atalantam ēius futūram cōniugem
quī sē cursū pedum antecēssisset; victō
autem necem statuit. Hūiusmodī enim erat
certāmen: procī inermēs fugere dēbuērunt,
Atalanta tamen cum tēlō īnsequī; quōs sī intrā
terminum cōnstitūtum assecūta est tēlō interficiēbat,
quōrum capita in stadiō affīgēbantur.
Plērōsque cum superātōs occīdisset Atalanta,
novissimum hospitiō excēpit Hippomenēn.
Huic enim tria māla aurea īnsīgnis fōrmae
Venus dederat, quae in cursū virginī prōiceret:
futūrum enim ut cupiditāte eōrum tardāretur
Atalanta, ea dum peteret. Quae omnia
prōsperē ēvēnērunt. Hippomenēs enim dum
fugit māla aurea prōiēcit, quae ut caperet
dēclīnāvit Atalanta; quō modō Hippomenēs
victōriam est cōnsecūtus.

ARĪŌN

Arīōn, citharoedus praeclārissimus, cum
per cīvitātem artem suam illūstrāvisset,
permāgnam sibi parāvit pecūniam. Quod
cum famulī ēius intellēxissent, cum nautīs
coniūrāvērunt ut eum interficerent. Cuī
Apollō per somnium vēnit, eumque monuit
ut ōrnātū suō et corōnā amictus dēcantāret,
et eīs sē trāderet, quī eī praesidiō vēnissent.
Quem cum famulī et nautae interficere vellent,
petiit ab eīs ut dēcantāre prius licēret. Cum
autem citharae sonus et vōx ēius audīrentur,
delphīnī circā nāvem vēnērunt. Quibus vīsīs,
Arīōn sē in mare praecipitāvit, quem delphīnī
sublātum Corinthum ad rēgem attulērunt.
Quō cum perventum esset, delphīnus quī eum
portāverat in lītore est exanimātus. Rēx
igitur delphīnum sepelīrī iūssit, et eī monumentum
fierī. Nōn ita multō post rēgī
nūntiātum est nāvem, quā vectus esset Arīōn,
Corinthum tempestāte esse dēlātam. Quibus
audītīs, nautās ad sē perdūcī iūssit, quī, cum
rēx dē Arīone ab eīs quaesīvisset, eum obiisse
respondērunt. Quibus rēx, "Crās," inquit,
"ad delphīnī monumentum iūrābitis." Intereā
eōs cūstōdīrī iūssit, et Arīonem monuit ut
eō ōrnātū, quō sē in mare praecipitāvisset,
in monumentō delphīnī māne dēlitēsceret.

[Image: ARĪŌN ET DELPHĪNUS.]

Itaque, cum nautās ad monumentum adductōs
rēx per delphīnī mānēs iūrāre Arīonem obiisse
iūssisset, Arīōn ipse caput ē monumentō
prōtulit. Itaque nautae stupefactī, quōmodo
servātus esset, obmūtuērunt, quōs rēx iūssit
ad delphīnī monumentum interficī.

HALCYONĒ

Cēyx, rēx Trāchīnius, prōdigiīs agitātus,
Mīlētum ad ōrāculum Apollinis contendit,
cōniugīque Halcyonae profectiōnem suam ob
dēsīderium tardantī sē intrā alterum mēnsem
reditūrum affīrmāvit. Sed aliter āc spērāvit
rēs ēvēnērunt; naufragiō enim, dum redit,
vītam āmīsit. Cūius adventum Halcyonē in
diēs exspectāvit; et, cum gravissimō lūctū
afficerētur, Iūnōnem assiduīs precibus fatīgābat
ut marītum suum sibi incolumem redderet.
Itaque Iūnō misericordiā commōta fīlium
suum, ut omnia nārrāret, ad Halcyonēn mīsit,
quī per somnium eī appāruit, et marītum
interiisse affīrmāvit. Illa igitur, excussō
sopōre, lūmen īnferrī iūssit. Deinde ad lītus
ubi marītum dīmīserat dēcurrit, et, cum corpus
apud proximum lītus flūctuantem perspexisset,
sē in mare praecipitāvit. Ambō posteā in
volucrēs quae ab Halcyonae nōmine _halcēdinēs_
appellantur conversī sunt. Hae volucrēs
hībernō tempore per septem diēs in mare
nīdum pōnunt, pullōsque, quī cāsūs māiōrum
suōrum dēplōrent, in lītore expōnunt.

ANAXIMENĒS

Anaximenēs rēgem Alexandrum hunc in
modum dolō circumvēnit. Cum Lampsacēnī
Persārum partibus studērent, Alexander īrā
praeter modum commōtus gravissima quaedam
illīs est minātus. Illī igitur, cum et uxōrēs et
līberī et patria perīclitārentur, Anaximenem
mīsērunt, quī supplicibus precibus calamitātem
ab sēsē dēprecārētur. Alexander autem, cum
cōgnōvisset quam ob rem adesset ille, per deōs
iūrāvit sē contrāria illīus precibus factūrum.
Ad haec Anaximenēs, "Hanc," inquit, "ā tē
grātiam, Rēx, petō, ut uxōrēs et līberōs
Lampsacēnōrum in servitūtem redigās, ut
templa incendās, ut urbem solō aequēs."
Alexander vērō, cum hās precēs nūllā arte
ēlūdere posset, quod iūrisiūrandī necessitāte
cōnstrīctus tenērētur, Lampsacēnīs invītus
veniam dedit.

PENTHEUS

Pentheus monita Tīresiae auguris, ut,
Līberō deō appropinquante, Thēbānī hederā
redimītī prōcēderent āc sacra susciperent,
contemptuī habuit. Suōs igitur hīs monitīs
pārēre prohibuit, et famulīs imperāvit ut in
cōnspectum suum Līberum vīnctum adtraherent.
At Līber, ut rēgem vēsānum ēlūderet,
in Acoetēn versus ad Tyrrhēnōs effūgit, ēosque
rogāvit ut sē Naxum dēferrent. Ab hīs autem
propter eximiam pulchritūdinem captus prō
praedā nāvī est impositus; quī cum sē in
aliam dūcī regiōnem intellēxisset, armamenta
nāvis in ferās āc serpentēs convertit. Rēmōs
in thyrsōs commūtāvit, vēla in pampinōs,
rudentēs in hederam. Quō prōdigiō perterritī
Tyrrhēnī in pelagus sē praecipitāvēre, quōs in
delphīnōs et panthērās Līber mūtāvit. Post
haec in montem Cithaerōnem dīgreditur, ubi
Agāvēn, Pentheī mātrem, furōre aliēnātam
impulit ut ipsīus fīlium, quī sacra deī prōtrīvisset,
suā interimeret manū.

MŪCIUS

Mūcius, nōbilis Rōmānus, potestāte ā
senātū acceptā, in castra Porsenae rēgis, quī
Rōmānōs obsidēbat, sōlus intrāvit, eō animō
ut rēgem occīderet. Sed cum rēgem cōgnōscere
nōn posset, ūnum ex purpurātīs prō rēge
occīdit. Propter quod comprehēnsus ad rēgem
perductus est; quī cum extrēma illī supplicia
comminārētur, Mūcius iniectam in foculum
dextram sponte suā exussit, partim ut eō
documentō docēret sē vel exquīsītissima
supplicia facile posse contemnere, partim ut
poenam eam ā dextrā suā exigeret, quae
satellitem purpurātum prō rēge occīdisset.
Admīrātus igitur hominis fōrtitūdinem Porsena
eum līberum dīmīsit. Cūius beneficiī nōmine,
cum rēgī grātiās ille reddere vellet, indicāvit
illī trecentōs iuvenēs similī modō in eum
coniūrāsse. Quā rē territus Porsena, acceptīs
obsidibus, bellum pāce mūtāvit.

PȲRAMUS ET THISBE

Pȳramus et Thisbē, quī urbem Babyloniam,
quam Semīramis rēgīna mūrō cīnxerat, incolēbant,
cum et aetāte et fōrmā pārēs essent
atque in propinquō habitārent, per rīmam
parietis collocūtī amōris initia inībant. Cōnstituērunt
itaque mātūtīnō tempore ad monumentum
Nīnī rēgis sub arborem mōrum
convenīre. Et cum celerius sub lūcem
Thisbē, occāsiōnem nacta, ad locum dēstinātum
vēnisset, cōnspectū leaenae perterrita, abiectō
amictū, in silvam refūgit. At fera ā recentī
praedā cum ad fontem tumulō vīcīnum sitiēns
dēcurreret, relictam vestem ōre cruentō lacerāvit.
Cūius post discēssum Pȳramus, cum ad
eundem locum vēnisset, et amictum sanguine
aspersum invēnisset, Thisbēn ā ferā cōnsumptam
esse ratus, ferrō sē sub arbore interfēcit.
Deinde Thisbē, dēpositō metū, cum ad eundem
fuisset reversa locum, sē causam mortis adulēscentis
exstitisse rata, nē diūtius dolōrī
superesset, eōdem ferrō sē trāiēcit.

ANCAEUS

Ancaeus, Neptūnī fīlius, agrīs colendīs
studiōsissimus, cum vītēs in vīneā sereret,
nimiō labōre servōs premēbat; ē quibus ūnus
dominum frūctum ex eā vīneā umquam perceptūrum
negāvit. Ancaeus vērō postquam
mātūruērunt ūvae, laetus eās colligēbat, collēctāque
vindēmiā, dum vīnum ē prēlō sibi
haurīrī iubet, increpuit eum quī futūrum
praedīxerat ut numquam ēius vīneae vīnum
biberet. Cum ōrī calicem admōtūrus esset
sermōnem illum in memoriam servō redēgit;
cuī servus, "Multa," inquit, "inter calicem
suprēmaque labra cadunt." Dum haec aguntur,
alter, ecce, famulus accurrēns quam māximum
aprum vīneam ingrēssum vastāre
nūntiāvit. Ancaeus igitur, abiectō pōculō,
cum ad aprum interficiendum fēstīnāvisset,
dentibus ēius lacerātus interiit.

OENOMAUS

Oenomaus fīliam habuit Hippodamīam
virginem eximiae pulchritūdinis, quam nūllī
ideō dabat in cōniugium, quod sibi ōrāculō
respōnsum fuit ā generō nē interficerētur esse
cavendum. Itaque, cum complūrēs eam in
mātrimōnium peterent, certāmen cōnstituit,
sē eī datūrum, quī sēcum quadrīgīs certāsset
victorque exiisset, victus autem interficerētur.
Oenomaus enim equōs Aquilōne vēlōciōrēs
habuit. Multīs interfectīs, Pelops, Tantalī
fīlius, novissimē advēnit, quī capita hūmāna
super valvās affīxa vīdit. Eōrum igitur
quī Hippodamīam in mātrimōnium petierant
paenitēre eum coepit. Itaque Myrtilō, aurīgae
Oenomaī, persuāsit, rēgnum dīmidium eī pollicitus,
ut sē adiuvāret. Fidē datā, Myrtilus
currum equīs iūnxit, sed rotās nōn bene affīxit.
Itaque, cursū incitātō, currum dēfectum Oenomaī
equī distrāxērunt. Pelops cum Hippodamīā
et Myrtilō domum victor rediit.

APELLĒS

Apellēs pīctor illūstris erat quī, perfectā
operā, tabulam in pergulā trānseuntibus prōpōnere
solēbat atque ipse post tabulam latēre,
ut vitia quae notārentur auscultāret. Volgus
enim dīligentiōrem iūdicem quam sē ipsum
esse dīctitābat. Feruntque eum ā sūtōre quondam
reprehēnsum quod in crepidā pauciōrēs
fēcisset ānsās. Apellēs igitur, cum domum
esset reversus, crepidam male pīctam ēmendāvit,
posterōque diē eandem tabulam ita
ēmendātam eādem in pergulā prōposuit. Mox
īdem ille advēnit sūtor, quī, cum quod anteā
reprehenderat iam ēmendātum esse vīdisset,
superbiā ēlātus crūs quoque cavillārī incēpit.
Quae cum audīret Apellēs caput subitō indīgnātus
suprā tabulam ērēxit, et, "Heus tū,"
inquit, "quī sūtor modo es, cavē nē suprā
crepidam iūdicēs." Unde fit prōverbium, _Nē
sūtor suprā crepidam_.

ACHILLĒS ET HECTŌR

Agamemnōn Brīsēidam, ex Moesiā captīvam,
quam Achillēs cēperat, propter fōrmae
dīgnitātem ab Achille abdūxit. Quam ob
rem Achillēs īrā incēnsus in proelium nōn
prōdībat, sed citharā in tabernāculō suō sē
exercēbat. Sed cum Argīvī ab Hectore fugārentur,
Achillēs obiūrgātus ā Patroclō arma
sua eī trādidit, quibus ille Trōiānōs fugāvit;
putāvērunt enim Achillem esse. Posteā ipse
Patroclus ab Hectore est interfectus, armīsque
spoliātus. Achillēs igitur cum Agamemnone
in grātiam rediit, contrāque Hectorem
inermis prōdībat, cum māter ēius Thetis ā
Volcānō arma petiit. Quibus ille Hectorem
occīdit, adstrīctumque ad currum circā mūrōs
urbis trāxit; quem sepeliendum cum patrī
Priamō nōllet dare, Priamus Iovis iūssū, duce
Mercūriō, in castra Danaōrum vēnit, et fīliī
corpus aurō redemptum accēpit, sepultūraeque
trādidit.

VENERĀTIŌ ERGĀ SENIŌRĒS

Athēnīs quīdam prōvectae aetātis, cum
lūdōs spectātum in theātrum sērō vēnisset,
sēdem vacuam invenīre nōn poterat. Quae
cum vidērent nōnnūllī, digitīs sīgnāvērunt sē
suās sēdēs, sī modo sibi appropinquāvisset, eī
esse concēssūrōs. Senex igitur nunc ad hōs,
nunc ad illōs, appropinquāvit; sed omnēs
simul atque advēnit ille, lūdibriī causā ōrdinēs
suōs ita stīpāvērunt ut senex exclūsus spectātōribus
rīsuī esset. Tandem autem ad
Lacedaemoniōrum lēgātōs forte pervēnit, quī,
misericordiā commōtī, et cānōs ēius et aetātem
venerātī, omnēs assurrēxērunt, sēdemque eī
inter ipsōs honōrātissimō locō dedērunt. Quod
ubi fierī spectātōrēs adspexērunt, pudōre cōnfectī,
māximō plausū aliēnae urbis ergā senēs
venerātiōnem comprobāvērunt; quibus senex,
"Athēniēnsēs vērō," inquit, "quid sit rēctum,
satis sciunt; Lacedaemoniī autem faciunt."

PRŌTESILĀUS UXORQUE ĒIUS LĀODAMĪA

Achīvīs ōrāculō est respōnsum, quī prīmus
lītora Trōiānōrum attigisset peritūrum. Cum
Achīvī classēs applicuissent, cēterīs cūnctantibus,
Prōtesilāus prīmus ē nāvī prōsiluit, quī
ab Hectore cōnfestim est interfectus. Cūius
uxor, Lāodamīa, āmīssō cōniuge, flētum et
dolōrem patī nōn potuit. Itaque simulācrum
Prōtesilāō cōniugī simile fēcit, quod in thalamīs
positum colere coepit. Quod cum
famulus quīdam, quī mātūtīnō tempore pōma
eī ad sacrificium attulerat, per rīmam adspexisset,
vīdissetque eam simulācrum amplectantem
atque ōsculantem, omnia Acastō patrī nūntiāvit.
Quī cum vēnisset, invidiā commōtus,
nē diūtius torquerētur, iūssit sīgnum et sacra,
pyrā factā, combūrī. Lāodamīa autem, cum
dolōrem diūtius sustinēre nōn posset, sē in
rogam immīsit atque ūsta est.

DĒ ASINĪ UMBRĀ

Dēmosthenēs ōrātor, cum capitis reum in
iūdiciō dēfendendum suscēpisset, neque auscultārent
iūdicēs, ex imprōvīsō clāmāns,
"Lepidam," inquit, "audīte nārrātiōnem:
Adulēscēns aliquando Athēnīs Megaram profectūrus
asinum condūxit. Merīdiē vērō,
ārdente sōle, onus dēposuit, asinīque umbram
ipse subiit. Rēiectus autem ab agāsōne vim
contrā parat, et asinī etiam umbram sē condūxisse
ait. Quae cum negāret agāsō, et
asinum dumtaxat conductum affīrmāret, ambō
in iūs eunt." Hīs dictīs, ē cōntiōne dēscendit
Dēmosthenēs. Retinentibus autem eum iūdicibus
atque ut nārrātiōnem perficeret flāgitantibus,
cum suggestum iterum cōnscendisset,
"Dē asinī," inquit, "umbrā libet, Ō Athēniēnsēs,
audīre; virī tamen dē vītā perīclitantis
causam auscultāre recūsātis?"

TĒLEPHUS

Tēlephus ab Achille hastā in pūgnā percussus
est. Ex quō volnere cum in diēs māiōre
cruciātū angerētur, sortem ab Apolline petiit;
cuī respōnsum est nēminem eī medērī posse
nisi eādem hastā quā volnerātus esset. Quō
audītō, Tēlephus ad rēgem Agamemnonem
vēnit, et monitū Clytaemnēstrae Orestem īnfantem
dē cūnābulīs rapuit, minitātus sē eum
occīsūrum, nisi Achīvī sibi medērī vellent.
Achīvī autem, quod ōrāculō respōnsum erat
sine Tēlephō duce Trōiam capī nōn posse, facile
cum eō in grātiam rediērunt, et ab Achille
petiērunt ut eum sānāret. Quibus Achillēs
respondit sē artem medicam nōn nōsse. Tunc
Ulixēs, "Nōn tē," inquit, "dīcit Apollō, sed
auctōrem volneris hastam nōminat." Hāc
igitur Achīvī Tēlephum perfricuērunt et sānāvērunt;
quāpropter cum eīs ad Trōiam expūgnandam
profectus est.

CHĪLŌ

Lacedaemonium Chīlōnem scrīptum est in
librīs eōrum quī vītās rēsque gestās clārōrum
hominum memoriae mandāvērunt, cum diē
vītae suae postrēmō imminēret mors, circumstantēs
amīcōs sīc allocūtum: "Dicta mea,"
inquit, "factaque in aetāte longā plēraque
fuisse nōn paenitenda, forsitan vōs etiam
sciātis. Ego certē in hōc quidem tempore
nōn fallō mē, nihil esse quicquam commīssum
ā mē cūius memoria reī aliquid pariat aegritūdinis;
nisi profectō illud ūnum sit, quod
rēctēne an perperam fēcerim, nōndum mihi
plānē liquet." Flāgitantibus amīcīs ut quid
reī esset nārrāret, hunc in modum perrēxit
Chīlō: "Dē amīcī capite" inquit, "iūdex cum
duōbus aliīs fuī. Lēx ita fuit, ut hominem
condemnārī necesse esset. Aut amīcus igitur
reī capitālis erat damnandus, aut lēgī adhibenda
fuit fraus. Multa cum animō meō dē
cāsū tam ancipitī cōnsultantī optimum vīsum
est id quod fēcī. Sed nesciō an rē vērā mē
honestē gesserim." Cum amīcī quid ēgisset
interrogārent, "Ipse," inquit, "tacitus ad
condemnandum sententiam tulī; aliīs, quī
simul iūdicārent, ut absolverent, persuāsī."

MELEĀGER

Meleāger Althaeae fīlius erat, quī cum nātus
esset, subitō in rēgiā appāruērunt Parcae,
Clōthō, Lachesis, Ātropos, quae Meleāgrō fāta
ita cecinērunt. Clōthō dīxit eum generōsum
futūrum, Lachesis fortem. Ātropos taedam
ārdentem in focō adspexit, et, "Tamdiū,"
inquit, "hīc vīvet quamdiū haec taeda cōnsūmpta
nōn fuerit." Hanc igitur Althaea in
arcā clausam dīligenter servāvit. Multīs
praeteritīs annīs, Diāna īrā incēnsa, quod
sacra annua eī nōn facta erant, aprum mīrā
māgnitūdine, quī agrōs vastāret, mīsit; quem
Meleāger cum dēlēctīs Graeciae iuvenibus interfēcit,
pellemque ēius Atalantae virginī, quam
dīligēbat, ob virtūtem dōnāvit. Hanc pellem
Althaeae frātrēs, avunculī Meleāgrī, eī ēripere
voluērunt. Quae cum Meleāgrī fidem implōrāsset,
ille intervēnit, et amōre cōgnātiōnī
antepositō, avunculōs occīdit suōs. Quae cum
Althaea māter audīvisset, fīlium suum tantum
facinus esse ausum, Parcārum praeceptī memor
taedam ex arcā prōlātam in īgnem iēcit. Ita
dum frātrēs ulcīscī volt, fīlium interfēcit.

POLTCRATĒS

Polycratēs tyrannus, quī in Samō īnsulā
rēgnāvit, opibus et fēlīcitāte celeber fuit.
Nihil enim eī in vītā adversī umquam contigit.
Ānulum habuisse dīcitur incrēdibilis pretiī
sibique cārissimum, quem, ut nimis sibi prōsperam
fortūnam aliquā adversitāte temperāret,
in mare abiciendum statuit. Nāvem igitur
cōnscendit atque in altum prōvehī iūssit. Postquam
ab īnsulā procul prōcēssit, īnspectantibus
eīs, quī ūnā nāvigābant, ānulum dē digitō dētrāctum
in pelagus abiēcit.

Tribus post diēbus piscātor quīdam captum
ā sē piscem grandem sānē āc pulchrum, putāvit
dīgnum quō Polycratem dōnāret; eum ad forēs
cum attulisset, dīxit sē in cōnspectum Polycratis
velle īre. Ā iānitōre admīssus, "Ō
rēx," inquit, "hunc ego quem cēpī piscem, in
forum mihi ferendum esse nōn iūdicāvī, sed
tē tuāque potentiā dīgnum. Eum igitur
adferō tibi, dōnōque." Polycratēs piscem
ministrīs dedit, quī, cum alvum aperuissent,
ānulum ibi latentem invēnērunt.

PROMĒTHEUS

Promētheus prīmus hominēs ex lutō fīnxit;
posteā Iovis iūssū mulieris quoque effigiem

[Image: PROMĒTHEUS ET AQUILA.]

fēcit, cuī Minerva animam dedit, cēterīque deī
alius aliud dōnum dedērunt. Hominēs multa
saecula sine oppidīs lēgibusve vītam exēgērunt
ūnā linguā loquentēs sub imperiō Iovis. Sed,
postquam Mercurius aliīs linguīs sermōnēs
īnstituit, discordia inter mortālēs esse coepit,
quod Iovī placitum nōn est. Itaque hominēs
in nātiōnēs distribuit. Sed mox īgnem ab
immortālibus petere incipiēbant. Hunc cum
Iūppiter dare nōllet, Promētheus in ferulā
dētulit in terrās, hominibusque mōnstrāvit
quōmodo cinere obrutum servāre possent. Quāpropter
Mercurius Iovis iūssū eum in monte
Caucasō clāvīs ferreīs ad saxum dēligāvit;
aquilam quoque apposuit quae cor ēius dēvorāret.
Quantum aquila diē ēderat, tantum
nocte cor crēscēbat. Hanc aquilam post trīgintā
annōs Herculēs interfēcit, Promētheumque
līberāvit.

[Image: a picture showing a mīles (=soldier), denoting
I. Galea.     = helmet
II. Lōrīca.   = coat of mail, breastwork
III. Scūtum.  = shield
IIII. Pīlum.  = heavy javelin, pilum
V. Gladius.   = sword
VI. Brācae.   = trowsers
VII Caligae.  = soldier's boots
VIII. Balteus = belt  ]

INDEX VERBŌRUM

Fīnxī puerōs iam didicisse haec verba: prōnōmina, prōnōminālia,
praepositiōnēs, cōniūnctiōnēs, numerālia omnia.

NŌMINA.

Aestās, aetās, ager, amīcus, anima, animus, annus, aqua,
arbor, auxilium, avis, bōs, caelum, canis, caput, carmen, cāsus,
causa, cēna, color, comes, corpus, cūra, cūstōs, dēns, diēs, dominus,
domus, dōnum, dux, equus, fābula, figūra, fīnis, flūmen, frāter,
frūx, fuga, gaudium, genus, grātiae, herba, homō, hōra, iānua,
īgnis, imperātor, īra, iter, iūdex, iuvenis, lapis, liber, līttera,
locus, magister, manus, mare, māter, mēnsa, metallum, modus,
mora, morbus, mors, mūrus, nāsus, negōtium, nōmen, nox,
nummus, oculus, officium, opus, ōrdō, ōs (ōris), os (ossis), pānis,
pars, pater, pectus, pecūnia, pellis, pēs, poēta, pōns, puer, rēs, rēx,
rūs, sella, senex, sēnsus, servus, sōl, sonus, soror, spatium, speciēs,
tabula, tempus, terra, timor, turba, umerus, unda, urbs, uxor,
verbum, via, vir, virtūs, vīs, vīrēs, volnus, vōx.

VERBA.

Accipiō, adsum, afficiō, agō, ambulō, aperiō, ascendō, attinēre
ad, audiō, bibō, cadō, caedō, capiō, cēdō, cingō, claudō, cōgō,
cōnor, cōnsentiō, crēdō, crēscō, cūrō, currō, decet, dēcipiō, decorō,
dēfendō, dēscendō, dēsistō, discō, doceō, doleō, dō, dūcō, edō,
efficiō, emō, eō, faciō, ferō, fīō, fleō, fluō, frangō, fruor, fugiō,
gaudeō, habeō, habitō, haereō, iaceō, iaciō, impōnō, incipiō,
indūcō, induō, īnsum, intellegō, iubeō, iungō, laudō, legō,
līberō, licet, loquor, lūdō, maneō, meminī, mīsceō, mīttō, mōnstrō,
morior, moveō, nārrō, nāscor, nesciō, noceō, numerō, oportet, ōrnō,
ōrō, pāreō, parō, pendō, perdō, persuādeō, petō, placeō, pōnō, poscō,
possum, praebeō, premō, proficīscor, pūgnō, pulsō, putō, quatiō,
rapiō, recitō, reddō, redeō, regō, relinquō, reperiō, respondeō,
rīdeō, rogō, scrībō, secō, sedeō, sīgnificō, sinō, soleō, spectō, spīrō,
stō, surgō, taceō, taedet, tangō, tegō, tendō, teneō, timeō, tollō,
trahō, ūtor, vehō, vēndō, veniō, vertō, videō, vincō, vīvō, vocō,
volō (velle).

ADIECTĪVA.

Ācer, aptus, bonus, calidus, certus, clārus, contrārius, crūdēlis,
dīgnus, dīves, dubius, dulcis, facilis, fessus, grātus, gravis,
honestus, humilis, inānis, īnsānus, īrātus, iūstus, lātus, levis,
longus, māgnus, malus, medius, mīrus, miser, mollis, multus,
niger, nōbilis, novus, parvus, plēnus, praesēns, pūblicus, pulcher,
pūrus, rēctus, Rōmānus, ruber, sacer, saevus, sānus, sērus, similis,
stultus, summus, tacitus, tālis, tūtus, validus, varius, vērus.

ADVERBIA.

Anteā, bene, breviter, celeriter, certē, cūr, deinde, dīligenter,
diū, ferē, fortāsse, forte, herī, igitur, interdum, intus,
ita, iterum, longē, male, māne, nimis, nunc, nunquam, ōlim,
omnīnō, paene, plērumque, posteā, repente, retrō, saepe, semper,
sērō, tandem, ūsque, valdē, vix.

abdūcō, -ere, -dūxī, ductum; contrārium quam _āddūcō_.

abeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; ex hōc locō in alium eō.

abhorreō, -ēre; ab aliquā rē abhorreō sī horribilis mihi vidētur esse.

abiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ā mē iaciō.

abigō, -ere, -ēgī, -āctum; ex aliquō locō in alium agō; dēpellō.

abiūdicō, -āre; iūdiciō habitō aliquid aliī dō.

abnegō, -āre; negō, recūsō.

abōminō, -āre; ōdī; nōn amō.

abripiō, -ere, -ripuī, -reptum; ab aliquō rapiō.

abrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; dīrumpō.

abscīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; ab aliquā rē secō.

abscindō, -ere, -cidī, -cissum; āvellō, abripiō.

absolvō, -ere, -solvī, -solūtum; solvō; līberō; contrārium
quam _damnō_; _forēs absolvō_ est _forēs aperiō_.

abstinentia, -ae (f.); nōmen est ē verbō _abstinēre_ ductum.

abstineō, -ēre, -tinuī, -tentum; ā cibō mē abstineō sī nōn edō.

abstrahō, -ere, -trāxī, -tractum; ab aliquō trahō; auferō.

absum, -esse, āfuī; contrārium quam _adsum_;
_nōn multum abest quīn_ sīgnificat _paene_.

accidō, -ere, accidī; id accidit quod cāsū, vel forte, fit.

accommodō, -āre; aptum vel idōneum alicuī faciō.

accumbō, -ere, -cubuī, -cubitum; iaceō; apud aliquid recumbō.

accurrō, -ere, accurrī, accursum; ad aliquem locum currō.

accūsō, -āre; apud iūdicēs aliquem scelus admīsisse dīcō.
Sī quis, "Hominem," inquit, "interfēcistī," mē ut sīcārium accūsat.

Achīvī, -ōrum; Graecī.

aciēs, -ēī (f.); ōrdō mīlitum dum in pūgnā pūgnant.

acquiēscō, -ere, -quiēvī, quiētum; quiēscere incipiō.

āctiō, -ōnis (f.); id quod agō, vel faciō, est āctiō.
Nōmen est _āctiō_, verbum _āgō_.

acuō, -ere, -uī, -ūtum; aliquid acūtum reddō vel faciō.

acūtus, -a, -um; id est acūtum quō aliquid facile possumus secāre.

addō, -ere, -didī, -ditum; sī duās rēs tibi dō deinde trēs aliās dō, trēs addō.

addūcō, -ere, -dūxī, -ductum; dūcō ad; _forēs addūcō_ est _forēs claudō_.

adeō; ita.

adferō, -ferre, attulī, allātum; ferō ad; mēcum portō.

adhibeō, -ēre; habeō, mōnstrō, praestō.

adhūc; i.e. ad hūc; ad hōc temporis.

adipīscor, -ī, adeptus sum; capiō, potior.

aditus, -ūs (m.), nōmen est, verbum est _adeō_.

adiūdicō, -āre; iūdicō, cēnseō.

adiūtor, -ōris (m.); is quī aliquem adiuvat.

adiuvō, -āre, -iūvī, -iūtum; auxilium dō.

admīror, -ārī; id quod mīrābile est admīror.

admīsceō, -ēre, -scuī, -xtum; aliquid cum aliā rē mīsceō.

admīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; intrāre sinō;
_facinus admīttō_ est _facinus faciō_.

admoneō, -ēre; moneō.

admoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; moveō ad.

adolēscō, -ere, -ēvī, -ultum; crēscō.

adportō, -āre; portō ad.

adstringō, -ere, -strīnxī, -strīctum; vinciō, alligō.

adtrahō, -ere, -trāxī, -tractum; trahō ad.

adulēscēns, -entis (m. f.); aut puer aut puella adhūc crēscēns.
Est _īnfāns_, _puer_, _adulēscēns_, _iuvenis_, _homō adultus_.

adulēscentia, -ae (f.); aetās adulēscentis.

aduncus, -a, -um; uncō similis.

advena, -ae (m. f.); aut homō quī advenit, aut fēmina.

adveniō, -īre, -vēnī, -ventum; veniō ad.

adventus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _adveniō_.

adversārius, -ī (m.); is quī contra mē contendit.

adversitās, -ātis (f.); mala fortūna.

adversum, -ī (n.); malum.

adversus, -a, -um; id est adversum quod contrā nōs contendit.

aedificium, -ī (n.); id quod aedificāmus.

aedificō, -āre; faciō; domōs aedificāmus.

aedīlis, -is (m.); magistrātus quīdam.

aeger, -gra, -grum; nōn validus; is quī nōn valet est aeger,
malā valētūdine ūtitur.

aegrē; nōn facile.

aegritūdō, -inis (f.); dolor.

aegrōtō, -āre; aeger sum; nōn valeō.

Aegyptus, -ī (f.); pars septentriōnālis Āfricae per quam Nīlus flūmen fluit.

aēneus, -a, -um; id est aēneum quod ex aere factum est.

aēnum, -ī (n.); māgnum vās quod super īgnem suspendimus
in quō aliquid coquāmus.

aequālis, -e; duo + duo aequālēs sunt numerō quattuor.

aequē; adverbium est, adiectīvum est _aequus_.

aequō, -āre; aequus aliī fīō. Duo et trēs aequant quīnque.

aequus, -a, -um; aequālis; iūstus. _Aequō animō_ = _sine perturbātiōne_.

āēr, āëris (m.); āëra spīrāmus et respīrāmus; sine āëre vīvere nōn possumus.

aerumna, -ae (f.); dolor.

aes, aeris (n.); metallum quoddam ex quō nummōs nōn māgnī pretiī,
nec nōn arma, facimus.

aestimō, -āre; putō; aliquā rē dīgnum esse putō.

aestīvus, -a, -um; ad aestātem attinēns.

aestus, -ūs (m.); calor.

affectō, -āre; adipīscī cōnor.

affīgō, -ere, -fīxī, -fīxum; aliquid aliī reī iungō.

affirmō, -āre; dīcō.

agāsō, -ōnis (m.); cūstōs equōrum vel asinōrum.

aggredior, -ī, -grēssus sum; incipiō cōnārī; impetum faciō in,
contrā aliquem currō.

agitātor, -ōris (m.); is quī equōs dīrigit.

agitō, -āre; quatiō; perturbō.

āgnōscō, -ere, -nōvī, -nitum; quis vel quālis sit aliquis intellegō.

agō, -ere, ēgī, āctum; faciō; aliquem abīre cōgō. _Id agō_ = _operam dō_.

agrestis, -e; is est agrestis quī in agrīs vīvit; nōn domesticus.

agricola, -ae (m.); is quī agrōs colit.

āiō; dīcō _ita_.

aliās; aliō tempore.

aliēnātus, -a, -um; mūtātus. _Mente aliēnātus_ = _īnsānus_.
Tālēs hominēs in locō quōdam tūtō, cuī nōmen asȳlum, cūstōdīmus.

aliēnus, -a, -um; ad aliōs attinēns.

aliquantulum; nōn multum.

aliter; aliō modō.

alligō, -āre; vinciō.

alloquor, -ī, -locūtus sum; loquor cum aliquō.

altē; adverbium ab adiectīvō _altus_ ductum.
_Is altē dormit quem vix excitāre possumus_.

altercor, -ārī; verbīs contrā aliquem contendō.

altitūdō, -inis (f.); nōmen est; adiectīvum est _altus_.

altus, -a, -um; contrārium quam _humilis_.

alumnus, -ī (m.); īnfāns quem nūtrīx cūrat.

alvus, -ī (f.); venter.

amātor, -ōris (m.); is quī amat.

amiciō, -īre, -icuī vel -ixī, -ictum; vestēs induō.

amīcitia, -ae (f.); id quod inter amīcōs est.

amictus, -ūs (m.); vestis; habitus. Nōmen est ā verbō _amiciō_ ductum.

āmīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; perdō.

amoenus, -a, -um; iūcundus, dulcis.

amor, -ōris (m.); nōmen ā verbō _amō_ ductum.

amphora, -ae (f.); māgnum vās.

amplector, -ī, amplexus sum; bracchia mea collō alicuī circumdō.

anceps, -ipitis; dubius.

ancilla, -ae (f.); servus fēminīnus.

angō, -ere, ānxī, ānctum vel ānxum; cruciō, dolōre aliquem afficiō.

anguis, -is (m.f.); serpēns.

angulus, -ī (m.); pars cellae ubi mūrus alter alterī accurrit.

angustus, -a, -um; nōn lātus.

anhēlō, -āre; nōn facile spīrō. Canis sī vehementer currit anhēlat.

anicula, -ae (f.); anus parva.

anima, -ae (f.); id quod ex ōre venit dum spīrāmus; pars hominis immortālis.

animadvertō, -ere, -vertī, -versum; animum ad aliquid vertō; percipiō, videō.

annōna, -ae (f.); frūmentī cōpia vel pretium.

annuus, -a, -um; ad annum attinēns.

ānsa, -ae (f.); quasi parvus laqueus soleae affīxus per
quem corrigiam īnserimus.

antecēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; superō, supergredior, aliīs melior sum.

antīquus, -a, -um; contrārium quam _novus_.

ānulus, -ī (n.); aliquid rotundum quod in digitō gerere solēmus.

anus, -ūs (f.); mulier prōvectae aetātis.

aper, -rī (m.); porcus agrestis.

aperiō, -īre, aperuī, apertum; contrārium quam _claudō_.

apis, -is (f.). [Image: a bee]

appāreō, -ēre; id appāret quod vidēre possumus.

appellō, -āre; nōmen dō.

appellō, -ere, -pulī, -pulsum; pellō ad; nāvem ad lītus dīrigō.

appetō, -ere, -īvī (-iī), -ītum; capere cōnor; petō.

applicō, -āre, -āvī (-uī), -ātum (-itum); nāvem appellō.

appōnō, -ere, -posuī, -positum; apud aliquem pōnō; praecipuē, in mēnsā ponō.

appropinquō, -āre; eō ad.

aptō, -āre; iungō, affīgō, accommodō.

aquila, -ae (f.); māgna avis, quasi rēx avium.

aquilō, -ōnis (m.); ventus quī ē regiōne septentriōnālī flat.

āra, -ae (f.); quasi mēnsa suprā quam sacrificāmus.

arānea, -ae (f.); parvum animal quod tēlam sibi eō cōnsiliō texit
ut muscās capiat.

arātrum, -ī (n.); īnstrūmentum quō agricola agrōs arat.

arbiter, -trī (m.); spectātor; tēstis; iūdex.

arbitror, -ārī; putō.

arca, -ae (f.); rēs quaedam quadrāta in quā aliās rēs inclūdimus
ut cūstōdiantur.

arcessō, -ere, -īvī, -ītum; vocō, aliquem ut aliquid adferat mīttō.

architectus, -ī (m.); is quī domum aedificandam dēscrībit.

arcus, -ūs (m.). [Image: a bow]

ārdeō, -ēre, ārsī, ārsum; īgnis ārdet.

ārdor, -ōris (m.); nōmen ā verbō _ārdeō_ ductum.

arduus, -a, -um; altus; difficilis.

arēna, -ae (f.); ēiusmodī terra quālis apud mare est.
Locus in Circō ubi gladiātōrēs pūgnāre solent.
Ita nōminātur quia arēna suprā terram est sparsa.

argenteus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _argentum_ ductum.

argentum, -ī (n.); metallum albī colōris ex quō nummōs facimus.

argumentum, -ī (n.); documentum.

ariēs, -etis (m.); ovis masculīna.

arma, -ōrum (n.); rēs quibus mīlitēs pugnant āc sē dēfendunt.

armāmenta, -ōrum (n.); armāmenta nāvis sunt omnia quae ūsuī sunt in nāve,
ut fūnēs, vēla, rēmī.

armātus, -a, -um; arma ferēns.

arō, -āre; instrūmentō cuī nōmen arātrum sulcōs in agrō faciō.

arrīdeō, -ēre, -sī, -sum; paene idem quod _rīdeō_.

arripiō, -ere, -ripuī, -reptum; ad mē rapiō.

ars, artis (f.); ars poētae est carmina scrībere, pīctōris pīctūrās pingere.

arx, arcis (f.); locus altior in mediā urbe situs.

asinīnus, -a, -um; ad asinum attinēns.

asinus, -ī (m.); animal omnium stultissimum quod longās habet aurēs.

aspergō, -ere, -spersī, -spersum; aliquid aliquā rē spargō.

aspernātiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _aspernor_ ductum.

aspernor, -ārī; prō nihilō habeō; contemnō.

aspiciō, -ere, -spexī, -spectum; videō.

assequor, -ī, -secūtus sum; aliquem sequendō dēprehendō.

assiduē; adverbium ab adiectīvō _assiduus_ ductum.

assiduus, -a, -um; id est assiduum quod nōn saepe omīttitur; paene semper fit.

assurgō, -ere, -surrēxī, -surrēctum; surgō.

astrologia, -ae (f.); scientia astrōrum.

astrum, -ī (n.); lūmen quoddam lūnā minus quod noctū in caelō vidēmus.

āter, -ra, -rum; niger.

attingō, -ere, -tigī, -tāctum; tangō.

auctor, -ōris (m.); is quī aliquid scrīpsit vel fēcit ēius est auctor.

auctumnus, -ī (m.); vidē _hiemps_.

audācia, -ae (f.); est nōmen, adiectīvum est _audāx_.

audāx, -ācis; is est audāx quī nihil timet.

audeō, -ēre, ausus sum; nōn timeō; audāx sum.

auferō, -ferre, abstulī, ablātum; ab aliquō capiō.

aufugiō, -ere, -fūgī; effugiō.

augeō, -ēre, auxī, auctum; aliquid māius faciō; extendō.

augur, -uris (m.); vātēs quī vīscera animālium īnspiciendō vāticinātur.

augurium, -ī (n.); id quod augur ēdīcit.

auguror, -ārī; augur augurātur.

aurātus, -a, -um; aurō similis; aurō tēctus.

aureus, -a, -um; _nōmen_ est aurum, _adiectīvum_ est aureus.

aurīga, -ae (m.f.); is quī currum regit aurīga est.

auris, -is (f.); id quō audīmus.

aurum, -ī (n.); metallum quoddam pretiōsum.

auscultō, -āre; animum ut aliquid audiam attendō.

auxilior, -ārī; auxilium dō; adiuvō.

avāritia, -ae (f.); nōmen est _avāritia_, adiectīvum _avārus_.

avārus, -a, -um; avidus.

āvehō, -ere, -vexī, -vectum; auferō.

āvellō, -ere, -vulsī (-vellī), -vulsum; abripiō; vī abstrahō.

avidē; adverbium ab adiectīvō _avidus_ ductum.

aviditās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _avidus_.

avidus, -a, -um; is est avidus quī nimis edit.

āvius, -a, -um; locus āvius est locus ubi nōn est via.

avunculus, -ī (m.); frāter mātris.

bāca, -ae (f.); aliquid parvum āc rotundum quod in arbore crēscit.

Bacchus, -ī (m.); deus vīnī.

baculum, -ī (n.); senex īnfīrmus dum ambulat baculum sēcum portat
quō facilius prōgrediātur.

balneum, -ī (n.); stāgnum in quō natāre licet.

balteus, -ī (m.); vidē pāginam centēsimam trigēsimam secundam.

barba, -ae (f.); crīnis quī in mentō crēscit.

beātus, -a, -um; contrārium quam _miser_.

bellua, -ae (f.); bēstia.

beneficium, -ī (n.); id quod homō benīgnus nōbīs praebet.

benīgnitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _benīgnus_.

benīgnus, -a, -um; contrārium quam _crūdēlis_.

bēstia, -ae (f.); animal ferōx.

blandior, -īrī; molliter rem ergā aliquem agō cuī placēre studeō;
molliter tractō.

bracchium, -ī (n.). [Image: a forearm]

brevis, -e; nōn longus.

būbō, -ōnis (m.); avis quae noctū volat.

bucca, -ae (f.); gena īnflāta.

būcinātor, -ōris (m.); tubicen.

cachinnus, -ī (m.); rīsus māgnus.

cadāver, -eris (n.); corpus mortuum.

caedēs, -is (f.); nōmen est; verbum est _caedō_.

caedō, -ere, cecīdī, caesum; interficiō; secō; percutiō.

caelebs, -ibis; cuī nōn est cōniūnx.

calamitās, -ātis (f.); aliquid malī.

calamus, -ī (m.). [Image: a reed]

calceus, -ī (m.); id quod pedibus induimus vel indūcimus.

calcō, -āre; calce feriō.

calculus, -ī (m.); lapillus quō sententiam iūdex ferre solet.

calīgō, -inis (f.); tenebrae.

calix, -icis (m.); pōculum.

callidus, -a, -um; sagāx.

calor, -ōris (m.); nōmen est; adiectīvum est _calidus_.

calx, calcis (f.); posterior pars pedis.

candidus, -a, -um; albus.

candor, -ōris (m.); lūx candida.

canō, -ere, cecinī, cantum; carmina vōce canimus; sonō.

cantō, -āre; canō.

cantus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _canō_ ductum.

cānus, -a, -um; albus; _cānī_ sunt capillī senis.

caper, -rī (m.); animal quod cornua et barbam habet; lac nōbīs praestat.
Nōnnumquam hominēs cornibus petit.

capillus, -ī (m.); crīnēs.

capitālis, -e; ad caput attinēns. Rēs capitālis est crīmen cūius poena est mors.

captīvus, -ī (m.); is quī in bellō captus est.

capulus, -ī (m.); pars gladiī quam manū tenēmus.

carbō, -ōnis (m.); nigra quaedam māteria quam ē terrā effodimus
ut īgnī factō combūrāmus.

carcer, -eris (m.); locus ubi malōs hominēs cūstōdīmus.

cardō, -inis (m.); cardinēs sunt parvae rēs ex quibus iānua pendet.

careō, -ēre (abl.); nōn habeō.

carnifex, -icis (m.); is quī hominēs damnātōs occīdit, vel interficit.

carō, carnis (f.); pars corporis mollior quae ossa quasi amicit.
Carnem, pānem, piscēs edimus.

cārus, -a, -um; is mihi est cārus quem amō.

casa, -ae (f.); domus parva.

cāseus, -ī (m.); genus cibī quod ex lacte facimus. Mūrēs cāseum amant.

castē; adverbium ab adiectīvō _castus_ ductum.

castra, -ōrum (n.); locus ubi mīlitum tabernācula sunt posita.

castus, -a, -um; pūrus, integer, pius.

cāsus, -ūs (m.); verbum est _cadō_, nōmen _cāsus_.

catēna, -ae (f.); vinculum.

cauda, -ae (f.); membrum corporis quod hominēs nōn habent.
Canis cum gaudet caudam quatit.

caupōna, -ae (f.); dēversōriī domina.

causa, -ae (f.); ōrātiō apud iūdicium quā reum dēfendimus.

cavea, -ae (f.); pars theātrī ubi spectātōrēs sedēre solent;
sellae spectātōrum.

caveō, -ēre, cāvī, cautum; cūram adhibeō nē quid accidat.
Dum magister appropinquat discipulī _Cavē_ exclāmant. Cavē canem.

cavillōr, -ārī; increpō; irrīdeō.

cedo; dā.

celeber, -bris, -bre; nōtus, clārus, nōbilis.

celer, -eris, -e; is est celer quī aliquid celeriter agit.

cella, -ae (f.); pars domūs inter quattuor mūrōs.

cēlō, -āre; tegō; aliquid in locō pōnō ubi nēmō possit invenīre.

cēnāculum, -ī (n.); cella ubi cēnāmus.

cēnō, -āre; cēnam edō.

cēnseō, -ēre, -uī, cēnsum; putō; sentiō.

cēra, -ae (f.); id quō apēs favōs faciunt.

Cerberus, -ī (m.); canis trīceps quī portam mundī īnferiōris cūstōdiēbat.

Cerēs, -eris (f.); dea frūmentī.

certāmen, -inis (n.); contentiō.

certior fīō, factus sum; audiō.

certō, -āre; certāmen ineō; contendō.

cerva, -ae (f.); cervus fēminīnus.

cervus, -ī (m.); animal quoddam timidum quod cornua habet.
Celerrimē currere potest.

cēterī, -ae, -a; omnēs aliī.

cētus, -ī (m.); bellua marīna.

cibus, -ī (m.); quicquid edimus.

cinis, -eris (m.); id quod in focō manet postquam carbō est cōnsumptus.

circumeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō circum.

circumdō, -āre, -dedī, -datum; cingō.

circumstō, -āre, -stetī; stō circum.

circumveniō, -īre, -vēnī, -ventum; dēcipiō.

circus, -ī (m.); locus ubi spectācula adhibērī solent.

cista, -ae (f.); rēs quaedam quadrāta in quā aliās rēs cūstōdīmus.

cithara, -ae (f.). [Image: a cithara]

citharoedus, -ī (m.); is quī ad citharae sonum canit.

cīvis, -is (m.); is quī urbem habitat cīvis est ēius urbis.

cīvitās, -ātis (f.); regiō quam cīvēs habitant.

clam; sēcrētō, nūllō vidente.

clāmō, -āre; māgnā vōce loquor.

clāmor, -ōris (m.); nōmen est; verbum est _clāmō_.

classis, -is (f.); multae sub ūnō duce nāvēs.

claustrum, -ī (n.); pessulus.

clāva, -ae (f.); fūstis.

clāvus, -ī (m.); parvum quoddam īnstrūmentum ferreum
quō aliquid alicuī reī affīgere possumus.

clipeus, -ī (m.); scūtum rotundum.

coepī, -isse; incipiō.

cōgitō, -āre; putō; recordor.

cōgnātiō, -ōnis (f.); id quod inter cōgnātōs est.

cōgnātus, -n, -um; cōnsanguineus.

cōgnōscō, -ere, -nōvī, -nitum; inveniō, reperiō.

cōgō, -ere, coēgī, coāctum; pangō; compellō.

colligō, -ere, -lēgī, -lēctum; ē multīs locīs capiō atque in ūnum pōnō.

collis, -is (m.); locus cēterīs altior; quasi mōns parvus.

collocō, -āre; locō; _puellam nūptiīs collocāre_ = eam spondēre.

colō, -ere, coluī, cultum; deōs colimus; veneror; agrōs fodiō.

coluber, -brī (m.); serpēns, angius.

combūrō, -ere, -ussī, -ūstum; omnīnō ūrō.

comitor, -ārī; comes sum alicuī.

commendō, -āre; aliquid alicuī servandum dō.

comminor, -ārī; minor.

commīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; _scelus commīttō_ = scelus faciō.

commoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; afficiō.

commūnis, -e; id commūne est quō ūtī omnibus licet.

commūtō, -āre; mūtō, convertō.

compellō, -ere, -pulī, -pulsum; cōgō.

compleō, -ēre, -plēvī, -plētum; plēnum faciō.

complūrēs; nōnnūllī, multī.

compos, -potis; is compos est alicūius reī quī eam habet.

comprehendō, -ere, -prehendī, -prehēnsum; intellegō; capiō;
capiō aliquem ut in vincula eum iaciam.

comprobō, -āre; omnīnō probō.

computō, -āre; numerō.

cōnātus, -ūs (m.); est nōmen, verbum est _cōnor_.

concēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; sinō, permittō, dō.

concha, -ae (f.). [Image: a conch]

concidō, -ere, -cidī; ad terram cadō.

conciliō, -āre; mihi parō.

concilium, -ī (n.); conventus.

conclāmō, -āre; eōdem tempore clāmō.

concrēdō, -ere, -didī, -ditum; trādō, commendō.

concrepō, -āre, -puī, -pitum; crepitum vel strepitum faciō.

conditiō, -ōnis (f.); ratiō, modus.

condō, -ere, -didī, -ditum; aliquid in aliquā rē pōnō ut servētur.
_Urbem condō_ = urbem aedificō, vel exstruō.

condūcō, -ere, -dūxī, ductum; dūcō ad; contrārium quam _locō_;
pecūniam alicuī solvō ut aliquā rē mihi ūtī liceat.

cōnferō, -ferre, -tulī, -lātum; _sē conferre_ est īre.

cōnfestim; statim.

cōnficiō, -ere, -fēcī, -fectum; perficiō; afficiō.

cōnfringō, -ere, -frēgī, -frāctum; omnīnō frangō.

cōnfundō, -ere, -fūdī, -fūsum; perturbō.

congregō, -āre; convocō; colligō.

coniector, -ōris (m.); is quī quid somnium sīgnificet expōnit.

cōniugium, -ī (n.); mātriōnium.

cōniūnx, -ugis (m. f.); aut uxor aut marītus.

coniūro, -āre; inter aliōs iūrō; cum aliīs aliquid suscipiō.

cōnsanguineus, -a, -um; eādem mātre nātus.

cōnscendō, -ere, -dī, -sum; ascendō.

cōnscīscō, -ere, -scīvī (-iī), -scītum;
_mortem mihi cōnscīscō_ = mē ipse interficiō.

cōnscius, -a, -um; _cōnscius mihi sum_ = sciō mē aliquid fēcisse.

cōnscrībō, -ere, scrīpsī, -scrīptum; scrībō.

cōnsequor, -ī, -secūtus sum; sequor; adipīscor.

cōnsīdō, -ere, -sēdī, -sessum; cum aliō sedeō.

cōnsilium, -ī (n.); modus vel ratiō aliquid agendī. Id quod facere cōnstituō.
_Quō cōnsiliō_ = _cūr_.

cōnsistō, -ere, -stitī, -stitum; stō.

cōnspectus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est _cōnspiciō_.
Omnia quae vidēre possum in cōnspectū meō sunt.

cōnspiciō, -ere, -spexī, -spectum; videō.

cōnstituō, -ere, -uī, -ūtum; pōnō; in animō habeō; ēdīcō; in locō aliquō pōnō.

cōnstringō, -ere, -strīnxī, strīctum; alligō, vinciō; contrahō.

cōnstruō, -ere, -struxī, -structum; exstruō.

cōnsulō, -ere, -uluī, -ultum; aliquem cōnsulō sī eum rogō quid sit faciendum.

cōnsultō, -āre; cōnsulō.

cōnsūmō, -ere, -sūmpsī, -sūmptum; combūrō;
ita ūtor aliquā rē ut nihil restet; edō.

contāgiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est _contingō_.
Sī aegrōtās, nōlī mihi appropinquāre,
nē ego quoque contāgiōne affectus in morbum incidam.

contāminō, -āre; sī rēs sacrās tangō eās contāminō,
nam nēminī nisi sacerdōtī licet rēs sacrās tangere.

contegō, -ere, -tēxī, -tēctum; omnīnō tegō.

contemnō, -ere, -tempsī, -temptum; nihil cūrō, nihilī aestimō.

contemplor, -ārī; īnspiciō.

contemptus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _contemnō_ ductum.
_Contemptuī aliquid habeō_ = contemnō.

contendō, -ere, -dī, -tum; fēstīnō ad; resistō, contrā aliquem pūgnō.

contentiō, -ōnis (f.); nōmen est; verbum est _contendō_.

conterō, -ere, -trīvī, -trītum; in fragmenta tundō.

contubernālis, -is (m. f.); comes quī in eōdem tēcum tabernāculō dormit.

contumēlia, -ae (f.); iniūria quae verbīs fit.

contineō, -ēre, -tinuī, -tentum; quasi _intrā mē habeō_;
liber lītterās continet.

contingō, -ere, -tigī, -tāctum; tangō; _contingit_ = _accidit_.

cōntiō, -ōnis (f.); conventus ubi ōrātiōnēs habēmus.

contrahō, -ere, -trāxī, -tractum; aliquid angustius faciō.
_Lītem contrahō_ = lītem agere incipiō.

contrōversia, -ae (f.); contentiō verbōrum.

conveniō, -īre, -vēnī, -ventum; eī conveniunt quī ūnum in locum veniunt.

conventus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est _conveniō_.

convertō, -ere, -tī, -sum; in aliam fōrmam vertō.

convīva, -ae (m. f.); quī apud eandem mēnsam cēnant convīvae sunt.

convīvium, -ī (n.); conventus cēnandī causā.

convocō, -āre; in ūnum locum vocō.

coöperiō, -īre, -peruī, -pertum; contegō.

cōpia, -ae (f.); multum alicūius reī.

coquō, -ere, coxī, coctum; cibum ad cēnam parō.

coquus, -ī (m.); is quī coquit.

cor, cordis (n.); pars corporis ad sinistrum latus sita
sine quā vīvere nōn possumus.

corium, -ī (n.); pellis dūra quālem habet bōs. Māteria ex quā calceōs facimus.

cornū, -ūs (n.); aliquid dūrum quod ē capite bovis aliōrumque animālium crēscit.

corōna, -ae (f.); rēs quaedam ē flōribus textam quam capitī impōnimus.

corrigia, -ae (f.); lōrum soleae.

corrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; aliquem pecūniā corrumpō
quam eō cōnsiliō eī dō, ut eī persuādeam ut aliquid faciat.

cottīdiē; diem ex diē, per omnēs diēs.

crāpula, -ae (f.); is quī nimis vīnī bibit crāpulā affectus est.

crās; diē post hunc diem.

crassus, -a, -um; dēnsus.

creō, -āre; faciō.

crepida, -ae (f.); solea.

crepitus, -ūs (m.); strepitus, sonitus.

crepundia, -ōrum (n.); rē quae sī quatitur sonum facit.
Īnfantēs crepundiīs māximē gaudent; itaque cum vāgiunt crepundia quatimus.

crepusculum, -ī (n.); neque diēs neque nox.

crēta, -ae (f.); rēs quaedam alba quā in tabula nigrā scrībimus.

crētōsus, -a, -um; crētae similis.

crībrum, -ī (n.). [Image: a sieve]

crīmen, -inis (n.); id dē quō accūsor.

crīnis, -is (m.); id quod in summō capite crēscit.

cruciātus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _cruciō_ ductum.

cruciō, -āre; vexō, ita perturbō ut paene interficiam aliquem;
dolōre māgnō aliquem afficiō.

crūdēlitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _crūdēlis_.

cruentus, -a, -um; sanguine vel cruōre perfūsus.

cruor, -ōris (m.); sanguis solidior.

crūs, crūris (n.). [Image: a leg]

crūstulum, -ī (n.); dulce cibī genus; puerī crūstula edere amant.

crux, crucis (f.); rēs hūiusmodī [Image: a cross].
Rōmānī cruce ut īnstrūmentō pūniendī ūtēbantur.

cubiculāris, -e; ad cubiculum attinēns.

cubiculum, -ī (n.); cella ubi dormīmus.

cubitum, -ī (n.); quasi angulus bracchiī.

cubō, -āre, cubuī, cubitum; in lectō iaceō ut dormiam.

culīna, -ae (f.); locus ubi coquus cibum coquit.

culter, -trī (m.); id quō aliquid secāmus.

cumulō, -āre; compleō.

cūnābula, -ōrum (n.); cūnae.

cūnae, -ārum (f.); lectus īnfantis.

cūnctor, -ārī; moror.

cupiditās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _cupidus_.

cupidus, -a, -um; adiectīvum ā verbō _cupiō_ ductum.
Is cupidus alicūius reī est quī eam habēre volt.

cupiō, -ere, -īvī (-iī), -ītum; volō.

Cūrētēs, -um (m.); vātēs quīdum quī tympana dum saliunt quatere solent.

cūriōsē; māgnā cūrā.

cūrō, -āre; cūram alicūius reī adhibeō.

currō, -ere, cucurrī, cursum; celeriter eō.

currus, -ūs (m.); curribus vehimur.

cursus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _currō_.

cuspis, -idis (f.); pīlum.

cūstōdia, -ae (f.); nōmen est; verbum est _cūstōdiō_; vigilia.

cūstōdiō, -īre, -īvī, -ītum; cūstōs cūstōdit.

cutis, -is (f.); pellis hūmāna.

Cyclōps, -ōpis (m.); gigās quī ūnum modo habet oculum.

damnō, -āre; condemnō; iūdicēs scelerātōs damnant; poenās ab eīs sūmunt.

damnum, -ī (n.); sī quid perdō damnum patior; sī quid laeditur damnum accipit.

Danaī, -ōrum (m.); Graecī.

dea, -ae (f.); deus fēminīnus.

dēbeō, -ēre; oportet mē.

dēcantō, -āre; cantō.

dēcernō, -ere, -crēvī, -crētum; iūdicō; ēdīcō; dēstinō.

dēcidō, -ere, -cidī; dē aliquā rē cadō.

dēcipiō, -ere, -cēpī, -ceptum;
sī efficiō ut id quod falsum est vērum esse crēdās, tē dēcipiō.

dēclīnō, -āre; ē rēctā viā dēvertor.

dēcurrō, -ere, -cucurrī (-currī), -cursum; currēns dēveniō.

dēdecus, -oris (n.); id quod nōn decet; foeda speciēs.

dēdūcō, -ere, -dūxī, ductum; ex aliquō locō in alium dūcō.

dēfatīgō, -āre; fessum aliquem reddō.

dēferō, -ferre, -tulī, -lātum; auferō; nūntiō.

dēfessus, -a, -um; omnīnō fessus. Fessus sum cum plūs ambulāre nōn possum.

dēficiō, -ere, -fēcī, -fectum; nōn satis valeō.

dēfleō, -ēre, -flēvī, -flētum; suprā aliquem fleō.

dēfluō, -ere, -fluxī, -fluxum; dēlābor.

dēfodiō, -ere, -fōdī, -fossum; fodiō; in terrā fossā cēlō.

dēfōrmis, -e; foedus; nōn pulcher.

dēfōrmitās, -ātis (f.); mala fōrma; nōmen est _dēfōrmitās_,
adiectīvum est _dēfōrmis_.

dēhinc; posteā, deinde.

dehīscō, -ere, -hīvī; ōs dehīscit cum hiāmus.

dēiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ad terram iaciō.

dēinceps; posteā.

dēlābor, -ī, -lāpsus sum; dēcidō.

dēlectō, -āre; gaudium alicuī praebeō; _dēlector_ = gaudeō.

dēlīberō, -āre; quid faciendum sit quaerō.

dēlicātus, -a, -um; dulcis; id est dēlicātum quod nōs dēlectat.

dēligō, -āre; alligō.

dēligō, -ere, -lēgī, -lēctum; ēligō; creō.

dēlitēscō, -ere, -lituī; lateō.

delphīnus, -ī (m.). [Image: a dolphin]

dēmergō, -ere, -mersī, -mersum; immergō, immīttō.

dēmōnstrō, -āre; mōnstrō.

dēmum; post longum tempus.

dēnārius, -ī (m.); nummus quīdam.

dēnegō, -āre; negō; recūsō.

dēnique ūnum ex adverbiīs est,
quōrum est seriēs _prīmō_, _deinde_, _dēnique_, _postrēmō_.

dēnsus, -a, -um; sī multae rēs in parvum spatium collēctae sunt dēnsae sunt.
Contrārium est _rārus_.

dēpellō, -ere, -pulī, -pulsum; efficiō ut aliquis abeat; abigō.

dēplōrō, -āre; lāmentor, dēfleō.

dēpōnō, -ere, -posuī, -positum; pōnō, omīttō, abiciō.

dēprāvō, -āre; dēfōrmem aliquem reddō.

dēprecor, -ārī; nē quid accidat precor.

dēprehendō, -ere, -dī, -sum; rapiō; capiō; comprehendō.

dēprōmō, -ere, -prompsī, -promptum; extrahō.

dēpūgnō, -āre; vehementer pūgnō.

dērīdeō, -ēre, -sī, -sum; irrīdeō.

dēscrībō, -ere, -scrīpsī, -scrīptum; aut verbīs aut scrīptūrā expōnō.

dēserō, -ere, -seruī, -sertum; relinquō.

dēsīderium, -iī (n.); nōmen ā verbō _dēsīderō_ ductum.

dēsīderō, -āre; cupiō.

dēsinō, -ere, dēsiī; dēsistō.

dēspondeō, -ēre, -spondī, -spōnsum; spondeō.

dēstinō, -āre; cōnstituō; dēcernō.

dēstituō, -ere, -uī, -ūtum; dēserō.

dēsum, -esse, -fuī; nōn adsum.

deus, -ī (m.); Iūppiter, Apollō, et cēterī sunt deī.

dēveniō, -īre, -vēnī, -ventum; dē marī ad terram veniō; adveniō.

dēversōrium, -ī (n.); quō ē viā dēvertimus ut noctem agāmus cum domum pervenīre
nōn possumus. Nōnnūllī ē viā dēvertunt ut bibant.

dēvertō, -ere, -tī, -sum; in aliam partem vertō;
mē ē rēctā viā in aliam partem vertō.

dēvocō, -āre; vocō ad mē; arcessō.

dēvolvō, -ere, -volvī, -volūtum; volvō dē.

dēvorō, -āre; celeriter edō.

dexter, -tra, -trum; duās habeō manūs quārum altera est dextra,
altera sinistra. Plērīque dextrā saepius ūtuntur.
Ut beātī sunt illī quī utraque manū aequē possint ūtī!

Diāna, -ae (f.); dea vēnātiōnis.

dīctitō, -āre; saepenumerō dīcō.

dictō audiēns sum = pāreō.

differō, -ferre, distulī, dīlātum; aliquid in tempus futūrum dēpōnō;
efficiō ut aliquis diūtius exspectet.

difficilis, -e; contrārium quam _facilis_.

difficultās, -ātis; nōmen est, adiectīvum est _difficilis_.

diffugiō, -ere, -fūgī; hūc illūc fugiō.

diffūsus, -a, -um; ōrātiō diffūsa est ōrātiō longa multa quidem verba,
sēnsūs tamen parum continēns.

digitus, -ī (m.); pars manūs vel pedis; vīgintī igitur digitōs habeō,
decem in manibus, in pedibus decem.

dīgnitās, -ātis(f.); nōmen est, adiectīvum est _dīgnus_.

dīgredior, -ī, -grēssus sum; discēdō, abeō.

dīligēns, -entis; adiectīvum est, adverbium est _dīligenter_.

dīligentia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est _dīligēns_.

dīligō, -ere, -lēxī, -lēctum; amō.

dīlūcēscō, -ere, -lūxī; lūx fierī incipit.

dīlūculum, -ī (n.); prīma lūx diēī.

dīluvium, -ī (n.); māgna aquārum cōpia quae in omnēs partes sē extendit.

dīmicō, -āre; pūgnō.

dīmidius, -a, -um; per medium dīvīsus.

dīmīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; aliquem abīre sinō vel iubeō.

dīmoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; aut ad dextram aut ad sinistram moveō.

dīrigō, -ēre, -rēxī, -rēctum; currum dīrigimus ut rēctā viā prōcēdat.

dīrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; in duās partēs frangō.

dīrus, -a, -um; horribilis; saevus.

discēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; abeō.

disceptō, -āre; verbīs contendō.

discēssus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _discēdō_ ductum.

discipulus, -ī (m.); is quī discit.

discordia, -ae (f.); contentiō.

dispergō, -ere, -sī, -sum; hūc illūc spargō.

dissuādeō, -ēre, -sī, -sum; alicuī suādeō nē quid agat.

distendō, -ere, -dī, -tum; ita aliquid compleō ut tumeat.

distrahō, -ere, -trāxī, -tractum; in contrāriās partēs trahō.

distribuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam _colligō_.

dīvidō, -ere, visī, -vīsum; in partēs secō.

dīvīnus, -a, -um; ad deōs attinēns.

dīvitiae, -ārum (f.); nōmen est, adiectīvum est _dīves_.

documentum, -ī (n.); id quod aliquid vērum esse dēmōnstrat.

dōlium, -iī (n.); māgnum vās.

dolor, -ōris (m.); contrārium quam _gaudium_.

dolus, -ī (m.); id quō aliquem dēcipimus.

domina, -ae (f.); uxor dominī.

dōnō, -āre; dō.

dormiō, -īre; somnum capiō.

dracō, -ōnis (m.); serpēns ingēns.

dubitō, -āre; nōn prō certō habeō.

dubium, -ī (n.); nōmen est; adiectīvum est _dubius_.

dubius, -a, -um; contrārium quam _certus_.

dumtaxat; sōlum; modo.

dūrēscō, -ere, -ruī; dūrus fīō.

dūritia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est _dūrus_.

dūrus, -a, -um; contrārium quam _mollis_.

ēbrius, -a, -um; is quī nimis vīnī bibit ēbrius fit.

ebur, -oris (n.); māteria quam dentēs elephantōrum nōbīs praebent.

ecce; vidē; spectā. Exclāmātiō est.

ēdīcō, -ere, -dīxī, -dictum; pūblicē affīrmō.

ēdictum, -ī (n.); nōmen ā verbō _ēdīcō_ ductum.

ēdō, -ere, -didī, -ditum; quasi dō ex.

ēdūcō, -ere, -dūxī, ductum; contrārium quam _indūcō_.

efferō, -ferre, extulī, ēlātum; ex aliquō locō portō; excipiō.
_Ēlātus_ = laetus.

effigiēs, -ēī (f.); imāgō, figūra, fōrma.

effluō, -ere, -fluxī; fluō ex.

effodiō, -ere, -fōdī, -fossum; ex aliquō locō fodiō.

effringō, -ere, -frēgī, -frāctum; aliquid frangendō aperiō.

effugiō, -ere, -fūgī; fugiō ex aliquō locō.

effundō, -ere, -fūdī, -fūsum; fundō ex.

egēns, -entis; pauper, sine pecūniā.

ēgredior, -ī, -grēssus sum; exeō.

ēgregius, -a, -um; optimus.

ēiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ex aliquā rē iaciō.

elephantus, -ī (m.); animal māgnum quod dentēs ut cornua habet.

ēlīdō, -ere, -sī, -sum; aliquid contrā aliam rem frangō.

ēligō, -ere, -lēgī, -lēctum; ē multīs id quod mihi placet capiō.

ēloquor, -ī, ēlocūtus sum; profor.

ēlūdō, -ere, -lūsī, -lūsum; effugiō, vītō.

ēmendō, -āre; aliquid male factum melius reddō.

ēmentior, -īrī; simulō; mentior.

ēmergō, -ere, -sī, -sum; orior.

ēmineō, -ēre, -uī; id ēminet quod extrā reliquam partem sē extendit;
illūstris sum.

emptor, -ōris (m.); is quī emit.

Ēn. Exclāmātiō est.

ēnormis, -e; māior quam solet.

ēnsis, -is (m.); gladius.

epistula, -ae (f.); aliquid scrīptī quod aliī mīttimus.

epula, -ae (f.); cēna splendida.

ērigō, -ere, -rēxī, -rēctum; tollō.

errō, -āre; vagor; nōn rēctē putō vel faciō.

error, -ōris (m.); nōmen ā verbō _errō_ ductum.

ēruō, -ere, -ruī, -rutum; ēiciō; effodiō.

ēvādō, -ere, -vāsī, -vāsum; abeō; effugiō.

ēvānēscō, -ere, -vānuī; contrārium quam _appāreō_.

ēveniō, -īre, -vēnī, -ventum; veniō ex; accidō.

ēvertō, -ere, -tī, -sum; aliquid ita prōsternō ut quasi in caput cadat.

ēvocō, -āre; aliquem ex aliquō locō vocō.

ēvolō, -āre; ex aliquō locō volō.

ēvolvō, -ere, -volvī, -volūtum; ex aliquā rē volvō.

exagitō, -āre; vehementer perturbō.

exanimātus, -a, -um; mortuus; inanimus.

exārēscō, -ere, -ruī; omnīnō āridus vel siccus fīō; valdē ārdeō.

exaudiō, -īre; audiō; ē longinquō audiō.

excelsus, -a, -um; altus.

excipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; ex aliquā rē capiō;
alicuī reī obstō quōminus cadat;
_hospitiō aliquem excipere_ est _ut hospitem eum accipere_.

excitō, -āre; efficiō ut aliquis expergīscātur.

exclāmō, -āre; subitō clāmō, loquor māgnā vōce.

exclūdō, -ere, -clūsī, -clūsum; contrārium quam _admīttō_.

excōgitō, -āre; cōgitandō aliquid reperiō.

excruciō, -āre; cruciō; māgnō dolōre afficiō.

excutiō, -ere, -cussī, -cussum; quatiō ex aliquā rē.

exeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō ex.

exerceō, -ēre; faciō, agō; corpus exercēmus bracchia aliaque membra movendō
quō meliōrēs fīāmus valētūdine.

exercitātiō, -ōnis (f.); nōmen est; verbum est _exerceō_.

exercitus, -ūs (m.); multī sub ūnō duce mīlitēs.

exhauriō, -īre, -hausī, -haustum; exhauriō aquam cum omnem bibō.

exigō, -ere, -ēgī, -āctum; agō ex; _aliquid ab aliquō exigō_=
cōgō eum aliquid mihi dare. _Vītam exigō_ = vīvō.

exiguus, -a, -um; parvus.

exīlis, -e; tenuis, macer.

exitium, -ī (n.); mors; caedēs.

expediō, -īre; solvō.

expellō, -ere, -pulī, -pulsum; depellō.

expergīscor, -ī, experrēctus sum; ex somnō excitor; ē lectulō surgō.

experīmentum, -ī (n.); nōmen ā verbō _experior_ ductum.

experior, -īrī, expertus sum; quid vel quāle aliquid sit invenīre cōnor.

expiō, -āre; _mē expiō_ sīgnificat _ā scelere quasi mē purgō_.
Rōmānī putābant scelera sacrificiō factō posse expiārī.

expleō, -ēre, -plēvī, -plētum; omnīnō compleō.

explicō, -āre, -āvī (-uī), -ātum (-itum); expediō, expōnō, perficiō.

explōrātor, -ōris (m.); mīles quī ante aliōs proficīscitur ut aliquid inveniat.

expōnō, -ere, -posuī, -positum; ita aliquid pōnō ut aliī facile possint vidēre;
clārum faciō; nārrō.

expūgnō, -āre; pūgnandō, vel urbem obsidendō, capiō.

exquīsītus, -a, -um; optimus, eximius.
_Supplicium exquīsītum_ est extrēmum supplicium.

exsistō, -ere, -stitī, -stitum; appāreō; sum.

exspectō, -āre; exspectō dōnec aliquis redeat; maneō.

exspuō, -ere, -uī, -ūtum; ex ōre aliquid spuō.

exstinguō, -ere, -stīnxī, -stīnctum; exstinguimus īgnem aquā.

exstō, -āre; ēmineō; quasi extrā aliquam rem stō.

exstruō, -ere, -struxī, -structum; aedificō.

exsul, -ulis (m.); is quī ē patriā suā eiēctus est.

exsurgō, -ere, -surrēxī; surgō ex.

extendō, -ere, -tendī, -tentum; aliquid ad aliam rem tendō;
longius aliquid reddō.

externus, -a, -um; id est externum quod extrā aliquid est.

extimēscō, -ere, -timuī; valdē timeō.

extollō, -ere; in altum tollō.

extrahō, -ere, -trāxī, -tractum; ex aliquā rē trahō.

extrēmus, -a, -um; summus, ultimus.

exuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam _induō_.

exūrō, -ere, -ussī, -ūstum; omnīnō combūrō. Aliquid ūrendō quasi effodiō.

fabricor, -ārī; fingō.

faciēs, -ēī (f.); ōs; fōrma.

facinus, -inoris (n.); scelus.

faenum, -ī (n.); cibus equī.

fallō, -ere, fefellī, falsum; dēcipiō.

falsus, -a, -um; contrārium quam _vērus_.

fāma, -ae (f.); id quod dē aliquō dīcitur; quod dē mē ipsō audiō.

famēs, -is (f.); famēs est mihi sī edere volō.

famulus, -ī (m.); servus.

fānum, -ī (n.); templum.

far, farris (n.); genus frūmentī.

fascis, -is (m.); multa līgna restī inter sē vīncta
quae līctōrēs ante summum magistrātum portābant.

fatīgō, -āre; fessum aliquem reddō. _Precibus fatīgō_ = flāgitō.

fātum, -ī (n.); nūmen quod omnia nōbīs dēstinat.

faveō, -ēre, fāvī, fautum; eī faveō cuī plūs quam aequum est dō.

favor, -ōris (m.); nōmen est; verbum est _faveō_.

favus, -ī (m.); rēs in quā apēs mel cūstōdiunt.

fax, facis (f.); quasi baculum quod ūrimus et nōbīscum portāmus
quō noctem illūminēmus.

fēlēs, -is (f.); animal domesticum quod canis ōdit.

fēlīcitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _fēlīx_.

fēlīciter; adverbium ab adiectīvō _fēlīx_ ductum.

fēlīx, -īcis; nōn miser.

fēmina, -ae (f.); pater est vir, māter fēmina.

fēmineus, -a, -um; ad fēminam attinēns.

femur, -oris (n.); pars crūris superior.

fenestra, -ae (f.); in mūrīs sunt fenestrae per quās lūx intrat.

fera, -ae (f.); bēstia.

fēriae, -ārum (f.); diēs quibus nūllum negōtium agimus.

ferīnus, -a, -um; ad ferās attinēns.

feriō, -īre; pulsō, percutiō.

ferō, ferre, tulī, latum; portō; nārrō.

ferōx, -ōcis; saevus.

ferreus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _ferrum_ ductum.

ferrum, -ī (n.); metallum quoddam dūrum ē quō arma facimus; gladius.

ferula, -ae (f.); calamus; id quō magister lūdī puerōs pūnītur.

ferus, -a, -um; contrārium quam _mānsuētus_.

ferveō, -ēre, ferbuī; aqua calidissima fervet.

fēstīnātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est _fēstīnō_.

fēstīnō, -āre; celeriter rem agō.

fēstus, -a, -um; ad fēriās attinēns.

fidēlis, -e; fidē dīgnus.

fidēlitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _fidēlis_.

fidēs, -eī (f.); prōmīssum; _fidem tibi habeō_ = tibi crēdō.
_fidem dō_ = prōmīttō.

fīlia, -ae (f.); vidē _fīlius_.

fīlius, -ī (m.); puer est patris fīlius, puella fīlia.

fimus, -ī (m.); id quod ex equīs ceterīsque animālibus in viā cadit.

fīnēs, -um (m.); regiō.

fingō, -ere, fīnxī, fīctum; faciō.

fīniō, -īre; contrārium quam _incipiō_.

fīnitimī, -ōrum (m.); vīcīnī.

flagellō, -āre; pulsō.

flāgitō, -āre; vehementer poscō.

flamma, -ae (f.); īgnis flammās gīgnit.

flēbilis, -e; is quī flēre solet.

flētus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _fleō_.

flō, -āre; ventus flat.

flōreō, -ēre, flōruī; bene crēscō; flōrēs flōrent.

flōridus, -a, -um; ad flōrēs attinēns; _ōrātiō flōrida_ est paene idem
quod ōrātiō diffūsa.

flōs, flōris (m.); flōrēs atque arborēs in hortō crēscunt.

flūctuō, -āre; hūc illūc flūctibus agitātus moveor.

flūctus, -ūs (m.); unda.

fluō, -ere, fluxī, fluxum; fluvius vel flūmen fluit.

fluvius, -ī (m.); flūmen.

foculus, -ī (m.); focus parvus; quasi aēnum in quō īgnis solet fierī.

focus, -ī (m.); locus ubi īgnis fierī solet.

fodiō, -ere, fōdī, fossum; forāmen in terrā faciō.

foedus, -a, -um; contrārium quam _pulcher_.

follis, -is (m.); ūter īnflātus.

fōns, fontis (m.); quasi fluviī orīgō, ubi aqua ē terrā prōcēdit.

forāmen, -inis (n.); sī gladium aliudve acūtum īnstrūmentum
per aliquid immīttō forāmen facit.

forās; per forēs; extrā domum.

forēs, -um (f.); iānua quae duās habet partēs; aliter _valvae_.

fōrma, -ae (f.); figūra.

formīca, -ae (f.). [Image: an ant]

fōrmōsus, -a, -um; pulcher.

fortis, -e; validus.

fortiter; adverbium ab adiectīvō _fortis_ ductum.

fortitūdō, -inis (f.); virtūs; _fortitūdō_ est nōmen, adiectīvum _fortis_.

fortūna, -ae (f.); sī rēs bene accidit est bona fortūna, sī male,
est mala fortūna.

forum, -ī (n.); locus apertus in mediā urbe situs circum quem stant tabernae.

fossa, -ae (f.); forāmen in terrā dēfossum.

fovea, -ae (f.); fossa.

fragmentum, -ī (n.); pars parva.

fraudō, -āre; dēcipiō; prīvō.

fraus, fraudis (f.); dolus; modus aliquem dēcipiendī.

frequentia, -ae (f.); multitūdō hominum; nōmen est _frequentia_,
verbum _frequentō_.

frequentō, -āre; identidem eō atque redeō; cum multīs aliīs eō.

frīgidus, -a, -um; contrārium quam _calidus_.

frīgus, -oris (n.); nōmen est, adiectīvum est _frīgidus_.

frōns, frontis (f.); contrārium quam _tergum_; pars faciēī suprā oculōs.

frūctus, -ūs (m.); frūx.

frūgī; abstinēns.

frūmentum, -ī (n.); id ē quō pānem facimus.

frūstrā; id frūstrā facere cōnor quod facere nōn possum.

fugō, -āre; in fugam vertō; efficiō ut aliquis fugiat.

fulcrum, -ī (n.); pēs lectī.

fulgeō, -ēre, fulsī; lūcem dō.

fulgur, -uris (n.); lūx quae, tempestāte ortā, subitō dē caelō dēscendit.

fulmen, -inis (n.); aliquid grave quod fulgure comitante ē caelō cadit.

fundō, -ere, fūdī, fūsum; id quod bibimus in pōcula fundimus; ēdō.

fūnis, -is (m.) [Image: a rope]

fūnus, -eris (n.); pompa quae sī quis sepelītur fit.

fūr, fūris (m.); is quī quod nōn suum est capit.

fūrāx, -ācis; is quī fūrārī solet fūrāx est.

furia, -ae (f.); nūmen quod nōs ob scelus commīssum persequitur.

furō, -ere, -uī; saeviō; īnsānum mē praestō.

fūror, -ārī; fūr fūrātur.

furor, -ōris (m.); nōmen ā verbō _furō_ ductum.

fūrtim; ut fūr.

fūrtum, -ī (n.); id quod fūr commīttit.

fūscus, -a, -um; niger.

fūstis, -is (m.); baculum quō aliquem percutimus.

galea, -ae (f.); vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

gallīna, -ae (f.); gallus fēminīnus.

gallus, -ī (m.). [Image: a cock]

genae, -ārum (f.); partēs ōris inter quās est nāsus.

gener, -erī (m.); fīliae marītus.

generō, -āre; pariō.

generōsus, -a, -um; nōbilis; līberālis.

genū, -ūs (n.); quasi angulus crūris.

gerō, -ere, gessī, gestum; ferō; _sē gerere_ sīgnificat _esse_, _sē praestāre_.

gigās, -antis (m.); homō ingentī statūrā.

gīgnō, -ere, genuī, -genitum; ādō; gallīna pullōs gīgnit.

gladiātor, -ōris (m.); is quī contrā aliquem in arēnā pūgnat
ut spectāculum adhibeat.

gladiātōrius, -a, -um; ad gladiātōrēs attinēns.

gladius, -ī (m.); vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

glōriābundus, -a, -um; is est glōriābundus quī glōriārī solet.

glōrior, -ārī; māgnum loquor, superbō modō loquor.
Pisciātōrēs saepenumerō sē māgnum piscem cēpisse glōriantur.

Gorgō, -onis (f.); fēmina terribilis cuī serpentēs prō crīnibus erant.
Omnēs quōs spectābat in lapidēs convertēbat.

grabātulus, -ī (m.); lectus parvus quālī mīlitēs in tabernāculīs ūtuntur.

gradus, -ūs (m.); mōtus pedis dum ambulāmus.

grandis, -e; māgnus.

grātia, -ae (f.); favor; amīcitia.
_In gratiam cum aliquo redeō_ = iterum amīcus eī fīō. _Grātiā_ = _causā_.

grātulor, -ārī (dat.); _grātulor mihi_ sīgnificat beātum mē esse putō.

gula, -ae (f.); avāritia.

gustō, -āre; aliquantulum alicūius reī edō.

habitus, -ūs (m.); speciēs vestium quās gerimus; vestis.

halcēdō, -inis (f.). [Image: a kingfisher]

haruspex, -icis (m.); vātēs quī quid futūrum sit vīscera
animālium īnspiciendō praedīcit.

hasta, -ae (f.); pīlum.

haud; nōn.

hauriō, -īre, hausī, haustum; aquam ex aliquō locō dūcō;
_pōculum hauriō_ sī omne quod inest bibō.

haustus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _hauriō_.

hecatombē, -ēs (f.); sacrificium in quō centum bovēs immolāmus.

hedera, -ae (f.). [Image: ivy]

herbula, -ae (f.); herba parva.

heus; exclāmātiō alicūius vocantis.

hībernus, -a, -um; ad hiemem attinēns.

hiemps, -emis (f.); pars annī; ōrdō est _vēr_, _aestās_, _auctumnus_, _hiemps_.

hinc; ex hōc locō. _Hinc inde_ = ex omnibus partibus.

hiō, -āre; ōs aperiō. Sī hiās manum ante ōs pōne.

histriō, -ōnis (m.); is quī partem in cōmoediā aut in tragoediā
in theātrō agit.

hodiē; hōc diē.

honestē; ut hominem honestum decet.

honestus, -a, -um; homō honestus nēminem dēcipit.

honōrātus, -a, -um; summī honōris.

honōs, -ōris (m.); bona fāma; venerātiō.

horreum, -ī (n.); locus ubi frūmentum cūstōdīmus.

horribilis, -e; contrārium quam _iūcundus_.

hortulus, -ī (m.); hortus parvus.

hortus, -ī (m.); quasi ager parvus iuxtā domum.
In hortō flōrēs atque arborēs crēscunt.

hospes, -itis (m.); aut is quī nōs domī apud sē excipit,
aut is quem alter ita excipit.

hospitālis, -e; adiectīvum est, nōmen est _hospes_.

hospitāliter; benīgnī hospitis rītū.

hospitium, -ī (n.); id quod hospes nōbīs praebet.

hostia, -ae (f.); animal quod immolāmus.

hostis, -is (m.); is quī contrā patriam nostram pūgnat.

hūiusmodī; scīlicet _hūius modī_, tālis.

hūmānitās, -ātis (f.); nōmen est; adiectīvum est _hūmānus_.

hūmānus, -a, -um, est adiectīvum; nōmen est _homō_. Benīgnus, nōn crūdēlis.

humus, -ī (f.); terra; _humī_ = in terrā.

(icō), -ere, īcī, ictum; feriō.

identidem; iterum atque iterum; saepenumerō.

ideō; ob eam causam.

idōneus, -a, -um; aptus, proprius; id alicuī idōneum est quod eī est ūtile.
Stilus est scrībendō idōneus, ferula percutiendō.

īgnārus, -a, -um; is est īgnārus quī īgnōrat.

īgnōrō, -āre; nōn sciō.

īgnōtus, -a, -um; contrārium quam _nōtus_.

Īlium, -ī (n.); Trōia.

illībātus, -a, -um; nōn volnerātus.

illīc; ad illum locum.

illīdō, -ere, -līsī, -līsum; aliquid contrā aliam rem iaciō āc frangō.

illūminō, -āre; lūmen alicuī reī praestō.

illūstris, -e; praeclārus, nōbilis.

illūstrō, -āre; illūstre aliquid reddō.

imāgō, -inis (f.); figūra hominis vel deī quam fingimus.

imber, -bris (m.); aqua quae dē caelō cadit.

imitor, -ārī; aliquid alicuī simile facere cōnor.

immānis, -e; ingēns; horribilis.

immergō, -ere, -sī, -sum; immīttō.

immeritō; contrārium quam _meritō_; sine causā.

immineō, -ēre; adesse videor; quasi suprā caput alicūius pendeō.

immīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; iaciō in, impōnō.

immoderātē; sine modō, nimis.

immolō, -āre; sacrificō.

immortālis, -e; is est immortālis quī numquam moritur. Deī sunt immortālēs.

impellō, -ere, -pulī, -pulsum; cōgō, persuādeō, compellō.

impendō, -ere, -dī, -sum; ēdō; intendō; ūtor, cōnsūmō.

imperō, -āre; iubeō.

impertiō, -īre; partem alicuī dō.

impetrō, -āre; aliquid impetrō sī id quod habēre volēbam mihi accidit;
potior; adipīscor.

impetus, -ūs (m.); vīs alicūius currentis; impulsus.

impleō, -ēre, -ēvī, -ētum; plēnum faciō.

implōrō, -āre; ōrō.

imprecor, -ārī; precor; aliquid malī precor.

improbus, -a, -um; nōn probus.

imprōvīsus, -a, -um; nōn prōvīsus; ex imprōvīsō = subitō.

impudēns, -entis; is est impudēns quem nihilī pudet.

impulsus, -ūs (m.); vīs quā intrat aliquis; aliter _impetus_.

impūne; sine poenā.

inanimus, -a, -um; is est inanimus quī nihil potest sentīre; paene mortuus.

inaudītus, -a, -um; id est inaudītum quod anteā nōn audīvimus.

incantō, -āre; carmen magicum canō.

incassum; frūstrā.

incendō, -ere, -dī, -sum; ūrō; līgna incendimus ut īgnis fiat;
efficiō ut aliquid ārdeat; efficiō ut aliquis īrāscātur. _Incēnsus_ = _ārdēns_.

incidō, -ere, -cidī, -cāsum; cadō in.

incitō, -āre; celerius īre faciō, vel cōgō.

inclūdō, -ere, -clūsī, -clūsum; in aliquō locō claudō.

incola, -ae (m.); is quī regiōnem quamdam incolit.

incolō, -ere, -coluī; habitō.

incolumis, -e; salvus, integer, tūtus.

incrēdibilis, -e; id incrēdibile est cuī fidem habēre nōn possumus.

increpō, -āre, -uī, -itum; crepitum faciō; reprehendō.

incumbō, -ere, -cubuī, -cubitum (dat.); vīrēs intendō; operam dō.

incūnābula, -ōrum (n.); vestēs quālēs īnfāns in cūnīs habet.

incurvus, -a, -um; nōn rēctus.

inde; ex illō locō; deinde.

indemnātus, -a, -um; nōn damnātus.

indicō, -āre; sīgnifīcō; dēmōnstrō.

indīgnor, -ārī; īrāscor.

indō, -ere, -didī, -ditum; dō, addō.

indūcō, -ere, -dūxī, ductum; dūcō in.

industria, -ae (f.); dīligentia.

ineō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō in; incipiō;
_cōnsilium ineō_ est cōnsilium capiō.

inermis, -e; sine armīs.

inexōrābilis, -e; is est inexōrābilis cūius īram dēprecārī nōn possumus.

īnfandus, -a, -um; id est īnfandum dē quō loquī nōn possumus.

īnfāns, -antis (m.f.); puer parvus vel puella parva. Īnfāns loquī nōn potest.

īnfēnsus, -a, -um; inimīcus; īrācundus; īnfestus.

īnferī, -ōrum; quī mundum īnferiōrem habitant.

īnfernus, -a, -um; ad īnferōs attinēns.

īnferō, -ferre, -tulī, illātum; ferō in; contrā aliquem adhibeō.

īnfēstō, -āre; īnfēstum reddō.

īnfēstus, -a, -um; nōn tūtus; īnfēstus est locus ubi multī sunt latrōnēs.

īnfīrmus, -a, -um; nōn validus.

īnflātus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _īnflō_ ductum.

īnflō, -āre; in aliquam rem flō; _īnflātus_ est _ventō plēnus_.

īnfula, -ae (f.); corōna quālem vātēs capitī circumdare solet.

īnfundō, -ere, -fūdī, -fūsum; fundō in.

ingenium, -ī (n.); mēns; sagācitās.

ingēns, -entis; māgnus.

ingredior, -ī, -grēssus sum; intrō.

inhālō, -āre; paene idem quod _īnflō_; animam ex ōre mīttō.

inhiō, -āre; suprā aliquid hiāns pendeō.

inhospitālis, -e; nōn hospitālis.

iniciō, -ere, -iēcī, -iectum; aliquid in aliquem iaciō.

inimīcus, -ī (m.); contrārium quam _amīcus_.

initium, -iī (n.); contrārium quam _fīnis_.

iniūria, -ae (f.); id quod patior sī quis mē laedit.

innatō, -āre; in aliquō locō natō.

innocēns, -entis; nōn nocēns.

inopīnātus, -a, -um; id est inopīnātum quod ex imprōvīsō fit,
vel quod nōn prōvidēmus.

inquam; dīcēbam.

inquit; dīcit vel dīxit.

īnsalūbris, -e; nōn salūbris, nōn sānus.

īnsānia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est _īnsānus_.

īnsānus, -a, -um; nōn sānus.

īnscius, -a., -um; īgnārus.

īnsequor, -ī, -secūtus sum; sequor.

īnserō, -ere, -seruī, -sertum; immīttō; impōnō.

īnsidiae, -ārum (f.); locus ubī mīlitēs latent ut hostēs dēcipiant; dolus.

īnsīgnis, -e; splendidus; is est īnsīgnis quī ē cēterīs quasi exstat;
nōn facere possumus quīn eum videāmus.

īnsolēns, -entis; superbus; impudēns.

īnsolenter; adverbium ab adiectīvō _īnsolēns_ ductum.

īnspiciō, -ere, -spexī, -spectum; cūriōsē spectō.

īnstituō, -ere, -uī, -ūtum; auctor alicūius mōris fīō.

īnstitūtum, -ī (n.); mōs.

īnstruō, -ere, -struxī, -structum; doceō.

īnsula, -ae (f.); terra marī circumdata.

īnsurgō, -ere, -surrēxī, -surrēctum; mē tollō.

integer, -gra, -grum; tūtus; salvus, nōn volnerātus.

intempesta nox est media nox.

intendō, -ere, -dī, -tum; tendō ad; _intentus_ = summā _cūrā_.

interdīcō, -ere, -dīxī, -dictum (dat.); vetō.

intereō, -īre, -īvī (-iī), -itum; pereō, morior.

interficiō, -ere, -fēcī, -fectum; caedō.

interimō, -ere, -ēmī, -emptum; interficiō.

intersum, -esse, -fuī (dat.); partem agō in aliquā rē.

interveniō, -īre, -vēnī, -ventum; inter duōs aliōs veniō.

intexō, -ere, -texuī, -textum; inter aliās rēs aliquid texō.

intrō, -āre; eō in.

intrōdūcō, -ere; indūcō.

inundō, -āre; aquā submergō.

inūsitātus, -a, -um; id est inūsitātum quod fierī nōn solet.
Contrārium est _solitus_.

inūtilis, -e; nūllā rē dīgnus.

invādō, -ere, -sī, -sum; contrā aliquem irruēns pūgnō.

inveniō, -īre, -vēnī, -ventum; reperiō; quasi _veniō in_.

invicem; inter sē.

invideō, -ēre, -vīdī, -vīsum (dat.); tibi invideō sī id quod tū habēs
ego habēre volō.

invidiā, -ae (f.); nōmen ā verbō _invideō_ ductum.

invītō, -āre; ad mē vocō.

invītus, -a, -um; nōn volēns, nōlēns.

invocō, -āre; implōrō.

involvō, -ere, -volvī, -volūtum; aliquid in aliā rē volvō; tegō.

īrācundus, -a, -um; īrā plēnus.

īrāscor, -ī, īrātus sum; affectus sum īrā.

irrīdeō, -ēre, -rīsī, -rīsum; cum aliquō ita rem agō ut cēterī rīdeant;
aliquem lūdibriō habeō.

irrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; irruō.

irruō, -ere, -ruī; māgnō impetū in aliquem locum currō.

iactō, -āre; quatiō; iaciō.

iaculum, -ī (n.); tēlum quod ē manū iacimus.

iānitor, -ōris (m.); quī iānuam cūstōdit.

iēiūnus, -a, -um; is est iēiūnus quī edere vult.

ientāculum, -ī (n.); id quod māne edimus.

iūcunditās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _iūcundus_.

iūcundus, -a, -um; id est iūcundum quod mihi placet.

iūdicium, -ī (n.); iūdicēs in iūdiciō hominem accūsātum
aut damnant aut absolvunt.

iūdicō, -āre; id quod iūdicēs faciunt.

iugulō, -āre; iugulum secō.

iugulum, -ī (n.); pars corporis inter caput et umerōs.

iugum, -ī (n.); id quod cum bovēs arātrō iungimus suprā colla eōrum pōnimus.

Iūnō, -ōnis (f.); uxor Iovis.

Iūppiter, Iovis (m.); pater deōrum.

iūrō, -āre; affīrmō. Nōs Anglī dum iūrāmus librum sacrum manū tenēmus.

iūs, iūris (n.); potestās quam oportet nōs habēre; _iūs dō_ = iūdicō.
_In iūs eō_ = rem ad iūdicium dēferō.

iūsiūrandum, iūrisiūrandī (n.); id quod iūrāmus.

iūssum, -ī (n.); id quod iubeō. _Iūssū_ = secundum iūssa_.

labor, -ōris (m.); negōtium quod fessōs reddit hominēs; paene idem quod _dolor_.

labōrō, -āre; in summā difficultāte sum; doleō, dolōrem sentiō.
_Ē capite labōrō_ = dolōrem in capite sentiō.

labrum, -ī (n.); pars ōris quae dentēs tegit.

lac, lactis (n.); albus quīdam liquor quem vacca nōbīs praebet.

lacerō, -āre; quasi in fragmenta dentibus secō.

lacessō, -ere, -īvī, -ītum; vexō, perturbō.

lacus, -ūs (m.); quasi parvum mare in mediā terrā situm.

laedō, -ere, -sī, -sum; noceō; efficiō ut aliquis doleat.

laetus, -a, -um; fēlīx.

lāmentātiō, -ōnis (f.); vōx dolentis.

lāmentor, -ārī; fleō; lāmentātiōnem faciō.

lāna, -ae (f.); id quod in tergō ovis crēscit ē quō vestēs teximus.

lānificium, -ī (n.); ars texendī lānam.

lapillus, -ī (m.); lapis parvus.

laqueus, -ī (m.); quasi circulus ē restī factus.

largītiō, -ōnis; dōnum; praecipuē dōnum quō aliquem corrumpere cōnor.

larva, -ae (f.); persōna.

lateō, -ēre, -uī; mē cēlō.

latrō, -ōnis (m.); quī id quod nōn suum est capit.

latus, -eris (n.); pars corporis, neque tergum neque frōns.

lavō, -āre, lāvī, lavātum (lautum _vel_ lotum); aquā purgō.

leaena, -ae (f.); quasi leō fēminīnus.

lectulus, -ī (m.); lectus parvus.

lectus, -ī (m.); rēs super quam iacēmus dum dormīmus.

lēgātus, -ī (m.); is quī ad aliōs negōtia āctūrus mīttitur.

leō, -ōnis (m.); animal ferōcissimum quod Āfricam aliāsque regiōnēs habitat.

Lēthaeus, -a, -um; ad Lēthēn attinēns.

Lēthē, -ēs (f.); flūmen apud īnferōs ē quō sī quis bibit
tōtīus priōris vītae oblīvīscitur.

levō, -āre; levius aliquid faciō; līberō.

lēx, lēgis (f.); quasi pūblicum ēdictum quod quid facere liceat
quidve nōn liceat expōnit;

libēns, -entis; volēns; laetus.

libenter adverbium est; adiectīvum est _libēns_.

Līber, -erī (m.); Bacchus, deus vīnī.

līber, -era, -erum; is est līber quī nōn est servus.

līberālis, -e. Ad līberōs hominēs attinēns. Contrārium quam _avidus_.

līberī, -ōrum (m.); puerī; fīliī et fīliae.

lībertās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _līber_.

libet; placet.

lībrō, -āre; duās rēs ita teneō ut aequālem habeant statum.

līctor, -ōris (m.); servus magistrātūs. Līctōres fascēs et secūrim portābant
quibus scelerātōs solēbant punīrī.

līgna, -ōrum (n.); fragmenta arboris.

līgneus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _līgna_ ductum.

līmōsus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _līmus_ ductum.

līmus, -ī (m.); quasi terra cum aquā admīxta.

lingua, -ae (f.); id quod ōrī inest quā loquentēs ūtimur.

linteum, -ī (m.); vestis lintea, ē līnō facta. Tunica est lintea vestis.

liquefaciō, -ere, -fēcī, -factum; liquidum aliquid reddō.

liquet; clārum est.

liquidus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _liquor_ ductum.
Contrārium quam _solidus_.

liquor, -ōris (m.); id quod fluit.

līs, lītis (f.); contentiō apud iūdicium.

lītus, -oris (n.); pars terrae apud mare.

locō, -āre; pōnō; negōtium faciendum quasi vēnum dō.
Is quī negōtium suscipit, negōtium condūcit,
atque mihi dīcit quantī negōtium perficere velit.

locuplēs, -ētis; dīves.

longinquus, -a, -um; procul; contrārium quam _proximus_.
_Ē longinquō_ = contrārium quam _prope_.

longitūdō, -inis (f.); nōmen est, adiectīvum est _longus_.

lōrārius, -ī (m.); is quī servōs flagellat.

lōrum, -ī (n.); pars coriī angusta et longa.

lōtus, -ī (f.); herba quaedam dulcissima.

lucerna, -ae (f.); rēs quaedam oleum continēns quae noctem illūminat.

luctor, -ārī; contrā aliquem eō cōnsiliō contendō ut ad terram dēiciam.

lūctus, -ūs (m.); dolor.

lūdibrium, -ī (n.); id quod faciō ut aliquem irrīdeam.

lūdus, -ī (m.); locus ubi lītterās discimus.
Aut cōmoedia aut tragoedia quam in scaenā vidēmus.
_Lūdus gladiātōrius_ est locus ubi gladiātōrēs pūgnāre discunt.

lūmen, -inis (n.); lūx.

lūna, -ae (f.); ut sōl lūcem dat diē, ita lūna noctū dat.

lūsus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _lūdō_.

lutum, -ī (n.); līmus.

lūx, lūcis (f.); id quod sōl dat; diē est lūx, nocte nōn est.
_Sub lūcem_ = paulō antequam sōl oritur.

macer, -cra, -crum; contrārium quam _pinguis_.

māchinor, -ārī; dolōs excōgītō.

maciēs, -ēī (f.); est nōmen, adiectīvum est _macer_.

mactō, -āre; interficiō, praecipuē apud sacrificium.

macula, -ae (f.); sī līmus aliave rēs sordida in vestem albam cadit
maculam facit.

maculōsus, -a, -um; maculārum plēnus.

madeō, -ēre, -uī; madidus sum.

madidus, -a, -um; sī quid in aquam immergō madidum faciō.

magicus, -a, -um; id est magicum quod suprā hūmānam potestātem est;
quōmodo fīat nescīmus.

magistrātus, -ūs (m.); quī pūblica cūrat negōtia.
Seriēs magistrātuum est _aedīlis_,
_quaestor_, _praetor_, _cōnsul_, _prō_ _cōnsule_, _cēnsor_.

māgnificus, -a, -um; splendidus; līberālis.

māgnitūdō, -inis (f.); nōmen est, adiectīvum est _māgnus_.

mālum, -ī (n.); pōmum.

mālus, -ī (m.); tīgnum in mediā nāve ērēctum.

mandō, -āre; dō, commendō.

māne (n.); pars diēī ante merīdiem.

maneō, -ēre, mānsī, mānsum; in locō stō; nōn abeō; habitō.

mānēs, -ium (m.); anima vel spīritus mortuī hominis.
Mānēs apud īnferōs vīvunt.

mānsuētus, -a, -um; contrārium quam _ferōx_.

marīnus, -a, -um; ad mare attinēns.

marītus, -ī (m.); cuī est uxor. Pater tuus est marītus tuae mātris.

marmor, -oris (m.); saxum candidum ē quō sīgna deōrum et templa facimus.

māteria, -ae (f.); id ē quō aliquid factum est māteria est.

māternus, -a, -um; ad mātrem attinēns.

mātrimōnium, -ī (n.); pater mātrem tuam in mātrimōnium dūxit.

mātrōna, -ae (f.); fēmina in mātrimōnium ducta.

mātūrēscō, -ere, mātūruī; mātūrus fīō.

mātūrus, -a, -um; frūx mātūra est edendō idōnea.

mātūtīnus, -a, -um; ad māne attinēns.

medeor, -ērī (dat.); sānō.

medicāmentum, -ī (n.); herba mala; remedium; medicīna.

medicīna, -ae (f.); id quod medicus nōbīs dat.

medicus, -ī (m.); is quī aegrōs sānat.

medicus, -a, -um; ars medica est ars sānandī aegrōtantēs.

mel, mellis (n.); id quod apēs ē flōribus colligunt.

membrum, -ī (n.); pars corporis.

memoria, -ae (f.); pars mentis quā meminimus.

mendācium, -ī (n.); nōmen est; adiectīvum est _mendāx_.

mendāx, -ācis; is est mendāx quī mentītur.

mendīcus, -ī (m.); homō quī vagātur āc sī cuī occurrit
hunc in modum eum alloquitur:
"Ō benīgne," inquit, "dā mihi, sīs, aliquantulum pecūniae.
Septemdecim mīlia passuum hodiē ambulāvī;
nihil habeō quod edam, neque uxor habet, neque līberī, quī mihi sunt duodecim."

mēns, mentis (f.); animus.

mēnsis, -is (m.); duodecima pars annī.

mentior, -īrī; nōn vērum dīcō.

mentum, -ī (n.); pars ōris īnferior.

merīdiēs, -ēī (f.); media diēs.

meritō adverbium est, adiectīvum est _meritus_.

meritus, -a, -um; dīgnus.

merum, -ī (n.); vīnum cum nūllā aquā admīxtum.

metus, -ūs (m.); timor.

mīles, -itis (m.); homō quī pūgnat et patriam dēfendit.
Vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

Minerva, -ae (f.); dea bellī et sapientiae.

minister, -trī (m.); servus.

minitor, -ārī; minor.

minor, -ārī; aliquid horribile mē āctūrum esse dīcō.

minuō, -ere, -uī, -ūtum; contrārium quam _augeō_.

mīrābilis, -e; mīrus; id quod admīror est mīrābile.

mīror, -ārī; intellegere nōn possum.

miserābilis, -e; miser.

miserātiō, -ōnis (f.); misericordia.

miserē; adverbium ab adiectīvō _miser_ ductum.

miseret, -uit; _miseret mē_ sīgnificat _misericordiā commōtus sum_.

misericordia, -ae (f.); sī tibi parcō misericordiā affectus sum.

modus, -ī (m.); fīnis; _in modum alicūius reī_ sīgnificat _sīcut_, _quasi_.
_Praeter modum_ = nimis.

moenia, -ium (n.); mūrī urbis.

mola, -ae (f.); frūmentum molitum.

molae, -ārum (f.); duo māgna atque rotunda saxa quibus frūmentum molimus.

mōlēs, -is (f.); quicquid māgnae māgnitūdinis.

molliter; adverbium ab adiectīvō _mollis_ ductum.

molō, -ere, -uī, -itum; quasi in fragmenta tundō. Frūmentum molīs molimus.

moneō, -ēre; moneō tē ut caveās nē quid accidat.

monitum, -ī (n.); id quod moneō.

monitus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _moneō_ ductum.

mōns, montis (m.); collis altus.

mōnstrum, -ī (n.); sīgnum dīvīnum, portentum.

monumentum, -ī (n.); sepulcrum.

mordeō, -ēre, momordī, morsum; dentibus mordēmus aliquid.

moror, -ārī; moram faciō; nōn fēstīnō.

mortālis, -e; nōn immortālis.

mortifer, -era, -erum; mortem ferēns.

mōrum, -ī (n.); arbor humilis quae nigrās bācās fert.

mōs, mōris (m.); id quod facere solēmus.
_Mōrem alicuī gerō_ = _ita agō ut alicuī placeam_.

mōtus, -ūs (m.); nōmen est _mōtus_, verbum _moveō_.

mox; nōn ita multō post.

mucrō, -ōnis (m.); gladius.

mūgītus, -ūs (m.); vōx bovis.

muliebris, -e; adiectīvum ā nōmine _mulier_ ductum.

mulier, -eris (f.); fēmina.

multitūdō, -inis (f.); turba māgna, multī hominēs.

mundus, -ī (m.); orbis terrārum.

mūnus, -eris (n.); spectāculum gladiātōrum; dōnum.

mūs, mūris (m.); animal parvum quod fēlēs grātō animō interficiunt eduntque.

Mūsae, -ārum (f.); deae carminum.

musca, -ae (f.) [Image: a fly]

mustēla, -ae (f.). [Image: a weasel]

mūtātiō, -ōnis (f.) nōmen est; verbum est _mūtō_.

mutilō, -āre; partem abscīdō.

mūtō, -āre; in aliam fōrmam aliquid vertō.

mūtuor, -ārī; mūtuam pecūniam accipiō.

mūtus, -a, -um; is quī loquī nōn potest.

mūtuus, -a, -um; propriē id quod ad multōs attinet est mūtuum.
_Mūtuum aliquid accipiō_ est _aliquid accipiō quod oportet mē posteā reddere_.
Contrārium est _mūtuum aliquid dō_.

nancīscor, -ī, nactus sum; adipīscor; potior.

nārēs, -ium (f.); nāsus.

nārrātiō, -ōnis (f.); id quod nārrō.

nātiō, -ōnis (f.); cīvēs ab eādem orīgine ortī. Rōmānī sunt nātiō.

natō, -āre; in aquā quasi currō et manibus et pedibus ūsus.

naufragium, -ī (n.); est naufragium cum nāvēs contrā saxa franguntur.

nauta, -ae (m.); is quī nāvigat.

nāvigō, -āre; iter in nāvī faciō.

nāvis, -is (f.); id quod nōs trāns mare portat.

necesse est; oportet.

necessitās, -ātis (f.); id quod mūtārī nūllō modō potest.

necō, -āre; interficiō.

nefārius, -a, -um; malus, scelestus.

neglegō, -ere, -glēxī, -glēctum; contrārium quam _cūrō_.

nēgligenter; contrārium quam dīligenter; sine cūrā.

negō, -āre; dīcō _nōn_.

Nemesis, -is (f.); dea quae male facta, praecipuē superbiam, ulcīscitur.

Neptūnus, -ī (m.); deus maris.

nēquam, nefārius.

nequeō, nequīvī; nōn possum.

nex, necis (f.); mors; caedēs.

nīdus, -ī (m.); domus avis.

nihil; nūlla rēs.

nihilum, -ī (n.); nihil; _nihilī_ = nūllīus pretiī.

nimis, plūs quam oportet.

nimius, -a, -um; māior quam oportet; _nimiī_ = _plūrēs quam oportet_.

niveus, -a, -um; candidus.

nocēns, -entis; nōn innocēns; is quī rē vērā scelus admīsit nocēns est.

noctū; nocte.

noctua, -ae (f.); būbō.

nocturnus, -a, -um; ad noctem attinēns.

nōdus, -ī (m.); sī restim aliā restī intexō fit nōdus.

nōlō, nōlle, nōluī; nōn volō.

nōminō, -āre; nōmen alicuī dō; appellō.

Nōnae, -ārum (f.); aut quīntus aut septimus diēs mēnsis.

nota, -ae (f.); sīgnum scrīptum.

notō, -āre; indicō.

nōtus, -a, -um; id quod nōvī est nōtum mihi.

November, -bris; nōnī mēnsis.

nōvī, -isse; sciō.

novissimus, -a, -um; ultimus.

novitās, -tātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _novus_.

noxius, -a, -um; id est noxium quod nōbīs nocet.

nūbō, -ere, nūpsī, nūptum (dat.); māter tua patrī tuō nūpsit.

nūdō, -āre; nūdum aliquem reddō.

nūdus, -a, -um; sine vestibus.

nūmen, -inis (n.); deus; deī potestās.

numerus, -ī (m.); i, ii, iii, iiii, v, sunt numerī.

nūntiō, -āre; nārrō ut nūntius.

nūntius, -ī (m.); is quī ad aliōs it ut aliquid nārret.

nūper; paulō anteā.

nūpta, -ae (f.); uxor nūper in mātrimōnium ducta.

nūptiae, -ārum (f.); mātrimōnium.

nūptiālis, -e; ad nūptiās attinēns.

nūsquam; in nūllō locō.

nūtō, -āre; hūc illūc pendēns moveor.

nūtrīx, -īcis (f.); fēmina quae īnfantēs cūrat.

nūtus, -ūs (m.); mōtus capitis.

nux, nucis (f.); genus frūgis; externam partem dūrissimam habet;
interiōrem modo partem edimus. Sīmiī nucēs valdē āmant.

obdō, -ere, -didī, -ditum; oppōnō; forēs obdō vel claudō.

obdormiō, -īre; dormīre incipiō.

obdūcō, -ere, -dūxī, ductum; tegō.

obeō, -īre, -īvī (-iī) -itum; subeō; patior. _(Mortem) obeō_ = morior.

obiciō, -ere, -iēcī, iectum; contrā aliquem iaciō;
alicuī in ōs iaciō; accūsō.

obiectus, -ūs (m.); nōmen ā verbō _obiciō_ ductum.

obiūrgō, -āre; increpō, reprehendō.

oblinō, -ere, -lēvī, -litum; corpus unguentō oblinimus.

oblīviō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _oblīvīscor_ ductum.

oblīvīscor, -ī, -lītus sum (gen.); nōn meminī.

obmūtēscō, -ere, -tuī; mūtus fīō.

obruō, -ere, -ruī, -rutum; suprā aliquem ita cadō ut eum dēicium;
aliquā rē tegō; opprimō.

obserō, -āre; contrārium quam _reserō_.

observō, -āre; spectō.

obses, -idis (m.f.); is est obses quem hostibus trādimus,
nōs fidem servātūrōs esse spondendī causā.

obsideō, -ēre, -sēdī, -sēssum; mīlitēs urbem obsident
cum castra circum moenia ēius pōnunt
nē quīs exīre nēve intrāre possit.

obstō, -āre, -stitī, stātum (dat.); impediō, nōn sinō.

obtegō, -ere, -tēxī, -tēctum; tegō.

obtemperō, -āre; pāreō, oboediō.

obterō, -ere, -trīvī, -trītum; pedibus aliquid in fragmenta frangō.

obtineō, -ēre, -tinuī, -tentum; habeō, teneō, gerō.

obtūrō, -āre; oblinō, obstruō.

obviam eō alicuī; accurrō; alicuī occurrō; dum per viam eō aliquem offendō.

occāsiō, -ōnis (f.); potestās, opportūnitās, facultās;
occāsiōnem alicūius rei faciendae habeō cum eum facere possum.

occidō, -ere, -cīdī, -cāsum; cadō, contrārium quam _orior_.

occīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; interficiō.

occultō, -āre; cēlō.

occurrō, -ere, -currī, -cursum; obviam eō alicuī.

Ōceanus, -ī (m.); mare māgnum.

ocrea, -ae (f.); id quō mīles crūs tegit nē volnerētur.

ōdī, ōdisse; contrārium quam _amō_.

odor, -ōris (m.); id quod nāribus percipiō.

offendō, -ere, -dī, -sum; inveniō, ita currō ut aliquem corpore meō feriam.
Efficiō ut aliquis īrāscātur vel indīgnētur.

offerō, -ferre, obtulī, oblātum; praebeō, dō; obiciō.

officīna, -ae (f.); locus ubi aliquid fabricāmur.

olea, -ae (f.); arbor quaedam quae bācās viridēs prōcreat.

oleum, -ī (n.); liquor quīdam quī, sī incenditur, lūmen dat.

olīva, -ae (f.); arbor quaedam humilis quae bācas viridēs prōcreat.

omīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; praetereō; neglegō.

omnis, -e; cūnctus; ūnusquisque.

onerō, -āre; onus alicuī impōnō.

onus, -eris (n.); id quod portō.

opācus, -a, -um; umbrā plēnus, umbrōsus;
locus est opācus ubi est umbra, ubi sōl nōn fulget.

opera, -ae (f.); opus; _operam dō_ = vehementer cōnor.

operae, -ārum (f.); auxilium.

operiō, -īre, operuī, opertum; cēlō, abdō.

opēs, -um (f.); dīvitiae, cōpiae. _opem_ = auxilium.

oppidum, -ī (n.); urbs.

oppōnō, -ere, -posuī, -positum; pōnō ob aliquid.

oppūgnō, -āre; pūgnō contrā.

optō, -āre; habēre volō.

ōrāculum, -ī (n.); vōx deī.

ōrātiō, -ōnis (f.); dum loquor ōrātiōnem faciō vel habeō.

ōrātor, -ōris (m.); is quī ōrātiōnem habet vel facit.

orbis, -is (m.); aliquid rotundum.
_Orbis terrārum_ = _omnēs terrae quae in mundō sunt_.

orīgō, -inis (f.); id est orīgō ē quō aliquid oritur, vel dūcitur.

orior, -īrī, ortus sum; surgō.

ōrnāmentum, -ī (n.); id quō aliquid ōrnāmus.

ōrnātus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est _ōrnō_, vel _decorō_.

ōsculor, -ārī; ōsculum alicuī dō.

ōsculum, -ī (n.); amātōrēs ōribus cōniūnctīs ōscula inter sē dant.

ostendō, -ere, -tendī, -tentum; mōnstrō.

ōstium, -ī (n.); porta.

ōtium, -ī (n.); contrārium quam _negōtium_.

ovis, -is (f.). [Image: a sheep]

ōvum, -ī (n.); id ex quō pullus nāscitur.

pacīscor, -ī, pactus sum; pactiōne aut spondeō aut postulō.

pactiō, -ōnis (f.); prōmīssum; sī prōmīttō mē aliquid tibi datūrum esse
sī tū mihi aliam rem dederis pactiōnem cum tē faciō.
Nōlī pactiōnem omīttere, sed semper in pactiōne manē.

paene; nōn omnīnō.

paenitet, -ēre; _paenitet mē hūius_ sīgnificat _doleō quod hōc fēcī_.

pallidus, -a, -um; sine colōre; albus.

pallor, -ōris (m.); color pallidus.

palūs, -ūdis (f.); lacus ubi līmōsa est aqua.

pampinus, -ī (m. f.); frōns vītis.

pangō, -ere, panxī (pepigī, pēgī), panctum (pāctum);
sī iānuam clausam pangimus, nēmō potest intrāre.

pannōsus, -a, -um; vestis pannōsa est vestis multis forāminibus secta.

panthēra, -ae (f.); animal leōnī similis.

pār, paris; similis; īdem.

Parcae, -ārum; fēminae, seu deae rēctius appellantur, quae fātum nōbīs canunt.

parcō, -ere, pepercī, parsum (dat.); veniam dō; nōn interficiō.

parēns, -entis (m. f.); pater et māter sunt parentēs.

pariēs, -etis (m.); cellae mūrus.

pariō, -ere, peperī, partum; faciō, gīgnō. Avis ōva parit.

parō, -āre; _sibi parāre_ est _adipīscī_.

particeps, -cipis; is quī pārtem alicūius reī accipit particeps ēius est.

partim; ex parte; nōn omnīnō.

pāscō, -ere, pāvī, pāstum; cibum animālibus praebeō;
animālia dum in agrīs edunt cūstōdiō.

pāscua, -ōrum (n.); locus ubi animālia pāscuntur.

passim; in multīs locīs.

passus, -ūs (m.); spatium quod inter pedēs est dum ambulāmus.

pāstor, -ōris (m.); is quī ovēs pāscit āc cūstōdit.

patefaciō, -ere, -fēcī, -factum; aperiō, reserō; expōnō.

patior, -ī, passus sum; sinō; sentiō; _dolōrem patior_ est _doleō_.

patria, -ae (f.); terra ubi nātus est aliquis.

patruēlis, -e; ad patruum attinēns.

patruus, -ī (m.); patris frāter.

pauca; nōn multa.

paulisper; breve tempus.

paulō; nōn multō.

paululum; nōn multum.

pauper, -eris; is quī nōn multum habet pecūniae.

pavor, -ōris (m.); terror.

pecus, -oris (n.); turba animālium.

pelagus, -ī (n.); mare.

pellō, -ere, pepulī, pulsum; aliquem in fugam vertō; agō.

Penātēs, -ium (m.); deī domūs.

pendeō, -ēre, pependī; id pendet quod suspenditur.

pendulus, -a, -um; id est pendulum quod pendet.

penitus; altē; ad intimam partem.

penna, -ae (f.); membrum corporis quō avis volat.

pēnsum, -ī (n.); opus domī factum.

peragō, -ere, -ēgī, -actum; ad fīnem agō, perficiō.

peragrō, -āre; per locum vagor.

percellō, -ere, -culī, -culsum; percutiō; terrōre afficiō.

percipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; spectō, videō, intellegō.

percutiō, -ere, -cussī, -cussum; pulsō.

perdūcō, -ere, -dūxī, -ductum; ūsque ad fīnem dūcō.

peregrīnus, -ī (m.); quī aliam āc nōs habitat terram.

pereō, -īre, -ivī (-iī), -itum; morior.

perfacile; omnīnō facile.

perferō, -ferre, -tulī, -lātum; ad aliquem portō; dēferō.

perficiō, -ere, -fēcī, -fectum; faciō; contrārium quam _incipiō_.

perfidia, -ae (f.); mala fidēs.

perforō, -āre; forāmen per aliquid faciō.

perfricō, -āre, fricuī, -fricatum (-frictum); oblinō.

perfringō, -ere, -frēgī, -frāctum; effringō.

perfundō, -ere, -fūdī, -fūsum; aliquid madidum reddō.

pergō, -ere, -rrēxī, -rrēctum; prōcēdō.

pergula, -ae (f.); quasi tugurium quō, ex aliō aedificiō
cuī affīxum est ēminentī, Rōmānī ut tabernā ūtēbantur.

perīclitor, -ārī; in perīculō sum; quāle sit aliquid experīrī cōnor;
alicūius reī perīculum faciō.

perīculōsus, -a, -um; contrārium quam _tūtus_.

perīculum, -ī (n.); perīculum est ubi locus nōn est tūtus;
aliter sīgnificat _experīmentum_.

permāgnus, -a, -um; māximus.

permaneō, -ēre, -mansī, -mānsum; ūsque ad fīnem maneō.

permīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; sinō; intrāre aliquem sinō.

perperam; contrārium quam _rēctē_.

perscrībō, -ere, -scrīpsī, -scrīptum;
_pecūniam perscrībō_ est _pecūniam mūtuam dō_.

persequor, -ī, -secūtus sum; capere cōnor; sequor; vindicō.

persōna, -ae (f.); effigiēs quam faciēī impōnimus.
Puerī Anglicī persōnās Nōnīs Novembribus saepenumerō ferunt.

perspiciō, -ere, -spexī, -spectum; dīligenter spectō.

perterreō, -ēre; valdē terreō.

pertractō, -āre; tangō.

perturbātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est _perturbō_.

perturbō, -āre; agitō; timor vel terror mentem perturbat.

perveniō, -īre, -vēnī, -ventum; ad fīnem veniō.

pessulus, -ī (m.); longum īnstrūmentum aut līgneum aut ferreum
quō iānuam ita pangimus ut nēmō possit intrāre.

pēstilentia, -ae (f.); pēstis; tempestās īnsalūbris.

pēstis, -is (f.); rēs horribilis; aliquid malī quod nōs vexat.

Pherae, -ārum (f.); oppidum in Thessaliā.

Pheraeī, -ōrum (m.); quī Pherās habitābant.

philosophus, -ī (m.); homō sapiēns.

phōca, -ae (f.) canis marīnus. [Image: a seal, seadog]

pīctor, -ōris (m.); is quī pingit.

pīctūra, -ae (f.); id quod pīctor pingit; tabella pīcta.

pietās, -ātis (f.); nōmen est; adiectīvum est _pius_.

pila, -ae (f.) [Image: a ball]

pīleus, -ī (m.); id quod in capite ferimus, dum forīs sumus.

pīlum, -ī (m.). Vidē pāginam centēsimam trīgēsimam secundam.

pilus, -ī (m.); capillus animālis.

pingō, -ere, pīnxī, pīctum; alium colōrem alicuī reī dō.

pinguis, -e; is est pinguis cuī nimis est carnis.

piscātor, -ōris (m.); quī piscēs capit vel vēndit.

piscis, -is (m.); animal parvum quod mare habitat. Piscēs ēdimus.

pīstor, -ōris (m.); is quī pānem facit āc vēndit.

pius, -a, -um; is est pius quī ergā parentēs suōs bonum sē praestat;
bonus, probus.

placenta, -ae (f.); dulce genus pānis.

placidus, -a, -um; quiētus, mollis; nōn īrācundus.

plācō, -āre; īram alicūius dēprecor; efficiō ut aliquis placidus sit.

plāne; clārē.

planta, -ae (f.); pars pedis īnferior.

platēa, -ae (f.); via intrā urbem.

plaudō, -ere, plausī, plausum; sonum manibus faciō quō aliquem laudem.

plaustrum, -ī (n.); id quod equus trahit in quō rēs portāmus.

plausus, -ūs (m.); plaudentium sonus.

plēbs, -is (f.); humiliōrēs āc pauperiōrēs cīvēs.

plērīque; paene omnēs.

plērumque; paene semper.

plūma, -ae (f.); id quod corpus avis contegit.

pluvia, -ae (f.); imber.

pōculum, -ī (n.); vās ē quō bibimus.

poenās dō alicuī; aliquis mē pūnītur; contrārium est _poenās sūmō_.

polliceor, -ērī, pollicitus sum; prōmīttō.

pollūtus, -a, -um; nōn pūrus; foedus.

pompa, -ae (f.); quasi longa hominum seriēs per viās ambulantium.

pōmum, -ī (n.). [Image: an apple]

pondus, -eris (n.); aliquid grave; onus.

populus, -ī (m.); cīvēs.

porcus, -ī (m.). [Image: a swine/pig]

porrigō, -ere, -rēxī, -rēctum; extendō; dō.

porta, -ae (f.); quasi iānua urbis.

portō, -āre; ferō.

possessiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _possideō_ ductum.

possideō, -ēre, -sēdī, -sēssum; habeō, teneō.

posterus, -a, -um; quī posteā venit; _posterō diē_ = _diē secundō_.

postpōnō, -ere, -posuī, -positum; minōris aestimō;
sī tē frātrī tuō postpōnō frātrem tē meliōrem esse putō.

postrēmō; vidē _dēnique_.

postrīdiē; posterō diē.

postulō, -āre; poscō.

potentia, -ae (f.); potestās; vīs.

potestās, -tātis (f.) est nōmen; verbum est _possum_;
occāsiō, facultās, opportūnitās.

pōtiō, -ōnis (f.); pōtus.

potior, -īrī (abl.); adipīscor, mihi parō.

potissimum; māximē.

pōtus, -ūs (m.); id quod bibimus.

praecēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; idem quod _antecēdō_.

praeceptum, -ī (n.); monitum.

praecīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; abscīdō.

praecipitō, -āre; in caput aliquem iaciō.

praecipuē; in prīmīs.

praeclārus, -a, -um; illūstris, nōbilis.

praecō, -ōnis (m.); homō māgnā vōce praeditus quī apud iūdicium
aliumve hominum conventum profātur.
Silentium fierī iubet.

praeda, -ae (f.); id quod capimus, spolia; animal quod vēnāmur.

praedīcō, -ere, -dīxī, dictum; quāle futūrum sit aliquid dīcō.

praeditus, -a, -um; is praeditus est aliqua rē quī aliquam rem habet.

praeficiō, -ere, -fēcī, -fectum; aliquem ut ducem vel caput alicūius reī creō.

praemium, -ī (n.); dōnum quod ob virtūtem accipiō.

praesaepium, -ī (n.); pars stabulī ubi equus stat dum cibum edit.

praesēns, -entis; is quī adest praesēns est.

praesidium, -iī (n.); auxilium.

praestō, -āre, -stitī, -stātum (-stitum); praebeō.
_sē praestāre_ est _sē monstrāre_ vel _esse_.

praetereā; praeter ea; nōn modo ... sed etiam.

praetereō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō praeter aliquem; neglegō; omīttō.

praetervehor, -ī, -vectus sum; in nāvī praetereō.

praetor, -ōris (m.); magistrātus Rōmānus quī iūs dat.

prātum, -ī (n.); ager viridis ubi nihil nisi herba crēscit.

precor, -ārī; ōrō.

prehendō, -ere, -hendī, -hēnsum; teneō, capiō, tangō.

prēlum, -ī (n.); locus in quō ūvās premimus ut sūcus effluat.

pretiōsus, -a, -um; māgnī pretiī.

pretium, -ī (n.); pecūnia quam prō rē acceptā solvimus.

prex, precis (f.); vōx quā deōs alloquimur.

prīnceps, -ipis (m.); homō illūstris.

prīstinus, -a, -um; antīquus;

prīvātus, -a, -um; contrārium quam _pūblicus_.

prīvō, -āre; _aliquem aliqua rē prīvō_ = aliquam rem ab aliquō capiō.

probō, -āre; laudō; idōneum aliquem esse putō.

probus, -a, -um; bonus.

procāx, -ācis; impudēns.

prōcēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; eō.

prōcērus, -a, -um; altus, māgnā statūrā.

prōcreō, -āre; gīgnō; pariō.

procul; contrārium quam _prope_.
_Nōn procul abest_ sīgnificat _nōn multum abest_.

procus, -ī (m.); quī fēminam in mātrimōnium petit.

prōdeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; prōcēdō.

prōdigium, -iī (n.); sīgnum dīvīnum; mōnstrum.
Rēs quaedam inūsitāta quae hominēs terret.

prōditor, -ōris (m.); prōditor urbis portās clam aperit
hostēsque intrāre sinit.

prōdō, -ere, -didī, -ditum; prōditor prōdit.

proelium, -ī (n.); pūgna.

profectiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _proficīscor_ ductum.

profectō; scīlicet.

prōferō, -ferre, -tulī, -lātum; extendō; dēprōmō.

profor, -farī; -fātus sum; loquor; praedīcō.

profundō, -ere, -fūdī, -fūsum; aliquam rem, liquorem praecipuē,
ēiciō vel dēiciō.

profundus, -a, -um; altus.

prōgredior, -ī, -grēssus sum; prōcēdō.

prohibeō, -ēre; nōn sinō.

prōiciō, -ere, -iēcī, -iectum; dēiciō; iaciō, extendō.

prōinde; similī modō.

prōlābor, -ī, -lāpsus sum; cadō; mē praecipitō.

prōlēs, -is (f.); nātī, līberī.

prōluviēs, -ēī (f.); dīluvium.

prōmittō, -ere, -mīsī, -mīssum; dīcō mē aliquid factūrum esse.

prōnus, -a, -um; quasi in caput cadēns.

propāgō, -āre; extendō, aliīs aliquid nōtum faciō.

propellō, -ere, -pulī, -pulsum; agō; efficiō ut aliquid prōcēdat.

propinquus, -a, -um; vīcīnus; id quod prope est propinquum est.

propinquus, -ī (m.); pater, frāter, soror, avunculus, patruus,
cēterī sunt propinquī.

prōpōnō, -ere, -posuī, -positum; paene idem quod _expōnō_.

proprius, -a, -um; id mihi proprium est quod mihi sōlī est.
Contrārium quam _commūnis_.

prōsiliō, -īre, -uī; saliō ex.

prōsperē; bene, fēlīciter.

prōsperus, -a, -um; fēlīx, bonus.

prōspiciō, -ere, -spexī, -spectum; spectō; vertor ad aliquid;
ē longinquō spectō.

prōsternō, -ere, -strāvī, -strātum; dēiciō.

prōterō, -ere, -trīvī, -trītum; obterō, contemnō.

prōtinus; statim.

prōvehor, -ī, -vectus sum; prōcēdō;
_homo provectae aetātis_ est _homō multōs annōs nātus_.

prōverbium, -iī (n.); vōx sapientiae.

prōvideō, -ēre, -vīdī, -vīsum; caveō; cūram adhibeō nē quid accidat.

prōvocō, -āre; ēvocō; ad certāmen aliquem vocō.

proximus, -a, -um; prope, propior, proximus.

prūdēns, -entis; is quī prōvidet; sapiēns.

prūdentia, -ae (f.); nōmen est; adiectīvum est _prūdēns_.

pūblicē; adverbium ab adiectīvō _pūblicus_ ductum.

pudet, -ēre, -uit; id mē pudet quod efficit ut genae mihi rubeant.

pudor, -ōris (m.); nōmen est, verbum est _pudet_.
Pudor efficit ut genae nōbīs rubeant.

puella, -ae (f.); soror est puella, frāter puer.

pūgna, -ae (f.); nōmen ā verbō _pūgnō_ ductum.

pulchritūdō, -inis (f.); nōmen est _pulchritūdō_, adiectīvum _pulcher_.

pullus, -ī (m.). [Image: a young fowl / a chicken]

puls, pultis (f.); cibī genus ex farre aut legūminibus in aquā coctīs.

pulsus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _pellō_.

pūnior, -īrī; sī quando pēnsum male faciō magister mē pūnītur;
poenās ā mē sūmit. Ego–ō mē miserum–poenās dō.

purgō, -āre; pūrum faciō.
Cum tabula nigra litterārum est plēna magister puerō cuīdam imperat
ut eam purget.

purpurātus, -ī (m.); satelles nōbilis quī rēgem comitātur.

purpureus, -a, -um; color quīdam splendidus, paene idem quod _ruber_.

puteus, -ī (m.); forāmen in terrā dēfossum ex quō aquam haurīmus.

putris, -e; nōn recēns.

pyra, -ae (f.); multa līgna in ūnō locō exstructa
super quae cadāver combūrī solet.

Pyrrhicha, -ae (f.); saltātiō hominum quī arma ferunt.

quadrātus, -a, -um; hūiusmodī [Image: a square].

quadrīgae, -ārum (f.); currus et quattuor equī inter sē iūnctī.

quadrupēs, -edis; quī quattuor habet pedēs.

quaerō, -ere, quaesīvī, quaesītum; invenīre cōnor, petō.
_Quaerō dē aliquō_ est _aliquem rogō_.

quamdiū; quantum temporis.

quantī; quantī pretiī.

quāpropter; quam ob causam.

queror, -ī, questus sum; aliquid nōn aequum esse putō; indīgnor.

quies, -ētis (f.); ōtium. Verbum est _quiēscō_. _Quiētem capiō_ = _dormiō_.

quiēscō, -ere, -ēvī, -ētum; quiētem agō, dormiō, nūllum negōtium agō.

Quirītēs, -ium (m.); Rōmānī.

quīvīs, quaevīs, quodvīs; quīcumque tibi placet; ullus.

quondam; ōlim, tempore quōdam.

radius, -iī (m.); quasi lūcis sulcus quem sōl ēdit.

rāmus, -ī (m.); quasi bracchium arboris.

rārus, -a, -um; contrārium quam _dēnsus_. Id est rārum quod nōn saepe vidēmus.

ratiō, -ōnis (f.); modus.

raucus, -a, -um; vōx nōbis rauca fit sī nimis loquimur.

recēdō, -ere, -cēssī, -cēssum; mē recipiō.

recēns, -entis; novus.

recēssus, -ūs (m.); locus remōtus quō nōs recipere possumus
cum multitūdinem vītāre cupimus.

recidō, -ere, reccidī, recāsum; retrō cadō.

reciperō, -āre; iterum capiō.

recipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; iterum capiō; mē recipiō = redeō.

recordor, -ārī; in memoriam revocō.

recumbō, -ere, -cubuī; cubō.

recūsō, -āre; nōlō, nōn volō; negō.

reddō, -ere, -didī, -ditum; faciō.

redigō, -ere, -ēgī, -āctum; retrō agō; reddō.

redimiō, -īre; cingō, circumdō.

redimō, -ere, -ēmī, -emptum; captīvōs pecūniā solūtā redimimus.

redūcō, -ere, -dūxī, -ductum; retrō dūcō; retrō aliquid trahō.

refertus, -a, -um; omnīnō plēnus.

refrīgerō, -āre; frīgidum aliquid reddō.

refugiō, -ere, -fūgī; retrō fugiō.

rēgia, -ae (f.); rēgis domus.

rēgīna, -ae (f.); rēgis uxor.

regiō, -ōnis (f.); pars.

regiōnēs caelī sunt quattuor:‒
[Image: showing septentriōnēs = North, occidēns = West,
oriēns = East, merīdiēs = South]
(_septentriōnēs_ contrārium quam _merīdiēs_ ubi sōl mediā diē vertitur.
_oriēns_ ubi sōl oritur.
_occidēns_ ubi sōl in ōceanum occidit.)

rēgnum, -ī (n.); rēx rēgnum obtinet.

reiciō, -ere, -iēcī, -iectum; retrō iaciō; repellō.

reliquus, -a, -um; relictus; sī ē tribus librīs ūnum capiō duo sunt reliquī.

remedium, -ī (n.); id quod nōs sānat.

remīttō, -ere, -mīsī, -mīssum; retrō mīttō; abīre sinō.

remōtus, -a, -um; id quod nōn prope est remōtum est.

remūneror, -ārī; praemium alicuī ob benīgnitātem ēius dō.

rēmus, -ī (m.); īnstrūmentum quod manibus per aquam movēmus
quō nāvem propellāmus.

renovō, -āre; novum faciō.

renūntiō, -āre; ad aliquem rediēns aliquid nūntiō.

reor, rērī, ratus sum; putō.

repellō, -ere, repulī, repulsum; dēiciō; retrō iaciō.

repentīnus, -a, -um; adiectīvum est; adverbium est _repente_.

repetō, -ere, -īvī (-iī), -ītum; iterum petō; iterum capiō.

rēpō, -ere, -rēpsī, rēptum; ambulō eō modō quō animal
quod nūllōs habet pedēs prōcēdit.

reprehendō, -ere, -dī, -sum; contrārium quam _laudō_.

reputō, -āre; dē aliquā rē cōgitō.

requiēscō, -ere, -quiēvī, quiētum; quiētem agō, dormiō ut vīrēs recipiam.

reserō, -āre; aperiō.

reservō, -āre; servō.

resistō, -ere, -stitī; contrā aliquem pūgnō.

respōnsum, -ī (n.); nōmen est; verbum est _respondeō_.

rēspūblica, reīpūblicae (f.); pūblica negōtia; ratiō haec agendī; cīvitās.

restis, -is (f.); fūnis.

restituō, -ere, -uī, -ūtum; reddō.

restō, -āre, -stitī; maneō; reliquus sum.

rēte, -is (n.); id quō piscēs ē marī capimus.

retegō, -ere, -tēxī, -tēctum; contrārium quam _tegō_.

retexō, -ere, -uī; aliquid textum solvō. Contrārium quam _texō_.

retineō, -ēre, -tinuī, -tentum; retrō teneō; nōn sinō abīre.

reus, -ī (m.); homō accūsātus.
_Capitis reus_ est is quī dē rē capitālī accūsātus est.

revēlō, -āre; contrārium quam _tegō_.

revertor, -ī, -versus sum; redeō.

revocō, -āre; retrō vocō.

rigeō, -ēre; rigidus sum.

rigidus, -a, -um; dūrus.

rīma, -ae (f.); quasi angustum forāmen. Sī quid dehīscit rīma fit.

rīpa, -ae (f.); pars terrae prope flūmen.

rīsus, -ūs (m.); nōmen est; verbum est _rīdeō_.
_Rīsuī est mihi_ = _efficit ut rīdeam_.

rīte; rēctō modō; ut oportet.

rītū; secundum mōrem alicūius.

rīxa, -ae (f.); pūgna inter paucōs et prīvātōs.

rōdō, -ere, rōsī, rōsum; paene idem quod mordeō; dentibus aliquid frangō.
Mūres rōdunt chartam. Nōlī unguēs rōdere.

roga, -ae (f.); pyra;

rosa, -ae (f.); flōs quīdam pulcherrimus.

rota, -ae (f.); pars currūs vel plaustrī quae cum volvitur currus prōcēdit.

rotundus, -a, -um; līttera O est rotunda.

rubeō, -ēre; ruber fīō; genae mihi rubent.

rudēns, -entis (m.); fūnis nāvis.

rudō, -ere, -īvī, -ītum; sonum faciō quālem facit asinus.

rūmor, -ōris (m.); fāma.

rūpēs,-is (f.); saxum māgnum.

rūrsus; iterum.

saccus, -ī (m.). [Image: a sack]

sacerdōs, -ōtis (m.); quī sacra cūrat.

sacra, -ōrum (n.); rēs sacrae.

sacrificium, -ī (n.); nōmen est, verbum est _sacrificō_.

sacrificō, -āre; animal interficiō āc combūrō ut deōs plācem.

saeculum, -ī (n.); centum annī.

saepenumerō; saepe.

saeviō, -īre; saevum mē praestō.

saevitia, -ae (f.); nōmen est _saevitia_, adiectīvum _saevus_.

sāga, -ae (f.); fēmina quae magicam artem scit; plērumque foedā sunt speciē;
nigrae fēlēs eās comitantur.

sagācitās, -tātis (f.); nōmen est; adiectīvum est _sagāx_.

sagāx, -ācis; sapiēns; nōn stultus.

sagitta, -ae (f.); id quod ex arcū ēmīttimus.

sal, salis (m.); id quod suprā cibum spargimus quō melius percipiāmus sapōrem.

salsus, -a, -um; adiectīvum ā nōmine _sal_ ductum.

saltātiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _saltō_ ductum.

saltō, -āre; bracchia, pedēs, corpus hūc illūc iactandō ad sonum tībiae moveor.
Puer saltat. [Image: a dancing boy]

salūbris, -e; sānus; locus est salūbris ubi paucī aegrōtant.

salūbritās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _salūbris_.

salūs, -ūtis (f.); contrārium quam _perīculum_.

salvus, -a, -um; tūtus.

sānē; scīlicet.

sanguis, -inis (m.); ruber quīdam liquor quī corporī inest.

sānō, -āre; efficiō ut aliquis valeat.

sapiēns, -entis; contrārium quam _stultus_.

sapor, -ōris (m.); id quod linguā percipiō dum edō.

sarcina, -ae (f.); onus.

satelles, -itis (m.); minister, praecipuē rēgis minister aut comes.

satyrus, -ī (m.); satyrī erant hominēs quī silvās habitābant;
pedēs caprōrum, nec nōn caudam, habēbant.

saxeus, -a, -um; adiectīvum est, nōmen est _saxum_.

saxum, -ī (n.); lapis māgnus.

scaena, -ae (f.); locus in theātrō ubi histriōnēs stant.

scelerātus, -a, -um; scelestus.

scelestus, -a, -um; quī scelus facit; pessimus.

scelus, -eris (n.); nefās; id quod nōn oportet nōs facere.
Scelus est fūrārī, aliquem interficere.

scēptrum, -ī (n.); rēgis baculum.

scientia, -ae (f.); nōmen ā verbō _sciō_ ductum.

scīlicet; scīre licet; nīmīrum, sine dubiō, ut omnēs intellegere possunt.

sciō, -īre, scīvī, scītum; intellegō.

scīscitor, -ārī; interrogō; quaerō.

scopulus, -ī (m.); saxum.

scrīptūra, -ae (f.); aliquid scrīptum.

sculptor, -ōris (m.); is quī sīgna ex marmore fingit.

scūtum, -ī (n.). Vidē pāginam centēsimam trīgēsimum secundam.

sēcrētus, -a, -um; remōtus; nōn pūblicus.

secūris, -is (f.); īnstrūmentum quō arborēs abscīdimus.

secus; aliter; nōn rēctē.

sēdēs, -is (f.); sella.

sēmimortuus, -a, -um; paene mortuus.

sēmisomnus, -a, -um; vix vigilāns.

sēmoveō, -ēre, -mōvī, -mōtum; āmoveō, removeō.

senātus, -ūs (m.); ōrdō virōrum quōrum cōnsiliō rēspūblica regitur.

senectūs, -tūtis (f.); aetās senis.

senex, senior, nātū māximus; contrārium quam _iuvenis_.

sēnsus, -ūs (m.); id quō aliquid percipimus.
Nōmen est _sēnsus_, verbum _sentiō_.

sententia, -ae (f.); verbōrum numerus quī sēnsum habet;
vōx iūdicum aut damnantium aut absolventium.
_Sententia philosophī_ est id quod philosophus cēnset.

sentiō, -īre, sēnsī, sēnsum; animō percipiō; intellegō; patior.

sepeliō, -īre, -īvī (-iī), -ultum; in terram cadāver īnserō.

septentriōnālis, -e, est adiectīvum; nōmen est _septentriōnēs_.

septentriōnēs, -um (m.); vidē _regiōnēs caelī_.

sepulcrum, -ī (n.); locus in quō homō mortuus iuclūditur.

sepultūra, -ae (f.); nōmen ā verbō _sepeliō_ ductum.

sequor, -ī, secūtus sum; eō post aliquem.

Sēres, -um (m.); sunt eī quī partem Asiae ad orientem versam habitant.
Hodiē capillum quasi in fūnem coāctum gerunt.

sērica vestis est molle genus vestis ex eā māteriā ā Sēribus factum
quam minūtum quoddam animal ē corpore suō quasi texit.

seriēs, -ēī (f.); numerī seriem faciunt, i, ii, iii, iiii, v.

sermō, -ōnis (m.); est sermō dum loquimur.

serō, -ere, sēvī, satum; in terram īnserō.

serpēns, -entis (f.); animal quod serpit.

serpō, -ere, serpsī, serptum; rēpō.

servitūs, -ūtis (f.); contrārium quam _lībertās_. Servī in servitūte sunt.

servō, -āre; tūtum vel salvum faciō; cūstōdiō; dēfendō.

sēta, -ae (f.); capillus quālem habet porcus.

sevēriter; adverbium ab adiectīvō _sevērus_ ductum.

sevērus, -a, -um; saevus, crūdēlis.

sīcārius, -ī (m.); is quī alium interficit.

siccitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _siccus_.

siccō, -āre; siccum aliquid reddō.

siccus, -a, -um; contrārium quam _madidus_.

sīcut; ut, quasi, tamquam.

sīdus, -eris (n.); astrum.

sīgnō, -āre; sīgnum faciō.

sīgnum, -ī (n.); id est sīgnum quod aliquid sīgnificat vel indicat.
Sīgnum deī est aliquid ē marmore plērumque factum quod fōrmam deī imitātur.
Sīgnum bellī est sonus tubae.

silentium, -ī (n.); est silentium cum omnēs silent.

sileō, -ēre, -uī; taceō.

silva, -ae (f.); multae arborēs in ūnō locō sitae sunt silva.

similitūdō, -inis (f.); nōmen est; adiectīvum est _similis_.

sīmius, -iī (m.); animal hominī simillimum.
Sunt quī dīcant genus hūmānum ā simiīs esse ductum.

simplex, -icis; facilis.

simul āc; eōdem tempore quō; statim.

simulācrum, -ī (n.); sīgnum, imāgō, effigiēs.

simulātiō, -ōnis (f.); nōmen ā verbō _simulō_ ductum.

simulō, -āre; simulō mē esse quod rē vērā nōn sum.
Sī lātrō simulō mē esse canem; sī mūgiō bovem mē esse simulō.

sinister, -tra, -trum; contrārium quam _dexter_.

sinus, -ūs (m.); duplex pars vestis in quā rēs ferre possumus.

sīs; sī vīs, sī tibi placet.

sīstrum, -ī (n.); sacra speciēs crepundiōrum.

sitiō, -īre, -īvī (-iī); bibere volō.

sitis, -is (f.); _sitim habeō_ = _sitiō_.

situs, -a, -um; positus.

soccus, -ī (m.); leve calceī genus.

societās, -ātis (f.); grex vel turba sociōrum.

socius, -ī (m.); comes quī negōtium mēcum agit.
Is quī contrā aliōs mēcum pūgnat.

sodālis, -is (m. f.); comes.

solea, -ae (f.); soccus.

solidus, -a, -um; integer.

sōlitūdō, -inis (f.); locus quem nēmō habitat.

solium, -ī (n.); sella māgna; rēgis sella.

sollers, -ertis; sagāx.

solum, -ī (n.); terra.

sōlus, -a, -um; sine aliīs.

solvō, -ere, solvī, solūtum; līberō.
_Pecūniam solvō_ = _pecūniam dō_.
_Nāvem solvō_ = _nāvigāre incipiō_.

somniō, -āre; somnium percipiō.

somnium, -ī (n.); id quod mihi dormientī appāret.

somnus, -ī (m.); _somnō mē dō_ dum in lectō oculōs claudō.

sonitus, -ūs (m.); sonus.

sopor, -ōris (m.); somnus profundus.

sordidus, -a, -um; nōn pūrus. Sī sordidae sunt manūs lavandae sunt.

sors, sortis (f.); cāsus; fortūna; respōnsum ōrāculī.

spargō, -ere, sparsī, sparsum; hūc illūc iactō vel iaciō.

speciōsus, -a, -um; pulcher.

spectāculum, -ī (n.); id quod spectāmus.

spectātor, -ōris (m.); is quī spectāculum spectat.

speculor, -ārī; īnspiciō, spectō.

spēlunca, -ae (f.); quasi māgnum forāmen inter rūpēs.

spērō, -āre; id spērō quod accidere volō.

spīritus, -ūs (m.); animus.

splendidus, -a, -um; clārī colōris; candidus.

spoliō, -āre; abstrahō, abripiō; arma vel spolia ab aliquō rapiō.

spondeō, -ēre, spopondī, spōnsum; prōmīttō mē aliquid factūrum.
_Fīliam spondeō = _promīttō mē fīliam alicuī in matrimōnium datūrum esse_.
_Aliquem spondeō_ = prōmīttō mē apud iūdicium ventūrum nisi ille diē cōnstitūtō
appāruerit.

spongia, -ae (f.); res quaedam quae sī in aquam immergitur multō gravior fit.
In marī crēscit.

sponte suā; sī quis id facit quod nēmō eum facere cōgit, sponte suā facit.

spuō, -ere, -uī, -ūtum; liquōrem ex ōre ēmīttō.

stabulum, -ī (n.); dēversōrium; locus ubi equī cūstōdiuntur.

stadium, -ī (n.); locus in circō ubi cursūs aguntur.

stāgnum, -ī (n.); quasi lacus parvus.

stāmen, -inis (n.); quasi tenuissima pars lānae.

statim; sine morā.

statiō, -ōnis (f.); locus ubi stāre solēmus.

statuō, -ere, statuī, statūtum; pōnō; locō; cōnstituō, ēdīcō.

statūra, -ae (f.); altitūdō hominum; sī quis prōcērus, vel longus, est,
māgnā est statūrā.

status, -ūs (m.); modus standī; verbum est _stō_, nōmen _status_.

stēlliō, -ōnis (m.).
[Image: a stellion, i.e. a newt with starlike spots on its back]

sterilitās, -ātis (f.); est sterilitās ubi nihil crēscit.

stertō, -ere, stertuī; sonum nāsō faciō dum dormiō.
Sī contubernālis tuus ita stertit ut dormīre nōn possīs, in latus eum volve.

stīlla, -ae (f.); minima pars oleī est _stīlla_ oleī.

stilus, -ī (m.); īnstrūmentum quō scrībimus.

(stipem), -is (f.); dōnum parvum; aliquantulum pecūniae.

stīpes, -itis (m.); pars arboris.

stīpō, -āre; contrahō; dēnsum aliquid faciō.

strāgula vestis est vestis quā lectum tegimus.

strepitus, -ūs (m.); sonitus.

stringō, -ere, strīnxī, strīctum; dēprōmō;
_gladium stringō_ est _gladium ē vāgīnā extrahō_.

studeō, -ēre, -uī (dat.); operam librīs dō quō sapientior fīam.
_Partibus alicūius studeō_ = eī faveō, socius eī fiō.

studiōsus, -a, -um; adiectīvum ā verbō _studeō_ ductum.

studium, -ī (n.); nōmen ā verbō _studeō_ ductum.

stupefaciō, -ere, -fēcī, -factum; efficiō ut aliquis valdē mīrētur.

Stygius, -a, -um; ad Styga attinēns.

Styx, Stygis (-os) (f.); flūmen quoddam apud īnferōs.

suāvis, -e; dulcis, iūcundus.

suāvitās, -ātis (f.); nōmen est, adiectīvum est _suāvis_.

subdūcō, -ere, -dūxī, ductum; abdūcō; abripiō.

subeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō sub; patior; suscipiō.
_Tēctum subeō_ = intrō.

subiciō, -ere, -iēcī, -iectum; iaciō sub; suppōnō, addō.

subitō; repente.

submergō, -ere, -sī, -sum; immergō.

subministrō, -āre; praebeō;

subripiō, -ere, -ripuī, -reptum; clam abripiō.

subulcus, -ī (m.); is quī suēs cūstōdit.

succurrō, -ere, -currī, -cursum; ad aliquem currō ut auxilium dem.

sūcus, -ī (m.); liquor quī herbīs et arboribus inest.

sūdor, -ōris (m.); liquor quī dum fēstīnāmus per tōtum corpus fluit.

suggestus, -ūs (m.); locus altior unde ōrātor ōrātiōnem ad populum habet;
rostrum, pulpitum.

sulcus, -ī (m.); quasi longum forāmen in terrā dēfossum
quod agricola arandō facit.

sūmō, -ere, sūmpsī, sūmptum; capiō.

superbia, -ae (f.); nōmen est, adiectīvum est _superbus_.

superbus, -a, -um; contrārium quam _humilis_.

supergredior, -ī, -grēssus sum; superō.

superō, -āre; vincō, praecēdō, antecēdō.

supersum, -esse, -fuī; restō; nōn pereō.

supplex, -icis; is est supplex quī precātur.

supplicium, -ī (n.); poena.

suppōnō, -ere, -posuī, -positum; sub aliquid pōnō.
Aliquid in locō alterīus reī pōnō.

sursum; ex īnferiōre ad superiōrem partem.

sūs, suis (m. f.); porcus.

suscipiō, -ere, -cēpī, -ceptum; capiō;
aliquid faciendum prōmīttō mē factūrum esse.

suspendium, -ī (n.); nōmen est; verbum est _suspendō_.

suspendō, -ere, -dī, -sum; pendō; tabulās pīctās de mūrīs suspendimus.

suspiciō, -ere, -spexī, -spectum; sursum spectō.

suspicor, -ārī; nōn prō certō habeō, sed putō.

sustineō, -ēre, -tinuī, -tentum; ita, aliquid teneō ut cadere nōn possit;
perferō, patior.

sūtor, -ōris (m.); is quī soccōs āc calceōs facit.

tabella, -ae (f.); tabula parva.

taberna, -ae (f.); dēversōrium; locus ubi rēs vēnduntur.

tabernāculum, -ī (n.); mīlitēs in tabernāculīs dormiunt.

tāctus, -ūs (m.); nōmen est, verbum est _tangō_.

taeda, -ae (f.); fax.

taedium, -ī (n.); nōmen est, verbum est _taedet_.

taeter, -tra, -trum; foedus, nōn iūcundus.

tālus, -ī (m.); membrum corporis inter pedem et crūs.

tamdiū; tantum temporis.

tantum; sōlum; modo.

tantus, -a, -um; tam māgnus.

tardō, -āre; tardum aliquem reddō.

tardus, -a, -um; contrārium quam _celer_.

tēctum, -ī (n.); superior pars cellae vel domūs.

tēlā, -ae (f.); id quod teximus.

tellūs, -ūris (f.); terra.

tēlum, -ī (n.); īnstrūmentum quō aliquem interficere possumus.

temperō, -āre; aliquid cum aliā rē mīsceō ut ēius vigōrem dēminuam.

tempestās, -ātis (f.); est tempestās cum ventus māgnā vī flat.
Aut salūbritās aut pēstilentia locī.

templum, -ī (n.); domus deī.

temptō, -āre; cōnor.

tenebrae, -ārum (f.); contrārium quam _lūx_.

tenuis, -e; nōn crassus; mollis.

tenus (abl.); ūsque ad.

tergum, -ī (n.); pars corporis posterior.
Contrārium est frōns. _Tergum dō_ = _fugiō_.

terminus, -ī (m.); fīnis; regiō cōnstitūta.

terreō, -ēre; terrōre aliquem afficiō; efficiō ut aliquis timeat.

terribilis, -e; id terribile est quod nōs terret.

terror, -ōris (m.); timor māgnus.

tēstimōnium, -ī (n.); id quod tēstis dīcit.

tēstis, -is (m.); is quī dīcit sē aliquid vīdisse.

tēstor, -ārī; tēstis tēstātur.

texō, -ere, texuī, textum; vestēs texendō facimus.

thalamus, -ī (m.); cubiculum uxōris.

theātrum, -ī (n.); locus ubi lūdōs aliave spectācula spectāmus.

thēsaurus, -ī (m.); māgna cōpia pecūniae.

Thessalia, -ae (f.); pars septentriōnālis Graeciae.

thyrsus, -ī (m.); scēptrum Bacchī.

tībia, -ae (f.); īnstrūmentum mūsicae quō ūtimur īnflandō.

tīgnum, -ī (n.); rēs quaedam līgnea et longa et quadrāta.
Tīgna tēctum sustinent.

timidus, -a, -um; is quī timēre solet est timidus.

titubō, -āre; hūc illūc quasi cadō dum ambulāre cōnor. Ēbriī titubant.

tondeō, -ere, totondī, tōnsum; secō, abscīdō, praecipuē crīnēs.

tōnsor, -ōris (m.); is quī crīnēs tondet.

tormentum, -ī (n.); īnstrūmentum quō hominēs cruciāmus.

torqueō, -ēre, torsī, tortum; excruciō.

torreō, -ēre, torruī, tostum; īgnī aliquid siccum faciō. Sōl torret terram.

torridus, -a, -um; siccus, tostus.

torus, -ī (m.); lectus.

tōtus, -a, -um; cūnctus; omnis.

tractō, -āre; tangō; agō.

trādō, -ere, trādidī, trāditum; dō; alicuī ut cūstōdiat dō.

trāiciō, -ere, -iēcī, -iectum; iaciō trāns; perforō.

trānseō, -īre, -īvī (-iī), -itum; eō trāns; abeō.

trānsferō, -ferre, -tulī, -lātum; ferō trāns; āmoveō.

trānsnatō, -āre; natō trāns.

trepidus, -a, -um; terrōre affectus.

trīceps, -cipitis; cuī tria sunt capita trīceps est.

triclīnium, -ī (n.); lectus in quō recumbimus dum cēnāmus.

trīduum, -ī (n.); trium diērum spatium.

triplex, -icis; quasi trēs partēs habēns.

trucīdō, -āre; interficiō, occīdō.

trūdō, -ere, -sī, -sum; pellō; immīttō.

truncus, -ī (m.); pars arboris; nōn est rāmus, sed quasi corpus arboris.

tuba, -ae (f.). [Image: a trumpet]

tubicen, -cinis (m.); is quī tubā canit.

tugurium, -ī (n.); domus pauperis; casa līgnea.

tumeō, -ēre; tumidus fīō.

tumidus, -a, -um; adiectīvum est; nōmen est _tumor_.

tumor, -ōris (m.); sī caput tuum vehementer percutiō
tumor rotundus in capite fit. Verbum est _tumeō_.

tumultus, -ūs (m.); sonus atque mōtus quem irruentēs facimus.

tumulus, -ī (m.); quasi tumor terrae; sepulcrum.

tundō, -ere, tutudī, tūnsum; pulsō.

tunica, -ae (f.); vestis quae sub aliīs vestibus est.

turpis, -e; foedus.

tūtor, -ārī; servō, dēfendō.

tympanum, -ī (n.); īnstrūmentum quoddam rotundum quod quatiendō sonum facimus.

tyrannus, -ī (m.); prīnceps; rēx.

ulcīscor, -ī, ultus sum; vindicō.

ultiō, -ōnis (f.) est nōmen; verbum est _ulcīscor_.

umbra, -ae (f.); āēr sōle carēns ex obiectū alicūius corporis,
ut parietis, arboris.

umerus, -ī (m.); pars tergī superior suprā quam situm est caput.

uncus, -ī (m.); aliquid dē uncō suspendere possumus.

unde; ex quō locō.

unguentum, -ī (n.); rēs quaedam mollis quam membrō quod laesum est impōnimus.

unguis, -is (m.); summa pars digitī.

ungula, -ae (f.); pēs equī.

ūniversus, -a, -um; omnis, tōtus.

urbānus, -a, -um; quī urbem habitat.

ūrna, -ae (f.); vas; praecipuē aut vās quod ossa combūsta mortuī hominis
continet, aut vās in quod iūdicēs tabellās iaciunt.

ūrō, -ere, ussī, ūstum; īgnis quicquid tangit ūrit.

ūsquam; contrārium quam _nūsquam_.

ūsūra, -ae (f.); sī mūtuam pecūniam ā mē accēpistī atque ego tibi imperō
ut plūs reddās quam accēpistī, id est ūsūra.

ūsus, -ūs (m.); nōmen est _ūsus_, verbum ūtor.
_Id mihi ūsuī est quō possum ūtī, ūtile est mihi_.

ūter, -tris (m.); pellis in quā Rōmānī aquam portābant.

ūtilis, -e; id est ūtile quō ūtī possum. Contrārium est _inūtilis_.

utinam; exclāmātiō volentis vel cupientis.

ūvae, -ārum (f.). [Image: grapes]

vacuus, -a, -um; id est vacuum quod nihil continet. Contrārium est _plēnus_.

vāgīna, -ae (f.); id quod gladium continet.

vāgiō, -īre; fleō ut īnfāns.

vagor, -ārī; hūc illūc ambulō.

valeō, -ēre; validus sum.

valētūdō, -inis (f.); nōmen est; verbum est _valeō_.

vallēs, -is (f.); locus humilior inter montēs.

valvae, -ārum (f.); forēs.

vāpulō, -āre; verberor.

vās, vāsis (n.). [Image: a vase]

vastō, -āre; regiōnem vastō sī omnēs incolās interficiō.

vātēs, -is (m. f.); sacerdōs; quī rēs sacrās cūrat.

vāticinor, -ārī; vātis rītū praedīcō.

vēcors, -cordis; vēsānus.

vegetus, -a, -um; ācer, valēns.

vehementer; māgnā vī.

vēlōx, -ōcis; celer.

vēlum, -ī (n.); linteum quod mālō nāvis affīgimus.

vēna, -ae (f.); id per quod sanguis in corpore fluit.

vēnābulum, -ī (n.); pīlum quālī ūtuntur vēnātōrēs.

vēnātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est _vēnor_.

vēnātor, -ōris (m.); is quī vēnātur.

vēnditor, -ōris (m.); is quī vēndit.

vēndō, -ere, -didī, -ditum; contrārium quam _emō_.

venēnum, -ī (n.); liquor quem sī bibimus morimur.

venerātiō, -ōnis (f.); nōmen est, verbum est _veneror_.

veneror, -ārī; deōs venerāmur.

venia, -ae (f.); potestās; _veniam dō_ = sinō, vel parcō tibi.

vēnor, -ārī; animālia persequor ut ea capiam.

venter, -ris (m.); pars corporis quō cibus it; stomachus.

ventus, -ī (m.); quasi āēr quī movētur.

vēnum aliquid dō sīgnificat _in tabernā aliquid pōnō ut vēndam_.

vēr, vēris (n.); vidē _hiemps_.

verber, -eris (n.); id quod tibi dō sī tē pulsō.

verberō, -āre; flagellō, pulsō.

vērē; rē vērā; rēctē.

vereor, -ērī, veritus sum; timeō.

vēritās, -tātis (f.); contrārium quam _mendācium_.

versō, -āre; vertō; efficiō ut aliquid volvātur.

vēsānus, -a, -um; īnsānus.

vescor, -ī; edō.

vesper, -eris vel -erī (m.); tempus inter diem et noctem.

vestibulum, -ī (n.); prīma pars domūs.

vestis, -is (f.); id quō corpus tegitur vel amicītur.

vetō, -āre, -uī; -itum; nōn sinō; alicuī imperō nē aliquid agat.

vetus, -eris; contrārium quam _novus_.

vexō, -āre; perturbō, agitō dolōre aliquem afficiō.

viātor, -ōris (m.); quī iter facit.

vicārius, -a, -um; id est vicārium quod prō aliō faciō; ad alium attinēns.

vicēs (f.); mūtātiōnēs.

vīcīnus, -ī (m.); is quī prope nōs habitat.

victor, -ōris (m.); is quī vincit.

victōria, -ae (f.); nōmen ā verbō _vincō_ ductum.

videor, -ērī, vīsus sum; _hōc mihi vidētur bonum esse_ sīgnificat
_putō hōc esse bonum_.

vidua, -ae (f.); cuī marītus iam mortuus est.

vigilia, -ae (f.); pars noctis;
quattuor erant vigiliae ternās continentēs hōrās.

vigilō, -āre; nōn dormiō.

vigor, -ōris (m.); vīs.

vīlis, -e; contrārium quam _pretiōsus_.

vīnārius, -a, -um; ad vīnum attinēns.

vinciō, -īre, vīnxī, vīnctum; vinculīs cingō.

vinculum, -ī (n.); id quod manibus et pedibus eōrum
quī in carcere sunt impōnimus.

vindēmia, -ae (f.); frūctus vītis.

vindicō, -āre; id mihi vindicō quod meum esse dīcō. Poenās dīgnās sūmō.

vīnea, -ae (f.); locus ubi crēscunt vītēs.

vīnum, -ī (n.); id quod ex ūvīs facimus.

violentia, -ae (f.); vīs valida.

virginālis, -e; ad virginēs attinēns.

virgō, -inis (f.); puella nōndum in mātrimōnium ducta.

virgulta, -ōrum (n.); tenuissimī arboris rāmī.

viridis, -e; color quīdam; ager est viridis.

vīscera, -um (n.); partēs corporis interiōrēs.

vīta, -ae (f.); contrārium quam _mors_. Verbum est _vīvō_, nōmen _vīta_.

vitellus, -ī (m.); pars ōvī interior.

vītēs, -is (f.); arbor quae ūvās prōcreat.

vitium, -ī (n.); aliquid male factum.

vītō, -āre; cōnor aliquem fugere.

vitulus, -ī (m.); bōs parvus.

vōciferor, -ārī; clāmō.

Volcānus, -ī (m.); deus īgnis.

volgus, -ī (n.); plēbs.

volnerābilis, -e; id est volnerābile quod volnerāre possumus.

volnerō, -āre; volnus dō.

volō, -āre; avis volāre potest, homō non potest.
Nōnnūllī tamen īnstrūmentō mīrābilī ūtentēs cōnantur.

voltus, -ūs (m.); ōs, faciēs.

volucris, -is (f.); avis.

volvō, -ere, volvī, volūtum; id quod rotundum est volvitur, volvendō sē movet.

vōtum, -ī (n.); id quod volō habēre.





*** End of this Doctrine Publishing Corporation Digital Book "Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae" ***

Doctrine Publishing Corporation provides digitized public domain materials.
Public domain books belong to the public and we are merely their custodians.
This effort is time consuming and expensive, so in order to keep providing
this resource, we have taken steps to prevent abuse by commercial parties,
including placing technical restrictions on automated querying.

We also ask that you:

+ Make non-commercial use of the files We designed Doctrine Publishing
Corporation's ISYS search for use by individuals, and we request that you
use these files for personal, non-commercial purposes.

+ Refrain from automated querying Do not send automated queries of any sort
to Doctrine Publishing's system: If you are conducting research on machine
translation, optical character recognition or other areas where access to a
large amount of text is helpful, please contact us. We encourage the use of
public domain materials for these purposes and may be able to help.

+ Keep it legal -  Whatever your use, remember that you are responsible for
ensuring that what you are doing is legal. Do not assume that just because
we believe a book is in the public domain for users in the United States,
that the work is also in the public domain for users in other countries.
Whether a book is still in copyright varies from country to country, and we
can't offer guidance on whether any specific use of any specific book is
allowed. Please do not assume that a book's appearance in Doctrine Publishing
ISYS search  means it can be used in any manner anywhere in the world.
Copyright infringement liability can be quite severe.

About ISYS® Search Software
Established in 1988, ISYS Search Software is a global supplier of enterprise
search solutions for business and government.  The company's award-winning
software suite offers a broad range of search, navigation and discovery
solutions for desktop search, intranet search, SharePoint search and embedded
search applications.  ISYS has been deployed by thousands of organizations
operating in a variety of industries, including government, legal, law
enforcement, financial services, healthcare and recruitment.



Home